MUlti quondam et Philosophorum et Poetarum fuere, qui Senectutem portum, aram, hiemem, et sentinam quandam omnium malorum esse dixerunt, quod est, ubi verum sit, est ubi falsum. Verum de its, quorum adolescentia impia, intemperans et ignava animum exulceratum, et corpuseffetum, et eorum omnium, quae vitae sunt toleranda, indigum tradit senectuti. Nechis quidem a silicerniis et senibus vere depontanis, qui nihil aliud sunt quam o)/xlos2, quam fwnh) quam s1kia/, abesse possunt odium ac contemptus omnium: ut ceteris de malis, sub quibus illi gemunt et fremunt, nihil dicamus. Falsum de illis, qui aetate iuvenili sibi pararunt viatica ad senectutem
verâ pietate, assiduo labore, frugalitate, temperantiâ, et iis omnibus, qui aetatem ingrav escentem et alunt, et amabilem reddunt, et toleratu facilem efficiunt. Nec enim egere potest haec senectus, sed rebus necessariis adfluit, excellit prudentiâ, moderatione praestat, bene de omniubs meretur, magno habeturin pretio, neque pie saltem, sed etiam placide sine omni doloris sensu vitam hanc mortalem claudit, et suaviter obdormiscit. Vivepius, moriere inquit Poeta pius nec compertum fuit umquam, eos, qui omnem vitam censecrarunt DEO, tandem sub vitae finem diabolo mancipatos fuisse. Nec male Cicero: Adolescentes, inquit, mihi mori sie videntur, ut aquae multitudine flammae vis opprimitur; senex autem sicut suâ sponte, nullâ viadhibita, consumptus ignis exstinguitur; et quasi poma ex arboribus, cruda si sint, vi velluntur, simatura et cocta, decidunt. Haec ipsa et vivendi et moriendi felicitas contigit Viro Clarissimo et Excellentissimo Dn. M. LAURENTIO FABRICIO, Hebraicae Linguae in hac Academia VVittebergensi ad annes XXVI. Prosessori meritissimo, et Facult atis Philosophicae et Academiae Seniori dignissimo, Callega nostro desider atissimo, qui quum omnem per vitam pietati, et nullino~ virtuti unice dedisset operam, et aetatis suae partes laudabillter transegisser, honoratam ad senectutem usque provectus nudius quartus finem vivendi fecit, et caelestem in patriam ex hac miseriarum valle feliciter abiit. FABRICIUM HUNC ante annos LXXIV. in lucem hanc editum excepit Dantiscum Borussiae mertropolis, et emporium nobilissimum. Patrem habuit sibi cognominem; Civem optimum et noti nominis Mercatorem; Matrem vero CATHARINAM N. feminam ornatissimam. Literis, quibus natus videbatur, in ipsâ pueritiâ mature a Parentibus consecratus, inque disciplinam celeberrimi Gymnasii parrii Prae ceptoribus doctissimis traditus est: Sub quorum magisterio quum egregie profecisset, haut mamo/qreptos esse voluit, ut multi, sed adiit florentissimas Academias, Franco furtensem, Wittebergensem nostra, Lipsiensem, Ienensem, Tubingensem et Argentinen sem, Quibus in locis non egit autodi/dakton, sed audivit viros exnmussim doctos, sine quibus in unaquaque discip lina nemo profecerit. Quum aliquamdiu Argentorati cum nobilibus quibusdam fidei et institutioni suae commissis commoratus esset, et in Philosophiâ linguaque sacrâ patia fecisset egregia, anno M DC LXXXVII. Wittebergam nostram repetiit, et summum honoris Philosophici gradum, quem Magisterium
appellamus, Decano tum temporis spectabili, Viro Clarissimo M. SIMONE GRUNENBERGIO, magnâ cum Philosophorum approbatione et fautorum amicorumque congratulatione feliciter adeptus est, cui inter XXXVII. competitores locus octavus adsignatus. Hinc iterum in Academiam Ienensem concessit ibique privatas aperuit scholas, disputationes habuit, verba publice fecit et pure et graviter et ornate. Quum autem eius praeclara studii Philosophici eruditio, nec NON INSIGN ES Linguae Hebraicae et Theologiae progressus viris doctis satis innotuissent, factum est, ut anno 1593. ad nos vo catus Hebraeae Linguae Professor totius Senatus Academici calculo et adprobatione constitueretur. Quam Spartam eâ fide et dexteritate per annos 36. exornavit, ut a bonis et cordatis viris numquam non laudaretur suspicereturque. Ab uxoriâ conian ctione Dn. FABRICIUS non abhorruit, nec tamen nuptias festinavit, sed anno demum aetatis XLII. animum adrem uxoriam, hortantibus amicis, adiecit, et anno Christi 1597. matrimonio sibi iu~xit virginem honesti ssimam MARGARITAM, Viri Spectatissimi et Eruditissimi ANDREAE Grteben, Prae dii feudalis Berolino vicini, quod vocatur Maltzdorff, quondam Possessoris hereditarii Filiam, cum qua per annos XVII. coniunctissime vixit, parens factus octo liberorum, filiorum quatuor totidemque filiarum, quorum, ternis ad vitam meliorem praemissis, duo filii, filiaeque tres superstitant. Ex filiabus IUSTINAM Viro Praestantissimo atque Doctissimo PETRO Goldbecken, Brandeb. Consistorii Ecclesiastici Witteeberg. Advocato nuptam dedit. Ab