07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 69, image: s069

PROGRAMMA, In funere Viri Amplissimi, Consultissimi atque Excellentissimi, DN. CHRISTOPHORI NEANDRI, ICti, Philosophi et Oratoris Celeberrimi in Alma Viadrina Philoosphiae Moralis Professoris Publici, Facult. Philosophicae atque adeo Academiae Universae Senioris longe meritissimi, III. Idus Decemb. A. C. M DC XLI. Aetatis LXXV. Profess. LIII. placidissime defunct, Propositum a T. M.

APud quos Virtus et literae in pretio. illis non unum studii, aut testificandi grati animi indicium erga praeclare meritos, qua vivos ac videntes, qua vita functos. Modo id proditum in addito Cognomine, quemadmodum (ut eruditorum Heroas tantum attingamus) Accius ALTI, Pacuvius DOCTI, Plato DIVINI, Attilius SAPIENTIS titulo condecorati sunt: modo in Proedria, cuius nostra experimentum aetate, apud illustres Batavos, in Iosepho Scaligero, cui in theatro et Lyceo primam occupare sedem fuit integrum: modo in Statuis erectis, cuiusmodi, non inaurata, sed aurea posita Gorgiae Leontino, qui primus subitae et fortuitae Orationis aperuit fontem a Graecis, Varroni a Romanis, et patrum memoria Erasmo a Roderodamensibus magnifice structae: modo in Funere, vel ex publico, vel alias honorisicentissimo ritu facto, quale Platoni, Zenoni, Bianti et aliis, Attica Civitas, Chiloni Panegyris Olympica, Ioanni Keplero, Astronomo, fama in altero orbe noto, Comitia Ratisbonensia, paucos ante annos, frequentarunt. Hodie Civitas Francofurtana, si Te Hospitium esse Musarum, eorumque qui Musas colunt, probro non ducis, sed laudi,


page 70, image: s070

hodie, qui urem incolitis Cives, sive oppidano gaudeatis foro, hodie vestrum est, geminum quid piam meditari, et ne videantur ante laudandorum praemia desinere, quam merita, de publica et sollenni erga DN. CHRISTOPHORUM NEANDRUM, quem dum absque pompa titulorum introducimus, Accio non inferiorem, non indoctiorem esse Pacuvio, non Platoni ingenio, non Attilio sapientia cedere iudicamus, animi signisicaione lubentis cogitare. Et initium sane fecissis, dum vobilcum erat, non imus insicias, dum, non altum quidem, non doctum, non divinum, non sapientem, sed (qui complexus est horum) MAGNUM usurpabatis: Perigte nunc post fata, ubi modestia eius non reluctatur, honorare Virum, et nomen eius peplo Minervae involvere. Quam iute, quam merito praestiteritis utrumque, tunc intelligetis, ubi hoc quicquid est pittacu funerei, oculis non aversis, lustraveritis. Casu non rato obvenere cognomenta, quae postmodum ab ipsa re sic constabilitata sunt, ut centuriatis decreta comitiis credantur: NEANDRO Nostro eo more, appellatio Magni in omnium ore, tum cum Virilem vix togam sumeret, nata, quam et ante indoles eius praesagivit, et deinceps ingenium, industria, iudicium, prudentia, memoria, doctrina (non aberramus, si addiderimus) fortuna constanter adseruerunt. Indoles et ingenium hominum plerumque ita ut caelum, Athenaeo teste, in NEANDRO nostro haec pulchre respondent. Boeotico caelo longe absimile exsistit Silesium. Illud praeter Pindarum paucos dedit, quibus non mens suina; istud huic Academiae (coeteras praetereo) Gerstmannos, Pelargos, Benckendorffios, Polenios, Wenc elios, Ebertos, Weidneros, et praeter multos Scholae ocellos, hunc quoque NEANDRUM praebuit, Crosuae, urbe ad Viadri et Boerae confluentem sita, et de sese Ducatum integrum denominante, A. R. H. M DC LXVI. mense Octobri. Pater ipsi Vir integrae vitae ac famae, ex honesta atque necessaria vitae tribu, quae panifico panem liberaliter quaeritat, Christophorus Nevumann: Mater femina sui sexus ornamentis conspicua, Barbara Remin, Bernhardi Remen, Civis et moribus et aurifabrili arte inter Crosnates spectatissimi, ex Claro Remorum stemmate Augustae Vindelicorum oriundi, filia. Non prosequimur longo Syrmate familiam, etsi suo loco non inhonoratam, dum non aliena, sed nostra sectamur: Genus utique a se exordiri, adeoque doctum per Natos, et qui nascantur


