07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 201, image: s201

SAMUELIS SORBERII DISSERTATIO De Vita ac Moribus Philosophi ac Mathematici Celeberrimi, PETRI GASSENDI, Ad Virum Illustrem HENRICUM LUDOVICUM HABERTUM MON MORIUM, Libellorum Supplicum Magistrum integerriumum. perscripta.

QUalis, quantusque Vir furerit PETRUS GASSENDUS o( *makari/ths2, nemini notum non esse puto, qui in Imperio literario et honae mentis studio hospes omnino non fuerit; adeo ut tanti Viri laudes pluribus prosequi Lectorum in scitiam arguentisesse videretur, vel hominis esset otio abutentis suo, et soli lucem foenerari praepostere gestientis. Pauca tantum praelibare ast animus, quae ad vitam Senis optimi, studia, mores, invaletudinem, et tandem placidum in Christo obitum, atque maturatam operum editionem pertinent. Quippe ceteris non iniucundum fore confido, tastem in his rebus oculatum, amicum fidum, discipulum veterem audire. Mihi vero, in luctu et maerore posito tam cari capitis desiderio, ingens dabit solatium procul dubio praeteritorum memoria; eximiae Virtutis, sine fuco pietatis solidissimae, stupendae eruditionis, ingenii acutissimi, iudicii, subactissimi, et inprimis intemeratae, quamvis immeritae, quâ me tamen dignatus est ab adolescentia, arctissimaeque necessitudinis repraesentatio. Aggrediar itauqe nonnulla praefari, quandoquidem Viri facundissimi, quibus id oneris incumbebat, ob pleniorem rerum omnium informationem et maiorem dicendi copiam, silent nunc per negotia gravissima, quae parentationem istam, et iustorum solutionem non permittunt. Meminerint illi, si quando vacat, reddere victimas aedemque votivam piis Amici nostri Manibus; interea nos humilem ferimus agnam. Ita iubes Henrice Ludovice Haberte Mon-mori, Vir Illustrissime;


page 202, image: s202

Suadent Prataeus et Martellus, Animae quales neque Candidiores Terratulit, neque queis me sit devinctior alter; Optant Typographi, hortantur alii; et sinit noncprospera, Deo bene propitio, valetudo mea; tum in Urbem reditus, sedata nonnihil maestitia, reddita animo tranquillitas, relata mecum scriniola, libraria supellex, et otium, quibus abundo.

PETRUS GASSENDUS vulgo Diniensis habitus, ob Ecclesiae illius Praeposituram, quo functus est munere annos viginti, non tamen Diniam qnam appellavit patriam, sed Campotercerium agri Diniensis Pagum seu Oppidulum, unâ ab urbe Leuca in occasum distans, natalitum habuit, anno superioris saeculi nonagesimo secundo, Ianuarii die vigesima secunda. Pater illi fuit Antonius Gassendus, et Miter Francisca Fabria, morum suautiate, et fidei in Religione maiorum perseverantia potius quam genere et divitiis in patria conspicui. Quibus parentibus ad pietatem ita efformatus fuit a teneris unguiculis, ut non prius voces nonnullas???reddere potuerit, quin sublatis iam in Caelum oculis, et manibus iunctis paratus fuerit precibus ad Deum fundendis, quas, ut accepi, primas omnium pronuntiare didicit. Unde cumprimum fir mato gressu domo egredi quadriennis valuit, vel coaetaneos inter contionatorem imitabatur, vel solus in multam noctem Caelo sudo, serenoque Lunam et sidera contemplabatur; non sine metu parentum multo per avia puerum in cunis Astrologizantem quaeritantium. Ut primum igitur grandior culturae admoveri debuit, Diniam missus est, ubi brevissimo temporis spatio specimina edidit, ingenii elegantissimi, usus Praeceptore Godefrido Wendelino: quare nemine non exosculante virtutis praesentis et futurae doctrinae tam clara pignora, velinvito, at saltem inscio Parentum altero, qui colendi agri magis quam permovendi ad bonas literas gnati sollicitus erat, non solum Latinae linguae rudimenta superavit, sed in Rhetorica tantos progressus fecit, ut ab affine Diniensi, qui liberos paulo inferioris notae nec eo, quo Gassendulus provectos habebat, Aquas Sextias missus fuerit, quo Philosophicis studiis sub Fesaio Minorita doctissimo, incumbere posset. Et circa Wendelinum audiendus est Valerius Andreas Desselius in Bibliotheca Belgica edita 1643. Romam adiit, peragrataque Italiae bona parte dum per Massiliensem Galliae Provinciam iter domum versus instituit, substitit ibidem aliquantisper, studiaque sua impensius excoluit, Diniensem


page 203, image: s203

instituendo ac formando iuventutem, discipulum prae multis unum nactus Petrum Gassendum, seriptis famaque celebrem. Vivit adhuc Senex optimus Tornaci Canonicus, nec quidquam eius in rem literariam affectui aetasilla detraxit. Assensit pater eâ conditione, ut redderetur pago suo post biennum silius, qui domestica curaret potius quam ea, quae nihil ad rem suam pertinere existimabat; nam scientias omnes Vir ille bonus quamvis non haberet exosas; ut steriles tamen Camenas seu leves nugas valere iubebat, ut silii sui fortunae, non splendide quidem, verum mature et tuto consuleret. Idem enim satis inter vilia fortis, illos sapere, et solos aiebat bene vivere, quorum

Conspicitur nitidis fundata pecunia villis.

Exacto Aquis Sextiis biennio, Campotercerium non diu manere potuit Gassendus; Diniam scilicet vocatus adolescens annorum sexdecim, ut Rhetoricam doceret: unde rursum triennio post Aquas Sextias reverti coactus fuit fatis functo scilicct Minorita Praeceptore, in cuius locum suffectus imberbis Philosophiae Professor, agro tandem aeternum valedicere debuit, Musarum Castra sequuturus, et in illis quidem tanta cum gloria militaturus. Neque enim diutius evocatos inter et tumultuarios milites meruit, qui Sacramento religatus in Rem publicam literariam iuravit, imo statim agmen duxit, Exercitationes Paradoxicas conscribere aggrediens ut vitium suarum periculum faceret. Quas ut vidit Nicolaus Fabricius Peireskius, et Iosephus Galterius, Prior Valettae, omen lubentes accepere, facile diiudicantes, quantus in studiis philosophicis futurus esset Gassendus. Hisce duobus Amicis et Patronis, Scholae ereptus suit, rixosae nimis alter cationis funem semper trahenti, ut vitae Ecclesiasticae traderetur, quae otium paaebet securius, et tranquillitatem ad Philosophandum uberiorem. Id iam igitur aetatis ut Sacerdotii iugo cervicem submittere posset, sacris ordinibus se admovit, et Canonicatu donatus, mox Praeposituram adeptus est Doctoratus sui privilegio, cum de illo munere controversia inter Canonicos Dinienses oriretur. Cuius litis occasione pluribus innotuit Viris literatis dignitate Senatoria conspicuis, et Gratianopoli et Lutetiae Parisiorum, ubi decertandum fuit, ut in possessionem Praepositurae suae assereretur. Quid interea temporis et per annos sequentes contigerit, nec satis compertum mihi praeter initas amicitias multas, de quibus erit infra dicendi locus, et scriptos libros; nec homni


page 204, image: s204

Philosopho pluracontigisse notatu digna arbitror, ut in hisce levioribus vitaeprivatae casibus pluribus esse non debeam.

Unum sufficit animadvertere, susceptam a Gassendo huius sae culi anno XXVIII. cum Francisco Luellerio Parisino Rationum Magistro, in Belgium peregrinationem, quae unica fuit extra patriam: quare frustra suntilli, qui scripserunt in Italiam appulisse, et Romae cum Athanasio Kirchero Iesuita, imo cum doctissimis Cardinalium contulisse de rebus Philosophicis. Certo certius est iter Hollandicum unicum extra Gallias exstitisse; quo in itinere ingeniosissimam scripsit adversus Robertum Fluddum, Marino Mersenno defendendo Exercitatione m, Ille nimirum paulo acerbius exceperat deliria Fluddana in vaegrandi Comment suo ad VI priora Libri Geneseos Capita, unde Fluddua excandescens male habuerat Virum ceteroquin optimum, et litium fugientem animum passim ostendentem, in Libro recens edito, quem Mersennus amico suo prosciscenti examinandum tradidit. Itaque exarata a Gassendo desultorie Epistola, quam Apologiae vice publici iuris fecit Mersennus; in qua vero Auctor noster Socratico more futilissimum adversarium deridendum propinavit, intricata solvens, et obscura in lucem proferens, ut ineptissimarum cogitationum deformitas omnibus pateret. Qua in arte mirus fuit omnino Gassendus, quem saepius audivi lacessitum a Sophistis nullam aliam responsionem adhibere praeter eam, quam ipsi sibi adversariifaciebant. Quippe nudare solcbat perplexa et involuta verborum cortice sophismata, probaturus an satis Auctorum mentem assequeretur. Quod ubi concesserant, rogabat, ut iam efferrent ratiocinia sua verbis istis eius captui magis accommodatis. Iucundum autem erat videre bonositos Viros, quos ratiocinii sui suppudebat, qui vero inchoatum alacriter sermonem aegre ad exitum proferre totum poterant: nam quibus erat ingenui pudoris quid, reliquum durum erat retexere, quae tunc apparebant ineptissima. Et circa Mersennum quidem eiusque Commentarium intempestive aliquando in latifundia Scientiarum Mathematicarum divagantem, hic mihivenit in mentem, quod ad Andrea Riveto accepi, et doctis contendentibus exemplo esse poterit Sixtum Amamam Frisum duriter tractaverat Mersennus; ita que vapulabat in opere quod parabat Amama; qua de re certiorem secit Rivetus Mersennum per epistola, quare facta est aliqua commutatio, donec ad Sixtum ipsum scripserit Mersennus, veniam


page 205, image: s205

petens ultro lacessiti Viri docti, et rogans, ut sine convitiis ad rem ipsam responderetur. Quod ad Amama factum, et insuper initum amicitiae foedus ad mortem usque perseveravit.

