07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 386, image: s432

ORATIO Funebris De Genere, Vita et Obitu VIRI CL. DN. MICHAELIS VIRDUNGI. Politices et Historiarum in nobili Altorfina Professoris Publici, Scripta ibidem et in Sollenni consessurecitata, Anno Christi M DC XXXVII. a CHRIST. ADAMO RUPERTO.

SIcut rem mali exempli sapientes putant, aliena funera lascivis sermonibus inquietare; ac se humani generis odio, Deûm irae, propius propiusque admoveat, quibus, ut est in proverbio, mortuis leonibus barbas vellere summa voluptas est: Ita vicissim, qui pietati debitas lacrimas impendunt, recte atque ex instituto Maiorum agere videntur. Natura certe his legibus nos invicem obstungit, ut quod sibi quisque exspectat humanitatisofficium, aliis idem praestandum censeat. Quod si stoici, si equercu aut petra nati, si naturae oblatratores non sumus, corpon, tamquam mentis olim contubernio, non sol um desepulturâ prospiciemus, sed etiam supremo aliorum affectu non indelectabimur.

Nelongius ideflectam, illuxit Universitati Nostrae inauspicatissimus dies, quo ille tot insignium scriptorum molitor, et contemptor terrestrium animus, animus, inquam, rectus, bonus, magnus magniillius MICHAELIS VIRDUNGI, caelo pridem conterminus, nunc insertus, imbecilli, variisque et morbis et laboribus collapso diversorio excessit. Quo quidem heu! immturo mihi abitu licet nubem oculis


page 387, image: s433

obductam, dentes collisos, vocem interclusam; licet pectus et viscera divulsa, mentem denique ipsam statu motam Vobis dicerem; tamen arcano cruciatu meo longe minora cognoscereris. Equidem dolorem istum latissime evagandi sibi viam facturum, et quacumque tantae probitatis atque Eruditionis fama percrebuit (percrebuisse autem mille vocibus, et extremis in locis, ubi humaniorum literarum nomen desinit, statuisse terminum suum advenarum testimonium est) ibi communi causae bonos omnes lacrimas suas daturos, nulli dubitamus.

Sed me cumprimis urit et torquet, mihi caliginem praecipuam offundit, meos sensus validissime percellit, tam profundae, tamque inexhaustae doctrinae templum; ad quod, velut cortinam Apollinis confugere solebam, responsa petituro imposterum negatum obstructumque: Sed eum mihi ademptum esse, qui post dulcissimorum parentum discessum, tamquam paterni affectus et fidei successor, multum lacrimarum detersit, qui literulis meis quanto, fidem numinis! aestu fluctantibus Patronos quaesivit, qui omnibus adversae fortunae decretis, ut sanctissimus quidam Tribunus frenum aut omram iniecit. Utinam vero eâ dexteritate, quâ Noster clarissimorum etiam facundiam, suae admotam, exstinguere poterat; eoque verborum honore, quo ingentes animas ex hoc ipso loco quondam commendaverat, tot beneficiorum memoriam, aliaque summi Viri admiranda percolere in facultatibus esset meis; equidem ne eius virtutibus iniuriam aipergerem, minus nunc revereret.

Huc accedit et formidinem in im~ensum auget splendidissimus iste consessus, cuius in pie defunctum affectu quum melonge inferiora sciam allaturum, idem plane experior, quod Romanus sapiens ait, ut sudor erumpat, non aliter quam fatigatis et aestuantibus solet.

Ceterum intertot difsicultates quod delinquenti frigidam adspergere possit, unicum hoc superest, apud aequos iudices, quales Vos estis, non tam Verborum apparatus, quam animum non adumbrata tristitia vultum colorantem, aut conductae linguae verba suggerentem (qualem etiam beatissimi manes exsecraverint) sed illum vero amore succensum diligi, et ponderari.

Quamobrem eo consisus Magnificos, Nobilissimos, et Prudentissimos Dominos Scholarchas, Magnificum Dominum Rectorem, Illustres et Generosos Dominos Barones, Nobilem, Amplissimum et Consultissimum Dominum Procancellarium,


page 388, image: s434

admodum Reverendos, Consultissimos, Experientissimos, Clarissimos Excellenrissimosque Dominos Professores, Nobilissimos et Praestantissimos Dominos Studiosos eâ, quâ par est, observautiâ accedo, quaesoque, utme, etiamsi virtutes Praeceptoris optimi non capientem, admirantem tamen, benevolentiâ ac favore suo complecti velint. Etenim ut quondam in Deorum falutatione eminus stantes (quod Deos ore profanotangere verebantur) manus porrigebant, eamque statim ad os relatam suaviabantur: Ita nunc faciendum mihi existimo, et cum reconditas illas animi dotes penetrare non licet, quae dam de longiquo exosculabor.

Est haec praestantium virorum Sapientia, non ab auro, sed acie hastam commendari; iniquum fore, qui vestimentorum pretium conditorio aestimet, eodemque honore prosequendum esse vel Galbae vel Aesopi male habitantem animum, quam cum urbana vestis sit circumdatavirtuti. Unde progressi alii a natali solo, et maiorum imaginibus, aliisque Fortunae bonis, tamquam extra hominem positis neminem deprae dicari posse arbitrantur. Quod vero pace eorum dixerim, tot non solum gentibus, a quibus animis oculisque illi utuntur alienis, sed et pleniori Sapientum concilio lubentiûsobsequimur; qui ut summam felicitatem in externis istis non collocant, eidem tamen suffragium suum addere, ornamentonecessario esse, vim denique animis mortalium imprimereprae clarissime decernunt.

