07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 439, image: s485

LAUDATIO Honori et Memoriae VIRI CL. MARTINI OPITII, paulo post obitum eius A. M DC XXXIX. In actu apud Vratislavienses publico, sollenniter dicta a CHRISTOPHORO COLERO.

LEgimus alumnos Epicuri Magistrisui, qui summum hominis bonum in fluxâ ac periturâ corporis voluptate collocarunt, illam vero veram beatitudinem in virtute positam neprimis labris degustarunt, vicesimum cuiusque mensis diem suo deliciarum Praeceptori, quod eo ipso in lucem editus crederetur, singulari ex religione aut potius superstitionecelebrasse, eiusque imaginem in annulis, poculis, ac aliis utensilibus expressam, tamquam incitamentum quoddam animi gessisse, adeoque tanto nomini diebus festis cum summâ veneratione assurrexisse. Christiana Antiquitas, ut aliis de Ecclesia benem eritis sacros dies, ita crastinum MARTINO festum esse voluit. Episcopo Turonensium in Gallia, a modestia, pietate et sanctimonia commendabili, ut qui invitus ad infulae honores evectus, gregi suo devotionis, pro genio illius saeculi, regulâ, et exempli sui perpetuâ censurâ bene laudabiliterque praefuisset. Fabulas enim hominum otiosorum de piissimo hoc Praesuletraditas, cuius nimirum honori anseres proditio~es poenas luentes, victima quotan~is, more antiquitus recepto, fierent, non moror. rectius Orthodoxa Ecclesia hoc die memoriam Divi Mart. Luth: qui tamquam Christianus aliquis Hercules Augiae illud Stabulum in caetu Christiano non sine divini miraculi argumento purgavit, et ta~quam com~unis Germ. praecepr.


page 440, image: s486

viam monstravit, quâ praviâ DEI gratia fideque meritum Christiapprehen denterecta ad Thronum Misericordiae, sine ambagibus pertesqua meritorum nostrorum, iretur. Nos vero in hoc ipso gravissimorum Virorum consessu, posthabitis illis, quos dixi, haec Martinalia non anserina, sed olorina, Memoriae ac Honori MARTINI OPITII Poetae ac Polyhistoris, cum paucis comparandi celebramus: qui in hoc tractu Arctoo veluti quidam Musarum Hercules clavâ, ut ita dicam, ingenii sui, eruditionis atque industriae, barbariem literarum et elegantioris doctrinae, iuratum olim hostem, peristam bellorum civilium diuturnitatem postliminio quasi redeuntem, acriter et fortiter stitit ac repressit. Is quemadmodum fictus ille Hercules exantlatis tot laboribus, et proditis tot victuris ingenii fetibus, nuper Gedani in celeberrimo illo septentrionis Emporio, porio, ex hoc mundi exilio, cum ingenti Orbis litterati luctu in caelestem patriam, non a iove fictitio illo gentilium Deastro, sed a Christo Servatore generis humani, cui etiam in ultimo vitae articulo vere paenitens cum lacrumis animam suam commendavit, assumptus est: docens exemplo suo omnia nata mori, et quo illustriora ingenia, eo essebreviora, neque quicquam nobis reliqui praeter dolorem ac desiderium. Me certe duo angunt, ut quid facto opus sit, quid minus, mecum haeream: hinc dolor, quod tanto sidere Patrium, Saeculum tanto ornamento, tanto Patrono me, moderatore meorum studiorum ac Amico desideratissimo, orbatum esse sentiam; illinc votum, ut dignum tanto Viro praeconium contingeret, cui nunc supremum Christianae pietatis et popularis humanitatis officium meritissimo suo praestandum esset. Sed tale votum quod vix summi huius Saeculi Oratores, defuncti amici, in Galliâ Grotius, in Batavia Heinsius, in Alfatia Berneggerus, in Saxonia Buchnerus, in Silesia Henelius pro ingenii et doctrinae suae ubertate exsolverent, meam mediocritatem vel potius tenuitatem longe excedit. Sed velut duo me urunt et suspensum tenent, ita duo pariter in hoc animi angore solantur et reficiunt: Unum est illud, quod licet verba et sensa magnitudinem argumenti non exaequent, in rebus tamen arduis conatus, etiam impar voluntati, aliquod laudis momentum habeat, quoque officiosa pietas excusationem: alterum vestra aequitas et faventia, tum in defunctum, tum in me omnium minimum, quae me a tanto onere admirationis et stuporis tantum non occumbentem sustentabit. Metallus, qui â subacta Macedonia cognomentum insigne retulit, cum


page 441, image: s487

Ei mors aemuli sui obvirtutis aequalitatem Scipionis Aemiliani nuntiaretur, depositâ omnisimultate, quam mutuam vivi alebant, Filios suos, quos in summa iam dignatione et auct oritate florentes vidit, memorabili voce ita allocutus est: Ite filii, celebrate exsequias, numquam maioris Civis funus videbitis. Idem nunc liceat mihi sine arrogantiae aut adulationis specie palam affirmare: Viri Silesii, Cives Boleslavienses, vix a Luce Literarum hic loci exorta, vel aetas maiorum vel praesens vidit, vel postera facile videbit, praesertim hac Ingeniorum et Studiorum inclinatione, Virum et Civem in suo genere excellentiorem, poetica facultate, masculo spiritu, maiestate rerum ac verborum, antiquitatis, gentilis et Christianae, exoticae et nostratis, historiarum omnium temporum: populorum et locorum, harmonico virtutis et fortunae concentu maiorem. Si gentis dignitas, natale solum et patria divinis animalibus honoris aliquid ac venerationis conciliare potest, quae Provincia domi et foris extra Germaniam fere celebrior Silesia, ex qua noster oriundus? Quotacumque enim provinciarum nostrae, caeli indulgentia, soli clementiâ, fitûs opportunitate, ubertate frugum et metallorum, urbium, arcium et vicorum multitudine, magnitudine et munitione, ingeniis, moribus, studiis formâque Reip. comparanda est: Olim quidem Maiores nostri Martis magis quam Phoebi exercitiis dediti, et Enniano verbo, magis bellipotentes quam sapientipotentes, fuere: sed ab orthodoxia fidei Lux quoque literis et humanitati in alta illorum temporum pace affulsit. Ex quo olim Philippus Melanchton aequissimus nostratium hominum Censor, apud Henricum Ducem Silesiae Ligium palam testatus est: Nullam gentem plures eruditos Viros in tota Germania habere quam Silesios: et paulô post: in nulla parte Germaniae plures ex populo discere et intelligere doctrinas; nec plures ad Poesin et eloquentiam idoneos esse; produxisse eamprovinciam Ursinos, Logos, Rosinos, Langos, quorum carmina doctissimi Viri in Italiâ laudassent. Simili pacto nuperis annis alius foris Silesios suum ingenium esse dixit: alius nostrum caelum beatissimum ingeniorum patrem apud me appellitavit: alius cum iuvenem quendam Silesium cuiusdam Principis iuventuti praeficiendum maxime suaderet, praeferendum esseillum ceteris, vel propter gentem, ex quâ oriundus esset, cuius rei ipse oculatus testis exsistere possum. Patriam laudare Rhetores fuse praecipiunt, sed iis, quibus ieiu~a ad disserendum materia,


page 442, image: s488

aut otii abundantia istud permittit aut persuadet. Laudum tamen tuarum campum alii et peregrini tutius pellustrent, quibus longe minus citra obtrectationem est! quam ut ego faciam, ô dulcissima mea mater Boleslavia. Iactent se aliae urbes templorum et Curiarum magnificentia, aedificiorum multitudine, mercaturae abundantiâ, civium hac vel illa civili beatitudine: Ego te sitûs commoditate et amoenitate ad nemora et plana camporum porrectam, aeris salubritate, terrae fecunditate, paucis Silesiae oppidis; Claritate vero ingeniorum nulli Silesiae, paucis Germaniae civitatibus secundam (quod praefiscini tamen dixerim) esse gratulatione et voto prosequor; quod praecipue foris et domi aetemo illo elogio et summâ titulorum praedicari iam tot annis merueris magnorum Virorum genitrix, educatrix, altrix. Tu ex ignobili prosapiâ oriundum in virtutem altiorem, et ex hac in fortunam eminentiorem extulisti excelsissimae ac principalis dignationis Martinum Gerstmannum, initio Augustalibus Maximiliani Filiis in Studiis praefectum, postea in testimonium gratae memoriae Rudolfi II. seriâ commendatione ab Hierarchia electum Episcopum Uratislaviensem; ac ut tempora illa permittebant, etiam ante Pontificis hanc electionem approbartis auctoritatem, (quod argumentum est praecognitae in Viro Virtutis et clementiae Caesareae atque benevolentiae Procerum in Praesulem propensissimae) supremae Provinciae huius praefecturae suffectum. Fuit ille quidem suae religionis retir entissimus, sed tamen in diversa sentientes non iniquus: quippe Silesiam, utut unum Reip. corpus, non ita pari conscientiae iure retineri posse iudicabat. Egregium huius aequitatis ac moderationis in illo Praesule exemplum videre est, quod oachimum Bergium Trium Impp. postea Consiliarium, virum doctrinâ et exquisita experientia intersui ordinis homines incomparabilem, Patavii in aedes suas amplissimo Fuggerorum illustrium stipendio conductas, receperit. Quem cum assidue quidam hortatus fuisset, ut Romanam Religionem amplectens in patria Canonicatum, ut vocant, honesto studio ambiret, qui gradus sibi foret ad fastigium sedis Episcopalis; se ipsi certe pro amicitia consilio, ope, commendatione et suffragio non defuturum spondens: conscientiâ vero renitente monitis illius Consultoris parere alter non posset! Gerstmannus Praesul quem Bergius generis nobilitate, et fortassis etiam aliis virtutibus excellentior, sine dubio (ut ille ipse confessus fuit) in ambitu honorum praevertere potuisset, eo animo illum et benevolentiâ post Principatum assumptum, quâ privatus,


page 443, image: s489

prosecutus est. Nec sine piaculo praetereundus Gerstmanno temporesuperior, sed dignitate inferior, functionibus interim Ecclesiasticis et Legationibus magnus Hernricus Sanftlebius, Decanus Ecclesiae Uratislaviensis, et Cancellarius Regis initio Ladislai et deinde Imp. Feid III. Aeneae Sylvio, postea Pio II. Pontifici Romano (qui amicorum etiam lubenti animo ad Episcopatum Olomucensem evexisset, si Sanfilebii modestia passa esset) ut patet ex plusculis ad ipsum Epistolis, coniunctissimus; qui a Sylvio praeoccupatus erat, ut Caesarianctor suasorque serius foret de recuperanda Constantinopoli, Orientalis Imperii Dominâ, quam illo imperante Turcarum tyrannus occuparat. Taceo Iacobum Sanfelebium, Godinum de Boleslaviâ, Nicolaum et Petrum de Boleslavia, a patria potius quam gente, in meliore quam eruditione aerateita dictos, quos in fastis Senatorum Uratislaviensium comperimus. Praetereo Hanevvaldos. Bartholomaeum, carolo Rtemio IC. ad aulam Turcici imperatoris, Legato a Secretis datum, in itinere fato functum, Paulum Fratris in illo itinere comitem, qui perlustratis Graeciae provinciis redux, modum ex ambitu retinuit, atque Aulicae vitae non quidem privatam et umbraticam, sed Consulatum in patria mediocrem dignitatem, praeferre maluit. Simonem transeo, heic Uratislaviae cum laude Cameralem, et ene de Caesareatque patria meritum. Praetereo Schavverum, fabri ferrarii filium, devotionis ac prudentiae praeiogativâ inter suos electum Abbatem Saganensem: Sebastianum Gerstmannum, IC. et Antecessor em in Academia Viadrina, ac Sereniss. Electoris Brandeburgici Consiliarium: Ieremiam Gesnerum, praecipuum medicum: Martinum Hilvvigium, Philosophiae Professorem Wittebergae: et quem primo loco laudassedebebam, Salomonem Geinerum, modo laudati Ieremiae Fratrem, eximium illum Theologum, qui initio Uratislaviae a Dudithio admirando Viro, Filio suo praefectus postea patriae Scholae Moderatorem, hinc in illustri Stetinensium Paedagogio Professorem sacrarum Literarum egit; unde ex in vidia Aulicorum quorundam, quos de fide suspectos fervido spiritus ac veritatis gladio vehementius perstrinxerat, Stralesundum et exinde Wittebergam cessit, fatis ibi concedens non sine aeterno posteritatis elogio, quod fuerit strenuus incorruptae Augustanae fidei assertor. Haec et plura alia Boleslavia sibi, Silesiae, Germaniae, si dera produxit, et post eritati Exempla dedit; inter quae sorte quidem nascendi et fato aut dignatione, nonnullis impar, sed ingenio ac bonis animi, famaeque celebritate OPITIUS cheu noster


