07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 420, image: s466

LAUDATIO VIRI ILLUSTRIS NICOL. CLAUDII FABRICII DE PEIRESC, Senatoris Aquisextiensis, Habitain Contione funebri Academicorum Romanorum. Die 21. Decemb. anno 1637. perorante IO. IACOBO BUCCARDO PARISINO

PRaeclare a vobis et ex ordinis nominisque vestri dignitatu factum est; Academici Romani; quod Clarissimo viro Nicolao Claudio Fabricio Perescio, Gallorum humanissimo, atque doctissimo publicos in morte honores, funebremque laudationem decrevistis. Si enim prius mosiste a maioribus vestris, maxime ad eos homines, qui de Republica bene meriti essent ornandos, et ad omnem posteritatis memoriam commen dan dos institutus est: tanta quidem ac tam praeclara exstant Perescii merita, atque ornamenta, in eam Romanae Rei publicae partem, quae doctrinae, atque humanitatis studia complectitur ut non solum labefactatae rei literariae in vidiam a Transalpinis nationibus removiise, sed et ipsorum Romanorum gloriam in colendis artibus adaequasse, vel potius superâsse videatur. Omnes enim ex omni aetate, qui in hâc ciitate disciplinas et scientias vel industriâ suâ illustrarunt, vel auctoritate, atque liberalitate ornaverunt, si unum in locum confetantur, cum


page 421, image: s467

Perescio minime videntur comparandi. Qui ceteris denique omnibus virtutibus adeo excelluit, ut etiam hoc uno aetas nostra potuerit in omni genere laudis, cum antiquitate certate. Quo maius mihi, ac diffi cilius onus impositum esse video; ut ego scilicet mediocri prorsus ingenio, nullo dicendi usu, aut facultate, homo peregrinus; in hoc ornatissimo Romanorum, id est, disertorum politorumque hominum consessu, de innumeris ac prope incredibilibus summi viri laudibus, verba faciam. Quod quidem a me nec confidentiâ, aut temeritate quâ dam susceptum est; eruditissimi Academici; sed tum mea in vos observantia, qui munus istud honorisicentissimo vestro decreto ad me detulist is; meoque in eos obsequio, qui ut summum in me tenent imperium, ita illurum auctoritatem, meo de me iudicio praeferre necesse habui: tum vero maxime benevolentiâ, atque pietate; quae me ad gratias, quas vivo Perescio magnas semper habui mortuo demum hoc supremo humanitatis officio referendas; pro eius in me meritorum magnitudine impulit. Cum enim in patria vitam studiis, quibus usque a puero deditusfuit, maxime accommodatam, vivere mihi per parentes non liceret dum me in forum, et ad curiam nolentem trahunt; lutetia amplissima, potentissimaque urbe sponte carens, ad hanc vestram, in voluntarium exilium venitetandem decrevi: ex qua nimirum religiones, leges, literas, omnem denique rerum omnium cognitionem, omnem vitae elegantiam, ad nos olim effluxisse, cum librorum lectione cognoveram, tum eadem haec omnia, nunc sub humanissimo, sapientissimoque Pontifice, in eâ magis magisque vigere, ex eruditis nostis hominibus intelligebam. Quibus potissimum auctoribus, cum Perescium rerum Romanarum gnarissimum, ex itinere convenissem: is me et liberali hospitio atque in intimam accepit amicitiam; et cum tam praeclaris de huius civitatis instituto praeceptis atque ita gravi ad literatos primariosque urbis viros commendatione, Romam ex provincia decedentem prosecutus est; ut statimsub eum progressum, non solum populi ingentium, publicosque mores cognoverim, meque eis accomomdarim facillime: sed etiam in vestrûm omnium; eruditissimi Academici; consuetudinem me insinuaverim, et quod maximum est, in summorum virourm rei, et publicae et literariae principum familiaritate, eum qui non nisi claris, doctisque hominibus esse solet, locum obtinuerim. Quare, impius profecto, ne dum ingratus, apud


page 422, image: s468

vos, ceterosque omnes haberer; cum literatissimos quosque, maxime Italos, laudatione post decessum prosequi olim instituerim; si hodierno die omnium doctissimum, mihique patriae, necessitudinis, et beneficii vinculis coniunct issimum virum, laudandi munus, quantumvis arduum, ac difficile recusarem. Itaque rem aggrediar magni nominis, magni exempli, novitatis, admirationisque plenissimam: et quantum eloquentiae ad id mihi deest; tantundum cum a singulari meâ in praestantissimum virum pietate, perceptique ex eius obitu doloris magnitudine, quae nonnumquam disertos ac copiosos facit: tum a vestrâ benevolentia; Patres amplissimi, vosque ceteri ornatissimi viri; vestrâque in me attente audiendo benignitate, mutuari, atque adeo supplere conabor.

Nicolai Claudii Fabricii Peresci vitam, quae supra huius aetatis hominum captum, moremque putanda est; cum illis antiquorum praestantissimis, ac beatissimis comparanti mihi; una prae ceteris Titi Pomponii Attici, par adeo, et similis visa est, ut eam interea, dum ad alia propero, quae exspectationem de Claudii Fabricii doctrina, literarumque studio, a me ab initio concitatam magis explicant, veluti absolutissimam tabulam vobis proponendam censuerim: in quâ expressam Perescii ingenii, virtutumque imaginem videatis. Ambo siquidem nobilibus literarumque studiosis geniti parentibus, pueritiam in liberalibus doctrinis, sicut adolescentiam in literatâ peregrinatione, apud exteros principes, doctosque viros honoratissimi consumpsere. Ambo magans, et amplas in patria gessere amicitias: bonos viros, et studiosos, tam ab aliena iniuria, quam a multa inter se obtrectatione; nec non ab egestate vindicavere. Domi, in quam uterque omnium ordinum homines literaliter invitavit, plus salis, quam sumptus in victus; velut in cultu non affluentem affectavere munditiam. Optimis alioquin omnibus rebus usi, familia in primis,, ut ne pedissequus quidem quisquam esset, qui non et anagnostae, et librarii munus pulchre praestare posset. In Republicâ, quae utrisque temoribus varia admodum commutabilisque fuit, ita ambo versati sunt, ut semper optimarum partium essent. Honores vero, qui in eâ sibi patebant, non petierunt: sed ordini, quo orti essent, contenti, in veteri vitae instituto, id est in studiis


page 423, image: s469

maxime Philosophiae, atque antiquitatis; suavissimis, optimisque moribus, ad senectutem bene, beateque vixere.

