07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 160, image: s160

MEMORIA Reverendi Clarissimi et Excellentissimi Viri. DN. M. ELIAE EHINGERI, Gymnasiii Poetici apud Ratisborenses Rectoris emeriti, Renovata et translata Ex Contione funebri Germanice habitâ a M. ANDREA STEINERO, S. Ministerii Evangelici ibidem Seniore.

INgens illud totius Geraniae ac rei literariae decus, ELIAS EHINGERUS, superioris aevi anno septuage. simo tertio, septimo Septembris die, in lucem hancce vitalem felici ortu prodiit. Patrem eiusdem habuit Nominis, doctrinae insignis aeque ac spectatae fidei Virum, in Comitatu primum Oettingensi, Augustae deinde Vindelicorum ad Spiritum S. Symmastam pium atque fidelem; Matrem, Mariam Aspergerinam, stemmate et probitate egregiam, Avum vero Iohannem Ehingerum, iam pridem summo rerum culmine Virtus ac meritorum in Ecclesiam gloria extulit, atque fama, ceu Poeta loquitur, in astris locavit: Quippe qui in praedicta urbe Augusta, circa A. C. 1531. Evangelium animose et iuxta divini verbi tenorem rite docuit, verum ob id, ab Imperatore Carolo V. Sleidano teste, in exilium pulsus fuit. Huius quoque opera, prospero admodum successu, usus est Otto Heinricus, Elector postea Heidelbergensis, qui eum Neoburgum benigne evocavit, ut Ecclesiarum Palatinarum Ephoriam sustineret, sibique subiectas ditiones ab omni Paparum heterodoxiapurgaret. Redit demum Augustam, ibidemque Spiritum Christo Salvatori placida morte reddidit. Parentes autem provida, ut decet,


page 161, image: s161

cura ignitum in Elia filiolo suo genium animadvertentes, eum a teneris statim unguiculis literarumliquore imbuendum destinarunt. Sub Hieronymo itaque Bavaro, Georgio Salzhubero et Davide Schramo, Ludi Augustani Moderatoribus dexterrimis, cum omnium bonorum gaudio et admiratione adolevit, et pitatis, linguarum, artiumque rudimenta posuit. Wittebergam Academiam longe celeberrimam A. 1593. petiit, ibidemque splendidissima caeli Sionei sidera, Lyserum, Hunnium, et Gesnerum, docentes eximia coluit sedulitate. Vix biennium in studiis absolverat, cum dignus iudicaretur, ut Philosophica Laurea, quam Magisterialem vocant, exornaretur. Ne autem una solum alligatus loco videretur, Tubingam salutavit, ubi a Praestanrissimo Theologo, Matthia Hafenreffere, Ministerii sacris fuit initiatus. Mox in Inferiorem abiit Austriam, ut Perillustri Baroni, Davidi Enenckelio, a contionibus esset Aulicis. Quod munus magna utique dexteritate ac prudenti vigilantia Albertiomonti sustinuit. Cum illic sexennium docendo complevisset, in Superiorem quoque Austriam A. 1603. ab alio illustri quodam Viro, Ioh. Wilhelmo L. B. de Zelcking vocatus, Verbi divini egit Praeconem Kefermarckii satis probum atque orthodoxum. Sed in sperato in tristia illa incidit tempora EHINGERUS, quibus gravissima suborta persecutio solum vertere, et supremum Ecclesiae sibi tum desponsatae vale dicere debuit. Patriam igitur repetere necessum erat, summo ita eum Numine ducente, ut Anno 1605. honorificum Rectoratus in Lib. Imperiali Rotenburgo Francorum ad Tuberam officium amplecteretur. Dum hoc toto animi impetu persequitur, nihilque de parta iam eruditionis ac industriae suae laude remittit, duas aeque legitimas aliunde obtinuit vocationes; Unam ad Ephoriam Ecclesiarum Wolffteinensium et Sulzburgensium; alteram ad Moderamen incluti Gymnasit Ulmensis; Sed utrasque istas, gravissimis inductus rationibus; suscipere modeste recusavit. Annô demum post Redemptoris Nostri Natalem sesquimillesimo decimo octavo, o( *makari/ths2 ab Amplissimis Patriae suae Proceribus, ad Lycei Augustano-Evangelici, et instructissimae ibidem Bibliothecae Directionem humanissime invitatur, quibus se subducere laboribus nec potuit satis nec etiam voluit. Hac proinde nobili provincia suscepta, nihil tunc omnino altissima Viri indoles intactum reliquit, nihil in Encyclopaedia Philosophica, nihil in immensis Historiatun ac


