QUam tristem illustrem hanc Academiam, quam tristem Magnificum et Nobilissimum florentissimae Rei pub. Norimber. Senatum, quam tristes Amplissimos ac Praestantissimos Iuvenes, quam tristem totam hanc civitatem omnesque incolas, tristissimus et insperatus Excellentissimi Philosophi Michaelis Piccarti Professoris huius Universitatis Laudatissimi, obitus effecerit, tritissimum tempus testatur; testantur consensu unanimi, cives praenominati Illustres, ut silentio summum Nobilissimorum Clarissimorumque Academiae huius Procerum praeteream dolorem: Nec mirum, is enim Philosophus mortuus est, quem summa eruditio, quem summa ingenii dexteritas inter literatorum Principes collocandum putarunt non immerito; ita ut non dicam ingratos, sed ingratissimis ingratiores essenthi, qui tam Nobilem Philosophum tam cito oblivioni traderent, cuius immoratlitas non rantum hanc sed et
exteras Academias occupavit et ita occupavit, ut num quam Piccarti nomen oblivio aliqua tollere possit. Ne vero Magnisiei Patres ac cives academici, illud mihi vertatur vitio, quod more laudabili consuetudine ductus; summa viventis adhuc humanitate invitatus, ultimum pietatis hocce officium, primus hoc eloco praestare volerim, obsecro; Non iudiciorum me latuit varietas, non alia quaepiam, quae me a proposito hocce revocare potuissent quam facillime; Probe enim hoc mihi notum, quam periculosum in conventu dissertissimorum hominum sit dicere, ita ut disertissimi quique homines, hoc deterriti periculo, potius alio se involvere silentio, quam tantorum hominum iudicio sermones suos subicere, maluerint: Non in dicendo infantiam ignoravi meam, dissertissimum absque omni ambitionis suspicione me, vestrorum omnium consensu dicerem, hoc e loco recte verba facere si possem; Hanc vero laudem Eloquentissimi quique homines obtinere cum non potuerint, summae audaciae temeritatisve me reum ipse dicerem, si ad hanc, cum me nec naturae instinctu nec erudito sermone eo devenire posse, perspectum cognitumque haberem, aspirarem; Non me certe gloriola, non ingenioli ostentatio splendidissimum hunc ut conscenderim locum effecit, sed unica pietas, unica tanti Philosophi auctoritas id apud me obtinuit, ut diebus hisce in feriis praeter morem et consuetudinem huius Academiae Vestrorum Magnifici Patres, Illustres, Generosi, Nobilissimi, Excellentissimi cives Academici, sepositis variorum iudiciis, praesentiam expetiverim: Ad haec multa accedunt alia, praeter enim summum tristissimae relictae viduae, tristissimorum liberorum dolorem merito sedandum et illud sese offert, ut aliis quod pietatis officium vivens mortuisexhibuit, idem illi pie defuncto et iam humato exhibeatur: Carmina erudita et ingeniosa id perhibent quam plurima: Testatur elegantissima illa oratio, quam honori magni illius IC. Scipionis Gentilis, cuius nomen omnibus tam Germanorum quam exterorum hominum academiis sacrum et immortale est vobis de eodem hocce loco exhibuit. Idem quod munus, non eadem orationis liciet elegantiâ, eâdem attamen pietate in me dum recipio, Vestram ego Magnifice, Illustres, Nobilissimi Praestantissimique Auditores benevolentiam et attentionem unice peto et expeto, non dubitans, quin eandem, quam vivo nostro Piccarto exhibuistis; mihi de pie demortuo eodem, aliquid dicenti, sitis exbibituri. Sum~ae sum~a hac in
miseria feliciratis putantur haec: bene nasci bene educari ac vivere, bene denique mori; quae singula Magno nostro Philosopho, vestro iam concesso favore applicare mihi animus est. Simonidem referente Ammiano Marcellino dixisseaiunt auditores, Bene perfectâ ratione victuro, ante alia patriam debere esse gloriosam; quam gloriam ne nostro quoque Piccarto defuisse quispiam eiusdem ignarus autumet; eo illum in loco, cuius prudentissimi rerum observatores sine admiratione mentionem facere erubescunt, sciat natum. In praecellentissima enim et praepotenti Norimbergensium urbe, lucis hac usura primum uti coepit; cuius urbis laudes ne disertissimos quosque Oratores satis decantare posse, nullum nec mihi, nec, upt puto, vobis dubium esse potest; quippe cum nec principium cernere, multo minus finem assequi humanitati videatur esse conveniens; Nihil enim hîc quicquam quod vel ad externam mangificentiam et splendorem, vel ad interiorem politiae constitutionem, vel ad summum Religionis et pietatis officium non faciat, cuipiam intueri contingit. Non antiquitatem meâ hâc oratione persequi, utpote quam neminem vestrûm ignorare sat scio, mihi mens est; Non situm, non aeris clementiam iam, cum Lippis, ut aiunt, et