07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 167, image: s213

VITA ILLUSTRIS. VIRI VIRGINII CAESARINI, ROMANI, URBANI VIII. PONT. MAXIMI CUBICULO PRAEFECTI, ICTI, PHILOSOPHI ET POETAE INSIGNIS, AUCTORE AUGUSTINO FAVORITO, S. COLLEGIO CARDINALIUM A SECRETIS.

QUae de Virginii Caesarini ingenio, moribus, studiis, disciplinâ, fortunâ, totoque vitae cursu, non ab rumore vulgi, neque a Rhetoum laudationibus accepimus, sed a viris gravibus, et ab onni affectu liberis, qui adhuc supersunt, quique Virginium usu quottidiano cognitum habuerunt; ea nos, sicuti narrata a ceptaque sunt, simpliciter, pro nostrâ et argumenti naturâ, fideliterque trademus.

Natus est Romae, die XX. Octobris, anno M DC XCV. patre Iuliano, Civitatis Novae Duce; matre Liviâ, Virginii Ursini filiâ. Utriusque autem parentis genus, generisque dignitas et potentia clariora sunt, quam ut scriptoris operam, lucemque desiderent. Fratres habuit maiores quidem natu, Ioannem Georgium, qui patri in Ducatu successit, et Alexandrum, qui postea Cardinalis creatus estab Urbano Octavo, minores


page 168, image: s214

autem, Ferrantem, utriusque Signaturae Referendarium, ac Petrum militem Hierosolymitanum. Propinquitatibus vero multis magnisque floruit, a matre praesertim. Nam praeter Ursinam gentem, Beatrix, Cornelia, et Catharina Liviae sorores, nuptui traditae, cum suis, tum suorum filiorum coniugiis, Sfortias, Columnas, Corneos, Pallavicinos, Malvetios, Altermpsios, Caesios, Borromaeos, Madrutios, aliasque subinde veteres familias et locupletes comprehenderant. In Virginio igitur eximia ab ineunte aetate indoles, et ad studia iterarum singularis alacritas apparuit: adeo ut Bonifacius Cardinalis Caietanus, acri vir, ut omnes sciunt, perspicacique iudicio, septennem adhuc puerum cum tractaret, ad omnia summa natum diceret, et incredibiles progressus in literis, si institutio accederet, augurari soleret. Celebre est, ac pene in consuetudinem proverbii venit, nihil Romanis pueris festivius, nihil elegantius fleri posse: prontos, sagaces, dicaculos, ingeniosos, ad omnia disciplinarum genera mire factos videri: ubi adoleverint, concidere saepe vim illam omnem, ardoremque animorum, et quasi Circaeo aliquo poculo repente mutatos, alios plane sensus, aliam sibi mentem induere. Verene id, appositeque dicatur; an a Transalpinis hominibus, vetere erga Romanos odio, falso iactetur, nihil laboro. In Virginio certe aliter se res habuit, ut postea intelligemus. Novem ferme natus annos Parmam mittitur cum Alexandro fratre, quo procul a paternis deliciis, adeoque ab iis occasionibus, quae mentes adhuc teneras, et ad magna surgentes plerumque enecant, intentiorem ad studia animum adiceret. Antelata autem ceteris urbibus Parma, cum ob celebritatem illius Academiae excellentibus in omni disciplinâ magistris, Ranutii Ducis opera, florentissimae, tum ob aviam Farnesiam: quo etiam nomine Ranutius venientem Virginium libenter domum suam recepit, et pro ea, quae intercedebat, coniunctione benigne liberaliterque habuit, quoad ea in urbe est commoatus. Mansit autem ibi quinque plus minus annos: intra quod spatium non solum ea omnia arripuit, quibus ad humam itatem informari solent ingenui adolescentes; verum etiam totius Philosophiae cursum confecit, praeceptore Avanzino, qui Iacobi Zabarellae in Gymnasio Patavino discipulus, Peripateticae disciplinae ludum in Parmensi, aperuerat: tanta quidem cum laude, ut condiscipulos et percipiendi celeritate, et disputandi sollertia longo intervallo omnes anteiret. Nec institutum interea iter retardavit infortunium, quod illi accidit. Nam dum inter aequales in equestri ludo se exercet, (quod unicum


