07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 486, image: s532

IN OBITUM SUMMI VIRI, MATTHIAE BERNEGGERI, ORATIO FUNEBRIS, publico nomine dicta, IN ACADEMIA ARGENTOR. a IOANNF HENRICO BOECLERO Eloq. Prof. Publ. Anno M DC XL.

Generosi Dn. Barones, Nobilissimi etc.

NUNquam Argentoratensium literarum studiis, vel maior constantiae necessitudo vel iustior pietatis occasio venit, quam cum summus rerum humanarum arbiter fatorumque moderator, quem ornando politiori saeculo, per annos quinquaginta octo, duos autem et triginta amplificandis nuius Reip. scholis, singulari munere impenderat, expleto feliciter operum gloriaeque cursu, antetres menses ipsos, ad aeterna transtulit praemia MATTHIAM BERNEGGERUM. Erant in animis omnium ac oculis, nemini aestimanda soli, toto ingenii, vittutum, artium monumenta, quot in uno usurpata, miraculi aestimationem publicasque grates; in uno amissa; desiderium grande ac dolorem merebantur. Ita inter beneficium publicum, quod palam erat, et iacturam, quae abstrusa etiam, mitigari non poterat, suspensae mentes, sensum praesentis acerbitatis, fortunae prioris comparatione, luctum fortit udine; memoriam funebrem, faustis recordationibus, sive miscebant, sive solabantur. Apparebat sane, satis Deo, satis sibi, satis gloriae vixisse, imo semper et propius


page 487, image: s533

victurum esse qui inter seniles annos, et exhausti molestias corporis, et nemini iam vitalem, tot casibus temporum, vitam, sui Auctoris voluntati caeloque permissus, aeternitate, supta aevum beatus, honores meritorum cum aevo omni superstes, prorsus humani voti mensuram implevisset. Neque de exitu eius queri natura rerum poterat, cui cum ad fastigium universae laudis prompte esset ac benigne obsecuta, magnum et incomparabile sui operis praemium, ab industria corporis animi et viucibus scriptis tulit, quibus et ipsam et humanum orbem late illustravit. Verumenim vero ea est magnorum casuum importunitas ut inter ipsa constantiae meditamenta, aliquis ex nec opinato horror, eluctantem per adversa fiduciam interpellet aut lacessat. Etiam cum a conspectu praesentium, a desi derio ademptorum satis te muniveris, venturae profecto sortis ut ignorabilior, ita formidabilior interpretatio nullibi magis in promptu est, quam ubi maxime vitatur. Praecipue cum ex propinquo ut indicia, ut omina arripiuntur, quibuscumque vel sollertia coniecturam, vel anxietas similitudinem, vel providentia causam induit. Quo factum est, ut cum probe contra mollitiem se firmasset nostra Academia, non parum tamen hoc tempore videretur ei terribile, quod, si quid setius suo statui immineret, nondum id esset, gravissimo Andreae Schillingii, viri accuratissime docti, fato expiatum. Neque praeteriit augustas Procerum Rei publicae mentes haec cura: quibus refossum vulnus vulnere plenam ancipitis consilii medelam obvertebat: aggravare mali sensum ea praesertim necessitudine ac cognatione, quam suae civitati cum magnis viris, nexu publico et supra affi nitatum aut sanguinis vincula sollenni, intercedere numquam dubitarunt. Igitur dum sapientiae quidem in ipsa sede suâ periclitanti, subsidia opemque, haud minori ac par est sollertia, dispiciunt, placuit interim, affectum propinquitatis, quam dixi, ritumque, tum aliis modis, tum parentali hâc ceremoniâ explere. Post exsequias enim honorifico et frequentifunere deductas, post elatum iuventutis delectae ac in supremum Praeceptoris sui cultum aemulae, humeris corpus; post famam orbis cordati studiis et perenni eruditorum industriae commissam; nihil restabat, quam ut ex hoc loco, quem toties illustris eloquentia ac disfusa in immensam varietatem doctrina Varronis nostri, magno cum concursu et applausu auditorum celebraverat, nunc vel nomen tanti viri, et quaedam post ipsum meritorum commemoratio, sicut emissae per convalles vocis ultimae


page 488, image: s534

partes redeunt, denuo audiretur. Quod publicae voluntatis insticutum, quoniam exempli et pietatis esse nemo debet ambigere, sola eas part es obeuntis simplicitas requiren da est. Quam sicut et claritudo Berneggeri, nihil pompae aut fucati cultus indiga, omnibus facile commendaverit; ita mihi, prae teringenium ab ampullis pariter et cincinnis rhetorum plane alienum, tot egregiae coniunctionis nomina, ultro imperabunt, ne de Praeceptore, Hospite, Amico, Collega, et quasi Parente, curiosius, quam verecundius loquar. Qui si aliqua dicendi facultate pollerem, milites potius imitatus, accepta ab imperatore arma in eius funera invertentes aut velantes, ipso orationis, continuisse verum Argentoratensem suadem profiterer. Quare in praesentia ablegatis saeculi et moris inanibus, quae in sterili argumento inepta, in magno indecora, sine affectu peraguntur. auspicium tanto nostro diei, caerimonia sanctior et religio dabit, quae heroicarum originum fastis, cum referentia inferemus, annum superioris saeculi LXXXII. diem Februarii VIII. non sic Halis Austriacis quas magno cive auxit, non sic earum Senatori et Iudici Blasio Berneggero, ac Elisabethae Paurnfeindiae, lectissimis coniugibus, quibus suavissim um sui amoris pignus edidit: non sic ornatissimae familiae, ut humano orbi, cui tantum ad melioris aevi lucem sidus extulit, laetum, candidum, illustrem. Insigniebat ea tempora Deus immortalis, ut magnarum rerum tractationibus, ita magnorum virorum nativitatibus. Ortique paucis circiter annis, quasi ad consummandam literarum praesertim gloriam fata festinarent, non pauci, qui ostenderent saeculo, quantum supra priores aetates essent amissurihomines, ut primum rursus ingratis barbaries praeplacuisset. Inter horum Principes Berneggerus erat. Cuius dum incunabula nos tam seriis cogitationibus imbuunt, eo tamquam omine intelligimus, nil esse causae, ut pueriles annos, tamquam indignos huius loci auribus praetereamus. Equidem numquam pigendi res operis visa est scriptoribus, magnos vitos, etiam eâ parte, quâ minores erant, describere. Et licet nil solidae cettaeque laudis prima hominum aetas habeat, videas tamen nescio cuiusgratiae commendatione, libenter eam et attente, sicut in scenâ primus fabulae actus solet, ab omnibus spectari, cognoscique. Cuius rei video mihi in ipso mentis humanae studio affectuque originem reperisse: quam nihil aeque advertit, adversamque retinet, ac praetervecti quidem temporis recordatio venturi autem exspectatio. Utrumque


page 489, image: s535

complectitur, instituta in virilibus praeconiis adolescentiae commemoratio: neque complectitur modo, sed miscet, ac dissociabilium quâ dam communionererum ad suavitatem audiendi contemperat. Ineundum est, retroverti ad annos, qui significare magnam indolem, stricturâ quadam radiorum potuere: iucundius etiam, mutato contemplationis habitu, tamquam in re praesenti, quantum hi radii, splendoris, lucis, claritudinis, in posterum robustiori aetati promittant, divinare. habet imo admirationis aliquid, tam evidenter apparuisse ante laudis initia, quantis esset profectibus absolvenda laudis gloria: quae ut consummata denique, ita tanta aestimatur, quanta olim sperari debuit. Igitur qualia habuerit aetatis principia Berneggerus, ulto docemur incrementis: neque difficile est, ex viro puerum interpretari; sicut, quibus videre puerum contigit, de viri praestantia, satis effiicaci naturae prodigio, iam tum admonebantur. Statim humani modestique moris comitas, statum in ardua quae visituri apparuit industria. Ea gaudiorum prima parentibus seges, prima non vulgaris spei coorta occasio. praesertim, ex quo aetatem adolescentuli litterarum cultu excitavit formavitque Wolfgangus Pichlerus. Cuius disciplinâ fideque per biennium usus, raro vivacis gratiae exemplo, numquam postea ex animo beneficii memoriam, numquam mutuae benevolentiae occasionem dimisit: Cumque acerbitas temporum denique in exilium expulisset virum, intercessit Praeceptoris fato discipulus, et receptum hospitalitio lare, quod supererat vitae, liberaliter ac secure iussit transigere. Sed haec viri commendatio erit: nunc ad discentis parvuli gymnasia revertendum est. Quem Welsa primum, inde Argentoratum publice erudiit. Dubitcs autem, an Argentorato Welsa, an haec illi debeat Berneggerum. Nos enim Welsensi scholae magistrum ac rectorem praecipuum dedimus: ille nobis, quem educaverat discipulorum praestant issimum, reddidit. Quamquam potius ad Iuniani nominis merita, quorum iam in plerasque gentes cum usu gloriamigraverat, referendum fuerit, quod diximus. Hunc dum saepe et merito Weixelbergerus celebrat, iniecta Nostro praeclarissimae lubidinis cupiditas; adeundae visendaeque urbis, quam tum cetera felicitas, tum tanti Doctoris fama late ostentaret. Etnim sicut Aristo telis magisterium et gloriam, Theophrastus quondam; ita Sturmii Iunius excepit ac sustinuit. ad hunc properat Berneggerus; venturus, ut ipse quidem sperabat, in com~unionem doctrinae; ut fata destinaverant, successionem insuper laudis habiturus et famae. Prorsus enim


