CUM muneris ratio postulet (Cl. Auditores.) ut hisce Comitiis, aliquid historicum vel ad historiam pertinens publice praelegam; fareor me magnitudine rerum quae complexu suo continet historia obrui et quae potissimum eius pars, quae materia, quod sub ectum histoicum, an de eius dignitate, praestantia ac utilitate, argumento hactenus trito et pene detrito, enarrem quidquam, alternis sententiis et Iudiciis aliquandiu haeserim: tandem in hoc substiti. ut nullam patrem historiae, nec de histova ipsa, neve de quoquam historico veteri seu sacro seu exotico, sed de Neoterico unico dissererem eoque viro maximo et incomparabili, cuius admirationi ne hoc quidem obstat quod nostro saeculo natus sit, cui orbis Literarius multum debet, multo magis Britannicus, sed maxime, alma Academia Oxoniensis. cuius cum ego pars sim et infima et minima, ab eo tamen viro beneficii pars redundet maxima; non possum quin pro stationis
ratione, quod novit orbis literarum; tota Britannia clamat, Mater Academia Oxoniensis sinu suo complectitur, ipse ego experior, tester apud vos, atque grata animi recordatione recolam et effundam: Is de quo loquor est Guillelmus Cambdenus Clarencius, Rex foecialium, Praeco famae, oraculum natalium, armorum sacerdos, stemmatum Hermes, Munificencissimus fundator Professionis historicae in Illustri Academia Oxoniensi; quam professionem Cambedno ipso Auctore cum maxima laude primum sustinuit Clarissimus Decessor meus Degoreus Verus, a quo secundum, annuente et favente Amplissimo Senatu Academico in me devoluta est, cui etsi imparem me noverim, nec ornatum iis dotibus quae ad sustinendam tam gravem provinciam requituntur: hactenus tamen humanitas vestra recreavit me; spemque dedit fore ut conatus et bene merendi volunt as in solutum acciperetur atque aestimaretur. Porro quamquam Cambdenus virtute simplici potius meruit laudem quam captavit, plusque habuit in recessu quam fronte, eo tamen rebus humanis exempto, famam et celebritatem nominis sui scriptis luclentis, atque memoriâ probitatis vitae et modestiae morum in solido locavit: fuit Cambdenus similis Mario, propriae fortunae faber; qui minimum Maecenatibus; plurimum sibi et ingenio debuit; hîc ergo nihil extra Cambdenum laudabimus: nam ut ait Seneca, qui genus iactat suum, aliena laudat: quanto obscurior natalibus, tanto nobilior; quia ipse sibi nobilitatem peperit: qui puer inter alumnos hospitii seu xenodochii Ecclesiae Christi quae est Londini innutritus fuit; mox Illustrissimis scriptis toti Europae et magnis nominibus ignobilitatem inseruit: quamquam ut ipse dicit, genus Maternum ducat a nobili familia. Inter plurima scripta, quibus ipse se posteritati commendavit, duo sunt quae potissimum palmam merentur, hisce enim quantus virfuit testatum reliquit. Ea sunt Britanniae descriptio et Annales Angliae, regnante Serenissima Regina Elizabetha: In hisce, quatuor potissimum elucent, eruditio, veritas, iudicium et oratio. Eruditionem viri miraberis potius quam descripseris, eoque magis quia docti characterem dare non alius sit quam viri docti. Plurimi hodie omne tulisse punctum existimant si in Grammatico pulvere, totam vitam desudaverint, quales sunt nostri Critici, qui putant in syllabarum momentis servari rem publicam, iudicia constitui et lites dirimi; qui in Philologis et linguis sunt doctissimi; sed circa rerum cognitionem non perinde diligentes; qui etymon
