07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 261, image: s261

HISTORIA VITAE ET MORTIS IOACHIMI IUNGII, Mathematici Summi, cetera que incomparabilis Philosophi. Auctore MARTINO VOGELIO, Hamburg.

IOACHIMUS IUNGIUS M. NICOLAI, Scholae Lubecensis Praeceptoris, silius, ex BRIGITTA HOLOMANNIA, Viri Rever. IOACHIMI, filia, Pastoris ad Templuma Cathedrale Lubecensium, natus est Lubecae anno superioris saeculi M DC LXXXVII. nocte inter XXI. et XXII. Octobr. media, praecise audito primo quadrante post primam, notabili charactere temporis. Insignis enim est hic annus MARIAE SCOTORUM caede.

M DC LXXXIX. Pater ei matura nimis et violenta morte eripitur. Cum enim ex convivio laetus domum pergeret, gladio eum invitus quidam conficit, adversarium suum hunc esse ratus. IOACHIMUS vero Praeceptoribus Scholae patriae in disciplinam traditus fundamenta iecit linguarum qualiacumque. *autodi/daktos potius iam tum grandes ingenii vires coepit ostendere, cum propter domesticam rem tenuiorem ad Academias einon continuo liceret transire. Uni tamen Drinchanio aliquid se debere aliquando fatebatur. Cum Rectori viro non indocto sophisma hoc, in Logicam quoque Hamburgensem transcriptum obiecisset; Si nullum tempus est, nox non est; Si nox non est, dies est; Si dies est, aliquod tempus est; Erg. si nullum tempus, aliquod tempus est; Rector non statim quidem ad illud recte respondere valuit, (pro Sorite enim negativo hoc sophisma habebat, qui a nonnullis tamquam illegitimus argumentandi modus ex Logica eicitur) postero tamen die deprehensa fraude, quam secunda sibi struxerat propositio, primam suam responsionem iure a IUNGIO repuidatam publice attestatus est. Repudiaverat autem IUNGIUS, quod nec pruma nec secunda nec ultima propositio negantium nomine


page 262, image: s262

appellari possent, et inde Soriten negativum non redderent. Huius rei memoriam commendando IUNGII ingenio Gissae postea praesens usurpavit, quamvis non existimaverim poctissimum virum, quod ex Fonsecae Institi. Dial l. 8. c. 15. sophisma hoc accepisset ignoravisse. Tragoedias etiam fecit valde adolescens, et condiscipulis suis Rami Dialecticam praelegendo explicavit.

M DCC V. Orationem conscripsit adversus Artem Oratoriam pro vera et sana Eloquentia, non ut solet fieri persona accusatoris assumpta.

M DCC VI. aetatis 18. cum dimid. XXI. Mai ad capessendam uberiorem ingenii culturam Rostochium venit. Coepit Svaresii Metaphysicam impensius evolvere, diligentiae notis etiamnum superstitibus, usus Praeceptore M. Ioanne Slekero Pomerano, sub cuius praesidio primum de Naturali Dei cognitione eodem anno, deinde de Potentia Activa

M DCC VII. mense Nov. theses publicae ventilationi exposuit. Sensim autem cum ad Mathematica praestantius iter pergeret, quantum scientiae suis cultoribus Metaphysica promittat, sagaci industria subodoratus est.

M DCC VIII. Giessam X. April. ingreditur, ubi

M DCC IX. aetatis 22. liberalium artium Magister factus una cum aliis, inter quos ipse primum locum habuit, Stahlius quartum. Apud hunc, ut obiter istud adiciam, paucae quaedam IUNGII schedae tantum faciebant pretii, ut eas non nisi cum intimis suis communicaret. Cuius tamen viri veneratio in Germaniae Ac ademiis satis magna est, ut philosophastrie tam sinistre de nostro iudicantibus merito obstruere os valeat. Sed redeamus, unde digressi sumus. Cum constitutum ei paulo ante fuerat, portum eum in quo semel ratem suam sacro morsu fixurus esset, recta tandem via petere, incitatum cursum paulum deflexit Academiae Gissensis decretum, quo ipsum nihil minus cogitantem circa Martini festum in Professoris Mathematum Nicolai Hermanni Franci locum sufficiunt, qui ante mensem circiter supremum diem obierat, relictis (quod w(s2 en paro/ dw|) de ingenii sui monumentis Arithmeticae Practicae libris sex.

M DCC XII. 14. Iunii Francofurti sollennitates in Electione et Coronatione MATTHIAE spectavit.

Wolfgangus Ratichius Saxo circahaec tempora XIII. fere annos in reperienda ratione linguas et artes expeditius addiscendi laboraverat, communicato suo proposito cum


page 263, image: s263

quibusdam Protestantium Principibus. III. LUDOVICUS altius in fundamenta iubet inquirere Christophorum Heluicum excellentem Theol. D. et polui+/stora, et Iungium Mathematicum, ut cum Ratichio Francofurti

M DCC VIII. coram conferrent. Natus est igitur Kurßer Bericht von der Lehrkunst Wolfgangi Ratichii, durch Heluicum et Iungium. Recusa quoque Lutheri treuherßige Vermahnung an die Bürgermeister und Rahtherren aller Städte in Teutschl daß sie Christliche Schulen auffrichten und halten sollen, cum appendice Heluici et IungI Germanica. Nihildum de admirandis Vietae laboribus in audierat. Quaerit forte ex eo Mathematicus tum Marpurgensis, post Ienensis Hofmannus, an sine numeris numerare sciret. Quae occasio ita eius animum affecit, ut Vietam a ICto quodam mutuo acceptum, et postero die restituendum noctu pervolverit, excerptis tamen necessariis, quae reliquis proprio Marte in veniendis sufficere putarat. Et parum sane fuit, in quo a Vietaeo modo abiit, ex paucis sagaciter venatus pleraque. Non tamen hac parte stetit igneus Viri impetus, quo in Vietaeam analysin cum suis meditatis conferendam propendebat. Itaque per amicos Vietae exemplar ut impetraret, omnem lapidem movit, cum autem iam

M DCC XIV. impetrata missione ab officio professorio Augustam se contulisset operatus studiis potissimum Didacticis, Vieta Giessam ipsi missus Augustam transportatus est. Nulla ei potior cura quam ut describeretur tetus. Rarus enim erat eo tempore in Germania hic liber.

