07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 63, image: s063

VITA CL. VIRI, D. EDONIS NEUHUSI, Gymnasiarchae Leoverdiensis, Descripta per Epistolam ab eius Filio, REINERO NEVHUSIO, ICto et Gymnasii Alcmariani Rectore.

MAgnifici, Prudentissimi Viri, PARENS meus esti numquam totus et aeternum moriturus, hoc tamen magnopere a me desiderari videmini, ut vivam Praeceptoris vestri imaginem Vobis et posteritati in literis consignem. Libens ac sponte facio, Viri Amplissimi, quod pro vestra in pios manes benevolentia tam amice a me deposcitis. Si placet, et a publico sit otium, agite, et a primis incunabulis, ad extremum usque Fatidiem, universae vitae campum attente mecum decurrite. Annus erat, post reparatam hominis salutem, M. D. LXXXI. 21. Octobr. quo Parens, heu! quondam meus, vitae mortali usuram hausit in illustri apud Westphalos civitate Steinfurtensi, quae Gymnasii celebritate tunc temporis orbi terrarum notiffima, nunc militi Caesariano praeda ab hospitium. Suae auctorem originis Patrem habuit Reinerum Neuhusium, Virum de Reformata Religione optime meritum, civem apud suos primarium. Matrem Saram Piccardinam, egregia tunc gente et familia matronam. Annos circa natus novem, intra spatium ferme menstruum, utroque parente orbatus. A quo tempore Fratres pupilli multis iactati per orbem faris. Natu medius Ioannes, qui postmodum Leoverdiae apud Frisios vixit, ducta in matrimonium Filia Clarissimi Fullenii. in Hispaniam ablegabatur, ibi Mercurio fidem ac operam facturus. Natu minimus Alexander, Stockholmiam apud Suecos missus,


page 64, image: s064

illic, postquam adolevit, in magna apud Regem gratia, ac Centurio contra hostem gloriose obiit. Parens p.m. ceteris aetate maior, ab amicorum consilio ad varia destinatus; nisi bono intervenisset Fato Vir Cl. Ottho Casmannus ipsi Avunculus, qui singulare in puero cognoscens ingenium, solis literarum studiis deberi hunc dixit. In patria Schola exacto ferme triennio, cum Avunculo suo Stadam commigrat, ubi Gymnasii Rectura ipsi offerebatur. Hic totos novem annos in gremio et deliciis haesit magni Casmanni, tamquam ad Gamalielis pedes. Quo ductore Philosophiam, Theologiam, cum reliqua literatura non perfunctorie pertrautavit. Inde in patriam reversus, institutione Clarissimi Vorstii et Timpleri gratioribus studiis non leviter tinctus. Quibus tam familiariter convixit, ut ab illis Filii loco duceretur. Si quando ardua et acris disputatio a vicinis Iesuitis, ut sollenne illic erat, offerbatur, ad illos de Summa religionis disputaturus Monasterium mittebatur. Sed mise rabilem hoc exitum habuisset, nisi aliter Deus hoc malum rexisset. Subordinatus erat a Iesuitis, qui vim illi inferret in via, Quod factum continuo, et grave vulnus crebro inflictum, Leto proximus, si non aliquod in capite operimentum teli impetum retorsisset. Etiam res illa pene litem illi fecit apud nostros, quasi prorsus Vorstianam sectam amplecteretur, iurassetque in verba Magistri. Aliter hoc scripta in publico testantur, et ille pro orthodoxa Religione sumptus in manum calamus. Sic probe exercita iuventute et ad gloriam vergente aetate, incogitanti atque ultro studiorum causa Marpurgum contendenti, anno M DC VII. 11. Iunii, Rectura offertur Leoverdiensis: de qua gente vix unquam fando quicquam ad aures venerat. Moris tunc fuit terras et maria pervestigare, ut tali provincia Vir dignus invemretur, secus quam nostra aetate, quando rudis aliquis, modo barbae et pallio nomen faciat, ad ferulam admoveatur. An illam regere cum imperio et consilio possit, parum curae et cordi est. Iuvenis tamen, peneque imberbis, cum illam Atlas molem susciperet, discipulos aetate, quam ipse, maiores reperit; Collegas invidos ac obstinatos, quasi bono illis praerepto. Paucis vero annis invidiam ac livorem superavit, Virtute ac eruditione publice testibus. De Religione, Quia Vorstii olim discipulus, ne cui vacillet fides, Anno M DC XIII. in laudatissima, quae Leoverdiae Frisiorum Christo Domino colligitur, Ecclesia, Presbyter eligitur,


