LUxit clarissimorum luminum ereptionem hactenus Academia nostra, et acerbiori plurimorum fato indoluit, ceterum numquam, sive meritorum vel numerum vel pondus aestimemus, sive Humaniorum literarum iacturam metiamur, maior nobis accidit clades, ac iustior doloris occasic venit, quam cum supremus rerum Arbiter, Clarissimum et multis maxime virtutibus illustrem Virum, AUGUSTUM BUCHNERUM nudius octavus avocaret a statione, quam fama, auctoritate, annis et bonis omnibus factis ita implevit hucusque, ut magis a nemine possit. Recruduêre novo vulnere vulnera, quae coaluisse quadantenus, atque ad non immatura adolevisse solatia videbantur, Nunc, ut Maronianum illud ingeminemus,
Quis cladem illius noctis, quis funera fando
Explicet, aut posset lacrimis aequare dolorem?
Lacrimis inquam. Neque enim loqui nos maestitiae magnitudo sinit, nec intra animi sedatioris silentia condi impotentissimus affectus potest. Quae nobis saecula alterum reddent BUCHNERUM? Quae lustra Viri referent iudicum, sapientiam, et incredibili humanitate temperatam gravitatem? Quotusquisque annus ea parturiet ingenia, quae Magnatibus pretiosa, et officiosa omnibus fuere. Formidabile incolis subest interpretamentum, ubi aedificiorum non contremuerunt duntaxat, sed dilapsae penitus columnae sunt. Nobis, quanto et omini, et periculo (quod utrumque quidem mitissimi Numinis benignitas avertat!) luctuosissimus vererandi SENIORIS NOSTRI obitus futurus sit, non tam scrutandum, quam castissimis deprecandum est votis. Roboranda interim ad meliora spes: cumque nostrae intersit et pietatis, et in Opt. Universi Moderatorem observantiae, arcanis acquiescere consiliis, composita ferendum mente, quod mutare nequeas omnino, Neque nos praeficarum nunc sustinebimus parteis, ut dolorum nutrimenta disseminemus late, ac foveamus; id potius agendum, ut sollenne vobis, ACADEMICI CIVES, Excellentissimi, quem diximus, Viri, AUGUSTI BUCHNERI, Humaniorum Liter. per XLV. fere annos, P. P. Academiae Senioris, et alumnorum Electoralium Ephori longe optime meriti, Collegae nostri desideratissimi funus indicetur. Iacturam, quam in tanto fecimus Viro, nec explicare verbis integrum, nec, si vel maxime abundaremus iis, in praesentis scripturae angustiam augustissimum BUCHNERI nomen veniret, Dabitur alius, amplissimum hunc decurrendi campum locus. Nos summa in praesenti capita, atque ea quidem extremis, ut ille ait, digitis tangemus, quae singula tamen atque universa, uberrimam dicendi materiam suppeditare videbantur. Natus itaque noster, ex Nobili et antiqua familia, A. M DC XCI. d. II. Novembris, ipsa dimidia quarta matutina, in Electorali Dresda est, Quae cum iampridem hanc sibi propriam effecerit laudem, ut politissimorum parens ingeniorum audiat, natalia, si ulli, BUCHNERO, citra controversiam iura tribuebat. Patrem habuit Nobilissimum et maxime Strenuum, DN. PAULUM, Virum in tantum celebrem, in quantum Re
