07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 325, image: s369

ORATIO In funere Praestantissimi Eruditissimique Viri, FR ANCONIS BURGERSDICII, Philosophiae in Academia Lugduno-Batav. Professoris clarissimi, habita. a PETRO CUNAEO, Iuris et Politices Professore.

MAndavimus hodie terrae virum praestantissimum etuditissimumque Franconem Burgersdicium, cuius exstant in Academiam hanc nostram tam ingeutia merita, ut quicquid honotis impensum ante exsequiis clarissimorum professorum antiquo more fuit, ia neutiquam denegandum huius memoriae sit. Traditum per manusa ICtis hostris est, nihilfacile mutan dum ex sollennibus esse, atque in minimis quoque rebus omnia priscae consuetudinis servari momenta oportere. Id exemplum Senatus noster Academicus secutus huic, quem extulimus nunc, eximio viro iusta peragi, atque eius rei causâ diem hunc honoratum esse voluit. Ego, quemadmodum id fieri debere ex aequo bonoque animo intelligo, ira mirati vehementer vos credo, cur delecta ad eam rempotissimum med sit opra. Certe enim nemo omnium erat, cui plures prodesse causae ad excusationem poterant. Nam nec Iurisconsulti erat Philosopho parentare, cum maximam habeant diversitatem sacra utriusque: et praeterea, etsi teperiri fortasse aliquid affi nitatis inter haec possit, tamen est nunc is status mens, qui vix ferat curam excultae dissertationis. Adeo enim fuit et paulo ante


page 326, image: s370

et nunc iterum novissime intra octo dies miserum in modum turbata funere et luctu domestico ex diversi longe causis famili mea, ut me non aliarum modo rerum ssed etiam mei ipsius pene ceperit oblivio. Quare venia mihi concedenda erat, cui illud in hâc sorte tristissimum est, quod ea, quae amicis tribuenda sunt, officia non habeo in meâ potestate. Sed cum haec, et alia huiusmodi plura obtenderem, relatum mihi a plerisque collegis meis est, bonixe id petiisse pene a singulis defunctum nostrum, uti apud meinter cederent, ne extremum hoc pietatis munus precibus morituri denegarem. Et similia atque eadem erant, quae ipse me verbis desertis, cum identidem ei adessem rogavit. Equidem scio fidei commissa, quae huius generis sunt, nullam iuris aut legum necessitatem habere, ac tantum pudore ac verecundiâ eorum, qui rogantur, contin eri. Sed tamen ille ipse pudor, atque haec verecundia tantas apud me vires habuit, ut maluerim pauca quaedam, quae ad defuncti vitam, studia atque instituta pertinent, languide ac sine ullo animi vigore dicere. quam morem non gerere amico optimo interrimoque, cuius manibus nihil nunc persolvere magis queo. Sed facessat tandem operosa praelocutio, et quod res atque hic locus postulat, exsequamur. Natus est Burgersdicius noster an. Domini nost. Iesu Christi millesimo quin entsiemo et nonagesimo, Lyrae, qui pagus est in agro Delfensi, duobus miliaribus ab urbe distans. Pater ei fuit Petrus Burgersdicius, itudiis quidem literarum haud admodum ex cultus, sed tamen latinae linguae non ignarus. Matrem habuit Catharinam, cui Avunculus fuit clarissimus Hugo Blotius, gravis et egregii ing enii orator, qui praefuit celeberrimae bibliothecae Maximiliani et Rudolphi II. Imperatorum, quam inter opes suas et inter publica saeculi argumenta tunc ostentavit Vienna. Utique, etsi collega noster rure editus est, non tamen defuit ei in familiâ materna illustre Blotiorum nomen, quod ei ad doctrinae virtutisque ex cellentiam fecit auspicium. Quod si vero vel maxime nullum honorem conciliare natalibus suis ex propinquorum cognatorumque splendore posset, nihil tamen ea res imminueret sum~am virtutem eius; atque in usitatas illas dotes, quasin eiuspectore collocav erat caeli benignitas. Potest ex casâ vir magnus prodire quemadm odum ex deformi humilique corpore formosus animus atque excelsus. Imo quosdam videtur in hoc natura obscuro locorum ortu edere, ut approbet virtutem ubique nasci Bona mens omnibus patet, nec reicit quemquam, nec eligit. Patricius Socrates non fuit. Cleanthes aquam


