QUum nihil sit in rebus creatis proletarium magis, nihi. naturae convententius, mortalibusque adeo omnibus a summo Numine penitius infixum, quam quae nata sunt, denasci: et in hac mundi constitutione caelo immortalitatem; terra fragilitatem et corruptionem videamus esse congenitam: ita tamen cum humano genere comparatum est, ut si quos Reip. vel Ecclesiae neceslarios utilesve sibi subductos conspicit, eorum iacturam impatienter admodum, nec nisi cum summo animi dolore perfert. Quod, ut homines
mittam, in brutis quidem ipsis verum esse comperimus, quae naturae quodam instinctu surreptos sibi fetus aut necatos cum compare quaerunt, nec in ventis ipsis orbitatem suam quasi deplorant, querulasque voces emittere non desinunt. In homine tamen, quem non pecudis ritu pronum ventique oboedientem finxit Naturae conditor, sed divino quodam rationis lumine collustravit, cuique imaginem suaminsculpsit, longe maior hic doloris sensus apparet, qui cum vetera et praesentia inter se bona comparat, damnique illati magnitudinem apud se metitur, saepe ingeniosus sui ipsius tortor est mirusque carnifex. Quod ut privatae utilitatis causa non raro facimus: ita iustiori ratione dolemus, quando publici boni fit iactur, et Rem publicam, Ecclesiam, aut Lyceum aliquod non modo corruere, sed et splendorem huius vel illius multum deteri videmus, hoc est, cum subtrahuntur nobis viri rara doctrina, et virtute praestantes, qui civitatis, Ecclesiae, vel Academiae, dum vivebant, quasi fulcra quaedam fuere et tibicines. Hinc luctuosum hoc saeculum nostrum reputo, quo non privatorum modo hominum funera deploramus, sed et illustrium heroum principumque exeovia saeviore luctu et lessu prose quimur. Non iam referre an mus est duo Foederati Belgii nostri sidera, et quasi Atlantes, Celsissimum Arausionensium Principem Henricum Fredericum patrem, quique brevi secutus est, per illustria Maiorum suorum vestigia in cedentem filium Gulielmum, fato non ita pridem exstinctos: privata sunt, quae loquar, tamen damnofsislima Rei publ. Perdidit, hen dolor! iam nuper Batavia nostra Heroem fortissimum, Martinum Harperti Trompium, Belgii nostri summum maris Praefectum, Oceani scopulum et assertorem invictum, cuius viri iactura, quam noxia sit patriae, nc dicam, internecina, propius sentiunt, qui mare navigant. Nec iam inflicta recens Ecclesiae vulnera refricabo, fideliumque Dei servorum, quos intra paucos abhinc annos, ex hac miseriarum valle ad se vocavit iratum Numen, obitus recensebo: sed quae palaestram hanc Acadeinicem proprie spectant, detrimenta non parva referam. Nuperum est, recensque adhuc dolor imis pectoribus inhaereti, cuvi exsequias celebravit illustris haec Musarum sedes geminorum virorum in arte medica summorum, Adriani Falckenburgii Anatomices, et Ottonis Heurnii practicae Medicinae, dum viveret, Professoris, quorum utriusque excessus non exiguam Asclepiae Scholae caliginem induxit. Nec adhuc
sandapilarum et funerum Academicorum hîc meta aut finis. En nova rursus et lugendi, et parentandi se nobis offertoccasio, nova materies. Amisit iterum, Auditores, amisit, inquam, celebris hic Phoebi recessus, duo non vulgaria, sed splendidissima sui lumina, Claudium Salmasium, ingens illud ormnigneae eruditionis sacrarium, vereque ambulans Mutaeum: et Marcum Zuerium Boxhornium Eloquentiae et Historiarum nuper in hoc Athenaeo Professorem clarissimum, de studiosa iuventute iam per annos viginti duos optime meritum, cuius ego viri pientissimos in praesentia manes praefica oratione, sed brevi, pro more recepto, si Deo visum, ex hoc loco prosequar. Potuissem hanc provinciam detrectasse A. S. cum alii sint in hoc Professorio ordine viri Defuncto nostro coniunctiores, et a dotibus eloquentiae, quas in me agnosco, instructiores; tamen Magnifici Rectoris Senatus que Academici motus auctoritate, cui non parere relligio mihi fuit, laborem hunc in me recepi: partim ob amicitiam, quae mihi cum Defuncto intercessit, haud vulgarem: partim quoque vestra, Auditores, benevolentia fretus, qua mihi celeberrimi huius viri vitam, et mortem simpliciter et sine phaleris enarranti adspirare non sitis dedignaturi.
