07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 96, image: s096

VITA Viri Incomparabilis, GERARDIIOANNIS VOSSII, Eloquentiae et Chronologiae In incluta Academia Lugduno-Batava Professoris Celeberrimi, Cum ex Athenis Batavis Io. Meursii, tum scriptis aliis, breviter collecta.

GErardi nomen a parentibus accepit in memoriam proavi sui, Gerardi Vossii, Ruremondani, Viri in urbe patria, ante hos annos centum et amplius, genere, virtute, fortunisque spectatissimi: qui ex uxore, Gertrude Verhagens, Bartholomaei filia, reliquit filium Antonium Vossium Huic uxor fuit Iuditha Calenia, soror unica Viri Clarissimi, Christophori Calenii, Ruremondani in Crucigerorum Monasterio antistitis (quo in munere iam septuagenarius obiit anno M DCC VIII.) filia vero Iohannis Calenii, in publicis muniis quinquaginta pene annos cum honore versati, et Catharinae Budeliae, Reineri Budelii, experientissimi Medici siliae: amitae autem Amplissimi Viri, Reinerii Budelii, Iurisconsulti, cuius de re monetaria uberes atque utiles commentarii Coloniae prodierunt. Ex Calenia hac Antonio Vossio liberi fuere, Iohannes, Gerhardi huius pater, Arentius, et Isabella, quae ex marito Dionysio Bylmacero, filiam unicam, Iuditham, reliquit, nuptam Amplissimo Viro, Petro Bosmanno, superioris Ducatus Geldridi ordini equestri, ac Ruremondanae item Civitati a secretis. Natus est Ioannes anno M DC XLIX. Vix quinquennis erat, cum famigeratum illud incendium anni M DC LIV. quod vix Ruremondae parti decimae pepercit, etiam parentem eius, et avi utriusque aedes, absumeret. Multum illud et rei et spei parentum incommodavit. Sic tamen etiam fortunis ferentibus, urbe quottidie e favillis pulchrius exsurgente, filium Latinis Graecisque literis, ac Philosophiae fludio, in


page 97, image: s097

Schola patria excolendum curavere. Postea etsi tumultu belli Belgici, paullum amor studiorum refrixisset, mox tamen ardor prior rediit: etiam Italicam, Gallicam, et linguas alias superaddidit: occasioneque captae ab Auriaco Principe Ruremundae, Contionumqne ibi habitarum nova luce accensus, in Academiam profectus est Heidelbergensem, summosque audivit Theologos, ante omnes Hieronymum Zanchium et Zachariam Ursinum, ibidem frequentabat disertas Casparis Oleviani contiones, feliciterque ipse exprimebat. Cumque magistris tantis praeclaras animi dotes auxisset, nec leve iam sibi parasset nomen, anno M DC LXXIII adlectus est in eorum numerum, qui Ecclesiam DEI in dicecesi pascerent Heidelbergensi. Quo ipso anno, bona cum venia Electoris Palatini, Friderici Pii, Wasseburgum, Iuliaci urbem, ubi libertas Religioni Reformatae erat, profectus fuit, ac genere, pietate, prudentiaque praestantissimi Viri, Matrhaei a Biele, Ruremondani, qui Albani Ducis, ac Lindani Episcopi metu, eo se receperat, siliam Corneliam, lectissimam Virginem, uxorem duxit: cuius ille ut mores castissimos multis annis peispexerat, ita propinquos omnes norat, quaestoria, Senatoria, ac Consulari dignitate Ruremondae, inque vicinis oppidis, insignes, Reversus ad Ecclesiam suam, quadrienni proximo quaternis augetur liberis. Eorum natu omnium ininimus noster fuit Gerardus, qui in lucem editus, ineunte vere anni M DC LXXVII. semestri circiter post obitum Friderici Pii. Eopsc anno, Ludovico Electore Palatino, in locum Pastorum priorum surrogante alios, qui Lutheri de S. Caena sententiam amplecterentur, parens cum uxore et filiolo Gerardo vix senum mensium, e Palatinatu in Bataviam commigravit; novaeque Academiae, et magnorum ibi Virorum desiderio, doctissimus ipse, pellectus, Lugduni potissimum domiciltum elegit, atque a Rectore Petro Tiara V. Maii anni M DC LXXVIII. inter Academiae membra adscriptus est hoc nomine: Ioannes Alopecius Ruremondanus. Nam ex more eorum temporum, et Graecanicae linguae amore, Graeca magis appellatione gaudebat: quam et silius Gerardus ad annum usque aetatis XII. retinuit, auctoreque tum praeceptote suo Rekenario mutavit; qui appellatione vulgo haud intellecta honestatem familiae obscurari dictitabat. Lugduno dum parens degit, ad Leiemundensem Ecclesiani, quae in Rhinlandico est Leidensium territorio, vocatur. Unde