page 169, image: s215

habebat studiis laxamentum) refractarius equus, cui erat impositus, iuvemiliter exsultantem, et superbe nimis imperitantem excussit, adeoque gravitersolo illisit, ut pluribus locis crure confracto, prae doloresensibus paene omnibus destitutus, ultimum vitae discrimen adiverit. Quem casum maior etiam paulo post calamitas excepit, Chirurgi imperitiâ. Cum enim post duos menses, quam decubuerat, experiri vellet, an recte adhuc consistere pedibus posset, adeo perperam ac distorte conglutinata tibia apparuit, ut eam denuo perfringere necesse fuerit, et in eum statum revocare, quo ante curationem fuerat, quorectius convalesceret, accersito ab Issaeo usque lacu, in Veneta regione, probatae artis Chirurgo. Horret animus eos cruciatus cogitare, qui denuo tolerandi Virginio fuere; qui tamen illos eo animi robore tulit, eâque constantiâ, quam in viro confirmatae iam aetatis et sapientiae non requitas. Igitur, ut eramus aggressi dicere: tantum abfuit, ut propterea studiorum suorum cursum intermitteret, ut per totum illud tempus, quo in lectulo confixus iacuit, (iacuit autem integrum prope annum) nihil ageret aliud, quam ut cum viris doctis semonem de literis institueret, praecipue vero cum Patribus Soc. IESU, qui ei frequentes, et ad omne prompti officium assidebant. Quorum quidem vivendi ratio et institutum adeo Virginio arriserant, ut non semel de illorum amplectendâ militiâ cogitarit: eamque animi illius propensionem perpetuam atque constantem postea aperuit ultima ipsius voluntas, qua Ignatiano habitu efferri se velle cavit in testamento. Ea curatio cum post mensem undecimum exitus tandem prosperos habuisset, eosque iam progressus fecisset in literis, quos operepretium esset in aspectum lucemque proferre, Romam, ineunte adolescentiâ, Virginius revertit, ubi magnum sane virtuti suae theatrum invenit paratum. Nam ingens hominum animos cupido incesserat videndi cominus, et periclitandi ingenii, de quo tam multa, tam praeclata omnium sermone afferebantur: erantque non pauci, qui suspicarentur, in adolescentulo primariae nobilitatis, et morum formaeque elegantiâ commendatissimo, efferri plus aequo omnia: ita vero solere fieri, ut qui aliis in urbibus maximo in pretio essent, et laude ingenii ceteros mortalers anteirent, Romae ita decrescerent, ut vix aliquo in numero haberentur. Virginius in. adventu suo ita confirmavit rumores, qui de ipsius virtute atque ingenio porcrebuerant, ut nihil iam in Urbe esser eius nomine claritus;


