07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 120, image: s166

ORATIO In obitum Clarissimi Celeberrimique Viri, PHILIPPI CLUVERI, Geographi, Habita in Academia Lugd. Batav. Anno M DCC XXIII. a DANIELE HEINSIO.

SI, quam usitatum est efferri homines in terris, tam vulgatum esset, viros magnos et quos orbis admitatur, mori; nemo libi aliquid in publico dicendum de virtutibus existimaret. Nunc, cum hoc praeertim tempore, magnorum tanta sit penuria ac paucitas virorum, ut cum singulis qui moriuntur, ipsa prope eruditio ac literae efferri videantur, cavendum nobis vel imprimis reor, ne quos ad exempla laudum atque aeternitatem nominis natura genuit, sine ulsâ commendatione, tamquam fugitiviclabantur. Romanos quidem saepe legimus ac Graecos, quorum literis ac sapientia ad vitae consuetudinem imburi sumus, ne in castris quidem, in conspectum hostium ac bellico rumultu, commisisse, ut non, quoties praeclata virtus aliqua e terris emigraret, parentes quoque, patriam, ac genus universum, eius, qui defunctus esset, commendarent. Publice enim interesse ad exempla morum, qualis quis in vitâ exstitisset: ad cuiusque autem mortem, quali quisque animo excederer e vitâ quippe ut ab actionibus praeclaris vitam, ita eas illustraria


page 121, image: s167

constantimorte, quae cum exitus sit huius scenae, et supremus quasi actus, fit plerumque, uteo magis in sese oculos et animum converrat. Itaque hanc causam saepe existimavi, cur, qui alia Platonis, quae in manibus versantur, ne viderunt quidem u~quam, in Phaedone aliquid libenter, vel ex sordidâ interptetatione, legant: cur, quae facundissime a M. Tullio, de Crossi, de Hortensii, Sulpiciique obitu ac laudibus dicuntur, ita nobis cetera commendent ut corum causa libros saepe integros legamus: cur, qui maiestate ac severitate Taciti ad quam non nis i animae illustres ac eximiae assurgunt, non impense cupiuntur, magno tamen studio ac curâ, Senecae ac Paeti exitum e terris legant, ut haec sola saepeaut evolvant, aut perlecta semel, iterum atqueiterum percurrant Deme; equidem fatebor, cum Gregorium Theologum, scriptorem, in quo, cum religione ac pietate, cloquentia ac eruditio contendit, libentissime evolvam, numquam tamen magis animo ac mente assurgo, quam Basilii laudes, vitam, studia, imprimis vero obitum, ab co graphice descriptum, lego. Ita omnes, nescio quo desiderio ac curâ, ad suprema horum, qui virtute aliquâ excellerunt, trahimur, aut properamus. Credo, quod, quemadmodum Sol ille, quem quottidie videmus, numquam nobis pulchrior quam cum cadit, sic in iis, quorum fama atque existimatio terrarum robem solis instar pervagatur, nihil magis quam extremum, quamquam maestos, voluptate solidâ perfundit. Cluverus vero noster, dequo verba hodie fractui vonimus, quemadmodum in eo totus fuit quamdiu vixit, ut ad nominis aeternitatem via regia contenderet, atque eo pervenitet; ita commendationem suam aliis reliquit. Quae cum nobis, ex auctoritate Ordinis clarissimi, commissa sit hoc die, ut attentionem, Auditores, vestram mereatur, non tam ab oratione novâ, in quâ nihil praeter brevitatem policemur; quama nomine eius ac celebritate exspectamus, quae dicenti suâ sponte id praescribit, quod a magnis orationibus facundiâ ac lenocinio verborum obrineri solet. Natus est Cluverius noster apud Gedaum, (Dantiscum vulgo vocant) celeberrimum Borussiae, emporium: civitatem, quae cum praestantissimis Europae, opulentiâ acpositu contendat. Patre, monetario Praefecto viro nobili, et olim opulento. Familiae origino~, qui accuratius haectractant, Bremâ deducendam arbitrantur, in quâ urbe, aliquot eiusdem nominis Canonici nunc degunt, nobilissimi, ut series, quam vidimus, originis ac generis maiorum indicat, atque excellentes viri, quorum nomini ac observantiae, initium profectus sui, Tabulam Italiae, quam adolescens edidit, in urba hâc nuncupavit. Iis artibus


