NUlla acerbior dies a longo tempore inclitum litterarum nomen invasit, quam cumnuper ingentibus meritis clarissimus vir Ianus Gruterus, variis studiorum ac ceteris vitae laboribus exhaustus ultimam naturae legem, eaparte, quâ mori potuit, omnes autem elegantiores homines perpetuo sui desiderio impievit. Pro certo enim mihi persuadeo quibuscumque in Europae locis, ubi consummata eruditio aestimationem sui retinet, hic summi viri occasus nuntiabitur (quid enim magnum diusiletur, cum coepit aliquando cessare?) tamdiu verba lugubria super nostro hoc funere longe lateque auditum iri, quam diu fama ullos inveniet, quibus hanc saeculi iacturam recenti nuntio ad aures admovebit. Qui potentia et magnitudine Imperii censentur, eorum quidem proprium hoc esse fateor, ut fortunae suae splendorem, dum vivunt, plurimorum oculis impingant, et ubi mortui fuerint, eundem splendorem in funere, in ipso mortalitatis et vanitatis spectaculo non sentientes usurpare soleant: omnibus praeterea veredis celeritas crescat, ne quod pauci, quos dies eiusmodi atratos fecit, domi sciunt, soris ceteri in quamcumque affectus speciem ignorare possint, cum hac ratione supremae maiestati consuli videatur. Verum ea res apud exteros ferme ad delicias tantum facit, dum in caetibus, in conviviis, in irculis, in tonstrinisetiam, nova tali et adventitia narratione silentium redimendum, et per aliorum tristes casus ac nuntios delenctationi serviendum est. Tolerabilis tamenetiam in hoc fructus esset, si non et optimi saepe Principis finis tantos apud alios plausus ex citaret, quantum domi et
apud suos maeroris. Raro enim aliquis ingens de hoc genere hominum vitam reliquit, quin aliena cupiditas, cui hactenus Defuncti virtus obstitit, illa occasione improbius speret, aut aemulantis odium gratuito laetertur. Sed aliam longe et multo securiorem felicitatem sibi in his terris pignorant Heroes nostri, qui saluti rei literariae praesederunt, qui nullius avaritiam suis bonis accendunt, cum propria eorum possessio non in hereditatem veniat, nec in naturam praedae, qui nullius odium merentur, cum prodesse studeant universis, et studeant hoc unum. Ipsam adeo invidiam, virtutis perduellem eorum excessus, sicut olim vita, torquebit, et dolore interius confesso uret; olim, quia omnia ex eorum scriptis discere oportuit; deinceps, quod his quidem publice scribendi, ipsis clam et ingrate discendi consuetudo interempta est. Iam et illud haberetur discrimen, quod maeror hic, udicium est, illic impetus, et admiratio rei non admirandae, potentes etiam posse mori: pauci de virtute cogitant, aut detrimento posteritatis. Hic nemo luget, nisi qui doctrinam, sapientiam, virtutem aut amat aut sequitur, aut habet, quorum numerus etsi nec in Aulis nimis magnus, et in vulgo satis parcus, tamen ita magnus est, ita latus, ut porrigatur in omnes oras, ubi homines vivunt ulli ulla bona disciplina instituti. Vellem equidem, quam vetera exemplahuius orationis non desunt, ita recentia non superessent; vellem de memoria simul omnium quibus ingenii divina, mensura aevi humana contigit liceret in praesentia loqui, nec ad rem praesentem et ad solum nomen illud oporteret redire, quod quam olim libenter ac iucunde auribus et linguâ usurpavi, tam nunc invitus attingo, non quia illud minus colam aut amem, sed quia dolorem nimis facile irrito, et cum irritavi, ne dissimulem vitium meum, nimis molliter fero. Sed dolebo potius, Mi Pater, quam ullum officium tibi denegem, et cum ubique admirabilis eruditio tua, IANE GRUTERE, notior fieri non possit, cum ubique iam lugearis, saltem illa per me notiora fiant, quae vel non omnes attendebant, dum tantum maxima aspectabant, vel scire non poterant, cum tu non proderes, vel videre ipsi aut coram audire, cum longe locorum abessent, vel praeclarus laudes tuas cunctas tenere, cum tu laudanda patrare non ante desieris, quam vivere. Gratum habuisti, Beate senex, hoc leve tributum vocis meae antequam hinc exires gratum habuisti, si recte accipio illam praesagam epistolam tuam ad Amicorum, ut fide, ita ceteris virtutibus saeculo maiorem, Amplissimum Lingelshemium. Venatorem,
inquis, saluto et nunc vel singulariter alloquor impetraturus Epit aphium si quid mihi humanitus contigerit. Nihil interest, sermonem ego Epitaphium, an illud, quod proprie dicitur, an utrumque intelligam; nec amplius me examino, an idoneus ad tanti viri laudationem accedam, cum ad me accessisse videri possit, qui scripsit haec verba, Epitaphtum impetraturus, haud quidem ille fiducia ingenii mei, sed obsequii securus. Philolophus e Socratis disciplina apud convivium regale infimum locum premere iussus, non ignominiam sibi, sed loco dixit honorem accessisse; similem responsionem paratam habeo contra illos, qui forte inglorium GRUTERO duxerint aut dixerint, quod non maiori eloquentiâ suae posteritati ostendatur. Sicut enim Aristippus ille humili loco dignitatem foeneeravit, ita amplissimum nomen Gruteri hanc commendationem sui ultro satis superque poterit commendare. Hac igitur cura nunc quidem proculhabita, ut tardius ad suprema illa, ad importuosum illum portum et aestuarium doloris nostri pervehamur, dicendi principium cum ipso principio nascendi connectamus, et ut tristem illam necessitatemrectius consolemur, repetito ordine cum GRUTERO prius vivamus. Eodem enim in hoc cursu proficiscor, quo superioribus annis cum e patria in navim eiectus, sociatâ exulum turbâ, alterius terrae humanitatem suspirarem, et adverso flumine iam suggredientibus nuntiarent riparum accolae, edoctos de nostra adventatione Autolycos a Savo, et direptionem navi nostrae decretam, si venissemus ad eorum ltebras. Ibi remedium nobis a simulatâ fluminis contumacia: haesimusque non retenti, ne praedonibus iter nostrum succederet, diuque abessemus eb eo loco, ubi pro nostro brevi cursu, non nostra vota fiebant. Nemo enim ad periculum suum nisi alienatâ mente properat. Nemo non ad tristia serus accedit, si locus et ius est differendi.
Inter ornamenta hominis, ad homines et hanc communem lucem emergentis primum Patriam esse sine impietate dixero, quoniam parentes quidem liberos generant, sed parentes nostros, vos ata vosque Patria ante generavit, e cuius velut sanguine geniti, cuius succo et uberibus nutriti, cuius sollicitudine educati sunt, qui nos gignunt, nutriunt, educant: quam siquis exilem nactus est, iam eo ipso maior fit, quod tantus ex tantilla prodierit; sin augustiorem; bs magnus est, sive quod illustrem ante patriam suâ virtute magis illustrat, sive quod se ipsum patriae suae parem fecit. Hoc altero modo etiam GRUTERUS sibi patriam, patria GRUTERUM
obligavit. Sunt enim haec mutua; tenentur et tenent, dando et accipiendo utramque paginam comparant. Civis meretur civitatem, et civem meretur civitas.
Flos urbium Antverpia, tibi hunc acceptum ferimus, tibi hunc gratulamur, tibi decus tuum, si nescis, tuum beneficium, quo partem orbis meliorem obstrinxisti, assermus. Quoties aliquis de laudatoribus tuis hanc Urbem amplissimam, opulentissimam, pulcherrimam dicet, quoties agros, moema,e arcem caelo, et arcibus aemulas domos, quoties Scaldim tuae magnitudinis negotiatorem praedicabit, quoties et leges, et iura, et horum custodem ac vindicem Senatum extollet, GRUTERI quoque gloriam, si sapit, patriae lucri facere non obliviscetur. Profecto ut ingenui est animi, nemini suum intervertere, aut per invidiam alio raptare, aut per eandem dissimulare; ita qui patriae bonum et eximium virum asserit, talem se ipse probat, sapientemque Rem publicam testatur, ad cuius fontem alterius sapientiam refert. Nam saepe ipsum ingenium, ipsos mores, ipsam bonam mentem tam a patria, quam a parentibus haurimus, et quantum virtus in gloriam progreditur, tantum gloria ad originem sanguinis, aut soli regredi videtur.
In hac igitur urbe GRUTER US non modo vitalem spiritum, sed etiam litterarum amorem imbibit, in hac, inquam, urbe, quae fecunditate, cultu et honore quamvis ingeniorum matrem provocabit. Non enim, quomodo alibi saepe fit, commercia et divitiarum studia (quibus in Republica suus quidem locus, sed et modus est) sic tractantur, ut illae artes vilescant, quae ob id ingenuae dicuntur, quod divitias si non contemnunt, saltem minime quaerant. Ita diversissimae res uno in loco citra pugnam sociantur, labor circa opes maximus, et nullus; cum in utroque necessitas insit, sed ut illa magis in oculos incurrat, haec non nisi a sapientibus intelligatur, tam quidem ad firmamentum Reip. valida, quam ad decus immensa. Infelices contra populi et obnoxii, apud quos illa res, quae, praemonente oraculo, Spartae quoque captivitati et exitio fuit, ve lut rerum salus et quasi numen quoddam placere coepit. Non libera curia, non plebs; et dum omnes avaritiam, et avaritiae instrumenta usuras fatigant, dum passim artes malae adoptantur, abdicantur bo~ae, supervacaneum habetur, quicquid lucro vacuum, quidquid imperitia non vacuum. Ubi prope periculum est sa~a scire, sa~a loqui: ubi habendi cura prope omnia facit, quae inscitae poena est, cum ad ratio~es ve~itur, miseris illis satageis omnia
desunt, miserioribus, quod tandem etiam liberalis fama, liberales cives, liberales animi, litterae ac litterati deficiunt, nisi pridem defecerunt. Frustra in tali Repub. tu Aegydios Grapheos, Masios, Wesenbeccios, Scotos Ortelios, Gorlaeos, Gevartios, et alia nomina aeternitati genita, vestigabis. At hi omnes (quod in honorem et urbis, et talium virorum summa voce et ingentibus litteris dicere scribere licerat) fuerunt aut sunt Antverpiani, Antverpiani et cives Gruteri, Qui cum doctissimi nominantur, tantum videtur nostro honoris accedere, quantum quisque ad ignominiam suam traheret, si patriae gentem inertiae aut stuporis, aus alia vilitatis nota audiret infamari, meliorem ipse conscientiam sui in suorum rubore confessus. Non enim maius existimandum est decus optimum esse inter deteriores, quam inter optimos non deteriorem. Haud scio an aliud intellexerit Brasidae mater, cui oratores ex Thracia cum dicerent, Filius tuus victor occubuit in praelio, pari non relicto apud Lacedaemonios, vor vero hospites, inquit, nondum recte, ut video, nostis Lacedaemonios. Dubites an temperavit magis laudes filii ceteros collaudando, an magis auxerit temperando. Sed quid ego de GRUTERIP atria tam multa? Cuine gratiam quidem habendam alii forsan putarent, qui scirent GRUTERUM non longo intervallo hanc et adipexisse et respexisse, cum eum Natura in Patriam, Patria mox in exilium misisset, quasi qui nondum culpam mereri poterat propterea puniretur, quod natus esset. Verum nec ipse necessitatem hanc querulus obiurgavit unquam, qut cum tempore praeterito expostulavit, ne cum inhumaniter esset exturbatus, inhumanius faceret, si nutrici, quam vis brevissimae irasceretur. Potius hoc illi se debere agnoscebat, quod mature humanis casibus traditus familiaritatem cum aerumnis vitae statim puer contraxit, et quanto citius ad eum calamitates, tanto citius ille ad consuetudinem pervenit. Cum enim nihil magisd torqueat mortales, quam malorum novitas, bene cum illo agitur, qui tunc incipit, cum et ceterarum rerum, et huius novitatis nullum est iudicium, ut tunc, cum iudicio ceterarum rerum contigerit, huius nullum esse possit, quia diu incepit, et quando inceperit, vix recordatur, et quando recordatur, laboribus suis fruitur. Felices multorum essent liberi, si non essent felicium; si non intra cubilia nati, educti, instituti, solam copiam, beatum victum, cultum mollem, verba blanda, vultus indulgentes, sine famis, sine nuditatis, sine interdicti, sine potestatis alienae notitia discerent aspicere, amare, habere: quid dum
laneis fortunae manibus sic tractantur, non aliorum miseriis indolescunt, neque suas, dum Felicitas in malam syllabam crescit, nisi cum maximo tormento animi tolerare possunt, aut ipsi propter querelas tolerari. Longe aliam vitae rationem expertus est GRUTERUS, et GRUTERUM longe alium experta est vita, in quam quidem sic venit, ut exilium brevi, certe prius ferret, quam intelligeret, quasi non aliter vita constaret. Iuxta ipsi et poena et culpa ignota erat. Non sentiebat, patrem nihil meritum esse, nihil matrem, nihil se: sed tamen quasi sentiret, puerili securitate, quae viros etiam innocentes decet, parentes comitabatur. Fuit tunc illud tempus, cum Margaretha Parmensis nomine Regis Hispaniae Belgis prae esset, et varie Provinciales fremerent, quod alios religio separata faceret invisos, alios Sus, et Regis feroces; eaque res diu certata donec a parte potentiori successus in iram, ira in vindictam, haec cum in alios, tum in Antverpienses tam diro proscriptionis carmine prorumperet, ut certa salutis et fortunarum pestis omnibus immineret, quicumque aut dicto aut facto aliquo displicuissent. In damnatorum numero inventus erat GUALTERUS GRUTERI Pater, ne matre quidem,quod paucis feminarum contigit, ut in Nomenclaturam funestam et ipsae referrentur, exemptâ. Ceterorum causam praetereo, cuique sua relicta fiducia. GUALTHERUS iam ad nos pertinet, quem licet a sententia liberare iam serum, ab infa~ia tamen sententiae liberare non est serum, nobis autem hoc loco tempestivum. Nec deceret, eum, qui ad damnationis memoriam venit, non etiam venire ad compertam defensionem. Esset enim hoc magis filio patrem laudare. Crimen universorum celebrabatur Societas. At GUAL THERUS abstinuit ab ipsis scopulis, et turbulentum hunc campum omnem de industria fugit.
Expers nec quicquam belli, neutra arma secutus
Sed ne quid dissimulare velle videar, prodam quod obiectum est facinus, et prodam paucis. Ausus est precari. Subscripsit Nobilium libello, et hoc accusatur quasi Maiestati preces offerre sit maiestatem violare. At Matris etiam crimen dicendum est. Imo dicemus, et id ipsum spero, dum nominabitur, facietinnocentem. Venerat absente marito in eius aedes Homo suspectus, et venerat hospitii causa, venerat illa invita propter suspicaces, venerat illa reluctante, et ad mariti absentiam provocante. Sed cum homo parum de alterius periculo
cogitans non parceret sollicitudini matronae, statim Calumnia, quae centum oculos habet, centum aures, centum linguas, omnibus suis instrumentis usa, quis advererit cognoscit, et quare advenerit cognoscit, et quare advererit interpretatur, et quare illa receperit comminiscitur, omnia vero in eam partem, tamquam receptus ille, vel potius receptor ille sui, et matrona receptrix, quod et ipsum falsum nomen, ad divina celebranda, sive, ut illi vocabant ad turbas meditandas, domum operamque sibi mutuo locassent. Ob has igitur causas GUALTHERUS et Uxor inter proseriptos, GRUTERUS cum proscriptis, inter proscribendos, quippe innocentes, numquam fuerunt; quod ideo relatum est, non ut veterum gestorum rationes e situ excitem, sed ut multis aliis exemplis et hoc contribuam, non semper culpa non carere, qui patria carent. Coepit tum GRUTERUS ab urbe deduci in orbem, in orbem et rerum humanarum theatrum, ut multorum spectator fieret, et spectaculum sui. Nondum bene patriam noverat, tanto facilius poterat oblivisci, sed tamen cum illa relinquenda esset, adversitatis ita capax iam erat, ut intelligeret, commodius non relinqui. Sentiebat enim invitos parentes abstrahi, dum illorum aequum anim um aliquando suspirium corrumpebat. Cur non ei in mentem venisset, eos. qui tam gravia susciperent, gravioribus haud dubie cessisse? Coepit igitur GRUTERUS in contemplationem et conspectum vitae humanae propius adduci, caepit communi sorti domesticus fieri, et cum paternam domum relinqueret, nullam certiori spe praecipiebat, quam magnam hanc domum, in qua omnes degimus, aut illam parvam, et navigationi textam, in quam se charasque sarcinas parentes coniecerant. Imponebatur enim elemento instabili et ventoso, cuius naturam velut fortunae suae germanam aspiceret. Vidit pericula in periculorum effugio, vidit aquas et auras inito sibi; post non multo Proscriptori velle, et quasi fidei paenituisset, proditionem moliri. Apud Valachrorum enim insulam ventus quasi cum adversario conspiraret, ita contra spirabat, redditurus eos, opinor, in ea loca, quorum se potestati et iracundiae abstulissent. Itaque tum conatus ventorum fistendus erat anchoris, et in proxima deinde terra exponendum totius navis exilium. Ita mox terris aquae, mox aquis terrae mutabantur, sed non perin de fortitudinem animi et constantiam esse mutandam didicit GRUTERUS exemplo parentum. Mater quidem (praeponam enim hunc sexum debiliorem, ut de firmiori crescat existimatio) quâ mentis altitudine, quâ
negligentiâ suae fortunae interillas angustias locuta est? Summovit, inquit, iam vespera diem (summoverat enim) Repetamus domum. Navem autem dicere voluit, et voluisse hanc dicere, postea marito indicavit, qui simplicrus hoc verbi, et revera de domo sua Antverpiensi acceperat. Quod alius miseriae suae specum, laterbram, stabulum, carcerem, ludibrium ventorum appellasset, hoc femina generoso spiritu domum suam voca vit, sive iam dicemus errorem fuisse, mirum est in malis verbum tamen Felicitatis prae vertisse, cum alioqui fortunae suae titulos quilibet nunis etiam memoriter teneat; nec videatur calamitatem suam magni facere, qui alienis vocabulis uteretur, sicut nemo putatur eius rationem habere, cuius nomen ignorat: sive studio loqui sic voluit, ô feminam nequaquam muliebrem! Dolium aliquis e sapientibus olim pro domo habuit et habitavit, sed haud scio, an sordium merita suggillatione. Nec n. qui praeter necessitatem migrant in haras et squalori vitam mancipant, eosdem sapientia praestare dixeris, sed illos profecto potius, qui mediocria diligunt, quam mendica, qui culcitram somno, cannum cibo, poculum potui, tectum et textum corpori non negant, sed et his omnibus quoties carendum est, aequo animo carent, vilissimis utuntur tamquam quottidianis; qui denique cum matre Gruteri. quando naviculam intrant, dicere possunt, Eamus domum. Nemo vero dicere hoc poterit, nisi qui aliquando domum coluerit, ut naviculam. Quandoque in terris quoque mare est, et fluctus et naufragia, quae cum tumultuari bona fide coeperint, tam necesse fit et consultum e terris ad mare, quam ex hoc ad terras confugere, simul ac periculum certa signa miserit. Quantum haec femina abest ab eo, qui se MUNDANUM dixit? aut quid eam responsuram fuisse credimus, quae domum vocavit, quicquid pro domo coluit, Amphibion animal professa, sive quod idem est, mundanum. Hoc igitur matris exemplo teneras GRUTERUS aures, patris vero discrimine praesens spectator oculos etiam erudivit. Cum n. hic sciret, illic nondum exilium esse, quibus partibus exilii regnent auctores, et posse pro malis reperire pessima, qui non omnibus modis machinisque copiam sui longe portaret, cumque comperta res esset, odium delectum habere praecipui sexus, illumque ceu victimam eximiam, ut veteres loquebantur, deposcere solere, suis quidem dissimilitudine periculi fretis, et navem repetere iussis; operosioris profectionis artem sibi accersendam credebat. Placuit igitur, quod multis saepecordatis saluti, suspectam locorum fidem frustrare, et mendicitatis habitu notitiam sui excaecare, quibus ornamentis absconditus, et
humeros Agrestium mercede pactus, palludes, quae sunt inter Caletum et Insulam, transmeavit laetus illo portu quasi tranquillitatis. Sed in ipsa Caleto iniecit ei manus alia sae vitia nullis vestigiis praescienda. Cum enim apud hospitem publicum ventos utiles exspectaret, atque interim simul peregrino alio amoenitatis causa muros circumgrederetur, illiciti tam ignarus, quam suus Comes; ilico milites ad fuerunt, qui reprehenderent, ducerent, et iam tenebatur uterque certa carceris destinatione, ac iam conditus erat, nisi captivitati tam repentinae non nemo de Magistratu, qui per eandem civitatis viam occedebat, intervenisset GUALTHERO dimitti iusso, quippe sibi (ita aiebat) not. Quod absque numinis cura singulari factum esse nemo existimabit, si et illud adspexerit hominem illum beneficum GUALTHERO numquam vel priusvisum, vel in ipso facto agnitum, vel ab ipsius vindiciis adsupremum usque finem alio nomine cognitum, quam ignoti liberatoris. Non didicerat GUALTHERUS alienae civitatis leges, ignorabat alibi muros hactenus sanctos haberi, ut ambulare iuxta nefas esset. Nondum nocens, iam reus erat, nondum delatus, iam absolutus. Nondum iudicem, iam e iudicibus amicum habebat, Vix distinguere poterat iniuriae et beneficii tempus. Cuncta mira, sed hoc magis mirum, quod qui dimitti iussit, nullo pronuntiavit argumento nisi quod hunc novisset, eamque causam cum probasset custodiae militum, nondum probaverat ei, cui voluit prodesse, utpote salutaris, quam fa~iliaris magis oculis eius oblatus: maxime vero mirum quod qui praeclari bem eficii auctorem tota vita me~orabat, semper tamen cui gratias ageret, ignorabat. Nihilominus et ille se novisse recte dixit, cum in vultu liberali quasi quandam boni viri inscriptionem praelegisset; et Hic non novisse, cum, quam quis non nisi per beneficium novit, hoc magis ignorare sibi videatur, quo flagrantius nomen ac cetera illius pernovisse desiderat. Hac vicissitudine perfunctus GUALTHERUS in Britanniam traiecit, sede captâ Norvvichi, quo in loco comitatem partim ipso civium ingenio natam, partim suo ipius nutritam tantis sensit argumentis, ut Caleti, quod in uno expertus fuerat, id hic tulerit ab universis, non quidem carceris illic iniuriis subductus, sed post capitalem hostium malevolentiam benignissimis horum animis et studiis refectus.
