01/2011 Reinhard Gruhl markup
text typed - structural tagging completed - no semantic tagging - no spell check - no orthographical standardization


image: as001

EPITHETORVM IOANNIS RAVISII TEXTORIS NIVERNENSIS OPVS ABSOLVTISSIMVM, IAM DENVO POST VLTIMAM IPSIVS AVCTORIS recognitionem, et aliquam multas aliorum emendationes a multis mendis repurgatum. Accesserunt huic editioni SVCCINCTAE QVAEDAM ADDITIONES, QVIBVS, EX DOCTISSIMORVM QVORVNDAM VIRORVM judicio, obscuriores loci declarantur, partim etiam adscriptis varijs lectionibus, emendantur, Epithetorum denique rationes explicantur. [gap: illustration] DVACI, Ex officina IOANNIS BOGARDI, sub Biblis aureis M. D CVII.



image: as002

[gap: body text]

page 568, image: s568

PANTAGIA.

Fluuius est Siciliae, de quo Clandianus, Et saxa rotantem Pantagiam. Silius, Hippatin, ac facile superari gurgite paruo Pantagiam.

Fugax Mant. Et rauco resonans clamore fugacem Pantaglam superat.

PANTHERA.

Pantheris versicolores sunt maculae; qui color cunctas quadrupedes sollicitat, sed oris toruitas deterret. Propterea capite ipso occuliato, pantherae reliquas, feras dulcedine illictas corripiunt. Feruntur habere in armo similem lunae maculam crescentem in orbes, et pari modo curuantem cornui. Pantherarum mares sunt Pardi Scaurus in Aedititate sua 150 misit. Pomp. magnus 410. Augustus 420. Tactis aconito carnibus, et gustatis necantur. Vnguium mucrones in corporis vaginas recondunt, ne restring antur. et hebetentur. Solae animalium odoratae sunt. Earum oculi in vmbraes refulgent, hebetantur sole, et longius quam ceteri nitent His tantum terrorem afferunt hyaenae, vt ne conentur quidem resistere. Quin etiam aliquid de corio earum habentem non appetunt. Et si pelles vtriusque contrariae suspendantur, aiunt decedere pilos pantherae. Pantherae non attingunt perunitos iure gallinarum, praecipue si allium fuerit incictum. Carnibus Pantherarum viuunt Agriophagi populi.

Picta Ouid. li. 3. Met. Pictarumque iacent fera corpora pantherarum.

Ferox Mant. Nec panthera ferox aberat, nec tergore panther Multicolore.

PAPAVER.

Papauer, herba est soporem gignens, et inducens obliuionem. Virg. 1. Georg. Vrunt lethaeo perfusa papauera somno. Succus eius vocatur meconium.

Cereale Virg. lib. 1. Georg. Nec non et lini segetem, et cereale papauer.

Vescum Id. lib. 4. Georg. Lilia verbenasque premens, vescumque papauer.

Lethaeum, obliuionem inducens, instar Lethes. Idem ibidem, Inferias Orphi lethaea papauera mittes.

Fecundum Ouid. lib. 11. Ante fores antri fecunda papauera florent.

Soporiferum Idem lib. 5. Trist. Quotue soporiferum grana papauer habet.

Grauidum Auson. Inter arundineasque comas, grauidumque papauer.

Plenum sopore Polit. HÓc gratum Cereri, plenumque sopore papauer.

Agreste Lactan. Qualis inest folijs, quae fert agreste papauer.

Frigens Mant. Seminat infelix lolium frigensque papauer.

Medicatum Idem, Spargit lethaeo medicata papauera rore.

Luteum Catull. Alba Parthenice velut, Luteumque papauer.

Purpureum Propert. lib. 1. Candida purpureis mista papaueribus. Fit inde adiectiuum papauereus.

[note: Vrbs est in Cypro insula. ] PAPHOS.

Florifera Crinit. Seu tu floriferam celebras Paphon.

Cypria Mant. Verrice conspiciens Cypriam Paphon, Idaliumque.

Celsa Virg. li. 10. Est Amathus, est celsa mihi Paphos, atque Cithera.

PAPILLA.

Tenuis Pont. Molle micet tenues inter dilapsa papillas.

Decora Apul. Qua decoras deuinxerat papillas.

Habilis Oui. li. 1. Eleg. Nec sinus admitrat digitos, habilesue papillae.

Tumida Idem lib 1. de Rem. Omne papillae Pectus habent rumidae.

Candens Pont. Pectora candentes vndant exserta papillas.

Vndiflua Idem, Caerulaque vndifluae Iudunt sub stagna papillae.

Aureola Idem, Interdum aureolas petis papillas.

Tenera Idem, In teneris manus immiscere papillulis.

Lacteola Idem, Mammas in lacteolas formose papillas.



page 569, image: s569

Nitida Idem, Et modo carpebat nitidis alimenta papillis.

Vescula Idem, Colla et vescula, vesculas papillas.

Gemmea Idem, Pulcro e pectore, gemmeis papillis.