Originem Defuncto nostro dedit Berga ad Zomam, (fluviolo id nomen) non ignobile in extremis Brabantiae ad occasum sinibus oppidum, situ amoenum, praeterlabente Scaldi fluminum celeberrimo, qui grandioribus navigiis portandis ob profunditatem aptus Emporio Antvverpiensi vicinisque locis commoda affert luculentissima. Quae praeclara urbs, non tam munitionibus, quam civium virtute valida, dum Foederatis paruit Ordinibus, invicta hactenus stetit, tentata saepius ab hostibus, etiam ex parte capta; tamen defensa fortiter, exactis iterum Hispanis, qui mediam occupabant. Quo memorabili facinore, et vere Romano glotiam sibi peperit immortalem. Eodem quippe momento, ô miraculum! et victa ab hostibus civitas, et ab incolis recuperata. Tunc qui eam ceperantfacti duces, capti praeda cessere civibus nostris: ex militibus Hispanis qui poterant, de celsis maenibus se praecipitantes natando vitae suae consuluere: qui natare non didicerant, aquis mersi iustas Pluroni inferias solvêre. In hac, inquam, pulcherrima Brabantiae sede, vera Martis area et ludo, quae et patria fuit Iohannis Latomi Praesulis eruditissimi, et Poetae suavissimi, natus est Boxhornius noster anno M DC CXII. ibi primam caeli
auram hausit, vagituque suo tam clara vivendi ausoicia fecit. Faustus ille dies, et niveo, ut cum poeta loquar, signandus lapillo, quo lucem adspexit hic infans, qui patriae suae praesidio, familiae decori, et Academiae nostrae praelustre foret suo tempore ornamentum. Nec perinde refert A. H. quo quis solo caelove natus sit. Habent praeclara im primis ingenia commune aliquid cum patria gleba, natalisque loci indolem referre ut plurimum solent. Sita est Bergopzomum in lectissima Brabantiae parte, non longea Mattiacorum regione, cuius aerem ob vicinum mare rudiorem minusque salubrem caeli sui benignitate castigat. Qua in urbe cum nascendi intium sumpsisset Defunctus noster, utriusque et caeli et soli temperiem vita et moribus mirifice expressit. Erat enim vir ingenio miti et blando, singularique adhaec morum suavitate praeditus, quae Brabantorum velut propria quaedam dos est. Hac ille gratus insimi, medioxumi summique ordinis plaeebat hominibus. Unde verissimum esse deprehendimus, quod Peripateticorum asserit Schola, pro regionum caelique natura similes quoque morum characteres imprimi mortalium animis. Ut alia mittam, patet id in plantis Etenim nobiliores multo gratioresque sunt, quae moli solo et aere natae. Notum est illud summi vatis: Hic segetes, illic crescunt felicius uvae. Non quaevis olim vina probabant Romuli nepotes, sed quae vel in agro Falernitano, vel collibus Massicis proveniebant. Nec crocus omnis ex aequo praestans habebatur, sed optimus censebatur Corycius, quique circa Tmolum collitior. Sic generosissimas equas alit Epirus: suavissima ostrea fert sinus Abydenus, vel matre Britannicum. Lupus piscisin iberi natus esset, an mari, distinguere olim poterant ingerniosae Apiciorum gulae. Quod et in aliis natatilium generibus optime norunt Batavorum erudita palata, quorum pater Neptu. nus est. patria mare. Nec minus ad laudem facit praeclara ex gente progentium esse. Boeotorum stupiditas in proverbium abiit, ut suem Boeoticam appellarent veteres hominem vaecordem et obesaenaris. Hinc divinus ille Plato Iovi suo gratias egisse dicitur ob quaturo: quod natus esset, non ortu careret; quod natus esset homo, non bestia; quod Graecus, non Barbarus; quod denique Athenien sis, non Car aliquis, aut vili de gente Cappadox Nam extra Graeciae pomaeria Barbari erant omnes: inter Graecos autem et linguae, et morum elegantia praestabant Athenienses. Quare uti Sophus
ille passim Atticissat vita, moribus, stylo: sic et in Defuncio nostro, dum vixit, perspicere licuit genium suae gentis, qui cum Brabantus esset, et Bergopzomius, praeter congenitam illi populo humanitatem, Martiale quiddam spirabat, et heroicae indolis.
Sed Boxhornianae stirpis claritudinem, et decora iam videamus. Ea certe vetustissima est, nec infimae nobilitatis. Celebratur in antiquis Brabantiae fastis, ut alios taceam, Iohannes quidam Boxhornius, vir genere et bellica virtute praecipuus, ex cuius prosapia nomen omenque futurae dignitatis accepit hic Noster. Nec ignota hodie Bruxellis, Lovanii, aliisque Brabantiae in partibus Boxhorniorum praelustris familia, ut audiendus hic non sit cavillator Cuyckius, perfrictae fronitis sive Iesuita, sive Sacerdos, qui scripto publice edito negare id ipsum impudenter ac refellere conatus est. Contrariam eius rei veritatem testantur Insignia eorum, quae, dum viveret Boxhornius, amicis id requirentibus modeste ostendebat: quamquam et idem ex aliis instrumentis, et chartis si opus foret, haud difficulter edoceri posset. Huic vero tam praeclarae domui non minimum splendorem intulit avus Defuncti nostri, Henricus Boxhornius vir eximiae doctrinae, et ardentis in Deum zeli. Hic cum Pontificiae relligioni initiatus esset, eamque diu, qua voce, qua calamo asseruisset, summae inter Suos fuit existimationis, et dignitatis. Etenim