Non opusfuit dubiis precibus Magistratuum fastidia mollire, vel hospitalitatem expugnare blanditiis, nec audire perfugii causas malefica interpretatione corrumpi, et multis repulsis
tristiores pati assensus. Receptus est, ut in parentum, fratrum, agnatorum fidem, nulla locationis formula, ut pro communitate caeli vel aeris pensionibus responderet, facultates inter amicos et inimicos partiturus, dum quae migrari non possent praedae relinqueret, quaeque migrasset alibi stillicidiis annuis vel trimestribus (scio enim ubi hoc moris sit) ad fiscum transferret. Sed maior illis animus, quam ut cauponarias mercedes poscerent hospitem, et mitior, quam ut vectigalem facerent exulem, omnino vero sic affectus, ut hunc per omnia civis loco haberent, nisi quod gratuitus et immunis esset, humanitate illa a populo quoque vehementer approbata, quod nemo per invidiam questus esset, his aliquot capitibus angustias fieri civitati vel annonae, nemo proquiritasset, urbi, propter paucos alienigenas velut mole nimia laboranti sanguinem mittendum videri. Usque adeo nullum fuit peregrinitatis odium, tota detestatione conversa in eos, per quos non licuit non peregrinari. Honor autem sic communicatus ut intelligeret universos, ad oblivionem retro-malorum ipsi medicinae, quantum fieri posset, effi cacissimae veluti symbolas conferre. Non scirem us supra alios dilectum fuisse, nisi, quod ceteris Belgis id loci factum non est, huic soli fecissent. Unus enim hic de popularibus symphoniam sublucanam, quae Norwichi per tempus aestivum praecipuorum civium domos obibat, horis consuetis participavit, cum Civitas optima reliquis peregrinis humanitatem quidem omnibus, huic et amoenitates suas nuncuparet, tamquam parum esset, si civis, nisi et inter praecipuos foret, parum, si inter praecipuos, nisi et quottidianâ praerogativâ ei ostenderetur, sed parum et hoc, nisi post nocturnam statim quietem cantiones vel ut suasorias ad aedes auresque mitterent, ut diem quoque curas tristiores, quae extorribus numquam desunt, exuere,d neque peius vigilare, quam dormire, sed utrumque tempus ita peragere vellet, ut solentii qui se inter amicissimos cives versari noverint. Pacis enim et concordiae nomen Musica est: numquam per hanc odii nuntius expeditur, aut damni aut in uriae, sed amor hanc invenit, amor hanc celebra vit, amor absolvit, nisi quod honor quoque dignis reddendus, qui tamen ab isto fonte manat, humanam vocem sollicitavit. Quorum et hoc illud GUALTHERUS tam bona fide, tam bona copia inter Norwichios accepit, ut dignum putaverit, quod repetitis narrationibus memoriae suorum penitus imprimeret, quod filius praecipue edisceret, quod ille nobis dictaret, nos auribus vestris et posteritati traderemus.
Et fortasse aliis nimis multa videor dixisse de Norwichiorum comitate, mihi vero nondum satis, quippe summas delicias in facti tam benigni reputatione invenio, neque invenirem tantas, nisi comparata quorundam in exules crudelitas, inaestimabilem redderet hanc, de qua loquor, virtutem. Fit enim ingens ingentius bonum, si discas a contrario ingente malo. Et profecto paucissimis in locis tam fausta cantilena, qualis haec apud Norwichios fuit, exulibus et peregrinis indulgetur. Multas inauspicatas, inimicas et arcentes aves mortales illi ubique fere nanciscuntur, nullas tamen infestiores hodie, quam quae de suggestu diris omnibus regnant, et populares animos odiis asperant, quos vetus Augurum disciplina ignoravit, nisi, quia de summo vocem mituunt, Super vaganeas cum antiquis appelles, aut picarum generi adscribas quodam collegio naturae, quoniam utrisque par insolentia, quam illis fabulae tribuunt, par conviciandi et obtrectandi libido
Raucaque garrulitas, studiumque immane laquen di.
Dicam clarius. Sunt nonnulli (absit enim ut omnes eadem censura vexem) et in ipsa matre nostra Germania de sacro ordine homines sacerrimi, qui velut divinarum et humanarum rerum iudices atque arbitri tanta sonfidentia partem illam, quam nescio quis optimam et pessimam dixit, exercent, ut quidvis in quosvis nullâ curâ, verum an falsum intemperanter effundant, auresque et fidem Vulgi ignobilissima captivitate damnent et servitute. Aliquis ipsis non dedit? Avaritia: non scrupulose satis honoravit: arrogantia: non laudavit? ambitio: non rudis est? invidia: non assentitur? Inimicitia: malum morem tangit, tum vero capitale odium eos facit disertos. Omnes virtutes unius virtutis compendio possidebit, quisquis illos omni ratione placare studuerit; turpissimus etiam pretium merebitur, si novesit modos gratiae apud ipsos quaerendae tuendae. Bonis quorum nee mens, nec lingua, nec vita servit ostentationi, sed veritati, qui non Plausum pietatis, sed pietatem sectantur, nulla diffi ciliorres est, quam se talibus probare. Hi contra bonos omni telorum commento pugnant, maxime tamen illo, cuius aciem Thearidas in suo gladio laudavit. Charitatem mutuam commendant, et nihil charius habent odio, odium damnant, et nihil exosius habent charitate, quippe qui sibi non constant, et quod recte prae cipiunt, male ipsi temerant, tantoque peius, quod hic quoque saepe principatum petunt, ut quibus solis licet publicare officia
vitae, solis etiam liceat vivere praeter officia vitae. Dei praeceptum est, et praeceptum saepius, Peregrinum ne quis male tractet, ne quis affligat: In caelum enim meare gemitus eorum, et a Domino demeare vindictam. Scio tamen, ubi peregrinos nemo magis infestet, nemo magis furca expellendos clamitet, quam quidam de caelestium illis consultis, desanctitatis illis Satoribus et statoribus, qui cum iussiones divinas non ignorent (etsi multi ne hactenus quidem profecerunt) nihilominus sic efferantur contra hospites inculpatos et praeterpropter speciem pios, ut si per illos staret, haud scio an Taurica sacra facturi sint, et qui hoc una cum ipsis quam vehementissime voluerit, ille demum divinus habetur, et sua dignitate dignus.
Proh superi quantum mortalia pectora cacae
Noctis habent! Ipso sceleris molimine Tereus
Creditur esse pius, laudemque a crimine sumit.
Sed ego Norwichio longius sine GRUTERO discessi, et quidem ad hos Aetnaeos fratres coeio capita alta ferentes, ubi sentire quae velis, et quae sentias dicere non est, relegens errata rerror sum littora ad Icenos nostros denuo me vertam. Eo loco GUALTHERUS agens tales amicos nactus erat, ut facile, quam a Fortunaacceperat plagam, falleret, talem vero animum ipse inter adversa custodiret, ut tantum a vilitate sui abesset, quantum aberat a vanitate. Per illud enm tempus Legatosa fortissimo Principe Auraico tunc ad eam civitatem missos (inter quos erant Levinus, Calvarinus et Gerdeus) e diversoriis publicis domum suam traduxit, volentesque volensrecepit, ut palam esser nihil degenerasse egregium pectus, quod hospites tantos in aliena civitate sibi vindicaret, nec fuisse aliquando sine auctoritate, in cuius domum auctoritas publica migraret, necipasam domum sine splendore, quam vir tam generosus habitaret, legati non spernerent, Senator (is fuit Sutertoaeius, Christophori frater) habitandam praeberet. Post non multum annorum tamen relicta Britannia Middelburgi consedit. Middelburgum deinde rursus Antucrpiâ mutavit sub illud tempus, quo successus voluit Ordinibus, ut arcem suis praesidiis occuparent, prius tamen a Senatu publicorum munerum vacationem impetravit, non odio quidem laboris, aut ignobilitate mentis, sed ambitionis fugâ; nonquod offi cium Rei publicae negaret, sed quod inter aemulationes temporum calumniis innocentiam praebere nollet. Deinde vero cum Alenconius inspes vanas et parem eventum ruisset, immunitas illi
continuatinon potuit, sed quia Magistratum imprimis Religio, nec alium magis dexteritas tunc com~ endabat, GUALTHERUS vici sui magister delectus est; cui muneri minus gravi successit deinde gravius, cum Parmensis obsidionem fecisset Rei namque frumentariae quatuorvir, collegis Aldegondio, Lefdale et Rosa, adscitus in partem gloriae illius mittendus est, quod annonae conscientiam sic inter paucos septam tenuissent, ut citra deditionem nec civi, nec hosti constare posset, tantum tridui frumentum superfuisse. Quod secretum in obsidionibus adeo necessarium est, ut saepe maximum momentum belli consistat in artificio tegendi, ne vel domi civis, vel obsessor foris intelligat, quid urat obsessos. Numquam statuit tropaeum in bello, qui necessitates omnes foras vertit. Quamquam me non piget Filio, cuius causa totum hoc agitur, prae texuisse patrem, quandoquidem hoc etiam GRUTERO gloriae ducetur, quod patris virtutes primo secutus, deinde additis variis ornamentis easdem fuerit supergressus: tamen unicum tantum, vod animo nunc suggeritur, ut agmen claudat, subiciam.
Pater cum post pacificationem Gandavensem Middelbergam concessisset, Valono milite Flandriam depopulante, dum annus ille cuncta sursum versat ac deorsum, civis quidam lautus, fortunis in compendium auri contractis, eô dem profugit, et Gualtheri domo, quae tunc contra Civicam erat, perrogando repertâ, protinus ad eum ingressus, salvere te iubeo, inquit, Patrone, et numquid Gualtherum Gruterum, qui nuper in Anglia? Aiente nostro; licet, inquit ille, hoc quicquid est Hippoperae custodiae tuae mandare, annuente nostro iterum, dat, abit, nullo teste proviso, nullo syngrapho. Gualtherus, qui hominem rediturum putabat, si vespera mercatui supervenisset, depositum in priore parte aedium proximo paxillo suspendit: sed cum hospes nec illo die, nec postero, nec posterum sequente reviseret, et pondus depositi interium animadversum alium locum suaderet, transtulit illud Gualtherus in arcanum studiorum. Alter post anni quasi sextantem demum ad conveniendam peram suam reversus, cum alveum illum aperiret, viginti quatuor dupliones, ut vocant, Isabella-Ferdinandicos GUALTHERO praemii vicem offert, quod, dum ipse per Brabantiam Autesiamque nominibus suis appellandis abfuisset, non molestum habuerit peculium relictum custodire. Sed mercedem GUALTHERUS recusavit, satis sua sibi conscientiâ muneratus. Utramcumque partem aspicio, virum
bonum adspicio; Dant reddunt invicem; nec ille fidem huius scripto vel teste munit, nec obsequio hic mercedem captat. Alter credit simpliciter famae, alter praestat simpliciter virtuti. Non tanti fuisset fortassis hanc quoque rem per se non nimis magnam referre, nisi bonus mos semper produceret infamiam mali. Audivi saepius e grandae vioribus, olim qui pecunias invicem et contractus exercebant, nuda verborum sanctitate convenisse, nec minus ideo securos fuisse, aut magis fefellisse: sin etiam voluntates aliquando mutuas stylo conderent, factum id non tam ut necessitatem servandi sibi, quam posteris dmemoriae diuturnitatem stabilirent. At presens aetas quantum in pactionibus sudat? quantis anxietatibus non credit, cui credit? quanto molimine syngraphas struit et obligationes? quoties interpolantur verba, refinguntur, limantur et limitantur? Hoc addendum, illud detrahendum, hoc captiosum, hoc obscurum est, hoc nimis laxum, nimis angustum est. Tum vero, cum in clausulam desinendum est, basilicas edictiones adscribunt, ipsi iuri, quasi illud quoque fraudibus advocet, contra se ne ius sit volunt, iubent. Quod profecto non aliter fit, quam si virum bonum negent, cuius fidem tot indaginibus et laqueis et nodis includendam putant. Nunc ad IANUM ipsum GRUTERUM paulo propius gradum tollamus. Is sicut rebus duris Constantiae doctores utrumuque parentem, ita Matrem praecipue studiorum magistram, votum simul Agasiclis consecutus est, ut eorum discipulus diceretur, quorum et filius esset. Mater enim praeter Gallicam, Italicam, Britannicam linguam, Latinas litteras optime, Graecas ita callebat, ut et Galenum, quod millesim us Medicorum vix solet, lingua Galeni legerit. Usitatum nempe fuit illo tempore, generosiores ut familiae literas eum quoque sexum docerent, quem disciplinis antiquissimi mortalium vel praecipue videntur consecrasse, cum uni duntaxat iuveni laureato, nempe Apollini, novies vero totidem puellis Eruditionis numen et maiestatem detulissent. Nec, opinor, sapientiae partes antiquitas mulieri in tanta Deorum abundantia tradidisset, si quemadmodum viris olim Bonae Deae, sic mulieribus studiorum sacra adiri nefas haberetur. Adierunt olim et obierunt haec sacra Cornelia Gracchorum Mater, Hortensia Quinti, Lalia Caii filiae, sed et aliae complures, quae literas olim exacte calluerunt, quaeque nunc a literis coluntur et aeternantur, nullo magi immortalitatis collegio dignae, quam huius nostrae Catharinae Tishemiae (Matrem GRUTERI dicimus) quae licet ingenii partum
nullum, nec eruditionis pignus reliquerit, ut memoriam isparsiorem nunchaberet, sicut veteri aevo nonnullae inclaruerunt, nihilo tamen minus famam sibi doctamque posteritatem meritis tantis obligavit, quanti ipsam GRUTERI gloriam taxamus. Non enim tantum, quod ceteris matribus commune est, summis naturae dotibus filium genuit; sed ipsa quoque, postquam puer capacitatem promisit, suae materiae adfuit, et indolem blanditus salutaribus adulata, Discere, rem pulcherrimam, Scire, iucundissimam vocavit; ex litteris sapientiam, ex sapientia virtutes, ex virtute vitam beatam et vitam quandam post vitam comparari crebro illi dictita vit: deinde eum libro admovit, litterarum formas et nomina docuit, legendi, scribendi, memorandi rationes tradidit et exegit, primam balbutlem Latina Graecaque consuetudine imbuit, quibus ex fundamentis hoc virtutis et honoris templum IANUS GRUTERUS surrexit.