Haec pauca ex multis exempli causâ attuli, ut sic deinceps habeatis; omnium Titi Pomponii virtutum, quarum pulcherrima exstant in antiquitate monumenta; maxime temperantiae, probitatis, atque prodentiae laudem, cum Perescio esse com~ unem. Quamobrem iam ad illas venio, ad quas dudum festinat animus, quae Claudii Fabricii adeo propriae, tamque suae sunt; ut nemo ex omni aetatum memoria, cum ipso de earum gloria contendere, vel in societatem venire possit. Nimirum assidius, ac prope incredibilis labor, egregiaque opera, in omnium magnarum rerum, atque artium scientia, literarumque cognitione percipienda: ardens in eas conservandas, amplificandasque cura: perpetua denique, et constans voluntas, in homines literatos ornandos; et regia in ea omnia liberalitatis magnificentia. In quibus persequendis, ea veritatis simul, ac brevitatis ratio a me habebitur; ut remoto omni insigni Orationis ornatu, simplici ac plane historicâ narratione, Perescii studium, liberalitatem, et in commentando, scribendoque diligentiam, rei literariae praestitas, summatim exponam.

Gens Fabricia, postquam ex equestri ordine, apud quam per tercentos, et amplius annos, militari gloriâ floruerat, in senatum Aquensem cooptata est; ita ingenio, et doctrina excelluit, ut non solum amplissimae dignitatis, sed etiam summae eruditionis in quartam sobolem propagatae hereditas, una cum satis lautâ literariâ suppellectile, ad Nicolaum claudium Fabricium venerit. Qui cum avitas studiorum maxime, atque doctrinarum possessionis, non solumtenere, imo etiam aliquid, atque adeo multum illis addere de suo decrevisset: omnem curam sumptumque posuit, in ornando potissimum, atque amplificando eo instrumento, quo in optimis artibus comparandis, magno prorsus opus est. Quamobrem ubi optimos quosque libros, primum sibi undique colligendos: deinde auro, purpura, omni denique eleganti, et magnifico opere ornandos, per egregios artifices, qui suae domi vivebant, diligenter curasset, illosque omnes diligentius evolvisset: nihil quidquam habuit antiquis, quam ut tota Europa peregrinaretur: non solum ad hominum qui tum vivebant, mors, civitatumque instituta


page 424, image: s470

nosecenda: sed ut tamquam in rem praesentem veniens, eaque demum subiciens oculis, quae auditione, vel lectio~e acceperat; vetustiora antiquitatis monumenta acerrime contemp laretur: ac quaecumque inde auferri possent, comum secum in bibliothecam transferret. Quo primum iter dirigeret, Italia se obtulit: in qua cum ingenia praestantissima, et elegantissima, humanissimi, optimique mores, leges denique praeclarae, atque salutares nunc vigent; tum vero pristinae fortunae, illorumque omnibus attibus florentissimorum temporum, reliquiae plurimae supersunt. Lustratis igitur Liguriae Etruriaeque oppidis, ad hanc ubestram urbem, velut ad diuni, humanique imperii domicilium, et antiquitatis atque humanitatis sedem, magno itinere contendit: ubi fora, theatra, templa thermas, arcus, et cryptas; oculis pedibusque diligentissime permensus est; sicur obeliscos, columnas, statuas, aera, marmora, gemmasatuqe codices; omnia denique priscae magnificentiae, artiumque monumenta; quae in vestrorum murorum ambitu, plura quam in reliquo terrarum orbe, atque illustriora reperiuntur, attre ctavit, excussit, et quaecumque potuit, domum abstulit: partim maximo pretio empta; partim oblata, dataque a doctis hominibus, qui, ut semper Romae, tum maxime studiosissimorum munificentissimorumque Principum Aldobrandinorum, temestate, plurimi atque humanissimi fuere. Quos omnes, praecipue Fulvium ursinum, et Laelium Pasqualinum, viros in colligendis, colendisque antiquitatum reliquiis diligentissimos, et maxime industrios; ad admirationem, atque amicitiam adolescens Pereseii virtus, eximiaque doctrina traduxit. Eandem exspectationem, favoremque Roma Neapolim secum attulut, dum versatur cum Mattheo Capuano Conchanorum Principe, magis literarum amore, atque scientia, quam summâ dignitate generis fortunaeque claro, ac Matre Gurgustiola, in supremo consilio IV. viro apprime docto: qui ambo locupletissimos omnium rerum antiquarum thesauros domi habebant. Celebres praeterea Ioannis Baptistae Portae, atque Ferrantis Imperati aedes ibi frequentavit: quorum ille rerum occultarum, et quasi a naturâ involutarum acerrimus investigator, atque interpres: hic custos et conservator diligentissimus fuit. Et cum hisce rebus, non minus quam antiquiati studium suum, laboremque Perescius impertiret, reconditissimum quemque in vestigavit angulum, non solum amplisimae, pulcherrimaeque urbis, sed et totius felicissimi illius agri Campani; in quo iucundum, naturae mirabilibus illi


