QUod Plinius Iunior, Magnisice Dn. Rector, Generosi et illustres Barones, Viri Reverendi, Amplissimi Professores, Fautores et Praeceptores honorandi, Tuque Florentissima Nobilissimorum, Praestantissimorumque Studiosorum Corona, quod, inquam, Plinius Iunior de Virginio Rufo; qui laudis suae assertorem consecutus erat aevi sui disertissimum Cornelium Tacitum, dicit: Hunc supremum eius felicitati accessissae cumulum, laudatorem Eloquentissimum, illud adeo mein ruborem dat, ut numquam in hunc conscendisse Iocum, aut, si intgerum adhuc foret, augustissimo vestro rursus meconspectui subductum velim, atque subtractum. Nimrum vereor, ne duplicis reus peragar criminis, iniuriarum uno in
defunctum, altero temeritatis. Quorum illud tanto est gravius, quanto etiam turpius, in demortuos quippiam committere. Hoc in cunctis quidem ab omnibus probae mentis notatur, in Iuvenibus autem, quibus propria virtus est Verecundia, nullâ prorsus dignatur veniâ. Dicere siquidem non neminem audio, tune SCHWENTERUM laudare, quam vittus iuxta se ipsam collocavit? tune, cuius nomen per omnes orbis terrarum angulos Fama circumtulit, ac depraedicavit, praeconia decantare ausis? Quid, temerarius adeo, ut, quod Praestantissimis olim et facundiâ Praeclarissimis quibusque Viris SCto est demandatum muneris, tu vix balbutire gnarus absque ullo mandato, proprio tibi sumas ausu, atque attribuas? Verumenim vero, quisquis es, hoc a me bonâ fide dictum abs te accipi volo, menon ignarum fuisse illius veteris: Malum pictorem honam formam imperttiâ suâ deteriorem reddere. Sed nec laudationem me instituere voluisse scias, tum, quod copiâ pariter ac elegantiâ verborum, quae ista requirit, me destitutum nôrim, tum, quod Virtus et admiranda illa rerum omnium, artiumque scienria, quibus ad in vidiam usque et ultra fidem humanam Vir ille magnus ornatus et prae ditus erat, omnem excedere laudem, seque ipsâ contenta esse mihi visa sit. Neque etiam cum Paeto, Priseo, aliisve Romanae Eloquentiae Patribus me conferre, illudque quod hodiernâ adhuc aetate, non ita suorum in curiosâ, aut dicendi arte exercitatissimi, aut publico instructi mandato exsequi amant, proprio, ut dicitur, affectare motu, et suscipere; sed pietate, quovis SCto validiore, impulsus, divinum tanti Viri ingenium rudi saltem adumbrare penicillo, vitaeque prae clare actae curriculum, absque verborum phaleris breviter recensere, atque perstringere constitui, Hein sium aliquem, vel, si adhuc viveret, ipsum exoptans Tacitum, qui copiosius illo atque ornatius prosequendo supremus felicst ati illtus accederet cumulus, laudator Eloquentissimus. Agite igitur A. omnium ordinum splendidissimi, molâ salsâ litantem, qui tura non habet, benigno vultu admittite, et quem defuncti fortean in dicendo admiratio sufflamina verit, dolorve suppresserit, insignis et numquam non spirantis benivolentiae Vestrae aurâ sublevare non dedigenmini. Taedium ego, quod ex incomtis meis, et auribus vestris parum dignis conceperitis verbis, brevitate sedulo remotum ibo atque sublatum.
In commemoratione autem et explicationebonorum, quae ingentia SCHWENTERO nostro sorte quadam divina contigerunt, primus merito honor debetur Patriae. Est enim illa primum et praecipuum felicitatis humanae fundamentum, venerationis merito etiam parentibus, a quibus hoc ipsum, quod sumus et vivimus, accepimus, praeferen da. A laudibus igitur illius dicendi faciens initium, prima nostrum excepit NORIBERGA, Urbs Imperialis, Libera, splendida, magnifica, et omnino talis, qualem ipse eam praedicavit Imperater Carolus V. omnium Imperii civitatum praecip va, et districtûs illius opportunissima. Cuius splendorem si accuratius cognoscere gestias, Aeneas Sylvius Cardinalus abun detuo satisfecerit desiderio, qui nullo ductus affectu (neque enim ei patria erat) ad quendam de ista scribens, Dic rogamus, inquit, quaenam facies huius Urbis? qui splendor? quae amoenitas? quae delitiae? quis cultus? quid illic ad civitatem omnten parteperfectam desiderare quispiam potuerit? Quis venieniibus. Franconiâ infeviore, et procul spectanisbus eius Urbis aspectus? quae maiestas? quod decus ab extra visentibus, quis intus nitor platearum, quae domerum munditia? Quid S. Sebaldi templo magnificentius, quid D. Laurentii de lubre splendidius? Quid arce regia vel superbius, vel munitius? quid folsâ, quid moenibus illustrius? Quot ibi civium aedes invenias regibus dignas? Cuperent tam egregie Siotorum reges, quam mediocres Nurimbergae cives habitare. Hacille. Sed et leges, quibus *eudai/mwn illa (uti ducentis amplius abhinc annis a Graeco quodam cognominata est scriptore) feliciter hucusque est administrata Res publica, et ad diem illum decretorium (quoda Te DEUS OPT. MAX. supplex contendo) administrabitur, non possunt non esse optimae, utpote pleraeque ab optima, et mille amplius annorum firmitate sua superbiente Rep. Veneta (Romanatum legum exemplo) per Legatos petitae et impetratae. Harum custodiam Optimi tant um obtinent. Neque enim solo natalium iure, aut nudâ Imaginum praerogativâ Senatoriam ambire licet dignitatem, sed virtute, Prudentiâ, Gravitate decoratus sit oportet, qui in Amplissimum illum cooptari expetit ordinem. hi in tredecim Consules, totidemque Scabinos, et octo, ut vocant, antiquos Nominatos divisi, magis ardua expediunt Reip. negotia. Ex his venerandum et tantum-non adorandum constituitur Septemvirorum Collegium, qui arcanioribus et gravissimis tractandis vacant causis tatque
