UTinam, Magnifici, Reverendi, Amplissimi, clarissimi, doctissimi, nobilissimi et ornatissimi Auditores, utiman P. Merulae homini, dum vixit, probo et a quo verae eruditionis ac doctrinae elogium Veritas ipsa non spreverit, acerbum hoc ac triste officium persolvere non sit necesse! Utinam diutius ipsi iucundissima hac luce frui licuisset, neque mors plenis iam velis in gloriae campum investo nimis immature manum iniecisser! Erat sane hoc omnibus votis optandum, si non ipsius, qui praeclare et laudabiliter vitae suae curriculum confecit: at uxoris gratia, quae carissimum maritum amisit: at liberorum, qui optimo patre orbati sunt: at Musarum, quae irieparabilem in eius occasu iacturan fecerunt. Sed quoniam Deo ita visum, ut procul patria, in peregrino solo vitae personam deponeret, non lessum mortum faciemus, aut lachrimis nihil proruturis habenas laxabimus: sed potius memoriam optimi viri et de literis praeclare meriti sancte con servabimus, nec quicquam praetermittemus, quod videbitur ad mortem eius celebrandam pertinere, Etsi autem me quidem ab hoc officio deterrer poterat, et summa virivirtus, et ingenii mei tenuitas: praesertim cum sciam non defucuros alibi quoque et praesertim in celebri illa Batavorum Academia viros eruditos et eloquentia praestantes, qui collegae et amici sui laudes vel prosa oratione, vel versibus, quorum architecti sunt, commendabunt. Tamen ne cuiquam illorum aut amore, quo prosequutus sum, aut dolore, quem ex morte ipsius cepi, ullo pacto concessisse
videar, faciam quod potero, et postremum hoc munus et publico et meo nomine P. Merulae praestabo. non ingenio aut facultate dicendi, sed vestra benevolentia et aequitate fretus. In certam enim spem, imofiduciam ingressus sum. fore, ut qua erga alios ex hoc loco dicentes benignitate usi estis, eandem mihi quoque non sitis denegaturi. Quod si, ut spero et opto, a vobis mpetravero, certe nec me in dicendo laborasse, nec vos tanti viri memoriam grata recordatione revoca sse unquam paenitebit.
Unde autem dicendrinitium faciam? an a patria, genere, educatione? Solent quidem hinc narrationem arcessere, qui aios laudandos suscipiunt; neque id sine ratione. Ut emin plantae cum bono e genere lectae, feraci solo depositae, et diligenti cultura adiutae sunt, tum demum uberes fructus ferunt: sic quoque in hominibus genus, patria, educatio magnum momentum habet. Ego vero haec omnia praetermittam, non quidem quod is ignobili patria ortus, obscuro loco natus, male educatus sit, non. Sed quo ad maiora festinet mea oratio. et his si immorari diu velim, vereor ut concubium noctis sit, priusquam hanc narrationem ad finem perducam. Quid enim? Bataviam laudem, illud Martis et Musarum domicilium? in cuius antiquissmo munitissimoque, et quod Principatum quendam inter reliquas omnes Hollandiae urbes tenet, oppido, Dordracum quod appellatur, iucundam hoc Solis lumen aspicere et aetem haurire P. Merula primum coepit. At ea, si brevitati studuero, multis et praeclaris laudibus a me privabitur: si omnia persequi voluero, longior mihi oratio expromenda esset, quam vestrae aures tolerare possint. De Merularum genere dicam? Unus Angelus fortissimus ille et invictus veritatis teftis, Pauli nostri Magnus Patruus, qui annis abhine quadraginta et quod excurrit ab Inquisitoribus ob constantissimam Religionis confessionem indigno supplicio affectus fuit, vel unus hic Angelus totum diem exposceret. Possem quoque de Guilielmo Pauli ipsius patre doctissimo et defaecati semper animi viro, qui multos annos Civitati Dordracenae a Secretis fuit, et filit ingenum optimarum artium cultu accurate nutriendum curavit: possem, unde maternum genus ducebat,de vetustissimis Heermannorum et Omelingorum familiis, quae primis semper honoribus apud Dordracenos functae sunt, et etiam nunc funguntur, longam orationem texere. Sed nolo ex hoc rivulo in id flamen
laudem derivare. Neque enim nititur avorum meritis P. Merula, qui ab ineunte statim aetate vitam ita instituit, ut suarum splendore virtutum lucem afferre potuiisset maioribus etiam obscurissimis. Quid vero opus, ut pueritiam eius, partim in patria, partim Delphis sub praeceptorum disiplina actam hic commemorem? Cum agrum fertilem et fecundum videmus, etiamsi quomodo occatus et stercoratus sit ignoramus, neque agricolae sementem iacientis laborem conspicimus, ex ipsis tamen frugibus bene cultum et studiose subactum iudicamus. Sic quoque cum uberrimus virtutum proventus in P. Merulae animo exstiterit, quid aliter existimare debemus, quam ipsum diligentissime fuisse excultumi? An igitur de corporis orisque dignitate diciamus? nam hinc quoque laudem mutuari hominibus solemus, quod formae decorem natutalis quaedam ingenii bonitas plerumque comitetur. At licet puilcherrma P. Merulae anima dignam se sedem, dignum diversorum, in quo habitaret, fuerit adepta: non est tamen ut in praedicanda tam fragilis et quod aetas facile aut morbus corruperit, boni praestantia diu immoremur: ne cum animi bona suppetant, laudem captare videamur ex corproe.
His gtur omnibus omiffis, quae minora sunt, quiam ut in laudatione P. Merulae poni debeant, ad ea, quae ipotissimum mihi dicenda proposui, iam accedamus. Hic vero nobis primo occurrit ingens illud et indefessum studium, quod ipse a teneris statim unguiculis a dextremum usque halitum in literis collocavit. Nam etsi quidem a Natura felix ipsi et ad omnes honestas disciplinas docile ingenium erat attributum: tanta tamen utebatur semper animi contentione et diligentia, quanta utendum est homini, qui studeit id, quod ingeniio deest, industria compensare. Quottidie ille in libris, in chartis versabatur, et laborum Musicorum adeo non solum tolerans, sed et apperens erat,ut perire sibi omne tempus arbitraretur, quod studiis non impertiret. Et quoties aut iter faceret, aut animi causa deambularet, semper illi praesto erat liber aliquis quem volutaret, cuius lectione anomum pasceret: quem vero librum semel in manns sumpserat, eum non prius deponebat, quam a capite ad calcem usque percurrisset, annotassetque ea, quae sibi aliquando usui fore existimaret. Nihil enim legebat, quod non excerperet et in Adversaria sua ac Memoriales libellos referret.
Talem assiduitatem et tam indefessum laborem si alii quoque praeclaris ingeniis praediti ad discendas literas afferrent, nullum dubium est, quin nostro etiam saeculo plures exotituri sint, qui verae ac solidae eruditions copia et varietate cum opsa antuqitate comparari merito possint. Ingenia certe nihilo hodie, quam antiquitus, deteriora sunt. Non enim quasi lassa et effeta natura est, ut nihil iam laudabile pariat. Imo vero negare non possumus, exstitisse nostra et avorum memoria multos, qui qut inventionum subtilitate aut exercituum decendorum scientia, aut navium in magno mari gubernandarum peritia, aut aliarum rerum cognitione nulli veterum ceslerunt, plerosque etiam longo post se intervallo reliquerunt. Quod vero oppido ipauci ad eruditionis illius, quam in priscis ad miramur, fastigium pervenerunt, quid mirum, cum non eadem reperiatur in nostris hominibus, quae in veteribus erat, diligentia, non eadem vigilantia, non idem labor? Relanguit iam pridem priscum illud in daddiscendis literis studium, restinctus est verus ille erga artes honestas ardor; topor et veternus animos nostros occupavit; neque ulla in nobis scintilla apparet illorum igniculorum, quibuis olim iuvenes ad hoc Doctrinae stadium alacriter decurrendum accendebantur. Prisci illi discendi cupiditate flagrantes omnes corporearum voluptatum illecebtas contemnebant, nullam omnino curam gerebant rei familiaris, socordia et ignavia valere iusssis noctes atque dies in solo literarum stuidio versabantur, nec ullum laborem, aut molestiam doctrinae comparandae gratia refugiebant. Nos inertiam dulcedine inescati, aut voluptatum blanditiis capti, perfunctorie tantum liter as tractamus et omnia nostra studia vel ad primos in Repub honores obtinendos, vel ad opes corradendas referimus. Atque ideo mirandum non est, paucos hodie ad veterum illam admirabilem in omni genere doctrinam eloquentiamque accedere: et, quod sine cuiusquam iniuria dictum volo, illos propemodum iam ordines in literis ducere, et quasi signiferos esse, quibus olim vix inter gregarios milites locus esse potuisset.