page 122, image: s168

imbutus quarum capax prima aetas esse solet, in Poloniam, a patre missus est. ubi inter aulicos, cum mores gentis celeberrimae, tum linguam accurate addisceret. Existimabat enim fore homogenerosus, ut utrique nationi, quae arctissime inter sese iunctae essent, magno aliquando et subsidio et ornamento esset. E Polonia reversus, in Germaniam parentis monitu profectus est. Cum assidue instaret, urgeretque, ut, ceterisomissis, Legum studiis se datet. Quorum causa, aliquanto post Lugdunum Batavotum venit. In quâ urbe, quamquam exercitiis non nihil corporis subinde daret, curam tamen ac ardorem studiorum numquam intermisit. Quamvis enim et amicis aliquid interdum, qui non sine causa fures tem poris dicuntur, et castissimarum virginum colloquiis accoomitatui aliquam diei partem daret, noctem (quod cum admitatione saepius audivi) solidam, nonraro lectione seriâ ducebat. cum assiduo labore agitatum corpus, fatigatum pariter cum eo animum, plerumque adquietem trahat Ad ille ctus aetatis accedebat forma, accedebat delicatus ille, quem amici meminêre, vultus: cuius gratum ac ingenuum candorem, purpura virtutis com~endabat. accedebat sermo elegans ac promptus, corpus agile, affabilitas ac comitas insignis. accedebant exercitia praeclara, quae nobilitatem sibi maxime conciliant. Quibus omnibus, nec a virtute, quod meminerim, deflexit unquam, nec ad comessatio~es ac vivendi intemperiem abductus est. quae cum sinesumptu non geantur, et, quod Legum studio non satis caperetur, ut qui operas forenses, quibus primo destinatus erat, subterfugeret, ut ipse aiebat, gratiâ parentis ac benignitate excidit. Vivebant eo tempore in hâc urbe, magna illa et aeterna eruditionis lumina, Franciscus, Iunius, Iohannes Heurnius, non pauci alii. Inter primostamen Clusius, et magnus Scaliger. Fuit illud in hoc viro, quod in Socrate non semel miris eloquentiae coloribus depinxit Plato, ut si quis e iuventute nostrâ ei se dedisset, eius animum inexpugnabili illecebrâ ac suadâ captum prius ac possessum, ad praeclarum et inusitatum aliquid transferret. Qui cum Tabulam Italiae ab eo obiter dispositam vidisset, a stupore, ut solebat, operis ac com~endatione anspicatus, serio monere coepit, ut cum omnestudiorum genus, vel exhaustum nostro tempore vel consummatum esset, solum Geographicum adhuc restaret, operi accingeret, ac in possessionem eius tamquam vacui veniret. Omnibus praereptis universum adhuc orbem superesse. eum occupantis, si quis serio hoc ageret, futurum. Iret quo naturae impetus vocaret.


page 123, image: s169

ducem suum sibi genium ad immortalitatem sequeretur. Multos esse qui in ceteris excellant: neminem hic magnum fore, qui non primus pariter fututus esset. Quo iudicio, non aliter quam manuum applausu generosi solent equi, inflammatus adolescens, et iam huius instituti certus, in Brabantiam concedit: ubi Iustus Lipsius docebat. credo, ut de huius quoque in re maximâ iudicio securus esset. Quem Lovanii cum frustra quaesivisset (quippe qui Antverpiam profectus esset) frustra, nescio quo fato, etiam Anteverpiae quaesivit, qui Lovanium Antverpiâ iam rediisset. Hic vix dici, Auditores, vix describi verbis potest, qua ac quanta praeter exspectationem, vitum ad miseriam ab ineunte aetate factum, derepente invaserit calamitas. In hostili quippe oberrantem agro, Martis aliquor alumni veste omni ac viatico exutum, pene, utmatre natus erat, nucum ac famelicum relinquunt. ut non alio quam aquae potu et tadicibus, quas terra dabat, sitim ac ieiunia levaret. Ita Achaemenides hic noster, vere miser ac poetico simillimus, ad miduum vagatus, monachorum primo aliquot in viâ, mox praefecti ubi co appulisset, Lilloiani, comitate sublevatus, ad amicos veteres, inprimis autem libros suos in Batay iam reversus est. Ubi, cum de gratiâ paternâ ac favore nihil sibi reliquum videret, nisi animum iam aliis dicatum, disciplinae legum, cuius causâ domum et ad suos vocabatur, totum daret, atque id impetrare a se non posset, in Bohemiam, ac mox Hungariam, se contulit. In quâ ad biennium cum militasset, cum Praefecto suo, cuius a~imum dexteritate ingenii ac comitate morum pridem expugnarat, in Bohemiam reversus est. Ubi ea tempestate Baro nobilissimus de Popel, iussu Caesaris in vinculis diu habitus, coram maiestate eius causam dicere atque audiri frustra postulabat. verso igitur ad bilem magno, ut plerumque tales solent, animo, Apologiam prosescripsit. Quam Cluvero nostro, ut in Latium transferret, partim suis partim amicorum precibus persuasit. Eam huc reversus cum typographo dedisset, iterum Fortunam, quam novercam semper habuit, in se convertit. Iussn quippe Caesaris, qui perlegatum hoc iam impe raverat, in carcerem coniectus, vix, ac tandem, adnitentibus pro libertate sua ac amici, studiosis, malum hoc evasit. Est hoc foem inis innatum, ut affectu illo quem parentum animis natura indidit, haud paulo vehementius ducantur. Pia crgo mater, cum, ignaro prorsus patre, alia quam vellet, magna tamen agitantem, clam viarico non ita magno instruxisset: ibi vero noster, suum illum, que iam pridem a~imo complexus erat orbem conremplari ac metiri diligentius instituit. Qua occasio~e ac instituto, Scotiam, Britan. Italiam