tonsoribus haec sint notissima, attingam. De aedificiorum cum publicorum tum privatorum splendore, quantum possem, dicerem, alio si in loco mihi verba facienda essent; Non, quamprimum civitatem hanc ingressus florentissimam, mihi summa defuit admiratio. Praeter enim summa ecclesiarum domicilia, ad mirabar sumum illud et magnificentissimum Senatorum aedificium; admirabar privatorum domus splendidissimas, quas aut omnes aut perpaucis exceptis quadrato e lapide exstructas cernebam; Turres, Muros, et alia tantae altitudinis ibi videbam, ut contra omnem vim externam, ab incursionibus iudicio omnium iudicaverim liberrimam et securissimam. Armentaria tantorum tamque variorum armorum copiis instructa quamprimum videbam, En! mox multitudine ita obruebar, ut quae primum videram, consideratione aliorum, memoriâ iam exciderint: Ingeniosissima et ad hostem et depellendum et persequendum convenientissimo, ibi se admirabili in copia armorum offerebant genera; que singula singulatim proferre tempore tam exiguo, unius hominis non capit memoria. Sed publica hec de secretis et privatis miseri rerum observatores iudicare
quid possunt: illa omnibus fere: haec nisi quibusdam patent: quotquot ego Historicos hac de Reptbl. legi, nullus mihi ita sarisfecit, ut dierum duorum aut trium spatio, ab iisdem notatis praesuppositis, non plus certa relatione ad me devenerit: Non quod vel negligentiae cuiusdam illos accusare ambitioseve hanc mihi diligentiae laudem asscribere velim, haec amedicuntur, sed quôd post divulgatas et in publicum emissas illorum observationes, aliae quottidie crescant et publicentur. Infinita adhuc huius generis sunt alia, Auditores, quae observare et enarrare non hominis peregrinantis, sed civis inhabitantis diligenterque notantis, essent: His accedit et illud quod tanta diligentia tantâve cura Granaria publica observent, ut ibi freumenta quaedam centum et sexaginta annorum asservari certo sit certius; olaudabile laudabilis Reip, institurum, an non innumerabiles urbes, quae fero, quae omnibus generis stratagematibus evinci non potuerunt, suâ libertate ad praesens usque tempus fruerentur, nisi fame, se suosque hostibus offerendi, coacti fuissent exempla obvia sunt quam plurima, quae silentio, nimi um ne mea excerescat oratio, merito praetereunda. Prioribus summam amoenitatem summâ insterilitate, cum non absque admiratione haec exaudiantur, quin adderem mea ipsius effecit admiratio. Arenosa et nullarum vere rerum capax hec terra, quae tamen diligentia et alacritate civium ingeniosissimorum ita exculta, ut ad quoscumque fructus iam ferendos sit aptissima: Hortos tanta in copia, tanto in splendore, tanta in fructuum varietate vix ac vix quidem in ullo Germaniae loco inveniri puto; copiam adesse in multis locis, equidem non inficias, tanto autem in splendore tantave in fructuum varietate vix credere possum: Magnificos ob domus obstupui, quae ita et quo ad aspectum exteriorem et interiorem erant exornata, ut absque ulla repraehensione principum potius pallatia quam privatorum dixeris esse delitias, ses magis adhuc obstupesces, si in fructuum varietarem ac varietatis tanteae tam accuratam etdispositionem et conservationem accuratius pualulum animadverteris. Herbas et fructus vere omnes ex Italia aliisve longe hinc dissitis locis maximis huc sumptibus allatos cernes, qui hiberno tempore, ne aliquid patiantur damni tanta servantur cura et industria, ut potius fidem habere dictis, quam molestiae te tantae immiscere malueris. et ut multa brevibus complectar; delilitiae quae antea nonnisi Italicae, iam et Noricae factae sunt; sed tanta haec non sunt, ut his maiora longe non inveniantur;
Admiranda hîc civium multitudo, quam in incredibilem vere numerum Historicorum extendunt monumenta ita ut quinquaginta duo milia civium ibi numerari perhibeant; Quorum Patricii quidam, quidam mercatores, quidam Operarn et artifices: Singulorum horum auxilio factum, ut tantam celebritatem et immortalitatem non tantum in tota Europa, sed et apud extremas terrarum orbis Gentes haec adepta sit Res pub, Patriciorum tanta in Rem publ. exstantmerita ut non immerito per tot iam retro saecula summum summi honoris fastigium tenuerint et adhuc hodie teneant: Nec Mercatoribus nec artificibus ingeniosissimis in hoc immortalitatis opere promovendo laus deneganda: Illi rerum variarum permutandarum exercitii non hanc duntaxat sed et totam Germaniam variarum rerum abundantia condecorarunt quam maxume; Hi artificiosissimis inventionibus id praestiterunt, ut quod antea non nisi