page 170, image: s216

essentquein eum, tamquam in aliquem ex veterum annalium memoriâ, conversi animi et studia Civitatis. Sive enim privatis eruditorum colloquiis de reliterariâ sermo essets sive in scholasticorum, quos vocant, arenam descenderetur; magna ubique eius doctrina, magnum acumen, et sertilitas ingenii eminebat. Haec autem efficiebat etiam gratiora praeter generis claritudinem suavitas oris, formaeque dignitas. Quibus accedebat actio efficax, et sonus vocis elegans, ad aurium voluptatem accommodatus; ingenuus praeterea quidam pudor, et candor animi, pari cum humanitate erga omnes, et facilitate naturae. Nam ad id quidem quod pertinet, exstat inter eius scripta Satyra elegans, quâ acriter carpit, vel potius irrider nobilium quorundam inscitiam, qui existimationem dignitatemque nominis, quam solidis ornamentis, ac verâ virtute non possunt, ostentatione generis ac potentiae, et insolentis animi fastu consequi volunt. Nec parum momenti habebat ad plausum laudemque Virginio conciliandam senilis quaedam in primo aetatis flore mturitas, non illa quidem austera ac tristis, (nam hilariora nonnumquam convivia et congressus amabat, eratque in iaciendo, mittendoque ridiculo perurbanus) sed quae adolescentem deceret literis impense deditum, et ab insitâ animi generositate, non fluxa et praesentia, sed ad memoriam illustria, et aeternarespicientem. Ferunt, cum ab aequalibus ad insigne spectaculum invitaretur, quod totius Urbis concursu celebrabatur, se vero id facturum negasse, nec eo se crimine velle adstringere, ut quo temporis spatio posset Olympicis, Nemeaeis, Circensibus ludis, et, si liberet, etiam Floralibus, sine ullo incommodo aut strepitu, domi suae interesse, mallet imperitorum artificum nugis, quantumvis sumptuosis, intertumultus et vulgi angustias, oculos atque animum prostituere. Maximos praeterea clamores excitabat memotia, quâ ita Virginius pollebat, ut integras saepe Scriptorum paginas, pro re natâ, recitaret; et ubi interesset publicis disputationibus, (intererat autem fere quottidie, certatim invitantibus iis, quorum ea sollemnitas erat, quo tanti Viri praesentiâ illustrior fieret) essetque vel elevandum adversarii dictum, vel suum confirmandum, sexcenta Aristotelis loca proferret ex tempore, iisdem pene verbis quibus reddita fuerant ab interprete: nam Graeca adducere, nec moris est apud nostros homines, et ipse (institutum enim tenebo, nec alios patiar falsas Virginio laudes appingere) non nisi leviter attigerat Graecas litteras.


page 171, image: s217

Itaque cum accrrimo ingenio parem memoriam, quod perraro accidit, sortitus esset, et tempus omne, quod reliquum esset ab officiis ad tuendam vitam necessariis, teneret in commentationibus et tractatione librorum, brevi omnis reconditae exquisitaeque doctrinae scientiam ita comprehendit, ut admirationi esset universis, nec iam se intra Italiam contineret illius gloria, sed mare et Alpes praetervecta, longe se ad ultimas terras, lateuqe diffunderet. Cardinalis quidem Bellarminus (quem virum parum considerate quicquam, aut ad assentationem dixisse vel fecisse umquam, nefas esset suspicari) solitus erat dicere, videri sibi Virginium alterum Picum Mirandulanum, eum qui ob excellentiam ingenii, et doctrinae, phoenix est nuncupatus. Quod sane dictum et probabatur in vulgus, et utriusque genus, mores, formam, ingenium, studia, exitum ipsum vitae ex aequo comparanti haud multum absonum a vero reperietur. In cuius rei fidem subicimus numisma, ex una quidem parte duobus phoenicibus insculptum, ex alterâ vero totidem imaginibus affabre ductis, et exstantibus; quarum prior Ioannem Picum, Virginium Caesarinum altera referebat.


[Gap desc: illustration]


