MEruit et quitot bello, pace, literis clarorum virorum non solum memoriam ab interitu vindicavit, sed etiam laudes oratione celebravit, ut ipse, qui satis per se scriptis suis orbi universo Christiano notus, ex privata vita a posteritate noscatur. Natus est in Segusianis, sive Foresiani comitatus opido, cui Germanifano in valle nomen, III. Non. Maias, qui B. Ioanni Evangelistae in porta Latina-facer est, anno S. M. DC. XLIV. honestis et vitae innocentiâ claris parentibus. Ii fuere Natalis Masso, qui locupletem mercaturam domi exercuit, et Antonta Givineta municipio S. Iusti vicino oriunda. Patre praemature mortuo, relictis ex eo matrimonio tribus liberis, Catharina, Papirio et Ioanne, cum mater iuvencula ad secunda vota convolasset, non tamen, quod feresit, primas caritates novo succedente adfectu deseruit; sed Papirium octennem statim ad Avunculos Lugdunum ducendum curavit, ac Philiberto Girioeto fratri, S. Stephani Collegii primicerio, multum commendavit. Is porro eum Villam-francam in Belliiocensi pago misit ad studia literarum, quae pro captu loci tunc temporis sub Petro Godofredo Tricassino in eo opido florebant. Indeiam provectior Billomum in Arvernis concessit, ubi Iesuitae
Patres, auspiciis Gul. Pratensis, Episcopi Claromontani, nuper magnae celebritatis ludum aperuerunt. In eo totum quadriennium seiro literis operam dedit, et philosophicum cursum secunda inter sodaleis ingenii ac diligentiae fama peregit, Lugdunumque avunculo revocante reversus, cum in eo esset, ut Tolosam Tectosagum civilis prudentiae professoribus celebrem urbem proficisceretur, incidere ea tempora, quibus ob religionem ubique toto regno tumultuabatur, et Tolosa ipsa parum a periculo abfuit. Itaque mutato consilio Billomum, ubi Ioannem fratern reliquerat, redit, et studia humanitatisac Philosophiae aliquandiu intermissa repetit. Sub id eodem venit Antonius Challonius et ipse Segusianus, cum Petro fiatre, qui mox actam ex studiorum et voluntatum consensionecum Papirio amicitiam coluerunt, et consuerudine loci et hominum, cum quibus degebant, allecti consilium una ceperunt se Societati tunc ubique et maxime in Italia percelebri, aggregandi, iuvenili ardore validis pietatis adfectibus faces subdente. Itaque eodem fervore, quo consilium initum fuerat, in Italiam simul profecti sunt, et Romae primam, ubi Papirius coram Cardinalibus orationem in funere Cardinalis, magno circumstantium cum plausu habuit, aliquandiu commorati sunt; Dein et Neapolim cum excurrissent, inibi in schola Iesuitica per biennium fere docuit Papirius. Inde sicuti simul profecti fuerant, simul in patriam redierunt, et Antonius, ut itineris, sic triennii diviso tam amabili consortio primus consilium una captum abiecit; postea sacris initiatus et trium Archiepiscoporum Lugdunensium ordine successivo magna severitatis et sinceritatis laude vicarias partes gessit. Papirius adhuc Societati adhaerens Turnonium in Vivariensi pago divertit, et in schola Patrum ea in urbe perquam famosa menseis aliquot docuit, ac postremo Lutetiam petiit, ubi in Claromonta schola, a quâ Societati tunc apud nos nomen, humanioresliteras et postremo Philosophiam magno concursu professus est. Dein exemplo Antonii consilium pristinum et ipse abiecit, et in Plessiacam scholam migravit, ubi et publice docuit, et praelectionibus suis praefatus relictae a se Societatis rationem eâ moderatione reddidit, ut et consilium suum auditoribus adprobaret, nec eorum, a quibus discesserat, dicto factove existimationem, quod animosetunc faciebant plerique, laederet. Iamque vigesimum sextum annum egressus scholastici pulveris taedio subeunte vir ad potiora natus, cum rumore nuptiarum CAROLI IX. cum ELISABE THA, MAXIMILIANI Caesalis filia,
