CLAUDIUM SALMASIUM, ex Elisabeta, Guilelmi Viroti, in supremo Burgundiae Senatu Consiliarii, filia, Benignus, Eques, Taliaci Dominus, Consiliarius Regius, in eadem Burgundiae Curia Senator, illustri et antiqua prosapia, quae multos et scientia et potestate Civili eminentes Heroes olim Burgundia procreaverat, ortus (iuvenis Reformatorum secutus Ecclesiam, post horribiles in Gallia persecutiones, ab anno M D LXXII. Romanorum sacra professus) in suburbano avi sui, quod in Alexio Ballivatu ad Semurium visitur, suscepit. Sunt, quos nativitatis tempus haud satis certum sollicitos habet. Ipsum si audimus Salmasium nostrum, libro I. epistola CXI. quam ad Ioannem Fridericum Gronovium, Leydae XXX. Augusti M DC XXXVII. scripsit: Commentarium Floro additum, cum vix quindecim annorum esset (Heidelbergae anno M DC IX.) publicavit. Hinc anno M D XCIV. natum, et rarissimo exemplo, in aetate puerili, quae virili conveniunt, egisse colligas. Patre Praeceptore Latinas et Graecas litteras didicit: In quibus eo puer progressus est, ut decimo aetatis anno, nec male Pindarm interpretaretur, et in utraque lingua non ineprum Poema componeret. Vix undecennis, cum in eo iam esset, ut Philosophiam docendus, Magistris Societatis Iesu Divionensibus a patre ciommitteretur, odio religionis Romanae, iam tum Reformatae studiosior, matris impulsu, repugnbat. Tandem, ut Parisios
mitteretur, impetrabat. Ibi cum Isaaco Casaubono allisque conversatus, solutis pro fide Pontificia praecipuis argumentis oppositis, inconsulto, quin et ignorante patre, a quo Senatoriae dignitatis successor exoptabatur, Reformatorum se palam addixit Ecclesiae. In qua tutiorem DEO cultum praestiturus, Heidelbergam cogitabat; cum Dionysii Gothofredi, tum Palatinae Bibliothecae fama instigatus. Eo migrare ut concederet, diu nequiquam orabat patrem; ne tum quidem conscium, iam relicta filio papalia dogmata, ideoque cumprimis, ne ab iisdem discederet, metuentem. Genitoris tamen non extorto consensu, Heidelbergam anno M DC VIII. veniebat, ibique per Isaaci Casauboni commendatitias litteras, maxime per ingenium suum, Iano Grutero, Ioachimo Lingelshemi, et Dionysio Gothofredo, quo doctore iuris artem coepit colere, non mediocriter se insinuabat: quanto plura discenda speculatus, tanto in omne disciplinarum liberalium genus, praesertim antiquitates, propensior. In interiorem Gruteri amicitiam admissus, ad locupletissimam Bibliothecam Palatinam liberum sibi faciebat aditum. Quam exoptatam studiorum occasionem utraque manu arripiendam ratus, eo ardore libris Graecis et Latinis incubuit, ut tertiam quamque noctem insomnem transigeret. Sed nimis exornando animo intentus, imbecillioris corporis negligentior, in morbum incidit. A quo ut penitus se vindicaret, parcior laborum exstitit. Triennium in Palatinatu substirerat, cum Italiae caput, Romam, perlustrare certus, mercatorum ad eandem abituriuntium Societati nomen suum adscriberet. At nocte lucem illam, quae suscipiendo itineri destinabatur, praecedente inquietus, ad interdicentem sibi vocem audire vi. sus, mutavit consilium; quantum vel ob Nili et Barlaami Pontificio Principatui adversantium libros, si agnosceretur editor, periculum posset incurrere, animo praemeditatus. Ad suos hinc in Burgundiam reversus, Lutetiam saepius revisebat; ex Regia Bibliotheca subinde Codices (post menstruum tempus reportandos) in Burgundiam deferendi potestatem consecutus. Inter has curas ad maturam progressus aetatem, coniugem Annam, Iosia Mercero, Ioannis filio, genitam sibi coniungebat. Huic universa domesticae rei cura permissa, ipsemet, ne quod eruditioni solidae, quam affectabat, obstaculum se interponeret, praecipuis Orientalium gentium linguis addiscendis se accingebat. Iam
