07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 306, image: s350

ORATIO DE VITA ET OBITV IOHANNIS BUXTORFII, Senioris, Linguae Sanctae in Acade. mia Basile ensi Professoris Publici. Quam in frequenti Theologorum Auditorio, Basil. d. XXII. OCTOBR. Anno M. DC. XXIX. Publice recensuit. DANIEL TOSSANUS Gymnasiarcha Basileensis.

DOmine Deus, irâ tuâ deficimus, et fervente indignatione tuâ terremur î iniquitates nostras in conspectum tuum collocasti, occulta nostra in lumen facieituae: nam cuncti dies nostrite irascente dilabuntur, annos nostros finimus dicto citius. Sedques novit potestatem irae tuae, et praetimore tuo iram tuam dinumerare?

Liceat mihi, Auditores omnium Ordinum Magnifici, Nobilissimi, Reverendi, Consultissimi, Experientissimi, Subtilissimi, liceat, inquam, mihi iisdem verbis iudiciorum divinorum admirarimagnitudinem, quibus vir ille divinae familiaritatis Moses, humanae vitae fragilitatem deplorabat, ex eo, quod peccatis populi provocatus Iehova Israelitarum quam plurimos e medio sustulerat: Tamersi enim hoc ipso temporo


page 307, image: s351

non eadem severitatis documenta deprehenduntur, nectam exiguo temporis cursu toto milia absumuntur: tamen

Mista senum ac iuvenum densantur funera, nullum
Saeva caput Proserpina fugit.

Nec de faece duntaxat hominum in vivis esse desinunt: sed curia suos luget, maeret Ministerium, tota Civitas confecta senio est, Patres Academici subsellia non pauca fidissimis Collegis contemplantur orbata. Facultas quippe Medica THOMAM PLATERUM et PETRUM RYFFIUM deplorat: Philosophia GEOR GIUM SPOERLINUM lamentatur: Theologia atque Philosophia optimum et sidissimum parasta/thn D. IOHANNEM BUXTORFIUM, Virum qua vocem, qua scripta, de hac Academia, ecquid dico Academia? de toto orbe Christiano meritissimum, cuius mors, quantum vulnus nobis inflixerit, postmortem demum intelligimus, deincepsque magis sumus intellecturi. Quis igitur merito cum mo se non exclamet? Domine Deus, ira tuâ deficimus, et fervente indignatione tuaterremur: iniquitates nostras in conspectum tuum collocasti, occulta nostra in lumen facieituae. Nam cuncti dies nostri te irascente dilabuntur, annos nostros finimus dicto citius. Sed quis novit potestatem irae tuae, et prae timore tuo ir am tuam dinumerare?

Quandoquidem autem antiquae et laudatae consuetudinis esse didicimus, ut parentationibus erga viros praestantes atque altâ quâ dam mente prae ditos iusta grati officii declaratio instituatur, pietatis in BUXTOR FIUM, nostrae fuerit, hâc doctissimorum, hominum frequentiâ quibus, quantisque Dei donis instructus fuerit, commemorare. Non quod eiusmodi egeat vel commen datione, vel commemoratione, utpote qui, dum in vivis erat verissime cum Ennio dicere poterat,

Nemo me lacrimis decoret, neque funera fletu
Faxit: Cur? volito vivaper ora virûm:

Tamen aequum est iustorum, et de Ecclesia bene meritorum mortem suis aestimare momentis, ne in eam, quam Deus instituit in populum Iudaicum, in curramus reprehensionem: lustus perit, neque quisque hoc in cordereponit, homines benefici tolluntur, et nemo expendit.

Hanc vero provinciam in mesuscipio, non quasi dolor meusa communi omnium vestrûm dissentiat, aut quod aliis hoc humanitatis et Christianae charitatis officium praereptum velim: sed ut grati amici vicibus fungat, et debitum utcumque persolvam. Non estis enim nescii, quantoperefuerit de mea


page 308, image: s352

vocatione sollicitus, quantaque fidelitate, quoad vixit, nostro Gymnasio praefuerit.

Unde vero Buxtorffi nostri laudes rectius inchoabimus, quam ab ipsius incunabulis: Praeclare siquidem Plato, a)gaqoi\ e)ge/nonto dia\ to\ fu=nai e)c a)gaqwn. *th\neu)ge/eian ou)=n prw=ton a)utwn e)tkwmia/zwmen, deu/ teron de\ th\n tro fh/n te kai\ paidei/an, e)pi\ de\ tou/tois2 th\n tw=n e(/rtwn pra/cin e)pidei/comen, w(s2 kalh\n kai\ a)ci/antou/twn a)pefh/nanto. quod est si interpreteris, Boni exstiterunt, quod ex bonis progenitier ant, quocirca generosam ipsorum originem primum, deinde educationem institutionemque commendabimus, praeterea ostendemus, quam praeclara et his maxime consentanea facinora ediderint. Quam Platonis methodum imitantes, his nos circumdabimus cancellis, ut primo quam praestans fuerit ipsius origo, ostendamus; dein Educationis eius commendationem instituamus; ac tan dem, quanta in ipso refulserint divinae bonitatis monum enta, paucis complectamur. Quae quidem omnia vel eo nomine libentius attingemus, quod, quidquid dixerimus, ab adulatione erit remotissimum, cum longe infra eius meritum simus dicturi.