page 124, image: s170

ac Galliam non semel peragrabat. Frequentius haud paulo tmaen ceteris Britann iam quod, ni fallor, libros aliquot, imprimis sibi utiles, in eâ reperisset. Tantus hominem discendi ardor, tantâ (ut in re inusitatâ tali voce utar intemperies tenebat. Quam non amicorum monita, non indignatio paterna, non propositi honores, non adversa omnibus conatibus fortuna, sistere adeo atque inhibere poterant, quin, ardore illo laudis, quem accensum imo pectore gerebat, in materiem aeteritatis quae cumque obicerentur magno animo converteret. In Britannia de tribus Rheni alveis libellum; uni versi autem orbis sed quod nondum prodiit, Compendium in Galliâ composuit. Scriptum breve ac eruditum, quod nuperrime auctum locis plutimis ac emendarum (pessime enim hactenus descriptum fuit) iuv eni lectissimo Iosepho vorstio, illius, cupilutima debebar, filio, edendum tradidit, quod monendum hîc putamus, netemeritas. Typographorum, aut ambitio cuiusquam, cum auctoris pariter ac testatoris fraude, fructum hunc decerpat: aut lectoribus, quod vulgo fieri nunc solet, manus lucri causa adeatur. Ab hoc tyrocinio, ac primâ quasi curâ, cum ad pattes orbis singulas paulatim se conferret, atque ad universum accurate illustrandum iam paratus esset; ante omnia, de Patriâ vir pius cogitare coepit. Quae livorepartim antiquorum, parrim ignorantiâ ac fraude, pristinum vix iam splendorem tuebatur. Nullo igitur vel pretio adductus vel mercede, illam tot heroum genitricem ac Romanae aemulam virtutis, exomandam sibi sumpsit. In quo scripto, erudito admodum ac operoso, de Germaniae limitibus ac terminis, de habitu ac cultu, de religione gentis, pietate, armis, iure, oppidis, ac populis, adversus ipsam saepe antiquitatem, ea vel excogita vit, vel ex disciplinae suae fundamentis, maximo ingenio produxit, quae ut cam, cui spiritum ac lucem se debere existimabat, in possessionem verae laudis ponunt, sic auctori quantum eruditionis, tantum pietatis astruxerunt. Itaque, quemadmodum Poetae, Deam quandam exstitisse volunt, quae e Iovis cerebro prognata esset, ita mihi vir erecti animi ac pulchti, maximislaboribus, vigiliis ac curis, suam nobis peperisse Patriam videtur. Hanc Sicilia secuta est cum Italiâ. Quam cum iterum aditer, totam pedibus, cum nihil nisi oculis exactum orbi ac posteritati imputare vellet, ante quadriennium emensus est. Nam in alterâ, quod Sustam vidit ac Charybodin, quod Phaeacum sedes ac Cyclopum, quod Piorum campos, quod flabellum spiritus poetici ardentem Aetnam, quod Laestrigonas, atque alia id


