07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 53, image: s099

PROGRAMMA In Funere CLARISSIMI VIRI IOH. NELDELII, Logicae et Ethicae Professoris Publici, ut et Collegii Principum Maioris in Acad. Lipsiensi Collegae fidissimi, meritissimi, Propositum, â RECTORE ACADEMIAE LIPSIENSIS.

REm publicam, legibus ex pisâ rectâ ratione petitis, innixam, cum aedificio quodam splendissimo, artificiosissmêque exstructo, columnis certis distincto, quibus reliqua moles incumbat, elegantissime conferri posse, extra omne est dubium. Quemadmodum enim arx celsissima, vel aliud quoddam aedificium munitissimum ab omnis generis iniuriis nos salous et securos praestare solet: ita et Res publica, quâ in rebus humanis nil praeclarius, nil divinius, nil magis augustum accepimus, vitam nostram, alias miserrimam futuram, quaevis mala et damna avertendo, reddit felicissimam; et uti aedificia columnis cardinalibus sunt distincta, quibus omnis reliqua compages innititur: sic et ordines sive status in Republica certi aedificium illud Politicum incolume praestant et conservant. Quis vero nostrûm, columnâ unâ atque alterâ motâ, et penitus collapsâ, non totum aedificium ruinam minitari praesentissimam existimet? neminem id inficiaturum arbitrmur; ecquis viris eruditione clarissimis; prudentissimis spectatissimis, auctoritate gravissimis, quibus unus atque alter ordo turissime innitebatur, ex hac misera et calamitosa vita sublatis,


page 54, image: s100

Rem publicam haud levem, imo maximam calamitatem et damnum esse accepturam diffitebitur? Idem in nostra Republica literaria, tamquam aedificio in hisce provinciis augustissimo accidere, maximo cum dolore intelligimus. Primariae et cardinales Acedemiae nostrae columnae sunt studia quatuor, Theologicum, Iuridicum, Medicum, (facultates superiores vulgo vocant) et Philosophicum; quibus, ceu columnis, tota moles literana, sive Academica incumbit: e quibus, si viri principes, Deo Opr. Max. paterne sic disponente, e medio tollantur, et ex hac luctuosissima in beatissimam transferantur vitam, quis non auguretur et praesentiat, incommodum inde exstiturum maximum? Non ita diu est, quod Princeps ordinis Iuridici, Magnificus, Amplissimus, et consultissimus vir Michael Wirth senior, supremae curiae provincialis assessor, Consistorii Praeses, etc. hanc vitam cum morte commutavit, cuius memoria tristissima etiamnum in animis nostris haeret. Gravissimum illud vulnus ordini Iuridico amplissimo inflictum existimandum. Iam ultimus ordo Rei publicae literariae, quem Communitatem studii bonarum artium appellant, vehementer nutare et titubare videtur: dum ex vivis decessit, et ex nostro conspectu in caeleste domincilium sese subduxit vir clarissimus et spectatissimus IOHANNES NELDELIUS, Philosophiae Aristotelicae Graecae Professor eximius, et Collega Collegii Principum Maioris fidissimus, qui, dum in vivis erat, quo Res publica nostra literaria, Philosophicam inprimis Facultatem quod attinet, maneret inconcussa, sapientissime providebat. hoc vero exstincto, quem lapsum, quam ruinam imminere censetis, Cives Academici, Rei publicae literariae? Salvi atque integri supersunt ceteri duo Ordines, Theologicus et Medicus, qui, ne eiusmodi casum gravissimum sentiant, est quod a DEO Opt. Max. votis unice precemur. Haec praefari placuit paucissimis, quo, quam grave vulnus ordini nostro literario iterum sit inflictum, omnibus constaret evidentissime. Exponendum hoc loco, more ita recepto, censemus, tum, quae studiorum industria tractatio, tum functionum et officiorum praeclara administratio: tum quae vitae oeconomicae fuerit ratio optima et exactissima, a pie defuncto observata. In hanc lucem Glogoviae Maioris, in annalibus Silesiae post metropolin Vratislaviam satis nobilitatae, ex Patre Matthia Neldelio, cive eiusdem loci honoratissimo, postthumus natus est; Matre Apolloniâ, ex honesta Axterorum familiâ, feminâ in pauperes pro modo facultatum satis liberali. Ex


