07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 31, image: s031

ELOGIUM UBBONIS EMMII, Historiarum et Graecae Linguae in Academia Groningensi Professoris primi, Id est, De Ortu, totius Vitae Curriculo, Scriptis et Morte eiusdem Narratio brevis, Ab Amico coniunctissimo contexta.

CLarorum virorum facta moresque literis mandare uti antiquitus, sic et nostris temporibus usitatum, non solum ad gratam eorumdem recolendam memoriam, sed etiam ad studium similium virtutum in an imis aliorum excitandum. Habet enim acres in animis excelsis ad virtutem stimulos eorum, qui cum laude vixerunt, per exemplum, quasi per speculum vivum atque ardens propositum accensa aemulatio. Mihi vero UBBONIS EMMII ortum totiusque vitae curriculum, atque ex his terris excessum memorabilem pro coniunctissimae necessitudinis nostrae iure narraturo verbis utendum reor nec fucatis nec multis; cum et ea sint viri huius in Ecelesiam, Remp. Scholas merita ut


page 32, image: s032

orationis Ienocinium minime affectent, et ipsus eruditis suis scriptis aliorum famam cum sua iamdudum longe lateque diffuderit, atque adeo ad seros usque posteros transmiserit.

Natus est igitur EMMIUS anno aerae Christianae vulgaris M D XLVII. pridie Nicolai, id est, ipsi Nonis Decembris, in vico Frisiae Orientalis haud ignobili, cui nomen GRETHA; ubi arx egregii operis praefecturae totius caput, sedes et antiquissima hereditas Sircseniae domus, quae Comites edidit, tum portus commodissimus, et huic subserviens [Note: In descript. Chorogr. Fris. Orient. pag. 48.] rara soli felicitas. Hoc mihi solum natale es (inquit o( makari/ths2) in quo et lucem primum vidi et educatus sum: ubi et pater meus et avus paternus, et proavus, et avia quoque paterna, et aviae pater, et patris mei avunculus eodem mecum nomine et cognomine dictus, nati fuêre omnes inter suos honorati, et possessiones soli ibidem tenentes. Pater ei fuit EMMO Diken, Ecclesiae Iesu Christi ibidem per annos complures sidus minister, vir et eruditione et vita Theologus, M. Lutheri et Phil. Melanchthonis quondam discipulus, obdoctrinam, pietatem singularem morumque modestiam carus imprimis ac familiaris Iohanni a Lasco Polono, viro maximo, omnium Ecclesiarum toto agro isto [Note: Hist. lib. 57. p. 887. Anno 1534.] sparsarum tum temporis Ephoro. Avum paternum habuit Dikonem Mettium, Remeti F. agricolam, fortunâ ut in illo ordine satis lautâ, curando aquarum claustro apud Grethanos praefectum, annis et auctoritate gravem, qui cum bello Geldrico arce istius loci, ad quam occupandam Geldri properabant, fraude infidi praefecti Alberti Baconiorini excedere et claustro providere, ne quid id detrimenti caperet, iussus esset, re probe confecta, cum iam pedem referre coepisset, ad genua usque toto corpore armis fulgnes, ab hostibus circumfusus, et nequiquam fortiter defendere se conatus, in manus eorum pervenit, e quibus non parvo auri pondere pro modo rerum suarum redimere se coactus fuit. Cui si in arce remanere licuisset, haud leve momentum, ut tum quidem vulgo credebatur, ob gratiam et auctoritatem, quam inter suos habebat, tardandis Alberti consiliis, qui arcem hostibus [Note: Hist. lib 45. p. 710. Anno 1514.] pessimâ sfide tradidit, adferre potuisset. Patris avunculus UBBO EMMIUS, I. U. D. huic nostro nominis auctor, iuri dicundo in arce Orthanâ praefuit, cum ad eam Henricus Senior Brunsuicensis casu plane memorabili, tam illustris opibus et gloriâ princeps, ingloriâ et imbelli manu


page 33, image: s033

[Note: In desc. Fris. orient. p. 23. In desc. Fris. orient. pag. 51. et alib i passim.] adolescentis XVI. annorum occubuit. Nec minus honoratum ei genus maternum. Mater enim Elisa patrem habuit Egberdum Tiardam civitatis Nordanae per annos triginta continuos consulem, qui mores hominum multorum norat et urbes. Hinc mihi maternum genus) ait Emmius de Norda locutus) hic avus, proavi, abavique sedes habuêre. Patriam et originem paulo accuratius in historiâ descriptam, aliaque sua posteris reliquit, ob sinistrum quorundam affectum, quibus quasi sudes in oculis erat ingenua viri in dicendo scribendoque libertas; praesertim quoties de iure libertateque Frisiorum mota esset controversia. Coegit quoque hoc facere eum adversariorum iniquitas, qui cum faublas suas ab eo temni ac refelli indignis ferrent animis, eum convitiis conspuere et boni nominis eius famam lacerare voluerunt, eum mis1ofri/s1ona esse, hostem patriae, ignarum ignotumque sibi, et cuius conditionis sit clamitantes. Quibus [Note: de Orig. et antiqu. Fris. p. 3. et 4.] ille responsum hoc debuit; Me quod attinet, sum origine et patriâ Frisius non minus quam hi, qui me flagellant, si modo huiusmodi hi sunt, honestâ domo utrâque natus, honestâ quoque in re, in literis voluntate ac sumptu meorum, sine onere aliorum, honeste domi forisque educatus, idque cum diminutione hereditatis meae. Adversariis meis affectu in communem patriam et gentem nostram non concedo; sed afctum veritati in historiâ vim facere non patior, intraque terminos me contineo. Verum tradere tuerique ante omnia laboro: et hunc laborem difficilem Frisiis meis impendo gratis, solo patriae ac veritatis studio ductus, et hoc inter negotia assidua cum valetudinis iacturâ praesto.

In puero statim indolis et ingenii praestantia eluxit; ideoque piâ ac fidâ parentum curâ domi mature Dei timore, bonis moribus, literarum primis initiis imbutus, anno aetatis nono a patre Emdam ad scholam literariam deductus fuit, haesitque in ea annos fere IX. Deposito illic primo studiorum tyrocinio, cum flueret annus M D LXV. missus est Bremam, ob famam ac celebritatem magni illius Grammatici et Scholae Rectoris. Ioannis Molani, e cuius exactâ disciplinâ multi praeclari et eximie docti viri prodiêre. Inde in patriam reversus, non mox properavit ad Academias more iuvenum nostri aevi, in quos quadrat vetus hoc dictum, Canis festinans caecos parit catulos, sed aliquandiu in Schola Nordanâ renascenti substitit, praeceptoribus usus Ioanne Floriano, et Doct. Nicolao Saschero, viris


page 34, image: s034

doctissimis. Ibi tum ille et exercendi stylum scribendique rationem suo exemplo suscitare, et studio industriaque singulari cum sibi favorem caritatemque superiorum conciliare, tum animos aequalium ad bonas literas maiore assiduitate et diligentia colendas impellere; idque non sine emolumento studiorum suorum insigni. Quemadmodum enim purpurarii pannos suos ahenis decoquunt ac subigunt, ut purpurae recipiendae reddantur idonei, facturi alioqui coloris praestantissimi et laboris iacturam: ita adolescontium ingenia in classibus sub disciplina subigenda esse ipso rerum usu edocti non sine ratione sapientes semper iudicarunt. Nisi enim rite praeparata fuerint, et solidioris eruditionis fundamenta recte iecerint, antequam ad Academias ablegantur, quidquid superstruxerint, corruet, certe numquam in viros magnos evadent. Quod cum probe intelligeret vir prudentissimus pater Emmii, filium suum Academias adire noluit, antequam ingressus esset annum vitae XXIII. per annos XIV. in Scholis optime exercitatus ac confirmatus, cum iam posset semet regere contra insidiosas seducentium illecebras egregie firmus, et ea solidioris doctrinae fundamenta iecisset, ut uberioris profectus gratiâ laudatissimas Academias cum fructu adire posse iudicaretur. Anno igitur Christi M D LXX. e patriâ ad pleniorem ingenii cultum et quasi mercatum doctrinae uberiorem recta Rostochium perrexit. Erat vero tum temporis prae ceteris Germaniae Academiis celebris Rostochiana ob clarissimorum in ea docentium virorum copiam, inter quos eminebant duo viri magni, David Chytraeus, et Henricus Brucaeus, ille Theologus et Historicus celeberrimus, hic vero Medicus ac Mathaematicus praestantissimus. Utrumque docentem assidue audiebat, utrumque crebro dein in ore habebat; priorem ab insigni in dicendo facundiâ, et multiplici historiarum cognitione, alterum a docendi dexteritate iocis facetiisque conditâ commendans. Heic dum se penitus sacris musarum studiis dedit, in morbum incidit gravissimum ac propemodum letalem, quo corpusculum fractis viribus contabescebat, medicis morbi speciem non dignoscentibus, qui intus diu latitans tandem se prodidit externis indiciis. Morbus erat Frisiis et accolis maris Balthici e)pixw/rios, vulgo dictus Schorbutus, reddebatque eius curationem difficiliorem tempus brumale, in quod forte inciderat, cum nulla suppeteret recentium herbarum copia et aeger ad ver usque


page 35, image: s035

superesse non posset. Restituit tamen eum sanitati pristinae, per Dei gratiam, potus lactis caprilli, in quo decoctum erat semen sinapios et raphanus maior. Hoc morbo periculoso defunctus DEO servatori suo hanc Oden )*epainetikh\n cecinit:

Conditor humanae gentis, Servator et idem,
O mihi praesidium dulce decusque DEUS:
Quis tua centenus miracula pangere linguis?
Quis benefacta suâ pendere mente queat?
Tu facis ut valeant, modo quae languore iacebant
Obruta et exanimi membra soluta lue.
Quodque videbatur mediâ iam morte teneri,
Ecce nova corpus mobilitate viget.
Nam tua me in poenam iustam Lex iusta trahebat,
Quam vitium et lapsus transiliêre mei.
Iamque suis ultrix aderat mors cincta flagellis,
Intentans Stygios effera saepe metus.
Ast tua me mediis subreptum faucibus Orci
Dextra tulit, tuto restituitque loco.
In te sperabam, teque in mea vota vocabam
Assiduo, cum me merserat ista lues.
Nunc agiles artus igitur saliuntque valentque,
Quae prius exanimes pene fuêre malis.
Nec secus exsultant, quam quando aestate serenâ
Hinnulus ad liquidas ludere coepit aquas.
Aut cum densa procax inter virgulta capella,
Aut tener in plenis exsilit agnus agris.
Ergo tuum nomen semper, tua facta canentur,
Nec tua laus unquam cedet ab ore meo.
Tu spes una meis rebus, tuque anchora fesso
Solus es, et nostrae iura salutis habes.
Solvant iusta DEO, reddant praeconia Christo,
Quotquot ab illius nomine nomen habent.
Ill (novum dictu!) funcestis excita lectis
Caelesti subito corpora sanat ope.
Salve sola meae reparatae causa salutis,
Salve iterum vitae spesque salusque meae.

Iactis sic satis fideliter Rostochii praecipuis studiorum fundamentis de adeundâ Galliâ cogitare coepit; sed ecce tristissimus nuntius de morte patris eum in patriam ad matrem


page 36, image: s036

viduam revocait, labente iam anno tertio, ex quo e patria discesserat. Domum ad suos reversus fratres quatuor ac sororem maerentes, ac inprimis maestissimam matrem, cui unice carus erat, multis pietatis officiis non parum refocillavit. Sed, quae est rerum humanarum sors, hunc maeroris aestum vix ac ne vix quidem in animo matris nonnihil residentem casus excepit alius vere infelix, qui eandem et vehementer, et diu asflixit. Is sic habuit. Miserat pia mater ad sororem Henricam nuptam Buttoni Hinckenae consuli Nordano tum aegrotantem, filiam suam unicam Thelicam, puellam annos natam XIX. corporis et animi dotibus eximiam, quae domum redituriens ac e portu Nordano solvens, navigio per navicularii incuriam everso, aquis suffocara est. Quam ad littus natantem cum forte femina insulsa conspectam agnovisset, inconsiderate accurrens ad aedes viduae, clamore sublato, ac si rem laetam nuntiaret, infausto hoc ac improvido nuntio matrem sedentem cum filiis in prandio ad mensam ita perculit, ut ipsa animi deliquium passa concideret. Hinc dolor ille prior ex obitu mariti recruduit, et luctus ingens casum hunc secutus Emmium apud matrem, qua erat in eam pietate, in tertium usque annum retinuit. Quo dolore multa filii huius consolatione et temporis longinquitate non nihil mitigato lenitoque, idem denuo e patria migravit Genevam Allobrogum petens, cum iam aetatis annum ageret XXVIII. quae aetas comparandae per peregrinat ones prudentiae, praeterito iuventutis lubrico, omnium aptissima est. Vidit in itinere non solum ea, quae sponte sua se oculis ingerunt, Academias et urbes celeberrimas, Coloniam Agrippinam, Moguntiam, Wormaciam, Spiram Nemetum, Heidelbergam, Tubingam, Argentoratum, Basileam, Tigurum, Bernam, Lausannam, sed et viros in iis doctrina et virtute claros salutavit, hominum ingenia, mores, insututa summa cum cura observavit didicitque, eaque ratione penum scientiae sibi facit instructiorem. Genevam vero attraxit eum non solum studium addiscendae linguae Gallicae, sed imprimis studium Veri in religione; et inclitum nomen Theodori Bezae, a cuius ore totum biennium pependit auditor assiduus. Audivit quoque L. Danaeum, Fr. Portum aliosque, et Simoni Guolattio viro optimo et clarissimo gratus fuit, qui etiam ad extremos vitae annos ei fuit amicus, et singularis benevolentiae plenas literas frequenter misit, Habuit ibidem compares et studiorum


page 37, image: s037

socios ac sibi familiares Hermannum Vulteium, Sibrandum Lubbertum, Ioannem Witten, Eberhardum Altingium, Oniam Geldorpium Henrici F. quibus hterae et virtus postea clarum nomen dedere. Viso etiam Lugduno, Romanorum quondam colonia a Plancio deducta, in patriam denuo reversus, cum in reditu Basileae aliquamdiu substitisset, ubi tum clarissimi viri docebant, propinquorum et amicorum gratulationibus exceptus, matrem amplexu sui tantopere commovit, ut prae gaudio prorumpentibus lacrimis sinum ipsa suum petfoderit. Nec diu nomen viri huius latere in patria potuit, nec diu quoque eidem otiari libuit, quod multi facere solent; sed mox Deo vocanti obsecutus, bono publicio iuservire, qui studiorum finis esse debet, voluit. Proponebantur id temporis ei duae potissimum conditiones perhonestae, Ecclesiastica una, altera Scholastica. A priore, ad quam animus ferebat, retraxite eum verecunda modestia, quae hereditaria adeo naturae eius insita fuit, ut nimis pene modeste de se sentiens in hominum coetu fari vix auderet. et haec ad extremum vitae terminum fere ipsi adhaesit; fuitque hoc ei commune cum viris quibusdam vere eximiis, de quibus idem dici potest, quod D. Hieronymus de suo Nepotiano scribit: Eruditionis gloriam famamque declinando, eruditissimus habebatur. Scilicet ut recta ingenia debilitat verecundia, ita prava confirmat audacia. Elegit igitur vitae genus Scholasticum, molestum ac laboriosum, oblatamque Scholae apud NORDANOS Rectuiam anno M D LXXIX. sub festum Paschatos iniens, iuventutem bonas artes et pietatem docere, seminariumque Ecclesiae et Reip. fideliter exercere occoepit. Biennio in hoc stadio prope exacto, cum iam difficilia ea, quae in intiis ommum fere bonarum rerum occurrere solent, superasset, de matrimonio cogitans, non fuit in amoribus nimium festinus aut fervens, sed actiones suas omnes ratione regebat. Erat apud Nordanos puella bono genere natua, THEDA, Tiabberii F. cum hac coniugii sponsionem initiit pridie natalis Christi anni M D LXXX. nuptiasque celebravit mense Aprili anni sequentis. Verum ut moderatior fuit amor ante nuptias, ita ferventius exsatsit in matrimonio. Theda enim ista vere taedas in pectore mariti adeo luculentas flammasque tenaces accendit, ut ad extremum vitae terminum in animo eius earum recordatio haeserit. Sed ut nihil stabile est in rebus hominum, sic et in hoc


page 38, image: s038

coniugio extrema gaudii luctus occupavit. Nam et funus fratris, funusque matris Emmii non longe secuta sunt, et quod tam valido mutui castique amoris nexu vinctum erat matrimonium inter novos coniuges mors acerba cito diremit. De eo sic aitipse: Ann christi M D LXXXIII. die XVI. Octobris post tertiam pomeridianam Theda coniux mea, vera amoris inter nos mutui taeda, affectus et morum coniugalium perfectum exemplar vitaeque socia, prorsus ad genium meum a naturâ facta, optima, iucundissima, officiosissima, incomparabilis, Nordae, ubi tum pestis populariter grassabatur, secundo parturiens, in labore partus una cum fetu suffocata, incredibili meo cum dolore inter manus et lacrimas suarum exspiravit, cum vixisset in hoc saeculo annos XXIIII. menses IV. fere, mecumque in coniugio a)me/mptws2 egisset annos duos, menses VII. dies VII. Elata est die XVIII. Octobris, et in ambitu cellae interioris templi Nordani in sepulcris maiorum condita. Eius memoriae monumentum aereum e regione sepulcri columnae a me affixum, cui praeter reliquum praecipuum e)pita/fion, hi versus quoque in marginibus impressi sunt:

Hic sita perpetuis videor cessisse tenebris
THEDA, sed aeterno lumine viva fruor.
Quaeque humana semel putor haec liquisse, mariti
Hic tamen in maesto pectore vivo mei.

Aliud )*epikh/dion.

Lux mihi tu, tu sola calor mea THEDA fuisti,
Dum viguit vitae blandula flamma tuae.
Nunc tua cum vitae flamma est exstincta, repente
Occidit una animi luxque calorque mei.
Inque vicem me frigus habet, tristesque tenebrae,
Corque premunt pulso nubila maesta die;
Interiit mentisque vigor, cordisque voluptas,
Factaque sunt animo dulcia amara meo.

