07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 286, image: s286

HONOR EXEQUIALIS, viro Spectabili, Excellentissimo, atque Clarissimo, D. M. MICHAELI EIFLERO, Logicae ac Metaphysicae P. P. celeberrimo, Facultatis Philosophicae Amplissimae nunc Decano, Alumnorum Electoralium Inspectori primario, Collegae ac Amico nostro Honoratissimo, nunc desideratissimo, Cum inter publicum Academiae, ac bonorum omnium; luctum, esserretur; Exhibitus a RECTORE ET SENATU ACADEMIAE REGIOMONTANAE.

ET ita est! ita est, BEA TISSIMA ANIMA, prouteô. dem fere, quo, placididdima emigratione, a mortalitate, ad caelitum felicitatem, proficiscebaris, momento, plena tuo DEO, laetans atque ovans, exclamabas: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reliquo, reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus, in illa die, iustus iudex, non solum autem mihi, sed et iis, qui diligunt adventum eius. Imo, quia strenuus DEI miles, legitime, pro DEI honore, intemerataque verbi sui veritate, certasti, nunc tuiumphas; quia non segnis, et vitae, et vocationis, et pietatis stadium, decurristi, momc quiescis; quia in paucis iis, quae sub miseram hanc mortalitatem; tuae sidei commiserat, aeternus bonorum diribitor, sidelis fuifti, super multa iam constitutus, ingaudium Domini tui intrasti, et mansuro aeternum, proelii, vursus, fidei, praemio, gloriae corona redimitus, sine termino, selix effulges. Neque ullum, dicta a nobis, aut negaturum, aut in dubio saltem posturum considimus, quisquis EXCELLENTISSIMUM, CLARISSIMUM, ATQUE AMPLISSIMUM VIRUM, DN. M. MICHAELEM EIFLERUM, LOG. ET METARHYS. P. P. CELEBERRIMUM, SPECTABILEM


page 287, image: s287

AMPLISSIMAE FACULTATIS PHILOSOPHIC. AE nunc DECANUM, et ALUMNORUM ELECTORALIUM INSPECTOREM PRIMARIUM, COLLEGAM ET AMICUM NOSTRUM HONORATISSIMUM, NUNC DESIDERATISSIMUM, cui, non absque. iterata, eaque gravissima, Rei publ. literariae, iactura, mortalibus subtracto, hoc die exsequiae siunt, exactius noveverit. Is namque cum omnino, ecommuni, miserae huius vitae, conditione, pugnandum sibi nosset, id maxime curavit, ne inani pugnae suscepto labore, victoriae triumphique privaretur honore; sed ut tandem postquam depugnatum olim esset, brabreion et ipse reportaret. Quo fine, et inoffensam conscientiae sanctitatem, et constantem veritatis propugnationem, et illaesam fidei integritatem, et indefassam, in peragendis; ordinis sui, laboribus, alacritatem; DEO non minus, quam bonis omnibus, immortali sui cum laude, probavit. Neque hinc avocari, variis illis, quae hinc imminebant ei, molestiis, se passus fuit: quin, quod familiari Symbolo, VERITAS ODIUM PARIT, prositebatur, idem illud, quottidiana Praxi, consirmate ftudens, sat felicitatis se obtinere statuebat, si DEO, supremo veritatis, et fidei Patrono, amico uteretur. Et felices eas mentes, quae cum inevitabile illud mortalitatis subeunt proelium, illud ante omnia procurant, ut DEO Imperatore ac Duce utentes, huius divinis monitis informentur, huius sapientissimo regimine ducantur, invictoque tandem orbore muniantur; non profecto eas, aut violentissimus impetus cuiusvis terror exanimabit, aut insanus furor prosternet, quin integris semper sedei viribus, invictae perstant, felicesque vincunt. Nonignotum est, quantum saepe fiduciae, in unius Imperatoris, sive prudentia, sive fortitudine, omnis collocet exercitus: Et tamen, cum homo et ipse sit, omnique proinde, cum humani nihil alienum a se putare possit, casui obnoxius agat, quam indubium magis animi robur, exercituum Dornmus Deus, cuius et sapientiam nemo potest perscrutari, et potentiam omnis mundi dominatio adorare iubetur, atque tremere, militum suorum pectoribus addet. Quod si vero tanto etiam cordatior militis virtus esse solet, quanto spectatiorem sui, in se, Imperatoris amorem novit, cuius quippe instinctu, omnium accuratissime, quae depellendis periculis, promovendoque honori, servire possint,