Quamobrem quum a multis saeculis clarorum Virorum factamoresquedicturi ab eorundem patriâ exordiendum sibi persuaserint, etiam tu inter prima mihi occurris, Germanicarum regionum Ocelle, FRANCONIA: Quae non e Troiae cineribus, aut ignobili Boiorum vico, aut Sicambriae angulo, quod superioribus saeculis in nocte illâ Papalium temporum Hunibaldi, Annii, Trithemii, Aventini, aliique ad fabulosa, velut aestu quodam abrepti, somniârunt; sed ex pluribus Germaniae populis pro Rei publicae et Patriae gloriâ, in unum corpus, et in horrendum istud Romano Imperio nomen feliciter covisti, quae in credibili virtute Grae cia Asiaque victoriis perlustrata, Syracusis expugnatis, superato etiam ipso Herculcofreto libertatem Galliae tandem asseruisti; quuminterim (ô pudor) Romani Imperatores mimicos triumphos agerent, gentes bellicosissimas, quarum ne adspectum ferre poterant, opinione suâ linguâque modo in conviviis Stronua occiderent; sed et plane


page 389, image: s435

stolidâ ambitione Francici, et Alamannici, nec Gipedici et Longobardici, aliosque huiusmodi titulos in edictis sibi vindicarent. Non domesticos testes sequor, sed hostes et Germanici nominis lancinatores Graeculos, quibus Francorum virtus cum istam confessionem tum alia innumera extorsit.

Igitur maiores suos in gente tam conspicua recensens, utrum ampliorem gloriam refuderit, an acceperit VIRDUNGUS noster, posterorum arbitrio relictum est. Illud constat, et multis saeculis probatum est, quod Simonides lyricus docuit: Beate ac perfectar atione victuro ante alia patviam esse debere gloriosam, et quemadmodum vitae sic laudis initium Nostro FRANCONIA fuit: Sed principia sua semper magnitudo sequens obruit. Obruit autem? imo ipso illo splendore suo longe imminentiora facit. KITTINGA, magis definita Noftri patria, historiarum monumentis haud perinde celebrata, nunc istud egregium habet, et in ultimam posteritatem transfundi dignissimum, quod Reip. literariae VIRDUNGUM imputare potest.

Primus autem familiae magnam gloriam intulit IOANNES VIRDUNGUS de Hasforr (quem si recte memini, VIRDUNGUS quidam ab Hartung nostriproactus patruelem habuit) natus eodem, quo divini ingenii Comes, IOANNES PICUS MIRANDULANUS anno, et proptersummam postea in Mathematicis scientiam et fidem a CAROLOV. A. C. M DC XXI. Imp. Augusto iis insignibus, quibus antiqua et honorata illa domus etiamnum utitur, donatus. Avus exemplar infucatae pietatis, iuxta san ctissimosiilos Viros, qui bello Punico secundo omne aurum et argentum ad sustentandam temporis difficultatem in medium protulerant, a notis collocari meruerat; nisi hoc ipsi negassent vel communis omni aevo inscitia; quâ, nglectis maioribus saepe lapidem e sepulcro pro Deo veneramur, et Aeneam, utcumque genitum, perque deperditae a se urbis ruinas patrem ferentem, indigetem facimus; vel virulenta Malignitas, quâ debita Virtuti pretia, subtrahimus, et alienae laudis silentium gloriam nostram existimamus. Quum enim superiori saeculo Alcibiades ille Germanicus intra Franconiam gravissimae tempestatis instar detonaret, plerique Kittingensium privata damna cogitare, portam proximam circumspicere, variis modis in praesenti fortunâ sibi consulere. Hi enim mores, dicam, an morbi? omnium fere mortalium sunt, ut patriam eiusque calamitates linguâ circumferants cum penitius introspexeris, larvae


page 390, image: s436

apparent et aulaea scenica, et suae tantum segetis cura. Sed VIRDUNGUS iste, quamquam extremae lineae admotus, et velut alter Atharias, pallori civium obstitit, ne fluctuantia vela desererent, aut permitterent tempestati navem: Omnia pietatis iura violasse, patriam ipsam prodidisse, qui e patriâ diffugerint. Nihilproficit ratio, ubi formido radices agit, et frigus a. nimos, iam plane obsessos tene. Paucis abhinc diebus adest victor, oppido aratrum, caedem hominibus minatur; ni tribus florenorum milibus calamitates suas redemptas velint. Quum nosterdecrepitus insigni exemplo, se et pecuniam suam omnem, medio in ponte, iratis genibus advolverer. Unius horulae moram aegre ferens Marchio, quâ manu argentum acceperat, eâdem obiurgatum, sed nihilominus exsultantem, a se dimisit. Magnum profecto Virum, qui bellicoso Principi victoriam excussit, et patriâ liberatâ, invictum setestatus est. Etenim dum concivium salutem emptam sibi renuntiat, fortuitum istud non tantum superavit, sed ne sensit quidem Adaequavit igitur Romanam virtutem, et quod tabulas referre non patitur, ut sua meliori patriae statu reddantur, tanto praestantior fuit.

Ab eo genitus MATTHAEUS VIRDUNGUS, Senator postea Kittingensis ductâ in matrimonium Annâ Nusboldia, e severâ et antiqua domo, WILHELMUM, PAULUM et MICHAELEM procreavit. Ipsum vero e carmine quodam pie defuncti Vobis describo Virum, in exiguo oppido magnum, qui mente facultatibus additâ, omues, quos probitas pauperes fecerat, lubens sublevarit; satis amplam mercedem ratus benefecisse. Non enim in theatrum abit virius, non popalum advocat, non foeneratores agit, sed, contemptofama praemio, intra se manet ac sibi sufficit. Quamobrem ut in plantus verisimile est diffundi qualitates latissime; ita parente, avo, maioribus insignis MICHAEL VIRDUNGUS noster, quicquid ab iis pium, quicquid egregium; quicquid sanctum et innocens prioribus saeculis affulserat, hausit, exseruit, diffudit. Laudabant emicantem indolem vicini, gratulabantur familiae, suis quisque liberis exemplum inde experebat. Sed pater filios adibus similes prudenter iudicabat, arque ubi immigret frugus non bona inqui'inus facile vitium addi, grandinem imbremque tegulas confringi, iuncturas diduci, tigna et lapides ruinam minari. Conducunt hîc habitationem turpissimi hospites, Ignavia, Contumatia, Lascivia; nisi a contactu alieni corporis, et improborum coetu, tenellos tuos avocaveru. Iraque


page 391, image: s437

pater hâc in re minime supinus filium Christianae pietatis liquore probe imbutum; velut gemmam ad cotem exigebat, libros assiduos comites dabat, omnium dierum acta scrutabatur; ut in optimis artibus optimum ingenium adolescerer.