page 490, image: s536

agnosco hîc secretae arcanaeque quiddam e caelo constitutionis, quae vel absolvendo studiorum Argentoratensium circulo, vel exstruendo celebritatis fastigio, causas et viros moliebatur. Hinc profectam intelligo vim illam alacritatis, constantiae, efficaciae (nam idoneum nec impar nomen nemo facile protulerit) quâ divinitus induuntur animi, magnarum rerum auctores futuri, ut his tamquam appositis ingenio alis, non ad astrorum im periosos, quod nonnullis videtur motus, sed ad verenda originis suae placita, prompte semper ac feliciter subvehantur. Cuius rei grande documentum Berneggerus dedit, quem sicut assiduissima contentio et indefessae agitationis labor, per insuavia studii severioris rudimenta, per molestas scholarum inferiorum pulveres, celerrimo profectu in Academiae lucem pariter et exercitationis firmioris palaestram vindicavit: ita auctos ipsa occasione impetus, magni subinde successus in eiusmodi certamen exacuerant, quod tu non cum ingeniis condiscipulorum, cum votis praeceptorum, cum parentum spe, sed cum ipso, quod inexsuperabile omnes credunt, tempore certari diceres. Quo factum est, ut cum privatus numero studiosi esset, tamquam publicae dignationis capax, non inter com~ilitones modo suspiceretur, sed foris innotesceret, atque non spernendis conditionibus invistaretur. Hoc loco subsistere vos mecum paulisper, iuvenes eruditi, iubebo: neque tam Rhetorum legibus aut gravitati, quam vestris oboediam utilitatibus, quibus sicut plane dicatas viventis Berneggeri curas scire debetis; ita defuncti memoriam, fecundi perpetuitate exempli, in oculis, in animis vestris, fas est semper revirescere. Nam et alias, Clarorum virorum artes, nomine tenus et specie, sicut in pictura colores, noscere, otiosi res instituti habetur, ut intelligatur quantus fuerit, quem admiramini, ante omnia quid tantum fecerit intelligendum est. Ea est res, ne vos teream, hodiernis Academiarum moribus oppido aliena. Quid enim? Erumpit ex gymnasiis, quae vocant, puer aetate lubricus, infans ore, literis inops, moribus rudis, si quaeras, unde, et cur, et quo? honores Academicos memorabit et titulos, et post tertium quartumve annum, publici dignitates officii. Qua viâ, ô bone, quo instructu, quibus praesidiis? Graecis nil magnopere indigeo: Latina ex duobus Lexicis et mille Phrasibus, quas mirificas esse, omnes agnoscant, conquirere iussus, magnis propediem opibus abundabo. Artiumpraecepta partim memoriterteneo, partim facile discam, quot circulis volvatur caelum, quot sint


page 491, image: s537

rerum elementa, quot virtutibus vita describatur. Nam cetera in vilibus et supervacuis habenda, plurimorum mihi exempla persuadent. Hoc primum et maximum agmen, videmus incedere. sequitur pone cohors altera, quam nasutulorum esse, non diffi culter iudicaris. Hi unam aliquam disciplinam magnis furiis adorti, mox velut ulturi angustia argumenti, totum vanissimarum quaestionum mercatum in quâdam curiosi operis pergulâ prostituunt et gloriose ostentant. Quos cum ante paucos dies nemo in sapientiae regno noscitaret, denique Chinensia esse miracula constitit, postquam reliquos mortales, caecum sibi bardumque videri genus, ipse prodidere. Iam qui sapientissime desipiunt, vel orationis copiosae venustates consectantur, rerum cognitionem spemunt; vel, varietati studiorum imminentes, potissima nihil minus, quam potissimum tractant. Ne iam dicam, quanta ignavi moris turpitudo, vitam eorum obsederit, qui pro bonis honestisque artibus, quas debebant publico, solam denique temeritatem suam auribus oculisque patriae inculcant. Abstinuisse tam vesano ritu Berneggerum, non id equidem laudibus eius inseren dum iudico, in quibus utique maiora et solida spectamus: sed aequum erat, ut cuius vita omnis rectioris disciplinae fuisset institutio, eadem adversariae pravitatis esset suggillatio. Interim longe altiora sui fati auspicia singulari et omnino tali obsequio demerebatur; quod in eruditionis consummatae et antiquae legessponte tendebat. ex qua nihil praeter nomina quae dam disciplinarum, et excogitata cum dispendio sapientiae compendia hodie retinemus. Non ignoro sane, periculose et cum invidiâ, de ency clopaediâ veterum et polymathia, quam vocarunt, sermonem suscipi. Corrupit fidem rei ac favorem nimia quorundam doctissimorum hominum ambitio: qui cum plurima scirent, nihil videri voluerunt ignorare, quasi terminos mortalitatis excesserit, qui in culmine eius adhuc subsistit: quasi non plura discenda restarent, quam ceteros docere potest, qui communis omnium habetur doctor. Utebantur tamen hi iuris aliquâ specie: cum plerorumque enim inventis et exemplis, certabant; neque tam rerum amplitudine, quam cognitionis humanae modulo sua metiebantur. Longe interim frequentior est eorum iactantia, qui volubilitate quâ dam oris, in fortuitam sapiendi audaciam exerciti, bonae solidaeque artes diligenter vacui et expertes, universam scientiarum latitudinem se emensas, neque amplius patere in libellis, qui circumferuntur,


page 492, image: s538

Encyclopaediam, vehementer et cum aspernatione aliorum clamitant. ut agnoscas in omni scibili versatos. id enim sibi cognominis in honorem virtutis suae asciverunt. hos si cum prioribus contendas, ibi quidem quosdam inter doctos, heroas; hîc quodsdam inter ignavos simias aut histriones interpretaberis. nam pleniorem censuram, cui hodie pares non sumus, Herodi Gelliano, gravi et exercitato iudici, delegabimus. Nos ab utroque ancipitis invidiae metu, tam longe nobis videmur remoti, quam ab omni arrogantiae suspicioni aut ieiunae vanitatis abfuisse Berneggeriana studia, nemo iam nescire potest. Sequebatur bonâ fide vinculum istud sapientiae, et connexam aptâ compagererum ac cognitionis seriem, quam non invenit Plato, sed commendavit: non excogitavit, sed illustravit Aristoteles; non conflavit in fucos et splendorem ambitio, sed formavit in nativum valensque doctrinae corpus, divinis freta auspiciis recta ratio. Naturae vices ac fata, siderum cursus et velocitatem, spatia tractusque terrarum, undarum vastitatem et mitacula, hominum ingenia, ac mores; venabatur industria, assequebatur sollertia, peragrabat assiduitate, penetrabat constantia, iudicio complectebatur. Non orandi gravitate, non subtilitate carebat disserendi quam, sicut cetera eruditionis instrumenta, cum fructu publico et applausu, coetibus eximiorum iuvenum bonas artes strenue aemulantium, in ipso studiorum suorum cursu, non semel approbavit. quorum praeclaris gratisque per omnem vitam elogiis honoratus, felicis disciplinae prae illis fructum tulit, qui, cum omnem disputandi artem tot ineptiis intricavere, quot ignorari pariter, publicae utilitatis interesset, nihil denique discipulis ad seria studia provectis, praeter seram agnitionem strenuae inertiae, et molestiam dediscendi relinquunt. Quae literarum intemperies, omnes pene doctrinas tamquam contagio corripuit: ex quo, quisque ambitionis suae aut ignorantiae spolium miseram iuventutem facere coepit. cui frustra scilicet traduntur studia, nisi et modus studiorum ususque, detersis tandem inquinaturis vitam sordibus in cordatam habitudinem et maturitatem com~asculetur. sacra quaedam et inviolabilis res est, commissa regentis arbitrio aetas, quae ut sequi ducentem potest, ita, an recte ducatur, iudicare non potest. cuius florem iam tum, quantum in se erat, numquam passus est noster, per inania deflorari. suis denique periculis docebat, quam animose essent spernenda, quae scenae vix apta, aut umbris tantum suis tuta, vitam olim dedecerent. Posuerat ipse multum in omni cognitione mathematicâ ope