negotiis. Ex his Quaestores sive Duumviri; et accedente tertio, Triumveri sive summi Civitatus capitanei, ceteris longe eminentioes; ex his Praetores Tutelares ac Scholarchae eliguntur, qui egregia sane coniunctione Ecclesiarum et Scholarum Curatores, perpetuos simul etiam viduarum pupillorumque omnium agunt Tutores. Quos excipiunt pari prudentiâ parique auctoritate poillentes Viri, Tribuni militares, Prafecti Provinciales, silvanum aedificiorumque publicorum praepositi, aliique plures, a quibus Resupub. in patribus ipsis creditis dexterrime administratur ac gubernatur. Summa, terrestres illi Dii et vere Patres patriae, ne Resp. detrimentum capiat, summâ curâ invigilant, omnique privati commodi sollici tudine eremotâ, supremam illam et omnium primam, Salutem publicam, non tam Curiae parietibus aureis inscriptam literis, quam unius cuiusque insculptam animo sanctissime observant, non secus ac boni patresfamiliâs magnam illam domum regentes, ac subditorm salutem unice procurantes. Qua quidem miranda sua prudentia et fidelitate ipsis Impp. ceterisque Imperii ordinibus adeo se probârunt, ut digni tanto honore tantâque reperti fuerint gratiâ, quibus ipsa Sacri Imperii Sacrosancta insignia servanda committerentur atque custodienda, non sine insigni Urbis suae gloria, et splendore. In patria hacigitur clarissima nobilissimaque sic genere minime obscuro aut sordido natus est Noster Anno redempti Mundi MDLXXXV. prid. Kal. Febr. Parre quidem Ioanne, Viro spectatissimo, numerosiorisque, ut vocant, ibi Senatus adiuncto, Matre, vero Barbar â, domus Koleriae, feminâ Ornatissimâ. Hi, cum in prima statim pueritia egregia de se praeclarae indolis praeberet indicia, paedagogis eum domi primis instituen dum elementis tradiderunt, incertitamen adhuc, cuinam potissimum rei illum essent destinatui. Quae cum mirâ quadam apprehenderet celeritate, aethereus ac tenellus adhuc animus ipse parentum et diligentissimorum Praeceptorum disciplinam transgressus, cum vix pueritiam evasisset, confestim non mercaturis aut negotiis obeundis neque agro colendo intendit mentem, sed cuncta haec inferiora ducens, nequaquam sibi vivendum existimavit, nisi famam et gloriam maioribus in rebus, hoc est, in literis, quae immortalitatem pariunt, consequeretur. Publicae igitur commissus institutioni, sese semper intra claustra quaedam diligentiae continuit, quid officii sui esset mature cogitavit, lectio~ es do~i fideliter me~oriae mandatas
in Scholis repetiit, et, prorus ut equus calcaria non exspectans, ipsa naturae alacritate instigatus demandatum sibi stadium decucurrit. Quotus autem quisque est, qui haec, etiam provectioris iam aetatis ita sedulo agat? Quotus est, qui adeo officii sui munus ex amussim adimpleat? qui ab omni ignavia atque torpore alienus nasturtio non interdumegeat? Sed detrahere cuiquam mihi non propositum, potius hunc nostrum, cui haec omnia affuerunt, mirari, et magnifacere. Quibus et iam hoc obtinuerat, ut non in admirationem modo sui omnes rapuerit, et palmam sibi tribuere adegerit condiscipulos, sed et Praeceptorum aliorumque dictae Urbis literaturae Censorum praeclara diligentiae reportav erit testimonia. Proinde ne hîc quidem diutius sibi immorandum ratus, cum iactis ita feliciter fundamentis solidius quid atque perfectius eâdem superstrui possefelicitate, rectissime tatiocinaretur, parentesadit, iis summâ, uti par est, revereentiâ profectus suos exponit, studiorum, nî promoveatur, iacturam rationibus sat concludentibus demonstrat, ut alio mitterent, enixerogat. Hîc Parentes nonnihil haesitare, et (ut fieri amat) metuere, ne praematura ista (nondum enim decimum annum attigerat) ingenii vis cito deferversceret, nec ad maturitatem aliquando perveniret. Tandem vero annuunt, eumque dictis Prae ceptorum testimoniis persuasi, ac vano seposito metu, SULZBACHUM, nobile tum temporis bonarum artium emporium, ablegant. Ubi Noster temporis, cuius pernicissima est fuga, habens rationem, postquam totos dies Musis esset operatus, noctis quoque partem iisdem vindicabat, et oculos vigiliâ fatigatos atque cadentes saepe in opere detinebat. Scilicet