Iam isteterris renuntiaverat, quum VIRDUNGUS noster, licet in adolescentes nondum transscriptus, annorum tamen curriculum virtutis cursu praevertens, sibi ipsi stimulos adiceret, Hoc age, cui incubuisti, vivorum numero exemptus est. Tu videbis ne industria languescat, intendatur socordia, ne iis similis fias, qui, spoliati tunicâ, complorare se et in ipsos capillos impetum facere; quam ut porro contra hiemem corpus muniri debeat, circumspicere malunt. Unica ex te spes; ibis per vestigia, non nisi sapientibus calcata. Nullâ verborum, nullâ ingenit facultate exprimi potest, quantum ad victoriam momentiadferat, sibi imperare. Lectissimi milites, sui excitatores in alio silentio, et nocturnis insidiis hostem aggrediuntur, et praescidiae loco deiciunt; imbelliore tuba, et cornua et locatus a tergo miles in hostem agunt: Ita animus, qui suae potius natura instinctu quam sub alio movetur generosior fortiorque dicendus est

Crescente cum ae ate iudicio ARGENTINAM cogitavit Nobilem et studio isto, quod per Excellentiam Humanitatem nuncupamus, aliisque optimis artibus, pulcherimâ praestantiorum virorum successione, in hunc usque diem, et, ut subnascentia illic sidera sperare nos iubent, imposterum quoque florentissima. Nimirum Academias, Caesarum Regumque delicias, Sapientiae ac Veritatis templa, Reip. Ornamenta, non labirinthos esse, aut arenam vitiorum, inter sese concurrentium; sed hîc veram solidamque doctrunam instillari, hîc barbariem exui, hic patriae ancoras fabricari a prudentioribus noster audiverat. Qui superciliosius iudicant, iis scabiem nemo invidet; cordatiores a genuinae matris uberibus ad nutricolas non abeunt.

Aliquot abhinc annis egerat in eodem Musarum domicilio frater, natu maior, PAULUS VIRDUNGUS, homo conspicuae eraditionis, et qua Medicis qua Mathematicis studiis per Germaniam, Galliam, Angliam feliciter deditus; esserque iam illustrius nomen, si aut Maro~i Bathyllus non obtigisset, aut fata diutius superstitem voluissent. Noster diversam ab eo viam, sed non minus gloriosam insistens, I. Civ. disciplinae politiorem literaturam,


page 392, image: s438

Antiquitatis et recentioris Historiae Thesaurum, eloquentiae potentiam, amoenitates Poetarum, et quicquid uspiam fatali priorum temporum sinisteritati subtractum est, tanto successu adiunxerat, ut exactam in his omnibus scientiam cum annis conferentes, vel aetatem ultra putarent, vel conceptum in ipsis Naturae divitiis crederent.

Ita quem ARGENTINAE fama primum circumfluxit, arctiore post complexu Ienae alligare videbatur. Annus erat post orbem recuperatum millessimus quingentesimus nonagesimus septimus, a nato VIRDUNGO nostro vicesimus, quum Vir Amplissimae dignitatis NICOLAUS REUSNERUS, nostrum, velutingenii et eloquentiae palmam meritum, quamvis non ambientem, die XXI, Ianuarii, more maiorum, laurea coronavit; Erat haec constans et perpetua sententia, nihil impudenter affectare, aut ambitiose contemnere. Iamdudum suo quodque nomine appellaved simus, et quod modestia est, nunc igna via vocatur: Sed VIRDUNGUS noster, a plebe secretus, ad rectae rationis lancem omnes actiones suas dirigens: aureum illud excellentissimi IC. utrâque manutenuit, viles esse, aut se facere, qui titulos viliter ambiant. Plerumque imperitos se ingerere, imperitiâ faciente confiaentiam, quum ex diverso summa eruditio non mediocrem metum faciat. Imperitorum attitam, peritorum mollem et imbecillam frontem esse. At honorem, semet offerrentem, queî repudiare potuit? queî, ut filia infructuosa, fastidire? Opinionem bonorum, et vocem incortupte iudicantium, honestissimum Virtutis fructum esse, a Sapientiae magistris didicerat.

Posthaec in Bohemiam abiit, et candore summae eruditioni iuncto Illustrem et Generosum DN. SIGISMUNDUM a SMIRZIZ sibi maxime conciliavit, filio certe magnae indolis IAROSLAO a S MIRZIZ rector datus parentem, variis negotiis districtum, a gravi curarum moleabduxit. Licet enim patres vulgati proverbio dicti non immemores esse debeant: Oculum domini imprimis equum saginare, atque optimum in agro fimum esse domini soleam; tamen ad optima nati adolescentis huius contubernium nihilominus fervebat, patris absentiam Ephori studio explente. Frequenter illum narrare memini, suavissimâ discipuli memoriâ senon semel recreatum, quem elegantia morum amabilem, et in maiorum vestigia intentum, exemplo quam vi, ratione quam imperio facilius rexerit. Nec profecto, si Ephorus virtute, discipulus


page 393, image: s439

obsequio certet; speciosius in uni versâ terrâ certamen existimant seu victus alter fuerit, seu vicerit!

Elapso fere biennio, quam legitimam missionem impenrasser, utilem se efficere literis, et sibi propositum habebat, aegrum animum suique osorem ratus, qui, caelum crebrius mutando, annos, valetudinem, et eximios studiorum fructus non observet ac respiciat. Sed quem alium locum sibi deligeret, nisi ipsos Musarum lares, ac benevolam nutricem illam, quae magna conatis magna subinde praemia decrevit, et (quod incomparabilis Lipsius fieri non posse credebat) Belgio fulgentissimum sidus abstraxit.