page 172, image: s218

Idem Cardinalis Virginio auctor fuit, ut tantam rerum optimarum scientiam, ingeniique praestantiam, quae sibi divinitus contigisset, ad ipsius Dei gloriam, et generis humani fructum conferret, scribendo librum, in quo uberioribus argumentis, quam ceteri fecissent, magisque ad sensum permanentibus, omnem dubitationem tolleret de immortalitate animorum, ad revincendam illorum pertinaciam, qui sacrarum literarum testimonio hac in re minime acquiescerent. Et sane multa in id argumentum Virginius iam collegerat, colligebatque in dies, quo omnia suo tempore recte et ordine digesta luculento volumine complecteretur; nisi praematura postea mors egregium Opus, quem admodum alia multa quae moliebatur animo, intercepisset. Inter haec non neglexit Iuris quoque scientiae, cuius Consultusfuerat Parmae sollemnitet appellatus, operam dare, coacto etiam stylo, quo ceteroqui castigato utebatur, accommodare se formulis corruptae Iurisprudentiae. Verumtamen longe maior illum voluptas ad mitia Musarum studia, et flagrantior cupido rapiebat, hominem praesertim non tam honorum et potentiae, quibus vulgares animae usque ad insaniam capiuntur, quam laudis et gloriae, qua magnae mentes et erectae in primis ducuntur, appetentissimum. Quamobrem, valere tandem iussis leguleiorum forique clamoribus, iterum se liberalioribus literis totum tradidit, Theologicis praesertim, ac Philosophicis: quarum primas cum saciae nistoriae, Canonum, Conciliorum, ac Patrum cognitione coniunxerat; in ultimis vero, Doctore et Magistro Avanzino, de quo supra memoravimus, ita usque ad illud quidem tempus Peripatericorum sectae adhaeserat, ut ab eorum placitis vel latum unguem discedere religio illi esset. Verum ubi versari familiarius coepit cum Federico Principe Caesio, eiusque auctoritate et consilio in amicitiam se dedit Galilaeo, Ioanni Ciampolo, aliisque eius disciplinae hominibus, qui e caelo se devocasse gloriabantur veram ac germanam philosophiam, hoc est, aliam plane ab eâ, quam Aristoteles tradidisset; primo quidem obluctari acriter eorum dictis, deindeubi quottidianus sermo argumenti insolentiam cicuravit, haud gravate aures, postremo etiam manus dedit. Itaque veteris militiae desertor et transfuga, ut sunt iuvenum ingenia cupida rerum novarum, transitum fecit ad castra Lynceorum, (id nomen Academiae fuit) quorum erat institutum inusitata rerum eventa, quae terris, quae caelo acciderent, in disputationem vocare, causas sedulo indagare, et eorum observationibus; aliisque experimentis, veterem


page 173, image: s219

omnem philosophiam, Aristotelicam in primis evertere. Ex co numero qui esset, quasi familiae suae tesseram ambitioni vocabuli con venientem, gestabat digito annulum, lynce insculptum, quo significabatur, esse eos in rimandis naturae arcanis perspicacissimos. Haec pono Academi auctorem habuit eum, quem diximus, Federicum Principem Caesium, literarum amarorem potius, quam peritum; mansitque tamdiu, quamdiu vixit auctorsuus, qui illam quasi satam a se arborem omni officio industriâ que colebat. Verum eo mortuo, cum Academici nullas haberent certas sedes, nec ceterarum Academiarum morem sequerentur, statis diebus in unum conveniendi; sed unico nominis splendore, et annuli mysterio omnis eorum disciplina contineretur: brevi Lynceorum memoria ita exctincta est, ut eorum ad aetatem hanc nostram vix tenuis aura pervenerit. Praeter Galilaeum, et Ciampolum, coluit quoque Cythium Clementem, eidem sectae addictum, et insignem eâ tempestate Medicum. Ab eo Virginius Chimicis sacris initiatus, versari coepit attentius in eius artis experimentis, quibus praecipue Aristotelis fundamenta convelli putabant. Eaque ipsa experimenta convertit postmodum a destruendis Peripateticorum placitis ad fulciendam valetudinem suam, quae iam et assiduo labore in studiis, et habitu corporis gracili propenlosque ad maciem, in deterius quottidie prolabebatur. Verum hic quoque conatus, sicut alia multa quae pericilitatus fuerat medicamenta, irritus fuit, in dies magis magisque supcrante vi morbi. Cuius rei cum omnem culpam (vitio generis humani) conferret in inscitiam Medicorum, invehi vehementer eâ occasione solitum ferunt in insaniam temporum nostrorum, quibus ars illa, ci valetudinem nostram vitamque credimus, tamquam humilis et pleb ia, digna iudicaretur, in qua illi ferme elaborarent, qui nullas vererentur violare ma, orum imagines, quique tenuitate plerumque rei domesticae, prohiberentur operam darr studiis ac disciplinis ad eam probe tractandam necessariis; instrumenta fundi, pascua, nomina, supellex, a viris honestissimis, patriciisque vendicarentur. Igitur cum alterius caeli praesidium, reliquis omnibus frustra consumptis, experiri constituisset, Bononiam iter intendit, non quod situm illius urbis maxime opportunum duceret valetudini suae, placidum alioqui temperatumque caelum desideranti; sed quod in Bononiensi Gymnasio mereri stipendia dicerentur Medici praestantissimi, nec deessent literati viri, sine quibus, ut cetera adessent omnia, videbatur sibi Virginius in solitudine luctuque vivere. Sed interceptus in itinere ab amantiss. sui Princ. Caesio, Aquamspartam


