QUaedam exsistere ingenia, quae natura instar conspicuorum equidem luminum ostendat, sed ea statim ab oculis nostris submoveat, in vidiaque nescio qua ab altera manu subito eripiat, quae ab altera liberaliter concesserat, nemo ignorat. Eiusmodi ingenia paucissima uno in saeculo profecit, quare cum Maximus CARTESIUS in eorum numero fuerit, crudele ac ingratum mihi visum est, quod tanti Viri Vita, nullibi adhuctypis mandaretur, publicique iuris fieret, quare stylus licet meus rudis nimium pro tanta sit materia, tentare tamen in magnus ausus sum compendium saltem eius ungulamque illius Leonis vobis exhibere, tamquam integrae vitae prodromum, si vobis non ingratum fuerit, ne amplius lux tanta veluti sub modio delitescat. De illo enim, quae de Pythagora cecinit olim Ovidius, dicere merito possumus.
- - isque licet regiene remotus
Mente Deos adiit, et quae natura negabat.
Visibus humanis, oculis ea pectaru hausit
Cumque animo, et vigili per spexerat omnia cura.
In medium discenda dabat.
Anno 1596. Magnus ille Vir, vitales autas haurite incepit interpictonum et armoricorum in Gallia gentem in urbe Castrum Eraldium dicta, ex Patre Nobilissimo, Patriae
Senatore, cuius familia antiquissima Nobilitate fulgebat, exque secunda eius uxore unicus fuit, non angusta valde fuit ei domires, cum sex aut septem librarum milia pro reditu annuo habuerit. Ipsemet vitae suae primordia descripsit a pueritia, pag. 3. de methodo, ut notavit Claubergius; Prof. Teutoburg. ad Rhenum, qui ait Cartesium circa omne scibile studium fecisse, in optimo collegio, veritarem reperire autu~mans intereruditos, sed spe sua orbatus, per novennium adfuit, antequam quid sibi faciendum esset decerneret. Vir fuit aspectu pusillus, vultu benignus, parum sed optime loquens sanus, sobrius, doctrinam suam abscondens, contentionum osor, sed admoto veto falsa detegens, iactatorum hostis acerrimus, rationem auctoritatibus praeferens, licet iis tamen uteretur, mulierum delectatus est colloquio, memoriam aliorum saepe optavit, ut ipse testatus est, non enim iactabundus erat, modestus tandem adeo fuit, ut etiam, quae callebat asserere non auderet. In scholis flexiae educatus fuit et edoctus, et anno aetatis decimo septimo totum cursum suum seu stadium peregerat. Figura vultus eius ubique circumfertur, et in Hollandia ac Lutetiae aeri incisa reperitur. Et quoniam utraque valebat Minerva, viros amavit magnanimos simul atque prudentes, et eruditos, sicque feliciter arma litteris coniungens, occupationibus militaribus etiam minoribus incubuit, apud Batavos, ubi optima est harum rerum schola, voluntarieque per triennium belli tulit incommoda omnia absque ullo stipendio, unicum tantum accepit dumplionem, quem semper in militiae suae monumentum servare voluit, recusavit etiam militum praefecturam, quoniam militum officio fungi cupiebat, ut ei melius ars illa et labores innotescerent, bisque Bredae obsidionia dfuit, et in pugna Pragnensi, unde Italiam petiit, visis tamen Tychonis Brahaei machinis, colloquiisque cum eius cognatis institutis. In Italia. vero Galileum aliosque claros convenit viros, indeque ad Gavensem obsidionem iuxta Genuam venit, et tandem in Galliam rediit, et in obsidione Rupellensi aliisque militaribus actionibus etiam voluntarie adfuit in illa bosidione Rupellae, memorandam praestitit actionem, coram Cardinali Berullio, aliisque claris ac ingeniosis Viris, qui convocati erant, ut Dominum Chandou de novis Philosophiae Principiis disserentem audirent, cum enim omnium plausus sermone