Quod non Imber edax;
Nec inficiandi tamen sunt illi, quibus in operis huius nobilissimi architecturâ proximus a fundamentis locus et labor fuit, quique merentur, si quid mei iudicii est, ut non minus quam ceteri artifices suum illud FECIT speciminitam excellenti subscriptum habeant: atque mihi profecto imprimis honestum videtur, si Rsbrandus aliquis Tralus Frisius, aliquis Petrus Everhardus, aliquis Mathaeus Ryquius, aliquis Richardus Sualius, paedagogi et praeceptores GRUTERI legantur, quos quidem an satis extersis oculis, et ut nulla littera fallat e quâdam charta cariosa non nisi bonis coniectoribus legendâ produxerim, praestare non possum. Forte una littera pro altera capta nomen paulo aliud factum fuerit. Quid tum? Malui nolens hanc levem, quam volens illam insignem GRUTERO facere iniuriam, ut quos ille vel ad memoriam suam privatam, vel ad hanc publicam er summam pietatem consignaverat, ego per impietatem alteram t antam silentio obliterarem, simultacito GRUTERI mandato, simulillorum praemio defuturus. Ac sane maximum Poetam non pilo minorem factum credimus, postquam Grammaticis Penitus maestas exedit cura medullas, Virgilius an Vergilius decendus esset, quod damnum si fuerit in his quoque nominibus aliquod
simile, tale tamen futurum est, ut plus sit integri, quodque cognosci possit, relinquendum. Sed officium meum videtis. Hos igitur adolescentiae suae GRUTERUS Informatores, studiorum vero quendam velut campum Martium nactus est Britanniam, in Britannia Cantabrigiam; Cantabrigiae Gunevelli, quod vocatn Collegium, et Caii. Nam et in hoc aliquando migravit nulla aliâ magis causa introductus,d quam quod Georgium Thoum Shendium, iuvenem moribus summe rectum, nec ulla proacitate pluribus similem, modestia vero paucis aequalem, familiaritatis voto consectaretur. Is enim talis iam prius erat in familia Couvelli, nec tunc primum in amicitia GRUTERI, nec solus etiam vel unus, quam vis unicus. Reperio enim Christophorum et Guilielmum Heydonios, Philippum Wodhaum, fratres Strangeos Collegiorum, quae Trinitatis et Christi vocantur, ibidem familiares, quiGRUTERO per mutuam notitiam et charitatem non obiter respondebant, tantum diligentes et dilecti vicis??? quantum virtus et honestas animorum possunt mereri. In hac offic cina literarum, inter hos studicrum amantissimos rivales cum GRUTERUS ita adolevisset, ut iam non annis, quam doctrina maior esset, satis sibi visus est vidisse Britanniam, totoque animo, quod Insulam et Germaniam interest, navigabat, ut Lugdunum in Batavis, literarum et armonrum celeberrimam palaestram, visendi, discendi, salutandi causa transiret, si tamen prius Hospitis maiestatem scriptis aliquot Epigram~atis ad maximam, post natum Regin. nomen, Reginam veneratus esset: sed offerendi cum non daretur occasio, fecisse satis habebat, gratitudinis suo sibi proprio testimonio contentus, quod cum in aliis rebus nihil agere credatur, apud conscientiam maximas causas decidit, et saepe piae voluntati acceptae solutionis apocham reddit. Postquam deinde sine studiorum Automedonte Leidam pervenit, a diligentia quidem numquam deflexit, sed a vero fructu tantum, quantum ab auspiciis boni Dcis. Temporis illiration constabat, operae pretiiratio non admodum constabat. Usque adeo multum nocet ante sui iuris, quam sui iudicii fieri. Sicut enim puero si nummos, et potestatem tractandi dones, non has ille quidem suas opes abiciet, aut obiciet gratis alteri poterit etiam impensas nominibus mercium indicare, sed ut praecipua capta sint, aut dulcicula saccari grando, aut nuces in foro, aut (quae ludentium supellex est) emarmore volubiles, aut e romento missiles pilae, aut quicquid haec aet as prae magno
Graeciae mercatu aestimabit: ita GRUTERUS postquam tempus in potestatem accepit, de diebus et horis non quidem largitiones populares otio et otiosis fecit, quod simplicius tempus perdere vocamus, sed illos aliquot annos ita consumpsit, ut inter nobilissimi, fugacissimi tamen boni velut aera quaedam numeraret, imprimis quod Poetis, quod Poetarum fabulis, quod fabulosis historiis dedisset. Quicquid huius aut Gallus Gallicâ aut Italus Italicâ, aut Britannus Britannicâ lingua meditatus erat, GRUTERUS ita totum legit, ut nihil in hoc genere esset, quod nonlegisset, nihil autem legisset, unde non elegisset. Artificiose inventa, prudenter monita, acute dicta, suaviter ornata, statim animo, moribus, stylo impressit, cum et ipse iam tum invenire, monere, dicere, omare similia similiter didicisser. In quo genere quantum istis monumentis amoenitatum debuerit, quantum deinde sibi, testantur carminum felices proventus, quibus nullae omnino venustates desunt, nisi quod nullae desunt, et copia fortassis elegantiarum (si modo aliquod bonum nimium est) laborant. Non specto iam illud prae cipue, quicquid in Latinis poetatus est, nusquam ille quidem se minor; sed speciem quandam Epigrammatum intelligo, quae in versuum certum numerum iurata plures non admittunt, et in horum fine quatuorimaginibus respondent, intersonantibus iterum diversis aliis, quae se longius invicem iubentur exaudire, Gallorum, ut arbitoro, inventum, quorum et vox est a Latinorum sono, quia in illis aliquid sonet sonorum, corrupta, idque factum postea imitamentum Belgarum, et nuper Germanorum, per OPITIUM nostrum magnum illum talium delitiarum Apitium. Huiusmodi Epigrammata GRUTERUS patrio sermone quingenta amplius sub illud tempus scripsit, et ea Philippo Marnixio, lano Dousae, Iano Hauteno, qui nasum et aures et dextram dexterrimam in hac arte scribendi tunc habebant, miris modis approbavit, approbabunt etiam nobis hunc genium GRUTERI et ingenuitatem suam, qui manuscriptum hoc eius, quod adhuc superesse debet, in tencbris coercent, si nobis fetum illum sub dium producent, atque refellent eos, qui opinantur nostram linguam Germanicam, et sorores eiustam esse rudes et crudas intractabiles, et insubidas, et inficetas, et ruris plenas, ut ex hoc ligno numquam possit Mercurius dolari, aut sub incudem poeticam mitti ea lingua, quam propter diffi cultatem ipsi desperant, aut propter imperitiam infamant; cum certo constet nobis neque copiam, neque venustatem, neque suavitatem, neque maiestatem deesse, quae si
sapere possent, aut vellent, qui vellunt, confitendum haberent, hunc tardipedem, et fuliginosum, et austerum et asperum, et ferricrepum Vulcanum (talem einim ipsi sibi fingunt sermonem nostrum) prae reliquis Diis cum Gratiis et Venere in matrimonium convenisse. Sicut enim marmor, antequam politum fuerit, nihil nisi marmor est, et tamen marmor splendorem non monstrans, sed habens, ac totum intra ruditatem suam sepultum: postea vero quam artifex asperitati laevorem substituit, tum demum materia suo lumine vestita fit exterior, et patet in admirationem. Ita et lingua nostra olim quidem incultu suorum inculta, sed culturae tamen capax, sero, sed liquando simplicitati suae successit in eam formam, ut quasi Pygmalionis animatum ebur, quod in fabulis celebratur, non solum suo fictoris, sed etiam contemptori, qui peritis oculis uteretur, pro sponsa possit placere. Certe etiam antiquissimos Germanos legimus carminibus delectatos, et ipsum Ovidium equitem et Poetam Romanam Geitcam sive Gothicam linguam, quae nobis popularis est, adeo non sprevisse, ut alicubi scribebat, se stylum nonnumquam in exilii sui linguam et carmen Geticum misisse peregrinatum, quae si adhuc extarent, haberemus cur Augusti inhumanitati faveremus. Quidni vero et de GRUTERI nobis gratulemur damnis, qui Lugdunum, ut Iuri maxime attenderet, profectus ipse Custoderemoto apud Amadeum; aut alios, qui suis historiis numquam crederunt, gaudebat velut Centauros in nubibus et mira plurima mirari, quevae gesta scilicet fuerunt in illo regno, ex quo pater Anchyses curiosum filium per portam eburnam ad superos remisit. Verum noster tamen in illo amoenitatis secessu non tantum hoc egit ut illo dulci suo ipse abundaret, sed etiam ut Apis instar dulce daret et dulce quidem cum aculeo, quae boni Epigrammatis lux est, et in his GRUTERIANIS quae dam peculiaris virtus. Vixit autem, dum Lugduni vixit, cum bonus bene, utpote bonus. Venerat enim in urbem illam, cim Petrus Tiara ibi rectorem et in illius anno Iacobus Arminius Ioh. Esichius, Bertius item et Hogerbetius cum nonnullis aliis ibidem et in GRUTERI animo ac contubernio agerent, amici germanitus, germanissime vero Arminius et Hogerbetius facientes cum GRUTERO trium p ectorum viridissimum trifolium. Et quia non modo numerum ac nexum, sed et gratiarum gratiam, sed et Charitum charitatem reprae sentabant,
Charitaeorum vocabulo mutuo fuerunt cognoininati, mutuo salutati, mutuo litteris praescripti. Cum his noster vivere, his se communem facere, um his ioca, cum his seria fabulari, pulcherrimam factionem arbitratus, cum bonis in amorem, contra nullum in odium coniurare. Minime vero iustum censebat aut pium superioribus recalcitrare, et quorum nos imperio submisimus, ab illis exigere imperii rationem. Hoc decretum animi magnam illi tunc temporis invidiam conflavit, cum Lugduni studiosorum globus pro nescio quibus privilegiis suis fermento animi iuvenili contra Professores tumesceret, ac veluti Academicus quidam Pompeius omnes pro hostibus haberet, qui Rei publicae, hoc est, partibus eorum deesset. Solus enim GRUTERUS nulla ratione impelli potuit, ut aut in turbis illis locum, aut in suffragatoribus nomen haberet. Solus cum duobus Rosendaliu fratribus, Aemilio et Iacobo, quorum Parens ex Ordinibus erat, pacem praetulit, hoc sibi privilegio vindicato, ut contra multitudinem, quae argumentum pessimi est, non timeret melius sentire. Amicis familiariter, fortuitis aperte, paribus constanter, sum~is mtrepide respondebat, nec si convicium faciem dum esset vitio, cum fortu~a loquebatur pecanctis, sed cum peccante, palam obiurgans quicquid silendo crederetur virtus. Haud illud dico, Boni viri, quod stulti libertatem vocant, sapientes libidinem et temeritatem sine iudicio, sine obsequio, sine moderatione; sed ingenuitatem intelligo comem ac verecundam sine arrogantis, sine fuco, sine assentatione, non tamen sinevelo. Nam apud summates quoque eandem personam illam agebat, verum pudenter et prudenter, malis bona exempla, bonis mala proponendo, ut hos et illos vel. malâ fama deterreret, vel bonâ gloriâ accenderet, historiis nonnumquam, interdum fabulis, quandoque emblematis utens, et ut ita loquar, tibicinem verberanspro coquo. Iuratum aliquem consiliarium dixisses non eorum a quibus stipendium, sed cum quibus argumentum et sermonem haberet. Non in venisses eum inter histrionales fautores et aurium Sirenes, qui tantum rosas loquuntur Dominis; et dulcia crusta semper suggerunt, sicut pueris solemus
Elementa velint ut discere prima,
nimis hercule obsequiosi Syri, nimis in consiliis propinandis sollertes coqui, memores perpetuo Epigrammatarii, secundum cuius institutionem.
Servus Domini debet habere gulam,
At noster ita credebat, non debere Principum amicos semper, quodidem Poeta ait.
Servire Palato,
Sed inprimis id operam dare, ut salutaria ministrent, audiantque potius aliquem ex veteribus monentem, Bellaria ea esse maxime mellita, quae mellita non sint. Quicquid autem per indulgentiam stomacho publico immittitur, id ipsum haud multo post per omnia membra membratim suppli ciis incedit. Et erat omnino GRUTERUS longe alius disciplinae civilis arbiter, quam ut putaret in Republica vel gerenda vel tractanda magis requiri versutos, quam cordatos; perplexos, quam simplices; tenebricosos, quam apertos. Quid enim sani sperandum est ab illis anxiis, qui nihil candide agunt, loquuntur, intelligunt, alienam mentem semper scrutantes, semper occultantes suam, suspicaces et profecto suspecti, non fidentes, et profecto non fidi, cauti et profecto cavendi, humani denique et officiosi et amici, cumque res exigit rem, totam pigmentorum et figmentorum suorum pergulam prodituri. Multo enim facilius saeculum hoc vulpes gignit, quam leones. Nam lepores dicere nihil attinet, ubi calliditas maior et par fugacitas in compendium coierunt. GRUTERUS liber erat, ingenuus erat, detectus erat, eamque libertatem in animo, in vita, in ore, in oculis, in stylo iam tum ferebat, sed omnino modestiâ ac reverentiâ quâdam dilutam. Superiores nemo magis observabat, nemo magis parentes; atque hos quidem an unquam offendisset, negabat se recordari, negabat prae ceptis eorum quicquam apud se sanctius fuisse, hac unâ sibi contumaciâ concessâ, ut virtutem ad parendum enixissime obstinaret. Tantum aberet, ut ipso more saeculi falleret, aut absentiam illorum in occasionem profundendi verteret, aut in rationibus, quod aliquibus non rarum est, pro luxuria necessivates quasi cervam pro virgine supponeres, et Aleonem in Librari um, aut cauponem in Medicum, aut alios impensarum rubores in candida nomina mutaret. Artes enim tales et tabernam vinariam et huiusmodi officinas corruptionum nomine tantum noverat, non usu, crebro confessus postea, se vitam suam satis tranquillam et longaevam quam vixisset ad pietatem suam erga parentes, et hanc
fiduciam ad promissiones divinas, quemadmodum promissiones ipsas ad bonitatem Dei liberam referre. Quid iam sentiendum habentii, qui parentum praecepta pro aranearum telis, pecuniam pro vitreis fractis, tempus pro cyatho nebulae, pietatem ipsam pro inani nomine alibi rumpunt, alibi effundunt, alibi contemnunt, quando praesertim interipsas suas pravitates interdum strepitum venientis aut impetum iam prementis adnimadvertunt poenae. Verum hoc dicere ipsorum est. Nos GRUTERUM adspicimus, qui laudem eam quoque meruit, quam in militia si quis mereri studerit, iam fugit antequam militat, et ignominiam apud gloriam quaerit. At nostro suum hoc decus constat, idque in pace quisquis non optat, insanus est. Illud nempe dicere volui, GRUTERUM in toto corpore cicatricem non habuisse, nec proinde cicatricis aliquando causam vulnus, et causam vulneris pugnam, et pugnae causam pugnacitatem. Ut autem careret istis causis omnibus effecit contraria Mansuetudo, et Mansuetudinis soror Verecundia, et quae se cum utraque libenter tertiam facit, Prudentia. Diem studiis dabat, noctem quieti, comitatem notis, facilitatem ignotis, sibi pacem, nulli bellum; nulli belli occasionem, Vagationes nocturnas, et quidquid sine lucerna audetur, relegabat ad Nerones, sive certe Nerones, quibus minime in videbat suas cicatrices, sive illas corpori, sive famae, sive quod valde fieri amat, utrique impressas. Nunc etsi melior longe onditio eorum est, qui capite, pede, brachio offendunt, quippe Zeno quoque Philosophus, ille qui lupinorum instar madescebat in dulcedinem, non tanti esse putavit, si quis etiam per in vitatiunculam hilariorem pedibus laberetur, id modo ne linguâ fieret; affirmo tamen vobis, nullum ne tale quidem vestgium corpur GRUTERI deintegrasse. Nam ut cadere quidem humanum est; ita quam rarissime cadere est humanius, et offi ium hominis hominem dextre agentis. Nemo maximi fecit equum qui cespitat, aut sae pius procumbit, et cum virtutes omnes complectitur, tamen Dominus in eo aestimando semper excipit cespitationem. Certe quod ab equo exigit Dominus, id sapiens a semet exigere magis volet, utpote frenum corporis habens in manu rationis. Festinare vero, currere, incurrere, quod ante pedes est non videre, lapides obvios nunc hunc nunc alium labefactare, nunc tignum postemve capite oppugnare, talum torquere, et subinde aliquid vulnere prius quam oculis videre, hominis est qui vel reliquit animum in negotiis, vel inter libros
oblitus est, vel pignoris loco depo suit in disputatione de Modalibus, aut de numero remigum Ulyssis, aut omnino nuntiatum praemisit amicis, qui se con venturi erant, se hodie non esse apud se. Procul ab hoc vitio GRUTERUS a communi opprobrio Philosophia, quam in ceteris omnibus incosider antiam plusquam Claudianam suis convictoribus putant afferre. Ostendit ille, vere sapientem esse, qui non solum domi meditetur Rei publicae optimam gubernationem; sed et foris et ubique corporis sui optimus sit Dux et Imperator; imo fieri posse, ut non nimis sit Poera, quiesset optimus, et pedes non minus in versu quam inter ambulandum sollicite ponat, ne forte Iambicus incessus desinat in Scazontem.
Parem rationem habuit GRUTERUS linguae. Etsi enim servitutemd in ora minime gestavit, tamen linguam nunq vam manumisit ad impietatem. Verbis utebatur, quae nec severam Catonis, nec teneram Hyppoliti frontem offenderent, nec matronam averterent. Non ad fidem periuramenta loquebatur, sed aiebat simpliciter, quod esset, negabat simpliciter, quod non esset. Numquam Ioves nostros, qui per Inferos, et Inferorum Patrem; numquam Plutones nostros, qui per Superos, et Superorum Regem in omni sermone iurant, imitaturus; neque sane eos qui per exsecrationes, si falsum dixerint, se dcaelo exheredant, orco mancipant, et maximo animarum plagiario suam resignant. Noster primum sibi credebat. quia numquam ipsi verba dederat sua consuetudo, deinde aliorum de se opinioni credebat, quia non nisi bonam opinionem sibi fecerat bene vivendo. Denique ita vivebat, ut iuramento numquam egeret, vel ut simplicissimum iuramentum ipse esset iniuratus GRUTERUS. Veritatem enim primis ab annis religiose coluit, et ad extremam aetatem a se scrupulose exegit, ut si comparatio fuisset facile Aemylium Scaurum agere potuisset contra Verium Sucronensem, ae dicere, Utri creditis?
Haec habemus de adolescentia GRUTERI, quam Lugdunum usque proveximus. Post curriculum Lugdunense medium tempus nobis effugit, quia memoria nobis hîc deficit, et familiares longe sunt, et a consciis repetere serum est, et in adversariis nihil reperitur. Quem admodum igitur nubecula interdum non tam solem, quam oculos nostros tegit, quo minus fontem illum luminis adspiciamus, lumine ipso quasi cominus illustrati: Ita nobis GRUTERUS aliquantillum spatii transcurret in obscuro, non ipse tamen obscurus. Aliquamdiu nusquam est, et tamen ubique, aliquando nullis
in locis, idem tamen eo dem tempore in omibus. Dubitatis ubi fuerit? in antiqua Graecia fuit, in antiqua persia, in antiqua palaestina, vel ut brevius dicam in antiquo universo fuit, et adhuc brevius iterum, ubique. Quomodo enim ubique non sit, qui quicquid gestum est ubique non ignoravit. Non bellum decretum fuit, quin ille quasi postumus consiliarius consultaverit, non gestum, quin illefortiter, vel ignaviter patrata animadverterit, non urbs obsessa, non oppugnata, non capta, quin illecopias numeraverit, machinas intellexerit, tormenta tractarit, non triumphus actus, quin illeritus et solen~itates omnes perdidicerit.
Quicquid in aulis ex humili altum, ex alto humi lefactum, quicquid ibidem simulatum, aut dissimulatum, quicquid luxuriae, ambitioni, invidiae, adulationi datum, quicquid in foro disceptatum, in iudiciis iudicatum, in templis adoratum, in arena pugnatum, in theatris spectatum, in circo certatum, quicquid denique uspiam fuit, id omne GRUTERUS quasi retro saeculorum coetaneus vidit et audivit. Sed et versabatur frequenter inter cos, qui sapientiam non tantum animo, sed auribus etiam commendabant, et aut affectus ludendi, aut artes docendi causa modulabantur: cum Atridis ad Troiam profectus est, cum Ulysse in Itacam rediit, cum Aenea in Italiam venit, cum Ascraeo ruri, cum Siculo inter oves, cum aliis in cothurno fuit aut in socco. praecipue virtutis Magistros in Academiam ad porticum sequebatur, et quicquid apud illos reperiebat rectum et pium vitae dabat, ut errores sectae: nec ullus ei satis magnus auctor habebatur cui sacramentum diceret ad falsam opinionem. Cynicos minime probabat, quia ipse verecundus erat, et placidus et comis et mundius, alloquentibusnec Melitaeus, nec Molossus, vestitu non incomptus, sed compositus, non sumptuosus, sed frugalis, non splendidus, sed nec contemptus, non nimis antiqui, non nimis novi moris, neutiquam certe affectatus. Pudor illi in sumendis, pudor in ponendis indumentis. Ipse vestiebat se, ipse devestiebat, nullius sexus ministerio iuvandus, sorte Laconicâ virgine exaudita, quae cum videret hospitem quendam a servo calceari, num hos^pes hic, dicebat, non habet manus? aut Palimedem intuitus, qui miranti Achilli, cur sineservo, sine ancilla proficisceretur ad bellum Troianum, respondit; quid ergo haec dextra? quid haec eius soror? quasi diceret, neminem sineservo esse, nisi qui mutilus esset; neminem sine satellitio, nisi cui manus, et pedes causarii essent, et inutiles morbo. Arbitrabatur noster tempestivum fore pedes aut
manus advocare, quoties sui suaeve non fufficerent, aut multiplex opus multiplicem operam postularet, nepallio quidem gerulum in ambulatio~e, nec gladio baiulum, si accinctus esiet, daturus, potius abiecturus, si quod onus suum alios oneraret. Vultis exemplum, et promit itis operam memoranti? Proficiscebatur aliquando noster, cum Heidelbergae degeret, ad Mercatum Francofurtensem, et proficiscebatur currumeritorio, qui differtus erat et vectoribus aliis eô dem portandis negotiorum aut negotiationum causa; noster ut libros coemeret aut sibi aut Bibliothecae Palatinae. Sedes ipsi contigerat, ut ensem oporteret demere cingulo, et iuxta collocare. Succussabat autem currus, ut fieri solet, cum tubera habet via, aut scrobes, aut saxa, et ensis faciebat aertem ludicrom, lasciviebat, subsultabat, tandemque ex saltatore desultorfactus ad terram ibat. Sustulit auriga et relocavit, nulla paenitentia pri ni laboris, post aliquantum iteneris rursus ensis ad terram: sustulit auriga rursum, et relocavit rursum, sed vultuosior et morosior. Tertium facinus ausus est ensis; vidit GRUTERUS, Auriga non vidit, et ille hunc non vidisse plane laetus dissimulavit exoptatissimam iacturam, tantum apud se gratulans, Vale ensis, Vale molestia. Cum enim ferrum non nisi contra hostem sibi vellet adesse, permolesteferebat, si dum neminem habebat ferum, cui irasceretur, putaret se nactum esse cui illuderet, neque dignum censebat, cum properarent omnes, ut gladius unus tergiversator tot comitum et amicorum votis obstaret.
