07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 554, image: s600

VITA Viri Incomparabilis et Literatorum Phoenicis, HUGONIS GROTII, Ex Variis Doctorum literis aliisque documentis, partim versa partim collecta.

HUGO GROTIUS, Vir fuit sine controvesia Maximus, inque literatura politiore peritissimus, quô lumine, iuxta Vossium, cum magno Erasmo nihil eruditius vidit vel sol, vel solum sustinuit. Is natus est Delphis Batavorum, honestâ antiquitus ac praeclaris affinit atibus non semel innexa domo, IV. Eidus Aprilis, anni M DC LXXXIII. Avum paternum habuit cognominem, virum supra quam ea tempora ferebant, latinarum, Graecarum, Hebraearum quoque literarum scientem. Patruus, Cornelius Grotius, Lugduni ius civile professus est cum laude et summa bonorum gratia. Pater erat Ioannes Grotius, cuius exstant carmina, et Lipsii ad ipsum literae, Dousaeque versus; nec pauca aliorum monumenta, ipsius inscripta nomini. Hic excitando fovendoque filii ingenio diligentiam summam adhibuit, ita ut anno M DC XCI. fundere versus inciperet; M DC XCVII. de Philo sophicis argumentis bis publice disputaret: anno autem M DC XCVIII. in comitatu Viri incomparabilis, Ioannis Oldenbarne vveldii. ab Ordinibus ad Regem Legati, Galliam cum vidisset, regiâ ornatus liberalitate, et virorum illustrium amicitia, domum rediit: Cum iam ante edere cepisset Notas in septem artes liberales Martini Capellae. Et, cum Lugduni aliquando dilectissimus Scaligero vixisset, verente patre, ne amoenioribus studiis irretiretur iuvenilis animus anno M DC XCIX. Hagiensium Advocatorum ordini adscriptus est: neque multo post causas egit; non ita tamen, ut humanioris lit eraturae libenter oblivisceretur: quô nomine


page 555, image: s601

cum aliis Amplissimis Viris, tum inprimis Paulo Choarto Buzanvalio, Regis Galliae Legato. Iano Dousae patri, caris. simus fuit. Hoc ipso tempore Hollandiae Ordines opera ipsius ad scribendam belli omnium nobilissimi Historiam uti cepetunt. Anno postea M DC CVII. Curiarum susfragiis commendatus, ab Ordinibus nominatus, ab illustrissimo, et Principibus ipsis admirando Principe, MAURITIONASSOVIO, electus est ad Fisci Advocationem, difficillimum munus, ut quod apud ipsos, praeter causas proprie fiscales, criminum quoque publicam persecutionem contineat. In eo ita se gessit, ut quibus Inspectoribus vivebat amplissimum integritatis at diligentiae testimonium retulerit, Hic, cum intelligeret, navigationem in Indiam, foederaque eius orbis, ingentia esse praesidia Patriae suae, quo magis populares suos excitaret, ad eas res magno animo suscipiendas, de iure commercii Indicani libellum composuit. Rursum, cum animadverteret, post inducias cum potentissimo Hispaniarum Rege factas, intus Rem publicam concuti cepisse a quibusdam, tes novas periculose molientibus, boni civis ratus, pro virili occurrere, et statum praesentem omnibus commendare, dissertationem edidit, cui titulum fecit, de Antiquitate Rei publicae Batavicae. Anno M DC CXIII. cum diem obiisset Vir ingenio non minus quam gente nobilis, Elias Oldenbarne veldius, eius se in Iocum in Civit atis Roterodamensis Adsessionem, quem Syndicatum vulgo vocant, cooptari passus est, atque ita a foro ad Rem publicam transiit. Simul in Britanniam missus, ob motas de Indicano commercio controversias, a Rege optimo ac religiosissimo, et eruditis eius Insulae Viris, non parva benevolentiae signa accepit; hunc quoque eximium nactus itineris sui fructum, ut quem absentem coluerat Isaatum Casaubonum, eum sibi amicissimum praesentem experiretur. Hactenus ingenti ubivis gloriâ noster vixit GROTIUS; sed, ut rerum omnium periodi, sic eius quoque felicitas iam in adversis caedere cepit. Arminianorum enim favens partibus, cum Ioh. Barnefeldio, Advocato generali, Aegidio Legenbergio, Ultraiectino Secretario, et Bumoldo Hogebertio, superiorum in se itam concitavit. Causa nec una, nec levis, quas omnes recensere, nimis hîc prolixum foret. Praecipua illa est, quod Statum religionis in Belgio turbare, Ecclesiamque Dei (ceu ipsius decreti verba innuunt) ingenti tristitia atque angere afficere veritus non