suo habuisset excepto Cartesii, ab illo quid de hoc sermone sentiret petierunt, ille tunc laudato Oratoris sermone, coetum non laudavit, quod verisimili tantum contenti fuissent, et promisit, se quamlibet vertatem duodecim argumentis verisimilibus falsam probaturum, et econtra. Quo tentaro, mirati sunt remanseruntque stupefacti, quare petentes, num modus quidam vitandorum sophismatum extaret, asseruit illis veritatem mathematice in omnibus rebus iuxta sua principia demonstrari posse, exoratus tunc fuit, ut illa publici iuris faceret, quod illis concedere coactus, in Hollandiam sese contulit, ut ea melius digesta ederet. Postea in Daniam iter facere voluit, ubi Stephanus Bressieus noster, Medicus Chimicus peritissimus, et in mechanicis ingeniosissimus (qui eum discendi cupiditate adierat) eum comitatus est, sed ab Imperatoris Cohortibus remoratus fuit in Comitatu hemedensi: hinc Tirolum et Venetiam adire moliebathur, hincque Casali obsidioni adesse instituerat post biennium futura tamen erat, quae ostendunt illum regni arcana non ignorasse. Sed Amstelodamum iterum petiit, et inde Lutetiam semper cum familiari nostro Bressiero ut Regis reditui adesset. Anno 1648. in Hollandia fuit et Lutetiae a Rege optimis evocatus conditionibus. Dum Lutetiae esset, reditus suos annuos ita direxit, ut ubicumque liberet, per amici manus eos acciperet. Bataviam ergo petiit, ubi opera sua in eremo dilecta egit, quorum Elenchum dabimus. Germaniam et Pannoniam etiam olim viderat, dum veritatem inquireret, ubi Imperatoris coronamento adfuit. Cum inter homines veritatem illam Democriticam in profunda delitescentem reperire nequivisset, se ad libri mundi suimetque contemplationem convertens, anatomiae, chimiae etc. incubuit, unde admiranda deprompsit, paucos enim libros volvit, quoniam non veraces esse sciebat, exceptis Mathematicis solis, quare cum ab amico, Alcamaeris percunctaretur, an haberet Bibliothecam, et oraretur, ut illi eam ostenderet, ablata tela, ostendit illi vitulum apertum, en meam, inquit, Bibliothecam. O praeclarum dictum, sic olim Hipocrates Democritum inter animalia operta studentem invenit. Non lucri vel honorum aut dignitatum mundanarum desiderio pellectus, sed virturis et veritatis indagandae amore philosophabatur. Pari in hoc cum veteribus animo, ideoque more eorum
Peregrinationibus aliquot annos dedit, exercitus, urbes, et aulas Principum invisendo. Eius occupationes praecipue erant circa iudicii sive bonae mentis aequabilitatem, et methodi necessitatem, in otiis hibernis contemplationibus Philosophicis incumbebat, cum militiam sequeretur, et cum sperasset clave eadem Mathematica et Philosophica aperiri posse, adeo mire naturam cum mathesi coniunxit, ut spe sua potitus sit. Omnes artes et linguas tamen didicerat, omnesque libros brevi tempore evolverat, dum veritatem in illis quaereret, etiam superstitiosos et falsos percurrit, ne quid intactum remaneret. In Philosophicis adeo excelluit, ut iuxta vota sua, quae semper in animo habuerat, Philosophiam plane novam restituerit veraque principia, et ratiocinandi methodos clarissimas invenerit, adeo ut opera sua undiquaque impressa fuerint, et a multis praeclaris Viris publice professa et edocta: ut nunc Lutetiae fit, ubi variae sunt privatae academiae, in quibus de Philosophia eius tantummodo disseritur. Cum nil dignum apud homines scientiae suae invenisset, eremum, ut Democritus aliique veri Philosophi, elegit sibi iuxta Egmundum in Hollandia, ibique solitarius in villula per 25. annos remansit, admirandaque multa meditatione suâ detexit. In Mathematicis vero tantus fuit, ut captum superantia fecerit, praecipue circa conspicilla et specula, utque cogitata sua probaret, vele glacie, vel ex marmore artificiali nigro polito, ad portae magnitudinem, et iuxta desideria et varias figuras excavaro, opere D. Bressiaei, viri ingeniosissimi, specula parabat, cumque optata vidisset, ea rumpenda curabat, et ex eadem materia alia nova conficiebat. Coramque eodem Bressiaeo Opticae secreto arcano militum cohortem transeuntem ostendit per cubiculum suum, quod valde miratus est, haec autem procedebant a parvis militum figuris, quas abscondebat, et speculi ope foras auctas educebat. Caelum fluidum credidit, ut revera est, aer enim solus caelum est nec a nostro differt, ideoque in Genesis historia confunditur. Aromos etiam Democriteos agnovit prorerum principiis, ut optime comprobavit. Amicos multos imo innumeros habuit, inter quos Cardinalis Barberinus et Berubius, Elisabeth Principissa Boh. D. Chanut, D. de Clercelier, Mersenus, D. Desargues, D. Hol. D. de Faber Gubernator Sedanensis, Cass. Balsacius, cui non paenitendum praestitit officium adversus Patrem Goulu eius osorem, apud Cardinalem Barberinum, D. Bressiaeus.