Expressit ille quiden in his animum Diogenis. sed eundem sapienter temperavit; non poculum, non catinum, non argentum abiecit, sed quicquid etiam non nisi abiciendo bonum fieri poterat, quasi malum damnavit negliegendo: Pauperem non dixisses, quia facultates ipsi erant privatae, animus regalis; non avarum, quia fruebatur eo quodhabebat, non habere studebat, quo non frueretur, non profusum, quia sic vivebat, ut vivere, sic dabat, ut dare posset, et tamen utrumque faciebat ita, ut magis benignus, quam medius esset, omnibus impensis facilius ignoturus, quam temporis, quod tum pessime locari putabat, quoties non optimis locaretur. Ideo convivia non faciebat imperitis, sed copiam sui apud doctos saepe, si quid et illic proficere posset: otium nullum sibi indulgebat, nisi cum valetudini feriaretur. Ius didicit, ut sciret, non ut litibus commodaret, sat Advocatorum ratus, si minus esset, satis etiam interpretationum,
si minus Interpretum esset. Ipse enim quietem malebat, et vitam a certaminibus, ab invidia et avaritiâ remotam, ubi doctrina esset in finita, cupiditatum modus finitus. Ei cum aliquando non nemo ex eo genere hominum, qui Principum quaesturas exercent, et nonnumquam suum quaestum, inter conviviales sermones diceret; Satius mihi ducerem mori, quam GRUTERI libris literis et syllabis, studium Criticum suggilans, smmori, respondit GRUTERUS; et ego maellem sublimis mori, quam ad felicitatem tuam damnari, ut quottidie argentum et vitam teram, ut ad calculum sedeam, et colligendu, nimerandis, scribendis, condendis, promendis, locandis, foener andis pecuniis aevum impendam. Sapientibus enim et GRUTERIS res illiberalis habetur in divitiis suas curas, in curis vigilias, in vigiliis noctes, in noctibus vero dies vexare. Vix autem e mi libus unum reperias, cui divitiae sint sivesuae, sive alienae, quin ille sit divitiarum, quin ille amicum potius sit perditurus, quam nummum, nusquam libera metu, vel Gallinaceum suum suspectans, si curioosius fodiat, quasi et illescrutaretur, ubi dominus condidisset aurum. Quae miseria, sihaec talis non est miseria, totum amitterefructum vitae, ut quaeras vel augeas rem numquam tibi certam, filiis incertiorem, filiorum filiis incertissimam, quâ saepe non tam locupletas, quam facis Nepotes, dives in arca, pauper animo, mortuus ante mortem, post mortem derisus? GUALTHERUS non tam iratus erat suo genio, ut apud superos inferoum poenas amaret. Hinc cum iterum magni Principis Consiliarius eum interrogaret, cur literas tam adverso Mercurio natas tanto studio prae ceteris coleret, quin operam potius daret illis artibus, quibus filiabus dotem pararet et generos? Cur auriferis istis artibus, inquit, abstineam, meae mihi causae, filiabus vero maternae sunt dotes, nec viri illis deerunt, si non deerunt virtutes: quippe iisdem ornamentis matres earum nuptum iverunt. Bonis satis opum erit, quia bonae sponsos facile merebuntur bonos; malis iterum satis, quiae plus opum non merentur, et si plus ipsis contigisset, frustra malae sperarent bonos, utpote qui dotes prius spectare solent, quam dotem, Certa igitur stabat sentertia, numquam artes quaestuosas moliri, multo minus preces pretio mutare apud Potentes. Etsi enim stipendium tale habuerat, ut facile invidiam non ahberet, ipsa vero exiguitas suo augmento faveret, numquam aliorum consuetudini assuevit, ut tenuitatem stipendii precariis adminiculis corrigeret, tesseras frumentarias, vinarias, sportulas aut donativa peteret, et adorandas
quercus excuteret, sed Consiliariis ipsis morientibus verecundi hominis crumenam semper inaenaem esse, respondit, ob drachmas pauculas ego mendicus non siam, nec munus id est regium; mille vero aureos Princeps non dabit, quia munus id negabit esse Philosophicum: ita illi Fortuna obstat, mihi professio, et alioquin officium qui facit, beneficii adrnonet, qui petit, non datum exprobrat et de dando gloriatur, pene addidisset, quod mihi datis, oamici, Principi potius dandum fuit consilium, siqua re me putatis dignum. Nam frustra merita nostra scimus, nisi ad conscientiam quoque eius referantur, ad quem et devotiones siudiorum, et spes praemiorum, et gratiae beneficiorum, et interdum minimarum rerum notitia solet referri. At tanto magis laudanda Constantia eius, quod nec oblatis quidem vinci potuit, ut medio critati suae speciosa praeferret, ut contemptum divitiarum verteret in amorem, et amorem temperantiae in eius contemptum. Nam illud qui dem non vehementer cupere, quod non vehementersperes, aut quod tibi labor, mora, diffi cultas reddat aspernabile et invisum, aut quod ita parum sit, ut cum habeas, haud multo plus habeas, quam si non habeas, facilis continentia potest videri. Sed noster et illud recusavit, quod sponte venrebat, et ad contemnendum id contemptum sui non afferebat, nisi forte mille ducenti ducatiannui leves videntur nummi, aut stipes mendicorum, namtotidem tales illi promittebantur, si decus suum, et vocem publicam Academiae Patavinae voluisset impertiri, postquam RICOBONUS illic et vivere, et docere desiisset. Invitabat Penellus, sollicitabat Velserus, negabat utrique GRUTERUS. Erat ei religioni Religio, sed et eratreligioni ipsa pecuniae summa, quae ceteroqui paucis nimia est, et multis oportuna ad impietatem merces. Nefas primum ducebat co ne, ubi et plus inveniret et minus; sed ut minus hoc plus damni, quam plus illud commodi haberet. Cultus enim divini libertatem publicam (quamvis privatam recepturus) pro quibuscumque divitiis sibi negabat esse venalem; praeterea tam humanum sciebat este invidete alienae felicitati, quam alienae virtuti, et hanc quidem propter invidiam non esse deserendam, illum vero feliciorem esse, qui non sit infelix, quam qui cum invidia felicissimus, Quippe Felicitatis quidem filiam naturalem esse invidiam, Calumniam eius neptem, Calumniae vero sobolem et Felicitatis quasi proneptes, noxias Innocentum. Quod dutinam, GRUTERE, e tua potius disciplinâ didicissem, quam meâ fortunâ! Querorhoc apud manes tuos, me post
sordidissimos carceres, post capitales hostium minas, post necem paulo distantem, post urbis nostrae obsidinem, post cruentam eius expugnationem, post latronum insidias, post primi exilii mei mala, post militiae încommoda nihil reperisse crudelius, quam meam non dico felicitatem, sed aliquam laboriosam quietem. Non erat, quod metueres invidiam tantum in magnis, quam ego in parvis expertussum. Non me fides Principibus, non amicitia magnis et doctis, non integritas omnibus bonis probata, non sacra Exilii causa, quae saepe alioquin ignotos et pessimos commendat, potuerunt tueri. Id genus quo magis telo ulciscar, quam tuo, GRUTERE, animo, vel, quo idem est, magno? E veniat tamen hic mihi fructus opto, ut aliquis culpam hic suam invenieus responsando mefaciat meae historiae commentatorem, quod nunc sane fecissem, nisi fuissem parum iratus. Ego a GRUTERO ad GRUTERUM redeo, contemptormalevolorum ad contemptorem divitiarum. Accersitus est in Italiam. Quam hoc iam honorificum erat, quod ad eam gentem, quae et literis, et hominibus doctissimis et sui iudicio, et exterorum neglectu abundat. Delectus est unus ex media Germania, quod iterum gloriosum est, sive quod ipse potissimum, sive quod potissimum inde. Maior enim quodammodo invidiâ est, qui deligitur ex ea gente, cui tam raro aliae meritas laudes con cedunt, quam numquam eripiunt. Expetitus est ab Academia tali, ubi non ut in Italia, sed ut in ipsa Germania, in Polonia, in Bohemia, in Gallia, in Britannia, in compendio orbis habitaret; quandoquidem quicquid illustre est, quicquid discendi cupidum, quicquid Rei publicae, quicquid foro, quicquid Medicinae crescit, id omne tyro cinium suum apud Patavinos plerumque aut sumit, aut facit, aut ponit. Vocatus est denique ad liberalitatem tantam, ut GRUTERUM repulsas opibus dantem laudare non possim, quin eundem apud animos nonnullorum reprehen dendum exponam; Academiae vero Paravinae nutritios publica voce, publico literarum, et private GRUTERI nomine proprie celebrem, utinam in exemplum magnis literarum Educatoribus, ut saltem aliquam Patavinitatem talem, si non omnino talem saeculis ostendant, nec semper paupertate dignos putent, qui paupertatem non indigne ferunt. Nam ut divitias magnas anxie quaerere non est sapientum: ita sapientibus necessarias opes subministrare eorum est, qui sine opera sapientum, nec sâ pientes habent, nec sapienter opes aut
regna, cum nullum genus hominum inveniatur, quod minus suis emolumentis ad vigilare aut possit aut soleat, dum discendi et doccendi cupiditati omnes cupiditates alias postponit, et vectigal suum tantum a mortuis exigens, honestissimam avaritiam exercet in libris, interim multorum iniquirati obnoxium. Quia enim tales nec de sua, nec de aliena fraude cogitant, et suam innocentiam inspiciunt, quasi obsidem alienae, multo oportuniores fiunt pessimis lucrorum mil viis. Quoties illis Institor, quoties Cerdo, quoties Vestiarius, quoties aliae Feles nummariae pro bono et nimio argento malam mercem, et pro tenuitate nuditatem reddunt?
Nemo magis iuvandus a magnis, quam quem minores praedae habent. At quamvis haec ita sint, Liberalitati tamen maximi Principis, qui semper beneficiis, quam poenis largior fuit, et nunc optimus, postquam malis temporibus antiquior habetur, GRUTERO intercessit. Cum enim Inscriptiones suas Romanas Romanorum Imperatori RUDOLPHO inscripsisset, Princeps ita munus hoc acceptum habuit, ut et laudationis et largitionis suae munere vicissim dignum putaret, alterius quidem ho~orem statim praemittens, alterius optio~em ad arbitrium auctoris differens, interim per Vvakerum et Barvitium responso dato, GRUTERUM et praeteritum et praesens et saeculum futurum demeruisse, peteret ille a Caesare munus quod vellet, repulsam ne timeret. Certe qui petere iubet, et laudat, ille quantum laudat, quod damus, tantum nos invitat, ut petamus. Nam qui nollet nos petere, nollet laudare; quia laudatio meritum intelligit, et meritum repraesentationem: Silentium quod nec laudat, nec vituperat, magis vituperat quam laudat, et quidem ita vituperat, ut nos vetet sperare. Verum cum illud additur Pete munus, et laudatio praemittitur, illud dici videtur, Pete mumus mea liberalitate, et tuis meritis dignum. Sed GRUTERUS tanti Principis iudicio gavisus de ceteris ita respondit, Midam aliquando a Libero patre similem optionem consecutum, quia stulse elegerit, in praemio poenaem accepisse, dum auri quidem copiam, fructum non haberes; maiorem esse sibi reverentiam Maiestatum, quam vi ipsis dona sua nominet.
Facile itaque constabat, aurum non petere, qui auri petitorem in occasione commodi sui reprchenderet. Alius ita respondisset, ut Caesaris labor meus non displiceret, votum fuit, ut et placeret, non ulira votum, sed supra spam fuit. Atque in eo iudiciumne Caesaris admirer, an in tanta dignitate tantam dignationem, ut cuius erat tantum ignoscere suum putaverit et studia nostra cognoscere, et in illis praeter
meritum publieum aliquod suum debitum agnoscere, cum des nique explicasset quid sentiret de nostro libro, explorare etiam quid nos sentiremus de eius liberalitate. Difficile certamen mihi constitutum est cum Caesaris munisicentia, et mea modestia. Si liberius peso, periculum est, ne decoctor mei pudoru videar et avarus, si verecunde, ne magnitudinis Caesareae detrectator videar, et superbus, et mihi malevolus. Hoc unum exprimo, Caesari, opes mihi opus esse, praeter libros et liberos parum esse. Quam multum ille dare velit, non definio sed quam multis. Unus enim non sum, nisi quod ab une me tam multi alumnipetunt, ut non alantur, nisi multis. Vos, ô Viri Consiliarii, agite meam causam, quam iam Caesarprobavit, et ita tamen credite, mihi egenti satis fore ad acciptendum propter Virtutem, quicquid abundantissimo Caesaeri satis erit ad dandum propter fortunam. Alia oratio fuit GRUTERI, qui quidem muneris arbitrium Caesariremisit, sed excepit aurum. Putabat Wakherus forte GRUTERO gratum fore, si quid splendoris Insignibus eius Gentilitiis a Caesare adiceretur. Posse enim veterem Nobilitatem eius novo tanti Principis favore multum ornari; sed GRUTERUS et huic sententiae intercessit. Tantum enim abesse dixit, ut honoratior esse cupiat Insignibus, ut sit his ipsis, quae habeat a maioribus, oneratior quam velit. Haud enim rem magnam, ut decoram sibi videri, Equitem se iactare Brabantiae aut Flandriae, cui neutrubi vel locus sit, vel fundus, vel certe fructus, aut foris census, aut equus, aut omnino cantherius, vel quod brevius dicitur, qui sit Exul.
Videte cum quali homine Caesari fuerit negotium! Non desiderat aurum, quia non egebat: non egebat, quia sine pompâ, erat autem sine pompâ, quia nibilitatem intus non extra ferebat, et hae comnia faciebat ideo, ut aurum non desideraret. Proximus enim est gradus adavaritiam, magnum esse velle, aut se maiorem. Nobilitas quippe quae vult ostendi, vult ostentari, ostentatio vult apparatum, apparatus sumptum, sumptus, undesumat. Hinc itur ad lucra, ad avaritiam, et avaritiae ministras artes, raro bonas: Itur interdum ad ruinam, ad miserias tanto miseriores, quanto nobiliores sunt, qui fiunt miseri. Operaepretium erat posteris suis rem difficillimam ostendere, ut discant nobiles esse, et tacere. Cum igitur GRUTERUS et huius beneficii veniam petiiset, TOBIAS SCULTETUS, qui GRUTERUM interiorem interius noverat, ita censuit. non posse contingere illi
munus acceptius, quam si omnes libros ac lucubrationes eius Caesar per Privilegium tutas praestaet ab iniuriis illorum, quis si quid alibi excusum est boni libri, protinus idem recudunt; manum non versuri, quicquid aliis obsint, dummodo sibi prosint, aliena vineta caedentes, ut sua conserant. Contigerat enim haec illi fraus in Seneca, quem cum suis Animadversionibus Heidelbergae ediderat, sed eundem, nescio ubi, quidam bisgenitum fecerunt, ac veluti Iuppiter Semeles filium, quamquam bene editum suo femori inserernunt, ut iterum ederetur, clanculum auctorata proditione, ut madentes adhuc a praelo Heidelbergensi paginae quot-septimanis eo accelerarent, ubi contraheretur Seneca Gruterianus in minorem formam, et distraheretur in maiorem iniuriam. Annuit igitur Caesar de privilegio, et in ipso privilegio de Privilegiis ultro cogitavit. non tantum illis quae GRUTERO, sed et quae concederet CRUTERUS. Comitem enim S. Palatii designavit, ut ea dignitas aliquando doctissimum nacta satisfacere Inventori, et quae nonnumquam bonitati Principum debetur, nunc deberetur iudicio. Decretares erat apud Pincipem, approbata in Senatu Augusto, relata ad Principem iterum, ut subscribendo firmaret, quod praescripserat comnunicando. Sed Caesarem occupavit morbus, deinde fatum, quod bonas actiones plerumque cum auctoribusfinit. Literae itaque quibus superiora Privilegia continebantur, sicut eius generis mille alia, more quodam differendi, relictae sunt absque manu Imperatoris, absque signatione, nec postea unquam productae, quia nova Potestas facilius sua beneficia orditur, quam aliena absolvit, et novis curis occupata raro succedit in obligationem veteris promissi. Ita GRUTERUS luculentissimum munus numquam accepit, et laudes Caesaris optimi sic celebravit, quasi integrum accepisset. Quod tamen non accepit, genernsissimo vitio contigisse arbitror GRUTERI, qui nihil minus a se impetrare poterat, quam ut frontem suam ad expugnandam muneris tarditatem roboraret; Principem vero appellando obtundere plane pudendum habebat. Noverat ille quidem consuetudinem Aulae, ubi imperata saepe impertranda sunt, et e multitudine negotiorum cuique eruendum suum, neque sumenda verecundia, quod ea faciat tantum ad nostri oblivionem. Quia enim haec virtus tacet, numquam exauditur, praesertim inter strepitus Magnatum, ubi magis opus contentione vocis, quam perseveratione decori. Sed non gerebat ille personam histrionalem, quam ex arbitrio Aedilis
deponeret, et in alia fabula rex esset, in alia servus, suae magis constantiae tenax, quam flagitans alienae, perditurus potius cito, quam diu petiturus, deserturus etiam nonn unquam ius suum, quam asserturus, ubi vidisset sibi tricas nodari dispendiorum haud inexpertus. Wittenbergae cum esset sua virtute sibi damnosus fuit. Evocaverat eum Septem vir Christianus primus, et evocaverat nuntio ob id proprie misso, ut Profefsionem Historiarum susciperet. Retinuit GRUTERUS nuntium in Borussia (in illis enim tunc oris degebat) donec in rheda uterque proficiscerentur cum sarcinis. Satis multum argenti quatuor equorum Auriga, tot milliarium iter, tot dierum prandia et cenae; menses autem, quibus illic morabatur, vix annum et suprema Christianc conficiebant. Quo defuncto placuit successoribus, ut in libro quodam, velut templo Concordiae convenirent. omnes, et nomina subscriberent, quibus totum argumentum libri illius sine exceptione probaretur: abire quo vellent iussis quibus aliter videretur GRUTERUS cum Librum Concordiae nec vidisset nec legisset unquam abstinuit a subscriptione, quod temerarium esset et fatuum iudicaere dere, quam non videris, approbare librum, quem non legeris, firmare setitentiam quam non confideraveris, subscribere divinis quae cum divinis nondum contuleris. Missionem igitur praetulit, et praetulerunt hanc alii duo Viri Clarissimi, sed maiori suo commodo quam GRUTERUS. Illis enim semestre stipendium, quod honestae Missionis illic commeatus est, subvenit; GRUTERO nec hoc evenit, nec quod in itinere Borussi co expenderat revenit, caesa superius indicatâ quod purpuras Aulicas adorare nescierat, Principi vero tormentum, aut supplicationis continuae fidiculas adhibere sibi interdixerat. Minus enim mlestiae inesse videbatur dispendio expedito, quam stipendio aut praemio intricato. Sic boni viri plerumque longe absunt a gloriâ divitiarum, quia tantumdem absunt ab ingenio divitum, dum nec alienis in hiant, nec sua clamose reposcunt, nec praemia cum meruerunt, persequuntur, et cum nemo dat, a se petunt, et cum parum habent, satis putant, quodque valde magnificum est, etiam divitibus donant, quoties illi vel morose fatentur, vel invite reddunt, vel libenter obliviscuntur. Semper enim facilime ignoscunt, et raro se debere putant, quorum creditores sunt viri boni. Quia bonitatem patientia, patientiam onus comitatur. GRUTERUS noster plane
admirabilis erat, qui cum sine beneficio missionem acciperet, beneficiis missionem dedit.
Diogenem audire videor, cui cum servus unicus aufugisset, turpe est, inquit, Manen (nam id nomen servo) sine Diogene posse vivere, Diogenem sine Mane non posse. Ita GRUTERUS turpe duxit divitias se carere posse, se non posse carere divitiis. Est enim et aurum et argentum quoddam mancipium, nisi quoties mancipia facit ex dominis, et quamquam custoditur centum clavibus, tamen aliquando fugit. Sapienter igitur GRUTERUS cum mancipium hoc retrahere sine labore non posset, cum contemptu omisit, et cum unius fugitivi indolem cognovisset, reliqua non desidera vit. Quid usititius est in Academiis nostris, quam Convictorum frequentia apud Professores, quorum in familia aluntur, qui vicissitudine iustissima eorum familiam alunt? Quis inculpatior modus, quamdiu modus est, cum comm odo suo aliis gratificandi? Numquam tamen GRUTERUS hunc morem domum suam introduxit, quia rem tam necessariam, quam per se humanissimam culpa avaritiae pridem, et in alios suspicio contaminavit. Nam postquam non commodi, sed quaestus causa locupletum liberos captare placuit, postquam favor olim hospitii factus est ambitus; postquam molestia meruit aemulationem, nec aemulatio timuit molestiam, quia speravit lucrum, inde factum est, ut vitium maneat apud malos, convitium veniat etiam ad bonos. Iam quod aliqui iuvenes frugalitati nondum maturos, et luxuriae praecoces domi suae virtuti magis corrumpunt, et pravitati magis exercent, aliud iam est facinus. Reperiuntur enim non pauci, qui totas annonas sub tecta congerunt, non ut necessitati parata sit copia, sed ut alumnis non desit, quod post satietatem esuriant, et post potum sitiant, caenantes usque ad prandia, et prandentes usque ad cenas. Sic fiunt contubernia tabernae, convictores compotores, impensae offensae, opes inopiae, luxus luctus, hospites hostes, et ut verissimâ cavillatione obsignem, receptores nimis saepe deceptores. Isthaec ne GRUTERUS eadem faceret, minime praetimebat, sed magis illud, ne cum nollet, laboraret invidia Tutoris, tamque iniquis oculis aspiceretur Caro, qui domi suae Liberalia non ferret, quam olim alter, quem foris non ferebant Floralia. Idcirco cum alioquin officia sua patefaceret omnibus, in hoc eum nullus exoravit, ut mensam aperiret convictori, aut colligeret pensiones, Illustrium quoque constantissimas preces pari constantia deprecatus, ne rem non
sui moris, non sui consilii a se contendreent. Quod apud ipsum esse mallent, id sibi gratissimum testimonium charitatis, et hanc diuturniorem fore, si coleretur sine contractu. Fieri enim posse, ut, qui praefecturam gerant Culinariam, aut reliquas curas domesticas expediant, minus sententiis eorum respondeant; tum protinus Amicitiam vitium, etsi non valde, tamen vitium facturam, quia casus eiusmodi pro Consiliis soleant accipi, et quicquid male praestent familiares, quia pro Domino videatur, a Domino videri. Rectius illos habitare posse, ubi minus amicitiae labes curetur. Tantum abesse sibi voluntatem minuendi amicos, quantum numerus eorum absit adhuc a perfectione. Difficile praeterea in alendis aliis nimium temperare, et parum; ex illo querelas, ex hoc malum domesticum venire. Raro autem dedisse aliis aequum, qui non sibi dederit iniquum, aeque raro iniquum aliis non dedisse, qui sibi dederit aequum. Esse enim proximos inter sefines proprii et alieni, facileque ad aliud transgressum. Melius abstinere a toto, qui pretium ponat famae, quam sapientem tam integram esse velle, quam Caesarem olim suam uxorem. Tum neminem iniustiorem videri, quam qui detrimentis suis praesit, et cum labore rem faciat deteriorem. Hac excusatione GRUTERUS plurium desideriis occurrit. et lucro blando decessit, et amicitiam non offendit, vir alioqui quventutis emolumentis semper paratus, praesertim quoties commendationis stimulus vel levissimus accedebat. Nam in omnibus prope terris, in omnibus prope magnis aut parvis civitatibus tot amici, rot faventes erant, ut aliquam parvam terram, aut aliquam magnam civitatem talibus potuisset implere. Vidi literas, quas optimus senex peregrinaturis aliquoties apertas dederat, totis aliquot paginis nihil, quam nomina, quam salutes, quam breves laudes amicorum continentes. ut enim quidam, cum terarum situs in tabulis adum brant, interdum longissimam punctulorum sementem tractu tereti sinuant, ut noscamus, quibus itineribus Alexander orbem peregerit, quibus Aeneas in Italiam venerit, quibus flexibus alius Orientem, alius Occidentem invenrit. Ita GRUTERUS peregrinantium itinera Amicis conserebat, et carissimorum nominum quasi filo aureo nunc huc nunc illuc profi ciscentes comitabatur, alium longe salutans, alium eminum coplexens, alium procul exosculans, alii manum, alii collum premens, omnibus advenam suum commendans. Et ab illis quidem vicissim reddebantur paria, commeantibus perpetuo
literis, quae cum ceteras familiaritates, tum creberrime commendationes ad vehebant, et novos amicos. Hos noster facillimo congressu recipiebat, lautioribus officia cuiuscumque generis, ceteris, et quorum tenuitas tamen bonae mentis soror esset, etiam beneficia diffundens. Etenim GRUTERI imaginem, qualem salutantibus aut clientibus ostendit, quoties comitas exercenda fuit, aut beneficentia, si quis cupiet intueri, huius ego votum in autumnum distulerim. Illic videbit arborum felices copias, verecundos pomorum vultus, mustulentas vinearum gratitudines, totam spem anni in effectu, et in eadem facie GRUTERUM. Erat illi prompta humanitas, sed cum fructu magis, quam cum flore: non nimium vernabat luxurie promissorum, nec fecunditatem mentiebatur speciosis dictis, nec bonus illi Aprilis finiebatur in malum Octobrem. Sicut enim arbores quaedam,
Cum Sol eg elidos refert tepores.