page 174, image: s220

Caesiae gentis oppidum prope Spoletum divertit, mansitque ibi aliquot dies magnâ, quantum quidem per invaletudinem licuit, cum voluptate. Quippe Pedericus, quo libentiorem illic Virginium retineret, Bononiâ accerserat, prae ceteris, Claudium Achillinum, Philosophum ac Poetam, opinione quidem omnis Cisalpinae Galliae maximum, et Petrum Poterium rei Chymicae egregium artificem, quibuscum alternas horas hilare ac iucunde transigebat. Acbrevi tantum deveteri suâ sae vitiâ morbus remiserat; ut vox etiam, quam pituitae, vel alterius cuiusvis humoris defluvio, ulceratae fauces, iam olim intercluserant, ad officium rediret, ut Elegiâ quâdam ad Cynthium Clementem sibi ipsi effuse gratulatur. Nam ceteris eius virtutibus non levi ornamento erat mira indoles, et dexteritas ad Poesim, precipue Latinam, in quâ Tibullum, Propertiumque, eruditorum iudicio, feliciter expressit elegiaco carmine. Italicis etiam numeris se exercuit, adactus consuetudine Ioannis Ciampoli, qui eo praecrpue ornamento aditum sibi ad laudem, et ad potentiorum limina patefecera. Sed quamvis Virginius profiteretur maxime omnium precari sibi Ciampoli venam et characterem; longe tamen diversa via uterque illorum ibat ad carmen. Virginius aequabile et temperatum sequebatur scribendi genus, perspicuum, grave, simplex, quod serio rem ageret, et in quo Latii veteris incessum facile agnosceres; in Ciampolo liberspiritus, nova omnia, concitata, grandia, inaudita, plena periculi et audaciae, ad Pindarum asoirantis, que propterea omnem ad seraperent admirationem theatri. Quam scribendi rationem perperam imitati postea, qui se Pindaricos dici volunt, in tam absurdos errores inciderunt, ut ex plurimis, quae aliquot ab hinc lustris irrepserunt in Rem publicam literariam haereses, nulla, ut viri quidem sapientes iudicant, foedius Italicae iuventutis ingenia corruperit. In his, quae scripsit maternâ linguâ, multa reperiuntur etiam amatoria, satis pro argumento verecunda et sobria: quae tamen Auctorpostea improbavit, tamquam imbecillâ adhuc aetatescripta: et superat eorum numerus, quae hominem philosophum, et a vulgi erroribus alienum magis deceant, quaeque Christiano Poeta digniora videri possint. Qua etiam in re secutus est Ciampoli auctoritatem, suadentis, honestissimam secum provinciam susciperet, ad meliorem frugem moresque revocandi Etruscas Musas, quae nonullorum vitio, nihil iam sancti aut casti haberent, sed cuiusvis e vulgo libidini prostitutae in obscenis tantum et procacibus argumentis occuparentur. Virginius itaque