Osores tamen et invidos quosdam habuit, quoniam alta petit livor, sed optime scripta eorum refutavit, Praecipui eius osores fuere Patet Gibieuf De la Barde Iesuitae. Cyriacus Lentulus, Profess. Herbornensis, qui male ei obiecit, quod se Deo comparat, cum in Notarum suarum fine dixerit, cum sacris nulla humana comparanda. Ait praeterea, eum de omnibus dubitasse, quod falsum est, sed de omnibus, quidem vulgarium Philosophorum instar corum olim dubitaverat, antequam Philosophiam reformasset. Eum etiam homuncionem appellat, sed eruditus Clauberg. ei optime reponit, Homuncionem vocas, quem naturae filium cordati vocant, quemque Pithagoras vere vocaret Philosophum. Revius eum magum et atheum vocare ausus est: sed sic olim magni omnes Viri Magiae accusati fuerunt, quod res captum sciolorum superantes facerent, ut optime Gabriel Naudaeus in Apologia virorum, qui de Magia accusati sunt, comprobat. Tantae tamen fuerunt osorum Peripateticorum, facem illam magnam ferre nequeuntium, technae, quod lumina sua parva instar solis obscuraret, ut discipulos seditiose totamque urbem commovente ad rintinabuli sonitum ab urbe Utrecht explodere ausi sintillum, quem reges et reginae e longinquo revocarunt sinuque suo foverunt. Morum innocentiâ illum ab omnibus purgavit calumniis: ille enim e contra nullius detrectator, nullique gravis fuit. Iniurias enim memoriae numquam, sed oblivioni commisit, ad Dei admirandam cognitionem per creatorum contemplationem pervenit. Discipulos eius enumerare non minus difficile esset, quam eiusdem admiratores, astra vel arenam numerare. Scripserat etiam nonnulla in eum Doctissimus Gassendus, et Roberval eius successor dignissimus, vel haec potius veritatis inquirendae gratia, quam odio, Marino Merseno curiosissimo promovente et ciente, ut tantos viros ad rara innumera dicenda, ut propriae curiositati satisfaceret, obstringere posset, Tandem vir ille doctrina clarus famaque conspievus a Christina, olim Suecorum Regina, ab eremo vocatus fuit, et ab illa valde Dilectus, adeo ut illum semper fere disserentem audire vellet, quae non parum eius sanitati nocuerunt, capite enim aperto semper remanens, et pertotam fere noctem ea recumbente de optatis ab illa sermonem faciens, raro ideo dormiens, in morcum incidit, quem tamen morbum incidit, quem tamen morbum solitum, quo facile liberabatur, esse existimans, neglexit, at cum brevi percepisset alium esse, inflammationemque pulmonis agnoscens, sibi venam tundendam curavit, sed sine fructu et die septima morbiad superos anima eius, corpore
relicto, discessit, quod comprobat vulgata haec carmina vera esse.
Sero medicina paratur,
Cum mala per longas invaluere moras.
Doluere Musae, totaque literaria res publica, doluit valde erudita regina eique inter regios suos parentes tumulum praescripserat, sed Dominus Chanut, Legatus pro Regis Galliae Gallorumque honore sumptus sepulturae faciens, illi superbum construxit tumulum quatuorfaciebus conspicuum Stockholmi, neque inter variae religionis iaceret viros; illum puerorum caemiterio colocavit cum inscriptionibus sequentibus.