page 98, image: s098

mox, attamen aegre admodum, Gerardo adhuc tum vix bimulo, avellitur. Sed in istis Belgicae motibus, ingens eorum in Flandria penuria erat, qui non prudentia atque eruditione minus quam Zelo pollerent. Itaque optimi quique auctores fuere, ut a nobilitate Flandrica, quae per honorificam miserat legationem, persuaderi pateretur, ut Ecclesiae curam susciperet Furnae, oppido, ut fertilitate soli, et martyrum sanguine, ita natalibus Clarissimi Pauli Leonardi, inclito. Anno M DC LXXXIII. cum illud et alia landriae oppida, in potestatem rediissent Hispaniarum Regis, Gerardus, iam sexennis in Bataviam reducitur. Parens Dordrechti, primaria Batavorum urbe, Ecclesiae praefectus fuit. Hic anno proximo Gerardus dulcissimam Matrem amittit. Pater anno M DC LXXXV alteris nuptiis uxorem ducit Annam Wittim, Francisci filiam, sororem Amplissimorum Virorum, Cornelii et Iacobi Wittiorum, quorum ille Consulari, hic quaestoria apud Dortrechtanos, uterque Senatoria dignitate inter delegatos Hollandiae ac Westfrisiae Ordinum conspicuus fuit. Tertio ab eo coniugio mense etiam patre vix octennis orbatur. Utroque parente destitutus, studia nihilominus literarum excolebat, condiscipulo inter alios usus Erycio Puteano, Historiarum, post Iustum Lipsium, in Lovaniensi Academia Professore, viro scriptis non intermorituris toto orbe clarissimo. Inferiores classes permensus, a Cornelio quidem Rekenario potissimum instituebatur in elegantia Latin: sermonis, Philologia univeria, Oratoria item ac Poesi; at Oratores et Poetas Graecos enarrabat Franciscus Nansius, Franconatium prius in Flandria Decurio perpetuus, tum Graecae ea in Schola linguae Professor. Ac nunc Graecum carmen pangendo, nunc Graece declamando, item in omni pene philosophia exercebat Adrianus Marcellus. Anno M DC XCV. mense Septembri, Lugdunum Batavorum mittitur. inque literis Graecis porro audit Bonaventuram Vulcanium, in Mathesi Rudolphum Snellium, in Philosophia Peripatetica, cum Petrum Bertium, tum Petrum Molinaeum; a quo et, cum universam Philosophiae a)krothrias1mo\n publice defendisset, ex auctoritate Rectoris Magnifici, ac Senatus Academici, liberalium artium Magister ac Philosophiae Doctor creatus fuit, quod anno contigit M DC XCVIII. XIII. Martii. Exinde in Hebraeis audivit incomparabilem Virum, Franciscum Iunium, in Theologia, tum eundem Iunium, tum Lucam