gum Ducumque, propter Virtutum merita favor intelligi a quoquam potest. Hic ille PAULUS est, qui cum bellicarum artium, tormentariae imprimis, peritissimus haberetur. praeclara in Belgio, sub Hispaniarum Rege, Italia item atque Gallia, stipendia meruerat. Approbavit suum ille ingenium Legato Supremo Exercitus Regii, EMMANUELI PHILIPERTO, Sabaudiae Duci, nec aliter ab eo, quam Carissimus Amicus appellatus: postque a CAROLO EMMANUELE, legitimo herede filio, torque donatus aureo est. Honeste militari sacramento solutus Dresdam concessit: ubi, cum splendidissima virrutis suae edidisset specimina, factum est, ut a Divo Electore AUGUSTO, tormentariae rei et Fabricis praeficeretur. Quas partes, qua auctoritate, quaque gesserit sollertia, cum non una Dresdae Structura condoceat, praestabit silere, quam in ferali hac exponere scriptura. Id tamen praetermittere non possumus, quod cum propter militaris pariter et architectonicae prudentiae experimenta, aliquando a Serenissimo Daniae Rege, aliquando ab Invictissimo Imperatore, RUDOLPHO II. cum amplissimo salario ad bellica invitaretur consilia, maluerit tamen sub Divis Electoribus AUGUSTO, CHRISTIANO I. et II. stipendia facere, quam desultoriis servitiis fata sua sollicitare. Ipse interim ab Imperatore torque ornatus honorificentissime fuit, dato insuper Nobilitatis maioris Diplomate, quo eodem omnium dignitatum Equestrium et Ecclesiasticarum iura ipsi atque posteris eius data atque concessa. Ut iam nihil dicamus quam liberalia et magnifica ipsi a CAROLO V. indulta fuerint privilegia. Avum nactus est Virum Strenuum et militari gloria vel maxime conspicuum GEORGIUM: qui, postea quam diuturna Liberae Nobilitati Francicae, et equestria quidem praestitisset officia, ducta hinc uxore, Noribergae tandem fixit sedem. Ita igitur equestri virtute nobilitatum BUCHNERIANUM nomen est. Quod ut consummaretur magis, literarum restare splendor videbatur: sed quae ipsae ab AUGUSTO nostro augustissima acceperunt ornamenta. Matre natus est MARIA, Clarissima Femina, Amplissimi prudentissimique Viri Dn. SEBASTIANI KRoSII, Serenissimi Electoris Saxoniae quondam Cubicularii, Dresdensiumque Consulis Gravissimi filia Auspicatissimos natales prudens exceperat educatio, qua effectum facile fuit,
ut prima illa aetas ad virtutum, quas adultior perfecit, elementa sidelissime componeretur. Neque enim difficile esse poterat, ex liberalissima indole claritudinem, ex puero, Virum interpretari. Scholae idcirco patriae traditus, cum et inter medios Teutones Graius, inter Dresdenses Romanus apparuisset; in illustrem deportatus est Ludum Portensem, ipsis Idibus Novemb. A. M DCC IV. Hic vero quanta pietatis, industriae ac erudivonis specimina edidit? quam arcano omnes et Magistros et Condiscipulos sibi intra fexennium devinxit nexu? Solent qui tractandis operam caballis navant, a primo actutum ortu, naturae generosioris pullum a degenere discriminare: si vividiore motu, si sublimiore gressu; si capite arrectiore sit, si iras pugnaciter spirante naso adhinniat, assultet et agillime huc illuc moveatur. Prorsus aliquid simile in BUCHNERO adolescente, pleraque generosa minante, observabatur. Attonitus tamen nonnihil nobilissimus iste conatus fuit, cum intra triennium, quo Portae literis invigilasset, Parente orbaretur Noster. Missus autem tertio post anno Wittebergam, non internpestivo suorum consilio, civem Academeiae nostrae dedit ad An. M DCC X. XIII. Kal. Decemb. Pro-Rectore DN. D. LEONHARDO HUTTERO. Rectoris enim Magnificentissimi