page 493, image: s539

rae: adeo ut nec in genethliacis divinationibus quicquam intactum omitteret. In quibus cum ad peritissimorum laudem pervenisset; generose cum fortunâ infelicis laboris questus, statim quos nactus est cohortabatur, ut tempori, ut famae parcerent, nec in sua damna ultro incauti ruerent. Quemadmodum enim Mathesin ceteram plurimum humanis rebus conducere, publicisque morbis accensendum, tam nobilis studii neglectum esse subinde praedicabat: sic innexa sideribus fata, fatalesque praedictionum vanissimarum praestigias serio aversabatur, et quas in ipsis adytis suis deprehenderat fallacias, serio gravique iudicio detegebat. Haerent adhuc animo accurati, quos aliquoties inter amicos habuit, sermones, et exempla omni contradictione superiora: quae referre iucundum equidem, sed angustiae temporis parum foret ac com~odatum. Et lucrifecit nobis ipse eam expositionem, cum inter cycneas cantiones suas, in publico auditorio, capacium ni fallor discipulorum pectoribus alte infixit hanc philosophiam, quam nulla dies delebit, aut apud memores sepeliet. Tanto igiturtamque accurato paratu, ea studia aggressus est, in quibus haud dubie concurrit, quicquid uspiam est humanae sapientiae. Tractaverat sane iam antea auctorum utriusque linguae plurimos, sed tamquam opportunitates futuri operis specularetur, quod maximis videbat praesidiis indigere, cetera viribus et occasioni reservavit. Antiquitates enim mores, populorum instituta, gestatemporum, inventa prudentum, tota~que ut sic loquar, prudentiae historiam; sive omnis historiae prudentiam, sibi proponere ac disciplinam, praesentissimi, opinor, consilii, amplissimi ingenii, nec minoris eruditionis est negotium. Id quod parum iudicant, qui praeter propter studia, non in ipsis vivunt. quorum propterea, vix nomi~na recte accipiunt. Ordiar a poetis. hos legitaliquis ad delectationem, ut ait: miratur inventiunculas, notat locutiones, laudat compositionem, idest, absolvit quod voluit, neque iam lector poetarum, sed plerumque eadem operâ poeta est. Simili felicitate geritur res in oratoribus: quam suaviter hoc dixit, quam illud graviter, quam cetera copiose! Historiâ autem, quid est accommodatius ad fallendum tempus? narrati iucunde eventus, expositi mirifice casus, non patientur sane inter pocula aut in itinere obmutescere, aut ad ostentationis penuriam redigi, quicumque ex hoc penu suam peram instruxere. Accedit facun dia, quae his fontibus derivata, in quae dam gloriae flumina excrescit. Loquar ex animi sententia, Auditores, si nihil haberent haec studia aliud, eiurassem et ipse dudum


page 494, image: s540

tam otiosas delicias; neque nunc in Bernoggeriana laudatione meminissem verbulo, ad quam necista sufficiunt, quae tamen haud dubie magnum operae ac sui pretum ostendunt, emendata eloquentiae venustas, artis subtilitas, literarum copia et ubertas. Frustra poetatur cum Homero, qui non cum Homero sapit: frustra carminisingenium cogitat, qui non ad auctoris ingenium penetravit: frustra varietate discendi gaudet, qui varietate dicendorum parum est imbutus. Iam in Cicerone aliquo et Demosthene, venerabilis utique seseimpingit animo orationis maiestas: sed unde et qualis illa? quam ex abito? quam ex profundo? Picturam laboriosissimi operis omnes mirantur: solus autem aestimat, qui pingendi rationes et scientiam didicit. Plane ut oratoris opes, uni sectantur, qui sapientiae mysteriis probe sunt initiati. Quod si vobis hic declarandum sit, quomodo historiarum studio usus sit Berneggerns, augusta se et sublimis panderet materies: per cuius amplitudinem circum ductos observare iuberem, administrationis publicae privataeque distiplinam, imperiorum fata, fatorum casus, casuum rationes, diffusam per temporum metas, moris humani varietates, rerum bene cognitarum, bene descriptarum experientiam. atque hîc subsisterem, imparisque ad cetera linguae silentium indice digito pensarem, ut cum in remotâ, victus spatiorum mensura oculus se intendit, magnum et singulare aliquid cernit, nec discernit: nisi quod magnum essesatis coniectat, donec accessu subinde proprori maius iudicat: et postquam quo tendebat, pervenit, tantum esse deprehendit, quantum nec contueri imo aspectu, nec nisi per moram contemplatronis potest complecti. Nam quae sunt actionum omnium arcana primordia, agendi consilia, sinus, recessus, et multiformes formae, denique anima et vita, et indoles rerum, quibus mortalis studii captusque metas, negotiosus orbis definivit, nemo verbis exposuerit, cogitatione attigerit, ingenio digne illustraverit sola efficationis commentationis exercitatio, adiutaque plurimis doctrinis, plurimo vigore, id est, non quaelibet, sed Berneggeriani visingenii, intrat illud arcanum, cuius vel stupore alii, vel ignorantia sunt contenti. Erunt forte, dum haecloquor, qui supra veri fidem et nativae praestantiae simplicitatem, existimabunt in speciem talia et verborum pompam adornari: sierique ut quaedam rei augustae insolentia mc longius abripiat: sicut inassueta oculis sepctacula, peregrinitatis potius, quam cognitionis suae implere aliquanto


page 495, image: s541

minus peritos solet. Quibus ego, ut de me equidcm multa hîc lespondeam aut pollicerar, nihil attinet: sed, si verum amas, studiosa iuventus, potuisses interprete sui operis Berneggero facileolim discere, quod quia ratio tua aliter tulit, neuqe nunc debes in dubium vocare. Quis enim hodie eâ aetate profectuque quo doceri aliquid reconditioris eiusmodi disciplinae potest, historicis dat operam et aures? nihil disputamus, de cuiusq vam rationibus, quibus ad alia monetur praeverti: illud tantum suggerimus, non esse admirandum tantopere, si felicioribus etiam ingeniis amplissimae huius philosophiae ratio sit abstrusa: quam nec puerilis, neque subitae, neque setae perceptionis esse, testes habeo, quotquot his sacris unquam serio sunt operati. Atque haec est quae dam quasi peregrinatio, non Ulyssis alicuius, qui tot errorum ambagibus parvulum orbis spatium emensus, lucrum aliud nullum, quam versutias et sublestam fidem retulit: non hodierni alicuius nepotuli, qui delicatae discursationis praemium, contemptu patriae et scientiâ fastus, per quaedam mirifici soni cymbala et crepitacula plebcio stupori promulgat: non despecti erronis alicuius, qui cum ab cxterorum fastidio nulla bona arte se suaque potuit redimere, domum reversus venditari amat pro oraculo: non cuiusquevam, qui cum unam regionem vidit, mille alias ignorat: Sed illius, qui in universo orbe, qua humanus est, non qua lapideus, aqueus, luteus, vel aureus etiam ac gemmeus apparet; nec inter mensas et pocula, inter saluta ores in ario, mter turbam in compitis; verum in perpetuo quodam sapientiae penetrali, inter arcanas admissiones et perfectissimas curas illuc profecit, quo itineribus et itinerum usu aspirare nemo potest. Is iam erit Berneggerus qui licet incredibili teneretur desi derio, coram arbitrandi, quae in partibus terrarum cultissimis literae commendarent, suamque viris passim illustribus omni studio ac observantiâ approbatam cuperet industriam, nec deesset occasio (expetiverant enim eximii iuvenes complures, suam aetatem contubernio viri per lubrica peregrinationum dirigi foverique) intercessit tamen sedulo his votis ipsa urbis nostrae Fortuna, nisi quod raptim ad visendam Hungariam, Moraviam, Bohemiam, Palatin atum Neoburgium, Tirolensem Comitatum, dimisso, solatium ex convictu viri magnifici et super ceteras laudes reique metallicae peritiam, pietatis constantia per ea tempora celebris, Ioannis Steinbergeris, quaesivit. Postea reverti iussum docuit, quae cumque metuetet ex omissione consilii damna, notitia


page 496, image: s542

plurium, quam peregrinatores condiscerent, linguarum, virorumque summorum amicitia ac familiaritate mox rependi, fore enim ut Argentorati quidem habitaret, sed ubique terrarum viveret et pervigeret. interim hac via peragrandum, quicq vid ad fastigium eius gloriae superesset, qua communis non unius terrae spectator, sed hum ani generis praeceptor, publicaeque magister disciplinae censeretur. Et iam Musae Argentoratenses in cupidos amplexus virum receperant. Praefectus enim supremae in decem curiis, quinquennali functiones praeclarum industriae publicae priv atimque exemplum dedit: quod secuti, nec iuventae usquam commodis essent. et ad altiora interim consilia, studiis suis consulerent, successus pares par contentio habuit: cumque alterutri sufficere ad laudem insigne esset, amabilis monstri instar erat, suffecisse utrique. Impleverat iam antea, ut meritis excellentibus institutionem scholasticam, ita successorum labores arduae imitationis studio, memorandus inter Clarissima Urbis nomina vir, Casparus Bitschius. nec videbatur aliquid restare ad fastigium; nisi quod destinato incrementis literariis Berneggero, per omnia felicioris saeculi fata, non tam implenda exspectatio publica quam superanda erat. Credunt multi, Auditores, ut sunt prona ab eruditione in ambitionem, ab ambirione invecordes fastus hominum ingenia, in vilioribus habendas, quae erudiendae iuventuri impenduntur, curas: statimque paedagogicas sordes etiam iis obiciunt, in quibus plus quam professiorium splendorem admirari debebant. Berneggero apud intactam ea barbariae posteritatem numquam huius operae gratiâ peribit; qui licet in Academica potius in gymnasio meditamenta exemplo maximorum ex antiquitate virorum, tractaret; nequaquam tamen quae minora erant, fastidivit: sed universae scholae ope consilioque tantum profuit, quantum freta suo splendore aetas, prae sentioribns remediis, ut solet, aliquando aversa, ferre potuit. Rarum sane munus, et inter utilissima publico egregio studia ponendum, provisu, ac sollertia gubernare res scholasticas. quod qui eruditioni tantum deputant, aliquan do nebulam in pariete pingunt. quanq vam plures sint, qui auctorit atem suam aut gravitatem satis imperiose allegant: ceteri promiscua temeritate de innocua aetate crudeles ludos faciunt, et dum quisque hic sapit, dediscunt spere pueri, antequam, quid sit sapere, doceantur. Legat in his moribus, qui volet, descriptos literarum casus, vices, interitus: aut si nimis abstrusa est haec philosophia,