Dicam apud liberos libere et anquam in ipsius Veritatis conspectu vere, non illa Principum palatia (ut NORICARUM aedium splendorem historiae commendant) non forum, curiam, et templa, quae exteri conspicientes aulas Deorum credidere; non stupenda opificum ingenia, quibus Italorum livor coercitus est, non pro Imperio contra Turcicam rabiem, pro libertate contra Germanicos Achilles fortiter gesta (quamquam magna esse legimus, et admiramur) tam aestimari debere, quam quum generoso studio et nullis tacendâ saeculis virtute S. P. Q. NORIBERGENSIS literas in patriam recepit, dignationem artium doctoribus habuit, omnibus profururos ex omnibus elegit, Galliam, Belgium, aliasque Nobiles provincias sollicitavit, ingeniis viam aperuit, tenebras plusquam Cimmerias hîc locorum purâ ac divinâ luce discussit. O amatum Deo populum, amatum hominibus! O animos ab altiori sede descendentes! Sic quondam magni Reges, quum se viderent domicilium istud fragile, fluxum et caducum ingressos, ut rursus exirent, aliam sibi vitam, quae, corpore terrâ obruto, universa temporum spatia aequare posset, e literis quaesivere. Ceterum tanta, quibus summorum Virorum dexteritas ae gie, demens ego sim, si balbutiens et nullis eloquentiae donis insinictus commemorem; illud dicere volebam, VIRDUNGUM, relictis Chalcedonum campis, Bizantium migrare voluisse.

Itaque Noribergam venit, Reip. studia sua rite obtulit, et quum suffragia duo haberet. Eruditionem ac probitatem, Eloquentiae et Historiarum Professor nuncupatus est. Nec enim aliter Amplissimus Ordeeligere, nec aliter VIRDUNGUS eligi cupiebat: Non possum hîc silere auream et quae instruendae posteritatis in Aevi tabulis exponatur, dignissimam vocem; quam quum paucis ante obitum septimanis pertinaci


page 394, image: s440

valetudine graviter adflicto assedissem, inter alios sermones, aeternum mihi salubres, eâ, quâ in docendo pollebat, gravitate ac constantiâ, emiserat: Ita sentio, inquiens, et sententiam meam pectori tuo semper incisam volo: Qui drachmam legitimo impetravit, talentum habet: Et qui talenium improbe consequutus est, ne drachmam quidem habet! Officium tam honeste adeptus, honeste praefuit et gloriam universitatis, a Donellis, Rittershusiis, Scipionibus, aliisque magnis accensam nominibus (quae toro orbe decantata referre quidopus est?) non solum non deformavit, sed admiratione doctrinae suae auxit, plures doctrina per Europam eminentes in amicitiam traxit, atque ita iudicavit, non sibi dignitatem, sed sedignitati datum.

Quamprimum cathedram ascendit, animos potius, quam aures atque oculos pascendos existimans, non ad stramineum Berosum, aut nullius nationis Matosthenem, aut Pseudo Philonem aut Dictyn Cretensem, a Cretensi aliquo effictum aliasque huiusmodi naenias, quas febricitantes Monachi somniarunt; nec ad pictores illos, ab Andronico Palaeologo dilectos, qui, ubi naevus aliquis occurrit, artificiose dissimulant, et magnatum gratiam aucupantur; nec ad acutulos illos, qui semocinari magis, quam suadere possunt, et tempus saeperterunt, milium quod dicitur, terebrando, sed ad ipsos Veritatissacerdotes, et dirdctâ quâ dam iudicii normâ praeditos, quique bellicas ac togatas artes, vitae humanae varias mutationes, Imperiorum nativitates, incrementa et occasus, totam denique Rerum publicarum moderatricem Prudentiam ipso usu atque experientiâ didicerunt, auditores consilio semper profuturo ducebat. Quis enim in navi confidentior non est, si peritum bonumque gubernatorem videat, certam viam secantem, et prout res exegerit, vela dirigentem? ita in profundo Historiatum pelago nauclerus noster fidei suae traditis consuluit, neminem gubernatorem elegit, nisi qui omnes vias, omniatemporum momenta, omnes causas, pricipia et finem exactissime calleret.

Quoties, ut fieri solet, vel eminentiores, vel latentes scopulos animadverteret, Alio cursum dirigere, ne morii naufragium facias exclamabat. Hic proditor Pausanias, turbulentus Alcibiades, nequam Tiberius, furiosus Calligula, parricida Nero, et in quo nomine uno scelere omnia concluduntur, Heliogabalus naturae potentum habitat. Cave, plena insidiis est via! Quoties urbem aut populum benemoratum, Huc tende, ut e virtutum fontibus bibas? Hîc fortis Miltiades, iustus Aristides, caictus Pericles, innocens Fabricius, strenui scipiones, et


page 395, image: s441

totus lectissimorum Virorum chorus est! Urge plena thesauris est via.

Quoties vel priorum temprum ignavia vel recentiorum temeritate coacta nubes oculis obverfaretur, iudicii et industriae facem adhibebat; ne tamquam in illum nocte offenderemus, aut difficultateperterriti clypeos abiceremus; nihilque in omnibus quae enarranda susceperat, indiscussum reliquit. Quum aliorum coniecturis absentiret, numquam manus honori afferebat, numquam calamo immoderatius utebatur saeculi mores gravissime detestatus, quo, lege Remmiâ dormiente, plerique decordes ex minis alienae existimationis sibi gradum ad infamiam potius quam famam struunt; et hâc non minus improbâ quam stultâ scribendi viâ ad com~endationem nominis sui grassantur. Noster quum se sciret ad imaginem DEI creatum, longe ab his alius, omnes diabolicas lanienas aversus, ita docuit et scripsit, ut quietem quam rixas, amorem quam tumultuosam vitam, sapientibus quam populo placere mallet: Sola enim plebs vernacuia ac scurrilia, ca villationes ac contumelias singulorum a cir ulatoribus vendisibi patitur.

Iam in dicendo qui vigor? qui stimuli? quae maiest as gravitasque? Erat spititus, vitiorum iuratissimus hostis, in dictionem transfusus; foedatam cruore cognato Germaniam, et inter militaria signa obmutescentem libertatem, graviter indignata, ubique semet exetebat; lacrimas animi pie commoti verba stillabant. Et quoniam antiquitus observatum est, div initatis late patentes campos in magnis Viris reperiri eosque ab officio corporis suspensos, futurorum cogitationibus interdum distineri; VIRDUNGUM nostrum constatfere antetriginta annos mala omnia, quibus iam penitus absorbemur, et pessimorum hominum colluviem, qui nisi orcuseos ante devorav erit, omnia devocaturi sunt, non praevidisse solum, sed etiam deiis, et im~inenti discordiâ, ex hoc ipso loco, velut numine afflatum, gravissime disseruisse.