page 125, image: s171

genus, quae Ulysses quia obiter inspexit, argumentum Odyssea dedit; Poerarum curae, qui maiora quam pro fide amant ac inusitatis delectantur, relinquendaputo. In Italia, ne quis aetatem nostram potius quam nostra quaedam, nullo literarum sensu, nullâ eruditionis admirarione duci credat, maximos admiratores sui, inter ipsos quoque Cardinales, ac Bononiae invenit. A quibus et magnifice invitatus, et munifice, si quisquam, habitus, redite ad suos tamen maluit, ubi larem angustissimum, uxorem afflicatissimam, sororem bonae mentis aegestatem, inveniret ac amplecteretur, quam ut inter purpuras de libertate suâ quicquam imminutum iret. Uxor (quae reversum tali adventicia accepit) in gravissimos dolores e contracto corpore epartu ac debilitato, ut putatur, incidit quae suspiriis, quae eiulatibus assiduis aclachrymis, non mariti modo animum, ad alia intentum, sed vicinos quoque, ad commiserarionem ac maerorem pertrahebat. in hâc positus calamitate, hâc domesticâ acerbitate, his angustiis, hoc luctu, aliquidquottidie de penso absolvebat. His auspiciis concepta primum est Italia ac nata: cui valetudinem, mox animam impendit. In hoc onere, scribentenm aliquid aut meditantem, (cum adolescentibus aliquot interea, quo vitam toleratet, erudire cogeretur ita tabe, quam ex animi maerere partim, partim studiis contraxerat, exhaustnm prorsus ac emaciatum omnes vidimus; ut diebus ante abitum e vitâ plusculis, cum umbrâ hominis, autsceleto, amici qui accesseramus, loqui nobis videremur. Procul illi species antiqua illa ac venustas oris, procul nitor ille acrubor, procul delicatae illae manus, quas arriculi ac macies consumpserant, procul grata illa vocis elegantia iam erat. Nasus acutissimus, tempora collapsa, languoraurium, frequentes oculorum lacrimae, quae lucem iam fastidiebant, vultus denique universus, ut Galenici loquuntur, Hippocraticus, diem ultimum, ante ipsum, ut in lento tabidoquemorbo, nuntiabant. Memini, praesente me atque aliquot amicis, qui ad spondam lectuli constiteramus, a clarissimo summoque Medico, et qui parentis illi loco semper fuit, Everardo Vorstio, significatum illi ac denuntiatum esse, Nullam spem in Medicis restare: finem vitae cogitaret, quae initium aeternae esse in iis solet qui in Dei Filio fiduciam reponunt. Hocfatale carmen, sine ullâ animi commotione sic accepit, ut hunc orbem, quem labore tanto universum perdidicerat, et iam descripserat, continuo ex animo deponeret. sacrcinulas non tam colligeret, quam mentem universam Christo traderet adventantem quoque, sed (quod


page 126, image: s172

festinantibus videtur) diutius cunctantem, ut molesticreditores solent, posceret ac flagitaret. In extrema hac necessitate affidentes sibi aliquot Theologos habebat: qui alloquiis assiduis ac monitis, pacem illi, si quid animo haereret, cum supremo numine ac hominibus conciliarent. Ab his cum de immortalitate animi nonnihil ex occasione ageretur, intentior quam ante, ac cum aliqua, ut in hoc morbo saepius solebat, indignatione, Ne Strabonem quidem suum, hominem in hac malitia, quam Christianimilitant, paganum, de hoc dubitasse dixit. Quamquam enim sciret, non dimensionibuslocorum, sed constanti fide ad caelestem illam terram perveniri eos tamen, qui de iis quae profani homines naturae beneficio definiissent, dubitare auderent, scarabeos potius quam homines existimabat. qui profecto ipsi, si de mente nostra aliquid hausissent, quamquam inter sordes ad quas natisunt et faeces, facile intelligerent, divinam illam partem, quae tot spatia locorum, tanta maria, tot montes, totum denique hunc orbem puncti instar capit, ac, quod omnibus his maius est, adrationes vocat, cum hoc corpore non terminari cui quamdiu haeret nisi prorsus stupet, vim inferri e focietate eius ac caliginem offundi sibi sentit. Intercesserat iampridem illi, ut mortali sanguine ac propagine omines oriundi sumus, cum Isacio Pontano, viro excellenti, de re Geographica nonnihil controversiae quae ad velitationem ac offensiunculas erupit. De qua cum prudonter, qui tum aderant amici utique monuissent, totum ex animo delere se professus est. Sciebat enim vir clarissimus, ac. Christo suo, cui semper haeserat, iam consecrandus, quemadmodum informe hoc corpus, nisi prius gloriae restituatur, ad possessionem filiorum Dei non adspirat, ita atdentem odio ac studio vindictae animum, ad felicitatem suam non admitti. Sanguinem et camem ad felicitatem eius non admitti, qui, e crucependens, inter laniatus ac tormenta, sub immani illo onere depressus quodne cogitando quidem quisquam nostrum hactenus accessit, antequam supremum illud sacrificium parenti consccratet, tortoribus ac carnificibus ignovit. Audivistis finem eius viri, cui pares oppido quam paucos aetas nostra tulit; iis artibus ac disciplinis, quibus animum emanciparat, forte nec superiorem vidit. Cuius quidem varios errores, casus ac adversa, qui putabit, nihil obstitisse tamen dieit, quin ad voti sui portum, ac columnas, ut Geographi loquuntur, Herculis pervenerit. Linguas tenuit quam plurimas. Praeter eas, quae aberuditis vindicantur, Belgicam, Bohemicam, Polonicam, Italicam, Ungaricam, Britannicam et