page 288, image: s288

subministrari sibi credat: ecqaisnon, DEO Duce ac Imreratore, animosus, atque fortis, in hostes eat, cuius tantus amor in nostrum genus exstat, ut, quem unicum, coaevum coae. quumque habet, Filium, non modo, proelium omne, quod sustinendum nobis erat, subire nostra causa, atque hinc omnem, consiciendi eius, rationem docere nos; sed et, fractis, saevissimorum hostium, viribus imbellem nunc, acimpotentem corum dominatum, devincendum, relinquere nobis voluerit. Hinc iam, hoc Victore triumphante, omnis, a parte nostra, victoria est, modo, eius exemplo dictoque obsequentes, constanti side, acperpetua constantia, cum hostibus congrediamur. Memorabile omnino est, quod de Antiocho, qui *s*w*t*h*r*o*s, seu Salvatotis, cognomentum, arroganter satis sibi sumpsit, Historia refcrt, quod cum adversus Galatas, fractis militum animis, parum feliciter pugnasset, novoinvento istos animaturus, per quietem, Alexandrum Magnum, sibi visum salutis Victoriaeque quoddam symbolum, triangulo triplici invicem inserto, lineasque et angulos quinque continente, constans, verboque *u*g*e*i*a, quod Salutem notari nostis, inscriptum dedisse, ac, ut eam Tribunis tesseram daret, iussisse, finxerit. Fabulosae huius superstitionis fidem, non operose hocloco adftruimus, quin illusisse, his praestigiarum artibus, pullo suo, vaferrimum ex inferis impostorem, non negamus: ast si quid tamen, sive ex Pentagono dicto, sivee Salutis inscriptione, quod commodo nostro, et praelio praesertim, felicius consicendo, prodesse queat, conicere velimus, magnum profecto mundi SALVATOREM, qui, aeternum e Styge hostem, pro nobis expugnans, quino Sacrosan ctorum vulnerum numero, *u*g EIA, et Salus nobis factus est, cognoscere liceat.Sane his sanctissimis IESU stigmatibus, omnem nostram contineri Panopliam, qua et ipse peccatum, mortem ac Diabolum, debellaverit, et nobis, debellandi hostes istos, vera fide, potestatem dederit, nemo equidem pie credentium facile negaverit. Quod pie non minus, quam amoene, non nemo, antiquorum Doctorum, expressurus, Chriftum ait, in cruce, fuisse instar equitis armati; coronam illi spineam, galeae; cruorem, toto corpore, petfusum loricae; clavos gladii; crucem equi loco fuisse: neque lanceam defuisse, neque scutum, sacra scilicet quinque vulnera, atque hac armatura, mundum, carnem, ac Diabolum esse profligatos.