Ita per novendecim annos, egregiâ cum laude, ac publici com. modo, munere utroque functus tandem A. C. 1624. iussu Amplissimi Senatus Norici Politicam ipsam, cuius arcana iam anre in Historicis praelectionibus exhibuerat, seorsim praeponendam suscepit. Ecce vero conlilium iuventuti, quae non scholae, sed Reiodicit, saluberrimum; Quum eodem tempore Cornelium Tacitum, in quo (ut sospitator eius iudicat) singulae lineae dogmata, consilia, monita sunt, et principum ingenia, mores, actiones, aulae suis coloribus depictae sub unius imperio victurum satis instruere possunt, interpretaturus esset; Politicum quoque in statu populari vel optimatium, e PLUTARCHI praeceptis, libello vere aureo formandum censuit,


page 396, image: s442

ut quemcumque in quâcumque Rep. locum obtinentes omnes Politici numeros exsequi, seserebus actemoribus attemperare, ac sine detrimento Virtutis omnes formas inducere nossent. Enimvero iis artibus, quas ad humani generis perniciem hodie edocti sumus, quibus per tenebras acinscitiam ceterorum occidimus, probitatem, fidem, integritatem, ipsamque in DEUM pietatem inania sine re nomina dicimus; prudentiam vero artem fallendi, civilem doctrinam instrumentum inhumanae tyrannidis iudicamus, aliaque infernalibus flammis expianda committimus, sedulo Noster cavebat, neimbueremur. Quamobrem ita temperavit, ut ex praescripto Romani Sapientis virtutem nemo allideret aut absconderet, ut quamvis non uno gradu, tamen una ad virtutem via quisque procederet; nec in aliquibus semutaret, sed aptaret potius. Quid multis? Quum VIR DUNGUM docentem cogito, in huiusmodi voces erumpendum est, Multa titulis superhiunt; cetera quisquiliae sunt. Noster vivit, noster viget, Noster animum dimittit, non nisi bono publico innutritum.

Ceterum ut Platonem et Aristotelem Historiae produnt plus ex moribus, quam ex verbis Socratis traxisse: Ita VIRDUNGUS, quum argentum loqueretur, auream vitam egit; eumque se praestitit, ut nihil utilius fieri posse, quam illi adesse, ac cum eo versari, vel Tiresiâ caecioribus appareret. Utenim de PIETATE, virtucum Reginâ, praecipue dicam omnes, quibus ad insipiciendam veritatem tenebrae non sunto offusae, calculum mihisuum adicient, vel propter hanc sinetanta, omnemque laudem supergressâ eruditione, miraculo Nostrum esse potuisse ac stupori. Quod si cum passim influentibus negotiis paria fecisset, sacras literas solam refectionem suam putabat, et ab horis illis, quibus cum DEO colloquia miscebat numquam se avelli patiebatur, adeo ut ipso nuptiarum die (quas A. C. millesimo sexentesimo septimo cum MARGARETA, Amplissimi Viri Dn. IOANNIS LEHNERI Consiliarii Wurtzeburgi filiâ, pientissimâ feminâ celebravit) subito amissum et diu quaesitum, tandem inter ardentissimas preces, et lectioni biblicae intentum paranymphus repererit. Vidit nempe caelestis animus terrenam hanc militiam, et, ut bellico duci nihil magis timendum, quam quod non timet; ita Christiano homini securitatem frequentissimum esse calamit atis initium. Vidit, nulli laetitiae credi posse, inter os et offam nimium quantum interesse,


page 397, image: s443

et facem, nuptiis accensam, nonnun quam rogo subici. Vidit satis officiosum diabolum, stygiam cohortem in in sidiis latentem, crepantes catenas, quae solâ pietate dimoveri perfringique possint. O felicem Virum qui sic vidit, cavit, depulit! Onos infelices, si latronem, iugulo gladium admoventem, nec depellimus, nec videmus!

Sed considerare iuvat, quam per angustos obstructosque aditus, peritissimos aeris tramites, perque densissimas nubes ad magnum illum Imperatorem suum pietas irrumpat, et non nisi cum donativo redeat. Quum luctuosissimis istis annis, quibus aeternae rabici atque avaritiae Germania contra Germaniam sanguinem suum commodat et ultimorum ultima, Pestis atque Fames, dardanariis et sanguisugis strenue adiuvantibus, patriam solum validissime adfligunt, Nosterundique exhaustus, et peromnia opera iactatus, nunc in Museo, nunc in hortulo, sublatis in caelum manibus, privatis casibus querelam publicam misceret, non surdum, aut inefficacem, aut (quod Epicurea impietas fingit) aversum a mundo DEUM sensit. Etenim praeter Nobilissimos et Amplissimos Universitatis huius Curatores, (qui perpessicium senem et morbis varie oppressum ut saepius, ita nuper cum immortali suâ laude aucto stipendio, sublevarunt) veluti caelo demissum expertus est Magnificum et Nobilissimum Virum, Dn. IOANNEM a BLANSDORF, qui acceptis a Fortunae bonis vere dignus, exemplo Agesilai, Plinii aliorumque, quos ex antiquitate mirari solebat, facultatum partem veterum amicorum esse voluit; adeque tantum apud literatos favoris sibi conciliavit, quantum alii iuxta Aten Homericam super hominum capita incedentes exsecrationis et invidiae mereri solent. Speserat laudatorem eloquentissimum, velut supremum eius felicitati cumulum accersurum; nisi cum corporis viribus minuto animi vigore, et tandem penitus confracto, lex omnibus a Deo posita laudatorem voluisset sequi laudandum. Vivet tamen, et caput suum BLANSDORFIUS exseret, dum Agricolam Tacitus, Tacitum cum Agricolâ VIR DUNGUS a situ et oblivione vindicabunt; ac publica illa confessio, Commentario nuper edito praemissa, sine amori et cutiditate, et rurlus sine odio et sine invidia iudicantibus (ut de posteris Tullius ait) spectabitur.