Anterior facies.
D. O. M.
Regnante Christinâ,
Gustaviprimi pronepote,
Magni Filiâ,
Avorum incaepta, patriosque terminos
victoriis novis promovente,
Pacem demum armis quaesitam
artibus ornante,
Accitis undique terrarum sapientiae magistris,
Ipsa in exemplum futura;
Renatus Delcartes,
Ex eremo Philosophica,
In lucem et ornamentum aulae vocatus,
Post IV. Mensem morbo interiit,
Et sub hoc lapide mortalitatem reliquit.
Anno Christi M DCCL. Vitae suae LIV.
Secunda, seu posterior facies.
Christianissimi Regis Ludovici XIV.
Ludovici iusti Filii,
Henrici Magni Nepotis,
Annâ Austriacâ,
Optimâ, prudentiss. fortiss. Reginâ,
Annos et Regnum Filii Regente,
Legatus ordinarius Petrus Chanut,
Hoc Monumentum,
Ad gloriam Dei, bonorum omnium Datoris,
Gallici Nominis honorem,
Perpetuam amici Cariss. memoriam
Renati Descartes
Poni curavit
Anno VII. ab excessu Ludovici iusti.
Tertia facies.
RENATUS DES CARTES
Perronii Dominus etc.
Exantiqua et nobili inter Pictones et
Armoricos gente in Gallia natus,
Acceptâ quantacumque quae in scholis tradebatur,
eruditione, exspectatione sua votisque minore,
Ad militiam per Germaniam et Pannoniam
adolescens profectus,
Etin oriis hibernis naturae mysteria
componens cum legibus Matheseos.
Utriusque arcana eâ dem clave reserari
posse ausus est sperare,
Et omissis fortuitorum studiis,
In Villula solitarius, prope Egmundum in Hollandia,
Assiduâ XXX. annorum meditatione,
auso potitus est.
Hinc orbe toto celeberrimus,
A Rege suo conditionibus honorificis evocatus
Redierat ad contemplationis delitias;
Unde avulsus, admiratione Virtutum maximae
Reginae,
Quae, quicquid ubique excelluit, suum fecit,
Gratissimus advenit, serio est auditus,
et defletus obiit.
Quarta facies.
Noverint posteri, qualis vixerit
Renatus Descattes,
Ut cuius Doctrinam olim suspicient mores imitentur,
post instauratam a fundam entis Philosophiam,
apertam ad penetralia naturae mortalibus
Viam, novam, certam, solidam,
Hoc unum reliquit in certum,
Maior in eo modestia esset, an scientia,
Quae vera scivit, verecunde affirmavit;
Falsa, non Contentionibus, sed vero admoro refutavit.
Nullius antiquorum obtrectator,
Nemini viventium gravis,
Invidorum criminationes purgavit innocentiâ morum,
Iniuriarum negligens, amicitiae tenax,
Quod summum tandem est,
Ita per creaturarum gradus ad creatorem
est conatus,
Ut opportunus Christo, gratiae auctori,
In avita religione quiesceret.
Inunc Viator et cogita:
Quantus fuerit, Christinaeque qualis aula,
cui mores isti placuerunt.
Monumentum quadratum sed oblongum est, octo pedes cum semisse altum, quatuor latum, septem cum semisse longum, eius altitudo seu moles trifariam divisa est, Basis latior paulo tres pedes habet, tabulae inscriptionum, 4. et Coronamentum ex unico lapide rotum tegens monumentum pedem unum cum semisse.