Scripsit haec inter alia multa in recentis doloris aestu. Superstes ei ex hac coniuge fuit Emmo filius primogenitus, qui anno aetatis XIX obiit Groningae, patrique ob placidos mores, et optimam fructus ingenii spem magnum sui desiderium cum dolore reliquit. Mansit vero in hoc toro viduo vere subtristis viduus in annum usque tertium. Tum


page 39, image: s039

hortatu et amicorum et proprinquorum frequenti impulsus ad alterum coniugium transiit, ducta in uxorem MARGARETHA a BERGEN civis Emdani viri optimi filiâ, virgine annos natâ XIX. Nuptiis finitis cum novâ nuptâ ad intermissa studia et labores solitos, quos non perire sibi, sed per DEI benedictionem fructus ferre valde uberes cum voluptate videbat, Nordam laetus rediit. Sed tantam Nordanae Schloae felicitatem livor et violentia heterodoxorum tnadem turbavit. Cum enim Scholam istam frequentiâ discipulorum augeri cernerent Zelotae quidam Lutherano nomine se iactantes, nec ullâ ratione adduci posset Emmius, ut sententiam de religione mutaret, metuentes ne clarissima lux haec ipsorum officeret luminibus, id effectum dedêre, ut ipsi denuntiaretur, deinceps ut a munere suo abstineret ob confessionem doctrinae. Accidit hoc anno M D LXXVIII. mense Septembri. Mansit tmen per hiemem Nordae in aedibus solitis, sed sine functione, find stipendio; fortique animo hoc suum damnum tulit. Inde LERAM in eâdem patriâ a populo istius loci, volente id Comite Iohanne, ad eandem functionem vocatus, id brevi singulari in docendo industria et dexteritate cum collegis, assistente divina gratia, assecutus est, ut Schola literaria illic non infrequens nec incelebris esset, ceteras certe omnes istius regionis inter Amasum et Visurgim superans. Nordanae vero, postquam in ea confessioni veritatis in doctrina sacra locus amplius non esset, et Ecclesia Lutherano nomine gaudentibus cessit, fortuna paulatim decrevit, nec reduci postea potuit, quamvis omnia in eum finem, tentata sint, et luci restituendae faculae accensae. Apud Leranos dum vivit, et quam nactus erat Spartam exornat egregie, facile amorem ac favorem multorum, quibus innotuit, cum in patria, tum extra eam, in se vertit. Sed non sine numine caelesti, praeter ceteras animi dotes insignes, imprimis studium Veri, ob quod loco priore cedere coactus fuerat, familiaritatem ei ac amicitiam non vulgarem multis cum Civibus Groninganis, qui ob similem veritatis professionem e patria extorres Lerae sedes suas fixerant, conciliavit. Inter hos primi erant tres virigeneris nobilitate, virtute et eruditione eximii, Regnerus Alberda consularis, in exilio vita functus, et duo natura et amore vere fratres, Fredericus et Abel Coenderi. Hac quippe ratione ei via ad hanc urbem nostram quasi strata fuit, ut postea eventus docuit. Reducta namque ad Societatem


page 40, image: s040

Ordinum foederatorum Belgii GRONINGA, cum passim exules in patriam rediturirent. Ampliss. Senatus inclitae huius urbis ad Scholae suae clarissimae, sed per belli tumultus collapsae instaurationem ac gubernationem, statim consentiente omnium voluntate, UBBONEM EMMIUM vocavit, ac Rectorem toti literatiae Rei publicae docentiumque Ephorum praesidere voluit, facta ei potestate una cum Scholarchis collegas pro arbitrio suo arrogandi et abrogandi. Eo igitur tamquam ad maiorem boni publici proventum concedens anno Christi MDXCIV. natus annos XLVII, collegis sibi adscitis viris piis et eruditis, quantum cuiusque locus ac conditio requirebat, Scholae resurgenti ordinem convenientem dedit, eiusdemque synopsin legesque typis excusas publicavit. In hoc munere, cum undequaque discentium ad hanc Scholam concuisus fieret magnus, collegarum quoque numerus auctus, et par studium ei responderet, magno cum honore et fructu per annos XX. fere, hoc est, ad Academiae nostrae initia heic perstitit, vereque ostendit quis quantusque vir esset; ingenio et eruditione multiplici excellens, labore etiam inter occupationes et varias et assiduas indefessus, Orthodoxae religionis et adstrictioris disciplinae amantissimus, pietate in DEUM nulli secundus, et quae ab ea non deflectit, prudentia multum pollens. Prudentiam dico, quae a pietate non recedit. Aversabatur enim eorum hominum pravam indolem. quibus pietas ludus est, ac vitiorum velamentum, quibus commodum Rei publicae commodo Ecclesiae, prudentia politica sincera pietate politica potrior est. Ingenium ei sincerum et candidum, atque ideo subdolos et aliud prae se ferentes dicentesque, aliud pectore clausum habentes, detestabatur. Candore vero sic utebatur, ut non minus caulum quam cand dum se esse reipsa ostenderet, fidens quidem, sed cui videns. Secreta ac momentosa non facile cuiquam revelabat. Iudicium, quibuscumque de rebus consuleretur, tam purum et exactum, ut rarissime aberrasse meminerim, qui consilium ipsius esset secutus. Collegarum suorum amans, et concordiae cum iis servandae perquam studiosus, ut in omnes fere, sic in eos praecipue aequus. Gerardo Buningio Scholae Conre ctori ob eiusce pietatem, doctrinam et singularem industriam plurimum tribuebat. Disciplinae suae alumnos, si officium, si diligentiam, si sollertiam probarent, amore et favore singulari complectebatur, eorumque


page 41, image: s041

commoda quacumque poterat ratione promovebat. Virracrat gravis, adstricti rectique moris, fiugi, sobria, casta, ab omni levitate et lascivia abhorrens. Nec tamen natura eum fecerat aut tristem aut horridum, quamvis paucissimi esset somni, laboris vero multiplicis; sed erat in eo comitas et affabilitas prorsus suavis. Patriam non minus, quam fortunas suas privatas. caram habebat, ideoque ut rebus eius adversis vehementer dolebat, sic secundis ex animo laetabatur. Laborantem ac afflictam consilio atque opera sua, praesertim ab Ordinib. eiusdem ad hoc rogatus et amicissime invitatus, iuvare ac sublevare studebat quam maxime. Rem literariam quaestui habereturpe ducebat, sua sorte contentus procul omni studio pecuniae, ambitione, vanitate, invidia vitam agebat. Sibilos et clamores claumniatorum contemnens, et adversus quorundam minas imperterritus, ab optimo proposito se abduci, aut in recto cursu turbari non sinebat, optimâ se optimae voluntatis conscientia cum bonorum approbatione coniuncta sustentans. In communi periculo cum fere trepidarent alii, etiam post acceptam aliquam cladem, animo erat nequaquam abiecto; et parum Rei pub. ab hoste externo metuebat, ad interna vero eius mala quoties oculos vertebat, ex imo pectore ingemiscebat. Nihil temere agere, cogitandi et omnia diligentissime expendendi in eo cura erat summa. Itaque in sua inquirere ipse semper, et retexendo meliora efficere multum laborabat. Temporis rei scilicet praetiossssimae, accuratissimam rationem semper habebat, ne minimam quidem eius particulam sine ducta linea transmittebat. Inter docendum utebatur voce articulata, clara canora. Has animi dotes, hos mores, haec studia viri eximii, postquam et exteris innotuere, mirum quam multorum quoque benevolentia fuerit subscueta. Certe praeter alios, Dordrechtani, Leoardienses his excitati, ad similem apud se functionem, Emdani vero ad aliud vitae genus capessendum, amplissimis propositis praemiis eum invitarunt. Sed ille, gratiis quibus debebat actis, non suum lucellum, sed Reip. literariae commodum semper quaerens, Groningae, quoad DEO visum, manere, quam alio transferri maluit, et quod aliis in simili casu occmere solebat, ipse ad usum quoque suum revocavit dictum hoc vulgare:

Si qua sede sedes, quae sit tibi commoda sedes,
Ista sede sede, nec abilla sed recede.


page 42, image: s042

Videbat quippe Groningam, cuius curia totius Frisiae commune velut tablinum videri potest, et studiis suis historicis, etMusis sedem esse longe commodissimam: videbat quoque labores suos ibidem nec ingratos nec infrugiferos esse. Ubi rerum testimonia adsunt, non opus esse verbis sapientes dixere. Qui Frisiae huius nostrae resr ovit, ignorare non potest, quam plurimos viros pietate, virtute ac doctrina excellentes, ex Schola Ubbonis Emmil prodiisse, Theologos, Iurisconsultos, Politicos. Vixere iam multi, vivunt plures hodie, qui sub disciplina huius adoleverunt, et non in hac solum, sed et in vicinis Frisiae partibus, et extra eas alibi, Ecclesiae Reip. Scholisque vel dudum praestitere, vel adhuc praestant operam et utilissimam et felicissimam. Consenuit igitur in hac palaestra, atque adeo annos XXXV. (qui fuit flos aetatis) in pulvere isto et alibi et hic trivit, vir, si recte censuit magnusille Thuanus, meliore otio dignus. Dignum quoque eodem censuere illustres huius provinciae Ordines, cum, egregiis eiusce virtutibus abunde comperits, eum non solum in illustris huius Academiae initiis ad Historiarum et Graecae linguae professionem, sed etiam ad primam illius Recturam capessendam provexere. Quid vero in utraque hac provincia ille? maxima sane cum laude utramque administravit. Latinitate namque donatis Academiae huius legibus et praeclaris et aequissimis, ut liter atam iuventutem iustitia, aequitate ac prudentia sua singulari in officio continuit; sic aures etiam animosque eorum eruditissimis suis lectionibus, magnaque diligentia imbuit at que instruxit; donec grandior aetas per invaletudinem laterumque imbecillitatem eum a publico revocavit. Hanc tamen iacturam alio modo cumulatissime resarcivit. Nam et lectionum intermissarum dispendium privatis suis et in defessis operibus, de quibus mox dicemus, ita ample redemit, ut gratam aeternamque nominis sui memoriam compararit: et suam a Senatu Academico absentiam prudentissimis ac saluberrimis consiliis in rebus gravioribus benigne rependit, suosque collegas aliosque invisentes sanis mellitisque suis sermonibus ita detinuit, ut doctiores laetioresove saepenumero dimiserit. Et quia cum senio ut prudenia, sic et auctoritas eius crescebat, quum in consiliis dan displurimum polleret, in maximis tam publicis quam privatorum negotiis frequentissime consulebatur, consultoresque consiho iuvabat prudenti, rebus ipsorum convenienti, Unde factum,