Tequoque, Nobilis, Amplissime et Consultissime Domine GEORGI RICHTERE, quod pro caro capite temetipsum obiectisti, quod omnes vires tuas et pectus illud


page 398, image: s444

Romanum attulisti, quod infirmum et, ut ita dicam, dehiscentem toties continuisti, quod vitae huic calamitosae, praesens et absens multum amari derraxisti, quod fortunae in magnos viros perfidae feliciterintercessisti, DEI muneribus, assiduitate precum exoratis, annumerabat. Et quam vis haec invitus audias, et ipsa virtus animi benefactorum testem respuat: Instant tamen cedenti communes literae! omnia audit oriaetuorum conscia meritorum clamant, clamabuntque, dum Musarum sacerdotes amplexu dignati pulchrum erit.

Sed quid ego nunc cetera VIRDUNGI ornamenta, quibus non minus gratiae, quam auctoritatis; nec minus pulchritudinis, quam ponderisinerat, hocloco referam? Nunc CANDOREM et INTEGRITATEM, quae quo rariora hoc aevo bona sunt, eo plus admirationis ac splendoris nostro attulerunt? Non potuit esse similis fonti illi Garamantum, qui, ut est apud Solinum, alternis vicibiis die frtget, nocte fervet: Nihil duplex loquutus est: Numquam simul Cato, simul Vatinus fuit: Dicta factaque unâ veluiformâ signata, sed avorum monetâ percussa vuluit.

Num extra lectiones publicas FIDELITATEM? Semper ad excipienda discentium desideria fores apertas habuit: Numquam vanâ dissimulatione suspensos dimisit; et quod de C. Livii Drusi domo accepimus, eam consultoribus replerisolitam; tali frequentiâ noster obsessus, aliis pariter acsibivixit, ignorantes docuit, falsos emendavit, dubios ad certum revocavit; ut quemadmodum ipse seniorum eruditioni succrevisset, sic ad suam consurgentes alios laetus adspiceret.

Num in magistratu gesto PRUDENTIAM et AUCTORITATEM? Nimirum ut e veritatis sacrario Ammianus Marcellinus profatur: Magistvatus amplitudo nudare solet semper animorum internae: Et sicut inter dolia vacua non facile discenere potes, quod eorum integrum, quod si vitiosum, sed ubi aliquid infuderis: Ita vir egregius, aut fatiscens, infuso graviori munere, facile apparebit. Electus erat Rector Magnificus in annum millesimum sexcentesimum decimum nonum Illustris. et generosiss. Dn. ACHATIUS IUNIOR Burggravius et Baro a Dhona etc. datusque ei succenturiatus beatissimus VIRDUNGUS noster ita publicis votis atque omnium exspectationi respondit, ut Scipioni Laelium adiunctum unusquisque et sentiret et diceret.


page 399, image: s445

Num in disciplinâ domesticâ CURAM et DILIGENTIAM? Nam et hîc cum conscientiâ calculum recte posuit, oculos et manum adhibuit, nequid sibi dissimile occurreret. Uxorem bonam, ad imperata, velocem et hoc solo quaerulam, quod non semperante voluntatem mariti, quam vocabatur, cognitam habuit, DEI gratia indulserat: Unde nemo fulmina aut tempestates in eâ domo notavit: Placidum tranquillu~que caelum erat, et Spiritus alterius in altero vigebat. Amavit liberos, sed fortiter, quo canitiem suam feliciorem redderet; eosque non aliter deprehenderet, quam in colendâ pietate, laudabili aemulatione, contumaces.

Iam vero agmen mihi claudat, licet non postrema, sed PIETATI ita similitudine iuncta, ut cum eâ, vel ex eâ nata videri possit. Ita, inquam, non paganorum robore, beatam vitam in aeqvuleo, in igne, in Phalaridis tauro, sed sine vero solatio iudicantium munita FORTITUDO: Quae ut ultimae adversitatis tempore in VIRDUNGO nostro maxime eluxit ita sibi hanc sedem dari patietur. Nec tu mihi solos Alexandros qui in primâ acie aversantur scopulos in caelum usque assurgentes aggrediuntur, extra naturae terminos virtutis exercedare materiam quaerunt et in vastum et inexploratum Oceanum se immittunt, solos heroas dixeris; quum et in aegrotantis lectulo vera alacri as explicare se possit. Magnos cruciatus habuti VIR DUNGI morbus, eumque per integrum annum sibi assignaverat; sed is nihilominus victorem doloris animum retinuit, ad versus caelum numquam excanduit, aut Deo suo pugnam indixit. Quid facuô AETERNE? quidomnia irae tuae instrumenta in me experiris? An tu hominum paenis tartum invigilas ? an improborum sibilis bonorum famam exponis? an promissiones tuas verba tantumexistimabimus? Ubi animus ille in humanum genus misericors? Vis inexhaustae honitatis rivuli? ubi dives et numquam decurtata dextera? Horror totum occupat, quoties mortalium impatientia arcum tendit; quoties cum Salmoneo contra fulmen fulminat; quoties tam debilis creatura cum fortissimo creatore suo exigit! Multi quidem divinam in nos caritatem e sanitate, divitiis aliisque vitae commodis metiuntur; et dum calamitas ingruit, sic impietatem nostram meruisse petulanter iudicant: Tamquam haec aspera, medicamenta non sint, sensu tristia, eventuiucunda: Contra mundana felicitas menti somnum non inducat, aut hominem ante fatalem horam enecatum non ut sui parrcidam ultimo iudicio sistat. Omnes, omnes, qui