page 444, image: s490

- - - velut inter ignes
Luna minores

omnes supereminere videtur. Parentes Defuncti nostri inter bonos ac probos magis quam inter nobiles et claros censendi; quippe illud fortunae casus, hoc virtutis proprium est. Patrem autem habuit Sebastianum Opitium, matrem Martham Rothmannam, Senatoris Boleslaviensis Filiam. Hanc infanti adhuc lactenti praefestina mors praeripuit; vel hô tamen beatam, quod tantum Caeli depositum, tantumaeternitatis pignus, filium ex sua indole corporis forma acstatu quasi figuratum, ut senes, qui matronam norunt, rei fidem faciunt, terris dedit. Pater hoc amisso scipione et baculo, senectuti suae ac exilio infeliciter superstes, vir antiquâ virtute et fide, prudentique simplicitate pollens, a filii fama et aestimatione multum favoris et benevolentiae non tam apud doctos, quam apud ipsos lucratus est Principes et magnates, ut a prudentia tam naturali quam acquisita satis idoneum censerent priores Patriae Rectores, quem in senatum eligerent. In quo officio licet laborioso et oneroso, ut ratio status exigebat, fidem suam diligentiamque, quantum et quamdiu licuit, ostendit; donec vicissitudini rerum prudentius cederet quam pertinaciter, et frustra, ut alii obniteretur. Opitio puero, bella quidem, sed externa, Christiano nomine digniora, ac a plerisque Christianis Monarchis promota, a prudentissimis Viris suasa, contra iuratum ac sanguinarium Christiani nominis hostem, Divi Rudolfi II. Imp. et totius Imperii ausplciis, ductu ac armis fortiter ac feliciter gesta, gliscebant: Sed in Germania tranquilla erat status publici securitas, ac mutua partium in conscientiae negotio dissidentium confidentia et concordia; et in beato hoc pacis sinu studia doctrinarum, efflorescentibus undique per Germaniam ac ipsam Silesiam Academiis, Gymnasiis Scholisque, ut vocant, trivialibus spiritum ducebant, obviis magnis Evergetis, Moecenatibus et Patronis. Sub hac felicitate publica Noster quidem natus est; sub eadem etiam, pueritiam adolescentiamque exegit: sed iuventus eius, et quantum virilis aetatis attigit, inter turbas, tumultus, bella transiit. Illâ itaque aetate Boleslaviensis schola provida Senatus cura, a longâ temporum memoriâ saluberrimis eius auctoritate Legibus constituta, ac electis per id tempus illarum severis Exactoribus, quales nominatim Helvvigius et Gesnerus, cum ceteris, quorum mentionem paulo postfaciam, firmata: minime tamen rigidis ac


page 445, image: s491

crudelibus, qualem legimus in Chronicis patriae manuscriptis Orbilium plagosum vel potius tortorem aut carnificem bonorum ingeniorum, qui conscius sibi tantae carnificinae, et fortitudinem atque iustitiam interptetans, superbo et horribili titulo REGEM et MARTYRUM turpissime gloriatus est. Hac occasione bonus ille Parens, sollicitus de recta filii Educatione et institutione, utendum ratus, in pietatis morumque domestica cura praecultum, patriae Scholae plenius erudiendum commisit, arbitrans, non sufficere nasci, nisi accederet bene nasci; quod in seminario illo Reip. officina attium, palaestrâ recti, quam Scholam nuncupamus, efficisolet. Patri vero de salute tenerrimi sollicito animum erigebat, quod ex longinquo Virum tantum, quantum postea tot annos vidit (et quem utinam divoculis et animis usurpandum ipsi et nobis DEUS concessisset) certa quaedam signa praevia futurae magnitudinis pollicerentur. Quae quasi cunabula et elementa virtutis, animique processutemporis ad summum gloriae culmen perventuri, certo cum naturae experimento in primis statim annis dant gustum. In puero statim indoles Opitia~a exsplenduit, ut qui celeriterad omnia recta et erecta, ad quae natus, et a patre destinatus erat, ferretur. Ingenium facile, promptum, et multa simul ac magna capax, tam quae Scholae, quam vitae necessaria, a puerili aetate discenda sunt; cuius facilitatis et promptitudinis indicium fuit memoria, omnia percipiens et fideliter custodiens. Tantus erat in puero antequam literas nosset, ardor discendi, ut viso libro tam oblectaretur, ac alii futuri Martis pulli ad equi adspectum, tubarum et tympani clangorem: et hoc argumento erat, illum fore olim vivam aliquam Bibliothecam, et omnem animi oblectationem positurum in colligendis, volvendisque libris. Quemadmodum vero Themistoclis dicterio ex ferocissimis pullis generosissimi evadunt equi: ita Noster venturus in virtutis adoptionem, in lubrico pueritiae et adolescentiae, ut ita dicam, freto, exemplo magnorum ingeniorum, titubavit, ac semel, ne semper insaniret, insanivit: sed quem in errorum turbine bona mens, succrescensaetas, parentis ac praeceptorum monita a ferocia retinerent. Opportune tum ludo Boleslaviensium praefectus erat Christophorus Opitius Sebastiani illius frater germanus, Latinae Graecaeque Linguae callentissimus, ac disciplinae, cuius usum in hac Schola supra laudavi, servantissimus, et in concilianda sibi benevolentia hominum singularis artifex, sed brevioris aevi, cum fata


page 446, image: s492

Virum, patriae vix ostensum, in primo aetatis flore inter egregios in recte educanda iuventure conatus praeriperent. Hinc non tamquam Patruus, sed verius alter parens, non corporis, sed mentis, non fraterno, sed plane paterno amore puerum amplexus, fovit, produxit, ac prima ei petatis et doctrinae rudimenta instillavit, donec decurso brevioris vitae curriculo Lampadem Successori suo ac Civi paris laudis Valentino Sanftlebio traderet, ac quasi moriens illa bonarum mentium examina, formandos patriae cives, proferenda Saeculo ingenia et sidera in manum concederet? qui poena et praemiorum indissolubili vinculo iuventutum in cursu recti reninuit, ut quae Rex ille a suis subditis coniuncta requirebat, a suis discipulis et timeretur et diligeretur. Atque ut Socrates sibi satis honori duxit, unicum habuisse Platonem Auditorem, quem pluris videlicet fecit, quam innumeros alios: ita Sanfilebius hanc gloriam secum in sepulcrum abstulit, quod hoc miraculum et portentum Germaniae primis artibus ac elementis praefinxerit; qui etiam laetis oculis hoc recensexortum sidus vivus vidensque usurpavit, uti ipse gaudium suum de educto hoc magno discipulo minor praeceptor candide inter amicos confessus est. Tantus inter utrumque mutuus amorac singularis affectus, ut Patris et Filii nomina charitates invicem reciprocarent. Utique plusquam paternum Sanftlebii meritum ergase Opitius gravissimus discipulorum, honori et memoriae defuncti Praeceptoris publice hac appellandi formulâ testatus est:

Scribere quod valui, Pater ô Carissime, vatem
Indigitat quod me publica fama, tuum est.
Tu mihi vix puere Musarum sacra sequenti
Monstrasti fidâ culmina docta manu.
Nunc sileo, et lacrumis, quas solas fundere possum
Aspergo tumuli gramina maesta tui.

Quemadmodum vero Praeceptores et artifices excolendae mentis, puerum peculiari curâ habuerunt, raram eius in dolem hortando acuerunt, pro virili suâ principia doctrinae instillarunt, immo universa transfundere cupiverunt, suo in docendo abunde officio functi: ita quoque, generosus ille pueri animus se praebuit docilem, acrem, alacrem auscultando, ediscendo, retinendo, fideliter reddendo, interrogando, respondendo, legendo, scribendo, ac se totum ad doctrinam et exemplum praeceptorum conformando. Imprimispuerum laus excitavit, gloria accendit, honor allexit. Itaque ab


page 447, image: s493

Antagonista (nam in schola Boleslaviensi crebrae commissiones de praerogativa loci et honoris certantium in alimentum honestae aemulationis instituebantur) victus flevit, nec acquievit, donec victori suum locum extorqueret, aut in superiorem amisso eluctaretur. Alit enim aemulatio ingenia, et nunc invidia, nunc admiratio imitationem accendit. Noster ille in Schola commilites primarios et amicos progressu aetatis in privato lare et aulae Ligiae luce perpetuos coluit et peculiari affectu prosecutus est Casp. Kirchnerum et Bernh. Guilielm. Nuslerum: quorum ille non magis sanguine (quippe amitini erant) quam aequâ virture ipsi propinquus; hic ortu Fridlandus ad fines Bohemiae, qui meam tamen patriam priore longe potiorem aestimans a primo literarum cultu illic percepto ius civitatis honeste ambiens assecutus est: Opitio nostro ex genuina ingenii, morum, studiorum ac vitae aulicae et litteratae similitudine omnium, quantum scio, ad exiemum vitae spiritum longe coniunctissimus permansit: cuius candorem et fidem cum ceteris animi ingeniique dotibus passim Noster in suis monumentis posteritati testata fecit. Eninvero nactus indefesso studio aliquam legendi, et scribendi facultatem in liberâ et numeris adstrictâ oratione, iactis probe fundamentis plus superstructurus, ex parentum et praeceptorum consilio Vratislaviam, et urbis et exemplorum celebritate incensus, tamquam in ampliorem bonarum artium mercatum missus est, ac statim in Magdalenaeam concessit: cui tum dexterrimus ille Palaemon aut Epicharmus Iohan Hoekelshafius praefectus erat, qui statim cognitum adolescentis ingenium ad summa quaeque natum, et ad id domi praeparatum amavit, fovit, amplexus, ac ceteris condiscipulis in exemplum digito quasi monstravit, idemque in lucem et conspectum summorum virorum produxit. Eius vero potissimum commendatione magni nominis eâ aetate Medicis, Poetis ac Philologis Dan. Bucretio et Casp. Cunrado innotuit. Quorum ille probatâ adolescentis magnaspe et profectibus, dignum deprehendit, quem lectissimo suorum filiorum pari Danieli et Theodoro paedagogum praeficeret: in cuius aedes, vel potius templum quoddam Oraculi, admissus, viro magno Patrono domestico aspecto, audito atque tacente etiam mirum quantum incendebatur, atque adolescens se ingenio, studiorum diligenti culturâ ac cupiditate gloriae non tam commendabilem quam admirabilem brevi fecit. Quemadmodum enim periti Aquileges ei loco coniciunt aquas subesse,


page 448, image: s494

ubi conspexerint vaporem mane attolli: ita ex praevio adolescentis ardore studiorum non immerito magnus ille magni huius ingenii coniector spem maximam de luculentae eruditionis et maximarum virtutum inexhaustâ scaturigine concepit. In hac prolusione aetas interea adulta allabitur, quâ in maturos annos cogitandum erat, cui studio se potissimum addiceret, et an vitae, an Scholae disceret. Usus itaque domestici huius patroni et aliorum magnorum virorum, praecipue Henelii, qui adolescentem ex musteo carmine ante amplexus est, consilio et iudicio, atque expensis in utramque partem consultorum rationibus, tandem Musas cum Gratiis, suavissimâ harmoiniâ miscuit; cum studiis accuratae Sapienriae, non trivialis et spinosae illius sophisticae aut insipientis Epicureae, sed Socraticae, masculae, cumque iusto Ohristianae temporamento sociatae, Eloquentiam non umbraticam et intricatam, sed gravem ae Politico homini convenientem, verbis splendidam, sensu validam atque auribus nostri saeculi accommodatam coniunxit: plane ad mentem eorum, qui ut significarent, Mercurii ac Palladis studia coniungi oportere, effinxêre olim Hermathenam. Iam cum magni sit res momenti, quibus aliquis Doctoribus ac ductoribus profecerit, et vel audita lectis, vel lecta auditis praetulerit: Nosterille audita cum lectis coniunxit; doctores in Gymnasiis et academiis publicos, sapientiâ et Eloquentiâ celebres audivit, ac inprimis admonitus Cl. Belgarum scriptoris Scriverii symbolo, legendo et scribendo omnem antiquitatem Graecam et Latinam, Christianam et gentilem sibi familiarem fecit, eruditionem excellentem sibi comparavit, comparatam cum publico communicavit. A Poesi, ad quam sorte nascendi, caelesti mente ac Spiritu animoso et alto raperetur, prremetium famae exorsus, fructum studiorum suorum ad patriam ptimam, ad Vratislaviam alteram magistram, detulit: donectandem matura ac viro digna opera Augustissimo Caesari, Sereniss. Regibus, Illustriss. Principibus ac Magnatibus Imperii et Silesiae cum magnâ Caesareae, Regiae ac Principalis Clementiae ac gtatiae usurâ dignissimus Cliens et praeco tantorum Dominorum consecrata dedicata offerret. Sed nescio quâ occasione, felici tamen, Vratislaviâ Bethaniam Illustris Schonaichii, studiorum olim insignis nutritii, concessit, ut studia et mores in Academiam magis magisque praepararet. Ibi commendatione tam propriarum virtutum quam Caspar. Dornavii, in aedes seu potius quandam potentioris aulam