page 556, image: s602

fuerit, prolatis in eam rem atque ipso opere tentatis inusitatis quibusdam et Reip. exitiosis principiis, praeceptisque, per qua non modo privatim, sed etiam in Comitiorum Conventuumque publicorum celebritate, scriptis, orationibus atque aliis id genns modis asseruit, ac multis etiam persuasit, competere singulis seorsum Provinciis in religionem summam ius atque potestatem, nihil uti ad Provincias socias foederatasque eius rai cura pertineat. Sic saeculi huius annô XIX. decimô octavô Maii, sententia contra ipsum lata, ac variorum criminum reus pronuntiatus fuit. Cum igitur perpetuis vinculis addictus; iamque ultra biennium in Arte Lovvensteinia detentus esset, uxorem suam Mariam Reigeribergiam, quae marito ad carceris usque squalorem sponte fidem praestiti, in consilium secretius adhibuit. Accidit, ut aliquando Ceneurio iste, cuius custodiae GROTIUS atque Hagebertius concrediti erant, aliorsum se converteret, manipulumque militum colligeret. Opportunam adeo nactus occasionem, iam tem pus tentandae libertatis adesse putavit. Misit proinde Caiam suam, ut Centurionis uxorem blandis verbis deciperet. Hem! callida, inquit, mulier, meus ille maritus nocteque dieque libris suis Arminianismo infectis tantâ incumbit industriâ seque adeo misere macerat, ut vix amplius ferre possim. Vessem itaque sequenti die cistam quandam his ipsis onustam dimittere, ne amplius iis incumbendi copiam haberet. Respondebat illa, hoc satis ipsi esse licitum. Sed pro libris Grotiana maritum inclusit cistae; eamque ex ergastulo in prae paratam iam navem deportare curavit. Milites, cum aliquoties hancce, aliaque ad domesticos usus necessaria instrumenta, ex carcere auferre vidissent, nihil exinde mali suspieati sunt. Antequam vero istam perexiguam maximus Virorum ingrederetur domum, quae trium duntaxat cum dimidio pedum longitudinem habebat, corpus suum paululum praeparare voluit, num quoque tam arcte includi permitteret. Uxor interea bis clepsammidion convertebat, quô tempus mensurabat faciendi itineris Lovvenstetniâ Goricum. Ipsa continuo cistae huic insedebat, ac animadvertebat novum illum hospitem attractu pedum non nihil se movere. Admonebat, ne hoc faceret, sibique periculum crearet. Posset enim aliquis in navigio suum forte locum super cistam hanc occupare, et hominem in ea inclusum esse facile cognoscere. Tertio die Martii, ipsa Dominicâ, intrabat in arcam modo dictam GROTIUS, moxque,


page 557, image: s603

concomitante quâdam ancillâ, in navem translatus est. Dum baiuli ex militari cohorte cistam deportant, horum non nemo in ista verba prorupit: Haecce tam onusta, ac si Arminianus eâ contineretur. Ad quod statim Grotiana respondebat: Sunt utique Arminianorum libri. Quum vero per Scalas non sine ingenti difficultate arcam portaverant, repetebat miles: Videndum omnino nobis, quid in gravi ista arcarepositum. Centurionis itaque coniugem compellabat, ut reserare permitteret. Verum credula nimis femina, Nullô, inquit, hîc opus scrutiniô; A Grotii enim uxore iam cognovi, illam Arminianis esse chartis repletam, Portate modo ad indictum vobis navigium. Fas quidem erat illis obsequi, sed non absque indignatione quadam animi procedebant. Inter eundem saepius proclamabant: Arminianus bis certo delitescit. Audiens talia gregarii cuiusdam militis muhercula suum illis contulit Symbolum dixitque: Vice plussim plici fact um est, ut ergastulo inclusus per arcam liberatus fuerit: Eccur non pari modô Arminianus? Nihilo tamen minus ad ratem usque incolumis satisque dextre pervenit is, qui aeternis vinculis addictus fuit. Cum arca haec ad Gorici litus exposita in civitatem deportari debuisset, remiges ob gravitatem eam baiulare iterum recusant. Curru potius trahendum putarunt, quicquid tanti esset ponderis. Instat precari servula, ut humeris suis imponorent res longe pretiosissimas, quae aliô modô facile perirent. Promittit insuper eis laborum praemium satis opimum. Tandem ipse nauta exoratus cum filio suo grandem hanc cistam ad domum, in qua deponenda fuerat, detulit. Non diu post remotis, qui ex peregrinis aderant, arbitris, occultam ancilla arcam reclusit, atque GROTIUS ex eadem felicissime processit. Habitum ibidem Caementarii assumpsit, et absque mora per aquarum transiit portam, ut se Wahlvvicum in Brabantia traiicoret. Hîc quam plurimos Remonstrantium invenit, qui sibi de tam grato hospite et mira eius liberatione multum gratulantur. Deinde Antverpiam commigravit, hincque ad Illustres Belgii Confoederati Ordines rescripsit, se liberationem quae sivisse et invenisse, fecisse autem, quod omnes creaturae facere consueverunt: In posterum se nihil adversus illes tentaturum. Conquestus insuper est de ingrata patria, et fidem coniugis in epistola, ad Eric Puteanum scribens, commendavit: Fidem in patriam praestiti: in uxore inveni. Ego publicae libertati dum studeo.