page 400, image: s446

aeternitatis et restitutionis candidati esse volunt, mulrum in hoc terrestri examine desudent, necesse est; cum iniquitate fortunae comparentur, et Supremo illi moderatori dignum virtute suâ spectaculum praebeant. Id qui facere non potest, cum Annibale in Campaniâ, ubi, Cassiodori verbo, terru blandior est natura, consenescat; nec voluptatis nec sumptuum modum faciat, somno et vino et epulis et scortis balnesque enervandum se committat: Ad omnem vero strepitum pallescat, caput circumagat, iugum molliculae cervici grave putet; quod tamen longe gravissimum asserta Orbis DEUS de DEO in sanctissimos humeros recepit. At fortissimi cum VIR DUNGO mandatum Imperatoris laeti exciient, post missum sanguinem animosiores sient, et vel Philippos vel Eumenas, vel Claudios Civiles imitabuntur, quibus, accepto vulnere in retinendis armis validiormanus fuit. Quod si res in extrema tegulâ steterit, pugnabunt tamen et (quod Agidem Lacedaemonium nec non Alexandrum M. fecisse legimus) succisis poplitibus in genua se excipient; nec arma dimittent, donec aut victoresfortunam pedibus calcaverint, aut vincendo fatigati, in castra, et in ipsum praetorium virtutis causâ delati fuerint. Ita nimirum quae delicata pigritiae mancipia in extremis ponunt, munitus Christianâ sapientiâ animus gravissima quaeque, exlege foederis cum DEO icti, subeunda censet, nihil detrectat, pugnat, calamitates, iniurias hominum, morbos aliaque fortiter superat: Interdum ad alias cogitationes avertitur, et a tormento corporis discedit.

Inter alia certe, quae in VIRDUNGO maxime mirati sumus, illud est, quod ad postremam usque horam, exquisito dolore velut in familiaritarem adducto, a solitis stu diis nihil remiserit; sed excerperit, responserit; idque unice egent, ut vitam citius, quam literas dimisisse videretur. Quem spirit u~hunc dicemus, Auditores Splendidissimi, qui ne ultimum quidem momentum agitatione studiorum vacuum esse voluit? Sed eodem vigore sub ipsum transitum ad mortem CONRADUMRITTER SHUSIUM, ut quondam amicitia, sic nunc aeternitate Nostro coniunctum, compotem amatae Sapientiae vocem emisissenovimus: Stbi in votis etiamnum esse, utpossit librum, quem ab amico quodam accepterat, perlegere. Quamquam omnis a me abesse debet audacia: Hîc tamen salvâ modestiâ iurare ausim, si eo animo, quo par istud Excellentissimorum Virorum egressum est, omnes vitam ingrederemur, toto erbe exulaturam Ignaviam! Taceo in scriberidis


page 401, image: s447

carminibus (quibus ultra terras ibat ab infirmis, sublato ad excelsa oculo, animam DEO consecrabat) novissimos impetus praeter unicum, quo, saeviente morbo, inconcussam fidem professus, ita studiosi cuiusdam Philothecae inscripserat:

Qui miser an dam animam trahit inter vermina soeva,
Haut vitam, mortem sed magis ille trahit.
Nam mihi se ingentes rumpunt pulmone procellae,
Et quatior vastis aeger anhelitibus:
Tum qui visceribus penitis vapor aestuat eheu!
suffundit multo triste nigrore caput.
At Tu, dum fugiunt vires, somnusque quiesque,
ESTO MEI, IESV, PECTORIS ESTO QUIES.

O auream mentionem, et dignum inter tot naufragia suspirium! Abeat somnus, evanescat omnis refectio; per diem noctemque continuentur vigiliae, quicquid vult, agat Fortuna; sed nosistud, ut CHRISTUS in nobis et nos in CHRISTO quiescamus!

Frangor animo Auditores splen didissimi, quum Octobrem quum Octavum et vicesimum, quum duodecimam cogito, quae ad aeterna iam citari VIR DUNGI nostri supremam exepit vocem, sibi imposterum melius fore; Bene tu quidem ô pater! Tu non amplius in hoc solo nauseas; tu legibus humanae scrvitutis solutus es: Tu ex hospitio foedo atque olido eductus es: Tu a felicium animarum coetu exceptuses: Tu siderum, inter se lumen miscentium, splendore iam percussus es: At me inter tenebras caliginosi istius, et variâ nube involuti aevi errantem lassatumque post tergum relinquis? at per confragosum iterrepenti, et semetipsum vix trahenti; venerandos illos oculos subducis? Heu me miserum, cui vive videntique funus aicisur! Heu flebiles Musas, qtibus tanto duceprivatis, et tamquam vertigine correptis, inposterum arietandum erit, nec amplius singendum! Utinam esset in hominibus, quod veteres sibi persuasere, posse mortem morte redimi, posse vitâ meâ proiectâ te in lucem revocari; non supremum illud frigus exhorrescerem: Iam pectus istud morti feriendum obicerem: Iam effusa anima, Orbi literato redivivum sisterem: Sed tu vesanam gratitudinem abominaris, et felicitatem tuam terrenisistis vellicationibus non mutas. Satis riostrâ hieme alsisti; nunc aurula mollior tibispirat. Satis per hos sexaginta annos in procelloso, atque in omnes tempestates exposito mari pendens, fluctuans, illisus; nunc veto, in portum receptus, mortem, optimum contra vitae iniurias beneficium, esse infelices nos reliquias expertus docerepores.


page 402, image: s448

Igitur nostram potius in tam misero corprernoram comploremus, nostrae aetati, si quid an norum, mensium, dierum, horarum, momentorum etiam adicitur, tantum casuum et lacrimarum, ex aliâ atque aliâ causâ, fluentium, additum sciamus. En publica! en privata! nihil erit, quod ad vivendum magnopere invitare te possit. VID ES ubique Antonios Europaeae securitatis scopulos: Qui ut piscatores luto stagni sursum et deorsum commoto angullas captant: Ita ipsi non nisi turbatis rebus egestatem suam pascunt. AuDIS ubique Imperatoris contiones: Ite milites, armis ius in hâc terrâ facite, aras, focos, penates vestros invertite! Nemo de Turcis, sed decive triumphum agat, et suam tantum urbem subrectis intret vexillis.