munus exornaverat tum temporis Illustrissimus Saxoniae DUX, AUGUSTUS, Episcopus Numburgensis et Zizensis. Landgrav. Thuring. March. Misniae etc. DIVI IOHANNIS GEORGII I. gloriosissimae memoriae, Frater. Hic vero quam frugem inde reportavit BUCHNERUS! quantas patriae polliceri spes videbatur! In praeclaro tamen hoc instituto, impeditus facile fuisset, ob valetudinis, quam pertenuem annis iunioribus et saepe adversam continuaverat, rationem; si animo frangi tam facile potuisset. Sed altioribus fata Virum reservarunt. Post excessum enim DN. D. IOHANNIS RHODENBURGH, cum Poeseos Professio vacaret, huicipsi post legitimam denominationem, Hectorali auctoritate surrogatus est Noster, An. M DCC XVI. d. XII. Martii: quo ipso etiam tempore, primus inter 46. competitiorum, cum fumma laude renuntiatus Philosophiae Magister fuit. Idem ille annus honores publicos connubii quoque foedere auxit. Quippe paulo post, celebratis ritu Christiano sponsalibus, sollenni pompa demum duxit Clarissimam Virginem
ELISABETHAM, Viri spectatissimi DN. IACOBI CRAUSII filiam: nunc maestissimam viduam. Qua cum per hoc ipsos XLV. fere annos, tam amice, ut nemo magis; tam feliciter, ut numerosam ex una prolem, per DEI Gratiam, susciperet, convixit. Undecies enim mater facta lectissima Uxor, enixa est MARIAM ELISABETHAM, CHRISTIANUM AUGUSTUM, PAULUM, ELISABETHAM, IOHANNEM, ANNAM MARIAM, IOACHIMUM FRIDERICUM, DOROTHEAM CHRISTINAM, IACOBUM WILHELMUM, DOROTHEAM, et PAULUM. Superstes vero Numen esse voluit, ceteris ad se receptis, Nobilissimum Filiorum Filiarumque par. Atque principe quidem hic memorandus loco venit Nobilissimus ac summe Strenuus Vir DN. CHRISTIANUS AUGUSTUS, apud Serenissimum Electorem Saxoniae, Rei tormentariae et Fabricarum Praefectus. Inter feminas praecipua laude eminet ELISABETHA, Praenobilis ac ICtissimi DN. HENRICI COSELII, I. U. D. Pandect. P. P. Curiae Electoralis, Scabinatus et Facult. Iuridicae, quondam Assessoris, relicta Vidua: cui tanto acerbior in praesenti luctus hic accidit. quanto maius momentum est, nuper maritum, mox Parentem amisisse. Tertius inter incolumes adhuc adest Strenuae Nobilitatis IACOBUS WILHELMUS, quem cum literaria militaris insuper Virtus, postquam inter equestres Suecorum ordines, sub Praefecti turmae nuper praeclare exercuisset spartam, facile commendar. Vidit superior annus inter vivos etiam IOHANNEM, Cohortis Praetoriae, in legione summi, Tormentariae Rei, apud Serenissimum Polonorum Regem, Praefecti, Protribunum. Idem ille tamen lento haud ita pridem exstinctus est morbo. De Clarissima, superstite DOROTHEA virgine, quid vero dicemus? Luget, squalet, funus simul ipsa facta est cum Matre, Fratribus, Sorore. Quamquam si vel Status, in quo degunt omnes, felicitatem, vel educationis, quae vix millesimo contingere talis potest, maturitatem tranquillo aestimare animo dignentur, praesentissima maerori applicare lenimenta facile queant. Sed nunc ad BUCHNERUM nostrum iterandus est aditus. Opprimimur dicendorum ubertate: nec prolixior ordo nobis; nervus exprimendus est. Quis vero hic eloquentiam facundiamque tanti Viri, quis dicendi copiam, quis
