DUM publicis literis nostra prodendae est infelicitas, et denudandum novum vulnus, quod ingens sane accepimus nuper, cum Vir Clariss. M. ERASMUS SCHMIDT Graec. Liter. Math. atque PP. nec Philosophici collegii tantum, sed et totius Academiae Senior, terris, quas bonam pattem hactenus celeberrimi sui nominis impleverat famâ eriperetur, multa et non indigna commemoratu licebat praefari. Nam de iacturae magnitudine, quam universae literae, et Graecae cumprimis perpessae sunt Musae, quae incomparabilem Vindicem atque Assertorem in eo se amisisse acerbe lugent, si dicere insisteremus, quanta oratio nostra conficere spatia atque explere posset? Iam de inenarrabili divinae voluntatisratione, si quid verborum liberet facere, atque inquirere adco, eccurnam in tanta pietatis ac innocentiae, tamque de quibusvis ordinibus pene egregie meritum virum extremâ aetate, quae tota quieti acotio debebatur, tam dura ac aspera expetierint fata, ut depraedationibus atque incendiis vastati patriam, hanc urbem clarissimam, domicilium suum, tantum non obsideri; non suâ culpâ familiarem rem cogi in arctum; infestari recta ac
larem saevâ lux dulcissimum pignus, et unicum vitae solatium, inclementi fato exstingui; uxorem, hoc est, alteram animae partem, decumbentem videre gravissime ante, quam ipse discederet, haberet necesse; quantus nobis aperiretur campus? Sed nec aequari verbis damnum nostrum potest; et est imperscrurabilis iudiciorum divinorum natura. Nullumin ea penetrare mortale acumen unquam potest. Quidquid moliti hîc fuerint ingeniosi homines, nihil efficient tandem. Quo plura excussisse industriam suam putabunt, hooplura latere intelligent. Ceterum dolore ac luctu incendere omnia, vix sanos homines satis decet, et vulgi negotium est, quod saepe in nihil profuturis ambitiose sudare solet. Ac erunt alii fortasse, qui, si quid huius desiderabitur, supplendi partes in sesuscipient: nos ad eum convertimur, de quo dicendum. Cuius imaginem ipsam contemplari satius est, quam in quibusdam parergis renere Lectorem. Sed prius infantem ac puerum, quam Virum spectabimus et senem. Sicut aetas per suos gradus evecta est; sic eum aetate nostra quoque narratio procedet. Natus igiturin Misnia patriam habuit Delitium, oppidum haudignobile, et praeter alias copias bonising eniis quoquehaud destitutem. Ibi igitur in lucem editus estd. XVII. Aprilis An. M DC LXX. patre, THOMA, Reip. Gorssule, Viro non modo rerum civilium, sed literarum etiam ac variarum artium, Mathematicarum praecipue atque Mechanices, item Poeseos Musicaeque insigniter perito: matre Egregia feminâ, REBECCA: WOLFGANGI RICHTERI Delitiani Senatoris filiâ. Qui cum bonitatem indolis praestantiamque ingenii, quâ pollebatnatus, deprehenderent, ta~quam fertilem agrum colendum diligenter, nec peimittendum existimarunt, uti sentibus et dumis obduceretur; sed potius ut optimarum artium ac disciplinarum augeret sementem. Itaque traditus in scholam Magistrisque comissus mature est: ac tantum abfuit, ut indigeret monitoribus, qui excitarent eius industriam, ut sibi vel ipse perpetuo stimulus esset ac calcar. Quod praecipue patre mortuo apparuit, quem decem et quatuor annos natus puer amisit. Neque enim donii minus suaptesponte, quam si in Praeceptorum ore versaretm, et pensum in ludo facetet, incumbere literis, et assidert ??? solebat: omnes operas suas, et totam vitam adeo, ad certas leges exigens, quas sibi ipse posuerat et scripserat ante. Quare cum non ingenium tantumprofectusque literarum, sed vitam quoque et mores cum Praeceptoribus tum Schol rchis etiam probaret egregie, factum est, ut Senatus patrii auctoritate in Ludum
