07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 106, image: s106

MEMORIA Praelcarissimi, Amplissimi et Excellentissimi Viri, DN. M. HENRICI IULII SCHEURLII, Moralium in Alma Universitaris Iulia Professoris Publici, ut et Philosophicae Facultatis Senioris atque Decani longe meritissimi. Renovata et translata, Ex contione funerali Vernacula, in sollenni Ecclesiae coetu, proposita a BALTHASARE CELLARIO, SS. Theol. D. PP. et Superint.

ILlis, qui utilissimis ingenii monumentis publicum sibi devinxerunt, famamque ex artis praestantia feliciter assecuti sunt, HENRICUM IULIUM SCHEURLIUM, Philosophum acutissimum, et pollw=n a)nta/cion a)/llwn, meritissimo iure annumeramus. Natales debuit, sub ipsis aevi nostri auspiciis, XXI. Ianuarii, Illustri ad Elmum Iuliae, tot maximorum ingeniorum formatrici: Ortum vero summe Reverendo Viro, Laurentio Scheurlio, Theologo Doctori, Professori, Iac generali, ut vocant, illius loci Superintendenri; nec minus feminae, qua prosapiae splendorem, qua dotium omnium, cuiusmodi in hunc sexum cadere possunt, e)coxh\n, Clarissimae, Mariae Magdalenae, Celebratissimi itidem Theologi atque Cancellarii in Tubingensi Academia perpetui, Doctoris Iacobi Beurlini, siliae. Cum infans per primam gratiae portam duceretur, ut Ecclesiae civis ac Servatori s1u/sswmos Fieret, Serenissimi tum Principis et Academiae Nutricii, Henrici Iulii, Magni sui e sacro lavacro susceptoris, nomen adeptus est. Ex tantis proinde Maioribus o( *makari/ths2 Noster prognatus non potuit non optimam indolem virtutumque insignium semina trahere. Quam primum in ludo patrio Musis conscraretur, pro tenera, illa tum aetate, pietatis ac literarum rudimenta satis avide


page 107, image: s107

celeriterque hausit. Nondum ex ephebis plene excesserat. et ecce! praematuro optimi Genitoris obitu totus confundebatur. A consanguineis igitur Halam amandatus Saxonum, Scholam inibi per triennium tanto quidem successu frequentavit, ut s1undro/meuos in hoc literarum studio atque stadio de palma contendentes facile anteverteret. in Marienthalensi postea Coenobio industriam suam iterum Praeceptoribus abunde probavit, donec dignus iudicaretur, ut ad altiora in celebri, quod Helmstadii viget, Lyceo eveheretur. Sed quum ille, in ista adhuc iuventute consitutus, probe intellexerat, sine solidiori in triviis iacto fundamine, nihil ei aut parum deinceps eruditionis posse in Academiis superstrui, obnixe petiit, ut ulterius sibi in palaestra hacce Scholastica subsistere liceret. Non omnigenam inde tulit repulsam, modo condiscipulis Horatium, Lyricorum Principem, interpretando cotidie vellet praeire. Id quod et aliquandiu non sine ingenii et industriae laude praestitit. Aetatis annum XIX iam ingressus, suasu et voluntate Superiorum, ad regias Scholas transiit: Ibi non studio solum Philosophiae, sed et linguarum Historiarumque sedulam navavit operam, et locupletissimum variae doctrinae thesaurm, sibi comparavit. Quinquennio egregie peracto. Lauream Magistralem, Brabeuta tw| pa/nw, Conrado Horneio, cum singulari Musarum applausu ac congratulatione obtinuit. Quod eruditi laboris praemium quum reportasset, incentivi loco id sibi habuit ad maiora audenda. Quo circa cum iuvenum flore nobilissimo, Adriano a Veltheim, cuius studiorum morumque formator exstitit, Lipsiam profectus est. In splendido illo loco, Academia aeque ac Mercatura celebri, iudiciorum quoque et ingeniorum theatro, mirum quantum profecit. Posteaquam enim, ex consuetudine huius Athenaei, sollennem pro loco Disputationem habuisset, Collegia ilicet aperuit Rhet orica, Historica, Geographica, Ethica, Politica, Logica, Physica ac Metaphysica, ingenti undique iuvenum confluxu, maioti etiam fructu et emolumento. Quin et exquissitissimas tum pariter publicavit Disquisitiones Politicas, aureumque plane libellum, cui Statuam Mercurialem nomen dedit. Tanto itaque doctrinae splendore coruscans, Concilii Nationalis a Philureae cultoribus Adsessor eligitur. Anno M DCC XXVIII. Serenissimi Friderici ulrici, Brunopolitano - Luneburgici Ducis, iussu et auspicus, Professor in Academia Iulia clementissime constituitur.


page 108, image: s108

Hunc proinde, ut fas erat, Dominum ac Mecaenatem suum humillima mente omnique obsequio semper coluit. In tali nunc munere degens, veritatem Proverbii, quod ei(=s a)nh\r, ou)dei\s2 a)nh\r, sensit, adeoque vitae sibilegit adiutorium, Lectissimam Virginem, Annam Mariam, antiqua fide ac probitate maxime conspicui, Gothardi Grossen, Lipsiae quondam non imae caveae Mercatoris, filiam. Illa, Deo benedicente, Beatissimum nostrum quaterna prole, trina nempe sexus feminini, ac unica masculini, parentem fecit. Ceterum de pristina in studiis alacritate et industria nihil quicquam remisit. Aliquando bis in die publice auditores suos informavit, et domi nihilo setius pubis Academicae usibus strenue perquam litavit. Testantur id in primis sollertissimi Viri lucubrationes aeterna luce oppido dignae, ut et Disputationes, de selectissimis quibusdam materiis, nervosa brevitate rerumque pondere admodum commendabiles, quas per XXII. annorum Decursum non parce habuit. Diserto insuper ore proloqui, et verba, fluminis instar, fundere, Scheurlio peculium ferme erat. Hinc summi Oratoris partes nonnumquam subiit, et aliquot, publico Academiae nomine, Legationes cum laude et fructu insigni sustinuit. Vereigitur a non nemine sequenti celebratur Elogio:

-- -- Vir Optimus, cultor
Pietatis integrae secundus haud ulli,
Sophiae stupendus Mysta, Magnus Orator.