disserendi facultatem satis depraedicabit? Et his sc. virtutibus suis meruit, ut ei A. M DCC XXXI. Oratoris Academici munus, Electorali auctoritate conferretur; quod ipsum ita deinceps ornavit, ut inter Germanos disertissimus merito haberetur. Sane nihil antiquitatum mores, nihil populorum instituta, nihil temporum continuerunt gesta, quod non ad amussim BUCHNERUS calluisset. Tullium cogitate, cogitate Platonem, Catonem mihi memorate, BUCHNERUS erit. Non Gallia eum, non Batavia, nec remotior quis ignorabat Sarmata. Mortuum ne dixerimus, qui in tot praeclarissime elaboratis scriptis voluminibusque vivit? Edita horum plurima, plurima post fatum publicanda, aeternabunt BUCHNERIANUM nomen, Vidit, vidit DIVUS IOH. GEORG. I. SEPTEMVIR, quam, in BUCHNERO, cum assiduitate auctoritas, cum auctoritate fides certaret de primatu. Clementissime igitur ei demandavit in alumnos Electorales, Ephoriam, Anno M DCC XXXVII. Quam ille provinciam, tam gessit laudabiliter, ut nec optando quis potuisset magis. Quae vero arcana vis fuit, qua Magnatum, sine palpo (in quo maxima saeculi nostri sive labes, sive tabes sita est,) gratiam benevolentiamque indipiscebatur? quam saepenumero ne quaerebat quidem, cum offerretur sponte. Rarae, sine BUCHNERO, expeditiones quondam Academicae: numquam in cassum abiere spes, ubi manum ille admovisset. Rectorem Magnificum tertia ipsum slutavit vice Academia, Decani in Amplissimo Philosophorum Collegio munus octavum, quod, quamdiu nostrum stetit Athenaeum, ne uni contigit hactenus, feliciter consummataque laude absolvit, Senioratum suscepit Academ. A. M DCC XLIX, Amavit omnes impensissime, comitatem, concordiamque vel invidia ipsa teste, constantissime excoluit. Candor in convictu germanus, sermo ponderosus, gravitas, prudentia, quanta comparari vix possunt ulli, in hoc uno enituerunt. Sacra vero publica quo studio ille adiit? qua devotione coluit? qua custodivit observantia? Habet in Excellentissimo BUCHNERO, quae imitari cupidissime possit, gloriae virtutumque vivida exempla, SEU SIT, SEU FUERIT, SEU POST VENTURA TRAHATUR aetas. Ad novissima ut deveniamus, decretorius exposcit dies, et qui fatis aliquandiu praeluserat, exitialis morbus. Fatendum
equidem, pertenui usum valetudine, et infirmo admodum fuisse corpore annis iunioribus BUCHNERUM nostrum. Neque ipsi tantae longaevitatis argumenta tum temporis superesse visa fuere. Veruntamen, qui aquilarum ad instar reiuvenescere pios facit Deus, in operibus mirabilis, mature (uti decet) adhibitis medicamentis, efficaci benedixerat effectu: Ut scilicet iuventus studiosa Doctorem, ut Academia Seniorem, ut orbis literarius Lumen, ut optimi quique Patronum aliquando ipsum experirentur. Composito ergo ille, atque ad arbitrium ordinato vitae statu, in seros usque annos, per Numinis benignitatem usus est; nisi quod pauloo ante, cum in finem, proximus iret annus, (d. XXIX. Decemb.) tentari quadantenus se animadvertisset: huic tamen ut in tempore occurreret discrimini, aeris mutandi causa, in praedium suum rusticum, cui ab Apolline nomen cessit, abierat, Rediens insequente die, Hygiam sibi quodammodo iratam sensit. Latebat infelix podagra, ac erumpere nitebatur quidem; sed brevi tamen ipsum restituit quieti, ut iam maturus ad ordinaria vitae munia iteranda appareret. Non