page 497, image: s543

quaerat interim, fallendi temporis causa, quot Roma felix, docta, copiosa, Quintilianosnumeraverit. nam nos fortassis eâ prosperitate antestamus, quibus post Sturmium, Berneggerus contigit. Qui cum ex eo, quod dixi, munere ad Historici in Academia cathedram esset translatus, Bitschioque ad Iura docenda progresso, rursum successot datus, diffi cile est exprimere, quanta studiorum ac temporum strenuitas his auspiciis enituerit. Utilissimam scilicet per se disciplinam, vitaeque ac rerum actui vere propriam, auctoritas insuper docentis commendabat: in quo sicut summam eruditionem omnes mitabantur, ita facilitatem erudiendi voluntat emque plurimum amabant. Pendebat a docentis ore in auditoriis publicis ipse flos Academicae iuventutis, gencrosi prosapia, sagaces eruditione, ingenio praecipui, virturte splendidi (nondum enim puerilis in eptientis iuventae error, verasac publicas proficiendi rationes damnaverat) atque in Thucydide, Tacito, Suetonio, Sallustio, aliis, non gestorum modo scriptionem, sed scribendi vias, artes, institutum, tamquam ex altero Thucy dide, ex altero Sallustio accipieban. Ita est auditores, ut penetrentur tam exacti operis arcana, opus est simili ingenio: et licet dispar gloria scriptoresm sequatur ac interpretem, merito tamen et arte citra dubium comparari si non aequari possunt. Hîc, si quid eruditio, arte, prudentia, usu; Oratio, cultu; sententia, invento recondiderat: expriomta, explanata omnia. Si quid in antiquitate rarum; in cognitione, arduum; in historia, utile; ita evolvebantur, ut eâdem operâ et ad doctrinae praestantiam, et ad actus dexteritatem, non selecta modo, sed praeparata; non exposita, sed ostensa; non admota, sed applicata viderentur. Nihil exiit ex ore eius, quod obtunderet auditorem; multo minus, quod falleret. Professorium minime arbitrabatur, linguae quicquam ad ostentationem, quicquam ad negligentiam et volubilitatem indulgere. equidem nisi plus viris approbari, quam adolescentibus possint, quae adolescentibus proponuntur; nisi semper et cum augmento fructus placere queant, quae dicuntur semel in cathedra, tum ego rationes publice docendi parum accurate subductas meditatasque facile dixerim. Accendit ea res multorum ingenia, ut de amplitudine scientiam, et severisproficiendi legibus serio cogitarent: quotiesaudiverant Berneggerum, totiens non modo cognitorum voluptas, sed cognoscendorum ipsos in vadebat desiderium. sive quidam doctrinae genius, sui apparatus copiam, ubique et aliud agendo capacibus animis


page 498, image: s544

infundit: sive naturas praestantes ingenitus ad exempla illustria impertus rapit, et auctoribus eximiorum operum fatali instinctu conciliat. Sed quod illud desiderium, cui non responderet Berneggeriana facultas, quae instructissima? cui industriae non suffi ceret comitas, quae indefessa et incomparabilis? Quod tum ubique alias, tum vel maxime cognitum est, ubi super ordin ariam professionem, eloquentiae, bis orbae, semel per triennium, icerum biennio amplius, patrocinium gessit. Libri, musaeum, et inprimis ipse, omnibus et semper patebant. Vidisses in uno homine, summam temporis avaritiam, et summam liberalitatem: sibi potius quietem, quam aliis operam negabat; et quod tot salutationes, colloquia, consilia exenierant diei, nocturnus laborrepensabat. ita induxerat in animum vir optimus, ignoscere iuventuti, quicquid discendi studio, licet saepeintem pestivo, saepe praepostero, peccaret. generosam praeterea iacturam esse si privatim amitteret, quod in publicos usus olim rediret. ad quos non sufficit scriptisorbem excitate, nisi in strumento, auctoritate, ductu, cupientes subvehantur. Igitur exercitationes cuique dispexit, commendavit: exercentibus, proutpublice privatimque ratio tulit, praefuit, adfuit, interfuit. in suis strenuum quemque aedibus invisens; hortatu, laude, auspicio efficacissimus monitor. haerentes expedivit, dubitantes confirmavit; quos flagrantior cupiditas incautius avexerat, non obiurgatione, sed quod omnis stimulo fortius est, familiaritatis et colloquii quodam quasi commento recuperavit. Inter haec multoties patientia viri tentata, numquam victa; improborum malitiam, imprecatione bonae mentis, praefractorum arrogantiam, exemplo modestiae; curiosorum ineptias, gravitate instituti, non tam flagellavit. quam con vicit. Habet hoc quoque vita Academica ex libertate vitium, quod temeritate pro iudicio usi praefidentes iuvenum, libere et impune, in clarorum virorum nomina et labores perpetuis censuris incurrunt. si quis tria verba ex Sallustio sublegit, iam Sturmios et Berneggeros fastidiose iudicat, ceterosex abrupto damnat: si quis iuris, divinarum litterarum, medicinae, artium reliquarum prima rudimenta attigit, aut ea paululum supergressus est, de principibus horum studiorum inter pocula et in circulis arbiter sedet: si quis docentem, semel et negligenter audivit, male intellexit, statim quae libet, et quibus cuiusque inflari vanitas potest, pronuntiat: si quis omnia haec pariter ignorat, tum vero ad convitia, probra ludibria, nemo minus rudis est. si quis (faciunt autem hoc plurimi) alia omnia potius, quam


page 499, image: s545

illud ipsum, quod reprehendere audet, didicit, nihil magis mterim novisse vult videri. Habemus ergo, quod felix et faustum sit, non iam quinque eruditionis iudices, Atticae felicitatis imitatione, sed ex profectu imitantium quinque iudicum genera. Quos si Bacchicos, itidem antiquitatis exemplo velit quis appellare, quod res est dixerit: nam et histrionali scenae, ut isti, assi dent, et plerumque furore Dei, cui serviunt, bacchantur. Nobis, cum iam pridem satis ad temnendum genus tam infamae, et nescio cuius transmutationis capax, ut primum non indignari quidem, sed iocari alicui doctorum libuerit, supersit constantiae, Berneggeri insuper exemplum placet, qui tenax propositi et invictus, tam diligenter saniorum disciplinae studuit, quam insanabiles fugit, et cum aversatione extimuit. Ceterum inter tam strenua, tam assidua iuventutis desideria versanti nihil videbatur relinqui ad alias curas temporis. at ille subcisivis operis quot praeclara in publicum monumenta edidit? quo ingenio, quâ eruditione illustria? quorum aliqua saeculo et patriae, et Academicae existimationi dedit: aliqua Mathematicae, quam refrixisse propemodum videbat, instaurandae gratificari, tempestivum et sapiente viro dignum existimavit: de cetero ad totam literariam antiquitatem repurgandam animo conversus, eiusmodi institutum primus tenuit, quo (praefiscine dicam) neque ad emendanda haec studia, quicquam limatius; neque ad amplificanda, copiosius; neque ad tractanda instructius, a quoquam hactenus excogitatum est. Prodierunt antea praeclari auctores, magna cum editorum celebritate illi quidem, quam intactam ad posteros perennare iubemus, prout cuiusque ingenium, occasio, suppellex tulit, aliquis scriptorem Msc. ope aut per sollertiam emaculavit et correxit: alius varias lectiones collectas diligenter, examinavit ac contendit: nonnemo rituum et prisci moris aliqua exposuit: quidam usum et vitam spectautes, civilis viri institutionem quibusdam notis professi sunt aut dissertationibus. Ut minus dispersa haec noscerentur, quaerebatur consilium. cuius specime~ meditari Lutetia Parisiorum coepit. inde enim procusa sunt ingentia Taciti, Suctonii, Senecae, volumina. Quos erat reperire doctorum in scriptorem eum curas, in unum corpus conduxerant. Eius generis etiam alibi exempla usurpata: exstantque ad hanc formam Gruterianae nonnullae editiones. Veru hoc pacto nondum erat vel tempori vel eruditioni consultum.