uxoris suae morte reliquum aetatis, quod fuit annorum XIV. in viduitate pie sc sollicite exegit. Quod si adlabores, quos in Linguae Hebraicae professione sustinuit; si ad molestias, quas in honoribus Academicis gerendis, in lectionibus obeun dis, in scriptis ad praelum parandis, exhau sit; si denique ad curas, aerumnas, diffi cultates, quas in omni vitâ, praesertim autem in viduo toto expertus est, nos convertimus, ab unâ quidem parte occurrunt labores maximi: ab alterâ vero se offerunt dolores et maerores plurimi: quae tamen omnia vicit Patientiâ atque Constantiâ. Porro eam vitae suae rationem tenuit, ut virum bonum, re ctum, apertum, simplicem et ab omni fuco et dolo alienum decuit: quippe cuius vita fuit plena exemplis pietatis in DEUM, dilectionis in proximum, tranquillitatis et concordiae in Collegas, humanitatis in omnes, et illarum adeo virtutum, de quibus forte satius esser
tacere quam parum dicere. Decanatum Collegii Philosophici sexies gessit, Recturam Academiae bis: idque eâ fide et curâ, quae ab homine impense docto proficisci, a viro bono et cordato exigi ac praestari debet. Senior noster in Christo defun ctus iam diuturno temporis intervallo valetudine fuit aegrâ atque infirmâ, quae subinde aucta atque vehementior facta est, adeoque ut eum ante sesquiannum lectulo penitus adfixerit, eiusque vires non leviter adflixerit. Imbecillitati ipsius (quam senectus quae et ipsa, ut Comicus ait, morbus est, concitaverat) die XXI. April. accessit quoque febris aestuosa; quam quum spiritum interclusuram animadverteret, mox salutari corporis ac sanguinis Christi viatico religiose sumpto ad iter instans se accinxit, et nudius quartus, sicuti diximus, circa horam IV. matutinam inter devota suspiria, vitae huius satur, e vivorum contubernio placide migravit. Reliquum est, ut quicumque Academicam agnoscunt iurisdictionem, tum ut honori ac memoriae viri de reliterariâ et plurimis e studiosâ iuventute praeclare meriti, supremum pietatis et humanitatis officium praestent; tum ut animi sui adfectionem ergasuperstites testentur; pompam lugubrem postea hora I. ex aedibus defuncti ad contionem prius funebrem in aedem Marianam, deinde ad sepulturae locum deducendam, prae sentiâ suâ cohonestent. Hoc vero etsi vel sine cuiusquam cohortatione Cives Academicos prolixe facturos confidimus; tamen voluntatis quoque nostrae significationem nonnihil eam ad rem momenti allaturam speramus. P. P. Calend. Maii, Anno Epochae Christianae M DC CXXIX.
En docte pubi Sanctorum oracula vatum,
Clare Vir, en arras, illes adversa refutans:
Sic bene: Spes ibi se, subitis, Vir magne, fugabis.
HENNINGUS ZIEGEMEIERUS.
ALTER ERIS ERPENIUS, EXTABIS MUSIS CEU ROBOR, FAVUS, SERO FINI e)ch/ghma,
ERPENIANO Leida triste Funere
Dispendium perpessa, Musarum gravem
Lethes notamper sentit illaetabilis,
Totus beato namque in illo funere
Ah, durafata! funer atus orbis est,
Qua literatus, quoque Musis deditus;
His debitis quis posset indelebilem
Hanc conqueri subinde cladem lacrumis.
At iusto: felices plagas depraedicans
Germanidos, quibus videre contigit
Erpenium nunc alterum verissime
Sed explicatius loquar, videlicet
Nostrum FABRICIUM, lumen orbis aureum.
ôplaude felix nostr a iam Germania
Erpenius vivit tuus, non interis
Erpenio vivente, literaetuae
Nec occidunt, hae nempe, quas oriens dedit.
Salve Vir Excellens, eru gratus mihi,
Acceptus omnibus sirempse gratiâ,
Tibi vaporabit piis in posterum
Altare victimis, tibi celsissima
Honoris erog abiturque gloria,
Tu namque nobis derelictis incluta
Extas columna, Fabrici, maestissimis
ERPENIUS MUSIS ERIS videlicet
ALTER, Sabeus ipse quas Oriens alit,
Iisque CEU sublime ROBOR et FAVUS
EXT AEIS, ut rari favus divalior
Tui Ingen I sat evidenter adserie
Hîc publice; seraque sed coronide
SEROQUE FINI, sic beabis talibus
In posterum favis diu Germaniam,
Plures libros, pluresque luculrans tomos.
Ventur a praedicam: Benigno Numine
Iner vies nobis diu feliciter,
Deinde sospes servies et Exteris!
IOH. BOHEMUS, P. Caes.
LAURENTIUS. FABRITIUS. DANTISCANUS. EBR AEAE. ET. ALIARUM. ORIENTAIUM. LINGUARUM. VVITEBERGAE. ANNOS. XXXVI. PROF. CELEBER RIMUS. BIS. FASCIBUS. HUIUS. ACAD EMIAE. POTITUS. DECANATU. PHILOSOPHICO. SEXIES. DEFUNCTUS. FACULTATIS. EIUSDEM. IMO. ET. TOTIUS. ACADEMIAE. SENIOR. GRAVISSIMUS. ANNO. AETATIS. LXXV. PIE. EX. HAC. VITA. EGRESSUS. AD. DIEM. XXVIII. APRILIS. ANNI. M DC CXXIX SUB. HOC. TUMULO. GLORIOSUM. CHRISTI. ADVENTUM. EXPECTAT.
De Schemhamphorasch usu et abusu apud Iudaeos: VVitteb. 1596. in 8.
Partitiones Codicis Hebraei: ibid. 1610. in 4. 1626. in 8.
Dereliquiis Sanctis Syrarum vocum in Novo Testamento asservatis: ibid. 1613. in 4.
Metrica Hebraeorum: ibid. 1623. in 8.