nominis aut verbi pluribus linguis dabunt; at vix rem ipsam patriâ linguâ pertractabunt: Inde est quod Critcus verborum suppellectili sit dives sed ea arte collocandi destitutus, per quam corpus Theologicum, aut historicum conficiat, Criticus dies rerum minutiis verborum conterit: omne genus librorum omnesque discriplinas evolvit, ut in iis syntaxim, aut vocabula vetustate rancida annotet. Sagacis est industriae, in rupandis antiquitatis ruderibus et eruendis ex multo stercore aliquot micis auri: et mirum nitotum sterquilinium pro auro habeat: Si quid commentatur Criticus, non selecta, sed quaecumque novit in unum congerit: raro institutum persequitur, autid agit, ut liber cum titulo concordet; sed passim inducta et quasi devia loquitur et evagatur in liberiores egressus, ut prope oblitus sit quod maxime scribendum erat, non absimilis servo cui per viam subinde interpellato, imperia domini sui exciderunt: Criticus mire sibi plaudit, se suaque et cogitata remandans, caetetos vero prae se contemnit et censet esse plumbeos et miseros, ut ut viros eruditione conspicuos, sed Thcologos, Iurisocnsultos et Medicos, qui disciplinas in corpus, succo suo plenum redegerunt: nominatim Theologorum nationi minus aequus est, quod non biberint ex fonte Criticorum, quin eos nequidem nominis mentione, multo minus honorificâ dignatur; dubium, an potius religionis fastidio quam hominum, qui si ad criticam adiunxerunt studium aut professionem Theologicam; tantum deceditde existimationecritici, quantum illi Theologiae accessit, cuius quidem studium non est Criticorum prou=rgon sed pare/rgon, neque enim alia religione tenetur, quam antiqui alicuius marmoris scripturam non temerare. Non desunt alii qui non alium doctum censeant praeter Philosophum argutu, hominem nempe acuminis nimistenuis, ac proinde quod facileretunditur, et in sesaepe replicatur; quod de Chrysippo affirmat Seneca: istiusmodi Philosophus versatur circa metewron leptologmin, et in Instrumentis Philosophiae moratur, ipsam Philosophiam, vel numquam attingit, vel commutat in fascem aridarum spinarum, quae quaquaversum attrectaveris, pungunt. Exhibet Philosophus argutus Philosophiam succo et sanguine suo fraudatam et exsuccam; haud absimilem astaco fluviatili in quo multum est quod extrices, minimum quod edas; etenim exercet Ingenium inter irrita, et otium terit disputationibus nihil profuturis, quae ipsa subtillitate tanto sunt magis inutilia et
inefficacia, quia potius docent disputare, quam vivere. quin res maximas et verissimas facit levissimas et perplexas, similesque mendacio reddit: tandem nimium altercando, sputando potius quam disputando, plana nodis nectendo, ambiguitate verbotum fidem faciendo, subesse fraudem, veritatem amittit: Eius Sophismata nec ignoranti nocent, nec scientem iuvant: Aristippus subtiliter disputanti dicebat, ego, inquit, victus discedo iucundius, quam tu victor dormiturus. Istis absimilis noster Cambedenus omnino vixit; nam etsi in critica versatissimus fuit in ea tamen non substituit, nec pedem fixit; in illo mustaceo laureolam quaerens; sed per eam, gradum sibi praestruxit, ad conficienda opera historica numeris omnibus absoluta; longe praestantius esse ducens Architectum esse, quam quod Critici faciunt, ligna et lapides semper aptare ad aedificandum: Ut in criticis memoriam, sic in Philosophicis iudicium exercuit, per ea discens potius vivere quam disputare: finem et fructum Philosophiae qua imbutus fuit edocent et vita et viri scripta, quae testantur, virum sagacitate in pervestigando, sollertiâ in coniciendo, iudicio in eligendo, memoria in referendo, lepore in explicando longe instructissimum et eminentissimum: dedit Philosophia literis humanioribus, quibus probe et pulchre instructus fuit, ne essent nugaces et futiles et circa meras voces occupatae; illae vicissim effecerunt ne Philosophia eius esset austerior et aridior, et ut facilius se in animos insinuaret. Sic omnium scientiarum, attium et disciplinarum circulum complexus est noster Cambdenus, ita tamen ut quod Damascenus requirit in viro docto, quibusdam studiis secommodaverit, aliis se tradiderit; exemplo illius qui longum iter emensurus, non nullibi divertit tantum, alibi debet moram aliquam; quaedam loca