page 327, image: s371

traxit et rigando hortulo locavit manus. Anacharsis ex crasso Scitharum aere atque ex vervecum patriâ, Marcus Tullius Cicero ex Arpin ati agro solâ vi ingenii industriaeque ad summum gloriae pervenerunt. Nemo maiorum prius in gloriam eorum vixerat, nec quod ante ipsosfuit, ipsorum erat. Philosophia fuit, nempe haec recta, atque haec cordata, quae illos non accepit nobiles, sed fecit, quae plerumque rerum dominos fugit, foresque et limina civium potentiorum citat. Iam annum. Decimum et quintum aetatis suae ingressus collega noster erat, cum a patre Amersfortiam mittitur, hortatu Arnoldi. Cornelii, sacrorum in Delfen si Ecclesiâ ministri, cognati sui, qui pueri indolem iudicabat literis aptissimam. Ibi ille Ioanni Gesselio, spectatissimo tunc scholae publicae magistro, operam dedit, ab biennio tantum profecit, ut Linguae. Latinae, Graecaeque, et insuper dialectices atque rhetorices teneret praecepta. Mox ad Gymnasium. Delfense traductus, linguam utramque, et artes organicas exactius edocetur primum a Iacobo Lassonio, deinde a Daniele Plancio, doctissimis, atque erudiendae iuventutis peritissimis viris, qui illius, admodum adolescentis, ingenium, ut Phidiae signum, simul ut adspexerant, etiam probaverunt. Adeo illis facile erat observare tantam in puero vim animi esse, ut suis sibi moribus gradum ad maiora structurus, et, quocumque loco natus esset, fortunam sibiipse facturus videretur: Quarecum quadriennium illic explevisset, in Academiam hanc nostram optimae spei plenus venit, ac vix pau cos menses publicas Professorum lectiones frequentavit, cum statim ipse aliis Logicum coepit interpretari, disputationesque atque alia exercitia philosophica privatim instituit. quamquam autem se suaque omnia Theologiae devoverat, magis tamen in Philosophiam propenso semper animo fuit, eique praecipue adhaesit, ac post quadrien nium relictâ Leydâ, cum Galliam peteret per Germaniam rediturus, Salmurii primum subsistenti, post sextum mensem professio Philosophiae, quae tum forte vacabat, delata est ab Illustri viro Philippo Mornaeo, Plessiaci Martiani domino, atque ab Academiae Salmuriensis Senatu. Quinquen nium illic Philosophiam publicis stipendiis docuerat, atque in sextum etiam annum obstrictus Academiae erat, sed hortatu amicorum petiit sexti an ni gratiam sibi fieri ut in Bataviam suam reverteretur, atque ut Academiae patriae operam suam addiceret, quae eâ tempestate Philosophiae Profess. adsciscere parabat. Admisae eius preces, sed aegre a D. Plessaeo sunt, qui ampliss. ei virtutis eruditio~isque testimonium dedit, lege~que et conditionem adiu~xit, ut intra annum si


page 328, image: s372

vellet, Salmurium redire ad idem munus liceret. Utique nihil opus habebat huius sive legis, sive conditionis cautione Burgesdicius noster, quoniam statim Batavia vegetam eius indolem, atque inusitatam amplexa doctrinam iure meritoque Professionem ei in hâc nostrâ Academiâ primum Logicae, deinde etiam Ethicae imposuit. In hâc utrâque Philosophiae parte publice interpretanda tantisper perstitit, donec viro incomparabili Gilberto Iacobo iam mortuo Ethices professionem cum Physices mutaret, Logices atitem retineret. Id vero ita factum ab illo fuisse mirati quidam amici eiussunt, qui Logicam solis Tyronibus aptam minus habere dignitatis iudicabant, cum Ethices longe maior excellentia, quae et vitae hominum ac reip. consentanea magis est, atque ex Aristotelis etiam sententiâ auditores respuit adolescentulos, eos autem recipit demum, quibus ab aetate plus inest prudentiae. Haec est illa Philosophiae pars, quam Socrates mortalium omnium in Graeciâ osim sapientissimus devocavisse e caelo in terram, et in urbibus collocâsse, atquein domos intro duxisse, dicit, ut ibi quisque intra privatos parietes quidrecte maleve gereretur, quidque ex virtutis et honestatis normâ, atque ex ratione aequi et boni esset, ad vitam bene instituendam disceret. Sed nimirum defunctus noster ingenia saeculi sui spectavit, intellexitque non adeo feliciter nator nos, hodie esse, ut ea, quae optima sunt, pluribus placeant. vidit plerosque circa scrupulos, apicesque, et circa disputationum acumina quaedam malle versari. Quare hanc praetulitartem, quam multirudo sectatur, nesolus in vacuâ sede et diceret et destitueretur. Matrimonio cum animum adiceret, uxorem sibi duxit filiam Iacobi Verboomii, quem aliquoties habuit consulem haec civitas. Ex eâ liberos duos, lectissima tori coniugalis pignora, suscepit, in quibus industriae virtutisque elucet pulcherrima imago. Academiae huius Rector suffragiis Senatus nostri, ac comprobatione illustrissimi Principis Autaici terren unciatus est. In quâ dignitate omnibus abunde significavit se et vigilantiâ et fide, et rerum gerendarum usu valuisse plurimum. Et rursus, cum Synedrii Ecelesiastici assessor per biennium nuper esset, omnium, qui in eo consessu interfuerunt, studium sibi atque amorem conciliavit. Scripsit duobus commentariis evulgavitque ideam Philosophiae naturalis, atque alteram Philosophiae moralis Ideam. Adhaec, Institutiones etiam Logicas edidit, quae ad Aristotelis praecepta concinnatae auctoritate publicâ Ordinum Bataviae in omnibus huius Provinciae ludis literariis magno