Hebraeam, Chaldaicam, Syriacam, sed et Arabicam, Persicam, Aegyptiacam tenere, nec Indicae, nec Sinensis plane imperitum esse, iam mansuetioribus litteris Iurisprudentiam copulasse, non satis habebat. Ipsam quoque scientiarum Reginam, Theologiam; Medicinam, Philosophicas disciplinas, capacis, et quod semel arripuerat, retinentis memoriae siducia, perscrutandas sibi proponebat. In praecipuis Europae locis iam clarus, in privato adhuc subsidebat. Ut stationem obiret publicam, magnos habebat monitores. A Venetis, ut Patavino Gymnasio; a Britannis, ut Oxoniensi Academiae Professorem daret, invitabatur. His, quod minus ad genium suum nescio quid exigerent; illis, quod Religionis veritati renuntiare, conscientia prohiberetur, obsequium denegabat, Ex eo cum fama crescebat auctoritas; et quo dissicilior erat, eo intentius desiderabatur. urbano VIII. Pontifici arridebat, quod libro de suburbicariis Ecclesiis adversus Iacobum Sirmondum, Societatis Iesu, nonnulla, quae ad existimationem Episcopi Romani per Christianas terras stabiliendam pertinere videbantur, inserere non dubita visset: tanti certe habebatur, cui per Aurelianensem Episcopum amicam salutationem denuntiaret. Cum a Batavis, ut Iosephi Scaligeri locum in Academia Lugdunensi occuparet, circiter annum M DC XXX. sollicitaretur; quid ageret, dubius, accuratiore mentis aestimatione, cum se, tum studia sua, diu pensitabat. In his praecipuum sibi scopum praefixerat, Ecclesiae primitivae universam antiquitatem, maxime quatenus in eadem Pontificii praesidium quaerunt, observationibus illustratam dare. Huic proposito feliciter exsequendo minus idoneam iudicabat Galliam, in qua nuspiam sibi locum satis tutum videbat. Quare Isaacum Casaubonum, qui contra Caesarem Baronium Cardinalem scripturus, se in Angliam receperat, imitaturus, rebus suis eo meliorem in Batavia sedem statuebat, quo maior ibi, quam in Regno, libertas pateret. Erant tamen, quae proclivem retrahebant; frigidus caeligenius, cuius impatientior erat: multorum invidia, cum qua luctari, et molestum, et periculosum habebat, praesertim extra solum natale. Conditionibus tandem ad arbitrium oblatis victus, circa exitum anni M DC XXXII. Lugdunum Batavorum se cum familia contulit, non, ut Iosephi.Scaligeri exemplo. cum Iusto Lipsio succederet, Professorem ageret, sed ut Academiam honore nominis sui nobilitaret,
scriptis inclarescere faceret, praesentia condecoraret. Quare omnibus superior Professoribus, in pullicis actibus, oppidanis quidem proximum Civitatis Magistratui locum; Academicis vero singularem et quadam intercapedine distantem a reliquis sedem habebat. Ea praerogativa summis ingeniis aliis (quanto plus dignitatis uni conferebatur, tanto minus sibi relictum esse iudicantibus) perpetua indignationis materia, diuturnioris invidiae nutrimentum fuit. Anno M DC XL. parentem, grandaevum senem, qui ex scriptis filii et doctior et melior, a Pontificiis circa religionem sententiis alienus esse iam coeperat, amisit. Galliam ideo repetiturus, praepotentum Hollandiae pariter et Westfrisiae Ordinum auctoritate, simul in securitatis certitudinem, et honoris documentum, nave bellica, cum comitatu classis. Diepam deferebatur: Lutetiam Parisorum appulerat. Ibi non modo privatis, Hugoni Grotio, aliisque summis viris, sed Regni Proceribus etiam, humaniorem in modum tractabatur. Prae ceteris in Cardinale Richelio, tum potente Gallorum manu, liberalem in se notabat affectum. Nam. si larem in Gallia figeret, stipendium duplo