In Hollandia Gassendus tantam sui admirationem relique, ut cum ego amoenam illam et eruditissimam regionem post annos ab ista peregrinatione quatuordetim incolerem, et frequens literarum commercium cum Gassendo haberem, percunctabantur semper eruditiores solliciti quid ille pararet: Cum autem lignificassem, vidisse me Lutetiae Parisiorum Disquisitionem Metaphysicam, quam premebat, ne litem ex lite moveret, auctores furere omnes, ut mitti quam primum curarem; et illa ipsa Princeps Elisaberha Serenissimi Regis Bohemiae filia natu maxima, quae tantum favit Cartesio, cum ceteris avebat perlegere, Itaque ad Gassendum iterato scripsi, et per Marsennum, Thomam Martellum, atque Abrahamum Prataeum effeci tandem, ut scripti copiam haberem; inprimis ad expugnandam Viri modestiam afferens, efflagitasse Cartesium, quem in suburbano Leydensi Engelgesst dicto inviseram, n???diutius ista Diatriba inter paucos ambularet, sed palam et aperte hostem adoriretur. Et memini cum lares Lugduni Batavorum fixissem, Adrianum Heereboordium et Henricum Bornium Viros amicissimos kai\ filogassendious2 impulisse, ut Discurlum illum Scepticum Gallica veste donarem, in quo Ioannem Wallaeum, Medicorum Belgicorum, ne quid maius dicam, facile Principem. et nimis propoera morte rebus humanis exemptum, provocarem ad refellendas Gassendi obiectiones, contra sanguinis circulationem et chyliper venas lacteas exsuctionem. Qua de re communicavi cum Auctore, qui aequi bonique consului curas nostras; et sententiam demum muravit; praesertim ubi Ioannes pecquetus vivorum animalium sectionem instituens rara selicitate pepercit receptaculo illi lumbis imposito, cuius ope ductum Chyliferum dorso adrepentem detexit. Non dubitavit enim amplius et circulationem sanguinis, iuxta Harvaei demonstrationes fieri, et vanas lacteas Asellianas Chylum exsugere, et in canalem Pecquetianum transfundere, et chylum guttatim in venas subclavias decidere, sanguineae massae permiscendum. Adfui non semel una cum Gassendo canum dissectionrbus, in quibus omnibus Pecquetus noster peculiari sollertia rem adeofecit indubitatam. ut gauderet admodum senex curosissimus ob


page 206, image: s206

detectum sibi ante obitum Medicinae utrumque Polum; Veritates, inquam, tanti ponderis, quatum altera alteram consirmat, quibus vero sperabat ut deinceps ars tota Medica supertrueretur, illa saltem quae a perspecta Oeconomia Animalis ad morborum curationem mechanico more procedet aliquando ubi maior lux affulserit: neque enim magni faciebat Itaricem illam, quae tantum verbis verba nectere docet, et tota ludit in Combinatione Qualitatum, in Elementorum, humorum, temperamentorum ficta proportione, in facultatum et ministrantium partium assiganata subordinatione, atque in huiuscem odi praeclaris cogitationibus ex Politicis vel ex Schola Rhetorum callide desumptis, Et taha quidem exagitans figmenta facete multa proferebat, sed coram amicis tantummodo, quorum censuram non vereretur. Erat quippe natura sua in lroniam propensior, ut si quis audire vellet narratiunculas risui commovendo idoneas, haberet ille in numerato statim innumeras: verum quibus non utebatur, nisi inter familiares et necessitudine coniunctissimos. Ut suspicionem autem prorsus amoliretur, quam de canali Cholidocho habuerat; quem Chylodochum dicere maluerat, equos, in quibus omnino deficit, introspicere voluit. Et memini offendisse me aliquando euntem cum Martello, saeviente admodum hieme, ad loca illa, in quae deportari solent viarum prugamenta et trahi equorum cadavera, quae plura soluto pretio aperiri iussit. In mentem mihi revocat intinerum facta mentio, quod contigit Amplissimo Viro, Petro Maridato, Senatori doctissimo, cum Gratianopolim venisset comite Gassendo, et sub noctem in visisset amicum, qui veniam statim petiit non protractae diutius conversationis, nam propero, ait, ad Gassendum, qui in urbem commodum venit die crastina discessurus; Ad quae Maridatus annuens subiunxit, ego vero telubens comtabor, et una rediit ad hospitium suum, in quo reperit hominem, cum quo plres dies versatus fuerat illum ipsum esse Gassendum, quem quaerebat. Nullum scilicet fui indicium fecerat Vir modestissimus; quam vis de re literaria multi sermones habiti fuissent, nec facile daretur vel nuper editorum librorum catalogum recensere, vel scientiarum historiam prosequi, cuius pars aliqua non esset Auctor noster, atque adeo cuius occasione de se ipso nonnulla ambitione procul praedicare potuisset. Nimirum iactantium omnem


page 207, image: s207

tantopere aversabatur, ut de se ipso veradicere, quamvis necessarium foret aliquando, tamen pudibundus reformidaret.

Atque honorum et lucri tam non erat appetens, ut invitus in Matheseos Professorem Regium electus fuerit anno MDC XLV. Gassendum promovente et propemodum cogente Cardinali Lugdunensi Alphonso Plessaeo, Armandi Richelii Frztre. Exstat Oratio Inauguralis, et isti muneri debetur edita iam toties Institutio Astronomica praelectionibus explicata, quibus non aderant tantum Auditorio frequentissimo adolescentes, sed omnis aetatis homines, senes quamplurimi, et Viridoctissimi. Quod in honorem Scientiarum non memineram vidisse uspiam praeterquam Amstelodami, Gerardo Ioanne Vossio praelegente non tyronibus qudem solis, sed gradnaevis et rude donatis undiquaque ad Varronem istum, vel Mercurio posthabito, confluentibus. Adversata est procul dubio illa Professio Gassendi nostri honae valetudni; tussis enim inde et pulmonis sequuta est inflammatio. Provinciam itaque, ut aere natali resiceretur, petiit. Nec tamen Diniae concessum fuit dium maere, optimo Prorege eius consortio ita gadente, ut sine Gassendo degere non posset. Comitatus est igitur semper Valesium, non solum ut Principis animum fuidiorum amoenitate recrearet, sed turbatis tunc rebus ut consiliorum particeps sapientia sua iuvaret; donec in Aulam vocato Prorege Diniam ipse repetiit, commoratusque est ad annum usque M DCLIII. quo Lutetiam venit cum Francisco Bernerio, Andegavensi Medico, qui post elatum Gassendum in Aegyptum profectus. nunc Memphis Mdeicimam facit, et cum Antonio Poterio suo, atque in aedibus tuis renidentibus, Mommori Illustrissime, exceptus fuit tanta comitate tua, lectissimae que Coniugis tuae. ac tanta familorum tuorum reverentia, ut Herus alter esse videretur: cum tamen ille nullam omitteret partem debiti cultus natalium tuorum splendori, vel debitae veneratonis virtutibus illis, quibus fortunae munera superare contendis. Totus erat Gassendus in adornando Philosophiae suae Systemate, post publicatam Tychonis et Copernici vitam, cum in morbum incidit anno MDCLIV. quo levatus quidem fuit studiorum facta intermissione, et educta ex senili corpore sat magna sanguinis copia, qua fuere vires nonnihil infirmatae. Sive enim morbifomitem introrsum latentem, sive morbi remedium phlebotomiam, sive studitum intemperantiam, sive ingravescentem aetatem incuses,


page 208, image: s208

certum est Gassendum prospera ex illo tempore non usum esse valetudine, nec perambulationes, quibus in horto laetabatur, nec longas cum amicis confabulationes sustinuisse, Quare tandem anno sequenti, meunte Autumno, in morbum letalem delabitur; atque ab iisdem Medicis Lutetiae celeberrimis eadem fuere adhibita remedia. Nec sane Galeni et Hippocratis auctoriatates defuerunt Viris doctissimis, quibus erat cordi procul dubio Amici resturatio: verum tristissima comprobatum fuit experientia tritum illud:

Interdum docta plus valet arte malum.

Cum repetis iam novem sanguinis missionibus deiectas heu! nirmium vires suas sentiret Vir optimus, et adessent Medici percellbres et Amici, dubitanter proposuit, ne inalienam messem falcem suam inicere videretur, an consultum esset abstinere a Phlebotomia, cui tolerandae imparem se existimabat Assidebat aegroto Medicorum Senior, qui arteriam consulens. Et ad cetera attendens inciliabat iam cum sociorum suorum altero, ut sanguini parceretur; cum necio quis alius grandi passu cubiculum perambulans praefracte in contrarium contendit, et collegas in sententiam suam veluti postliminio redeuntes pertraxit. Nec renuit Gassendus, qui non tanti ducens usuram vitae in illa aetate adeo labefactatae, ut vix spes esse posset restaurandae in integrum bonae valetudinis, sine qua non tam vivere debeas aliquem dicere, quam aegre Spiritum in poenam et dolores trahere; secum vero reputans, nihil sine Numine contigere, Providentiae divinae committendum se statim deliberavit; quae quidem fines suos habet praestitutos, nobis nequiquam supremam moriendi necessiratem tardare nitentibus. Nec illa fuit ultima Phlebotomia, sed insequutae sunt aliae quatuor, quarum unam cum Poterius, conscio Gassendo, eludere voluisset; quasi peracta iam fuisset ante adventum Medici, qui impeacerat, officiosum istud mendacium necio quomodo detectum nihil aliud profuit, nisi ut graviter fidus iste Amanuensis increparetur, et largior forsan copia liquoris accersito Chirurgo hauriretur. Quae quidem recenseo histroiae seu veritatis causa, non vero ut quemquam lacessam, vel ullius praxin Medicam inculpem: Amicus enim Socrates, amicus Plato, sed magis amica veritas. Si quid Lutetiae vere eruditum et magni nominis fuit inter Medicos, totum illud adfuit sanando Gassendo; nec alia methodo itum eflet a Viris praestantissimis ad Mdeicinae sinem in


