07/2005 Ruediger Niehl
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check


page 23, image: s069

PROGRAMMA Infunere CL. V. LAURENTII RHODOMANI, Poetae Laureati Caes. Historiarum Profess. Publ. in Celeberr. Wittebergâ Propositum, a PRORECTORE ACADEMIAE WITTEBERGENSIS, DANIELE SENNERTO, Med. D. et Prof. Publ.

LAURENTIUM RHODOMANUM hodie exsequiis prosecuturi sumus, ornamentum illud non solum collegii Philosophici, sed totius Academiae, ac potius universae, quanta quanta est, Germaniae. Vere enim hoc dicere, atque in hoc iure gloriari possumus, ipsum istiusmodi virum exstitisse qui virtute et gloria tum patriam communem illustrare, tum reliquam Europam, in qua per tot iam annos Graecae literae vigent, provocare unus facile possit. Nihil detractum, aut derogatum imus aliis: maneat cuique laus sua integra et illibata. Veruntamen qui cum RHODOMANO nostro in Graecis utique iisque Poeticis literis paria adhuc fecerit, homo omnino nemofuit. Testati id sunt et testantur hodieque homines praeclarissimi iuxta atque intelligentissimi, illa videlicet melioris literaturae lumina, Michael Neander, David Chytraus, Henricus Stephanus, Fridericus Sylburgius, Ioh.


page 24, image: s070

Lewenclavius, Theodorus Zwingerus, Iustus Lipsius, Isaacus Casaubonus, Ioh. Caselius, Iosephus Scaliger: qui omnes hanc iudicii sui auctoritatem non tam verbis nuncupatam, quam literis perscriptam et consignatam esse voluerunt. Et vero quî aliter facerent? Sunt in manibus opera divina et immortalitate dignissima, Historia vitae et doctrinae MARTINI LUTHERI: Capita praecipua religionis Christianae: Palaestina, sive Historia sacra eaque omnia Heroico carmine edita: sunt alia sequioris, ut ita dicamus, argumenti, veluti Ilfelda, et Cointi Smyrnaei Paralipomena, item Argonautica, Thebaica, Lesbiaca, Iliaca, quae posteriora Michael Neander veterum Poetarum maiestate et elegantia non indigna esse scribit, Iosephus autem Scaliger cum praestantissimis Graecorum certare, multis etiam longe praestare dicit. His accedit Diodorus Siculus Latinitate ab eo donatus, historicus praestantissimus: accedunt ea quae in scriniis adhuc latent, ut Commentarius liber in Cointum, ut libellus proverbiorum Germanicorum Graecis versibus expressus, ut Ethica puerilia et ipsa Graeca: inprimisque opus illud auro contra aestimandum, quod de origine, moribus ac rebus gestis veterum Germanorum Graece scripsit, et Germanidem inscripsit. Quod opus unicum tale est, ut animum atque ingenium hominis excellentem, charitateque patriae insigniter flagrantem, abunde ostendat. Ac talis ille et tantus in Graecis fuit. Quid in Hebraicis? In illis vero tantum cognitionis iamolim consecutus fuerat, ut non solum intelligere, quae illâ linguâ scripta essent, sed etiam scribere ipse, quae alii legerent, pari industriâ ac laude posset. Atque hic ille armis atque adiumentis instructus, facile ad ea penetravit, quae in divina atque humana sapientia optima maxima habentur. Qui doctrinae et eruditionis apparatus tantus eo admirabilium videri debet, quo maioribus temporis angustiis districtus fuit. Docuit Lunaeburgi. docuit Walcerodi, docuit Ienae, docuit Seralesundi, docuit denique Wittebergae: atque ita docuit, ut eruditione, sedulitate, ac dexteritate secundus haberi nemini debeat. Neque vero firma admodum valetudine usus fuit, quam vel victus ratione non usquequaque optima, sed locis illis, in quibus diu haesit, vernacula contraxerat, vel potius studiis ac vigiliis immodicis consciverat. Eo enim ingenio erat, quod perpetuis laboribus gauderet, quieti corporis minimum indulgeret. Quin hoc ipso anno et mensibus aliquot, quod tempus valetudini infestum, maxime expertus est, cum