Hane saeculi labem indigne ferens P. Merula, ut primum literarum dignitatem intelligere coepit,tam acri erga illas amore exarsit, ut nulla dissicultas, nulla laboris asperitas, eum ab instituto cursu revocaret, non ambitio ad honores, non libido ad voluptatem, non avaritia ad opes, non otium ad animi remissionem, non denique somnus ad
quietem. Hac vero assiduitate, his vigiliis, hoc labore id assecutus est, ut in literatorum lustro inter eos, quibus Res pub, haec literaria hactenus fulta stetit, et ipse metito censeretur.
Cum en m duo sint, quae virum eruditum persiciunt, accurata Rerum cognitio, et politi Sermonis copia, in atroque P. Merula ita excelluit, ut mihi fere ultra vulgarem humanae mentis captum emersisse videatur. Erat quidem ipsi, postquam ad scveriora studia animum applicavit, in primis cordi et curae Iuris prudentia, cum quia sciebat huic architectonicae reliquas artes omnes ancillari: tum etiam quia videbat patrem avumque hac scientia fuisse excultos. Fit enim hoc plerumque ut ex quo disciplinae genere quis maiores suos lausem quaesivisse intelligit, ad hoc ipse quoque libenter se conferre soleat. In hoc igitur studium ita continenter et assidue incumbebat, ut protinus apud omnes summam sui admir ationem, parem exspectaionem excitarit, quam tamen in eo fefellit, quod ubi ad maturi orem aetatem pervenit, exspectatione ipsa maior evaserit. Et quam vis civilem sceientiam magis omnibus aliis artibus coleret: non tamen prius ad verenda huius Deae sacra accessit, quam instructus esset iis adminiculis, quae in homnie ad legitimam Iurisprudentiam aspiirante requiruntur: Sed neque ita totum se unquam Themidi devovit, auf sic sub eius signis stipendia meruti, ut humaniores disciplinas statim desereret, imo vero latissimos illarum campos ingressus tam variam et multiplicem rerum divinarum humanarumque scientiam sibi comparavit, ut nulla fere Philosophiae pars sit, quam ille non degustarit; nullum scientiae genus, quod ille non indefessa alac ritate amplexus sit; nulla veterum momumen. ta, quibus nocturna diurnaque manu per volvendis ille studium suum non impenderit, nulli in penitissimis venerandae Antuquitatis penetralibus tam reconditi, tamque latentes ritus, quorum lustra et cubilia ille non deprehenderet; nulla aut vetus aut recens historia, quam ille non ad unguem teneret. Breviter, quod Nicephorus Gregoras de Throdoro Metochita usut pat elogium id non immerito in P. Merulam accommodare possumus: *biblioqh/kh h)=n e)/myuxos ou(=tos kai\ tw= zhtoume/nwn pro/xeiros e)upori/a. Erat viva bibliorheca, et eorum, quae scire velles, oraculum.
Nec vero Rebus tantum intentus, Orationis politae studium neglexit; id quod multi hodie faciunt, qui omnis
hum anitatis expertes elegantiae studiosos tamquam inanium verborum sectatores irrident, sed quia videbat, etiam priscos Sapientiae proceres rerum investigationi incredibilem exornandi sermonis curam adiunxisse, ipse quoque eandem viam, praesertim tot doctiffimorum nostri aevi hominum vestigis signatam et impressam, omni conatu et honesta ingenii contentione secutus fuit. Cum enim nollet ita vitam transigere, ut veluti naves, nullum sui vestigium relin queret, sed propiositum ipsi esset, Rem pub. literariam, quaparte manca erat, pro sua virili iuvare, labantem confirmare et erigere, faciendum putavit, ut accuratam Latine dicendi scribendique facultatem sibi acquireret, ne si animi sensa inquinate et rustice efferret, in numero eorum hominum haberetur, quos M. Tullius air intemperanter abuti et otio et literis. Quid? quod Hebraici quoque sermonis fontes haud tralatitie delibavit: In Graecae vero literaturae adyta tam longe se penetravit, ut plerosque omnes primae classis auctores in sucum et sanguinem suum converteret, et fere omnia illorum praecepta in numerato haberet. Ex Poetica arte quantum laudis consequi potuerit, si saepius in hac scena siparium expandere, et ingenium suum in hoc praeclaro curriculo experiri voluisset, testantur eius versiculi pauci quidem illi, sed qui spirant veterem illam simplicitatem et quasi scintillas emittunt purioris illus saeculi.
Erunt fortasse, qui haec levia et nullius momenti esse iudicabunt, nec digna a quibus P. Merulae laudem accupari debeamus. Ego vero, Auditores, omnino ita sentio, et forte mecum alii, inter reliquas eius laudes non postremam hanc esse, quod variarum Rerum scientiam cum Orationis elegantia, utramque autem cum Iurisprudentia copulavit. Neque hanc meam sententiam, opinor iimprobabitis, si me eius rationes vobis paulo altius exponentem benevole, quod facitis, et attente audietis.