furtivis oculis et in transitu videre satis habet: nonnumquam paululum excurtit et divagatur; sed emenso excursu, redit in viam Regiam, domumque ac patrios lares reperit; ea studia sectans, quibus fiat, melior vel homo, vel civis vel paterfamilias vel amicus: Id sedulô observavit clarissimus Cambdenus; nam qui ad eruditionem adipiscendam attulit ingenium et exercirationem, id studii maxime persecutus est, quo peritus esset, rerum, exemplorum, et omnis vetustatis; potissimum in Britannia sua illustranda et conficiendo laboriosissimo opere, mirum et immensum quot scripta patria, Graeca, Latina evolverit, quot Regni commentaria publica, sacra, archiva, Bibliothecae
urbium et Ecclesiarum tabularia, quot monumenta visenda, scrutanda: quot veteres schedae excutiendae. Rem arduam noster perfecit, ut ait Plinius, vetustis novitatem dare, novis auctoritatem, obscuris lucem, fastiditis gratiam, et dubiis fidem: Tantam erduitionem ornabat pietas, integritas morum et summa modestia: qui enim summum obtinet locum in Bibliothecis, ipse setamen, cum de se loquitur, ad infima Antiquaiorum subsellia detrudit; nuquam de se suisque laboribus nimium magnifice sentit: nullius unquam famam laesit; cui modestiae et animi moderationi, necesse est cedant aequales eius Scaliger et Lipsius, quorum philautia et eruditionis conscientia, quandoque vertigine arcem mentis concutiebat. Scaliger dissidentem in suis diffi cilibus nugis vocat bestiam, porcum, canem et quid non? eique suspendium vel ominatur vel precatur. alimor parora/mata, portentis et monstris, tartareisque erroribus ex inferno erutis aut a cacodaemone exclusis, accenset. Exstat Scaligeri dokhs1i s1ofi/as2 sepecimen Epistola 442. ad Ioh. de Laet, quo non foedius a quoquam exhibitum. Verba eius sunt. Multa passim in textum Evangelicum ab ultima vetustate vitia admissa sunt, quoe nemo praeter me indicabit. Pari typho passim laborat Lipsius Ex. Gr. praefatione ad Lectore praefixa libro de Amphitheatro: Non ista, non alia in antiquitate tractare arduum, ad quae explicanda otium fortasse aut voluntas deesse mihi poterit, numquam facultas. in antiquariae rei studio non insanivit ut natio solet. Antiquariorum, qui sunt Idololatrae, numimatum, imaginum et statuarum suarum, quas non minus religiose asservant, quam si ou)ranopetei=s2: quin in eis magis amant, quod aut vetustate collapsum, mancum et dedolatum, aut carie erosum; integras falsitatis aut novitatis suspectantes. Istiusmodi suscpiunt periculosae plena aleae itinera, ut tumulum ex aggrstis cadaveribus post sollennem aliquam pugnam, uti Pharsalicam conspiciant; aut numismata quorum caelatura pridem attrita est ex subterraneis, locis eruant: inter viam mirum ni pecuniam omnem occupent lapidibus magis vetustis quam pretiosis, scrutis, conchis, Ecmagmatis, simulacris, aposphragmatismis et eiusmodi mercium quisquiliis, quas situs et caries et temporis locique loginquitas pene, ut loquutur, saciosanctas fecit: id hominum perstringit Seneca: Illum tu otiosum vocas, qui maiorem dierum partem in oeruginosis lamellis consumit. Sed non in alium finem noster conquisivit eiusmodi rudera et numismata, quam ut probis autho
auctoribus legendis et explicandis facem praeferret, maxime, ut, quod in Britannia sua illustranda, ritus antiquos, vestes, coronas, sedilia, triumphos et eiusmodi, ob oculos poneret; Ceterum ut in Britannia ornanda ipse se superasse videtur, ita in texenda Eitzabethae Reginoe historia docendum aliam manum accessisse, praeter, haud dubio mentem auctoris, unde opus foede com~ aculatum fuit; quod credibile patratum fuisse ab adulatoribus aviae Regiae aegre ferentibus Regis Matrem, adulterio foedam, coede Mariti ream, suis coloribus describi, qualem Augustus Thuanus et Georgius Buchanaus fidei integerrimae scriptores depingunt Mariam Scotorum