APprobata, et ab ipsis naturae Mystis, ipsaque experientia recepta est sententia surculos referre indolem seu ingenium ipsarum arborum, ac ex ramorum constitutione et temperamento, trunci sive stirpis notitiam plenius innotescere. Cum enim ramuli, omnem suum vigorem et humorem, trunci beneficio obtineant, inde illorum qualis natura, talis et huiusconstitutio. Effati huius verissimi; non est ut longe, aut aliunde petita huc accersamus exempla, cum hodiernum funus, illustre satis, huic pronuntiato perhibeat testimonium. Ante bien nium ferme, surculus aliquis stirpis nunc evulsae exaruit, quando Sophia Sturzia pie defuncti parentis, melliss. ac suaviss. filiola, terrae, omn. nostrum matri est reddita.
Tunc equidem vix quispiam, Clarissimi ac Nobilissimiparentis collegae et amici nostri, dum vivebat, desideratissimi, clepsydrae vitae humanae arenulas, tam cito decurrisset (quod nunc proh dolor maesti comperimus) existimasset: aetatis enim vigor, virium corporis (ut nobis videbatur) constantia, filum vitae humanae ita inexspectato ruptum iri, non portendebant. Cum autem pie defuncti clarissimi collegae nostri, hoc potissimum tempore, ex vitae huius gurgustio consideramus emigrationem, non iniuria, gratulemurne ipsi ex hac vitâ transitum; an vero lacrimis eundem prosequamur, dubitamus. Postquam accuratius, ut decet, expendimus ob viri huius ex cellentissimi beatum, ex hac lacrimarum valle, transitum Rem publ. nostram literariam Professore ac cive eximio, viduam maestissimam marito suavissimo, parentes filio in honoris fastigio constituto, liberos patre dilectissimo, fratres ac sorores fratreiucundissimo, affines, agnatos et cognatos, amico certissimo, orbatos esse, non possumus non ingemiscere, nec quemquam esse autumo, qui inficiari audeat, almam matrem Academiam, unius huius obitu iacturam, profundis suspiriis ac gemitibus prosequendam, passam esse. At dum tempora, in quibus eheu vivimus, miserrima et calamitosissima considero, quantisque malis et periculis, nobis (quod metuendum) im~inentibus, praereptus sit expendo, non possum illam non terque quaterque beatum praedicare, quia delabore ad refrigerium, de agone ad bravium de morte ad vitam de fabulâ ad veritatem de fide ad notitiam, de peregrinatione ad patriam, emigravit; eo quidem tempore, quando ratione aetatis, multis annis magno Academiae commodo supervixisse potuisset. Natus autem est pie defunctus noster collega in Daniâ, Haffniae scilicet, ex nobili Sturziorum familia, avum paternum habuit CHRISTOPHORUM STURZIUM, dominum hereditarium in Serben virum ingenio, doctrinâ et prudentiâ excultissimum qui WILHELMI MARCHIONIS Brandenburgensis et Rigensis Archiepiscopi, eiusdemque coadiutoris Christophori Megapolitanorum Principis Illustrissimi Cancellarius, rebus maximi momenti non interfuit solum, sed et diligentissime praefuit. Cumque ob exhibitam principibus suis fidelitatem, ab eorundem adversariis, carceris squalorem experiri cogeretur, tandem, Deo innocentiam omnibus manifestante, auctoritate Imperatoreâ Ferdinandi, Romanorum Imperatoris invictissimi pristinam dignitatem recuperavit. Aviam maternam autem ANNAM a PALEN ex nobili apud Livonos prosapiâ ortam,
matronam eximiis virtutibus conspicuam. Pater ipsi fuit, avo cognominis, CHRISTOPHORUS STURZIUS, I. U. D. celeberrimus, ac historiatum in hac nostra Universitate Professor publicus et sollertissimus, ac serenissimorum Regum Daniae Friderici Secundi, et Poloniae Sigismundi Tertii, Consiliarius eminentissimus. Cui olim Programmate funebri Martinus Chemnitius I. U. D. et Academiae huius Profenor tale dedit encomium: valde ipsum (CHRISTOPHORUM STURZIUM pie defuncti collegae patrem etc.) amavit magnus ille David Chytraus ingeniorum acerrimus aestimator, cuius etiam consilio ad publicam historiarum lectionem vocatus est. Quanta