Philosophiae cognitionem, non horridae illius et nimis subrilium quae stiuncularum sentibus sentibus vepribusque obsitae, quam hodie videmus passim in scholas irrepere: sed eius, quae olim vigebat, quamque superioribus annis viri eruditissimi e situ et squalore priorum saeculoreum liberarunt huius igitur legitimae Philosophiae cognitionem Antiquitatis kque peritiam, cultum item istarum linguarum, quibus hi nobilissimarum rerum thesauri tamquam arculis quibusdam asservantur, vel, ut verbo dicam, bonas literas
maximum habere ad graviores sisciplinas adiumentum, fatentur omnes qui quidem rationis alicuius primordiis imbuti sunt: at vero, qui his studiis non dico immorari, sed plusculum saltem temporis tribuere velint, reperiuntur semper paucissimi. Cuius rei causas dum mecum recogito, cum aliae multae, tum vero hae duae potissimum mihi in mentem veniunt, quae familiam ducere videntur, Magnitudio videlicet ac varietas harum, quas dixi, literarum, et fatuum de iis saeculi nostri Iudicium. Etenim affirmare non dubito, quod etiam nemo prudens inficias iverit, qui in hoc studiorum genere ad aliquam laudem aspiret, ei tam latum et amplum campum esse propositum, ut posse eum conficere vix aliquis mortalium videatur, qui totum memoriae dolium exhauserit, et his literis in perpetuum se manciparit, nedum is, qui mediocri tantum ingenio sit praeditus et adhuc superiorum scientiarum alicui incumbat. Excutiendae enim sunt omnes veterum scriptorum bibliothecae, perlustranda et pernoscenda est omnis antiquitas, replicanda omnium historiarum monumentotumque memoria, neque Latium modo perreptandum, sed et navigandum in Graeciam, et adunum omnes utriusque linguae auctores summo studio ac diligentia pervolutandi, Oratorum scripta manibus atque oculis quottidie conterenda, Poetae etiam ad verbum, si fieri possit, ediscendi, et denique nihil omnium praerermittendum, quqe vel ad animum proba et prisca doctrina multiplicique rerum olim gestarum scientia imbuendum, vel ad comparandam lautae orationis et elegantioris styli supellectilem facere videantur. Quae omnia vel etiam ex ils nonnulla tantum, quam improbum et aerumnabilem laborem desiderent, coniectura facilius consequi est, quam verbis recensere. Ceterum cum iam nulli studio pepeceris, summa omniafeceris, et prepe in eo sis, ut vasa colligas et serio tandem aliquando migres ad Iustinianaea castra, vel ad medicinam te conferas, vel ad sacrasliteras: erunt tamen homines usque adeo praeposteri iudicii, qui omne id tempus, quod politiori huic literaturáe impenderis, collocatum dicant non solum in relevi et hausta de triviis circulisque doctrina, sed et unde nihil omnino utilitatis vel in vitam humanam, vel ad ipsos harum cultores redundet. Ita enim vulgo persuasum est, illam superiorum scrientiarum Trigam, quarum fructus omnium oculis expositi sunt, et pene manibus, quod dicitur, contrectari possunt, solam vitae
mortalium servire: eas autem, quae vere ut sunt, ita appell anter Humanitatis artes, esse omnino inutiles et frugis expertes, cum quid in commune conferant, sit a vulgi inteligentia sensuque paulisper remotum. Atque ideo sit, ut hae quidem contemptui passim habeantur et egeant: illae vero opibus affluant et honore, solaeque occupent praemia illa, quidem disciplinae liberales nuttiri et ad earum cultum optima quaeque ingenia excitari incendique soleant. Non igitur magnopere mirum, si spretis et insuper habitis Humanitatis artibus non solum maturae aetatis adolescentes, quos temporis iactura, quam sua an praeceptorum? culpa fecere, fortassis excusaverit: sed et investes adhuc, ut veteres loquebantur, pueri, quique ex Grammaticae salebris pedem vix moverint. Latine autem nondum intelligant, ac ne disserendi quidem dicendique artes, nisi ex compendiis et nescio quibus coenosis lacunis hauserint, in Medicos statim, aut Iurisconsultos, aut sacrarum literarum interpretes nomen dare non vereantur, et remis velisque pro\s2 ta\ a)/lfuta properando, aditumque sibi ad summas dignitates munlendo, cruda adhuc studia in Ecclesiam aut forum propellunt: non sine gravi animi dolore eorum, quibus melior Solatram illam caliginem ab animi oculis detersit. Hi enim facile vident, quomodo nondum prorsus eradicata, sed magnam tamen partem superiori aetate nec infeliciter convelli coepta barbaries paulatim iterum repullulet, hederarum vice praefocatura teneras optimarum artium stirpes, nisi mature huic malo occurratur. Frustra enim aliud speres, ubi qui ad amoeniores hasce Musas, illas barbariei explutrices, excitare studiosam iuventutem debebant, et ex Ignorantiae antro quasi manu educere ad Bonae Mentis sacellum, ipsimet non solum horum studiorum plane redes sunt, sed et discipulis suis illa de manibus omni conatu omnibusque machinis excutere, et teneris animis odium contemptumque harum artium in fundere non dubitant, dum quae vel sornnolentia sua vel ingenii tarditate consequi non potuerunt, in aliis reprehendunt et vituperant, ne se ipsi videantur inseitiae tacito quodam praeiudicio condemnare. Quid est autam irrepentem clem Barbariem admittere, si hoc non est? admittere autem? imo vero ambabus ulnis amplexari et in eum, unde avorum patrumque nostrorum memoria sere deiecta erat, locum reponere? Certe fieri aliter non potest, quin illa omnium artium regina et virtutum parens
Theologia omnino iaceat, atque adeo reliquae severioris supercili disciplinae omnes pessum eant, densissima tenebrarum caligine involutae, nisi hoc humaniorum Musarum aut sale condiantur aut lumine collustrentur. Cui rei longe exempla petere quid opus? nemo enim est, qui ignoret, quam atra nox ante plusculos annos universum prope terrarum orbem obtexerit, exquo perversa haec et mirum quantum perniciosa opinio animos iuvenum veluti pestilenti quodam sidere afflare coeperat, Graecal literas, orationis ornatae cultum, antiquitatis cognitionem res esse ludicras et nugatorias, nec pertinere ad eos, qui gravioribus studiis essent addicti.
Sed querelam instituere de ingruente Barbarie, vel quomodo huic monstro obviam eundum sit, in medium consulere, non est mihi hoc loco propositum: causam tantum indicare volui, cui plerique ab hoc studiorum genere necessario quidem, sed aliquantisper difficili et variis calumniae teilis exposito refugere, ac confestim ad illas artes, quae suis cultoribus e vestigio dignitates et opulen tiam largiuntur, animum soleant applicare. Neque vero recte id fiat, an secus, ut nunc quidem sunt saecula et mores, pluribus disputo: hoc autem, si taceam, resipas loquatur, iam pridem summam eamque multo maiorem, quam quae olim fuit, omnium disciplinarum ignorationem consequuntam fuisse, absque paucis quibusdam divinitus ad hanc rem excitatis hominibus esset, qui publico bono nihil sibi praevertendum existimantes, politiores hasce literas omni studio et conatu propagatum eunt, et quicquid harum canditatos remorari aut tardare forte possit, e medio tollere nituntur, spargendo interdum ac liberaliter distribuendo in literarium populum, velut tesseras, quae ipsi per omne genus scriptorum vagantes curiose in unoquoque observarint.
Quorsum haec tam longe repetita? dicat aliquis. Nimirum ut intelligatur, Auditores, me non sine iusta causa inter laudes P. Maerulae retulisse, quod non illotis, quod aiunt, manibus Iuris sacra contrectarit, neque rerum amplitudine fractus, non vulgi iudicio territus, non lucri cupiditate incensus, non honorum fumis captus humaniores Musas deseruerit; sed partim scientiae amore, partim boni publici studio impulsus constantissime semper eas dilexerit, atque adeo nec ipsi Iurisprudentiae, quae amplissimas dignitates et maximas opes pollicebatur, praeponere dubitarit.
Sed de varia P. Merulae doctrina nolo longiorem orationem comparare, quomodo autem eam ad usum transtulerit, nec passus sit fructus ex literis perceptos, pomorum instar, putrilagine consumi, iam breviter dicam, si prius de studiorum curriculo, quod apud exteros confecit, pauca praemisero. Non enim erat P. Merula tam humili et plebeia anima praeditus, ut perpetuo domi residere, idem semper solum premere, aut ab unius orae aetatem pendere vellet; sed simul ac adolevisse sibi visus et eos in literis fecisse progressus, ut cum fructu et utilitate peregrinas regiones adire posset, statim ipsum cupiditas incessit primates illos in literis viros, quorum scripta admirabtur, coram alloqui et familiarius convenire. exterorum usu ingenia mirum in modum exacui, et illum optimum haberi militem, qui patia procul stipendia fecisset, quottidie audiebat. In Gallia tum temporis melior illa Iuris prudentia omnesque humaniores Musae potissimum florebant. Semper enim ex quo literae renatae sunt, regnum hoc omnium totius Europae florentissimum etiam in mediis bellorum civilium turbis abundavit copia doctissimorum hominum, qui relictis et spretis Glossatorum oleticetis ac sterquiliniis studiosam iuventutem ad ipsius Iurisprudentiae augusta templa duxerunt. Horum ille doctrina et celebritate, honesta quadam laudis contentione, quae stimulos optimis ingeniis addere solet, excitatus, parentum permissu in Galliam abiit: ubi propter niveos mores, egregiam doctrinam et assiduum laborem in hominum, qui tum vivebant, doctissimoreum amiciriam et familiaritatem facile fuit admissus. Longum foret hic recensere omnes illos doctos viros, quos P. Merula, cum in Galliis operam literis daret, vidit, salutavit, cognovit, quorumque divinas voces auribus suit hausit. Satis mihi est e multis nominasse Barnabam Brissonium, Simeonem Bosium, Iohannerm Auralum, Q. Septimium Florentem Christianum, Petrum Pithoeum, Iohannem Bodinum, Iac. Cuiacium, Gul. Fornerium, Iohannem Robertum, Petrum Danielem, Germanum Valentem, Vellium Pimpontim, Iohannem Passeratium, F. Hotomannum, quos ille omnes, at quos viros! propius vidit, compellavit, audivit, plerisque etiam familiariter usus est. Ex Gallia in Italiam se contulit, sed quia Batavus erat, et memoria Angeli Merulae, quem ob Religionis confessionem martyrio affectum diximus, adhuc passim vigebat, non ausus fuit diu ibi subsistere, multo
minus illam universam peragrare, metuens periculi, quod sibi imminebat, si fortean a quoquam proditus fuisset. Inde igitur in Germaniam superiorem migravit, ac magna eius parte perlustrata Argentorati aliquot menses commoratus est, partim urbis amoenitate captus, partim doctorum hominum quibus ea tum florebat, fama permotus. Nam quemadmodum apes non ab uno flore, sed sparsim mella sua sugunt et fingutn: ita quoque prudentiam et eruditionem hinc inde colligendam esse arbitrabatur. Cum vero patrios Lares cogitaret, in Galliam rediit, ac Iuris consuiti titulo publice donatus, in Angliam quoque traiecit, ihaque visa tandem peregrinationibus suis finem imposuit, et ab hoc desultorio vitae genere sese abdicavit.