page 500, image: s546

quid quisque, et an quod desiderares, annotasset, satis arduus inquirendi labor natus: sine taedio hactenus, nisi toties frustra tolerandus. Imulti diffi ciles loci et suspecti ne verbulo memorati, digna illustratu plurima plane praeterita, alia bis terve a diversis posita. Plerique enim non ad editionem Auctoris ista, sed in suis ad versariis forte consignaverant. Iam quantum supereat eorum, quae aliis magnis viris, huic auctori quidem profutura, sed in aliis operibus, et miscellaneis saepe commentariis prodit, in veniebantur. Berneggerus ergo inivit rationem, quâ semel perfectioni studiorum et tempori, tum et instituto cuiusque, prolixo, ut ita dicam, compendio subveniretur. Quicq vid ubique terrarum, inde post renatas literas, ad unumquemque scriptorem felicia publico elaboravere ingenia, quicquid emendationi, illustrationi, dictioni, argumenta ex omni penu doctrinarum seruit, coacta sub unum conspectum, disposita in promptos usus, locupletata ingenio editoris omnia exhibentur. ita moles libro demitur, copia augetur ordo additur. cuius instituti pars sunt sane non ignobilis, Indices, non tumultu ario aut semipleno congestu, non frigida et triphiali philologia, sed plane vivo exemplo, in maiores, quam facile dixero, opportunitates ac subsidia adornati, quae experimentis potius, quam elogiis innolescere possunt Huius operis formam animo complexus Noster, ingenti apparatu, tempore, instrumentoque gravissimo, indigere seintellexit. Comparatae igitur iam olim Bibliothecae nobilissimae, in quam patrimonium satis lautum impenderat, accessere tum quottidiana ex librorum emptione augmenta, tum effecti in omne genus scriptorum indices, silvae, notae, commentarii: quibus ipse partim manum admovit, partim studiosum aere satis largo conductorum opera perpetua, quae minus ingenio videbantur opus habere, expedivit. Fidem pene excedit, quantos homo privatus, in hunc usum, sumptus toleraverit. Effectum ergo, ut singuli propemodum libri, neque minus recentiores quam prisci, suis quibusdam praesidiis sint ornati; et universi communi quodam mutui usus vinculo sibi inter se respondeant. quali paratu fortasse sola censeri Argentina potest. Enim vero quid exspectare in posterum ex hoc elegantioris literaturae domicilio orbis debeat, Iustinus et Tacitus, quorum editione praelusit tantum destinatis Berneggerus, facilem coniecturam praebent. Sed et Suetenio, Velleio, Livio, Ariano, Ciceroni, Senecae, ac imprimis sallustio, Tbucydidi, Pachymerio, propinquus novae lucis


page 501, image: s547

splendof oriebatur: nisi intercepto morre Berneggero omnem hanc industriam et vota saeculi in Freinshemianos humeros supremum numen aptavisset. quibus quam bene sedeat hoc onus, Floriano, pridem, et nuperrime Curtiano opere cognitum abunde acostensum est. Illud non omiseriam affirmare, dignum esse institutum tam strenuum, quod publicâ omnium eorum munificentiâ foveretur, qui pereuntium in Germaniâ studiorum dignitatem reflorescere optant. cuius tamen voti fiduciam afflictae domires, et exhausta sumptibus tempora facile minuunt. et nescio an verendum habeamus, ne post instrumenta eruditionis bellica vastatione sublata, ipsa in pace eruditio nulla sit futura, nisi quod Berneggerianis quidem consiliis ostensa velut e machina subsidia, stabiles successus pollicentur: praesertim cum vel nomen viriubique noti, ubique amati, benevolentiam rei conciliare possit, quae suimet commendationetantum pollet. Nisi fors nimium praeclare et sentimus de hac re et loquimur. Iam pridem enim audio quosdam, quibus tot artium instructu, toto verissimae sapientiae opibus nondum satis excusavit Berneggerus, quod bonis auctoribus strenuam et salutarem manum commodavit, quod linguastot calluit, quot plerique ignorant. Critica enim haec sunt, in verbis posita, viris et rebus seriis aliena. Non sum is Auditores, qui ad prodendam silentio bonam causam ullo me patiar metu adigi; neque in prae ceptoris fama animus deesse discipulo potest; sed nec servile aliquid a me vel generosus quisquam exspectabit, vel iniquus impetrabit: ut respondeam autem his vocibus, nondum inducor. Dividenda potius est defensio, reiectoque ad suas incptias vulgo, miranda eorum voluntas, qui, cum suae eruditionis, oporis, et meriti a lubentibus ferant testimonium, ipsi, nescio quo fastidio, haec studia pro vilibus aspernantur: eâquere profecto, non sine iacturâ famae, si incidant in severos, errant. quid enim est omnino, quod eruditus et pattium studio liber animus hîc vel humile vel temnendum in venire possit? Rem ad liquidum a maximis viris diductam non instituo repetere: illud tantum rogo, ne ad unum modo respicrentes, quod et ipsum immerito fastidiunt, (quippe cui omnium debetur scientiarum conservatio) ceteras laudes, eâ dem operâ pariter obterant: ne aliorum culpam, aliorum poenam faciant: ne virtutis et aequitatis postremam aut nullam in iudicando rationem habeaut. Fuerunt haud dubie sicut in aliis, ita in hoc studiorum genere, insigni stultitiâ ac impudentia


page 502, image: s548

homines: qui cum absque idoneis adminiculis, ieiuni ac expertes bonarum artium, numerassent syllabas, iugulassentliteras, vocem unam et alteram transi ecissent; Critici volebant videti, quasi quisquam talis esse, nisi Philosophus posset. Quidam levia omnia ac minuta conscctati, syrtibusillis ac scopulis huius studii, qui plurimi et asperrimi latent aut exstant, numquam tentatis, cum Varrone de palma contendebant, praeque se unis, omnes credebant desipere. Talia possent milia litterarum dehonestamenta memorari: quae si in ipsarum vertim us iniuriam, videndum erit inposterum, quomodoa leguleiorum et tabularum probo ICti; ab impostorum odio, Medici, Philosophi a Sophistarum titulo se erpediant. Longe aliter de Berneggero, et qui cius vestigiscquuntur, iudicandum est: ex quibus Gramm atistas nemo nisi per calum niam fecerit. Nimirum in hoc vertitur omnis iste apparatus, in hoc sudat iste labor, ut essicacia, robur, dignitas, omnibus iis studiis accedat, quibus uniucrsae necessitates vitae, iusque et fas publi cum gubernantur. Hucsana ratio, huc conscientia, huc ipsum, quod ex tam foedi contemptus omine intelligimus imminere, periculum vocat: ne spoliata suo cultu, et exuta vestibus sapientia, frigore denique ac tempestatibus intercidat. Id quod brevi futurum, timent et videntmccum, quicumque, nescio quarum rerum incitamentisfati publici curam didicerunt anteserre. Sit interea haec apud modestos et recte sentientes non minima commendationis Berneggerianae portio: quod cum omne eruditionis genus tractasset, tantum in singulis plerisque progressus, quantum suffecisset sola sectantibus, etiam illi se intendir operi, cuius apparatu universarum usus doctrinarum et specimen debet obtineri. Quem admodum nec in parvis numeramus, praeter linguas doctis proprias, red dira Gallis, Hispanis, Italis, Illyriis, Belgis, suaverba: scriptas prompte, quarum usus veniebat, literas: conversa in Latinum difficillima et vix vernaculis hominibusintelligenda opera. Taleenim fuit, quod a summonostrae aetatis Mathematico Italice editum, rerum verborumque abditis supra quam dixcrim plcnum Systema Copernicanum, Latinum a Nostro non sine admiratione orbis subtilior recepit. Ne dicam, quantum in amicitiis clarissimorum per orbem Europaeum virotum colendis, ea res com~oditatis habuerit. Ab illis enim ad Bernegg. ab hoc ad illos frequentia coineabant literarum com~ercia. Quaerit curiosus aliquis, quo argumento, causa, proposito? Nihil subticebitur. quamquam enim moris parum elegantis habeat


page 503, image: s549

fortasfis exemplum illa quaestio: res tamen ipsa promi videtur dignior, quam occultari. Invitabat alium ex occasione ad amicitiam, viri humanitas, ab alio invitabatur: deferebat aliis cultum modestia, ab aliis accipiebat: officia rogabatur saepius quam rogabatfacilitas: familiaritatem instaurabat fides; communes doctrinarum utilitates confovebat eruditio; et dum collatisom nia ratio nibus geruntur, stimuli, auctoritas, praesidium, decus accedit consiliis elegantiae et felicitati saeculi destinatis. Conciliatrix autem tam optabilis commercii utrimque fama fuit; non illa quae rumores architectari, ebuccinare fabulas, adeoque pravas aut otiosas mentes, suae vanitatis implere solet; sed quam virtutis doctrinaeque celebritati inter utriusque compotes, verispraedicationibus exponendae, arcanis gratiae irritamentis instuctam, auctor praestantis naturae, usquequaque dimisit. Ea inter absentes faciebat praesentia quaecumque publicis semel auspiciis, ullibi terrarum emicuissent: ut vel hinc constet, non loco virtutem auttempore conclusam, sed diffusam merito, liberrimo praeclarissimoque cognationis non interruptae genio definiri. Possemus hîc prolixam illustrium nominum seriem adomare, virosque nullo non genere dignationis ac laudis eximios memorare, quorum gratia, amore, cultu, literis frequentabatur Berneggerus. Sed relinquemus istastamquam secretas opes scriniis Musaei Berneggeriani: donec Filiis tempestivum commodumque videbitur, in paternae memoriae peplo, tam splendidorum seriem titulorum, suo arbitrio intexere. Satis interim ad laudem et decus magnificum est, quod viri prosapia, loco, munere, doctrina summi, hominis plerisqvenumquam visi, ceteris per eximia bonitatis fideique documenta cogniti, eruditionem et virtutes percolebant. Neque enim doctior quam melior fuit Berneggerus, quem factiad virtutem mores, studiosusque officiis vitae animus, in eximium solidae laudis ac boni viri exemplum formaverant. Procul omnis fucus, procul erat simul atio. Igitur cum nativa in co omnia apparerent, plurimum praestantiae non apparentis, ad interpretationem iudicantium, simplicitas et modestia recondiderant. Quae in co tam insignes fuerunt, ut prorsus saeculo suo maior, prisci candoris pariter et sapientiae spectaculum re~ovaret. Quod licet incallidum hodie et umbraticum videatur, maluit populo quam virtuti convitium facere, neque com~isit, ut peripsum quoque ostentatio et species boni moris verae laudis locum occuparct. E ffecit hocinstitutum, ut officia morralibus diligenter praestanda, Deo animum bonafide dicandum iudicaret. ad hunc enim omniareferenda


