VErba desunt rebus immensis, nec se animus explicare potest ingentimaerore circumfusus ac debilitatus. Utinam fas mihi foret horrore sacri filentii obsignare luctum. Qui nunc me coquit, et versat sub pectore fixus! ad exemplum sagacis illius pictoris, qui quum artificio excelleret, ingenio tamen magis abundabat, is velo obumbrâsse dicitur quod penicillo exaequare desperabat. Sed salva pietate fieri non potest, ut hodierno die vox nostra obmutescat. Alterum restaret optandum, ut mihi digna tali viro contingeret oratio, cui nunc supremum humanitatis officium maeror noster elargitur sed tale votum excedit ipsam humanam sortem, nedum nostram mediocritatem. Illud tamen animum aegrum ex dolore solatur ac reficit, quod in rebus arduis ipse conatus, licet inframeritum, licet impar volunrati, landem meretur. Et finem pietas contigit ist asuum Dabit igitur benignitas vestra facilem veniam sermoni indiserto, labenti sub onere admirationis. In exordio maestissimi muneris, quod honori ac memoriae summi herois IOSEPHI SCALIGERI persolvendum habemus, usurpabo memorandam vocem
Merelli Macedonici, cui cum esset nuntiata mors Scipionis Aemiliani, cum quo vivente civiles inimicitias exercuerat, hoc modo filios suos amplissimis usos honoribus exhortatus esse dicitur. Ite filii, celebrate exsequtas, nunqnam maioris civis funus videbitis. Scilicet vir antiquae simplicitatis, et Romanâ generositate dignus, detulit inimico luculentum gloriae testimonium, delevitque ex animo pristinae simultatis memoriam, ut solius virtutis recordaretur. Idem nunc licet nobis sine ambitionis metu pronuntiare: numquam vidit aetas parentum, numquam videbunt anni consequentes virum, vel splendore et antiquitate gentis, vel sanctitate et innocentiâ morum, vel admirabili doctrina, et exquisitissima optimarum artium cognitione, vel omni contentu consensuque laudis praestantiorem. Si patriae aut familiae dignitas quidquam facit ad conciliandam iustam venerationem excelsis mentibus, quid Galliarum regno in terris florentius, quid gente Scaligerorum honoratius dici aut excogitari potest? Quamquam benigna se disserendi materies aperit, in qua facilius sit principium invenire, quam servare modum, et orationis exitum evolvere: tamen quia noster heros censu suo dives, et propriis opibus potens, relegatae fortunae ambitione aestimandus est, tacitus hanc partem praeteribo, contentus sola mentione parentis, viri sine exemplo maximi, de quo quidquid praeterea dixero, minus erit, nisi maiorem se filium genuisset. Quamquam plerumque naturâ comparatum est, ut fortes creentur fortibus, nec imbellem feroces progenerent aquilae columbam: tamen ubi ad summum cacumen gloria maiorum evecta est, saepius ea res negligentiam creat, efficitque ut posteri malint acquiescere claritudini suorum parentum, quam eam augere factis et ulterius promovere. Plures per inertiam exiguo tempore decoquunt quidquid est ante partum secundae famae et existimationis. Iam eo maiestatis processerat augusta virtus et indoles IULII CAESARIS SCALIGERI seu egregii belli facinora, seu pacis ornamenta et incredibilem ac pene divinam in omni disciplinâ scientiam consideremus, ut accessionis capax non ultra iudicaretur, et abunde futurum esset ad assequendum nominis aeternitatem, si filius longo intervallo praeviam patris lucem insecutus esset. At ille caelesti mente, et sacro quodam instinctu afflatus, tantum pristinis operibus cumulum et auctarium adiecit, ut nihil maius conditio mortalium animo ac votis complecti posse videatur. Nam quae singula mirari solemus in excellentibus ingeniis et
sublimibus naturis, ea iunctim universa possedit. Quam enim partem literarum non dicam intactam aut inexpertam reliquit, sed curiosa feli citate non ita pertractavit, ut nihil illum fugeret quod esset perceptione dignum, et in quo statuisset sibi esse elaborandum? Olim rarae laudis, et magnae molis opus videbatur, si quis utriusque linguae sermones edoctus esset: et hoc in equite Romano celebrat Romanae fidicen lyrae: quid diceret si forte hic nostrum fato delatus in aevum! quam defixus haereret, quam stuperet attonitus miraculo, si nostri herois inauditam hacin parte memoriam, vim atque sollertiam fando, vel oculorum fide, arbitratus esset! Vix ullum in universo terrarum orbe genus est idiomatis, cuius exstent monumenta consecrata perennitati literarum, quod non assiduitate laboris pervestigarit: et, quod admirationem auget, non vivae vocis praesidio, non ope interpretis subnixus hasce molestias exantlavit; sed suis auspiciis rem gessit, usus tantum mutis illis magistris, quos fidelissimos consiliarios appellabat eximius regum Alphonsus. Non sine verisimili ratione creditur, inter impedimenta bonae mentis, et inter causas cur hodietam pauci ad antiquitatis perfectionem perveniant, numerandum esse hoc incommodum, quod tantum curae studiique linguis addiscendis impendere cogimur, quum veteres protinus se ad artium ipsarum penetralia conferrent. Et sane varietas loquelarum non instruit nos scientia rerum, sed viatico tantum, et necessario subsidio, ut ad eam longo circuitu diversisque tramitibus progrediamur. Hoc ut verum esse concedam in hominibus mediocri ingenio praeditis, ita vanissimum deprehenditur in animis divinioribus, qui tam celeriter arripiunt res specie dissitas, numero infinitas, tamquam genio suo cognatas et consentaneas, ut probabilem efficiant quorundam Philosophorum amabilem insaniam, qui sic opinati sunt, nihil aliud esse discere, quam reminisci et recordari. Quibusdam ingeniis raro caelifavore concessum est ut per ludum et aliud agendo plus efficiant, quam alii improbo ac pertinaci labore. Scilicet ut stellarum orbes admirabili celeritate cursus suos conficiunt sine sensu laboris, sine taedio lassitudinis, et in perpetuo motu numquam defatigantur: itamentes, quae caelo plurimum imputant, ipsa contentione animi, ingenii, virium, refici ac reparari videntur.