Electoralem, qui Portae est, mitteretur, quin decim quidem annorum puer, sed qui dicendi artium fundamenta egregie posuisset; ceterum ea esset cognitione Graecarum literarum (quas Patrem aemulatus, vel admondum puer amavit sum~opere) quam multi optarent, cum Ludum illum reqlinquunt. Ac hunc cum esset ingressus, faci le sibi ingenii elegantia modestiaque animi Praeceptorum benevolentiam conciliavit. Praecipue vero M. IONAM ECCARTI, et SETHUM CALVISIUM, Viros ut eruditiss. sic Clarissim. quoque sibi adiunxit: quorum altero post, et singulari amico usus est, et hospite etiam, si quid negorii Lipsiae conficiendum sibi haberet. Discessum ex eo Ludo Praeceprores Serenissimo Electori Saxoniae D. CHRISTIANO I. accurate com~endârunt, ut Academiam iam ingresso mature debeneficio, sive stipendio prospiceretur. Nec defuit ei liberalitas Principis benig nissimi: et eâ fretus in Acadeniam nostram an. M DC XC. venit. Soletno~ raro accidere, ut recte officium adolescentes faciant, cum sibi adhuc, quem metuant, habent; cum, simul relicti sibi fuerint, plane contra eveniat. Nec frustra sapientissimus Comicus dixit: Deterioresomnes fimus licentiâ. Sed nihil in moribuseius im~utavit vita Academica, liberiorilla et magis plena sui: atque antiquum fuum igirtur perpetuo obtinuit, nullas in ulla alia re sibi relictas partes statuens, quam quae aut meliorem ipsum, aut doctiorem reddere possent. Hac ratione id consecutus est, ut tertio an~o, post quam huc venisset, Magisterii laurea solen~iter ornaretur. Qua~vis autem tum Theologicas quoque literas non indiligenter liabere cepisset, tamen in evolvendis auctoribus Graecis et erudito illo Mathem aticorum tractando pulvere, fatali quadam edestinatione plurimum sem per occupabatur. Quod literarum genus et privatis scholis non sine insigni plurimorum fructu excoluit; eâque dere ad eam venit celebritatem, uti M. PETRO OTTHONE exempto vivis, Professio Mathematica, quae tum ab eius excessu vacare ceperat, optime ei com~itti posse Patribus Academiae, quos suâ virtute mirifice sibi obstrinxerat, videretur: quam quam ea postea ab Illustrissimo Electoratus Saxoniae Administrat. MELCHIORI IOSTELIO, Medic. D. Viroque Clarissimo, qui solus Nostro praeferendus existim abatur, com~issa fuerit. Actantum abest, ut eam ob rem doctissimo viro, ut soletferme inter homines, obtrectarit unquam noster, ut potius mirifice ipsum amarit ad veneratus sit, sectatusque tribus inregris an~is, propter exquisitanterum Mathemaricarum scientiam, quae pollebat, quaque super??? suam minime dolebat, et candide semper profitebatur. Non ita multo post accidit, ut Leutchoviensis Scolae Rectoratus in
Hungaria vocaret. Dequo adipiscendo cum certam spem nostro fecisset maximus saeculi huius Theologus, AEGIDIUS HUNNIUS; fretus consilio et auctoritate tanti Viri, eo proficisci haud dubitavit. Quo cum venisset mirifico omnium favore ac plausu exceptus quidem est, sed munere illo Excidit; non tam suâ, aut illorum culpâ, quorum id in manu erat, quam certo quodam fortunae et fati ductu, quod tantum ingenium et nomen ad nostrae Germaniae gloriam accedere potius, quâm exterorum augere laudes iam des??? Itaque luculento congiario et ab invitis dimissus, eo ipso anno rediit ad nos, quo erat profectus, et veterem studiorum cursum repetiit statim strenueque continuavit. Anno M DC XCVII. asseriptus Collegio Philosophico est, ipsis Kal. Maii Mens. Octob. postea Graecarum Literarum Professio auctoritate publicâ demandata ei auspiciis felicissimis est. Quippe cui hos XL. ipsos annos