abiit revera, sed, ut impetuosius rediret, abscondidit se aliquantisper atrox malum. Ipsis Calendis Februariis impotentes cum effer buisset in aestus, Medici, Viri Excellentissimi, DN. D. MICHAELIS SENNERTI Anatom. et Botan. Prof. Publ. sollicitata fuit opera. Vigil et exquisitissima mox adhibebatur cura, nec laboribus comparsum, nec sumptibus detractum est quicquam. Invaluit tamen contumax tortor, acuto atque altius latitante calore, qui mitigari quidem, sed expugnari nullo pharmaco poterat. Accersitus in mutuum et consilium et auxilium, Excellentissimus Vir DN. D. CONRADUS VICTOR SCHNEIDERUS, Profess. Publ, nec non Cels. Principum Anhalt. Atchiater, nihil intermisit prorsus, quod morbum depellere posse crederetur. At quis fatis posuerit antidotum? Noluit prorumpere foras periculum, sed intra vitalia detonuit occultius ac fallens. Accessere sine somno traductae noctes, articulorum tremor, emaciata senectus. Cum igitur tot moriendi causis exerceretur diu nobilissima anima, et tormentis affigeretur corpus, accitus X. Febr. Plurim. Rev. Dn. Confessionarius, Ecclesiae nostrae Archidiaconus est, qui uti assiduus in partibus obeundis exstitit, sic audita exomologesi,
sacris animam BUCHNERI recreavit epulis. Et eo quidem tempore in mitiorem desinere eventum, rem omnem, credidisses, Sed fractum corpus, prostrataeque vires suprema non obscure innuebant. Factum igitur, ut nudius octavus (XII. FebruarI erat) sub primi conticinii tempus, hora circiter 2. mat. intra devotissimas preces ac melodias, adstrantibus Venerabili Mysta, reliquisque necessariis, pacatissima solutione in IESU suo finiretur BUCHNERUS: posteaquam annnos fere LXX. fecisset vivens. Atque ita rarissima felicitate Poeseos Professionem, ad Ann. XLV. Eloquentiae munus ad XXX. Electoralium Alumnorum Ephoriam, ad XXIII. Senioratum Facultatis suae, ad XXIV. Academiae vero, ad XII. summa fide gloriâque traduxit. Extra casum nunc, extra cruciatus positus est BUCHNERUS. Spiritus DEO Divinisque iunctus mentibus aevum agit, quod, quoniam nec oculus vidit, nec usurpavit auris, incomprehensibile dicendum. Corporis autem exuviae, cum postea sollenni contumulandae ritu sint, ex aedibus BUCHNERIANIS, in Templum Marianum primo, post, contione habita, in Aedem sacram, Arci contiguam, deducentur. Agite igitur, agite, CIVES ACADEMICI, et frequenti atque cumulatissimo officio, meritis ac fama Illustris Viri, Praeceptoris, SENIORIS, prout ex omni debetis parte, exsequias venite. P. P. a. d. XIX. Februarii, Anno recuperatae gratiae M DCC LXI.
Celeberrimo huic Oratori, BUCHNERO, contionem habuit lugubrem Abrahmus Callovius, D. Profess. Prim. Consist. Assessor, Pastor et Generalis Superintendens, ex Psalmo CXIIX, 17. 18. 19. Sub titulo: Artificii Oratorii Magisterium.
Quis iacet hîc? Cuius tumulo pullatus Apollo
Musarumque novem docta caterva gemit?
Quemque etiam immitis Parcarum triga sororum
Plorat? Cum parcis flet quoque tempus edax?
HISTORICUS, VATES, SENIORQUE, ORATOR, et idem
BUCHNERUS iacet hac contumulatus humo.
Marmora, Pyramides, gemmas removete sepulcro
AUGUSTI: Craesos ista tropaea decent.
Ille sibi vivus monumentum tale paravit,
Quod nulla evertent saecula, nullamanus.
CHRISTIAN. KLENGEL, D.