page 449, image: s495

recceptus, ac filio Magnifici Viri Tobiae Sculteti de Schvvanensee in Brego Schiz (quem tempore interregni Bohemici, postquam illustris Burghusius opportunâ morte incendio rerum publico ereptus esset, prudentia insignis, cum experientiâ, usuquererum singulari coniuncta, in Cameram Silesiae admoverat,) datus est Ephorus. Sed paulo post mutatus status nostrifortunam quoque involvit: qui exinde in Academiam Francofurtanam concedens per annum illic cum Niislero suo vixit. Quâ occasione uterque, ille carminibus, hic eleganti et politissimo scripto, Laude Araneae (credo ad aemulationem similis operis, in quo magnus Gruterus arcana Rerump. et Principum secreta moresque delineaturus erat, concepto,) Proxenetâ Andrea Geislero tum Cancellario Ligio, viam ad aulam et gratiam Illustriss. Celsissimique Principis Georgii Rudolsi invenit, sub cuius tutela ac umbra suavissimum illud par olorum postea secure vixit et cantavit. Hinc Orestes et Pyladesin tempus distracti sunt; Niislerus Lignitium in contubernium Andreae Geislteri admissus, et per hunc, explorato eius ingenio ad Principalem amicitiam nato, in aulam Piasti, Civilium ingeniorum veram palaestram, commisso sibi Epistolarum secretarum commercio, evectus est: Opitius vero in patriam redux, a parente cum necessariis sumptibus Heidelbergam in Nobilissimum illud Myrtiletum ablegatus est, tam ob Academiae et Bibliothecae, inaestimabilis illius thesauri, quam Aulae magnificentiam et decorum splendorem, acinprimis Electoris eo tempore beatum ac tranquillum Regimen, Consiliariorum prudentiam et auctoritatem, domi pariter et foris in Imperio late florentem. Quae omnia quanta fuerint bona, nunc demum post amissa intelleximus. Sed istud opus plenum aleae transmitto, ac ad Opitii sortunam illic spirantem revertor. Heidelbergae itaque tum maturioris aetatis ac iudicii suffragio, tum ex aspectu et usu maximorum exemplorum, ingenii fertilitas, doctrinae utertas, iudicii maturitas, ac, Varronis verbo, auctumnitas omnes vires cordis ac oris opes explicare coepit: occurrentibus materiâ, occasione, fautoribus commendatoribusque, sine quibus nullum magnum ingenium emergerepotest. Inter illos vero familiam duxit Georgius Michael Lingelshemius, Palatinatus verus Nestor, vitae integritate et morum censurâ Christianus aliquis Cato. Hic est, qui olim Friderici IV. Electoris ante summum Principatum cum Grunradio quasi Burrho, ipse tamquam Seneca, iuventutem rexit, postea ab


page 450, image: s496

ipso in Consilum Status adscitus, et ab eodem decedende Filio Successori paternus amicus instar pretiosi thesauri commendatus. Cuius divinisenis, seupotius praemonentis oraculi, non fortunae Principis, sed ipsi Principi consultum cupientis, moderata consilia si prae calidis illis, quae primâ specie laeta erant, tractatu dura fiebant, eventu tristia desinebant, valuissent, res florentiore loco essent. Hic ergo Linge shemius, quo erat iudicio et prudentiâ, et humanitate, Opitium Filiis suis in palaestrâ bonae mentis exercendis, prae aliis praeficiendum delegit, quem vel ipsa fama dignum monstrarat. Hic dubium et incertum est, utrum plus Patronus ille domesticus iuvenem amarit, foverit, promoverit, in lucem et aspectum Aulicorum summorumque Virorum produxerit; an ille Cliens Maecenatem suspexerit, extulerit, seque ad incomparabile exemplum composuerit, atque auctoritate illius omnia dixerit, fecerit, cogitaverit. In huius sinu indulgentiaque Opitius lacerros ac toros ingenii movere coepit, et ludicra, seria, vorsa, prorsa, Latina, Germanica, ubique ambidexter, lusit, condidit, publicavit. Egregios tanti ingenii fetus non tam ipsi genitori, quam saeculo novum hoc sidus gratulatus est Ianus Gruterus (sed quis et quantus Vir! cuiusingenio, consilio, bibliothecâ publicâ ac suâ per biennium non sine foenore usus est Opitius, qui etiam id beneficium reverenter, quamdiu vixit, agno vit, et mirificis laudibus extulit. Noster etiam illic loci non solum vetera miratus extulit, sed etiam recentium speculator curiosus fuit, nec tam mortuis quam superstitibus aevi luminibus concolor fieri optavit, quorum copiâ Palatinatus et Alemannia tunc in alta paceluxuriabar. Quis Hippolyto a Collibus acutior, festivior, elegantior et prudentior, ac foris negotiis dexterior? Virum si nescis, ut Leonem ex ungue, ita ex monumentisperpetuo victuris, nominatim Principe Aulico, Rerump. incrementis ac decrementis, Arte filendi et aliis, ex legationibustiem, potissimum illâ ad ordines Foederati Belgii detractandis duodecennalibus induciis, in qua multum eius consilium et opera apud partes valuit, abunde cognoscerelicebit. Quis in rebus imperii et Cameralisiustitiae peritiot Nicolao Cisnero et Petro Denaisio ICtis? Quis antiquae Eruditionis, rerum Germanicarum et arcanorum imperii ac sigilatim Palatinorum scientior Marquardo Frehero? Taceo ceteros in Aula et Academiâ, Evenium, Reuberum, Ursinum et Pareum Silesios, Gothofredum, Paecium, Xylandrum, Melissum, utrumque ab Electorali Bibliothecâ, illum Graecae eruditionis, hunc Lyrici carminis in Germaniâ


page 451, image: s497

Principes ac Signiferos. Ut veor Noster magnos Amicos invenit, ita etiam familiares eiusmodi, in quibus sua ipsius natura ipsum delectaret, quaesivit et invenit, quales erant, alter ille secundum Turnebum Adversariorum scriptor caspar Barecus, helluo Librorum et Eruditionis, cuius ille contubernio aliquandiu usus est; Henricus Albertins Hamilton speratum Daniae suae decus, nisi fato praeventus fuisset; Iulius Zincrefius, Ernblematum et Germanicorum Apophthegmatum collectione clarissimus; Ianus Gbehardus apud Groninganos Historicus; et quem prae ceteris genio plane suum interiori affectui seposuerat, Balthasar Venator variâ per has patriae suae calamitates fortunâ iactatus, nuncin aliquem portum apud bipontinum Principem delatus: qui nuper Epistolis duabus, alterâ Bipontini districtus, alterâ univertae Germaniae faciem miserabilem graphice posteritati illacrumaturae oculis intuendam depinxit. Eo tempore fama Berneggeri Thaletis mei sapientissimi, diu velutarbor occulto aevo creverat. Piaculum iuvenis noster existimavit, nisi etiam vultu facilem et dictu affabilem omnibus, oculis et auribus usurparet. Hoc igitur in Argentoratensi Academia viso aspectoque non tam virtutes prisci aevi in ipso eminentes, quam modestiam et pudorem viriomnia quietâ industriâ, sine ullâ ostentatione, dicentis et facientis, probe sancti et innocentis admiratus est. Vicissim hic curiosissimus ingeniorum aestimator, statim animadvertit, ut Opitium appellat, exoriens hoc novum sidus, illumque a posteritate, suum cuique decus pendente, Virgilium Germanicum dictum iri ex veri tripode praedixit. Argentoratum, urbem Poeta noster non tantum ab antiquitate et origine Romanâ, amplitudine ac Martis propugnaculis, ac invidenda illa turre, ad quae vulgus stupet, quantum ab iis, quae prudentiores suspiciunt, â pulcrâ Democratiae cum Aristocratiâ mixturâ, ac immortali illic nato Sleitant opere studiorum mercatu, doctorum copia et delectu rortundissimo Epigrammate, quod Galli Sonnettum, Sonnetto Itali vocant, decantavit. Hinc per Tractum Wurtenbergicum Tubingae Professores eximios, Christoph. Besoldum ICtum et Politicum, ac Thomam Lansium salutavit; atque hic Heidelbergam ad Patronos, Consiliarios vivos et mortuos, ac familiares et delicias suas reversus est. Sed ut nullum magnum ingenium est sine dementiae mixturâ, nec compos sui satis quisquam ad Heliconem grassatus est, sic adolescentia eius paulum haesit ad cantilenas Sirenum, qui morbus com~unisipsi fuit cum magnis viris, ptaecipue cum poetis amandi magistris.


page 452, image: s498

Quibus tamen Auctoribus invidiam culpae nolo defendere, sed naevos ingenii ferendos aliquâ parte puto. Tamdiu autem Noster Heidelbergae studiis et civili conversationi operam dedit, quamdiu Germania pacata fuit. Moto rerum statu et incendio Bohemico late faces spargente, Palatinatuque ex contagio viciniae attacto, Opitius flammis se his publicis subterduxit, ac cum quodam Equite Dano migravit in Belgium, officinam Martis, domicilium Minervae, Prytaneum bonarum mentium et campum illum vere Martium. Pellustratis provinciis Ordd. Foederatorum, fluviis, propugnaculis et fortissimis munimentis, tandem Leidam devenit, visurus tum urbem tantâ maiorum virtute, inter tot hostes, foris ignem, ferrum, undam, domi famem et discordiam civium, divinâ protectione, prudentiâ Senatus ex faucibus incubantis Hispani et iam tantum non praedâ opimâ potientis erreptam: tum Academiam, illud Palladium Minervae et templum Musarum, in quo magnus Scaliger oraculi loco consultus est, in quo Lipsius, Merula, Baudius aliique magni Viri docuere: tum vero Scriverium, Vossium, Barlaeum, Ruthgersium, et inprimis delicium nostri aevi Heinsium, quem olim magnus Scaliger tamquam Filium suum tenerrimê amplexus est, et supra omnia aevi sui ingenia extulit, ac noster Carmine Germanico Phoenicem saeculi et aeternitatis pullum appellavit. Hinc ad alias divertit urbes et oppida, praecipue Amstelodamum, illud nobilissimum et florentissimum Europae emporium, quo, ut affirmat Belgicus scriptor, tot unico saepe die ex diversis oris et regionibus appellunt vela, quot annus integer dies compelctitur. Inde Hagam cum Equite suo pervenit, illam Hollandiae olim Comitum sedem, nunc Ordinum Foederatorum Curiam toto terrarum orbe celebratissimam, ubi de pace et bello et aliis Reip. negotiis non magis ad Belgii, quam totius Europae statum facientibus, interventu tot Regum et Principum sociorum per Legatos agitatur et decernitur. Laborabat autem tum temporis Resp. Batava intestino morbo, animiâ Iacobi Armenii subtilitate et eius asseclarum studio novandarum rerum, ut interpretabantur, orto, cui Patres nationali synodo, ut vocabant, Dordrechti instituto, convocatis eo Gallicanis, Anglicis, palatinis et Hassiacis, in partem cognoscendae et componendae controversiae, ne quid Ecclesia isto dissidio detrimenti caperet, mature medicari cogitabant. Exitus negotii tandem is fuit, ut nonnullis patriae hostibus iudicatis, nonnullis capite et fortunis, nonnullis carcere perpetuo damnatis, Reip. consuleretur. Quod


page 453, image: s499

magnum exemplum si forte aliquid ex iniquo habuit: tamen quicquid fuit contra singulos peccatum, utilitate publicâ satis repensum esse videri potest. Haec et alia documenta Noster intueri ac in animo recondere poterat. unde aliquando, uti postfactum esse audietis, sibi patriaeque Reip. quod imitaretur, excerperet, quodque foedum incoeptu foret, foedum exitu, vitaret et in aliis animadversum notaret. Hinc cum Comite suo Dano Equite in Cimbriam citeriorem profectus, in illo nidulo et halcyoniis pacis, cum alias in Bohemia exortae turbae lento contagio per totam Germaniam, imo Europam serperent, tempus suum scribendis de constantia libris fefellit. Quos et ex aspectu temporum, quibus non liceret scribere ac dicere, quae sentiret, et tamquam victurum opus, nonum in annum, ut aiunt, domi pressos ante paucos annos inpublicum exire passus est. Contigit postea, ut Bohemia a suo Domino legitimo armis recuperata, Moravia item et Silesia certis conditionibus compositae, paulisper respirarent, et Imp. Ferdinandus II. Georgio Rudolfo praefecturam totius Silesiae mandaret. Hic Opitius ex Cimbriâ in patriam rediit, ac Pro-Regi diu Iuvenilibus cognitus, postmodum a Nuslero et Kirchnero propius commendatus, relicto privato et obscuro vitae genere in aulam concessit, ut in oculis Principis et prudentissimorum Aulicorum tamquam in verâ et Liberali ingeniorum ad Remp. natorum scholâ tyrocinium poneret publicae lucis. Ibi pari Musarum et negotiorum studio magis magisque crevit, genio ipsum ac artibus ad istam vitam ferentibus, cum, quod magnum artis praeceptum existimant periti, plurimum faceret, minimum de seipse loqueretur. Hoc tempore duos illos Hesnsii hymnos, alterum IESU Christi veri DEI et Hominis, quem Casp. Kirchnero inscripsit, amitino suo primario, Opitiani ingenii admiratori, alterum fictitii gentilium Deastri Bacchi, quem Andreae Geislero Consiliario Caesareo, et Cancellario Lignicensi consecravit, e Belgico idiomate in Alemannicum feliciter transtulit. Quibus editis speciminibus non tantum domesticos Patronos, sed ipsum Heinsium sibi obstringebat, immo oculos omnium doctorum late in se convertebat. Quippe his lectis Hymnis et aliis felicissimis ingenii partubus Abrahamus Eibranus Flos Literatae Nobilitatis et Medulla (quod ornamentum tamen, et Opitio, et mihi, et litterato orbi, et Silesiae paulo postim~atura mors eripuit, nostorque usui subtraxit) unicum Silesiae ocellum nuncupare ipsum non dubitavit. Pareclara de Opitio fama non intra Silesiae et Germaniae