page 504, image: s550

inde vires operi et successius et normam petenda, nulli negligentius credunt, quam quibus ingenium aut ars sua non ad voluptatem modo, sed ad speciem placere potuit. Hinc et societati humanae labes accessit: cui nemo recte studet, nisi qui Dei causâ haec agit. In cuius perpetuo non conspectu magis, quam reverentia agentes, fas est loqui aperte, amice sentire, consulere utiliter, iuvare strenue, idest, quid aliud quam Berneggerum imitari? qui neminis vel postulata elusit, vel vota moratus est, vel spem fefellit. Aliena negotia, ut sua procuravit: quorum cum plurima, pudore recusandi homo facillimus suscepisset, factum est aliquando, ut sub dispendio pollicitandi comitatem sibi luendam existimaret. praesertim iuventutis studiosae desideriis, sicut antea dixi, sine exceptione deditus. huius, auctoritate et consilio magister, dile ctione parens, officio amicus, civilitate commilito erat. Adventantes humanitatis primo, mox eruditionis suae implebat, neque facilius conciliantur, animi, aut efficacius retinentur. Nulla tristitiae, nulla fastidii adversus quemquam, in ore, in voce, in gestu indicia: quae vel ad suspicionem curiosos, vel ad coniecturam delicatos perducerent. Tanta autem in actu suavitas, ut ad amorem quosvis, prudentiores, etiam ad observantiam imbueret. Colloquia sua tam accinctae attentionis iudicio dispensabat, ut ambiguum relinqueret peritis, plusne doctunae, an prudentiae, an bonitatis haberet, quod audiverant. Senrentiam de aliis cautius an moderatius tulerit haud dixeriam: rem in primis religiosam ratus, deprimere fatum alterits, aut exiollere nisi quod in hanc partem levius peccatur. Ut enim quisque est vir optimus et doctissimus, ita alios sibi facilius anteponit, aut aequius cum ceteris componit. Ergo minime probabat usitatum, inter doctos quoque, morem, quo ex uno forte delicto literario, statim de existimatione hominis, censoria tyrannide pronuntiatur: iisque furoribus libri nunc, et nullo magis quam aequitate nobilia humanitatis studia; in ominosam publice rabiem efferantur. Eruit aliquis longâ commentatione, quod alius extemporal i studio minus accurate expressit? causa dicta est, sententia lata: actor reum, novo more, condemnavit, ut ineptum, ut indoctum. Suppeditavit illi Manuscriptus codex aliquid planius, quam huius coniectura olim divinavit: nihil obstabit: quo minus puer virum, tyro veteranum palam traducat. Denique non suffi cit, disquirere, disputate, dissentire iudicare tamquam inter lanionum, aut, siquae magis commaculata plebs est, globos, rixis et obscenis


page 505, image: s551

contumeliris res geritur. Berneggerus ne ad severitatem quidem verborum progressus est: quod rationis hoc negotium, non certaminis esse diceret. illam, ubi vera allata sit, pro se et adversum alios satis iam valere: incertam vero ac coniecturâ tantum nixam, aut mutuâ libertate contentam aut mutuo metu tranquillam esse debere. Sciebat praete ea partitim mortalibus, ut cetera, sic eruditionis laudem datam: in alio dicendi elegantiam, in quibusdam iudicii gravitatem, in ceteris industriam et fidem suo ornabat clogio. Neque ig norari interim poterat, quam callidi essent suarum imbecillitatum dissimulatores, et bonorum simulatores, qui nullius rei ignorantiam profiterentur. quo fieri solet ut simplicior fors alius, non statim reperiatur deterior. iniuriam denique eruditionis fore, si ad unum omnia exemplum tamrigide exigantur, ut nullus inter poetas locus Ennii ingenio, aut Lucretii sapientiae relinquatur; ut ex oratoribus Cato proscribatur, aut Crassus; quod uterque infra Ciceronis cloquentiam substitit. prope est ut ineptum et humanioris vitae societati praegravem dicam, qui hac scabie tenetur. quâ foris gentium odia provocantur, domi collegia et publicarum utilitatum conturbantur munia. quibus concordia, aequitate, facilitate numquam defuit Berneggerus. cui pro amico erat, quicumque publico pro suâ virili inserviret. Interiorem familiaritatem sicut cauto dilectu admittebat, ita officiis, supra quam credi potest, fidelibus, atque constantia in violabili conservabat. Beneficus adversum omnes et animose liberalis. cuiusrei documenta plurima et maxima superiorum temporum saevitiae opposuit: tamquam parens quidam ac nutritius tot exulum, tot mendicantium: quorum aliquando multa milia in nostram civitatem, depletae latissima devastatione circum regiones, ut in unicum atque extremum afflicti ac pene exstincti spiritus receptaculum, infuderant. satisque constat, eum extremis temporibus, licet rem familiarem fortunae publicae inopia non parum premeret, tertiam salarii partem pauperibus erogasse: confirmaverat in eo hanc voluntatem, praeter comitatem innatam, communis Patriae miseratio. cuius inauditas calamitates, conse cratus publicis curis animus, non potuit insuper habere, aut parca manu iuvare. Honestissimum quippe iacturae genus est, imo ex conditione temporis lucrum, necessitatum suarum parte carere, ne alii omnibus careant: mitigatque, quod intolerabile videtur, vixtrix adversitatum constantia, et onimi magnitudo. Qua egregie munitus fuit Noster. Duo


page 506, image: s552

enim illa, plane supra exempla veterum, supra humani propositi fidem in co licuit admirari: Industriam laborisque assiduitatem portenti simillimam; et invicti ad omnia fortunae tela roboris patientiam. Fallor an per multas durae sortis vices exercendo homini inter principia nascendi, illam tam rari exem pli firmitudinem, fatorum industria circum dedit. quâ longe plus valeret, quam fictitio Deorum opere clypeati, quos gentilitas heroes iactat. Luctari coepit cum adversis rebus, sub initium adolescentiae, paterni ob religionis veritatem indictiexilii damnorumque pars et comes comprehenderat illam is casus alienissimo tempore: cum instincta Argentoratensi disciplina studia eius inprim isferverent, atque festinarent, igitur quem nulla diffi cultasretentare, nulla potuisset abstrahere sollicitatio, pietas erga parentes morata est. ad quos maturato itinerefeliciter pervectus, utilitatibus eorum, quam debebat, operam dedit. Reversus ad sollenne virtutis suae studium, cum inclaresceret subinde, non potuit invidiam effugere. Quae atrocius etiam in vitum, et publico admotum, consurrexit. scilicer non aemuli, non maledici, non iniqui desunt magnis viris: neque certius ingentis meriti indicium, quam odium et obtrect atores quorum ope praecipuus hostis publici egregii diabolus, virtutum ac bonarum rerum efficaciam nititur interverrere. Atque nequid uspiam reliqui fieret: quod ad tentandam viri magnanim itatem pertineret, etiam cum monstris, ut Hercules, luctandum habuit: exortusque in Apollinem Marsyas, inquinatissimi sine exemplo oris vecordiam, non quidem cutis detractione, ut est in fabulis, autreste, cuius candidatos probris aemulabatur, sed aeterna ad omnem posteritatem luet infamia. Accedebant valetudines neque paucae, neque modicae: donec ante hos quatuor annos, exhaustum diuturna laboris curarumque vexatione corpus, morbis confertim incumbentibus cessit, lectumque pro musaeo deinceps plerumque habere vir diligentissimus coactus fuit. Verum tantas hominis molestias multa interstinguebant prospera: quasi et illae in experim entum virrutis, et haec in praemium, ex aequo dispensarentur. Nam et admiratio cruditionis, publice nobilem; et officia plerisque maximis viris, carum; et delati quos Academia usurpat honores cuncti venerabilem reddidere. Multis ad magnam pace belloque clalitudinem princeps exstitit: multos a paupertate, periculo, errore vindicatos, perpetuo gratiae vinculo sibi obstrictos numeravit. Iuventutis benevolentia semper et inter primos