page 209, image: s209

persanandis sanguine coniunctis, vel Principibus insis morbo consimih laborantibus, Haud itaque in culpa sunt Medici propter celebratam pavio frequentius Phlebotomiam; quemadmodum innuere voluit Petrus Borellus, quum Observationum Physico-Medicarum, seu Medico-Physicarum Centuria III. Observatione XI. scribit: Possem hîc Viri semper lugen li morten dolorosam toti Europae, immo Mundo, recensere nimio illo remedio sanguineo, et verba ab eius ore depro. npta referre, quibus ante obitum fassus est so nimio obsequio periisse, et cum Heroesuo ad inferos cum viridi adhuc et stante senectute descendisse. Sed nimirum comovit diligentissimum scriptorem, quod accepit dictum a Gassende, dum celebrandae ultimae Phiebotomiae brachium praeberet: Conversus enim ad Poterium, satius est, ait, ista virium infirmitate placide obdorm???re in Christo Domino, quam maiori cum sensu doloris suffocatione vitam amittere. Ex illo tempore ferme obmutuit, cum non posset vocem attollere, ut audiretur ab adstantibus Bernerio et Poterio extrema officia, quemadmodum in toto morbi decursu fecerant, ministrantibus. Extremam tamen horam imminentem sentiens, quod reliquum erat virium impendendum existimma. vit praeparando ad mortem animo. Itaque signisicavit ut quamprimum vocaretur Sacerdos, in cuius aurem, dum fari poterat, peccata sua effunderet; quorum omnium veniam per sacrum ministrum a Deo peteret, atque per Confessionis Sacramentum obtinere; ut inde paratior existeret sistendae coram summo iudice animae suae, ac veluri alba puritatis stola indutus nuptiis Agni immaculati interesse posset, sacrum scilicet vitaicum debita cum veneraione tertium accipiens: nam semel illud atque iterum sumpserat ingravescente morbo. Dein, ut nihil perfectae Christiani militis armaturae deeset, sacro ingungi oleo efflagitavit. Ad quam caetimoniam animo attendens cum Sacerdos aures inungens pronuntiaret verba sollemnia, et lapsu quodam memoriae dixisset: Indulgeat tibi Dominus, quicquid per odoratum peccasti, reposuit statim aeger, imo per auditum; adeo intentus erat rei gravissimae, et eluendarum sordium vel minimarum cupidum se et sitibundum gerebat. Exillo scilicet momento, quasi se itneri accinxisset in aeternas sedes brevi migraturus, repudium misit omnibus aliis, praeterquam sacris cogitationibus subinde versus nonnullos Psalmorum proferens; sed leni murmure et tam summissa


page 210, image: s210

per interceptum spiritum voce, ut procul audiri non valeret. In ore quidem habuerat intio morbi loca Poetarum Lationrum quam plurima, quibus rectandis tempus aliquando falleret: quum et memoriâ admodum polleret, et sibi temperare non posset, quin semper ad honesta studia animum converteret. Verum et Musis et amoenion literaturae tum valedixit. Illud enim univum Philosophantis ad extremum vitae curriculum ingemi signum edidit, quod mortuo manus dextera reperta fuerit regioni cordis apposita; cui parti non semel iufferat Poterium ut manum admoveret, noandae Systolae et Diastolae; quarum ipse titubantem gressum et deficientem vigorem advertens, vides, ait, quid sit hominis vita. Quae vox ultima fuit summi Philosophi; quandoquidem philosophari tum desiit Gassendus, ut totum se Christo et Sanctissimis Meditationibus traderet; quas inter placide obdormivit in Domino, et die quidem Dominica, hota post meridiem quarta, vel circiter, IX. Kal. Novembris, Anni a virgineo partu M DC LV. aetatis vero suae exacto iam a novem mensibus LXIII. qui magnus Climactericus ab hominum perditione et fractura a)ndroklasth\ dicitur. Atque ita nobis ereptus fuit Senx optimus.

Mortuum luxit universus Orbis Terrarum eruditus quod innumera testari possent tum prosa, tum versu encomia undiquaque ad Te, Illustrissimum Defuncti hospitem missa, qui sunus ducens cadaver extulisti, et sepulcro Maiorum tuorum in Ecclesia Sancti Nicolai Campensis deposuisti, iuxta Guillelmum Budarum parentis tui Provunculum, togatorum autem superioris saeculi doctissimum; appositaque fuit aliquandiu post in Monmorianorum sacello sta tua marmorea; cuius iconem reperirelicet inter Operum istorum praeludia. In Ecclesia autem patia Diniae mortuo lessum fecit public Nicolaus Taxilius presbyter in Praepositura successor, oratione habita in obitum Philosophi Christiani, quem titulum praefixit cum Lugduni typis edendam curavit anno sequenti quiquagesimo sexto; at que tanto civium omnis aetatis concursu, tam largo autem omnium sletu, ut non meminerint senes publicum luctum huic similem exstitisse. Nec quidem temere factum, ut maeror nullos non conterraneorum pervaserit; quippe Vir pius summae fuerat vivens valensque, non solum universo Diniensi populo, sed ipsi praesertim Clero suo, venerationi; adeo ut pto


page 211, image: s211

contione hisce ego auribus audiverim, cum aliquando Arausione Gassendum invisissem, factam Viri cum elogio mentionem ad sententiam aliquam plenius confirmandam, unde tatus homini modestissimo suffusus rubor, ut domum reversus nondum pudoris commotio penitus sedata videretur. Et for san in causa fuit, quod a me una redeunte ingenti cum gaudio notatum, neminem occurrisse, qui non salutaret, idque ex animo, quemadmodum vultupraesignificabatur, et multis atrio suo vel officina exeuntibus atque opus suum intermittentibus, ut Venerando Seni debita praestaretur reverentia.

Quod demirans et adstantibus indicans. accepi a Lautaretio Medico, et ab aliis concivibus, nihilillius esse impraesentiarum venerationis, si conferretur cum publica hilaritate, quaobviam iri moris erat, si quando urbe abfuisset; quod s???pissime contigerat Illustriffimo Principi Ludovico Valesio, Peireskio, Campinio, Luillerio, vel Te Mon-Mori doctissime, tam clarum lumen patriae suae invidentibus. Cum autem inquirerem paulo dilogentius, quid Virum sortis huiuscemodi in tenui re prositum, universis tam gratum redderet, imo adeo venerandum, ut nulla mastitui posset comparatio quod spectat ad cultum ultor praestitumcum ipso Praesule vel Praefecto Provinciae Diniam adventantibus; comperi immensam eius eruditionem doctos mones sibi conciliavisse; officia et liberalitatem seu eleemosyna provirium modulo factas, plebeculam et egenos sibi devinxisse, modestiam, comitatem, et morum niveum candorem, bonae mentis amantium oculos perstrinxisse, at pietatem et sapientiam univefis amorem sui et admirationem creavisse.

Et de Pietate quidem ut primum dicam, attendendum sedulo ad ea, quae Gassendus, voce et scriptis docuit, ad vitae rationem, quam instituit, et a qua ne latum unguem unquam discessit; ad Amicos, quibus coniunctissimus sine querela vixit; et ad ea tandem quibus moriens ultimum vitae actum clausit: nam verae voces tum demum petore ab imo eiciuntur, et eripitur persona, manet res. Ad doctrinam quod attinet, quam prosessus est tum privatim rum publice, certum est, numquam eius ore excidisse verbum ullum, quod summam non prae se ferret dogmatum Ecclesiae Catholicae venerationem, de quibus ne controversiam quidem debere moveri, nisi serio et graviter, idque a


page 212, image: s212

Viris doctis, quibus id muneris sacra vocatione traditum, existimabat, Itaruesacras scripturas et Patrum, Conciliorum, Sanctae Sedis Apostolicae, et totius Ecclesiae auctori tatem semper suspiciens, indignabatur, so quando dissentientes Christianos offenderet ingenio suo abutentes ad nectendas dissicultates, vel frustra nitenntes in explicnadis vi ratiocinii sui, tam perplexi, tam nullius, rebus illis, quas Fides suscipiendas, haud enarrandas proponit. In contionibus autem suis ad populum Diniensem, quas plurimas habuit, Theologiae Doctorem egit egregium, dum iunior latere et pulmone valeret: nam ab itis exercitationibus temperandum necessario fuit, quandoquidem non poterat de rebus sacris, praesertim controversiis, sermonem e suggestu instituere, quin Zelo flagrantior vocem attolleret, et erumperet dolor animi ob laceratam Christi vestem in fletus et lameta, quibus non sirma valetudo convelleretur. Ad scribendum vero ubi animum appulit, nullam praetermisit occasionem pietatis suae comprobandae: quod passim videre est in uberrimis refutationibus errorum circa DEUM ter Maximu, Providentiam, Animae immortalitatem; in explicandis Opinionibus Physicis, non damnatis quidem sed nondum probatis, et in lubirco loco positis, unde facilis esse posset lapsus in errorem. Nihil enim de Systemate Mundi, iuxta Copernicum, Aristarchumve Samium, nihil ee Atomis scribit, nisi menti aliorum exponendae, et assensu iugiter cohibito, atque praefatus observantiam suam erga communeni fidelium Matrem. Quo sane intemerato ad Ecclesiae nutus omnes obsequio meruit, ut ad generalem Cleri Gallici Consessum Dioeceseos suae nomine mitteretur anno huius saeculi XL. atque in generalem Agentem, ut vocant, seu Prcuratorem totius sacri Ordnis eligeretur. Quo tamen non functus est munere, id honoris lubens concedens Ecclesiastico nescio cu, in quem Cardinlis Richelii savor procumbebat, cum non satis nosset Gassendum summus ille rerum nostrarum Administer, qui tamen Eruditiorum fautor ruit, sed ea infelicitate sua ut primarium Galliae et aevi sui decus ignoraverit. Obfuit nempe Viri Sapientis modestia, cuius in nonnullis desiderium id semper efficit, ut Principibus notiores sint homnies levis armaturae, petulanti ingenio et vulgari doctrina praediti, quam illi graves Musarum mystae, qui famam aucupari, Magnatum favorem ambire,