effusissime florent, sed nimis caducis; Ita quidam homines sine modo blandiuntur, et totum officium consumunt in verbis. Nondum bene dixerim, qualis in hac parrte fuerit GRUTERUS, nisi pinxero aliquem, qualis GRUTERUS non fuit. Introducam hominem ornamentis non GRUTERIANIS; Atque ecce, incedens arridet e longinquo, et illecebrosissima vultus suavitate gratiosus iam dextrâ capiti ablatum pileum sinistrae commendat; iam vacuam manum orisuo, mox calceo nostro admovet, et tot vertice descendit ad alienum genus, non resurrecturus, nisi scitissima pedum inquietudine, et salutatione prodigiosa, nullo consensu animi peractâ, Dcmine, inquit, nihil super est fortunae, aut ad honorem, azt ad felicitatem meam augendam, postquaem me dignata est tanta benevolentia, ut hic adspectus tuus in meum conspectum, ego in alloquium et complexum, vel potius in possessionem tuam, si tanti sum, venirem. Gratulor tibide valetudine tua, quâ mea geminatur, et preces de votissimas precor, ut proprium hoc tibi munus esse velit, qui tibi semeltribuit, quod semper mereris. Et cum iustum sit omnes illi servire, quem Deus amat, obsecro te, ne desiderium meum flagrantissimum repudies, ut esse possim inter illes, qui a te mandata accipiunt. Odi enim meam libertatem, postquam scio, quam gloriosum mihi sit futurum tibi servire. Sin prohibes, et hanc mihi felicitatem imperii tui negas, iuro tibi, me non cessaturum observare Occasionis aureas illas caproneas, ut quam saepissime meis offi ciis me tibi fateri et facere possim debitorem, vel ut proprie loquar, tuum mancipium. Tum frugi iste servus, iteratis obsequiis suis, iteratis
osculis pedum manuumque sumpto iterum ore Ignatii Catulliani, blandoque risu, corpore rursus arcuato, flexis iterum genibus, et alternatâ lumborum lasciviâ discedit; sed ut honestius videatur se gerere, numquam discedet a versus, nisi decem amplius passuum intervallis, ne partes illas obvertat amico, quae commodius occultantur sedendo.
Crederes te non servum, sed patronum nactum esse optimum maximum, et praesidium fortunae, cum si quid illum postea ores iisdem precibus, si pari superstitione adores, nihil minus sis reperturus, quam eum, qui tibi tam bella verba fecit, aut tam belle petit. Dicet, sibi obstare partim suas necessitates, partim suas necessitudines; vix operam propriis, vixillorum rebus suffi cere, quos aut natura sibi, aut antegressum magnum officium, fecerit proximiores, se tibi non posse vacare, cumque rationes omnes explicaverit, hactenus illas probabis, ut firmiter credere possis, eum non velle. O cupressus pulchras quidem, sed tantum pulchras, excla~avit aliquando Phocion Athenis, cum audiret quendam splendidis promissis stimulantem cives ad bellum, ad victoriam, ad libertatem, ad decus, ad alia praemia, quae non rarius afferuntur hosti, quam auferuntur. Scilicet non omne magnum par habet pretium, et ut saepe virtuti nitor. Saepe multa verba nulla sunt, sunt et pessima saepe, quae sunt optima? sunt arbores, quarum opes desinunt in forma, in cortice, infoliis; sunt cupressus denique Photionis quae nec esui sunt, nec magno usui, nisi quod olim feralibus miscebantur officiis, ut testes funerum essent, comites luctuum et sodales lacrimarum. Nam et folia ista verborum plerumque succedunt in has vices, et ubi nimum blandus sermo, et blando sermoni credula fides, ibi paenitentia et tuarum rerum funus. Quid enim novi nunc est, in mimo tragoedia meditari, et per imaginem benevolentiae non tantum vanitati ludos; sed etiam malignitati sae vitiam dare. Iniuria esset, si GRUTERUM ita laudare vellem, ut eum eximerem pessimis, cum nec malis fuerit vicinus, et inter optimos vel propterea sit habendus, quod bene semper maluerit facere, dum parum delicate loqueretur, quam delicate loqui, dum parum faceret. Brevis illi oratio tum, et simplex, et secura credenti, Volo, inquit, quod vis, si vis, quod possum. Libri mihi sunt, illis utere, studiae sunt, illa consule, amicitia est, illa fruere. Haec sunt, quae noster offerebat amicis, quia talia plurimi aestimabat, nihil libentius
accepturus, si quid ipsi foret accipieudum, quam quod promittebat, nec daturus lentius, quam pro~issurus, quia promittebat ea, quae dare poterat, et frustra sciebat promitti, quae vel praestare, si velis, non possis, aut si possis, non velis, dum utrumquescires, cum promitteres, quasi tantum promittendi causa promitteres. Hinc libri eius nullo prope otio fruebantur, quasi castrensi disciplinae assuefacti, ut perpetuo labore exercitati numquam haberentur inutiles. Aut enim dominus illos terebat domi, aut aliquis occupabat foris. Et ut boni militis signa non sunt, nitor in cultu, aut in vultu, sed potius squalor, callus, cicatrix, et totae frigorum aestus, pluviarum, vigiliarum, itinerum pugnarum, ac reliquae patientiae militaris Ephemerides in ore, in manibus, in veste: Ita GRUTERI libros magis honestos vidisses naevis et attritu, quam novitate vetusta, aut integritate ignava, aut in gloria decore. Quia tot illis utebantur pro suis, quot GRUTERUS habebat pro amicis. Saepelibros aliquis ab ipso et veniam petiit, quot tam saepe peteret: libros ille dedit, veniam non dedit, quia, inquiebat, nihil peccas, dum libros petis; sed incipis opus habere veniâ, dum veniam petis, Nam hoc adversus GRUTERUM peccatum est, non habere GRUTERI audacter fiduciam. Salutantium praeterea desideriis quam facilime occurrebat, nec maiestatis nimius, nec familiaritatis parcus. Potuisses statim verei, statim amare, statim fidere, statim audire aliquid ex antiquitate, ex bonis literis, ex historia, ex legibus. Inprimis aurem hoc agebat, ut apud minorem aetatem oracula sapientiae misceret, ut sermones suos condiret salibus, et per eosdem sales infunderet valetu dinem morum. Disserebat de ratione vivendi, quid in hoc aevo optimum, quid pessimum, quid pulchrum, quid turpe, quid solidum, quid vanum esset. Conciliabat virtuti studium, vitiis odium, literis amorem. Veteres Cupidinem aliquem comenti sunt alatum, caecum, pharetratum, incendiarium, sagittarium; et his instrumentis omnibus nihil faciebat, quam amare. Quam ego vim in GRUTERO potius fuisse nimis certo scio. Nam quod illic fictum, hîc factum fuit.
Vidimus, accepit fabula priscafidem.
Alatus erat, quia supra sordes volabat humanas: alatus erat quia per liquidum aera ferebatur pennis gloriae: alatus erat, quia celerrimo cursu totum orbem, totam antiquitatem, tota sapientiae latifundia peragrabat. Erat et caecus, sed ita, ut iustitia pintigur, dum fortunam non spectabat oculi,
sed animo virtutem; cae cus iterum, quia pauperi aeque amicus ac diviti, amicior semperillis, quorum opes essent in animo, ut ipsi lumen. Hoc enim est in caecitate esse perspicacem, et in perspicacitate esse caecum, dum non tam utimur iudicio oculi, quam oculo iudicii. Erat et pharetratus, sed illa pharetra, unde sapientes, non ut ille apud Diogenem puer, ex vagina eburnea gladium plumbeum, sed sententiarum spicula aurea depromunt. Erat sagittarius, sed longe melior et iustior, quam Cambyses, qui patre spectante filii pectus, traiecit: noster figebat, cum non laederet, sanabat cum sauciaret, vulnus faciebat, sed qua solus intraret. Incendiarius denique sed ad honestatem, ad gloriam, ad laudem. Huc ille fomites, huc maleolos, huc stupam, huc picem adferebat, vel ut brevius dicam, quicquid dictum est, sollertissime ubique inflammabat amorem, sed virtutis, sed bonae mentis, sed literarum. Nemiremini, quod partem hanc ambitiosius exsequor. Nolite putare nos in comparatione fabulari, fabulas loqui, aut in oratione agere Poetam, ut res per se tenuis crescat auxilio verborum. Revera enim tantum pollebat eximius vir, stimulis suis, inter quos maximus fuit eius exemplum, ut qui discedebant ab ipso, semper auferrent in animo quendam incredibilem discendi ardorem, domumque reversi, non iam libros amarent; sed deperirent. Et quia ales ignes per diuturnitatem interdum solent languere (nam ne Vestalis quidem focus olim vivebat sine custode) selectiora illa ingenia, quae GRUTERI amicitia semel incaluerant, subinde revertebantur, vivacius arsuri post auditum GRUTERUM.
Lenonem generis humani Socrates Socratem appellavit, quod artificio quodam peculiari homines induceret in contubernium virtutis Ut Socrates igitur imitatus est Lenonem; ita GRUTERUS imitatus est Socratem, vel potius eundem naturae quodam arbitrio expressit et cum amorem suscitaret singulis, omnes rivales fecit virtutis, hanc tamen facile, inquiebat, dari posse cunctis, si unusquisque illorum prius captaret ancillas, et perillarum pectus quasi per vestibulum intraret in pectus Dominae. Ancillas autem istas cognominavit Artes, cognominavit Scientias, Disciplinas. Humanitates, Historias, Leges, Antiquitates; quae singulae dum sciunt quid faciendum sit, ancillae sunt; dum faciunt quod sciunt, dominae sunt, et ipsae perse Virtutes. Alioquin enim saepe etiam is, qui sapientiae operam dat, obsequium non dat; qui iuri studet, iustitiae non studet, qui valetudines curat, valetudines
non spectat, qui Rem publicam gerit, suam magis gerit, qui sacris consecratur, sacra desecrat, qui se pietati tradit, sibi pietatem non tradit. Illud autem tunc maxime fieri disserebat GRUTERUS, quando ad summa studiorum nimia sit properatio, quando spinosae definitiones virtutum pro virtutibus discantur, quando prudentes simus, antequam sapientes, quando lucrum prius ametur, quam honestas, quando interrogati cur sacra, cur humana discamus, respondeamus, peni, nummi, nostra causa. Hinc reperiri tot semilitteratos, tot indocte doctos, tot barbare disertos; quia tales dum ad summas disciplinas tamquam ad praedam festinant, ceteras tamquam avaritiae parum opportunas relinquunt. Haec et id genus alia GRUTERUS apud aures iuventutis perpetuo serebat, diligenter cavens, ne periret adolescentibus etiam illud tempus, quod ipsi quoque periturum erat, nisi dixisset aliquid quod alteri prodesset. Non tamen inter ista verba censoriam severitatem suspendebat in fronte, nec consilium confundebat cum imperio. Amoenus illi vultus veluti inter ludos, sermo illu iucundus velut inter pares, mos illi suadendi, non praecipiendi velut inter liberos; utque omnem tristitiae opinionem removeret, nonnumquam cyathis etiam adventores suos aspergebat, si tamen bonâ illorum veniâ dicere licet, qui laetitiam quasi scelus fugiunt, et in aliis notant ut impietatem, quibus omnis
Risus abest, visi nisi quem fecere dolores.
Qui caliginem supercilii sanctitatem vocant, et quia ebrietas merito suo male audit, vinum quoque reum faciunt, superstitione Thracum imbuti, qui olim nimium fas habebant vino abuti, nunc eodem utifas hodie non habent, tamquam nihil medii sit inter bibentem, et inter nimum bibentem; tamquam vinum nullum sit gustandum, nisi quoties
Caret os humore loquentis Et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
Atqui enim vinum ebrietatem gignit: scilicet immodicum. Atquin vinum valetudini obest; scilicet nimium, atqui vinum flagitia patrat, scilicet sumptum intemperanter. Nam et aquam hac ratione proscribendam dicet, quia multi perierunt in aqua, multi per aquam; neque quisquam potu hoc ranarum exstinctus est, nisi qui nimium bibit; et alioquin Leandrum illum, cum ad amicam nataret, nullâ akuâ causâ putant mortuum esse, quam quo din aquis non servavit modum bibendi. Verum hoc sine ioco dicam; interest
aliquid inter Virtutem, et virtutis simiam Affectationem. Virtus simplex est, affectatio cum fuco, virtus propter se ipsam honesta est, affectatio ostentui, virtus vult esse, affectatio videri. Cum vitatur potatio, sobrietas est, cum potus, siccitas, cum lepor, rusticitas; cum vero, quod malo exemplo non fit, reprehenditur, norositas est, livor est, vanitas est, arrogantia est. Errare enim mihi longe videntur, qui nos in hac vitâ collocatos putant velut in domo lugubri, aut antro Trophonii, ubi numquam liceat explicarrfrontem, nec diluere quandoque diem aliqua hora dulci. Dignus omnium risu censeri potest Democritus, dum semper risit: at Hercules toto Democrito dignus is, qui semper flevit. Nulli affectui soli servire oporter, quia dum servitur uni, servitur toti, omnis autem affectus cum totus est, malus est, numquam integrior quam cum integer non est, praesertim ille, qui solitudine gaudet et suspiriis, qui lacrimas suas libenter bibit, et maerorem libentius, quam merum, qui sua tristitia laetatur, et aliorum laetitia fit tristis, qui suum morem tantum probat, et omnes illos improbat, qui non sequuntur suum: maxime tamen ille nullius rei est, qui gravem austeritatem fingit, et sub persona mentitur faciem virtutis. Non enim conscientia fronte merenda est, nec cuiusquam fama luere debet innocentem hillaritatem, non illam certe, quam in GRUTERO lauda mus, doctam, tempestivam, moderatam, et quamvis interdum cum rore vini, non tamen cum luxuria. Serenabat ille animum, sed aliquando, et instar solis matutini, qui frigidum diluculum clementer stringit,
Dum nitido patefecit ab oriu Purpureas aurora fores, et plena rosarum Atria.
Irrigabat animum et amicos, sed magis hos, et utrosque tamen verecunde, tantum illud genus propinationis expertus,
Gleba quod, aesti vo leviter cum spargiturimbre.
Alias enim nec e conviviis, in quibus interdum plurimum est licentiae, referebat in certiorem pedem, aut marcidum intemperantia caput, nec quisquam eum coegisset, ut excederet craterem sobrietatis, aut tertium illum Anacharsidis attingeret, biberet tamen donec animus floreret, et in vultum aliquam emiteret lubentiam genialem, non inimicus etiam consuetudini, cum per convivarum seriem solet exaudiri, Bene Principem, bene amicos, bene hunc, lene illum! Sed hilaritatis ita servabt perpetuo modum, quem admodum illius rei, per quam hilaritas excitatur, vultu prope semper eodem, et quia
quottidiana frons illi numquam erat contracta, sed summae tranquillitatis plena, non nimis evidens illius esse poterat mutatio, quando extraordinarie vigebat. Utrumque affectum mire temperabat, ut nec in laetitialaetissimus esset, nec in tristitia tristissimus. Nam iuveniliter exsultantem nemo vidit, nemo muliebriter flentem. Unde quaedam ex nostris Matronis cum illam constantiam oris aliquando notasset, maritum suum rogavit, numquid ipsi quoque GRUTERUS visus esset in funere uxoris vultum illum habuisse, quem habuerit antea in nuptiis. Humanitatem igitur GRUTERUS ac Venustatem cunctis approbavit, quorum fortuna non desi derabat Benignitatem, hanc vero pro copiis suis haud etiam omsit adversus illos, quibus ingenium erat patrimonium, et nullum vitae auxilium, nisi alienum, quique plus animi, quam viatici habebant ad virtutem, aut patria patriisque bonis per odium Religionis expulsi, misericordiam sui circumferebant inviti. Liberalis erat inprimis erga Doctores Ecclesiae et Scholarum, quoties illos bona causa malae potentiae invisos, et ipso munere vivendi fecerat miseros, dum foras exclusi publicae humanitatis fiebant alumni, et sui supplicii educatores. Minimum erat beneficiorum stipes, quamvis creberrima. Nam haec, ut fruendi causa petitur, ita fruendo tandem perit: maximum illud, quod commendationibus suis plurimorum exilia muta vit in cetam sedem, et stipes in stipendia. Quia enim GRUTERO summa ubique erat amicitia, precibus et clientibus suis facile impetrabat locum. Argumento sunt centum amplius epistolae, quarum auctores salutem et dignitatem suam confitebantur opus esse GRUTERI. Ita nimirum comparatum est in vita humana, ut calamitosis nemo facilius succurrat, quam ille, qui vel adversa sua reminiscitur, vel aliena mala sic intuetur, ut eadem credat fieri posse aliquando sua, Contra nihil durius est homine, qui secundis rebus semper usus fortunam sibi mancipio datam putant, nec genituram suam aliter voluisse, quam ut ab infelicibus semper lo~gissime differret. Exules igitur cum videt, erro~es et profugosvocat, egenos mendicabula, calamitosos mala omina, oppressos orbis piacula, cunctos vero infelices naturae purgamenta omnium deniquetalium adspectus, sua solatia, quod dignus fuerit visus, qui nihil pateretur simile, opem autem ferre alteri tam timet, quam alteram ferre sortem.