Niuea Idem, Spirant de niueis tibi papillis.

Bella Idem, Quam latet in tepido bella papilla sinu.

Furtiua Marull. Furtiuis latuit diu papillis.

Altrix Stroz fil. Dum putat altricis suetum traxisse papillae.

Sublustris Mirand. Nec tibi sublustres rarissima tela papillas Nudabat.

Teres Remacl. Basia si tibi dent Nymphae, teretesque papillas.

Gemipoma Corn. Gall. Conde papillas, conde gemipomas.

Pomola Textor, Hunctu pomosa fecisti ardere papilla.

Horridula Plaut. in Pseud. Molles morsiunculae, Papillarum horridularum pressiunculae.

Aurata Iuuen. Sat. 6. Tunc nuda papillis Constitit auratis.

Rosea Catull. En hÓc in roscis later papillis.

Lactans Idem, Non rereti strophio lactantes vincta papillas.

Lactea Adr. Card. Turget lactea suminis papilla.

PAPYRVS.

Bibula Lucan. lib. 4. Conseritur bibula Memphitis cymba papyro.

AEgyptia Apul. Modosi papyrum AEgyptiam argutia Nilotici calami, etc.

Niliaca Mart. lib. 13. Perdite Niliacas Musae mea damna papyros.

Tenuis Calent. Qui docuit tenui committere verba papyro.

Fragilis Hier. Ang. Membra geris tenui et fragili contexta papyro.

Viridis Mant. Litus arundinibus cingit, viridique papyro.

PARADISVS.

Sacer Sidon. Iam te circumstant paradisi millia sacri.

PARASITVS.

Edax Hor. li. 2. Epist. Quantus [note: Quidam libri habent. Q. sit Dorsennus: quidam, Dossennus, et sic etiam Cl. Cuiacius lib. 12 Obseruat. legendum censet. ] Dorsenninus edacibus in parasitis.

Impurus Plaut. in Most. Impure parasite. PH. Qui parasitus sum.

Cynicus Id. in Persa, Cynicum esse egentem oportet parasitum probe.

Inanis Idem in Sticho, Ampullam rubidam, parasitum inanem.

Pernoctans Iuuen. Sat. 14 Lenonum et cantus pernoctantis parasiti.

PARCAE.

Parcae seu deae fatales dicuntur a Poetis Ciotho, Lachesis, Atropos. Caesellius Vindex apud Gell. li. 3. ponit alia earum nomina, vt Nonam, Decimam, Mortam. citatque versum hunc Liuij poetae antiquissmi, Quando dies aduenit, quam profata Morta est. Finguntur autem Demogorgonis filiae, secundum Tullium Herebi et Noctis. Alio nomine vocantur Fata. Dicuntur metiri vitam hominum fusis et staminibus, quae ex suo colonent et deducunt. Hinc vocantur lanificae. Seneca, Parcarumque colos irremeabiles. Feruntur esse inexorabiles, nullisque precib. moueri, vt quam imposuerunt rebus seriem, commutent, vitae aut prorogent exitum, quam nascentibus nobis constituerunt. Id. Seneca. Nulli iusso cessare licet, nulli scriptum proferre diem. Earum officia distinguuntur a poetis: vt velint vnam esse, quae vitam hominis ordiatur, aliam quae contexat, tertianquae filum rumpat, ac finiat. Sunt qui in numero Parcarum ponant Ilithyiam.

Concordes Virg. in Ciri, Concordes stabili firmarunt numine Parcae.

Iniquae Horat. lib. 2. Carm. Vnde si Parcae prohibent iniquae.

Veraces Idem in Car. secul. Vosque veraces cecinisse Parcae.

Veteres Ouid. lib. 15. Ferrea non possunt veterum dccreta sororum.



page 570, image: s570

Nentes Id. lib. 5. Trist. Scilicet hanc legem nentes fatalia Parcae Stamina.

Durae Stat. lib. 6. Theb. Sed iuuenem durae prohibebant discere Parcae.

Nigrae Idem lib. 6. Theb. Sic Ionis imperia, et nigrae voluÍre sorores.

Immites Propert. lib. 4. Num minus immites habuit Cornelia Parcas.

Celeres Stat. li. 5. Theb. Siste leuem campum, celeres neu percipe Parcas.

Nocentes Idem lib. 11. Me penes, et Superi mecum, Parcaeque nocentes.

Inimicae Idem lib. 2. Syl. Subitas inimica leuauit Parca manus.

Saeuae Idem, O saeuae nimium, grauesque Parcae.

Lanificae Hier. Ang. At tua lanificae mutilant silicia Parcae.

Tetricae Mart. lib. 4. Mouerunt tetricas tam pia vota deas.

Veridicae Idem lib. 5. Seu tua veridicae [note: al discent. ] discunt responsa sorores.

Auidae Seneca, Nulli non auidas colo Parcas stamina nectere,

Malignae Pont. Inijciesque auidas Parca maligna manus.

Crudeles Polit. Numina crudeles Parcas miseranda lacessit.