maximis sumptibus ac molestiis ab exteris nationibus longe curisye minimis hîc inveniatur, ita, rebus in hisce quam magnam etiam exteri laudem per longum iam tempus obtinuerint, factum, ut maiorem longe in iisdem cogantur retribuere; eo imo res deventa, ut minima licet res sit, maximo tamen ob loci praestantiam, habeatur in praetio. Magna et mirabilia haec esse, ipsa ultro profiteri cogitur invidia: sed et maiora et mirabiliora haec longe esse possunt, qui factum, quod tantorum hominum in varietate ac multitudine, nullae factinones seditionesve per tot iam tempora exortae, cum aliis in Rebus publ. id frequenter usu venire constet? Hoc ipsum est, quod admirationem Imperatori ferdinando attulit, qui tot tamque; varios homines intuens a Nobilissimo Senatore Antonio Tuchero, qua ratione tanta multitudo in officio contineri posset, quaerebat? qui prudentissime respondit; Bonis verbis et gravibus poenis; quam multae Res pub. in haec impingant praecepta nulla indiget demonstratione; quae nullis admonitionibus praemissis ad maxima poenarum genera progrediuntur, ut sic non meliores sed peiores magis suos efficiant subditos, imo et iam desperatos, hinc illae factiones hinc illae seditiones eversionesve suum trahunt principium. Praeter pietatem aequa legum constituio, moderata civium compellatio et severissima denique in ultro delinquentes animadversio, vere beatam efficiunt Rem publ. eamque et conservant et adaugent et amplificant quae omnia in praenominata Norimbergensium Republica ita observantur ut cottidie
nobis versentur ob oculos; quam legum ferendarum aequam constitutionem amplectetur, singulae singulatim si abducerentur demonstrare possent; Quam moderata civium hic fiat compellatio vel inde facile potest colligi, ut si quae rixe, si quae oriantur inter cives controversiae duo mox Senatores eligantur, qui quomodo eas componere possint, unice student: quo d si hi nihil obtineant, rem toti ordini Senatorio deferunt, qui postmodum re cognitâ, non nisi gravi poena delinquentem dimittit. O legem egregiam, hâc ut rixarum compositio facilior, hac ne iudicia reddantur elusoria efficitur; Hinc nullae iam tergiversationes, nullae preces; intercessiones nullae obtinent quicquam, quominu sdecrero nonsatisfiat. Pietatem hîc si quis esse summam neget; huic summa eiusdem monumenta respondent; quamprimum enim Christianorum nomine gaudere ipsi divinitus concedebatur, moxtempla mox scholas mox alia quaepiam ad religionem facientia aedificare liberaliterve conservare omnibus annitebatur viribus; donec tandem clariorem Evangelii doctrinam amplexa; clariora itidem tum longe pietatis monumenta erigere incoepit: per multa alia sicco quasi pede ut praeteream, unica haec, quam quottidie intuemur, quâ quottidie utimur Academia exemplo potest esse luculentissimo: Quam magnifice a primis constitutionis temporibus in hunc usque diem eadem sit conservata, magnis stipendiis adaucta et ampliata, neminem nostrûm, nisi eum, qui se in hoc loco vivere nesciat, latere potest; sive enim domicilii Academici magnificam exstructionem contempleris, eam certe cum maximis certare de palma ultro citroque profiteberis, si maximam illam in seligendis dexterrimis Professoribus sedultiatem dextre interpretari velis, tantam tibi certe illi, de quibus prospexere, aperient, ut eandem summis laudum encomiis extollere, ipsa mandabit religio: Iurisconsultos quos prae ceteris semper claros habevit praeterire iam non possum; Magnus hic Donellus fuit, qui summae perspicuitatis in iure Magister nuncupatur, qui praeter expeditam et subtilem iuris scientiam summus teste Frehero Orator fuit; hic licet saepius a Magnis Principibus vocatus non tamen hanc Academiam deserere et summos Literatorum Patronos Norimbergenses offendere voluit. Giphanius hîc vixit, cuius scripta quottidie adhuc circumferuntur. wesembeccius hîc
clarus fuit, quem postmodum Illustrissimi Duces Saxoniae, ex Amplissimi Senatus Norici concessione ac dimissione nacti sunt. Magnus ille Scipio Gentilis hic docuit, cuius adhuc scripta non nisi cum admirationeleguntur, nec hic avocationibus liber fuit; Gallia enim illum peteba, desiderabat Academia Heidelbergensis, voluit illum Clemens Octavus Pontifex Romanus, qui liberrimo illum potius religionis exercitio uti, quam eodem carere maluit, magnum Pontificis romani promissum, ut quod alii maximis donis summaque vi obtinere non potuerint virtute ac scientia hic obtineat: Unanimi consensu ab Illustrissimis Hollandiae Ordinibus expetebatur; sed frustra ab omnibus, hic enim bene