Lovanii cum studiis operam navasset, et Latinis, Graecis, Hebraicisque litteris haut leviter esset tinctus, ad sacram Theologiam se contulit, in qua tantos brevi tempore fecit profectus, ut dignus fuerit iudicatus, qui Licentiae gradum in eadem confequeretur cumque idem Romanae Sedis tunc vindex esset acerrimus, eam ab Episcopo suo dignita tem obtinuit, ut Tinensi Ecclesiae praeficeretur Decanus, et hae reticae, ut vocant, pravitatis Inquisitor. Verum ineffabilis, et misericors ille Deus cum singulari gratia Senem illum e verbo suo rectius in stitu ssen. Spiritusque sui radiis caliginosam eius mentem collustrasset, vidit tandem vir optimus, in quantis versaretur erroribus, quam foedis superstitionibus polluisset animam, quamque damnandae in conscientias hominum carnificinae fuisset assertor et propagator. Itaque caelesti illa veritatis luce circumfusus mutavit cum Saulo propositum, quique lupus fuerat gregem Christi persequens et vastans, mitissima Domini ovicula factus est. Maluit venerandus Senex cum fido
Dei servo Mose commoda omnia, et dignitates, oblatamque adeo sibi mitram despicere, et cum fratribus suis Christi opprobrium ferre, quam temporaneis deliciis, opibusque cum Aegypto, hoc est, Papatu frui. Mente igitur in melius mutata pro Reformatorum partibus stetit, tamque praeclarum se praestitit veriratis Evangelicae defensorem, ut communibus fratrum suffragiis ad divini verbi praeconium vocatus sit, Pastoremque egerit primum in Montium regione Duci Brandenburgensi subiecta, prope Cliviam. Mox Wordam accersitus, qui illic colligitur gregi Dominico per aliquot an. nosinservivit. Tandem ad Bredanam Ecclesiam regendam vocatus, una cum reverendo viro D. Musenholio divini ibidem verbi praecone celebri, vigilantiam suam, fidem et integritatem ita probavit omnibus, ut non civibus modo esset gratissimus, sed et fortissimo Heroi Iustino Nassovio urbis illius et tractus tunc Gubernatori summopere placeret, eiusque aula et mensa, ut sua uteretur. Nec, quod et hic obiter in laudem tanti Senis dictum volo, solius ille gregis sui curam habebat, sed et hoc sibi insuper negotindarum esse sciebat, ut praeter annuntiationem verbi, Sporsim Christi in tuto collocaret, quaeque eam impeterent conttadicentium ora. divinis rationibus obturaret. Hinc cum prodirent nonnulli ex cucullatis fratribus, et aliis, qui protervis convitiis, foedisque calumniis proscinderent Reformatam relligionem, hic fortem se iis antagonistam praebuit et athletam. Talis inter alios fuit doctrinae pruioris oblatrator supra dictus Cuyckius, qui nostrum hunc invictae veritatis,bonaeque cuilae vindicem non semel adortus est. Contra quem scripsit libellum, cui titulum fecit Anti-Cuycki, in quo multiplicium errorum, et manifestae idololatriae reos agit Papistas. Edidit quoque Harmoniam Evangelicam, ubi Transsubstantiationem solidis e Dei verbo argumentis evertit. Nec calamo solum, sed et viva voce cum hostibus congredi ausus est. Hic est qui cum Patre Gauda Theologo apud Antwerpienses famosodisputavit, idque faustis auspiciis et laude cum summa, triumphante semper supra mendacium divina veritate. Quin et alios eiusdem farinae et sectae homines in certamen provocare non extimuit. Cuius fortissimi athletae nostri laudes hic omnes recensere velle, supervacaneum fore duco, vobisque etiam, Auditores, taediosum. Reliquum est, ut de Zueriorum familia non minus clara non nihil dicamus, Ea quoque gens cum vetusta fit, et illustribus
subnixa meritis, longa annorum serie firma apud nos perstat. Insigna veram, et omnibus partibus numerisque consummatam nobilitatem praeferunt. Quatuor enim ex paterno, totidem ex materno genere latera, hoc est, familias ostendunt percelebres, ex quibus conflata Zueriorum in hunc usque diem clarescit gentilitas. Deinde in summo verticegalea conspicitur aperta, et leo ascendens, quae non nisi Martiam et priscis maiorum virtutibus fundatam claritudinem arguunt. Ex hac tam nobili stirpe Brabantica prodiit Iacobus Zuerius Defuncti nostri pater, Ecclesiae Bergopzomtanae, dum vixit, Pastor insignis, qui cum uxorem duxisset Annam Henrici Boxhornii iam memorati filiam lectissimam, geminos ex ea suscepit filios, Marcum Zuerium Boxhornium, cuius in praesentia exsequias celebramus, et Henricum Zuerium Ecclesiae Lilloensis in ripa Scaldis, Praefectum, Iuvenem egregium, non Latine modo Graeceque doctum, sed et Orientalium linguarum, ut multorum fama est, peritissimum. Quibus iam dudum fato subductis se socium ex eadem familia in fert Iacobus Zuerius Desuncti nostri cognatus, vir gravissimus, et quaestoriae apud Sylvoducenses dignitatis, cuius uxor nobilissima item mulier tanta apud Ameliam Principem viduam pollet gratia, ut eam Hagae commorantem mensa suâ et cubili dignata sit non semel. Ex hoc tam felici connubio fecunda adhuc super est filio rum propago, qui doctrina omnes in signi litterarumque studiis probe exc ulti, non indecores sunt generi suo, ed uti nominis, sic et avitarum virtutum se declarant ex asse heredes.