Inuidae Marull. Inuida quod miseris tam breue Parca dedit.

Seuerae Faust. Neuerat exhausta Parca seuera colo.

Impiae Stroz. pat. Iniecitque feras impia Parca manus.

Ferae Idem, Ius habet in magnas si fera Parca deas,

Immotae Sabell. Iusserat immotas as deducero stamina Parcas.

Tenaces Crinit. Quis colla regum Parca tenax ligat?

Inamatae Remacl. Et celeres truncet Parca inamata dies.

Stygiae Calent. Quoue trahant Stygiae pendentia fila sorores.

Rapaces Herc. Argent. Bon. Parca rapax, vitae metuens fera stamina rupit.

Tristes Tibull. lib. 3. Aut si fata negant reditus, tristesque sorores.

Feroces Vinc. Astel. Nouar. Parca ferox ex quo iussuque agitata deorum.

Moerae Theod. Cyr. Parcas etiam [gap: Greek word(s)] appellaras ait, eo quod [gap: Greek word(s)] , hoc est, particulatim singulis diuisae ac distributae sint.

PARDVS.

Celer Lucan. li. 6. Quam per summa rapit celerem venabula pardum.

Volucer Mart. in Epigram. Et volucrem longo porrexit vulnere pardum.

Pernix Mant. Audi pernicibus omnes Assimiles pardis.

Leuis Idem, Trux leo, dente minax aper, et leuis ilia pardus.

Fulmineus Claud. Obuia fulminei properent ad vulnera pardi.

PARIES.

Latericius Pallad. Rut. Quod si latericios parietes in praetorio facere volueris.

Cementitius Vitru. Parieribus cementirijs altitudines exstructae.

Muscosus Stroz pat. Muscosus paries, humorque situsque.

PARIS.

[note: Priami inlius. ] Dardanius Virg. in Buc. Habitarunt di quoque syluas, Dardaniusque Paris.

Phrygius Id. lib. 7. At [note: al. An non] non sic Phrygius penetrat Lacedaemona pastor.

Perfidus Hor. 1. Car. Pastor cum traheret per freta nauibus Idaeis Helenem perfidus hospitam.

Famosus Id. li. 3. Iam nec Lacaenae spondet adulterae Famosus hospes.

Alexander Lucr. lib. 1. Ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens.

Troianus Ouid. 4. Fast. Caelestesque duas Troiano iudice vicit.

Priamides Id. in Epist. Parid. Hanc tibi Priamides mitto Lelaea salutem.

Idaeus Idem Penelop. Forma quoque Idaeo iudice victa mea est.

Adulter Idem, Obrutus insanis esset adulter aquis.

Phryx Idem Parid. Nec dedignare maritum Rure Therapnaeo nata puella Phrygem.



page 571, image: s571

Lasciuus Id. in Epist. Helen. Tu modo me spectas oculis lasciue proteruis.

Priameius Id. li. 2. de Arte, Talis ab armiferis Priameius hospes Amyclis.

Troicus Idem li. 1. de Arte, Tu quoque non stulte Troice raptor habes.

Iudex dearum Plin. lib. 34. Iudex dearum amator Helenae, et tamen Achillis interfector.

Temerarius Stat. lib. 1. Syl. Nec si Dardania temerarius Ida venisses.

Potens Idem lib. 3. Syl. Sic fixum Paridis manu potentis.

Fatalis Seneca, Fatalis sed inter potentes arbiter pastor deas.

Iliacus Stroz. pat. Tyndaris Iliaco si dura fuisset amanti.

Roseus Pamph. Non potuit roseum forma iuuare Parim.

Procax Faust. Non lasciua Venus Paridem motura procacem.

Dardanus Stat. in Achil. Soluerat Oebalio classem de litore pastor Dardanus incautas blande populatus Amyclas.

Incestus Idem, AEquor et incesti praedonis vela.

Semiuir Idem, Nos phryga semiuirum portus et litora circum.

Pulcer Hieron. Quid tunc Pallas erat, vis et Iunonia malum Quum tulit a pulcro, etc.

Formosus Ouid. Dux Pari Priamide, damno formose tuorum, etc.

PARMA.

Caua Ouid. lib. 11. Fulua iubis cassis, nec onus caua parma sinistrae.

Fulua Stat. lib. 11. Et fulua metallo Parma micet.

Bellica Pont. Parmerium bellica parma iuuat.

AErea Th. Rad. Tunc parmis aereis, tum piscibus aetherijs bene natam.

Cruda Syll. lib. 5. Nec crudae tardarunt tegmina parmae.

Caelata Idem lib. 14. Cuius caelata gerebat Taurum parma trucem.

Picta Propert. lib. 4. Picta nec inducta fulgebat parma pyropo.

Alba dabatur tyronibus, quam rerum suarum titulis postea depingerent. Virg. li. 11. Ense leuis nudo, parmaque inglorius alba.

PARMA vrbs.

Martia, id est bellicosa. Mant. Te Martia parma, Ac Tarense solum.