page 25, image: s071

admonitus esset, ut a prandiis saltem sibi in studiis parceret, Satius esse dixit, ingenium studiis leviter periclitari, quam animum cognitationum molestiis graviter conflicturi. Atque haec hactenus breviter de studiis eius, quae industriosissime tractavit. Reliqua, quae minus ad rem faciunt strictissime libabimus. Patriam STOLBERGAM, disciplinae ludum, ILFELDAM; doctrinae patrem MICHAELEM illum NEANDRUM; eruditionis Rhodum, sive spartam, cum alia loca, quae supra povimus, tum IENAM imprimis habuit, et nostram WITTEBERGAM. In illa et Decanum et recotrem, et Professorem Graecae Linguae septuennem, in hac itidem Decanum et Doct rem Historiarum publicum annos quatuor egit. Moribus fuit sanctissimis atque integerrimis. Uxores duas habuit. Cum Calendis Ianuariis pallium sumpsisset, ad rem divinam a morbo longinquo profecturus, in ipso domicilii sui limine horrore insolito perfusus subsistere, ac pedem refere coactus fuit. Quam frigoris, et mox caloris intemperiem cum ingravescere quotid. magis magisque perpetui adversitate morbi sensisset, ita se ad pium et beatum ex hac vita obitum, ritu Christiano devote comparavit. Cuius etiam abitus, particeps nudius quartus, hora dimidia decima antemeridiana factus, ad speratum illum felicitatis atque ad immortalitatis portum placide appulit. Ei funus postea mediâ primâ faciet, oratione funebri cohonestandum, Vidua: ad cuius deductionem honorificam, ut frequentes nobiscum adsitis, magnopere censemus. Prop. Prid. Eid. Ianuarii M. DC. VI.

Piis insuper RHODOMANI Manibus duos Panegyricos consecrarunt IOH. ZEZNERUS et CASP. BARTHIUS, qui, una cum plurimis Magnorum Europae Virorum Epicediis, Wittebergae typis exscripti sunt.

IN EFFIGIEM V. CL. M. LAURENTII RHODOMANI

Adspice Germanae, Lector bone, gentis HOMERUM,
Effigiem cuius ista tabella refert.
Talis in attiguo cum quinquagesima bruma
Staret ei, Charitum laus, RHODOMANUS, erat.
Cetera, qui fuerit, genii monimenta docebunt,
Donec erit Latium, donec et Hellas erit.

B. PRAETORIUS.


page 26, image: s072

MAGISTER LAURENTIUS RHODEMANS CHERUSC.
HISTORIARUM PROFESSOR WITTENBERGAE.
)*anagrammat.
CUR GRATUS? PRORSUS FUIT ALTER INORBE VIR ISTI
HOMERUS AC DEMOSTHENES GERMANIA.

HFNR. IUL. STRUBIUS.

EPITAPHIUM.

Quae mulcere homine potuit superosque canendo,
Membra sub har viridi condidit ales humo.
Contecuit, miserum! sed in ipsis umbra cavernis
Nunc quoque maerentes murmurat exsequias.
Flete piae volucres! Philomelae a morte canorae
Non talem ingemuit Leucoris ad tumulum.

HENR. MEIBOMIUS.

ALIUD.

Hîc iacet, ô Lector, vir vates, alter Homerus:
Cui par in Graio carmine Nemo fuit.
Volve Catechesin Vatis: vitamque Lutheri:
Divinum sapient singula verba melos.
I lfeldam Vatis Graeco percurre Latinam:
Aoninm sapiet dictio quaeque virum.
Historiam Iovae populi cognosce: stupendi
Hunc Vatem vere dixeris ingenii.
Volve Palestinae Rhodomani metra: secundus
Hie est, mox dices, pectine Maeonides.
Volve opus extremum Germanida: dixeris ultro,
Cycneum guttur hîc Rhodomanus habet.
Qui teris, ô Hospes, monumenta haec Vatis: honora
Vatem: sparge crocô carminis artificem.
In terris gessit Rhodoman TRIA serta: brabeum
In Caelu QUARTUM, fronde Virente, gerit.