Verum uti maiorum natalibus meritisque resplendet Defunctus noster, ita nec affinitate eum minus fortunatum iudico, qui cum ad nuptias animum appulisset, uxorem sibi delegit non togata de plebe aliquam, sed patritia e gente virginem, nempe Susannam Duvelariam, Petri Duvelarii Middelburgen sium Consulis spectatissimi filiam, insignibus cum corporis, tum animae dotibus ornatam feminam, quae foecuna mater geminam marito suo peperit sobolem, at sequioris sexus, Iohannam Boxhorniam natu maiorem, et Annam Iustinam, minorem annis erectae utramque indolis filiolam. Tertia in utero prole posthuma iam gravida ex Defuncto nostro relicta, partuique proxima peracerbo coniugis sui divortio immane quantum affligitur. Tam splendida e familia cum oriundus sit Boxhornius noster, tantque
praeclara affnitate iuctus, numquam tamen se maiorum, aut affinium suorum decore et honoribus extulit. Norat enim vir modestissimus, non sanguine nitendum esse, sed virtute propria: Progentiorum nostrorum et coniugiorum praerogativas non nisi sumum esse et auram, nî iisdem, quibus partae sunt, meritis suffulciantur. Quare ad ingenii cultum capessendum se totum contulit. Sciebat enim optimus parens, quantum in prima iuventutis educatione momenti situm foret, nec satis esse, ut quis indole gandeat bona, Musisque aptâ, sed adhibendam esse etiam a teneris probam institutionem. sive doctrinam, quae teste Flacco, vim promovetinsitam, discendisque pectus et iudicium sormat firmatque: eandem nempe animi nostri rationem esse, quae fundi alicuius vel agri. Hic enim licet solum nactus sirglebosum, et pingue, nsi tamen excolatur bonaque conseratur fruge, sylvescit, nihique praeter tribulos procreat et in felix lolium. Ita pariter mens humana, nisi ab ineunte aerate honestis artibus, sanctisque imbuatur moribus, luxuriatur, silvamque profert omnis generis vitiorum et errorum. Hoc igitur ut praecaveret sedulus et providus genitor, eum iam disciplinae capacem in Scholam ablegavit, ubi commilitonum laudabili aemulatione accensus, tanta ingenii dexteritate et discendi promptitudine cum aequalibus suis contendit, ut palmam omnibus praeriperet. Itque primis Grammaticae rudimentis, Latinis quelitteris haut leviter instructus, ad Graecorum auctorum lectionem se gnaviter accinxit, in quibus ut in aliis, licet non pari felicitate versatus esset, tamen et hîc profectus fecerat non paenitendos, Mox patre orbatus aohuc iunior, matreque vidua, in avitutelam domumque receptus est, qui non minorem nepotuli sui curam gerens, eum corro inge nuis artibus imbuendum tradidit, nullis ipse laboribus, sumptibusque parcens, quo minus ad plenae eruditionis tandem culmen pertingeret. Breda igitur ad hostibus capta, vel potius fame dedita, postquam relligionis causa cum avo suo Leidam concessisset, quae deerant sibi studia, pari diligentia et ardore pertexuit. Philosophicis diatribis haut segniter incubuit, opera usus Burgersdyckii, Professoris tunc temporis in hac Academia clari. Cum Bodechero quoque et aliis Peripateticae Scholae magistris familiariter conversatus haut exiguos profectus fecit. Nec a Iuris legumque scientia plane alienus esse voluit, quae cum maximam sui partem ex historiis petenda sit, etiam hoc in campo strenum se praestitit
Themidis sectatorem, adeo ut nihil intentatum reliquerit generosus adolescens, quo veram et solidam eruditionis famam sibi compararet. Nec vota fefelllit laubor. Brevi enim tempore ad tantae sapientiae fastigium conscendit, ut de variis quaestionibus, praesertim ethicis et politicis inter eruditos dissereret, idque tanta iudicii sagacitate et verborum ornatu, ut audientium omnium oculos animosque in se converteret. Historiarum prae ceteris lectione delectatus est, et naturali quadam inclinatine totus propendit in litteras. Unde factum, ut crebris declam ationibus privatisque exercitiis vacaret, nec se modo solum, sed et studiosam iuventutem una secum expoliret, salutaribusque civilis doctrinae praeceptis imbueret. Quae cum iam supra praetextam saperethic Papyrius noster, consummatamque in politiori litteratura peritiam undequaque testatam faceret, nobilissimis Academiae Curatoribus eum commendandum esse censuerunt viri docti, qui tantum quoque gratia sua et opera apud Consules Leidenses, et Lycei huius Ephoros effecere, ut communibus omnium calculis Eloquentiae Professor fuerit fuerit creatus, idque iuvenis admodum, quod mirandum, vix annum egressus decimum et nonum: In quo munere ita se gessit, tamque praeclarum se praestitit oratorem, ut non Marcus Zuerius Boxhornius, sed Marcus Tuillius Cicero a nonnullis appellaretur. De quo iure equidem dici possit, quod de Pericle scriptum reliquit diseritissimus Aprinas: Eloquentia illius non Graeciam totam, sed Leidam universam, imo Bataviam intonuisse, Tanta enim cum maiestate declamantem audivimus, ut ad eius dicendi vim obstupescerent omnes, ipsa subsellia. parietes ipsi velut contremiscere viderentur. Ita olim in Philippum arma strinxit Demosthenes: tanto in Verrem, Clodium, et alios robore detonuit Cicero: nec aliter Neroni suo bene vivendi imperandique praecepta dictabat eloquentissimus Seneca. Certe quod praefiscini dictum volo, vix alter inventus est aptior, qui de cora magis oratione principum magnatumque laudes extolleret, vel piis defunctorum manibus ore parentaret flebiliori. Hinc cum fecundae alicuius linguae praeconium desideratetur, omnium ad hunc dicendi magistrum concursus erat Quis Reginam Angliae, Magni illius Henrici filiam huc accedentem gratulatoria ortatione excepit? Boxhornius. Quis Celisissimum Arausiae Principem Guilielmum praematura morte nobis ereptum voce et fletu prosecutus est? Boxhornius. Quis Iustino Nassovio Bredae Gubernatori perorando iusta persolvit? Boxhornius. Quis nobilissimi Academiae
nostrae Curatoris Adriani Mylii exsequias suada sua et lacrima decoravit? Idem Boxhornius. Hic est, qui et aliorum complurium herorum res praeclare gestas, et illustres manes aeternitati consecravit. quos, ut brevitati studeam, nunc tacitus praetereo. Trompii quoque Ducis fortissimi feralia celebrasset, si valetudo permississet, quod officium diserta item oratione eius loco supplevit vir clarissimus Antonius Thysius, collega noster dilectissimus. Nec Oratorem se dintaxat Boxhornius, sed et philosophum subinde testatus est. Cum enim publicis disputationibus, ut Politices Professor, aliquando praesideret, tam graviter arguteque e cathedra disseruit, ut auditorium Theologicum, quo secedendum erat ob angustias Philosophici, vix caperet confluentem eo iuventutem. Ad Academicas item lectiones quotiens accederet, Tacitumque praelegeret optimum vitae civilis ducem, et aulicarum artium indagatorem vaferrimum, in tanta iuvenum frequentia, tanto cum eloquio Scriptorem illum interpretatus est, ut in stuporem ageret pendentem ab ore eius studiosam multitudinem. Nec vulgares modo discipulos habebat et sectatores, sed plerosque optimatusm filios, florem Belgicae et Germanicae nobilitatis. Qui omnes tanti viri gratia et eruditione pellecti, sae pe ipsum adibant, de quaestionibus variis, ut Apollinem alterum consulebant, collegia privata sub eo habebant. Ita ut de domo eius dici possit, quod de Isocratis Rhetoris domo scriptum legitur, ex es, tamquam ex equo Troiano complures prodiisse disertissimos iuvenes, et in historiis omnique literarum genere versatissimos. In quibus praeter innumeros Germaniae Comites et Barones, etiam fuit illustrissimus Princeps Megapolitanus, sive Dux Mekkelenburgensis, qui, ut propius Defuncti nostri institutione et politissimis colloquiis frueretur, mensa eius aliquamidu usus est. Imo in tanto habebatur apud exteros pretio, ut evocatus fuerit a Suecorum apud Ordines Foederatos Legato, Regiane et Procerum nomine ad amplissimas dignitates in Sueciam, sed amorem patriae suae Septentrionum illis filiis praetulit, et Attalicis conditionibus animum tunc sua sorte contentum. Nec sine causa tantum sui amorem concitarat: Erat enim Viro illi a natura ingenium acre, iudicium sagax, lingua prompta, methodus in docendo facilis et expedita, perspicuitas admiranda, dicito tersa et elegans, ceteraeque animi dotes supra vulgarem hominis sortem: ita ut quae vix singula singulis contingunt
dona, in hunc unum quasi virgula divina confluxisse viderentur.
