07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 571, image: s617

AD EXEQUIAS CLARISS. ATQUE EXIMIE DOCTO D. M. HULDARICO SCHONBERGERO WEIDA-PALATINO VIRO OCULORUM COECITATE AFFLICTO QUID EM. AST INTER ACUTISSIMOS PHILOSOPHOS NUMERANDO, QUI UTI CUM SINGULARI ACADEMIAE ORNAMENTO VIXIT, SIC CUM TRISTI DESIDERIO HANC RELIQUIT, SOLVENDAS, CIVES SUOS INVITAT RECTOR ET SEMATUS ACADEMIAE REGIOMONTANAE.

CIMMERIORUM decantatissimas tenebras prout nemini, nisi Historiae omnis ignaro et experto, obscuras esse confidimus: ita certissimo omnium consensu, quam simillimos iis populis eos esse, quibus non investigando Dei consilio, vel ipsa nascendi sors, vel sequioris fortunae casus oculorum negavit usum, omnis asserturos atbitramur. Utrique enim nobilissimo visus privati beneficio, nihil eorum omnium, quaecumque intra vastissimum huius universi orbem, stupendâ elegantiâ ornata,


page 572, image: s618

et immortali nominis sui manifestando honori, et oblectationi hominum augendae, produxit Creatoris omnipotentia, oculis usurpare queunt, sed aeterna obruti nocte, inter Orcum versantes atque solem, non tam vitam agunt, quam mortis quodam exercentur praeludio. Quam vis vero sat gravis utrobique videatur statui, hoc unico tamen posteriores illos superare merito dicimus, quod cum illi et corporis, et mentis oculo simul corrupto utentes, quem ipsi non vident, aliis quoque nec lucere, nec in mundo omni esse negent Solem; hi plerumque ita mentis acumine, nullum aut obrusum visus sensum rependere soleant, ut, quodcumque numquam oculis lustrarunt, in eius cognitionem non modo ipsi, acutissimâ sagacitate penetrent, sed et aliis exactissime ea cognoscendi exsistant Auctores, sicque quod, dese illustrissimus, ex Caecorum ordine, Oratoriae Gallis Regius dicit, caeci aliis conentur lumen accendere, et, quibus dux opus est ambulantibus, videntibus monstrent viam. Novimus alias, immensam Dei Creatoris potentiam, cum ex omnibus, tum ex triplici marime oculi constitutione, ita illustrissime elucere, ut iam non admitatio, sed stupor insuper hominum provocetur. Sive enim magnum illum mundi oculum Solem, et innumera, quae inde promanant, operationum genera cogites, annon inter admirandorum maxima etiam sacra pagina eundem refert? Sive porro, quae mentis nostrae oculus est, et accuratissimam abstrussissimorum etiam perspicit indolem, rationem cogites, annon ipsius divinitatis particulam eâ ipsâ concessam nobis novimus? Si vero, qui Redemptore ipso teste, corporis lux est, oculi exterioris, qui proprium visionis organon est, et fabricam, et insignes excutias actiones, quis digne omnium rationem atque vanetatem describat? Neque enim ignotum, quantas concertationum Disputationumque occasiones, inter universum literatorum ordinem, singulorum contemplatio suppeditaverit. Verum prout nobilissima oculorum horum indoles est, ita gravissimis mutationum vicissitudinibus subiacent, quibus illustrissimae singulorum claritati, teterrima inducitur obscuritas, dum vel Ecclipsis Solem, vel delirium rationem, vel ocecitas visum turbat. Atque huius in primis (neque enim de reliquis agere praesens concedit institutum) prout summam paulo ante proposuimus miseriam; ita intolerabilis omnino eadem feret, nisi alter ille mentis oculis ita suppleret eius defectum, ut cessantibus, per caecitatem, in exteriori visus sensu omnipotentiae divinae miraculis,