page 71, image: s071

ab ipsis, propagare, quam a Codro accersere maluit, ideoque intus pungente indole, nomen quidem non mutavit, sed illud (ut amamus) ex vernaculo in doctum transtulit, eoque ipso maioris animi indicium fecit. Hoc in oculos coepit incurrere, quando in ludum missus est, et quidem mature, literarium, ubi ingenium ingeniis in caetu comparatum, veluti purpura iuxta purpuram, prae aliis emicuit, et magistrorum amorem iuxtimque admirationem traxit, animadvertentium nequaquam fundum hic a se sterilem coli. Ex illis in Schola patria exstiterunt Dn. Elisas Bartholdus, Chori primo Moderator, post illa curiae Senator, et M. Ioannes Buchnerus, Rector, tum etiam Pastor et Superintendens Forstensium in Lusatia. Ab his pietatis et bonarum fundamentis artium imbutum, acceperunt aetatis anno XVII. salutis M DC LXXXIII. circa Martinalia, Gymnasiii Vratislaviensis Antistites, commendatitiis Buchneriansi ad Dn. Georgium Leonem, tertii et secundi ordinis ordine Collegam instructum, quem ipse viva commendatione promotorem ilico sibi devinxit. Expoliverunt non impolitum, paternoque sunt amore adolescentem complexi Viri dignitate, auctoritate, eruditione, scriptis et praeclaris in iuventutem meritis longe lateque celebratissimi, DNN D. Esaias Heidenreich, Pastor Elisabethanus, M. Nicolaus Steinbergius, Rector, M. Melchior Weiglerus, M. Martinus Langius, et M. Martinus Weinrichius, Phrontisterii Collegae primarii, quorum DN. NEANDER consignavit nomina a nobis non taceda, quo illo se detestari contestaretur, qui pudori sibi ducunt, fateri perquos profecerint, discipulorum degeneres. Dum ita decertarent, illi docendo sine livore, hic discendo sine pudore, biennium, discipulum a Praeceptoribus tam fidis, tam sedulis, pestifera lues grassari orsa A. S. M DC LXXXV. dirimit, domumque circa Ioannis festum propellit, inde circa Michaelis, domo patria, Suebosium ad agnatos eicit, ubi a supellectile libraria desertus, Magnum illum Homerum magno conamine familiarem reddidit, ex quo non verba duntaxat, verum et res ipsas, ut ex Oceano Maeotis, Maeotide Pontus, Ponto Hellespontus, et ex Hellesponto mare fertur, sibi defluxisse, cum Maximo Tyrio, tota vita gloriatus est. Anno sic exacto sese Magistro, Academicos adit A. S. M DC LXXXVI. primo vere, profectuum fretus maruritate potius, quam annorum, siquidem undevigesimum modo expleverat. Hic ubi Marchicae provinciae magistra