page 175, image: s221

a iuvenili licentiâ ad graviora stylo converso, moralis Philosophiae praecepta, quod nemo adhuc ante ipsum ex proosito fecerat, aggressus est carminibus tradere, ut etiam profitetur Ode illâ, quae Prooemium inscribitur. Et quia ad informandos optimis moribus animos duplici prae cipue viâ ac ratione mti oportet; ad honesta videlicet incitando illos, et revocando a turpibus, utramque Virginius complexus est: illam quidem pluribus Odis (cantiones nostri vocant) ad varios amicos scriptis; hanc vero nonnullis Satyris Luciliano aceto perfusis, in quibus aetatis suae vitia perstrinxit acriter: quandoque etiam personis potentiâ vel dignitare illustribus, quâ erat animi libertate ac spiritu, in os involare non dubitavit; sed animi tantum gratiâ, et experiundi eo in argumento ingenii, non quod ulli mortalium inuri notam suis carminibus vellet. Ceterum quo fideliorem literis suis operam daret, in superiorem paterne domûs contignationem cesserat. nec eo quemquam fere admittebat, praeter illos, qui pari erga Musas animo essent, paribus studiis ducerentur. Hos enim ad se venientes, omnibus humanitatis officiis excipiebat: cum his disserere, lectiare, convivari, deambulare, dies integros com~orari: cum eisdem communicare lucubrationessuas impense prius rogatis, diligenter animadverterent, et si quae minus probarent, atroci stylo effoderent. Quorum quidem non~ullos alie~a ope et praesidio indigentes aluisset etiam domi suae, ut solebat saepe desiderare, si perte~vitatem rei domesticae licuisset. Verum bonoru paternorum summa, una cum Ducatu Civitatis novae in Picenis, aliisque in agro Latino oppidis, ad grandiorem natufratrem, more apud nobiles familia recepto pervenisset; ipse tertio loco genitus eam pecuniam aunuatim percipiebst, quae cum perse ipsa satis exigua erat, tum vero parum attente administrata, (ut ii faciunt, quibus serio occupatis in studiis literarum in grata omnino atque odiosa accidere solet rei familiaris proc ratio,) aegre in annuos sumptus suppeditabat. Quo fiebat, ut gravi se nonnumquam aere alieno obligaret; quod postea Dux ipse ad arcendam notam, quae in se etiam redundasset, molesto quidem animo, sed exsolvebat tamen. His angustiis ut obviam aliquando iret, litem cum eodem Duceinstituerat, qua petebat, ut liberalior sibi in singulos annos pensio decerneretur, prout ultimis illis temporibus maior facta fuisset accessio ad patrimonium Caesarinae familiae, ad cuius facultatem respexissent Maiores sui, cum secundo loco genitis annuos praescriberent


page 176, image: s222

reditus. Sed Mapheus Cardinalis Barberinus, quem Ingeniiac studiorum similitudo Virginio quamvis longe natu minori, familiarissime coniunxerat, ei persuasit, ut omni contentione sublatâ, quiete cum fratre et concorditer viveret; quod ita deceret preclarum virum, eaque esset certiorratio exetorquendi ab illo pecuniam. Eo interim in otio, et quasi malaciâ literarum, non licuit Virginio diutius vivere, ipsum inter Cubicularios intimos cooptante Gregorio XV. operâ Ioannis Ciampoli, qui Pontificio nomine exarabat epistolas ad Principes. Is ubi ad illum honoris gradum est admotus, nihil habuit antiquius, quam ut significationem aliquam Virginio daret grati animi, et beneficiorum memoris, quae plurima ab eo, insigniaque acceperat. Erat Gregorio a Secretis, in iis quae ad statum curamque Rei publice pertinent, adeoque non mediocri auctoritate et gratia in aula florebat Ioannes Baptista Agucchius Bononiensis, vir cum cetera clarus, tum vero scribendi Italice, et rerum per literas gerendarum laude clarissimus. Eius commendatione Ciampolus sicut ipse in eum locum pervenerat, ita facile est consecutus, ut Virginius ad eum, quem diximus, honoris gradum ascenderet. Sunt qui credant, Virginium, ubi primum in Palatium pedem intulit, veteris instituti oblitum cogitare coepisse de antevertendâ Purpurâ Alexandro fratri, cui quamvis tenuioris ingenii homini, tamen uti et natu grandiori, et aliquot iam annos constituto in publico munere, deberi potius is honos videbatur: tantumque brevi vel suâ indust a, vel amicorum ope profecisse, ut cum Gregorius lento quidem, sed gravi conclamatoque morbo implicaretur, ad ilustiandam praeclaro aliquo facinore memoriam extremi temporis, de Virginio Cardinale areando in primo conventu Senatûs, una cum duobus aliis viris ornatissimis, Agucchio ipso, et Angelio Caesio, consilia inirentur; quae tamen Pontificis mors citius, quam credebatur, consecuta discusserit. Alii vero postremae quidem parti assentiuntur: quod vero pertinet ad praeripiendum fratri honorem, commentos fabulam putant aulicos homines, Virinium non ex ipsius vitrute et altitudine animi metientes, ses ex moribus, et naturâ imperitae multitudinis, quae abduci numquam potest, ut minime credat insanire eos homines, qui nihil ducunt prae clarius vitâ recte sapienterque traductâ. Adduntque, Virginium non repugnantem potius, quam volentem pertractum fuisse in Aulam Pontificiam, clamante subinde Ciampolo, indignum esse viro magnanimo, praesertim philosopho, cum scias humanam