page 43, image: s043

ut maximam apud suos sibi pararit auctoritatem, cum inter eos haberetur quasi commune in rebus dubiis oraculum. Ad amicos literas scribebat familiares frequentissime, vix ullus ut dies ei abiret, quo non hoc officii genere defungeretur, et saepe complures eode die exarabat ad diversos, perinde ac si hoc ageret tantum, et a negotiis ceteris feriaretur. Amicitias vero colebat constantissime domi forisque. Ex iis, quos Groningae arctius complectebatur, neminem extra domum suam am abat magis et observantia colebat, quam Fridericum et Abelem Coenderos fratres, viros genere nobilissimos. et virtute ac dignitate in hac Rep. maximos; Eggericum Eggaeum Phoebens Hovetmannum et Scholarcham rara pietate, candore et integritate vitae insignem; et clarissimos viros rerumque Belgicarum peritissimos, Eberhardum Reidanum III. Comiti Guilhelmo Ludovico a Consiliis, et Pancratium Castricomium civitatis Syndicum. Cum his omnia communia habere, summa familiaritate coniungi, unum fere et idem velle. Emdae intime amabat Mensonem Altingium, Theologum summum, atque omnium optime de Ecclesia Emdana meritum. Quo cum Genevâ domum reversus statim initia contraxit amicitiae, quae brevi tempore, cum genii inter se congruerent, in tantum adolevit, ut nihil illis toto reliquo tempore esset coniunctius, adeo quidem, ut nulla vel minima nubecula intervenerit unquam. quae facem amoris mutui inter eos vel ad brevissimum hoiae momentum redderet obscuriorem. Cum hoc et in partria degens et Groningae commorans habuit eosdem affectus, eadem desideria et consilia. In huius sinum si quid aegrimoniae aliunde hausisset effundere solebat. Eaque inter ipsos erant mutua. Atque hinc literarum inter eos missitationes prope quottidianae, quibus sensus suos alter alteri assiduo communicabat. Ab hoc intima et incorrupta, nec usquam mutans amicitia ei constabat cum clarissimoviro, doctrina virtute et side singulari D. Iohanne Althusio Syndico, et eum Samuele Wingenio Senatore integerrimo, et cum affine Herone Boiin; ad quos saepius literas dabat, et ab iisdem accipiebat. Perarcta quoque et verus necessitudo ei intercessit cum magni nominis Theologo Doct. Sibrando Lubberto, quae Genevae primum inita, dein per annos XLVIII. circiter sine vitio continuata ad ultimum Lubberti vitae diem perduravit. Huic iure merito accenseo arrplissimos viros Gellium Hillama et Ioannem Saeckerma,


page 44, image: s044

binoslipremi Senatus Frisici ocellos. Sola certe locorum distantia obstitit non affectus amorque, quo minus Emmius eos, et hi Emmium totum kth/s1ei kai\ xrh/s1ei non possederint. Scio ego quanti se mutuo semper fecerint, et testantur id amicissimae frequenter missae literae. Quin etiam ab eo tempore, quo sedes suas Groningae habuit, per annos XXXVI. affectum illustrissimi principis GVILHELMI LUDOVICI Comitis Nassoviae, Gubernatoris nostri quondam laudatissimae memoriae, tam benevolum ac benignum semper sensit Emmius, ut humilioris suae conditionis sibi consciusin ruborem saepe daretur. Nam viri huius cordatum ingenium Nestoreamque in consiliis dandis prudentiam saepe expeitus heros inclitus, eum ad se accersere, benigne habere, per fidos domesticos, per literas in maximis negotiis consulere, et a mente eius haud temere recedere in more positum habebat. Inter disciplinae suae alumnos ob sincera et aperta ingenia, doctrinam, pietatem, mores incorruptos praecipue diligebat plurimique faciebat, Bernardum Theodorum Agnaeum, Ecclesiae huius nostrae pastorem p. m. Everhardum Everdes Reip. Emdanae consulem. Rembertum Husmannum. Henricum Eppium Iurisconsultos, Henricum Altingium M. F. Theologiae Doictorem et Professorem eximium; nec non viros et natalium splendore et publicis honoribus claros, Gosvvinum Schafferum in consessu illustrium Ordinum Generalium Assessorem, Bartholdum Wicheringium, Ioannem Huninga, Henricum Schonenborch Reip. huius Consules: quibus comes addatur Ioachimus Borgesius Scholae Groninganae moderator. Hosce inquam, suos olim discipulos, uti prae ceteris amavit, ita ab iisdem reciproca ratione ut communis quidam parens et diligebatur et summo in honore cultuque perpetuo habebatur. Cum collegis Professoribus integra atque illibata ipsi intercessit concordia, atque amor mutuus. Praecipue vero amate visus est magnique facere celeberrimi nominis Theologum D. Francisum Gomarum, et virum e Scotia nobilem Guilielmum Mackdovvellum I. U. D. et praestaotissimi ingeniii Philosophum. Extra Frisiam cum viris summis animorum coniunctio ipsi fuit, imprimis cum Ioanne Wittio Transisulaniae quaestore et vetus et perarcta, tum cum magno Thuano, I. Dousa, cum illustri Abrahamo L. B. a Dhona, cum Davide Chytraeo, Herm.


page 45, image: s045

Vulteio, Christophoro Pezelio, Urbano Pierio, Ier. Bastingio, Iano Giutero, Petro Scriverio, Antonio Thysio, atque aliis non paucis: quibus omnibus ut carus erat ob singulares dotes animi et eruditionem, ita ipse eos vicissim amore sincero et cultu prosequebatur. Cum igitur nihil sit appetentius similium sui, mihil rapacius quam natura, et hinc bonis inter bonos quasi necessaria benevolentiasit, quid mirum, si et multos et magni nominis viros, in sui amorem et benevolentiam excitaverint tam illustris in Emmio virtus et eruditio, quae Sole clarius in scriptis eiusdem elucent? Haec vero scripta, praesertim ea, quae lucem iam vident, hic silentio quasi praeterire, nec fas satis, nec commodum quis existimarit, Nos tamen nihil de his dicemus, quae adversus disputationes Danielis Hofmanni in re Theologica edidit; nihil quoque cellis, quibus et vitam et sacra Eleusinia Davidis Georgii, qui monstra pudendorum errorum aut furorum veterum aise recocta mundo denuo propinavit, ex libris eius mysticis eruta in lucem protraxit apertam. Commendant haec sine dubio viri pietatem et afferendae veritatis ac gloriae DEI ardens studium. Sed dotes ingenii et vis ignea in historia scribenda maxime effulserunt. In eo enim scriptionis genere ingenium habuit plane subactum.. Nam in omni omnium populorum ac gentium historia versatissimus, de cuiusque gentis ac cuiuslibet temporis historia rogatus ex tempore disserebat, recitatis omnibus locorum, temporis, et personarum circumstantiis, haud secus ac si praemeditatus et paratus accederet ad historias istas exponendas. Quod mihi imprimis probe cognitum. Quotiescumque enim eum colloquii causa invisebam (invisi autem creberrime vicinus vicinum rogatus aut auto/matos) si forte ipsum offenderem longa lectione aut scriptone defatigatum, languentem ac subtristiorem, mota qualicumque quaestione historica aut chronologica, mox excitabatur quasi in suam arenam deductus animus, prolixoque ac laeto sermone rem totam abovo, quod aiunt, repetens enarrabat, explicabat. Nec erat superficiaria haec cognitio, quae multis contigit, sed quae paucis, exacta, solida, adintertora penetrans atque descendens. Notissimas habebat in veteri et nova historia non solum res gestas, earumque causas et eventus, cuiusque populi politei/an, sed