page 573, image: s619

longe efficacius eadem videnda sese in interiori intellectus contemplatione praeberent. Innumera quippe ex annalibus eorum exempla adduci possent, qui aeternâ caecitatis nocte oppressi, ea egerunt, quae etiam oculatissimis laudis palmam praeripere possent: nisi et instituti diversitas obstaret, et vota pleraque putaremus. Ecquis enim Apii Claudii caecitatem, exactissime in honestam patriae cum Pyrrho pacem praevidisse, adeoque dissuasisse, ignorat? Ecquis Cn. Aufidium Praetorium, inter caecitatem, non modo prudentiae lumen, saluberrimis consiliis publicae privataeque saluti; sed et eruditionis, elegantissimâ Graecae Historiae conscriptione, orbiomni accendisse non legit? Drusus vero aliorum, ob caecitatem, in ambulando ductu egens, quoties innumeris id requirentibus, agendorum ducem se praestitarit certissimum, haud obscurus Auctor docet. Magna haec sunt acutissimae mentis argumenta; ast quid Diodorus Stoicus, qui praeter exactissimam sapientiae possessionem, felicissimamque professionem, fidibus quoque inter caecitatem utens, ac Geometrae exsequens parte, ea caecus exsecutus est, quae absque oculorum ministerio vix peragi posse crederes, videtur? Non allegamus pluta e remotioribus saeculis stupendae eius rei exempla, cum nec nostra memoria desint eius generis plurima, quae pari, si non maiori, admiratione animum percellant. Produxit superiori saeculo Hadria Italiae admirandae Eloquentrae, ac celeberrimae maximae famae Oratorem LUDOVICUM GROTTUM, qui inauditâ fere facundia, qua diversas, easque Illustrissimas, ad Summos mundi Reges Principesque Legationes susceptas ornavit, ita patriam suam illustravit, ut clarissimum haec, ab obscurâ illius caecitatis nocte, acquisiverit splendorem; ne dicamus, quantum lucis Oratorum scholis intulerint, illustrissimi eius Panegyrici. Nec defuit eidem terrae alius illustrissimi nominis auctor, qui caecus et ipse, elegantissimas Harmonicis Numeris cantiones, non minori cum laude, quam suavitate adstrinxit. Gallia vero quanta cum nominis sui celebritate, magnum, cuius antea meminimus, Oratorem PASSERATIUM, eadem visus iacturâ infelicem, et recentius, et notius proinde est, quam ut eius prolixior a nobis enarratio fiat. Fuit hucusque et nostra haec Academia non incelebris eo nomine, quod inter honoratos suos cives numeraverit, cui hoc die exsequiae fiunt, VIRUM CLARISSIMUM ATQUE EXIMIE DOCTUM Dn. M. HULDARICUM SCHOENBERGERUM WEIDA-PALATINUM, qui, cum triennem nondum eum, oculi utriusque