Iam scripta Defuncti nostri quid memorem A. S. tot praeclaros ingenii sui fetus? Multa et varia edidit, quibus litteratum orbem locupletavit. In his non infimum locum obitnent Historiae Augustae scriptores, quos ut tuto legi possint, emaculavit, notisque et animadversionibus doctissimis illustravit. Emblemata politica quoque et quaestiones Romanas Plutarchico more proposuit, quibus pro eo quo pollebat ingenii acumine, graviter subtiliterque respondet, cuassis insuper additis variorum in togata gente rituum consuetuninumque. Vulgavit item opus non inficiandum, quod inscripsit Theatrum utbium Hollandicarum, in quo praeclara multa de suo addidit, quae apud Guicciardinum, et alios tabularum geographicarum scriptores frustra quaetas. Bredanae urbis, cui iuventutis suae educationem magna ex parte debet hic praestans alumnus, obsidionem, et a Principe Auriaco expugnationem graphice delineatam descriptamque nobis ex hibuti: uti et Silvae Ducis, quam a se paene puero adornatam publici iuris fecit. Notas in Iustinum, et Paterculum quoque edidit rara eruditione refertas. Nec in Floro scriptore florentissimo, quod stylo confoderet, insigni Critico defuit. Animadversiones eiusdem in Cornelium Tacitum, et Poetas Satyricos minores commentarium sedula terit iuventus. His adde Chronicon Zelandiae. quod vernaculo sermone a Ioanne Reygersbergio conscriptum in lucem emisit. Quin et Metamorphosin rerum Anglicarum post caedem Caroli Britanniarum Regis nuper exortam e diversis auctoribus collectam concinnatamque in vulgus dedit. Cum de longioribus virorum capillis, et volantibus feminarum cincinnis motum esset in Batavia nostra certamen, hic quoque libellum publicavit de prisco Belgarum in alendis crinibus more, in quo non pauca reconditae eruditionis ex Adriano Iunio et aliis affert exempla. Plinii item Secundi Panegyricon et epistolas â Plurimis lacunis, et mendis repurgavit. Apologiam insuper scripsit pro navigationibus Hollandorum adversus Pontum Heuterum additam libero mari Hugonis Grotii: nec non dissertationem de Typographicae artis in ventione et inventoribus: cui iunge et alteram de Trapezitis, vulgo Longobardis, qui in foederato Belgio mensas foenebras exercent. Commentarios idem scripsit in vitam Agricolae Cornelii Taciti, et Apologiam pro
commentario suo ad versus Dialogistam. Historiam denique universalem condidit a nato Christo ad annum usque millesimum, sexcentesimum et quinquagesimum, opus profecto laboriosum, et pereruditum. Scythcae quoque linguae tyrocinia quaedam et arcana prodocere satagebat, sed cum ea vix nota sit Euorpaeis, nec in aliis scientiis usum ullum aut exiguum habeat, paucos sibi in venit sequaces. Nec praetercunda hic Poetica Defuncti opuscula, quae vel quinta Dionaei nectaris parte imbuta doctae posteritati reliquit, Fuit et illi benigna in Musas vena, nec invito Apolline carmina faciebat. Ingenii sui acumen ostendunt gnomae, et curta epigrammata, quae lusit. Distichis idem impense gaudebat prisci Catonis aemulus. Tum panegyricos, dissertationes et Orationes suas in lucem dedit, quas habuit diversi argumenti. Plura scripsit diligentissimus auctor ad genium prisci aevi, quae variarum rerum et elegantiarum velut sesamo et papavere sparsa salivam movere queant erudito lectori, sed ne prolixior sim, Auditotes, hic ea recensere supersedebo, Lucumo est, palatumque illi obbrutuit, cui Boxhorniane Veneris et scriptionis hypotrimmata non sapiunt.