page 289, image: s289

Videtis, credimus, ergo, omnem eam, mysticae pugnae victoriaeque rationem, quam quisquis, immota fiducia, rite tenuerit, ipso eventu, Bonum se certamen certasse, cursum feliciter consummasse, sidem sancte servasse, cognoset. Innumeras artes, quinqvertionibus istis, qui Pentathlo quondam prisco exerceri solebant, propositas Historia refert: Sed quorum omnium vanitas parum, aut nihil verius, nostrum hunc. Deo sacrum, militem iuvat. Neque enim hic corporis, sed animi lucta est: nec proinde corporis, sed animi armis, opus est, si animum inpugnantes hostes subiugare velis. Ast vide omnium praesentissimam armaturam, in aeterni Salvatoris Tui, patiendo vincentis, moriendo triumphantis, sanctissimis vulneribus, apparatam. Non possumus, quin, id consirmaturi, incomparabilem. illum Hipponensium, imo Antistitum omnium. Antistitem potius, quam balbutientis linguae nostrae, infantiam proponamus. Ita ergo ille: Cum me pulsat aliqua turpis cogitatio recurro ad vulnera Christi. Cum me premit caro mea, recordatione vulnerum, Domini mei, resurgo. Cum Diabolus parat insidias, fugio ad vulnera amoris ac misericor diae Domini mei, et recedit a me. Si ardor libidinis moveat membras mea, recordatione vulnerum Domini nostri, Filii Dei, exstinguitur. In omnibus adversitatibus, non in veni tam essicax remedium, quam vulner a Christi. In illis dormio securus, et requiesco intrepidus. En vobis instructissimum armamentarium! En vobis armamenta, omni luctae, inexpugnabili virtute, profutura, quae, divina copia, Sacrosancta haec Christi vulnera suppeditant. Habes hic, pia mens, caeleste illud balsamum, quod felicius longe, quam Quinqvertionum Ceroma, omni conflictui superando, te praeparabit. Habes hic, si certandum tibi sit, salvum illud, ac omni telo ftygio, impenetrabile scutum, cuius munimine, tutissima securitas tenetur. Habes hic, si molestissimo adversitatum aestu fatigatus, cursum vitae pietatisque segnius conficis, am oenum eum, ac medicatum fontem, cuius dulcissimo refrigerio, animatus, novo cursu valebis, ac recte eum perages. Habes hic intemeratum asylum, quo, si malignae, persidi hostis, insidiae, fidei tuae constantiam sollicitare incoeperint, consedempter fugere licebit, nec ullius, infestissimi tametsi, hostis, iniurias, sub hoc misericordiae patrocinio, timebis. Habes hic, uno verbo, omnia: ut bonum certamen certare, ut , cursum feliciter consummare, ut fidem servare possis, vulnera Christi,


page 290, image: s290

meditari, numquam cesses. Et ne falli te metuas, BEATISSIMUM cogita, qui et ipse, quantum luctae sustinuerit, quantumque subsidii sublevandae eidem, a Sacrosancto eo, quem veneranda haec vulnera distillarunt, sanguine impetravit. ipsum, in vitae curriculo, manu suascripto, audi prositentem. Vitae meae eam semper inii rationem, ut DEUM Creatorem, Redemptorem, Sanctific atorem meum, sanctum et illaesum pietatis cultum, supplex quottidie oraverim: conatus quoque, quantum ipsius gratia adiuto licuit, opere atque re id probare; verum, quae mea infirmitas fuit, non satis ex debito, et voto, praestare illud potui. Et in me namque, hoc est, in carne mea, non habitat bonum: et ego venundatus sub peccato. forti nimis, peccati originalis stimulo, ad peccata actualia impellor. Verum enimvero, non modo serio, horum me omnium paenitet, sed etiam, univer sali Dei miserirordia, universali Christi merito, fretus indubia fide scio; quod Sanguis IESV CHRISTI, FILII DEI, me quoque mundet ad omni peccato, quodque ipse me etiam dilexerit, et se, prome, tradiderit. Vide proelium et luctam! vide subsidium et victoriam! Imo recte, Imo vere: Luctam Tibi, BEATISSIMA ANIMA, et avita, et propria delicta movebant; victoriam et triumphum Christi Tui vulnera conceslerunt. Atque haec praemittere BEATISSIMI VIRI Historiae voluimus, quam paucis ita subiungimus. Natus est 1601.13. Maii st. n. in ppdo huius Ducatus, Zinten, PATRE, PRUDENTISSIMO, ON.FRANCISCO EIFLERO, VIRO EIUS LOCI CONSULARI, ET CAMERARIO, de Ecclesia Scholaque ibidem meritissimo: MATRE PIISSIMA ET HONESTISSIMA, GERTRUDE Wtt: tin, pie iam defunctis. Renatum initiationis Sacramento,ad annum usque VI, domi, sollertissima cura, educantes piissimi Parentes, catechismi, et piarum precum, cognitione, initio imbuerunt, dehinc Scholae eiusloci, publicae informandum tradiderunt, pro cuius conditione, iuxta rudimenta Latinae, Graecaeque Linguae, Musicam, Arithmeticam, et Calligraphiam, coep t exercere: et tanto sollertius haec exercebat, quanto fortiori impetu, insita maturae vis huc ipsum impellebat. Iactis ita, in patria, fundamentis, 1616. Regiomontum accessit, et consirmaturus eadem, sub manuductione CLL. VIR ORUM, DN. ADRIANI DE WENT, RECTORIS, et DN. M. IOACHIMIB