page 574, image: s620

usu variolorum morbus privaret, ita mentis acumine excelluit, ut inter celeberrima maximorum Virorum nomina iute merito sit collocandus. Si namque profundissimam eius spectes eruditionem, non modo, praeter Gallicam, linguarum Orientalium fere omnium exquisitissima cognitione claruit; sed et omnem universae Philosophiae complexum ita feliciter animo comprehendit, ut et publice super abstrusissimis rebus disserentem, non absque stupore saepius audiverint praesentes; et privatim, summa cum felicissima facilitate, proponentem, quaeque ipse numquam, nisi minorennis absque Iudicio viderat, caeli, siderum, alarumque, quas natura producit, occultarum rerum notitiam alios docentem sint admirati. Quam admirandâ vero dexteritate Mechanica tractaverit, vix dictis fides habenda videretut, nisi praesentes et fidibus canentem, et instrumenta Musica fabricantem, et accurata sclopetotum tractatione propositos scopos attingentem, et ea manuum ministerio, quae oculis deficientibus ficri non posse videbantur, producentem opera vidissemus. Quamquam quid mirum? si fidem apud multos haec non videantur inventura, cum vivi eiusdem famâ exciti, e dissitis etiam atis, plurimi huc accesserint, experturi, si auditis responderet tes, ac intuiti maiora eriam relatis, cum stupore a nobis discesserint. Natus is est 1601. 1. Dec. Weidae Palatinorum PATRE INTEGERRIMO AC HONESTISS. IOH. SCHOENBERGERO, CIVE ET SATORE ibidem, haud leviter tamen a literatura et verae fidei principiis instructo Viro: MATRE PUDICISSIMA AC LECTISSIMA CATHARINA Grodendörfferin. Initiatus regenerationis Sactamento, sub primam tenerrimae infantiae aetatem, annum agens tertium, gravissimo, ut diximus, variolorum morbo afflictus, oculi utriusque, ita volente caelesti arbitrio, etiam hac vice, omnipotentem Maiestatis suae gloriam successuris temporibus demonstrare, patitut iacturam. Atque ita in tenebris vitam exacturus, necarundem caligine oppressam mentem gereret, providerunt Parentes, cum privatâ domi litestitutione praeparatum, post exactum 10. aetatis annum, Scholae in Patria publicae, non eâ quidem tantorum interis profectum, quantos Deo mirabiliter benedicente obtinuit tandem, spe, sed ut reliquorum fratrum comes, pietatis atque virtutum principia, magis magisque confirmata disceret, tradiderunt. Verum cum mox singularis ingenii elucesceret sublimitas, ita, quae cumque audiendo perceperat, et sollertissime ruminando imprimebat, et promptissime referendo depromebat, ut reveratum iam admiranda coclestis providentiae


page 575, image: s621

vis, haud obscuro argumento pariter elucesceret. Et iam mutatâ tum mente, nolebant amplius promovendis tam laudatissimis Filii conatibus deesse optimi parentes, sed ut felicius succederent, 1619. in Gymnasium Sultzbacense ablegant, in quosub ductu CL. Dn. M. KUFFNERI, quamvis, post primum ibidem exactum semestre, gravissimo morbo infestatus, biennium tractandissollertissime studiis feliciter impendit. Ao. 1621. Altorsium petiir, ibidemque publice CLARISSIMORUM VIRORUM informatione ac conversatione usus, Anagnostae vero domi operâ adiutus, insignes in eruditione facit progressus. Anno porro 1623. mense Iunio Lipsiam adiit: hic vero, postquam egregiis speciminibus eruditionem suam demonstrasset, 1624. Dominicâ quidem Reminiscere, primis in Philosophia Baccalaureatus; anno vero subscquenti, 27. Iunii, post defensas publice, horis matutinis et meridianis, quas proposuerat, theses, supremis honoribus attestanto eius rei fidem sollenni inclitae Academiae Lipsiensistestimonio, fuit ornatus. Hinc ergoco praemio illustris, Hafniensem adit Academiam in qua cum varios invidiae, etiam honores col atos, atque testimonio publico confirmatos in dubium vocantis, experiretur morsus, discedens inde Holsatiam, comite amico quodam, est ingressus, in qua, praeter alios fautotes, quorum liberos sidelissime informabat; NOBILISSMI inprimis ac MAXIME STRENUI Dn. OTTONIS BLUMII, cui eandem operam addixerat, singularem benevolentiam atque liberalitatem expertus, gratissimâ memotiâ praedicare haud semel hanc solebat. hamburgo quoque quinquennium destinavit. ac pari fide primariorum eius Reip. Virorum filios curans, magno incremento horum studiaiuvit. Tandem 1645. ad nos accedens, eum singulari plane Academiae ornamento vixit, ac non amori tantum, sed admirationi etiam omnibus fuit. Et qui posset aliter? Tanta namque eruditio, cum misenimo adeo naturae defectu coniuncta, quem non admirandam caelestis potentiae bonitatem cogitandam excitaret, dum ea caecus hic noster mente videbat, quae acutissimioculi cognitionem fugiunt. Testantur, de insigni in omni fere scibili eruditione, publicae Cathedrae non Academicae modo, quae Disputantem eundem tenuerunt, sed et Ecclesiasticae, equibus ad populum habitis sermonibus magnalia Dei praedicavit. Quanto vero cum applausu docuerit, uti frequentissimus ad eum, dum viveret, Auditorum concursus; ita, post quam subtractus nobis est, tristissimum illud desiderium, quo reposcunt defunctum, non obscurius testatur.