page 72, image: s072

venerabilis, et (quod de Carthagine olim Philosophus Madaurensis) Camena togatorum, ingenii nactus theatrum, ad Philosophiae, quae non temere a Plutarcho reliquorum studiorum caput et summa constituitur, fontem bibendum summa aviditate rapitur Crateram eloquentiae dulcem capit, porrigente publice Dn. Andrea Wencelio Theologiae tunc Licentiato, austerulam Dialecticae praebente ex ipso Doctore Aristotele D. Christophoro Pelarog, Mathematicae limpidam privatim fundente M. Davide Origano, publice D. Iacobo Bergemanno, et post illum Guilielmo Hildemio, Physicae amoenam propinante D. Iodoco Willichio, Ethicae amabilem M. Iacobo Eberto, universae Philosophiae Practicae nectaream iterum domi praebibente Dn. Hildenio, novemque Musas pari colit studio, non maiori quidem (quod Apuleius de se fatebatur) voluntate, quam facultate, sed pari, Successus exoptatissimus id testatum fecit non multo post, anno supra millesimum quingentesimum octogesimo octavo, quo, cum ipse aetatis annum confecisset XXI. a Decano Collegii Philosophici M. Andrea Remplero, Transilvano, insignibus Magisterii condecoratus, confestimque in eius patriam repetentis locum nempe Adiuncturae, surrogatus est. Producti sic in lucem, procati coeperunt singulares animi dotes, Viri eximii et urbis proceres, qui ipsum Dn. Georgii Reinhardi Consulis ex fratre Hieronymo, camerae Spirensis Adsessore, nepotibus, Georgio Andreae et Ioanni Christophoro Reinhardis, Ephorum praefecerunt, quorum initia literaria sic est auspicatus, ut ambo in Iureconsultos, hic etiam in Consiliarium Ducis Wirtenbergici intimum evaserint. Porro cum et Cleanthem illum Phreanthlem indefessa opera, et ipsum Demosthenem lucubrando post se relinqueret, et crebris disputationibus subsellia Philosophica frangeret, editis ingentibus eius Collossi (ut proverbio utamur) frustis, Dn. NEANDRO praeter spem, nec opinanti, nec petenti, Professio Latinae Linguae extraordinaria, die XV. April. Anni DC LXXXIX. oblata, et quod ne Votis quidem concipere ausus erat, eodem anno, d. XIV. Augusti, cum Balthasar Caminaeus, M. Michaeli haslobio, in Professione Poetices successiset, Ordinaria Logices professio, Rectore Magnisico, D. Maximiliano de Straßen, concurrentibus Senatorum testulis, demandata, atque ita ille iuvenis inter senes, Discipulus inter Praeceptores, quod non nisi educumatae praestantiae ingeniis contingere potest, cooptatus est.


page 73, image: s073

Hic spartam sua, quam nactus erat, cum strenue ornasset, et Logicam Phoenicis Germaniae Philippi bis, Organon Aristotelis semel, advocatis in Consilium Interpretum Graecorum acutissimis, publice explicasset, domi vero etiam Fortunati Crellii, vestigiis Organi pressissime insistentis, Logicam, scientiam itidem naturalem, et aliquot Isocratis, illius Atticae Sirenis, Orationes Graecas exposuisset, usumque in gene/s1ei et a)nalu/s1ei gnaviter commonstrasset: factum est, ut An. S. DC XCIV transeunte D. Eberto, ex ordine Philosophico ad Theologicum, mense Iunio, Professio Ethicae, imo Philosophiae practicae, Rectore Martino Benckendorffio, U. I.D. et P. ipsi deferretur. Haec Professura Politices, quam artem ille tuendae Civitatis, curandae salutis populi, et Reip. administrandae, nuncupare solebat, adeo ipsi obvenit ad salivam, ut totam ipsi vitam impendendam arbitratus sit. Oblata utique ipsi emergendi ad altiora et lautiora conditio non una, quando anno S. DC XCVII. aetatis XXXIII. Amplissimus Senatus Rigensis in Livonia, per Davidem Hilchenium, et D. Michaelem Bolfrasium, de Pro-Syndicatus et Legati in Poloniam munere obeundo, ipsius tentaret voluntatem: Quando Illustrissimus Dux Olsnensis Carolus, tutorio nomine, vocationis literas ad Rectoratum et Institutionum Imperialium Professionem in restaurato Gymnasio Bregensi A. R. M DCC IV. ipsi transmitteret: Quando Serenissimus Elector Brandeburgicus Ioachimus Fridericus, in aulam transferri, inter Consiliarios legi. Oratoris, Legati, et Secretarii Latini officio fungi, non ipsius tamen ingratiis, clemen. tissime A. R. DCC V. cuperet: Verum quod de Zenone pronuntiabat Nazianzenus Theologus, ad Philosophicum pallium fortuna, imo providentia potius divina, Nostrum reiectum, paruit. Sive enim vitae Academicae tranquillitas, sive Aulicae lubricitas, sive Valetudinis inconstantia, sive laudata illa in omnibus versandi artibus (ut Synesius vocat) polupragmos2un/h, sive doctrinae professio, quae Consiliarios et Oratores facit, sive auditorum erga se atque Collegarum singulare studium, sive ista omnia, diversum Macaritae suaserunt, non minori profecto literarum et Reip. bono. Etenim cum Dn. NEANDER Auctores, qui doctos, pariter atue bonos efficiunt, sic pernovisset, ut Aristotelem suum, Senecam suum diceret, Hippocratem et Galenum Meditrinae duumviros, sic, uti Medicorum silii ingenui, calleret: nihil sacrarum profanarumque literarum ignoraret: ita


