ITa vitae huius Comoediam peragere, ut eius post clausulam applausus sequatur ad posteros perennis, maioris Agesilaus, Spartanorum Rex gloriosissimus, faciebat, quam sumptuosorum monumentorum ac statuarum, sive vivo sive defuncto ponendarum honores. Itaque non solum, cum nationes Graeciae Asianae celeberrimis in urbibus statuas collocare ipsi decrevissent, summa vi abnuebat, verum etiam, cum ex Aegypto discedens, patriam repeteret, morbo implicitus in portu, qui Menelai dicitur, ac brevi post moriens in mandatis dabat iis, qui aderant, ne quidem fictam aut sculptam imaginem sui corporis facerent: Si quod, inquiebat, praeclarum facinus gessi, hoc erit monumentum mei; sin minus, ne omnes quidem statuae mei illustrabunt memoriam. Quippe arabtrabatur, has statuariorum, illud vero suum ipsius esse opus: Rursumque has divitum esse, istud vero bonorum. Ideoque ut Xenophon in suo de ipso sermone loquitur, animi elaborare monumenta numquam desistebat. Faciunt hanc in rem et Crispi Salustii verba: Multi, scribentis, mortales dediti ventri atque somno, indocti, incultique vitam sicut peregrinantes transiêre: Quibus profecto contra naturam corpus voluptati, anima oneri fuit. Eorum ego vitam mortemque iuxta aestimo: quoniam de utraque siletur. Verum enim vero is demum mihi vivere atque frui anima videtur, qui aliquo negotio intentus. praeclari facinoris aut artis bonae famam quaerit. Sed in magna copia rerum aliud alii natura iter ostendit. De huiusmodi vita post fata quoque vivida et ingenii doctrinaeque monumento Romanae fidicen lyrae gloriatur, sibique gratulatur, quod exegerit id ipsum
-- -- aere perennius,
Regalique situ pyramidum altius;
Quod non imber edax, non Aquilo impotens.
Possit diruere, aut innumerabilis
Annorum series, et fuga temporum.
Non mnis moriar; multaque pars mei
Vitabit Libitinam, usque ego postera
Crescam laude recens, dum Capitolium
Scandet cum tacita Virgine Pontifex.
Dicar, qua violens obstrepit Aufidus,
Et qua pauper aquae Daunus, agrestium
Regnator populorum, ex humili potens,
Princeps Aeolium carmen ad Italos
Deduxisse modos. -- -- --
Simili modo omnino Vir quondam Amplissimus, Excellentissimus, praeclarissimus DN. DANIEL STAHLIUS, Hammelburgo-Francus, Philosophiae Magister, et Logices Metaphysicesque hac in Salana annos integros XXXI. Professor Publicus famigeratissimus, Collega noster, dum viveret, honorandus, qui hanc iam paginam nobis facit edecumata sua in Philosophicis humanioribusque disciplinis scientia, quam non sub modio aut terra in cavernis abscondit, sed cum aliis invidiae nescius large communicavit, ingenii monumentum sibi, quamdiu huius mundi stabit machina, perennaturum, fama sui omnem per Germaniam sparsa, erexit. Eius cum exsequiae hodie ducendae, quae nostrarum hic sunt partium, prosequemur, de pic Defncti cumprimis vitae curriculo, quantum quidem cognoscere licuit, adscripturi. In lucem hanc mortalem, anno superioris saeculi octogensimo nono, circa festum Michaelis, Hamelburgi, urbe Franconiae ad Salam fluvium sita, prognatum accepimus, a parentibus piis. Pater fuit Michael Stahlius, civis ibidem honoratus. Cum in ipsius tenera adhuc aetate Abbas Fuldensis, sub cuius ditione Hamelburgum, olim Hamalunburgum dictum, situm, contra Lutheranos persecutionem institueret, parentesque solum mallent vertere, quam Pontificiae Idolomaniae se addicere, itaque Suinfurtum cum familia abirent, pietatis ibidem et humanioris literaturae prima fundamenta collocavit: Post, cessante aliquantisper Pontificiae persecutionis furore, parentibusque Hamelburgum remigrantibus, per biennium ibi substitit, sed non sine studiorum suorum detrimento insigni; Exin Coburgum anno aetatis XIV. abiit, ubi Praeceptores nactus et eruditissimos et in iuventute informanda saga cissimos ac felicissimos, brevi, ob ingenii felicitatem et diligentiam gnavam, tantos fecit profectus, ut sui in admirationem omnes raperet, quin ea tempestate Scholae istius Rector, Vir apprime doctus, eius industriam praesertim in conficiendis qua Graecis, qua Latinis Carmiibus, identidem commendaret, et publice lectis non solum auditorium totum ad attentionem cohortaretur, sed etiam vix se parem ipsi in hoc eruditionis genere esse, non obscure prae se ferret. Porro anno aetatis XVIII. suasu propinquorum et eorum quibus se poliendum ac limandum tradiderat, Academiam