page 454, image: s500

limites se continuit, sed celeritate sua in insum Orientem transvolavit, ad Clarissimum et tum maxime formidabilem Principem Gabrielem Berhlenium Daciae Dynastam, nectam potentiâ et rebus felicissime gestis, quâ restitutione Regii sceptri et diadematis, quod oblatum sibi, tandem legitime electo Regiaequis conditionibus redditit, eoque pacto eum Augustali Austriacorum domo, contra quam ipsum aemuli Reges, Principes et Resp. non semel exciverant, amicitiam redintegravit, praegloriosissimum. Is tum compositâ foris pace domi de ornamentis Aulae et scholarum, ac instrumentis futuri saeculi sollicitus, in tractu nostro persuos Actores in quiri curavit in sum~ae ac diversae Eruditionis viros, quibus lauto stipendio et digno honore conductis suas ditiones ornaret, stabiliret, fimaret. Inter quos Opitius proxenetâ Casp. Cunrado Medico et Poetâ Uratislaviensium celeberrimo, ac illius ingenii et gnarissimo et amantissimo, Magno illi Orientis Principi com~endatus fuit, ut esset singulare Albae Iuliae, ubi Gymnasium curâ et munificentiâ Principali efflorescere incipiebat, ornamentum et iuventutem studiorum nimis seram ac prope elementariam ad antiquae Eruditionis et sapientiae adyta recta et compondio deduceret. In functione illâ Professoriâ publice interpretatus est Horatium et Senecam, illum epicureae, hunc Stoicae sectae, utrumque tamen oratione masculâ ac sapienti praepollentem ac exactorem virtutis. Hac industirâ et dexteritate Opitiusapud Principem recti censorem aequissimum, benevolentiam acpatrocinium, qui ipsum saepe in aulam ad colloquium et mensam doctis virisplenam vocari iuberet, apud alios incultos et barbaros invidiam meruit. Maximas vero fructus huius peregrinationis fuit, quod Opitius, praemonente ipsum historiâ, latum ita campum habuit cogitandi de origine Gentis Dacicae, de Decebali formidabilis illic Regis clade, et victoriâ Traiani et coloniis illuc missis: cui historiae illustraudae multas inscriptiones Romanas ex ruderibus corrosis et semesis lapidum fragmentis descriptas congessit, postea ex ingenio et ratione defectus in iis quosdam supplevit, falsa et dubia correxit, et ad Grotium, Gruterum, Berneggerum horum cimeliorum aestimantissimos transmisit, ut Augustissimo Antiquarum Inscriptionum operi temquam Appendix addi possent. Ita renovavit noster exemplum Augerii Giselini Busbequii, et Iohan. Leunclavii Oratorum Caesareorum, olim in Graecia veteris aevi cimelia non tam sibi quam orbi potius literario colligentium. Haec occasio et fortuna Opitio nostro animum accenderunt condendi opus illud laboriosum, ac aeternitati Veteris Imperii Rom. destinatum, conquisitis hinc inde per omnes


page 455, image: s501

Bibliothecas publicas et privatas subsidiis? quod toties promissum sed rum desultorio Auctoris vitae genere, tum mole et obscuritate, post amissos scilicettot per iniuriam vetustatis libros, impeditum et tandem dilatum, demum paulo ante fatalem diem, ut Beatus apud amicos professus est, finitum, desiderio et exspectationi amicorum satis fecisset brevi, nisi emittendi conatum Auctoris mors interrupisset. Ceterum Noster cum ex insolentia aeris Transilvani, soli ac hominum genio invaletudinem corporis et animi nauseam concepisset, permissu Indulgentissimi Principis, in signum principalis Clementiae ab ipso Muneribus auctus, paulo ante secundum Transilvanicum bellum contra Austriam motum, tempestatem illam effugit, et in patriae gremium tum transquillioris, ac ad veteres delicias cum fructu non paenitendo rediit, et in umbram ac tutelam benignissimi sui Piasti se recepit, In Patriam itaque redux, cuius quanto desiderio in remotis illis oris teneretur ex Zlatna Eius, hoc est, de Tranquillitate mentis composito carmine, apparet, opes illas Orientis et cimelia rara, oculis et auribus Principis, Patriae, Amicis, sermone et scripto exposuit, ostentavit, publicavit. Inptimis vero Dacia antiqua ipsum totum habuit, in quo opere, omnem famae suae, ut ipse scribit, spem et fiduciam reposuerat, in quo exstruendo nullis vigiliis, nullis lucu. brationibus pepercit in tot volvendis et evolvendis Aucto ribus, tot ventilandis, tot examinandis, tot confutandis rationibus eorum, qui con fisi suo iudicio sineiudicio diversissimas otigine situ et genio gentes Getas et Gothos easdem esse voluerunt. Sed illud opus. lentius successit, non ob remissum Auct. animum, sed ob inopiam Col. Traiani, passim diu per Bibl. quae sitam, tandem post aliquot annos, nescio quo Iove inventore repertam, et Commentario insuper in illam Alfonsi Ciacconii Card. Hispani illustratam. Quemadmodum vero pictores eas picturasac imagines, in quibus omnes ingenii sui vires et facultates periclitanrur, in ipso opere per vices seponunt, ac ad aliud quoddam opus accedunt, postea illud ipsum peius iterum in manus sumunt, et diligentius consideratis lineamentis singulis, umbiâ et iuce distinctis, emendant et illustrant, quicquid deesse videtur: sic magni Viri opus aliquod victurum condituri, cum intentius laborando remissionem sentiunt animi ac spititum, telam orsam suspendunt, et aliquod diverticulum in amoe nitatibus et lusibus quaerentes, ingenium seriâcurâ defatigatum reficiunt, quo respiramento facto acrius et alacrius opus iterum aggrediuntur, et ut posteriores curae ac dies magistrae sunt priorum, longe accuratius vident, quae antea ipsorum aciem fugerant. Ad alia itaque Opitius amoeniora et venustiora perintervallum aliquod secessit: inquo Epistolas Dominicales et festivales anni, exemplo Posthii Palatini illius Poetae et Archiatrn idem de Evangeliis facientis, iussu Principis Lignicensis, versibus reddidit, singulisque singulare carminis genus aptavit, ut melodiis Gandimelae Galli Musici canerentur. Interea dum Opitio


page 456, image: s502

Ludere quae vellet, patrius permisit Apollo.

Iulius Guil. Zincgrefius amicus Nostri ac strenuus patriae linguae vindex, adhibitis in consilium aliis harum literarum callentibus, et tanti Poetae famae illstrandae instantibus Lingelshemio. Berneggero, Venatore, aliisque quorum e meliore luto finxit praecordia Titan, errantes longe lateque Musas in unum corousculum collectas primus, cum adiunctis aliorum poematis, non quidem contemnendis, sed Opitiano tamen genio longe, vel Auctorum ipsorum confessione, inferioribus, Argentorati publicis typis excudi curavit. Quae Editio postlapsum biennii novam, multis accessibus auctiorem, novâ curâ luculentiorem, et mundicie ac politurâ elegantiorem ipso volente et curante Auctore maturius lacessivit. Porro ne taedium aut satietas loci, rerum aut hominum sibi et aliis oriretur, interdum excurrit in urbem patriam, cui quantum se debere fateretur, et quantum eo solo, in quo initia vitae, doctrinae et boni omnis accepisset, delectaretur, multis carminibus et Praefatione Libelli, de Germanicâ Poesi ad Romsardi formam compendiose scripti, testatum fecit; interdum etiam amicos et patronos animi gratiâ in praediis suis in visit, ac urbis turbaeque fastidium deliciis ruris et solitudine edulcoravit. Immo pedem etiam extra Silesiam ad Hermunduros et Saxones extulit, ut Lusciniam illam ad Albim vultu usurparet, Buchnerum, cum quo ferme in contubernio per integrum semestre dies colloquiis eruditis ac Sermonibus Socraticis traduxit, ubi Troades divinam pridem illam Senecae Tragaediam a se versam publicae luci dedit. Ea occasione famâ et nominis celebritate allectus in Aulam Potentissimi Electoris Saxoniae, Amicos Seuffium Poetam et Poetarum studiosissimum, et Anesorgtum Electorali iuventuti praefectum salutandi causâ: ac postmodumin almam magnorum ingeniorum nutriculam continentissimam, Aulam Literatissimi et omni genere cumulatissimi Principis Ludovici Anhaltini a Daniele Evemitâ Legato Etrusco aliis praelatam, excurrit, tum hunc ipsum Evergetam studiorum et in solvendis Poetis Augustum aliquem veneraturus: tum amicos eius ornatissimos, Tobiam Hubnerum versione Salustii Bartasianarum hebdomadum et Legatione paulo ante Anhaldinae Illustrissimae Domus nomine ad Principem Silesiae Lignicensem susceptâ sibi cognitum, uti etiam Dietericum Werderum versione operis Tassiani de recuperato regno Hierosolymitano celebrem compellaturus. Hinc in patriam redux gratus fuit et Principi de aulicis et


page 457, image: s503

amicis omnibus. In hoc absentiae Opitianae intervallo Ligius Princeps a parricidâ non nominando, nobilissimae et in Ligiam domum devotissimae familiae excremento, patriae in his turbis regendae divinitus servatus est. Ausi nefarii non aliud praemium sibi nequissimus bipedum conciliavit, quam quod aeternam infamiam sibi ac maculam generi suo inussit. Sed cum Opitius vix e vicina Saxonia in patriam ac in Aulam se recepisset, commode accidit, ut ab Illustrissimo Principe, boni publici causâ promovendi, in Augustalem Caesaris Aulam Consilio et Eloquentiâ promptissimus Casp. Kirchnerus prae aliis dignus visus esset, qui ablegaretur. Hic Legatus Opitium Comitem itineris et consortem quorumdam negotiorum adscivit, ut non tamtum Fulmen illud Maiestatis Imperatoriae, ac pariter benignissimum Austriacae Clementiae sidus, Sdienissimos Filios Augustales spectaret, verum etiam potentes Caesaris amicos ac magnos Imperii illius maximi Adiutores, quos Oculos, Manum, Mentem Augusti Domini appellare licet, inprimis Nostitiam Imperialis Aulae Consiliarium Ampissimum et Silesiae tum temporis singularem Patronum salutaret. Ad quem Opitio nostrotum Legati valida commendatio, tum magis excellens iuvenis virtus et praecepta passim fama de felicitate carminis Scribendi aditum fecit. Actunc opportune gloriosissimae Serenissimi Archiducis Caroli inter summam futurae gloriae spem praerepti memoriae Epicedium Germanicum condidit, quod in gratiam exterorum quorundam potentiorum, Latinum quoque reddere iussus est. Atque hoc fuit initium et gradus ad Caesaream clementiam, honores et dignitates, quas paulo post accurante Dohnano Burggravio meritissimo suo adeptus est. Post reditum desultorio et vago vitae genere vixit, cum eum nunc Uratislavia, nunc Brega, nunc Lignitium nunchaec velilla Aula, nunc Nobiles amici, nunc docti viri et aliena museatenerent, ut vere ipse de hoc statu affirmaret, se domi peregrinari. Saepese Aulae invito Principe subtraxit, in Patriam seccesens, ut in tranquillo secessu ac nidulo paterno satur honorum, negotiorum, splendorum, quae indulgentia Principis ipsi obtulerat, recognosceret, quantum beatitudinis sit momentum, in secreto lare delitescere, et in literis, sine quibus homini sapientiae studioso vita non vitalis est, tranquille et secure vivere. Quemadmodum vero puellam virtute, moribus, formâ et dote insignem certatim proci hinc et inde ambiunt: ita Opitius a summis, medioxumis et imispetitus est. Sed suam operam multis negavit, nonnullis addixit. Quamquam enim animo volvebat profectionem in