Duris ut ilex tonsa bipennibus
Per damna per cades, ab ipso
Ducit opes animumque ferro.
Non possumus ex omni vetustatis memoriâ citare locupletius documentum quam divinum illum senem; cuiiam parentamus ut communi literarum parenti, et cuius dignitati fasces submittere convenit, tamquam perpetuo scientiarum omnium Dictatori. Quamquam vix fidem habitura est posteritas unum hominem tot linguarum intelligentiam se magistro esse consecutum, tn. illa dos admiram da seu memoriae, seu diligentiae, tantum accessionis instar obtinet in comitatu maiorum laudum atque virtutum. Quidquid ab orbe condito proditum est annalium, aut historiarum monumentis, sive a sacris, sive a profanis auctoribus, idomne ab eius mente, tamquam ex oraculo quodam et sanctuario depromi poterat; nec unquam quisquam discendi studio incitatus ad eum accessit quin recederet doctior et ad vitam sapienter instituendam paratior. Non enim scientiam aucupabatur ad solam animi oblectationem, ut sibi caneret ac suis Musis, non ad vanam ostentationem, ut scire non tantum videretur, quemadmodum nummis et calculis utimur ad numerandum: sed ut eam in commune conferret, et publicis usibus impartiretur. Cuius rei fidem faciunt aeternae laudis et artis pignora, quae saeculo deposuit permansura donec in terris erunt cultores honoris, sapientiae, atque eruditiionis. Nulla vox est, nullum orationis genus tam orhatum, copiosum atque magnificum, quo talia pro dignitate celebrari possunt, tum autem vetat Solonis sanctio ne divina res fiat in transcursu. Reverentius haec illibata iudiciis et cogitationibus religiosi auditoris permittentur, quam si ingenii culpâ deterantur. Simplici voto designaturus videor temporum felicitatem ab omni parte perfectam et absolutam si quicumque ad rem literariam animum appellunt ita nervos ingenii explicent, ut eiusmodi scripta vel intellectu consequi, vel ingenuo saltem amore complecti queant. Nam pleraque gravioris meditamenti sunt ex eâ nota, quae profanum vulgus arcent ab ingressu, nec patent nisi quibus intima doctrinaumadyta recluduntur. Quis enim nisi interioribus literarum sacris diu multumque operatus, ausit illotis manibus attrectare paginas illas, quibus, annorum descriptiones, emendatio temporum, et accuratissima omnium aetatum ratio ac disciplina continetur? quis nisi cum stupore accedat in lucos Eusebii nunc luce meridianâ clariores? In criticis, omnium recte aestimantium iudicio princeps sine controversiâ, sine aemulo ac rivalid ominatur. Quam multi sunt, qui totam in eâ parte studiorum aetatem consumpserunt, et eam famam
adeptisunt ut columina literarum et ornamenta saeculi perhibeantur, qui tamen nullo modo sunt cum nostro naturae miraculo conferendi: Ille est aquila in nubibus, ille oi)=os pe/pnutai oi( de\ s1ia\ ai+/ssous1i.
Solus hic est sapiens, alii volitant velut umbrae.