Bono igitur publico natus est IOHANNES BUXTORFIUS Camenae Westphaliae oppido, ipso Natali Dominico, Anno 1564. quo naturae debitum persolverunt illi in ecclesia Dei fwsth=res2, Iohannes Calvinus, fortissimus sanae doctrinae et propagator et desensor; Theodorus Bibliander, variarum linguarum cognitione clarissimus; Andreas Gerhadus Hypereus, Theologus gravissimus; et Martinus Borrhaus, quin hacipsa urbe, et eodem aetatis anno, et lue epidemicâ exstinctus est II. Octobris, ut Deus tantorum virorum iacturam et occasum felici Buxtorffii nativitate quodammodo videretur reparaturus. Etsi autem ipse genti Buxtorffii claram alluxit faculam, et nominis magnitudine in varias orbis partes eam disseminavit: praestantiam tamen Maiorum eius, haud humili loco habitorum Westphalia hodieque loquitur. Avum namque habuit IOACHIMUM BUXTORFIUM, qui cum totum se sacrarum Legum studio mancipasset, summum in eâ scientiâ a)ci/wma fuerat consecutus, et Amplissimo Consulatusofficio in patria condecoratus. Quem admodum vero litteras inpense amabat et excolebat; ita cum trigam elegantissimoium adolescentum haberet, quo doctos et eruditos illos redderet, atque cum ad familiae suae decus, tum ad utilitatem aliorum perduceret, litteris erudiendos cutavit, tribusque diversis, u. i. nominaut, facultatibus consecravit, sed qui Medicinae sese dediderat, THE ODORICUS, imaturâ morte decessit. Alter


page 309, image: s353

Patri Cognominis Ius Civile didicit, Comitum postea a Waldeck Cancellarius, et quorundam Principum Consiliarius factus, cuius filium GERLACUM BUXTORFIUM Maiorum vestigia prementem, Anno 1612. in hac ipsa Academia vidimus Doctorem in U. I. ab Amplissimo viro D. D. Iohanne Gut renuntiatum, indeque Syndicum Brem ensem spectatissimum, qui annis superioribus, legatione ad Divum Imperatorem susceptâ, diem suum obiit. Tertius Ioachimi Buxtorffii filius fuit IOHANNES, qui cum sacris esset a Patre destinatus, tantos in rebus Theologicis fecit progressus, ut propter insignes animi dotes Antistes Ecclesiae Patriae renun ciaretur. Atque hioc parente natus est makari/ths2 nosterex Maria Volmaria familiae etiam non obscurae. Et dubitabimus igitur de veritate illius venusini nostri:

---- Victrices catervae
Sensêre, quid mens rite, quid indoles
Nutrita faustis sub penetralibus
Posset, quid Augusti paternus
Inpueros animus Nerones.
Fortes creantur fortibus et bonis,
Est iniuvencis, est in equis patrum
Virtus? nec imbellem feroces
Progenerant Aquilae columbam.

Quia vero, quo sit partibus suis expleta Virtus, et ut praeclarum, ac singulare quiddam exsistat, ad eximiam et illustrem naturam, adiugenda videtur doctrina, studium et usus, quibus si destituta fuerit, eius bonum turpitudine vitae, morumque contaminabitur: Eapse finia parentibus, ut officium postulabat, Hammonensem et Tremonensem in Scholam missus est, ut iis artibus, quibus aetas puerilis ad humanitatem informari solet, tempestive imbueretur: quibus in locis artium et linguarum prima tyrocinia fecit praecipue sub viris Doctissimis Georgio Fabricio, Hammonesis, et Friderico Beurhusio, Tremonianae Scholae, Rectoribus: Verum quae rerum humanarum est inconstantia, Patre rebus humanis exempto, domum asuis fuit revocatus, ubi tamen non diu substitit, sed Marpurgum, indeque Herbornam fuit ablegatus. Ibi quae erat eius filomaqi/a, et ardor discendi, audivit Theologos Consummatissimos OLEVIANUM et PISCATOREM, quorum lectiones tanti faciebat, ut non tantum purgatas aures illis assidue praeberet, sed etiam calamo exciperet, quas tamquam keimh/lion in suâ Biblothecâ ad extremum vitae terminum retinuit. Longe remotus a pravâ quorun dam


page 310, image: s354

studiosorum consuetudine, qui non tantum lectiones calamo excipere, verum etiam lectionibus interesse turpissimum iudicant. Eo scilicet insaniae et vanitatis deventum est!

Cum aurem studium sianctae linguae ipsum impendio delectaret, fundamenta eius iecit Ductore et Doctore IOHANNE PISCATORE, quam linguam, quâ eratingenii felicitate, atque in litterarum studio assiduitate, tam celeriter didicit, ut non modo aequalium agmen multis parasangis facile praeverteret, sed etiam semina tum spargeret frugis postea enatae. Illud certe non est dissimulandum, quod maiorem ne laudem nostro Buxtorffio, quam Piscatori adferat, non ita liquet; quod optimus ille Piscator non unis literis ad Dominum Buxtorffium confessus fuerit, cum de quibusdam in versione Bibliorum admoneretur, in sanctae linguae cognitione, Magistrum a Discipulo fuisse superatum, memor illius vulgati,

polloi\ maqhtai\ krei/ttones2 didas1ka/lwn

et illius Cyrilli, e)/cesti kai\ akroath\n, kalli/ona ge/nesqai tou=didas1ka/lou, kai\ to\n e)/x aton e)lqo/nta ge/nesqai prw=ton. O sancta humilitas! O candor niveus! quam longe ab hoc can dore illi, qui soli videri, soli audiri, soli docti salutari volunt, qua si alii omnesbardi, stupidi, asini ad eos collati. Utinam superiori saeculo sub initium renascentis Evangelii, tanta animorum conspiratio, tantumque donorum divinorum viguisset aestimium, non eo dissen sionum, non eo virulentiae, non eo paroxy smorum Ecclesiae delapsae fuissent. Verum haec en paro/dw|: Ad Buxtorffium nostrum revertamur. Herbornâ relictâ, cum ab artium et linguarum prin cipum apparatu sic satis instructus esset, uberioris ingenii cultus capiendi ergo, Heidelbergam ad celeberrimum Musarum domicilium se contulit, moxque in has superiores regiones, Anno 1588. ob cladem Hispanicam famosissimo, venit, non tam locorum amoenitate captus, quam ut Grynaeum et Hospinianum hic Basileae, Dominum Henricum Bullingerum Tiguri, et Dominum Theodorum Bezam Genevae, viros sempiternâ praedicatione dignissimos videret, audiret, ad ipsorum pedes soli diorem divinae Theologiae doctrinam imbiberet.