M DCC XV. 27. Iulii Lubecam rursus salutavit.

M DCC XVI. circa Augusti initium Rostochium transmigravit, et commensalibus HuswedelI se adiunxit. Biennio ab hinc, id est

M DCC XVIII. peregrinandi amor et Medicinae studium ita eum incendit, ut summis Medicinae honoribus Pata vii ornari destinaret. Feliciter quoque 22. Decembris eos ibidem consecutus Sanctorio Sanctorio Medicinae Theoricae ordinario Interprete in primo loco, duorum Profess. Philosoph. et Medicin. Praeside, Promotore Caesare Cremonino Centensi philosoph ordinar, in primario 1. Professore, viris satis celebribus.

Post peragratam Italiae partem, et celebria quaedam Germaniae loca

M M XIX. sub finem Augusti Rostochium appulit,


page 264, image: s264

praesidendo disputavit. Unius disputationis e)pi/metron notari meretur, quod Aristotelis locum l. 3. de cael. t. 66. de figuris locum replentibus partim illustrat, partim Schegkii paralogismum pro demonstratione venditatum exponit. Meditatus videtur fuisse sub hoc tempus et quod proxime hoc excipit rexisse SOCIETATEMPHILOSOPHICAM, cui nomina sua dedisse aliquos anno

XXXII. reperio, alios

XXXIII. quo Lubecam iverat Rostochio.

Cuius autem rei gratia praestantissimi aliquot viri ciore in societatem voluerint, et nunc monstrare potest Scheda, quae olim collegas colligere debuit. Et talis erat:

Sunt in Saxonia et ii omnes honestis vitae studiis dediti, a quibus ratio est inventa vel abstrusissima quaeque sophismata apodictice refutandi, idque ea certitudine atque evidentia, quâ propositio aliqua Euclidea deducitur. Logicam quoque quae nunc obtinet, tantis accessonibus locupletarunt, ut plane nova videri posset. His quasi armis confisi planissime se probaturos pollicentur, Philosophiam Iesuitarum quae Europam pene omnem hodie occupavit, nonnisi sophisticam et meras imposturas esse, quibus illi incautis hominum animis illapsi, Pontificiae superstitionipraesidium, sibi dominatum callidissime quaerunt.

Deinde Nova permulta in Mathematicis partim affecta, partim etiam confecta habent, et inprimis, summum harum disciplinarum apicem HEURETICAM; cuius ductu problemata amissa restituuntur, nova proferuntur, dubia firmantur; denique nobilissima haec scientia tam copiose augetar, ut infinitis modis vitae humanae commodet.

Hoc amplius, viam longe expeditissimam pervestigandae Naturae se monstraturos profitentur, quam si quis ingrediatur futurum spondent, ut certo et absque errore ad rei propositae metam perveniat.

Ea autem quia in permultis Observationum quasi quodam filo dirigitur, quae sine instrumentis, operis, sumptibus constare nequeunt; adiumenta quaedam ab hominum fortunatorum verique amantium beneficentia desiderat.

Verum enim vero non benigniora fata habuit ista Societas Ereunetica, quam quae olim patrum nostrorum memoria in Anglia ab Hitgone Latomero, Grocinio, et Thoma Linarco instituta fuerat ad illustrandam Aristotelis Philosophiam, et vertendos eius libros, sed irrito omnino conatu,


page 265, image: s265

cum tamen illam Eleutherianam prae hac meliorem omnino successum meruisse, nemo libertatis Philosophicae studiosus negaverit.

M DCC XXIV. 6. Februarii sollenniter Rostochii Mathematum Professor renuntiatus, cum ante ut in locum M. Ioannis Posselii Graecas professi literas succederet, statutum fuisset.

10. Febr. Sponsam suam CATHARINAM, Valentini Hafemanni civis quondam Rostochiensis primarii relictam filiam domum duxit. Ex qua (sermonem omnem de ea hic absolvam) nullam suscepit sobolem, mortua Rostochii anno XXXVIII. 16. Iupii, cum nec Hamburgi nec Lubecae a melancholiae aegritudine curari potuisset, ex quo tempore viduus sempet mansit.

M DCC XXV. 21. Iunii Helmstadii Professio Medica ei assignata. Sed vix consederat cum bellum Danicum Professores pelleret. Brunswigae igitur aliquamdiu commoratus medicam artem fecit, donec anno

XXVI. Brunswica Lubecam, inde Rostochium secunda feria Pentecost. rediret, ubi Mathemata tum iterum publice docuit.

XXIX. Trium Regum festo Hamburgi aedes Rectoris intravit de XIX mensis Mart. sollenniter Gymnasii et Scholae classicae Rector designatus est.

XL. 16. Iul. Scholae classicae regimen deposuit, servata solius Gymnasii praefectura, et Logicae, Physicaeque Professione.

