PRO cuius valetudine et vita, in nupera panegyri philosophica, preces ex hoc ipso loco ad deum trinu~um mepraeeunte misistis, brevibus quidem verbis conceptas, sed affectu ardentissimas; de eo ipso pie defuncto verba iam facere debeo. Sed quis ille? Omniari quidem, imo scire vos ipsi per vos ipsos potestis, quem velim. FRIDERICUM TAUBMANUM intelligo. Ah Taubmanum, Collegam ut nuper appellavi carissimum nunc vero desideratissimum. O Taubmanum. At quem Virum? Quem quidem vos, Auditores ordinum omnium, novistis optime, et amastis intime: Exteri vero admirantur maxime. De hoc Viro verba ego nunc facere debeo, inquam, partim privatim, quia coniunctissima nostra amicitia, quae cum aliunde, tum ex Tutela meis ptaestitâ satis innotuit, hoc officium iure suo sibi postulat: Partima publice, qua non plane nulli fuerunt, qui affectu erga Taubmanum optimo, hanc provinciam mihi hoc tempor Decanata fugenti
nomine Facultatis Philosophicae in hac Academia, cuius ille membrum nobilissimum fuit, delegandam haud obscrue innuerunt. At quae in me vis ingenii est? quae eloquentia in me balbutiente? qui tanti Viri laudes decantandas in mesuscipiam? qui coram Musis omnibus, in pulla veste assidentibus, et Vindice suo dignum quid exspectantibus, osaperire audam? Velim equidem ab Eloquentiori aliquo has partes susceptas esse. Facile enim agnosco, quicquid hic dixero, non hîc tantum, sed alibi, ubicumque nimirum Taubmani nomen Famâ duce petcrebuit, iudicatumiri. Sed dicanitamen, cum privatae amicitiae offi cium praestiturus, tum voluntanaliquorum utcumque satisfacturus, tum optimo affectu iudic???oque candido aliorum gavisurus. Voluitsane Alexande Magnus, terrarum ille Monarcha, a nemine nisi ab Apellepingi, Cur non et Taubmanus, rei literariae (absit verbo invidia) facile Monarcha, a nemine praeterquam a Demosthene vel Cicerone aliquo laudari velit? Sed ignoscite, ô Taubmaniani manes doctissimi, mihi ab eloquentia Demosthenica vel Tulliana minime instructo, et tamen hoc ipsum aggredienti. Pietatem potius in vos respicite meam, quam incomptas sermonis mei periodos. Similiter autem et vos statuite, Auditores aequissimi, a me nunc pietatis potius in collegam et amicum desideratissimum, quam ostentationis: querelae potius de amisso bonopublico, quam eloquentiae, quam in me fateor esse nullam; doloris, potius acerbissimi de praematuro obitu tanti Viri, quam ingenii sive veri sive affectati partes esse suscepias.
Si proinde exspectationi vestrae, Rector Magnisice, Viri Reverendi, Consultissimi, Excellentissimi, clarissimi Prudentissimi, Humanissimi, tuque Iuvenum lectissimorum corena nobilissima, quibus universis et singulispro affectu erga Taubmanum, praesentia hac honorisicentissima comprobato gratias ago officiosas, ex asse non respondero, tantum saltem veniae mihi nunc largiaminiobsedro, quantum et pio dolori et pio affectui largiendum putatis. Si verborum ornatu placere non potero, uti non potero; saltem res non plane ingratas de Tabumano commemorans, molestus ne sim, brevitate cavebo. Vos modo faventesauscultetis rogo.
Sed unde nunc diendi initium faciam? Tantus sese aperit campus laudum Taubmanianarum, ut unde incipiendum, ubi desinendum sit, prope non videam. Puto a tem idem mihi faciendum esse, quod a)ndo/logoi factitant, qui non tonum campum demetunt, sed ex eo illa tantum quae coiollae
concinnandae sussicere videntur, reliquis omissis, seligunt, et ita aliis ad idem studium fatis superque materiae relinquunt. Seligam ergo et ego, quae mihi putabo esse commodissima, reliqua prope infinita aliis commemoranda relicturus. Et in his quidem eum observabo ordinem, qui communiter observari solet, nec fortasse non debet, ut a prioribus ad posteriora, salva tamen libert ate res ordinandi, progrediar.
Natus ergo fuit noster FRIDERICUS TAUBMANUS anno computationis Christianae, ut literis publicis testatum accepimus, M. D. LXV. die inertum an XV. an vero, quo baptismate initiatum annales Ecclesiastici testantur, XVI. Maii, in oppidulo Francoiae Wensesio. Quod oppidulum etsi exile et obsurioris famae semper fuit; itatamen hoc filio suo Tabubmano crevit et inclaruit, ut multis alis celeberrimis etiam urbibus palmam praeriperepossit. Non fuit ded cus Ulyssi sapientissimo, in Ithaca aspera; non Poetarum Graecorum suavissimo Hesiodo, Ascrae; non Philosophorum coryphaeo Aristoteli, Stagirae; non Ciceroni Oratorum romanorum Principi, Arpini; non Catoni Censorio, tusculi; non Philippo Melandchchoni Germaniae lumini, Brettae; non aliis alibi in lucem prediisse. Quid Taubmani claritari detraheret, Wonsesium habere patriam? Imo potius ut Ulysses Ithacam, Hesiodus Ascram, Aristotcles Stagiram, Cicero Arpinum, Cato Tusculum, Philippus Brettam: ita et taubmanus Wonsesium nobilitavit; ut quamvis asperae fortasse sint; tamen propterdictos viros a)gaqai) kourotro/foi audiant. Et ut altius rem repetam, Non fuit CHRISTO Servatovi ignominiosum in vico contemptiss. mo Bethlehem nasci, ut potius propter huius nativitatem Bethlechema nequaquam minima aestimanda a Spiritu S. pronuntietur. Quid ergo dedecoris esset Taubmano, natumfuisse in vico obscuro? Iussit Deus ex tenebiis Lucem illucescere. An propterea Lux estmminoris pretii? Iussit Deusex Nihilo produci omnia corpora; ex Puncto, omnem Magnitudinem; ex Unitate omnem Nummerum. Imo semper Deus ex parvis et Mundo desopectis initiis, summa quaeque producit. Et semper laudabilius Civis patriam quam patria civem honestat. Neque tam Locus virum, quam Vir locum ornat.