page 162, image: s162

Philologiae aurifodinis insalutatum transmisit: Poeticam ille venam mollibus numeris profluentem ad stuorem usque multorum hominum exercuit: Problemata quaelibet, licet spinosa maximique momenti prompte ac perspicue novit illustrare: Sacratissima non minus fidei dogmata nervose exponere, eaque venerando Antiquitatis consensu apposite comprobare, studium EHINGERO maxime fuit proprium. Hinc thesaurum Patrum et Antiquitatis ipsum haud immerito indigitarunt, qui exactius virum, hunc impense doctum noverunt. Testantur cumprimis de eo tot consummatae eruditionis monumenta, orbi gratissime relicta, in quibus habent, quod sudent Theosophi, quod ungues arrodant Poetae, quod aestuent Oratores, quod fatigentur Historici. Virtuti tamen tantae non semper secundis arrisit auribus benignior fortuna, adeoque et altera vice A. 1629. o( pa/nu Noster frequentissimum maximorum quondam Virorum fatum. Ostracismum nimirum, subiens, in triste denuo exilium detrusus fuit. Sed is, quo sine nec capitis nostri pilus defluit, DEUS Ter Opt. Max. minime permisit, ut CL. Vir, qui ingenii perspicacis lumine universum irradiare orbem debuit, in obscuro quodam terrae angulo diu multumque lateret. Hinc Serenissimum Saxoniae Electorem commovit, ut Eundem probum exulem ad se accerseret, et Seminario suo Portensi haud incelebri Rectorem praeficeret. Triennio iterum elapso, sedatis pariter in Patria motibus, quod circa 1632. contigit, ad pristinos reverti penates iussus est. In pulvere autem isto Scholastico, quamvis, ut ubivis ferme locroum, molestissimo, ad ultimum vitae halitum, dubio procul Augustae mansisset, suisque lucubrationibus omne tempus residuum addixisset, nisi Lycerillius iactura, et Bellonae insolentia, Musarum pulli quicumque inde fuiflent eiecti. Vere itaque in spsum quadrat, quod dici alias solet: Quum duplic antur lateres, venit Moses. Venit tum opportunc et ex voto inclutae Reip. Ratisbonen. sis Nobilissimus Senatus, et EHINGERUM An. 1635. Gymnasii sui Poetici Ducem atque caput esse constituit. Praestitit sane hic quoque se Virum et Didacticum longe optimum, quamdiu viridi aetate valeret, viresque, quas continuis lucubrationibus, variisque hinc inde perpessis molestiis multum iam debilitaverat, in corpore sano superessent. Verum enim vero cum senectutis gravidae mala indies magis magisque persentiret, factum est, ut a Scholarchis


page 163, image: s163

prudentissimis rude donaretur. Ista tum nactus a publicis negotiis requiem, modo in misera hominum vita hacce mundana atque senio debili vera inveniri unquam posset requies, maiorum suorum longaevitatem imitari velle videbatur: Nam Patrem 72. Avum 84. annorum cursum inter mortales complevisse referunt, quibus noster pie denatus Octuagenatio paululum maior accessit. Ceterum ei coniugium obtigit felix atque tranquillum. Uxorem duxit lectissimam Virginem, Sabinam Sturmiam, quacum per integros 42. annos sine lite ac felle suaviter vixit. Prolem ex ea. Deo beneficente, utriusque sexus, Masculini 5. feminii 2. et quos ab illis rursus progenitos Nepotes 7. duosque Pronepotes vidit, iisdemque eximie gavisus est. Restabat tempus, quo universi Rector Rectorem huncce suum, ex impuris terrae quisquiliis, ad continua supernae vitae gaudia evocaret. Paruit lubenti perquam animo EHINGERUS. et sacro prius viatico instructus, mundum cum caelo placidissima morte permutavit. Factum id die 28. Novembris, inter duodecimam atque primam nocturnam, anni salutis 1653. Huius memoria in perpetua vigeat benedictione!

IN CL. VIRI, ELIAE EHINGERI, Effigiem.

Talis EHINGERUS facie sub imaginis umbra
Germana spirans integritate Virum.
Hance comam, hos oculos, hanc frontem, hoc pectus, et hoc os,
Suada, Minerva, Venus, Gratia, Phoebus habent.
Hancce Comam, hos oculos, hanc frontem, hoc pectus et hoc os Quando vides, Docti scito videre Viri.

IOH. HARTMANNUS, P. L. C.

SCRIPTA.

Psellus in Organon Aristotelis Graece et Latine. Witteb. 1597.

Hymni Ecclesiastici. Francof. 1598. in 8.

Dissertatio de Iesuitico Lysandro. Witteb. 1611. in 8.

Apostolorum Canones et Sanctorum conciliatorum Decreta, Graece et Latine edita. ibid. 1614. in 4.


page 164, image: s164

Oratio de Rotenburgo Tuberana Civitate. Rotenb. ad Tub. 1615. in 4.

Oratio funebris de Serenissimo Principe Philippo II. Duce Stetini Pomeranorum. Augustae 1618. in 4.

Exercitationes Augustanae in Gymnasio ad D. Annae publice propositae. ibid. 1620. in 4.

De Criteriis scientiarum centuria. ibid. 1623.

Oratio de Athenaeo Augustano. ibid. 1623. in 12.

Oratiunculae tres de sanctissimo puero Iesu. ibid. 1626.

S. Chrysostomi Oratio in Pentecostem Graece et Latine. ibid. 1624.

Quaestiones Theologicae et Philosophicae Caesarii Gr. et Lat. editae. ibid. 1626. in 4.