Armigera Idem, Mater ab armigerae demissa propagine parmae.

PARNASSVS.

Parnassus, mons est Phocidis, Apollini sacer et Baccho, duos habens vertices velut distinctos monticulos, de quo Lucan. lib. 5. Parnassus gemino petit aethera colle, Mons Phoebo Bromioque sacer. in eo fuit Apollinis Delphici templum, et fons Castalius.

Arduus Ouid. lib. 1. Met. Mons tibi verticibus petit arduus astra duobus Nomine Parnassus.

Biceps Persius in prol. Nec in bicipiti somniasse Parnasso Memini.

Bicornis Stat. lib. 1. Theb. Si stagna petit Cyrrhaea bicorni Interfusa iugo.

Biuertex Idem, Summque biuerricis vmbra Parnassi residens.

Niualis Seneca, Gemina Parnassi niualis arx trucem sonitum dedit.

Bifidus Stroz. fil. Quique refers doctas bifido de monte sorores.

Bicollis Calent. Summusne bicollem Parnassum pueris.

Gorgoneus Bapt. Pius, Gorgoneumque refert scandere velle iugum.

Altus Mant. Quae fugit ardua in alti Parnassi iuga.

PAROS.

Insula est maris AEgaei, quae marmor habuit laudabile.

Marmorea Ouid. lib. 7. Planamque Seriphon Marmoreamque Paron.

Candens Sidon. Candentem iam nolo Paron, iam nolo Caryston.

Rigida Stroz. pat, Et rigida saxa reuulsa Paro.



page 572, image: s572

Delphica Pamph. Delphica quaeque Paros fert, quae lapidosa Carystos.

Niuea Mant. Et niueam spoliate Paron, spoliate Donysam.

PARTHENIVS, fluuius.

Rapax Oui. li. 4. de Pont. Partheniusque rapax, et volues saxa Cynapes.

PARTHENOPE.

Eubois, ab Euboicis seu Chalcidensibus colonis condita. Stat. lib. 1. Syl. Consurgat ad aethera tellus Eubois.

Decora Contal. Salue Parthenope decora, salue.

Inclyra Idem, Inclyta Parthenope regum studiosa tuorum.

Egregia Barth. Vidi de rupe triumphis Parthenopem egregiam.

Alta Mant. Regno atque opibus spoliauimus altam Parthenopem.

Insidiosa Ouid. in Epist. Parthenope blandis insidiosa dolis.

PARTHENOPEVS.

Filius fuit Meleagri et Atalantae, rex Arcadiae, qui adhuc puer ad bellum Thebanum profectus, occisus est.

Arcas Stat. lib. 6. Theb. Sed Arcada Parthenopeum Appellant.

Erymanthius Idem, Adfuit Hippomedon, rectorque Erymanthius ense.

Tegeaeus Idem, Affatu tacito iuuenis Tegeaeus adorat.

Audax Id. li. 9. Primumque leues furata sagittas Audacis tergo pueri.

PARTHI.

Parthi, populi Orientales, sagittis adeo claruerunt, vt fugientes a tergo iacularentur, cuersique sequentes hostes laederent, perinde ac aduersi.

Leues Virg. lib. 4. Georg. Prima leues ineunt si quando praelia Parthi.

Pugnaces Lucan. lib. 3. Pugnaces dubium Parthi tenuere [note: al. fanorem. ] furorem.

Animosi Horat. lib. 1. Carm. Et versis animosum equis Parthum dicere.

Feroces Idem lib. 3 Parthos feroces Vexet.

Pileati Mart. lib. 10. Ad Parthos procul ite pileatos.

Refugi Claud. Reguge quae sit fiducia Partho.

Fugaces Pamph. Fugaces Qua Parthi versa post sua terga manu.

Martij Quint. Et quas rubenti Martius Parthus bibit.

Truces Mant. Rex MacedŻm Parthosque truces superauit et Indos.

Volucres Barth. Et volucrem vexilla timentia Parthum.

Potentes Priscian. Martia gens Parthi, telis arcuque potentes.

Celeres Oui. li. 3. de. Arte, Vt celer auersis vtere Parthus equis.

Fluxi Sidon. Tu fluxis equitata Bactra Parthis.

Sagittiferi Catull. Seu Sacas, sagittiferosque Parthos.

Immanes Idem, Quae immanes penetrare ausint, ac frangere Parthos.

PASCHA.

Sublime Quint. Iudaea turba non sat audens pertimet Sublime Pascha.

Sacrum Idem, An sic Paschtos Sacri dies parandus armis.

Sacratum Idem, Hoc est sacrati nuncium huius Paschatos.

PASCVA.

Laeta Horat. lib. 1. Carm. Qualemue laetis caprea Pascuis Intenta.

Herbosa Ouid. lib. 2. Met. Diuitis hic saltus. herbosaque Pascua Nelei.

Roscida Mant. Errantesque duo per roscida Pascua tandem.

Frigida Caelphur. Frigida nocturno tinguntur Pascua rore.

Pinguia Senecae, Et quae Pascuo Fecunda pingui Thracios nutrit greges.