mereri ac mori, quam maximis ibidem laboribus ac difficultatibus se implicare, maluit. Summus ille Rittershusius hic professus, cuius etiam laudes immortalitas coepit: Nec in hunc usque diem hanc Norici deposuêre curam; omnium enim facultatum Doctores et iam habent, vorum viventium adhuc non minor gloria circumfertur; nomina eorum prioribus apponere adulationis vetat suspicio. Tantum semper Pietatis studium fuit Norimbergensium, ut ob id et ob alia innumera semper Magnis Imperatoribus Regibus ac Principibus fuerint carissimi; a quibus quid honoris prae ceteris ad illos devenerit, paucissimis addere esset aequum, postularet continuatae orationis series; verum quia diutius, mihi quam proposueram, a Nostro sum digressus Piccarto, ad eundem ut revertar propositi iubet ratio. Hac in praepotenti Republ. Noster Piccartus natus Anno millesimo quingentesimo septuagesimo quarto die vigesimo nono septembris; Parentibus piis et honestis: Patre M. Iohanne Piccarto, cui hoc honoris deferzur, quod primus a fundatione huius Academiae Professor ac Ecclesiae Minister fuerit; Mater Anna Kirchbergerin, cuius adhuc familiae virin praenominatâ Republ. Doctissimi exstant ab hisut piis, non nisi ad pietatem, ut honestis non nisi ad honestarem fuit educatus, donec tandem demonstratâ iam indolestudiis censeretur ab omnibus aptissimusque quam ita postmodum demonstravit ut anno aetatis decimo quinto gradum Baccalaureatus maximo cum Parentum aliorumve applausu obtinuerit, qui postmodum tantum discendi ardorem ac cupiditatem in eo excitavit, ut a studiis illum ne otium abstrahere, nec avocare voluptas,
nec somnus retardare nec abducere alia potuerint, quibus capi adolescentia frequenter solet, ut diligentiâ, post biennium summum in Philosophia gradum sit nactus, eo adhuc tempore ubi Illustribus ac Nobilissimis, contra quam hodie, non fuit dedecori titulus, eo adhuc tempore, ubi non pueris non parum aut nihil scientibus (quod evenire hodie quarundam universitatum testatur mos) haec offerebatur laurea; admirandum profecto tantae aetatis iuvenem, tam doctos in tota Philosophia fecisse progressus; Nec hoc condeceoratus praemio acquiescendum sibi esse putabat; non enim quorundam inani persuasione ducebatur, qui tumulum modo habeant, quave eundem sint adepti ratione parum contenti; totum se eruditionis opus devorasse; sibi imaginantur; sed maxima industria maximave dexteritate tum sibi tum commilitonibus et legendo et disputando praeivit, donectandem summum ingenii acumen summa docendi dexteritate ita eluxisset, ut Nobilissimus Scholarcharum Ordo eundem Professioni publicae merito praeficiendum putasset; O exemplum imitatione et notatu dignissimum; Primum Germaniae nostrae hoc asscribebatur ut tarde nimis pueros studiis tribueret secundum illud Poetae.
Namque fere nuper Germania nostra solebat
Non puevos studiis sed dare pene viros.
e diametro Piccarti nostri excemplum stat, cui munus tantum in iuvenili aetatis flore fuit datum atque concreditum. Anno itaque Christi millesimo quingentesimo nonagesimo nono, divinae illius artis Logices, qua sine nec rerum explicartionem veram, nec veritatis a falsitate diiudicationem genuinam cuipiam, nisi extraordinarie, contigisse, Sole ipso clarius est; Professor factus, cui, sibi demandato muneri summo perspicuitatis ardore ita satisfecit, ut nullus quispiam, nisi qui apertissimae veritati in os contradicere voluerit, de eius vel negligentia conqueri, vel perspicuitate dubitare potuerit. Eodem ipse anno matrimonium sibi proposuerat ineundum, ubi non splendidas divitias non familiae Magnificentiam non alia quaeque externa in puellae electione perpendebat, sed unice vitae castitatem et probitatem intuebatur; divino itque implorato auxilio sibi viri optumi Iohannis Zimmermanni civis et Architecti Altorphini filiam optumam Barbaram elegit, qua ad extremum usque vitae halitum omni in pietate maximo in amore, summa benedictione divina vixit et ita vixit, ut et illa Mater Pater et illetredecim liberorum factus sit. Benedictionem hinc illi