ita praefuit, uti non modo sibi multum gloriae ac nominis per universum orbem literarium praverit, sed Academiae ipsi etiam ingens ornamentum ac decus conciliarit. Pauci quidem in eruditis haberi volunt, qui non Grae carum literarum peritiam aliquam sibitribuant: at qui cuiusvis aetatis ac commatis scriptores et recte intelligat, atque, non ex quibusdam Regulis tantum, quae ultra verborum ac vocum structuras hand ex eant, sed ex antiquitate intima, intimoque auctorum sensu ac indole, virtutibusque atque consilio interpretari commode et perspicue queat, quotuscumque in nostra Geraniâ reperiendus est qui sibi hanclaudem prae aliis vinicare ausit? Quam adeo sibipropriam fecit noster, ut eâ de re maximi saeculi viri, apud exteros quoque, prae quibus Graeciaipsa vix Graeca magis videaturipsum et amarint summopere et admirati fuerint. Sane cum Pindarus eius prodiret in lucem, inusitatae diligentiae opus; ita obstupuisse eruditissimos Belgarum non ignoremus, et ora obvertisse sua, ut ultro faterentur, tantum in difficillimo non modo, sed corruptissimo etiam auctore praestitum a nostro, quantum praestari ab ullo mortalium posse, vix credidissent ante. Ac nisi iniquissimorum temporum furor hactenus editioni reliquorum operum, quae plura, ut erat invicti laboris et inexhaustae diligentiae, reliquit, inprimis vero carum Commentationum, quas exactissimas Dionysio Afro Periegetae impendit, itemque, quibus Lycophronu atriiatebras, ut Statius appellat, hocest Cassandram ipsius, obscurissimum multo et intricatissin??? Poema, post Canterum ac Meursium illustrare aggressus est,
obstitisset, quanta accessio ad summum partum Deus et gloriam eius facta fuisset? Quamquam iam tum hoc nomine celebris esse ceperit, et pervirorum doctorum ora volitare, licet opera ipsa nondum facta publici usus, postquam labores istos, quos in Lycophronis Cassiandram contulerat, princeps ingeniorum DANIEL HEINSIUS, Epigrammate Graeco, quod editum ab ipso iam olim est, honestavit. Quod eo plus ponderis habet certe, quod non extortum precibus est, sed ultro et sponte ab eo conscriptum. Ut erudito constaret orbi, quam honorifice atque prolixe de inusitatâ eruditione viri in isto genere sentitet. Dequâ praecipuetamen, summoque iudicio eius testari Commentarii olim poterunt quos cum novâ versione in Novum Foedus instituit, et eo ipso finivit, die, quo hoc fatali morbo decumbere cepit, compos factus eius voti, quod iam ante nuncuparat Deo, quo sibi liceret eo usque vitam producere, donec labore sanctissimo esset perfunctus. Quippe qui nullo alio fine susceptus esset, quam ut propagaretur eius gloria, et in sanctissima ipsius oracula ne peregrini sensus inveherentur. Quantum in illo opere praestiterit, breviter dici non potest. Et commendabit admirabunda posteritas, quae suum cuique pretium rependit. Illud vero tacendum non est, quod in Novi Testamenti Codice Amici ab eo viderunt praescriptum. IN NOMINE IESU CHRISTI SPERO EGO ERASMUS SCHMIDT WITTEBERGAM NON DEVASTATUM IRI, ANTEQUAM PIUS LABOR CIRCA NOVUM TESTAMENTUM TOTUS ABSOLUTUS FUERIT DEUS EAM CUMTOTA ECCLESIA SUA DIUTISSIME CONSERVET ET HOSTES EIUS CONFINDAT. Quae verba satis ostendere possunt, quâ spe fiduciaque in absolvendo hoc opere hactenus, ex quo semel periclitari nostrae res, ac partim iactari tempestate bellicâ, partim pestilitate etiam affligi ceperunt, fuerit versatus. Professionem, hoc est, domum adeptus, de uxore etiam, Hesiodi praeceptum secutus, cogitare cepit. Itaque sequenti anno iunxit sibi ANNAM HUGONIAM, absoluti exempli feminam, quam Clarissimus Vir M. MICHAEL REICHART Oratoriae Professot Publicus Viduam reqliquerat quicum XXV. annos coniunctissime vixit, atque ex eâ suscepit liberos V. de quibus sola superstes REBECCA est, Reverendi ac Praestantissimi Viri M. IOHANNIS SCHWALBII, Sonnevvaldensis et vicinatum Ecclesiarum Pastoris ac Superintendentis uxor, cui atrocissimo morbo et ipsi implicitae, venire ad carissirni