page 74, image: s074

elaborata et testimoniorum copiis suffulta, ita emblematibus, ita verborum et sententiarum flosculis intertexta auditorio proposuit, alternis, modo moralia, modo civilia praecepta, ut hoc in genere nihil lucem adspexisse limatius atque elegantius, adseverare non dubitent illi, qui viro aurium aediculas commodarunt. Hos certe, tamquam Hercules quidam Celticus, Suadae catenula duxit Principes, Duces, Comites, Barones, Nobiles filomaqei=s2 promiscue omnes, ut Socratem quendam, aut Platonem sibi audire viderentur, et perinde censerent NEANDRUM non audivisse docentem dicentemve, atque in Academia non vixisse. Ad haec florem non tantum facultatum et dominam atque reginam, Politicam habebat, cum Philosophorum Dictatore, sed eius fructum in rivulis, nempe Iurisprudentiae quae rebat, quae situm vulgabat. Erubescebat ut Philosophus sine ratione, ut Iureconsultos sine lege loqui. Institutiones iuris praelegendo domestico auditorio, ita frequenti, ut a nullo publico superaretur, sexies, pace summa Antecessorum iuris, absolvit, titulum de V. S. paratitla (ut vocant) Wesembeciana aliquoties enodavit, imo et se uti illis, quae cognita haberet, nosse, docuit, quando operam suam, cum virerent genua, Viris nobilibus, in patrocinando, in cavendis decipulis adversantium, et exorabulis iudicantium avertendis, in commissionibus et transactionibus locaret, cum vero sequi lites artuum insirmitas non indulgeret, domi nihilominus consuleret consulentibus, et in negotiis Academicis praecipue sive Stentaliae, sive Berolini, sive in Senatu sive iudicio nostro, expediendis, dexteritatem suasm abunde probaret. Prudentiae Viri testimonium omni exceptione maius est, quod saepius, quam pro annorum intervallo, sceptra ipsi Academiae tradita, id quod factum sexies: quod in summa huius Academiae festivitate, saeculari nempe A. DC VI. summa cum laude, abipso gesta: quod numquam non clavum rectum tenuit navimque sine et salutis publicae et aestimationis suae naufragio gubernavit. Adhaec quod Decanatus Philosophici axiomate quater et decies functus est, ut inter ceteros Collegas. imo prae ceteris, egregiis gavisus Promotionibus, LXXV. Viris doctis Corollam Apollinarem sua manu imposuerit. Neque vero magistratus solummodo Virum ostendere solet, sed et matrimonium certe NEANDRINUM ostendit. Quando enim ipsi in manu convenisset A. S. DCXC. feriis Bacchanalium, aut ut nobis Passio.