Atqui nescit hoc ge~us, quam omnis felicitas sit lubrica, quam saepe do~os et do~inos mutet infidissima haec possessio, dum ad heredes transit nec genitos, nec scriptos, et quod gravissimum
est, transit ante mortem, aut quod gravissimo illo adhuc gravius est, adversariam suam relinquit, ut non tantum amissione boni, sed etiam accessione mali reddat miseriorem, quem reddidit alium. Pacem domiiactas; at illam tam diu habebis, donec vicinus aliquis volet, qui potest aliquando non velle. In patria es: at illi nondum omnes mortui sunt, qui multis patriam eripiunt, ut sibi faciant patriam ex pluribus unam. Divitiis abundas? cave, ne aliquando dicas, te abundasse. Bella, exilia, paupertas tam tibi communia sunt, quam aliis tecum communia fuerunt gaudia pacis, patriae, opum; quoa tu nunc contemnis velut exutos, quasi numquam exuendus. GRUTERUS afflictis succurrit, quia vices noveratrerum et primum se sibi suggerebat, utpote cui ultima aetatis memoria erat Proscriptio parentum, et suum exilium: suggerebat deinde alios, quorum felicitas retro lapsa tam non invenit quo amplius caderet, quam antea non invenit quo amplius assurgeret: suggerebat post alios sese iterum sibi, utpote cuius forsitan serae aetati posset contingere, quod contigisset primae. In his autem potissimum obtemperavit suae naturae, quae non sola rerum movebatur inconstantia, sed ipsa sponre congruebat officiis, et miserationi. Id si non inhaeret mortalium animis, haud quisquam facile praeceptis paret, aut terretur exemplis, ut amet aut iuvet sui similes in dissimili fortunâ, Nam et inhumanus, et avarus, et superbus sensibus praediti sunt illis, in quos hae vicissitudines humanae incurrunt: manent tamen inhumani, et avari, et superbi, quam diu illis superest morbi suiargumentum, Incolumitas. Sincerior enim bonitas est, quae ducem animum sequitur, quam quae lictorem metum, illam agnoscimus in GRUTERO, qui et egenisbenigne dedit et indigis prompte credidit; utrumque virtute indolis, cum tam crudele putaret, non dare esurienti, quam inhumanum negare mutuanti. Et quamquam ipsius argumentum non semel in mala nomina inciderat, et obliviosam fidem, facientibus ex commodato donum, quibus dignum erat ultra sortem etiam usurae loco reddere gratias. Non tamen desistebat ille, quoties rogaretur, pecunias promere auxiliares, cum interim subinde confiteretur damnosam felicitatem suam, dicere per iocum solitus; Bene secum actum, quod puella non esset natus, haud dubie enim nemini se fuisse negaturum. In seitaque potius facete lusit, quam ingratos aspere perstrinxit, aut propter hos inhumaniter aios reiecit, aut eosdem sponsoribus, testibus, aut scriptis publicis
stipavit, ut et ipsi in aere essent, et fides in custodia. Quem morem vulgo receptum noster netunc quidem adhibuit, cum maioris etiam momenti pacta forent condenda, cum filiabus generos daret et dotem, nulla testium conscientiâ, nulla Formulariorum curiositate, nulla cerâ, quam soceri generique opus esse censebat. Viros, inquiebat, filiabus non do, nisi quos certo mihipersuadeam esseviros bonos: quos si vere nactus sum tales, frustra cumque iniuria illorum, caveo iniuriam. Nemo enim fraudem facit, nisi malus, socerum vero nemo fallit, nisi pessimus, et nepatri quidem parsiurus: sin improbos, iniquos etperfidos, quid firmum, quid custoditum, quid sanctum satis erit, quod non hitales perrumpant, violent, invaldant? Quae dos erit satis clausa, quam non tales aut attrahunt in suam rapinam, aut consumant in suam gulam? Nam nec avarus quid iustum sit cogitat, nec luxuriosus quid suum: ille habere vult, quod habear, hic quod non habeat, uterque ut cumque habeat. Nihil obstabit utrique Charybdi. Si quid deinde secus accidisset, et minus ex voto tam in iis, quae modo dicta sunt, quam in aliis vitae negotiis, illud omne tali excipiebat animo, qualisusceperat, aut ordinaverat; susceperat autempsic, ut existimarer alitere evenire posse, quam vellet. Eventus enim omnes exspectare, hominis est, sinistrostolerare, viri. Ea fortitudo in GRUTERO plane fuit singularis. Damna, morbos, xilia, calamitates expertus est, quantum quisquam; toleravit, ut pacui. Certe credidisses eum non admodum sentire quoscumque casus, quia dum sentiebat, abstinuit a querelis. Ubicqumque esset, in quibuscumque malis versaretur, omisit ille litteras suas, non fortia verba, non urbanitates, non iocos, non animum subnixum, non liberatem, non denique GRUTERUM. Nullus affectus tenerior est, qu m ille, qui inter coniuges coalescit, qui duas animas iungit, et iunctas habet prouna. Hae cum post duae siunt iterum, et dies ille fatalis toto caeliac terrae medio molitur divortium, magnitudini flagrantissimi affectus. Lacerat enim vehementer animum, quicquid in illum descendit cari, cum illud ipsum, post actas penitissime radices, editosque dulcissimos fructus, qui sunt amoris stabilimenta, non eximitur, sed evellitur. Hoc opinorintelligi voluerunt Poetae, quifamosum illum Thraciae Lyricinem vivum adiisse mortuos confinxerunt, ut posthumus fieret procus uxoris suae, eamque vel assereret vitae secundae, velsi coniux reeddi sibi non posset
vivendo, ipse se redderet coniugi commoriendo. Si causam adspicimus luctûs, GRUTERUS habuit eandem cum maritis afflictissimis, sed quater eandem, et bis altero tanto graviorem. Toties enim citata mortalitas illi coniugium rupit, toties uxores extulit, toties viduum egit, et ut semper alioquin fortis, ita nunc fuit quat er fortissimus, cum illi multiplex, et potens haec calamitas iniceret manus, totoque impetu grassaretur ad triumphum. Nectamen ita contra mala sua stetit, ut statua, nec illi pectus ex ferro, sed ferrum fuit circapectus; non sine dolore animus, sed nec sine animo dolor; meminerat se maritum esse, sed non obliviscebatur se esse virum. Lugebat uxores, sed in earum luctu non transibat in earum sexum. Cum etiam ex illis una, dum nescio quid linteorum, siccandi causa, in pertica transversa, pedesque in extremos digitos, et totum corpus sinelibramento pro~um suspendit in fenestra, praeceps e superiore parte domus delapsa animum exhalasset: doluit ille quidem magnopere morte uxoris, doluit ipsa specie mortis, doluit inopinâ viduitate, sed post amissionem tamen uxoris multum abfuit ab amissione sui, multum ab impatientia vulgari, quae plerunq cum corrigere non possit mala sua, corrigere vult Deum. Noster calamitates suas numquam magis comparavit cum suis votis, quam cum beneficiis divinis, sempergratus ob praeterita bona, gratus etiam ob praesentia mala, quoniam illa fuerint tanta, quanta ipse numquam meruisset, haec autem netanta quidem, quanta meruisset. Nullam igitur sibi relictam dicebat causam querendi, dum sempermaior superesset causa gratulandi: si quidem beniguitate caelesti eum bis frui, cui illa faverit indigno, nec desierit favere, cum coepisset irasci. Nullum enim tantum malum sibi obvenisse, in quo non infuerit tantundem boni, ipsamque magnitudinem gratiae divinae, sive qua suum opus totum egit, sive qua poenae opus temperavit, malis prope delevisse suum nomen, multum deniquerestare, ut Deus clementiae et iustitiae rationes faciat aequales. Summi solatii loco apud se stare illud, quod noverit manum percutientis, quod sciat se vapulare a Deo. Nam et probos liberos humaniter ferre, si caedantur a parentibus; semper minorem videri dolorem, quem faciat bonus et nobis profuturus animus. Mortem ipsam non formidabat ignaviter, nec trepide circumspiciebat, qua venire posset illud, quod omnibus venit, et per omnia venit itinera. Quicquid enim adspicimus supra, infra, circa nos, aut mortale est, aut mortiferum, neque mors tela sua anxie disponit, sed
ubique invenit. Extra mundum nempe fugiendum est, si velis hanc effugere, et tamen extra mundum non itur, nisi per hanc portam. Pertinet huc illa GRUTERI responsio, quam super habitatione sua percontatori cuidam dederat Heidelbergae. Cum enim principio, nondum proprium larem nactus, domum incoleret annosam, multa carie acspecie nutantis, vitio siora quidem noster correxit, im~issis novis tignis, sed nondum desierant eum interrogare quidam curiosi, ecquid tam putridis aedibus vitam crederet, nec timeret ruinam ab illa trabium senecta? Quibusille tandem respondit, Nulam videri mortam magu exira sensum deloris, quam illaem, quae contingeret adificii illapsu. Atque hoc est illud dictum quod nonnullorum sermonibus in Aulam, et ad aures Principis relatum, cum risu exceptum est, quiafaceti illirem ita narraverant, quasi GRUTERUS dixisset, ideo se delegisse domum hanc male affectam, ut esset, ubi commodius moreretur. Sed bene GRUTERO vertit, quod optimus Princeps noluit huic fabulae prius fidem adhibere, quam GRUTERUS epulis. Ad quas cum vocatu Principis accessisset, iussus est praecipuus ex Aulae Praefectis elicere ex GRUTERO, an illud de domo sua mirum dictum agnosceret, negavit GRUTERUS suum esse illo intellectu ridiculo, quo Principi fuerit recitatum, negavit tamen ita, ut simul alios absolveret mendacio, simul genuinum dictum suum vindicaret a falsa interpretatione. Nam responsi ipsius, inquiebat, se non fugere auctoritatem, sed illos fugere rationem, qui de verbis sanis excuderint haud sanum sensum. Id quod in aulis fieri solere nimis frequenter, et more pernicioso, dum illi, qui circa Principes sunt absentium verba et facta corrumpant in occasionem ieci, et ut domino deliciasfaciant, alios faciant Cercopithecos. Experiuntur autem hanc iniuriam multo maximam partem viri docti, quos imperiti Marsyae, et apud Potentes gratiosi indignis adeo modis deformant, ut et litterati et litterae, sapientes et sapientia, honesti et honestas nullo fere loco habeantur, nisi ludibrio, iurante calumnia, neminem quicquam sapere, nisi qui doctrinam numquam attigerint. Hinc non solum totum eruditionis nomen inter illos sordet, sed et convicium est immanissimum, appellari doctum. Unde statim ab infantia, quisquis imagines aliquas habet maiorum, liberos suos diligenter ab isto vocabulo removet, neque vult, ut sui quicquam proficiant ultra illum modum, ubi virtus incipit. Pingere litteram satis est, salutationem figurare loquentiâ,
et gestu necessarium, pilam vero, tripudia, gladium, nummum discere, dignissimum illorum studiis habetur qui se metiuntur natalibus. Itaque coram his, ubi aliquid insigniter, sapienter, graviterquerespondetur, nihil eorum capiunt miseri illi mortales, et ob hanc ipsam causam sana loquentes adscribunt delirantibus. Propterea tam pauci sunt, qui vitam, Rem publicam et in ceteris tectam rationem intelligant. Nec mirum est, quod nos inciderimus in tam sinistros ho~ines. GRUTERUS hoc dicere voluit, nimiam esse sollicitudinem illorum, quisub omni tecto vetusto suspectant mortem, cum et domus novae et firmissimae Regum turres sua efferant et ipsae fanera; cum tam metuendum habeas, ne periculosê cadas in alique angulo domus fecurae, quam ne tota supra teincumbat domus essoeta: cum hoc ipsum habitaculum, quo nos Natura inclusit, sit omnibus malis aedibus corruptius, neque quicquam nos saepius elidat, quam hoc quod metuimus, neelidatur; cum miseri formidemus magnas moles, et tamen saepius nos opprimat, quod negligitur, ut innoxium, quam quod cavetur, ut infestum. Nemo autem tranquillior potest esse in tot casuum varietate, quam is, qui vitam hanc ita possidet, ut rem arbitrii alieni, et desituram in principium vitae melioris, ubi beatitas omnem sensum mali excludit, et omnem finem excludit boni. Eo noster adspirabat. Si tamen et vitam hanc in terris tanti putamus, eam quoque GRUTERUS sibi restare defuncto certo praesciebat, ausurus sine mendacio dicere
Non omnis moriar, multaque pars mei
vitabit Libitinam.
Nam gloriam ingenii felicitate partam tam nemo illi detractum ibit, quam ei qui hoc vaticinium sibi dixitprior.
Exstant monumenta plurima, quae pro nobis loquuntur, et mortalitatem defendunt GRUTERO. Leguntur illius carmina variae aetatis, varii generis, sed quae venustate quadam peculiari ac propriâ semper uni respondent auctori. Ubique enim elegantiarum et sapientiae tantum miscuit, quantum Poetae antiquo et Romano esset satis, et cuivis Philosophorum non parum. Et haec tamen pleraque per ludum tantum in iocum codicillis inferebat. Ut cetera quibus amicis gratulatus est, non attingam, sola Bibliotheca
exulum, non multo prius luci data, quam luci auctor ereptus, plane talis est, ut non hominis, sed ipsius Virtutis manibus videatur perscripta. Singula versus, singula sunt oracula. Quod si secundium Neoptolemum Naevianum, paucis est philosophandum, ex hoc libro est philosophandum, quippe molis tam exiguae, ut vix manum, sapientiae vero tantae, ut titulum suum non impleat modo, sed etiam superet. Iam Inscriptiones veteres, cum etiam in saxis et marmoribus consenescerent, nec in illa durissima materia durabiles essent, aeternitatem, si qua potest esse in rebus humanis, a GRUTERO acceperunt. Non illum sumptus, non labor abst erruit aut fatigavit, quin omnes monumentorum talium reliquias conquireret; ad quas cognoscendas non opus est tam vago per Europam discursu, non difficultate itinerum, non viatico. Unus Liber Romanus orbis est. Sublata sunt intervalla, sublata tot mensium et annorum milliaria: lapis lapidem contingit, et ex eorum tam longe dissitis quadris perpetuus veluti paries factus totum illud simul exhibet legendum, quod omnis peregrinatio quamvis et diligens, et diuturna et non vitâ brevior potuisset desperare. Nihil deinceps peribit, quod superest. Antea semper aliqua iniuria potentior erat saxis et aere: semper aliqua pars interibat, erat strages literarum multa: nunc omnibus saxis, omni aere sirmius est, quod omnibus laterculis est infirmius: nunc lapidea fides reperitur in papyro, cum papyracea fides ante fuerit in lapidibus. Ipse vero totus Inscriptionum Liberuna quaedam magna est Inseripeio GRUTERI, quae memoriam ipsius cum Consulum, cum Imperatorum memoriâ indelebilem praestat. Nec iam respondeo illis, qui laborem hunc tantummodo laborem vocant, unaque fructum desiderant, et voluptatem. Magnorum enim virorum iudiciis haeciudicia refutare facile esset, si tam esset necessarium. Manifesta certe res est, alterius fastidio non fieri deterius, quod per se bonum est. Nec vinum sine honore erit, quamvis aliqui sint, quorum natura cum vino inimicitiam gerit; neque Zoroaster fatuus fuit, qui viginti annis caseo victitavit, etiamsi multi plus abhorrent ab hoc obsonio, quam Pythagoras a faba. Sic Inscriptionibus etiam istis constabit sua laus, et utilitas, et delectamentum, etiamsi quidam non attingant, quidam tantum attingant, sed nec animo, nec scientia fruendi. Utilitatem si spectamus et intelligamus illam, quam Institores aut Proceres avaritiae definiunt, fatendum est, nullum hîc latere cadaver pro eiusmodi Vulturibus. Sin illam quae iudicatur ab
Eruditis, et temporum, sive rerum antiquitus gestarum ???riosis, emolumenta maxima sentiunt hinc sibi nasci, quitalium sunt studiorum. Iucunditatem vero fatis etiam intelligimus illo argumento, quod qui lapides huiusmodi nonnumquam effodiunt, paucissimis licet literis Romanis insignes, pnblicis muris eos includendostradunt, partim ne rursus aliquandopereant, partim ut ornamento sint, et negandae imperitiae. Quid multis? maximo praeiudicio debet esse, quod opus hoc Inscriptionum, ut supra diximus, Caesar approbavit. Iam Medicinam librorum quanta felicitate noster tractavit, quanta sollertiâ? Cum enim et libri morbos suoshabeant, Medicos habere nihil absurdi est. Morbosautem appellamus omnis generis iniurias, quibus valetudo literaria atteritur. Videtis me non liberter artem suo nominare vocabulo,, quia simul Criticam dixero paratos mihi video vel imperitos quosdam adolescentes, vel imperiosos nonullos senes, qui fastuose succlament, Cui bono? Nam utilium illi sive discipuli, sivedoctores fere opinionem hanc imbiberunt, Criticam nihil aliud esse, quam libidinem ponendi, aut tollendi in bonis scriptoribus, quicquid aut libro veteri placuit, aut nostro arbitratui. Nec intelligunt, eos qui laborem hunctrectant, legitime, in omni genereliteratum oportere esse versatos. Nihil in divin is et humanis extare debet, quod non illi legerint. Ex ista deinde varietate doctrinae nascitur illa vis de scriptis antiquis recte iudicandi, aut divinandi, quae paucis ideo contingit, quia paucis contingit quod hanc efficit. Sed tamen quaeritur, Cui bono? Ut barbaries, et insulsitas et falsitas, et caligo, et aliae mille pestes iubeantur e libris facessere, et locum cedere puris, sinceris, piopriis, apertis, et sanis. Cut bono? ut bona quae sunt, possint legi, quirecondita, penetrari, quae subtilia, capi. A Critico enim (sic appellamus sane hominem omnis eruditionis fecundum) nisi didiceris, quicquid uspiam reperitur difficileaut obscurum, ab alio frustra exspectes. Sed tamen Cui bono hoc? ut legas quod legis. Nam hoc non est legere, millesimam partem eorum quae legeris, non intelligere? Sum amus in manum Senecam: quotiesin luto, quoties in ten???bris, in erroribus haerebimus, nisi viam quandam Appiamsternat, lumen commodet, verum promat, quis? GRURTERUS aliquis natura acutus, usu exercitatus, veteri doctrina inexhaustus. Est enim infinitum quod ipsi debet hic auctor, sicut infinitum fuit, quod ipsi nocuit Librariorum ruditas et stupor.
Confitentur id viri in hoc studio Principes, quorum testimonia cum sine invidia perhibeantur, sine invidia vix leguntur. Fuit tamen ipsi conflict us quidam cum eximio Iuris Antistite, dum uterque Senecae aegrotanti manum commodans sui meriti gloriam praeferebat. Quod certamen inter ipsos certatum vix possis nolle, quin velis, vix velle, quin nolis. Adeo multum excidebat inter disceptandum humaniotis doctunae, adeo multum rursus inhumanioris censurae. GRUTERUS ipse calorem illum iuventutis saepe postea detestatus est. Cum n. optimus et doctissimus Ille, quem GRUTERUS paulo vehementius antea terigerat, Heidelbergam ipse quoque docendi causa venisset, reconciliatio primum inter ipsos fact a est, demde secuta propior notitia, et tandem apud GRUTERUM paenitentia scriptionis, ut ita loquar, piperatae. Nam si mihi constitisset, inquiebat noster, Dionysium virum essetam bonum, numquam quicquam nihi tanti fuisset, ut contra illum maum tam serio misissem. Audivimus haec ex ipso non semel, et ideo non omittendum duximus, ut quos prius offendit impetus, nuncdelectet iudicium. Quid enim gloriosius est, quam quam in literis censorem habueris, eundem habere approbatorem in vita? Quid etiam magis ingenuum, quam a quo dissideas propter diversas opiniones, eundem amare propter virtutem? Contumaces sunt et superbi, quos nullius facti paenitet, aut quos cum paenitet fateripudet. Nam istud nonnulli constantiam vocant, numquam sententiam mutare, et in inimicitiis praesertim, semper ultimum consentire in pacem ac charitatem. Iustus et candidus interdum a suisfactis dissentit, quoties rectius geri potuisse agnoscit. Morbus humanus est, numquam cedere, nec interdum sibi dicere, Hoc non debebas, hoc non ita debebas, illud potius debebas. Et tamen quidam hactenus morbum vincunt, ut sibi quidem dicant, ut aliisetiam confiteantur, id haud facile impetrent. GRUTERUS aperti ssime negavit sibi placere, quicquid placuisset aliquando cum alterius dolore, quasi diceret, etsi inter dissentientes duos tantum unus sit, qui recte sentiat, utrumque tamen posse et debere in hoc consentire, ut sine odio, sine ira, sine iniuria causam suam tueantur, et utramque bonam faciant, humaniter agendo. Haec mens, hic animus GRUTERI fuit: testis illius animi vox ipsius propria; testis eius vocis Ego, qui praesens audivi, notavi, et tibi, quisquis aliquando laesus es, hîc publicavi. Illud plane certum est, nihil verius dici posse, quam illud, quod in ore doctorum est,
et intebernis Librariorum passim legitur, Seneca Gruteri, Livius Gruteri, Cicero Gruteri, Plautus Gruteri, Sallustius Florus, Paterculus, Martialis, Panegyrici, Historia Augusta omnes omnes GRUTETI. Vere, quia GRUTERUS illos suos fecit demerendo: nisi forte adhuc rectius Seneca Senecae, Livius Livii, Cicero Ciceronis, et ita de reliquis dicendum putamus, sed addito semper altero titulo, VINDICIS GRUTERI. Multi enim bonos auctores ita producunt in lucem, ut illorum esse incipiant, qui male produxerunt, non qui bene genuerunt, GRUTERUS ita produxit, ut singuli extarent in singulis, et quicquid corruperat, mutaverat, expulerat, aetas, librarius, salsarius, restitueretur in integrum, in pristinum, in verum locum. Nempe sicut Lucius ille Madaurensis numquam potuisset pecudem in Thessalia indutam (nomen boni ominis causa sileo) rursus deponere, nisi gustatis salutiferis Rosis: ita plurimi scriptores, postquam pristinam formam mentemque amiserunt malis artibus, non poterant ad sese reverti, nisi GRUTERUS illis opem tulisset. Ideo Lipsius nostrum Perfecte in hoc genere versatum, Scaliger quidvis potuisse, Hein sius Rei literariae columnam, Rutgersius, virum de omni literarum genere supra captum saeculi virtutibus infesti, meritum esse scripserunt. Quales laudes si quis ex ceteris aut ex his ipsis excerpere omnes vellet, iniustam Panegyrici mensuram excresceret collecta moles. Nondum dixi de Suspicionum libris, in quibus, quod alibi vitium habetur; virtus est. Suspicatur enim, sed non ita, ut temere conceptis opinionibus de quoquam male sentiat, quae suspicionis natura est: (pinguibus haec interfamur.) Suspicatur, sed ut sapientes solent de rebus obscuris, dum mentis quadam sagacitate non communi latentia scrutantur, et in ipsis velut cubilibus deprehendunt. Alius artem vocaret divinandi, quippe quod non est et fuit, quid fuerit exsculpere, et ut iterum sit effi cere ad divinatorem pertinet, aut alioquin hominem ceteris diviniorem. Atqui hoc illud est, quod GRUTERUS suspiciatur. In titulo igitur modestia, inlibro interiore perspicacissimi ingenii pariter, et iudicii perpetuum exemplar. Omnes capit, quibus aliquis captus est, omnibus probat, quod dicit, quibus modo candor est, ut probent. Varius, elegans, disertus, argutus, doctus, facetus, serius. Nullius equidem Antiquas, aut Electa, Coniectanea, Praecidanea, aut quicquid callidarum inscriptionum est, contempserim: absit flagitim! Sed bona cuiusque venia dixerim, GRUTERUM in suis Suspicionibus non inferiorem gloriam ceteris esse consecutum.