page 507, image: s553

floruit: cuius et magnam partem solâ nominis sui celebritate huc excivit. Copiosissimi autem ad mone doctrinae genus instrumenti auctorem, verissima praedicatione posteritas colet. cuius felicitatis complementum ex provisis generi in rem publicam literariam artibus, et ostensis in familiâ subsidiis, sane quam luculentum, par est intelligi. Inter quae coniux, qualis, ut semel dicam, vel levamento, vel adiumcnto viritam serio occupati conveniebat: siliorum maior natu, vivo parente, publici honcr. muneris acinito prospere matrimonio conspicuus; ceteri egregii spei non capaces modô, sed feraces: filiarum altera, maternae bonitatis exemplar auspicatissime elocata; altera per signatum tam pulchre domesticis virtutibus tramitem ad ipsam muliebris decoris metam processura, non vulgaris forttunae nomina sunt, Quorum reputatio multas aegritudinum acerbitates mitigavit apud nostrum. qui et illud inter prosperitatis suae elogia, subinde invisentibus commemorabat: quod pertinacis morbi malignitas nec constantiam uxoris piissimae ac officia, nec fidem medici ac industriam fatigasset. Erat is Nobilissimns Noster Sobizius: cuius felicissimae dexteritati cessisset haud dubie malum, si humanis artibus, quicquam ultimi vicinitas fati reliquisset. Deficientibus igitur indies viribus, quae natura iam negabat rerum agendarum instrumenta, nullo defectura momento virtus subministrabat et inexpugnabilis morbo animus. itaque legebat, respondebat, dictabat, anagnostem audiebat: vicissitudine laboris et mutatione, tamquam medicamento utebatur. Quod si inter haec paululum a doloribus respirare licuit, generosâ careerem suum fugâ ultus, in mediam immortalitatis aeternique operis officinam ad suera munia properabat: iuventutem sibi, se iuventuti vindicans. quam ubirursum velut in certamine, morbus prae valuisset, vel domi suae docebat, vel exportatus vehiculo, in campi apertis et re praesenti, Geometricas demonstrationes exsequebatur. Haecenim ultima maximi Praeceptoris disciplina fuit: tum aliorum tum vel Celsissimi et ad omnem fastigii sui laudem laetissimâ virtutis indole efflorescentis Principis, SYLVII NIMRODI WUR TEMBERGICI, quo et auditore, in Tacito, utebatur, desiderio data. In his curis exstingui, gloriosum


page 508, image: s554

et cuiusque veterum votis celebratum erat: nisi quod imbuto Christi disciplinâ animo, nihil sine Christo vel ad vitam dulce, vel ad gloriam insigne, vel ad mortem beatum potest videri. Huius ut perpetua, ita postrema in terris, fupra terras memoria, non tam finit motralitatem, quam aeternitatem inchoat: neque interitum viventis comitatur, sed victuri perpetuat solatia. Quorum pignus et fides, ineffabile corporis ac sanguinis Dominici sacramentum, Berneggero, ad sanctissimae religionis, cuius olim professione, nuncfructu gaudet, supremas metas tendenti, vires et animos et vitales in morte delicias, inspirabat. Quarum penitus compotem pro Argentoratensis dignitate civitatis, caelorum domicilium; pro cathedra professoria, thronus regalis sacerdotii; pro amplexu necessitudinum, brachia Redemptoris et ter maximi numinis sinus excepere. Atque ita, qui tot gentium linguis mortalibus utilia loquebatur, nunc Angelicis vocibus immortalem Dei gloriam concelebrat qui Prudentiae arcana e profundo temporum erudebat, nunc arcanorum fontes in immensâ aeternitate haurit: qui favore bonorum, iudiciis florebat doctorum; nunc sanctissimis caelitum sapientissimisque fruitur consortiis: qui artium et scientiarum attigerat culmina; nunc sublime discit et salutare novae eruditionis rudimentum, quod in terris nihil sciatur: denique sidus illud humanarum laudum ac splendor, aradiis infiniti Solis veram et perpetuam lucem mutuatur. Balbutientis haec verba sunt: dum crescente argumento, exundans in sperata nobis gaudia cogitatio, praepeditam suapte imbellia vocem ultro absumit. Itaque ad vos revertor, Auditores optimi, quorum animis (ut in cantorum turba, qui praecinit, ceteris personandum relinquit, quod vocis exordio praelibatum est) rectissime commendavero quicquidad laudem viri et praeclaras recordationes perorandum superest. Vobis enim non iudicium, non affectus in salutem publicam deest, ut quantum eiusmodi iactura doloris mereatur, sitis excitandi. Quod si autem apud vestras aures amplius loquendum mihi intellexero, ut cum generosis, fortius agam, et quaecumque exstincta tanto casu videri aut adempta solent, nullo unquam tempore, vel inter aeterna huius urbis decora exstingui, vel utilitatibus publicis adimi posse ostendam. Habet hoc illustrium virorum claritudo, at non perpetua minus quam gloriosa, aevum pariter ac spatia orbis cmentiatur, tam ignara coerceri mortalibus induviis, quam


page 509, image: s555

dedignans exuviis commori. Attollitur fatalibus incrementis Rei publiae huius celebritas: atque, ne quid ad emendatissimimoris disciplinam, ad consiliorum felicissimorum gravitatem, ad civilem, quae nescio quibus locis et hominibus propria credebatur, peritiam hactenus deesset, tum civium, auspiciis fortunae suae obsequentium, in dustriâ; tum praeclarissimorum ingeniorum varia virtus atque diversarum merita artium effecere. Quod autem earum literarum cultu, in quibus ad fastigium aliquid superesse, difficulter credebant, qui cupiebant soli eminere, venerabilis esse Argentina incipit, unius Berneggerimunus est. tanto illud quidem nobilius et suavius, quanto cultiorem orbis partem necessitudine quadam nobis conciliat. Quotiescumque enim, qui ubique sunt et semper erunt, docti acboni, quantum huic viro debeatur, memorabunt, toties in partem gratiae et famae Argentoratum veniet: nequeiam opere et altitudine admiranda turris, prae eruditionis Bereggerianae apice; vel horologii mathematice structi artificium, quae summi scientia mathematici: vel ubertas soli et amoenitas, prae deliciis, quarum iucunditas fructusque ad omnes terrae angulos pertingit, publico sermone praedicabitur. Stude tandem tuis temporibus favere, civitas nobilissima: nec despectos patere, qui tuo honori se ac sua impendunt. Nihil hîc in utramque partem sine magnis auspiciis geritur: atque, ut studia sapientiae eorumque professores florentis rei publicae non in dicium modo, quod nec vulgus nescit, sed pignus sunt, cuius custodia publicisfatis longe propius est innexa, quam Palladii imaguncula, aut vigil perpetuo flamma, aut lapsa caelo sctua, Romanorum statum credebautur sustentare: sic contemptus tam arcani bom neglectusque, id est, perpetuum felicitatis et copiae malum, ea portendit, quorum etiam vocabulis in hoc consessu mihi abstinendum censeo. Cum Athenienses decus suum et lumen Solonem clamitarent insanire: mox eversione libertatis et status, quid tam dirum sibi praesagium vellet, cognitum est. Neque plura nunc adduco: quippe qui laeta potius et fausta omnia in perpetuum malim ominari. Quid enim non polliceamur nobis, de augusti Senatus prudentiâ, de nobilissimorum Scholarcharum cura, de bonorum civium voluntate? Nam nostri ordinis homines (simpliciter agam et citra arrogantiam) hactenus vitae fortun arumque securi omnium, in publica vota laborant, sudant, vigilant, et aliquando non mollius quam


page 510, image: s556

agunt, patiuntur. Sed et in posteritatis hortamenta ac aemulationem, si alia desint, Berneggeri exemplum ibit. cuius nulla vitae pars egregii operis laude vacat. Igitur cum perennis famae gloria, quae, ut ab initio aiebamus, infantiam nostram interim solatur, mox supplebit, virum singularis ingenii, incredibilis studii, rectissimi moris, optimarum artium principem, saeculi sive politi splendorem, sive politioris suctorem, efficacis naturae dicam, an copiosae virtutis ostentum, admirationi omnium ac venerationi exponet, summafelicis memoriae in amorem publicum et Boni communis cognomentum desinet. Quod non meritorum modo apud universos dignatione, sed officiorum in singulos abundantia eximium, longe supra titulos et ingenium adulationis, supra conatus artis et figmenta, in simplicitatis quodam delubro dedicatum, nulli aetati, nulli hominum ordini vel ignorabitur vel in videbitur. Nam cetera, quibus famam placare aut inflare solent, quos adversum aspernationes aliorum et blanditias, nulla causae aut sui fiducia communivit, nullum hîc locum habent: ubi cordatae posterorum libertati, sine fuco et ambitu, omne prorsus iudicium transscribitur. Interim quod Academici patres, quorum aliqui Berneggero Praeccptore, quidam intimo amico, omnes collegâ usi sunt, desideria fua testantur: quod iuventus maesta, luctum ob erepta sibitot praesidia, tot delicias, recordationibus defuncti emollire quodammodo et egerere perseverat: quod nec humanitatis monumenta publice, nec privatim pietatisofficia, finem inveniunt aut admittunt, ad superstitum potius munia, quam defuncti honorem referendum est. Cui licet tum doctissimorum preconiis, tum optimorum testimoniis, iusta ubique et semper celebrentur, plus erit, quod exse ad sui aeternitatem conferet, abunde sibi sufficiens, nomen et meritum MATTHIAE BERNEGGERI. De quo, dum pietatis professio spectatur, hactenus loquor non sine plenâ fiduciâ, si ultra, et ad laudes evundum est, reverentius egero, si plane conticescam.