Reversus in patriam, a qua fere totos novem annos ab fuerat, consilio patris in Curiam Provincialem se confert, ut cum Theoria, cui hactenus deditus fuerat, etiam Praxim coniungeret, et ex umbra in Solem, quod dicitur, et pulverem prodiret. Hoc forense stadium non infeliciter ingressus, cum negotiorum sibi commissorum momenta diligenter expenderet; secreta causarum sagaciter indagaret; laqueos, quibus simplices a callidis illaqueantur, sollerter dissolveret; clientibis suis non effugia, non offucias quaereret, quibus veritatis lumen obscuraretur, sed illos potius a temerario litigio deterreret, facile sibi Famae ianuam paulatim aperuit, et non civibus modo, sed et ipsis Ordinibus innotuit. Quadrien nium fere in hac se palae strâ exercuerat, cum ecce Iustus Lipsius, anima illa Antiqui tatis et Suadae medulla, praetextu valetudinis per Acidulas Spadanas recuperandae, Lugduno Batavorum digreditur, et Academiam, in qua totos decem et tres annos iuventutem Musarum sacris operatam cum plausu docuerat, praeter multo rum exspectationem relinquit. Diu fuit deliberatum, quis tanto viro qui universam Europam famae suae radiis illustrarat, idoneus successor daretur. Erant enim plures in Belgio tum temporis, ut etiam nunc, viri in omni genere eruditionis exercitati, quibus haec non incommode demandari provincia potuisset. Eo tamen omnium Ordnum suffragia et vota ibant, ut P. Merula ad Professionem, Lipsi abitu quasi viduam, promoveretur. Ab Academiae igitur Curatoribus, inter quos facile principem locum obtrinebat magnus ille et fama supra aethera notus, Ianus Dousa P. o( makari/ths2, honesto salario accitus, lubens foro, ubi magnas
opes acquirere ipsi in proclivi erat, nuntium remittit, et in Musaeo hoc portu navem suam defigit; docendo, scribendo iuvenum mentibus lumina praelaturus. Mos erat apud antiquos ut qui aut gladiatioriam, aut militarem, aut aliam quandam artem desinebant, eius instrumenta Diis, qui isti arti praesidere credebautur, suspenderent atque consecrarent. Idem quoque factitavit P. Merula; qui cum causidicinae prorsus valedicere constituisset, ut se in foro non frustra aliquandio versatum fuisse ostenderet, Praxin iuris civilis artificiosa methodo, sed vernaculo tantum sermone a se contextam in lucem emisit. Cum enim intelligeret, varias illas Constitutiones, quae diversis temporibus a maximis Principibus erant promulgatae, partim aevi iniuria, partim hominum malitia obliterari et paulatim vim suam amittere, magno iudicio illas in unum quasi fasciculum collegit; natus, se hac ratione non solum casabundam Iustitiam pro sua virili fulturum, sed et perfecturum esse, ut sui cives non amplius in forensi palaestra; tancuam hospites in urbe peregrinantes errantesque vagarentur. Neque haec opinio ipsum fefellit. Tanto enim applausu, tantaque aviditate hic liber ab omnibus fuit exceptus, ut fere nullus in iis locis Iudex sit, nullus Praetor, qui non eo tamquam canone aut norma aliqua in controversiis dirigendiscutatur.
Postquam autem docendi munus auspicatus est, et sitienti iuventuti historiarum fontes recludere coepit, nihil antiquius habuit, quam ut Spartam, quae obtigisset, omnibus modis etiam scribendod illustraret. Non enim arbitrabatur se muneri suo satisfacere, aut exspectationi de se conceptae respondere, nisi et in longinquas regiones doctrinae suae torrentes ex uberrimis ingenii fontibus derivasset. Hoc ipsum igitur praestare exorsus est editione Annalium Eni, veteris Poetae, cuius a Grammaticis velut Penthei olim a Bacchis in mille partes discerpti membra foediffime mutilata et divulsa plane Herculeo labore collegit, collecta composuit, composita eruditissimo commentario illustravit, atque ita ipsum Hnnium patrem cultioris et elegantioris apud Latinos Musae, ab Orco revocatum, quod ammodo mortis postliminio rursus animavit. Magnam hoc opee famam mdustriae et iudicii apud omnes politorum literarum mysias P. Merula sibi conciliavit: cuius pomoeria cum aliis quoque ingenii monumentis extendere et amplificare vellet, et iam magna animo moliretur, Illustrissimi
Foederatarum Provinciarum Ordines Historiam bellorum. quibus iam multos annos Belgica miserum in modum flagriavit, Latino sermone describendam ipsi committunt.
Insigne hoc vestrum, Ordines illustriffimi, (liceat enim mihi pace vestra in hac doctissimorum virorum et lectissimorum iuvenum Merulae vestro iusta persolventium corona, vos quamvis magno locorum intervallo a nobis disiunctos paulisper compellare:) Insigne, inquam, non erga praesentes modo, sed et post futuros meritum ac immortali laude dignum: quo si veteres illi Germani ac Belge suam quoque posteritatem obstringere sibi ac devincire voluissent, non certe tot praeclare ipsorum fac inora altissimo silentio sepulta et aeternis ignorantiae tenebris obruta nunc iacerent. Illud enim omnino in confesso est, maiorum nostrorum aevo multos praestantes viros exstitisse, qui rebus domi et foris, in pace et bello fortiter ac strenue obeundis ipsius vetustatis gloriam si non superarunt, certe aequarunt. Sed quia studium illarum Literarum, quibus virtutis memoria con servatur, ab ipsis manu quam calamo promptioribus omnino negligebatur, factum est, ut domesticorum quidem scriptorum vel inscitia vel silentio; exterorum autem invidentia et malignitate verae fructu gloriae fraudarentur, qui res quamvis praeclarissimas amplissimasque administraslent. Quod ne iam vobis, Ordines Illustrissimi, qui Rei pub. vestrae Libertatem adversus Hispanicam gentem tanta armorum virtute afleritis, et tam forriter propugnatis ut ipse etiam hostis vester potentissimus diuturni belli pertae sus pacem vobiscum pangere malit, quam ancipitem martis aleam diutius experiri: ne hoc igitur quod minus dudum dixi, vobis quoque ullo tempore accideret, mature providistis dum scihcet P. Merulam Historicae hunc Provinciae delegastis, ipsique in mandatis dedistis, ut res in Belgio iam ab aliquor annis gestas ad veritaris obrussam diligenter exigeret, tar dem ad posteritarem transmitteret. Quo instituto equ idern nescio an quic quam utilius Reip. ad cuius clavum sedetis: certe nihil vobis gloriosius, nihil P. Merulae honorisicentius excigutari potuit. Vobis quidem, quod conscientia recte factorum freti hoc agitis, ut etiam ipsa Posteritas intelligat, unde hi bellorum plusquam civilium fluctus, quibus Belgica iam multos annos affligitur concutiturque, exorti sint, et quid vos ad excutiendum a vestirs cervicibus Hispanicae fervitutis iugum impulerit, vere cognosc at iudicium ferat.