Eam vero partem gloriae, quis dubitat, quin multo sibi auctiorem fecisset, si nobis reliquos libros triginta qui praeparati magis, quam parati erant obitum foras dedisset. At illi quibus nunc in latebris latent? quo pulvere pulverant? quo in situ sita sunt? Illic silicet, ubi Araneas (scriptum est GRUTERI civile nondum editum) araneis praetexta sordescit; ubi Commentarius in P. Syrum damnatas agit noctes; ubi nova Inscriptionum Veterum Collectanea iacent in deserto oblivionis; ubi ceteri libri qui publico destinati erant, privatis angustiis strangulantur: ubi tot Historici, tot Poetae, per margines, per vacua linearum intervalla doctissimis Annotationibus, Observationibus, Locis Communibus oppleti, quasi maculati spernuntur: ubi tot Adversaria, tot alia scripta seria aut ludicra carent usu et honore.
Multa enim talia vir studio sissimus concinnaverat in otio Palatino, quae deinde perfici non poterant, postquam exitiosissimum Germaniae bellum illas quoque terras, in quibus GRUTERUS aliq vammultos annos consederat, apprehendit: terras, ubi simplicissima Pietas, ubi optima studia, ubi Iustitia sanctissima devotione colebantur: terras, ubi Exules propter Religionem ex avitis sedibus fugati, et Patriam, et Religionem sibi redditam gaudebant: terras, ubi Fides et Candor commerciis humanis securitatem summam muniebant: ubi Viri Illustres, Viri Docti, Viri Prudentes numero densissimo, vel crescebant, vel insereb antur, ubi fertilites immensa facile longinqua propinqua superabat omnia: ubi vinum, ubi fruges, ubi flumina, montes, silvae, ignobilatem faciebant aliis provinciis domi nobilissimis: ubi denique longa serie Principes potentissimos, fortissimos, optimes. Regia Palaetinorum stirps educabat. Sed quod haec omnia non sunt, ut fuerunt, nulla maior causa est, quam quod ita fuerunt. Nihil enim intuitus est, quam quod a pluribus laudatur. Cum igitur incommoda nostra occasio essent odii, et bellum praedae, et successus cupiditatis, ab Occidenteprimum validus Hostis emissus, itineri suo propiora in conspectu nostrorum Confoederatorum subegit, neque pinguissimus Exercitus, qui tunc adventantibus obiacebat, quicquam contra conatus est. Idemque non multo post totius Patriae nostrae pretio pacem teterrimam, et nisi fama suo more mentitur, praemium redemit, nescio quod aut quale. Vulgus enim quicquid verisimile est, pro vero libere loquitur. Copiis itaque Confoederaterum statim dimissis, complexus est hostis quicquid potuit, antequam
gentilis noster Boiis, et Treboccorum Antistes ex Alsaticis advolarent, et fieret, quod Grae corum proverbio fertur, communis Mercurius, Nesciebamus illo tempore, quibus consiliis res gereretur, omnia suspecta erant proditionis, eaque de causa senes et quibus aut plus periculi, aut minus animi, in finitimas ditiones urbesque recesserunt. Inter illos fuit noster GRUTERUS, Discessit bonus senex cum paucorum liborum sarcinâ Brettam ad Generum, et cum hostis indies longe lateque grassaretur, Tubingam. Quam urbem quoties cogito totus in amorem, in laudes, in gratias uberrimas effundor. Quantum enim colui et dilexi GRUTERUM (colui autem et dilexiin patris loco) tantum colere et diligere debeo illos, qui GRUTERO suam urbem, suas domos, suos animos, et ceteras humanitatis forestam comiter aperuerunt. Numquam satis explicare potuit gratissimus mortali um; quibus officiis illum Academia tota, et quicquid illic est clarissimorum virorum cohonestaverit. Nihil publice, nihil privaatim cessatum est, aut omissum, eamque laudem luxuriantissimae comitatis ipse GRUTERUS pridem promulgavit una cum Bibliotheca Exulum, in cuius limine, pulcherrimam carissimorum nominum tabellam memoriae causa suspendit. Et cur meam quoque felicitatem dissimulem? quem in eadem urbe hospitali apud eosdem hospites quidem fluctus horum temporum exposuit, et earum haudum testem fecit, quas GRUTERUS tantopere probavit. Itaque quemadmodum prius illi, sic tunc mihi credidi. Confiteorenim illorum hum anitate factum esse, ut me postea haud paulo delicatiorem senserim, quoties aliis in locis aliorum superbia fuit devoranda. Quippe contemnere, dedignari, fastidire, tam frequens plerosque inter homines, quos aliqua dignitas afflavit, quam usitatum illic bonos amplecti. Nullum autem officium magis haeret animo, quam quod non ubique praestatur, neque qui quam accuratius meminit benefactum aut iniuriam, quam exul autmiser, siquidem illud calamitatis sensum habetat, haec acirit, et inflammat. Utique facilius solemus ferre maximum onus, quod nobis primum imponitur, quam aliud minimum, quod maximo adicitur. Contra bonus vultus, bona oratio, bonus animus solatio sunt oppressis, etsi praeter ista nihil accedit, quod magnopere mala emendet. Cum talibus dum GRUTERUS vivit et amicitiae vices suaviter alternat, quatuor hostes in totidem praedas Palatinatum distrahunt. Infestior Heidelbergam obsidet, sunestat, spoliat, privatas, publicas opes raptat, tantum non domos, arces, et quicquid invidetur, transporat.
Bibliothecam, quae per totam Europam vix parem habebat trans Alpes usque Pontifici dono mittit, et irreparabile decus non tantum Palatinatui, sed et sibi et toti Germaniae ereptum in montem Vaticanum relegat. Variis exercitiis vexatae et reliquae Bibliothecae, quas multitudo gregalis aut laceravit, aut disiecit, aut vilissimo pretio div endidit; paucae relictae sunt Dominis, nullae sinedamno. GRUTERIANA licet non tota perierit passa tamen est cladem insignem. Quaedam n. discerpta, quae dam foedata, quae dam conculcata, quae dam mutilate iacebant: Alia volumina supererant, alia, sine quibus relicta non erant integra, saepe desiderabantur; quaerebat liber librum. Miserabilis in illo facies, quod libros, praesertim nondum ligatos, et reliquam chartarum turbam, in qua nihil erat quod non merebatur clementiam, alii substernebant equis, aliifovendi, aut coquendi causa ferebant in ignem. Focus et furnus ardebant libris: equile candebat paginis: obscoevitatibus iumentorum conspurcabatur innocentissima do ctrinarum supellex, siebat papyraceus fumus et simus. Doletrecordaritot sum~orum virorum epistolas, quas ex toto orbe nostro GRUTERUS receperat prope innumeras, sic foede conflagrasse, aut turpibus aquis maceratas viliter tabuisse: quam solam iacturam equidem pluris taxo, quam ullam opulentissimam rapinam auri per dies illos tomentis et saevitia repertam. Satis mature nuntius huius rei ad Generum GRUTERI Brettam delatus est.f Is continuo ad illustrem quendam ex Ducibus literas dare, rem aperire, eum precibus obtestari, ut tantam perniciem imperio sisteret. Sed nihil effectum est, quia contra torrentem illum militarem nullus valebat obex, et Ducum iussa quamquam tunc audiebant milites, non auscultabant. Post dies paucos interiectos Gener ipseprofectus Hei delbergam, in venit domum inversam, Bibliothecam per pavimenta dissipatam, aut in fortuitos cumulos hinc inde collapsam. In stabulo et circa focum tristes conspiciebat reliquias barbaricae immanitatis.
Et quia de perditis laborare perdita cura videbatur supeistigigregi, quantum potuit, consuluit, simul obsecratum ivit Romani Praesules Legatum, qui occupandae Archibibliothecae causa missus erat, ut ex illa GRUTERIANOS libros liceret excenturiare. Amanuensis enim GRUTERI non paucos, eosque GRUTERO in usu familiares suo iudicio in armarium illud publicum transportaverat. Annuit precibus Legatus, sed instar IOVIS HOMERICI, partem dedit, partem negavit.
Nam de libris quidem editis assensit, eatamen conditione, si Tillius rem approbaret Chirographo; Tillius, qui tunc temporis poris numquam certus erat in certo loco, proinde frustra quaerendus. Et hocipsum annuere animum prodebat abnuentis. De Codicibus autem manu GRUTERI scriptis simpliciter a Pontifice sibi iniunctum dicebat, ut omnes conquireret, eosque vel ex Musaeo GRUTERI, vel ex Bibliothecae Palatinae contubernio cum cura eureret. Cum Tillius hinc inde volitaret, et universum iter flagraret latrociniis, cum libros scriptos disertim sibi vindicaret Romanus, totum depositum hoc remansit apud praedam capitalem. Poterant haec animum qua~vis firmissimum conterere, sed non aeque mentem GRUTERI. Nihil ad nostrum ista nisi quod more generosorum pectorum stomachatus est aliquantulum, aliquantulum iurgavit cum iniquitate, cum cupiditate, cum bello. Non gemitus, non lamentationes, non humile quicquam edidit, nec descendit ad pedes fortunae, cum ipsa supra caput assurgeret, sed velut e scopulo levitatem illi, vanitatem, furacitatem, infamiam exprobravit. Posthaec iterum se composuit, et intra quietem suam recessit: Iterum studiis otium dedit, et iniurias oblivioni. Quod si tamen aliquis casus aut sermo cum amicis memoriam talium illi renovaverat, laeto vultu desuis damnis disserebat, spretor iam praeteritorum, necminus gravibus dictis, quam liberali risu admirandus. Detumentibus interea nonnihil in Palatinatu rebus Tubingâ Brettam reversus apud Generum vixit, donec is, quod in religione non congrueret cum dominantibus, praefecturâ suâ decedere iussus est. Sub illud enim tempus atrox mandatum de recipiendis caeremoniis Romanis, et abicienda veritate sincera fremebat, cum paulo prius civibus Brettanis arma fuissent adempta, nequid in illis fiduciae restaret, si premerentur inclementius. Solent enim haud raro metui, qui lacessuntur obsequiis extremis.
Ibant per urbem Inquisitionis eius ministri, domos scrutantes, et cubilia, et arcas, et quicquid clave custoditur. Ventum erat in aedes etiam, ubi GRUTERUS tunc, absente Genero, cum filia solus agebat: petebantur arma? GRUTERUS qui iam tum cum suis alio, et inter istas postulationes absentiam Generi cogitabat, diffitebatur aequum esse, ut domino nescio et longinquo, res ulla tract aretur. At manipulus ille Martius, mandata, minas, vim loqui: noster ius, fas, fidem respondere: haec ne violent, monere. Effractor contra tempestatem militarem intonare, vultuque et verbis ignescere: noster
nihil terreri, sed nefas illi constanteroggerere, donec Deturionum unus, protervus latro, hastam bippennem contra senem inermem misit, et vano successu pro GRUTERO parietem sauciavit. Dei benesicium fuit, quod ferrum scelerato carnifici non obsecundavit: impium vero animum non illic concepit, sed attulit, qui tantum scelus fuit ausus sperare
Illum et Parentis crediderim sui
Fregisse cervicem, et penetralia
Sparsisse noctur no curore
Hospitis;
Illumego, si nomine ullo notus aut dignus esset, detestabilem atque exsecrabilem posteris facerem, et in vuln ere parietis aliquando, cum libertas rediisset, ignominiosum hoc inscriderem
IUVENIS THRASO,
INFAMIS PARRICIDA,
GRUTERO SENI
INNOCENTISSIMO VIRO
QUOD FACERE VOLUIT,
PARIETI FECIT.
Nam et Crates olim a quodam Nicodromo in faciem percussus, satis ad infamiam caedentis arbitratus est, si chartam inn fronte circumferret cum inscriptione NICODROMUS FECIT. Virum autem doctum et iustum, senem et inermem occidendi causa ferro petere, plus multo infamius est, quamicere Cratetem pugno. Barbare, si virtuti non pepercisti, quam oderas, pepercisse saltem senectuti: vel si quis adhuc respectus in te boni fuit, saltem cives meos audivisses, qui crudelitatem tuam laudibus GRUTERI, nisi bellua es, mitigassent. Horum nemini bonus senex gravis fuit unquam nemo illius iniuriam, nemo superbiam, nemo vocem cuiquam molestam allegavit. Vivebat domi sine strepitu, foris sine offensâ; obviis humanus et affabilis, benignus egenis, Plebeio et Senatori diversa similitudine gratus, dum in utriusque descendit argumentum, aut descendit, et secundum iudicium sapuit amborum. Audeo referre quod per idem tempus evenit, non speciosum quidem ad narrandum, sed hoc loco opportunum. Hiberno quodam die, cum terra splenderet nivibus, et caelum Sole, GRUTERUS somnolentiam cubicularem detersurus ambulatione suburbana, processit ab urbe Brettâ paulo longius, et in ipso descensu, qua collis modicus difficilius admittebat sursum nitentes vecturas,
puerulum conspicatur rustice braccatum, et toto corpore contra frigus densâ canabina munitum; collegerat autem in proxima silvâ satis gravem lignorum fascem, quem humi per gelatum nivis dorsum alligato sune non incommode trahebat, nisi quod iam fessus et auhelus, in vix perpetuis usibus lubricâ, sarcinam contra collem provehere frustra laborabat. GRUTERUS cum iam propius venisset, intellecta difficultate lignatoris, interrogat, cuias et evius? Respondet ille; Dominecivis sum Britannus, CAESARIS (ita patrem nominabant) filius. Ergo profecto, inquit GRUTERUS piaculum mihi sit, tibi negare auxilium. Nam et ego CAESARI ET CAESARIS filio olsequisum praebere debeo; et oum ioco deripit pallium, lignis imponit, et apprchenso mox fune, senex puero, et puer seni vires sociat, donec in planum subvecta materraiterum cedebat uni. Gratiis actis puer domum pergit, et ad patrem ingressus GRUTERI deprae dicat festivum alloquium, et quam tulisset ille suis laboribus tempestivam opem laetus exponit. Haec qui velut minuta, et memoriam non merentia contemnit, is forsan apud animum suum non reputat, quantum adhuc sibi desit ad facti tantilli pietatem. Puerum expedire cum frigore luct antem et onere, nihil magni est. At tu fortassis praeteriisses. Ito perreliquum charitatis ordinem, reperies semper aliquid non magnum. At hoc et illud et rurus aliud non magnum, tufortassis nunhuam in animum in ducis praestare. Quae si magna non sunt, qur negliguntur? Minuta res est homini opulento denacios interdum egenis portigere. Minuta res est iustam merredem operariis pendere: minuta res est obvios civilisalutatione afficere: at tufortassis ita durus es, ut nullius paupertate molliatis; ita sordidus, ut aliem as operas ter circumciso pretio redimas; ita fallidiosus, ut patriciam vocem numquam minori in dulgeas. Quae si tu facere, per ingenium tuum posses, protinus magna tibi viderentur, nec meministi, talia minora minimis fieri, cum qui facit, magni putat. In aliorum animis laus nostra nasci debet, in nostris virtus. Nec GRUTERUS unquam per haec gloriam captavit: Nobis permissum est in illius virtutes ambitiosius inquirere, nec earum quicquam, si per copiam liceret, oblitterare. Cum iam Brettae novus cultus, novi homines, nova impotentia civitatem urgerent, alio migrandi consilium certo sedit. Nam ipsum quoque Iuvenes quidam ex familia lesuetarum disputando sollicitabant, quibus illeprimum placide respondit, et semel etiam sententiam Augustini, quam non satis memoriteripsi meminerant, ex libro praesenti ostendit, docuitque aliis verbis,
et alio loco extare, quod ab illis et pro illis fuerat allatum. Deinde cum nec dum desisterent, quin ipsum tablibus obtunderent, libertate resumpta, mirart se dixit, ubi frontem reliquissent semibarbatuli iu venes, ut sperent docere senem sexagenarium, qui plures Patres in vita legerit, quam ipsi saltem vidissent. Lesuisas Senes et primarios (SCHOTTUM nominabat et SIRMONDUM) sibt mutuo honore litterarumque commercio coli: nullam tamen ab isiis de Religiore sibi molestiam exhiberi. Erat enim noster alienus ab istis velitationibus, quas nec in aliis probavit. Nam certaminat alia semper fere istis eventibus finiuntur, ut acerbius fiat odium inter partes, et nemo per illa melior. Mira res est, quod commissionibus factionum, argum entorum versutiis, clamoribus convitiis, mutuis exsecratio~ ibus Deo nos gratiores fieri putamus, cum amor, et pax, et mansuetudo, et praecedentium mater Fides nobisrem conficiant, quorum tamen postrema cura habetur, et inter disceptandum nulla. Haereses odisti? Dicam quae maximasit, Hypocrisis. Hanc prius exuamus. Quoties enim quisque deg loria Dei prius cogitat, quam de sua? Quotusquisque melius vivit, quam disputat? Quicquid dicas aut excipias, hanc hodie pietatem habemus. Ita vivitur Non disquirere volumus, sed vincere, non in caelum nos mutuo promovere, sed detrahere. Amere vero Deum et Proximum, quod Pietatis est compendium, tam procul a rixosis factionibus abest, quam nos a mutua pace. Hinc in Christiano orbe bella, cedes, exilia, egestas, fames, exitium. Sic amatur Deus, sic amatur proximus, sic denique disputatur. Hucaccedit quaedam alia dementia, quae frigere eos dicit in Religione, quos in contentiones non vident ardescere. Pontificio non oblocutus es? Pontificius haberis. Lutherane non reluctatus? Lutheranus audis. Caelvinistae non insultasti, Calvinista es. Istis enim nominibus invicem discedimus. Novi qui de GRUTERO propter hancipsam causam Transitionem sparserant. Sicut et David Chytraeus, quod in Academia Rostochiana GRUTERO, qui tunc ibidem Suetonium legobat, coniunctior erat, et studium rixandi aversabatur, Calviniani nominis invidiam sustinuit, Itaque
Effugere non est hosce Disputatores
Instant, morantur, persequuntur, occurrunt
Et hinc et illinc, usquequaque, quacumque.
Quos ut GRUTERUS numquam videret, et simul ab aliis saeculi malis remotior esset, in occipitio montis illius, qui Metropolim Palatinam praetexit ab Austro, praedium emit et secessum. Id inter silvas positum proximas culturâ spatiosi
fundi solam illam partem montis nudat, frugum et fructuum capax, pecori et pecudi benignum,
Non hîc lac aestate novum, non frigore defit.
Nihil hîc strepitûs, nisi quas aestate silvicolae volucres, aut avitia domestica, aut mugient es blantesque divitiae, aut sibilantes ventorum lasciviae reddunt. Ad hoc secretum GRUTERUS omnibus desideriis festin abat, quamvis ipsa Bretta non mediocriter etiam suo quodam genio eum retinere videbatur. Situm enim commendabat humilis et porrectus clivus; circa muros gratiam habebant horti, prata, vineae. Sedes ipsa nobilitatem auxerat partu Philippi Melanchchonis. et notabili constantiâ, quam non solum contra vicinum quendam Principem olim, sed et nuper ostendit contra hostem novissimum, dum prope postrema deditionis necessitatem accepit, diuque nihil horruit exempla vicinorum, quos fides sua pessundedit, iugulante Bavaro milite quicquid resistendo docueratse non posse prodere Domino suo sacramentum. Et hoc quidem tempore spectata fuit praecipue prudentia, et vigilans cura OSWALDI SMENDI, qui solus praefectus urbis tunc, et ipse Gener GRUTERI, virnumquam civibus ob merita pulcherrima, neonobis ob insignes virtutes, inter laudes Soceri oblivisendus. Tandem igitur noster Bvettâ discedit carus a charis, sed tamen cum charitatibus. Ventum erat HEIDELSHEIMIUM, quod oppidum est vetus nuper dimidia sui parte cinefactum, et paucis milliaribus Brettâ divisum. In eo Senatores, cum de GRUTERO intellexissent, ilico venerunt, hospitem tantae famae salutaturi, relictis interim domi mandatis, ut prandium quam optimum instrueretur. Rogabant deinde GRUTERUM, ipsorum frugalitatem ne sperneret, veniret pransum. Id honori sibi futurum et gaudio. Obsecurtus est GRUTERUS, et in illo prandio frontem explicavit hilariter. Vehementer enim delect avit illum comitas inexpectata, necin oppido nuper exusto et direpto, quodque vix trivialem litteraturam hoverat, suum nomen vel auditum esse unquam, vel amari credere potuisset. Hactenus felix huius loci memoria, sed non longe post sane quam tristis et luctuosa. Nam cum GRUTERUS, postquam Heidelbergam venerat, deesse sibi quaedam intelligeret ad maturandam editionem Livii postremam, a Genero petiit, ut Brettam recurreret, ubi lucubrationum suarum instrumenta servabantur. Nec quicquid ille cunctatus, ut est homo promputs, ivit, et plaustro necessariis rebus
onerato relegere coepit ad Socerum iter. Vix aliquot milliaria promoverat, cum ipsas prope ante portas Heidelshemii, quâ iam transiverat, tres equites Galli aggrediuntur venientem, eximproviso: nec mora, sclopeta promunt, ignem et ictum edunt, capiti vulnus destinatum pileo et pilis adigunt, interfecturi nisi ocius ex equo desiliisset. Protinus inde assultant Amanuensem, et quia hic plaustri obtentu videbatur moliturus sclopetum quod ferebat simul ne praedam argentariam fuga frustaretur, binis glandibus miseri adolescentis pectus traiciunt, quod volunt, rapiunt, avolant, impune sunt. Nam etsi postea rescitum sub quibus signis mererent, et si ductori scelus in dicatum, nihil tamen aut latrocinium, aut homicidium meruit animadversionis. Hac hodie disciplina gaudet militia. Commovit hic casus GRUTERUM non mediocriter. Nam et Generi periculum, et nefaria caedes pariter consternabant. Erat enim interfectus ille iuvenis admodum dexterin omnibus, quae mandabatur. GRUTERI manum expedite, quod inexercitatus haud facile praestiterit, et exprimebat litteris optimis, cetera studiorum et militiae non inexpertus, nec GRUTERO indictus in praefatione Liviana. Sic hac quoque calamitate defung endum fuit.