In Effigiem Magni Polyhistoris, MATTHIAE BERNEGGERI.

Quem Sculptor caelo, Rhetor sermone, Poeta
Carmme, non poterant, vox notat una virum:
BERNEGGERUS hic est. Virtutem quisquis et Artem
Suspicis, exemplum grande utriusque cape.


page 511, image: s557

In Eiusdem Tumulum. MATTHIAE BERNEGGERO, CL. V.

Argentina conditorium hoc dicavit,
Et bonae recordationis monumentum.
Imo vero gratitudinis:
qua
D. O. M. SUO STATORI
AC SOSPITATORI,
Unice deberi profitetur,
Cocleste Viri Ingenium,
Consummatam eruditionem,
fertilemque
In commoda publica industriam,
Quisquis ergo haeeleges,
Si sapientiam amas aut capis,
fatalem eius proventum,
velex uno
Sed grandi exemplo disce;
Saeculoque ac optimae Civitati
gratulare
rarae felicitatis copiam,
cuius quo velociortransitus,
orbis arctior,
eo diffusior meditatio,
nec moras nec intervalla
admittit:
multo minusnegligentiam;
per quam pretiosissima rerum
vix vilescunt citius humana securitate
quam divina ultione intercidunt.
Iam et cetera nosce:
quorum memoriam
Officii causa in propinquis


page 512, image: s558

vulgus;
prudentes in magnis Viris
Secretioris disciplinae ergo conservaresolent.
Patriam nactus est BERNEGGERUS,
Halas Austriacas,
quibus pro brevi incolatu
perennem famam reddidit.
Parentes quoque non indigi propriae laudis,
BLASIUS BERNEGGERUS
et
ELISABETHA PAURNFEINDIA,
grandiori nomine sonant,
postquam Dignitatibus publicis,
et matronalibus ornamentis,
Quem feliciter editum suscepere,
Anno Christiano M DC LXXXII.
A. D. VIII. Febt. Hor. IV. vespert.
Infantiam pueritiamque
per bonarum litterarum, virtutisque
ac boni moris, rudimenta,
In conspectu primum curaque parentum et paedagogi,
mox in Welsensi schola publice
cum successu et laude transegit.
Donec annus nominati saeculi XCVIII.
altiori fatalis operis officinae,
Capacem et ad summi magistri laudes profecturum
discipulum dedit.
Argentorati enim, peromnis industriae
doctrinaeque specimina, inclarescens,
cum suis severe ac strenue;
Mox et aliorum studiis fideliter consuleret,
ad honestissimas functiones complures,
inter quas scholae Durlacensis regimen,
expeti vocarique meruit.
Sed auctoravit sibi hoc Decus
propriumque fecit Argentina.
Hic, utad veram claritudinem.
per gradus provehunt fata,
ex vicario Classium Superiorum
Supremae Curiae moderator factus an. M DC CVIII.
post quinquennium Historiarum


page 513, image: s559

Professionem accepit.
cui muneri ad finem vitae
maiori laude an fide praefuerit,
haud est iudicatu facile.
Accessere honores tum quos Academia largitur;
Decanatus Collegii Philosophici aliquoties,
Rectoratus iterum, tertium enim deprecatus erat:
tum Capituli Thomani, quod vocant,
Canonicatus.
Matrimonium inivit an. M DC XI. die Maii XX.
cum lectissima virgine,
MARIA IACOBE KEHNERIA:
haec sex liberorum parentem fecit,
quorum unus Sexenni minor decessit:
tres filii, duae filiae superstites agunt.
Inter haec, multis adversis morbisque magnis
et vehementibus conflictatus est.
Donec post tot praeclare actitata, consulta, scripta,
post tot tristia generose tolerata
A. D. III. Febr. an. M DCC XI.
humanis rebus exemptus;
ipsoque natali suo LVIII.
honorifico et frequenti funere elatus est.
De varia eruditione viri posteritas iudicabit.
Nobis Virtutum memoria
et tanti nominis veneratio relicta est.
Si quid superest post illa,
iaceat ad hunctumulum obtrectatio,
saxoque crudeles morsus fatigans,
frustra peti et stulte defunctos,
discat tandem et gemat.
*soi\ de\, pa/ter, par) e)mou= ta/de, loipa\ de\ plei=sta melh/s1ai
*th=| te po/lei, ko/s1mw| t) ou= kleo/s2 a)ie\n e)/s1h.

SCRIPTA.

Quaestiones Miscellaneae ex Taciti Germania et Agricola propositae: Argene. 1611. 1638. 1640. in 4. 1664. in 8.

Oratio, quod de Bonifacio VIII. Papa dictum, intrasseut vulpem regnasse ut leonem etc. id aeque vere de universo Papali regno dici posse: ibid. 1617. in 4.


page 514, image: s560

Iusti Lipsii Politicorum libri ad disputandum propositi, cum Appendice: ibid. 1617. in 4.

Idolum Lauretanum, seu Hypobolimea Divae Mariae Deiparae Camera: ibid. 1619. in 4.

Canon Sinuum tangentium et secantium: ibid. 1619. in 8.

Proaulium Tubae pacis occentum Scippiano Sacri belli classico, sub nomine Theodosii Berennici Norici: ibid. 1620. in 4.

Tuba Pacis Anti-Scioppiana, sub eodem nomine edita: ibid. 1621. in 4. Conf. hîc Spizelium in Templo Honoris Reserato p. 356. et Placcium in Catalogo Pseudonymorum p. 162.

Lupol. de Bebenburg tractatus de iuribus regni et Imper. Roman. et Gier. Balbi de Coronatione liber ad Carolum Imperat. ibid 1624. in 4.

Rei publicae Argentoratensis Delineatio: ibid 1627. in 4. Ab auctoris filio paulo fusius exposita: ibid. 1668. in 4.

Speculum boni Principis: ibid. 1625. in 4.

De iure eligendi Reges et Principes: ibid. 1627. in 4.

Iustinus in Historias Troii Pomeii cum annotationibus: ibid. 1631. 1666. in 8.

Panegyricus Christianissimo Galliarum et Navarrae Regi Ludovico XIII. ob susceptam ab ipso Maioribusque libertatis Germanicae curam, iussu Procerum Reip. Argentoratensis dictus: ibid. 1632. in 4.

Diatribae in C. Suetonii Tranquilli Augustum: ibid. 1632. 1639. 1654. in 4.

Gustavi M. Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regis Invictissimi laudatio funebris: ibid. 1633. in 4.

Miscellanearum quaestionum ex L. Annaei Flori reru~m Romanarum epitome, in eamque notis excerptarum Centuriae septem: ibid. 1633. in 4.

Miscellanearum quaestionum, ex Iustini in Trogi historias Epitomis universis, in easque notis excerptarum Centuriae Octo: ibid. 1633. in 4.

Cornelii Taciti Annales recensuit et evulgavit: ibid. in 8.

Orationum Academicarum Decas: ibid. 1640. in 8. et 12.

Galilaei Galilaei de proportionum instrumento cum notis: Argent. 1635. in 4.

Galilaei de systemate mundi: Argent. 1635. in 4.

De S. Scripturae testimoniis in conclusionibus mere naturalibus non usurpandis, Ital. ac Latin. ibid. 1636. in 4.


page 515, image: s561

C. Plinii Secundi Panegyricus cum notis: ibid. 1635. in 4.

Sphaericae ac Geographicae compendium: ibid. 1662. in 12.

Observationes Historico-Politicae: Tubingae 1656. 1666. in 12. Argent. 1669. in 12.

Epistolae mutuae Hugonis Grotii et Matth. Berneggeri: ibid. 1667. in 12.

Commercii epistolaris fasciculus secundus: ibid. 1670. in 12.

Epistolae Ioh. Kepleri et M. Berneggori mutuae: ibid. 1672. in 12.

Commercium literarium cum W. Schickardo: ibid. in 12.

Disputationes quam plurimas publice ac sollenniter habuite. g. de aulâ Principis: De veris Civis notis: De iure Belli: De Regno Hungariae: De legibus: De Regum et Imperatorum Electionibus: Dequaestionibus aliquot Historico-Politicis: De Nobilitate: De Comitiis Ratisbonensibus: De iure Regni et Imperii Romani: De universali Monarchia, ad C. Tacitilib. 4. Histor. cap. 74. Eclogam gravissimarum sententiarum, ex Plinii panegyrico: De Conviviis: Dodecades positionum Historico-Politicarum: Quaestiones Miscell. Historico-Politicas: Miscellan. quaestiones ex Historicis depromptas etc.


page 516, image: s562