vero cum laude provinciae huic profuerit, quanta dexteritate, quantâ suavitate, quantâ auditorum cum utilitate docuerit, testes sumus, et nunc demum, ubi bona ea, quae in potestate habuimus, amisimus, recte intelligemus. Quanta vero eius fuit eloquentia? quae dicendi vis? quoties non solum magna cum delectatione, sed etiam admiratione illum derebus gravissimis dicentem, et memoriter sine chartae subsidio ad integras horas perorantem audivimus? Equidem ea in parte omnibus palmam, et una etiam spem ad illum laudis apicem perveniendi praeripuisse videtur. Fuit in coincredibile legendi discendique studium, stupenda et divinamemoria, et non modo plurima legerat, sed eadem etiam exacte meminerat, et in usum iuventutis apre expromere noverat. Haec Chemnit. de pie defuncti nostri collegae patre, visum vero est eadem hoc loco repetere, quia talia, si non maiora, de filio verissime affirmantur. Matrem defuncti nostri collegae quod attinet, illa per Dei gratiam adhuc vitae huius usura sivitur, ac filium carissimum morte praereptum, largissimis lacrumis persequitur. Quae cum matrimonio primo BERNHARDO LUSCHOVIO, civi huius Rei pub. primario elocata, ac deinde pie defuncti nostri parenti CHRISTOPHORO STURZIO (anim advertens enim Clariss. Dn D. Bartholomaus Clingius, ICtus eximius et Professor nostri Lycaei eminentissimus, et Illustriss. ac Celsiss. Principum Megapol. Consiliarius, ingenii illius felicitatem arctiori eum nexu sibi devincire voluit, ideoque exfratre neptem ipsi in matrimonium collocavit) desponsata: nunc autem Amplissimo, Clarissimo et Consultissimo Viro Dn. IOHANNI MORINGIO, I. U. D. et practico celeberrimo, Rei publ. Rostochiensis Consiliario et Protonotario, nec non diversarum civitatum in Ducatu Megapolitano Syndico eminentissimo, tertio coniugio
felicissime copulata est. Patrem illa habuit IAGOBUM CLIGIUM, civem Freibergensem primarium praedicti Doctoris Bartholomaei Clingii Fratrem, qui ex dilectissima coniuge Weinbrandt Gantzenacht, CATHARINAM CLINGIAM filiam unicam suscepit.
His nobilibus et clarissimis parentibus ac laudatis maioribus ortum pie defunctum nostrum collegam nihil iuvit paterna et avitae virtutis et eruditionis copia, ut maternae familiae splendor, quin importuna mors, omnibus manus obscuras iniciens, illum in censum suum transferret, eo quidem tempore, (quod maxime dolendum) quando aetatis annum 46. primum elapso Festo Paschatos, ingressus esset. postquam autem dictis parentibus CHRISTOPHORO STURZIO, Friderici Secundi et Sigismundi Tertii. potentissimorum Regum Daniae et Poloniae Consiliario, et CATHARINA CLINGIA, matrona virtutibus sexum femineum decentibus conspicua natus, ac deinceps in timore ac admonitione Domini educatus esset, magna discendi aviditate hîc Rostochii prima literarum iecit fundamenta. Quibus felicissime iactis, in Poloniam studiorum continuandorum gratia abiit. Inde redux factus, nihil de pristino ergo literarum studia ardore remisi, soolmaiori, quam ante alacritate coeptam studiorum telam feliciter pertexuit. Postea itineris socius electus est, a praedicto Dn. D. IOHANNE MORINGIO etc. quo cum Spiram et Basilaeam concessit. Quia vero alicubi fuisse non laudandum, sed alicubibene vixisse commendandum, praeterea ut testimonium aliquod publicum, vitae beneactae obtineret summâ cum laude, sub Clarissimi et Consultissimi Dn. D. MORINGII praesidio publice Basileae de materiâ iuris gravissimâ respondit, quibus primitiis, quid deinceps exspectandum a se esset, ipso opere declaravit, neque eventus conceptam spem fefellit. His ita expeditis peregrinationum (modicarum) secum mature expendit utilitates. Dicentibus enim politicis, multum prodest varias Res publ. earumque leges habere cognitas: nam ipsi, secundum eas consilia nostra eo melius dirigere possimus. Profectusitaque coloniam, statum Academiae et Reipuo magna industria inquisivit, deinde peragrata Helucciâ, Westphaliâ etc. incolumis tandem hîc appulit. Aliquandiu temporis vero Rostochii permanens, studiis avidissime incubuit. Post in Poloniam denno se conferens alicuius Weywodi, ut vocant, Cracoviensis filio praefectus, biennium inte rum Cracoviae commoratus est. Hinc vero discendens. Preslovium