page 458, image: s504

Galliam, ut florentissimum illud armis et literis regnum perlustraret, ac sidera non tam Galliae quam totius Europae, quae hactenus in scriptis et famâ traduce veneratus erat, coram adspiceret et coleret, cuius itineris nullo suo cum sumptu, fructu autem maximo conficiendi pulchram occasionem offerebant quidam Equites Silesiae, quorum a studiis et moribus esse rogabatur: fata tamen et fortuna hominem negotiis maioribus aptum et commodum luci publicae destinaverant. Nam dum intra spem metumque fluctuans, quodnam vitae genus institueret, Illustris Baro Dohnanus cui a Kirchnero ab ingenio et expediendi promptitudine pridem fuerat commendatus, annuente Principe, cum Opitio lautis conditionibus transegit, ut esset sibi ab Epistolis secretis, ac iis ad summos Magnates, cum quibus ipsi ratione status publici et muneris a Caesare commissi multum commercii erat, dirigendis; uteretur interim quâ vellet libertate sentiendi, otio vero frueretur apud seliterario. Haec omnia ex lege Conventionis sancte inter utrumque servata sunt. Illustris enim Burggravius ex suo ingenio, sideris instar ad omnia celerrimo et igneo, similes ministros requirens, statim Opitium studiis ac rebus gerendis natum, saeculi moribus ac auribus accommodatum inter ipsa negotia et dexterrima ministeria exploravit, fidemque eius et in arcanis silentium deprehendit. Undeipsum ad Principes et Magnates ablegavit, ut nomine suo quâ valeret concinnâ et decorâ oratione, suis usibus animos inflecteret. Inprimis usus est illo in Epistolis ad Pontificem, Caesarem, Reges, Principes, et quoscumque alios eminentes exarandis. Quo concordi instituto et Dominus et Minister, quisque suo gradu, summis orbis Monarchis eorum magnis amicis commendatissimos se effecere. Enimvero praeter ceteras dotes in Nostrofuit conciliandae ut omnium hominum ita praecipue Principum et potentum gratiae ac promerendi amoris, comiterse gerendo facunde alloquendo, efficax studium ac plane singulare quoddam artificium: quo non magis Domini sui indulgentiam ac munificentiam provocavit, quam aliorum et interdum odio partium et invidiâ personae alienorum animos conciliavit, et ad suos usus adiunxit Scipionis quasi Africani exemplo, in quo tantam fuisse legimus comitatem atquead omnia naturalis ingenii dexteritatem, ut barbaros etiam ac hostes infestissimos facunde alloquendo sibi conciliarit. Necsola haec virtus aulica suffecisset, nisi etiam tempori ex Politicorum praecepto inservire portuisset, nisi frontem ex aspectu utilitatis publicae aperire,


page 459, image: s505

mentem autem tegere didicisset, nisi mores et vultum non in gloriam aut voluptatem, sed rei agendae causâ fingere, nomunon quidem semper gradu, sed unâ viâ iter ambitione et periculis vacuum pergere, adeoque non eundem in mari publico cursum, sed portum tenere scivisset. Quid de modestiâ Eius dicam? Opitius arte et flexu dextre utens, nullius sponte servilis sententiae Auctor, sed quoties necessitas ingrueret, prudentiam attemperans, multa sinistre ab aliis detorta, in melius pro virili interpretabatur quo temperamento effecit, ut apud Dohnanum et alios, aequabili auctoritate et gratiâ vigeret. Nec gestis, quod alii gloriosuli cum suo damno faciunt, suis exsultavit, sed gloriam rei effectae ad Dominum suum retulit, atque ita virtute in obsequendo gloriam absque in vidiâ invenit. Quid de silentio proferam, optimo illo atque tutissimo rerum administrandarum vinculo? Noster et res magnas tacere aequâ arte calluit; arcanus ipse in commissis sibi nec ancanorum cutiosusscrutator, cum, monente oraculo Corncliano, abditos Principum sensus et si quid occultius parant, exquirere. illicitum aeque ac anceps sit. Ceterum rogatus, ubicunqueres postulabat, fortiter nec obnoxie sententiam dixit, interdum et ioca seriis miscens, ut erat vere Apophthegmaticum ingenium, aut Laconica brevitate, utens verbo sensum expressit, quod in animo haberet illud:

Redentem dicere verum quid vetat?

Sed quid aulae convenit cum privatolare, cuius Opitius antehac tantus erat cultor? quid negotiis cum otio? quid ambitioni honorum cum animosua sorte contento? illa omnia Opitius antea sprevit, et risit, haec elegit, amavit et voluit. Apage quisquis ita senserit. Aula non omnis Tranquillitati bellum indicit: Dohnana certe fuit vera palaestra exercendarum virtutum. Licuit illic animum spissâ negotiorum mole, remissione ac otio opportune reficere. Burggravius ipse doctus heros et doctorum admirator, qui ex veneratione eruditionis et ingenii praecipue Opitium, in suum convictum adsciverat, nonnisi a doctorum, inprimis dilecti Opitii colloquiis, quos in mensâ convictores, in deambulationibus socios, in itineribus comites sibi iungebat, voluptatem et remedium taediorum petere solebat; exemplo Severi Imperatoris, qui in rebus negotiis imperii arduis a Literatis, iis maxime, qui historiam norunt requirebat, quid in talibus causis, quales in disceptatione versabantur vereres Imperatores vel exterarum gentium fecissent.


page 460, image: s506

Quoties mensae Dohnanae, Proceres, Legati, aut alii in togâ et sago summi viri interessent, et de ratione status discursus reciprocarentur, de Pace, de Bello, deque omnibus Reip. negotiis: Opitius a Maecenate suo illis monstratus, deque sententiâ rogatus, libere semper, quid sentiret, respondit, atque quo erat artificio conciliandae benevolentiae, et sagacitate iudicii, omnium animos hoc modo sibi conciliavit. Credunt Annibales et Cleomenes, qui togati sunt et libris addicti, quique serio numquam hostem, numquam castra viderunr, numquam denique partem alicuius bellici muneris attingerunt, eos non posse iudicia debello militiaequae muniis ferre: sed nosterille prosuâ prudentiâ iudicioque tam naturali, quam per doctrinam ex historiâ bellorum officinâ acquisito, et longo rerum usu apud Maecenatem suum, qui in pace et bello, consilio et armis eminebat, aucto, inter sagatos prudenter disseruit, et quid facto, quid non facto opus foret, distinxit. Ubi ille sobrie iudicantibus non modo censore suo Dohnano, sed aliis etiam summis Ducibus, oracula Martis loqui visus est: non secus, ac Brissaco Gallorum Duci Georgii Buchanani, quitum illius filiorum studiis praefectus erat, prudens consi lium nec exsors boni eventus arrisit. In circulis omnibus, in conviviis in tonstrinis, in tabernis multi sunt otiosi et curiosi, qui, exercitus quomodo ducendus, ubi castra metandum sit, sciant, quae loca praesidiis occupanda, quando cum hoste confligendum; quando quiescendum sit, pro opinione suâ consilium somnient, qui vota pro studio aut odio partium prae cipiant, qui victoriam ante triumphum canant, aut falsam nuntient: cur non solide versatus in literis Politicis et Historicis, negotiisque aulicis probe subactus aliquis de belli statu et militiae studiis iudicare ausit et recte possit? Acut togatis quibusdam iudicium de bello et militiam concedimus: ita nec sagatis et militaribus, naturali prudentiâ pollentibus artespacis, queis in otio civili sit regendum imperium, decsse semper, aut castrensis iurisdictionis paulo obtusioris petitum, calliditatem fori exercere non posse, statuimus Castra quidem suasu Heri sui sub summo Praefecto Copiarum Pechmanno semel adiit Opitius: sed excursionefactâ, pulsis Pechmannianis, se ex postremissimis inter pugnandum, primum ac prin cipem in fugâ factum postea commemorans, facete sub suâ personâ galeatos illos lepores militari scommate, ac castensi iocandi confuetudine tetigit, ac ne sibi quidem ut domestica quoque


page 461, image: s507

vineta caederentur, in his festivis et aculeatis versibus pepercit. Ita postquam castrensem vitam plurimae fortunae egentem videret, et quartâ Lunâ natum se, ac Seiano equo, ut facete iocatur, infelicissime vehi se putaret: castris valedixit, et procul a Belli fulmine esse maluit: Martem vero divino hymno potius, (si ita cum gentilibus Christiano loqui licent,) quam victimâ sui placerevolvit. Inde consilio, calamo et linquâ pugnaturus barbariem veterem suum hostem aggressus est, quam certe per ista infelicia bella nostris oris, scholis et cordibus incubantem fortiter adhuc repressit, donec Deus sineret. Quotiescumque enim Burggravius vel in castra, vel adalia Caesaris munia peregre iverat, cum Libris veteribus suis amicis in gratiam rediit, quorum usum etsi numquam plane dimiserat, tamen paulo maiorem nactus, quotiescumque negotiis herilibus solutum aliquâ ratione se videret, coepit concesso otio totus perfrui. Inprimis vero ad seriam et altam curam Daciae suae animum applicuit bona fide. Quod si tot libris legendis, tot monumentis evolvendis falsis emendandis, obscuris illustrandis ac perpoliendis, tot laboribus et lucubrationibus exantlandis defatigatum se persecentisceret, ad carminis amoenitatem, tamquam ex iactatione in tranquillitatem, ex oceano in portum refugit; atque ita nullum tempus in negotio et otio sibi frustra elabi passus est, omnesque lioras collegit et dispensavit, ac ase offi cii rationem ex praecepto Samii Philosophi exegit. Quoties etiam pangendi carminis satietate et taedio occuparetur, illud vel foris commercio literarum ad viros aut dignatione aut eruditione celeberrimos et amicos, quos sibi foris claritudo eruditionis et celebritas famae late per Germaniam, Belgium, Galliam, Angliam, Poloniam concilia verat: vel domi civili conversatione, amimâ et salehumanae vitae interfamiliares, quibus et legendis cautus semper fuit, et retinendis constans, excussit. Foris praecipui erant Lingelshemius, communis noster Thales ille. Grutorus, Berneggerus, Grotius, Heinsius, Salmasius, Tilenus, Rigalius, Buchnerus, et quam plurimi alii, quorum nomina in aeternitatetemporum et famae ore versantur. Domi erant ipsi coniunctissimi, Caspar Kirchnerus, et Bernhardus Guilielmus Nuslerus, perpetui usque in fata fratres sodales, qui illius pridem in medio fortunae et honorum cursu praem essi vitam et res gestas peculiari libello suasu et hortatu Amplissimi Henelii, posteritati condita reliquit, atque ab altero suo superstite hoc genus pietatis debitae exspectar, quod ille multis


page 462, image: s508

aliis illustribus et amicis officium lubens praestitit. Si hic recensere vellem omnes Patronos, Fautores, Amicos, primi, medii, imi subsellii, Principes, Comites, Barones, Equites, Consiliarios, Senatores, huius et aliarum urbium, diversa sentientium de religione, Reip. statu, literis hominum; quos ingenti festivitate, sale et Socraticis sermonibus, morum concinnitate et urbanitate quasi licito et honesto excantamento et philtro ad amandum, colendum, fovendum, extollendum Opilium allexerat et sibi devinxerat, citius tempus quam sermo ticet in maximâ magnorum nominum copiâ me deficeret. Ceterum otii sibi a Dohnano concessi ra ionem satis lautam reddidit, editis Panegyricis Caesaris, Principum acaliorum virorum honori mortuorumque memoriae scriptis, quo pulcherrimo et regio plane scribendi genere plurimum delectatus est, ac eo ipso in gloriam veterum Panegyristarum feliciter assurrexit. Quemadmodum vero volucris non adsueta est in nidulo suo haerere, sed liberrimo per infinitos spatiorum tractus gaudet aere frui: ita et Opitii caelestis mens motu gaudens uni Silesiae, uni Vratislaviae, uni Musaeo se includi pati non pote at. Actametsi olim in desultoria illâ et iuvenili peregrinatione, cuius supra mentionem fecimus, fructum eius rei aliquem praeceperat: nec plenum tamen illum, nec totum, certe vix doctrinae non aeque prudentiae comparan dae aut moribus hominum pernoscendis parem, degustasse sibi visus est postea, cum communi errore deceptum se diceret, qui lustrandis regionibus adolescentiam potius quam sagaciorem aetatem occupasset, et quidem illis, quarum maxime mores, et instituta Reip. achominum ingenia scire erepatriae foret, praecipue Galliis, licet non tam suâ voluntate, quam necessitate pfocul habitis. Iam igitur occurrente opimâ occasione, Dohnano sumptus itineris Gallici liberaliter pollicente, maturo aevo, maturo iudicio, ad portum variae prudentiae cursum directurus, voto suo et desideriis satisfacere decrevit. Antequam vero se huic itineri indultu Patroni sui accingeret, prae gaudio animi per tot spatia terrarum evolaturi, deperegrinatione, in divina suâ Herciniâ, Colloquio Bucolico, in quo Trigam lectissimorum et virorum et amicorum Diologistas, Buchnerum, Nuslerum et Venatorem introducit, festive ita philosophari voluit: Nihil in mundo absque motu et peregrinatione perpetuâ esse: solem illum moderatorem temporum et illustrissimum siderum principem singulis diebus per orbis terrae vastissimum spatium circumvolvi; Lunam et ubiversum