page 65, image: s065

Reverendis, Clariss. nostrâ aetate Theologis. DD. Bogermanno, Fullenio, Hachtingo, illic V. D. Ministris. Ut in prissimo Parente pietas, ita assiduus ille in functione sua labor non parvam nobis gloriam apud Nostrates reliquit, cum nullus in Rep. orod, nulla vitae honoratioris functio, quae non ex fideli sua institutione Viros optimos ac Clarissimos profiteatur. In quo unico dum viveret, summum sibi decus ac solatium reposuit. Non miror in illa etate ac statione infractum laborem, quando memini adhuc puer istam ad meas aures quottidie cantionem; quod saepe ablatis clam lichnis et lucernis in orbem ligare se solitus manibus pedibusque, ut praeveniens mane auroram melius Musis litaret. Audi mea iuventus et imitare exemplum. Non minus, quam illud Cleanthis, qui noctem hauriendis aquis impendit ut pretium suis Praeceptoribus pro disciplina diurna persolveret. Sed magis in alio haec laudem, quam in illo vitae sanguinisque mei fonte. Divi Parentis nomen cum fama foras nunc iret, illustris Resp. Groningensis illi Recturam sponte obtulit, Anno M DC XIX. cum magno suorum civium desiderio et exspectatione, in Uxorem, in liberos, si saris vita interrumperetur, publicae liberalitatis insigni facta promissione Manere Leoverdiae Deo visum. Quae de illius abitu, quemadmodum de Scholae universae interitu, litem pene faciebat vicinae Civitati. Non minus illi in spem et liberos, si quand res postularet, et morari apud illos vellet sacrosancte pllicita. D. Parens cum undique favorem hominum intueretur, publicam pene lamentationem de suo decessu audiret, tandem de assumenda vocatione destitit, motus tum singulari literatorum Civium in se affectu,

------ iure perhorruit
Late conspicuum tollere verticem.

tum in suos aeternum merito mansura Amplissimi Sentatus recordatione. Igitur in illustri Leoverdia, hoc quod brevis vitae restaret, in statione sua decurrere, forti animo stetit sententia. Quam tamen adverso fato vitam traxerit, nemo vestrûm Cl. Viri, ignorat. Piaeter omnes sarcinas et molestias, quas illa professio ab integro viro requirit, totos viginti annos cum immanissimis calculi doloribus sic misere luctatus, ut vix diem ab illa carnisicina liberum habuerit. Totas septimanas, vermis adinstar, humi repens, pervigiles et insomnes egit, quasi unus omnibus aerumnis par congressu.


page 66, image: s066

Nihilominus in aerumnosa hac vita tam pertinacem meditationibus operam impendit, ut fracti corporis imbecillitatem ingenii illa intentione magna saepe ex parte lenierit ac levarit:

Ad mala iam pridem non rude pectus habens.

In primis a Poetico spiritu, quando ad calculi incudem gravissimi torqueretur, minuendi doloris remedium sibi quaesivit, scilicet:

------ grande doloris
Ingenium, miserisque venit soleritia rebus.

Cuius generis huiusmodi multa observavi, extemporanca, et ab ipso eiulantis ore ad lacrimas excepi.

Inter calculi torturam effusa.

Si me peccati moles operosa fatigat,
Attollit miserum gratia larga DEI.

Aliud.

CHRISTE mei miserere, mei miserere Iehova,
Nec sine me cassas ferre sub astra preces.
Neu sine me querulis frustra quatere aethera votis,
Perpetuoque meas imbre rigare genas.
Tunc tua magna meo referam praeconia versu,
Et solvam in laudes os animum que tuas.

Aliud.

Cum nihil humanae superest opis, una salutis
Spes in te residet Christe benigne meae.
affer opem, Servator opem fer, rebus in arctis,
Et recrea auxilio languida membra tuo.

Aliud.