page 558, image: s604

amrsi meam: illa vicissim suam meae impendit; neque tu frustra ipsam qua mihi sum redditus rationem miraris. Quis enim libertatem speraret ex aretiori carcere? Quis caeli apertos haustus ex iis angustiis, quae vix animae respiranti aerem transmitterent? quis denique tot custodum oculos effugere se posse speraret ipsis custodum manibus et pedibus? sed nimirum aequum erat inexpectatâratione eum ser vari, quem adeo inexspectata pernicies oppresserat. Quis enim futurum hoc credidisset? Patriae gloriam et eorum qui in patria eminebant, tum vinctâ, tum solutâ oratione, quantum potui, connisus in sublime extuli. Pro hoc merito merces mihi summa ignominia a civibus meis redditur. Publicas opes patrocinio defendi, consiliis auxi; meas amitto: tutatus sum patriae libertatem, constat id mihi tristissimâ servitute. Bene illud, quod uxorem in carcere reliqui, et quidem me elapso arctius custo diendam, ne quis iam dubit aret capi et innocentes et bene de suis meritos. Illa hoc tantum gnara, elatum me, quod restabat eventus, anxia animi, coniectura revolvens, vota fecit, quae ab amantissima mariti coniuge nemo exspectaret; ut maritus a se quam longissime abesset. Ego tum demum intelligens a quali uxore discessissem, tam graviter ferebam eius absentiam, ut potius quam ed diu carcerem, carceri me fuerim redditurus. Gratulandum est saeculo, quod hoc potuerunt famae reverentia ac pudor, ut feminam illorum manibus extor querent, qui iam aliam non habebant irae suae materiam. Illa vero hoc laude dignior, quod ram facilem exitum, cum me emitteret, sperare non ausa est, innocentiae meae mihi conscia, atque inde intelligens, in quos homines incidissemus. In Galliam se deinde recepit exul, animatus a Petro Ieannino, qui securam in illo regno stationem, seu ad tempus, seu in perpetuum, promisit. Faventem quoque expertus est Illustrissimum Franciae Procancellarium. Gulielmum Vairium, utpote Regis sui liberalitatem ultro declarantem. In liberatum GROTIUM eiusdemque liberatricem festivô admodum et concisô quôdam Cl. Barlaeus lusit Epigrammate, quod hîc apponere lubet:

Hactenus invisa detentus carceris umbra
Ereptum ulterius non tulit Hugo diem.
Fata viam inveniunt: tabulis concluditur arctis,
Quemque capax mundus non capit, arca capit.
Navigat, et liber, simul et capti vus, et inter
Spemque metumque suum laudat et odit opus.


page 559, image: s605

Aut solem mihi reddet, ait, fraus ista priorem,
Aut iterum ingenio sum miser ipse meo.
Quid fortuna stupes? toti mirabilis orbi
Non nisi vult miris liber abire modis.

Aliud.