Lustratis feliciter praedictis urbibus, et cum nihil minus in animo haberet, quam hic pedem figere, tantum apud ipsum valuit D. Iohannis Iacobi Grynaei beatissimae memoriae auctoritas, ut illius consilio et suasionibus morem gereret. Cum enim sanctissimus ille vir singularem, pro sua a)gxinoi/a| animadverteret in nostro Buxtorffio iudicii acrimoniam, indefessum studium, morum probitatem, non tantum singulari amore ipsum complexus est, sed etiam omnibus modis, ut hîc


page 311, image: s355

retineretur, allaboravit. Quod quo facilius ad ipsum obtineret, de honestâ conditione ipsi prospexit apud D. Leonem Curione, Magni illius Caelii Secundi Curionis filium, de quo plura mox erunt dicenda. Quâ quidem in provinciâ ita se gessit, ut omnibus, qui iudicare de ingeniis aliquid poterant, iucundus esset. Vivebat cum Demino Grynaeo, colebatura Brandmii lero, amabatur a quibusvis. Quia vero Hebraeas literas avide arripiebar quasi diuturnam sitim explere cupiens, idem Grynaeus editionem Venetam Hebraeorum Bibliorum elegantissimis typis excusam ei dono dedit. Sub id tempus Hebraea lingua Professorem desiderabat, Demoino Brandmiilero propter Ministerium, illam professionem vel resignante, vel saltem non acceptante. Non obscurum erat, quis illi in tantâ Hebraeorum inopiâ substituendus esset; illud maioris difficultatis, quomodo nostro Buxtorffio, ut illam vocationem acceptaret, persuaderetur. Neque enim ex illo erat hominum genere, qui non exploratisanimi sui viribus quodvis officium ambiunt; quin potius integrum biennium vicarium operam suscepit, quo in vicariatu tantam de se concitavit spem, ut consentientibus Patrum Academicorum suffragiis, Anno 1591. in Professorum ordinariorum numerum legitime cooptaretur.

Haec est illa dies albo signanda lapillo,

Haec dies; O Academia, lucem non parvam in abstrusam divinorum mysteriorum indagationem attulit. Quid enim? Quae antea admirabaris Oeco lampadios, Phrygiones. Miinsteros Myconios, Borrhaos, Grynaeos: Zasios, Ottomannos, Hospinianos, Ammerbachio: Paracelsos, Erastos, Zvvingeros, Bauhinos, Plateros: Glareanos, Baschios, Curiones, Meieros, Castelliones Nunc Buxtorffium satis demirari nequis, sed attonita naturae miraculum, et divinae bonitatis argumentum deoscularis.

Professor creatus biennium in caelibatu complevit, incertus num patriam, cuius amore et dulcedine cuncti mortales ducuntur, repetiturus esset, an vero diutius in sua vocatione permansurus. Tandem sic sua dentibus amicis, Virginem duxit lectissimam Margaretham D. Leonis Curtione Viri undequaque Nobilissimi, et in hac Academia Professoris sollertissimi neptem. Matrimonia fatalia nuncupantur, eam, ut opinor, ob causam, quod supre~i Nu~inis auspicio contingant, et saepissime ex diversis nationibus oriundi coniungantur. Curio utique natione Italus Cyriaci Taurinorum natus, ex Iacobo Troterio Curio~e, et Carlotta feminâ nobilissimâ, cum videret sibi in Italia locum nullum esse tutum, metu inquisitionis Tigurum, inde Bernam, et tandem Basileam venit, assumptâ secum uxo re ex Nobilissimae Isaciae gentis familia prognatâ, et liberis suis,


page 312, image: s356

inter quos fuit filia Violanthis, quae Clarissimo et Praestantissimo Theologo Hierenymo Zanchio postea nupsit, et Leo, cui Pater uxorem dedit Flaminiam Muraltam, Martini Muralti Iuris Consulti Locarnensis et Luciae Orellae filiam. His parentibus oriunda Margareta, nostri Buxtorffit uxor, natione, ut auditis, Itala; Dominus autem Buxtorffius, ex Westpphalia oriundus, regionibus certe longe dissitis: quae tamen locorum intercapedo efficere non potuit, ut istud nobile par Co~iugum non amice in unum conspiraret; cum toto matrimonii curriculo concordes vixerint, nec fructus eius exsortes fuerint, Deo illis copiose benedicente, atque utriusque sexûs, sequioris quidem, ut vulgus loquitur, sex, masculini autem, quinque infantum parertes faciente. Quin Deus, quod rarissimum est, ita illis benedixit, ut noster Buxtorffius uno partu ex illa tres filios sustulerit, qui omnes, ut recordari potestis, in sum~motemplo fuêre baptizati. Verum de his nonnulla fubiciemus, si prius ingenii fetus consideraverimus. Multis sollemne est, contracto matrimonio, Musis nuntium remittere. Non ita affectus noster Buxtorffius, quin potius rebus domesticis prudenter dispositis, com~odiorem nactus occasionem, noctumâ diurnâque manu versandi omne genus librorum sacrorum, tantâ VIRIUM ANIMI CONTENTIONE IN ID INTENTUS FUIT; QUO Spartam suam ornaret, aut a studiis sacris nullo unquam tempore illum aut commodum abstraxerit, aut volluptas avocarit, aut somnus retardarit: quin tam sancta in eo conspecta fuit pertinacia, ut singulis diebus octo, interdum decem horas, quantum quidem per valetudinem et publica negotia licebat, uni illi studio consecraret, a quo, ne in sen ectute quidem, quae laboribus ceteroquin tantis sustinendis impar, discedere voluit. Quoniam vero gemina eruditionis acquirendae via est, librorum altera, alcera vivae vocis, non contentus coemisse libros Hebraeos omnis generis, quorum habet Bibliothecam instructissimam, et quae cum omnibus privatis in Europa bibliothecis certare audeat: Iudaeorum etiam conversationem adhibuit, quâ factum est, ut propriis sumptibus saepe per aliquor menses Iudaeos in aedibus aleret, et ab iis quicquid secretioris et recon ditioris doctrinae, quicquid rituum et Ceremoniarum Iudaicarum est, rimaretur successu plane admirabili ut ipsius libri, quos exegit, aere perenniores, documenta suggerunt ad omnem memoriam illustrissima. Nullatenus enim imitatus est eos, qui sibi nati ac suis Camenis, inglorio in otio consenescunt, sed praesentium et posterorum negotium egit, dum quae prodesse possent, vigiliis et curis multis conscrip sit. Edidit enim An. 1602.