GUSTAS ubique tristitiae panem, et populares tui Catilinae pateram circumferunt: Nec alia saeculi huius imago, quam illius noctis, quâ Vitellii et Vespasiani exercitus in Bedriacensibus campis inter sese funesto praelio concurrere: Si quae pugnae pausa facta esset, interim mulieres esculenta poculentaque ex opido Vitellianis militibus, afferre, et illi cibum potumque sumere, tunc et dimicantibus quoque contra se porrigere. Vocabat quisque adversarium nominatim, Accipe, inquiens, mi commilito: Ede, non enim iibigladium praebeo, sed panem~ Accipe rursum et bibe: Non enim tibi scutum sed poculum trado, ut si tu me intersicias, seu pereas ipse, moriamur facilius: At que ut ne me ener vata aut imbecilimanus occidas aut ego te. Nimirum has viventibus funebres dant epulas Vitellius et Vespasianus, ut nos iis, quiiam olim ad plures abiere, mactent;

Odorem ubique capis e villarum incediis, clatissimarum urbium fumo, et exustâ Cerere, non e florentibus Paradisis nostris, aut distentis horreis, quae ante civilem istam flammam Tacitum nomini suo obsequi, vel etiam palinodiam canere iusserant: Germaniam non amplius in Formem, asperam caelo, tristem cultu aspectuque, sed omnibus amabilem, etiam queis fecundaltalia patria sit. Contactu ubi que corrumpimus, et corrumpimur: Nemo antiquis saeculis tam callidus scelerum fabricator fuit, quem nostra ingenia non superent: Etiam qui cras exorietur dies, pietatis ac iustitiae stragem longe graviorem dabit hodierna. Hem sensuum nostrorum officia! Interim dum haec omnia fiunt, etiamnum securi stertimus; vel, quod veteres dicebant, mergente navi supparum attollimus; nec desistimus, donectoties lacessitus DEUS aegras istas partes vehementiore chirurgiâ curaverit.


page 403, image: s449

Quaniobrem ô pater, quoniam in conspectum nostrum reversurus non es, sed inter divina mansurus summae illi Bonitati, omnisque mali profligatrici assides: lacry masistas, tui desiderio fluentes, per amorem illum, quo discipulum ruum prolequebaris, boni consule; nec indignare, si tumulo tuo, qui virtutes tuas ambire, adire non potest, ultimam acclamanonem inscripserit: SALVETE ossa, salvete cineres, salvetellus ipsa, quae Virum obtegis te longe maiorem! sub te pius ille, qui omnem scientiam suam DEO submisit, numquam de intquis praemits conquestus est, placide quiescat! Sub te probus ille, qui beneficiis gratiam potius, quam iniuriae lationem, aut certe malam gratiam reddidit, placide quie seat! sub te candidus ille, qui numquam aliud stans, aliud sedens locutus est, placide quiestat! Subte splendidus ille, quem nemo amabilem, qui non simul venerabilem vocavit, placide quiescat! Sub te doctus ille, quem alii Universitatis Bibliothecam, alii Varronem suum, alii reconditarum artium thesaurum, alii (quod omnium elagia praegravat) optimum dixere, placide quiescat! O ingens oeli decus, salve, et aeternum mihi vale!

At ipse rupes inter et Boreae minas,
Et mille fluctur, civicosque turbines,
Hominuinque sannas, virulentaque omnia,
Arabo, arandum quod mihi restat mare!
Sinistra cornixpura praedicat licet.
Iocumque faciat sae va Fors, nilinterest:
Quae figit alios hastâ circa me vibret:
Exspecto vulnus, mille desupervolent
Saxa et sagittae, mille pila decidant,
Thoraca pono, perviumque his omnibus
Ostendo corpus, specto decretoriam
Erectus horam-fataque excipio libens.
OCHRISTE: tant um solve, solve vincula,
Qui caritatis omni ab aevoprodigus
Pro me flagella, sputa, aculeos, crucem,
Toto fremente Tartaro, perpessus es.
Nilesi in orbe, quod morart mequeat,
Nil est: per horas vita guttatim fluit,
Fluit atque praeter omnium spem desinit:
Si currat illa citius, ô quantum hoc bonum!


page 404, image: s450

MICHAEL VIRDUNGUS (sine asp.) VIR LUCIDE MAGNUS.

VIrdungus quinam suerit. super orberogabis?
Lucidius magnum concipe mente Virum.
Doctrinâ et studiviis meruit super astra locari,
Lucet ut orbe Soli, luceat axepoli.
LUCIDE ut is MAGNUS VIR! quem facit esse beatum
Taliter orbis honos, taliter axe decus.

LUDOV. IUNGERMAN. D.

MICHAEL VIRDUNGUS Per Anagramma sine aspir. LIRICUS AD UNGUEM.

NOn meruit nomen tantum generale per artes,
Quotquot habet Latium, Graecia quotquot habet.
Ast etiam LIRICUS noster Virdungus ad UNGUEM est,
Novit enim, quicquid tota Poesis habet.

IOH DE BLANSDORF.

In Eiusdem orationes post obitum editas.
VIRDUNGUS sede maior se maior et ipso
Verba Pertcleo dum iacit apta stilo.
His adeo post mortem etiam nunc fulminat armis,
Natio Cyclopum Barbarissque cave.

GEORGIUS NOESLERUS. D.

SCRIPTA.

Iuvenilia tributa in quaedam apospasmata carminum variorum, in librum Epigrammatum et Duas Tragaedias: Noribergae 1598.

Hercules Togatus sive laudatio funebris Friderici Marchionis Brandeburgici: Schvvabachi 1604. in 4.

Speculum Idoloatriae Novantiquae, sive defructu ex veteri historia capiendo, adversus Idololatriam: Norib 1612. in 8.

Commentar in Iulii Agricolae vitam, scriptore Comelio Tacito: Argent. 1617. Norib. 1637 in 8.

Gratiarum Actio in Sollenni introductione Privilegiorum Universitatis Altorph. habita: ibid. 1624. in 4.

Alexander nov-antiquus, sive Magni Gustaphi Adolphi, Suecorum Regis, cum Alexandro Rege quondam Macedoniae comparatio: ibid. 1633. in 4.

Orationes varii argumenti et Programmata: ibid. 1642. in 8.


page 405, image: s451