page 55, image: s101

eadem familia Neldeliana illustres Abbates, praecipuorum coenobiorum praepositi, itemque Canonici, caligine, proh dolor, superstitionis Pontificiae circumfusi prodierunt, perquos caelibes ad paucos Neldeliorum familia redacta est. Et quandoquidem a primis statim annis incredibilis ingenii vis, summa quaeque dese, secuturis temporibus promittens, in ipso animadvertebatur, tum in patiâ Scholâ pietaris, linguarum, et artium liberalium fundamenta iecit: tum in ludum Illustrem Portensem a Magnifico et amplissimo viro Domino D. Hieronymo Kisenv vettero. Illustrissimi, potentissimique Elect. AUGUSTI, laudatissimae recordationis, Cancellario, Sympatriotâ, affine, et patrono Anno M.D.LXVII. translatus fuit. In quo, cum per triennium et novem menses primum inter scholasticos locum tenuisset, cum hoesto, morum vitaeque anteactae testimonio dimissus est, Rectore M. Christophoro Balduvio: ubi in hanc almam Universitatem, studiorum liberalium nutricem benignissimam, statim sese contulit, ut inde ingenium liberalis doctrinae culturâ subigeretur, Scholasque Publicorum Professorum sine ullius a(yikori/as2, valde nostrae aetatis adolescentibus familiaris, crimine, constanter et assidue frequentavit. Inprimis autem publice audivit venerandâ canitie senem Dn. Ioach. Camerarium, communem tum praeceptorem, in Politicis Aristorelicis, Pindaricis et Horatianis odis. Huic merito annumerantur Professores ceteri Clarissimi et Praestantissimi, Dn. D. Wolfgang. Meurerus, Philosophus ac Medicus sollertissimus, M. Valent. Thau, Mathematicus excellentissimus, de cuius sibi, suisque studiis valde funestâ morte saepius questus est r(makari/ths2 noster. Adhaesit itidem continenter scholis Dn. M. Gregorii Bersmanni: uti et Simoni Simonio Lucensi Italio, viro exquisiti iudicii, ob Philosophicarum et Medicarum rerum cognitionem celebratissimo, sedulam et diligentem operam navavit. Hinc incredibili doctrinae liberalis desiderio inflammatus, coniunctâ, cum ingenii praeclara indole, diligentiâ et assiduitate repetitionum, brevi tempore non tantum in utraque lingua, cuius fundamenta puer in patria schola et Portensi iam iacere coeperat, et reconditioris Philosophiae studio, progressus plane laudabiles fecit: sed etiam hoc virtute et merito consecutus est, ut anno Verbi incarnati M. D. LXXII. primâ honoris philosophici laurea decoraretur Decano M. Greg. Bersm. Aquo tempore, quae illius gradûs et ordinis propria sunt, et Philosophicae Communitatis, omnium studiorum Matris, legesfieri postulant, audiendo publicas operas, respondendo, disputando, legendo, uno alterove anno sedulo ac diligenter exsecutus,


page 56, image: s102

Procancellario viro praestantissimo Gregorio Bersmanno potestarem ac licentiam concedente, a Dn. Michaele Wirth, ante paucas septimanas e vivis sublato, tum Academiae Rectore Magnifico, cum aliis XXXVII. Candidatis, titulo Magistri et Doctoris Philosophici, qui summus habetur dignitatis Philosophicae gradus, ornatus est, anno Christi M. D. LXXV. cum quidem petitorum numerus tantus esset, quantus in hâc Universitate post hominum memoriam non fuerat, Decano M. Erhardo Hertelic. Nactus gradum Magisterii, quia secum perpendebat id, quod res est, homines non aliam ob causam discere, et facultatem liberalis doctrinae sibi parate, quam ut vicissim alios doceant, non defodit ingenii talentum divinitus sibi concreditum, sed et in aliorum utilitatem illud omne contulit, instituendo privatim in Philosophica doctrina adolescentes quam plurimos, primariorum in hac urbe civium, et aliorum apud exteros praecipuorum, imo generosâ stirpe superbientium filios, quorum non pauci nunc in Principum, adeoque ipsius Caesaris non ita diu e vivis sublati aulâ versantur. Mox anno sequente, cum forte locus in Amplissimo Collegio Princioum maiore vacaret, in illam quoque societatem fuit cooptatus, in quâ cum iucundâ consuetudine viginti et octo Collegarum, virorum in omni doctrinae genere praestantissimorum, Iureconsultorum, Medicorum et Philosophorum, usus fuisset, obitu Amplissimi et Clarissimi viri Dn. D. Andveae Schefferi Senior factus est: Eiusque maxima in dictum Collegium exstant beneficia. Et cum nonnihil inclaruisset plerisque in Academia fides, industriaque NELDELII, cum eruditae doctrinae facultate coniuncta, ipseque in studiorum Philosophicorum decursu praestitisset ea, quae veteri consuetudine ab assessore honestissimi Collegii Philosophici requiri solent, in illo quoque summâ Consiliariorum approbatione locum obtinuit, Decano M. Antonio Gliningio Berlinensi, Anno CHRISTI M. D. LXXXV. eiusdemque brevi spatio temporis interiecto, Decanus concordibus sententiis creatus est, in eoque munere toto, et praecipue in utroque examine Petitorum Magisterii, cuius gubernationem Procancellarius eius temporis Rever. et Claris. vir D. Doctor Zacharias Schilterus, o( e)n a(gi/ois2, pie defuncto concrediderat, talem, tamque sollertem sese praebuit, ut ab honestissimo Philosophorum Ordine anno statim sequenti M.D.LXXXVI. Publicus Oratoriae disciplinae Professor designaretur, a Publico Professorum consilio approbaretur, ex illustriss. denique aulâ Ducis et Electoris Sax.