MATTH. ZIMMERMAN.

In Coemeterio Suburbano ante portam Elystr. Wittebergae legitur haec IN SCRIPTIO.

LAURENTIUS. RHODOMANNUS. CHERUSCUS. PROFESSOR, HISTOR. PUBL. QUI. CUM. MEMORIAM,


page 27, image: s073

NOMINIS. SUI. PRAESTANTISSIMIS. GRAECARUM. LITER ARUM MONUMENTIS. INSCRIPTAM. ORBI. EUROPAEO. VIVUS. SUSPENDISSET. PERFUNCTUS. HOC. TANTILLUM. LOCI. INVENIT. UBI. CORPORIS. RELIQUIAS CONDERET. PRID. EID. IAN. ANNO. CHRISTI. M DCCVI. AD. LATUS. MARITAE. ADELHEIDIS. FEMINAE. PRAESTANTISSIMAE.

SCRIPTA.

Descriptio Historiae Ecclesiae sive populi Dei Politiae eiusdem et rerum praecipuarum, quae in illo populo acciderunt, Graeco carmine, cum versione Latina e regione textus Graeci Francof. 1581. in 8.

Poesis Christiana, id est, Palestinae seu Historiae sacrae Graeco-Latinae libri IX. Marpurgi 1589. Francof. 1590. 1630. in 4.

Argonautica, Thebaica, Ilias parva: Lips. 1588. in 8.

Tabulae Etymologiae Graecae: ibid. 1590. in 8.

Emmonis Historia de Republica Heracliensium, et rebus Ponticis Eclogae: seu excerptae et abbreviatae narrationes in Sermonem Latinum translatae: Helmstadii 1591. in 4.

Epithalamia sacra: Ienae 1594. in 4.

Ex Memnone, de Tyrannis Heracleae Ponticae Ctesia et Agatarchide ex cerptae historiae Graece et Latine partim ex Laur. Rhodomani interpretatione: Genevae 1593. in 8.

Theologiae Christianae tyrocinia, carmine Heroico Graeco-Latino in V. libros digesta: Lipsiae 1597. in 8.

Oratio de lingua Graeca; item de vita Philosophica: Argint. 1604. Ienae 1634. in 12.

Diodori Siculi Bibliothecae Historicae libri XV. Latinitate donati. Accessit Chronologia duplex Archontium, Atticorum et Magistratuum Romancrum: Francof. et Hanoviae 1604. in fol. 1611, in 8.

Germanida, de Origine ac rebus gestis veterum Germanorum Graece conscripta: Witteb.

Troia expugnata, seu supplementum Homeri Auctore Q. Calabro Graece, interprete L. Rhodomano: Francof. 1603. 1614. in 8.

Oratio de praecipuis Dei beneficiis a Deo per septem illustriss. Saxoniae Electores, eximiosque Dei viros, d. Martinum Lutherum, et D. Philippum Melanchtonem in Academia Wittebergensi collatis: Witteb. 1602. in 4.


page 28, image: s074

Cointi Smyrnaei Paralipomena cum notis: Han. 1604 in 8.

Historia vitae et Doctrinae Martini Lutheri carmine Heroicô descripta.

Catechismus geminus Graec. Lat. German. cum notis M. Balthas. Coppii: Lipsiae 1626. in 8.

Homerus confutatus, id est, Dionis Chrysostomi oratio de Ilio non capto, in Latinum Sermonem conversa: Northusae 1652. in 8.

Philomusus detirociniis S. linguae dialogus: Lips. 1594. in 8.


page 29, image: s075