animo semper volvebat secum, quod discipulus quidam Magistro suo, nondum aptum eum esse propter aetatem ad discendam legem, de quâ illum rogârat, dicentirespondebat: An nescis diemesse brevem, opus vero multum? Nonnemulti iam momorderunt bumum, qui me aetate sunt minoves? Primum ergo illud in aetate nostra, quod est optimum, (ut perpulchre ait Sapiens Romanus) vanitatibus exhauriri minime sustinens, sibique faecem reservare nolens, assidue studiis in vigilabat, et Latinâ sibi iam conciliatâ, Gracam ambite gestiebat linguam, omnium scientiarum fontem atque matrem. Mox, istâ nonnihil sibi familiarius redditâ, ipsius Sancti Spiritus Idiomatis immenso teneri coepitamore. Neque vero isto omnibus prope iuvenibus communi laborabat vitio, qui nimiâ sciendi flagrantes cupiditate, primo statim momento cuncta perdi dicisse exoptant, et onus
sibi saepe imponunt, cui non sunt ferendo, parum nimirum providi, quid humeri valeant, quia ferre recusent. Sed Viribus ille onus aptabat, nec plus ocrupabat, quam cui sufficere pesset. Qua quidem in re Virum consecutus est longe Celeberrimum et immensa multi variarum Linguarum scientiâ Praeclarissimum ELIAM HUTTERUM, qui eum, si forte labasceret, et oneri vellet succumbere, (id quod robustissimis quibusque inter dum solet contingere) sustentaret atque erigeret. Erectus etiam et ad pleniorem Linguae sanctissimae cognitionem ab eo est perductus. Sed quid accidit/ Fortuana, quae in bonarum mentium perniciem iuravit iuramento plusquam Catilinario, in nostrum quoque desaeviit, eoque acrius suum exercuit imperium quo magis sibi metuit, ne ipsa brevi Eius pati imperium, manusque dare cogertur. Mortem, fidissimam suam sive sociam, sive ministram, parentibus immisit, tantum ut, quem citissimo nunc ad virtutem atque scientias cursu contendere videret, in iectâ sumptuum diffi cultate susflaminaret et retardaret. Verum, Fortuna, parentesnaturales abstulisti? Publicos ille sortitus est. Sumptus denegâsti? Ab his largiter sunt suppeditati. Neque enim Noster primo tuo statim perterritus impetu despondit animum, sed firmissime illum adversus insultus tuos Constantiâ indurans, de mediis acrius te oppugnandi anxie circumspexit: quae etiam apud Magnificos et Amplissimo Dnn. Scholarchas facillime invenerat. His enim statum ierum suarum exponens, et eruditionem atque profectus legitime approbans, benignissimis semper usus et ALTDORPHIUM ab Iis missus in Alumnorum est receptus numerum. Ubi Linguae Sacrae Maihematicam, aliasque artes adiungens liberaliores tantos brevitemporis spatio in illis fecit progressus, ut supremis Philosophiae honoribus (quos tamen ante contractas nuptias prensare noluit) dignus ab omnibus censeretur, iudicareturque. Sed in iuvenilibus hisce longus fortassissum, et vereor, ne vadimonium Vobis, quo me ad brevitatem obstrinxi, deserere videar, si in minutionibus diutius morarer. Maiora utique postulare, et quid Noster, cum in Viros iam transcriptus esset, egerit, desiderare mihi videmini. Ignoscite quaeso, et de matrimoniis pauca dicenti attendite, mox ad publica et desiderata progressuro. Noster ergo, postquam studiorum suorum feliciter iam telam pertexuisset; et praeter discip linas Mathematicas supradictae Linguae Sacrae, alias insuper addidisset, Arabicam, Chalaicam, Syrtacam,
de laborum hactenus exantlatorum cogirare caepit levamine, cum libris liberos coniungere, uthonestum, ita iucundum ratus, animi solatium quaerere, et individuam vitae sociam sibi adglutivare voluit, Matrimonium ergo bonis iniit auspiciis cum lectissima honestissimaque Virgine MAGDALENA, Viro intgegerrimo Caspare FISCHERO, cive Noribergensi prognatâ. Cum qua haud paulo iucumdius, quam Socrates cum sua Xantippe vivens, adversa et secunda (uti decet) invicem communicabat, consilia conferebat, domesticum imperium participabat, et annos XVII. sine iurgio, sine offensa, sineulla animilaesione ita concorditer agebat, ut nullâ opusfuerit Deâ viriplacâ, quae lites (utpote nullas) componeret, atque dirimeret, Sed dolor! cum parentem Eum fecisset undecim liberorum, vi mortis abrepta, divonium illa facerecoacta fuit. Quod quidem vulnus Nostro non summamrupit cutem, sed pectus (cuius illa pars erat) et viscera ipsa divisit. Verum mortalem se accepisse cogitans, et anispacium (feministantum a Romanis lugendi maritos constitutum) animitus eam lugens, cum res familiaris matrefamil, amplius carere non posset, nuptias An. 1624. iterare censuit, et Virginem sibi iunxit itidem lectissimam ac pudicissimam MARIAM Georgii GRUBERI, Virihonestissimi, et maiotis Senatus Norib. Assessoris legitimo matrimonio susceptam filiam. Cum qua pari candore, pari et maiori etiam officiorum animorumque vixit coniunctione. Neque enim in ipsa morte eam deserer; sed quam vitae sociam habuerat, mortis quoque