page 313, image: s357

MANUALE, felix surgentis famae auspi cium: moxque Anno 1603. SYNAGOGAM IUDAICAM, cuius editione tum aliis, tum inprimis illi Musarum Antistiti IOSEPHOSCALIGERO, coepit in notescere, qui eâ occasione ad ipsum Buxtorffium in hunc modum rescripsit: Meum de eruditione tua iudicium, quod ex lectione synagogae tuae Iudaicae, amico nostro Iacobo ad Portum exposut, facit, ut is me non solum in eâ sententiâ confirmaret, sed etiam, ut, quem laudabam antea, mirari et am are coeperim. Deinde aliis atque aliis ad unguem factis monumentis obligavit sibi rem litterariam. Nam insuper publici iuris fecit EPISTOLAS HEBRAICAS, Anno eodem 1603. THESAURUM GRAMMATICM, Anno 1609. et EPITOMEN, An. 1605. LEXICON HEBRAICUM, Anno 1607. De ABBREVIATURIS HEBRAICIS klibellum: recensionem Operis THALMUDICI et BIBLIOTHE CAM RABBINICAM An. 1613. GRAMMATICAM CHALDAICAM ET SYRIACAM. An. 1615. ELBLIA MAGNA HEBRAICA et CHALDAEA An. 1618. TIBERIAD EM, sive Com~entarium Masoreticum An. 1619.

Quibus lucubrationibus, tantam nominis celebritatem fuit consecutus, ut non tantum omnia exemplaria brevi tempore distracta, et aliquoties magno numero recusa, verum etiam, ut nullus in orbe Christiano locus daretur, in quo Buxtorffius non esset admirationi. Omnia pulpita linguae sanctae Praeceptorem, et propemodum unicum agnoscere coeperunt Buxtorffium. Iudaei per totam Germaniam, Poloniam, Moraviam, Bohemiam, Italiam creberrimis ipsum literis fatigarunt, adeo ut non Centurias, sed Myriadas Hebriacarum epistolarum a diversis Iudaeis exaratarum in ipsius bibliotheca reperire sit: quin integrae synagogae ex omnibus mundi angulis Buxtorffium publicis litteris salutarunt, et mirum in modum deprae dicarunt.

Inter Christianos vero, quis quaeso magni nominis, qui illum non unice sit amplexus, qui amicitiam eius non ambiverit, qui de rebus gravissimis ipsius iudicium non expetiverit, qui non laudibus ad caelum usque sustulerit? Quod ne auribus vestris id me dare putetis, Viri plane divini Nobilissimique PHILIPPIMORNAEI, Plessiaci Domini, iudicium nolite quaeso vituperare: In hac causa (Iudae orum conversionem intelligens) quod potui praestiti lubens, non tum utique operae pretium facturus. quam hoc tamquam signo dato opem operamque doctiorum, tuam in primis (sic makari/thn nostrum alloquitur) ad tam necessarium opus excitaturus, nempe qui in eorum seu adyta seu abdita penitissime ingressus nosceris: quique ridicula eorunde???


page 314, image: s358

com menta unus omnium optime nudaveris, everteris, unut ma ime ad ipsorum institutionem, conversionem natus datusque videaris. Aquo non abludit IOSEPHI SCALIGERI omnibus modis Maximi iudicium, quimodo Rabbinorum ipsum facit Praeceptorem, ad cuius pedes, David de Pomis discere debeat, modo se discipulum eius profitetur. Cum amor linguarum (inquit ille) in Italia, Galliâ et Germaniâ quottidie tepescat, in nulla sane hoc magis cernitur, qua~m in Hebraica; quem a dmodum igitur, quia non halent, qui eos manu ad fontem deducat, aut saltem ad illud studium accendat, ita non dubium est, si novum aliquod opus nacti sint, ex quo doctrinae illius institutiones, exemplae et praeceptahaurire possint, quinex illa copia tanto propensiores sint ad Hebraismum amplectendum futuri, quantum ex inopiae ab eo deterresbantur: Nullus hodie vivit (audite iudicium iudicio sissimi viri) qui eam provinciam melius administrare possit, quam TU, Quodsi hoc a te impetramus, ego primus in tuis discipulis (Deus bone, quantum discipulum!) nomen profiteor meum, qui quod minus in Hebr aicis profecerim, id partim ingenioli tenuit ati, partim librorum et Magistrorum penuriae adscribo; Itaque numquam pudebit gera/s1kein polla\ didas1ko/menon, neque me tam pudet neseire fateri, quam dolet unde discam non habere.

Scaligero adiungo ISAACUM CASAUBONUM, Criticorum illum Coryphaeum. Cum ante (compellat makarithn nostrum) annos aliquot casu in meas manus tuorum aliquid scriptorum incidisset, ita mihi eorum lectione contigit affici, ut semper ex illo tempore, et te et tuas vigilias apuod omnos praedica verim Non quoties huc illuc oculos per Europam circumsero, paucos omnino video, qui paritecum laude in eo genere litter arum hodie versentur: Omitto peritiam rituum Hebraicorum, et hodiernae synagogae, quarum rerum notitiâ videris omnes antecellere, qui inter Christianos, de eo argumento libros hactenus ediderunt: tuus in super insignis candor, et in summa eruditione par mocestia, et quod facile scripta arguunt, probitas eximia egentem me tuae script a eximie caeperunt.

Consona plane sunt DANIELIS HEINSII, qui etiamnum lumen et ornamentum est Academiae Lugdunensis. Ego, mi Buxtorffi, (verba sunt huius litterarum Antesignani) ex quo primum eximia praeclarae eruditionis tuae monumempta legi, partim etiam non raro, quid de iis iudicaret Scaliger o( makari/ths2, intellexi, singulari et propemodum ingredibili amore tui inflammatus fui, qui, cum tuus prolixe accendat, quo crescat amplius, non habet.