Regin am: tum quis credat gravissimum auctorem, qualis Cambdenus fuit, operisuo intulisse tot actus, scripta, Epistolas, curiae sancita, quae mere feminam captivam attinent, quae que librum dup lo auctiorem conficiunt, quasi haec scire populum magni interesset: quid? quod non est credibile Cambdenum Historicum alethotatum voluisse texere Apologiam pro impurissima et saevissima femina quam constat, vel farentibus Aulae parasitis nupsisse Bothuellio, qui in caedem Mariti Darlaei conspiraverat: etenim in reliquis scriptis Cambdeni, patet eum sine ira et studio locutum, praecipue in Britanniae illustratione, nec amore cuiusquam aut odio ductum, sed a)deka/stws2, tamquam quispiam nec charitate nec invidiâ sibi cognitus esset. In nostro ut eluxit veritatis studium, dos apprime req visita historiam scribenti, sic maxime valuit oratione ad historiae composi tionem accommodata: nam nec mellifluus Caesaris stilus, nec lepos Curtii, nec acumen Taciti desunt illi; ita eius stilus naturali publchritudine exurgit, sententiarum punctis tamquam luminibus aspergitur, et in animos legentium placide se demittit. Quid dicam de Munificentia in Illustrissimam hanc Academiam, cum Historiam professionem, quae varcabat non tantum instituit; sed et ei qui munus eius obiret non paenitenda stipendia decrevi; nempe apud literarum Patrentem, plus valuit amor rei publicae literariae, quam cognatio; pls naturae similitudo et propensus animus de literis bene merendi, quam legis et consuetudinis sanctio; existimans latius patcre offi ciorum rationem, quam Iuris regulam: Quod si vitae privatae genus, si amicitias, si virtutis, et nominis admiratores quos habuit in Europa plurimos, per partes et nominatim recenserem, Scaligerum, Casaubonum, Thuanum, et quos non, Cambdeni nostri aequales; ante deficeret tempus, quam
disserendi seges et argumentum, et de Cambdeni vita minus volumen ederem, quam id quod Gassendus de Perireskio composuit, qui quidem Peireskius imprinis coluit Cambdenum: etenim referente Gassendo cum primum Peireskius appulit in Angliam, et postquam praeente Oratore Regem Iacobum salutavit, nihil prius habuit quam Guillelmum Cambdeunum invisere, apud quem cum serimo in cidisset de antiquitate Britannieae linguae, in sententiam Cambdeni deductus est, Gallos et Britannos eâdem primitus linguâ usos fuisse; quod quidem solidis rationibus probavit Cambdenus in Britannia sua, eique suum calculum posuit Amitinus meus vir longe doctissimus Samuel Bochartus in sua Geographia sacra. Porro in hostimentum, Cambdenus Peireskium observavit, maximi fecit, eumque, notis ad Britannorum numismata, vocat Iuvenem Nobilissimum, et in re nummorum antiquaria longe doctissimum et perspicacissimum, cui se debere dicit exhibitionem variorum numismatum ex auro, argento, ex altera parte concava erant, alia sine literis, alia literis graphice inscripta, eaque in hac Insula effossa Hac eruditione, hisce moribus, ut non loquar de honor Regis Foecialium, quo ornatus fuit, monumentum sibi struxit diutius mansurum in animis hominum, quam splendidum sepulcrum memoriae viri aedificatum, apud Westmonasterienses; nam illud nulla oblivio delebit: hoc vero iam deformatum, et dedolatum esta faeceplebis, a qua nihil sanctum et tutum est: verum Magnorum virorum, non trabibus aut saxis nomen inciditur, sed monumentis aeternae laudis, Agite ergo quotquor estis boni, Philomathes, nomen Alumni vestri gratâ memorâ recolite; virtutes hominis, studia, vitae genus, mores imitammini; scripta quae edidit assiduâ manu evolvite: sie defuncti memoriam veneramini, ut omina dicta factaque eius ad praxim reducatis, atque samam figuramque animi et morum (ut Tacitus de Agricola dicebat) magis quam corporis complectimini, ut si minus imitatione tanti viri, praestantiam, certe voluntarte proxime accedatis. DIXI.