Quoties eius meminerunt duo de triumviris rei publ. literariae (non est obscurum quos hoc elogio designari cupiam) tamquam de divino quodam viro, non de homine mortali loquuntur. Sed quid opus est per con ecturas, per interpretes et testimonia veritatem exquirere, quum in medio perscriptae sint auctoritates ipsius viri maiores omni exceptione, quibus cum aeternitate saeculorum famam nominis sui coniunxit et exaequavit? Nullus est alicuius notae scriptor Graecus aut Latinus, cui non lucem aliquam foeneratus sit. Praeclara sunt, et supra omnem commendationis aliam assurgunt ea quae cum usu publico communicavit, nec minora censeri debent quae inter Vestae penetralia liberali custodiâ asservavit, ut erat fugnans ambitionis, et ipso sui contemptor praesertim in eiuscemodi studiorum diverticulis et amoenitatibus, quum tamen plerique ex hoc mustaceo laureolam quaerant, et mirifice sibi placeant si vocem aliquam obsoletae vetustatis, Verbaque cinctutis vix exaudita Ceihegis, e situ et squalore in lucem revocârint. Philologiam ille quidem adamavit, sed cum intervalli negotiorum otio insitio dispungere voluit, et hoc exercitationis genus habuit inter laxamenta curarum. Quippe cum acer ille animus, et aemulata caeli, unde originem ducebat, non posset nihil agere, mutationem laboris instar refectionis arbitrabatur. Cato censorinus, ut memoriae proditum est, in Originibus magnifice et sapienter scripsit, viris claris et eminentibus non minus otii, quam, negotii reddendam esse rationem. Erat et apud Athenienses a)rgi/as2 di/kh adversus desides et ignavos. Si nostro incomparabili viro libuisset in lucem aspectumque proferre quidquid sub acumen styli veniebat, quum mentem gravioribus curis fessam humaniorum literarum solatio recrearet; nihil forsitan superesset quod in Criticis desideraremus. Longe posthabenda essent aliorum seria ludicris e us, et animi missionibus. Quum autem inflammavit eum igneus vigor, et afflevit ille spiritus, ut ad Poesim accingeretur, quis cum eâ paria facit? quam non longo intervallo post se reliquit? Quis in Graecis viam vidit quâ iretur ad carmen, aut visam feliciori pede calcavit? Omnia captu saeculi nostris uperiora sunt, et ad eruditissimae antiquitatis gratiam
adspirant, nec fuco aut lenociniis, sed inaffectata simplicitat et naturali pulchritudine assurgunt. Quodque argumentum est absolutissimae scriptionis, omnes vel mediocriter literis imbuti, quum eius Poemata in manus sumunt, si quid habent ingenuae indolis, eadem sibi in mentem venire posse vano credulitatis errore imaginantur: sed ubi in rem praesen em, et ad experientiae specimen venitur, sudabunt plus satis, et nisi sint prorsus excordes, ultro imbecillitatem suam agnosont, et suo se modulo acpede metiri verum arbitrabuntur. Hoc opus, hic labor est. Ego plurimum genio meo gratulor, quod ex maximi viri consuetudine et intimâ admissione fructum hunc reportavi, ut quam quam absum longissime a facultate condendi monumenta perfectae curae aut artis, tamen haud omnium absurdissime forsitan de claris operibus sententiam ferre possim. Benignius enim et indulgentius patet iudicandi dexteritas, quam efficiendi potestas. Ceterum qui (ut cum Platone loquar) non pepulit fores Poeticas, is si de praestantissimo vate iudicium facere praesumpserit, nihilo plus aget, quam si caecus de varietate colorum, surdus de concentu vocum arbitrari voluerit. Quum autem habeant haec studia suam quandam tempestivitatem, nec serior aetas promendis Musarum fetibus idonea aut habilis esse videatur: illud maxime mirandum est, in nostro sene perpetuam ingenii alacritatem, et iuventutis indolem affloruisse: nec ullum ex senecture deliquium mens eius unquam sensit, sed accessionem prudentiae et iudicii maturitatem reportant. Veneres et festivitates comitatae sunt eum usque ad extremum aevidecursum, sed ut picturae lucem nihil tam commendat quam umbra: sic non melius quam obtrectationi et invidiae creditur qualis quantusque sit IOSEPHUS SCALIGER magni patris magna progenies.
Credo equidem, nec vana fides genu esse deorum.
Quid enim illi obiectare possunt homines omni pudore diruti praeter virtutem, cui bellum indixerunt? quid imperitor male urit praeter infinitam eruditionem, cuius radios noctuae non ferunt? quid flagitiosos et scelerum sibi conscios quiescere non patitur ptaeter integritatem morum, et vitae sanctimoniam, a quâ longe sunt aversi? quid animas humiles, et egenas verae laudis offendit, nisi
Multa viri virtus animo, multusque recursans
Gentis honos,
quarum rerum fulgore perstringuntur? Sed impenetrabiles
sunt heroum filii morsibus calumniarum, neo infame genus bubonum officere potest luminibus Phoebi. An quidquam decidit magno Catoni quod Strumae sedent in sellâ Curuli, quodque se praeterito Vatinius iudicio faecis Romulorum ad praeturam est evectus?
Virtus repulsae nescia sordida
Intaminatis vulget honoribus,
Nec sumit aut ponit secur es
Arbitrio popularis aure.