page 99, image: s099

Trelcatium Seniorem, et Franciscum Gomarum, Viros praecellentis doctrinae. Nec minus lectionibus privatis, ac disputando exercebatur a Iohanne Kuchlino, Theologici illustrium Ordinum Collegii Praeside; sub quo de summo bono, iterum de agnitione miseriae, hinc de Symbolo, rursum de Trinitate, denique de prae destinatione eas theses desendit, quae cum Vossii nomine in lucem prodierunt. Interim et occasione Bibliothecae a patre sibi relictae, ac ab antiquis etiam Theologis instructissima, Patrum lectioni, et Historiae Ecclesiasticae, sedulo vacabat: quod studium deinceps, quantum muneris ratio permittetet, cum ceteris studiis semper coniunxit. Anno M DC XCIX. praecipiti autumno, ac deinceps aliquot mensibus. Clarissimo Viro, Aelio Everatdo Vorstio, (qui Petro Molinaeo in Physices profassione ante annum successerat) inter Medicinae Professores cooptato, publice cum laude summa in Academia explicuit Aristotelis lib. V. fus1ikh=s2 a)kroa/s1ios, item eiusdem librum de memoria et reminiscentia. Actumque a nobilissimis Academiae Curatoribus fuit, de eo in Professorum Philosophiae numerum legendo. Sed dum in eo sunt toti, fato suofungitur Dortrechti Vir doctissimus, Isaacus Corputius, Ecclesiates, ac cui in Praeceptorum Collegio proximus ab Rectore iocus esset. Paucis post mensibus etiam obiit Recorr ipse Hadrianus Marcellus. Eaque occasione summa gubernatio Scholae commissa est Gerardo Vossio: desinente tum et professionem suam Ioanne Polyandro, doctissimo Theologo, qui Logices et Ethices in illustri eo Gymnasio fuerat Professor. Anno M DC II. XII. Februar. uxorem duxit Castissimam Virginem, Elisabetham Corputiam, V. Cl. Henrici a Corput, primarii apud Dortrechtanos Ecclesiastae, ex coniuge Adriana a brecht filiam, neptem Io. Corputii, Actuarii ac Consulis Bredani, ex uxore Antonina Montenia; cuius parentes fuerant. Henricus Montenius Senator, et Quaestor generalis Baronatus Bredani, et Ioannae Roveria, Guihelmi Roverii, Senatoris Bredani, silia. Ex uxore hac suscepit liberos ternos. Anno M DC VII, VI. Februat. uxorem amisit. Eopse anno in lucem dedit Oratoriarum Institutionum libros VI. quos triennio post auctiores et emendatiores emisit. Eo opere primam sibi nominis claritatem peperit, dum magno applausu exciperetur, etiam ab ipsis eruditionis principibus, Iosepho Scaligero, et Isaaco Casaubono: quorum ille cum avide sane


page 100, image: s100

perlegisset, profitebatur (verba eius retinemus) se infinita ex eo didicisse: nec e veteribus quidem esse, qui palmam praeripiat summo Viro: Casauboni vero apud V. Cl. Hugonem Grotium, aliosque multos, iudicium tale fuit, nihil Rghetoricis eius esse elegantius, nitidiusque, nihil kritikw/teron, elucere ubique iudicium et poluanaguws1i/ai. Simillima etiam aliorum iudicia erant, quae Vossio ad ea, ceteraque studia, porro excolenda, non mediocriter animum addebant. Anno vero M DC CVII. XVIII. Augusti, alteris nuptiis uxorem duxit Virginem honestissimam, Elisabetham Iuniam, prognatam nobili et viro et Theologo, Francisco Iunio, et Elisabetha Corputia, Ioannis Corputi, Consulis Bredani, filia Anno M DCC XIV. et proximo, ad professionem S. Theologiae in illustri Schola Steinfurtensi vocatus est, a generosis Comitibus Benthemensibus. Sed cum eodem tempore a nobilibus Academiae Lugdunensis Curatoribus perhonorisice vocaretur ad regimen Collegii Theologici, quod illustres Hollandiae ac Westfrissiae Ordines Lugduni statuerant: hanc vocationem, urgentibus amicis, praetulit; etsi magis quam dicere posset, terreretur oneris difficultate, praesertim in maximo illo Ecclesiae Schismate, iuventutem etiam contraria in studia scindente, non exiguo sane pietatis ac modestiae dispendio. Quam diu tam en id munus gessit (id per quadriennium et amplius fuit) fortiter ea in tempestate clavum tenuit. Postea, ut Iassus, sic levatus, regundae adolescentiae molestia (quae annos duraverat viginti, optimamque aetatis partem sibi vindicarat) in Academia Lugdunensi Eloquentiae, ac simul Chronologiae Professor factus est ordinarius, stipendioque publico extra ordinem invitatus, quae ad veteris Ecclesiae controun sias atque historiam pertinerent, fideliter consignavit. Is itaque fuit Vossius, qui omnibus omni studio eitam prodesse voluit, atque ita quidem, ut non valetudini curandae (ita de se ipso loquitur in praefatione praemissa lib. III. de Theodologia Gentili) vel rei struendae, studiose daret operam, sed cum prioris haud levi periculo, et certo alteius dispendio, impensius semper publicis studeret commodis: plane ad exemplum prisci Caronis, qui multo surgebat mane, atque imo ipsa etiam nocte, quo vacaret studiis, ac meditaretur quid Reip. foret utile, posthabita etiam rei familiaris ratione: Quin imo cum sciret illud:

*o)u xrh\ pannu/xion e(/udein boulh/foron a)/ndra,


page 101, image: s101

insomnes traducebat noctes et vir, et senex, qua aetate sibi iam parcere potuisset; omne id temporis perdi ratus, quod publico bono non impendisset. Quid quod ne inter ipsas quidem epulas sibi temperaret, quo minius vel lectitaret libros, vel cogitationibus inhaereret. Omne pene, quod hic in terris egit tempus, ita egit Vir summus, ut unius cuiusque momenti fere rationem reddere vellet, nec posset minus. Loquuntur id, et loquentur tot eius labores, quos numquam suo pretio aestimare queat iusta posteritas. In iis dubius sis, quid potissimum mirari conveniat; omnigenamne magis ac solidam eruditionem; an vero piam magis, ac modestam. Pulchra fuit illa Aegyptiorum consuetudo, qua non licebat aliquod praeclarum inventum sacrarum aedium columnis inscribere, nisi pirus ab aliis eius artis maxime gnaris id probaretur. Legat hos, ac sane iudicet eruditus orbis, non vidit, aut videbit unquam, quod magis Aeternitatis Aedi inscribi mereatur. Ut autem erat ille biblioqh/kh e)/myuxos, kai\ peripatou=n mous1ei=on, atque omnium artium, et doctrinarum Promuscondus: ita liberis non minus, quam libris ornavit saeculum, ut dubium effecerit, scribererne accuratius, an gigneret felicius, quemadmodum alicubi loquitur illustris Grotius. Atque li quidem patri simillimi ea etiam edidere scripta, quae non nisi cum pereunte mundo perire possint. Cum vero numero novem essent filii, filiaeque, omnesque pariter linguarum peritia, ac quovis studiorum genere inter se certarent, merito ipsius aedes, quod de Pythagoricis dicebatur, Apollinis, novemque Musarum, vocasses habitaculum. At enim horret animus (scribente Francisco Iunio, in praefatione operis Vossiani de quatuor Artibus Popularibus) dum liberos cogito. Vix viderat illos ad iustam vitae, et gloriae, maturitatem excrevisse Parens, cum ecce turbato mortalitatis ordine, contra commune Parentum votum, videt alterum alterius quasi premere vestigia, dum ad vocantis Dei nutum se sistunt pene omnes. Quis neget omnem humanitatis sensum exuisse Tiberium, qui felicem vocabat Priamum, quod superstes omnium suorum exstitisset? Quis sortis suae, suorumque memor Camillum laudet, qui amisso filio dolori succubuit; adeo quidem, ut non nisi inter ipsos mulierum coetus muliebrem in modum casum filii dolens inveniretur? Summus Vossius, quamquam eos amisisset filios, qui paternis passibus contenderent, quousque gloria eniti potest, quales etiam pro suo in literas amore non filios