Argentoratensem adiit, ubi postquam annum quidem substiterat, ad Giessenam se movit, ubi anno reparatae salutis 1608. die 22. Decemb. annum agens aetatis X. supremis in Philosophia honoribus, non sine laude sui, fuit mactatus. Ex eo tempore quadriennium Gressae commoratus, et privata Collegia aperuit, et disputationes publicas instituit, studium tamen Poeticum neutiquam insuper habens, quippe ex quo plurimum ipsi gloriae accrescebat, adeo, ut et Laurea, huius studii praemium, offerretur, quam tamen suae, ut quidem autumabat, tenuitatis conscius, gratiis actis remisit. Medico etiam studio una incubuit. Giessa discedens hanc Salanam accessit, ubi in publice disputando, rivatimque docendo ac disputando occupatus fuit. Anno Christi 1620. Francofurtum ad Viadrum se contulit, exacto tamen anno huc et ad exercitia sua pristina reversus. Tandem anno 1623. in numerum Professorum Publicorum. demandata ipsi Logicae et Philosophiae Primae seu Metaphysicae Professione, adscitus fuit: Cui functioni abunde satisfecit, usque dum ante annos fere XII. oculorum invaletudine fuit correptus, quae publicum quidem docendi et disputandi munus inhibuit, non tamen privatum, quo istius interceptionem pro virili resarsit. Philosophica in Facultate plurima vice Decanatus, Rectoratus vero Academici unica (quod altera vel tertia quoque offerri potuerit, nisi oculorum invaletudo obstitisset) nec sine laude functus fuit. Gemino in Matrimonio vixit; Primamuxorem duxit Anno 1622. mense Iulio, tum Virginem honestissimam, Magdalenam, Iohannis Fiedleri, Civis et Pistoris hoc in Oppido relictam filiam, qua anno 1625. mense Martio defuncta, in quadriennium usque Viduus anno 1629. mense Iulio alteram duxit, viduam iam maestissimam, Virginem tum temporis pudicissimam Mariam Magdalenam, Viri integerrimi,Wenceslai Arti, Notarii Publici Caesarei, relictam filiam. Utrumque coniugium tranquillitatis plenum fuit, nec plane sine prole. Ex priori quidem coniuge filium suscepit unicum, qui tamen et matris obitum antevertit: posterior vero XI. ipsum liberorum parentem fecit; potioris quidem sexus senorum, sequioris quinorum, qos inter istius sexus duo, huius vero quatuor, reliquis, anticipato Parentis obitu, in fasciculum viventium collectis; superstitant quamdiu visum Deo fuerit. Atque ex filiabus paucos ante menses natu maximam, Viro eleganter docto, Dn. Casparo Breunungio, I. U.
Studioso, elocatam, in recenti omnium nostrorum est memoria. Morbum quod attinet, fere ante trimestre ardor et siccitas praeternaturalis in faucibus fuit animadversa, destillationes postmodum subsecutae, ad quas tandem superiori mensis huius curientis die XI. febris, eaque continua, cum tremore et convulsionibus, quae sermonem quoque ad horas alivot interclusit, accessit, et lecto ipsum afflixit. Quamvis vero medicamenta idonea non neglecta, et spes non mala affulserit, diebus tamen XV. et XVI. ita morbus accrevit, ut accedente catharrho suffocativo, die XVII. hora I. Pomerid. postquam Ecclesiae Diaconus, qua officium iumor, promeridianis horis ad ipsum inviserat, vitae pausam, inter devotas adstantium preces o( *makari/ths2 faceret, ex hac in caelestem Academiam translatus. Vidua maestissima hodie ad horam I. Mariti Defuncti corpus exanime ad suum dormitorium efferendum Christiano ritu curabit. Quam Pompam exsequialem Professoris bene meriti, Philosophi, cui hoc saeculum vix parem novit, quin, nostri, qui estis, vestra sponte frequenti comitatu sitis decoraturi, ut nulli ambigimus, ita multo monitu et hortatu supersedemus. P. P. Domin. Trinit. quae erat XXI. Maii, anno M DCC LIV.
Stahlius a chalybis nomen bene nomine ducit:
Hic acuit ferrum, Stahlius ingenium.
Omnibus in rebus solummodo quaerere verum,
Haec est doctrinae summa caputque tuae.
GEORGIUS NICOLAI ERASMI.
Canones Metaphysici. Marpurgi. 1635. in 8.
Regulae Philosophicae. Rintelii 1635. 1641. Marpurgi 1635. Lond. 1658. in 8.
Emendatiores Ienae 1653. 1657. 1662. in 8.
In compendium redactae, per Christ. Henricum Loeberum. Ienae 1669. in 8.
Iacobi Thomasii Dilucidationes in partem priorem Regularum Philosophicarum. Lipsiae 1676. in 8.
Institutiones Metaphysicae. Bredae 1650. Sagani 1652. in 8. Ienae 1664. in 8.
Quaestiones Logicae. Ienae et Francof. 1652. 1662. in 9.
Compendium Metaphysicae in XXIV. tabulas redactum. Francof. 1652. in fol. Bredae 1650. Auctius Ienae 1655. in fol.
Institutiones Logicae. Hildesiae 1655. Ienae 1663. in 8.
Philosophia Moralis. Francof. 1652. in 12.
Notae et Animadversiones in D. Conradi Horneii Compendium Dialecticae. Ienae 1656. 1660. in 8.
Inter Disputationes, quas creberrime habuit publice, sunt sequentes: De Fortitudine: De Enuntiatione conditionali: De ratione Definiendi Relata: De Verbo Infinito: De Enuntiatione infinita infiniti praedicati affirmante: De tertio modo kaq( a(uto\: De generum et specierum Divisione, contra Laurent. Vallam et Ioh. Hospinianum.