Ut arbores altius radice terram comprehendunt, quo saevius ventorum furiis exagitantur: ita clarius illustratur et pronius enitescit dignitas et amplitudo praestantium virorum, quo magis obnoxii sunt telis maglignorum, qui simultatem corum affectant quorum similitudinem assequi vel propter improbitatem nolunt, vel propter ignaviam desperant. Ipse Iove progenitus Hercules diram qui contudit bydram, qui omni genere monstrarum terras liberavit, et quem fama beneficiorum memor adscripsit numero Divorum, non prius invidiam debellare valuit, illam individuam virtutis labem, quam erebus humanis exemptus esset. Noster etiam dum interfuit mortalium coetibus, ita sublimitate mentis eminebat supra fatalem hanc lucem, ut eius omnem impetum eluderet, tamquam a scopulo fluctuum assultus frangi solent. Nisi quis ieiune malevolus patet, florem dignitatis, aut honorem illustrissimae propaginis, unde reges, et late rerrarum domini prodietunt, quidquam detrimenti capere ex foetidis scurraium convitiis, quorum ne nomina quidem sine piaculo pronuntiari debent. Quis unquam erupit in auras immanior et horribilior liber quam est SCALIGER hypobolimaeus? Nisi ipso furore satis cruciaretur editor infandi operis, delegandus esset carnifici. neque enim aliâ manu sanari potest tam vehemens morbus. Sed quid aliud quam detestabile et abominandum pareret vespillonis atque exoleti scorti progenis, plagiarius, fur, delator, crucis candidatus et esca patibuli, monstrum in ultimas terrarum oras deportandum, et ex ipsis humanae naturae sinibus exterminandum? Is omni colluvione scelerum ac flagitiorum exsecrabilis ausus est sanctissimum senem, cui haud ita pridem tamquam deo literarum assurgebat, quem laudibus extollebat ultra quam fas et sperare mortali, in eum ausus est furcifertam terra, tam abominanda convitia iaculari, utnihil impurius ex Averni faucibus tota furiarum cohors exhalare possit. Scilicet haec nitedula sordes suas affricare
studuit homini inculpatissimo, cuius conscientia maior, aut intacta vitiis, tantum abest ur se feriri senserit, ut potius inde collegerit segesem et materiem verae gloriae, sibique impendio placere debuerit, quum displicet talipus vomicis et carcinomatis, quae vivunt in opprobrium saeculi, et in detestationem generis humani. Sed numquem assequetur impurissimus scurra, perditae profligataeque turpitudinis, et morum immanitatis, ut vel bonorum virorum innocentiam laedere, vel clarorum famam innuere, vel fortium et generosorum indignationem mereri possit. Itaque noster heros fastidioso contemput, et constanti silentio vindicabat se ab huiusmodi nebulone, ne luto manum inquinaret, aut voto compotem efficeret infamis famae cupidum adversarium si irasci dignatus esset, hoc enim compositi habuit ut gloriosis inimicitiis inclaresceret, et per ruinam alienae existimationis ad famam grassaretur Sed aquila non captat muscas, nec unquam fando auditum est, bubonem ob coenum periisse Paeanis arcu. Nos auriti testes sumus, quam suaviter interdum iocos et dicteria iaceret in eiusce notae verberones, quos non tam oderat ob improbitatem, quam contemnebat ob stultitiam. Et certe sibimet iratus, ac dignitati suae fuisset iniurius, si cum tam dispari antagonistâ nullam adrem quam ad maledicendum idonco contendere sustinuisset, impar congressus Achillei in eo certamine, in quo victoria est penes eum, qui sponte cedit et vinci sese gloriatur. Tum autem, quamquam vivimus in effeto virtutum saeculo, et seracissmo calumniarum, tamen non tam male et sinistre opinatus est de suis temporibus, ut crederet fore, qui tam portentosis et immanibus mendaciis animum atque aures adverterent, praeter eos qui simili morbo vel nefandi sceleris vel in sanabilis dementiae conflictarentur. Sed nimis versor in infami argumento, dum tot verba perdo contra bipedum nequissimum qui non existimavit probari posse sui similibus se esse iuratum virtutis et honoris hostem, nisi principem ingenii, doctrinae ac sapientiae maledictis incesseret: quem quidem satis ulciscuntur mores sui. nam frustra sim, et cum ratione insaniam, si id genus animal oratione vel sanare vel sauciare postulem, ut rubore suffundatur canis, cuius frons ferrea et exsanguis depudere didicit, atque omnem humanitatis sensum a se penitus abdicavit. Olim artibus ingenuis et homine libero dignis mentes mansuescere, mores expoliri credebantur, nunc ex hominibus in ferasagrestes degenerant, et naturam ipsam exuunt qui se literas amare