contrahendam percrebescente, Mezeriam ad Mosam in comitatu nobilissimi cuiusdam viri ire perrexisset, impetum cepit eam celebritatem eleganti libello describendi, quod ei deinceps maiora audendi felix initium fuit, et Fransiscum Balduinum, quem familiariter Lutetiae coluerat, Andegavum, ubi Ius profitebatur, secutus biennium integrum civili prudentiae operam dedit, et fama iam per primitias illas quae sita in viri Amplissimi, Philippi Huralii Chevernit, Andium Ducis Cancellarii, qui inter negotia aulica impenso in literatos amore bibliothecam libris undiquaque collectis instruebat, familiam ascitus est, in qua per sex annos tanti patroni seu familiaritate, sive gratiâ adeô profecit, ut publicarum rerum notitiam ad privata studia adiecerit, et ope librorum exoticorum, quos in illo otio sibi comparaverat, multa eruerit, multa sit commenratus. Interim in Senatum Parisiensem Advocatus, productus est anno M. DC. LXXVI. sed fecit, ut Virgilius eximius Poeta, qui apud iudices egit causam unam omnino nec amplius quam semel; sic Papirius unicam tantum controversiam agitandam suscepit; eo exitu, ut id Decretum Senatus super collatione bonorum, sollemni more rituque pronuntiari in purpura iuberetur, non sine aliqua disceptantis gloria; aliter enim fieri non pôtuit, cum ad Papirium victoria redierit. Nec interim a foro abstinuit, nam et III. Virorum regio rum auditorio Assessor, et in Nomophylacio Palatino fuit Referendarius. Perid tempus cum post Parisiensem intemperiem, quae 8. Kal. Octob. anni M. DC. LXXII. accidit, Franciscus Hotomannus IC. librum in Germania Franco-Galliae nomine publicasset, adrecentis casus, ut creditul ultionem, quo Regum nostrorum potestas in artum cogebatur, qui volitanti passim libro tesponderet, repertus est Antonius Matharellus Catharinae Reginae Matris Procurator, qui ut maiorem sibi dignitatem conciliaret, Papirii iudicium libri fronti praescripserat. Inderes seria in iocum vertit, vulgato ioculari scriipto, cum Hotomanus Matharellum secum compositum contemneret, nec serio responso dignum duceret, addita interim contra Papirium adhuc sibi ignotum strigili, in qua inter alia nominisa pud Christianos nusquam usurpati insolentiam cum ei obiecisset, Papirius scripto contrario id diluit, et innocenti mutationem nominis minime periculosam esse ostendit; sed in rco Maiestatis exilio, carcere, proscriptione, incendio et graviori, si qua excogitari potest, poenâ dignam. Id autem fecerat exemplo Challonii contubernalis sui, sicuri dicere solebat, quiut ad
Antonii, quod initio solum habuerat, Emmanuelis nomen adiecerat; ita ipse ad Ioannis, quod commune cum fratre habebat, nomen Papirii, ad ambiguitatem tollendam assumeresibi liberum fuisse aiebat. Demum compositis post tam foedam tempestaem in Gallia motibus, de vitae pacatiore statu cogitare cepit uxore ductâ Dionysiâ, Francici Godardi accuratae diligentiae Senatoris Sorore, cum quâ coniunctissime totos XXXIV. annos vixit, quo tempore iisdem in aedibus fere habitavit, quae ad fragores continuos oppositae, et undique fabris aerariis, et lignariis ac seplasiariorum tabernis cinctae importunis malleorum ictibus personabant, ad quos vir in opere defixus ita consuetudine obsurduerat, ut nihilo propterea minus lectioni et lucubrationiattenderet. In hocotio aut strepitu potius Historias Francorum libris IV. distinctas, anno praeteriti saeculi