Insula pene suis obliviscenda Britannis,
Mox in letoeos pracipitanda lacus.
Hoc tibi quod superest, CAMENE, Britannia debet:
Tu quoque, dum superest illa, superstes eris.
IOAN. OWENUS.
Dum laus Britannis Sarta mansura est, manet
Aeterna CADMDENI BRITANNIA in libris.
Qui iuvenes aliquando doces, quô Graeca solebant
Verbula proferri, quoque Latina, modô:
Ipse idem, evolvens Arthiva recondita Regum,
Quo voluere modo sceptramovere, doces.
Antiquoe Britonum scrutator orginis, olim
Quos habuit populos terra Britannna, refers:
Quosque eadem obtinuit te conspiciente triumphos,
Inalyta dum recitas Principis actatuae.
Scilicet, ut summi Fecialis munere fungi
Possis, et instituas ordine quaeque suo:
Qua fuer ant, primo, gentis fundamina, pandis;
Quo, tandem, evasit Gloria summa, doces.
Cavisti tandem, tot Conditor Historiarum,
Te moriente simalne ruat Historia.
I. WALLIS.
QUI. FIDE. ANTIQUA, ET. OPERA. ASSIDUA. BRITANNICAM. ANTIQURTATEM. INDAGAVIT.
SIMPLICITATEM. INNATAM. HONESTIS. STUDHS. EXCOLUIT. ANIMI. SOLER TIAM. CANDORE. ILLUSTRAVIT. GVIL HELMUS. CAMDENUS. AB. ELISABETHA. REGINA. AD. REGIS. ARMORUM: (CLARENII. TITULO.) DIGNITATEM. EVOCATUS. HIC. SPE: CERTA. RESURGENDI. IN. CHRISTO. S. E. OBIIT. ANNO. MDC XXIII. DIE. IX. NOVEMB. AETATIS. SUAE. LXXIV.
Britannia, sive florentissimorum regnorum Angliae, Scotiae, Hiberniae, Insularumque adiacentiam descriptio Chorographica: Londini 1586. in 8. Francof. 1590. 1616. in 8. Amsterod 1617. in 8. 1639. in 12. Lugd. Bat 1625. 1639. in 8. etc. sed praecipue spectabilis est eruditio, quae cum Tabulis Chorographicis prodiit 1607. in fol. uti scribit Philippus Labbe in Bibliotheca Bibliothecarum p. 253. In Epitomen contracta est a Regnero Vitellio: Amsterod. 1616. in. 8. Anglice edita Lond 1610. in fol.
Historia Anglica, Hibernica Normannica, Cambrica, a Veteribus scripta, ex Bibliothecas G. Camdeni: Francof. 1602. in fol.
Reges, Reginae, Nobiles, et in Ecclesiâ B. Petri Westmonasterii sepulti, usque ad annum 1606. una cum eiusdem Ecclesie fundatione: Lond. 1606. in 4.
Actio in Henricum Carnetum Societatis Iesuitieae in Anglia superiorem, et ceteros, qui proditione longe immanissimâ Serenissimum Britanniae Magnae Regem, et Regni Angliae Ordines, pulvere fulminalie medio tollere coniurarunt, Latine versa: Lond. 1607. in 4.
Annales rerum Anglicarum et Hibernicarum, regnante Elisabethâ: Londini 1615. in fol. Francof. 1616. in 8. Lugd. Batav. 1625. 1639. in 8.
Institutio Grammatices Graecae.: in 8. Francof. in 8. Han. 1624. in 8.
Deratione et methodo legendi Historias: Lond. 1623. in 8. Elogia Anglorum ibid. 1653. în 8.