page 57, image: s103

Augusti confirmatetur; in quâ professionis sibi demandatae provinciâ Partitiones Ciceronis Oratorias, quae ob miram brevitatem cum maximâ difficultate et obscuritate coniunctam, ingenium, et variam eruditionem Interpretis desiderant, cum tribus Aristotelis de arte dicendi libris, avieum Orationis flumen revera fundentibus, per omnia comparavit, earumque usum in auditorio refertissimo monstravit. Quae res tantam conciliavit pie defuncto solidae eruditionis famam, ut vix exacto biennio, cum rerum summa Augusto Electore placidâ morte consopito ad Principem Christianum filium paternatum virtutum ac laudum heredem unicum, et aemulum generosissimum, delata esset, specialiter sub finem visitationis tum institutae, per Consiliarios Illustrissimam voluntatem aperiente Viro Magnifico Dn. Doctore Davide Peifero Cancellario, munus praelegendi, docendique publice Graecos Aristotelis libros, quibus comprehenditur Methodus accurate tractandi disciplinas, et Philosophia de moribus committeretur; cui quidem utrique functioni ab eo tempore in diem usque decimum huius mensis anni currentis singulari cum fide, et industriâ maximoque studiorum Philosophicorum incremento praefuit. Fuetat enim o( makari/ths2 noster antequam professionem obiret, per aliquot annos in eo studiorum genere excolendo versatus, eiusque usum cum in aliis disciplinis, tum maxime Iurispvudentia, cuius professores Clarissimos et celeberrimos, praesertim Doctorem Iohannem Dauth. et Doctorem Monachum non oscitanter audierat, non minus quam in Philosophicis sibi quaerendum esse existimavit. In quo studio, quid ab ipso praestitum sit, attestantur Commentarii, quos in Logicam, Ethicam et Politicam Peripatericam conscripsit, eruditissimi, sed nondum in lucem ipsius consensa emissi. Testes sunt auditores, qui ob perceptam ex ipso vere philosophandi, et honeste vivendi rationem, itentidem se maximas pie defuncto gratias debere profitentur. Porro sub initium professionis Aristotelicae contigit, ut cum iam notus esset in Aulâ Illustrissima, ipse cum aliis nobilissimis et clarissimis viris Inspectoribus, voluntate Illustrissimi Principis et Electoris CHRISTIANI I. ad lustrandas scholas provinciales, quae ad Albim, Muldam, et Salam Electorali munificentiâ foventur ac sustentantur, per aliquot annos adhiberetur. His honoratissimis functionibus munerum accessit et illud, quod anno Christi M. D. LXXXIIX. ipsi tamquam Praeposito Magno commissa est trium Academicorum pagorum veterum