page 75, image: s075

nalium, et quidem ad aram publicam, tum puella virtutum et castitatis dote opulentissima Anna, Clarissimi et Experientissimi Medici D. Ioannis Cnoblochii Prof. P. filia, non amplexus est eam in nuptiis tantum hilariter, sed et toto coniugii tempore, quod ultra saeculi dimidium extenditur, ita habuit humaniter, ut ambo coniuges (verba mariti agnoscite) numquam irati dormitum iverint: Liberos ex ea, qui vitales fuerunt, utpote ex Masculis VI. et V. faemellis, filios duos, et filiam unam, sic educavit liberaliter, ut Samuel et Ioannes LL. Candidati, inque Academiis exteriis paterno sumptu nutriti, Syndicatus et Advocaturae dignitatem, ille apud Luccavienses in Lusatia, hic in electorali Dicasterio Custrinensi, Praeclare tueantur; nata vero Dorothea-Sybilla, Dn. Samueli Gerstmanno, Consuli huius, Urbis Seniori, secundis votis expetita fuerit: Familiam denique ita rexit circumspecte atque frugaliter, ut bonum Patremfamilias, quem legibus Oeconomicis fingebat, ad vivum ipse exprimeret. Iudicii et memoriae ratum in uno cerebro contubernium, in NEANDRO vero, hae tamquam germanae sorores ita coniuraverant, ut virum ante fata non desererent. Memoriae vis laiis adfuit praestantissima, ita tamen infideliter, ut vix viri ne nominis quidem proprii meminerint: Dn. NEANDRO adfuit et praestantissima et constantissima, qui se callere decrepitum ea, quae puer imbiberat, non semel, nec falso praedicabat. A Demosthene legimus Phocionem securim vocatum Orationum suarum: eiusmodi securis scriptorum et exercitiorum, ut omnium, ita potissimum Academicorum, erat Dn. NEANDER, cuiuscumque ea erant artium aut facultatum, acriter ab ipso examinata et sedulo pensiculata, limam eius et lineam, citra tamen auctorum iniuriam (ab hac enim erat alienissimus) admittebant. Magna haec et divina, quae hactenus adumbravimus beneficia: sed verum verbum est profecto, quod aiunt: Nihil homini tam prosperum divinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, coniugatione quadam mellis et fellis. Id etiam inter commoda sua usu expertus est Dn. NEANDER, qui primo Rectoratu, Patrem, secundo Matrem, et subinde diverso tempore caros liberos, ante quadriennium etiam elocatam Consuli natam flebiliter amisit, qui vitam divisit inter prosperam valetudinem et adversam, et ingravescenti aetate Martios ungues sensit in facultatibus: verum ut Doctor Magnanimitatis, magno haec et constanti


page 76, image: s076

superavit animo, unumquemque cum Deo et flere et ridere exploratum habens. Imo et in promptu sunt, quae opposuit, et quibus incommoda solatus est, commoda, praeprimis autem Schediasmate relicto sibi gratulatur, et Deo immortali gratias agit primum pro monogamia, quod cum una eaque morigera uxore, pacato coniugio, sine ulla vel levissima querela tot annos transegit coniunctissime: tum quod nihil supplicans aut prensans, imo peregrinus, et ab amicis nudus, ad Professoriam provinciam a Senatu promotus fuit: Inde quod primum Academiae Saeculum Rector Magnificus clausit et alterum aperuit. Postea quod frequenti ac denso auditorio de studiosae gentis favore certior est redditus, neque opus habuit novem Musas, una cum Apolline advocare, ut numerum faceret. Tandem quod creatione et coronatione tot excellentium Philosophiae Magistrorum, Philosophicam amplificavit familiam. Magna haec sunt et illustria VIRI MAGNI documenta, quibus per manes collegae et Amici, adiungere liceat illud iudicio Nazianzeni magnum, magnum dicimus, non graviter peccasse, quando nec sine spinis piscem, nec sine naevo mortalem datur invenire. Et insuper supremum, idque maximum, propitio per CHRISTUM Deo, mundo immundo exire. Id quod nostro Defuncto contigisse nemo dubitat, qui eum in vita illi operatum Philosophiae novit, quae nectit iustitiam cum piascientia, quam veram Philosophiam agnoscit Clemens Alexandrinus: qui ipsum vidit pecunias suas non in mare, orta procella, cum Antisthene Cynico, abiecisse, sed exorta tempestate conscientiae, reculas eruditionis et virtutis suae in mare vulnerum Redemptoris mersisse: qui vidit Patrem, Fratrem et Collegam, in ipso sinitae lucis limine constitutum, quando iam tussi crebra sermonem interficeret et verba devoraret, CHRISTUM Salutisicatorem in lingua, labiis, imo cordis meditullio sessitantem retinuisse, et in alteram usque vitam, ubi NEANDER nunc degit, atque SOSANDER, CHRISTOPHORI personam constanter egisse. Ceterum nos in hoc programmate calculos posuimus, Vos summam colligite, atque diiudicate, num iniuria Macarites MAGNI cognomento hominum linguas imbuerit. Quod si virum ingenti ingenio, ac supra solitum, animi augustiorem exititsse, summa summarum est, agite CIVES LITERATI et LITERATORUM FAVITORES SINCERI, quod