Psalmus Davidis CLI. Graece, Latine et Germanice editus. ibid. 1627. in 4.

Orat. tres de innocentissima et sanctissima Christi Passione. ibid.1627. in 4.

De Patritia dignitate Dissertationes. ibid. 1627. in 4.

Passionale Scholasticum, de Calcatore torcularis Christi. ibid. 1628. in 4.

Themistocles Graece et Latine. Francof. 1629.

Poggius Florentinus de infelicitate Principum. ibid. 1629. in 8.

Oratio de Anno Iubilaeo Augustanae Confessionis. Lipsiae 1630. in 4.

Oratio de Invocatione Sanctorum. ibid. 1630. in 4.

Velitatio Epistolaris cum Iesuitis Monacensibus, de praecipuis fidei articulis. Witteb. 1631. in 8.

Revelationes S. Brigittae. Augustae. 1632.

Catalogus librorum Amplissima Reip. Augustanae. ibidem 1633. in fol.

Parentationes II. Memoriae Gustavi Adolphi, Regis Suecorum, etc. dicatae. ibid. 1634. in 4.

Oratio de S. Augustino, an nescierit, a Christone, an a B. Maria Virgine sit redemptus et salvatus? Ratisbon. 1635.

De Quaestione Politica: An Fides Haereticis sit servanda? dissertatio e Theologorum et Politicorum scriptis concinnata. Noribergae. 1637.

Orationes quinque de stimulo Virtutum. Ratisb. 1638.

Loci Theologici Areopagitice disponsiti. Norib, 1639. in 4.

Phoenomena et Miracula Solis. Ratisb. 1639.


page 165, image: s165

Disp. Theologica, de Sanguine Christi, triduo Passionis, habita Romae, anno Domini M CCCC LXIII. inter Monachos Dominicanos et Franciscanos. Francof. 1640. in 4.

Praeconinm Pacis. Norib. 1640. in 4.

Martinalia Lutherana Ratisbonae celebrata. Ratisb. 1641. in 4.

Oratio de Amnestia. Norib. 1641.

Oratio de anno saeculari Ecclesiae Ratisbonensis. ibid. 1642.

De Statu Ecclesiae Christianae int erra militantis. Ratisbon. 1642.

Dispositio Bibliorum et Versionum tempore Origenis. ibid. 1642.

De Germana et sincera Pace. ibid. 1643. in 4.

Prognosticon Theologicum perpetuum super futura Pace Germaniae. Norimb. 1644. in 4.

Iudicia Iesuitarum aliorumque Pontif. scriptorum, de Augustana Confessione, collecta. ibid. 1644.

Diaglogismus Christi et Christiani. Ratisb. 1646. in 4.

Post Nubila Phoebus, hoc est, Consolatio piorum in aerumnis. ibidem 1646.

Prolusiones Panormitani de summa summi Pontificis Romani potestate. Norib. 1647.

De honore et praemiis Professorum in Academiis, et Praeceptorum in Scholis. Ratisb. 1649.

De Pareliis. ibid. 1649.

De emendandis Germanorum moribus. ibid. 1647. in 4.

Quatuor hominis Novissima. ibid. 1651.

Paradoxon faino/menon, adversis laetari. ibid. 1650. in 4.

Saeculum XV. Historiae Ecclesiasticae, in gratiam Antiquitatis Studiosorum concinnatum, opus posthumum. Francof. 1659. in 4.

Leichpredigt auf Herrn David Enenckeln L. B. gehalten, von der Seelen Unsterblichkeit. Laugingen 1603. in 4.

Von der Kindertauff. Sarmstatt. 1608.

Das alte und neue Bapstumb, von der Uneinigkeit der Papisten. ibid. 1609. in 4.

Geistliche Betrachtung, in welchem sich vor Jahren 22. heilige Einsiedler täglich geübt. Augspurg 1628.

Weissagung Ioachimi Abbatis von dem zukünfftigen Zustand der gantzen Welt. ibid. 1633. in 4.


page 166, image: s166

Der Teutsche Locus, de Sola fide iustificante. Nürnb. 1638. in 4.

Iudicium Astrologicum, vom neuen Stern. Regensp. 1638. in 4.

Rettung des Lebens, Lehr und Ehr, auch seeligen Ableiben D. Martini Lutheri. ibid. 1639. in 4.

Wider die Außhunger des heiligen Evangelii. 1649.

Historische und Theologische Außführung der Frage, wo die Christliche Kirche gewesen, ehe D. Luther gebohren? Ulm 1649. in 4.

Disputationes a B. EHINGERO, Wittebergae, Tubingae, Augustae Vindelicorum atque Ratisbonae habitae sunt variae, ex quibus de Temperantia: De Forma Metaphysice considerata: De Substantia et Accidente: De Demonstratione: De editione scripturarum authentica, et versionibus illarum vernaculis: Analysis primi capitis epistolae ad Romanos: De Methodis: De Causis Virturum: Problemata Physica et Logica: De sacra scriptura contra Bellarminum: De indulgentiis Papalibus, etc.