page 463, image: s509

siderum, Lucretiano verbo, ducatum circuitione certa circumagi: atque eadem suo iucundissimo aspectu discursantes solari, navesque domosillas errantes in cursum rectum dirigere: mare per vices certis horis defluxum et refluxum instituere: quadrupedia ex nemore in nemus errare: pisces emari in flumina descendere: volucres vere ineunte gregatim adventare: uno verbo totam naturam nos ad peregrinandum invitare, deque patria tandem non hac caduca tot morbis obnoxia, sed caelesti et aeterna ut cogitemus, monere. Erant quidem avocamenta, quae institutum Opitii impedire poterant, patriae charitas, charitatum ommum maxima, studiorum ac librorum familiaritas, parentis suam spem in filio unice figentis senectus, tot amicorum coniunctissima necessitudo, et ut ipse facete iocabatur, amicarum blandissimarum Sirenum amabilitas: sed mens altissima cupiens, utilitas publica et privata, Galliae nobilitas, illa humanae felicitatis epitome, ille delitiarum omnium paradisus, ille mundi ocellus, illa universi gemma, illud serenantis fortunae domicilium et regio, ac praecipue Burggravii Dohnani persuasio, destatu illinc cognoscendo instructio, magnorum virorum, quos sibi scriptis et literis amicos pridem conciliaverat, coram intuendorum salutatio, maturando itineri auctores et suasores erant. Profectionem itaque aggressus e Silesiâ Dresdam petiit, tum Electorem Serenissimum, cuius gratia pridem fruitus erat, tum etiam amicos salutandi causâ, inprimis Seussium Silentiarium illum, Poetam ipsum et Poetarum amantissimum, et Anesorgium Principibus iuventutis Electoralis praefectum, virum variae doctrinae, linguarum hominum et rerum cognitione praestantissimum. Hinc Lipsiam concessit, et praeter Academicos Professores Casparam Barthium, illum magni nominis Criticum, suum olim contubernalem dulcissimum, amplexus est. Indein Thuringorum illustri Gothano Gymnasio Iohannem Wetzium eruditissimum Philologum, illic Rei scholasticae summum Praefectum, compellavit: poste, rectâ Hanoviam, ubi Iohannem Philippum Pareum salutavita et Francofurtum, celebratissimum illud Europae emporium, porrexit, et in eo clarissimae eruditionis antiquae et novae, omnium aetatum rerumque inprimis atque secretorum imperialium cum Hortledere proditorem fidelissimum, Melchiorem Haiminsfeldium Goldastum, Trevirensium Electoris Consiliarium, Hospitem humanissimum expertus est:


page 464, image: s510

ex quo multa destatu Germaniae et Europae, tamquam thesauro inexhaustae peritiae, cognoscere poterat. Francofurto Argentoratum versus iter instituit, ac illic per menses aliquor substitit, tum ut in Romamâ illa olim Colonia, Libertatis illibatae sede, ac vicinâ Galliae non inimicâ se ad Gallicum iter accingeret, tum ut magnas illas animas videret, Lingelshemium, cuius divini senis ac Nestoris fruendi causâ, in mensam et contubernium ab Hospitali illo Iove receptus est, et Berneggerum virum eruditione et iudicio summum, modestiâ vero et pudore omnium maximum, qui tantopere sibi de adventu Opitii gratulatus est, ut illud gaudium ne qpud mequidem in literis dissimularet; Iosiam Graserum Reip. Secretarium, atque tum Spes futuris annis, nunc eximiae ac rarae frugis viros, Freishemium, Generum Berneggeri, Flori, Taciti et Curtii curatis editionibus ac Panegyrico magno saeculi huius Principi scripto clarissimum, et Boeclerum, eloquentiae claritudine et studiis turmio et Iunio accensendum. Horum ipse quemque pro merito acloco adoravit, salutavit, compellavit. Ab hoc optatissimo secessu et diverticulo, immo sinu tantorum virorum et amicorum, inprimis Lingelsbemit, ex quo tamquam Catone aliquo totam Europae scenam, fabulam et modum agendia multis retro annis usque in hoc temporis monumentum ediscere poterat, divelli se vix esset passus; nisi negotium illud, a quod a Dohnano (qui tum ab Impratore Ferdinando II. in Borussiam missus Gedani iussus substitit, de cognoscendis suspectorum animis et consiliis, num pacem, num bellum vellent) destinatus, exhibito novorem aggrediendi ac agendi praescripto profectionem ursisset. Argentorato itaque Lutetiam, dubito an Orbem aut Regnum integrum appellem, (certe quam Carolus V. Imp. a Francisco I. Gall. Rege interrogatus, non Urbibus, sed propter tantam amplitudinem, tantam populi frequentiam, tantam rerum omnium copiam Provinciis accensuit) tamquam in compendium quoddam mundi ac divitiarum omnium, recto et citato gradu contendit. Quem admodum vero in Ceimeliarchio Dresdensi Ducis Saxoniae, Monachiensi Bavariae, aut Stutgardiensi Wurtembergiae tot genuina naturae miracula, subtilissima humani ingenii inventa, rarissima manuum artificia tanta copia ac abundantia oculos curiosi lustratoris et arbitri quasi perstringunt: ita Lutetiam ubi venisset Opitius noster, videri poterat nescire, quid prius, quid posterius spectarer, tractaret,


page 465, image: s511

observaret, admiraretur. Quamquam ut Gallia est Europae Lumen, ut Lutertia Parisiorum Galliae oculus; ita supremi Parlamenti, ut suo idiomate antiquitus dixere, Curia Lutetiae est pupilla; illa Curiarum Gallicarum prima, illa Patrium Franciae Curia, illa illustrissima Maiestatis Galliae Regum effigies, Senatus heroum seu deorum: ut Pyrrhi Legatus de Romana olim iudicavit, Concilium, innocentiae custos, aequi iudex, iniqui vindex, Principum arbiter. Haec Curia, hoc templum iustitiae vel solum dignissimum erat, quod susceptae in Galliam peregrinationis Opitio scopus esset: quippe hîc prudentiam peregrinatores, si ullibi gentium, addiscunt; hic omnes Politicorum Tabulas explicatas vident; hic tamquam in palaestra Rationem, statûs in toto terrarum orbe constituendi, stabiliendi, mutandi, disceptatam cognoscunt; hic tamquam ad prudenriae cotem ingenium exacuunt, iudicium formant et firmant, et audiendo ac videndo illa admiranda, thesaurum quendam in postusus Patriae depromendum recondunt. In hoc itaque theatro quot et quanta contemplatus est noster! quot et quanta non tam a libris, quam ab hominibus politioribus conquisivit, quae in caelestis abyssum mentis demitteret, iudicio digereret, patriae communicanda reservaret! Vulgata illa, non vulgaria tamen, quae initiantes peregrinatores vident et audiun, ac reponunt, de Galliae moribus, Legibus, situ, iuribus, provinciis, urbibus, Regimine Regio, Curiali, casibus urbanis, bellis eventis veterum, ex libris et conversatione pridem didicerat: sed via ineunda ipsi erat ad arcana praesentis status: an libra Europae in aequilibrio immota constet, an haec vel illa lanx mota praevaleat, arbitrandum sibi putabat. Cui arbitrio instituendo erat ipsi opus aliquo versimodo ac sagacissimo Mercurio, quem obvium et ad omnia promptissimum etiam invenit. Is erat ominoso magnitudinis suae cognomento Hugo Grotius, Belga, sed qui Belgicum ingenium elegantia, amoenirate ac urbanitate Gallicâ concinne miscuit, a patriâ exul, Regi Galliarum carissimus cliens, Principibus Regii sanguinis gratissimus, Curialibus ac summis quibusque viris intimae admissionis amicus ac delicitum. Hic ipse in tanta eruditione, in tantâ dignatione humanissimus, eâ quâ pollebat, comitate Opitium, cum quo iamdudum commercium literarum intercesserat, quique hominem a vindiciis Germanicae linguae, et speratâ antiquâ Dacia amare coeperat, tantam miratus in tantillo corpusculo animam, complexus est. Huius magni viri etiamsi cum


page 466, image: s512

maximis comparetur, domum, quam tamquam Oraculum quoddam Delphicum Legati maximorum Regum et Principum, Curiales, Consiliarii Regii ac Regni frequenter invisebant, Hospitali illo Mercurio humanissime Nostrum invitante, quottidie Opitius frequentavit, nec ab ipso unquam nisi doctior, melior et prudentior abiit. Ex hoc Viro Scaligeri manu ita formato, de bellis, foederibus, pace, et aliis Christianae Reip. hinc nascentibus incrementis, decrementis, morbis acremediis, tamquam ex ipso prudentiae tripode singularia, quantum licuit, arcana didicit. Celebrabatur eo tempore Lutetiae Parisiorum pulchro instituto et laudabili, acuendis ingeniis et iudicio firmando, quot diebus ferme privatorum conventus, in domo Puteanorum, ubi de statu totius Europae exercitii causâ diventilare et disceptare solebant, cuique conventori libere et Gallice enuntiare, quae sentiret, liberum. Eo Grotius, qui, quotiescumque per graviora negotia vacavit, libenter accessit, Opitium manu quasi adduxit, eumque flori ac meduilae virorum illic congregatorum cum multa laude ac commendatione stitit. Qui omnes illum Latin e loquentem Gallico idiomate, ut solent, respondentes amplexati, non tam in Collegium suum receperunt, quam ipsimet invitarunt, sibi de tanto hospite mirifice gratulantes; nec ipsum sineinvidendo Elogio dimiserunt, iam se audito Opitio dictirantes credere, Musas etiam trans Alpes sub Arctorum caelum rransvolasse. Porro non tantum illo, quem dixi, parario et proxeneta, sed etiam propriâ virtute praevia et fama sibi fores ubique aperiente, accessit in Museo Cl. Salmasium, nunc Scaligeri apud Batavos optionem, nostri saeculi Varronem; in regno suo libratio Nicolaum Rigaltium Bibliothocae Regium Praefectum, Puteanos magni parentis magnos Filios; Hottomannum avo et Patri similimum, patricio apud Uradislavienses genere oriundum; Franciscum Thuanum, Idcobi Filium, ac Danielem Tilenum Aurimontii e Silesia oriundum magni nominis Theologum ac summum plane Silesiae olim ereptum sidus, aliosque innumeros doctissimos viros, quorum Lutetiae, in compendio illo Galliae, tanta copia et tantus delectus, quantus vix usquam alibi gentium et terrarum inveniatur. Haec simulacra virtutum et effigies omnium amoenitatum Opitius quasi genios quosdam veneratus est, non minore vicissim ab iisdem honore cultus. Interea fallendi temporis causa, Paraenetico, (seu Panegyricum potius dixerim, ex utroque certe mixtum est) carmine


page 467, image: s513

Cornelium Grotium quindecennem, sed cognitione linguarum, loquentiae profectu, et pangendi carminis felicitate aetatis suae annos exemplo paterno egressum, (qui quantus esset, vel ex illo Panegyrico, quem Opitio nostro scripsit, ostendit) ut vestigiis paternis insistens, Patrem olim aequaret, vel ex ipso paterno voto superaret, adhortatus est. Libros etiam Hugonis de Religione adstrictos metro Gallico, idiomate Batavo initio quidem in gratiam Filiae Grotiae venustissimo Gallicarum Venerum monstro, ac communi famae praeconio Charitum Quartae, ut inde Alemannici Idiomatis callentior fieret, germanice vertit: postea vero in Germaniam reversus omnium cum applausu doctiorum Auctore consentiente publicis typis exscribendos dedit. Eorum librorum sensum prosaico sermone compendiose, rogatu Hieronymi Bignonii Regii in Parlamento Advocati totidem Libris, quot in carmine erant, expressum, ame minimo omnium interprete in nostrum idioma tranlatum Opitius eodem tempore, qui Dux et Auctor mihi versionis fuerat, in publicum exire passus est. Postquam Luteriae satis exercitus in specula illa quasi omnes nubes futurarum tempestatum praevidisset, partium consilia, expeditiones, machinas, scenam Europae apparatum et modum agendi omnem praecognovisset: urgentes patriae necessitates, et Dohnani desideria illum a paradiso omnium deliciarum Gallia ac tot suis et saeculi deliciis vix avulserunt. Valedicens itaque Amicis, gratissimum hospitem infinitis votis prosequentibus, e Galliâ in Alsatiam contendit, atque ibi denuo salutatis Lingelshemio et Berneggero. quos memorato beatissimo Lutetiano consortio mirifice exhilaravit, inter amplexus, inter oscula reciproca carissimorum capitum in patriam festinans dimissus est. Postquam Uratislaviam rediisset, ipsimet oculati testes plurimi ac auriti fuistis, quantum omnium oculi et aures tamquam in Ulyssem aliquem novum conversi. Iuquirebant alii de statu in Galliâ publico, de Regis animo, de Richelii et Capucini illis celebratissimi losephi consiliis, de foederibus, cum quibus et qua lege sancitis, de bello in quem hostem, in quam oram, unam an plures divertendo, et de aliis. Alii inquirebant de Regni officiis venalibus, de iustitiâ Curiarum, de Ducibus, propug naculis aut aliis togatis ac sagatis, quisque ex suo genio: alii desum~ae eruditionis et famae praeconio celebratissimis viris, de studiorum proventu, de