LVI. post Paschatos festum ex lapsu aeger redditus claudicare quasi deinceps necesse habuit, ingruente simul senectute, nec minante sed trahente post se memoriam imbecilliorem, viriumque ingenii decrementa, aliasque plurimas molestias. Acceffit malum quod vocant hypochondriacum quod graviter saepe senem nostrum affligebat, somnique paucitas anno maxime

LVII. vel levissimo gallorum cantu non dicam turbati sed plane oculis excussi, ut aedibus ad tempus mutandis primam suggereret deliberandi rationem caniculari praesertim instanti tempore. Per vices temen bene valuit, bene dormivit. Cum in aedes suas remissiore aestu iterum immigrasset, ex alio lapsu caput dolere conquestus, novum sibi impendere morbum sensit, et hunc satalem. Ad Christum igitur spirabat unum, et huic Apostoli illo: Dissolvicupio et cum Christo


page 266, image: s266

esse, animam suam haud semel et tunc et alias commendantem audivimus. Festinabat autem 15. Augusti nimiopere sacramento Eucharistico praemuniri, quod iuxta morem nostrae Ecclesiae magna submissione animi sui peccata confessus, ad languorem quoque se cui commodo Divina providentia daret agnoscens, cum debita veneratione suscepit. Sed Medicorum longe experientissimorum cura et singularis per omnem vitam victus temperantia cum iam morbum depulisse videretur, non ita multo post 5. scil. Septembris denuo a languore occupatur, memoria et phantasia per vices nonnihil a 10. die eiusdem vacillante, sani tamen animi indicia sub finem non pauca edens. Nec alius ei postea morbi quem apoplexia pridie mortis comitabatur, quam vitae finis fuit.

Obiit autem 23. Septembris tertio undecimae nocturnae quadrante, et beate quidem, ut speramus de omnibus, qui alias pie probeque per totam vitam inter Christianos vixerunt. Et ne de hoc aliquis amplius ambigat, operae pretium duxi pauca quaedam superioribus adiungere documentis. Biblia sacra non minus diligenter atque Aristotelem suum legerat; instructus sane excellenti Graecae linguae cognitione, Hebraeae mediocri quidem sed vel magnis quandoque optanda Theologis. Nec legit tantum sed et vita, quantum quidem humanae imbecillitati datum in summis viris maxime saepius conspicuae, diligentissime expressit. Famulis suis catechesin M. Iusti Gesenii, cum cura legendam non tantum dedit, sed et an intelligerent, pii oeconomi officio subinde sciscitatus est. Praescripserat ei hos versiculos:

Such G Ottes Reich vor allen Dingen,
So wird dir alles wol gelingen,
Machst du aber einen andern Aufang,
So geht dein Sach den Krebsgang,

Saepissime etiam mecum questus paucitatem piorum, Terentium, aiebat, et Ciceronem imitari discunt, Christum imitari non discunt.

Ceterum omnis eius conaminum eo pertinebat destinatio, ut Divino honori et veritati contentius provehendis, Scientias Artesque rationi et experientiae innixas epistemonice et Heuretice propagaret, atque ab opinionum et sophismatum tricis, quibus omnes fere scholas impeditas viderat, ad apodixeos expeditam firmitatem reduceret.


page 267, image: s267

Maxima sane posteritatis admiratione dignum iudico, quod tantillo quo Philosophiae se dederat tempore, aliis interturbatum studiis tantos errores Philosophiam occupasse iam tum perspiceret, cum Societati quam dixi prae esset inventa ARTE PROTONOETICA, qua periculosis diexodorum anfractibus eductos in solem protraxit. Primae enim mentis operationis omissa fere ubique mentio tantum abfuit, ut in protonoemata i.e. irresolubiles notiones usque resolutio fieret, infinita in rebus Philosophicis peccata pepererat: diexodica ubivis procedebatur via, et solus regnabat modus docendi actu (vel Latinis reipsa) catholicus, tum tegendis tum cumulandis opinionibus peridoneus: ecthetico plane non noscitato, quo Mathematici sua theoremata declarant et demonstrant actu catholice ante proposita.

DOXOSCOPIAS igitur exercuit numero plurimas, et opinionum vanitatem non Ramea periergia, sed ea evidentia detexit, qua Euclidea aliqua propositio demonstratur, quod non diffitetur Vir quidam summus, cum omnibus qui Aristotelem oppugnarunt hunc cum laude non parva et quasi de quibusdum Aristotelis dogmatibus dubitabundus anteponit. Impressae sunt harum aliquot, multo plures in Physicis, pauciores in Logicis servamus. Atque in Physicis quidem affectas Doxoscopias varias Dialecticorum facile Principis Aristotelis et duarum Peripateticae Physicae sectarum, Cramatitarum sive Alexandreorum, et Morphitarum sive Averroistarum, inter quos Zabarellae eminet. Illi praeter primas qualitates sive potestates in elementis nihil agnoscunt, hi formas innominatas superaddunt.

Absolvit autem Physicas definitiones et Assertiones (vocabulo licet magno Vossio non probato, distinguendis tamen his ab hypothesibus et theorematis accommodato satis) Praelectiones de anima, Theses Physicas Iacchaeo et Burgersdicio et aliis oppositas, Exercitationes Physicas, e quibus unam nuper desiderabam, unam mutilam inveni.

Fasciculus quidam Doxoscopiam Sporadicam complectitur opinionum scil. I. C. Scaligeri, SchegkI, Hawenreuteri, Iavelli, Svaresii, Fonsecae, Toleti: de putredine Claudini, Vallesii, etc.

Alius Fernelii, Magiri, Sennerti, WIchelmanni, etc.

Referam huc Doxoscopiam Galenicam ob argumenti vicinitatem.

In Galileum itidem, Cartesium et Gassendum eximios


page 268, image: s268

nostra aetate Philosophos animadversiones quasdam scripsit, sed paucas illas, quod cum ipso veritatem experientiae et rationi Mathematica via superstruerent.