De conversatione Defuncti nostri pauca loquar. Etsi enim se facilem cuivis affabilemque praebuerit Boxhornius, nulliusque viri docti probive societatem despexerit, tamen intimae admissionis non nisi paucos habuit amicos, ad quorum exemplar et quasi nutum se totus componebat. Inter eos praecipue coluit summi et ingenii et doctrinae virum Danielem Heinsium, maturae iam aetatis senem et emer tum, Academiae nostrae et Graeciae, dum floruit, singulare fulcimentum, a quo cum plurimis beneficiis esset affectus Noster, non ingratus esse voluit, sed de tanto heroe, et Euergeta suo nusquam non bene mereri. E cuius etiam ipse lectionibus et dissertationibus eruditissimis plurimum profecerat. Petrum quoque Scriverium maximi fecit ob raram scilicet illius viri in historiis et omni antiquitate peritiam, tum quod promotionis suae auctor et lpatronus apud Curatores et Magistratum Leidensem fuisset haud postremus: ne iam tanti Maecenatis prolixum in omnes doctos affectum et candorem eloquar, quibus et hunc et alios sibi devinxit Musarum cultores. Franconi item Burgersdyckio intimus fuit, philosophorum, ut dictum, in hoc Athenaeo nostro tunc celeberrimo. Denique cum omni hominum genere, praesertim Collegis suis
tanta semper vixit animi concordia et pace, ut nulli unquam gravis aut molestus; cuctis ex aequo gratus esset et amabilis.
Verum A. H. cum nihil in hoc orbe perpetuum esse voluerit divina Providentia, omnibusque tandem mortalibs instet decretorius ille dies, placuit etiam Deo Opt. Max. hunc Collegam nostrum ad se vocare, morbumque ei immisit artus et membta velut lenta tabe depascentem. Quo nomine fuerit appellandus hic affectus, medicorum inter se disceptent filii. Phthisin alii vocant: alii Atrophiam, vel Anorexiam: nonnulli omnes has pestes quasi facto agmine in ipsum incurrisse verius affirmant. Quic quid sit, haec occulta lues, ut incrudescere primum coepit, pedes labefactavit aegri nostri, corporis sui columnas, quos ita attenuârat, ut rarius, nec nisi testudineo ac vacillante gradu ad Academiam prore peret potius quam iret. Subsecuta est deinde nutritionis, et virium omnium deiectio, ut cibum nullum ad mitteret fastidiosus stomachus. Si quid enim vel carnium ovillarum. vel piscium fluviatilium, aut firmioris edulii ingerertur, continuo id reddere coactus fuit. Solo potu Cereali, vino, et embammatis liquidioribus vitam utcumque sustentabat. Ingravescente igitur morbo, nec pedibus ultra officium facientibus lectulo affixus suo, ut vado obhaesit, divinae se voluntati totum committens. Tum Christi mortem et pretiosa merita saepius depraedic are, conscientiam excutere, peccata ingenue fateri, caelestem misericordiam implorare: mundi contra huius bracteata bona, et vitreos splendores contemnere, destari, conculcare, caelestium thesaurorum, et deliciarum duntaxat appetens. Quoties ab uxore maesta subinde compellaretur, piis et benignis verbis lacrimantem consolatus est: Deum non defore vidueae et orphanis dicebat: se iam a longo tempore mori didicisse, ut cum suprema illa affulgeret hora, secure et beate mori posset: nihil aliud iam restare, nihil se desiderare ardentius, quam ut de statione hac sua eum vocet caelestis ille Imperator. Tunc sae pius animo occurrebat postrema illa et vere cycnea cantio Simeonis: Nunc dimitte servum tuum in pace, ô Domine, secundum verbum tuum, Nam oculi mei viderunt salutem tuam. Amicis ipsum invisentibus nulla unquam tristitiae signa declarabat, sed bono se animo esse constanter asse verabat. Postremum ubi vox deficere coepit, ac cersitus ad eum vir reverendus Martinus Ubenius, Ecclesiae Leidensis Pastor
eximius, quaesivit ex eo: num abdicatis propriis meritis solum Christum eiusque merita amplecteretur brachiis fidei? Respondit: Etiam. Deinde precibus ad Deum fusis salutarem illi caelitus a summo Numine excessum optavit. Qui ex consanguineis et amicis ad extremum usque v tae halitum ei adhaeserunt. in quibus etiam fuit egregius iuvenis Abrahamus Bubbenius Theologiae Studiosus, non nisi pia illum divinaeque fiduciae plena verba locutum esse testantur, quaeque lingua amplius exprimere nequibat, nutu signisicasse. Ita placidus tandem quietusque Zuerius noster in Domino obdormivit V. Nonar. Octobr. hora octava matutina, aetatis suae annum agens quadragesimum. Quodque notandum est, eodem illo die, quo libetata fuit Leidensium civitas ab arctissima obsidione Hispanica, cuius grata posteris memoria quotannis heic celebratur, dimissus etiam est et quasi manumissus ex hoc corporis ergastulo in libertatem Boxhornius noster, cuius beatissima iam anima in sinum Abrahae recepta gaudio fruitur ineffabili: quique terrenorum regum magnatumque hactenus intonuit encomia praeco, iam Creatoris sui et Agni praeconia celebrat in caelo triumphans. Ogratissimum Superis hospitem! ô desiderandum piis omnibus Defuncti nostri exitum! qui iam in caelestem illam traductus Academ iam, in plenae veritatis Scholam, non Belgas modo, Germanos, aut Polonos sibi habet auscultatores, sed ipsos Dei Angelos, sed beatissimas ex omni gente mentes, sed cives novae illus Ierusalem, quibuscum ille pro more