page 315, image: s359

Privatistantorum virorum iudiciis publicum subicio Facultatis Theologicae Argentinensis, ellogium non usque admodum nuper ad nostrum B. missum: Uti omnes qui Hebraea vel a limine salutarunt, nominis tui famam maximi faciunt, teque facile Primatem atque Antistitem omnium huius saeculi Hebraeorum Doctorum agnoscunt, qui pulchrâ methodo, brevitate, perspicuitate, ea quae ab aliis confuse, prolixe, obscure olim fuerunt congesta, tradit: ita posteriora opera tua, quae accuratae sacri codicis lectioni et intelligentiae plurimum inser viunt, su~ma admir atione venerantur, utpote in quibus nihil vulgatum, nihil aut certe per exiguum a Maioribus inventum: omnia autem rara, eximia et secretâ eruditione plena, omnia fere (divinis auspiciis) tuo atumine, labore, indu striâ recens eruta, et in lucem producta conspiciunt. Ac tale etiam est, quod iam sub manu habes incompar ahile Concor dantiarum Hebraeorum opus, quo temetipsum quodammodo vincere videris; cuius praestantiam, utilitatem, fructum sentient omnes, qui per universum terrarum orbem sacros fontes amant, et veram divinae naturae ac voluntatis notitiam inde haurire atque proponere aliis cupiunt. Gratulamur nobis, et doctae posteritatide tanto thesauro, quo Deus per te saecula haec ultima beat.

Ne vero orthodoxis duntaxat illius lucubrationes probatas putetis, Pontificii ipsi tantum eius doctrinae detulerunt, ut Iesuitae non solum Buxtorffii visendi gratiâ non pauci huc venerint, ipsius colloquio delectati fuerint, libros omnes ab ipso editos coemerint: Verum etiam optimi inter eos Hebraei ad ipsum scripserint, cuius rei vel unus Franciscus Donatus, Romanus, ordinis Praedicatorum in Conventu S. Mariae super Minervam, documento esse potest, qui superioribus annis ad eum inter alia haec scripsit: Tres linguae Hebraeae tractatus edidi, quorum unus est deaccentibus, alter de abbreviaturis, tertius doctrinam Christianam Hebraico sermone conscriptam variasque sacrarum rerum versiones complectitur, quae omnia cum currenti calamo succincteque perscripserim, tum propter typographi avaritiam; ne in magnum volumen excresceret, tum etiam propter temporis inopiam, eruditissimis Doctissimisque tuis notis ac Com~entariis te ea illustrare summopere cuperem, cum te Doctissimum Virum toto terrarum orbe cognitum, ac perspectum esse cognoscam, tuamque doctrinam, imo teipsum unice diligam. Nec me latet, quam plures te in lucem dedisse libros omni scienti1â et cruditione refertos quorum aliquos hîc Romae vidi, in quibus emendis nulli pretio


page 316, image: s360

pecuniaeve peperci, ac eis summopere del actatus, tamquam thesaurum eos apud me teneo.

Quorsum vero tam multa? Ut intelligatis, Auditores, Sanctae Linguae cognitionem divino beneficio et munere adeo cumulateilli contigisse, ut ei ex omni saeculorum memoria comparari pauci, anteponi haud scio an ulli possint: Ut intelligatis etiam, quam iustas causas habeamus in sacco et cinere resipiscendi, Deumque ardentibus votis sollicitandi, ut reliqua huius Academiae ornamenta diu velit esse salva, atque in defunctorum locum viros pios et doctos surrogare, qui pari pietate, parique diligentiâ, quâ denati, officium suum peragant: Ut intelligatis in super, Celeberrimas Academias iustissimis de causis de illo ad se pertrahendo fuisse sollicitas.

Cum enim ob ingenii praestantiam et doctrinam, ut vidimus, immortale nomen sibi comparavisset, literis humanissmis Salmurium ad Professionem Hebraeam Anno 1611. mense Sextili vocatus fuit a Rectore magnifico, Nobilissimo Viro, Domino Bodio a Trochoredia Professore Theologiae.

Idem fecit annis superioribus deprae dicatissima Lugdunensis Academia, oblato perquam honesto stipendio. Quid vero animi fuisse putatis nostro makari/th? Quam variis cogitationibus fuisse distractum existimatis? Naturâ unicuique gratificabatur, quanto libentius tam honestae, tam sanctae, tam divinae morem gessisset vocationi? Quantos iucunditatis et eruditionis fructus percepisset vel Salmuni cum incom parabili illo viro, Philippo Mornaeo, et praedicto Nobili Bodio, aliisque? vel Lugduni Batavorum cum illis totius terrarum orbis luminibus, ut alios tacitos relinquamus, Baudiis, Heinsiis? Sed quid faceret? Ab altera parte tot benesicia, quibus Basilea ipsum multis ab annis cumulaverat, retrahebant, non ignorabat se summum in hac A cademia gessisse Magistratum, recordabatur Professionem Theologicam non ita pridem sibi a Patribus Academicis fuisse oblatam: Videbat novâ stipendii auctione factâ ab Amplissimo et Munificentissimo huius urbis Magistratu se ad remanendum invitari. Itaque maluit deesse amicorum votis, quam ingrati animi culpam in se derivare. Quemadmodum autem in scribendo fuit admirabilis, ita publice docendo tantam perspiciutatem, tantamque a)xri/beian adhibuit, ut omnes in admirationem sui raperet, quo factum est, ut plurimi ex Germaniâ, Galliâ, Angliâ, Scotiâ,


page 317, image: s361

Daniâ eius audiendi gratiâ huc venerint. Cuius rei testis esse potes, doctissime Iohannes Schvvanigi, propter insignes animi tui dotes commendatissime, cui ita Buxtorffi publice privatimque docentis placuit conversatio, ut te nec sumptuum, nec difficultatum, quae in itinere maximae fuerunt devorandae, paeniteat.

Quoniam vero doctrina sine pietate est instar gladii in manu furiosi, dicendum etiam est aliquid de eius virtutibus, quae cum eruditione ita certarunt, ut dubium fuerit utrum melior an doctior? E virtutum choro maxime refulserunt in eo Pietas in Deum, Humilitas, et Candor. Pietatem in sacris frequentandis, in meditatione sacrorum, liberalitate erga pauperes, domesticâ suorum institutione sat abunde restatus est: ut nihil dicam de ipsius scriptis, quae singularem spirant pietatem, quae se offert cuivis attento lectori, ut ex Casaubono paulo ante intelleximus. Humilitatis porro non parvae fuit, quod Professionem Theologicam modeste recusavit Euripidi auscultans pa=n s1u/ntrofon gluku\: quodque fasces Academicos anno superiore deprecatus, quod alienas vigilias non carpsit, neminem, quae pessima est huius insanientis mundi consuetudo, dente maligno rosit, neminem suâ laude defraudavit, sed suam cuiq, intactam atque illibatam reliquit. Candor ipsius manifestior quâm ut plura de eo dicenda. Nihil in ipso simulati, nihil facati, nihil fraudulenti deprehendebatur, mirus oris et cordis consensus; summatim talis fuit, quales plerique haberi volut, vixit talis, quales optimi mori cupiunt, cuius vitam (ut de Huberto Langueto refert Mornaeus) optime actam mors optima, mors placidissima, mors in Christo beatissima et beatissimae vitae proxima laude et gloria coronavit.