Viridantia Mant. Viridantia late Pascua consumsit.



page 573, image: s573

Fecunda Faustus, Fecunda in Pascua France Duc auidas pecudes.

Fruticantia Idem, Atque per Hetruscae fruticantia Pascua Pisae.

Fumantia Claud. Fumantia vernant Pascua.

Humantia Mant. Per riguis humantia Pascua riuis.

PASIPHAE.

Pasiphae, filia fuit Solis, vxor Minois regis Cretae, quae nesando tauri amore deflagrauit, cui beneficio Daedali concubuit intra vaccam ligneam inclusae, et septa iuuencae corio. Ex quo concubitu natus est Minotaurus, monstrum bisorme. Neronis principatu inter cetera ludicra spectacula taurus Pasiphaen in ligneae iuuencae simulacro obditam inijcit, vt multi spectantium crediderunt. Hoc genus spectaculi celebrat Martial. in Epigr. dicens: Iunctam Pasiphaen Dictaeo, credite, tauro vidimus, accepit fabula prisca sidem. De Pasiphae Sil. lib. 8. Hinc genus orditur Minos, immistaque tauro Pasiphae. Virg. lib. 6. AEn. Suppostaque tauro Pasiphae. Idem in Buc. Et fortunatam, si nunquam armenta fuissent, Pasiphaem niuei solatur amore iuuenci. Propert. lib. 2. Vxirem quodam magni Minois, vt aiunt, Corrupit torui candida forma bouis. Idem lib. 3. Testis, Cretai fastus quae passa iuuenci, Induit abiegnae cornua salsa bouis.

Asinaria Apul. lib. 10. Ad instar asinariae Pasiphaes.

Filia Solis Ouid. lib. 9. Monstra ferat, taurum dilexit filia Solis.

Minoa Auson. Non sum ego Minoae machina Pasiphaes.

Monstrifera Seneca Hippol. O maius ausa matre monstrifera malum.

Cnossia Calent. Quem Cretae peperit Cnossia moecha bouem.

Dira Augur. Dum fugit diram Pasiphaen.

Adultera Oui. li. 8. Quae toruum ligno decepit adultera taurum.

PASSER.

Passeres salacissimi sunt et argutissimi. Vitaijs breuissima. Mares diutius anno non viuere argumentum est, inquit Plinius, quia nullus apparet initio veris. Nigrities, quae est in rostro, aestate incipit. Feminis longior paullo vira.

Argutus Mart. lib. 9. Audit, et arguto passere vernat ager.

Saltitans Thom. Rad. Saltitantem, cantillantemque inter cornua passerculum continens.

Soliuagus Bapt. Pius, Soliuagusque sonat blanda cum Atlantide passer.

PASSVS.

Rapidus Stroz. pat. En rapidis iterum fertur cita passibus.

Volucripes Bapt. Pius, Fama venipassu saeua volucripede.

Vagus Stat. iln Achil. Exhaustumque vago per gramina passu.

PASTOR.

Montiuagus Stat. li. 1. Theb. Montiuago pecoris custodi mandat alendam.

Vagus Pont. Sectaturque vagi pastoris in agmine signum.

Pauper Idem, Haec adeat pauper pastor loca.

Durus Iuuen. Sat. 11. Pastoris duri est hic filius, ille buhulci.

Montanus Mant. Tu quoque montanis laetum pastoribus agmen.

Egenus Idem, Cladibus inuoluat pastores omnium egenos.

Vigil Faust. Nec vigil orbatum pastor ouile gemar.

PATAVIVM.

Antenoreum Virg. lib. 1. AEn. Hic tamen ille vrbem Pataui sedesque locauit Teucrorum.

Latum Mant. Euganeis latam statuit sub collibus vrbem.

PATELLA.

Pura Ouid. lib. 6. Fast. Fert missos Vestae pura patella cibos.

Lauta Pont. Condiat et tritum lauta patella piper.



page 574, image: s574

Vncta Reuchl. in Sergio, Vt reliquias vnctae patellae et canthari.

Fragilis Iuuen. Sat. 6. Et Vaticano fragiles de monte patellas.

PATERA.

Spumans Virg lib. 1. AEn. Ille impiger hausit spumantem pateram.

Micans Claud. Rex ipse micantem Inclinat dextra pateram.

Patens Conrad. Amplexus pateris ampla patentibus.

Capax Mant. Liuiana capaces Vina grauant pateras.

Gemmans Sidon. Gemmantem pateram rex ipse retentat.

Nitens Pont. Quibus ille nitentem Pro clypeo obiecit pateram.

Effigiata Th. Rad. Effigiatam pateram et conuiuia flocci penderes.

Aurea Liuius. Legati a Paesto pateras aureas attulere.

Aurata Pamph. Tradidit auratas, Galle tibi pateras.

PATIBVLVM.

Exsecrabile Lactant. Atque exsecra bili patibulo figertur.

PATIENTIA.