disserens, canens, declamans, voluptatem sibi parit incredibilem: at nobis, maestae coniugi, liberis, triste sui desiderium in terris reliquit. In quo Viro A. H. Academia nostra Professorem amisit celeberrimum: Nos singuli Collegam coniunctissimum et suavissimum: Vos Studiosi adolescentes singulare diligentiae et comitatis exemplar. Intuemini quaeso vitam eius, et virtutes, perseverantiam in vera fide, charitatem erga Deum et proximum, spem animi inconcussam, in malis ferendis patientiam, aliasque animi vere Christiani dotes. Has inquam, suspicite, et quantum in vobis est, vita et moribus exprimite. Privata magis loquar, viri huius in discendo docendoque sedulitatem imitamini singularem, in sedulitate labores, in laboribus constantiam, in constantia alacritatem. Sicut ille crebris vigiliis, et laboribus indefessis ad editum illud sapientiae culmen contendit: ita et vos tam clari Praeceptoris vestigia
prementes ad eius norman studia vestra componite. Non in lecto plumeo, aut floridulo prato recubat Sapientia. In praerupto stat monte. Laborandum est, anhelandum, ut eam arripiatis, Defuncti nostri exemplo, qui diurnis nocturnisque impallescens chartis, crebroque sudans et algens, tantam sibi eruditionis famam acquisivit. Fallunt miseri et falluntur, qui viam sibi planam, et facilem imaginantur. Scrupea, est, acclivis est, dumis et vepribus obsessa, quae ad Scienciae collem ducit semita. Ad hunc cum Zuerio nostro pertingetis, si vitatis voluptatum illecebris, et turpi desidia solum ea sectemini, quibus Patriae, et Ecclesiae, praesidio ac ornamento esse possitis. Ad mortem vero Defuncti quod attinet, ea etiam placidissima fuit et piissima, doloris omnis expers, nulla cum sensus alienatione aut delirio coniuncta. Exstinctus est, ut lucerna oleo destituta: quodque nobilissimum animae depositum a Deo acceperat, porrecta quasi manu Creatori suo reddidit, non aegre aut murmurans, sed ultro, cum gaudio, ingeminans subinde: Veni ô Christe, veni Redemptor exspectatissime. Talem igitur vitae feliciter transactae exitum, qualis cum Defuncto nostro paucis obtingit, non mihi solum A. S. sed vobis etiam, sed omnibus piis suo tempore largiatur summus ille animarum nostrarum Pastor et Sospitator Deus per Dominum Christum.
DIXI.
Exstat quoque Historia vitae et obitus Celeberrimi huius Viri descripta a Iacobo Daselio, quae una cum Boxhormania Epistolis Amstelodami anno 1662. prodiit.
ZVERIUS iacet hîc, cui Fata secunda dedêre
Ingenio terris vivere, mente polis.
Exuvias alii claudant, cineresque sepulcris;
Tullius hîc, Virtus, hîc Tacitus que rigent.
ZVERIUS iacet hîc, aetas cui nulla priorum
Vidit, posterior non habitura parem est.
L. DE LINDA.
Cuius adorandae concessit laurea linguae,
Quem coluit patrius, quem peregrinus honos:
Qui toties lauro praeclaros dixit utraque,
Magnaque sive toga nomin a sive sago:
Nunc tacet aeternum, numero nunc ille silentum
Additus, emeritis laetus inerrat avis.
Leida quid illius praeconia dicere tentas?
Nulla capit Zuerî linguave, mensve decus.
Dedidicit se nunc ae vi facundia, Zuerî
Desiit (hoc uno noverat) ore loqui.
HENRICUS BRUXO.
CONDITUR HOC TUMULO BOXHORNIUS, ECCE VIATOR;
NEC TAMEN HIC TUMULUS DICITUR ESSE CAPAX:
CORPUS HABET TANTUM, VERUM MONUMENTA MANEBUNT,
NAMQUE HORUM POTUIT IURIS HABERE NIHIL.
F. TURCAEUS.
Granatarum Encomium. Amsterod. 1631. in 4.
Historiae Augustae Scriptores, cum Anim adversionibus ac Notis Tom. IV. Lugd. Batav. 1631. in 12.
Theatrum, sive Descriprio Comitatus et Urbium Hollandiae, cum tabulis Geographicis. Amster. 1632. in 4. Petrus Montanus in linguam Belgicam vertit. ibid. in 4.
C. Plinii Panegyricus, recensitus: Lugd. Bat. 1632. 1648. Amster. 1659. in 12.
Animadversiones in Suetonium Tranquillum. ibid. 1632. 1645. in 12.
Poetae Satyrici minores cum commentaris ibid. 1632. in 8.
Res publica Leodensium. Amsterod. 1633. in 24.
Apologia pro Navigationibus Hollandorum, adversus Pontum Heuterum, addito Hugonis Grotii Mari Libero. Lugd. Batav. 1633. in 24. 1638. Londini 1635. in 8.
Emblemata Plitica et Dissertationes Politicae. Amsterod. 1634. 1651. in 12.
Iulii Caesatis opera cum commentariis Variorum, ex recens. ibid. 1634. in fol.
Grammatica regia, sive nova et facillima ratio discendi linguae Latinae praecepta, pro Christina Suecorum Regina. Holm. 1635. Lugd. Bat. 1650. in 12.
Dionysii Catonis disticha de Moribus Graeco-Latina cum notis. Lugd. Bat. 1635. in 8.
Oratio Inauguralis, de Maiestate Eloquetiae Romanae, cum Collegii publici Praeses creatus esset. ibid. 1636. in 4.
Orationes tres de Theologia Paganorum, Fabulis Poetarum et Animarum Immortalitate. ibid. 1636. in 4.
Character Causarum Patroni. ibid. 1627. in 4.
Character Amoris. ibid. 1637. in 4.
Oratio funebris in obitum Illustriss. Herois, Dominici Molini, Patricii et Senat. Venet. ibid. 1636. in fol.
Panegyricus Celsissimo Arausionensium Principi, Friderico, Henrico, post Bredam oppugnatam dictus. ibid. 1637. in fol.
Quaestiones Romanae, in quibus sacri et profani ritus, plurima etiam Antiquitatis monumenta eruuntur et explicantur. ibid. 1637. in 4.
Monumenta illustrium Virorum aeri incisa et elogia. ibid. 1638. in fol.