fidum ei se praebere comitem omnibus votis exoptavit, Felices ter et amplius, Quos irrupta tenet copula: nec malis Divulsus querimoniis Supremâ citius solvet amor die non minus vere quam eleganter praedicat Poeta Lyricus. Quanto autem felicior ern Noster cum unice dilecta coniuge, quos ne haec quoque solvit, sed arctiori potius loco ac perpetuâ coniunxit cohabitatione? Postquam enim illa quartâ iam prole maritum beâsset (e quibus quidem una saltem adhuc superest) et iamiam aliam superad ditura gemellos, sed alterum, heu! mortuum, esset enixa, partus confecta doloribus interiit, et filiolo quidem XIV. Kal. Feb. Annilabentis. Parentem ditavit, Maritum vero fidissimâ coniuge ad tempus privavit. Sed ad tempus dixi, idque modicum. Neque enim in perptuum priv are potuit. Cum enim illam ita enecatam acerbissime uxisset, et nihil amplius, quam dissolvi et cum Christo et
dulcissima sua eoniuge esse cuperet, voti damnatus, unius saltem horulae interiectâ intercapedine eam secutus et ad tumulum comitatus est, mox sempiterna illa nec ullis aerumnarum procellis agitanda gaudis, ad quae charitates nunc aliquot cum infantulo eâ dem die exstincto praemiserant, cum illa ingressurus, caelestesque nuptias celebraturus. O verum divini et hum ani Iur is consortium! O vere in dividuam et nec morte dissol vendam vita utriusque consuetudinem! Nunc ad publis a devenio, quo me et promissum meum, et vestra vocat exspectatio. Quando igitur SCVVENTERUS noster ita studio suo atque diligentiâ sibi virtutem, haec illi famam iam aliquam comparavit, ad publicam ab Incluto Senatu Noribergensi An. 1608. Sanctae Lingue sollenniter evocatus est professionem. Quam summa non tantum reverentiâ suscepit Spartam, sed et tantâ curâ et industriâ elaboratam dedit et ornatam, ut elapsis aliquot annis, qui linguas quoque alias, easque Orientales praecipuasprofiteretur, et cur am atquet tutelam Bibliothecae cum. Collegti inspectione obtineret, dignum Eum Idem Amplissimus habuerit Senatus atque aestimaverit. Neque vero hoc satis erat. Maiores tanta virtusrequirebat honores. Quamquam enim illa sibi ipsi sufficiens hos minime exigat, iure tamen exspectat et oblatos admittit. Collegii Philosophici (ut vocant) Decanatus quartum ei delatus, et supremo Universitatis honore Rectoratu, eo ipso anno An. 1623. quo Serenissimi ac Potentissimi Imperatoris Ferdinandi II. clementiâ Academia haec nostra Universitatis titulo ac ptivilegiis donata et insignita fuit, decoratus est. Hos omues tanta cum animi moderatione gessit, ut haudquaquam factus insolentior omnibus se aequum praeberet, omnibus facilem. Romanis laudabiliter receptum fuisse legimus, trium phantibus a tergo servum collocare, qui, ne tanto in censi honore ultra sortem sele humanam efferrent, adstans subinde iis occineret: Homoes, hominem te esse cogita! Talis profecto SCHVVENTERO nostro occentorimportunus fuisset, qui ipse fidus sui admonitor, idem plane erat ac manebat in honoribus, et extra illos collocatus. Verum, ne sic quidem Virtuti et multiiugae Eius artium omnium scientiae satisfactum erat, et qui Hebraicam, Chaldaicam, Syriacam, publice docebat, publico etiam donandus erat praemio. A saepiusigitur nominato incluto Senatu Norib. Laurea ipsi decreta, et Amplissimo tum Universitatis Procancellario Dn. IOAN. CHRISTOPHORO
OELHAFIO (cuius memoriam nulla unquam temporis obliterabit diuturnitas) deman datum, ut Nostrum in dictarum trium Linguarum Poetam rite proclamaret et renuntiaret. Summam Hîc admirari subit atque suspicere Viri modestiam. Satis enim se cumulatum honoribus putans, hunc de novo sibi delatum tamdiu modeste admodum removebat, donec a iam memorato Magnifico Dn. Procan cellario admonitus; videret, ne Senatus incluti, quem iam benignissimum haberet, nimium detrectancdo excideret gratiâ, illum coactus quasi admiserit; Matheseos in super anno priore An. 1628. auctus Professione, illius non unâ salktem, sed variis constantis artibus discip linae, et, non secus ac iustitia virtutesreliquas, Arithmeticam, Astronemiam, Astrologiam Geometriam, Optieam et alias ambitu suo complect entis paene innumeras, Sed quibus in hoc docendi ge~ere Viris successit? Certe talibus tantisque qui admirandâ et invidendâ suâ doctrinâ atque eruditione immortalitate donati, in omnium adhuc ore vivunt, perpetuâque vigent memoriâ. Quis enim Virorum Praeclarissimorum et Rei literariae Patrum conscriptorum ita prorsus est ignarus, qui non Praetorium, Saxonium, et Odontium, insignes illos Mathematicos, vel ex auditu solum noverit? Quis in ignorantiae adeo latet haeretque latebris, ad quem Lumina haec non pen etrârunt splendidissima, totoque scriptis suis Orbe micantia? Quibus tamen Viris magnis oppidum hoc, quod suis meritis clarius fecerunt, quid refert? quo honore, quo praemio tantam