gloriantur. Cur enim tam ferociter insurgerent, tam intemperanter debaccharentur lymphatici homines in eum, quem omnes consentiunt probi primarium saeculi fuisse virum, et principem senatus literatorum? Hoc nemo in dubium vocat nisi sacrileguus et intestabilis, nec ullus de generis origine vel ipsi vel optimoparenti litem unquam movit, quamquam multorum oculis observabantur eorum actiones, nec effugisset curiosam malignitatis diligentiam, si quâ sinisterior suspicio animis hominum insedisset. Nunc exorti sunt fraterculi Gigantum qui id attentarent quod omnium reformidaverat audacia. Sed non est mirum, si canes latratu, porci coeno ac sordibus delectantur. Interim manet aeternumque manebit immota veritas, nec loco cedet Scaligera nobilitas, quamvis exuta sit patrimonio maiorum, et exterminata sedibus avitis per iniuriam potentiorum magno cum saeculi pudore. Non effecit tamen fortuna quod voluit. Ea enim tantum eripuit quae dare solet. Scientiam rerum plurimarum, sapientiam intelligentem divini humanique iuris, constantiam in adversis, moderationem in prosperis, aliasque heroicas virtutes non amisit. Taliamunera nec dono dantur, nec adimi cuiquam possunt. Omnia sua secum portat magnanimus Bias, quum urbe et arcecapta se solo beatus patriam relinquit, probamque pauperiem sine dotequaerit. Sed ex omni censu bonorum, quibus noster heros ad miraculum usque suspiciendus fuit, nullam laudem reor esse comparandam cum pietate, et religioso Numinis cultu. Quae viitus tanto clarior haberi debet, quo rarius in eruditis hominibus deprehenditur. Dicam enim iustâ cum indignatione id quod res est: plerique scientiae typho sic insolescunt ut Deum vereri ac venerari dedignentur, quasi doctrinadux esse debeat ad induendos ritus Cyc opum, et exuemndam Numinis revereniam, in quo sunt omnes thesauri scientiae ac sapientiae reconditi. Nosterautem immane quantum a Mezentiis Divûm contemptoribus abhorrebat. Nullum genus hominum (si homines dicendi sunt et non potius brutae pecudes) tam inexpiabili odio aversabatur, et diris atque exsecrationibus devovebat, quam atheos: nec facile adduci poterat, ut crederet, quemquam ita desciscere a naturali lege et tatione, ut Deum aut non adoraret, aut non putaret; Permultos quidem reperiri qui sic vitam instituerent, quasi nullus esset in caelorerum humanarum arbiter ac moderator, qui quae nosgerimus audiret, et contemplaretur, vindex scelerum, muneratorrecte factorum. Sed tamen ubi suam quisque conscientiam
interrogat, neminem se iudice absolvi posse quin sub domestico tortore saevius vapulet quam si saxo saliat, has esse foedas ardentes, has furiarum faces quibus improborum mentes inquietantur, ut quidquid meruerunt semper exspectent, et ultricem Nemesin accinctam flagello ante oculos versari arbitrentur; contra nihil securius posse dici animo sibi recte conscio. hic murus eheneus esto: Nil conscire sibi: Sifractus illabatur orbu, impa vidum ferient ruina. Porro cum studio verae pietatis, quam ante omnia coluit noster venerabilis senex, adiungit amorem veritatis, quam et a patre didicerat, et prorsus in animum inducebat, esse basim ac fundamentum omnium virtutum. Simulationem ac dissimulationem refugiebat cane peius et angue, tamquam hostem ingenuitatis, et quae magnanimum pectus minime deceret. Placuit illi generosa vox Achillis apud Homerum Iliad. 4.
)*exq o\s2 ga\ moi\ kei=nos2 o\mw=s2 ai+/dao mu)lhs1i,
(/*ox) e(/teron me\n keu/qei e)ni\ feres1i\n, a)/llo de\ ba/za.
Odi aque ac portas inferorum eo qui aliud ore promunt, aliud corde condunt. Hunc ille cursum vitae peregit usque ad extremum spiritum. Solon qui et unus fuit e septem Graeciae sapientibus et solus inter eos legum conditor, diceresolitus erat, Neminem esse numero beatorum adscribendum, priusquam ad fatalem metam devenerit, et ultimum vitae actum expleverit. hic est ille decretorius dies qui de monibus anteactis sententiam fert.
Nam verae voces tum demum pectore ab imo.
Eliciuntur, et eripit ur persona, manet res.