page 46, image: s046

et urbes arcesque a forma, situ, magnitudine, limulque vias publicas, fluvios, montium tractus, geiumque loci, principum ingenia, mores, cupiditates, arribiurs, artesque, quibus ad honores grassati, quibus propinquitatibus subnixi, quo sanguine creti. Cum igitur tot tantisque instructus esset subsidiis, ingeniique dotibus, quae in optimo historiarum scriptore requiruntur, coepit de rebus quoque patriae suae, hoc est, gentis Frisiorum cogitare, quae orbi hactenus incognita partim in archivis, partim in monumentis variis patria lingua scriptis latitabant. Quod ut faceret, quamquam res facilis non esset, et ad id tempus usque, quo eam occoepit, nulli tentata, minimeque in otio vivere fortuna ei largiretur, tamen patriae charitas, et rei ipsius honestas ipsum impulerunt. Indignum enim putabat latere ea, quae memoria essent dignissima, et quae recte et vore cognita non possent non toti genti Frisicae haud parvo honori esse. Semel vero stadium hoc ingressus, quamquam multae essent, quae absterrere potuissent, tamen obsirmata mente perrexit, nec ante a coepto desistendum sibi putavit, quam ad metam pervenisset. Pervenit vero tanta dexteritate fideque, ut lecotrem sano iudicio praeditum vere in admirationem sui rapiat. In rerum narrationibus et orationum textura crederes esse Livium redivivum: in gnomis politicis arcarisque principum consiliis rimandis esse alterum Tacitum. Denique ita scripsit, ut in ipsius historiam probe quadret praeconium hoc apud Rud. Agritolam, Rerum, ait, ad actiones moresque nostros pertinentium ratio ab huius historia petenda est. Quoniam is et bene facta laudando, et quae contra sint vituperaudo, non docet solum, sed, quod efficacissimum est, exemplis propositis, quae recte secusve fiant, velut in speculo ostendit. Iudicum meum, scio, elevare poterit apud nonnullos cum amor erga amicum, tum mea ipsius in rebus aestimandis tenuitas. Intercessit mihi, fateor kai\ e)/uxomai, cum Emmio amicitia ultra anrios XXII. amicitia, inquam, non vulgaris, sed quae nostros inter se animos ita devinxerat nexu adamantino, ut vix per paucos dies alter alterius consortio ac colloquio carere posset. Nec amor iste inter nos stetit, sed quod Plinius de se et suo Cornuto scribit: Una delegimus, una dileximus fere quos aetas nostra aemulandos tulit.

Libetigiutr heic producere gravissimorum ac integerrimorum virorum de Emmio et scriptis eius iudica


page 47, image: s047

amplissima. Audiatur eruditorum nostri saeculi Phoenix, magnus ille IOS. SCALIGER: Quam iucundae, inquit, mihi fuerint priores literae tuae, testari possunt ii, qui una aderant, quum eae mihi redderentur. Nam quanti et probitatem tuam et doctrinam semper fecerim, non solum ego mihi donscius sum, sed et illi, qui me de ea narrantem saepissime audiverunt, quae virtus tua et meritum a me expressit. Cirte, si nihil aliud, saltem divina historia tua Frisica hoca me exigebat, quam ego iudico non solum iis, qui similem seribere volent, conatum, sed et iis, qui iam scripserunt, laudem praeripuisse, etc. Scripta fuit haec Epist anno M DC VIII. XIII. Kal. Septemb. ut et aliorum aliquot sequentes, antequam postrema historiae editio priore limatior, auctiorque in lucem prodiisset. Audiatur et IAC. AUG. THUANUS summi Senatus in Gallia, dum viveret. praeses, et historiae sui temporis scriptor celeberrimus: Is sic scribit ad Emmium:

Quod ad binas, quas a te, vir doctiss. cum elegantissimo Frisiae Orientalis typo accepi, hactenus non responderim, nolim superbiae aut negligentiae tribuas. Ab altero quippe, qui me norunt, summe alienum sciunt, ab altero me occupationes continuae facile excusabunt, praesertim apud te, quem et summâ animi aequitate esse perspexi, et tanto candore, qui. in scriptis tuis elucet, ut minime dubitem, quin quot alius fortasse requireret, in me non sis desideraturus. Cum his mitto exemplar primae historiarum nostrarum partis, cuius publicatione vix dici potest, quantam in aulâ nostrâ invidiam sustinui. Adeo difficile est, scisso iam a multo tempore factionibus regno, ita modum in scribendo tenere, ut non laudando ab his adulatoris, reprehendendo ab illis obtrectatoris suspicionem incurras. Et tamen testari possum Deum et homines, me nihil in toto hoc operae gratiae aut odio dedisse, easque duas veritatis pestes summopore semper vitavisse. Eandem tibi pugnam fuisse video cum Originum Frisicarum ineptis assertoribus, mihi aeque ridiculis, ac ii, qui Antenore,s Helenos, Francos, Marcomico, Clodomiros, et huiusmodi vanitatis novitiae monstrosa nomina Francicis antiquitatibus affingunt, quos a te semel explosos ut generose deinceps cortemnas; si me audis, tibi auctor sum; potiusque in per texendiillâ Frisicâ telâ ad hanc usque aetatem, ut polliceris, atque adeo ad Groningam receptam allabores, Quod si facies, omnem Belgicam historiam nostri aevi maxime omnium


page 48, image: s048

memorabilem complecteris: Ad eum annum, hoc est, MDXCIIII. nostra perduximus, opta vimusque saepius, ut quod moliris iam editum esset, antequam quae de Belgicis scripsimus, te longe secuti et vestigia semper ador antes scripsissemus. Nam cura assentationem dicam, quare enim apud te? nihil simile tuis scriptis post EBCHANANUM in eo genere me legere memini, seu fides, prudentia, ac ingenua libertas, sive orationis elegans simplicitas, ac perspicua brevitas spectetur, ut me temeritatis meae pudeat, paeniteatque, qui ab his omnibus imparatus tantum opus supra vires aggressis sire, et infestiores longe nec scriptis disceptandas animorum contentiones non sine vitae discrimine contra me excitaverim. Quippe illi, quibuscum mihi res est, quidquid vere et libere dicitur, in suam contumeliam dictum interpretantur, praesertim a me, quem Reip. ratione muneris addictum tempori servire, hoc est, eorum flagitia dissimulare, quod in rep. administrandâ temperamentum afferre debuisse sibi persuadent, homines praeposterâ prudentiâ, et iniquissimâ mente, qui quo longius a privato absum, tanto acerbius in me feruntur, quasi dignitas et purpura, et non veritas potius historiae fidem conciliaret. Tandem meo periculo sensi, magnatum odium veritatis assertae mercedem esse. Sed quid pluribus te detineo? Tu vide et cense. Vicem meam, scio, misereberis, et te exemplo meo solaberis. Vale doctissime UBBO, et me virtatis ingeniique tui praecipum admiratorem ac cultorem redamare perge, et cum otium erit diligenter rescribe Lutetiae Parisidrum. Kal. Septemb. M DC IIII.

Idem in Epist. alia scripta IV. Kal. Quintil anno M DC XII. inter alia sic ait: Itaque postremis illis tuis, quamquam omnia tua mihi summe grata sunt, non tam laetatus sum quam iactura priorum dolui, gratissimamque longe rem mihi feceris, si earum exemplum, si quod habes, ad me quam. primum mittas. Nam non is sum, qui mea ita amore caecus mei probem, ut nonplura amicis, quam mihi in iis corrigendis per mittenda censeam; praesertim tibi, cuius et singularem in me humanitatem expertus sum, et facilem in scribendo elegantiam cum acerrimo iudicio et Veri amore coniunctam non desino tua cottidie legendo admirari. Itaque te iterum ro. go, hanc amico a te suppliciter flagitanti gratiam ne negaveris, tibique sic persuadeas, nullas occupationes, quamquam gravissimis undique indies premor, impedimento fole, quo


page 49, image: s049

minus sedulo ad tuas rescribam, etc. Et Epist. scripta anno M DC XV. VIII. Kal. Martii. Novi candorem tuum et fidem, quam ubique si me admonitione tua non indignum iudicaveris, sequi certus sum. Frisica tua an sis persecuturus, et quousque sis persecuturus scire aveo. His nihil simile secundum SCOTICA BUCHANANI nostras aetas, meo quidem iudicio, vidit, etc.

Adde his eiusdem Thuani aliud elogium et quidem publicum Lib. hist. CXIX pag. 771. sub finem: Huic, dicit, comes addetur Suffridus Petreius Leoardiae in Frisia natus, qui cum Lovanii in pueritia liter is Graecis naviter operam dedisset, veterum Graecorum scriptis in Latinum vertendis animum et applicuit, et postea a Frisiae Ordinibus invirtatus, origines, colonias, nobilitatem, libertatem, iura gentis Iuae illustranda suscepit; in quibus altius repetendis dum aamistis fabularum figmentis nimium stylo indulget, multorum reprehensiones incurrit; ut UBBONI EMMIO, qui eam provinciam summa fide ac admiranda sinplicitate postea exsecutus est, potius lamada tradidisse, quam ei in scribenda patria historia praeluxisse videatur.

Horum vero maximorum virorum testimoniis, in quibus ut iudicium acerrimum, ita nulla omnino adulandi causafuit, quippe in laudationibus minime omnium faciles fuêre, quid praeclarius? quid illustrius?

Contenti AUGUSTO vos miratore THVANO
Vivite; maius enim quid dare Fata queant?

de libris Emmii sui locutus Epiphonemate hoc claudit extemporalem sed eruditissimam epistolam suam ad Ubbonem, inter alia clarorum virorum Epigrammata Historiae Frisicae praesixam, nobilissimus IANUS DOUSA pater, Academiae Leidensis Curator laudatissimus. Idem in laudes nostri quasi luxurians, epist. aliam prolixam ita auspicatur, scriptam anno M DC III. Literae tuae cum reipsa. tum vero amoris erga nos ac benevolentiae notis insignes, gratissimae mihi fuere: quas quidem ibinas diversis temporibus accepi, multo urbanitatis aspersas sale: in quibus admirabilem illam in historiae veritate propugnanda EMMIANI studii constantiam evidentissime perspexi, etc. Sic vero terminat: Vale mi Emmi, historicorum saeculi nostri (nolit velit invidia) unico magis unice citra controversiam Phoenix, gracculosque istos ac spinturnices (quod sacis) fortiter


page 50, image: s050

fac contemnas; in quo omine, mi ocelle, desina. Iterum vale, et nos amare perge mutuum facturos. Ego te in oculis fero, ingenii ac doctrinae tuae admirator et cultor praecipuus perpetuusque, I. Dousa.