page 213, image: s213

et adulatione nummos conquirere virtuti suae haud consonum putant; Nec fumum ex fulgore, sed ex fumo dare lucem cogitant. Verum obiter illud in Gassendi laudem et Richeilii gratiam: quippe satius estillam assignare causam. cur omnino praetertius ab isto Maecenate fuerit Gassendus, quam fateri haud ignotum exstitisse, sed insuper habitum; quod cadere non potuit exstitisse, sed insuper habitum; lugent adhuc Musae et Gratiae, quibus condire solebat quae sunt alias amara ingratis et invenuste doctis quam multis pariter et indoctis deglutienda, quoties scilicet clavo admoventur Numinum istorum contemptores, Quod procul a nobis avertit, qui cuncta guberna, ut eo Lucretii verba detoriqueam, et temporum nostrorum felicitatem pacis perstringam. Verumtamen cum eo devenerin, ut nonulla scitu digna subnectere possim posteris profutura, quandoquidem monitis non eget aetas nostra, per tot egregia nimirum facinora, quorum rationes et argumenta in mores nostros iam abierunt, nec Gassendi tantum, sed Philosophiae cusa agatur, non inconsultum erit uberius rem prosequi, et dolore incuriam, seu infelictiatem Principum, qui vere Doctos et Sapientes Viros, aut non advertunt secum habitantes, aut temnunt mites et modestos, aut reformidant oculatos nimis et sagaciores.Et vide, quaeso, Richelii fatum, qui Philosophos quottidie admittens exercendi acuminis gratia Peripateticos, numquam audvit illum, qui non solum Peripatericorum sanior doctrinam, sed Syllogismorum captionum que Diale cticarum laqueos, kurie/uontas2, h)s1hxa/zontas2 kai\ s1wrei/tas2, aliosque id genus gryphos in numerato habebat; quivero his superaddebat Stoae, Hortorum, Academiae, et nullius non Methodi scientiam, qui nullas non disciplinas callebat, qui omne immensum peragraverat mente animoque. O quam deperiiset Armandus. si satis nosset Philosophum istum non ignava opera, qui Philosophica erat sententia; quandoquidem tantum prae se tulit amorem vulgaris illius Philosophiae et humanioris literaturae! Haec duo prima occurrunt magnatibus in atriis et pergulis Palatiorum; quae torva, asqpera vel ludibunda et aliquando nugatoria, officiunt solidioris doctrinae existimationi; quippe uno ordine censentur omnes disciplinae, et crimine ab uno disuntur omnes. Ita Principes arbitrantur, totum illud quod Phiosophiae ambitu continetur, simile esse rudimentis et


page 214, image: s214

progymnasmatis Scholarum, Rhetorum sciliect, Poetarum, et Dialecticorum, quorum quorum ipsi specimina edidiere, vel quae postmodum Aulici nonnihil calamistrata in Aulam deportant et divendunt; quibus vero fucum facientes emptori, id consequuntut, ut nec probatae nec lustratae bonae merces reiciantur. Hinc exploduntur Artes ingenuae, sana mens et vera eruditio; nec parcitur illis screntiarum interpolatoribus, quorum Conditio nequaquam melior exsisteret sorte bonorum, nisi semel in animum induxissent omnia perpeti opprobria, rumorem parvi facere, dum sit rumen qui impleant. Verum aliter sit cum vere Philosophis, quibus vor rite salit laeva sub parte mamillae, nec fustinet os honestum infrunitorum et maleferitorum hominum insaniam, Ita factum memini ut Renatus Cartesius in Aulam vocatus, quampri mum in Hollandiam redierit ferme insalutato Aulael limine. Neque renuerit tamen rursum se Oceano committere accersitus a Regina Sueciae, quae tunc temporis Viros doctos undiquaque accersebat. SEd heque eo loci satis convenisse audio huic Philosopho cum Grammaticis et Pseudophilosophis, seu cum anseribus et corvis olores inter advolantibus, quibus aurem facile commodant Principes. Quicquid illius sit ut vineta caedamus nostra, non sine publico damno Gassendi Uritus in obscuro latuit apud rerum Magistros, qui beneficia, munera, vel opes largiores nactus, uti potuisset in publicam utilitatem, ad arcana Naturae detegenda, ad illustranda vitae commoda, ad sublevandam pauperum inopia, Vetus est quaerela, bonae mentis sororem esse paupertatem; nec enim tam bene rebus humanis fato consulitur, ut bonis semper bene sit: quamquam non male fuerit Gassendo propter istam praeteritionem, cui nihi eorum defuit, queis dolet humana sibi natura sorsque privata negatis, licet non suerit facie notus, vel munere auctus, vel opibus donatus a Magnatibus. Quod tamen recensundum duxi ad Viri modestiam et a)uta/rkeian confirmandam, non vero quod speren, ut in meliorum frugem reducantur, si qui oriantur olim, quod Deus avertat, rerum humanarum moderatores, quorum fortasse intererit, ut ingenii, virtutis, et pietatis rationes susque deque habeantur, At istarum omnium rerum interesse existimavi, ut subinde audeat aliquis saeculo suo, si meruerit, gratulabundus, inprisca tamen oculos retorquere, et ecoptare venturis, ne unquam in societate civili exoriantur vomicae et carcinomata, quibus


page 215, image: s215

morbis genus humanum laborare videtur, quoiescumque regendum traditur infacetis, imperitis, inglo???iis Terrae siliis, id sibi tantum negotii datum existimantibus, ut Rei publicae artus universos depascantur, et luccum nutritioni corporis destinatum in pus, tabem, et saniem introrsum latentem convertat. Sed iterum e diverticulo in viam.

Ad privatam Gassendi vitam saepius artendens, Anachoretam aliquem cernere mihi videor, qui media in urbe vitam instituit plane ad Monachi severioris normam; deo paupertatem, castitatem, et oboedientiam coluit; quan quam sine ullo voto tria ista vota solvisse videatur. Parvo contentus vixit, nulli invidens divitias operosiores; opulentiorum favore nihilo factus ditior, elargiens autem ipse e suo liberali manu, quoties se dabat occasio sumptus faciendi. Abstemius erat sponte sua, ptisanam tepidam bibens pulmoni refrigerando humectandoque: nam existimabat altius liquorem penetrare vi caloris immixti; asserebatque cum tertiana labroaret aliquando expertum fuisse, vix quartam se adhibuisse siti exstinguendae tepidi liquoris partem, cuius frigidi triplo maiorem mensuram hauserat in praecedentibus paroxysmis. Carne raro herbis saepius, ac macerata offa mane et vesperi utebatur, Spectandam praebuit in humilitate oboedientiam, qua nulli unraum se praeposuit, nulli contendenti non statim loco cessit, nihil scripsit quod suffenum et sui plenum hominem sapiat, quemadmodum excidit aliquando Viris magnis multa volumina scribentibus. Tu me ut voles alloquere (ad Cartesium respondens) nam per me quidem integrum tibi est affari non modo ut canem, quae vox sollertiae tuae occurrit, ut esset menti a)nti/qetos, sed etiam ut saxum, ut plumbum, et si quid putes esse obtusius. Et articulum illum claudens verba addit elegantissima, quibus et simul modestrissime, solus de se ipso ausus est aliquid afformare, Tametsi enim carneum me dicas, non ideo facis exanimem; ut nequ tametsi te mentalem geras, te idcirco facis excarnem. Quare et permittendum tibi, ut pro genio loquaris tuo; sufficitque ut Deo propito, neque ego simplane caro sine mente, nequetu plane mens sine carne; et neque tu supra, neque ego infra conditionem homninis simus: quam vis tu, quod est humanum, recuses, ego id a me alienum non putem. An in controversiis Religionis pertractandis ullus unquam inter tot eximios religiosorum hominum ordines humilitatem professus, tanta cum


page 216, image: s216

moderatione de se ipso sensit, tam modeste egit, ut arctuius se continuerit intra iustum inculopatae tutelae moderamen? iEt illa fuit Modestia tanto ingenio et tantae eruditioni conuncta, quae omnibus acceptissimum reddidit Gassendum. Quamvis enim magna quaeque et excelsa sui admirationem facile concitent; non tamen ingenerant semper amorem sui et charitatem, si difficilem per superbiam et torivitatem, seu per ardua et obrupta accessum habeant. Nimirum nemo non exoptat sibi quod in alio ad probndum cernit; et quanto quisque meliori luto ficta praecordia habet, tanto magis praecellere cupit. Acclivem igitur Virturtem qui bonus conspicit non desperat montem aliquanto se superaturum, et templa illa Sapientum serena conscensurum, quae radii solis iugiter illuminare videntur. Amabant ones. cum primum cernerent Gassendum, ob illam scilicet comitatem, mansuetudinem et modestiam, quibus se adeo demittebat ad cuiusque accedentis mensuram, ut modo puerum dixisses, vel e plebe literatorum aliquem, atque genio sese accommodans et captui auditoris. sibi quisque sperabat idem. nemo non existimabat sacili negotio eodempse modo Philosophaturum, et Naturae aecana reseraturum: verum sudabat multum frustraque labotabat ausus idem. Itaque adenndus etat rursum blandus ille Doctor, qui sem per paratus erat amicis et merentibus operam navare, et ulterius promovere veritatis amantes. Hinc carissmus vixit Viris quoque Nobilissimis et Principibus nonnullis, animo scilicet cultoribus quam soler esse illud genus hominum. Peireskium quid memorem, vel Campinios, Luillerum, aut Christinam Serenissmam Sueciae Reginam, cuius Epistolae findem saciunt, quanti secerit Gassendum, quum Musis alias Princeps illa operaretur, tantam sui doctis venerationem, et bonis Artibus tantam incrementi et futur ae laudis spem ingenerans; vel Illustrissimum Cacellarium Petrum Seguierum, qui in illo honorum fastogio cum doctis congredi, et Gassendum imprmis audire gaudebat, vel illum denique, qui unus instar plurium esse poterit, Ludovicum Engolismensem Ducem, ultimum stirpis Regiae Valesiorum surculum; et Te Mon-Mori, cuius familia non minus illustris est pietate in Deum, quam doctrina et nobilitate: nolo enim recensere Viros omnes e)n a)ciw/mati et genere calros Gassendi Amicos, vel tuarum laudum praeconium instituere. Testor tamen illa verba, quibus nuper


page 217, image: s217

significabas, Te non minus exosculatum esse in Gassendo pietatem sinceram, quam ceteras ingenii dotes eximias, Gratulor autem imprimis, quod mihi copiam feceris Com~entanorum et Scedularum opimi Principis, in quibus datum an madvertere quam amice egerit cum Gassendo, de rebus gravissimis et ad Rem publiam spectantibus Philosophum, et de sacris Theologum consulens. Etsi editae testentur illud Epistolae, benemulta sunt tamen ipsius Valesii manu exarata, quae non minus confirmabunt aliquando, si tempore suo in lucem prodant, Illustrissima Heroina coniuge emittendi curam tibi tradente, intmam guisse animi cum Gassendo coniunctionem, quam Principi doctissimo fuisse ingnium defae catissimum et pietate Virtutibusque Pacis ac Belliinstructissimum.