Illud vero semper pio gratoque affectu agnovit noster Taubmanus: se non inter turcas aut Gentes a) qeous2, sed in eo coetu, ubi IESU CHRISTI Salvatoris totius Mundi nomen pro charactere habetur, natum, et per sacrosanctum regenetationis lavacrum Ecclesiae Dei insitum fuisse: cuius ut vivum membrum Aeternum maneret, precibus assiduisa Deo contendit.
Patriae commemorationi succedunt parentes. Ex iis natus fuit honestissimis. Patrem habuit Marcum Taubmanum, virum quidem literis non imbutum, sed opificen manuarium; honoratum tamen, et pro racione vici illius Consulem: Matrem Barbaram Hoffmanianam, quae Marco Taubmano defuncto, re ita exigente, ad secunda vota transiit, nupta aliteri honesto viro. qui natura quidem Vitricus, affectu tamen, animoque Pater, Taubmanum nostrum, quamquam in re tenui, studiorum culturae destinavit; et sane, ut evenrus docuit, fato felici. Glorientur, qui gloriari possunt aut volunt, de antiquitate stemmatum. Neque enim est quod vitio illis vertatur, si Maiorum vestigiis insistentes, avitam dignitatem sartam tectamque conservent. At quid faciunt aliud, praeterquam id, quod a Maioribus factitatum est? imo quid potius saepe non faciunt? Illis gloria potior ad omnem memoriam debetur; qui Novi homines exstiterunt, et ex humiliore loco ad celsiora fastigia ascenderunt. Nihil prodest Titio vel Caio ex claro loco prodiisse, nisi virtute propria eundem tueatur. Sic et nihil cuiquam obest, obscuros natales habuisse, si modo virtute nomen sibi posterisque pepererit immortale. Imo quanto ignominiosior censendus est, qui Maiorum virturem splendidam vitiis obscurat. tanto nobilionifama beandus est, qui maiorum virtutem, vel paupertate, vel humilitate generis, vel utraque, pressam aut saltem tectam, sua gnavitate in apricum producit, et posteris aliisque exemplum illustre sese constituit, Quod Taumanus nostrer abunde fecit.
Idem autem Vitricus defunctâ Barbarâ Hofmanianâ, aliam uxorem duxit, Taubmanoque nostro Novercam superinduxit, sed minime tamen iniustam aut iniquam. Quippe quae non alio quam materno affectu semper eum fuit, ut proprium filium prosecuta, ut saepius illam Novercae eu)storgi/an, raro exemplo ab ipso depraedicari audivimus. Neque collocavit sane suum illa affectum male. Taubmanus enim kpro pietate sua non modo gratam semper Novercae huius aequissimae eu)storgi/as2 memoriam retinuit, sed et qrepthri/ois2 redditis a)ntiplargei=n studivit. Quicquid enim dwrhma/ twn pro Testinioniis, Intimationibus et id genus aliis accepit; partem eius maximam quotannis Novercae misit, eiusque ins senio indigentiam luculenta ope sublevavit. Celebratur Aeneas, qui Anchisen patrem ex ignibus Troianis eripuit. Celebrantur Catanenses fratres, qui Parentes ex Aetnaeo incendio humeris suis exportarunt. Nec immerito. At hi praesentes praesentibus et
s1i/ois2 semel subvenerunt. Noster Taubmanus absens ex longo intervallo, non Matris propriae, sed Novercae senium, non semel, sed per aliquot annos, quamdiu illa vixit, ex paupettatis incendio exportavit. Exemplum profecto rarum, hoc praesertim aevo, quae Norvercarum erga Privignos, Privignorum erga Vitricos vel Novercas affectus non admodum laudandus, nimium vulgaris est. Sedf quo rarius hoc Taubmanianae pietatis exemplum est. eo luculentius eam DEUS praemiis etiam huius vitae, et rei familiaris incremento recompensavit. Est enim praeceptum divinum de honore Parentum, et qui eorum loco sunt, primum, cui Deus specialem promissionem annexuit: cuius etiam numquam non solet esse memor.
Fratrem habuit unicum, Fabianum Taubmanum, quem iam ante octodecim annos hic cum nostro fuisse meminimus, hominem, ut apparebat, prisca et Germana simplicitate atque ingenuitate; cuius filium Iohannem Taubmannum, Serenissimi Saxoniae Electoxis munificentiâ speciali, Illustris schola Misnensis hodie alit. Sororem item comperimus ei fuisse unicam, ex qua nepotem Taubmani, Iohannem Laverum proximâ aestate, non sine pestis suspicione, in Nosocomio Academico suburbano, quo ipse sese contulerat, obiisse meministis.
Eo felicior vero illo Fratre suo, qui idiota mansit, noster Taubmanus censendus est, quo meliorem institutionem, Vitrico procurante, fuit adeptus.