Ad Logicas Doxoscopias venio, quae Logicae naturam, praesertim nobilissimam eius partem Epistemonicam a variis tricis expeditam nativae maiestatisuae reddiderunt. Zabarellae tereti/s1mata de notionibus secundis, demonstratione tritermina, definitionibus, et aliis iam olim profligaverat: Disputationes aliquot in Gymnasio hac de re habuit, nonnullas privatim suis excutiendas dedit. Editioni quaedam appendices iam dudum fuerunt paratae, quaedam in fasciculo cui titulus Apodictica Zabarellae, indigesta reperies. Iacobi SchegkI lib. XV. de Demonstratione examen parantem et exspectantem Andreae Planeri SchegkI discipuli scientiam demonstrandi immatura nimis mors avocavit, territum hac cogitatione saepius cum inchoaret.

Neque vero ex illo tempore quo Logicae Hamburgensi lima defuisse existimata est, illa ut siderata vitis iacuit. Noluit sane, ut saepe mihi dixit, tot bonas horas perdere longe sublimioribus occupatus negoriis. Retundendis tamen quorundam vanis iactationibus supersunt schedae digerendae eristico se oblectantibus certamine.

Scripsit praeterea epistolam Cartesii Logicam censentem ad quendam suorum discipulorum, in Principis feminae inprimis obsequium, quae Cartesium summo in pretio habebat.

Quid de Verulamii Philosophia sentiendum, integro quoque fasciculo nobis suam mentem aperuit.

Omnia haec tacito quasi consensu Logicam Hamburgensem ceteris supervehunt, excellentius autem idem praestant

Examen Controversiae inter duos celebres viros non ita multos ante annos agitatae, an Theologus semper in forma argumentari debeat;

Examen syllogismi Tanneriani, qui exstat in colloquio Ratisbon. circa fin. Sess. XI. Qui negat Articulum fidei aliquem, is solum est haereticus; Sed haereticus est qui negat Tobiam habuisse canem, ergo sequitur esse articulum fidei;

Censura Bertianae reductionis syllogismorum relative compositorum (quae fit transpositis propositionibus et Maiore conversa.)

Pertinet huc fasciculus vel praecipue notandus, quo


page 269, image: s269

Aristotelis Analysin non nisi recognitoriam, ut appellabat, fuisse, liquidis argumentis ostendit, falli omnes qui Inventivam seu seu Heureticam existimarunt.

Ille item non omittendus, quo veram metaba/s1ews2 ei)s2 a)/llo ge/nos notionem ex Aristotele indagavit.

De modalium conversione absoluta est exercitatio, uti et illa, ut corollarii loco METAPHYSICOS labores subiciam, contra sententiam Wichelmanni de Metaphysica probante principia;

Itemque a discipulo eius elaborata de probationibus eminentibus adversus M. Iustum Braw.

Et Axiomata ex Aristotele cum cura in unum collecta opusculum.

Fasciculi METAPHYSICI qui supersunt variis in Metaphysicam observationibus abundant.

Qui noverit quid sit Doxoscopias exercere, quanto labore constet taediosos opinionum labyrinthos perreptare, quam studiosa cautione opus, ne vel adversario tuo alienam affingas sententiam, vel aliquam qua sub ambiguis et obscuris laret, reticeas, de tantis Viri huius laboribus recte demum sentie.

An vero inquiat aliquis, nihil ipse invenit, qui tot opinionum monstra detexit? nihil ne nisi refutaredidicit? Imo veroinquam satis rerum invenit ille, qui semnosophistica cavendi viam excogitavit exquisitissimam. Sed hoc non attendam. Quid iste non sperabitur invenisse, qui summum Mathematicarum disciplinarum apicem, HEURETICAM s. ANALYSIN s. ZETETICAM signo, intent. us excussit, cuius ductu, ut ante audiebamus, problemata amissa restituuntur, ante non soluta solvuntur, quae nova theoremata invenit, novos canones condit, dubia firmat; qui eam tam copiosis auxit accessionibus, ut infinitis modis vitae humanae commoder? Eximius sane labor fuit Apollonii ut vocat Saxonici, sive locorum planorum Apollonii restitutio, cui perficiendo Woldecum Welandum Verda Saxonem socium adhibuit virum iuvenem iactura irreparabili nobis ereptum, ni alios Deus ad hanc absolvendam Venerem suscitaverit. Videre quidem nuper nustro seni contigit quae summus Analyticus Franc. SCHOTENIUS de eodem argumenti publici iuris fecit, se conferre Analysin Cartesii cum Vietaea et sua parum sustinuit ob imminutam iudicii acrimoniam quam res


page 270, image: s270

haec exigebat summam, quaedam ramen ad eius Geomatriam validior adhuc notavit.

Quid de Cyclometricis dicam operis? quid de Conieis et reliquis Stereometricis? quid de compendio Geometriae numerosae? Quid de Arithmeticae augmentis, de Triga normali, de decimo Euclidis generaliter proposito, et in stoixei= animadversionibus?

Potius est ut attingam paucis PHORANOMICAM, quae magnitudinem ut motu implicatam considerat, vectionem, quae Ocheticae est peculiaris, pulsum, tractionem, connexiones, mistiones, compositiones, deflexiones, repercussiones, et inde exorientes orbitas h. e. motu signatas lineas, Motus item in Validitate et Debilitate, tum in Velocitate et Tarditate comparat, rursus motuum compositorum unius cum altero, sive in orbita sive in tempore aequipollentias speculatur. Eam hactenus parte sua nobiliori partim prorsus ignoratam, partim aliis mixtis Mathematicis immixtam e primis suis principiis primus exstruxit, ordineque digessit, ut in eam amplitudinem excreverit, in quam Optica, nec minores ex illa quam hac ad humanam vitam redundent fructus. Docuit hanc olim Ill. Comitis Novi Castelli in Anglia fratrem, cum Hamburgi viveret, Generos. Baronem CAROLUM CAVENDYSSHE, qui in Augliam primus ni fallor Iungiani nominis gloriam intulit, in maius a Slezero, Comenio, Hartlibio, aliis auctam. Ex coniugio Phoranomicae et Opticae Phoranomica enascitur Parallactica, quae magnitudinem motu implicatam, visuque observatam expendit, sine qua ne notionem quidem motus distnctam formare intellectus potest.