Ceterum, utistorum finem faciam, in praxi Religiosa ex quo ad sacrum Sacerdotium admotus fuit Gassendus, nulla dies Dominica vel Sanctorum publicae commemorationi dicata praeteriit, quandiu nulla sontica causa vel quid gtavius impediit, quin augustissimam caerimoniam ad altare tremebundus accedens celebraret. Ritus Ecclecsiaticos ad unguem callebat omens, et rationes expeditissime reddebat, tempus assignabat, nominabat Auctores, quibus singuli fuerant constituti: Quorum omnium curiosissin um exstitisse satis apparet, velex libro de Notitia Ecclesiae Dinensis edito, ex Calendario Romano, et passim ex aliiis. Nam inferri debet quid maius ex legatis Testamento ducentis libris Turonicis, ut quotannis die obitus sui Sancti ssima Missa, in quo sepelliendus erat sacello celebraretur; tum aliis sexaginta tribus annui reditus concessi, ut diem Diniae praestaretur, et in pauperes fierent largitiones. Verum de pietate summi Viri satis dictum esto Est nunc, ut de ingenio nonulla subiungam, quando quidem fuere, qui bonum Virum facile credierint, magnum non adeo libenter. Unde autem illud, paucis aperiam.

Cum neutiquam Gassendus careret ingenii acumine, sermonis facili nitore, urbanitate, et salibus Provincialium suorum ingenito lepore, atque ceteris tw=n xarie/ntwn dotibus; iudicii tamen et Spientiae potiores esse partes eistimens, tardior in dicendo et substrictior visus est in interriora nondum admissis; quamquam blando et renidenti vultu obvios quosvis exciperet et alloqueretur. Verum nequaquam eum sibi finem proponensl in quem plerique collineare videntur, ut subtilitatis et dicacitatis


page 218, image: s218

laudem consequeretur; praeterea nonignorans, quam dif. ficile esset apposite loqui ex tempore, neque id curans, ut nugis adderet pondus, quod passim faciunt nonnulli, tum voce veluti in minas elata, tum vultu ad audaciam quandam compolsito; quam vero diversa fierent de rebus etiam compertissimis iudicia; sententiam suam promere temerarium ducebat, antequam expiscari potuisset, quae mens esset audiroris, quas haberet praeiudicatas opin???ones, ne incassum loqueretur, vel ingratum faceret, aut pipulo se differendum exponeret. Itaque adventantes Viros literatos non statim verbis obruebat incondite prolatis; pauca tantum in benevolentiae signum et grati animi testimonium proferens; cum se non existimaret dignum, quem eruditi inviserent, ut quidquam addiscerent; neuqe ipse eruditos inter nomen suum profiteretur; sat magno apponenslucro, si ae qui bonique consulerent affectum, quem in eruditionem et Philosophiam haberet. Studia sua ad aliud se numquam direxisse, nisi ut se ipsum erudiret et meliorem redderet. Si quae autem in lucem prodiissent, factum id esse amicorum culpa sive consilio, qui exempli forent alicuius, et adhortamenti studiosis, ut Libris incumbentes aliquando maiora praestarent: neque ausum fuisse, quamvis revera iure debuisset recusare; Symbolam suam confere, tenuem adeo et tam parvi momenti, ac proinde prorsus inutilem iuvandis ceterorum studiis. Ast ubi in medium proferebatur quaestio de qua sententia sua rogaretur; praefari solebat quam angustis limitibus humanae mentis scientia circa res naturales cohiberetur; et ipse in primis quam ignarus esset istorum ominum, atque indioneus tarditate ingenii promovendis scientiae sitius pomaeriis, Cum non diffiteretur, saepius se animum suum torsisse in eadem illa quaestione enuleanda, neque quidquam adinvenisse, quod sibi nedum aliis sagacioribus satis facere posset. Et quidem meminisse, non semel habitos hac de re sermones cum optimo Peireskio, qui somnia enarrantem audiebat, et nugas suas per iustitiam in secessu Belgecenario amoenitate loci ductus lubens admitebat, Verum ubi somnia, nugas suas, et deliramentae. narradnda suscipiebat, animo erat maxime attendendum, et doctissima atque sapientissima raticinia erant exspectanda. Praemittebat autem, ut velitationem institueret, veluti exploratores quosdam et primipilares propositiones quasdam universaliores, quibus notum fieret qua via incedere


page 219, image: s219

parabat; quae principia admittteret. Si quis autem in limine haerebat ob ignorata hucusque elementa, seviter non assuetum, calcar reitenti non addebat, sed praecedens quasi manuducere conabatur: Cui operae si morositas quaedam obesset, et calcitronem quendam offenderet, ver bum ultra nullum, aut operam sumebat inanem. Confestim igitur sinebat quemque sibisapere, et e vestigio rursum causabatur infantiam suam et humanae mentis caligmem, per quam non licet longum iter in invest: gatione rerum naturalium instiutere, Dein aliis lampada tradens occasionem dabat fuse disserendi; neque hilum decebat, vel minimum commotior videbatur, si quando senex coram iuvene obmutesceret, et discipulum ageret, qui doctorem coeperat, Interea libenter Sigalioni litans mirabatur tacitus multorum loquendi priuriginem, mores intempestivos, tameritatem; unda factum procul dubio, ut istam ad silendum proculivitatem interpretati sint nonulli taratem ingenii. Quae quidem nulla fuit, ut conicere licet licet vel ex acutissima Disquisitione Metaphysica, quam intra paucos dies tam miro ordinavit artificio, ut adversario subtilissimo omnem respondendi ansam omnino praeripuerit. Opus sane tereti filo et eximia sagacitate ad umbilicum perductum satis mirarino~ poterat Thomas Hobbius; qui Heroen nostrum nusquam maiorem appatere pronuncibat, quam in retundendis larvis, tenues in autas tam facile diffugientibus, gladio inperviis, nec ictum clavae excipientibus. Ita enim sentiebat Vir emuctae naris de Meditationibus Cartesii et de illa Gassendi Disquisitione, quae primum posteris exemplum dedit refutationis numeris omnibus absolutissimae, qualem esse decuit Philosophi acutissimi, Viri doctissimi, qui Gratiis non minus quam Musis litaverat, et praesertim hominis Christiani, cui nefas loidoroume/nw| a)i tiloidoei=n, cui vetitum est obtrectandi et maledicendi serram reciprocare: sed cui licet in hostem tela sua amica manu, nec feriendi animo retorquere. Ita se gessit Vir optimus in refutando Cartesio, ut praeter lepide quaedam dicta nihil invenias, quod adverarium punga: vel si quid tangat cutim extremam, illud quidem blande, modeste, et cum significatione quadam benevolentiae introrsumlatentis, et cui renovandae paratissimus esset. Quemadmodum reipas fuit, ubi elapso vix quinquennio occasionem habuit Cartesium Lutetiae amplectendi, et pronum affectum in laudes tanti Viri patefaciendi. Copula scilicet


page 220, image: s220

tantorum Virorum Abbate Caesare Estraeo, qui nunc Episcopus Laudunensis factus, inter Franciae Pares gradum stirpi nobilissimae non minus quam infulae et meritis debitum obtinens, non tamen deposuit bonarum artium curam; quod aliis contigit aliquando, non quidem illis, quos evexit atdens ad sidera Virtus, sed quos illa ludum insolentem ludere pertinax fortuna rebus humanis praeposuit, Illustrissimus ille Praesul prandio excipere voluit una cum Gassendo, Cartesio, et Ioanne Launoio suo Theologo Parisiensi, Aegidium Personerium Robervalium Mathematicum, Michaelem Marollum Abbatem Villalupensem, R. P. Marinum Mersennum. et Hilarium a Costa, Marivallium illum Abbatem, qui in Americam transfretaturus in ipso portu Lutetiae Parisiorum naufraugium fecit. Gassendi oborta noctu invaletudo non permisit, ut conviva adesset: Itaque ad illum sub vespe. ram properarunt, Magistro convivii duce, et deleta fuitomnino praeteritorum memoria. Sarta cnim tectaque deinceps mansit inter illos amicitia, saltem per Gassendum, qui honorisicam in opere posthumo nunc in lucem prodeunte Cartesii mentionem fecit, quamquam non prorsus exuisse hostilem animum visus fuerit Cartesius in responsionibus Gallicis ad Instantias eodem anno editis. Atque utinam, si quae oriantur in posterum, quod absit tamen, inter Viros doctos dissensiones, attendatur sedulo ad exemplum mansuetudinis, non minus quam sollertiae et acuminis, cuius satis amplum specimen edidit Gassendus, unde iudicari possit, an ingenii acutssimi titulum meritus fuerit.

Desiderant alii nonnulli in Philosopho nostro Mathesin profundiorem, quia nihil, aiunt, scriptis protulit, unde coniciendum praebeat ulteriores in Geometria et Arithmetica progressus, et inde etiam eius acumen obtundere nituntur, vel quid laudibus immensis detrahere volunt. Verum nihilo inferior summis Mathematicis fuit Gassendus, quamvis ignoraverit, vel potius discere neglexerit nonnulla, quae nullius usus ese noverat, impensae vero, hoc est temporis in acquirendo sat longi. Nimirum satis esse duxit vitae humanae brevitatem advertens, et angustias mentis nostrae dimetiens, necessaria tantum comparare, et ea sine quibus ad Philosophandum se accingere non poterat, non invidens aliis, qui toti Geometriae vel Algebrae incumberent, subtilissimarum inventionum gloriam. Prae oculis semper habuit ultimum Philosophandi scopum Felicitatem, quae in corporis bona