P. Merulae vero. quod ab acerrimis ingeniorum censoribus hinc muneri, quo nullum in tota Rep. literaria augustius. nullum ad famam provocandam aptius, sed nec ullum difficilius et periculosae ale ae plenius esse potest, idoneus fui. iudicatus.
At quo delabor? Vetabant Pythagorici Deos in iranscursu salutari: quam legem cum mihi quoque in cultu magnorum virorum scriptam putem, malo divinam Ordinum prudentiam tacitus admirari, quam et infantiam meam prodere, et laudes ipsotum ingenii culpa deterrere. Ad P. Merulam redeo; qui cum rem sibi commissam infinitis difficultatibus obstructam esse animadverteret, lentius coepit in iis, quae iam prae manibus habebat, progredi, magna diligentia magnisque sumptibus undique locorum et gentium conquirens et in unum coacervans ea, quae ad historiam scribendam erant necessaria.d Mirum dictu est, et forte fidem excedit, quod narrabo. Sed quia me historice Ioqui, nihil fingere norunt alii quoque, quos si opus sit, testes laudare possim, nolo id, quod resest, silentio praeterire: Audivienum cum diceret non quidem ostentationis gratia, â qua longissime aberat, sed a anobis. quibus familiariter hic utebatur, forte super hac re interrogatus, se de Belgicae Rei pub. statu et bello, quod geritur, quasi triginta sex mille chartas et scliedia partim typiis edita, partim manuscripta collegisse, ex quibus historiae suae corpus exstrueret. Quantus iam in his omnibus non solum evolvendis, et foliatim perscrutandis, sed et apte ac ordine suo loco digerendis collocandisque labos ipsi fuerit exantlautus. quot molestiae devoratae, quot vigilatae noctes, quantum olei operaqque inmpensum, facile erit conicere iis, qui peponem cordis loco non habebunt. Quotumquemque Auditores, reperiri posse arbitramini, qui non tanta Actorum Auctorumque mole obrutus aut oneri prorsus succumbat, aut id vel propter gravitatem abicere, vel propter virium imbecillitatem deponere tandem cogatur: P. Merula tamen non deposuit, non abiecit: sed qua potuit side et diligentia, si non totam historiam, at magnam eius partem ante quatuor annos absolvit, et Ordinum censurae submisit, teliquum quoque opus ad optatos terminos perducturus, nisi telam feliciter inchoatam Parcarom iniquitas praecidisset. Mirabitur fortean aliquis, quod tot subsidiis instructus non universam historiam iam pridem confecerit. Sed ad miationem depositurum spero, si in
mentem sibi revocaverit, quod a Cicerone prudenter et vere dictum est, Historiam institui nisi praeparato otio non posse, nec exiguo tempore absolvi. Imo vero magis mirabitur, potuisse P. Merulam id quod fecit praestare, si cogitaverit ipsum, praeterquam quod publicae suae Functionis partes quottidie expleret, etiam alia multa, ut Varro ait, musinatum esse, quae vitam ipsi numquam in otio transactam, clare loquuntur. Non dicam de Gelrica Historia, nen de *sugxronis1mw=| eorum, quae proximis centum annis in orbe Christiano contigerunt, non de aliis ipsius scriptis: quae omnia dafecta adhuc in scriniis eius latent. Mitto Angeli Merulae Tragicam Historiam, quam ipse ex Actis fideliter repraesentavit: sileo *kunhgetika\ vel de Venatione; Statum quoque cum Religionis tum Politicae gubernationis, a nato Christo usque ad annum milliesimum et ducentesimum, praeterfluere sino: quorum illa pridem publicata in omnium manibus versantur, haec vero iam sub praelo sunt et Musis benevolentibus lucem propediem videbunt Unum illud Cosmographicum opus, quod ante biennium in lucemedidit, non possum sine religione praeterire. In quo opere, cum generatim ea, quae ad Mundum et Caelestem Terrestrem que sphaeram pertinent: tum vero speciatim ipsam Europam et tres eius nobilissimas Provincias, illos totius orbis extra omnem controversiam ocellos, in quibus vestigia Latini sermonis, quamvis corrupti, adhuc superant, Hispaniam, dico, Galliam et Italiam tanta diligentia et studio, tamque eleganti ordine persequutus est, ut affirmare ausim Strabonem, Pomponium Melam, stephanum, Ptolemaeum et reliquos maiorum Gentium Geographos, si paulisper in vitam redirent, confestim P. Merulae herbam porrecturos, et se ab ipso victos ultro ac libenter fassuros esse. Optandum quidem erat, ut reliquas Geographiae partes eadem methodo et industria nobis concinnasset, et forte idipum quoque praestitisset, nisi partim Syrtes et scopuli, quos in vasto illo et immenso scriptorum pelago nimis quam multos passim latere non ignorabat: partim aliae occupationes ipsum ab instituto retraxissent. At quia spes illa iam omnino decollavit, praesentia boni consulamus, nec miremur, quod negotiorum multitudine impeditus, aut fa ti iniquitate interceptus, iis, quae inchoaverat, extremam manum imponere non potuit. M. Tullium patrem illum Romanae eloquentiae negare solitum accepimus, si aetas sibi duplicetur, habiturum se
tempus, quo Lyricorum Poetarum versus legat; quos tamen verborum fuisse parcissimos, ex iis, quae adhuc reliqua sunt, fragmentis liquido apparet. Quid putatis, Auditores, ipsum dicturum fuisse de tot priscis, recentibus, mediaeque aetatis auctoribus, quos P. Merula in condendo hoc opere perscrutari et penitus excutere necesse habuit?
Sed dies, opinor, me deficiat, si omnia, quae quidem de insigni eius doctrina et scriptis ad publicam utilitatem comparatis afferri poterant, hic pensiculatius vellem persequi. Superest, ut quoque de inculpatis eius Moribus et reliqua vita ad virtutis normam transacta nonnihil dicamus. Memini ab antiquis prudenter dictum, Magna ingenia plerumque magnis vitiis solere esse obnoxia. Id vero in P. Merula adeo contra se habet, ut dicere audeam, nihil veritus ne cuiquam propterea ludibrium debeam, omnes virtutes, quae quidem in hominem literatum cadere possunt, in ipsius animo sibi domicilium collocasse. Hîc rursus mihi ingens dicendi eampus aperitur, sed nolo orationis meae vela pandere, nec aperto mari invehi, ne dum hominem peregrinum et numquam mihi antehac visum, saltem fama et scriptis cognitnm celebro, falsas ipsi laudes a me affingi forte quis suspicetur. Pauca tantum ex omni numero seligam, et quidem ea, quibus P. Merulam fuisse praeditum omnes uno ore fatebuntur, qui vel scripta eius primoribus digitis attigerint, vel amicam sermonum serram semel at que iterum cum ipso reciprocarint.