Nam ut ad extremum vitae actum, fabulaeque catastrophen, tristem illam quidem, sed in qua sunt omnia, veniamus. Septimo superioris mensis sub vesperam frigidus hoiror membra, totumque corpus pervasit, quem noctu calor vehemens excepit; Die subsequente sudoris excitandi causâ thericam sumpsit, verum a prandio in sinistro dorsi latere anthrax apparuit, et cum eo morbus in valescere coepit, sic tamen ut integrum adhuc diem in suo Musaeo remaneret, adeo ut, quod Cicero de Gallo dicebat, illum fuisse visum mori in studio demetiendi caeli atque terrae, verissime de nostro BUXTORFIO dicere possimus, illum mortuum in suis divinis studiis, inprimisque adornando Concordantiarum opere: Cu us operis


page 318, image: s362

Confectio ram iucunda ipsi fuit, ut non modo absterserit omnes senectutis molestias, sed effecerit etiam mollem et iucundam senectutem.

Quas vero existimatis fuisse nostri Buxtorffii cogitationes cum morbo corriperetut? Easdem plane, quas Davidis fuisse legimus, cum a degenere Absolomo regno exueretur. Etenim cum Tzadoc sacerdos et Universi Levitae portarent arcam foederis, et deponerent illam in loco idoneo, dixit David ad eum; Reduc arcam Dei in urbem, si nactus fuero favorem coram Domino, me restituet, ostendetque mihi et se, et habitaculum suum: quod si dixerit, nihil te delector, praesto sum, faciat mecum quod sibi bonum visum fuerit. Eadem plane nostri Buxtorssii sententia; eadem voluntas: nam cum a filio de morbi qualitate interrogaretur, respondit: mihi perinde est sive evocer, sive superstes maneam, ego satis diu vixi. Si Deus velit, ut ei diutius in serviam, libenter id faciam, ut Ecclesiae et scholis prosim, alioquin propter causas terrenas, ne per momentum quidem diutius vivere cupio: sin aliter Deo visum sit, fiat eius voluntas. Quâ sententiâ quâq, resolutione, in ipso mortis limine, quid poterat dici melius, vel illi tempori accommodatius?

Eodem mane antequam lectum teneret, in schedulâ quâdam omnium Professorum nomina consignarat, quorum diem extremum in hac urbe viderat, quâ consignatione haud obscure sig nificabat, se brevi illis in Academia caelesti aggregandum.

Impius fuero in Deum, cuius de laudibus agitur, et iniurius in manes Buxtorffii, et posteritatem, nisi hîc subiciam, quod nullo modo silentio involvendum est. Tertiô a prima invasione morbi die, qui â Mercurio nomen habet, horâ tertiâ matutinâ surrexerat, et in Concordantiis suis adhuc laboraverat, in quibus colophonem tum imposuit in nomine divino
[Gap desc: Greek word]
Nam cum dem um animadvertisset in antiquis Concordantiis illius seriem deesse, studiose omnia loca collegit, ac descripsit, numero 134. Ita ut, quem laborem in Dei Nomine inchoaverat, cui per totam vitam inservierat, vere quoque in Nomine eius maturitate tempestivâ clauderet. Verius utique et religiosius, quam Theocritus in honorem sui Iovis fecerat, sic canens alicubi,

e)k *dio\s2 a)rxw/meqa, kai\ ei)s2 *di/a lh/getai *mou=s1ai. Aptissima, refert Cicero in Catone, arma senectutis, artes exercitationesque virtutum, quae in omni aetate cultae, cummultum diuque vixeris, mirificos afferunt fructus, non solum


page 319, image: s363

quia numquam deserunt, ne in extremo quidem tempore aetatis, verum etiam quia conscientia bene actae vitae, multorumque benefactorum recordatio iucundissima est. Fateamur necesse est optimum nostrum senem aptissimis senectutis armis fuisse instructum, non solum artibus humanioribus, sed verâ Dei pietate, quae ipsum in sepulcrum usqueu est comitata.

Insequente die lecto affixus fuit, sic tamen ut nobiliores partes nondum laborare inciperent, nec ullum vitae periculum subesse crederetur, donec die Sabbathi venenum latius serpere visum est, quod tamen obstaculo non fuit, quo minus totam fere noct em dormiret, argumento certissimo iam iam instantis sempiterni sabbathi, cuius initia in corde suo sentiebat. Die na~que Dominco, qui ipsi fuit in hoc mundo novissimus, nec de internis, nec de externis doloribus conquestus est, sed ad extremum vitae halitum, mente integrâ usus, piis sermonibus fidem suam testatus est, supremamque anima piissima vocem emisit, se Deo nihil praescribere velle, sed in eius voluntate acquiescere. Nullum ergo dubium est, quin postquam praeclarum certamen decertavit, fidem servavit, et cursum suum peregit, sanctissima et beatissima eius anima nunc non in Ely siis et fictiriis poetarum campis, sed in concilio beatorum angelorum atque electorum hominum aevum agat aeternum, et amarantinâ gloriae coronâ illustris summo triumphet gaudio.

Habetis, Auditores, ortum, progressum et exitum Nostri Buxtorffii, qui 13. Septembris placide sub horam secundam vespertinam in Domino obdormivit, cum vixisset annos 64. menses 8. dies 19. relicto sui apud omnes ut acerbo et luctuoso, sic longe honestissimo affectu et desiderio, cum nemo tam plenis, tam absolutis viri laudibus non possit non favere.