page 221, image: s221

valetudine et animi tranquillit ate tota consistit. Adutramque partium istarum recta collineare existimavit rerum naturalium cognitionem: Itaque ex universo scientiarum ambitu ea tantum collegit, quae praecipue ad institutum snum facere viderentur; haud imitatus imprudentem viatorem, qui adloca quoque amoena deflectit, immemor patriae vel termini peregrinationibus suis praesixi. Equidem ita se gerunt plerique eruditorum, doctrinarum Oceanum ingressi et veluti varia appellentes ad litora. Ncctamen deteriores sunt illi vel insubidiroes, quae aetate nondum adulta studiorum cursum, ut vocant, instituentes, et libros omnis generis evolventes, tradunt se alicui disciplinae, cuius dulcedine capti fuerint praeter mentem suam, vel contra propositum ad aliam concedendi, quae paulo remotior erat. Quos nequaquam magis damnare velim, quam Mercatorem Batavum culparem, si quis in Indias Orientales navigaturus mercibus repor tandis, quibus ditior factus Amstelodami demum senex in otio degeret; in Insulis tamen fortunatis vel alibi Terrarum manere vellet, et inquilinorum mores arridentes induere. Detinet Eloquentia quam multos egregios Viros: quot alios Ars Poetica, quot Mathematicarum partes singulae, quot Iuris, Historiarum, Politices, Medicinae Scientia? Disciplinarum nulla est, quae amatores suos non habeat, et sua cuique Minerva placet, adeo ut despectui sint aliae, et pudeat Geometram ad Orationis elegantiam et flosculos attendere, misereatur vero Oratorem infantiae et inconcinnitatis styli Geometrici; Poetam rideat Iurisperitus, et abinamoena Iurisperiti occupatione abhorreat qui fonte labra proluit caballino. Quicuid sitillius mutuae subsannationis, verum est Mathesin illam abstrusissimam non multum conferre, ne quid gravius dicam, ad recti ratiocinii adeptionem, et ad rerum naturalium illustrationem: Cum nemo non norit insignes in arte Analytica, velin Sectionibus Conicis Mathematicos interdum nihilo in ceteris rebus existere oculatiores. Ideoque tempori parcendum, nec se pluribus impedimentis onerandum suscepit Gassendus noster, qui vel solo Euclide armatus, altior veluti praecinctus, satisinstructus sibi videri potuisset debellandis errorum monstris, vel Physicae difficultatibus reserandis, quae potissimum Felicitati obicem opponunt. Apparet quam facili negotio penetraret in intricatissima quaeque, ubi Astrologiam explodit, in cuius nugas non dedignatus est descendere, ubi Fluddum exagitavit, ubi in Aristoteleos signa contulit, ubi sola sermonis usus perspicuitate nihil


page 222, image: s222

enarrandum statuit, quod non statim percipiatur, sine ullo molimine, sine ullo sigurarum apparatu, quas adhibent aliquando nonnulli ad ostentationem, vel sollertiae istius defectu, quae certe sagacissimum ingenium, et ad omnia studia natum innuere videtur. Sed quid ego natum dico ad abstrusissima quaeque disciplinarum Vitum doctissimum, quireipsa penetraverat in adita, recessus omnes lustaverat, nullum non moverat lapidem, ut veritatem erueret? An scilicet, qui in Scholasticorum libris aliquandiu impalluit, qui Astrologiam, et nullas non scientias, etiam nugatorias excutere gestiit, omnium promarias praeteriisset? Quantus fuerit in Astronomicis nemo dubitat; atque utinam sibi temperare potuisset ab Astrorum inspectione, qui nocte intempesta siderum motus, quotiens, caelum eratserenum, observabat, non sine magno valetudinis suae despendio, quamvis statim post occasum solis caput munitet pluribus tegumentis, retundendae aeris noxae quam gravem saepius expettus fuerat. In Opticis autem haud minor exstitit, quod nos monet observatio de visione distincta per oculorum alterum facta. Quae circa motum commentatus est, Geometram acutissimum sapiunt, qualem se gessit in detegenda fallacia citca inventionem Longitudinum, de qua non nemo gloriabatur. Etiam de Musica libellum scripsit; nullam denique partem Mathematices intactam inexpugnatamque teliquit. Quare inter Mathematicos mento refettur a Gerardo Ioanne Vossio, qui de Gassendo ita loquitur, Anno MDCXXVIII. ac deinceps varia doctrina, imprimis Mathesi, eluxit Petrus Gasendus Gallus, cuius singularem et multiiugem eruditionem non potui non mirari, cum Belgicam hanc lustrans Anno M DC XXIX. inter alios, me non semel salutatione et alloquio suavissimo dignaretur. Nec aliter Reverendus Pater Ricciolus in Catalogo Chronologico Mathematicorum eximio operi praefixo, quod Almagestum Matheseos appellavit. Verum a Sapientia, non a Mathesi, praecipuum esie Gassendum lubens concedam; qui summus quidem Mathematicus, sed idem sapientissimus fuit, et sapientiae suae famulas disciplinas illas adhibuit. Non essent hîc loci innumera, quae in confirmationem illius sapientiae afferre possim, silentio praetermittenda, et memorandi iam occurrerent viri orbis totius literati sapientissimi, qui primariam illam virtutem in Gassendo colebant: Sed in immensum opus excutreret. Id partim


page 223, image: s223

exsequentur Epistolae; et alibi ostendent illi ipsi Viri magni, qui in operibus suis amicam Gassendi mentionem facere inter titulos suos merito posuerunt. Peireskium quid nominem et Galterium, Valesium Principem, Varium, et Varii in amando Gassendo aemulum illustrissimum Petrum Seguerum togatorum nunc Principem, Luillerium, Campinium utrumque. et alios quos iam innuimus, nec quisquam ignorare potest, qui Gassendum norit. Velquid in medium afferam quottidie accedentes. magno ambitu amicitiam suam optimo Virorum offerentes; aut quos ille sibi in itineribus suis devinxit, quod laudata Vossii verba satis demonstrant. Paucos igitur seligam, quos eslet piaculum praeterire, quippe interioris notae et omnium horarum Amicos, vitae testes, studiorum socios, eiusdem sapientiae cultores, Primusoccurrit R. P. Martinus Mercennus, Religiosorum Ordinis Sancti Francisci a Paula Minimorum decus et ornamentum, qui dum vixit Luretiae Parisiorum tersius Philosophantium commune centrum fuit. Ad illum pergebat Gassendus singulis diebus Dominicis mane, sacris operaturus, et deinde amico confabulaturus. Atque eo tum confluebant docti permulti, ut tanrorum Vitorum colloquia audirent. Visus ibi a me primum Carolus Dub scius. s1w=ma s1ofi/hs2, quem per transennam kai\ w(s2 e)n paro/dw| laudare, Virum supra omnem landem positum, non debeo; et Thomas Hobbius, Gassende Carissimus, cuius libellum de corpore, manibus Prataei nostri paucis ante obitum mensibus accipiens, osculatus est subiungens, mole quidem parvus est iste liber, verum totus, ut opinor, medulla scatet. Annumerandi veniunt Puteani fratres celberrimi; Ismael Bullialdus, Philolaus alter, nec pietate minus et omnigena eruditione, quam Astronomica scientia conspicuus; Gabriel Naudaeus, librorum helluo, qui callebat varias cuiusque editiones, qui si quid forte lateret, indice monstraret digito; Ludovicus Iacob Cabilonensis, hac in arte a Naudaeo non divellendus, sed morum suavitate potior; Aelius Diodatus, senex intemeratam probitatem eximiae eruditioni et sagacitati coniungens; et Franciscus Motha Vahyerus, Aulae nostrae Seneca, cuius sapientia Regibus et Regum Fratribus instituendis dudum selecta fuerat, in quem vero illud Casparis Barlaei adscriptum Iconi Vossii usurpare possum,

Et puer, et iuvenis chartis imp alluit, et Vir,
Et nunc non alium se cupit esse senem,


page 224, image: s224

Non cessat enim inter Aulae ministeria, et in senili ateate, eundem prositeri in bonas disciplinas affectnm, et patriam suam scriptis ornare aere perennioribus. Adistum inter Amicos intimos vetustissimum hospitem divertere solebat nonnumquam Gassendus Lutetiam appellens; Iacobus Valesius Gratianopoli Franciae Thesaurarius, in Machematicis versatissimus, Nec postremum locum obtinere debet Ioannes Capellanus, cuius in Testamento meminit Gassendus, qui vero Virgilii famam in Gallia Heroico Poemate consequutus, excultum habet omnifaria eruditione et Philosophica praesertim modestia ingenium; vel M. Neuraeus, acerrimus ille Gassendi defensor, quoties cumque dentata opus fuit charta Amico propugnando, quod plus satis probavit in illum Ioannem Baptistam Morinum ferw/numon, qui livido morsu Gassendum petere praeter omnem humanitatem ausus fuerat, forsan ut ista immanitate inclaresceret, qui aliunde non poterat. Quod tandem advertens Gassendus, dolebat quidquam repositum fuisse ab Amicis, neuraeo, inquam, et Bernerio, et Vel Apologiam suam expungi operum suorum Catalogo aequo animo passus fuisset. Et praesertim si adversario suo supervixisset, ne Legem Solonis violasse videretur: to\n teqnhko/ta mh\ kakw=s2 a)gore/uein; et illius Planci memor, cum mortuis nonnisi larvas luctari, vol Euripidis apud Strobaum Grotio interprete,

Mors iurgirum finis est mort alibus:
Nam maius aliud leto quid pot est dari?
Molem quis autem saxeam hasta verberans
Cicat dolorem, mortuum ve iniuriis
Frustr a lacessens, nulla sensurum mala,

Ceterum is ille Neuraeus est, qui Gassendi vitam unus potest immortalibus suis coloribus repraesentare. Aut Franciscus Bernerius, qui non solum stylo acutissimo confodit adversarium, Muris ridiculi Anatomiam faciens, et favîllam muris dispergens, sed, quod pluris duco, qui secutus est Optimum Praeceptorem suum Tolonam, Diniam, et Lutetiam Parisiorum, lateri sempet adhaerens, nulla non reddens officia, et oculos demum maestissimus tamquam parenti Carissimo claudens, Inter Amicos istos ab annis hisce viginti sedem occupaverunt Viri duo Gassendum mire ingenio et sapientia mihi nunc referentes, Abrahamus Prataeus Medicus doctrina et iudicio cum paucis conferendus, nisi Socratem Hippocrati superaddens, utrumque fus1ikw/teron