Nullum tunc fingendi tempus est, nullus mimo locus. Optime constat virae totius ratio iis qui fortiter mori didicerunt. Videamus igitur quantum hîc constantis animi specimen noster addiderit. Iamprimum simul atque se morbo correptum sensit, continuo mens praescia futuri, augurata est instare sibi ultimum aevi terminum: idque sermone et vultu ad firmitatem erecta denuncivait amicis, cumque familiares aliquam spem recuperandae valetudinis ostenderent, nec animum esse desponden dum, ille contra de morbi sui genere coram summis Medicis tam perite et accurate disseurit, ut rationibus eius haud gravate assentirentur. Tantâ vero cum tranquillitate mentis certam sibi mortem impendere asseverabat, ac si in alieno foro versaretur, nec ea res quidquam ad se pertineret. Mox supremae voluntatis curas ordinavit, ne moreretur intestatus. Tobo autem tempore quo domi desedit, aut lecto affixus fuit,
sermones meram pietatem spirantes tamquam ex adytis effudit demisericordiâ Dei, deredemptione generis humani, de iustificatione per fidem in Christum, de resurrectione corporum, et animarum immortalitate, aliisque praecipuis religionis articulis: adeo ut iam tum caelestis gloriae primitias disserendo degustare videretur. Interdum vicem suam dolebat, quod ob imbecillitatem virium sollemnibus studiis et vitae muneribus incumbere ulterius non liceret. Nempe a nimus priscae nobilitatis, et divinae memor originis, cogitabat, Imperatorem stantem mori oportere. Nam si infimo gen eri gladiatorum curae fuit ut honeste decumberent, quanto magis decet viros tum in humanarum rerum despicientiâ, tum in studio pietatis exercitatos hoc agere, ut constanter ac fortiter fati sui legen, excipiant? ne velut inertes Poetae in extremo actu corruisse arguantur. Hunc casum pulchre vitavit noster primarius saeculi vir. Nam cum antea semper aequabilem sui modum rerinuisset, tum in novissimo certamine, quo etiam filii deorum percelli solent, et destaru mentis exturbari tanto robore animi, tantâque constantiâ munitum pectus habuit, ut nullo mortis metu sese perrumpi pateretur, Quin et ardentibus votis exoptabat cum Apostolo, mature liberari corporis ergastulo, et esse cum CHRISTO. Nihil aliud preces eius spirabant praeter fastidium huius infelicis vitae, et certam fiduciam immortalitatis. Quin et uberibus lacrimis deplorabat nimiam vivacitatem suam, quod ad ea usque tempora durâsset, quibus in dubium vocaretur meritum et satisfactio Servationis nostui IESU CHRISTI, quem se propediem visurum esse confidebat, sedentem ad dextram patris omnipotentis. In hâc spe et plenissimâ persuasione animam placide exhalavit, ut mors somno simillima videretur, et ad caelestem patriam commigravit, unde dono Deitam ingens pignus ac depositum in terras transmissum erat. Ita nobis occidit magnus heros, cuius quidem occasum non ignavo luctu prosequi decet, sed memoriam pie inviolateque venerari. Corpus, hospitium illius illustris animae, quae terras omnes nomine suo implevit, hesternâ die compositum est tumulo, ubi exspectat resurrectionem, quum aeternus aeterni Dei filius veniet iura fact orum daturus vivis ac mortuis. Potior autem eius pars caelo recepra est, ubi sempiterno aevo fruitur, eam vitam agit quae nec temporum metis, nec et felicitatis modo circumscribitur: quam non oculus vidit, non auris audiit. non vox eloqui, nec humana mens capere potest. Quapropter etsi non solum haec Academia,
verum etiam universa resp. literaria gravi damno ac vulnere afflicta est ex tanti viri amissione tamen illius beatitati potius gratulari nos oportet, quam infirmo desiderio et muliebribus lamentis lugere ademptum, ne magis ob nostram iacturam dolere, quam ob eius commodum laetari videamur. Erigamus igitur animum, et fortibus solatiis leniamus aegritudinem: quod fiet si mentem componamus ad eius exemplum atque imitationem. Tot praeclara sui pignora nobis reliquit, quorum decus nulla posteritas silebit, memoriam nulla unquam obliterabit oblivio: In iis contemplari licet ingentis viri effigiem melius expressam quam penicillis Apellis, aut caelo Lysippi. Haecnobis ad aemulandum proposita sunto. Nam si fumosae maiorum imagines, quae nihil intuendum exhibent praeter exteram corporis siguram, ardorem honestis mentibus addunt, ut eorum laudes vitâ et factis repraesentare contendant, quanto magis animos nostros inflammari oportet ad gloriam et verum decus, quum diurnâ nocturnaque manu versabimus monumenta praestantissimi virorum? Vos ô flos et soboles ingenuae iuventuris, qui huc a parentibus missi estis, ut inde tamquam a mercatu domum redeatis aucti bonarum artium proventu, quibus patriae usui, vobis honori, amicis auxilio esse possitis, capessite precor, et amplectimini tam pulchram et praeclaram occasionem. Non possunt omnes esse Catones aut Socrates. gratulandum est saeculo nostro, quod Leida primario et singularis exempli viro tamdiu potita sit. Pulchrum et gloriosum est iis qui ad summa contendunt si in secundis aut tertiis consistere possint. Nos, ut captus est mediocrium, non deerimus tueri dignitatem literarum, nec deseremus honorificam stationem in quâ nos bonorum suffragatio, et nonnulla doctrinae opinio collocavit. Ad me quod attinet, polliceor ex animo, profiteorque me nullo unquam tempore vestris utilitatibus et commodis defuturum, qua publice qua privatim, semper curae et cogitationes meae studiosorum iuvenum temporibus devovebuntur. Extremum hoc erit, ut quod et mos et officii ratio praescribit, huic ornatissimo consessui gratias agam, quod tantâ celebritate ac frequentiâ cohonestare dignati sitis hoc nostrum non ingenii aut eloquentiae specimen, sed supremum pletatis munus atque humanitatis, devotum piis manibus principis omnium aetatum viri in omni genere literarum atque eruditionis.