page 291, image: s291

BABATII, PRORECTORIS, tunc in Schola Loenicensi, exorsam telam, summa cumlaude, quamindefessa sollertia mereretur, triennio fere integri, strenue pertexere pergit. Post feliciter vero operas triviales absolutas, in Academiam, valedictoria primum, de studiis rite tractandis, dicta, 1619.8. Aprilis, dimissus, publicis, in ea, Lectionibus, et privatis Exercitiis, tam sideliter, feliciterque interfuit, ut, post biennium exactum, 1621. 20 Nov. publica, sub praesidio, DOCTISS. DN. M. PAULI SAGITTARII, Disprutatione defensa, aqegregia profectuum suorum, indicia, produceret. Neque cessavit omne reliquum tempus, singulari studio exigere, quod non modo gratiam ipsi, ac addictissimam benevoientiam, passim conciliabat, sed et summam, futuri emolumenti, quod Academiae collaturus esset, spem excitabat. Cuius prima specimina, Schola, inter nos, Cathedralis vidit: in hac enim, cum Pro Rectoratus officium vacaret, huic vero id, interprete, AMPLISSIMI SENATUS CNIPHOVIANI, vocatione sollenniter transmissa, committeretur, obsecutus divinae voluntati, 1627. 11. Aug. eam Spartam sustinere incepit, sed et insigni cum iuventutis incremento, annos fere tres. pulcherrime exornacit. Quandoquidem autem Academiae interea operas suas non subtrahebat, diu de praemio, spectatillimae eius sollertiae, decernendo cogitaverat: hinc cum PL. REVER.atque EXCELL.DN. LEVINUS POUCHENIUS, EBR. LING. tunc P. P. SPECTABILISQUE FAC. AMPL. DECANUS, post S. S. THEOL. D. P. P. ETECCLEXIASTES AULICUS PRIMARIUS, supremos Philosophiae Honores conferendos, intimaret, BEATISSIMUS HIC, sollenni invitatione, ad cosdem suscipiendos, expetebarur: Cui petitioni locum concedens, 1627. 30. Sept. Laurea Philosophica coronabatur. Hac occasione, Studia Philosophica, quae SS. Thcologiae hucusque cesserant. multo etiam sollertius continuans, privatim publiceque legendo ac disputaendo, Academicae iuventutis commoda literaria promovet. Ipse vero id inde fructus habuit, ut, vum 1630 mense Mart. Pubilca Logices Professio, inter nos, vacaret, prae aliis omnibus, eidem praesiceretur:qua, cum sollennem, pro constitutione, et more Academiae, Disputationem, de Princip. Demonstrat. 25. et 26. April praemisisset, 6. Maii fungi coepit, et, ad vitae usque terminum, excellenti cum laude, qua et