page 177, image: s223

societatem mutuis officiis contineri, nullam velle Rei publicae partem attingere, cumque literarum adeo sis amans, occasiones aversari illas, quibus literae poliuntur: non praetermittendam opportunitatem iuvandi amicos, et industrios homines, nec ea munera recusanda, quae, nisi a probis viris sapientibusque occupentur, improbis et iniustis, magnâ cum Dei offensione, Reique publicae incommodo sint commitenda Mortuo Gregorio, et in eius locum Urbano Octavo Pontificerenuntiato, statime us Gubiculo Virginius praeficitur: idque tribuisse Urbabzn opinio fuit, hon tam veteri benevolentiae, qua eius indolem ab ineunte adolescentiâ complexus fuerat, quam recentibus eiusdem erga semeritis. Cum enim Mapheo Cardinali Barberino dudum subirati Hispani essent, suaeque erga illum voluntatis non obscuras dedissent significationes; aegre illi, ut existimare quivis facile potest, ad Summum Pontificatum aditus patuisset, nisi Virgmiusa Francisco de Castro Regis Hispaniarum ad Pontificem Oratore, et Didaco Saavedra, qui consiliorum omnium Francisco particeps erat, saeprus urgendo impetravisset, aequiore in tantum Virum animo esse vellent, et auctores fiert, ut is cum Rege Catholico in gratiam rediret. Iam olim enim Virginius, manduducentibus literis, et re Poetieâ, infinuaverat se in utriusque illorum fmiliaritarem, quemadmodum etiam Mapheo egregie conciliaverat Gasparem Cardinalem Borgiam Hispanicae factionis moderatorem ac ducem, qui quamquam durior ad haec studia videbatur, facile tamen suavitate morum Iuvenis nobilissini, et mirae in tractandis conciliandisque animis dexteritatis ita captus est, uhil ut esset, quod non eius causâ faceret libentissime. Certe si in Pontificibus creandis quicquam humanae opi tribucere fas est, ac non potius sola tam arduo in opere et sacrosancto Voluntas Divina Dominatur, egregie meritus de Urbano Octavo Virginius eo facto videri potuit. Ad eum tamen fortunae gradum tantam animi aequitatem et modestiam artulit, ut eorum qui apud Urbanum aliquo loco essent, nemini minus licere videretur: tantumque abfuit, ut eos imitarerur, qui ad potentiam opseque ex insperato evecti efferuntur fastidio quodam et contumaciâ; nullum ut suaviorem ex eo loco fructum percipere sefateretur, quam sublevandi veteres amicos, eos precipue, qui destituti re familiari, ingenio, et literis abundarent. Itaque brevi illo tempore, quo in eâ dignitate vixit, eorum quam plures, prout cuiusque conditio ferebat, aut in familiis virorum Principum, aut honesto aliquo in munere