Ac primum quidem quanta fuerit eius modestia, quae omnium virtutum fulcrum et vinculum merito censetur, abunde testantur praeclara eius monumenta, in quibus illa ita elucet, ut si sententiam de iis meam dicere iubear, adserere non dubitem, ab ipsa Modestia nihil potuisse scribi modestius. Non ille, si quid ab aliis recte dictum aut ingeniose excogitatum, in sua statim ascribebat, et id a se multo ante inventum observatumque superbe clamitabat: non si quid alii rei literariae opis attulissent, aut furtim carpebat, aut palam delicato fastidio aspernabatur. Nam illorum hominum mores, qui nihil, nisi quod ipsi fecerint, rectum censent, et quoties quemquam vel humanitus errare vel tantnm aliam amplecti sertentiam viderint, confestim an maledicta confugiunt, et in viros etiam doctissimos velute plaustro convitia iaciunt, rati, quantum alienae famae detraxerint, tantum sibi nominis accessurum, horum, inquam
mores ita solebatodisse, ut nemo homo ipsas portas Orci. Per quos profecerat ingenue profitebatur; aliorum scrinia non compilabat, nobilem illam Laurentium legem, qua sancitum erat, Ne pomum ex alieno legatur in armum, tam religiose servabat, ut nemo hactenus inventus sit, qui lege Atinia rem furtivam vindicarit. A quibus se ingenio vinci, aut doctrina superari intelligebat, iis ultro palmam concedebat, eos amabat, eos admirabatur. Pares facile ferebat, inferiores etiam sibi aequabat, Tyronum industriae non invidebat, neque laudis aditu eos prohibere conabatur, sed et ipse se gloriae seniorum succervisse meminerat, et ad suam gloriam consurgentes alios laetus aspiciebat.
Iam vero quam sobrie et continenter vixerit, norunt omnes quibus aliqua tantum notitia cum ipso intercessit. Quod enim tempus alii intempestivis conviviis, alii pilae, alii tesseris, alii aliis recreationibus dare solent, id ille universum in literarum studio consumebat. Nemo ipsum non dicam vino prolutum, sed ne quidem hilariore Bacchi aura afflatum unquam vidit. Adolescentiam non nisi caste ab ipso traductam testantur cum reliquae ipsius virtutes, quas mutuo complexu inter se colligatas et arctissimo cognationis nexu revinctas esse inter omnes Philosophos constat: tum vero praeclara eius doctrina. quam numquam sibi comparasset, si primam illam aetatem voluptatum vinculis constringendam vinciendamque praebuisset. Qui enim in impurae libidinis coeno volutantur, tantum abest, ut ad solidae eruditionis culmen ascendere, ut vix ex inscitiae tenebris pedem movere possint. Postquam vero ad tricennalem illam annorum lineam pervenerat, quam gravissimus auctor Hesiodus ad coniugii cursum aperit et demittit, caelibatum, in quo hactenus egerat, aversatus, vitae genus coercendis vagis cupiditatibus divinitus repertum suscepit. Erat tum in magna apud Batavos auctoritate Bartholomaeus Buys Gryphius, vir doctus et multarum linguarum cognitione longoque rerum usu praeditus. Nam et apud Alphonsum II. Ferrariae Ducem prudentissimum diu vixerat, et plerisque Germaniae aulis diligenter perlustratis, magnam sibi famam soleruae compararat. Huc accedebat, quod etiam laudatissimae memoriae Iohanni Alberto Duci Megapolitano, quo doctiorem et literatorum amantiorem principem Germania tum temporis non habebat, a Secretis et Latinis Epistolis fuerat, ac industriae suae in legationibus ad exteras
nationes obeundis tam illustria documenta praebuerat, ut sapientissimo Principi in primis amoribus haberetur. Unde etiam factum, ut dum plures annos in aula ista versatur, aliquot ibi liberos genuerit, ex quibus V. Cl. Iohannes Albertus Gryphius, paterni ingenii et virtutis verus heres, cum ob excellentem eruditionem ab hac nostra Academia, in qua literis aliquot annos operam dederat, Iurisconsuiti titulo publice ornatus esset, hanc urbem fortunarum suarum sedem ac domicilium elegit, ac in Senatorium ordinem ascitus, Reip. huic florentissimae non solumprimo loco a Secretis est, sed quoque eam iuxta cum aliis ea, qua decet, fide administrat. Ceterum de Filio, quem hic praesentem conspicio, verbum amplius non addam, ne in os ipsum laudare, aut palpo percutere videar. Ad Patrem revertor, qui post excessum optimi et immortalitate dignissimi Principis Iohannis Alberti, cum patriae amore ductus in Belgium, quod tunc Pactione Gandavensi a bellicis tumultibus paulisper respiraturum videbatur, rediisset, non multo post in Collegium Ordinum Hollandiae cooptatus est, tantaque fide et integritate labantis Rei pub. commoda quaesivit, ut totius Nobilitatis Belgicae, ac omnium patriae studiosorum oculos in se converterit, et mortuus magnum sui desiderium reliquerit. Huius Barth. Gryphii filiam natu maiorem Iuditham, omnibus virtutibus, quae in sexum illum cadunt, decoratam matrimonio sibi P. Merula iunxit, cumque ea decem et octo annis sine iurgio, sine offensa ita vixit, ut se illi integrum semper servarit, et quamquam numerosa prole augeretur, ???rdidas tamen ditescendi artesnumquam exercuerit, sed rei domesticae curam tamquam se indignam, dilectissimae coniugi resignarit.
Non enim a voluptatibus solum alieno prorsus animofuit, sed et ab omni quaestu. Potuisset sane P. Merula honeste magnos pecuniae acervos congerere, si in forensi stadio diutius versari, clientibus vocem et operam suam commodare, circumfusae multitudinis comitatu assidue premi, a prima luce ad occasum usque solis in curia haerere, multorum odia experiri, et saepe aliquid invito animo facere voluisset. Sed quia sieri non posse videbat, ut his rebus occupatus et obsessus animus honestis artibus, quarum latissimi sunt termini, Invigilet, maluit amplas illas divitias spernere, et puro animo ac nullo scelere contaminato Musis operari, quasque ipsae largiturae essent opes boni
consulere. Neque enim harum culturam omnino sterilem esse sciebat, sub talibus praesertim Musagetis, qui inter media arma, inter lituos et tubas non solum suavibus illis Musarum tiblis ac fistulis delectantur, sed et literarum cultores ad urgenda haec studia, has pacis artes, magnis et egregiis praemiis invitant.
Quid nunc de fuga dignitatum, ad quas ipsi, nisi foro se abdicasset, aditus patebat, multa verba faciam? Erat enim ea prudentia, ea dicendi facultate instructus, ut etiam summis dignus esset. Atqui non potuit eius pectus ullis honorum facibus accendi. Nam etsi quidem ipsi facile erat e Virtutis fano, in quo assidue versatus fuerat, rectâ, non per pseudothyrum vel Deae Pecuniae posticum in vicinam Honoris aedem se penetrare: consulto tamen abstinuit, et in literaria tranquillitate vitam degere, quam ad summas illas dignitates, quae plerumque cum magnis periculis et molestiis coniunctae esse solent, aspirare praeoptavit. Nimirum ut iis, quie Clitorio fonte biberunt, vini taedium oboritur: ita quoque qui semel quietae huius vitae dulcedinem gustarunt, numquam possunt adduci, ut ad Remp. animum adiciant, etfi summum in ea fastigium adipisci queant.