Qua porro animi bonitate, qua in pauperes egenosque misericordia fuerit, dici vix potest. Equidem non modicum temporis Divinarum rerum meditationi et ardentissimis destinavit precibus; quas ad proprios usus Latino aeque ac Germano idiomate concinnavit. Sanctissimo e)fodi/w|, immortalitatis pharinaco, animam subinde suam refecit. Ita quoque erga alios se gessit, ut officium facile probaret omnibus, quietus commodusque et comis. Sub ultimo vitae cursu aliquoties in gravissimos morbos, mortis prodromos, incidit; divino tamen ope, et provida Medicorum cura, restitutus, cum santiate non nihil in gratiam rediit. Verum nihil adeo sub caelo constans esse atque stabile, Noster au=n en a)gi/ois2 tristi suo exemplo docuit. Lecto enim tandem affixus, viribus paulatim exhaustis, ad piam placidamque a)na/lus1in se prae paravit. Nato suo, quem reliquit, unico, cum morti iam proximus esset, salubria quaedam suppeditavit monita, ut DEO timorem, Matri honorem, et


page 109, image: s109

Praeceptoribus debitum praestaret obsequium. In orefrequenter habuit illud Divi Pauli: Cupio dissolvi, et esse cum Christo, Hocce dicto, aiebat, meus quondam Parens intrepide obdormivit, eidem et ego immoriar. Voti sui campos redditus est XII. Decembris, anno recuperatae per Christum salutis M DCC LI. inter horam VI. et VII. vespertinam, absque ullo mortis metua atque motu; cum Servatori in terrestri militia, plenus fidei et amoris, LII. annis inservisset; fidelis adeoque ministri praemium, aeternam in caelo gloriam, reportavit.

IN OBITUM Excellentissimi Viri, HENRICI IULII SCHEURLII.

SCHEURLEUM, qui dignus erat compluribus annis,
Propter et ingenii tot bona dona cati,
Et niveos animi mores, queis carus ubique,
invida mors nostris obterit ex oculis.
Lugent hinc merito clarissimus ordo Senatus
IULIADAE, imprimis sed studiosa cohors.
Optima cui vitae sollers praecepta regendae
Tradidit, et queis Res Publica stare queat.
Flebilior tanto magis occidit is mihi, quanto
Arctius inter nos gluten amoris erat.
Eius cum haud licuit viventi ponere signum.
Maesti defuncto has solvimus inferias.
SCHEURLEI IACET HIC PARS TERREA, COELICA COELUM CONCESSIT, FAMA AST DOCTA PER ORA VOLAT.

GEORGIUS FRANTZKE, ICt. Sacri Palatii Caesarei Comes et Cancellarius Saxonicus in Aula Gotana.

Aetate nondum fessus, annis nec gravis
Clausit supremum SCHEVERLIUS vitae diem.
Disertus ille SCHEURLIUS, prudentiae
Fidus Magister, et peritus abditis
Stoae et Lycei interpretari dogmata.
Lugent ademptum prosequuti fletibus


page 110, image: s110

Adamata coniux parvulusque filius;
Et ingemiscit deditus Musis chorus;
Lugent amici et mater alma Iulias.
Sed ponat unusquisque luctui modum,
Lacrimisque parcat, questuumque desinat.
Exemptus ille maximis periculis,
Malique mundi mille fraudum anfractibus,
Inter beatos caelites et angelos
Laetus triumphat, atque ab alto despicit,
Quodcumque in imo repit, et mortalium
Praecordiis metum veliras incutit.

GEORGIUS CALIXTUS, D.

SCRIPTA.

Dissertationum Politicarum Decas, Praemissa est Dissertatio generalis de studii Sapientiae dignitate ac praestantia. Lipsiae 1628. in 12.

Statua Mercurialis. ibid. 1628. et Helmstad. 1636. in 8.

Bibliotheca Augusta Serenissimi Principis Augusti, Ducis Brunov. et Luneburg. quae est wolferbyti. ibid. in 4.

Philosophia Moralis. Helmst. 1642. in 8.

Bibliographia Moralis. ibid. 1648. in 8.

Oratio in Visitatione Academiae Iuliae habita. ibid. 1650. in 4.

Epitome Theologiae Moralis; Addita est Cornelii Martini Theologiae Compendio. VVolferbyti 1650 in 4.

Disputationes habuit publice de Divitiis, deque inventione et usu Nummi: De causis, propter quas Res publicae non solum mutari, verum etiam corrumpi solent: De Bono et Malo: De Civitate et Republica in genere: De Libertate Voluntatis humanae, in actionibus humanis proprie talibus: De Discrimine incontinentis et intemperantis, etc.


page 111, image: s111