STATICAM quae corporum gravitatem contemplatur, pondera contendit cum ponderibus, eorum pro distantia a centro staterae aequivalentias sive Isorrhopias et differentiam gravitatis eius dem ponderis in diversis liquidis mediis scrutatur, magno observationum cumulo locupletavit.

Loxostaticam ab Hygrostatica secernebat. In illa silentio praeteriri non debet quod contra maximum Galileum de Catena Loxostatica observavit, sive, si clarius cupis, de catena ex cuobus paxillis suspensa: curato enim Calculo deprehe ndit non facere catenam talem perfectam figuram parabolicam. Memoranda simul heic Geometria Loxostatica linearum. In Hygrostaticis observationes supersunt de Triangulo, Rectangulo, prismate triquetro, etc. natantibus. In


page 271, image: s271

Centrobarycis quae in gravibus gravitatis centrum indagant Geometria Centrobarycis inserviens. Hypothesi quae ad aliam rducipoterat in his omnibus studiose ut in ceteris deduxit, plura principia ad pauca, cavens ne cum Stevino hypotheses praeter necessitatem multiplicaret.

Quod ad ASTRONOMICA attinet, catalogum stellarum fixarum egregie emendavit, ex quo Globis plurimae adscribendae sunt si omni numero absolutos optamus, etiam quae ex serenis noctibus satis clare videntur. Similiter facilem monstravit artem qua stellarum in planum proiecti characteres commodius queant dignosci et retineri firmius, ad Geographicarum tabularum instar excogitati, interque se mutuo cohaerentes. Ceterum in schedas coniecit observata varia, et item Sphaerometricas lectiones.

GEOGRAPHIAM ita curioso oculo perlustraverat totam, ut si pro leico potuisse me illo uti dicerem Geographico. dicerem sane quod res est. Testes reliquit plurimos: Tauri montis nexus accurate perquisitos, CXolonias Graecorum, Romanorum, Africae regna quatuor, Asiam, Palaestinam, Germaniam, Germaniam superiorem, Geographiam recentiorem, Geographiam denique generalem.

Chronologica; Chronologiam Romanam, Graecam, lectiones munitorias, Opticas; vel potius Photoseopicas Observationes obiter tango, neque multum immoror HARMONICAE compendio celebrando.

Specimina SCIENTIAE SITUS in Texturae contemplatione non possunt non esse admirationi omnibus, ubi praemissis paucis definitionibus aliquot subicit theoremata.

MATHESEOS ATOMISTICAE, CHYTORRHOPICAE singularis in PNEUMATICIS latentis scientiae, et LEIPTOTHICAE praecipua si explicare vellem, nimis excresceret nostra historia.

MECHANICAE scientiae suppellectilem hanc habet:

Lexicon Mechanicum affectum ut et cetera quoque.

Mechanicam Quietis, ubi de nodis, et laqueis. De laqueis quidem Galenus, de nodis hactenus quod sciam nullus, ex quibus tamen saepius hominum vita pendet.

ARTIFICIA, OPIFICIA VARIA, Fullones, Vitriarios, Infectores, Cornifrangos (Hornbrecher) et plurimos alios.

Chronodictica sive si mavis, Automataria.


page 272, image: s272

ASTROLOGICAS autem VANITATES INDIGNAS QUAE IN Mathematicis numerentur, peculiari fasciculo de texit.

Atque haec quidem omnia incomparabilem omnino nostrum reddendo sufficere valerent, ut non cum Archimede, Apollonio, aut Vieta conferendus, amplius longissimo hos omnes intervallo relinqueret.

Verum quid quaeso ad subtilissimas Logicas demonstrationes? Alias ne attingam numero plurimas unico contentus exemplo, Consequentiam utilissimam et in omnibus fere disputantium congressibus obviam, quam Hyphorismum in schedis, in Logica Hamb. a rectis ad obliqua dixit, demonstrare eidem in proclivi est Apodictica et Euclidea certitudine. Notionum vero tot venatus est differentias, tot indagavit pa/qh ut si lucem aliquando viderint, vel hae solae eruditos in IUNGI mentis admirationem plane incredibilem rapturae sint. Quis Logicorum hactenus Homonymiarum species exacte numeravit? Quis Adsignificationis Homonymiae amplissime se diffundentis verbo meminit? Quis genuinam demonstrationis indolem sua facie expressit? Inter inventa sua Logica saepissime celebrantem cum gaudio audivi Notionem contrariarum Differentiarum investigatam, promptamque differentias specificas indagandi methodum. Superfluorum multitudinem necessariis suffectis tollit maximam. Orationem internam quam in logicis potissimum observabat, ab externa ubique curiose et utilissime disiungit. Praedicamenta ex scholis relegat: Praedic abilia reformat ambiguitatibus denudans; Modalium inexplicabiles tricas cum Suppositionibus eicit, Syllogismum solum non instituendae Analysi recognitoriae, non controversiis finiendis sufficere, advoc andas esse alias dianoeas aeque experientiae internae, ac syllogismus est, superstructas. Quid alia? In Antisophistica plura ad pauca reducit. Artem disputandi facilimam reddit. Augere licet quemlibet Hamburgensis Logicae librum ex chartis ipsius in magnum volumen.