Discite iam Belgae Pietas quid possit et uxor,
Quam faciat gratas docta virago vices.
Femina capta manet dimisso laeta marito,
Miraturque suos ingeniosa dolos.
Non humeris fert illa virum. Fraus vilior ista est,
Asseribus tantas mancipat uxor opes.
Devehit impositum fat alis machina pondus,
Iam que minor parvâ Grotius aede latet.
Non audita canam. Ignaro portatur ab hoste,
Ipsa que custodum dextera praebet opem.
Capta fuit ligno fallacis Breda carinae,
Liberat hic captum lignca cista virum.
Sacula mag nanimas sileant antiqua maritas,
Omnibus his maius Grotia nomen habet.

Liber itaque factus erat H. GROTIUS An. M DC CXXI. de cuius captivitate ipse plurima refert in Apologetico eorum, qui Hollandiae West-Frisiaeque et vicinis nationibus, ex legibus prae fuerunt, ante mutationem, quae evenit Anno M DC CXVIII. Postea a Peireskio, Senatore Aquensi, stimulatus, ut libros de Iure Belli et pacis consignaret, cum ante eum nemo de hac materia longe utilissimâ, methodo selectâ, quicquam edidisset. Quaecumque porro in Commentariis ad V. et N. Testamentum; in libello de Veritate Religionis Christianae (conversus est in linguam Germanicam, Gallicam, Anglicam, Sueciam, Graecam et Persicam) in tractatis de imperio summarum potestatum circa sacra, aliisque scriptis praestiterit, illa erudito dudum orbi sunt notissima. Evocatus denique fuit a CHRISTINA, Serenissima Suecorum Regina, et Legatus huius regnique nomine in Galliam missus. Conscenderat iam ille Stockholmiae navim, quâ Lubecam serretur: vehementius per triduum in mari iactatus procellis, naufragium patitur, et aeger ad Cassubiae litora appellit. Inde perquam incommodo curru, pluvia tempestate, per sexaginta et plura milliaria tandem Rostochium devehitur. Divertit ad Balemanniam. D. Stocmannum


page 560, image: s606

Medicum advocari curat, qui aetate, naufragio, incommodis itineris fractas vires advertens, vitae terminum imminere praesagit. Secundo ab ingressu in istam urbem die (qui St. Vet. erat XVIII. Augusti, An. M DCC XLV.) D. Iohannem Quistorpium Theologum, horâ nonâ vespertinâ ad se vo. cat. Accessit, propemodum in agone virum constitutum offend t, compellavit, seque nihil maluisse affirmavit, quam ut ei cum ipso incolumi sermones sociare licuisset. Regerit GROTIUS, ita Deo visum fuit. Pergit Quistorpius: ut ud beatam emigrationem se componat peccatorem agnoscat, super commissa doleat, monet, quumque inter loquendum Publicani peccatorem se fatentis, et ut Deus sui miseretur peccantis, meminisset: Respondet Grotius: Ego ille sum Publicanus. Progreditur Quistoripius, ad Christum, extra quem nulla est salus, ipsum remittit, Subicit ille: In solo Christo omnis spes mea est reposita. Hic vero clarâ voce precationem illam Germanicam Germanice recit abit, quae incipit: HErr Jesu Christ wohr Mensch und Gott etc. Ille, complicatis manibus, submissâ voce illum insequebatur. Quum finivisset Quistorpius, quaesivit an illum intellexisset; Respondet Grotius, probe intellexi. Pergit hic Theologus illa recitare ex verbo Dei, quae iam iam morituris in memotiam revocari solent, et quaerit, an ipsum intelligat? Resp. Vocem tuam audio, sed quae singula dicas, difficulter intelligo. Quum haec dixisset, planeconticuit, et brevi post spiritum exhalavit, in puncto duodecimae nocturnae. Haec ergo est Catastrophe vitae ab GROTIO, summo Viro, actae. Cadaver Medicis post commissum est. Intestina lebeti aheneo imposita, ut in templi primarii, Mariae Virgini sacri, locum honoratissimum reponerentur, a templi praefectis facile suit impetratum. Mollitertineres cubent!

In Effigiem HUGONIS GROTII.

Depositum Caeli, quod iure Batavia mater
Horret, et baud credit se peperisse sibi:
Talem oculis, talem ore tulit se maximus HUGO,
Instar, crede, hominis, catera, cred, Dei.

DAN, HEINSIUS.


page 561, image: s607

IN EANDEM.

Qualem istum in tabula GROTIUM depinxit aena
Pictor, in investi corporetalis homo est.
Ingenium atque animum, cuitos Sothiae omnibus armis,
Pingere si libitum est. DIC. DEUS hic habitat.

GASP. BARTHIUS.

SCRIPTA.