patris exsequias non licuit, quod mirisice dolet. Ceteri omnes in primae aetate obierunt, praeter filium ERASMUM, itemque SOPHIAM, Viri admondum Reverendi atque Clarissimi IOHANNIS MULLERI SS. Theol. Licent. et ex Moral. Prof. P. in Academiâ nostrâ Ecclesiae Hamburg. quae ad D. Petri est Pastoris Coniugem. Eâ demortuâ cum familiaris ipsius res sine domesticorum laborum sociâ constare posse non videretur, praecipue cum filias omnes elocasset, ad secunda vota transiit an. M DCXXIII. d. XIIX. Novembris domum ducens lectissimam virginem, MAGDALENAM ANDREAE TUCHSCHERERI, Advocati non incelebris apud Misnenses filiam: quae ei unicam filiam edidit, ex quâ solatii quantum et oblectamenti antea ceperat, tantum maeroris et acerbissimi luctus hausit nuper, cum immaturo fato exstingueretur. An. M. DC CI. Inspectio stipendiariorum Electoralium, et terrio anno post Ludorum Illustrium Visitatio ipsi demandata est, novissime autem Mathematum quoque Professio quod an. M DC CXIV. accidit. Quas partes omnes summâ semper fide ac studio administravit. Ut multos numerare liceatqui ex ipsius disciplinâ ad summas atque amplissimas dignitates, aspirarint. Rectoratum Acad. gessit bis: Decanatum Collegii Philosophici septies, quod nemini unquam contigit hactenus, a primâ Academiae constitutione. Ad Comitia Publica quater missus est publico nomine; et plura alia administravit negotia inserviendi bono communi causâ, cuius studiosissimus semperfuit. Delarus ipsi et Consulatus Urbis aliquando est, sed eius gratia ut sibi fieret faci eimpetravit, qui alias tot rebus quottidie occupatustenebatur, ut mirum non nemini videretur quî unus par esset omnibus, et tot praeterea volumina legere non modo, sed scribere criam posset. Sed nihil difficile ac arduum est ingenio alacri, et quod labores non reformidet. Nam praeter illa, quae supra nominavimus opera, longum Catalogum aliorum texere liceat quae aut dudum communicata cum Eruditis sunt, aut communicanda adhuc in scriniis latent. Quod certe numquam non ex bono publico fore existimamus. Iam olim est factum, ut Chronicis quibusdam morbis peteretur: sed tum cumprimis, cum pessum eunte patriâ, et tantum non peitus eversâ, tot quottidie maeroris et aegritudinis causae nobis obicerentur. Quare hoc toto semestri, non semel infirmitate quadam correptus est, quam licet deposuerit postea, numquam tamen sibi validus satis ipse est visus. Nuper autem cum vix ex febri
collegisset se, et reparasset nonnihil prostratas vires, ita ipsum perculit filiae casus, ut plerique existimarent, recto talo ipsius valetudinem stare non posse. Quo cum et coniunctissimae uxoris decubitus accessisset tandem, quomodo durare amplius poterat, homo tantae aetatis, et tot praeterea morbis ante ac curis debilitatus acfractus? Cum itaquexxx. Augusti die colophonem egregium Commentariisuis in Novum Testamentum in illis verbis, ETIAM VENIO CITO, AMEN. VENI DOMINE IESU: imposuisset, paulo post nonnihil horroris sebrilis sensit; quod dissimulavit tamen donec de eo inter prandendum eos, qui erant una admoneret. Simul et illud adiciens, ea verba, quibus D. Iohannes vaticsnio suo, et ago hodie laboribus meis imposuis finem, novissim a fuerunt prioris meae coniugis, demigraturae