Is enim hunc privignum suum, quum annum exegisset duodecimum, anno Christiano scilicet 1577. mense Decembri, Culmbachium deductum, Musis et Pietate illic loci, felicissimo auspicio consecravit; quamvis eo tempore omninari nemo potuisset, ex isto papuerculo et tum temporis rudi ac simplici puero, tantum evasurum Virum. Ibat tumbonus Taubmanus cum Vitrico suo, quo deducebatur, futurorum planesecurus Deo et Eventui omnia commendans. Admissus in Rectoris Culmbacensis Museum et examine tentandus, pro aperta ingenuitare pectoris sui, hîc se Hospitem, imo Partem invenisse ratus, sarcinulam suam, non sine suavi risu Rectoris, sub scamno recondebat, tamquam ibi permansurus. Interrogatus de variis, ita respondit, ut quantum vis pro aetate, ob defectum iustae ingenii culturae, qua in vico patrio frui ei non licuerat, minus exspectationi forte satisfecerit, semper tamen et animi apertam ingenuitatem, et ingenii latentem, et adhuc simpli citate quasi sopitam vim ostenderet. Quis tum putâsset, hunc puerum ita simplicem et adhuc rudem, tantum
Latinae Graecaeque literaturae vindicem futurum? Solet interdum vis naturae, quo generosior est, quasi profunde aliquid in futurum meditabunda, et intra sese magni aliquid fingens, in annis aliquot primis latere quasi sopita, usquedum idoneam culturam nacta, apertius sese prodere valcat, et ex segetis statim herbâ messis futurae exspectationem insignem faciat. Et longe tales naturae praecocib. sunt nobiliores. Vivanciores creduntur, quibus dentes tardius enascuntur, quâm quibus praepopere. Prudentiores et in loquendo cautiores evadere solent, qui serius fari discunt: magis antem Garruli et im prudentiores, qui citius. Ingenia praecocia raro ad frugem pervenire, vulgato verbo dicitur: de maturis sese habet secus, modo cultura iusta iusto tempore accedat, ipseque puer sibi non desit. Quorum utroque Taubmanus noster ab eo die destitutus non fuit. Invenit enim ibi aetati suae culturam idoneam, qua non in discendo confundebatur, aut quod apud nimium doctos Ludimagistros hodie nimium frequens est, altioribus captu obruebatur; sed methodicâ manuductione praeceptorum assiduâ plurimum iuvabatur. Nec ipse de sua diligentia quicquam remisit, aut preces ad DEUM pro benedictione studiorum suorum omisit. Et quamquam ostiatim panem quaerere quottidie per paupertatem ipsum oportebat; animo tamen semper eam tulit aequissimo, ut qui meliorem vel lautiorem vitam expertus antea fuerat numquam. Facile tolerant paupertatem, qui cum ea nati et educati sunt. Illis vero demum pupertas gravis et molesta est, qui a pueritia molliter et delicate inter lautitias divitiarum, imo etiam in mediocritate educati, in aetate ingravescente, acriter egere et streenue esurire coguntur. Quod ne experiamur, deprecemur omnes.
Neque vero quioquam Taubmano ad futuram felicitatem obfuit, emen dicatis particulis victitasse. Ipse potius de hac pueritiae suae egestate saepissime laetatus et gloriatus fuit, et piorum hominum eleemosynas animo grato praedicavit.
Neque fructibus caruit haec paupertatis in annis primis experientia. Ita enim et rebus suis contentus esse, et luxum odisse, et quod optimum est, in DEO potius quam causis proximis conficdere, et aliis pauperculis condolere, ac pro virili subvenire Taubmanus didicit. Ipse mali gnarus, miserts sucourrere novit. Minime ergo paupertas ei, vel ulli alii exprobranda erit, quandoquidem tam praeclararum virtutum et pietatis exsistit magistra. Recenset Aristophanes, a)tti/kwtatos ille Comicus, in Pluto, Paupertatis commoda multa; sed Pietatis verae culturam omittit homo ethnicus, quam Taubm. noster inter primos eius fructus collocavit.
Nemo proinde Iuvenum paupertatem suam iniquius ferat,
aut de lautiore sorte desperet; modo pius sit, res suas agat, et Deod eventum commendet. Quem Deus vult ad fastigium elevatum, eum initio deprimit et humiliat; ut manifesto intelligat, se nihil habere quod non acceperit et proinde non esse. cursperbire debeat aut possit. Sed ad alia pergo.
Confercit Taubm Culmbachii quasi quadriennium. Intra quod tempus, Deo benedicente, ita profecit, ut longe alius iam esset, quam qui accesserat. Imo vis ingenii, culturae idoneae beneficio, multis argumentis sese prodens, spem de eo concitavit apud multos eximiam. Quumque circaillud ipsum tempus, anno videlicet Christ. M. D. LXXXII. Illustrissimus Princeps ac Dom. Dn. GEORG. FRID. March. Brand. et Olndinus etc. felicis recordationis, numquam satis laudatam scholam Illustrem, Pietati et Virtuti aperuisset Heilsbrun. inquam ex omni ditione sua optimae indolis pueros conquirebat, noster etiam Taubm., hoc nomine in illam fuit missus. Ibi iam Taubm. Taubm. esse demum vere incipiebat, et virtute sua Gratiisque co~genitis, omnium, non Praeceptorum modo, sed et peregrinorum plurimorum oculos et animos in sese convertebat. In primis in Poesi ita proficiebat, ut supra vulgus Poetarum longissime excellere iudicaretur; et notitia atque conversatio eius, propter festivitatem, non affectatam, sed conenitam, a magnis quibusque Viris, certatim expeteretur, et omnia auspicatissima de eo conciperentur. Chistoph. Homag. Szmpatriota et affinis meus, Decanus Suabacensis, Poeta praestantissimus, quem noster beatus, cum propter staturam corporis, tum propter Poeticam excellentiam, Poetam Magnum appellare solebat, Hominis ingeniosa festivitate aliquando delectatus suam, quam a Paulo Melisso acceperat, Coronam Lauream, iocusario quidem, sed veraci, ut eventus docuit, omine, capiti Taubm. imposuit, et a gestiente gestari voluit. No~ muto post, ipse Melissus, quem Noster Poetarum Aguilam appellitabat, una cum Rhodom. olim nostro, una bora, virtutis ergo, Taubmanum Laurea donavit et coronavit. Viderunt nimirum illi accutati ingeniorum aestim atores, et agnoverunt in Taubm.nostro singularia et excellentissima Dei dona quae et favore suo et honore illo excitate et augere studuerunt, Non enim erat in Taubmano tantum doctrina et assuefactio, fed naturalis quaedam ad Poeticam suavitatem inclinatio, omnes Gratias ac Veneres secum ducens. Natus erat fato non factus ab arte, Poeta.