page 425, image: s471

maxime gaudentis operibus, et antiquae Graecorum, Romanorumque magnificentiae, ac Iuxuriae, certamen spectaret. Italiam reliquam, omnemque Galliam Cisalpinam pari diligentia lustravit: Ravennam ex itinere diverrtens, ut inviseret, cum funesta illa Gothicae barbariae tropaea, Romani imperrii ruinis imposita; tum maxime Hicronymum Rubeum, istarum antiquitatum, ac inedicinae scriptorem luculentum. Inde Patavium se contulit, invitatus praesertim famâ, quae de eximiâ Ioannis Vincentii Pinelli doctrina, eiusque refertissimo omnibus omnium linguarum, atque scientiarum voluminibus Musaeo, itatum Europam peragrabat: ut docti homines, antiquos libors in bibliothecam collecturi, vel suos edituri; ex longinquis locis illus ad eum consulendum venirent. Ibi Perescius aliquandiu moratus est, non tantum ut in Pinelli domum, ac bibliotheeam, sed etiamin illus consuetudinem penetraret: in quam se denum totum dedit; ad eximium eius in literas, hominesque literatos ornandos studium, et ceteras omnes viri praestantissimi virtutes cognoscendas, percipiendasque; quas scilicet imitaretur, et cunctas ipse aliquando rei literariae, cum maximâ ad singulas accessione praestaret. Eamque de se spem adeo magnam, ac prope exploratam, iam tum illic dederat, ut Paulus Gualdus, vir et suopta ingenio, atque doctrina, et intima Ioannis Vincentii familiaritate clarus; in commentariis, quos de eius vitâ satis elegantes conscripsit, de Perescio affirmaverit: Aetatem nostram, si quam Pinello parem ferret, non alium ab eo fore, qui patavii vix dum plenam pubertatem egressus, eo ardore Pinellum, Pinellique studia fuerit complcxus, ut ipsi Gualdo, ceterisque doctioribus viris, miraculo sset. Qui quidem homines eruditi, quotquot Patavii tunc aetatem in literis beatissime agebant; in primis Pinellus ipse, et Hieronymus Alexander, atque Laurentis Pignorius, limato iudicio, sicut polita doctrina excellentes, gravissimum hoc egregiae indolis, a Gualdo tributum Peiresco testimonium, adeo approbaverunt, eamque in illo admirati ita amavere, ut praesenti domum quisque suam, maximâ cum hospitalitate patere voluerint, suaque reconditiora, tam quae in privatis bibliothecis, quam in publicis tabulariis, Pataviae et Venetiis, urbe earum, ceterarumque rerum abundantia, florentissima servarentur iidem postea absenti, quod plerique etiam ex reliquis Italiae, atque adeo Europae civitatibus fecere de studiis


page 426, image: s472

per literars communicaverunt, librosque suos ab ipso, vel in eius nomine edendos honoris causa miserunt: Sic florens gratia, et hospitiis clarissimorum, doctissimorumque hominum ubi se locupletavit signis, tabulis, nummis, codicibus, ceterisque vetustissimis Italiae ornamentis, Germania, ultimque Britannia peregrinari perrexit Atque ibi quidem plurimas antiquitatis reliquias collegit, nec non existimationem, ac benevolentiam hominum, non solum in sapientiae, ac literarum studiis, sed etiam in pictura, architectura, ceterique elegantioribus artibus excellentium: quos Claudius Fabricius, illurum operum elegans spectator, ut olim in Italia, ita tum in illis regionibus coluit, ac sicut ceteros omnes viros doctos, ad suam adiuxit necessitudinem: praecipue Petrum Paulum Rubenium, et ob rerum antiquarum cognitionem, et picturae, scal pturae, architecturae que scientiam, quas ex Italia ad Belagas, primus cum pristino splendore, atque dignitate, transtulisse videtur: Marcum Velserum rei publicae apud Vindelicos, et literariae in totâ Germaniâ constituendae, studiosissimum Duumvirum: Ioannem Barclaium tum in Britania, magnam ex doctrinae, ingeniique elegantia laudem adeptum: Danielem Heinsium Batavorum polititissimum omniumque doctissimum eius doctorem, Iosephum Scaligerum, qui Claudium Fabricium, sibi tantum famâ ac nomine notum, ubi primum secum de literis liquentem audivit, vir acri certoque iudicio, ipsissimum Perescium ipsum esse affirmavit. Postrema fuit Parisiensis peregrinatio, quam ob librorum optimorum, doctissimorumque hominum copiam ibi affluentem, iterare ei visum est. Priore, se dedit iacobo Augusto Thuano, eiusque celeberrimae bibliothecae; ad quam Isaacium Casaubonum, Franciscum Pithoeum, ceterosque summos viros, ex superiori saeculo, praestantium ingeniorum in Galliâ feracissimo superstites, Claudius Fabricius videbat ventitantes: qui ipsum Thuanum, velut historiae, ita reliquarum maximarum artium, ac hominum, qui eas profiterentur, principem patronumque optimum, et Gallici imperii, atque maiestatis, acerrium defensorem, quottidie celebrabant. Post decennium domi conscumtum, in recognoscendis literarum, antiquitatisque monumentis, ex tota Europa collectis; iisque in Musaeum suum, atque in memoriam, quae ipsi prope divina fuit, redigendis, digerendisque: Lutetiam iterum se contulit, ad versandas vorandasque reliquas bibliothecas: Regiam scilicet, Dionysianam,


page 427, image: s473

Victorianam, D. Germani, atque Memmiorum; et studiosos illarum cultores invisendos, quorum veluti nova soboles illic tum florebat. Inter quos, hodie excellunt: Puteani fratres humanissimi, qui apud Thuani filios, patriis ingenii, virtutisque dotibus ornatismis, cognatos suos, non solum eius bibliothecam, sed etiam literas, hominesque iis deditos, veluti suae tutelae ac fidei, Iacobi Augusti testamento commendatos, quibuscumque rebus possunt, iuvant et mirabiliter ornat: Nicolaus Rigaltius, politiore doctrinae, iudiciique elegantia, et incorrupta Latini sermonis integritate omnibus antecellens: cui nos, si modo in hoc genere literarum aliquid profecimus, id totom debere gloriamur: Claudius Salmasius, et Hugo Grotius, qui literaturae, optimarumque artium principatum sibi vindicant. Petrum Segnierium, Henricum Memmium, atque Hieronymum Bignomium, viros magis doctrinâ, eximioque suo in literas studio, quam supremis Gallicae purpurae honoribus illustres, brevitatis causâ omitto. Sirmondum relinquo, Petavium, Morinum, Mersenium, Burdelotium, et Valesium, aliosque prope innumerabiles, ex summa doctrina, praeclarissimisque suis scriptis, maxime claros: quorum omnium animos, atque voluntates sibi conciliavit Claudius Fabricius, et ad suos id est ad rei literariae usus coniuxit Atque unum praeterire nequeo Guilielmum Varium, non minus eloquentiae, ac Philosophiae studio, ceterisque maximis virtutibus, quam sanctissima cum hoc nostro Attico amicitia, Marco Tullio comparandum. Is ex quo Perescium in Senatum Aquensem, cuius ipse princeps erat, legit, continuo in consuetudinem eius dedit, sic ut prorusus una illic vixerint; nec unquam postea passus sit eum a se separari. Quare cum in aulam a Rege evocatus esset, ad annuli signatorii custodiam, quod summum est apud Gallos, togati hominis fastigium, eum illuc secum duxit; unum esse in teta Gallia dignum existimans, quem contubernalem, et consiliorum in Republica, atque honorum, adiutorem, socium que haberet. Huius porrô gratia, Perescius nullâ fere in re usus est, nisi in deprecandis amicorum, hoc est doctissimorum virorum, aut periculis, aut incom~odis; et studiorum ratione procuranda: ad quam praeter cetera egregia ornamenta, id demum maximum contulit, utse auctore, maxima