Idem iudicium suum de Emmii scriptis publice sic professus est lib. 1. Annal. Holl. pag 75. Ideoque, inquit, nec in Frisiorum gestis recensendis lectoris otio abutemur; supervacaneum existimantes ea iter are, quae ab UBBONE EMMIO legitimo Frisiae suae historico fidelissime perscripta sunt. Cuius ea in patriae suae antiquitatibus in vestigandis curiositas, ea religio fuit, ut (meo quidem animo) parum seu potius nihil aliorum industriae reliquum fecisse videatur.

Eximium rei literariae decus, IANUS GRUTERUS. vir multae lectionis, atque omnium optime deton scriptoribus Romanis et imprimis de M. Tullio meritus, Thuano et Dousae carissimus, hic quoque suum momentosum ferat suffragium, Ep. scripta anno M DC VI. Septemb. XVIII. Mi Domine (inquit ad Ubbonem scribens) habes secundam partem historiae optimae, quam transmisit auctor Praeses THVANUS, qui priores tuas ad se non recepit. Fac quaeso nunc saltem intelligat ipse gratam fuisse et voluntatem eius et aestimium de te, cui es inter historicos princeps. Ego iure merito diligo et aestimo virtutes tuas et doctrinas supra saeculum suum rectas et erectas. Pergere te in historico illo campo feliciter, votum meum est, et petitio unica, etc. Et Epist. scripta M DC XII. Ian. XXIV. Vir et amice eximie, non sine gaudio vidi manum tuam semper alioquin mihi optatissimam, et tanto magis adpressi ori ac pectori, quam mag is ibi agnosceremus vivam Gratiarum, vivam Humperitatis tantum non Appellaeis expressam imaginem. Ego te quidem dudum, uti secerat etiam THV ANUS, habui pro histouvo saeculihuius sine controversia principe; sed nunc praeterea habere cogor amicorum item primarium, etc. Idem alibi Epist. scripta M DC XVI. Apr. XXVI. Interim firmiter amo, observo, quos iudicio certo mihi applicui; inter quos te carum Minervae et Conso caput, iure merito habeo agnoscoque principem. Iuvenes, qui senibus substituuntur, vanitate saeculi sui inflantur, nihilque resipiunt solidi. Eaque propter te interprobos doctosque aestimo vero pretio, hoc est, singularem; cuique in historia nihil est hodie prius, nihil secundum. Si


page 51, image: s051

licet, velim et nomen meum comparere iuxta DOUSAM nostrum, ac breviculo Epigrammate testabor, animis nos fuisse cognatos. Serius quidem id Epigramma advenit, post impressam editionem historiae Frisicae posteriorem, id oque inter cetera non exstat. Est vero dignum maxime quod cognoscat posteritas, sic habens:

In Historiam FRISIAE UBB. EMMII V. Cl.

Quisque hodie historiae numeros implesse putatur,
Qui de re quavis dicere plura potest.
Quive adeo fumos aut somnia vendere doctus,
Stemmata cuius vis continuare queat;
Fabellasque gravi iacere ac miracula pompa,
Qua pueri expaveant, femineumque genus.
Paucis culta Fides, paucis reverentia Verie st.
Nemo at Mnemosynem demeruisse sitit;
Mnemosynem, monumenta suis quae sola receptat
Illa tholis, Vanum inde exulat, inde Nohtum.
Non tulit id Phoebus, prolesque novena Monetae,
Corque tibi thyrso terque quaterque ferit,
UBBO EMMI, hinc Frisicae surgunt gesta omnia gentis,
Picta Minerva suo quae velit esse peplo.
Quaeque Cupidineae aurato mucrone sagittae
In tabulis scribat Gratia terna cedri:
Moxque Honor ac Virtus templo deponat avito,
Heic aras ubi habet Anna Perenna suas.
Quottidie quibus Hora rosas, quibus Hebe amaranthos
Sufficit; at nectar Ambrosiamque Venus.
Macte EMMI, hac curâ, macte hoc opere UBBO! perennis
Historiae tu Dux, tu coryphaeus eris.
Quamque tibi magis Invidia atque Inscitia dentes
Ostendunt, annos hoc magis ipse feres:
Perque omnem Europam vectus famae allice pennâ,
Excipiêre hominum dulce Deûmque decus.

Idem cum Grutero suo sentit eruditissimus P. SCRIVERIUS Batavus, cum sic Epistolam suam orditur:


page 52, image: s052

Esse quid hoc dicam? tibi debita fama negatur,
UBBO? tibi, patriae quem voco iure patrem?
Nam sine te (verum tesior) vir magne fuisset,
De Frisiis vanum iam legeretur opus.
Iam Suffridaeis premerentur nostra chimaeris
Pulpita: iam monstris omnia plena forent.

Ita vero, explosis fabulatoribus, eandem claudit:

Sed queis iudicium, queis est mens sana, pudorque,
Lectores libris det DEus UBBO tuis.
Qui pretium faciant, cedroque et murice donent
Abstineat scabras cetera turba manus.
Ante focum pueris veterum deliria nutrix
Narret, et Occonem garrula laudet anus.
Te gravis aeterna commendet voce THVANUS,
Noster et ingenti GROTIUS ore legat.
Me quoque mirantem generosi fulmina Veri
Devinctum sancto pignore pectus habe.

Maximi ingenii et eruditionis singularis DANIELIS HEINSII verba haec sunt ad Ubbonem Emmium: Cum in tam eximio volumine et aeterno opere, quo patriam et universum Frisiorum nomen, candore admirabili, summa industria, singulari facundia, quamdiu ullum in terris eruditioni erit pretium, tibi obligasti, etc.

DAVID CHYTRAEUS polui(/stwr ille ad eundem scribens sic ait: Clarissime et optime vir, amice colende, accepi tandem diu desideratam rerum Frisicarum historiam tuam singulari et exquisito iudicio, et prudenti rerum delectu et illustri orationis disertae ac perspicuae copia elaboratam, et chorographiâ totius Frisiae accurata eruditissime ornatam. Pro munere, quod dedisti, reverenter tibi gratiam habeo, et posteris, qui haec recentiora legent, gratulor, etc. die Magdalenae anno MDX CVI.

Idem alibi: Ego quidem publico literarum et Reip. nomine gratias tibi officiose ago, quod hunc laborem, non patriae solum tuae, et toti viciniae, ac tibi ipsi honorificum ac salutarem, sed omnibus etiam bonis et doctis in cunctis gentibus gratissimum suscepisti et constanter urges: et DEum, ut vires animi et corporis ad ta, quae instituisti, persicienda tibi tribuat, ardentibus votis precor. Pro historia tua Frisica omnibus elegantiae numeris perfecta, remitro rudem et loudam


page 53, image: s053

rerum proximo sexennio in hoc Arctoo orbe actarum annotaetionem, etc.

Adiungo his, quae Vir Clarissimus PIERIUS WINSHEMIUS de Ubbonis Emmii scriptis ad ampliss. curiae Frisicae Senatorem inter alia sic scribit: Quod ad EMMIUM attinet, is etsi divina sua scripta ad quorundam in gente nostra palatum non temperavit, accedendum tamen in hoc est omnium literatorum iudiciis, ne privatis affectibus metiamur gloriam tam sublimium monumentorum. Ut turpe sit, illi viro, cui quasi totus orbis in scaenam prodeunti adsurgit, nos solos iniquiores esse, ac illud nomen temerare, quod et sanctum cunctis gentibus est, et consecravit se aeternitati. Pauci enim dies, quibus a Cl. Heinsio accepi magni illiu AUG. THV ANI de Emmio testimonium, quod tale exct, ut vel huius videndi causa Belgium salutaret, dc coram, qu usadmodum appellat, ntueretur hoc naturae miraculum Mirtquid uterque DOUSA fecerit. Tantum abest posse vir in tam illustrem trahere in despectum, et illius odium tuto abis concitare, qui in animis hominum aere perennius monumentum reliquit. Eius enim ut magna admiratio, ita censura difficilis, etc.

Absoluta historiae Frisicae ante per partes editae, iam vero in unum corpus collectae iterata editione, mox adalterius operis operosam editionem idem se accinxit. Iampridem enim moliebatur divinum illud opus Chronologicum, nova forma nec ulli hactenus usur pata conceptum, in quo illustriores omnium historiarum eventus in sua tempora digesti inter se comparantur, haud minore labore quam industria. Ad hoc opus elaborandum non sufficit sola historiarum omnium gentium exacta cognitio, sed una requiritur rei Astronomicae haud levis peritia, ad temporumepochas, annorumque formas dissimillimas connectondas, controversias et difficultates Chronologicas decidendas, amovendasque. A quibus subsidiis quamquam esset instructissimus, ut et labori et tempori parceret. libuit ei haud rarouti mea opera subsidiaria, in eclipsium aliorumque caelestium motuum calculo; mihique una cum Scaligero auctor fuit ad Tabulas Frisicas, quas affectas habebam, perficundas, ac in publicum edendas. Quarum ope tollitur omnis in calculo syzygiarum Solis et Lunae, eclipsiumque labor et operosa molestia. Beneficio igitur fili huius Ariadnes, hoc est, Astronomiae, cum se ex temporum labyrinthis


page 54, image: s054

explicuisset, superatis etiam aliis magnis molestiis, quae inter excudendum occurrebant, opus Chronologicum emisitomnibus suis numeris absolutum, singulari dexteritate passim connectens historias sacras cum profanis, Ecclesiasticas cum politicis, adiecta etiam Imperiorum serie ac Genealogiis succinctis praecipuorum Regum ac Principum; maximo certe reiliterariae et imprimis cognitionis historicae commodo atque emolumento. De hoc opere sic iudicat Iurisconsultorum, qui nunc in Germania vivunt, facile princeps, HERMANNUS VULTEIUS: Ago vero tibi ingentes gratias pro insigni munere Commentarii rerum Chronologicarum, quo me superiore panegyri Francofurtensi donatum voluisti. Appendicem, de qua me nunc et nuper monuisti, avidissime exspecto, ut hoc gaudium mihi sit perfectum. Legi nonnulla, ex quibus operis totius praestantiam colligere mihi non fuit difficile; lecturus totum ubi appendix accesserit. Sed fateor ingenue, mi UBBO. haec supra captum meum sunt; ita accurate et exacte constituisti monia, ut etiam istarum rerumperitis arbitrer aquam haerere posse, etc. Marpurgi 1620. April. 5.