page 329, image: s373

cum iuvenum fructu explicantur. In Philosophiâ tractandâ tradendâque quam feliciter et dextre versatus sit, si rotundo orehîc dixero, nihil facturus sum quod a moribus meis abhorreat. defunctorum enim laudes fidenter eloqui, sine assentationis specie, ac sine cuiusquam in vidiâ licet. Nam nec eorum verecundiae vis ulla fit, et ex vero magis omnia celebrari intelliguntur, cum nihil ab illis speretur amplius, ac nec praemio nec gratiae locus sit. Quae profecto in viventium laudationem secus sunt. Quid nam est ergo? Nimirum in hoc professionis suo munere ita se in omnem partem circumegit collega noster, ut, quoniam Philosophiam Aristotelicam omnibus in Academiis receptam sequebatur, cuncta eius adita et penetralia reseraret, nihilque omitteret, quod ad summam eius perspicuitatem faceret. Quâ quidem re publica mortalium commoda adeo promovit, ut saeculo huic praestare aliquid utilius meliusque nemo quisquam potuerit. Enimvero obscuritatem in Aristot plerique cornatissimi viri reprehendendam esse arbitrati sunt, quod utilissim. et prope necessarias artes per invidiam (ut ipsi loquuntur) posteris impertiri noluerit, quasi perinde esset nihil tradere, et ita tradere, ut cognosci cum fructu nequeat. Magnus utique vir Aristot. et que~iure mireturo~nis aetas Sed dolendum est sedisse id a~imo eius ut non simpliciter omnis aetas. neque aperteproferret quae cumque invenerat, sed ut praeter laborem, quem ipsa esset reum habitura obscuritas, alia etiam nobis ex ipso scriptore obiceretur difficultas, quo necesse haberemus mentem ipsius, velut oraculo, suspensam et ambiguam, in dagine perquirere. Rectissime Themistius eius interpres ait, longe aliter omnia foras esse ab illo edita, quam sint domi tradita, dementiaeque simile esse si quis legendis libris ipsius speret illius se sententiam consecuturum. Sed quid Themistium dico? ipse de se locupletissimus testis Aristoteles est. Scribit enim in epistolâ ad Alexandrum, edidisse quidem se quae ad philosophiam pertinent, sed perinde tamen ea futura ac si edita essent, mihi ab his legerentur, qui illa ex dicentis ore audivissent. Hoc illud est, quod Alexandri gratiam fecit maximus indagator naturae verique Quod profecto nequaquam Iaudi, sed vitio verti ei oportuit. Ceterum id vitium cum emendare sequentibus mox saeculis. interpretes debuissent, contra tamen non imitati tantum sunt, sed etiam adauxerunt: cum sedulo dedisse operam Aquinas, Scotus, et alii idgen us scriptores videantur, ut diffi cilius longe esset