Neque tamen illos honores, qui in Musica hac palaestra versantibus tribui solent, superbe aspernatus est. De Professorio munere non dicam, quod olim inter honoris titulos fuisse memoriae et monumenta veterum diserte testantur: nunc autem eius dignitas pene internt, postquam noxia haec opinio animos plerorumque invasit, indignum esse homine ingenuo et liberaliter educato cultum ingenii profiteri, et honestis artibus docendis linguam elocare, quod tamen arduum esse, et laude dignos, quifaciant, noruntomnes, qui non elephanti corio sunt circumtecti. Historiographi quoque titulum, quo ab illustrissimis Ordinibus affectus fuit, hîc praetereo: est enim supra eius facta a me mentio. At Bibliothecae praefecturam a Curatoribus Academiae ipsi delegatam, non possum hîc silentio involvere. quem ego honorem inter alios, quos gessit, non postremum duco. Nam si ad omnes, quotquot hodie sunt in orbe Christiano, nobiliores Bibliothecas oculo circumferimus, earum custodiam viris praestantissimis et primorum in literis ordinum commissam, reperiemus, Caesareae Bibliothecae custos ac praeses iam multos annos fuit vetus ille et verus Musarum sacerdos Hugo Blotius Belga, in cuius fronte et sermone humanitatem, in
pectore candorem et fidem habitare, fatebuntur mecum omnes, qui hominem doctissimum semel tantum compellarunt. Vaticanae cura non nisi eruditiss???mis Cardinalibus demandari solet, et pronuper illi praefuit magnus ille Annalium scriptor Caesar Baronius, quem non ita pridem vita sunctum esse fama nobis nuntiavit. Galliarum Rex opulentissimae Bibliothecae suae custodiam Isaaco Casaubono credidit, quo doctiorem Sol neminem intuetur, non modo in Gallia, feracissima illa studiorum parente, sed ne vix in universa Europa, et quidem iudicio omnium, quos non ignorantia praepedit aut livor. Palatinae praefectus erat, dum viveret, amor ille et cor Musarum P. Melissus: post cuius obitum serenissimus Elector munus istud imposuit CL. Iano Grutero, homini ut doctissimo, sic ad antiquos scriptores in lucem eruendos instaurandosque, bono publico, tamquam de caelo delapso. His Augustanam quoque Bibliothecam merito accensemus, cui iam praeest David Hoeschelius felicissimus ille iuventutis informator, et ruentis Graeciae fortissimus tibicen ac destma, quem inter praecipua urbis suae decora merito augustissima illa Res pub. numerat, et tamei=on illud pa/s1hs2 a)eth=s2 illustris Marcus Velserus Aug. Vindel. Duumvir iure magni facit. Non exiguum igitur cumulum amplissimi Academiae Leidensis Curatores ad reliquos P. Merulae honores adiecisse existimandi sunt, dum mortuo et e vivis sublato Iano Douza principe iuventutis Belgicae ipsum potissimum locupletissimae et libris omnium generum refertissimae bibliothecae suae praeficiendum iudicarunt. Quam provinciam tanta quoque diligentia, tanta sagacitate administravit, ut omnium prope Collegiorum Bibliothecis perlustratis, omnibus Librariorum loculamentis et armariis, studiose excussis, quoscumque ibi melioris notae libros aut manuscriptos aut typis excusos reperiret, eos magnis sumptibuscoemeret, ac in Bibliothecae sibi creditae forulos ad publicam omnium utilitatem transferret. Atque hoc studium si alii quoque in libris undique conquirendis continuaverint, brevi futurum est, ut Leidensis illa Bibliotheca, quae non ita dudum in staurari coepta, cum antiquissimis quibusque, si non codicum manuscriptorum copia, at typis editorum multitudine et praestantia comparari ac contendi possit.
Multa mihi hoc loco, Auditores, prorsus omittenda sunt, pleraque carptim tantum et breviter attingenda.
Nam si humanitatem eius, si patientiam, si animi constantiam, si integritatem, candorem, pietatem, et alias virtutes enumerare et per???equi velimus, nullum fere finem nostra inveniet oratio. Quis unquam eius amicitiam per literas expetiit, quem ille non statim albo suorum inscripserit? quis ipsum compellavit, quem non comiter et humanissime exceperit? Amicitiae cum illo instituendae non erat opusproxenetam aut pararium aliquem intercedere; omnibus qui Virtuti et Doctrinae litabant, fores eius erant apertae, nulli clausae. A quibus se diligi intelligebat, iis amorem aequo pondere, saepe etiam graviore rependebat, Iracundiae aut odio adeonullus erat in eius pectore locus, ut nemo ipsum unquam commotum viderit, nemo asperius aliquod verbum ex ore ipsius audierit. Non vultus eius, non fions, non color, non sermo, non manus, non gressus unquam perturbati animi signum dederunt. Obtrectatorum sermonibus non magis quam anseris strepitu aut canum latratu movebatur. Ut culicem aut muscam moleste circumstrepentem levi manu et citra iracundiam abigimus: sic ipse perverse iudicantium calumnias sine ulla tristitia eludebat. Rectum omnino cursum in hoc undoso vitae mari tenebat: si fortuna blandiretur, non abripiebatur licentiae ventis; nec opprimebatur impatientiae fluctibus, si fotte non omnia ex animi sententia succederent. Cum quibus conversabatur, iis remoto omni simulationum velo mentem suam aperiebat, neque aliud clausum in pectore, aliud promptum habebat in lingua, more illorum hominum, quivultu quidem et sermone probitatem praeferunt, sed corde dolum ac fraudes machinantur: quod qui facerent, eos ipse angue et cane peius aversabatur. Quid multa? nihil omnino ad ostentationem faciebat, sed in pura mente, incontaminata conscientia, usum fructumque recte factorum sibi consistere reputans, hoc unum agebat, huc omnes suas actiones dirigebat, ut, quod de Amphiarao ait Aeschylus, revera bonus esset, non tantum bonus videretur.
Possem alias quoque P. Merulae virtutes, quas ipse cum multiiuga eruditione sociavit, hoc loco commemorare: sed ne vestra in audiendo patientia abuti videar, finem dicendi faciam, ubi de eius pio, et, quod vere dixerim, sancto ex hac vita discessu, quaeque hunc antegressa sunt, pauca hic adtexuero: ex quibus eius constantia et firmitudo mentis in profligando mortis terrore meridiana luce clarior elucebit.
Plusres iam anni sunt, cum P. Merula Hygeiam inimicam ptimum ex periri et gravissimo Lienis affectu laborare coepit. Qui morbus cum crebro ipsum interpellaret et vires quas interdum ponebat, et velut dissimulabat, semper resumeret, tandem superiori hiemi adeo ipsum deiecit, ut a fati limine paucos tantum pedes abfuerit. Ex eo tamen emersus, ne vires adhuc infirmas intensioribus studiis rursus debilitaret, affinem suum V. CL. D. Iohannem Albertum Gryphium IC. et Reip. huius Senatorem, quem unice amabat, cuique id iam dudum receperat, incoram salutare et simul has inferioris Saxoniae urbes perlustrare constituit, si fortean hac vectatione valetudinem suam magis firmare et cotroborare posset. Sed ô vanas hominum cogitationes! ô spem fallacem! ô infaustis avibus susceptam profectionem! Vires recollecturum se sperabat P. Merula: at eae longiore hoc itinere adeo sunt prostratae, adeo fractae, ut vix urbem hanc ingreslus statim medicum accersere, et eius opera, in morbo; quem recrudescere senserat, depellendo, uti coactus fuerit. Interim tamen nihil mali suspicans, cum lassitudo in itinere contracta paululum resedisset, non indelectatus consuetudine eorum a quibus quottidie fere salutabatur, a quibus sum amicitiam ambiri, a quibus se coli et amari videbat, si quando adventoria a quoquam exciperetur, illi comiter hilariterque intererat, frontem exporrigebat, ac animum quidem suavissimis sermonibus largiter, corpus autem cibo ac potu parce et continenter pascebat. Nam ut fines a medico praescriptos migraret, et eius abstinentia, quae pene in naturam verterat, non sinebat, et nemo nostrûm erat adeo abomni humanitate aversus, cui id ab ipso postulare in mentem veniret. Cum hic alterum fere mensem substitisset, et iam reditum ad suos meditaretur, non facere ullo modo potuit, ut prius hinc discederet, quam quosdam ex iis, quibuscum privatos saepe sermones de literis habuerat, etiam e publico loco docentes audivisset. Intellecto igitur, collegam nostrum V. C. Ignatium Danielem, IC. quem professionis et studiorum similitudo arctissime ipsi devinxerat, II. Idus Iulii ad lectionum suarum telam paulisper interruptam rediturm esse, ipse quoque eodem die, eius audiendi desiderio incensus in Auditorium venit, et illi nobilem et passim ab omnibus vexatam quaestionem De septuaginta Danielis hebdomadibus auspicanti tam attentas aures accommodavit, ut iuveni alicui in ipsa velut studiorum incude posito et
formantis adhuc manum admittenti similior esse videretur, quam viro ad summum eruditionis culmen evecto, et inter Reip. literariae Senatores haud postremo.