Tandem Chare Pater, post longi taedia morbi,
Chare Pater, medicam, tu pores, affer opem.
Affer opem misero, fidm mihi porrige dextram,
Carnisicem a lasso corpore plle luem, etc.

Sub illo Phalaride ac truci morborum iugo nata tamen praeclara literarum volumina: Illud humani ingenii Theatrum: De Sacris Fatidicis libri duo: Triga attium Scholasticarum: quae inter manus singula versantur:


page 67, image: s067

Quae nec ventura silebunt
Lustra, nec ignota rapiet sub nube vetustas.

Quaedam adhuc domi in armario apud me asservantur, et si Deus volet, lucem propediem videbit, sub septem Regibus Romani Imperii Infantia, et Gymnasium Eloquentiae, opus plane serium ac perpolitum. De ceteris cum animi, tum corporis dotibus, quas serio admirari in Parente nostro soletis, non ero prolixior. Vobis, Viri Clarissimi, aeternum gratiae debentur, quod ob veteris memoriam Magistri, tanta erga nos fide ac benevolentia sitis affecti, quod nuperrime, quando parens p. m. hoc vitae carcere exivisset, cum meliore Reip. suffragio publice testatum fecistis. Obstitit turpis ambitio, et pro triginta annorum admiranda sedulitate, cum viva voce, tum assiduis lucubrationibus, ne gutta bonae gratiae ad suos promanavit:

Hoc est ad nostros non leve crimen avos.

Aut cum Poeta Graeco dixerim:

*to\ me\n la/xomen ge/ras2 h(mei=s2.

Ac vere Cicero; Fortes et sapientes vitos non tam praemia sequi solere recte factorum, quam ipsa recte facta. Hoc in tristibus rebus unicum solatium, quod gloriari semper liceat de beata Cl. Parentis memoria: quam nulla dolebit vetustas, nulla hominum ingratorum obliterabit oblivio:

Ergo, dive Parens, carnis compage solutus,
Nunc cognata tibi sider a victor habes.
Nunc coram mirare D Eum, magnique Tonantis
Vultus, Ora, Torum, Sceptra, Manumque vides.
Hic maior terris, humanas despicis artes>
Et cui nunc pretium foeda libido facit.
Non illic quereris, quos Calculus ingerat, ictus;
Aut labor afficiat sollicitudinibus.
Otia quae nuper Tibi Musa ingrata negavit,
Haec nunc in Caelis otia laetus agis.
Cernis, ut humanis nulla est fiducia rebus,
Et vulgi instabilis gratia, fide Deo.
Fide Deo, quicumque voles te credere Fatis;
Alloquio CHRISTI, Caelicolumque frui.
Corporis exigui parva est iactura: perennes
Ingenii titulos Fama decusque facit.


page 68, image: s068

Sola Deum Virtus penetrat, metitur et astra,
Est ubi corporibus gratia nulla suis.
Sic, ô dive Parens, quot Musis clara dedisse
Nomina, quam Frisio commoda multa solo:
Tot pro dote refers, CHRISTO ductore, Triumphos,
Semper ubi nullo fine Triumphus erit.

SCRIPTA.

Princeps Agapetianus, sive Commentatio de officio Principis, vulgo Scheda regia dicta, quam Agapetus Magnae Ecclesiae Constantinopol. Diaconus ad Imper. Iustinainum I. perscripsit, in LXXII. Aphorismos digesta, et metricis adstricta numeris. Francofurti 1603. in 8.

Theatrum Ingenii humani, sive de cognoscenda hominum indole et secretis animi moribus, libri duo. Amstelod. 1633. 1048. 1664. in 12.

Fatidica sacra. ibid. 1635. in 8.

Triga Scholasticarum artium, sive idea Loquendi seu Grammaticae, Dicendi seu Oratoriae artis, et Disserendi sive Dialecticae Leovardiae 1636. in 8.

Gymnasium Elcquentiae, sive Institutio studii Oratorii. Amstelod. 1641. in 12.

Insantia Imperii Romani sub septem Regibus. ibid. 1657. in 12.

Novam quoque Grammaticam edidit una cum Vibrando Revio et Petro Mollio, illustrium in Frisia Scholarum Rectoribus, etc.


page 69, image: s069