virtutis praestantiam prosequitur? Pudet dicere: Ex eculis, ex aximo. Et licer omnia faceret, non est, non est externi praemii locus, IPsa virtus ipsa in se benefacta praemia habent; est autem virtutis et recte factorum fructus maxime, illa fecisse. Quorum Ille et expeditâ in omnibusratione, et tenaci memoriâ, quam tarda senectus anno octuagesimo non ut corpus curvavit, stupendus, praemium hoc, quod secundo quasi soco virtuti propositum, non iam in se ipso sed in aliis consistens, consecutus est, honorem scilicet, et gloriam etiam apud exteros, qui admirati cum profunda eruditione et probitate insigni experientiam incredibilem, eximio illum favore et honore prosecuti sunt. *qaumas1iw/tatos ille augustae historiae scriptor Thuanus tanti illum fecit, ut librum quendam historiarum suarum edere ante noluerit, quam censurae illius subiceret. Sethus Calvisius in opere suo Chronologico multa habet, quae a praetovio didicisse se fatertur libere. isaacus Casaubonus, andrens Dudithius, Marcus Welserus, Henningus Arnisae us (qui viri!)
plurimi hunc eundem aestimârunt, et consilium illius in rebus arduis non semel petierunt. Sub cuius Viri disciplina brevitemporis intervallo SCVVENTERUS noster ad id eruditionis in Mathesi fastigium, quo Eum conspeximus, se conscendisse fassus est non semel, imo et scriptum reliquit. O felicem, cui tanta bonorum tantorum contigit cumulatio, ut post amplissimam patriam etiam claros parentes, post tales parentes fideles et claros habuerit Doctores ac Praeceptores! Quod si quis haec ad eos, qui diu vitâ exierunt, nil pertinere exstimat, is non mco, sed omnium profecto iudicio valde erraverit. Non enim cum morte gloria interit, nec virtutis praemia vitae, hoc est, brevi valde finiumtur spatio, Manentilla, manebuntque aeternum, quam diuliteris suus eonstabit honor, et foeda barbaries dudum Germaniâ expulsa postliminio non revertetur. Quae omnia. A. huic potissimum fini a me sunt dicta, ut intelligeretis, horum Virorum laudes ad idem honoris gloriaeque studium incentivum Nostro fuisse, nec minus ei, quam Themistocli Miltiadis tropaea somnum excussisse. Noctes eim atque dies in cumbens libris, illos ut aequaret, unice satagebat, nec voluptatibus quantumvishon estis, nec publicis etiam inde se dimoveri passus periculis. De losepho Schaligero, illâ divinâ divini patris sobole, aeque divinus prodit Heinsius, illum, cum in Urbe Parisiorum eo versaretur tempore, quo notissima illa et nefan da sub Carolo IX. saeviret Laniena, adeo Hebraeis intentum sedisse literis, ut nec armorum fremitum, nec puerorum gemitus, nec mulierum lamentationes, nec hominum aliquandiu clamorem audiverit, Idem de Nostro absque falsi affirmare licet crimine, qui, hostibus adhuc circumquaque nobis impositis, igne et ferro sine morâ agros depopulantibus, nullo bombardarum fragore, nullo civium militumque tumultu, nullo uxorum maritos trucidatos deplorantium eiulatu a studiis seavocari sustinuit, sed vel Linguis intentus, vel, tamquam alter Archimedes, circino figuram Mathematicam describens, de officio inter ipsos armorum strepitus rite et recte administrando, aut existimatione, qua iam pollebat, augendâ assidue cogitabat ac meditabatur. Qui quidem conatus minime erat irritus, et effectum sortiebatur sane quam exoptatissimum. Famam enim de senon per patriam aut circum iacentes solum provincias, sed longe lareque per varias patriae universalis terras excitans, qua mirandâ et ad omnia promptissimâ ingenii sui sollertiâ, qua monumentis eruditione eximiâ ac sapientiâ prope divinâ
refertissimis non in inferioris solum ordinis sortisque privatae hominum perveniebat notitiam, sed et superioris classis Viris Principibus, Comitibus, Baronibus, ita se probabat, ut a quibusdam in familiaritatem etiam admissus fuerit, et amicitiam. Catalogum hic Audit orum magis Nobilium atque Illustrium texerem, nisi vereret, ne tempore magis et sermone, quam illorum numero nominibusque destituerer. Illustrissimus ac Generosus WOLF. GEORGIUS Comes Castellen sis tribus ab hinc annis, et quod excedit, Geometriam cum arte muniendi oppugnandique loca Noriberger ab Illo didicit, et tantâ eum gratiâ ac favore est prosecutus, ut patris salutare cognomine, nec raro mensae adhibere consueverit. Nobilem iuxta ac strenuum Virum CHRISTIANUM a Bellyn, Serenissimi tum Electoris Brandeburgici a Legationibus, curru illum Altdorphio Noribergam itidem transvehi curasse, ut maiorem ab ipso disciplinarum Mathematicarum hauriret scientiam, e diaris Nostri compertum habeo, Quo eodem tempore vicinae arcis, quae est in territorio Marchico, Burkthanieae tum Praefectum. CASPAREM GOTHOFREDUM SERENDORFIUM lecto affixum in rationibus computandis, agris dimetiendis, et aliis eiusdem doctrinae tantâ instituit fidelitate, ut is non nudam solum