maius, quam in Belgio caperet, spondebat; solutionem certam et promptam, addebat; nihil exigi lacris, solam ipsius in Gallia praesentiam desiderari. His et Regis et Cardinalis sollicitationibus ut se subduceret, in Burgundiam iter maturavit, de paterna hereditate cum germanis transacturus. Divione dum moratur, anno M DC XLII. ad finem decurrente, Richelius ex humanis abit. Rex Ludovicus XIII. fequentis anni vere, imperium vitamque ponit. Tantis nominibus exstinctis, iam de libertate sua retinenda securior, anno M DC XLIII. Lutetiam revertebatur. Ibi vero peculiarem in se propensionem, quam cum Richelio sepultam credebat, in ipfius successore, Cardinale Mazarino reviviscere intelligebat. Quare ut tam forti se ambitioni subtraheret, confestim eodem anno in Bataviam rediit. Lugdunenses Consules ut reduci magis gratum stabilemque constituerent latem, ipsam Principalem arcem in civitate sua concesserunt habitandam. Paulo post, de Salmasio in Galliam reducendo (qui interim de Presbyteris et Episcopis dissertatione omnem Ecclesiae Romanae Hierarchiam ab ipsis fundamentis oppugnaverat, et iam de Pontisicis primatu exercitationes suas praelo subiecerat:) cum alii, tum inprimis Mazarinus cogitabant. Id impedire Papalis Nuntius, qui
Parisiis erat, summopere contendebat; ne tolerandum quidem in Christianissimo Regno, iam praesentem pestilentissimum haereticum; nedum, ut illud ingrediatur, magnifice invitandum esse, ratus. Sed aliud de Salmasio iudicium Cardinalis erat, efficientis auctoritate sua, ut. posthabitis Nuntii crebris intercessionibus, Regiae litterae, cum ad Salmasium, quibus in Galliam vocabatur, tum ad foederatos Belgii Patres, ut virum dimitterent faciles, perferrentur. Salmasius ne his quidem permotus, ut e Belgio discederet; tamen in aula Regis non perdidit gratiam, quin ab eodem, cum in Equestrem, tum in Sanctioris Consilii ordinem, sponte misso diplomate, suscipiebatur. Posthaec Regina Suecorum, Christina, singularis eruditionis patrona, dudum regno suo exoptatam Salmasii praesentiam litteris amicis expetebat: Cumeo, dum se itineri praeparat, epistolarum. quas sua manu bene longas, sex, septem, pluriumque paginarum solebat scribere, commercium frequentissimoum init. Tandem ardentiori desiderio victa, se ad ipsum venturam, si ad Reginam iter diutius quidem differre sustineat, respondet. Salmasius hinc verecundia compulsus, anni M DC L. media aestatein Sueciam properat, cui tam gratus, tam venerabilis fuit, ut praesentis augeret, adeo nihil minueret fama. Certe cum ex aspero caeli Suecici habitu laboraret, decumbenti adesse, quin et officia quaedam caritatis ne Regina quidem praestare dubitavit. Melior valetudini redditus, in Belgium cogitabat. Abiturienti amplissimas Regina conditiones offerebat; sed datam Lugdunensibus fidem, se ad Batavos rediturum, aliaque causato, persuadere non poterat, ut in Septentrione domicilium sigeret. Praecipiti mense Iulio, matrimonii aegrotantis comes, ad bilbendas acidulas, Lugduno Spadam profectus erat, defensionemque Caroli I. Anglorum Regis, componebat, cum sollenne sibi malum, arthritidem, concurrente febricula, sentiret. Ibi crescentis efficacia morbi superatus, die III. Septembris, Anno M DC LII. decessit. Traiecti, quo cadaver postridie translatum fuit, sepultus.
Qui plura de vita et obitu CL. SALMASII scire desiderat, poterit evolvere Volumen Epistolarum suarum ab Antonio Clementino emissum, cui Vita eius prolixe descripta praefixa est. Lugduniquoque Batavorum in excessum eiusdem summi viri orationem habuit Adolfius Vorstius, Med. D. et P. P. quae ibidem prodiit anno M DC LIV. in 4.