page 292, image: s292

apud nos, et exteros pariter, plurimum claret, est defunctus. Neque tamen in ea Disciplina, reliquisque Philosophiae partibus, eruditionem suam, ac summam ingenii dexteritatem, frequentissimis Auditoriis probavit, sed et Theologica Exercitia, impetrata a VENERANDA EA FACULTATE. concessione, non niinori cum incermento Academiae. privatim proposuit. Cum vero magis magisque, expedita VIRI promptirudo, innotesceret, factum est,ut eodem, quo Professionem susceperat, anno, molestissimum Inspectionis, quo Alumnorum Electoralium studia, et res Academiae Oeconomicae, rectius gererentur, munus ei committeretur, quod etiam, dum inter nos fuit, non sine grandibus difficultatibus, et onerosissimis molestiis, ae quo animo suftinuit. Oratoriam etiam, cum Professore destitueretur, 1632. et 33. ex voluntate Magiftratus Academici, pubilice docuit: Metaphusicas item, et Physicas res, exigenteid Academiae statu, precibus COLLEGII PHILOSOPHICI adductus, summa cum fide, et eo successu, ut praeclaros, in singulis, Discipulos, sunblinioribus etiam honoribus insignes, quigrari id, familiaribus Epistolis, praedicant, educarit, ab an. 1639. publice est professus. Reliquum, quod subtrahere publicis his laboribus, poterat, temporis, studio Thiologico perficiendo, impendit, in quo, quantum praeftiterit, aliquot opuscula, qiae, in Sacrismateriis, conscripta, domi adhuc asservantur, demonstrant. Inter hos vero concatenatorum laborum cumulos, Honoribus Academicis aliquoties ornatus. RECTORATUS vices ter, DECANATUS novies gessit, et ita quidem gessit, ut semper dexteritatis, ac prudentiae laudem inde reportaverit: hunc posteriorem vero, gemina Promotione illustrans, multum incrementi, rebus Philosophicis, Doctissimorum Magistrorum accessione addidert. Sed et id honoris expertus est, ut SERENISSIMO ELECTORI, DOMINO AC NUTRITIO NOSTRO CLEMENTISSIMO, MUNIFICENTISSIMO, (CUI aeternum benc esse iubeat, caeli bonitas) diversis vicibus, et Extraordinaria et Ordinaria SS. Theologiae Professione vacante, humilime. a nobis commendatum, qui Professioni isti clementissime praeficeretur, expeteremus: quod tamen, obstante temporum diffcultate, et bellicorun temporum tumultu non potuit in actum deduci. Neque vero nobis saltim, sed exteris quoque amori ac honori fuisse, vel hinc conicite,


page 293, image: s293

quod a PLUR. REVER. ac EXCELLENTISS. DOMINIS, DOMINO ABRAHAMO CALOVIO, et DN. DORSCHAEO, S. S. THEOL. DOCTORIBUS. undique cellebratissinis, magnis Orthodoxae Ecclesiae columinibus, ad supremos THEOL. HONORES, non semel fuerit invitatus: quamvis benevolo ei affectui, ob causas, quas domi secum habebat, subscribere nec voluerit, nec potuerit. Atque haec. quae publicam BEATISSIMI vitam absolvunt, potissima fuerunt: quibus iam, si laudem subiungere, promeritis VIRI, vellemus, et tempus, et spatium nos destitueret. Tametsi bona eius pars, ex iis, quae passim, per operam hanc sparsa occurrunt, apparet: Uno saltem verbo; fuit BE ATISSIMUS, COLLEGA nobis, et dilectissimus, et nunc, post inopinata fata, desideratissimus. Et merito quidem: Erat namque in eruditione, solidissime doctus; in consiliis dandis, caute prudens; in religione afferenda, serio sineerus; in labore sustinendo, strenue diligens, in dirigenda, Oeconomioe Academicae, ratione, dexterrime accuratus; in colendo Deo, pie devotus, in fovendo amore, aperte candidus. Et quid videtur. an desiderio digna sit VIRI virtus? Imo faxit Deus, ne ea Academiae tempora incumbant, quae, quod vanum aut exiguum, iam nonnulli putant, nimium eius desiderium creent. Sed Dei amori, accurae, ista committimus: nunc ad privata progredimur. Quorum ut iustior constaret ratio, 1631. 22. Ianuarii, ad nuptias animum applicans, VIRGINEM tunc, ORNATISSIMAM SEXUS SUI VIRTUTIVUS, ELISABETHAM, VIRI VENERABELIS, AMPLISSIMI, ET EXCELLENTISSIMI, DN. M. SIGISMUNDI WEIERI MATHEMATUM olim, nunc HISTORIARUM P. P. QUINQUAGENARII et ultra, ut et BIBLIOTHECARII ELECTORALIS EMERITI, ACADENIAESENIORIS. (quem intra decrepitae aetatis infirmitatem. acerbo hoc funere oppressum, Dei virtus sublevet) FILIAM, VIDUAM nunc MOESTLSSIMAM, sibi despondet: quam et, 28. Aprilis, sollenni nuptiarum festuvitate, arctius sibi iungens, optatissimum autranquillissimum coniugium. FILIORUM duorum, totidemque FILIARUM, (e quibus FILIAM, FILIUMQUE superstites, cum maestissima Vidua Matre, Dei vurae, ac patrocinio, sideliter serioque commendamus,) Parens, cum