page 576, image: s622

Sed et quae de Mechanicis antea dixrmus, manufacta, quae ab ipso perfecta partim, partim inchoata, et ultimam, si vixisset, ab ipso manum praestolata supersunt, saris confirmant. Atque ita cum hominibus sese probaret, ne a Deo improbaretur, omni studio, quautum per hominem licuit, curavit. Hinc, quod caecit atis malum a Divina voluntate contigisse sibi noverat, et aequissimo animo tulit, et difficultatem eius, contemplatione rerum divinarum humanarum que lenivit. Non equidem ignota ipsi erant, quae cumque sublevandae eiusdem causa, de commodis eiusdem profana passim consignavit sapientia: Sed omnium efficacissimum eius lenimentum, mentis habebat lucem, caeleste verbum, et, quem hoc clarissime monstrat, Iustitiae Solem IESUM. Huius radius modo sibi affulgeret, in satis clato lumine versari se purabat, cuius splendore illustratus, veram Dei lucem intueretur. Ita dum pedes Solis radius, quâ ambularent, regere non poterat; animus, ut in luce ambularet, Divino isto ductore numquam destitutus fuit, quin prout vivum tutissime duxit, ita moribundum felicissime fuit comitatus. Cum namque paucis ab hinc diebus, 22. Aprilis, maligna febri correpus, virium defectu, malique praesentissimorum remediorum eludentis virtutem, pertinacia, novissima instare videret, caelesti epulo refectus, hisce fortiter sustinendis se praeparavit. Atque ita ut posset etiam, voluit Dei bonitas, cum Calendis Maii circa VII. matutinam, animam beatissima morte ad caelestia, intra 48. aetatis annum, hinc evocaret. Et quis iam bearissimam illam caelestis lucis clatitatem, quâ perfusus beatissimus hic noster resplendet, exponat? Nihil ille vel Solaris, vel stellaris, emirandâ illa sphaera promicantis, claritatis vidit, aut, si vidit, inscius vidit: at nunc operto oculo, ipsum Iustitiae Solem, ineffabilem Divinae Maiestatis splendorem, ac mille caelestium Spirituum, igne illustrius fulgentium, radios usurpat. Ignorabat, dum viveret, quodcumque blanditioculis nostris inter mundi vanitatem solet, sed quantillum est, letalibus illis illecebris caruisse, et earum loco aeternâ Dei, solidissimaeque iucunditatis visione nunc frui? Quam cito eripitur omnis oculum pascens am oenitas? ast quam saepegravissima oculorum tormenta, quae paulo ante gratissimae eorum erant deliciae, evadunt? Tale vero nihil Beatissimus hic noster experitur aut metuit. Quod unum autem superest, hodie novissimus honor, circar. tumulando corpori, exhibebitur, quem cum vestra sponte Cives, per amorem, quo addictos pie defuncto vos


page 577, image: s623

novimus, frequentes sitis aucturi, pluribus non monemus. P. P. 1649. 5. Maii.

Acutissimo huic Philosopho, SCHOENBERGERO, Monumentum, ceu vocat, Biblicum erexit linguâ Vernaculâ Ioh. Georgius Stempelius, ut gratitudinem suam meritissimo Praeceptori declararet, additis insupertot doctissimorum Epicediis, et imagine ad vivum expressâ, cuius haec est subscriptio:

SCHOENBERGERUS hic est, qui lumine eaptus utroque,
Argos Philosophus pectore mille tulit,

SIM. DACHIUS.

DE ULDARICO SCHONBERGERO, Philosophiae Magistro, Inusitati Exempli Viro, ad Posteritatem.