Lenta Lucan. lib. 1. Quod tam lenta tuas tenuit patientia vires. Fortis Lact. Virtus est perferendorum malorum fortis ac inuicta patientia.

Tranquilla Iuuen. Sed tranquilla malum melius patientia vincet.

Constans Guill. Castell. Digna est ingenti constans patientia laude.

PATINA.

Vas est, in quo dapes elixae et iurulentae feruntur ad mensas, a patendo, vt liquet: hinc patinarij gulones, quorum deus venter est, et animus nusquam alibi quam in patinis.

Grandis Persius Satyr. 2. Sed grandes patinae, tucetaque crassa Annuere his superos vetuere.

Fictilis Mart. lib. 5. Fictilibus nostris exoneratus eris.

PATRIMONIVM.

Vnctum Catull. Aut quid hic potest, nisi vncta deuorare patrimonia.

PATROCLVS.

Patroclus Locrensis Menecij fuit filius, qui cum Graecis ad expeditionem Troianam profectus est, et ibidem armis Achillis indutus, interfectus est ab Hectore. Quod vbi resciuit Achilles, tametsi propter ereptam sibi ab Agamemnone Briseidem abstinere bello constituisset, nihilominus mutato proposito redijt ad Bellum, nec prius quieuit animo, quam[?]cij mortem vindicauerit. Sidonius, Sic Phrygium Emathia victorem cuspiae poscens Aeacides, caesiluctum frenauit amici. Lucianus ait Patroclum fuisse Achillis parasitum, et morionem Idomenaei regis Cretae qui ad Troiam cum Gracis pugnauit.

Actorides Ouid. lib. 13. Reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis Troas.

Meneciades Idem in Epist. Brise. Ipse Meneciades, tunc, quum tradebar, in autem.

PATRONVS.

Solicitus Plaut. in Menaech. Solicitos patronos habent.

PAVIMENTVM.

Testaceum Pallad. Rut. Testaceo pauimento debemus imprimere.

Tesselatum, a tesseris, quarum forma est quadrata. Suet. In expeditionibus tesselata et sectilia pauimenta circumtulisse.

Vermiculatum, id est, diuersis coloribus variegatum. Lucit. [note: Huius versus Lambintanam emendationem quaere supra in dictione Emblema. ]

Asarotum, sic dictum, quoniam non verreretur, sed manu colligerentur purgamenta.

Lithostrata, dicuntur quae paruulis crustis sunt coagmentata.

Subdialia, quae erant sub dio et in aperto.



page 575, image: s575

PAVO.

Pano concipit tertio vitae anno, quo fere varietate colorum induitur. Viuit annos 25. Gloriosus est et inuidus. Erecto pennarum flabello seipsum miratur. Fimum suum resorbet, hominum inuidens vtilitati. Eius carodura, et concoctu difficilis. Eupandit colores aduerso maxime sole, quia sic fulgentius radiant. Omnes oculos pennarum contrahit in aceruum: cauda annuis vicibus amissa quaerit latebram, donec randscatur. Columbas amat mutuo. Pauonem cibi gratia primus occidit Romae Horten sius orator. Ferunt Alexandrum magnum pauone primum in India viso admiratum fuisse, et edicto cauisse, ne quis tam speciosum animal interficaeret. Poetae fabulantur oculos Argi fuisse inditos caudae pauonis a Iunone, cui sacer est ipse pauo. Oui. 1. Met. Arge iaces, quodque in tot lumina lumen habebas, Esxtinctum est, centumque oculos nox occupat vna, Excipit hos, volucrique suae Saturnia pennis Collocat, et gemmis caudam stellantibus implet. Haec dictio est communis generis. Auson. Vincit centum oculot regiae pauo tuos. Dicimus etiam paua. Idem Auson. Pauaque de pauo constitit ante oculos.

Pictus Ouid. lib. 2. Met. Ingreditur liquidum pauonibus aere pictis.

Laudatus Idem lib. 13 Laudato pauone superbior, acrior igni.

Iunonius Idem lib. 2. Eleg. Explicat atque suas ales Iunonia pennas.

Gemmeus Mart. lib. 5. Argitus anser, gemmeique pauones.

Eximius Idem lib. 14. Alitis eximiae cauda superba fuit.

Sidereus Claud. Traduntque palato Sidereas Iunonis aues.

Regius Auson. Vincit centum oculos regia pauo tuos.

Rotans caudam Pont. Pandentemque alas caudamque ad terga rotantem. Pauonem.

Speculosus, propter oculos illos, qui promicant instar speculi.

Pupillans Thom. Rad. Toruum contuitu pauonem respiciens pupillantem.

Oculeus Idem, Pauoni oculeo onfidens.

Samius, frequens in Samo. Quint. Samiusque pauo, Chius hinc pectunculus.

Superbus Faust. Et pandunt caudam pauo superbe tuam.

Inachius Bapt. Pius, Et magis Inachio Chloris pauone superba.

PAVOR.

Humilis Virg. lib. 1. Georg. Pergentes humilis strauit pauor.

Molestus Horat. lib. 3. Epist. Pauor est vtrique molestus.