page 225, image: s225

facias; cuius quoque in Testamento suo mentionem fecie Gassendus; et Thomas Martellus, qui Philosophica studia negotiis publicis absorptus non intermisit, ut quam in Theoreticis disciplinis sollertiam praebuit, in rebus agendis retinuerit. Par istud Amicorum numquam divellebat Gassendus, et trigam ego saepius faciebam, ex quo mihi conciliaverat amicitiam Gassendi, Samuel Petitus Avunculus meus. Nam una Philosophum nostrum adire solebamus, et domum reduces eius aurea dicta exserpere, facta recolere, et in eius mentem veluti descendere. Quod illis sane non parum profuit ut in tantos Viros evaderent. Nec reticendus Filius tuus Ludovicus Henricus, qui tum summae spei Adolescens, iam Senator Parisiensis in Supremo Regni Senatu, vaticinia Gassendi adimplere felicissime, coepit. Ad eo ut vestigia tua arcte premens, non solum Te, et Habertos omnes imitandos nunc sibi proposuerit; sed velin ipso literarum tyrocinio Budaeum suum Graece loquentem auditorio frequentissimo tetulerit, Neque semel iam memorasse sufficit Illustrissimum Laudunensem Episcopum Caesarem Aestraeum, eruditorum fautorem pereruditum, qui non tantum doctrina labore parta, vel Familiae suae splendore antiquissimo, verum innatis excultisque Virtutibus totus circumfulget. Hunc Praesulem inter paucos Gassendus habuit amicissimum. Redamavit praeterea Gassendus egregios multos Viros, Aegidium Menagium, quem nominare toto orbe Terrarum celeberrimum ut sat laudum tribuam, sufficit; Conrardum, humanissimum Virum, auctoribus optimis obstetricantum, a)utodi/dakton, nec tantum Gallicae facundiae summum censorem, sed, quod stupendum, sine ullis Graecis Latinisve literis veterum mentem ita assequutum, ut aliquando eorum Interpretes lapsuum et errorum monuerit; Knelmum Digbium, Equitem Anglum, non minus doctrina et sapientia, quam generis nobilitate, et dum res Regni stabant, publicis muneribus, Magni illius Verulamii desiderio, patriam suam feliciter consolantem; quo Viro Roma redeunte donatus fuit Gassendus Telescopio Eustachii illius divini arte elaborato, quod Galileano suo anteponebat; Michaelem Marollium Abbatem Villalupensem, oris praestantia, sed magis animi robore Heroas suos referentem, qui tot elegantissimorum Poetarum Latinorum fidus interpres, patriam suam locupletavit quidem alienis opibus, verum privavit suis: nam Viralti spiritus poterat eloquentiam, quam in fetibus aliorum


page 226, image: s226

suscipiendis impendit, in usus suos convertere, et ipse ex fecundissimo ingenio suo plura promere immortalitate dignissima; Ioannem Launoium, Theologum Parisiensem, qui Conciliis omnibus interfuisse videtur, unde aliis tot inaudita referre potest; Franciscum Tallemannum Abbatem Graecis adeo literis imbutum, et inamoena stud orum Aulaeve laeto risu, vocatis scilicet Camenis, temperantem; Franciscum Barancium et Balthazarem Monconisium ad ungu mfactos homines, amara curarum eluere effic acissimos, quotum iste regiones tot exteras lustravit, et tanta quidem cum perspicacitate; Petrum Moinerium nosirum dibafon, virtutibus subactam mentem, et maceratum bonis artibus ingemum in Aula nunc retinentem; Franciscum Henriiaeum Patritium Lugdunensem curiosissimum: cui quantum de beat editio ista nemini compertius quam tibi, Mon-mori Illustrissime, quem sollicitudinum parte gravissima levavit Vi???iste lucubrationum Gassendianarum ab interitu vindicendarum studiosissimus; Guilielmum Barberium quidni in partes vocem, Typographum egregium, qui vitam Epicuri, et Animadversiones in X. Laertii elegantissime excudit, et doctosomnes ita deperit, ut sortunarum suarum tationem non habeat, si quid operar praestandum sit; vel Petrum Guisonium Cavallionensem, iuvenem in Philosophicis et Mathematicis versatissimum; Elzearium Carelum Abbatem Avenionensem, egregium prudentiae et moderationis exemplum, qui tot annos Aulae fluctibus irrequietis ratim credidit, ut in eam quam assequutus est tandem tranquillitatem appelleret Cum primum enim potuit extricare se molestissimis negotiis, Oceano illi infido aeternum valedixit, et in Musaeum suum sese abdidit, solis literatis viris visendus; unde autem ipse, tamquam ex specula, videns nunc sua sine parte periculi saevos maleferiatorum hominum lusus, quibus tamdiu iniquitate fati voles nolens interfuerat, ridet miseram ambitionem Aulicorum, qui foeda Magnatum mancipia, nec sui plane iuris esse sciunt, nec dominos graves adsciscere aequo prorsus animo possunt. Verum semper de Fortuna conquerentes, Fortunam tamen venerari non desinunt: cuius neque rictum vanissimum audent spernere, neque superba fastidia perpeti, aut procul amoliri cueunt; Capellam Luillerium, cius versus illi hendecassyllabi cultissimum ingemum satis superque monstrare videntur; Franciscum Verdusium, Patricia familia Burdigalensi


page 227, image: s227

natum, qui tutoris fraude adolescens amplissimo patrimono privatus, scilicet: Dum peregre est animiis sine corpore velox, solatium nunc quaerit in bonis artibus, quarum amorem agello et purpura potiorem habuit; Nobilissimum Virum Alexandrum Delbenum, rerum ad Physicam spectantium curiosissimum; Ludovicum Nublaeum, Iurisconsultumtam probitate, quam doctrina et rara ingenli felicitate omnibus acceptissimum; Balthasarum de Vias, Apollinem Massi liensem; Carolum Pererium, doctis adeo versibus ludentem, si quem Virum aut Heroa Lyra, vel acri tibia sumat celebrare; Carolum Guilletum, seu mavis, Calvidium Laetum, quo promum nomine usurpato Callipaediam suam emisit in lucem, an satis placeret opus elegantissimum probaturus; Et Marinum Curaeum Cambraeum, Medicum, qui primus Aristoteleam Philosophiam et Platonica ratiocinia cultiore cultu ornata deduxit in Aulam nostram; Petrum Guillielmum et Carolum Sponium, Medicos quoque Lugdunenses non modo doctissimos, sed felicissimos, seu rectius dixerim, ut felicitatis istius causam complectar, sapientissimos; Petrum Petitum, Regiis arcibus muniendis praefectum, cum quo gaudebat experimenta plurima Physica facere; Ioannem Riolanum, Anatomicum percelebrem; Renatum Moraeum et Guidonem Patinum, Medicos et Professores Regios eruditissimos; itemque Claudium Martinum et iacobum Iovvinum, Mecicos prodentissimos; Iacobum Mentelium, cuius nomini mnatum videtur rarissimorum inventorum laude aliquandiu privari: Artis enim Typographicae inventionem Iuculenta Dissertatione maioribus suis demum asseruit; qui tamen rerum suarum, utait, negligens noluit amico nostro iamiam nominando quidquam detrahere eius, quam meretur commendationis, quamvis constanter affitmare soleat. ante annos triginta, cum Bartholomaei Eustachii locum et Herophili apud Galenum legisset, quaesitum a se et inventum ductum Chylife: um. Verum cum non satis in illum adverterit, mavult adhuc senex et Medicus, quod prorsus insolitum, sinere ut laus universa cedatiuveni, per quem revera primum res clare et distincte omnibus innotuit, Nimirum magno Viro, et plura tamen habituro, convenit ista neglectae laudis iactura. Addam igitur, Mentelio annuente, ut agmen claudat, Ioannem Pecquetum, Medicum, cuius gloriam a reperta chyli via invidendam pronuntiabat; cum laudaret prudentiam illustrissimorum Fucquetorum,


page 228, image: s228

quibus vir ille multis beneficiis devinctus operam suam addixerat, Nempe quod bonis bene fit benesicium, ea gratia gravida est bonis, et famae suae in posterum sapienter consulunt, quibus sola desunt certa pignora victurae in aeternum post funera laudis. Dilabuntur opes, corruunt aedes, numerosissima deficit aliquando familia: atinserta praeclaris inventis nomina nun quam intereunt; et Fucquetos loquentur Doctorum Mecaenates, Pecqueti liber exiguus, quo forsan tempore de iis, quae in Rep. gessere amplissimi rerum nostrarum administri nulla erit memoria: Civitates maximae et Regna florentissima subverti possunt: At genus humanum prrus universum deleatur oportet, quam pereat ductus ille Chyliferus, et ignorentur illi, quorum munificentia Pecquetus honestum otium nactus, iter Medicis ignotum aperuit. Verum in Amicis Gassendi recensendis ne nimius sim vereor, qui parcos seligere const???tueram; brevior autem futurus, si vel integrum volumen cunctis memorandis impendere vellem. Quamquam nominare sufficit omni laude maiores Sammarthanos et Valesios Frasres; Hugonem Grotium to\n pa/nu, Dionysium Petavium, qui polla=n a)nta/cios a)/llwn, Honoratum Fabrum Romae nunc magnum Poemptentiarum, Petrum Burdinum et Ioannnem Bertetum Iesuitas, et innumeros alios, quos Religiosissima Societas quottidie sundit Viros doctissimos; Iacobum Gaffarellum Maimonidem Christianum; Petrum Fermatium, tam longo intervallo Vietam, Diophantum, et Pythagoreos omnes post se relin. quentem; Nicolaum Rigaltium, Philibertum Maraeum, et Claudium Hardyaeum, Senatores, Viros omniscios; Hierony mum Bignonum, tou= kai\ a)po\ glw/sshs2 me/litos gluki/wn r)e/en a)udh/. Oppedam, Boissiaeum, Donnevillaeum, Roccam, Molaeum, Thuanum, Memmium, Senatum Praesides: Claudium Aucrium, Constantiensem Episcopum, cuius indolem officiosam, me. dia in Aula ferratos postes portasque uni Marti et Mercurio aperienti, laudat in Dedicatoria Calendarii sui; ad quem vero Gallice Epistolam scripit, firmandis multorum animis, qui Lutetiae ingentem impendee ruinam arbitrabantur ab illo solis defectu anni M DC LIV. quem harioli tantopere reformidandum praedicaverant; Antonium Arbaudum Bargemoneum Sistericensem: Antonium Godellum Venciensem, et Iosephum Mariam Suaresium Vasionensem, Episcopos pedo ligneo vere aureos; qui omnes Gassendi Virtutem colere non dedignati sunt; ut maiorum Gentium Deos omittam,


page 229, image: s229

Eminentissimos S. R. E. Cardinales Barberinos, Franciscum, inquam, qui Musas ornans ornatur ab illis, teste Sangendesio nostro, et Antonium, solem illum beneficum, Qui examine magno, ut eiudem Poetae verbis animi mei sensa exptimam, Doctas pascit Apes et Terris mella ministrat. Balneum, e)s1o/qeon fw=ta, Ludovicum Alphonsum, Plessaeum Richelium, sue qeo\n a)po\ mhxanh=s2, Ioannem Franciscum Paulum Gondium Retzium, excelsi animi Maecenatem, nec minorisfacundiae et eruditionis Chrysostomum, qui Gassendum audire apud Campinium degentem solebat. Vel Celsissimum Borbo nium Principem Contium, perquem non stetit, ut Gassendus frueretur Prioratu, quem ultro dederat, cum Indultarius superveniens Munificentiae isti obicem opposuit. Aut Regiam Virginem Aurelianensem Heroinam, quae perillustrem affinem tuum Frontenaci Comitem saepius Gassendum salvere iussit, Et Illustrisimam Aguillonii Ducissam, Richeliorum Neptem dignissimam, quae benevalenti Gassendo Ruellium suum non semel obtulit, etiam Philosophicis studiis nobilitandum, post agitata olim amoenissimo in successu negotia totius Europae gravissima, quae quidem sapientissima Femina illia totius Universi pluris non facit: admodum enim sollicita de fato Philosophiae, Gassendo aegrotante, Medicum suum quottidie misit, non solum ut sciscitaretur, quomodo se haberet; sed ut consilio iuvaret, et cuncta quae in locuplete Domo reperitintur pellendo ciborum fastidio Herae suae nomine, testandoque tam diutini morbi dolori, praesens larga manu offerret.