page 468, image: s514

Academiâ Parisiensi, de Sorbonâ, controversiis Theologorum, causidicinâ Advocatorum, otio sapientum, aliis. Alii ex ignorantia rectiorum, et vanitatum studio magisin quirebant de externis, more et modo vestium, gestuum, gladiorum, linguae cultu, virginum indole, moribus, amoribus. Quibus omnibus satisfacturus Opitius, tamquam versutus et versimodus ac duplex Ulysses, singulorum auribus accommodate locutus est; prudentibus prudenter, reservatis tamen secretis respondit, vanis vana et inama festivo commento interpretatus est. Dohnano tamen praecipue ac aliis, quorum scire intererat, arcana visa, audita, quae in praesens, in futurum utilia et observatu maxime digna destatu Europae erant, bona fide exposuit. Quamvis vero repertarum in Gallia rerum pretiosissimarum thesaurus vel ille solus inaestimabilis esse potuisset, quem animo ac memoriâ reportabat Opitius: tamen opportunâ occasione utendum ratus varios quoque libros, rarissimae notae, ac in nostris Bibliothecis plane incognitos, MSS. editos, ineditos, Graecos, Latinos, et exoticos, varios item nummos variarum gentium, Caess. Regum, Principum, Rerump. aureos, argenteos, aeneos, ac gemmas veterum quam plurimas ex illo Luteriano tancarum divitiarum et cimeliorum fundo secum domum retulit: utiam domi suae ceimeliarchium quoddam ordinatis illis omnibus constituerit, quo amicis spectaruris melius atque commodius gratificari posset. Ab hoc reditu Opitius per integrum biennium, et quod excedit, stationem suam non prius deseruit, quam tempestatibus nostrae patrae ingreventibus Dohnanus castra Caesaris secutus, paulo post Pragae febri occubuisset. Tum demum morte Patroni quasi in bivio destitutus fuit ancipiti consilio distrahente animum deliberantis, utrum missos faceret honores, nec Remp. attingeret amplius, an tutius foret in portu aquiescere, maritimisque fluctibus se subducere. Sed quia existimavit in itio sibi vix tutum fore in tantis tumultibus nidulum, cum occurreret insuper, dignitati esse serviendum, officiique rationem in omni vitâ esse ducendam: vitae genus mutare noluit, in eo vero patriae potius Procerum, ac Ligiorum Principum, quam exterorum partes sequi maluit, quorum urgente ministerio in Prussiam, beatam illam publicâ felicitate terram, quae ex finiti ante aliquot annos belli sui incendio, acvicinae Germaniae contagio, aureae pacis gratiam et bonum suo pretio aestimare tum coeperat, secedens inter aulica Ligiae domus officia tempus suum hactenus fefellit. Ac ut


page 469, image: s515

quaelibet terra alit doctos, et virtus facile fautores suos invenit, ac coepta difficulter dignitas facilius crescit: ita dotes Opitii, quem alias in multorum Principum propensionem et sinum pridem fortuna respiciens detulerat, ex fama publica Regi ac Regno Poloniae utrique prudentissimo innotuere; cuius eloquentia et sapientia, vel e literis illis, quas Burggravii nomine deiure Civitatis Polonae impetrando, quod indigen atum vocant, expedivit, Regi ac Senatui satis perspecta pro commendatione primâ et ptopriâ fuit. Accedebat quod in Ligia domo, ac Piastarum regia familia, (quorum memoriâ adhuc in eo regno, cui olim optime laudabiliterque multis annis praefuissent, regiorum alias meritorum aestimantissimo nondum emortua est,) tantus esset minister. Interea cum sibi indulgentiâ Illustrissimi Ducis Ioh. Christiani potestas esset facta in urbe, quam vellet, sedem et secessum ab aula sibi statuendi: Gedanum, illud maritimum Emporium, atque munitissimum propugnaculum, elegit, ut non tantum in portu illo sibi viveret, et ad libros, praecipue ad opus illud Daciae immortale, postliminio quasi reverteretur, et hâc occasione otii sui publice rationem redderet; verum etiam, ut hac in specula terras, maria, populos, regna arbitrari, foris et domi rationem status cognoscere, et Germaniae fata non oculorum tenerrimo, sed leniore aurium sensu percipere posset. Ivit itaque, ac qui alias ubique quantum potuit, in contubernio et commercio sapientum vivere assuetus erat, in domicilium se dedit Nigrini Theologi Helveticae sententiae, moderatione et aequitate tamen in diversa sentientes commendabilis, quibus dotibus ipsi Sereniss. Regi Uladislao IV. moderatissimo ac indigentissimo Principi acceptissimus, a quo saepe in arduis negotiis consultus praemium rei bene actae tulit. Ethaec fuit occasio caelitus missa Opitio illic loci eminendi, quâ apud alium Hospitem vix gratiorem nancisci potuisset. Nigrinus enim Opitium e convictu et sermonibus, candore, side et ceteris, quae in commendando homine requiruntur, virtutibus perspectum satis et exploratum cum habuisset, graduque sibi, non saltu procedendum esset ratus, non Regi quidem ipsi statim ut Iovi, sed Iovis tamen magno cuidam ministro commendavit vel potius fore utile instrru mentum illustrandae scriptis immortalibus Regis et Regni gloriae ostendit. Is erat Perillustris et Generosiss Gerhardus Danhofius, Aulae Regiae Mareschalcus et exercituum Ductor, Regi ob fidem et constantiam tum maiorum e Livoniâ


page 470, image: s516

obid ipsum exactorum tum ptopriam, eamque spectatam maxime servato Thorunio, cui peregrinus miles ad portas incubans frustra ut paraedae opimae, vigili eius curâ impeditus, inhiarat, commendatissimus; cui etiam in petendis regni honoribus aspiraturo ad maiora matrimonium, quod cum Illustrissmi Principis Iohannis Christiani Filia, Heroina Piastaea, non ita pridem contraxit, robur ac Decus inter Poloniae Proceres, Nobilitatis generosioris admodum studiosos, additurum est. Hunc magnum Patronum, Nigrini interventu iam facilem, propensiorem sibi conciliare cogitans Antigonen, Sophoclearum Tragoediarum facile principem, certissimum speculum contemplandi nostrum saeculum, sub illius nominis auctoritate in publicum cothurno Germanico indutum exire passus est. Hoc monumento Danhofius devinctus, gratum se et propensum in tantum sui cultorem exhibiturus nullo alio beneficio se pensare illud posse credidit, quam si clientem suum Serenissimo Regi ac munificentissimo Sarmatiae Evergetae, in aures, oculos, sinum, animam, nusquam tutius et beatius victurum, ferret, sisteret, poneret, figeret. Regem vero, dexterrimo Danhofio proxeneta favenrissimum nactus, Opitius duobus Panegyricis duplici quasi vinculo; altero Germanico, reduci a Moschis sine caede et sanguine victis, altero Eiusdem Felicitati Augustae ac Honori nuptiarum cum Augustali Nympha Austriacâ institutarum, dedicatis, consecratis, sibi porro sic conciliavit, ut fidei suae, prudentiae, dexteritati multa apud Reges Galliae, Angliae, Daniae expedienda crederentur. Quibus feliciter expeditis praemium res laudabiliter gestae Titulos Historiographi acsecretatii Regii Regesatis splendidos et depenso annuo pretio quoque fertiles, lucrifecit. Ac veluti gentiles non soli Iovi supremo deorum et hominum credito parenti, sed etiam Concilio omnium deorum supplicare solebant: ita noster non Maximi modo Sarmatiae Rectoris aquilinam umbram, sed prudentissimorum quoque Regni Moderatorum Procerum, Senatorum et Ephororum patrocinium experiri voluit. Cui negotio conficiendo, nec opportunior occasio, quam in Comitiis, nec opportunior persona ex Proceribus occurrebar, quam Princeps Togatorum, Arcanorum Reip. servantissimus custos, quem Magnum Regni Cancellarium vocant, Thomas Samoscius, Magni illus Iohannis armis et literis suâ aetate incomparabilis Herois Filius ac dignissimus successor. Ei Opitius noster singularem Variarum


page 471, image: s517

Lectionum librum, Sarmaticarum rerum epitomen obtulit, et quantopere Samosciam domum Musis extraordinariam patronam coleret, rotundissimo Epigrammate, Duumvirorum in Rep. literaria summorum M. Antonii Mureti, et Hugonis Grotii adiuncto purpuram purpurae, non pannum, ut modeste interpretabatur, assuens, testatus est. A quo patrono in singularis benevolentiae signum eodem munere, quod illis a Parente Thomae illustrissimo contigerat, aureo scilicet nummo Iohannis effigie signato donatus est. Hoc duces augendae dignitatis suae Opitius nactus, cum Serenissimo Regi, tum Senatui Reip. Polonae Amplissimo, e Laudationibus Sereniss. Anno Suecorum et Vandalorum Principis, Divi Sigumunds III. Sororis, et aliquod illustrium Senatorum, ut Raphaelis Comitis Lesnensis ac Palarini Comae, Honori ac memoriae aeternae dictis, magis magisque innoruit, adeo ut prudentiae politicae et eloquentiae laude, quae duo maxime Poloni Nobiliores coniungeresolent, cymbaalum quoddam fuerit. Que~admodum vero totum Reip. Polonae corpus, ita etiam primarium illius membrum Prussiam ac Civitates eiusdem primarias, Gedanum, Thorunium, Elbingam sibi devinxit: apud quarum Capita, Praesides dicunt, Cirenbergium Gedanensis, Preussium Torumiensis, et Israelem Hoppium Elbingensis, fingulis aliquid inscribens, illi Rhythmum veteris poetae incerti Teutonicum, isti priorem, huic posteriorem Epigrammatum selectissimorum Libros, praefando ac suam innocentiam suspectus excusando seapprobavit. In hoc liberali otio, quod Deus et Sarmatiae Monarcha Opitio fecerat, Operi illi Daciae suae tanti laboris, tantarum vigiliarum, tantarum lucubrationum, quod tantae molis ac ponderis non in nonum tantum annum, ut Horatius scripta victura premere praecipit, sed in sedecimum usque presserat, iam posttot desideria, exspectationern, et flagitationes doctorum, summam manum imposuit, ac si qliquot mensibus supervixisset, illud in portum iudicii publici stitisset. Circa extrema etiam tempora, quibus homini sua mens meliora parsesagire solet, ne ingenium suum sola gentilium ac profanâ literaturâ occuparetut, immorale illud Davidicorum Psalmorum ad modum Clementis Marotri. et Theodori Bezo Gallico metro concinnatorum et Gandimelae melodiis accommodatorum Opus, longe maiore felicitate quam Ambros. Lobvvoss saeculi tamen tum rudioris in hoc genere vitio excusandus, inter acutos arthriditis dolore edolatum


page 472, image: s518

Publicarat, Christianae genti aliquod devotae pietatis suae monumentum relinquere, atque hoc ipso testari cupiens, spiritum poeticum longe melius divinis et sanctis, quam profanis et saepelicentiosis occupari. Hanc psalterii paraphrasin, gemmam ceterorum scriptorum pretiosissimam, penu et prontuarium inexhaustae divinae sapientiae ditissimum; fontem vitae et consolationis limpidissimum, quis no intinâ cum animi voluptate excipiat, devote legat, psallat, memoriter recitet? Hanc Vestalem, ut ita dicam, virginem castissimam, sacerdotum piissimam, custodem sacri ignis divini ac spiritus poetici ac Prophetici fidissimam, Deo soli vacantem, pios incitantem, mente aegros et spiritu fractos solantem, sub nullo alio praesidio, quam decantatissimae pietatis Piasteae tutelâ, et sanctissumae Hedvvigianae devotionis umbra, hod est sub Tuae Cesitudinis, Optime et Pientissime Princeps, Nomine et Numine, tuam et securam fore divinus ille ac Christianus Poeta noster sapienter censuit. Sed in medio hoc virtutum ac gloriae cursu illustre hocingenium, literis et rebus gerendis apprime natum, cum ingenti orbis literarii ac Germaniae, cuius liberatis, antiquitatis ac linguae vindex erat incomparabilis, luctu ac damno in hoc effeto excelltntium ingeniorum tempore non facile reparabili, invidia leti praecerpsit. O fatalem mensem Augustum! ô funestum XIII. Cal. Septembres! ô abominandum contagium hoc optimo tanti viri spolio! ô infelicem Silesiam tanto sidere amisso nec ossium et cinerum bene meritissimi sui civis compotem! Finis vitae Opitianae ipsi Serenissimo Regi, Ligiis Dynastis, multis Poloniae ac Silesiae Proceribus, illustribus, et magnis, tristis, doctrinarum vero studiis in Europaeo orbe quaqua velsum vere luctuosus, ignotis quoque et incuriosis alias eiusmodi ingeniorum non sinecurâ fuit. Vulgus etiam sua tantum alioqui, publicis curis omissis, agere suetum, per fora, circulos, trivia, tabernas, tonstrinas, convivia de eius excessu locutum est, casumque notissimi ac ob comitatem gratissimi hominis indoluit. Hanc miserationem et intestinum dolorem augebat constansrumor intra biduum iteratus, illum ex contagio grassantis luis pestilenti sidere afflatum et uno ictu subito cum impetu interceptum esse. Tibi ero, Cycne suavissime, obitus, vel deprecandae asperioris formulae causa, abitus contigit optabilis, qualem sibi Solon e Pleiadis septenario sapientissimus, et legislator Atheniensium prudentissimus optasse legiutr, testimonio huius distichi a Cicerone ita versi:


page 473, image: s519

Mors mea ne careat lacrumis, linquamus amicis
Maerorem, ut celebrent funera cum gemitu.