in alteraem vitam: de me quid brevifuturum sit, docebit dies. Mihiprofecto haec res nequaquam omine viaetur careve. Interim magis ac magis de horrore conquestus est, ut necesse esset lecto reponere, qui foveretur. Consulti eâ dere Medici, ex signis et praescriptis artis suae febrem scorbuticam pronuntiarunt, quo malo iam ante saepius laborarac. Acquam vis lectissimae Medincinae adhiberentur, tamen prae maerote et curis defatigatum penitus et maceratum animum, non potuit convalescere corpus et eas contrahere vires, quae superandae malignitati morbi pares essent. Sic factum, ut d. XV. Septembris inter medias preces sub XII. meridianam placidissimo obitu, qualis ferme sequitur senes, solveretur: de quo discessu iam praecedente die monuerat quasi, sic allocutus ex Psalmo animam suam: REVERTERE ANIMA MEA IN REQUIEM, QUONIAM DOMINUS BENEFECIT TIBI. Hunc finem habuit sanctus senex, cum vixisset annos LXIIX. qui propter ingentes virtutes et prae clarissima merita, velintegra saecula vivere videbatur dignus, si et pateretur narurae nostrae lex, neque id ipsum ei oneri molestiaeque esset. Nam quotum quemque vita hodie non gravet? tot periculis atque terroribus, tot atrocissimis casibus atque calamitatibus exposita semper? Iis vero infesta praecipue, qui Deo virtutique dicatum animum ab saeculi artibus abduxerunt, in quo iam diu fuerat noster? Nam quanta pietas reverentiaque Numinis in eo fuerit, iis praecipue constat, qui interiorem eius vitam, et qualis maxime domi erat, contemplati fuerunt. Nam ut in ceteris rebus mire alien us ab ostentatione omni erat, et si quid simulate agendum esset; ita id in divinis maxime detestabatur.
Homines se patiuntur ludi eiusmodi attibus, DEO celari verba non possunt, cui et cordis arcana manifesta cunt. Itaque qui domesticam disciplinam eius intuerentur videbantur propemodum se in templum venisse. Ita nihil ludicrum, nihil lascivum ac indecorum animadvertere erat. Quotics amici eum modo orantem, modo psallentem, saepe et lacrimantem offenderunt: Non super rei familiaris aliquâ clades, sed super erroribus suis, ac culpis: a quibus, ut tamquam homo, non erat immunis, ita cum aliis comparatus, vel sanctus videbatur. Quid nunc de inusitata eius modestiâ, de abstinentiâ et aequitate incredibili, de summâ item lenitate animi dicemus? In quemnam unquam durius atque superbius aliquid consuluit? Cuius invasit bona unquant, aut appetiit saltem! Cuinam magis iratus, quam sibi ipsi fuit, cum deflexisse videretur non nihil a viâ in quaedam diverticula quasi abductus. Desobrietate autem ac temperantiâ dicendum non est, quae hodie inter virtutes vix tenent locum. Nec de candore, etiam, quem plerique nunc deruditate, atque in scitiâ habent. Ut cum tot maximas virtutes intuemur, eum non iam istorum remporum hominem, sed potius ex priscâ illâ aureâ que aetate ad nos demissum possimus putare. Ac tunc reliquiae eius iam ante quidem conditae in Templo Arcis Academico; hodie vero caerera, quae restant, solen nia funeris peragentur. Quae cum ad H. I. postea futura sint, vestrum erit, tam praeclare de Academiâ et universis literis, quin et Ecclesiâ merito viro ac Praeceptori communi prope, supremum honorem prolixe et coprose exhibere. Cuius rei causa ut in Clarissimi Viri IACOBI IOELIS COCI Medic. Doct. aedibus conveniatis frequentes, etiam atque etiam vos admonemus. P. P. ad. d. XXII. Septemb. anno recuperatae gratiae M DC XXXVII.
Eheu! procubuit manifesto vulnere Virtus,
Et morum probitas, et sine labe fides.
Fama Viri superest. Sed plus speravimus ista,
Heu operae quantum destulit una dies!