Reliquit in hac via fidissimam tori sociam et castissunam matronam, Margaretam Curioniam, cum septenis liberis (qui ex undenis, quam diu supremo vitae arbitro visum fuerit, supetant,) filiis duobus et quinque filiabus, quarum duae nubiles sub matris sunt imperio, tres autern honestissime elocatae. Habet enim Magdalena virum Reverendum et Clarissimum Dominum Theodorum Zvvingerum, celeberrimi Doctoris Iacobi 'Zwingeri filium, et magni Theodori nepotem, Pastorem in hac urbe ad Divum Theodorum vigilantissimum, cuius in laudes, si iam exspatiari vellem, latus se campus aperiret. Praeterquam enim Magnorum virorum filius et nepos, tantis


page 320, image: s364

virtutibus est ornatus, ut quae in parente eius refulgebant, in ipsum translatae sint, pietas in Deum, caritas in proximum, indefessum in visitandis et erigendis aegris studium, facundia vero tanta, tantusque Zelus, ut nulli suorum Auditorum non sit gratiffimus: sed novi ipsius ingenium, quae singularis est eius modestia, abeiusmodi praeconio esse alienissimum.

Altera nupsit viro etiam Reverendo et Doctissimo Domino Samuels Grynaeo, ad Divum Leonhardum in hac quoque urbe Ministro diligentissimo, ex florentissimâ Grynaeorum familiâ, quae nobis Simeones, Samueles, Iohannes Iacobos dedit, viros ab artibus et scientiis humanioribus atque Theologiâ instructissimos, quorum vestigia, vir honorande premis, qui quam fidelem operam praestes Collegâ destitutus in hac contagione, notius est, quam ut loquelam requirat.

Tertia elocata est Domino Ludovico König, iuniori, Mercatori honestissimo. Lucius Aemilius et P. Africanus, Catone iudice, comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur. Rectius Dixerimus Beatum nostrum Buxtorfium, cuius senectus stipata tantis studiis iuventutis, Zvvingeri puto, Grynaei, et Iohannis filii, de quo quid referam? Ad te enim, clarissime et Doctissime Buxtorffi, me confero. Isocrates optabat Demonicum suum esse mimhth\n kai\ zhlwth\n th=s2 pairw/|as2 a)rth=s2, o(/ti ai/xro\n tou\s2 grafei=s2 a)peika/zein ta\ kala\ tw=n zw/wn, tou\s2 de\ pai/das2 mh\ mimei=sqai tou\s2 s1poudai/ous2, tw=n gonewn. Vere tu daternae virtutis et eruditionis aemulus et haeres es. Quid in cognitione linguarum orientalium profeceris, testes sunt ingenii tuifetus, Lexicon Chaldaicum et Syriacum, Doctorque Perplexorum, quibus tantam nominis famam tibi conciliasti, ut vir magni nominis, Doctorem Perplexorum commendationem suam superare fateatur, nullusque dubitet, quin omnibus in eiusmodi studio versantibus viam praeiveris. Scis quanta, quâm utilia, quam necessaria Parens reliquerit opera posthuma. Illi enim idem accidit, quod magnis viris plerumq, usu venire consuevit, ut in magnorum operum confectione moriantur: prout nuper vidimus venerandum senem, Danielem Chamierum, in illo consummatissimo opere Theologico mortuum. Mortuus est, ut scis, Parens tuus, cum sub praelo haberet CONCORDANTIARUM OPUS, quo nihil hactenus (aliorum verba refero) a Christiano homine aut utilius praestitum, aut maius exspectaripotest. Reliquit enim LEXIC ON CHALDAICUM, RABBINICUM ET TALMUDICUM, in omnes Hebraeos et Chaldaeos libros viam


page 321, image: s365

ostendens, et q. clavem continens, quod opus, non in nonum annum, ut monet Horatius, sed in vigesimum pressit. Habet et ipsius Bibliotheca COMMENTARIUM CHALDAICUM, Notas criticas accuratissim as inparaphrasin Chaldaicam Bibliorum Hebraeorum continentem, itemque Manuscriptum PUGIONEM MARTINI RAIMUNDI contra Iudaeos; et alia bono publico inservientia. Hae igitur, Doctissime Iohannes, sint exercitationes ingenii, haec curricula mentis, in his desudes atque labores, ut egregie facis, quo tantorum laborum a parente exantlatorum utilitas posteris transmittatur. Hanc palmam Deus tibi reservavit, ut patris reliquias persequaris. Qui, quoniam non unius anni labor est, largiatur tibi Deus in hac communi patriae conturbatione et calamitate, sanitatem et vires, quo extremam illis operibus manum imponere valeas, atque ita iacturam, quam ex parentis discessu fecimus, minus gravem sentiamus. Quemadmodum n. parum refert, an aqua decurrens intercipiatur atque abeat, si fons, ex quo fluxerat, salvus sit: Ita minus erit incommodi, si in tepaterna virtus, paterna pietas, paterna eruditio vireat, vigeat et floreat. Interim, ô beatissima Buxtorffii anima, quoniam qui vere amant, animos amant, non corpora; animorum vero copulam nulla vis, nulla temporum, nulla locorum intercapedo potest dirimere, nobis in aeternum eris coniunctissima, nulla locorum intercapedo nos dirimet. Tu quidem a servitute in libertatem, de aerumnie ad felicitatem, de caligine in lucem, de periculis in tutum, de morte ad vitam de morbis ad immortalitatem, de tot malis ad summum bonum, de caducis ad aeterna, de terrenis ad caelestia, denqi; ab hominum collavione ad angelorum contubernium traducta es, atrame~ memoriam tuam excipient omnes anni consequentes. Verum ut unde est orsa, in eo dem terminetur oratio mea, Domine Deus, irâ tuâ deficimus, et fervente indignatione tuâ terremur: iniquitates nostras in conspectium tuum collocâsti, occulta nostra in lumen faciei tuae, nam cuncti dies nostri, te irascente, dilabuntur, annos nostros sinimus dicto citius. Sed ô Domine usque quo oblivisceris nostri in finem? usque quo avertis faciem tuam a nobis? Quam diu penemus consilium in anima nostra, dolorem in eorde nostro per diem? Desine ir ar um, desine percussionum, desine siagellationum. Peccavimus quidem, inique egimus, ac pro summis tisis beneficiis ingrati fuimus. seddelicti veniam petimus, ut ignoscas oramus, si nemo impetravit, arroganter, si plurimi, ut revera plurimi et propemedum infiniti, tu diem fer opem. Iube Angelum gladiunf uroru tui in vaginam recondere, ne indignat. tuâ consumamur. Amici tui, tui electi,