Notae in Martiani Min. Felicis Capellae Satyricon, in quo de Nuptiis Philologiae libri duo, et Mercurii, de septem Artibus Liberalibus libri singulares: Lugd. Batav 1599. in 8.

Syntagma Aratcorum, sive Notae in Arati Phaenomena Graeca et versiones Ciceronis, Germanici et Avieni, inque imagines siderum eum supplemento versionis Ciceronianae et figuris aeneis: ibid. 1600. in 4. 1655. in 4.

Metaphrasis Latina libri Belgice scripti a Simone Stevino, cui nomen limeneurhaikh\, sive portuum investigandorum ratio. ibid. 1599. in 4.

Adamus Exul, Tragaedia, aliorumque eiusdem generis Caminum cumulus: Haga 1601. Amsterod 1635. in 4.

Pontifex Romanus, Rex Galliarum, Rex Hispaniarum, Albertus Cardinalis, Regina Angliae, Omnes Foederati: Lugd. Bat. 1599. in 8.

Christus Patiens, Tragaedia: ibid. 1608. in 8. 1635. in 12.

Anglice: Lond 1640. in 8.

Mare liberum, sive de iure, quod Batavis competit ad Indicana commercia, dissertatio: ibid. 1609. Amsterod. 1632. in 8. Lugd 1633. in 12.

Commendatio Annuli metrice: Lips. 1609. in 4.

De Antiquitate et Statu Rei publicae Bataviae, liber: Lugd. Bat. 1610. 1633. in 4. Amsterod. 1663. in 8.

Ordinum Hollandiae ac Westfrisiae Pietas, a Sibrandi Luberti Epistolanupera calumniosa, vindicata: Luga. Bat. 1613. in 4.

Marci Annaei Lucani Pharsalia cum notis: ibid. 1614. 1626. 1658. in 8. 1670. in 12.

Poemata: ibid. 1617. 1639. in 8. Paris 1645. in 12. Amsterod. 1670. in 12. Accessit his Silva ad Fr. Aug. Thuanum: Paris. 1621. in 12.


page 562, image: s608

Chronicon Hollandiae, de Hollandorum Republica et rebus gestis commentarii: Lugd. Bat. 1617. in 4.

Defensio fidei Catholicae, de satisfactione Christi, adversus Faustum Socinum: ibid. 1617. Roterod in 4. Oxonia 1665. in 12.

Remonstrantium in Belgio Semi-Pelagianismus, in pietate Ordinum Hollandiae ac West-frisiae, defensust Basil 1618. in 8.

Dicta Poetatum, quae apud Ioh. Stobaeum exstant, Latine versa et emendata: Parisiis 1622. in 4.

Apologeticus eorum, qui Hollandiae Westfrisiaeque et vicinis quibusdam nationibus ex legibus praefuerunt ante mutationem, quae evenit anno M DC CXVIII. scriptus: ibid. 1622. 1640. 1665. in 12. Heidelb. 1629 in 8.

Deiure Belliac Pacis libri III. Paris. 1625 in 4. Francof. 1626. Amsterod. 1611. in fol. 1632 1642. 1646. 1651. 1660, 1663. 1667 1670. etc. in 8.

Germanice: Harlem. 1635. in 4.

Belgice: Amster. 1651. 1657. in 4. Harl. 1635. in 4. Dordrecht 1644. in 4.

Lucretius cum notis Graec. et variis lectionibus. Lugd. Bat 1626 in 8.

Excerpta ex Tragoediis et Comoediis Graecis, tum quae exstant, tum quae perierunt, emendata et latinis versibus, reddita: Paris 1626. in 4.

Historia Obsidionis Bredae: Antverp. 1626. in fol.

Euripidis Phenisse emendata et latina facta: Amsterod. in 8.

Obsidio Grollae: thid. 629. in fol.

De Imperio Summarum potestatum circa sacra, cum scholiis Davidis Blondelli: Paris. 1637. 1648. Hagae comit. 1652. 1661. in 8.

Tragaedia Sophrompaneas: Amstierod. 1635 in 12.

De Veritate Religionis Christianae: Lugd. Batav. 1633. 1640. Amsterod. 1662. 1674. in 12. Paris. 1640. in 8. 1650. in fol. Oxon 1660. in 8.

Anglice: Lond 1656. in 8.

G ermanice: Holmiae 1656. in 12.

Belgice: Amsterod. 1652. in 4. 1653. in 12.

Gallice: ibid. et Paris. in 12.