Gelidus Lucret. lib. 3. Nec gelidi torpet telis perfixa pauoris.

Horribilis Idem lib. 5. [note: Lambinus aliter distinguit: legit enim C. n. o. m. pauore: F. h. quum plaga torridae tellus Contremit: vt vox horribili non cum pauore, sed cum plaga. ] Cui non conrepunt membra pauore Fulminis horribili.

Trepidus Mant. Sollicitae subeunt curae, trepidique pauores.

Femineus Apul. In modum pauoris feminei deiecti.

Pentrans Syll. lib. 16. Hinc penetrans pauor in praecordia.

Caecus Val. Flac. li. 7. Turbidus vt poenis, caecisque pauoribus ensem Corripuit.

Dubius Claud. His neque per dubium pendet fortuna pauorem.

Terrificus Polit. Inconstansque rubor, terrificusque pauor.

Sollicitus Stroz. pat. Tristia sollicito corda pauore tremunt.

Degener Stroz. fil. Degenerique a matre defensa pauori.

Lymphaticus Liuius, Victorem equitatum velut lymphaticus pauor dissipat.

Amens Sabell. Tum pauor amens Omnia pracipitat.

Tremulus Quint. Tremulus extemplo pauor omnem occupauit.

Acerbus Idem, Et acerbus pauor contundat.

Exsaguis Mant. Suspicio exsangui muliebria corda pauore.



page 576, image: s576

Elinguis Idem, Elinguisque pauor scabros hebetauerat enses.

Piger Remaci. Pigio contracta pauore rigescit.

Tristis Calent Aut odio aut captos precio, tristiue pauore.

Saeuus Cantal. Saeuus adhuc pectus quassat pauor.

Timidus Faust. Sed praestat timido fatum praeferre pauori.

PAVPERIES.

Importuna Horat. lib 3. Importuna tamen pauperies abest.

Dura Idem lib. 4. Dutamque callet pauperiem pati.

Immunda Idem lib. 2. Epist. Pauperies immunda domus procul absit.

Inculta Apul. Quos inculta pauperies cogit sordentia supplementa conquirere.

Gracilis Idem, in gracili pauperie laborans.

Iniqua Claud. Tolerabis iniquam Pauperiem.

Aspera Idem, Domat aspera victos Pauperies.

Arta Pont Nunc rursus in artam Pauperiem coniectus.

Verecunda Th. Rad. Nullus vnqua passus est verecunda pauperie cruciati.

Popularis Bud. Sollertes videri populari pauperie non verentur.

Humilis Miraend. Pauperie tumidos humili deuicit auaros.

Exilis Mant. Et quum pauperies exilis et indiga rerum.

Atra Val. Var. Nunc genus aerumnae cunctos impingit in atram Pauperiem.

PAVPERTAS.

Fecunda Lucan. lib. 5. Fecunda virorum Paupertas fugitur.

Plebeia Colum lib. 11. Plebeia paupertas, summota preciosioribus cibis, etc.

Saeua Polit. Iam saeua recessit Paupertas.

Audax Horat. lib. 2. Epist Paupertss impulit audax, Vt versus facerem.

Horrida Lucret. lib. 6. Multaque vis subita, et paupertate solutum?

Contracta Horat. lib. 1. Epist. Contracta quem non in paupertate solutum?

Infelix Iuuen. Sat. 3 Nil habet infelix paupertas dutius in se.

Maligna Mart lib. 8. Paupertatemque malignam Reppulit.

Sobria Claud. Discitur, in quantum paupertas sobria possit.

Inuida Calphur. Vellit nam saepius aurem Inuida paupertas.

Dura Pont. Duraque paupertas propositumque tenax.

Humilis Mirand. Paupertas humilis summo coniuncta Tonanti.

Vaga Cimbriacus, Non vaga paupertas, nec habendi saeua cupido.

Mala Faust. Non mala paupertas, non ora famelica cogunt.

Indiga Idem, Indiga paupertas, rebusque inimica secundis.

Ambitiosa Iuuen. Sat. 3. Hic vinimus ambitiosa Paupertate omnes.

Inops Idem Sat. 7. Thyrsumue potest contingere saeua Paupertas atque aeris inops.

PAX.

Innoxia Virg. in AEtna. Tanta quies illi est, et pax innoxia [note: Haec vera est lectio, pro qua nonnulli libri mendose habent parti. Scaliger mauult ex nonnullis codicibus legere Fax. ] rapti.

Placida Idem lib. 8 AEn. Sic placida populos in pace gerebat.

Tranquilla Idem lib. 1. Nam tu sola potes tranquilla pace iuuare Mortales.

Tuta Lucan. lib. 2 Cur tuta in pace relinquar.

Incruenta Colum. lib. 10. Itaque si constat principibus gratia, maneat pax incruenta.

Concors Ouid lib 1. Met. Dissociata locis concordi pace ligauit.

Candida Calphur. Candida pax aderit, nec solum candida vultu.



page 577, image: s577

Qnieta Syl. lib. 17. Pacemque quietam Pro facili cursu.