Reliqua, quae ad SCALIGERI laudes spectant, satis accurate prosecutus est magnus Herois huius Discipulus,
Daniel Heinsius, duabus orationibus in eius funere habitis. Edidit insuper Iacobus Revius Epistolarum Gallicarum farraginem, in qua IOS. SCALIGER a Regibus, Principibus, Ducibus, Episcopis, Abbatibus, aliisque viris tum generetum eruditione claris, blande compellatur. Videatur quoque, cui lubet, Paulus Colomesius in Gallia Orientali, ubi scripta et quam plurima eius elogia recenset.
Solus qui totum discendo exhauserat orbem,
Nature sibi vix sufficientis opus.
Omnia conatus pervaserat omnia, proles
Caesaris, et vidit nil superesse sibi.
Iam Puero Graii, puerocessere Latini,
Dat puero victas Martia Romamnus.
Insequitur Phoebum (tanta est audacia mentis)
Et pariter per quas proficit ille vias.
Gens Arabum cedit, cedit gens conseia Nili,
Et qua Nilus adhuc dissimulatus abit.
Cedunt Armeni, cedunt Persaeque, Syrique,
Et si quem medio conspicit orbe dies.
Tendit in occasum, sed postquam cesserat ortus:
Hic quoque que disciat, catera doctus, habet.
Tempora restabant: vastum complectitur ae vum,
Et toto maior tempore, tempus obit.
Quid superest Natura? pudet. ium exhauser at orbem.
Si deder is caelos; hic quoque mente fuit.
DAN, HEINSIUS.
Quod Sol diebus, Luna quod dat noctibus,
Hoc SCALIGER dat liter is et artibus,
Sed liter is et artihus melioribus
In erudito hoc orbe. Solem tollito,
Lunamque paulum tollito, Densae ilico
Fient tenebrae. SCALIGER sublatus est,
Et non tenobrae in literis et artibus
Sequantur? At solatium est, quod ipsius
Super sties sint aurei sane libri.
Illi tenebras demorentus, et iubar
Si non licebit, dent modo crepusculum.
CHRISTIANUS BECHMANUS.
Siste gradum, Lector; iacet heic quem quaerere non est,
Quippe cui Europa est, SCALIGER hospitium.
C. BARTHIUS.
DEO. OPTIMO. MAXIMO. SACRUM. ET. AETERNAE. MEMORIAE. IOSEPHI. IUSTI. SCALIGERI. IUL. CAES. A. BURDEN. F. PRINCIPUM. VER ONENSIUM. NEPOTIS. VIRI. QUI. INVICTO. ANIMO, UNA. CUM. PARENTE. HEROE. MAXIMO. CONTRA. FOR TUNAM. ADSURGENS. AC. IUS. SUUM. SIBI. PERSE QUENS. IMPERIUM. MAIORIBUS EREPTUM INGENIO. EXCELSO. LABORE. IN DEFESSO. ERUDITIONE. INUSITATA. IN. LITERARIA. REP. QUASI. FATALITER. RECUPERAVIT. SED. PRAESER TIM. EIUSDEM. MODESTIAE. QUOD. SIBI. FIERI. VETUIT. HDEM. QUI. IN. URBEM. HANC. VOCARUNT. CURATORES. ACADEMIAE. AC. URB. COSS. HOC. IN. LOCO. MONUMENTUM. P. E. L. C. IPSE. SIBI. AETERNUM. IN. ANIMIS. H MINUM. RELIQUIT.
Lapidi Sepulcrali inscriptum est: IOSEPHUS. IUSTUS. SCALIGER. IUL. CAES. F. HIC. EXSPECTO. RESURRECTIONEM. TERRA. HAEC. AB. ECCLESIA. EMTA. EST. NEMINI. CADAVER. HUC. INFERRE. LICET.
Coniectanea in M. Terentium Varronem de Lingua Latina: Paris. 1564. 1573. 1610. in 8.
Hippolyti Episcopi Canon Paschalis cum commentario: Antverp. 1565. in 4.
Libri VII. Poetices: Geneve 1566. in Fol.
Notae et Carmina Empedoclis.
Sophoclis Aiax Lorarius cum Latina versione: Paris. 1573. in 4.
Comment. et Castigationes in P. Virgilii Maronis opera: Lugdun. Batav. 1573. in 8.
Castigationes in Catulli versionem Callimachi de comâ Berenices: Amsterd. 1584. in 8.
Comment. ad Hypoliti Canonem Paschalem: Lugd. Bat. 1594. in 4.
Lectiones Ausonianae: ibid. 1574. in 16. Heidelb. 1588. in 8. Burdegale cum notis Vinetiit 597. in 4. Paris. 1605. in 8.
Notae in veterum Catalecta, ad finem Virgilii Germani Valentis Guelli: Antverp. 1575. in fol. Auctiores recusae cum Frid. Lindenbrogii notis: Lugd. Bat. 1617. in 8.
Castigationes et notae in Marcum Verrium Flaccum et Pompeium Festum, de verborum significatione: Paris. 1576. 1584. 1593. in 8.
Notae et emendationes in Catullum, Tibullum Propertium: ibid. 1577. in 8. Antverp. 1582. in 8. auctiores Heidelb. 1600. in 8.