Tot penetrasse locos, reser asse tot abdita rerum,
Et vidisse unum quicquid ubique latet:
Laus ea SALMASIDIS, potes huic quem opponere nostro
Aetas prisca tuum, Roma superba tuum?
BALZACIUS.
Commentarius in Florum. Heidelb. 1609.
Duarum Inscriptionum Graecarum, Herodis Attici Rhetoris et Rhegillae coniugis eius honori positarum explicatio: Accedunt ad aras Dosiadae et Simmiae Rhodii Poemata Notae. Lut. Paris. 1619. in 4.
Eucharisticon Iacobo Sirmondo, rpo adventoria de Regionibus et Ecclesiis suburbicariis. ibid. 1621. in 4.
Confutatio animadver sionum Antonii Cercoetii, sive Dionysii Petavii, ad Tertulliani Pallium, sub Francisci Franci nomine. Middelburgi (Lutetiae) 1623. in 8.
Exercitationes Plinianae in Iulit Solini Polyhistora. Paris. 1629. in fol.
Interpretatio Hippocratei Aphorismi LXXIX. Sectione IV. de Calculo. Additae sunt Epistolae duae Io. Beverovici, quibus respondetur. Leydae 1640. in 8.
De Usuris. ibid. 1638. in 8.
De modo Usurarum. ibid. 1639. in 8.
Dissertatio de foenore Trapezitico. ibid. 1640. in 8.
Brevis confutatio notarum larvati cuiusdam Theologi, in excerpta Dissertationis de Trapezitis Cl. Salmasii, ibid. 1640. in 8.
De Hellenistica Commentarius. ibid. 1643. in 8.
Funus linguae Hellenisticae. ibid. 1643. in 8.
Commentar. in Epictetum et Simplicium. ibid. 1640. in 4.
Alexii a Messalia Diatriba de mutui alienatione, contra Coprianum, i. e. Io. Iacobum Wissembachium. ibid. 1640. in 4.
De Episcopis et Presbyteris, contra Dion. Petavium, sub nomine Walonis Messalini. ibid. 1641. in 8.
De Mutuo Disquisitio, qua probatur non esse alienationem. ibid. 1645. in 8.
Miscellae Defensiones de variis observationibusad ius Atticum et Romanum pertinentibus. ibid. 1645. in 8.
Librorum de primatu Papae parsprima cum apparatu. Accessere de eodem primatu Nili et Barlami tractatus. ibid. 1645. in 8.
De Cruce et Hyssopo Epistolae ad Thomam Bartholinum scriptae. ibid. 1646. in 8.
Simplicii Verini ad Iustum Pacium Epistola, sive iudicium de libro posthumo Hugonis Grotii. ibid. 1646. in 8.
De Transsubstantiatione liber ad Iustum Pacium contra Hugonem Grotium. ibid. 1646. et 1666. in 8.
Tractatus de subscribendis et signandis Testamentis, contra Heraldum. ibid. 1648. in 8.
De annis Climactericis et antiqua Astrologia. ibid. 1648. in 8.
Epistola ad Menagium super Herode infanticida, Heinsii Tragoedia, et Censura Balsacii. Paris. 1648. in 8.
De Coma. Lugd. Bat. in 8.
Defensio Regia pro Carolo I. Rege Angliae. Amstelod. 1649. 1651. in 4. et 12. 1657. in 4.
Epistolarum Tomus, editore Antonio Clementino. Lugd. Batav. 1656. in 4.
Commentarius de militia Romanorum, opus posthumum, editore Georgio Hornio. ibid. 1657. in 4.
Apologia contra Io. Miltoni defensionem, pro populo Anglicano, cura ipsius filii. Divione 1990. in 12.
Dissertatio de Saccharo et Manna. Lutet. 1664. in 8.
Praefatio in librum de Homonymis Hyles Iatricae, et de Plinio iudicium. Divion. 1668. in 4.
Conf. hîc insuper Paulum Colomesium in Gallia Orientali pag. 189.