page 330, image: s374

ipsorum, quam Aristotelis, verba capere ita sermone utuntur, qui nullius idonei auctoris sit, quen ipsi suopse ingemo commenti sunt, ut pro Magnifico foret quidquid occultum est. Longe aliter sibi noster defunctus et proposuit et assecutus est. Cum enim id, quod Aristoteles quâ dam adactus necessitate fecit, ne discipulum suum Alexandrum offenderet, causam nunc in hâc saeculi nostri libertare nullam amplius haberet, planissimis verbis omnia Philosophiae arcana esse edisserenda censuit, ut patenti via ad rerum latentem veriratem iretur, atque ut dein ceps extenebrisclara lux enitesceret. Quare intra breve tempus plurimospatriae suae dedit sui similes, hoc est, solidissimosdo ctissimosque philosophos, regin amque scientiarum omnium, et vitae nostrae dominam solio suo suisque sedibus reddidit. Vetus sententia est, ubi Imperator est, ibi Romam esse, Non iniuste ego quoque dixero, ubi Burgersdicius noster vixit, eodem in loco simul et philosophia versata est. Atque optandum utique fuisset hac felicitatem Academiae nostrae, ut maxima est, ita et propriam diuturnamque, fuisse. Sed aliter visum Principi illi Deo, qui Academiae nostrae frata temperat. Quippe virum praesta nti vitute, florentissimâ et integerrimâ aetate, ante sex meses in difficilimum pertinacissimumque morbum coniecit, qui tandem nunc decimo nono die huius mensis con sumpsit eum abstulitque nobis. Nihil hîc est, quod, tamquam iniquum, accusate possimus. Usui enim nobis, non mancunio dedit Deus. Idem Ille, qui concessit, repetiit, et pretiosum illud deposit um, quod diutius in terris apud nos esse noluit, caelo, et sibi vindicavit. Beneficium summi numinis aestimari grato animo decet non eos tantum, qui utuntur, sed et qui usi sunt. Poterat enim etiam non tribuisse. Illa ipsa temporis usura ponenda in lucro est, cum qui plus dare poterat et nihil debebat, multum tamen fecit, quod tantillum dedit. Nos, quod nostrum est, peregimus, auditores, extremos collegae nostro grata et iustâ memoratione laudum eius hoc tam sollenni actu in maximâ hominum celebritate rependimus, quia sacram esse magnarum virtutum memoriam oportet, ut plures esse bonos, et bene de Academiâ mereri iubet, dum gratia bonorum non cum ipsis cadit. Cetera, quae ad Academiae causam in posterum pertinent, et quae insuper de beatitudine defuncti nostri, quâ ille in caelis nunc fruitur, dici possunt, neutiquam occupare. diu nec me, nec vos debet. Nam ad Academiae quidem incolumitatem salutemque, quid aliud precari maius a Deo immortali possumus, quam ut


page 331, image: s375

caelesti suâ bonitate et munisicentiâ hanc disciplinarum scientiarumque illustrem sedem iterum nunc iterumque prosequatur, nobisque propitius semper et favens adsit, et defuncto nostro successorem aliquem det, doctrinâ, virtute, pietate, et probitate parem. Insinita est eius, qui haec munera nobis contulit, liberalitas, et potentia; quae nec ullis limitibus circumclusa est, et tribuere sui cultoribus etiam maiora valet. De defuncto autem nostro, qui iam transcriptus in aetenas sedes, summo gaudio apud Deum dominumque et Servatorem suum Icsum Christum perfunditur, nec aut dolore nostro aut rerum terrestrium caducâ conditione permovetur. Longaforet et notissima oratio. Ego vero et antea saepius ex hoc ipso loco de vitae nostrae miseriâ, deque his, quae ad solatium Christiani hominis post mortem spectant, disserui: Et nunc ne id faciam, illud in causâ est, quod tristia haec et lugubria referendo dolorem. ipse meum domesticum, a quo mirum in modum recens et adhuc squalidus sum, refricare, ut vulnera nondum obducta magis aperire nolo. Id autem neque vos desiderare debetis, Auditores, quibus nihil iucundum est, quod sit cum meo incommodo coniunctum, neque defuncti nostri aut proprinquorum eius quidquam interest: quibus virtutes eius a nobis iustâ laudatione decoratas fuisse pro honesto corum voto satis est.

EPIGRAMMA.

HIc est, en, Logic am facundo qui docet ore,
Quique boni leges praecipit, atque mali.
Hunc Lyra parva dedit. Musis: hoc civesuperba
Se iactar Graios vincere, et Ausonios. A. V.

SCRIPTA.

Philosophia Moralis: Lugd Bat. 1629. 1642. 1644. in 12.

Idea Philosophiae Moralis: ibid. 1623. 1644. Amst. 1650. in 12.

institutionum Logicarum libri duo: ibid. 1626. 1648. 1634. 1660. in 8. Cantabrig. 1644. 1647. in 8. Amsterd. 1656. 1660. 1669. in 8. Genev. 1651. in 8. Hardevici 1648. in 8.

Synopsis Logica cum notis Adri heereboord: Amst. 1657. in 8.

Idea Philosophiae naturalis: ib. Lugd. Bat. 1623. 1648. in 12. Amst 1657. in 12.

Instit. Metaph. libri 2.: ib 1640. 1654. Hag. Com. 1657. in 12.

Idea Occonom. et Politicae doctrinae: ib 1644. 1649. in 12. Amst 1663. in 12. cum notis G. Hornii L. Bat 1668. in 12.

Collegium Physicum: ib. 1642. Amst. 1650. in 12.

Ondervvys over de natur-vveet. ib 1649. in 8.

Disp. de causis scintillationis stellarum fixarum. etc.


page 332, image: s376