Dux gregis innocui, columenque Paterque Lycei
Occidit. Infelix orbaque turba sumus,
Sic ubi tempestas deiecit puppe Magistrum
Fluctu at incerte vasta carina mari.
V. F.
HIC. INTER QUIES CENS. PLACIDE. ALTERAM. VITAM. PRAESTOLATUR. M. ERASMUS. SCHMIDT. DELITIANUS THOMAE. CONS. F. GRAEC. LITER. NEC. NON. MATHEM. PROF. PUBL. QUI. QUAMDIU. IN. VITA. FUIT. SINGULARE. PIETATIS. MODE STIAE. PROBITATIS. AC. INNOCENTIAE. EXEMPLUM. OMNIBUS. LUCULENTISSIMAE. PRAELUXIT. NATUS. EST. PUBL. LITERARUM. BONO. D. XVII. APRIL. A. M DC LXX. EARUNDEMQUE. MAXIME. VERO. GRAECARUM. QUARUM. SUMMUS. VATES. ET. VIDEX. EXSTITIT. DAMMO. DENATUS. IV. SEPTEMBR. ANNO. M DC XXXVII. CUM. DOCUISSET. PUBLICE. XL. IPSOS. ANNOS. EPHORIAE. ALUMNORUM. ELECTOR. ANN. XXXVII. VISITATIONI. SCHOLARUM. ILLUSTR. ANN. XXXIV. INCREDIBILI. FIDEI. ATQUE. INDUSTRIAE. LAUDE. PRAEFUISSET. VITA. QUAM. CUM. ALIIS COMMUNEM. HABUIT. ANN. LXVII. MENS. IV. MINUS. PAUCIS. DIEBUS. FUIT. SED. QUAM. INGENIO. ET. EXCELLENTI. ERUDITIONE. IPSE. COMPARAVIT. SIBI. IMMORTALIS. EST. NEC. NISI. CUM. LITERARUM. GLORIA. FINIENDA. MARITO. DESIDERATISS. PATRI. OPTIMO. SOCERO. BENEMERITO. UXOR. FILIA. GENER. TESTANDAEPIETATIS. AFFECTUSQUE. CAUSA. P. C.
Oratio in obitum D. Davidis Rungii: VVitteb. 1640. in 4.
Calendarium Etymologicum Papisticum, ex Lombardica Historia Iacobi de Voragine bonâ fide congestum: ibid. 1604. in 4.
Oratio Friderici Taubmanni, Poetae et Philologiimcomparabilis memoriae habita: ibid. 1613. in 4.
Dissertatio de Calendarii emendatione: ibid. 1613. in 4.
Centuriae praecipuarum falsitatum, incommoditatu, confusionum et defectuum in libris Grammaticis M. Ioh. Rhenii occurrentium: ibid. 1616. in 8.
Pindari, Poetae Graeci, opera, cum commentario et versione: Lipsiae 1616. in 4.
Sybillina, in tria themata distributa 1. de Sybillis 2. de libris Sybillinis 3. de librorum Sybillinorum auctoritate: Witteb. 1618. in 8.
Commentationes in Dionysium Afrum Periegentam, et Lycophrontis Cassandrum: ibid. in 4.
Hesiodi Ascraei, quae exstant, omnis, cum interpretatione Latina emendatiore: ibid 1623. in 8.
Tractatus de Dialectis Graecorum principalibus: ibis. 1621. 1624. Numburgi 1671. in 8.
Oratio habita Memoriae Theologi et Philosophi incomparabilis, Balthasaris meisneri: ibid. 1627. in 4.
Grammatica Latina: Goslariae 1637. in 8.
Hypomnemata et alia quaedam ad Grammaticam Phil. Melanchthonis pertinentia: ibid. 1647. in 8.
Novi Testamenti versio Latina, commentariis Philologicis illustrata, opus posthumum: Norimb. 1658. 1662. in fol.
Concordantiae Graecae Novi Testamenti correctius, ordinatius, distin ctius et plenius editae: VVitteb. 1638. in fol.
Tractat von Cometen, so anno 1618. sind gesehen worden: ibid. 1619. in 4.
FINIS.