De codem scribit Vir Clarissimus IOANNESKIRCHMANNUS Philologus insignis, olim in Academia Rostochiensi Professor, nunc Scholae Lubecensis Redor, ad quendam patricium Hamburgensem in hanc sententiam: Cum vero in historiarum lectione parum feliciter quis versetur absque Chronologiae face, non possum quin tibi commendem Chronologiam UBBONIS EMMII ante annum primum editam, qui mihi omnium industriam videtur superare in assignandis temporibus omnium regnorum, quae ab orbe condito floruerunt, et adhuc florent, et quidem in libro peculiari, quem Chronologiae praemisit. Sincera haec ac plane industria sunt de praeclaris eximii huius viri monumentis iudicia: sed haec ille indefesso suo atque invicto ad Remp. literariam iuvandam labore illustriora reddidit, ut res ipsa demonstrat. Nam non longo post tempore opusculum aliud edidit, in quo complexus est summatim illustrissimi Herois GVILHELMI LUDOVICI Comitis Nassovii pridem Gubernatoris nostrigenus, vitam et res praecipuas domi militiaeque praeclare gestas, non husus solum, sed sequentis etiam aevi cognitione et memoria dignissimas: et haec duo simul assecutus est; Effigiem scilicet optimi, sapientissimi, prudentissimi, fortissimi principis exhibet; et


page 55, image: s055

maximas plurimasque res in Belgio pro libertate foederatoarum contra Hispanos seliciter gestas perspicua brevitate constrinxit, ut compendium hoc pro Breviario quodam aut s1uno/yei eorum, quae in his regionibus ab anno M DLXXVII. ad annum M DC XIV. acciderunt, lectoribus esse possit.

Iamque aequissimum amicis videbatur, virum gravem annis, qui iam tres vitae aureos, ut Martialis verbo utar, compleverat, curis et laboribus assiduis fractum, a scriptione multa porro abstinere, quiescere, respirare laborumque anteactorum memoria frui. Sed ille laboribus castrensibus Musarum indusratus quieti se tradere nequaquam voleit, ostenditque placere sibi id, quod a forti principe usurpatum legitur; Imperatorem etiam stantem mori oportere. Itaque quamvis annos quatuor pluresve corporis valetudo non permitteret ipsum uti publico, ut ante quoque diximus, mens tamen sana ac vegeta ad extremum vitae terminum sibi constans, otium detrectans tertium meditata fuit opus rei literariae utilissimum, praesertim viris iad Reip. clavum sedentibus, aut principum consilia regentibus gratissimu. In hoc et accuratam descriptionem chorographicam regionum et insularum a Graecis quondam habitatarum, et medullam historiae Graecae ex Herodoto, Thucydide, Xenophonte, Diodoro Siculo, aliis, contextam, et diversos Rerum pub. status, quibus diversi populi ac civitates in eagente usae sunt, repraesentat. Interea dum hi fructus suavissimi mellitissimique ex longa, multiplici, studiosa historiarum veterum lectione decerpti Lugduni Batavorum typis excuduntur, aliquadmiu contra certum typographi promissum haerent, rursum sub praelo sudant, rursumque haerent, auctor parensque eorum paulo octogenario minor, a corpore languidus, ab animo pro aetate validus, vulnus accepit gravissimum ex obitu Egberti silii sui iunioris, iuvenis optimi, magnaeque exspectationis, quem mors immatura in Gallia apud Aurelianos abripuit anno M DC XXX. Huic plagae postremae animus eius, qui suorum ex hac vita excessus et alia fortunae adversae incommoda hactenus fortissime tulerat, par aegre esse potuit. Ad levandum dolorem suum inter alia hoc ipse filio Epitaphium scripsit:


page 56, image: s056

D. O. M. S.

Memoriae Carissimi filii sui EGBERTI EMMI; Iuvenis optimi, modestissimi, suorum, quibus obsequium debebat, observantissimi, et ad eorundem voluntatem sequendam paratissimi, tum pietate singulari in DEUM, probitate in homines eximii, vitae apprime frugi, sobriae, castae, literarum bonarum et Iurisprudentiae Studiosi; nati Groningae Fris. anno aerae Christianae MDXCVI. die Novemb. Iul. XXVI. profecti hinc in Galliam an aere eiusdem M DC XXIV. mense Iun. atque ibi apud Aurelianos, procul a suis, evocante Christo Servatore, ex hac vita subducti anno proximo, die XXV. Iulii Iul. exeunte. cum vixisset in hoc mundo annos XXVIII. menses VIII. fere, relicto suis ingenti siri defiderio; parens maestissimus UBBO EMMIUS ad levandum dolorem suum hoc Epitaphium typis excudi ac vulgari curavit.

Superata tamen utcumque doloris a)kmh=|, ad consuetos legendi scribendique labores rediit, et cum res gestas Philippi Macedonis Alexandri Magni patris, quomodo scilicet per artes versutissimi huius principis libertas Graecorum oppugnata conciderit, in commodum Rei publicae, Belgicae praesertim, exponere studet, et ad annum XV. Regni Philippi pervenisset, sensit clementissimam DEI manum ex huius vitae statione se placide evocantis. Placide inquam. Morbus enim ipsum prehendit omnis doloris expers, interioris pulmonis recessus occupans, corpusculique virium residuum ita sensim atterens, ut in Musaeum suum per gradus ascendere non valuerit. Diesigitur plus minus XL. cum libris iuxta focum sessitans, amicorum invisentium colloquiis et alloquiis vacavit, multaque de Rep. de patria afflicta, de mundi huius vanitate, de desiderio suo abeundi ad Servatorem Christum disseruit, animo mirifice patienti, sereno. confirmato, absque ulla doloris metusve significatione; certus tamen de morbi eventu: meque omen istud aversantem vehementer obtestatus est, ut


page 57, image: s057

seposita omni dissimulatione medicis familiari, verum aperte dicerem. Officio igitur amici potius quam medici functus, assensi aegro (non sine lacrimis) imminere summum vitae diem, praeter Hippocratem, adducto etiam hoc Ovidi 1. Pont. Eleg. 4. testimonio:

Non est in medico semper relevetur ut aeger.
Interdum docta plus valet arte malum.
Cernis ut e molli sanguis pulmone remissus
Ad Stygias certo limite ducat aquas?

Hos cum audisset versus memoriae suae labilitatem admiratus, evestigio poposcit codicem, voluitque eosdem sibi denuo e libro per me recitari, et pro officio gratias egit animoplane tranquillo et sedaro. Unum hoc ei molestum erat, quod sensim imminui sibi sentiret sermocinandi cum amicis facultatem, obsessis a morbo pulmonibus, ac tandem ipsis faucibus in consensum attractis, tacitus tamen gaudebat praesentium mutuis inter se colloquiis, ad quae interdum poscente re respondebat, sed paucis ut plurimum. Ingravescenti morobo accessere vigiliae fere perpetuae, ei quidem sanitatis tempore minime insolentes, sed hoc tempore non parum infestae. Nam quamvis cerebrum rorida somniseraque exhalatione satis superque irrigatetur, somnum tamen inire vetabat pectoris angustia respirandique difficultas, quo nihil in morob gravius dari potest. Quamobrem viribus corporis destitutus in lectulo sese continere coactus fuit circiter diem XXXVI. a morbi principio Postridie, hoc est, quinto Decemb. Iul. die sibi natali, iussit familiam iuxta lectum cenate, vultuque ad hilaritatem composito vetuit nimium indulgere luctui ob suam ex hac miseriarum valle ad caelestia gaudia migrationem, sed voluti magis animo esse bono, DEoque gratias agere, quod singulari eius beneficio tam diu sua ipsis frui praesentia, praesidioque uti licuisset. Se nunc peracta absolutaque bona militia ad Dominum vocantem abire non restitantem, aut tergiversantem, sed alacrem et promptum tendere ad meliora aeternamque quietem. Die sequenti chartam et clamum poposcit, inque lecto erecto corpore sedens de editione Veteris Graeciae haec, quae sequuntur, in chartam coniecit, eandemque silio asservandam studiose commendavit: Typograplius,