Quantum aute Naturalis duu/amis2, Ante comparato habitui praedstet, cum aliunde, tum ex hisce Pindar. liquet: *sofo\s2 o(polla/ ei)dw\s2 fua=|: maqo/ntes2 de\, labroi\ pagtlwssi/a ko/rakes2 w(s2, a)/kranta garu/etoi. Et to\fua=|ka/rtiston a(/pan! polloi(\ de\ didaktai=s2 a)nq rw/pwn a)oetai=s2 kle/os w)/rous1an e)le(stai. Et, s1uggenei=tis2 e)udocia, me)ta bri/qei: o(/s2 de\ dida/kt) e)/xei; yefhno/s2 a)nh\o
a)llot a)/lla pne/wn, ou)/pot) a)trekei= kate/ba podi/, muria=n d) a)rita=n a)telei= no/w| geu/etai.
Sic ergo felicissimo fato natus Poeta, et iam Laurea donatus Taubmanus fWittebergam auspicato venit, ANNO M. D. XCII. Academici studiis ingenium uberius exculturus. Sed quod pauci facerent, eâ modestia usus fuit, ut de laurea sua per aliquot annos, dconec aliunde res innotuisset, verbum fecerit nullum. Quum interea multi se Lauteatos iactitent, quos Larvatos potius dixeris.
Wittebergae autem triennium et quod excurrit, continutum ita collocavit, ut eruditio eius iam non amplius sese intra Academicos fines contineret, sed in tota passim Germania, et cum alibi, tum etiam Illustrissimi Principis ac Domini, Dn. FRIDERICI WILHELMI p. m. Ducis Saxoniae et tum Pro-Electoris, etc. Aulâ admiratores inveniret, et favorem atque promotionem promereretur. Quam ob causam etiam Poeticae et humanioris literaturae Professioni, Academia nostra nominante, et dicto Pro Electore approbante, felicissime praefectus fuit, anno supra M. D. XCV. die Octobris XVIII.
Cui quanta fide in decimum octavum usque annum praefuerit, nemini ignotum est. Saepius in pulicis scriptis inculcavit Iuventuti illud Dei effatum: Maledictus qui farit opus Domini negligenter. Idem et sibi dictum aestimavit. Ideoque operas publicas intermittere, nisi quantum vel valetudine vel aliis causis sonticis impediretur, religio ei fuit. Quanta etiam cum laude, bonorumque omnium approbatione, qnantoque cum commodo publico, officio suo perfunctus sit, Exteri aeque nobiscum sciunt. Erat ei id praecipue propositum, tut divinae Poeseos penetralia Iuventuti reseraret, lInguam Latinam sinceram propagaret, et ex bonis Auctoribus illustratis comprobaret. Quod etiam egregie praestitit in Plauto, cuius Comoedias quae exstant, publice enarravit omnes, quemque superiori aestate denuo cum Lucubrationibus suis eruditissimis; et nuper paucis diebus ante obitum in minore forma sine commentarii, opublico bono correctum et emaculatum communicavit. Idem egregie praestitit in Virgilio, quem totum Iuventuiti praelegit, sed aliuc in pluteis retinuit, magno cum Literatorum desiderio; propediem emissurus, si vita suppetiisset. Quem praeclarum tamen et utilissimum eius Laborem, ne rei publicae literariae diu invideant, Heredes primâ occasione operam dabunt. Quae duo vel sola monumenta, si vel maxime alia non essent, Taubmanum immortalem conservabunt, imo iamudum famam eius per totem Europam,
et vicinas insulas, per Germaniam, Galliam, Italiam, Bohemiam, Austriam, Hungariam, Daniam, Angliam, et quo non? pervolefecerunt.
Simul vero Taubmanus etiam in eo multus erat, ut ion tantum Soloedcismos et Barbarismos, ex contagio superiorum adhuc reliquos exstirparet: sed et lasciviam ingeniorum in obsoletis praeter necessitatem, datâ operâ, ex kakozhli/a|, et transmarinae nescio cuius eruditionis affectatione vel ostentatione luxuriantium reprimeret. Qua de re doctissima eius exstat Dissert atio de Lingua Latina, quam me porimum Decano in actu promotionis Magistrorum, ex vicino hoc scamno, ad Quaestionem Candidati respondens, praesente Augustissimo principe AUGUSTO, Saxoniae etc. duce Rectore tum Magnificentissimo, in hoc loco recitavit, postea vero auctan??? publici iuris fecit. In qua vel sola sese acerrimum Latinitatis Genuinae Vindicem ac Patronum abunde probavit. Quo nomine etiam ab Exteris celebratur.
Quantus Poeta et Philologus Taubmanus fuerit, quamque incomparabilis; res ipsa loquitur, et loquetur, potius, quam ego potero. Malo hic silere, quam non satis pro meritis et dignitate dicere. Unicum dicam. Lumen nostrae academiaefuit clarissimum. Postera mirabitur aetas. Quantus quantus autem esset, minime tamen sibi soli sapere visus fuit, sed saepis simepro re knata, cum Collegis diversis de rebus diversis contulit, et eorum sententias audivit: Poterunt hoc testari alii de aliis; ego de Graecis, de quibus non raro, non etiam parum, iam per literulas mecum egit. Ubi Viri in Graecis non vulgarem peritiam probavi, quicquid calumniose dicat vel scribat aliquis Porcius Suilius. Utinam autem, atque iterum utinam, diutius huic muneri praesse per Dei voluntatem debuisset: procul dubio cum maximo rei literatiae commodo facum fuiiset. Sed tran seo ad reliqua.