page 77, image: s077

superest, debitum persolvite, et cum Mausolea aut Pyramides excitare, nec fortunae, nec fidei nostrae, exsequiis decentibus exuvias expergifica speplenas, in tumulum, qui Thyestae adserto corporis portus est, componite, et ad caelestem aetatem, ad quam Dn. NEANDER annorum LXXV. et II. mensium curriculo absoluto, mentem solutam brumalibus mundi nivibus atque nimbis, ipsa bruma post VI. vespertinam, praemisit, exserto vertice adspirate. Id quod iubemus, gratitudinis est edictum, quod didactri Ioco postulat. pauci enim in huius urbis clauduntur ambitu ex Senioribus, qui pulverem eruditum vel attigerunt, quibus conscia mens non ingenuam illam confessionem suggerit similem Philosophi Carneadis: Nisi Chrysippus fuisset, non essem ego: Nisi NEANDER fuisset, non essem ego: Et qui nunc coetum stipant Iuvenes, Musarum alumni, eorum adhuc aures calent praelectionibus disertissimis de certitudine scientiarum, quas paulo ante asthmatis incursum, hoc autumno habuit, rationem se officii non redditurum ratus, si cum Solone apud Graecos, cum Iuliano apud Latinos, discendi docendique ardorem non in ipsum sepulcrum altero cum pede protenderet. Vidua eo nomine, quod docti Viri vidua, adflictior, quemadmodum mariti dignitate compotita est vivi, ita et demortui sibi honorem vendicat. Nati, Gener, Cognati, adfines, Viri Amplissimi, Consultissimi, Clarissimi, Eruditissimi, reddhostimentorum pro metitis paternis, tot etiam intimationibus atque perorationibus in honorem vestri ac vestrorum elucentibus, a vobis exspectant spicilegium: Horrea, manipulos, pugillos, officiorum pro suarum quisque virium modulo, prolixius vobis deferentes atque pllicitantes. Interea vero Vos non Nestoream amplius aetatem, verum NEANDREAM vivere, atque sub aureae pacis tugurio, Galenice exoptant valere. Ita vivite atque valete.

EPITAPHIUM.

Ecce quid hoc? Tumulum certant abolere NEANDRI
Castalides, quorum Mysta fidelis erat.
Tantane mansuetis sedet ira furorque puellis,
Manibus ut cupiant bella movere Viri,
A quo se cultas studio meminêre perenni,
Indignum visum est hasce referre vices.


page 78, image: s078

Audite haec animis illae, qui cernitis, aequis,
Aiunt, ne saevas esse putate Deas.
De nobis meruit bene praeclareque NEANDER,
Qui nostri vindex semper honoris erat.
Haec sibi mortales poni monumenta laborent:
Mors nihil in Nostrum pallida iuris habet.
Docta per ora virûm volitat superatque NEANDER,
Cumque sitis plane nil habet ille rei.
At Mausoleum, quod non abolere vetustas
Ulla potest, scriptis condidit ipse sibi.
Quae nostrum sapiunt nectar Charitumque leporem,
Aeternum vivent haec monumenta Senis.
Doctorum concors vox flagitat ista virorum,
In laudem soboles profer honora patris.

M. IOANNES MOLLERUS, Rector Scholae Francofurtanae.

SCRIPTA.

Disputationes Logicae. Francof. ad Oderam 1591. in 4.

Disputationum Physicarum Heptas. ibid. 1590. in 4.

Oratio de vita et fato Adriani Albini, ibid. 1592. in 4.

Disputationes Physiologicae XII. ibid. 1592. in 4.

Disputationes Ethicae. ibid, 193. in 4.

Bacchanalia, ibid. in 12.

Orationum funebrium in Marchiae Brandeburgicae Academia habitarum Decades V. ibid. 1614. in 8.

De potestate Principis. ibid. in 12.

Ego ipse, sive farrago quaestionum, ibid. in 12.

Orationes Politicae. Berolini 1666. in 8.


page 79, image: s079