Inhumanum et ingratum foret, tam clari, tam docti, tam prudentis et de Germaniâ tam insigniter meriti viri memoriam incuiosâ nostrorum oblivione sepelire nec vitam mortui hominis in vemoria vivorum aeternâ reponere. Et Opitui quidem noster medio floridae aetatis spatio nobis ereptus est, veruntamen si non annos, sed raras virtutes, rara in patriam, in literas, in totum hoc saeculum merita, rara fortunae patrocinantis munera, gloriamque, cui et vivus interfuit, et mortuus eadem florere numquam desinet, recte computaverimus, longissimum illum dicemus peregisse aevum. Nam cum ille vera bona, quae in virtutibus sita sunt, summâ animi vi, ignei et volucris ingenii vigore, continuae industriae contentione, eâ perfectione, quae non nisi caelestibus mentibus contingit, sibi comparavisset: quid amplius suo pullo, tothonorum, titulorum a Caesare, Regibus, Principibus, toto literarii orbis unanimi consensu et iudicio collatorum praemiis exornato, fortuna adstruere potuisset? Hoc etiam in parte felicitatis defunctis habuit, quod eum non paupertas, Germana illa bonae mentis soror et communis poetarum inprimis morbus afflaverit, sed praeter alia officia et functiones poesis etiam ipsi apud magnates tanta munera pepererit, ut etiamsi nimiis opibus non inhiaret, eae tamen pro conditione solitarii hominis, satis speciosae ipsi contingerent. Noster enim Germaniae Virgilius et Ronsordus a suis Evergetis et Maecenatibus idem expertus est, quod Bellaius, Ronsaerdus, Q. Septimius Florens, Auratus, Pybraechiu a Caeolo IX. Galliae Rege, qui hos suarum laudum praecones in sinu fovit. Cuius alias facetum dictum annotatum est, cum illud subinde in ore haberet, Poetas instar generosorum equorum alendos, non saginandos esse: intelligens eos necessario sumptu excitandos, ut spiritu ac animo ad carmen exsilirent, non ut prodigiâ liberalitate ferocirent et luxuriarent. Beatum etiam nostrum dicimus, quod dignitate vigente, famâ florente, salvis rebus suis ac studiis, e portu illo Gedanensi, cui se, quo naufragii metui ac altissimo civilium fluctuum aestui fortunas suas subduceret, credidisse videtur, in caelestem, tutum, securum, tranquillum, ac omni parte beatissimum portum secesserit. Ac sicut pacis bonum inaestimabile, sub ortum melioris saeculi, votis et suspiriis diu optavit: ita festinatae mortis grande solatium tulit, tempestates istas effugisse. Vana igitur, immo


page 474, image: s520

superstitiosa forct religio, et pietas magis officiosa, quam generosa, infirmo desiderio, mollibus lacrumis, muliebribus lamentis velle perfungi: cum contemplatio virtutum Opitianarum, quas neque lugeri, neque plangi fas aut pium est, impetrare pitius id a nobis debeat, ut illi Beatitudinem suam gratulemur. Credite, Auditores splendidissimi, divinam et caeloreceptam Opitii animam, si res humanas despicere posset, cum Rudio illo vatenos esse allocuturam:

Nemo melacrumis decoret, nec funera fletu
Faxit Cur? volito vivis per ora virûm.

Admiratione ipsum, aemulatione, imitatione venermur, honestemus, aequemus. Nondum plane neque effeta est natura, neque caelum fausto sidere ingenia producere desuetum, neque omnis lireratura emortua: sed multa ingenia, quae iam in hac saeculi infidelitate in occulto latent, melioribus temporibus sereservant. Enitimini exemplo Opitii instar echini se contra fluctus marinos erigentis, qui tot Constantiae exemplis firmatus inter medios belli fluctus, interarma et extremas sortis minas emersit, et calamitatis publicae occasione insigniora virtutis suae specimina exhibuit, quam sine hâc gravissimâ adversariâ forte potuisset. Prodite crescentis famae surculi, spes saeculi et posteritatis illustres, Flemminge, Conrade, Cepco, Tscherningi; Opitius nobilissimus ille in bonae mentis stadio praecursor et decursor vobis lampadem tradit: Opitius illc olor cycneâ voce sua iustam vobis canendi materiam reliquit, et vos fore sibi similes aut pares auguratus, vaticinatus est. Et tu, o mea iuventus, ad hoc exemplum, quod ita caelo tolli audis, te compone, eius virtutes, scripta, dicta, et facta, naevis praeteritis, quibus nec ille humanitatis infirmitate exsors erat, ad imitandum tibi propone: si quid in scriptis eius, prosis, vorsis, Latinis, germanicis, legeris, observaveris, in memoriam ad usum futurum ceu fidissimam custodiam repone. Quod si omnes quisque suo ordine, suo loco, omnia Opitii scripta, dicta, facta, gesta revolverimus, ac formam figuramque mentis ex illis aeternae, non materia auri, aeris, marmoris, aut artificio quopiam humano, sed modulo ingenii ac animi expresserimus: corpusculi eius exilis et vultus subpallidi, sed decentis tamen et bene compositi, quod olim augustae et iam divinae animae angustum praebebat domicilium conspiciendi desiderium facile molliverimus. Quamquam et forma eius aere ad vivum expressa, cui Barthius distichon hoc subscripsit:


page 475, image: s521

Talis, Lector, erat facie Phoeleia Siren,
Germani Princeps Carminis OPITIUS.

Ceterum tametsi Opitius, ut alterum ex se Opitium, ceu genuinam sui ingenio et mente effigiem, orbi daret, accedentibus insuper tot amicorum flagitationibas et hortatibus assiduis, ad matrimonium contrahendum consilia aliquoties inclinavit: tamen sive sorte nascendi, sive aspectu temporum, sive metu, ne sibi dissimilem, fato quodam optimorum virorum in educandis liberis frequenti, creaturam, aut inutile aut etiam damnosum terrae pondus gigneret, sive quod nollet necessatium illud malum, uti uxorem Cato appellat, prae liberâ aliquâ et gratâ compede, caelebs mortuus est, Epaminondae quasi exemplum secutus, quod melius patriae consulere se aiebat, quod nullos liberos relinqueret, quam Pelopidam, quod filium infamiae stigmate notatum genuerat. Neque tamen plane stirpis exsors obiit. Nam ut idem incomparabilis Thebanorum Dux Leuctricam pugnam ex se natam et superstitem, velut immortalem filiam relinquere se aiebat: ita Opitius vere gloriari poterat, patriae se suae duas immortales filias genuisse: alteram Germanicam poesin, a sesolo genitam, a tot hactenus procis petitam, tot ab aemulis et rivalibus invisim, tot denegatam, soli alicui Opitio novo aut eius proximo, destinatam: alteram Daciam, Romano cultu, lingua et menteindutam, maturam an~is, et utita dicam, nubilem, parente suô orbam, cui tutorem et Curatorem sibi elegit Nuslerum, qui ipsam pro paterno amore posteritati perpetuam ac propriam dicabit. Quicquid itaque in Opitio amavimus suspeximus, extulimus, admirati sumus, manet mansurumque estin oculis, auribus ac animis Germaniae in profundâ aeternitate temporum famâ rerum. Beatissimum hominem prae dicamus Opitium, qui non ut alii praestautes plerique viri, vel tantum legenda scripsit, vel scribenda fecit, sed utrumque cum admiratione Saeculi praestitit atque ambidexter posteritati in exemptum propositus superstes erit.

In Obitum Viri aeternae Famae MARTINI OPITII.

TE planctu nemo decoret, neque laudet, OPITI!
Plausus, non planctus te tumulumque decent.
Quitupit ire tuam in laudem, velut Icarus, alto
Mergitur elogii naufragus amne tui.
Nm numero et cumulo laudum omnigeno omnia vincis,
Quae vatum numeris ora diserta canunt.

IOH. WEIZIUS


page 476, image: s522

Innumeros annos Phoenicem vivere dicunt,
Unica totius quod sit et orbis avis.
Si quid inest fidei dictis, ut inesse putamus,
Credamus: si non: ficta videtur avis.
Sed sit ficta: aliquid veri in se continet ales:
Scilicet in fictis vera latere solent.
Phoenix rara avis est, rarum quid et indicat inde,
Saecula Phoenicem quaeque tulere suum.
Graecorum quondam fuit ingeniosus Homerus
Phaenix, Ausonia Flaccus, itemque Maro.
Gallis Ronsardus, Bata vis est Heinsius: omnes
Carminibus Linguas excoluere suas.
Teutonia ergo parens alias fecunda Virorum
Doctorum, Sterilis ne videatur eis:
Martinum Opitium Phoenicem, Slesia, tandem
Teutonicae tandem, tuque Bolesla dabas.
Sed cur in cineres redigi vult hicce sepultus
Dantisci? Ut pullis esset in orbe locus.

VALEN. SAENFTLEBIUS.

EPITAPHIUM.

Quis iacet hoc tumulo? Martinus Opitius ille.
Qui posuit? Charitum Pieridumque dolor.
Quae tumulum mulier servas? Germana Poesis.
Pectora quid tundis, quid lacerasque genas?
Hic mea Lux, mea vita fuit, meus ignis; et isthunc
Novi, ceu matrem nosse puella solet.
Quid pauci, qui teretinent? ne condar iisdem
Sedibus, hifaciunt iniciuntque manus.
Quaefurtim dant verba? minantur se fore iunctim.
Ante mihi solus quod meus ignis erat.

ELIAS MAIOR.

MARTINUS OPITIUS. Anagr. VIR OPTIMIS NATUS. IS PROMTUS IN VITA.

VIR OPTIMIS NATUS viris
Et ipse factus optimus:
Vir optimus Virtutibus:
Vir optimus verâside:
Vir optimus prudentiâ,
In literis Vir optimus.
Honoribus vir optimus
Et gloria Vir optimus.


page 477, image: s523

PROMTUS consiliis varioque poemate PROMTUS IN VITA linguae flumine promptus eras. Ingenlibonitas, studiique industria, OPITI, Promptum te fecit, magne Vir, esse Virum. Chronosticon. PatrIa progen VIt Me terra sILesIa, sparsIt PULVerIUs GeDanI PrUssIa at ossa sVIs. I. G. MAERESIUS.

SCRIPTA.

Silvarum libri II. Epigrammatum I. Francof. 1631. in 8.

Oratio ad Serenissimum et Potentissimum Principem, Fridericum, Regem Bohemiae: Vratislav. in 4.

Laudatio funebris Memoriae ac honori Illustr. Ulderici, Daniae Regis Filii dicata: Francof. 1633. in 4.

Incerti Auctoris Teutonici Rhythmus de Sancto Annone, Colan, Archiepiscopo, ante DCC. aut circiter annos conscriptus, ex membrana veteri editus, et animadversionibus illustratus: Dantisci 1639. in 4.

Florilegium Variorum Epigrammatum? ibid. 1640. in 8.

felicitati Augustae honorique Nuptiarum Serenissimorum Principum, Uladislai IV. Polon. Sueciaeque Regis, et Caeciliae Renatae Archiducis Austriae D. D. Martinus Opitius: ibid. in 4.

Catonis disticha Germanice expressa: Vratisl. in 8.

Hohes Lied Salomonis: Breßlau 1627. in 4.

Von der Welt Ertelkeit, auß dem Frantzösischen verteutschet: Brieg. 1629. in 4.

Schäfferey von der Nimfen Hercinie: ibid. 1630. in 4.

Hugonis Grotii von der Warhett der Christilichen Religion, auß der Holländischen Sprache verteutschet: ibid. 1631. in 4.

Vesuvius, Poema Germanicum; ibid. 1633. in 4.

Prosodia Germanica, oder Buch von der Teutschen Poeterey: Wittenb. 1634. 1647. in 8. Franckf. 1658. 1668. in 12.

Die Psalmen Davids und die Sontags-Episteln, nach Frantzösischen Weisen gesetzet: Dantzig 1638. in 24. Basel 1640. in 12.

Ioh. Barclaii Argenis verteutscht: Amsterd. 1644. in 4.

Opera Poetica, das ist, Geist-und Weltliche Poemata: Franckf. 1628. 1644. in 8. Amsterd. 1646. in 12.


page 478, image: s524