page 102, image: s102

non lugere non posset, quovis tamen dolore se ostendit potentiorem, cui succumbere tristissimis cladibus ducebat tristius. Enimvero non Periclem, non Xenophontem, non Anaxagoram Clazomenium, constantis in adversis animi exempla. iactet antiquitas, quos nempe erigere poterat pulchra filiorum in bello pro patria Virtus; Vossius lectissimae, atque eruditae filiae Corneliae prope inclitam Leidam aquis hybetno frigore concretis fidem frangentibus miserrime submersae iturus exsequias, cum corupus humandum ostendi sibi peteret, atque aegre ab amicis, quod crudum vulnus sic refriciari crederent, id obtineret, ubi vidisset, dictavit ipse adstantibus solatia, monuitque divinae acquiescendum esse voluntati, ac nihil fieri a)/logon para\ tw| lo/gw| tw=n h(meeie/rwn, ka)\n h(mi=n ou(/tw fai/netai. Ita vixit hic literati orbis Imperator, et septuagesimum tertium egit annum, cum fatis cederet vir immortalitate dignissimus. Recessit a nobis anno recuperatae per Christum Salutis M DCC L. pia placidaque morte; quamquam non recesserit totus. Reliquit enim liberos suos, Eximium nempe Virum, Isaacum Vossium, insigne sui aevi decus, ac ex Clarissimo Matthaeo nepotem sibi cognominem, Gerardum, in quibus eum aliquando agnoscemus, cernemus, tenebimus, ut immutem paullo Ambrosii illa in funere Theodosii. Addam ingeniosissimi Poetae Batavi, Iusti Vondelii Epigramma:

IN EFFIGIEM Celeberrimi Viri, GERARDI IOHANNIS VOSSII.

Sex denos nihil est numeret si VOSSIUS annos,
Candidior niveis frons erit illa comis;
Hâc habitat cuncti sub fronte scientia saecli,
Condita quaeque libris condita habet cerebro.
Quid chartis hominem cingis, Sandrarde, librisque
Charta, liber, quicquam si capit, ille capit.

EPITAPHIUM.

Hoc tumulo plorat pietas et candida Virtus,
Et luctu Pallas Saxea diriguit.
In vida mors ridet, ridet quoque VOSSIUS illam,
Dum calamo mortem vincit et ingenio.

ANTONIUS THYSIUS.


page 103, image: s103

SCRIPTA.

Oratio Panegyrica, de felici expeditione exercitus Foederatae Belgicae, novem oppidis trimestri captis, ductu Illustriss. Principis Mauritii, Comitis Nassoviae, etc. Lugd. Bat. 1597. in 4.

Commentariourm Rhetoricorum, sive Oratoriarum Institutionum libri sex. ibid. 1606. 1630. 1643. in 4. Dordraci 1606. 1609. in 8. Francof. ad Viadrum 1616.

Dissertationes de Mundi Creatione, de Peccato primo Adami, de Bonis Operibus eorumque Meritis, de Statu animae separatae, de Orationibus et Oblationibus pro defunctis, de Sanctorum invocatione, de Carnis Resuurectione, de Iudicio extremo, de fine Mundi, de Sacramentis universis, de Baptismo, de Caena, de Decalogi divisione, ibid. 1615. 1619. Hagae - Com. 1658. in 4.

DeArte Grammatica libri VII. Amster. 1615. 1635. 1662. in 4.

Responsio ad iudicium Herm. Ravenspergeri, de libro ab H. Grotio, de Satisfactione IEsu Christi scripto adversus Socinum, Lugd. Bat. et Francof. 1618. in 4.

Historiae de controversii, quas Pelagius eiusque reliquiae moverunt, libri VII. Lugd. Bat. 1618. 1630. Amsterod. 1655. in 4.

In Fragmenta Veterum Tragicorum Castigationes ac notae. ibid. 1620. in 8.

De Rhetoricae Natura ac constitutione, et antiquis Rhetoribus, Sophistis ac Oratoribus liber. ibid. 1622. in 8. Hagae-Comit. 1658. in 4.

Rhetorices contractae, sive Partitionum Oratoriarum libri quinque. ibid. 1622. 1627. 1640. Ienae 1634. Amster. 1651. 1655. 1666. in 8.

Ars Historica, sive de Hstoriae et Historices natura historiaeque scribendae praeceptis commentatio. Lugd. Bat. 1623. 1653. in 4.

De Historici Graecis libri IV. ibid. 1623. Emendatior et auctior ibid. 1651. in 4.

Responsio ad Consilium Michaelis Lonigi, it. ad Aphorismos de Statu Ecclesiae instaurando. ibid. 1623. in 4.

Oratio in Obitum Thomae Erpenii, Orientalium Ling. in Academia Leidensi Professoris. ibid. 1624. in 4.