Iustinus, cum Notis. Amstelod. 1638. 1653. 1660. etc. in 12.
Historia Obsidionis Bredanae, et rerum An. 1637. in Belgio aut alibi gestarum. Lugd. Batav. 1640. in fol.
Panegyricus in classem Hispanorum profligatam. ibid. 1639. in fol.
Orationes duae de vera Nobilitate et ineptiis saeculi. ibid. 1635. in fol.
Oratio, qua Sereniffimae Henricae Mariae, Magnae Britantiae Franciae et Hiberniae Reginae, urbem Leidensem sub, euntis adventum venerabatu. ibid. 1642. in fol.
De Typographicae attis Inventione et Inventoribus Dissertatio. ibid. 1640. in 4.
Dissertatio de Trapezitis, vulgo Longobardis, qui in foederato Belgio mensas foenebres exercent. ibid. 1640. Groningae 1658. in 8. et 4.
Commentar. in Vitam Agricolae Corn. Taciti. ibid. 1642. in 12.
Apologia pro Commentario ad Agricolam Taciti. advesus Dialogistam. Amsterod. 1643. in 12.
Plinii Epistolae una cum eiusdem Penegyrico recensitae. ibidem 1659. Lugd. Bat. 1648. in 12.
Oratio in excessum Illustriss. Principis Constantini Alexandri Principis Ostrogiae, etc. Lugd. Bat. 1642. in fol.
Animadversiones in Corn. Tacitum. Amsterod. 1643. 1638. in 12. 1673. in S. Lugd. Batav. 1642. Venetiis 1645. in 12.
Oratio de Somniis, habita cum ordiretur interpretationem Somnii Scipionis. Lugd. Bat. 1639. in 4.
Dissertatio de Amnestia. ibid. 1648. in 12.
Dissertatio de Successione et Iure Primogenitorum in adeundo Principatu, ad Carolum II. Magnae Britanniae Regem. ibid. 1649. in 4.
De Maiestate Regum Principumque liber singularis, adversus I. B. cogitationes subitaneas in praecedentem Dissertationem. ibid. 1649. in 4.
Commentariolus de Statu Confoederatorum Provinciarum Belgii. Hagae-Com. 1650. 1659. in 12.
Panegyricus in Nuptias Principis Araus. Guilielmi, et Mariae Britanniae Regis Filiae. Lugd. Bat. 1641. in fol.
Historia Universalis sacra et profana, a nato Christo. ad annum M DC L. Lugd. Batav. 1651. 1654. in 4. continuata ad nostra usque tempora. Lips. 1575. in 4.
Oratio funebris in excessum Adriani Falckoburgii Med. D. et Prof. ibid. 1650. in 4.
Haymonis Historiae Ecclesiasticae Breviarium. Cui adiunxit prima Religionis Christianae rudimenta, vetustissima Alemannorum et Saxonuni lingua conscripta. ibid. 1650. in 12.
Elberti Leonini Dissertatio de Trapezitis Belgii. ibid. in 8.
Disquisitiones Politicae, id est, LX. Casus Politici, ex omni historia selecti. Hagae-Com. 1650. 1655. in 12. sunt quoque recusae Gallice.
Metamorphosis Anglorum. 1653. in 12.
Disseratio de Graecae, Romanae et Germanicae linguarum harmonia, Subiuncta est Grammaticae Regiae. Lugd. Bat. 1650. in 12.
Orationes varii argumenti. Amstel. 1651. in 12.
Originum Gallicarum liber, in quo veteris et nobilissimae Gallorum gentis origines, antiquitates, mores et
linguae, aliacue eruuntur aut illustrantur. Cui accedit antiquae linguae Britannicae, Lexicon Britannico-Latinum, insertis explicatisque passim Adagiis Britannicis. ibid. 1654. in 4.
Oratio in excessum Guilielmi, Principis Arausiae, Comitis Nassovii. Lugd. Batav. 1651. in fol.
Oratio in excessum illustris Viri, Cornelii van der Myle. ibid. 1642. in fol.
Ideae Orationum e selectiori materia moderni status politici desumptae. ibid. 1657. Lipsiae 1661. in 12.
Institutionum Politicarum libri duo. ibid. 1657. 1668. Lips. 1659. 1672. in 12.
Chronologia sacra et profana. Francof. 1660. in fol.
Epistolae et Poemata. Amstel. 1662. in 12.
Dissertatio de Imperio Romanorum. Ienae. 1664 in 12.
Nederlandtsche Historie eerste boeck, behelsende de eerste Veranderingen in den Godsdienst en leere tot de tyden van Keyser Karel de V. Tot Leyden 1644. 1649. in 4.
Spiegeltien van't lanckhayr ende hayrlocken byde Hollanders ende Zeelanders getragen. Tot Middelb. 1644. in 12.
Spiegeltien vertoonende 't kort hayr by de Hollandersende. Zeelanders ionghst getragen en van de Uremde ontleent. ibid.
Chronyck van Zeeland eertyds beschreven door Ioh. Reygersbergen, nu verbetert ende vermeerdert. ibid. 1644. in 4.
Bediedinge van tot noch toe onbekende afgodinne Nehalennia; over ettelicke hondert Iaren ondert' sant begraven ende onlanghs ontdekct op het strandt van Walcheren. Tot Leyden 1647. in 4.
Antwort opde Uragen, voorgestelt over de bediedinge van de Afgodinne Nehalennia, in welcke de gemeyne herkomste van de Griecken, Romeynen ende Duytsche tale uyt den Schythen duydelick bewesen, ende vorscheyden out heden van dese volckeren ontdecktende verkalert worden. ibid. 1648.
Chronyck van Holland, Zeeland ende West-Urisland door Io. Veldenaer geschreven, uyr gegeven door M. Z. Boxhorn. ibid. 1650. in 4.