page 127, image: s173

Gallicam ut in orbe suo nusqua peregrinus, et ubique natus videretur. Liberos reliquit duos: tanto omnium commiseratione magis dignos, quanto orbitatem minus sentiunt. Quibus ex hoc universo, quod ingenio et eruditionetotam possidebat parens, nihrl praeter luctum et penuriam, relictum est. Voluntatem qui post obitum exsequeretur, viros praestantissimos ac celeberrimos dilegit Petrum, scilicet, Cunaeum, Academici senatus Praesidem, Antonium hunc Thysium, ac. Everardum Vorstium, Amicosmecum, praeterillos, aliquot communes habuit. Inter ceteros, Scaligerum ac Casaubonum inter eos qui supersunt hodie Iohannem Meursium, Thomam Erpenium, Gerardum Vossium, clarissimos aetate nostra viros. qui officia, quaecumque excogitari possunt, aegro, aut post mortem praestiterunt. Inter primos autem ac praecipuos Richardum Ioannem Nereum, Theologum doctissimum: cui et libellumsacrum, seautore scriptum, ante obitum commisit. Quibus omnibus, Cluvere optime ac praestantissime, memoriam maestissimam acluctum reliquisti Reliquisti Magne graeciae, quae summam a te poscit manum. Reliquisti Graeciae, quae opem aliquando exspectabat tuam. reliquisti tot auctoribus, ac inter reliquos, Straboni, quem tot locisemendasti. Reliquisti universo orbi, de quo illustrado, describendo, ac delineando, cogitabas. Reliquisti universis literis ac etuditioni. quam unius causa universam exornabas. Nam ex parte quidem tua, nisi duriores aequo ac immites sumus, etiam gaudendum reor. Non iam de angusta pulmonis ac spirandi quereris dissi cultate. non uxorem iam cum morte colluctantem, inter meditationes tuas audis. non de liberorum patrimonio ac tuo, quod fortuna iam superstiti abstulerat, sollicitus ac maestus sedes, non undantem sanguine Europam, non distractos popularium dissensione animos, nec foedissimas doctorum inter se contentiones, et extremum nostro tempore venenum personantes amicorum laudes, derestaris. Alium in orbem, navigantibus ignotumac Geographis translatus es. Ubi non, ut ante, flumina ac fontes, maria ac silvas, oppida et lucos, ut solebas, non Pachynum tuum, Lilybaeum ac Pelorum, non Italiam, rerrarum dominam, eiusque principem Romanam urbem, sed caelestem illam civitatem vides, quae est suusum. quam tot flumina exhilarant ac cingunt. Civitatem sanctam, civitatem Regismagni In qua nihil cuiquam deest: in qua cuivis exhibetur quantum quisque optat: in qua denique, ut