page 58, image: s104

administratio. Eminent autem imprimis dignitates istae, quas in obeundis diversis muneribus per annos mox sequentes sustinuit. Nam et Illustrissimi Principis Electoris, CHRISTIANI I. Praesulatûs Martisburgensis tum Administratoris et Academiae nostrae Cancellarii auctoritate ac permissu munus Procancellarii in inclita Facultate Philosophica gessit: Et cum eius in consiliis, omnique sermone candor, in agendo industria, in perficiendo fides fieret illustrior, a toto Universitatis consilio, consentientibus quatuor Nationum suffragiis, senatui Decemvirorum Amplissimo fuit asscriptus, cui praecipua cura structurae Collegii Paulini et Occonomiae demandata est: quo munere magnâ cum diligentiâ perfunctus est. Decemviralem dignitarem mox alia nova excepit dignitas, Decanatûs nempe Philosophici administratio, ad ipsum secundâ vice devoluta, anno M. D. XCIII. in qua praecipue id effecit, post accuratas deliberationes, ut Statuta Collegii Philosophici renovarentur, et varii errores averterentur, inque designandis Professoribus, et Illustrissimae Aulae nominandis, solis Philosophis iudicium liberum, et quasi quae dam au)tonomi/a relinqueretur; Illustrissimo Pro Electore FRIDERICO WILHELMO, utriusque Aulae, Dresdensis et Torgensis sigillo confirmationis statutorum diplomapaulo postroborante. Et quia non tantum erudita in omni doctrinarum genere s1u/nes1is2, sed etiam non contemnenda rerum civilium notitia, ex intimo iuris hausta studio, pie denatum egregie commendavit, hoc etiam merito contigit, ut pro more et consuetudine celeberrimae huius Academiae, ipsi Rectori legitime electo fasces Rei publicae literariae committerentur, anno M. D. XCIV. quo nullum est apud Nossuperius et honoratius dignitatis et eminentiae fastigium, quas quidem partes sic obiit vigilantiâ, fide, et prudentiâ, ut facile constaret Proceribus Academicis et omnibus aliis nostram communitatem scholasticam magnifacientibus, ipsum nullâ aliâ de remagis et impensius laborasse, quam ut integrâ iurisiurandi sui religione, iura quoque ac privilegia secundum omnes partes sarta tecta conservarentur. Tandem anno M. DC. IV. iterum ab Illustrissima Aula Martisburgica Procancellarius denuo confirmatus est: et anno M.DC.VII. tertium Decanus Collegii Philosophici unanimi sententiâ designatus, ab eius temporis Procancellario potestate consessâ, Magisterii insignia viris iuvenibus doctissimis contulit. Et quod omnium postremum est, anno M. DC. X. ad Imperii


page 59, image: s105

scholastici fastigium iterum evectus est, ubi Magnifici, ut antea, personam, maximâ cum laude sustinuit. Hi fuerunt honores, hae dignitates, haec ornamenta NELDELII singularia. O virum omnis eruditionis laude praestantissimum! ô Philosophiae Peripatericae Doctorem incomparabilem! ô Academiae nostrae ornamentum singulare: cui nil plane incognitum erat, quod vel in Iurisprudentia, vel Medicina, ne quid dicamus de Philosophia, cui inprimis addictus fuit, contineretur: nec immerito Phoebum Musasque omnes omnia sua dona in hunc virum certatim contulisse et collocasse dixeris. Religionis sincerae et incorruptae sectator et amator fuit constantissimus: quippe qui Pontificiroum aliorumque haereticorum, divina cum humanis, theologica cum Philosophicis confundentium, strophas et sophismata pernosset omnia, deque eo auditores publice docende, iuxta Aristotelis Philosophi summi praeceptum: w(s2 ou) dei= meta ba/nein e)k ge/nks2 ei=s2 ge/nos2 etc. diligentissime admonuisset. Sed viri huius nomen, honores, laudesque augustas, dum Academia nostra stabit et florebit, permansuras, nullum est dubium. Occonomicam vitam quod attinet, non caelebs aetatem transigere secum constituit: sed divinâ favente gratiâ, cum lectissima pudicissimaque virgine ANNA, prudentissimi et integerrimi Viri Dn. IOHANNIS LEBTZELTERI, Senatoris et Mercatoris huius Urbis primarii, relictâ Filia, matrimonium placidum et ex omni parte tranquillum ritu Christiano contraxit, anno M. D. LXXXIX. 27. Octobris, in quo liberi quinque, filii duo, et tres filiae adhuc sunt superstites, funeris, una cum Matre Vidua, spectatrices maestissimae. Vitae eius curriculum exposuimus: Obitum paucis cognoscite. Cum praeterito Lunae die, qui decimus Februarii est, post mediam noctem horrore satis gravi corriperetur, et insignis virium prostratio cum inexpugnabili ad somnum propensione sequeeretur, nec quicquam de iis remitteretur, medica opefrustra tentata, sequenti die, XII. videlicet Februarii hora V. matutinâ pie placideque ex hacterrena schola in caelestem Academiam concessit, anno aetatis, uti conicirur, cum certo id sciri non possit, LVIII. Hoc itaque funus est, cives Academici, quod sepulturae, in Templo Paulino, Christiano ritu mandandum est: hic luctus est, quo immersi sumus: Vos, Patres et Proceres Academici reverendi, Professores praestantissimi, Collegae eximii, Magistri ornatissimi, Iuvenes nobilissimi