divinam neutiquam defuisse, coniectura facilis. Nec hoc in statu eruditum et ad summa tendens hocce pectus acquiescebat, sed quantum praeter curas domesticas licuit, omne studium speculationibus utiliatique Auditorum tam publice quam privatim impendebat, donec tandem professione hac laudabiliter omniumque Auditorum cum fructu hactenus provisa Magnifici Scholarchae eum solvissent, et professioni tum Poetices tum Metaphysices illum adiudicassent, iam enim tum acutissimum ipsius ingenium toti innotescere mundo incepterat, disputationes acute non tantum conscriptae, sed et accutissime defensae omnium iam versabantur in manibus; Poemata varia suavitate mcomparabili nulli non erant cognita, et ut in amplissimo hoc dicendi campo, summatim dicam, nihil iam in nostro erat Piccarto, quod non imitationis exemplum iure merebatur, omnes ibi cumulatim virtutes concunebant, ut nihil quod non virtuosum cuiiam in eodem videre licuerit; ordine persequi omnes, merita ipsius flagitant innumerabilia, vult obsequium quo illi devincti, vestrorum omnium audiendi desiderat cupiditas; sed harum tantus cum sit cumulus, quem nec ingenii meitenuitatem, nec auditorii huius angustiam capere posse certo scio, huic supersedere labori invitus cogor, unde enim proh Deum immortalem exordirer; si a Pietate virtutum omnium directrice, ea mihi ad implendam huius loci amplitudinem esset sufficientissima: Pium enim Piccartum nostrum quantum humanae ac miserrimae huius naturae fert imbecillitas, fuisse, extra omnem dubitationem, quicquid malevoli etiam homines dictitent, puto positum, domi enim non tantum ipse summo cum ardore quottidie racris incumbebat literis, ita ut sacra Biblia quinquies ab illo perlecta et relecta sint, sed suos eo adigendos bene sciebat: contiones publicas, quantum obmembrorum imbecillitatem potuit frequenter cum suis visitabat: Sacrâ Domini cena more verorum Cluristianorum utebatur; ut summâ illum iniriâ afficianthi, qui alterius cu usdam Religionis illum fuisse sectatorem, perhibent, his publica Reverendi admodum et Clarissimi Viri Domini Georgii Koenig, Ecclesiae huius Pastoris ac in Academia nostra Professoris dignissimi, contione, abunde esse satisfactum existimo: Quae enim quaeso haec esset levitas palam ad hanc se profiterireligionem, ceremoniis non tantum iisdem, sed quod maxumum, eodem modo sacrâ uti coenâ, et in mente tamen aliam fovere opinionem; nonres hae ludicrae,
sed quae salutem concernunt; maxumae, quibuscum iocari non nisi cum animae interitu potest: Germanica fides illud in hoc usque tempus obtinuit ut quod loquatur sentiat, et quod sentia loquatur: Virum iam hunc nostrum Piccartum Germanicae fidei omnium consensu fuisse, certo certius constat, abstinere iam â cogitationibus, ne dicam sermonibus talibus, ne ipsi in illam ipsam supicionem incu rere velint, longe fuisset melius. sed hisce haec transeant. Praesuppositum praeter pietatem de aliis virtutibus in medium proferre quid debeam, aliquantulum multitudine deterritus, sum dubius. Non tamen ea attingam, quae hoc tantum illove in loco magnam illi addebant existimationem: Politicus enim erat ita ut ubi illaesa pietate, bonive existimatione salvâ aliquid proferrebatur, ita loquentem adiuvare historiis permultis sic delectari potuerit omnibus ut acceptus molestus nemini fuisset: O Prudentiam! O obesequendi et delectandi animosque sibi hominum conciliandi studium! non humanitatem huic iungam prudentiae, quae tanta in illo fuit, ut mihi dubium nullum sit aut alii esse possit, absque omni superbiae suspicione, apud omnes illum vixisse, quod certe in homine tam subtiliter docto, admirationem non meretur minimam, tam prudentissime eandem moderabatur, ut simul auctoritati, quâ pollebatmaxuma, nihil decesserit quicquam. Non ego summam ipsius in consiliis inveniendis alacritatem, maximamque prudentiam et summum iustitiae studium, hac mea persequi oratione volo, quam admirabilem fuisse hi sciunt, quibus dirimendis di udicandisve litibus ad latus fuit. O dexterrimum consiliarium ac iudicem! cuius utinam exenplum omnes, illo in honore positi, sequerentur, non tot ad Deum subditorum devenirent suspiria, non tot Rerum pub. interitus adessent. Non magnorum aliorum factorum mentionem iam facturus, in quibus enumerandis dies me citius quam Oratio deficeret; sed ea saltem exhibere ad quae et naturae instincta admirabili et diligentiae labore maximo ita ductus fuit, ut testimonia apud omnes exstent luculentissima. linguarum, inprimis Graecae et latinae cognitionem tantam habuit, ut certare de eminentia quovis hoc saeculo cum docto potuerit; Loquatur pro me exactissima illa Oppiani Graeci Poetae in Latinam versio, quae non parvum robur huic meo sermoni est additura; Subtilis ille Aristotelis interpretatio, quanta linguae illius notitia penes illum fuerit, explicet: Lacinus tantus fuit, ut opera praeter alia, opus postse tantum (sed