Memor Taubmanus noster, se non sibi soli natum esse, et suo etiam loco ecclesiae Christi membra aucturus Deoque in Coniugio casto bona cum conscientia serviturus; proximo statim anno 1596. post demandeatam sibi publicam modo dictam functionem, coniugium meditatus est, et publice nuptias celebravit die 18. Maii. Utque cetera omnia, ita et hoc pie et religiose ineundum iudicavit precibus piis ad Deum Coniugii auctorem fusis, et virorum honestorum cum aliorum, tumvero maxime Michaelis Reichardi, Oratoris olim nostratis, quem ceu patrem venerabatur, consilio usus. Elegit
autem sibi Virginem moratissimam et honestissimam, laboribusque domesticis assverissimuam, ELISABETHAM, IOHANNIS MATTHAEI, civis olim hic honestissimi, filiam, adeoque ex antiquissima et honoratissima Matthaeorum in hac vibe familiâ kprognatam, in vicinia eius loci, ubi tum habitabat, degentem, secutus Hesiodea paragge/lmata.
paoqenikhn\ game/wn, h(/o g) h)/qea kedia\ di/dace:
th\n te ma/lista gamw=n, h(/g) a\tou) e)gku/qi naien,
pknta ma/l) a)mfi\s2 i(dw\n, mh\ gei/tons1i ka/rmata gh/mh|.
et nacus quidem quam proxime Coniugium tale, quale Proverb. 31. describitur, et Dominum timentibus a Psalte promittitur. Nactus enim fuit Coniugem piam, honestm, filo)storgon, obsequiosam, oeconomicam, et victui parando idonearn.
Nec fuit Leo in domo sua, sed Uxori cohabitavit cum omni moderatione et mansuetudine: ut coniugium, eius exemplis rarioribus meito sit accensendum. Ita nimirum her. ed citur homo qui timet Dominum. Et sufficere cuidum posset eiusmodi Coniugii felicitas. Verum in aliis adluc duobus divina benedictio his Coniugibus clare affulsic. Primum enim. Coniugium ipsorum DEUS, utriusque sexus Libens beatum effecit, Filiis quidem, CHRISTIANO, FRIDERICO, et IOHANNE FRIDERICO, quorum medius patrem in locum communem praecessit, reliqui adhuc superstites, Patris sui nomentueri, indole praeclara minitantur: Filiabus vero ELISABETHA et MARIA MAGDALENA. Hos suos Liberos, e)storge/tatos semper amabat, et ad pietatem ac probitatem a teneris statim unguiculis assuefaciebat et ita singulare DEI donum gratus agnoscebat, et animitus de iis laetabatur saepenumero dicens, Se Immortalem aliquando moriturum. Ita nimirum benedicirur homo qui timet Dominum. Deinde vero etiam rei familianris anctione Deus hoc concordissimum Coniugium beavit, ut taubmanus noster, quantum visin pauperate natus et eduarus puer fuerit, Virtamen, unde honeste viveret, et se suosque sustentaret, DEO laboribus ipsius benedicente, Principumque munisicentiâ accedente, haberet, et concordiae Coniugialis, (qua parvae etiam res comesticae crescunt, sicut quantum vis magnae discordiis et litibus dissipanter) quia et pietatis in Novercam supra commemor atae fructus uberrimos perciperaet, et gratus humilisque agnosceret, se cunctis DEI ben esicii minorem esse. Ita nimirum benedi. citur homo qui timet Dominum.
Mores et conversationem Taubmani si praecensere vellem, in tam immensum me immitterem campum, e quo qua exitus aut reditus dari possit, vixf appareat. Tantus est exercitus Vututum eius, ut si singulae pre merito exornandae essent, dies non sufficeret. Faciam ergo quod Pictores solent, qui immensam multitudinem depicturi, quum singula indi vidua integre non possint, capitum saltem vertices conspiciendos exhooent, indeque multitudinem aestimandam relinquunt: ita et ego capita tantum Virtutum eius, nectamen omnia, sed aliqua saltem delineabo.
Erat Taubmanus noster humanus, affabilis, comis, facundus, placidus, candidus, omnium horarum homo, in series gravis et serius, in aliis iucundus, et citra omnem affectationem quae et stultorum index est, non sine naturalibus, quibusfdem Gratiis ac Veneribus, liberaliter eruditeque iocosus, candido semper Mercurii, numquam nigro Momi sale sermones suos conpergens, aut dicaciter alios perstringens, vel mordaciterinsectans, sed praesentibus omnibus honestamhilaritatem felicitate singulari concilians, ut non immerito, si non Generis humani, saltem Virorum eruditoium, au Academiae nostiae DELICIAE appellari potuerit. Quo nomine cum aliorum quorumvis, tunc in primis Principum multorum gratiam et amorem singularem promeruit. Erat praeterea pro modo facultatum liberlis erga egenos, maxime Studiosos, quorum non pauci, bene merendi et iuvandi studium eius sunt experti. Saepe alicui opitulaturus, ipse aliunde mutuo numulos accepit. Erat et officiosus, cum in expediundis aliorum negotiis, tum intercedendo, tum Commendando tum ad interrogata respondendo, tum modis quibuscumque aliis.