DIDACTICAE item Schedae et Hermeneuticae Dianoed inordinati adhuc labores in continuos facile mutari poterunt.

PHYSICUM vero studium stupebunt omnes qui versabunt aliquando Logicam Physeoscopicam, Auctores. Physicae, Physcam kaqolikh\n, Definitiones Reflexivas et Rectas Syndiacriticas, Syndiacrisin, Democritica. Admirabilis est


page 273, image: s273

Textuturam qewri/a modo sciendi Physico inserviens. Adde Obervationes de corporibus similaribus, observationes Terrae, Aquae, Aeris, Ignis, lixivii, muriae, aceti, vini, fermenti. sebi, cretae, etc. de Mineralibus generalia, Fossilia, Lapides in genere, Fossilium loca, Dictionarium Docimasticum Metallurgicum Chimicum.

METEOROLOGICORUM fasciculus unus est.

Plures numero BOTANICAE rei: sc. Isagogen Phytoscopicam, opus confectum, et huic addenda generalia Botanica, de Plantarum speciebus, de differentiis plantarum, de generatione et propagatione, de generatione et immatatione earundem, de seminis et florum differentiis, Hortos Botanicos, lectiones Phytoscopicas, Disputationes Phytoscopicas et Botanicam Patavinam.

Adsunt et GEOPONICA et AMPELURGICA.

ZOOLOGIAE tam generalis quam specialis historiam aliae schedae suppeditant Creatoris a)necixni/aston maxime praedicando tum sapientiam, tum potentiam, tum providum regimen collectae. Impense autem prae ceteris suas Meditationes de Insectis, de Tineis, et Scarabaeis, de Erucis et Papilionibus generalis aestimabat.

Ultimos inter labores Physicos Alphabetum fuit et Introductio in Physicam. Uterque sane praestans est, sed posteriorem mors mutilat. Alter Consonas contemplatur et profundius nonnihil quam magnus vir Ioannes Wallisius, cuius insignem de Sonorum Formatione tractatum cum Alphabeto nostri pridem mihi contigit conferre.

MEDICA nunc essent his subnectenda, sed vela contrahi oportet. Satis esto laudasse in iis Logicam Medicam, et Historiam Medicam.

Et CHIMICA transeant, quia sunt pauca et quaedam sub Physicis observatis coprehensa.

PHILOSOPHIAE PRACTICAE vero vel exaugendae utilem vel reformandae necessariam opem afferent Annotata de Philosophia practica; Theses Ethicae generales adversus Aristotelis quaedam, plura Peripateticorum; Ethica specialia, de Arte, Prudentia, etc. singularia; Platonis Ethica, Politica gener alia et specialia; Politicae theses adversus Aristotelem (supremorum nun~ est;) Platonis Resp. Romana; Graeca, Imperium Germanicum, Matriculaimperii (hanc


page 274, image: s274

beneficio Geographicae suae peritiae collatis diligenter omnibul iuris publici auctoribus multis in locis emendavit;) et postremo in Hobbesii Politicam notae.

HISTORICA sunt ista: Historia Philosophiae antiquae, Historia Peripateticorum, historiae recentioris pauca, Historiae Ecclesiasticae collectanea, denique Papae regnum.

Desinam si prius signavero Analogiam Latinae linguae, item Germanicae, Nomenclatores, Lexici Teutonici initia, Theses Grammaticas, Teutonica vocabula didactica, de Hebraea, Graeca, Aegyptia, Armenia pauca, et Collo quiorum Posselii censuram. Quibus affinia sunt Poetica, Rhetorica et de Monetis specialibus et Episcopalibus, de Mensuris et Ponderibus non ubilibet obvia. Hellenisticam. quia Salmasius iam funus extulit et ossa legit non resuscito.

Quid superest aliud quam quae rendum stupentibus quae tam capax omnium memoria, tam in omnem cognitionem versatilis indoles, tam industria cura, quod tam sagax iudicium: tam vastum IUNGII ingenium fuerit, quod tantae scientiarum moli, tot observationibus, tot novis tam feliciter excogitandis, tot historiis, tot linguis continendis, simul menti in se ipsam toties reflexae, simul maximis rebus gerendis sustinuerit sufficere?

Nihil tibi deerat IOACHIME nisi Alexander aliquis, adeo grandibus ausis tuis et sine exemplo consiliis, ex tuo voto omniumque veri amantium latius porrigendis, et qua qua versus patet orbis, gloriose demonstrandis. Diximus paucis de IUNGII laudibus, et quem titulum praefert historia, soli fere ab omnium memoria competentem deprehendimus, elaboratius et cum ingenio aliis potius dicendi quam nobis intra praefixos reciso tempori cancellos scriptionem praecipitantibus. Nunc ex pollice gigantem aestimet qui potest.