page 428, image: s474

vetustissimorum codicum copia, Regis nomine compararetur, ad supplendam, atque amplificandam parisiensem bibliothecam: quae omni tempore, ad omnium usus ita patat; ut ex eâ maxime, praeclariora antiquarum doctrinarum monumenta, in dies eruantur. Quo autem potissimum beneficio, se a Vario ornatum volnit, id unum prope fuit, ut vetustissima curiarum, templorumque tabularia, in omnibus Galliae oppidis, sibi es auctoritate invisere, atque excutere liceret. Cum ab opibus alioquin, et honoribus consectandis tam esset alienus, ut saepius repudiaverit a Vario, ultro oblatos, qui cum Claudium Fabricium, in amplissimum pristinaeque dignitatis apud Gallos maxime retinentem, Antistum ordinem cooptari vellet: vix ab eo tandem impetravit, ut mediocre acciperet sacerdotium. Mortuo Vario, qui suam omnem, ut ita dicam, antiquariam suppellectilem, amicissimo studiosissimoque viro legavit; et testamenti tabulas, illius fidei atque auctoritati commendavit: Domum, Musaeumque suum diu desideratum, spectabat Peirescius, cum ecce sub ipsum a Pariensi aula discessum, ad Romanam denuo ex itinere invitatur: optati ssimo nuntio de novi Pontificis creatione, Maphaei scilicet Barbarini Cardinalis. Si quidem hunc ante Pontificalia insignia, perinde ingenii doctrinaeque ac san ctitatis in Republica Romanâ principem, ipse tam bene noverat: procurataque olim simul atque iterum, divinorum illius ooematum editione, aliisque officiis demeruerat; ut cum nuntius, qui Regem ante omnes de eâ re certiorem facere vellet, obvio Perescio tantum dixisset: virum Romanorum Principum eruditissimu, eique amicissimum, in mortui Pontificis locum suffectum; ipse continuo, Maphaeum ad gubernacula Reip. sedere intellexit; cum in credibililaetitiae voluptate. Praevidebat enim literarum studia, in lucem atque splendorem sub doctissimo Pontifice revocatum iri; studiososque, vel ex ultimis terris, ad aulam Barbarinam celebarandam, ornandamque honcrum ac praemiorum spe advolaturos. Ad quam temporum, literarumque felicitatem oculis saltem usurpandam, ac Pontificem sui studiosum adornandum, Romam ab amicis non invitus attrahebatur. Sed profectionis causam, ambitionem, a cuius vel suspicione abhorrebat, potitus quam officium, visum iti nolebat: et postquam ex Circes insula, tanto labore tandem solvisset, si cantibus Sirenum illiceretur, ut apud eas haereret veritus est: quare


page 429, image: s475

in suam tandem Ithacam, ad optatissimum studiorum partum, se ex longa peregrin atione recepit. Tunc enimvero Perescii Musaeum, ac tota domus, ex praesentis Domini regali propeliberalitate; qua videlicet non solum in literas earumque instrumenta ornanda, sed maxime in studiosos homines iuvandos, colendosque deinceps usus est; ipsâ Alcinoi Regiâ, et magnificentior, et hospitalior evasit.

Delectum Romanae aulae folrem, illnc aliquanto post Cl. Fabricii accessum secum advexerat Fran ciscus Barberinus Cardinalis; qui a Pontifice ad iustissimum, fortissimumque Galliae Regem, Legatus mittebatur. Prro autem hunc, ac nobilem eius comitatum laute adeo atque splendide accepit Perescius, ut cum ipsis Regibus de magnificentia certare visus sit: admiratus, veneratusque in iuventutis Principe, cum maturam patrui Pontificis prudentiam, atque sanctitatem: tum maxime singularem literarum scientiam, et erga homines studiosos voluntatem. Atque ob illas excellentes primarii iuvenis virtutes, ei usque ad extremum vitae spatium, ita omne officium, cultumque tribuit; ut nullus ferme ex Gallia in Italiam traiceret, cui non tantum literas observantiae, sicut eruditionis plenas, ad eum perferendas traderet; sed et libros, plantas, atque animaliarara, pereginaque, ad locupletissimae bibliothecae Barberinae, hortorumque ornamentum. Cui vicissim humanissimus Princeps, maximas semper habuit gratias, et eadem epistolarum frequentia, similibusque muneribus retulib. Haud minori observantia ornatissimos et doctissimos quosque, ex celeberrima Legati cohorte coluit Perescius: Cassianum Putealem ante omnes, virum obgeneris, virtutum, atque eruditionis claritu dinem, summis laudibus, honoribusque dignum; cum quo, morum elegantissimorum, et in optimas artes, eorumque cultores, prolixae naturae similitudine, sibi coniunctissimo; de omnistudirum suorum ratione, familiariter deinceps communicavit. Item cum Ioanne Baptista Donis, qui ob ingenuitatem, aptumque ad omnium magnarum rerum scientiam ingenium, fuit ipsi carissimus. Istarum amicitiarum ibi tum, sicut Romae demum aliarum, conciliator fuit Hieronymus Aleander, vir optimis artibus, summisque ornamentis praeditus, et ab adolescentia, Fabiricii amantissimus, qui nobilem eius, plenamque dignitatis, atque sapientiae domum, praestantissimaque studia, tuncita miratus est; ut unum omnium mortalium maximum atque felicissimum Perescium, palam deinceps praedicare soleret: saepiusque cogitaverit, ex aulâ atque ipsâ urbe, ad eius suavitatem,