Tacce Vututes eius reliquas, quas omnes si percurrere vellem, vel vestrâ audiendi patientiâ abuti, vel Taubrmani vittutes quasi paucas, et recensitu faciles, minoris aestimationis facere velle videri possem. Imo et me tacente Taubmanus inquam, cuius similem non tam sperare, quam optare nobis licet. Optat Agamemnon apud Homerum decem Nestores, quorum prudenti consilio et impigra opera uti posset. Nos si decem Taubmanos, ah quid ecem? si unicum Taubmanum successorem haberemus; non esset nuc, quod res literana ram sollicite Vindicem a Patronum quaereret, vel noseius similem vix dari quaereremur.
Omnes autem Virtutes suas insigniores fecit Taubmanus. Pietate vera, quam diligenti Verbi divini auscultatione, lectione et meditatione, precibusque ardentissimis, et quottidiano exercitio satis abunde probavit. Atque hic locus a pietate petitus, in Spititus Sancti Rhetoricis, Commendationum praecipuus esse solet. Sine Pietate enim, reliquae omnes non tam Virtutes sunt, quam Virtutum colorem mentiuntur.
Quanta fide, dexteritate iudicii et sollertia, anno ab hinc quinto, Rectoratum Academicum administrârit, et ter Decanatum Philosophicum gesserit, scimus adhuc omnes. Quanto etiam affectu, Illustrissimi Marchionis Onoldini alumnorum Principali auctoritate sibi commissorum commoda promoverit, ipsi grato animo depraedicabunt. Erat, ut paucis multa dicam, Taubmanus noster virpius, vir doctus, vir prudens, virbeneficus, et tetra/gonos undiquaque.
Adversarios, aut osores, aut inimicos hic, quod apparuerit, habuis nullos. Quis enim tam amabile odisse potuisset ingenium? Alibi tamen Poetastrum unum aut alterum fuisse comperimus, qui quum aliis modis ex coeno suo emergere desperassent, Viri huius calumniis et insectationibus nomen sibi paratum iri cogitarunt. Necmirum cuiquam sit, si Homerus suum habuit Zoilum, Hesiodus Cercopem, Pindarus Amphimanem, Virgilius Maevium, etiam Taubmanum habuisse suum Cacoethem. Cuius tamen maledicentias Taubmanus noster non magis curavit, quam Equus aliquis generosus Catelli Culinarii, aut Popinariilatratus; aut generosa Aquila Corvi crocitatus, vel Graculi garritus. Et manebit Taubmani nomen apud Posteros Immortale, ubi Cacoethes procubuerit Humi Sus, et nomen eius, una cum cadavere, vino et cerevisia, dum inter vivos licitum erit, probe macerato, sub terra putrefactum erit ac deperditum. Eo levioris autem flocci pendendi sunt eiusmodi Cacoetheis unus et alter, quo plures sunt et erunt Viri doctissimi in omnibus terrae, quousque Musae coluntur, angulis, imo et Principes Illustrissimi, qui Taubmani Poetae nomen, personam, labores, virtutes, famamque amant, suspiciunt ac venerantur, et Immorralem eum apud sese et posteros servare student. Facilis iactura duorum.
Interim utut immortalitateingenii et famae Taubmanus fruiturus sit perpetuo: aeque tamen atque alii homines omnes humanâ, id est, mortalilege creati, corporis morti obnoxius fuit, eidemque obnoxium sese meminit semper, et ad eam sesc piepraeparavit sedulo, huiusquesuae praeparationis
mentionem fecit, non tristem, sed spiritualis gaudii plenam, pro occasione aliquoties. Sexta ante obitum hebdomade, quum in nuptiali cena mihi assideret, admodum ominose de imminente sibi morte loquebatur. Videbts aiebat, non diu ame mortem abfuiuram. Ita sane ex omnibus corpusculimei virium qualitatibus colligerenecesse habeo. Nec eam abhorreo quicquam; DEO meo quocunquetempore meevocaverit, pariturus. Scio Illum meos non derelicturum. Neque enim erat sublimis eius animus terrestribus affixus, sed superna semper quaerebat, ubi Christus est ad dexteram Patris. Sciebat etiam, se ea legenatum, ut aliquando Mundo huic valediceret, et poli/tenma suum in caelis quaereret. Ideoque e)u)qanas1i/an assidue Eeum flagitavit. Quam et ex voto impetravit.
Quum die XXVI. Februarii. Febri infestari coepisset aestuosa ac maliga; nihil magis in votis habuit, quam ut, si DEO ita videretur, autvaletudini restitutus offi ciipartibus perfungi posset, qut in vera Christi agnitione obdormisceret, et desideratissimam caelestem patriam ex hac peregrinatione terrestri beate transiret. Accesserunt postea, ut fieri solet, symptomata alia, eaque gravissima, ut obstructio alvi, et vigiliae nimiae, quae corporis vires magis magisque afflixere. Quo violentius autem corporis vires prostratae erant; eo fortius et Fides, et Patientia, et Spiritus alacritas invaluêre. Testes esse possumus a)uto/ptai et a)utakou=stai, qui decumbenti saepius adstitimus, nonnulli et morienti; qui preces eius audivimus ardentissimas, et fiduciae in DEUM plenissimas. Testes esse possunt sermones pii, Spiritu Sancto suggerente, ab ipso prolati. Dicere potuerunt alii, quos ipsi audivêre. Ego unum et alterum mihi auditum commemorabo. In primo morbi impetuquum eum inviserem, et bene sperare iuberem, measque et aliorum piorum preces ad DEUM ipsi promitterem: Omnino respondebat, illae sunt quae DEV Mexpugnant. Fac ut dixistitu, cum altis bonis. Non herba aut malagma mesanabit, sed Domini verbum. De medicamentis dudum desperavi. Illa nihilfacient, vidobis, nisi Deuspeculiarem addat benedictionem. Ita nimirum a solo Deo pendebat et quantumvis medicamentis uteretur, a DEO tamen salutem perilla exspectabat. Alio die quum accessissem, et morbum invaluisse vidissem, exhortabar eum, quod Christianos decet, ad Patientiam, et Deum fidelem esse suggerebam, qui non sinat nos supra vires nostras tentari, sed ita tentationes moderetur, ut ferendis iis per gratiam divinam pares esse valeamus; Respondebat, Ah
omnino, omnino sidelis Deus est. Fidelitatem eius iam satis abunde perspexiantea, ut de ea dubitandi causam non habeam. Faciatille mecum secundum voluntatem suam. Ich habe den lieben Gott nun gung probiret mein Lebenlang, Er wird mich jetzo nicht verlassen. Et in hanc sententiam plura loquebatui alia, Patientiae Christianae et fiduciae in Deum plenissima. Unumadhuc addo, mihi quidem ex ipso non auditum, sed praesente Revererido Domino D. Friderico Balduino Pastore ac Superintendente prolatum. Is quum eum vespera illa, quae noctem obitus eius praecedebat, invisens interrogasset: Quidnam ageret? respondit: Hic iaceo, et luctor cum Domino meo Iesu Christo ad exemplum Iacobi, non dimissurus eum, donec animae meae benedicat. O beatam luctam, ad quam convenientibus armis instructus aliquis accedit. Fide nimirum et Patieutia. His solis vincitur Deus invictus. His solis etiam Taubmanus vicit, colluctatus cum Deo Israelitice per totam illam noctem usque ad auroram clrca horam quartam matutinam diei XXIV. Martii, quo die ut et pridie Philosophica festivitas Promotionis, cuius tempus ominoso quodam desiderio saepius exoptaverat, celebrabatur.