De Historicis Latinis. ib. 1625. 1627. Emendatior et auctior. ib. 1650. in 4.


page 104, image: s104

Grammatica Latina. ibid. 1628. Amster. 1631. 1651. 1660. in 8.

Ludolphi Lithocomi Syntaxis Latina, ex eius recensione. 1628. in 8.

Latina Grammatica contracta. ibid. 1632. Amster. 1650. in 8.

Velleius Paterculus cum Notis. ibid. 1639. 1654. in 12.

Periclus Scylacis Caryandensis. Amster. 1639. in 4.

De Cognitione Sui. Lugd. Bat. 1640. Amsterod. 1654. 1644. in 12. Hamburgi 1651. in 12.

Germanice vertit M. V. Bonhou. Hamburgi. 1658. in 12.

De Theologia Gentili et Physiologia Christiana; sive de Origine ac Progressu Idololatriae libri IV. Amsterod. 1642. 1656. in 4. Libri IX. 1668. in fol. et Francof. 1675. in 4.

Dissertatio gemina, una de IEsu Christi Genealogia, altera de Annis, quibus natus, baptizatus, mortuus. ibid. 1643. 1662. in 4.

Annnales Hollandiae et Zelandiae. ibid. 1645. in 4. et fol.

De Vitiis Setmonis et Glossematis Lation-Barbaris libri IV. ibid. 1645. Francof. 1666. in 4.

Institutiones linguae Graecae Cleanardi. Lugd. Bat. 1642. Amster. 1655. 1670. in 8.

De Arte Poetica et imitatione veterum. Amster. 1647. Hagae-Com. 1650. in 4.

De Baptismo Disputationes XX. ibid. 1648. in 4.

De Poetis Graecis et Latinis, opus posthumum. ibid. 1652. 1654. in 4.

De Natura et Constitutione Logices et Rhetorices. Hagae-Com. 1658. in 4.

Dissertatio de Studiis bene instituendis. Ultraiecti. 1658. in 12.

Institutiones Poeticae. Amsterod. 1653. in 4.

Harmoniae Evangelicae de Passione, Morte, Resurrectione ac Adscensione IEsu Christi libri III. ibid. 1656. in 4.

De Philosophia et Philosophorum Sectis, opus posthumum. Hagae-Com. 1658. in 4.

Isagoge Chronologiae sacrae. ibid. 1659. in 4.

De quatuor Artibus Popularibus, Grammatice, Gymnastice, Musice et Geographice liber. Amstelod. 1650. 1660. in 4.


page 105, image: s105

De Philologia liber. ibid. 1660. Lipsiae. 1670. in 4.

De Universae Matheseos natura et constitutione liber. Cui subiungitur Chronologia Mathematicorum. ibid. 1660. in 4.

Commentarius de rebus pace belloque gestis Fabiani Burggravii a Dhona. Lugd. Bat. 1628. in 4.

Vox naturae acclamantis. Francof. 1634. in 12.

De primatu Papae. Lugd. Bat. 1645. in 4.

Notae in Epistolas genuinas S. Ignatii Martyris. Amster. 1646. in 4.

De tribus Symbolis, Apostolico, Athanasiasno et Constantinopolitano. ibid. 1642. 1662. in 4.

Elementa Rhetorica, ibid. 1657. Lubecae 1651. in 12. Aucta a Ioh. Sebast. Mitternacht. Ienae 1657. in 12.

In Epistolam Plinii, de Christianis et edictis Rom. Caesarum adversus Christianos, Comment. Amsterod. 1654. in 12.

Rudimenta linguae Graecae. ibid. 1650. Heidelb. 1672. in 8.

Vocabularium Etymologicae Latinae Belg. Dordraci 1654. Rotterod. 1670. in 8.

Lexicon Etymologicum linguae Latinae. Amsterod. 1662. in fol.

Dissertat. Epistolica de iure Magistratus in rebus Ecclesiasticis. ibid. 1669. in 4.

Progymnasmata.

De Manichaeis et Stoicis: De Miraculis Christi: De primatu Petri et Sedis Rom. conf. Cl. Arnoldum, Fautorem meum singularem, in selectioribus G. Richteri Epistolisp. 484.


page 106, image: s106