Atque haec omnia excitandis Viris summis quibus otium est et ex hisce volupe, ad indigesta IUNGII Zetetica ordinatius digerenda, alioque quam quo nunc pleraque iacent habitu induenda potissimum a me conscripta sunt, qui pro hisce solis timeo, cum paucissimi sint qui to\n qrigko\n tw=n maqhma/twn attingere soleant. Impetrata autem facile, quod plurimis nominibus tanto Praeceptori tantoque Amico, plurimis quoque obstringar eiusdem TESTAMENTI curatoribus. Noluit enim committere o( di=os ge/rwn, ut mors inchoata sua abruptura eadem omnino aboleret. Ea re, dum vita ei suppetebat, ad exemplum Petri Rami non neglectis


page 275, image: s275

tamen consanguineis Testamento sancitum voluit, ut illis quos Euclidis Elementis et Logicae Hamburgensi veritatis amor addicit, de suis bonis stipendio qualicumque prospiciatur, pro conditione temporum inter pauciores pluresve distribuendo, longius autem profuturo his qui omnem vitam ad verae Philosophiae studium conferre destinant. Selectiorem quoque Bibliothecae suae licet non magnae supellectilem Philosophico istorum usui conse cravit. A singulis autem hoc beneficii sibi reddi postulat qui suum sumpserint, ut unum ad alterum, pluresve fasciculos in ordinem redigant, incepta extendant, et ab interitu asserere quantum quisque vel ingenio vel iudicio valuerit, etiam annitantur. Eo vero praecipue Voluntas haec ultima valere debuit, ut fortunatiores sociatis praemiis ad Philosophica studia avidius amplectenda plures hortarentur, ne quam fere Germaniae minantur ruinam, aliquando tristi fato videre contingat. Ceterum curabunt omnia rectissime pro ea qua sunt fide et diligentia ab ipso in hanc Administrationem rogati Viri Excel. et Experientiss.

ANDREAS CASSIUS, Med. et Phil. D. CHRISTIANUS BUNCKUS, Med. et Phil. D. Viri Ampliss, et Consultiss. DAVID PENSHORNIUS, I. U. L. et Reip. Hamb. Senator dignissimus. CASPAR WESTERMANNUS, I. U. L. Et Vir Doctiss. et Spectatiss. civis IOACHIMUS BECKENDORFIUS, omnes Iungiani nominis cultores, Mathematumque et solidioris Philosophiae fuatores incomparabiles.

Nuna manum de tabula.

LEGES SOCIETATIS EREUNETICAE.

I.

CUm omnis societas finem cuius gratia instituta est legurae suarum principium, adeoque summam legem habeat: Scopus Collegii nostri unicus esto, veritatem e ratione et experientia tum inquirere, tum inventam commonstrare; sive artes et scientias omnes ratione et experientia subnixas a Sophistica vindicare, ad demonstrativam certitudinem reducere, dextra institutione propagare, denique felici inventione augere.


page 276, image: s276

II.

Quilibet collegarum sibi certam aliquam materiam sumat ingenio et viribus suis congruam, quam a Praeside ad id sufficienter instructus, optima methodo (qualem Protonoeticam esse spondet Praeses) pertractet, et spudasma suum dein collegio offerat ceu symbolam, ut rursus reliquorum collegarum laboribus fruatur mutuis,

III.

Si quam novam demonstrationem, observationem, aliudve quodcumque inventum hactenus non vulgatum collegarum aliquis Collegio sub silentii fide obtulerit, quod quidem in libros commentariosve collegii relatum, et a Registratore consignatum sit; id in iure eius maneat, qui sub silentii fide obtulit.

IV.

Quicquid laboris primo semestri ab eo tempore quo cum Praeside de materia excolenda convenit vel meditando, vel observando absolverit, id omne in ius Praesidis transeat.

V.

Quic quid ita elaboraverit praeterea, ut in eo continua quasi alterius collegae manuductione et correctione opus habuerit, id in iure eius esse reputetur, qui manuduxit.

VI.

Si quis collegarum spudasma aliquod Collegae ex praescripto auctoris in ordinem redegerit, vel epitomen inde pro collegii usu extraxerit; vel indicem super id confecerit, aut secundum canonem ab altero collega traditum calculationem absolverit, omne id or dinatum, extractum, confectumve auctoris sit, non ordinatoris aut abbreviatoris, aut calculatoris. Neque opera ista ordinariae symbolae loco numeretur, sed officii collegio debiti rationem habeat.

VII.

Liceat collegae spudasma suum alteri collegae quasi mancupio dare, sive permutatione sive quovis titulo id fiat, et petere ut Registrator in indicem referat, spudasma istud istius collegae ad illum collegam utruiusque consensu transiisse, si id factum fuerit, in iure posterioris habeatur.

VIII.

Si quod spudasma in iure collegae alicuius secundum leges praemissas fuerit, id reliquorum collegarum nulli (sub collega nomine simul Praeses in omnibus legibus comprehensus


page 277, image: s277

esto) sive directe sive oblique evulgare, id est cuiquam communicare fas esto, sive adhuc collegii membrum sit, sive e collegio quacumque occasione vel dimissus velexemptus vel exclusius sit.

IX.

Si quis collega a collega Mathematicam Heureticam edoctus fuerit, idque sub silentii fide, et ope istius Heurecicae problemata aliqua construxerit, licitum ipsi esto ea ipsa evulgare, modo ne artem ipsam, in quantum eainedita est, vel exemplis Heureticae Analyseos ob oculos positis, vel expressis canonibus, praeceptis, monitis, h. e. vel oblique vel directe divulget.

X.

Si quis diexodos in liquidarum apodixeon fermam traducere et apodictice examinare didicerit, apodixes quidem ipsas earumque examina sua industria confecta aliis communicandi potestatem habeat, modum vero reducendi et examinandi sedulo tegat.

XI.

Si quis collegarum a collega methodum machinas tam staticas quam spirituales. h. e. phoranomicen practicam edoctus fuerit, machinas quidem ipsas a se inventas iuxta eam methodum cui voluerit communicet, methodum auctori suo sartam tectam relinquat.

XII.

Si quis collegarum scientiam e principiis et demonstratis constitutam, demonstrative extenderit et evulgarit, nondum evulgata parte priore istius scientiae, quam a collega acceptam extendit: dum partem a se adiectam evulgat, priorem simul oblique evulgasse censeatur, cum principiis et propositionibus prioris ut praemissis sive sumptionibus posterior pars utatur.