eheu posthumum adhuc et nondum completum, cuius utinam rationem iam haberent alii) testatur sufficientissime: Non incognita haec fuêre Maximo illi Poetarum Taubmanno, qui in explicando Latinitatis Magistro Plauto illius desideravit opem, quod literae ad illum mansmissae aperiunt, sic enim inter alia scribit: in Plautum si quid habes, quod sub tuo nomine posteritas legat adhuc potes submittere, editio enim adhuc in aliquod tempus extrahetur: idem dic Virdungo meo; maxima certe penes illum latinae linguae cognitio est, penes quem vera et genuina Plauti interpretatio. Quem et postmodum et ante Piccartus noster eruditis inscribendis orationibus, iucundis in decantandis poematibus ita exhibuerat et quottidie exhibebat, ut quamprimum ad Magnum illum Oratorem Heinsium huius suavitatis devenissent specimina, non potuerit, tantorum locorum disiunctionem parvi faciens, non scribere; Literasmisit ad illum, et nulla non humanitatis ac amicitiae ipsi deferebat officia in iis dem quantum laudis, quantumve ipsi tribuat existimationis, totae, huc si easdem haberem tranicriptas, quod nimis fuisset longum, id demonstrarent. Logicum et Metaphysicum nostrum fuisse Piccartum, preter publica dictata commentaria, aurea illa Philosophiae Aristotelica delineatio testis esse potest, ea, quam subtile Piccarti nostri ingenium exhibeat, aliorum relicto testimonio, censura Magni illius Casauboni potest esse sufficientissima; non hic censor talis, ut alicuius ignorantiae aut negligentiae aut obsequendi studii nimii ab aliquo accusari possit: Regius hic Professor Parisiis fuit maximis literarum monumentis a se editis, nullorum non hominum et oculos, et animos in se coniecit; Animadversionibus in Suetonium dexterrimis, laudem sibi comparavit maxumam: Commentario in Atticum, notis in Strabonem et aliis scriptis permultis id effecit, ut Magnus ille Magnae Britanniae Rex illum vocare Regiis praemiis exornare, sibique ad latus ponere voluerit; tantis hic licet honoribus exornatus, non tamen acquiescere, sed magis mgisque immortalitati se commendare voluit; exhibebat adversus Annales Baronii scriptum admodum eruditum: Hic, hic ille censor scriptorum erat Piccarti, qui Lutetiae Parisiorum adhuc constitutus sic ad illum scribit:
Isaacus Casaubonus Michaeli Piccarto Franco S. D. Quae nuper a te sunt edita eruditissimue Piccarte quâ filos1ofias2 qua filologi/as2 specimina, vidi legi, laudo rationem studiorum quam sequeris, laudo industriam et voluntatem, exosculorbene de literis et carum studiosis merendi! imprimis placuit mihi illa, ut appellas deline atio philosophiae Aristotelicae, in qua tu quantos feceris progressus, quantumque lucis ab ingenio tuo (adiuvent modo superi, quod ut faciant supplex oro) graviores literae possint sperare, fallor, aut ea scriptione abunde probsasti; Eugen mi Piccarte bene iacta sunt existimationis tuae fundamenta, perge porro quo cepisti pede. Haec ille. Qui licet postmodum in Anglia maximo in honore constitutus Piccarti non tamen obliviscebatur, sed eundem crebris literis ad maxima adhortabatur. Tanta Piccarti nostri fuit existimatio, ut nec Lutetia Parisiorum nec Anglia nec Hollandia tacere potuerit. Meursii Professoris Lugdunensis aliorumque praeterire cogor testimonia, quae scripta ipsius summo semper in honore habuerunt; Politicus qualis noster fuerit Piccartus dicere vix possum; prodeant et testentur specimina, prodeat excellens illudopus politicum quod in Aristotelis Politicam scripsit; prodeant et testentur illi, quibus cum illo vivere et conversari contigit, non nuda hic praecepta tenuit, sed iis tantarum historiarum adhibitione tantam lucem addidit, ut in Historicorum libris evolvendis quantum sudaverit, iudicare non sit dissicile, sed nec illa sufficiebat, quam enim dextre quam apte iisdem ipse uti potuerit sine auditorum admiratione dicentisque stupore, proferri non potest: O Politicum, trium horum adminiculo ita esse instructum, ut in nullo errare natura et diligens rerumobservavatio et accommodatio, concesserit; Tanta Piccarti nostri exstant merita, tantae florent existimationes. Nec praemiis virtutum ille destituebatur; praeter enim immortalitatem maximamque gloriam am adeptam; Rectoratus summum illud in Academiis officum gessit, et ita gessit, ut et nec collegas nec Studiosos citra aequitatem offenderit; praemiis extraordinariis ab Amplissimo Senatu Norimbergensi fuit condecoratus quam plurimis; stipendio enim illum longe magnificentiori, quam alios, hîc alebant. Haec et alia paululum accuratius dumconsidero vix me continere possum quin exclamem: O Piccarte Piccarte utinam nobiscum adhuc viveres; Unicum inprimis dPiccarti nomen hanc ut meo cum intimo Georgio â Rauschken sim ingressus Academiam effecit. Sed cheu infelici admodum successit, vix enim cum illo semel