concessit ac perlustratâ Silesiâ, Marchiâ, etc. tandem nobis tum multorum voto et exspectatione redditus est. Ut autem amorem studiorum peregrinando se non deposuisse indubie monstraret, multorum cum admiratione praesidentibus professoribus, publice respondit. Utque quid inde emolumenti cepisset, omnibus, manibus quasi palpandum exhiberet, ipse privata collegia, legendo, praesidendo, multis studiosis confluentibus eiusque opera utentibus, instituit. Unde tandem factum est ut exantlatorum laborum praemium dignum reportaret, publicam et sollemnem pro Doctoratus Licentiâ obtinendâ disputationem habendo, Praeside Clarissimo Viro Dn. D. THOMA LINDEMANNO, Collega et amico nostro observando. Clarus itaque hoc honore, cum duobus nobilibus ad celebrem Regiomontanam Borussiae Academiam abiit, legendo ac praesidendo, suam industriam multis declaravit. Donectandem ab Illustrissimis ac Celsissimis Principibus Megapolens. Dominis nostris Clementissimis, ad Professionem Historiarum vocaretur. Quam professionem magna industriâ ac auditorum utilitate 17. annis exornavit, atque ô utinam DEUS clementissimus tantum nobis favoris indulsisset, ut adhuc totidem annos, (peraetatem id facile licuisset,) ipsum profitentem, ac de variis, variarum rerum historiis perorantem audire potuissemus. Magnae id haut dubie factum fuisset cum Academia utilitate, tum multorum studiosorum commodo. Anno 1610. cum lectissimô ac prudentissima Virgine SOPHIA DOBBINIA (nunc ob obitum dulcissimi mariti, maestissima vidua) spectatissimi ac prudentissimi viri Dn. STEPHANI DOBBINI Senatoris huius Rei publ. optime meriti, dilectissimâ filiâ in iucundissimae nuptiarum vincula se coniecit ac sex liberos ex amabili coniugio, ceu matrimonii fructus sustulit, tres filios (IOHAN. CHRISTOPHORUM, AZARIAN, et BERNHARDUM FRIDERICUM) ac totidem filias (CATHARINAM ELISABETHAM, ANNAM MARGARETHAM, et SOPHIAM) quarum ultima 12. Febr. Anni 1626. pie obiit. Durantehoc matrimonio ter legatus pie defunctus noster, ab Illustrissimis ac Celsissimis Principibus Megapolitanis in Poloniam missus est. Nec longe post ab Illustriss. ac Celsiss. Principibus Holsatiae, lineae Sonderbergensis in numerum consiliariorum asscitus. Et a Serenissimo ac Potentissimo Rege Sueciae GUSTAVO ad consiliarii regii dignitatem quoque vocatus est. Quam vocationem defunctus noster,
nisi incommoda corporis habitudo obstitisset haut dubie non repudiasset. Nihil autem in hac fragili vitâ stabile aut perpetuum esse pie defunctus noster vel suo exemplo comprobat. Quam vis e~im natura facilis, nihil eorum negarat, quae corporis aut animi dotes concernere possent. Contigit tamen nihilosecius, ut vires corporis paulatim iusto citius fractae fuerint; initio ex nocturnis in studiis sublimioribus lucubrationibus in iuventure susceptis. Deinde ex crebris itineribus aliquot annis, hiberno plerumque tempore, per diversoria non usque adeo commoda, peractis: accedentibus non tantum splendidis illis molestiis, quas fessus ex taedioso itinere, in locis angustissimis degustare interdum, non sine in signi (ut conquen solebat) valetudinis illis molestiis, valetudinis dispendio, cogebatur; verum etiam polydaedalis consiliis, quae domumreversus innumeris clientibus suppeditare debuit. Cui malo non levem ansam praebuit iter, quod ultimo, scilicet ante quadriennium post solstitium brumale, in intensissimo frigore, Warsoniam, ad Serenissimum Poloniae regem, Illustrissimorum quorundam Romani