page 178, image: s224

collocavit. Aliquos etiam apud se retinuit: in his Augustinum Mascardum, quem Parmae cognitum, hospitis et contubernalis loco habebat; et Franciscum Balduccium, cuius operâ utebatur in scribendis epistolis, virum ad Poesin omnino factum, si acrioris limae labor, et uberior cognitio artium optimarum ad eius ingenium accessisset. Alios vero, qui cum nihil domi pingue haberent praeter ingenium, inani tamen scientiae opinione inflati, saeculum incuseabant, ut fere fit, quod iacêre literas pateretur, molliter atque urbane admonitos erroris, in quo erant, hortari solebat, relictis studiis literarum, aliam omnino artem magis accommodatam humeris suis, aliud vitae genus aggrederentur. Eaque Virginii libertas meliora suadentis, multis, qui nullam in tanti Viri dictis subesse fraudem poterant suspicari, saluti fuit. Tam illustri loco positum Virginium, cum publicaexspectatio, tum vero Urganusipse Purpurae destinabant. Verum quod illi aliena mors paulo ante abstulerat, sua tunc abstulit. Nam intra vertentem annum, ex quo Pontificio Cubiculo praeerat, extremâ iam macie confectus, fato, quod iamdiu fortierectoque animo opperiebatur, tandem concessit, Kal. Aprilis, anno M. DC. XXIV. Constans autem opinio fuit; mortem illi maturavisse Praefecturam Cubiculi, cui ut frequens adesset, adeoque palam Pontifici faceret, se integras ad Purpuram vires allaturum, affecto corpori, et quietis indigenti minime parceret. Virginii quidem mortem adeo graviter tulisse fertur Urbanus, ut per aliquot dies, ubi de illo mentio incideret, lacrimas non haberet in potestate: et, cum Alexandrum Virginii fratrem Cardinalem creavit, professus sit, se potius Virginii memoriae, quam Alexandri promeritisillum honorem tribuere. Quam carusautem Civitati fuerit, maerore funeris indicatum est. Senatûs enim, Populique romani decreto, in Palatio Capitolino statua illi posita est, doloris publici testis, cum incriptione Ioannis Ciampoli:


page 179, image: s225

VIRGINIO CAESARINO QUIRITIUM SAPIENTISSIMO,

CUI TANTA INGENII VIS,
UT DOCTUS ETIAM HABERI POSSET
SINE LITERIS
TAM AMPLA LITERARUM SUPPELLEX
UT ADMIRATIONEM MOVER POSSET
ETIAM SINE INGENIO:
QUEM TANQUAM URBIS MIRACULUM,
ET NOBILITATIS ORNAMENTUM
TUM INDIGENAE, TUM CONVENAE PHILOSOPHI,
POETAE, ET RHETORES INUSEBANT,
SUA QUISQUE DECORA
IN HUMANISSIMO MOECENATE MIRANTES:
CUIUS IUVENTUTI
PERTINAX DOCTRINARUM STUDIUM
SENILIS PRUDENTIAE
GLORIAM COMPARAVIT,
IUVENILIS VALETUDINIS ROBUR ERIPUIT:
QUI FACTUS ADOLESCENTIBUS
EXEMPLAR VIRTUTUM, ET PARENTIBUS
MENSURA VOTORUM,
NONDUM TRIGESIMUM ANNUM INGRESSUS
MORTEM OCCUBUIT IN VATICANO,
SAPIENTIBUS LUCUBRATIONIBUS,
ET PRINCIPUM LACRYMIS ILLUSTREM:
CUI PONTIFICII CUBICULI PRAEEFECTUM AGENTI
URBANUS VIII.
ECCLESIASTICAE PURPURAE DECUS
APRAEPROPERA MORTE
EREEPTUM FUISSE CONQUESTUS EST:
EIDEM PUBIICIS EXEQUIIS COHONESTATO
S. P. Q. R.
ANNUENTE PONTIFICB.
INTER TRIUMPHALES DUCES IMAGINEM
ET MONUMENTUM DECREVIT,
NE MINUS LITERARUM GLORIA,
QUAM ARMORUM
CAPITOLIUM DECORETUR.


page 180, image: s226

Apparatissimo funere elatum ad D. Mariae de Ara caeli, Alexander Gothifredus S. I. Patritius Romanus pro contione laudavit. Humoristarum item Academia Virginio (qui honox, ex instituto illius loci, viris tantummodo fama ingenioque maximis haberi solet) iusta persolvit, Augustino Mascardo clari iam tum nominis Oratore verba faciente. Cuius Oratio excepta de more est a Poetarum carminibus, quorum magna pars ereptum sibi Moecenatem suum certatim dolebant, veroque luctu, non ad ostentationem ingenii simulato, funus prosequebantur.

SCRIPTA.

Satyra, de quorundam nobilium inscitia.

Poemata, subtitulo: Septem Illustrium Virorum Poemata, editio altera priori auctior et emendatior: Amstelod. 1672. in 8.

Carmina quaedam patrio sermone conscripta et edita.


page 181, image: s227