Hic dies, Auditores, ultimus fuit, quo P. Merula pedem limine extulit. Nam cum ante tempus cenae cum affine suo ambulatiunculam aliquam conficeret, et pluviam, qui supra caput stabat, metuens, aliquanto celerius, ut fieri solet, domum sese reciperet, tanta defatigatio, tantus languor ipsum invasit, ut statim animus ipsi praesagiret, corpus suum hic Rostochii in pulverem redactum iri: his enim sere verbis utebatur, cum quomodo se haberet, a quibusdam amicis, qui ea ipsa vespera ad illum inviserant, interrogaretur.
Dolor, quem ex amicissimi capitis amissione percepi, non sinit, ut multis hic commemorem, qua patientia morbi indies magis magisque ingravescentis molestias tolerarit, qua constantia fati imminentis horrorem excusserit, et quam pie se ad vitae exitum compararit. Sentiebat quidem se paulatim propius ad mortis limen accedere, sed nullam eius metum, nullam formidinem praeferebat. Debilitabatur ipsi vox, intercludebatur anima, spiritus aegre ducebatur, nullum tamen impatientiae, nullum doloris signum edidit: sed totus ad servatorem Iesum conversus omnesque res humanas oblitus, cum quottidie praesenti mente signum, quo e statione evocaretur, exspectasset, tandem septima, postquam aegrotare coeperat, die candidam suam animam ardentissimis precibus et altis suspiriis Deo creatori et auctori commendatam tam placide efflavit, ut non mori, sed in somnum labi videretur. Nam etsi quidem in confinio mortis erat constitutus, mens tamen semper illi manebat integra, non aures hebescebant, non oculi obtenebrabantur. Nihil tam secreto fere dici poterat, quod ille non auribus sublegeret; nemo in cubiculum intrabat, cui non capite adnutans manum porrigeret; omnes qui lectulo adstabamus exacte noscebat. Quid? quod vix tribus horis ante mortem calamum quoque poposcit et ad incomparabilem virum, D. Iohannem ad Oldenbanneveldt, Senatus Hollandici, Principem, cuius ille prudentiam in gravissimis Reip. negotis dextre expediendis, humanitatem in Musarum cultoribus, animi magnitudinem in laboribus procommuni salute obeundis semper in ore habebat, quoties de Belgicae statu sermo
ipsi cum amicis inter cederet, ad hunc igitur quem vivus semper magni fecit, iam morti proximus scripsit, et uxorem ac sex liberos superstites illius patrocinio commendavit.
Hic fuit P. Merulae exitus, felix quidem et prosper illi, qui ex hoc undoso mundi huius aequore in optatum aeternae salutis et tranquillitatis portum invectus est: perquam autem acerbus et luctuosus cum dilectissimae eius uxori, liberis, et iis qui sanguine ipsi aut affinitate sunt iuncti: tum vero universae Reip. literariae, quam huius viri morte, ubi increbuerit, tantopere consternatum iri certo scio, ut nemo futurus sit, nisi e saxo sculptus, aut e robore dolatus, qui non ipsius tam celeri tam inopinato occasu toto animo commoveatur. O Lugdunum, ocelle Batavorum, Athenae Belgarum, flos urbium, quid tibi nunc animi fore putem, cum primum hic tristis nuntius ad aures tuas advolabit? Quos gemitus, quae suspiria tunc edes! quam crebra genarum laceratione, quam frequenti pectoris et capitis percussione dologrem tuum testabere! nec immerito: nam qui te praeclaris ingenii monumenus illustravit, naturae lege functus est. Ex cuius sacro pectore tua iuventus hiante ore bibere solebat reconditae doctrinae fontes, is interiit. Qui Batavorum gloriam literarum beneficio ab oblivionis interitu vindicare exorsus est, is iam in alieno solo, procul patria, sepultusiacet. Obmutuit Suada tua, exaruit lacteus ille eruditionis fons, corruit columen antiquitatis, lumen Belgicae exstinctum est. Fuit, fuit ille omnis historiae promus ac condus, fuit, nec est quod eius ad te reitum posthac exspectes.
Sed quid ego dolori indulgeo? Mortuus quidem est P. Merula, at eius fama perpetuo vivet, eius gloriam nulla numquam vetustas, abolebit. Dum hunc terrarum globum, quem Merula stylo suo descripsit, Sol e caelo radiis suis illustrabit, dum stabit hae c immensa mundi compago, omnis litteratorum natio ipsius nomen pleno ore praedicabit. DIXI.
TIBI. PAULE. MERULA. QUI. DUM. DEUS. TE. NOBIS. SUPERSTITEM. VOLEBAT.
OB. SINGULAREM. TUAM. ERUDITIONEM. MAGNAQUE. ET. MULTA. IN. OMNES. BENEFICIA. DOCTISSIMORUM. AUDHSTI. HUMANISSIMUS. HUMANISSIMORUM. DOCTISSIMUS. HOC. QUALECUNQUE. MONUMENTUM. MAERENS. BENE. MERITO. F. P. Q. P. D. I. F. EX. A. D. VIII. KAL. AUG. M DCC XIII. AVE. ET. SALVE. VIR. PAUCIS. COMPARANDE. S. T. T. L.
Hospes Batavi Merulae vultum vides,
Qui sceptra Leidae sacra Musarum gerit;
Orbem dat orbi, restat externis nihil:
Terram Batavi fabricant, subdunt mara.
DAN. HEINSIUS.
Praxis Civils Provincialis Curiae apud Batavos, lingua Vernacula: Lugd. Bat. 1592. in 4. Gravenhage 1619. in 4.
Commentarius in Ennii fragmenta: ibid. 1595. in 4.
Vita Francisci Iunii: ibid. 1595. Genevae 1602. in 4.
Fidelis narratio rerum adversus Angelum Merulam tragice gestarum ab Inquisitoribus: ibid. 1604. in 4.
Cosmographiae generalis libri tres, specialis libri quatuor: Amsterod. 1605. in 4. Antverp. 1605. 1621. in fol. 1636. in 12.
Vita Erasmi et Epistolae aliquotnondum editae: Lugd. Bat. 1607. in 4.
Eutropius:
Urbis Romae delineatio et methodica ex variis auctoribus descriptio: Lugd. Bat. 1599.
Historia Ecclesiastica ac Politica M CC. annorum, quam eius Filius, Guil. Merula ad sua usque tempora M DC XIV. perduxit: ibid. 1615.
Willeramus Abbas in Cantica Canticorum Cum commentariis:
Diatriba de Statu Rei publicae Batavicae cum libello de Republ. atque Urbibus Hollandiae, edente Ioachimo Morsio. Lugd. Batav. 1618. in 4.
De Maribus Dissertatio. Lugd. Batav. 1633. in 8.
Italia, Gallia et Hispania; Amsterod. 1636. in 12.
De Romanorum Comitiis et Praemiis, quae militiam sequebantur. Opuscula Posthuma, Ioh, Boschio edente. Lugd. Bat. 1675. in 12.
Placaten ende Ordonnantien van de Wildernissen ende Jachtbedriif: Gravenhage 1605. in fol.
Tijae Tresoor tvvede deel in fol.
Maniere van Procederen: Gravenh. 1631. in 4.