Praecessit obitum eius signum aliquod non contemnendum aut silentio involvendum. Cur enim quod Deus homines dilectos praemonens facit, praeconio indignum iudicaremus? Inter primos statim dies morbi sui, mane expergefactus, visus est sibi videre propelectum suum arcam oblongam, et in eâ virum sibi similem iacentem. Quumque initio deceptionem visus aut imaginationem inanem esse putaret, elevato capite prodigium attentius aspexit, et rem sese aliter non habere deprehendit. Quo tantum abest ut exterritus fuerit, ut potius animo hilariore aliis referret, et praemonitionem divinam agnosceret. Cui eventus etiam nimisvere respondit. Dicto enim die XXIV. Martii circa horam quatam matutinam sub aurora, benedictionem a Iesu Christo colluctante, Fide et Patientia iam victo adeptus, inter ardentissimas preces beate exspiravit, et ad caelestem Palaestinam transiit, corpusculo suis arcae condendum relicto.
Atque ita beatissime Taubmane, cui nunc praeter ultimum Valedicere nihil possumus, Tu caelestem patriam repetiisti. Nos in hoc orbe tristi et malitioso reliquisti. Tu, qui Nestoreos annos vivere eras dignus heu praepropera nimis morte es abreptus. Quae si decrepitum sustulisset, forte non
esset, quod nunc Serenissimus Elector Poetam clarissimum, Academici Patres Collegam carissimum tantopere desiderarent: Resliteraria Vindicem omissum ingemisceret; Vidua maritum; Liberi orbi Patrem lugerent. Iam vero postquam adeo impestivo fato, anno aetatis XLVIII. ad finem currente, a media quasi telâ operarum tuarum aurearum ablatus es, etsi tecum quidem actum est praeclare beateque, nec beatitatem tuam tibi invidemus. Nobis tamen inde publicus et privatus dolorhaud volgaris est exortus. Habet quod doleat Aula Illustrissima, haber Academia; habet res literaria; habet Vidua; habent Liberi; habent boni quique. Eoque magis quod doleamus, habemus, quo pauciores reperientur, etiam omnibus angulis Germaniae excussis, qui Te repraesentabunt, et quo infaustioza obiuts tuus nobis minatur. Solent nascendi tempora a nonnullis considerari, et omina inde peti. Natus fuit Pindarus in ipsa sollennitate Pythyca; qrod pro omine fingulari laudum Apollinis et ludorum Pythicorum Plutarchus interpretatur. Natus fuit Alexander Magnus eaipsa nocte, quâ templum Ephesinum fulminetactum, ignibusglobatim circa aedificium volitantibus exustum fuit, ubi sacrificuli Dianae quasi furiosi discursantes clamitarunt Magnum Asiae malum eâ nocte natum esse. Quod omen Alexander Magnus Asiae victor postea comprobavit. Quid si potius moriendi temproa notarentur? Obiit Beatus Lutherus die Concordiae. Quam ominose, nimis vere res loquitur. Obiit noster Taubmanus in ipsa sollennitate Philosophica, cuius diem durante morbo saepius desideraverat: Quid si clades rei literariae obitu eius indigitara esset? quam partim contemptu ingrato, partim sinistrâ tractatione Linguarum eruditarum haud pauci non tantum nobi minantur, sed et quantum in se est, vi quasi magneticâ quadam attrahunt.
Fuit supericri saeculo Linguarum studium reformandae doctrinae Ecclesiae prodromus auspicatissimus, a Poetis praecipue non sine instinctu divino emissus, qui etiam hoc nomine ab obscuris fratribus odiose traducebantur. Eo ipso via quasi doctrinae Evangelii fuit strata et praeparata. Hoc nunc quum multis sordeat. vel saltem ut parum utile aut necesarium frigidiuscule tractetur, et multi iam abhisce adminiculis parum mstructi, ad Sacrosanctam doctrinam caelestem illotis manibus tractandam irreligiose proruant; quidni ominemur, sed utmam frustra ominemur, tenebras Religionis post lucem hauc clarissimam secuturas esse, quum cadant illi, qui
eruditarum Linguarum Vindices esse poterant, nec facile appareat, unde iactura restitui possit. Ideo Senes de porta cessaverunt, et Iuvenes a cantico suo. Cessavit gaudium cordis nostri; Versus est inluctum chorus noster. Cecidit corona capitis nostri. Vae nobis quia peccavimus. Propter ista obtenebrata sunt oculi nostri. Fuit, ah fuit, dolor, Taubmanus unus ex iis, in quos quadrat illud: Ecce quomodo moritur iustur, et nemo considerat: viriiusti tolluntur, et nemo attendit: a facit iniquitatis sublatus est iustus. Quis scit, quid mali nobis immineat? cuiusimmunem suum fidelem cultorem Taubmanum voluerit facere Deus?