istorum cognitionem perceperit, sed et posteaquam revaluisset, felicissime ista exercuerit, ac hoc ipsum, quod hodieque in dictae arcis tutri conspicitur, solarium propriâ manu confectum dederit, et elaboratum. Iam vero qui belli Duces Nostrum non admirari modo, sed et se ipsos acurtissimo eius submittere ingenio, minime dubitarunt? FUCHSIUS, Potentissimiregis Daniae Legatus supremus, cum librum iuris publici facturus esset, censurae prius istum Nostri subicere, ac iudicium illius exquirere voluit, optime sane, si huiustulerit punctum, fore, ut ab aliis quoque probetur opus et laudetur; sin hoc, satis sibi ab isto uno probati, credens atque iudicans. CLAUDIUS etiam HASTFER, ille regni Suecici ingenio, manuque legatus fortissimus, cum Neagoram, quae est in vicinia, defenderet, eamque vallis et propugnaculis munitum iret validioribus, numquam non Nostri utebatur operâ, nec quicquam facile, nisi requisito prius sive literis, sive viva voce coram Illius consilio, moliebatur. Quae quidem, A. commonstrandae SCHWENTERI Nostri famae atque gloriae sufficerent, nisi superesset Illustrissimus et Eruditissimus Princeps AUGUSTUS Dux Brunschvvicensis et Luneburgicus, quem silentio ptaeterire propensissima Eius in Nostrum voluntas;
prolixissimusque minime concedit affectus. Quo ita eum est amplexus, ut non secundis tantum Eius per Legatum interesse voluerit nuptiis, sed et haud exigui ponderis poculo aureo et torque cum appensa, eius demque materiae numo inculpta sua effi gie, certissimo benivolentiae indice, donaverit. Sed et literis Eum favore et humanitate plenis continue visebat, tantaque frequentiâ, ut, ex quo familiarius cum Illo vivere coeperat, ad annum modo usque MDCXXX. quadraginta (ut ipse notavit) Noster acceperit, aut de re aliqua Mathematicâ, cuius Princeps iste ardente, laudabilique flagrat amore, consultus, aut amice alioquin, solumque gratiae testandae ab Eocom pellatus. Ita neminem non invitavit, imo rapuit, in amorem sui rectâ, simplici, et ingenuâ vivendi ratione, Erat nimirum in eius vita veractias quaedam ingenua, procul a fuco, procul ab ostentatione: nihil in eo fictum, nihil simulatum vacillans nihil; sed factorum dictorumque firma constantia: non aliud verbis, corde aliud gerebat impressum; veracitas in verbis, in promissis fides erat, et nihil turpius existimabat, aut in aliisreprehendebat, quam inconstantiam et simulationem. Ceterum, ut ut aliquem Virtus ac honor ad summam evehant felicitatem, ad perpetuam tamen non possunt, nec quemquam aeternae illi, et omnibus mundanis, imo ipsi mundo dictae legi: Moriendum cunctu, eximere valent. Neque enim quicqua stabile aut firmum arbiter ille rerum esse voluit, praeter ipsum. Imo tantum certe abest, ut immortales nos cogitemus, ut a summo illo rerum Domino vitam precario possidentes, et quottidie ad lucrum surgentes, ne erastinum quidem nobis, imo ne in stantem horam polliceri queamus. Neque in hoc nati sumus, ut hoc vitae iter ingrediamur modo, sed emetiri illud oportet, et ad metam cunctis positam pertingere: ad quam simul ac iter ingressi fuerimus, recta deproperamus atque decurrimus. Duram hanc legem Noster quoque subire debuit, frustra eruditionem, frustra virtutes, frustra honores atque famam opponens. Cum arthri ide enim aliquandiu luctatus, sed iam iam eam depugnaturus, maiori dolore (amissa, ut audivimus, coniuge suavissima) oppressus, viv. Kal. Feb. labentis anni animam exhalavit, quae annos L. cum XVIII. diebus in augusto corporis domicilio atque lare erat commorata, et totos fere annos XXVII. quibus Noster publico docendi muneri summo functus erat candore, nil nisi sapientiam atque prudentiam redolens inde spiraverat. Heu! quem Virum amisim'! Talem, cuies interitu Academia nostra elinguis quasi reddita non Hebr. non Chal, non Syriacem, non Arabic. non Rabbinicam, non
Cabalisticam, non Aethiopicam, non alias plures amplius sonat et exaudit. Talem, qui Astronomiam, Astrologiam, Geometriam, Geodesiam, Opticam, Arithmeticam, Artem fortificatoriam, Pyrohulicam, et tantum-non omnes in universum artes liberales dicessu suo abstulit ac deportavit. Talem, qui Academiae iplendor, Rei pub, Norib. decus, exterorum solidae virtutisatque doctrinae exemplar, Virorum Principum Doctor et Amicus erat, et meritissimo suo audiebat. Talem, cuius in docendo fidelitas, conversando suavitas, explicando miranda facilitas stupida quaeque flectere ingenia, et ad rei alievius sognitionem perducere porerat etiam perfectissimam. Talem A tantumque amisimus, talem habuimus, talem perdidimus, talem dolemus ac desideraus, Praeficam hîc agerem, ac neniam instituerem, nisi Viros vos esse scirem, ac ipsum subinde defunctum e sepulcro clamare audirem:
Nemo me lachrumu decoret, neque Funera fletum
Eaxit, Cur? Volito vivu? per ora Virûm.