page 58, image: s058

duo gravia peccata commisit, prius in forma, alterum in tempore. Cum de forma maiore in folio contra certum promissum me deiecit, excussit mihi e manibus indignabundo chartas chorographicas non sine taedio et labore diligente a me delineatas, accommodatas formae illi maiori: cuiusmodi tabulas chorographicas lectores sine dubio in editione sunt desideraturi, Dilatione operis, reiciendo semper in posterius multum studii mini ademit, praesertim post cognitum obitum filii mei Egbert. Constitueram luculentam praefationem operi praemittereiam dudum praemeditatam, et in ea Graeca vetusta cum nostris recentibus domi militiaque comparare, vitia cum vitiis, virtutes cum virtutibus conferre; effecta ac eventa ex his secuta ponere ob oculos: aliaque huiusmodi adicere. Quae nunc ob incidentem repente infirmitatem meam maximam abeunt in nihilum. Conieci haec in chartam summa pectoris angustia et respirationis difficultate laborans, et quasi cum suffocatione agonizans, totoque corpore valde debilis, ipso die S. Nicolai, postrid. Nonarum Decemb. anni M DC XXV. cum quibus Nonis, quae mihi natales sunt, fmii annum aetatis meae LXXVIII. et inchoavi LXXIX. vitae huius iam fatur, et meliorem desiderans, emigraturiens ad Servatorem meum unicum CHRISTUM. Quod vitae superfuit blduum precibus piisque meditationibus impendit, animique pietatem ac constantiam admiranda suavitate ac prudentia professus, astantes amicos, et imprimis maestissimam coniugem liberosque binos praesentes hisce ferme verbis, sermone interciso, affatur: DEUS longum mihi in terris diem est largitus: vespera iam ingruit. Diem autem illum mediocriter laboribus impendi, quos omnino pro virili Ecclesiae Christi et carissimae patriae bono sustinui. Huius rei mihi probe sum conscius, ac testis mihi DEUS. Satur sum vitae huius. In DEI voluntate penitius acquiesco. Cupio migrare et esse cum CHRISTO unico Servatore meo. Haecvita mera molestia est, etiam quod in ea praestantissimum. Hoc autem praestantissimum duxi, si quid laboris perferrem, unde aliquid fructus et boni ad alios proveniret. Vita viatoris quasi cursus; antille paratam in caelo requiem, qui bene currit, habet. vam iter ingredior. Nunc dimitte servum tuum Domone in


page 59, image: s059

pace quia oculi mei viderunt salutem tuam. Salutem tuam exspecto ô Iehova. Non potest, inquit Augusti nus, male mori, qui bene vixit. Laudabili igitur vitae laudabilis finis ac coronis accessit. Nocte fere media, quae praecessit nonum Decembris, mortis imminentis certamen postremamque naturae luctam sentiens, convocatam ad se familiam omnem iubet genua flectere, secumque, praecunte verbis filio, a Deo exorare corporis sui dissolutionem et lenem et brevem. Quo facto, cum ipse capite totoque corpore superiore inter precandum levato, sursum oculis manibusque sublatis, alta voce et quasi animo ovans, et spe plenus fusas preces ingeminando illud Amen, Amen obsignasset, gratiasque pro officio praestito egisset, et illus Simeonis, Nunc dimitte servum tuum, Domine, in paceiterasset, paulo post suavissime obdormiscere coepit, qualem somnum inire solent aegri, cum nullam amplius morbi sentiunt molestiam, ac in isto somno quieteque corporis pia illa sanctaque anima ad DOMINUM suum aeternamque quietem migravit placidissime, adeo ut exitus illius non nisi cessante respiratione ab astantibus animad; erti potuerit. Accidit hoc circiter horam secundam a media nocte. Hoc curriculum vitae in his rerris, hic finis viri praestantissimi fuit.

Vixit in hoc mundo annos septuaginta octo et dies cuasiquatuor. Vixit inquam, imo vivit. Nam illius etsam nunc,

Ante meos oculos tamquam praesentis imagp
Haeret, et exstinctum vivere fingit amor.
Flere iubet Pietas; nos flevimus: occidit eheu!
Sol Frisiae, castae lumen et Historiae.
Occidit: et largos lacrimarum funditis imbres
Pierides; torrens ex Helicone fluit.
At nos sancta Fides, caelique immensa cupido
Nec lugere diu nec lac hrymare sinunt.
Quandocumque vocent igitur nos fata, sequetur
Altera pars animae laetior, UBBO, meae.

Fuit statura corporis plane iusta inter proceram brevemque media. Artus illi satis compacti firmique, e)/us1arkoi verius quam graciles aut macilenti. Caput decorum superne


page 60, image: s060

crines densi fereque tonsi tegebant. Facies postremis annis suppallescens grato rubore suffusa; in qua frons lata atque exporrecta, oculi, animi indices, caesiii, vividi et acutum cernentes, prout res poscebat, torvi blandive. Totus denique vultus gravitatem praese ferebat multa humanitate temperatam. In Scholis cum versaretur vel sola vultus huius gravitate disciplinae suae commissos in officio continere ut plurimum valebat. Idem tamen inter amicos honoratiores verecunde modestus, inter aequales vero aut inferiores blandissima comitate aspersus visebatur. Idem quoque corpori mortuo tam pulcher ac sibi constans mansit, ut viventem videre te putares. Funus ei factum die XIII. Decemb. honorficum, deducente hoc, praeter Academiae cives, magna frequentia civium et procerum civitatis: cui et interesse voluit ad testandum dolorem suum illustrissimus et fortissimus Heros ERNESTUS CASIMIRUS, Comes Nassoviae, Fristiae, Groningae, Omlandiae, Drentiaeque Gubernator. Conditae sunt corporis exuviae in interiore parte templi Academici iuxta carissimos liberos, exspectantes resurrectionem ad vitam aeternam. Conditorio saxum instratum, cui hoc Epitaphium memoriae causa incisum:

IMMORTALI MEMORIAE CLARISS. ET PIENTISS. SENIS, UBBONIS EMMI, FRISII GRETHANI: PRIMI ACAD. GRONING RECTORIS, THEOLOGI SINCERI, PHILOLOGI EXIMII, HITORICI ABSOLUTI, VIRI PRUDENTIAE SINGULARIS, QUI PER OMNEM VITAM SUA SORTE CONTENTUS, LABORE INDEFESSO DE ECCLESIA AC REPUBL. PATRIA QUAM OPTIME MERITUS,


page 61, image: s061

VERE PIA DEMUM AC PLACIDISS. MORTE DEFUNCTUS HEIC CORPORE QUIESCIT. MARGARETHA A BERGEN VIDUA ET LIBERI SUPERSTITES MAERENTES H. M. P. VIXIT IN TERIS AN. LXXVII. DIES IV. ABIIT IN COELOS AN. CHRISTIANO M DC XXV. DIE IX DECEMB IUL.

H. Alting.

Effigiem vero eiusdem ad vivum in tabula depictam amplissimus inclitae huius urbis Senatus honoris ergo in curia decreto publico ponendam curavit. Superstites reliquit coniugem Margaretham a Bergen, matronam lectissimam, ex eaque natos liberos binos, Wesselum Emmium, Ecclesiae huius Groninganae Pastorem pretatis, probitatis, modestiae aliarumque paternarum virtutum ac eruditionis vivum exemplar; et Elisabetham Emmiam, Virginem indole moribusque Emianae familiae convenientibus praeditam. Haec sunt, benigne Lector, quae de Clarissimi atque optimi viri vita, scriptis et morte posteritatis memoriae mandandis putavi. Boni consule, fave, vale.

EPICEDIUM In obitum Celeberrimi Viri, UBBONIS EMMII.

Miletus veluti luxit praeclara THALETEM,
Urbs et Athenarum deflevit docta PLATONEM,
Romaque maesta fuit CICERONIS funera plangens:
Sie Groninga tui UBBONIS nisi fata dolore
Vero prosequeris, vere tibi dicere possum,
Mente stupes tota, magnum tibi lumen ademptum est;
Cui Ciceronis erat calamus, mens docta Platonis,
Et praesens sermper prudentia viva Thaletis.

IOHANNES HUNINGA Ab Oostwold.


page 62, image: s062

SCRIPTA.

Responsio ad confutationem D. Danielis Hofmanni, quam contra Disputationes suas opposuit. Herbornae 1591. in 8.

Rerum Frisicarum Historiae libri X. Franek. 1596. in 8. et Lugd. Batav. 1599. in 4. Decas IV. Arnhemii 1604. in 8. Amstelod. 1604. in 8. Decas V. Groningae 1607. in 8. Decas VI. Lugd. Batav. 1616. in 8. Decas VII. et ultima ibid. 1617. in 8. et iunctim, sive Descriptio Chorographiae Frisiae Orientalis. ibid. 1616. in fol.

De agro Frisiae, inter Amasum et Lavicam fl. deque Urbe Groninga, in eodem agro, et de iure utriusque Syntagma, cum Serie Magistratuum praecipuorum. Gron. 1615. 1646. in 8.

Opus Chronologicum novum liberis V. distinctum, cum Canone Chronologico. ibid. 1619. in fol.

Guilielmus Ludovicus Comes Nassovius. ibid. in 4.

Genealogia Universalis Imperatorum, Regum, Principum, aliorum illustr. Virorum, a Diluvio ad nostra usque tempora diducta. Lugd. Bat. 1620. in fol.

*ao/gos )*epita/fios Guilhelmi Ludovici, Comitis Nassovii. Amsterod. 1621. in 4.

Graecia Vetus, sive de Graecorum Rebus publicis. Lugd, Batav, 1625. in 8.


page 63, image: s063