Sed utut maereamus, lugeamus et plangamus: Nullâ tamen ratione beatum nostrum Taubmanum revocaverimus: nec ipse ex beatitudine caelesti, in quam translatus est, iterum in terrestres has miserias detrudi optarit. Quin potius luctu mediocri, quem non defunctorum nostrorum causâ, sed affectu humano ita exigente edimus, contenti simus, et nos quoque ad beatam ex hac Mundi Lerna emigrationem pie praeparemus; DEUMque oremus, ut Viduam Liberosque maestissimos Spiritu Sancto suo efficaciter consoletur; et cum doctrina Ecclesiae salutari, etiam involucra eius, Artes et Linguas eruditas, earumque cultores et doctores benigne conservet, ut eorum opera in Ecclesia et Republica, et in omnibus Facultatibus Scholastici status, diu frui nobis liceat, iacturamque Taubmani, ut de Successore gaudere possimus, ex voto rependat. Inprimis, ut Magistratum nostrum clementissimum, in vera Religione, cum perpetuâ pace, sanitate, et omni *eu)praci/a, in solatium Ecclesiae suae diutissime conservet preoibus ardentissimis, ex paenitente corde profectis, assidue contendamus et flagitemus.
Funebrem ei quoque habuit contionem Fridericus Balduinus SS. Theol. D. Prof. et Superint. Witteb. ex Gen. XXXII. v. 22-30.
Haec TAUBMANNUS habet maesti cava panda sepulcri
TAUBMANNUS? Sic est. Non tamen unus habet.
Natura Sophos, et Latiae pollentia lingue,
Candida mens, Pietas vivida, prisca Fides,
Festivique sales, et numquam exhausta Poetis,
Et quicquid Charites expeliisse queunt,
Et quicquid docti est, et quiequid in orbe faceti,
Hîc simul exsuvias deposuere suas.
Saxea Saxonia es, si non tot funera defles:
Saxeus, hinc quis quis siccus abire potes.
BALTHASAR MEISNERUS, D.
Quantum Maronegloriatur Mantua,
Nasone Sulmo, Propertio Mevania,
Verona te, Catulle, Bretta Melanchthone;
TAUBMANE, tantum Civete WONSESIUM,
Maronis ac Nasonis, et Propertii
Aemule Catullique unice, et Melanchthonis.
IOHANNES WANCKELIUS.
Frustra est, TAUBMANNI hoc quisquis putat esse sepulcrum
Musarum hîc Helicon, hîc aqua Castalia est.
Aonane Vates, et equinum quaerite fontem
Posthac; cum tumulo hoc Albis enim omnia hahes.
AUG. BUCHNERUS.
TAUBMANNUS moritur Tumulo violasque rosasque
Addite, Musaei grata caterva chori,
Qui visus dixit violis mage grata rosisque;
Dignus, ut in Violus dormiat, inque rosis.
CASP. DORNAVIUS, D.
In Templo Parochiali Wittebergae erectum. FRIDERICO. TAUBMANNO. WONESATI. FRANCO. VIRO. PIETATIS. ZELO. PUBLICE. NOTISSIMO. LITERARUM. GRAECARUM. ET. LATINARUM. VINDICI. ACERRIMO. BARBARIEI. EXTIRPATORI. FELICISSIMO. EUROPAE. TOTIUS. LUMINI. SPLFNDIDISSIMO. POETAE. INCOMPARABILI. ET. HUMANITATIS. IN. CELEBERRIMA. WITTEBERGENSIUM. ACADEMIA. PROFESSORI. CLARISSIMO. MARITO. ET. PATRI. DESIDERTISSIMO. AN. CHRISTIANO. CDC. DC. C. XIII. DIE XXIV. MARTII. AETATIS. XLVIII. PIE. IN. CHRISTO. DEFUNCTO. MONUMENTUM. HOC. VIDUA. ET. LIBERI. MOESTISSIMI. AFFECTUPIO. ET, GRATO P. C.
De Deo ignoto Oratio B. Pauli Tharsensis, quam versu liberius paulo redditam Wittebergae repetebat Frid. Taubmanus: Witteb. 1593. in 4.
Melodaesia, sive Epulum Musicum, in quo praeter recens apparatas lationes iterum apponuntur de fugitivis olim Columbis Poeticis; et una eduntur ludi iuveniles Martinalia et Bacchanalia cum productione Cynecaei Lips 1597. 1622. in 8.
Dissertatio de Lingua Latina, cum Epeisodio in veteramentarium Poetarum Sutorem: Witteb. 1602. 1606. 1614. in 8.
Rector sive Hercules Academicus: ibid. 1609. in 4.
Oratio funebris de Maioribus, Natalibus, Vita et Obiru Du. Georgii Friderici, Marchionis Brandeburgensis: Giessa 1609. in 8. Baruthi 1660. in 4.
Schediasmata Poetica: Witteb. 1610. 1619. in 8.
Posthuma Schediasmata vorsa et prorsa, collectore Christ. Taubmano, Frid. F. ibid. 1616. 1624. in 8.
Virgilius cum commentariis: Lips. 1612. Witteb. 1617. in 4.
Plautus cum Commentariis: Witteb. 1612, 1618. 1621. in 4.