Superesset iam utde ista Operum Gassendianorum editione multa dicerem, quae in laudem tuam omnino cederent, Monmori Illustrissime; sedne plurimus sim vetas Tibi nempe commodavit moriens Auctor scripta sua, quae in ordinem digessisti tam aptum et concinnum, ut nullius rei praemonendus sit Lectorin antecessu, quo facilius fruatur tantis opibus, tanta scilicet bonae mentis et eruditionis segete. Elegisti quoque Typographos diligentissimos, qui nullis sumptibus pepercerunt, ut quam primum thesauro isto omnes potirentur; quibus cum autem egisti, Nobilissimo intercedente Campinio, per praeclarum Virum Franciscum Henryaeum, cuius fidei Codices Manuscriptos committere voluisti, ut in Musaeum tuum redirent inter cimelia tua pretiosissima asservandi: nempe cum tot voluminibus, manu Patrui tui exaratis, ex plurimis autem


page 230, image: s230

quae Carthusianis cessere; illius, inquam, Petri Haberti Cadurcensium Episcopi et Comitis illustrissimi, Dii cui divitias dederant, artemque fruendi, qui retinuerat, quod est difficillimum, ex sapientia modum. Antonii Poterii, Amanuensis illius Gassendo carissimi, patrocinium suscepisti, Familiae tuae orbatum Patrono adscivisti, et Lugdunum misisti, ut editionem maturaret. Tapographicis operis praeesset, Codices servaret, et quae restabant digerenda iuxta mentem tuam disponeret. Iconem Amici insulpten caelo Nantolii illius mores ipsos hominum exprimentis, toti Terrarum orbi suspiciendam curasti, et elegantissimo Epigrammate ornasti, quo paucis tersissime complexus es ea omnia, quae nos balbutiendo pluribus repraesentare non potuimus. Manum igitur de tabula, ne modum excedere videamur. Quamquam enim non iniussus calamo manum admoverim, tamen in publica commoda peccare non debeo, et tua vel aliorum tempora longo sermone morari. Perge porro, Vit Illustrissime, de genere humano bene mereri, dum bonis impense faves, et Pholisophantium in ae dibus tuis chorum moderaris. Regium illud sane quod nuper suscepisti ad Physices arcana indaganda; unde summi Opificis laus emergere, et in usus publicos plurima commoda redundare poterunt. Utinam ulterius tam praeclara coepta procedant, et mentem tuam penitus assequantur, qui tantam assequuti sunt aliarum rerum cognitionem. Adsis Tu voque praesens, optime Gassende, ut modestiae et sapientiae tuae semper omnium animis obversetur imago? Equidem post edita opera tua nohil deerit, quo minus te totum videamus; neque tantum vigiliis tuis et eruditione tua fruamur, sed et oculis perpetuo in sapientiam tuam defixis, illa potiore tui parte imitemur veram, cuius tam clarum exemplum praebuisti, Philosophandi rationem. Intereris quoque, qua terrae patent, postinnumerabilem annorum seriem studiis hominum ad bonam mentem contendentium, ut si qui reperiantur olim, quos iuvet adhuc barbare vel meteoretice Philosophantium lectio, unum illud Ciceronis in redarguitionem usurpari possit: Quae est autem ista inter homines tanta dementia; frugibus inventis, ut glande vescantur!


page 231, image: s231

IN EFFIGIEM ILLUSTRIS VIRI PETRI GASSENDI, Diniensis Ecclesiae Praepositi, Et in Academia Parisiensi Mathes. Profess. Regii.

Talis erat veterem excipiens GASSENDUS Amicum,
Talis erat Placido pectore vera sequens.
Cernitur hîc rerum prudentia raea, fidesque,
Candor cum cauta simplicitate patet.
Deficit ille unus (nam caelatura negavit)
Qui laudes temnens pinxerat ora pudor.
Cetera divini ingenii miracula, Lector,
Facundi refert pagina docta Senis.

SAM. SORBERIUS, M. P.

EPITAPHIUM.

Hic iacet,
Non unuse septem Sapientibus,
Verum
Totum Sapientum Familia,
Philosophi omnes, Politici, Phioligi, Mathemati,
Theologi,
Eodem Tumulo teguntur,
Academiae veteris et novae, Lycaei, Stoae, Hortorum
Rudera, Vestigia,
E quibus
Iamiam reparanda, et multo splendidius restauranda
Edita doctrina Sapientum Templa serena.
Ubi
Veluti totidem Oracula
Sistendi erant Redivivi et Audiendi
Tales, Anaxagoras, Pythagoras, Hippocrates, Democritus,
Socrates, Plati, Aristoteles, Zeno,
Epicurus, Lucretius, Cicero,
Seneca, Plutarchus,
Sextus,
Et quotquot huiuscemodi Heroum
Ad nostra usque tempora exstitere.


page 232, image: s232

Hic iacent
Cum Musis, Pallade et Apolline,
Pudor, et Iustitiae Soror Incorrupta Fides,
Nudaque Vertias.
Quae universa
Magnum PETRI GASSENDI Nomen
Complectitur.
Tu Viator Erudite
Luge sortem Generis Humani.
Cui Mors Invida eripuit
Fidissimum, diligentissimum Naturae Interpretem,
Virutis, Solider Pietatis, Bonae mentis
Cultorem, Vindicem, Propagatorem
Integerrimum, Acerrimum, Felicissimum.
Vixit
Sine querela, sorte sua contentus,
Interioris notae Amicis iucundissimus,
Viris imperio, auctoritate, doctrina, sapientia praestantissimis
Acceptissimus, Char ssimus,
Non apud exteros solum,
Sed et in patria sua
Amorem, Venerationem,
Meritus, consequutus,
Annos LXIII. Menses IX. Dies XIII.
Aeternum sui desiderium relinquens
Lutetiae Parisiorum
A. d. IX. Kal. Nov. M DCC LV.
ABRAHAMUS PRATAEUS,
THOMAS MARTELLUS,
SAMUEL SORBERIUS,
FRANCISCUS BERNERIUS,
Amico Veteri, Praeceptori bene merit,
Grati animi Monumentum
M. M. P. P.

ALIUD.

Hoc iacet in tenui sapientia clausa sepulcro
GASSENDUS, Patria notior ille sua.
Qui meritis terras, studiis complexus Olympum est:
Hic situs est alter totius orbis Atlas.

IO. ALBERTUS PORTNERUS.


page 233, image: s233

SCRIPTA.

Exercitationes Paradoxicae adversus Aristoteleos. Gratianopoli 1624. in 8. Amsterod. 1649. In 8. Hagae Comitis 1656. 1659. in 4

Exercitationes pro Marino Mersenno, adversus Robertum Fluddum. Paris. 1630. in 8.

Parhelia, sive Soles quatuor spurii circa verum, visi Romae, Anno 1629 ibid. 1630. in 4. Hagae-Comit. 1656. in 4.

Mercurius in Sole visus, et Venus invisa An. 1631. ibid. in 4. Hagae-Com. 1656. in 4.

Vita Nicloai Claudii Fabricii de Peiresck, Senatoris Aquensis. Paris. 1641. in 4. Hagae-Com. 1650. 1655. in 12. 1656. in 4. Anglice. Lond. 1657. in 8.

Epistolar IV. de Apparente magnitudine Solis humilis et sublimis. Parus. 1642. in 4.

Epistolae II. de Motu impresso a motore translato. ibid. 1642. in 4.

Novem stellae circa Iovem visae. icid. 1643. in 4. Hagae-Com. 1656. in 4.

Disquisitio Metaphysica, seu dubitationes et instantiae adversus Renati Cartesiii Metaphysicam et Responsa. Amsterod. 1644 in 4.

Oratio Inauguralis, habita Parisiis in Collegio regio. Paris. 1645. in 4. Hagae-Com. 1656. in 4.

De Proportione, qua gravia decidentia accelerantur, Epistolae IV. Paris. 1646. in 4.

Institutio Astronomica, iuxta Hypotheses tam veterum, quam Copernici et Tychonis. ibid. 1647. in 4. Londini 1654. in 8. Hagae. Comitis 1656. in 4.

Philosophia Epicuri, seu Animadversiones in decimum librum Diogenis Laertii, Lugd. 1659. in fol. Amster. 1659. in 4. Lond. 1660. in 12.

De Vita et Moribus Epicuri libri octo. Lugd. Bat. 1648. Hagae-Comit. 1656. in 4.

Vita Tychonis Brahe, Nicolai Copernici, Georgii Peurbachii et Ioh. Regiomontani, Astromomorum celebrium. Paris. 1654. in 4. Hagae-Com. 1656. in 4.

Calendarium Romanum compendiose expositum. ibid. 1654. in 4.


page 234, image: s234

Notitia Ecclesiae Diniensis et Concilii Avenionensis. ibid. 1654. in 4.

De Septo cordis pervio, Observatioves; exstant cum Seu. Pinei libro de notis Virginitatis. Lugd. Bat. 1639. in 12.

Manuductio ad Theoriam Musices.

Proportio Gnomonis ad Solstitialem Umbram observata Massiliae 1636. Haget-Com. 1656. in 4.

Opera omnia in VI. Tomis distributa. Lugd. 1658. in fol.