M. DC. LXXVII. et de Episcopis Urbis VI. libros novennio post edidit, et eadem opera totidem repetitae lectionis libris cumulavit, publico propediem dohnadis, in quibus omnia nova adillas Historias adduntur; ita tamen ut nihil prioribus derogetur. Scripsit alia multa et veterum, ut Agobardi, Episcopi Lugdunensis, opera, et Dugalliadversus Claudium Taurinensem, Fulberti Carnutum Episcopi et Lupi Ferrariensis Abbatis, et Acta Collationis Carthaginensis unquam edita publicavit, et pleraque huiusmodi Ioanni fratri Baiocassitum maioris collegii sodali, quod iam de quibusdam fecit, edenda testamento legavit. Postremo et notitiam Galliae edidit, et in Fluviorum regni, qui aeterni fere locorum limites sunt et incom~utabiles descriptione multum desudavit, in eoque opere nondum evulgato desiit. Fuit hilari et expedito ingenio accandido et supra conditionem liberali, ut qui opera sua principibus ac summae dignitatis viris ad decus potius quam spepraemii nuncupare consuevisset. Amicos, secundum maguates, quibus Elogiis scribendis innotuerat, praecipuos coluit Petrum et Franciscon, Puhoeos, nobilissimam fratrum literatorum bigam, Nicolaum Fabrum, Sanctimoniâ morum et reconditâ eruditione virum incomparabilem; Ioannem Squvaronem, Claromontanum Praetorem, dequo, quia in vivis degit, ne aliquid gratiae dare videar, plura dicere supersedebo. Me quoque familiarissime invisebat, praesertim post vulgatas Historias, quas diligenter notaverat, et deveris locorum in Gallia nominibus ex postrema antiquitate subinde me admonebat; cumque non nullos me, ob ingenuam libertatem, maligne carpere indignaretur petinde eos facerea, ebat, ac si propinatum
vinum ob generositatem reicerent; libertatem quippe Hisieriae quasi animam esse, eaque sublata effici, ne ad posteritatem, cui scribatur, perennet. Scribebat et crebro ad exteros, inter alios ad virum Ampliss. Marcum Velserum, literatorum hodie in Germania Antistitem, et Illustrissimum Barontum ante et postquam in Cardinalium Collegium cooptatus est; et cum literas ab iis acciperet, ad me sedulo afferebat. Vidi Baronii literas ad eum scriptas cum censura librorum de Episcopis Urbis, minime ab Iudicis consessu profecta; iuxta quam tamen, si opus alioquin luculentum et eruditum recuderetur. fore dicebat, ut Romae et ab omnibus in orbe Catholico sine offensione legeretur; quod iudicium Papirius tamquam benevoli armici consilium interpretabatur, et aliis amicis discutiendum proponebat, decetero posteritati quae rectesecusque dictis decus aut infamiam incorrupto iudicio olim recensura esset, integrum negotium relinquebat. Fuit et in vita sobrius, et vini cibique parcus; assidava lectione oculorum rubedinem contraxerat, decetero validus et modicis deambulationibus, cum sudum erat, corpus exercebat. Prima Senii incommoda ex crurum infirmitate sensit; quippe quae grave et obesum corpus vix sustineretn, accedente desidis vitae, qualisolet esse studiosorum, pigritta cum animus interim semper incederet. Dein climacterio anno cepit lenta febre afflictari, quae modo intendebat, modo remittebat: denique emaciato sensim corpore crurum illi usum omninô abstulit. Tandem ingravescenti febri, cum qua fere quinquennium luctatus fuerat, impar, ineunte anno M. DCC. XI. Eid. Ianuar. pie in domino obdormivit, nullis relictis liberis. Corpus honorifice elatum et in caenobio Caritatis S. Mariae vulgo nuncupato Les Billettes (nunc autem atranslato ad Patres Carmelitas reformatos Provinciae Turoniae,) in B. Ioannis Paroecia sepultum est, ubi conspiciturillud Epitaphium.