imperii principum causâ, non sine clebri nominis famâ suscepit. Imprimis vero haec virium iactura sensibiliter aucta est, cum in initio veris, sub caelo pluvioso et tempestuoso, ex oppido vicino, quo, licet valetudinarius, avocatus erat, perfrigeratus ac fere semianimis proprios lares repeteret. Passus enim est paulo post catarrhum plane refractarium, vel potius Rheumaticam affectionem, cui comes erat immedicabilis totius massae sanguineae cacochymia, ac vehemens viscerum naturalium imbecillitas, adeo, ut assumpta alimenta, non in sanguinem, vitae thesaurum; sed serosam pituitam, ad nutritionem ineptam converterentur; Unde subsecuturae hydropismetus fuisset, nisi natura non minimam materiae peccantis portionem per continuum Ptyalismum, eiecisset. Cum a appetitus cibi quottidie imminueretur, nec alimentis, nec medicamentis id, quod e corporis substantiâ indies exhauriebatur, restaurari poterat, tandem omnes corporis facultates prorsus prostratae sunt, rationis solius acumine, ad vitae usque finem, perseverante, ut absque ullâ symptomatum graviorum, quae moribundos plerumque lancinaresolent, invasione, a solo virium exhaustu, inter fratrum et sororum carissimarum complexus et lacrimas, naturae et viae universae carnis debitum persolverit ac placidissime exspirarit. Qui autem pie defuncti ingenii dotes, iudicii acrimoniam, sermonis gravitatem et eloquentim, aliasque egregias virtutes, paulo diligentius secum expenderit,
non leve vulnus, viri huius excellentissimi morte, Academiae nostrae inflictum esse fatebitur. Rogandus itaque Deus ter sanctus, ut hanc iacturam aliâ idoneâ personâ resarcire dignetur.
Cum autem corpus exanimeviri huius Nobilis. et Clariss. hodie (quando ante 19. annos eodem die et hora patri funus factum) hora prima in templo Iacobaeo terrae reddere, maestissima vidua, cum liberis, parentibus, fratribus et sotoribus tristissimis reliquisque agnatis, cognatis, affinibus et amicis constituerint, ea propter omnium ordinum cives Academicos Dn. Professores, Doctores, verbi divini administros aliosque Magistros, tum et studiosos Iuvenes, qua par est diligentiâ et studio, hortor moneoque ut pie defuncto partim collegae dilectissimo, partim praeceptori observ ando de hac Academia optime merito, ultimum hunc honorem exhibeant, ac tum amorem, tum observantiam, exsequias praesentia sua exornando testentur. Simulque e)uqanas1i/an mature satis, dum adhuc peccare possunt, addiscant. Refert Sueton. caesarem Augustum, quoties audisset, cito aut nullo cruciatu defunctum quempiam, sibi et suis e)uqanas1i/an similem precatum fuisse. Id si fecit gentilis, qui dicente Apostolo, spem non habebat. Multo magis nos, qui Christiani audimus, spemque beatae ad vitam aeternam resurrectionis habemus, de e)uqanas1i/a| sollicitos esse decet. Commodius vero id a nobis fieri nequit, quam si piorum funerum exsequias frequentiores cohonestemus, et inter eundem fragilitatis humanae memores, illud meditemur: huic quod accidit heri aut nudius tertius, idem hodie vel cras contingere tibi potest. P. P. Rostochii sub sigillo Academiae 2. Iul. Anno 1627.
Methodicae Disputationes iuris Iustinianaei in alma Rostochiana propositae: Hamburgi 1607. in 4.
Oratio in iubilaeum Academiae Rostochiensis habitae d. 13. Novembr. An. 1619. Rostoch. 1620. in 4.
Discursus de Una Religione: ibid. 1626. in 4.
Passauischer Vertrag und Religions-Friede des H. Römischen Reichs, seu, Transactio Passaviensis, item Pacificatio Religionis Catholicae et Agustanae Confessionis, iunctis aliis recessibus et Constitutionibus Imp. Romani liberum religionis pactum concernentibus: ibid. 1628. in 4.
De variis insuper materiis iuridicis, Politicis et Historicis Academicas Ventilationes instituit, ex quibus ad nostrum tantum conspectum pervenit, de internuntiis seu remediis possessoriis.