page 322, image: s366

tui tartures, tui silii sumus: Quia amici, contra inimicos tuos iuxta atque nostros nos pratege: quia electi, immotos ceu mentem Sionis nos praesta: quiaturtures, sub umbra alarum tuarum custodi: quia filii, regni hereditatem filiis praeparatam largire, Redde tot ecclesiis halcionia, quaesaevis nunc concutiuntur, et propemodum submerguntur tempestatibus. Earum nutritios vel in exilio degentes, vel domi languentes instrue robore potentiaetuae, salutaria consilia illis subministra, pone ipsos in benedictionem. Inprimis autem hanc Remp. et in ea hanc florentissimam Academiam, hanc Tzoar, hanc Sareptam ceu pupillam oculi tui custodi, quo tranquillam et quietam vitam cum omni pietati transig amus, usque dum in virum adultum evadamus, et sanctissimo tuo, angelorum tuorum, spirituum consummatoram collqovio perfruamur.

IN OBITUM SUMMI VIRI IOHANNIS BUXTORFII.

SIfas est, Vir magne, tuos accedere manes,
Quem candor niveus, quem tibi iunxit amor;
Perculso quacumque patet cum gentibus orbe,
Privatos gemitus ad tua buita fero.
Europa ingenti lacrimas effundit alumno,
Tecum pars Asiae prima, sepulta iacet.
Nec tantum infelix Solyme sua damna recenset,
Quae visa est iterum, te moriente, capi:
Cum victa victrix Babylon sua pectora tundit,
Et iungit gemitus utraque laesasuos.
Nec iam femineum sibi vindicat illa laborem,
Quae melius tali statrecidiva manu.
Nec tumuli postbusta tui memorentur Iones,
Necse Pyramidum nobile iactet opus,
Nec Mausolei pendentia fornice tecta,
Ettestara suum cornibus ara Deum.
Omnia priscorum postse monumenta relinquit,
Quae terris cineres monstrat, amice, tuos.

DANIEL HEINSIUS.

SIccine Musarum privasti luce parentem
Tettalves? numquam lux ea morte perit.
Aethereâ quamvis non vescitur amplius aurâ,
Aeternâ hunc famâ vivere fata volunt.


page 323, image: s367

Tu mea mens moritor, tu san ctam desere Linguam
Tu Targum, Talmud, abice, perde, cave:
Sitibi quando viri moritur nomenque decusque
Qui tibi, dum vixit, vivere mente dedit.
Plangite Iudaei, qui vestram discere linguam
Vos docuit, cecidit, nec rediturus abest.
Plangite Rabbini, qui vobis vestra reclusit
Abdita, iam irato obscondidit illa Deo.
Plangite, quos Christus carâ sibi morteredemit,
Dux vobis, doctor, luxque decusque iacet.

LUDOVICUS DE DIEU.

EPITAPHIUM.

C. S. IOHANNI BUXTORFFIO CAMENSI VVESTPHALO LINGUAE SANCTAE IN BAS. ATHENAEO PROFESSORI PER ANN. XXXIIX. QUEM LINGUARUM ORIENTALIUM HEBRAEAE, CHALDAEAE, SYRAE, EXACTA COGNITIO CUM MONUMENTIS LITERAR. INCOMPARABILIBUS URBI ET ORBI ADMIRABILEM REDDIDERUNT; LUE PESTIFERA MAGNIS LABORIBUS EHEU! PRAEMATURE EREPTO, MARGARETA CURIONIA GONIUX LIBERIQ MOESTISS. MARIT. PARENT. DESIDERATISS. C. L. P. P. B. ANN. LXV. O. ANN. M. DC. XXIX. IDIB. SEPT.

SCRIPTA.

Manuale Hebraicum et Chaldaicum: Basil. 1602. 1613. 1630 1638. in 12.

Synagoga Iudaica: ibid. 1603. 1641. 1661. in 8. Hanov 1614. 1622 in 12.

Germanice: Basil. 1643. 1649. in 8.

Belgice: Amsterod. 1650. in 8.


page 324, image: s368

Institutio Epistolaris Hebraica: ibid. 1603. 1610. 1629. in 8.

Epitome Grammaticae Hebraeae: ibid 1605 1613. 1620 1640. 1656. 1669. Amsterod. 1645. Franek. 1665. Ulcraiecti 1675. in 8.

Epitomeradicum Hebtaicarum et Chaldaicarum: ibid. 1607. in 8.

Lexicon Hebraicum et Chaldaicum. Accessit Lexicon breve Rabbinico-Philosophicum: ibid. 1607. 1621. 1645. 1665. 1663. Amster. 1654. in 8.

Thesaurus Grammaticus linguae sanctae Hebraeae: ibid. 1609. 1615. 1620. 1651. 1663. in 8.

De Abbreviaturis Hebraicis liber novus et copiosus; cui accesserunt operis thalmudici brevis recesio, cum eiusdemlibrorum et capitum indice. Item Bibliotheca Rabbinicanova ordine Alphabetico disposita: ibid. 1613. 1640. in 8.

Grammatica Chaldaica et Syriaca: ibid 1615. 1650 in 8.

Biblia sacra Hebraica et Chaldaica, cum selectissimis Hebreorum Interpretum commentariis, Nasona magna et parva, nec non textu Chaldaico, qui Targum dicitur, purgato: ibid. 1620. in fol.

Tiberias sive Commentar. Masorethicus: ibid. 1620. 1665. in 4.

Concordantiae Bibliorum Hebraicae et novae Concordantiae Chaldaicae: ibid. 1632. infol. Epitome Concordantiarum in dice Latino, edente Christ. Revis: Francof. ad Oderam 1676 in 8.

Lexicon Chaldaicum Talmudicum et Rabbinicum: Basilea 1640. in 8.


page 325, image: s369