XIII.

Si quis collegarum artem aut scientiam cryptice evulgatam ab auctore suo, sub silentii vero fide collegio communicatam omni crypsi liberam cuiquam in collegium hoc non recepto crypsi denudatam proposuerit, fidem collegio datam temerasse iudicetur.

XIV.

Si quod spudasma collegae ad collegam vel generali vel speciali iure transierit, (generali ex lege quarta et quinta, speciali ex lege septima,) idipsum in posterum nemo, nisi is ad quem transiit, divulgandi potestatem habeat.


page 278, image: s278

XV.

Quincquid in collegio prolatum, propositum, traditum, explicatum, disputatum, demonstratum fuerit, quod Registrator in catalogum silendorum non retulerit, ad quamcumque scientiam vel artem pertineat, cuivis evulgare aliisve communicare fas esto.

XVI.

Collega alterius collegae symbolam non vilipendat. Sola enim ingeniosa spudasmata scopum nostrum non attingunt, requiruntur etiam industria.

XVII.

Quia sparsim novi collegae accedunt, ii qui Protonoeticae methodi tyrocinia iam fecerunt, onere instituendi Praesidem sublevanto.

XVIII.

Registrator spudasmata sub silentii fide collegio oblata ordine consignet, et utrum recte in commentarios collegii relata sint dispiciat, et catalogum eorum singulis semestribus conficiat, adscripto die et eius qui obtulit nomine. Idem in alio indice similiter officia collegio praestita annotet, quo commodius onerum aequalitas servari possit.

XIX.

Fiscalis sive Quaestor collegii fiscum accurate custodiat, et quae ex eo ad communem collegii usum, v. g. ad observationes, experimenta, machinamenta, instrumenta, etc. communi collegii consensuimpenduntur, diligenter in rationum codicem referat.

XX.

Praeses a contributione immunis esto. Reliqui quantum communibus votis, et quoties visum fuerit contribuant.

XXI.

Quicumque in collegium hoc recipi vult, annum integrum in eodem cum Praeside loco dimoraturum se promittat, nisi peculiariter ob graves causas cum eo a Praeside fuerit dispensatum. Quod si deinde praeter exspectationem quid ingruat, quod promissorem invitum a Praeside abstrahat, excusatus habeatur.

XXII.

Si quis exclusione dignus videatur, quod utinam numquam eveniat, communi reliquorum collegarum consensu excludatur.

XXIII.

Leges et instituta collegii temere iis qui extra collegium sunt ne divulgentur.


page 279, image: s279

EPITAPHIUM. IOACHIMO. IUNGIO. LUBECENSI PHIL. ET. MEDIC. D. VIRO. SUMMO. PHILOSOPHO. SUI. SECULI. INCOMPARABILI.

QUI. QUICQUID. EST. HUMANAE. SIVE. MAGNITUDINIS. SIVE. VOLUPTATIS. SIVE. GLORIAE. PRAE. UNA. VERI. SCIENTIA. ET. NUDA. VIR TUTE. BONOQUE. PUBLICO. CONTEMPSIT. GRATIAMQUE. EO. NOMINE. ET. INVIDIAM. CUIUSCUNQUE. EODEM. HABUIT. LOCO. VIR. ANIMO. MAXIMO. INGENIO. SUBTILISSIMO. SPIRITU. ACERRIMO. DILIGENTIAQUE. NON. ALITER. QUAM. PER. SENECTUTEM. IMMINUENDA. PER. MORTEM. SOLAM. FINIENDA. QUI. HUMANAE. RATIONIS. MUINIA. AD. EXQUISITAS. REGULAS. REVOCAVIT. MATHEMATICAMQUE. CERTITUDINEM. IN. PHYSICAM. INTRODUCERE. CONATUS. EST. NIHILQUE. LIBERTATE. RECTE. SENTIENDI. PHILOSOPHICA. POTIUS. DUXIT. MAGNUM. EST. ALIORUM. MODUM. NOVISSE. ET. SUI. DOCUIT. MATHEMATICA. GIESSAE. ET. ROSTOCHII. MEDICINAM. HELMSTADII. IN. HAMBURGENSI. DENIQUE. LYCEO. RECT. ET. PROF. MULTOS. ANNOS. AMPLISSIMA. CUM. LAUDE. EXTITIT. UXOREM. QUAM. DUXERAT. ROSTOCHII. SINE. LIBERIS. IBIDEM. AMISIT. DECESSIT. MORTE. PLACIDA. ET. SINE. ULLA. QUERELA. NATUS. ANNOS. LXX. ANN. CHRIST. CDC DCC LVII. D. XXIII. SEPT. IUL. NOCTU. SEPULTUSQUE. IN. TEMPLO. DIVI. IOANNIS.


page 280, image: s280

AMICO. BENEVOLENTISSIMO, ET. COLLEGAE. B,M. MERITO,POS. MICH. KIRSTENIUS. PH. ET. MED. D. IN. GYMN. HAMB. MATH. P.P.

SCRIPTA.

Logica Hamburgensis. hamb. 1638. in 8.

Geometria Empirica. Rostoch. semel et Hamb. bis in 4.

Doxoscopiae Physicae minores, seu Isagoge Physica Doxoscopica. Hamb. 1662. in 4.

Kurtzer Bericht von der Didactica oder Lehrtunst Wolfgangi Ratichii, durch Christoph. Helvicum und Ioach. Iungium. Giessen. 1614. in 4.

Disp. de naturali Dei cognitione: De potentia activa: De loco Aristotelis lib. 3. de Caelot.66 De figuris locum replentibus: De Relationibus: De notionibus secundis: De Demonstratione tritermina: De Desinitionibus, etc.