page 128, image: s174

vir sanctus loqui solet, bonum suum quisque intelligit ac quaerit. Aetate quidem primâ hinc avulsus es. sed quam vigiliis et animi contentione, ultra senectutem plurimorum produxisti. Opes tenues atque atctas reliquisti. Sed nec beatorum animae has norunt. Ac ne sapientes quidem: qui peculium cum foenore in animis reponunt. Et paupertas antiquissimum virtutis patrimonium, ac sapientiae vernacula, a viris amgnis nuncupatur, quae in Aristide, ut cum vetere scriptore loquar, usta, in Epaminonda, strenua ac prudens, sapiens in Socrate, facunda in Homero, in non paucis erudita fuit, tecum, optime Cluvere, terras omnes vidit ac emensa est. Liberos desertos ac parente orbes reliquisti. sed et tales patrem suum habem. Et habemus matrem omnium communem, Providentiam divinam: quae, cum nihil negligat in terris, tales maxime intuetur. legislator noster, pullos quoque avium ac vidos in tutelâ. suâ habet. Sed et praestantissimi supersunt viri quorum ru humanitatem saepe praedicasti. Supersunt, et hoc loco adsunt Curatores Academiae, patronitui nobilissimi clarissimique viri: quibus otium et libertatem tuam debuisti: Nos Germaniam, Siciliam, Italiam, debemus. qui pro copiis, quas prudentissime impendunt, pro consilio quo valent, ne hic quidem defuturi sunt. Si quis honos superest defunctis, si quid piae recordationis alibi relictum est, si contemptum eruditionis, qui hoc tempore grassatur, cum domesticâ calamitate ac familiari, cum impensâ valetudinis atquie ipsa morte, deprecan magna atque illustris virtus potest: flebunt peregimae quoque gentes, quarum regna, ditiones, atque imperia, illustri loco posuisti, tantis meritis ac eruditione virum, plurimisad vitam eguisse, cum funambuli ac moriones a principibus alantur: equi quoque ac canes, ad virtutis gloriam aut voluptatem saginentur. Audiat Fortuna tamen, magnis a~imis adversa, cum quâ hacte~us luctatus es. Tu, desertus prope ab eâ ac veglectus, totum terrae orbem, illustrandum tibi pariter acconremnendum, elegisti. In Europâ, Asiâ, ac Africâ, in quibus dignitates quidam atque honores, opes alii arque aurum, oknibus omnissis, consectantur, invenisti dignius quod ageres. Intelligere ipsas ac complectitatione voluisti. Principes provincias, Germaniam, Siciliam, Italiamque, ita devinxisti tibi, ut non eos modo qui nunc spiritum in iis ducunt, sed et vereres scriptores, quos tam multa docuisti, laudis tuae instrumenta atque heroicae virtutis habeas. Habiturus quidem; quamdiu erunt homines in terris, qui aut scripta tua


page 129, image: s175

legent aut illarum positum ac formam, non ex ipsis, quod immensae molis est, sed ab industriâ et curâ tuâ discent. Italiani nosquidem certe, quam, ut alteram pupillam, viris amicissimis in terris commendâsti, tanto studio, labore, diligentiâ ac eruditione, non in ipsa, quam tantoperedemeruisti, inter Thybridis amoenitates ac delicias, sed in Bataviâ, supremâ libertatis arce, ase descriptam acrenatam, intern onumenta eius ac tropaea suspendemus.

SCRIPTA.

Commentarius de tribus Rheni alveis et ostiis, item de quinque populis quondam accolis, scilicet Toxaudris, Batavis, Caninefatibus, Frisiis ac Marsacis: Lugd. Bat. 1611. in 4.

Germania antiqua; tabulis Geographicis et Imaginibus exornata: ibid 1616. 1631. in fol. Contracta: Guelferbuti 1663. in 4. Germanice: Leiden 1616.

Sicilia antiqua, cum Minoribus Insulis ei adiacentibus. Item Sardinia et Corsica: ibid. 1619. 1624. infol. Contracta. Guelferb 1659. in 4.

Italia amiqua tabulis Geographicis illustrata: ibid. 1623. in fol. Contracta: Guelferb 1659. in 4. cum Annotationibus Lucae Holstenii: Romae 1666 in 8.

Introductio in universam Geographiam tam veterem quam hovam: Lugd. Bat. 1524. in 4. Amsterdam. 1629. 1637. 1651. 657. 1659. 1672. im 2. 1665 in 24 Guelferb. 1667. in 4. Paris. 1635. in 12. Oxoniae 1657. in S. Gallice: Paeris. 1648. in 8.

Disquisitio de Francis et Francia. Paris. 1636.


page 130, image: s176