Fata etiam incusarem, si Christiani illa agnoscerent, et ut ut agnoscerent, illa ipfa nostr non sponte et precibus (ut percepimus) provocâsset, et insigni vultus mentisque constantiâ sine gemitu, sine maerore expectâsset; communem illam Legem non coactus subiens, sed liberrime isti se submittens. Praeterquam enim, quod uxori, dimidio sui, superstes essenoluit, Patriae communis vices deplorandas acerrime dolebat, et, ne amplius doleret, morte impediri exoptabat. O patria! Non possum sine ingenti cordolio pristinae tuae conditionis recolere memoriam, et statum modernum absque fletu ad antiqua referre saecula. Lacrimis diffluo, quoties unâ saltem clade, et quidem in solo tuo factâ, tribusque duntaxat concisis legionibus, Principem terrarum populum te adeo in consternationem dedisse intelligo, ut confestim, ne quis tumulius exsisteret; excubiae per urbem indictae, magnique lovi Opt. Max. ab Augusto, felicissimo alias principe, ludi voti fuerint, si Rem pub. in meliorem statum con vertisset. Tristor animo, quoties Gallorum panicos mecum perpendo terrores, quibus adventu saltem tuorum ita eos perculisti, ut trepidas istas metusque plenas emiserint voces: Germani ad ventant! Ubi nunc Arminius? Ubi Ariovistus? Nimirum non Alpes amplius transcerrdens, non Pyrtenaeos (nam et hi tuorum non inhibere poterant transitum) attingens, sed ipso inclousa Rheno, tui in te ipsam convetens formidinem, propriis profligaris viribus, et, quae externis olim terrori eras atque formidini, cunctis nunc ex
istis praedae atqueludibrio. Vere exclamare licet: En quo discordia cives Perduxit miseros! His turbis atque ludis SCHVVENTERUS secum dum vota exemptus, in aeterna nunc vivit tranquillitate. Hac aerumnosâ ereptus patriâ, caelesti civitate donatus est. Ex Academia hac terrestri non Witebergam, aut Herbipolim (quo nuper Illustrissimus et Generosissimus Princeps ERNESTUS Dux Vinariae Eum vocaverat) sed ad praealtam illam atque divinam, non a Principe, sive Duce, sed ipso DEO, Domino Dominantium, est vocatus et transcriptus. Ubi perpetuum illum Lingua Sanctâ perpetuo adorat et celebrat Rectorem, et cum universo Angelorum caetu suavissimum illud: Sanctus, Sanctus, Sanctus, Dominus DEUS Zebaoth, continue intonat et sonat tris1a/giun. Ubi astra, quae oculis in his terris per longissimum supra se lustravit inter vallum, penitius et infra se conspicit ac contemplatur. Ubi terram, in qua totamfere vitam consumpsit dimetiendâ, punctum esse, totiusque Universi centrum, agnoscit et mitatur. Ageigitur, Beat issima anima, aeternis feliciter nunc perfruere gaudiis, ac, si voces adhuc exaudis humanas, ultimum a me et nobis omnibus, quod adhuc possumus, suscipe Vale. beata Vale laera, Vale quieta, nos eo ordine, quo DEUS permiserit, te sequemur laeti, et iam iam sequi cupidissimi. Nunc A. gratias Vobis immortales, quod vacivas hucusque aures mihi commodaveritis, submisse peragens, novissimum illud proclamo atque pronuntio: ILICET! DIXI.
DANIEL SCHWENTERUS HEIC IACET. MIRARIS? NOLI HUMANITUS ALIQUID EI CONTIGIT. TU EXPECTA IDEM: SUA IAM PERACTA; TUA MOX PERAGETUR FABULA. QUOD ES, RUIT. ERIS, QUOD EST. SED IMMORTALEM EUM CREDIDI? ANIMO ET DOCTRINA. ILLE COELO RECEPTUS HAEC ORBI SERVATA. QUOD TERRENUM FUIT, TERRA RECEPIT. VIXIT. VIVIT. QUOD HEIC SEPULTUM, REDDRTUM. GENTIUM IUS EST, QUOD ACCEPERIS REDDERE. ALIA OMNIA DE MORTE TR IUMPHANT. COELUM EXCOLUIT, NUNC INCOLIT. TERRAM DESCRITPSIT, AB EA NUNC CIRCUMSCRITITUR. DIVERSA LIN GUARUM IDIOMATA PROTULIT, DIVERSIS IN LINGUIS NUNC VIVIT ET PRAEDICATUR: ITA PLANEIN OMNIBUS IUSTUS, ITA BEATUS: QUOD DEDIT,
RECIPIT. QUOD ACCEPIT, RESTITUIT: QUOD CONTEMPLATUS EST, CONSEQUITUR; TUUM NUNC EST, VIATOR; MIRARI NON SORTEM SCHVVENTERI, SED MITAM IN HIS OMNIBUS TALIONEM. ABI. ET VIVE DUM LICET.