page 430, image: s476

pretiosissimumque literaturae thesaurum fruendum. Aquas Sextas migrare. Quo deinceps omnes principes viri, qui rei publicae causa, ex Italia in Galliam, vel illinc ad hanc Provinciam traiciebant, ex itinere diverterunt: ut hominem convenirent, penes quam erant commentarii, acta, et reconditionra regnorum instrumenta; quinque regionum situs, descriptiones temporum, populorum origines, leges, foedera, bella; Regum victorumque primariorum stirpes, cognationes, atque suecessiones optime noverat: sic ut nemini fundi, Domusque suae ratio fuerit, quam illi orbis nostri status atque conditio notior, ac nationis homine, magnarum peregrinarumque studiosi, illuc se conferebant, ad ipsum celeberrimumque eius Musaeum invisen dum; in quod praeclara, raraque omnia collecta, sub uno aspectu cernere erat; quorum conspiciendorum causa, antea mortales universum terrarum orbem peragrabant. Illa siquidem prope cuncta, secum ex peregrinationibus domum attulerat, tam ipse Perescius, quam frater eius Palamendes Fabricius Valavesius, vir humanissimus; qui ambo in studiorum, domestici victus, reique familiaris communitate, ita extra simultatem ad senectam vixere; ut numquam alter cum altero in gratiam redierit. Ad ea porro, nova quottidie comportabantur, non solum e tota Europa, sed ex Asia, Africa, Indica, atque novo orbe, cum vetus hic noster, eius inexhaustae discendi aviditati non sufficeret: tia ut nemo ex ultimis terrarum oris ad has nostras appelleret, quin illuc inveheret plaustra, atque navigia rerum, naturâ aut arte admirandarum. Has enim in singulos dies ad eum mittebant, homines in celeberrimâ quaque iltarum provinciarum urbe, ac portu delecti, quorum opera, ad ea omnia diligentissime comparanda, infinito sumptu ipse utebatur. Et cum isti homines, sua quantu~vis argute sedulitate Perescio cumulate satisfacere nequirent, saepius ipse alios domo misit, ad omnes maris Aegaei insulas, montem Atho, Bysantium, Alexandriam, et ad miserandas illas Memphis, atque Carthagius reliquias suo nomine, atque aere conquirerent, praerer res alias novitate mirabiles, praecipue vetustissimos codices, Graecos, Hebraicos, Arabicos, Persicos, Coptos, Aethiopicos, denique cum cetera Asiaticae, atque Africanae antiquitatis monumenta, tum maxime priscorum Principum Aegyptiorum corpora, pretiosissimis odoribus, medicaminibusque condita. In quo profecto clebrata illa veterum Pergamenorum, Alexandrinorumque Regum nec non Gallorum nostratium, in bibliotheacas magificentissime ornandas studia, regali plane animo aemulatus essc videtur. Ad suam hanc bonarum aeium officinam, et sapientiae, virtutisque diversorium, omnes literarum elegantorumque artium studiosos peregre advenientes, non solum benigne admittebat Perescius, et bibliothecae suae totum eis explicabat thesaurum sed diutissime illic retinebat, honesto, ac maxime liberali acceptos


page 431, image: s477

hospitio quibus demum discedentibus, aliquot codices, num~os, et alia, quae ad eorum studia magisapta videbantur; omniaitem, que ipsis opus fuerant, ex suâ re familiari largissime dabat: quemadmodum ceteris prope omnibus literatis hominibus absentibus, sibi nominetnus notis, quidquid in literaria, atque antiquaria sua suppellectile erat, quod ipsis, in lucubrationibus, adium ento fore arbitraretur; ultro nec petentibus, saepiusque talium rerum ignaris mittebat. Si quid domi non esset, quod alicubi lateret, ut id quoquo modo ad illos perveniret, suaque deinceps quae prae manibus haberent opera, polita, perfectaque ederent; nulli labori, aut impensae parcebat. Quos vero peregrinationes, rerum antiquarum, aut naturalium perquirendarum causâ, parare audiebat; ipsis commendatitias literas, iumenta, atque viaticum, de suo curabat: et ad eas suscipiendas, multo iisdem conditionibus ultro oblatis invitavit. Omnes denique, quos solo literarum, virtutisque studio, et fortunae iniuria calamitossos esse sciebat; quibusrebus indiguerunt, adiuvit, aere alieno oppressos levavit; vel illos optimatibus dilitenter commendabat, acmulta illis caepe impentravit, cum apud omnes paulo humaniores Europae Principes, maximam gratiam auctoritatemque obtineret: praesertim apud EMINENTISSIMOS CELSISSIMOSQUE VIROS, QUI GALLICIIMPERII CLAVUM HODIE TENENT, quippe qui, pro suo singulari litearrum amore, atque scientia, Doctos in oculis, auribus, atque comglexu habent: et quae sua est regalis magnificentia, arque magnanimitas; eos omnibus omnium ordinum hominibus, in beneficiis honoribusque tribuendis, anteponunt. Beneficae, prolixaeque adeo, Perescii naturae testes oculatos, et ab ea ipsa locupletes, citare possum, non tantum ex hac urbe, istoque consessu; sed vel ex ultima Syria, immensaque Libani altitudine, Amîram doctissimum apud Maronitas Antistitem; ex Magna Graecia magnum Philosophum Campenellam; ex Galliâ eruditum hominem Petitum, et multitudinem aliorum, ex aliis provinciis infinitam. In~umerabilia item liberaliatis, ac magnificentiae exempla, vobis referre habere; vix de Rege, nedum desenatorii ordinis, censusque homine credibilia. Cum tamen, quod propius miraculo, quam fidei est, ipse quadraginta milia sestertium num~ûm, hoc est unciam unam ex tota redituum summa, in hanc solam vestram urbem, singulis annis erogaret; quod et in ceteras Europae celeberrimas, eum fecisse existimandum est; partim in libors, aliaque huius generis munera, hunc ad amicos mittenda; partim in codices, statuas, aera, marmora, quae hic indies eruebantur; vel eorum saltem exemplaria et imagines pictas, fictasve;