Sic vixit et faro functus est Magnus CARTESIUS, postquam 4. Menses in Suecia commoratus esset, ubi per breve illud sparium Reginae sibi tantam conciliaverat amicitiam, ut lacrimis suis mortem eius decorare dignara sit, auctore Daniele Lipstorpio Lubecensi, Philosoph. profess. qui de eo mira nobis reliquit elogia, probatque eum intereos, qui ceteros antecelluerunt mortales, primarum obrinuisse, subque hoc Renato, renatam esse Philosophiam, multaque de eius vita narrat, utpote patrem eius nobilem fuisse Pictonem, et Limoni privatim diu vixisse, tandem vero Praesidem fuisse in Redonum suprema curia, qui fato functus est, dum Carresius in Belgia esset. Ait praeterea Musicae compendium anno aetatis vigesimo fecisse, Vietam et Becmannum Dordracensis Collegii moderatorem, ac Philosophum et Mathematicum celeberrimum, mter amicos et admirarores habuisse, postquam statim, methodo sua, propositiones, quae ubique terrarum pro impossibilibus habitae fuerant, solvisset. Sed antequam ad eremum suam se reciperet, viderat militias Galliae, Belgii, Daniae, Germaniae et Italiae. Ulmae Ioh. Fulhabertum celebrem mathematicum salutavit, eique cum difficilia multa enodasset in Mathemaricis, ut et Petro Roten, Noribergensi Mathematico, amorem omnium Doctorum illic sibi brevi comparavit. Ad Plagas Boreales ergo Germaniae se contulit, viditque Pomeraniam, Marchionatum Brandenburg. Megapolim, Holsatiam, Daniam, et inde Bataviam, postea, per Belgium et Germaniam, Italiam petiit, et hinc rursus Galliam, et Lutetiae per triennium remansit. Ibi novit D. Claudium Mydorgium Senatorem Paris. et Quaestorem Franciae, Florimundum de Beaune in curia Blaesensi Senatorem, Ioh. Bapt. Morinum, Prof. Math. etc. Deinde relictis Parisiis, ut et
fratribus et sororibus et c. eremum Philosophicam Egmundae, ubi aliquamdiu fuit, mox Endegestae, mox Amstelodami, mox Levvardae in Frisia occid. mox Daventriae, rursus prope Harlemum in villula, iterum Hardevvici, mox Ultraiecti, rursus Lugduni Batavorum fuit, sed praecipue in villulis vixit, ubi fecit libros suos hoc ordine, disserratio de Methodo, Dioptrica et Meteorologica. Deinde Geometriam, in quam fecerunt notas Florimondus de beaune et Franciscus Schoten. Postea meditationes et principia Philos. fecit et tractatus de homine, de gener. animalium, et analysin Geometricam, quae brevi prodibunt. Ut et de Mechanica tractatulum, quem Bibliopolae, cum duabus epistolis Serenissimae Principissae Elisabethae, dedi, ut publici fiantiuris. Inter eius amicos et admiratores reponen di sunt C. Salmasius, S. Maresius, Abr. Heidanus, Professores Theol. Adrianus Heerebordius, Iac. Golius, Ioh. de Raey Med. Gothofredus ab Hastrecht nobilis Leodicensis, Cornel. Hoogland, Nobilis Baravus, D. Picot, Nobilis Gallus, D. Chilot Mathemat. et alii innumeri.
TAlis erat vultu naturae Filius anus,
Qui mente in Matris viscera pandit iter,
Assignansque suis quae vis miracula causis
Miraclum in reliquum solus in orbe fuit.
Vel
Primus in accessum qui per totsaecula verum
Eruit e tetris longae caliginis umbris,
Mysta Sagax, natura, tuus sic cernitur orbi
CARTESIUS. Voluit sacros imagine vultus
Iungere victura artificis pia dextera famae,
Omnia ut aspicerent, quem saecula nulla tacebunt.
CHRISTIANUS HUGENIUS.
Qui sibi demeruit totum CARTESIUS orbem,
Extremum fatitransigit ille diem.
Avia cui veterum visa est Sapientia, veram
Pratulit antiquae, praposuitque novam.
Sunt imitatores servum pecus; hunc venerare;
Naturam agnosces hoc pracunte ducem.
Siste gradum,
VIATOR,
Hic enim in parvulo isto Sarcophago Vir latet,
quem totus vix olim orbis continere poterat,
Ingenio enim suo omnes antiquos superavit Philosophos,
Is fuit, qui naturae velum,
quo se ab hominum conspectu retrahebat, solus amovit,
Quique rebus antiquis Novitatem, obscuris lucem,
et novis auctorit atem dedit.