Notae et Castigationes in Manilium: Paris. 1579. Genev. 1598. in 8. Locupletiores Lugd. Bat. 1599. in 4. et denique icerum auctiores a Ioh. Henr. Bôclero Argent. 1655. in 4.
Opus de Emendatione Temporum: Paris. 1583. in fol. Francof. 1592. infol. Auctius. Lugd. Batav. 1589. in fol. Genev. 1629. infol.
Animadversionum liber in locos controversos Roberti Titii,
sub nomine Yvonis Villiomari (de quo Fl. Christianus in Aristophanis Irenamp. 133. et Io. Rhodius in Auctorum supposititiorum Catalogo p. 4.) Luet. 1586. 1597. in 8.
Epistola in Fabium Paulinum Utinensem, sub eodem nomine: ibid. 1587. in 4.
Poemata, cum Aiace Lorario Sophoclis converso: Argent. 1587. in 8. Lausannae 1591. Francof. 1600. in 8. et ex Musaeo Petri Scriverii: Lug. Bar. 1615. in 12.
Notae in Lucanum: Lips 1589. in 8.
Lycophronis Cassandra iambico carmine translata: Lugd. Bat. 1590. in 4. et in editione Meursiana: ibid. 1599. in 8.
Epistola ad Ianum Douzam, de vetustate et splendore Gentis Scaligere, et Iulii Patris vita, a I. Douza F. edita: ibid. 1594. in 4. Rostoch 1614. in 4.
Cyclometrica Elementa: Lug. Bat 1549. in 4.
Elenchus et castigatio Anni Gregoriani: ibid. 1595. in 4.
Emendationes ad Theocritum, Moschum et Bionem: Heidelb. 1596. in 4. Lugd. Bat. editione Heinsianâ 1604. in 4.
Sententiae Publianae totidem versibus Graecis conceptae, et Dionysii Catonis disticha, itidem Graece cum notis: Lugd. Bat. 1598. 1635. in 8. Paris. 1606. in 8. Amsterd. 1646. in 8.
Astrampsychi Oneirocriticon cum castigationibus Graece et Latine: Paris. 1599. in 8.
Stromateus Proverbialis (Reperitur inter Adagia Schotti, de quo Casaubonus lib. 7. Animadv. ad Athen.) Lug. Bat. 1600.
Inscriptiones antiquae a Iano Grutero cum suis editae: Heidelb. 1602. in fol.
I. Scaligeri et Freheri expositio Numismatis Constantini: 1604. in 4.
Elenchus Trihaeresii Nicolai Serrarii: Franckerae 1603. in 8. Arnh. 1619. in 4.
Animadversiones in Chronicon Eusebii: Lugd. Bat. 1606. auctiores, accurante Alexandro Moro, Amsterd. 1656. in fol.
Iambi Gnomici: Lug. Bat. 1607. in 8.
Ephemerides ab A. 1589. ad A. 1600. Venet. 1589. in 4.
Florilegium Epigr. Martialis Graece: Lutet. 1607. in 8.
Elenchus utriusque orationis Chronologicae Davidis Paraei: Lugd. Bat. 1607. in 4.
Scazon in urbem Romanam: Franeof. 1609. in 4.
Opuscula varia: Francof. 1612. in 8. Paris 1610 in 4.
Coniectanea de Nonni Dionysiacis: ibid 1610 in 8.
Notae in Tertullianum de Pallio: Paris. 1610. in 4. 1613. cum tractatu de Aequinoctiis a Rutgersio vulgato.
Notae in Senecam Tragaedum: Lugd Bat, 1611. 1621. in 8.
De re Numaria opus posthumum, editum a Willebrordo Snellio: Francof 1612. Lugd. Bat. 1616. in 8.
Proverbiorum Arabicorum centuriae duae cum interpretatione: Lugd. Bat. in 4. 1623. in 8.
De Arte Critica Diatriba, ex Musaeo Ioachimi Morsi: ibid. 1619. in 4.
Loci cuiusdam Galeni difficllimi explicatio, edita ab eodem ibid. 1619. in 4.
Manipulus Notarum in Novum Testamentum: Geneva. 1620. in 4.
Dedecimis. Lond, 1660.
C. Iulii Caesaris commentarii, ex eius emendatione: Amsterd. 1621. 1644, 1657. 1665. in 12. 1669. in 24.
Notae in Historiam Aromatum Garsiae ab Horto (Lege Vopiscum Fortunatum Plempium p. 35. lib. 2. Canonis Avisenae.)
Statuitur a quibusdam Auctor Confutationis Tabulae Burdonum, editae sub nominel. R. B id est, Iani RutgersiiBatavi: Lugd. Bat. 1609. in 8. Lege Scaligerum in epist. p. 624.
Epistolaea Daniele Heinsio editae: Lugd. Bat. 1627. in 8. Francof. 1628. in 8. Epistolae Gallicae: Amsterd. 1624. in 12.
De MSS. Scaligerianis conf. Ioh. Henricum Hottingerum ad calcem Bibliothecae Orientalis.