page 294, image: s294

Ea, omni reliquo vitae tempore exegit. Itaergo ad novissima deventum est: Cum anmque teneriori corporis conftitutione, natura ipsum produxisset, a prima statim pueritia, crebrioribus, iisque gravissimis, morbis quotannis infestatus, insigne virium detrimentum, subinde est passus. Quas postea, accedentes, maturiore aetate, labores, curae, adversitates, et variae molestiae, magis magisque attriverunt, ut diu iam, ipse vultus corporiaque habitus, valetudinis quoddam vitium testari, sit visus Etfortius id erumpens, ipsis Calendis Maii, anni currentis, affectum Hypochondriorum, atque pectoris, seu pulmonum, indicabat, quod ille, spe restitutionis, superaturus, decumbere noluit, fed, quantum per accrescentem lassitudinem, viriumque defectum licebat,muneris sui partes subibat. Tandem vero, ipso SS. Angelorum Festo, expugnata natura succubuit, unde lectulo affixus, et publica ad DEUM supplicatone, et prudenti, praesentissimorum medicamentorum, usu et vigili suorum cura, depellere malum conabatur: sed, quia prostratae vires, quarum tandem colliquatio insevuta est, erigi, nullis subsidiis. poterant, ipse novissima instare praevidit. Quibus se, vum devota pietate, et divino epulo 25. Nov. sumpto, praeparasset, subsequenti die circa IV. matutinam. citra onmem mortis sensum, salva et integra fide, ac mente, animam, cum corpori annos LVI. Menses VI. Dies XII. hora hospes adfuisset, ad caelestis quietis delicias, dimisit. Euge itaque BEATISSIME, iam, quod concupivisti, ex asse tenes, IEXUM TUUM, cuius quanto desiderio tenereris, ipso mortis articulo, vum eundem notissimo Hymno, Ach mein hertzliebstes IGsulein, et c. invitares, testabaris. Noluit vanum hoc tuum esse desiderium, Piissimus Redemptor, hinc, ut Tu ad suam venires gloriam, prior ad Te sua gratia, venit. Nunc ergo iunctus eidem, aeternum gaudes. O felix consortium, quod nulla temporis iniuria unquam interpellabit. Quod restat, Cives, cum nullum e vobis, ea, in meritissimum PROFESSOREM, im pietate futurum putemus, quin ultro hodie post XII.deducendo funeri, praesentiam suam sit commodaturus, verbum non addimus. Satis sit, unum nuostri ordinis vobis optime faventem, in exsequiis Filiae proximis, contemptui vobis fuisse. P. P. 1657. 30. Novembris.


page 295, image: s295

SCRIPTA.

Methodologia Particularis, synthisin et analy sin Thematicam, quae Praxis Logica vulgo dicitur, sistens. Regiom. 1643. 1653. in 8.

Angelognosia Theologia. ibid. 1634. on 4.

Comes Agonisticus Lectionum Metaphusicarum. ibid. 1643.

Politicus bonus et malus. ibid 1642. in 4.

Intelligentia subtilitatum. ibid. in 8.

Primordia Philosophiae, ibid.1645. in 4.

Frontispicium Logicum. ibid. 1648. in 8.

Primordia Panfophiae, naturam et culturam dius explicantia. ibid. 1634. in 8.

Gnostologia. ibid, 1653. in 8.

Gaudium magnum, quid nato Servatore Mundi Curiae caelestis Praeco Pastoribud Pastoribus Bethlibemiticis, omni populo futturum, annuntiavit. ibid. 1654. in 4.

Disputationes Philosophicas multo plures publice habuit, quam ut nos hic recensere poffimus. Ex ingenti numero, quae nos tantum vidimus sunt: De Anno Saeculari: De Attributis simplicibus fubiecti primae Philosophiae: Triga Problematum Philosophicorum.


page 296, image: s296