At Heideibergae magni restabant stimuli, qui publicas et privatas illi miserias refodiebant. Totus habitus urbis mutatus erat. Bibliotheca Principis nusquam, amici nusquam: ubique violentia; nulla fides; addeq??? od nec diuturna sedes inter tot adventicias leges, praesertim illas, quas qui non servat melior est, quam qui servat, et in quibus consientia ius habet vetandi. Nam Religionem suam qui non missam faceret, nemo tolerabatur.f Viennenses quidem aliquot amici, quos Deus sospitet, promittebant nostro libertatem, si Caesari per littetas supplicaret. Sed verebatur GRUTERUS, ne Rei palatinae usurpatores, quibus Heidelberga suberat, iniquos sibi faceret, si statim Caesaris indulgentiam imploraret, praeteritâ gratia propinquiore. Statuit igitur prius hanc tent are siquid forte posset obtineri sine molestia Imperatoris. Sed dum Cancellarium eo nomine compellatum venit, admissio negatur per servulum. Iubetur alium nescio quem adhe Vicatium, cui quid venerit exponat. GRUTERO haec dedignatio non placuit, et vilitas habebatur in liminer reici, nec ominnari bene principium permittebat, quod fieret per repulsam. Redit igitur domum suam, redit in consilium um animo qua ratione moderari posset fortunam cavillatricem.
Dum haee aguntur, domus montana, quam in secessu suo curaverat aedificandam, facta fuit habitabilis. Illam igitur Heidelbergensem, quae totius civit atis loco amoenissimo, si quid iudicio, sita fuit, omittit, et cum Genero ceterisque pignoribus in solitudinem migrat, relicto tantum veteri custode, et multorum annorum famulo Caspare Schedie; cuius nomen in aliqua lacinia memoriae Gruterianae merito videtur apponi. Pertria namque decennia, haud multo minus in Bibliotheca Principis, primum Me'isso propinquo suo, deinde GRUTERO liberalem operam navavit. Homo non multum infra aetatem GRUTERI, notandiperitus, caeteta numerandus inter rudes, sed profecto quem censeres cum Varronesuo domestico de litteris certare posse. Cum in Bibliothecam ventum erat, totum illum Se~atum Populumque librorum, Sicut Cyneas Pyrrhi legatus, patres et cives Romanos suis nominibus persalutabat. Statim illi locus et loculamentum in promptu. Iam patriam in signiorum codicum, unde advenissent, pretia, quibus constitissent, dignitatem, quâ venerabilesessent, mire callebat. Vultus illi serius, quasi cum avo Crassi de vitando risu sponsionem fecisset, sermo gravis, et qualis decet imperantes. In his tamen nihil assectabat, suos sibimet dederatmores ab ingenio. Si quid ipsi videbatur, id valde videbatur, ne domino quidem dissimulaturus, si quid minusprobaret. Anxius in officio et superstitiosus, fidelis ad unguem, compositus et ordinis amicus, praecipue frugalis. Per aliquot annos sibi solus familia, sibi dominus, sibi contubernalis, sibi coquus, nisi cum malebatie; unare, aut cenare sine fumo. Stoicus non in stitutus, sed natus. Nec quisquam illum videbatur dimoverepotuisse ab illa consuetudine vivendi. Rogaverat illum Smendius, ut emigraret in sum villam, et illius com~oditatibus secum frueretur, ut pote iam vetulus. Respondit, non esse suum tam com mode cum alterius commodo vivere. Ergo offerebat ipsi legumina, fructus, et alia, quae ruri nascuntur, respon dit, ea esse morbis officiesa, sibi habendam rationem valetudinu, nec aegrotare sibi libere, quod insulubre sit, nec licere, quia sumptuossim sit. Medicis enim non sufficere loculos Schadii, Semper advocationem innveniebat, ne viveret alieno. Cum iuberetui ad aliam Religionem transire, aut exire foras, hoc malo, inquit, quam illud. Si non licebit vivere in urbe, licebit in agris aut in silvis. Aliquid semper Deus suppeditabit radieis aut herbae, quod spiritum hunc alat, non diu moraturum, Aliquando cum lues Heidelbergae
civitatem venenasset, et ipse febreculam vesperi nactus plane crederet, se publico morbo letaliter infectum, clausis diligenter cubiculi foribus per fenestram aliquem ex notis monuit, se pestilentia correptum nunc cubitum ire, si quis se cenvenium velit eras, hic inventurum mortuum. Hoc voluisse, ne nesciret. Invenerat eum Smendius aliquando mane, cum dies nondum emersisset totus e nocte, obsoleto bardocu cullo velut vaginâ tectum, ut empusam aut larvam nocturnam posses suspicari, rogat itaque Smendius in quod spectrum se tiansformasset. Sic, inquit, munio domi bonas vestas. Vobis ditibus, qui talia ridetis, facile est veteranovis mutare, nostrum est nova veteribus tueri.
Profitebatur etiam nonnumquam ingenium, cum Smendio rus eundem esset, ubi dicebantur milites vagari, qui graviores solebant discedere, quam venire, paratos aliquot viginti nummos aereos, quibus hodie pro calculis utimur, clam Smendio condidit in manum, et hos, inquit, cum in fures istos inciderts, pro verts nummis, rapacissimus illis nebulonibus in terram obice Interim, dumipsi ruisnt in praedam, tu subditis calcaribus volucrem equis in fugam age, salvis nummis. Adeo sollicitus erat pro saulte herili, nescius quanto versatiores sint in his artibus, qui vivunt sub signis, quam qui sub umbra.
Ser revocat nos GRUTERUS in suos fundos. Illicoptimus pater totis conatibus agricolam induit, ocreas rusticas contralutum emit et aquam, cucullum contra saevitiam aeris et ventorum comparat, hortas plantis, agros frugibus dividit, rusticatur, villicatur. Assuerat enim a multis iam annis huic voluptati, ut hortos coleret, herbas nosceret, plantas, olera, fores sererer. Sepe invenimus illum manus habentem nudas ad cubitum, serdidas ab humo, saepe palâ, saepe rast ograves. Non enim sic in hortis versabatur, ut solent delicati, quilumina tantum pascunt, et naribus blandiuntur, quos fructus iuvat, labor non iuvat, qui sub vino nascente vinum bibunt, et epulandi causa sub umbras adducunt suas umbras, qui numquam terrâ inquinant candidas et illas
Cuniculi capillo
Vel anseris medulla vel imula ovicilla
molliores manus ac vestes; quibus ad minimas molestias in ore est, lassus sum, morior calore, sudor me necat, pulvis suffocat, occidit figus. Nostrum delectabat in labore fructus, et in fructu postea labor. Ille manibus suis infodiebat, quod debuit nasci, extrahebat, quod nocuit nascendo.
Iucundum illnon tantum terram tractare, sed etiam laetamen. Risimus aliquando cum in stabulo retrimentum equinum tolleret, et odore laudato, malle se diceret hoc olere quam pyxidas e vomica peregrinae capreae pretiosas. Adeo honestius ducebat agricolam aut pecuarium esse, quam voluptuarium.
Sed in villula morbus illi cito talibus exercitiis interdixit. Repetebat enim illum vetus malum, quod vivente adhuc Henrico Smetio, cuius GRUTERUS Gener erat, primis offensis apparuerat. Fuit autem vertigo capitis e siccitate cerebri, sicut Smetius cum Postio iudicavit, orta. Et quia Smetius aliquid Apolectici metuebat, sanguinem tum primum misit in pede numquam prius id facere, nec deinceps iterare so litus. Nam et e medecin is non libenterrepara bat valetudinem. Abhorrebat inprimis ab illis tot mistionibus, simplici curationi amicior. In morborum principiis non ilico consulebat Medicos. Sed inter ambulandum obviam aliquam herbam aut radicem notae salubritatis ita crudam, haud uno restitutionis experimento manducabat. Idque sic evenisse quodam gratiae divinae interventu testatum reliquit in Adversariis suis breviter ac velut per in dicem notatis. At morbus ille vetus et princeps subinde ad ingenium redibat, manifestis etiam crescendi gradibus deprehensus. Nam ultimis annis prope perpetuus fuit, et exquisite molestus, nec somnum innterdum capere passus, nec laborem. Hunctamen plerumque vindicavit, et studiis, etiam morbo rixante, tempus indulsit, sed maiori patientia, quam fructu, nec sic tamen sine fructu. Semper enim aliquid meditabatur, quod publico prodesset. Nam per illos ipsos morbidos annos praeter Bibltothecam exulum, duo Florilegii Magni volumina procudit, et Livium cum quinquaginta aliquot Dissertationibus ad Tacitum feliciter exire iussit. Ne tunc quidem curis rusticanis abstinuit, cum eum Hepaticus ille morbus et Vertigo, rotusque comitatus malorum infestissimis machinis oppugnaret. De serendo locutus est, de plantando. Loca, terram, caelum consideravit. Senem aegrum, vicinum morti, ac animam tantum non in oregerentem quis vidit ambulantem, prandentem, disserentem? Sic visus est GRUTERUS. Quid mirum si communi more non aegrotavit, non mortuus est, qui communi mote non valuit, non vixit? Lectum enim non delegit, nisi postquam sensit illud appropinquare, quod iacentem aut invenit, aut facit: cumque iam tempestivum esset, monnstrato lectulo, hîc, inquit, moriar. Incubuit itaque, secum
iter suum meditatus est, per fidem nihil timuit, per Christum nihil habuit timendum. His enim duobus firmamentis (sive placet unum vocare) nitebatur. Nequetum demum deprehensus est a morte, sed ipse multo prius deprehendit mortem non occultis vestigiis venientem. Itaque mundum dixit non amplius pertinere ad suas curas, cuncta seresignasse Deo, cuius ad in finitam misericordiam se nihil afferre, quam animam humilem in agnitione sui, exaltantem in merite Christi. Ita sensit, ita locurtus est, ita scripsit. Inter haec obdormivit, exspiravit. Durum verbum, durum hercule, quodque solum vocem meam hîc sistere posset, quod solum efficere, ut orationis naufragium in portu facerem, et repentino silentio exiguum illud quod restat ad perorandum per sum~um dolorem sepelirem. Sed confirmandus est animus velideo, quod qui constantiam praecipue laudavit in vivente, haud dignum facinus admitteret, si parum constanter honorem exsequeretur defuncto.
Narro tibi, Sidus nostrum Palatinum, e densis coniurationum nubibus aliquando rursus emersurum, cui GRUTERUS ita carus habebatur, ut in mediis adversitatibus illi suggereret spem meliorem. Narro tibi Groninga, quae GRUTERUM paulo ante obitum, et mox sub extremam eius horam ad Professionem Historiarum et linguae Graecae benevolentissimis litteris evocasti. Narro tibi Dania, quae votis paribus illum, et conditionibus videndis, non ut doceret in Academia, sed ut splen deret exoptasti. Narto vobis Magni illius Francisci Bennae Digvierit amicis et consiliorum consciis, qui sicut Digvierius antea GRUTERUM hum anissimâ scriptione tentaverat, ut auspicia tanti Herois sequeretur in Galliam, sic ipsi propriis desideriis eundem ad obsequendum hortabamini. Narro tibi, Amplissime Claudi Expilli magni Regis magnum decus, qui Nostrum in illas partes tuo quoque suffragio vel prae cipue trahebas. Natro tibi Nobilissime Carole Perinette Maugarniaci Domine, qui GRUTERUM Gratianopolim invitasti, ut extra Germaniae turbas in vestnis oculis, in ulnis, in praediis, in communibus fortunis vestris viveret.
Narro vobis, Eximii per Europam viri, qui amore cum GRUTERO certastis et litteris. Narro vobis, inquam, tristissima veritate, GRUTERUM fruitra nunc sperari, frustra optari, frustra vocari. Abiit abiit illuc, ubi multae dicuntur esse habitationes, ubi magnus Amicaus et Frater noster vivit et regnat, ubi Sapientia non docetur, nec discitur, sed cernitur et scitur. Ubi Professio communis est et aeterna, laudare;
ubi stipendium sempiternum, vivere; ubi nec Proscribens, nec Proscriptor; ubi nulla librorum cura, sed supra bilbliothecas omnes, supra cunctas humanas aestimationes, unus, optimus, maximus, sanctus Liber, inquo nomina nostra scripta sunt inter heredes vitae Caelestis. Ubi non horti nostri, non rura nos delectant aut exercent: sed ubi nos ipsi fructus summs, et arbores satae ad ripas aquarum, quae fructum suum suo tempore ferunt, et foliis comant semper viremptibus. Eo eo concessit illetot expetitus egregiis factionibus, quam litem Deus sapienter decidit, et quod invidiâ solum carere poterat, suum bonum confiscavit. Id quam visa Iusto iustefactum est, quamvis dolere quasi expostulare est: tamen sine querela, sine gemitu nobis tam cari capitis iactura non abibit.
Ignoscenobis, rerum humanarum summa et liberrima potestas, quod tuum tibireddere numquam possumus, quin affligamur. Ignosce, si quid et mihi deinceps redibit in praecordia. Quoties enim liberos GRUTERI, quoties in teriores Amicos eius, quoties Me, quem non postremo loco dilexit, inspexero, nihil profecto obstabit, quin ipsa solatia vulnus utcumque obductum rescindant. Numquam patriam nostram, numquam tuam in illa, GRUTERE, domum, numquam montemillum agellis tuis suppositum, numquam monumenta tua meis oculis obiciet Fortuna, quin me obiciat simul acerbissimo dolori. Quoties enim saeculum hocinfidum, intutum, fucatum, bilingue, superbum, rapax, avarum, et quicquid nimis verum est, cogitavero; toties in mentem mihi revocabitur tua fildes, tua sinceritas, tuus candor, tuum illud verum os, tuus ille modestus animus, tuum illud iustum, benignum, aureum pectus. Quicquid autem idem saeculum istud totidem suis malis artibus instructum adversus me, sicut pridem coepit, molietur, tuam ego patientiam, tuam tranquillitatem, tuum contemptum animose opponam. Superi velint, GRUTERE, ur rectius in his imitatorem tuum agam, quam laudatorem. DIXI.
Aliam insuper Orationem de vita morte et Libris GRUTERI edidit FRID ERICUS HERM FLAYD ERUS Tubinga annor 628. in 12. Obiit autem An. M DC CXXVII. die XX. Septembris, annos natus sexaginta sex, menses novem, dies septemdecim, in Bernheldiane suo proxime Heidelbergam, et III. Octobr, in Templo Petrino Heidelberget sepultuo.
GRATUS es IN VERSU, GRUTERE diserte, sonoro,
Ut te vix alter gratior esse queat.
Delocuplete penu tu cuncta reconditapromis,
Ore susurranteîs ac imitaris apes.
Qua veluti Nectar delibant nobile florum,
Et stipant liquidis cerea regna favis.
Sic tu, quicquid habet Latium, vel Gretcia quic quid,
Congeris in genii fertlioris opus.
Huius opes quoties summis degusto labellis,
Ilico me saturum lectio prima facit.
Causam quetris? habe: Quo daps est dulcior, eius
Gignit eo citius copia dividiam.
SAM. ROSENBOMIUS.
Parve nec in longum spatio diffuse, sed idem
Teutonius imperii gloria magna, Nicer.
Multa quidem loete quondam spectata requiris,
Et cur indoleas plurimacausa tibi est.
Cur feriasplactu ripas miser abilis unda,
Cur lachrimis mixto flumine maestus eas.
Mî neque tot privata vacat, neque publica flere
Damma: tot in causas neferar, una facit:
Cana situ manus, et veteris monumenta papyri,
Pretmia quet belli maxima Tybris habei.
Sed Solamen erat nobis GRUTERUS abunde,
Et pro mille libris optimus ipse liber.
Ille quod ante oculis, fido mox pectore servans.
Innumerum memori mente temvat opus.
Hunc quoque perdidimus, ne quis iam possit ab orbe
Germano, foedam pellere barbariem;
Tene ego, tene meis ausim lugere Camenis?
Et sperem post te verba Latina loqui?
Non faciam, tantos deceant quet sola dolores,
Sunt vasti gemitus, et sine voce soni.
HUGO GROTIUS.
Muta Palatini quod Bibliotheca recessit,
Illa fere innumeris elara Volumincbus,
Illaque Niliacet poterat quet vincere palmas,
Ft Vaticanet obsistere luminibus;
Quodque Heidelberga Romam captiva migravit;
Iactura haec equidem vix reparabilu est.
Mutam at vocalis quod Bibliotheca secuta est,
Illa tot aureolis feta Voluminibus.
Quet poterat Romet pretsepta, et condere Athenis.
Flexanimoque artes quas libet ore loqui;
Nempe quod e terris magnus GRUTERUS abivit;
Iactura omnino hetc irreparabilis est.
THOMAS LANSIUS.
Suspitionum libri IX in quibus varia scriptorum loca, praecipue vero Plauti, Apulaei et Senecae Philosophiemendantur et illustrantur: VVitteb. 1591. in 8.
Confirmatio suspitionum extraordinariarum, contra Dionysii Godofredi coniecturas et varias lectiones in Senecam Philosophum: Francof. 1591. in 8.
Animadversiones in L. Annaeum Senecam: Genevet 1594. in 8. Francof. 1596. in fol Heidelb. 1600. in 8.
Publ. Papinii Statii Opera, ex recensione. Gruteriana: Heidelberget 1600.
Martialis: Francof. 1602. in 16. cum notis: Lugd. 1619. in 8.
Pericula Poetica: Heidelb. 1587. in 8.
Commentarii ad insigniora loca Taciti atque Onosandri: Francofurti 1604. in 4. 1607. in 8. Amsterod. 1673. in 8.
Inscriptiones totius orbis Romani antiquae: Accessit Appendix. plurium Epigrammatum: Francof. 1601. in 4. 1602. 1616. in Fol.
C. Salustii Opera omnia cum notis. Francof 1607. in 8.
Pancgyrici Verteres ad antiquam, qua editionem, qua scripturam infinitis locis emendati et aucti: ibid. 1607. in 16.
Comment in Onosandri Strategicum, sive de Imperatoris Institutione: ibid. 1604. Helmstadii 1619. in 4.
C. Velleii Paterculi Historiae Romanae, ex eius recensione: Francof. 1607. Patavii 1600. in 12.
Lampas, sivefas Artium liberalium, hoc est, Thesaurus Criticus, in quo infinitis locis Theologorum, Iurisconsultorum, Medicorum, Philosophorum, Oratorum, Historicorum et Poetarum, Grammaticorum etc. scripta
supplentur, corriguntur et illustrantur, Volum. VII. Franc. 1602 1605. 1607. In 8.
Notae Tullii Tyronis et Annaei Senecae, sive Characteres, quibus utebantur Romani Veteres in scriptura compendiaria, ubi littera verbum facit. Opusmirabile et quod praeterea optimi Glossarii vicem praestare possit: ibid. 1603. in fol.
Florilegium Ethico-Politicum, cum Gnomis Paraemissque Graecorum, Proverbiis Germanicis, Belgicis Britannicis, Italicis, Gallicis et Hispanici: Francof. 1611. in. 8.
Polyantheae, sive Florilegii Magni pars secunda: Argent. 1624. 1645. infol.
Historiae Augustae Scriptores Latini Minores cum notis Politicis: Francof. 1609. 1611. in fol.
Titi Livii libriomnes superstites castigati ad fidem vetustissimorum MSS. Codicum: Francof. 1609. 1612. 1634. in 8. 1628. in Fol.
M. Tullii Ciceronis Opera omnia cum notis Iani Guilielmi et Iani Gruteri: Hamburgi 1619. in fol. Lugd. Batav. 1661. in 4.
Bibliotheca Exulum, seu Enchiridion divinae humanae queque prudentiae: Argent. 1624. in 12. Francof. 1625. in 8.
Christophori Pflugii (id est, Iani Gruteri, Vid. de scriptis et Scriptoribus Anonymis Syntagma Vincentii Placcii nuperrime editum p. 238.) Epistola monitoria, sive ad Lectorem novae editioni Plauti, quae modo adornatur, praefigenda, in qua fatuitas Apologiae Ioannis Philippi Parei, contra Ianum Gruterum detegitur: VVitteb. 1620. in 8.
Eustathi Su. P. (id est eiusdem Gruteri, ut ipse Pareus indicatin Provocatione ad Senatum Criticum) contra Pareum: Francof. 1620. in 8.
Plinii Panegyricus cum Annotationibus Gruteri et aliorum: Lugd. Batav. 1675. in 8.