colloqui membrorum ipsius patiebatur imbecillitas; exspectabamus valetudinem, sed frustra, non enim diutius nobis nostro frui Piccarto Deus concedere voluit, sed eundem ad se ex hâc miseria die 13. Iulii huius currentis Anni 1620. vocavit, O tristissimum omnium rerum exitum; Nonne hic, qui maximo commodo huic Academiae non tantum, sed et omnibus Literatis esse potuit, aliquam diu a morte adhuc potuit esse liber, qui et bene natus et pie educatus omnium cum applausu vixit: fuisset hic dignus vita longiori: maximo qui in flore, summo ingenii acumine, ubi nondum quadragesimum septimum aetatis annum, attigisset, vitam cum morte commutare coactus fuit. apoplexia enim correptus pie mediâ in nocte obiit. O dolores, O lacrimae. Magna hic postmodum cum pompa, ut et promeruerat terrae omnium nostrorum matri dabatur. Testabatur dolorem Amplissimus Rei publ. Norimb. Senatus, qui virum Magnisficum, Nobilissimum et Prudentissimum Dominum Georgieum Christophorum Volckhamerum, eiusdem Rei publ. Senatorem Academiaeque huius Scholarcham meritissimum huci, ut Legatum ablegaverat; Testabantur maerorem Amplissimi Academiae Professores; Cives Illustres, Nobilissimi Praestantissimique eundem magnâ demonstrabant frequentiâ: Senatus oppidani ut et omnium hic civium concursus copiosissimus summam exhibebat tristitiam: Nonne te ô Clementissime Deus omnium hominum suspiria exorare: Nonne desiderationes et preces ardentissimae tantum apud te obtinere, poteverunt: Nonne lacrimis maestissimae viduae liberorumque tantum concedere voluisti? Sed nostrum non estin haeoinquirere, cum quas tu causas habueris: nobis sit incognitum, quam enim inscrutabilia sint iudcia tua sare nobis aperiunt literae. Sed et Misericordissime Pater qui vivere diutius nostrum non voluisti Piccartum, Tu, vulnus, quod morte ipsius Academiae huic inflictum, curato: Tutristissimae Piccartiacae familiae opem ferto, qui te viduarum ac Pupillorum Patronum recte dicis: Tu mentes, Magnisicentissimorum Senatorum Noricorum eo dirigito, ut liberaliter, sicuti antehac facere consuevêre, Eedem exhibeant omnia. Te denique omnibus nobis placitam mortem vitamque aeternam ut largiaris rogamus, petimus; obsecramus. Tu iam O Beate Piccarte.
Aeternum vale atque salve.
Nos te ordine quem Deus praescripserit, cuncti sequemur. DIXI.
PICCARTE, genuit docta quem Palaecome,
Decusque magnum enutriit,
Mirata quem merito fuit perorantem,
Sed et canentem carmina.
Phoebo atque Musis digna; maxime Diae
Cum traderes mysteria
Sophies: Cathedrae lumen, et nitens gemma.
O viveres carum caput!
Proh dira dum TE Fata consui vivûm
Sicelice Clothuns eximunt
Atrae peremptum casus eripit terris:
Me Causus urit improbus.
Tumulto tuo, absque hoc esset, adderem Lessum,
Adfigeremque postibus
Famae, quod olim posteri legant, mertron;
Si sunt futuri posteri.
Verum tuas dotesque, vimque divini
Tui IngenI depingere
Tenemo melius est potis. Legant volvant
Monumenta, quae scripsti: Sophon,
Vatem atque, Rhetora deprehendere est summum,
Historicon exactissimum,
Qui sis vir, omnes cernimus probe: Hinc vivet
Nomen superstes saeculis.
Adlacrumatus est G. Remus, IC.
ROCHSI flos hominum politiorum,
Doctrina decus elegantioris,
Et sodalitii columna nostri.
Quos dotes animi tui reposcunt,
Tua et quos pietas meretur, illa
Paucorum pietas, darem phaleucos,
Darem nil Tibi dexterâ negante
Sic mihi faveat patrima virgo,
Cui TV nocte diuque multum,
Multâ non sine laude militasti.
Sed nec dotibus his pares amandis,
Hoc pectus mihi suggerit phaleucos?
Sed nec hac pietate digna quae sint,
Hoc os carmina mi satis refundit.
Hinc ergo mihi sic abibis inde
Nullo car mine dictus aut phaleuco,
Imo et carmine dictus et phaleuco,
Quo ad carmina fudero et phaleucos.
Donec laude Tibi parata quae sunt
Clara nomina nominis PICCARTI,
Vigebunt Tibi et usque et usque in aevum.
Sic quae laude fuêre nunc parata
Clara nomina nominis PICARTI
Aeternum vigeantque floreantque.
G. R.
PHilosophum longo caries exederat aevo,
Tentarant varii subsidio ire malo.
Vivebat magis atque magis iam pallida pestis,
Dexterea, quae felix, nulla erat artificis,
Dum tandem hunc tristem miseratus pectore vultum,
PICCARTUS solido corpore restituit.
Omnique adplausu revocatum ad luminis oras,
Sueduxit longe tristibus etenebris.
Et iam Fama sacrum nomen super astra vehebat.
Quaque dies exit lumine, quaque subit.
Ante diem quando crudelia numina Parcae,
Ah properâ nimium forfice fila secant!