M. H. P. IOAN. IACOBUS POEMERUS.
DUm suavi sermonetuo, POEMERE, laboras,
SCHWENTERI ut semper vivat in orbe decus';
Ipselicet famâ sit iam super aethera notus;
Attamen offi ciis his mage crescit honot.
Te quoque perpetuo laus e pietate manebit,
Dum manes volitant docta per ora Virûm.
F. Lmque
Paulus Hayer, Iurium Stud.
POEMERE, egregio demissum a sang vine nomen,
Nobilitas quamquam Tu satus ampla tibiet;
Saepe petita meis Missarum gratia votis,
Usque petita adeo nec tamen illa fuit,
Quam modo, quum spissum metus est ne purpura pannum
Respuat, et numeroscharta disert a meos.
Purpura nempe tua est. Sed quid? si vera faten dum,
Intrepidum auspicio me iuvat esse tuo.
Quod petis, hoc ipsum iubet exspectare favoraem;
Ut mea sint cassâ verba minoranuce.
Ergo age, quum magnos cineres loquereris et umbram,
Accipe, quam cunctis causa probata tua est!
Tunc ego ter dextram vidi concurrere laevae,
Et caveam assensûs reddere signa sui.
Non erat hîc, plausum quae vesderet, infima plebes,
Adstrepitumque lucri spargere prompta rosas.
Adstiter ant testes cantatae nomina a famae;
Adstitit et Clario lecta in venta patri,
Cuncta quidem vasto resonabant atria luctu,
Multor um inque uno funere funus erat.
Ecquis enim, tot adempta videns insignia fato,
Non gemitûs partem vindicet ipse sibs?
Cumque alibi domus una; suas hîc commodet orbis
Lacrimulas; orbi nam bonamulta dedit.
Tu tamen o nobis solatia quanta tulisti!
Quantum acidi pietas abstulit ista Viris!
Sic bona, sic exempla movent; sic aemula virtus
Cimmeriâ nescit condere nube caput.
Nam memini, ut quon dam, toto applaudente Senatu,
HECTORIS exierit vis generosa tui,
HECTORIS, ingenio venturi in tempora saecli
Notior e tenebris qui revos abit avos.
DI modo sint faciles, queîseumque is deget in oris,
Et sunvi veniat suavior hora meo!
At Tu, fraternae qui tam vestigia calcas
Virtutis, nôstin', quis modo ruwor eat?
Porro, ait, ingentu Volesi Spartana propago,
Quem coluit, populi vivat in ore sui.
Illa quidem sae vam pro libertate securim,
Iuniaque in medio dixerat arma foro.
Quin ventosa nim is com mendet Graecia Athenas,
Harmodis iniustam quae cecinere necem.
Praebeat et fusam propriâ virtute poetis
Materiam Anchisâ de genitore satus!
Hic ubi rit e mero tumulumque et frigida saxa
irrigat, et violis ossa sepulta fovet.
Non tamen hisce domus POEMERIA porriget herbam;
Sed dabit inque Scholas in patriamque pios.
Nam viden ut doctis gentiles imputet umbris?
Quam mox ALTER adesi, dum pius ALTER abest?
Ergo Palaecomae merito testatur amorem,
Ipsa etiam e terris exserit UMBRA caput:
Is. qui me voluit petere itremeabileregnum,
Pro pietate Tibipraemia reddat, ait,
Sat modo laudis habes, cui tanium funera debent;
Quique pius tecum est sat mode laudis habet.
Ad met as sed sudat equus: tu currere perge,
Nobileque his factis nobilitaere genus!
faciebat.
Christophorus Adamus Rupertus.
Sex-Duplici linguâ vel pluribus ecce locutus
Quifueras SCHVVENTER, Magnus hic ille Vir est.
Manipulus linguae sanctae: Norib. 1618. in 8.
De Talmud Iudaeorum Oratio: ib. 1623. in 4.
De pronuntiatione Consonantium Hebraicorum: Norib. 1625. in 8.
Geometria Practica: ib. 1624. in 4. Nova et aucta: ibid. 1667. in 4.
Steganologia: ib. in 8.
Oratio de Pronuntiatione literae Tau raphatae: ibid. 1626. in 4.
Ventilatio Grammatica gemina, altera de Pronuntiatione Vocalis Syriacae ??? altera an Syri Diphtongos agnoscant: ib. 1627. in 4.
Deliciae Physico-Mathematicae, Mathematische und Philosophische Erquickstunden: ib. 1636. 1651. in 4.