Arabice per Edvv. Pocockium: Oxon. 1660 in 8.

Dissertationes de studiis recte instituendis: Lugd. Batav. 1637. et Amsterod. 1645. in 12.


page 563, image: s609

Commentar. de Anti-Christo: Amsterod. 1641. in 8.

In Cornelium Tacitum notae et emendationes: Lugd. Bat. 1640. in 12. Venetiis 1645. in 12. Amsterod. 1649. in 12. 1673. in 8.

Explicatio quorundam locorum S. Scripturae, in quibus agitur de side et Operibus: Amsterod 1640. in 8.

Explicatio Decalogi: ibid. 1640. in 8.

Annotata in Georgii Cassandri Consultationem: ibid. 1641. in 8.

Annotationes in IV. Evangelistas, quibus accesserunt Annot. in Cap. II. 2. ad Thessal in Apocal. c. 13. in principium Epistolae ad Ephes. Explicatio Decalogi, Appendix de Anti-Christo: ibid. 1641. in fol.

Dissertatio de Origine Gentium Americanarum: ibid. 1642. in 8.

Votum pro Pace Ecclesiastica: ibid. 1642. in 8.

Florum Sparsio, sive Notae breves ad iusiustinianeum: ibid. 1643. in 12.

Philosophorum Sententiae de Fato, et deeo, quod non in nostra est potestate: Paris. et Amsterod. 1640. 1648. in 12.

Annotata ad Vetus Testamentum: ibid. 1644. in fol.

Epistolae ad Gallos: Lugd. Bat. 1648. 1650. in 12. Lips. 1674. in 12.

Annotationes in Acta Apostolorum et Epistolicas: Parisiis 1646. in fol.

Annot. in Novum Testamentum: Paris. 1644. 1650. 1660. in fol.

In Apocalypsin Annotat. una cum libris de Veritate Religionis Christianae: ibid. 1650. in fol.

Deploratio Pacis Germanicae, sive Dissertatio de Pace Pragensi tam infauste, quam iniuste inita, Pragae Bohemorum 20. 30.. Martii Anno. 1637. sub nomine Iusti Asterii ICti: Paris. 1639. in 4.

Germanice, sed mutilate 1669. in 8.

Adscribitur hoc scriptum Hugoni Grotio a Georgio Hornio, in orbe Polit. part. 2. p. 38.

Examen Comitiorum Ratisbonensium, sive Di squisitio Politica, de nupera Electione novissimi Regis Romanorum: Hanoviae 1637. in 4. An sit quoque Grotii scriptum, Vincentius Placcius in Syntagmate de Pseudonymis p. 153. vix ea dere dubitat.


page 564, image: s610

Animadversiones in Animadvers. Andreae Riveri: Amsterod. 1642. in 8.

Epistola ad Iacobum Laurentium: ibid. 1642. in 8.

Belgice: ibid 1642. in 8.

De Trapezitis sive Longobardis, qui in foederato Belgio mensas foenebres exercent, dissertatio: in 8.

Via ad pacem Ecclesiasticam: Amsterod 1642. in 8.

Rivetiani Apologetici, pro schismate contra Votum Pacis facti, discussio: Irenopoti 1645. in 8.

Tractatus aliquot Argumenti Theologici, iuridici et Politici: Amsterod. 1652. in 12.

Procopius: ibid. 1655. in 8.

Historia Gothorum, Vandalorum et Longobardorum partim versa partim in ordinem digesta: ibid. 1655. in 8.

Annales et historiae derebus Belgicis: ibid. 1657. in fol. 1658. et 1668. in 12.

Grotii et Berneggeri epistolae mutuae: Argent. 1667. in 12.

Epistolae ad Israelem Iaski: Dantisci 1670. in 12.

Inleydinge tot de Hollandsche Rechtsgelehrtheit: Delf. 1655. in 4. et 8. Hartem 1639. Amsterod. 1637. 1667. in 4. Gravenbage 1631. 1667. in 4.

De Practyck van de Hove van Holland: Gravenbage 1667. in 4.

Vande Weltelycke regeeringh von Holland en Westfrisland: Paris. in 4.

Hooft-puncten: Uredestadt 1655. in 8.

Deiis Grotii scriptis, quae sine auctoris nomine prodiere, diserte et prolixe agit Dn. Christoph. Arnoldus, in selectioribus Georgii Richteri Epistolis pag. 475.


page 565, image: s611