SEra patrum magno lectura volumine fastos,
Posteritas, lectis vix habitura fidem,
Post belli varios casus, pacisque labores,
Regis et inafndâ colla recisa manu,
Sarmaticos tandem venies si forte Borussos,
Quid stupeas etiam tempora nostra dabunt.
Schonbergerus idest, qui nostres caecus Athenis
Vixit, et heu! masto funere raptus obit.
Hic utriusque tener fit cassu luminis infans,
Accipit et gemino noctis in orbe chaos.
At, quem perpetuis damnat sors atra tenebris,
Hunc beat alterius lucis honore Deus.
Olli ter centum fixit sub pectore soles,
Atque oculis animi cernere cuncta dedit.
Quas habet aut caelum, quas aut mare, terrave vidis
Natura varias ingeniosus opes.
Quid lovor Ausoniae, quid Graiae munera linguae?
Diceret hunc Syrus, et curtus Apella suum.
O quoties docto stupefecit acumine Phoebum
Muliiscio pandens pectore grande Sophos.
Vix usa est illo meliore iuventa Magistro,
Tam quavis mire dexter in arte fuit.
Atque ea si scimus tantum, quae mente tenemus,
Quolibet hic vere iudice doctus erat.


page 578, image: s624

Adde quod argutas norat compingere chordse
Et pulsanda manis nablia saepe dedit.
Non credenda loquor, sclopo retulisse brabeum
Traiecto sollers eminus orbe fuit.
Hunc ubi saeva nimis surreprum fama tulerunt,
Et Musae et scisis flevit Apollo comis.
Illius ut vita sic Prussia moste superbit,
Exsu viis tanti nobilitata Viri.
Si dices aliis haec turpiai saecula monstris,
Posteritas, isthoc esse beata feres.

SIMON DACHIUS.

BRegelides querulis mecum lugere Camena
Lamentus nostri grandia damna soli,
Et lacrimis deflete piis, Heliconis alumni,
Maestaque insignem plangite voce virum,
Namque decetf asque est vultus nunc condero luctu,
Gloria ubi Pindi conciditatque Decus.
SCHONBERGER, quo non Regali hoc olarior alter
Monte fuit, cuius fama perennis erit.
Doctorum in cato celeberrimus ille Sophorum,
Attonitis cuncti quem stupuere animus,
Fonte e Pierio liquidu cum per luit undis
Saepe tuum pascens Inclite Apollo gregem.
Helladis omnigena excultum nam pecus habebat
Arte, suas que omnes ipsa Minerva dedit
Ingenii, quanias miramur, et ordine dotes
Nemo notare animo nec numerare valet.
Orbus visuequidem (ingidnum!) sed corpore tantum,
Flammea at excelsae lumina mentis habens.
Quitquid utroque fuit Parnassi in colle; quod omni
Artis et Ausoniae tempore Roma tulit.
Quicquid Aristoteles cuncti Sophiaeque Magistri,
Ipseque quin Varro mente libris vetenent.
Omnia complexum est caput hoc, quod Phoebus amabat
Cuique artem dederant ex Helicone Dea.
Tithoni hinc fuerat dignus superare senectam,
Aut saltem Pylii vivere secta senis. etc.

SIGISMUNDUS PICHLER, P. P.

QUid doceant Arabes, Hebrai, quidve Latini,
Atque Syri, Galli, Graius et ipse gravis:
Hos alios docuit linguas, litet omnibus ulla
Non fuit in linguis, litera visa sibi.


page 579, image: s625

Et iam Pneumaticum Decreverat in strumentum
Condere. cessiset ne modo pueu(/ma sibi
Hactemere quamvisnemo, nisi viderit ipse,
Credat, sunt (credat) singula vera tamen. etc.

M. ADAMUS KYS.

SCRIPTA.

In publicis Academiae Lipsiensis et Regismontanae cathedris aliquoties disputationes ingenti omnium applausu habuit. Nos Solummodo de Meteoris Aqueis, et de caelo Caecum aliquando disputasse vidimus.


page 580, image: s626