SI SEPULCRA SUNT DOMUS MORTUORUM, PAPIRIUS MASSONUS, ANNALIUM SCRIPTOR, IN HAC DOMO QUIESCIT, DE QUO ALII FORTASSE ALIQUID, IPSE DF SE NIHIL, NISI QUOD OLIM, QUI HAEC LEGERIT, ILLUM VIDISSE CUPIET.
Hoc Epitaphium 10. Massonus, Ecclesiae Baiocensis in Lugdunensi secunda Archidiaconus et Canonicus, ex autographo fratris, poni curavit. Obiit autem Dominica infra octavam Epiphaniae V. Idus Ianuarii 1611. horâ ferê tertiâ ante auroram, sacris pie sumptis, anno aetatis sexagesimo septimo, demptis quatuor mensibus et tribus diebus. Beatâ requie fruatur. Amen.
Annalium libri IV. quibus res gestae Francorum explicantur: Lutet. Paris. 1577. in 8.
Consolatio ad Philippum Chevernium, Franciae Cancellarium, super obitu Annae Thuanae, uxoris: ibid. 1584. in 4.
Notitia Episcopatuum Galliae, quae Franconia est. ibid. 1586. 1606. 1610. in 8.
Vitae trium Hetruriae Procerum, Dantis Aligherii, Francisci Petrarchae, et Ioh. Boccatii: ibid. 1587. in 8.
Iustinianei Caesares, quorum nomina et constitutiones Iustinianus in Codicem retulit: ibid. 1588.
Vita incliti Principis, D. Ioannis Engolismae et Petragoniorum Comitis, e regia stirpe Francorum: ibid. 1588. in 8.
Christophori et Augusti Thuanorum Elogium: ibidem 1595. in 4.
Gesta Collationis Carthagini habitae: Francof. 1596. in 8. Paris. 1589. 1631. in 8.
De gestis Episcoporum sive Pontif. Romanorum: ibidem 1586.
Vita Lucii Titii apud Iureconsultos celeberrimi Viri, ex Pandectarum libris recens edita: Lugd 1597. in 8.
Petri Pithaei ICti elogium: ibid 1597. in 8.
Vita Iacobi Cuiacii, Caroli Molinaei, et Renati Choppini descripta: ibid. 1606. in 8.
Vita Claudii et Francisci, primorum Guisiae Ducum, cum elogiis Caroli Cardinalis Lotharingi, et Philippi Emanuelis, Mercorii Ducis: ibid. 1614. in 8.
De Fluviorum et Montium Nominibus, et de his, quae in illis reperiuntur. Ex MSS. Graece et Latine, unâ cum Pselli de Lapidum Virtutibus, edidit Philippus Iacobus Mausacus: ibid. 1618. in 8.
Flogia Serenissimorum Ducum Sabaudiae, a Fratre eius Ioh. Baptista Massono, edita: ibid. 1619. in 8.
Tumulus Margaretae Valesiae, Taurinensium Dominae, ab eodem editus: ibid. 1619. in 8.
Elogiorum Pars I. quae Imperatorum, Regum, Ducum, aliorumque insignium Heroum, superioribus et nostro saevulo virtute bellicâ maximê illustrium, vitam complectitur. Pars II. quae vitam eorum complectitur, qui amplissimarum dignitatum titulis vel eruditionis laude, et publicatis literarum monumentis claruerunt, e Musaeo Ioannis Balesdensii: ibid. 1626. 1638. 1656. in 8.
Dugalli adversus Claudium Taurinensem; Fulberti Carnuti Episcopi et Lupi Ferrariensis Abbatis opera, primum nunc I. P. Massonis curâ edita: ibid 1664. in 8.
Agobardi, E piscopi Lugdunensis, opera: ibid. 1666.
Entier discours des Choses, qui se sont passes au nopcesdu Roy Charles IX. et d' Elisabeth. d' Austriche: a Lyon. 1571.