page 432, image: s478

aut in cerâ, gypso, vel chartâ madente impressas, sibi comparandas. Sed temporis me ratio; eruditissimi Academici; ut vela contraham, portumque tandem respiciam monet. Verumenim vero, vester iste vultuum ardor, animorumque intentio, sine dubio ame contendit, ut munus promissi omne conficiam; quo me vobis probaturum recepi, Claudium Fabricium longe omnes superasse; non solum singulari in literas studio, et largitate; sed quod demum maximum est, in defesso labore, incredibilique industria, in commentando, atque scribendo, de maximis quibusque artibus; quarum profecto, nulam partem intactam reliquit.

Historiam Provinciae Galliae Narbonensis, hoc est patriae suae, pluribus, magnisque voluminibus conscripsit; diligenter adeo, ut sive antiquitatem, sive leges, pacem, vel bella, et Rei publicae conversiones spectes; nihil est quod in illis desideres. Nobilium eiusdem Provinciae familiarum origenes, suaeque separatim, aliis voluminibus contexuit: et cum Gens Fabricia Pisis orunda esset; unde, annos quadringentos ante, bellica laudeflorens, in Galliam propagata est; Pisanam, ipsamque adeo Italicam antiquitatem; cuius summus amator semperfuit; iisdem libris praeclare illustravit; multa seorsim recondita, in commentarium referens, de Gothicis Regibus, qui Italiae imperium obtinuerunt, ex antiquis nummis petita; sicut de Gallicis, quorum originibus, propaginibusque nimia vetustate obscuratis, maximam attulerat lucem. Omnium deniquererum, quae magnae, ac memoriâ dignae, suâ aetate gestae sunt; venustissimos, ac plenissimos scripserat commentarios. Philosophiam, cui potissimum naturali, mirifice deditus erat, suis etiam scriptis exornavit atque amplificavit. Si quidem elegantem confecerat librum, de ludiciris illis naturae operibus, quae certis regionibus e terrâ effodiuntur: scilicet de lignis, rebusque ceteris, a sua in lapidis, vel aliam naturam degenerantibus, de vastis item, immanibusque illis Gigantum, ut vulgus opinatur, ossibus; quorum magnam vim, ex longinquis locis, sibi advehendam curaverat: multa de illis, ut erat homo emunctae naris, falsa odoratus. Plantarum vero peregrinarum, Indicarum in prumis, singularem prope uniuscuiusque pertexuerat historiam; nondum tentatis experimentis illustratam: cum ipsas arbores, non solum in stirpes generis plane diversi; sed in cornua, capita, aliasque viventium animalium partes, prospero eventu inseviset. Quorum animalium naturam, modum, et pondus, vel ipsorum elephantorum,


page 433, image: s479

diligentissime exploraverat; et singula eorum membra, etiam hominum, manu sua dissecuerat: oculos praesertim vastissimarum belluarum, atque cetorum, quod usque ad ultimas Gadeis, homines quae situm mittebat: unde cum de ceteris corporis partibus, tum de admirabili oculorum fabrica, atque munere, nova prorsus, et a nemine hactenus visa, literis consignavit. In Mathematicis illustrandis, non minus industriae ut altissimam turrim, magno illarum artium instrumento refertam exstruxerit; ubi noctes serenas, in astrorum contemplatione pervigilabat: quorum non solum altitudines, magnitudines, vel motus diligenter observabat; sed in illorum materiem, ipsamque adeo naturam, acri acie penetrabat; per vitrea illa specilla, quae novo, ac vere caelesti invento, remotissimas obscurissimasque rerum species, ad oculos dilucide perspiciendas revocant: quibus perinde verum usum, ac nomen, ivenit Galilaeus Galileius, mathematicorum sine controversia Princeps, Fabricioque nostro amicissimus. Eo instrumento Perescius tam ceterarum arrantium stellarum, quam ipsius Lunae, varias facies, ac tenuissimas quasque, quae in iisapparent, notas, et quasi maculas, sedulo inspectas, sibi depingi, ac in tabulas incidi voluit: adeo ut noster hic terae orbis, nemini notior fuerit, quam fuere Perescio caelestes; praesertim illius, ut veteres Italiae sapientes loquebantur, a)nti/xqonos2. Cuius praeterea defectiones, ipse tam observabat, quam per omnes Mathematicos, attentius observandas curabat, non ut Deae, cuius veluti alter Endymion, assiduus formae spectator, atque mirator erat, laboranti suceurreret; sed ut urbium, portuum, atque insularum, rata, certaque, et a quatuor extremis caeli cardinibus, et a se in vicem intervalla, inde reperire, atque constituere posset: receptosqueitinerum, atque navigationum errores tolleret: Resa solis hactenus, iisque uno aut altero, maximis Regibus tentata: quam ad felicem exitum a Perescio tandem perductum iri spes fuit. Accuratas enim earum defectionum observationes, in celeberrimis vereris, novique orbis oppidus faciendas curavit: quarum omnium accuratissimam, atque ut Perescii verbum usurpem, palmarem, Neapolia Ioanne Camillo Glorioso, homine in Mathematicis disciplinis excellenti, sibique amico, venisse ipse aiebat. Ad haec autem omnia, assidue utebatur operâ Petri Gassendi, rerum caelestium, atque Philosophiae scientiâ Galliae facile primi, et Nicola Cl. Fabricio intimi; sic ut domi per plures an nos, una cum ipso coniunctissime vixerit; atque