Nec dum blanda nemus pervenerat Umbra beatum,
Vix etiam tulerat nauta celoce Charon.
Cum mortali eius migraret pectore cura,
Et tanti fieret gratia nulla boni.
Non tulit indignum hoc fatum, sub nube perenni
Abscondi meriti nomina sacra viri,
Ille amor, immo unus Musarum Rochsius ardor,
Ille illibatae nobilitatis honos?
Obscuri iam iam, discussâ nominis umbrâ,
Exsinuat clari in sidera celsa poli.
Quisquis es o tantae pietatis praemia redde,
Maxima enim haec pietas praemia promeruit.
Vosque Dii, quicquid Piccarto Parca dierum
Eripuit iustum praepropera ante diem,
Illius ô unnis laeti vos addite, magni
Ut per Nelidatertia saecla meet.
Vel vatem vitâ superet, quam flavus Apollo
Ne quidquam ad veneris sollicitavit opus.
Nam qui laude suâ PICCARTUS vixerat olim,
Laude huius iam nunc vivit ab exsequiis.
Daniel Bucretius Wratis.
Isagoge in lectionem Aristotelis, hoc est, Hypotyposistotius Philosophiae Aristotelis: Altorph. 1605 in. 8. Aucta, notis plurmis illustrata, atque ad usum in Theologia applicata a Ioh. Conrado Durrio: ibid. 1665. in 8.
Oppiani libri de Venatione Latino carmine redditi: Francof. in 8.
Oratio de Virtutibus Imperatoriis: Norimb. 1607. in 4.
Periculorum Criticorum libersingularis: ib. 1608. et Helmst. curâ Iohannis Sauberti 1663. in 4.
Observationum Historico-Politicarum Decades sex priores: Ambergae 1613. Decades sex posteriores: ibid. 1616. Norimb. 1621. 1623. 1651. in 8.
Organon Aristoteleum in quaestiones et responsiones redactum, quae vice commentarii esse possunt: Lips. 1613. in 8.
Idea hominis, sive de Miseria hominis in hac vita commentatio: Norimb 1615. in 4.
Laudatio Funebris Scipionis Gentilis ICTI et Antecessoris Acad. Altorsinae: ibid. 1617. in 4.
Orationes Academicae, cum auctario Dissertationum Philosophicarum: Lips. 1614. in 8.
Commentarius in Politicos libros Aristotelis: ibid. 1618. in 8. et Ienae 1659. in 8.
Orationes 1. De Ortu primo, et migratione veterum Germanorum: 2. Expediatne Principi, subtrahere se oculis subditorum suorum? 3. De Magnanimitate romana: 4. De Theologia Aristotelis et Platonis: 5. In obitum
Sc. Gentilis: 6. De Miseria hominis. 7. Revocatoria caetus Academici post pestem anni 1612. 8. De indiciis bonae indolis: Conf. Append. Philosophiae Aldorphinae: Norib. 1644. in 4.
Disputationes, quas frequenter admodum instituit, sunt sequentes: De quatuor Organis th=s2 e)upori/as2 prota/s1ewn: De Endoxis: An causae rerum notae sint Dialectico? De sede Demonstrationum: de Paedia: de Philosophia: de petitione eius quod in principio: de Notis Propositionum necessariarum: de officii Dialectici Interrogantis: de Principiis scientiarum: de Iudicio et acumine: de Defintione: de Veritate: de Causis corruptae Philosophiae: de Nominibus, eorumque Impositione et usu: de Demonstratione: de doctrina elementari Veterum: de officiis Dialectici Respondentis: de Praedicamento Substantiae: de Oppositis: de Problemate et Propositione Dialectica in genere: de Sophisticis Elenchis male exterminatis: de inductione: de Discrimine Problematum Dialecticorum et Analyticorum: Decas quaestionum Logicarum: Quaestiones Logicae Miscellaneae: de quinque Universalibus: de Usu Divisionum: de Republica et eius formis: de Dissimilitudine ac similitudinescientiae et artis; Quaestiones Politicae Miscellaneae: de notioribus Naturâ et Nobis: Quaestiones Metaphysicae: Quaestiones Miscellae: de duplici res tractandi modo, logikw=s2 aut fus1ikw=s2: Quaestiones Phisosophicae: An formae educantur de potestate Materiae? Quaestiones Miscellaneae Philosophicae: de scientiae natura: de Natura actuum secundorum: de iure Victoriae Bellicae: de modis investigandae Definitionis: de Ordine doctrinae in tradendis disciplinis: Quaestiones Logicae controversae: Quaestionum insigniorum, ex utraque Philosophia Desumptarum Decas: de Criteriis scientiarum: de accidente: Censura Dialecticae novorum Philosophorum in theses coniecta: de Iure Belli: de Origine et Divisionibus Rei publicae: Conf. denuo Philosophiam Aldorphinam a Ioh. Paulo Felwingero editam: Piccarti Disputatio Inauguralis est de rebus Punibilibus.