Sed cum immodicis brevis sit aetas et rara senectus,
nobis subito ereptus est;
Senex enim ante aetatem solitam
profundâ suâ et univer sali eruditione
cum esset,
Morsillum pro vero sene in aetatis suae flere sustulit:
lacrimis tuis dignus fuit profecto,
quis quis es, praefertim si literariae Rei publicae membrum
exsitas;
Erat enim Doctorum ornamentum,
Philosophorum gemma,
Mathematicorum Corona,
Hominumque omnium decus
Virtutes omnes in illo, tamquam gratiae
coniunctae manibus erat adeo,
ut dubitasses,
Quaenam earum in eo magis emineret;
Ut sol inter astra minuta, vel Luna inter ignes minores
per totum orbem effulsit,
Cumque non sibi sed aliis natus esset,
Unicuique fere nationiper aliquodtempus se seostendit,
ut eas grata sua praesentiae erudiret,
Lugeant ergo omnes immaturum eius obitum,
eiusque exemplo ceteri Philosophi
filio Cartesiano,
quod in suis nobis reliquit scriptis,
ererum natura labyrinthis sese extricare tentent,
ut tamquam pigmaei, gigantis illius humeris insistentes,
aliquid, si possibile sit ulterius conspicere valeant,
ad homium omnium, praecipue literatorum
utilit atem, propriamque suam laudem,
nostri semper auctoris laudes decantantes,
quod viam ad abstrusiora penetranda iis monstraverit,
quodque veritatis in profundo delite scentis amore
cremos longissimo tempore coluerit,
ut tandem scientia satiati,
quantum apud homines licet,
Cum illo ad beatorum sedes conssendere valeant.
P. BORELLUS.
Si cui insuper placeat, uberius cognoscere CARTESIUM, eiusdemque principia Philosophica, Scripta, Adversarios, nec non quaedam de eo iudicia, is evolvat Denielem Lipstorpium in speciem: Philosophiae Cartesiana, parte II. p. 69. et Iohannem Tepelium in Historia Philosophiae Cartesianae non ita pridem Noribergae edita.
Meditationes Metaphysicae de prima Philosophia, in quibus Dei exsistentia et animae humane a corpore distinctio demonstratur: Paris. 1641. in 8. Editio secunda septem obiectionibus antehac non visis aucta: Amsterod. 1642. in 12. 1644. 1658. 1668. 1670. in 4.
Gallice: Parisiis 1647. 1661. in 4.
Principia Philosophiae: Amster. 1644. 1656. 1663. 1670. in 4.
Gallice: Paris. 1647. 1660. 1667. in 4.
Geometria, cum Notis Florimondi de Beaune et Francisci a Schoten: Lugd. Bat. 1649. Amsterod. 1659. in 4.
Gallice: Par. 1664. in 4.
Specimina Philosophiae, seu dissertatio de Methodo recte regendae rationis et veritatis in scientiis investigandae: Amsterod. 1644. 1670. in 4. Ultraiecti 1643. in 12.
Gallice: Lugd. Bat. 1637. Paris. 1658. 1668. in 4.
Compendium Musicae: Ultraiecti 1650. 1656. in 4.
Anglice: Lond. 1653. in 4.
Pssiones Animae: Amsterod. 1650. in 12. 1656. in 4.
Gallice: ibid. 1650. in 8.
Tractatus de Homine, Latinitate donatus a Florentio Schuyl: Lugd. Bat. 1662. 1664. in 4.
Gallice: Paris. 1664. in 4. Amsterd. 1672. in 12.
De Formatione Fetus: Lugd. Bat. 1672. in 4.
Gallice: Paris. 1664. in 4.
Querela Apologetica: Uristadi 1656. in 4.
De Finito et Infinito: in 12.
Epistolarum partes duae, in quibus omnis generis quaestiones Philosophicae tractantur ex explicantur: Amsterod. 1668. in 4.
Gallice: Paris. 1657. 1667. in 4.
Traitte de la Mechanique: Paris 1668. in 4.
Notae in Programma quoddam: Amsterod. 1648. in 12.
De Mundo Gallice: Paris. 1664. in 8.
Opera Philosophica: Amsterod. 1650. 1656. 1672. in 4.
Belgice: ibid. 1657. in 4.