page 60, image: s106

et studio sissimi, decet ac par est, hodie horâ III. decenterfunus comitari, debitumque hoc NELDELIO pie defuncto, tamquam Collegae amantissimo et Praeceptori meritissimo officium praestare: Quod vos, iurisdictionem nostram agnoscanres facturos, plane confidimus: nec dubium est, Christianam istam s1umpa/qeian viduae maestissimae, totique familiae honoratissimae gratissimam futuram. P. P. XIV. Februarii, Anno supra millesimum sexcentesimum duodecimo.

Contionem in defuncti honorem habuit funebrem D. Vincentius Schmuck ex Apocal. 2, 10.

Memoriae IOHANNIS NELDELII, Philosophi Lipsiae Incomparabilis.

LIPSIA, qua docta es; tuque. ô doctissima triplex
Naturae melioris epus sacer ORDO SOPHORUM;
Indueferalite sindone. Gloria vestri
Ordinis occubuit NELDELIUS ille. quod omni
NAturae REGIMEN sol est et GRATIA Mundo,
Lipsidos ille fuit Straba cede calumnia Vero.
Vox veri Fideique sacris iteranda: quod orbi
Naturae regimen SOL est, NELDELIUS urbi est
Lipsidos: Immo FUIT; sed DOCTAE Lipsidos. Ecque
Scivit Aristotelis Naturae-Arcana LYCEUM;
Quos vel nodos ACADEMIA; velquid
HORTI, Epicure, tui: vel STOICA porticus olim:
Qudonon et Noster? Scieris, sapuisse, quod omnes
Democriti, Zenones, inexplicitique Platenes,
NATURAEQUE alii et VERIFANDIQUE Magistri
Cunctaque cum sciret; nihil est se iudice visus
Scire sibi. Doctis ô nota MODESTIA paucis!
At nunc, expletis humani finibus aevi,
Despicit errantes divinae MENTIS ab arce:
Et sese et CHRISTUM discit, Sophos omne Sophorum.

FRID. TAUBMANNUS.

Ille stagiritae NELDELIUS illustrator
Heu fuit! exiguus ossa capit capulus.


page 61, image: s107

Indue lugubres Academia LIPSIA pallas:
Nobilis occasum luminis uda geme.
Aio ego, NELDELI poteris nanciscier umbram:
Aetas NELDELIO non dabit ulla parem.
Quatuor-Viri Lipsiensis Acad.
Prima MOSELLANUS Philyro stella sub axe est:
Post CAMERARIADES SOLIS ad instar habet.
Candentis LUNAEDRESSERUS lumine fulget:
NELDELIUS VENERIS stella corusca micat.

LAUR. WAGENER.

*xronodi/stixon Annum, Mensem, diem et Nomen defuncti Dn. Professoris exhibens

FebrVUs Ut soLes bIs seX proDUXIt ab ALtIS
IanUs NeLDeLIUs CaeLICa teCta sUbIt.

IOH. FOLIMHAUS

SCRIPTA.

Schediasmata: Lipsiae 1587. in 4.

Tractatus Iuridicus ac Politicus de Peste Ioh. Francisci Ripae, ex recensione Neldelii editus: ibid. 1598. 1609. in 8.

Pratum Logicum, sive praxis et usus Organi Aristotelici geminus: Francof. 1607. in 8. Helmstadii 1666. in 4.

Opuscula posthuma: Lipsia 1613. in 8.

Commentarius in titulum Digestorum, deregulis iuris antiqui: Francof. 1614. in 8.


page 62, image: s108