D. O. M. S. NEC NON MEMORIAE AUGUSTI BUCHNERI, QUEM SUI SECULI PRINCIPEM, SUPERIORUM NULLI SECUNDUM COLUIT PRAESENS FUTUR UM, SI QUOD ERIT, ADMIRA BITUR AEVUM. HUMANIORUM LITER. SUMMUS VINDEX AC STATOR, PROFESSIONI POES. XLV. ORATORIAE XXX. EPHORIAE ELECTORAL. ALUMNOR. SUPRA ANN. XXIII. PRAEFUIT: SENIOR COLLEGIO SUI ORDINIS XXIV. IN CONSILIO PUBLICO IPSOS XII. SENATOR VETUSTISSIMUS ASSEDIT: FASCES ACAD. TER, DECANATUM OCTIES SINE EXEMPLO GESSIT: EA INDUSTRIA AC FIDE, EA LENITATE ETIAM AC TEMPERANTIA, INTER PACIS PERPETUUM PRAECIPUUMQUE STUDIUM USUS UBIQUE, UT ILLUSTRE NOMEN IN ORBE, APUD PRINCIPES PATRIAE SEPTEMVIROS SINGULAREM PROMERERETUR. NATUS EST DRESDAE D. H. NOV. ANNO M DCC XCI. DECESSIT WITTENBERGAE XII. FEBR. A. M DCC CLXI. SEPTUAGENARIO PROPRIOR. QUI MERITIS FAMAQUVE TUO DE NOMINE TERRAS IMPLESTI, COELUM NUNC TIBI MUNUS HABE.
SUPERSTITES VIDUA ET LIBERI, TESTANDAE PIETATI IN MARITUM ET PATREM BENEMERITISSIMUM P. C.
Liberata Saxonia, auspiciis ductuque Gustavi Adolphi, et Saxoniae Electoris. Lugd. Batav. 1634. infol.
Oratio de Principatu Galbae. Witteb. 1635. in 4.
M. Acci Plauti Comediae XX. superstites, ex recensione Aug. Buchneri. ibid. 1640. 1652. in S. et 12.
Oratio de quarta Virgilii Ecloga, utrumne id carmen de Christo Servatore Poeta condiderit, quod visum Eusebio fuit? ibid. 1641. in 4.
Panegyricus Memoriae Viri CI. Danielis Sennerti. ibid. 1642. in 4.
Commentariolus in Aurelii Prudentii Clementis hymnum de Christi Natali. ibid. 1643. in 8.
Epistolae Plinii cum Notis. Francof. 1644. in 12.
In Theophania, sive Natalia Domini Edyllia duo. Witteb. in 4.
Oeconomiae atque conspectus nonnullarum Orationum Petri Cunaei, cum Annotationibus in quosdam locos. Francof. ad Oder. 1643. in 8.
Dissertationes Academicae, sive Programmata Publica. Witteb. 1650. in 8.
Oratio Panegyrica Memoriae Reverendissimi Praesulis, Pauli Roberi dicta. ibid. 1651. in 4.
Differtatio de Exercitatione Styli. ibid. 1635. in 4. Hanov. 1651. in 12.
Panegyricus funebris Ioh. Georgii I. Ducis Saxoniae. Witteb. in fol.
Panegyricus Illustri Viro, Friderico Metschio, S. R. Imp. Thesaurario dictus. ibid. 1656. in fol.
Basilii Fabri Thesaurus Eruditionis Scholasticae, cum Annotationibus Aug. Buchneri. ibid. 1655. in fol.
Orationes Panegyricae et funebres. ibid. 1669. in 4. Cliviae 1672. in 8.
De commutata ratione dicendi. ibid. 1664. in 12.
Cornelius Nepos de Vit. Excellentium Virorum, cum Comment. Hamb, 1674. in 8.
Epistola ad D. Gotfr. Olearium, de praelegendis Latinae linguae Auctoribus, edita per Io. Gabr. Dreschlerum, Halae-Sax. 1678. in 8.
Nachtmahl des HErrn, nebste etzlichen andern Christlichen Gedichten. Wittenb. 1628. in 4.
Trost-Schrifft. ibid. 1644. in 8. Weinacht-Gedancken. ibid. in 4.
Anleitung zur Deutschen Poeterey. ibid. 1665. in 12.