page 434, image: s480

illic extremum eius exceperit spiritum: qui demum mortui nomen atque virtutem, gratâ memoriâ prosecutus, animam ad commentarios de Perescii vitâ scribendos appulit: easque partes, quas olim mihi sumpseram, abhomine eruditissimo, atque amicitiae consuetudine, mihi maxime devincto, praeoccupatum iri laetor, immo vero etiam de eâ re Fabricii manibus gratulor. Operam eius in vestra antiquitate, scribendo restituenda, prae clare positam; Academici, non queo silentio praeterire, cum nulla veterum Romanorum utensilia, nulla ornamenta, in eius manus venerint, habuit prro domi pleraque, de quibus sctibtum non reliquerit; omnium autem uberrime, atque diligentissime; de ponderibus, mensuris, tripodibusque antiquorum. Omitto alia, quae in reliqua literatura effecit opera. Eiustantum epistolas, in amdirationis cumulum addam, quae quidem sunt ita multae, atque eruditae, ut si nullum aliud scribtionis genus unquam attigisset: universum tamen omnium doctrinarum, et liberalium disciplinarum orbem implevisse, dici potuerit. Nullum enimadeo praeclarum, velrarum, in bonis artibus nasci potest argumentum, de quo Perescius consulens, vel consultus, ad eruditissimum quemque non scribserit; docte, frequenter, et copiose admodum, ut omnes omnium provinciarum urbes; suis non dicam epistolis, sed voluminibus opplevisse videatur, Atqui ut sciatis me non laudatorie, sed Latineloqui, quales et quantas ad hanc urbem missas habeatis, exemplicausâ, nunc adeo ex me cognoscite. Exstant prope iunumerae ad URBANUM VIII. Pontificem Maximum, et Franciscum Barberinum Cardinalem, illam bonarum artiumco gnationem, quam in ambobus optimis, doctissimisque Principibus omnes admirantur, complectentes. Exstant ad Caesarem Baronium, et Ioannem Franciscum Vidium Balneum, Cardinales: Iosephum Mariam Suaresium, Antistitem: Christophorum Puteanum, et Constantinum Caietanum, omnes magnarum artium scientia insignes; de religione rebusque divinis: sicut de humanis, atque historia; ad Vidum Beativolum Cardinalem, et Augustinum Mascardum; eiusartis non solum in hac urbe, sed in tota Italia facile principes: de naturalibus vero iisque occultioribus, ac magis peregrinis, ad Cassianum Putealem, et Petrem Vallensem; utrumque tam huiusmodi doctrinae, quam ceterarum magnarum rerum laudeabundantem. Exstant de literis, quas human iores vocant, linguisque tam veteribus, Europaeis, Asiaticis, atque


page 435, image: s481

Africanis, quam recentioribus, Gothica, Contabrica, Provinciali, atque perfectos. Item ad Franciscum boncompagnum Cardinalem, Vincentium Iustinianum Marchionem, Mariam Felicem Zachiam, et Alexandrum rondavinum eius maritum, Stephanum Gualdum, et Claudium Menetrium; homines in antiquitatisreliquias investigandis, conservandisque diligentissimos; de statuis, nummis, gemmisque veteribus: tum etiam de codicibusantiquitus scribtis; ad summos pariter viros, Scripionem Cobellutium Cardinalem, et Nicolaum Alemannum: quos unice dilexerat Perescius; huiusque demum mortui benignitatem, in aperiendis bibliothecae Vaticanae thesauris, vehementer postea desideravit. Homines in omnibus doctrinis praestantissimos agnoscitis, Academici; qui eo libentius nunc a me citati, ac velutirecensi sunt, quod prope omnes, sicut ipse Perescius, in hanc amplisimam lectiolim Academiam; ordinis nostri splendorem, atque gloriam illustrarunt, atque indies amplificant. Porro eandem, maioremque Epistolarum vim, non solium adreliquas Italiae urbes; Patavium maxime, ad Licetum, Rodium Argolium, et Thomasinum; homines in artibus, quas profitentur magnos: sed etiam Mantuam Carpetanorum, Lutetiam; Oxonium, Lugdunum Batavorum, Lovanium, Augustam, Vindobonam, et ad alias utriusque orbis celeberrimas urbes, claris, doctisque viris maxime florentes, perinde ac Romam, ab eo venisse existimate. Quibus quidem epistolis, non tantum Transalpinas, atque Cisalpinas, sed etiam ceteras omnes Europaeas, ac barbaras nationes; humanitatis et doctrinae com~ercio miscuit, atque consociavit: sic ut bonas artes, et universa earum instrumenta; quae in bibliotheca, ac mente sua reposita, ad omnium usus inde promebat; interillas demum gentes fecerit commuma. Quare de Fabricii doctrinae praestantia, aut Musaei amplitudine, atque dignitate; ex ipsius scriptis, caererisque antiquorum monumentis, quae in eius domo exstant, minime est iudicandum: sed potius sic habendum, nullas in terrae orbe celebres esse bibliothecas, in quibus celeberrimae illius Perescianae, pars aliquanon reperiatur; nullos libros nostrâ aetate, scriptorum ad fastidium feraci, in lucem fuisse editos, qui non Perescii doctrinam, si cuti nomen prae seferrent.

FINCITE vobis animo, Academici omnium studiosorum unum aliquod veluti corpus, isquo Claudius Fabricius, vice fungeretur partis illius in medio quietae, cui alendae reliqua membra, suo labore omnia quaerunt; cuiusque vicissim haud


page 436, image: s482

segne ministerium est, nec magis alitur, quam cetera alit: adeo ut universa studii, atque doctrinae pabula, ab omnibus sibi undique composita, atque congesta, insaturabili legendi, discendique aviditate vorans, et acri ad meditationem, scribtionemque ardore mature conficiens, in sucum, et sanguinem verteret; quem in omnes demum partes, ad ingeniorum alimenta, partiter divisum redderet: nisi potius Perescium, illustris illius, atque immortalis corporis animam fuisse dicamus; quae totum moderaretur, singulasque eius partes, vi, ac numine suo conservaret, atque augeret. Numen dixi, Academici: is enim qui sat brevis, septem et quinquaginta annorum vitae partem alteram peregre, et in aulat transegit, alteram in curia, ad senatoriamunera, bis quaque die disigenter obeunda; tot tamen, ac tam illustria, sui in literas studii, atque largitatis, ad aeternam posteritatis memoriam, monumenta reliquit; librosque et epistolas, operâ manuque suâ plures; quam alii longaevi homines, et privato otio abundantes legeresolent; Latine, Italice et Gallice diligenter conscribsit: is inquam, mihi sane supra hominem putandus esse videtur. Hanc porro divinam Nicolai Claudii Fabricii Perescii animam, nunc mortalis sui corporis compagibus reclusam, superas sedes capescere, et in aeterna illa, ac caelesti domo, aetatem, quam hîc nobiscum beatam duxit, inter ipsos divos beatissimam agere, vos Academici Romani, existimare par est; et eam omni honore, qui Heroibus tribui solet, afficere. Praeterquam enim quod summa integritate, atque innocentia vixit; praeterea Romanae Religionis, Caeremoniarum que maxime colens, et ad extremum spiritum retinentissimus fuit, pro aris, delubrisque fortiter certavit; ut ad illa plurimos reduxerit, ex isto hominum genere, qui novis, atque alienis obstricti religionibus, ab hac antiquissima, atque sanctissima declinaverunt; vel apud illos, reiliterariae Triumviros, non sine spe victoriae adortus. Quamobrem erga hominem, de Romana Republica, tam multis nominibus optime meritum, in decoranda eius morte grati estote, Academici; et sicut eam, iam publica laudatione esse honorandam putavistis; ita quidquid prae ingenii, facundiaequemeae, nec non temporis angustiis, minus ex amplitudine, atque dignitate argumenti, oratione exsequi potui; id demum in praesentia, ornatissimis, optimisque vestris versibus praestate: in posterum vero, Heroi nostro diuturnam pro brevi vitâ memoriamreddite: et quod ipsi gratissimum facturi estis, illius


page 437, image: s483

studiorum veluti hereditatem adite, et constantertenere. Vocautem, Patres amplissimi; ad eam, ad quam vocati estis Reip. procurationem, ut excellentissimas omnes Nicolai Claudii Fabricii vittutes, maximis et omni genere laudis eminentissimis, (quales sane estis) Principibus imitandas adhibetis: pergite porro, ut facitis; atque ita in primis divinum eius studium, regalemque liberalitatis magnificentiam imitamini, in eas artes promovendas, quibus omnis vitae honestas, elegantia, ipsaque adeo humanitas constituitur, atque continetur; nec non in homines, qui eas colunt, amandos, ornandosque honoribus, ac beneficiis; quae sancti illi, atque religiosi maiores vestri, in ipsos praecipue collata voluerunt. Indignum siquidem esset eos iacere, quorum opera, atque vigiliis, sum~um a Deo datum, hominum generi, literarum bonum maxime viget: sed prorsus digni sunt, qui apud vos gratiâ, atque auctoritate floreant. Si quidem principes viros, de se, suisque virtutibus bene meritos, aeternis scriptorum suorum monumentis, ad im~ortalitatem consecrant: sicuti contra laesi, vel neglecti, notas ad ignominiam, nullâ temporis diuturnitate, nec armatis tyrannorum manibus eluendas inurunt. Quare a vobis minime audiendi sunt quidam homines nihili, qui etsi numerus tantum in aulis vestris, et fruges consumere nati sint, illic tamen ut vacua Belidum dolia, levitate suâ versatiles, et vanitate cassum, atque inane sonantes; maximas faciunt turbas, clamoresque, ac risus edunt, tam in hominum literatorum ingenium, moresque, quam adversus ipsarum literatum usum, atque dignitatem literatis nihil innocentius, aut temperantius: Patres amplissimi; utpote qui studium, et tempus omne, quod isti vel ambitioni, atque avaritiae, vel rebus ridiculis, atque turpibus dant, in maximarum, optimarumque contemplatione consumunt; nec sunt, ut isti vocant, diffi ciles, aut morosi, sed acres rerum aestimatores: non contumaces et superbi; sed res homine ingenuo indignas, necfacientes nec perferentes: non obscuri; sed modesti: non denique rustici, aut agrestes; sed antiqui, et contra; unde etiam artes, quas profitentur, nomen invenere, humani. Literae verô, quantum non ornamenti solum, sed et praesi dii in civitatibus bene constitutis afferant, vel ex hac vestra clare patet: quae ut olim afflicta, per earum neglectionem fuit; ita nunc doctissimus, sapientissimusque Pontifex vere COELESTI DONO, ac divino munere ipsi donatus causa est; quod vigethodievestra Res publica, quod floret, quod floret, quod beata est, quod


page 438, image: s484

denique, cum ceterae terrarum orbis partes, bellorum, aliarumque calamitatum tempestatibus, agitentur; una haec (quod ei Deus Optimus Maximus proprium, ac perpetuumfaxit) in pace, atque in otio conquiescit.

DIXI.

Longe copiosius, et integris quidem sex libris, illustris huius PFIRESCI Vitam descripsit Petrus Gassendus, Diniensis Ecclesiae Praepositus, et Parisiis Regius Matheseos Professor, cuius iam tertia editio eruditorum manibus assidue teritur.

EPITAPHIUM.

HIC. SITUS. NICOLAUS. FABR. PEIRESCIUS.
AMPLISSIMI. ORDINIS. IN. AQUAR. SEXT.
CURIA. SENATOR.
CHRISTIANAM. RESURRECTIONEM. EXPECTAT.
RECONDITISSIMOS. ANTIQUARIAE SUPPELLECTILIS.
THESAUROS.
SAGACITATE. CONSILIO. LIBERALITATE.
CUNCTIS. ORBE. TOTO.
DISCIPLINARUM. STUDIOSIS. APERUIT.
DOCTISSIMIS. UNDE. PROFICERENT. SAEPE.
MONSTRAVIT.
MIRA. BEATITATE. FELIX.
SECULO. SATIS. RIXOSO. NOTISSIMUS. SINE.
QUERELA. VIXIT.
VIII. CAL. IUL. ANNO. CHR. M. DCC. XXXVII.
AETATIS. SUAE. LVII.
OPTIMO. VIRO. BONOS. OMNES. BENE.
ADPRECARI. DECET.

Posuit. NICOL. RIGALTIUS.

Catalogum MSS. Propriorum Illustris huius viri praedictus Gassendus in Auctario subnectit, quo nos Lectorem remittimus.


page 439, image: s485