Serena Stat. lib 4. Theb. Et nunc vestra quidem maneant in pace serena Moenia.

Composita Propert lib. 2. At me composita pace fefellit amor.

Alma Tibull. lib 1. At nobis pax alma veni, spicamque teneto.

Bona Auson Quem nunquam pietas, nunquam bona sollicitat pax.

Togata Calphur. Qui populos, vrbemque regit, pacemque togatam.

Laeta Pont. Funde puer, bonus annus eat, pax laeta sequatur.

Aurea Polit. Maiestas, sanctoque nitet pax aurea vultu.

Blanda Marull. Cunctaque laeticia, et blanda resonantia pace.

Ignaua Codr. Vrc. Quare age, dux sspiens ignauam reijce pacem.

Felis Mapph. Et iam copositos felici in pace regebat Dardanidas.

Amica Pamph. Et mulcere animos, et amica iungere pace.

Sancta Conr. Nullamque seruant inde sancta saecula Deteriora pacem.

Mitis Augur. His bella mitis arcet ex oris procul Adaucta pax felicibus.

Dulcis Idem, Alma quies dulci dudum sub pace fouebat.

Niuea Salmon. Omnis erat niuea pace quietus ager.

Siderea Quint. Qui fera sideream temerant per praelia pacem.

Innocua Mant Innocuae paci molem rex Flauius altam.

Sincera Idem, Libera mens vitijs sincera in pace quiescit.

Laurigera Val. Van. Otia laurigerae pacis, bellique facessent Semina.

Genialis Bapt. Pius, Quam mihi sollicito pax sit genialis amore.

Amoena Franciscus Philel. Fragrantique salo, nec amoena pace potiri.

PECTEN.

Eburnus Virg. li. 6 AEn. Iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.

Argutus Idem lib 7. Arguto tenues percurrens pectine telas.

Cythoriacus Polit Comta Cythoriaco est pectine visa Venus.

Rarus Ouid. 1. de Rem. Et tonsam rato pectine vertit humum.

Amphionius Syll lib. 11. Haec Amphionio vallauit pectine Thebas.

Niliacus Mart lib 14 Pectine Niliaco iam Babylonis acus.

Dulcis Val Flac lib. 3. Qui dulci festis assistere mensis Pectine.

Lenis Claud. Et resides leni modulatus pectine neruos.

Orpheus Idem. Nec velut Orpheo migrantes pectine Syluas.

Auratus Pont. Tibia et aurato pectine pulsa chelys.

Eburneus Idem, Nec desit lyra, eburneusque pecten.

Canorus Marull. Adsis canori pectinis arbitra.

Aureus Idem, Pecten vbi aureus Lauri mnemosynum mei.

Blandus Idem, Et largas cecinisse blando Pectine laudes.

Praenitens Crinit. Ac praenitenti pectine celsior.

Dentatus Quint. Dentato constringit pectine tramas.

Resonans Idem, Talia dum caneret resonanti pectine vates.

Vocalis Faust. Pectine vocali stupefacta arbusta trahentes.

Volucer Idem, Ipse prius volucri citharoedus pectine tangit.

Tyrius Architr. Sed quicquid Tyrius accendit murice pecten.

Thessalicus Claud. Thessalico roseos nectebat pectine crines.

Flexanimus Porcus Mutinensis, Flexanimo melicum pectine plangit ebur.

PECTVS.

Musculosum Colum Latis costis pectore musculoso et vasto.

Eburnum Pont. Ac de pectore eburno Afflarunt gelidae zephyris felicib. aurae.

Nitidum Idem, Ec pectus nitidum suauiare.

Pulcrum Idem, Pulcro e pecto gemmeis papillis.



page 578, image: s578

Niueum Idem, Fulgebat niueo pectore rarus hanos.

Candens Idem, Colligit et sparsas candenti pectore guttas.

Eburneum Marull. Oris purpurei, et pectora eburnea.

Decorum Idem, Nam quid decori pectoris papillulas.

Candidulum Pamph. Pectus candidulum, comas nitentes.

Delicatum Augur. O delicati pectoris papillulas.

Calidum Bapt. Pius, Quid iuuat ingentem calido sub pectore flammam.

Candidum Idem, Pani sua candida iunget Pectora.

Tenerum Idem, Nam licet in tenero tenerascere pectore carmen.

Cordatum Mant. Cordato seruans in pectore mentem Innocuam.

Lacteolum Hieron. Angerian. Hic flos lacteolo qui gaudet pectore.

PECVS.

Lanigerae Virg. li. 3. AEn. Lanigeras claudit pecudes, atque vbera pressat.

Mutae Lucret. li. 5. Quum pecudes mutae, quum denique secla ferarum.

Stolidae Crinitus, Non Hercle magis viuunt, quam stolidae pecudes.

Auidae Faustus, Duc auidas potius pecudes.

Terrestres Plaut. Terrestres pecudes cecimandro.

Fecundae Mant. Hic mihifecundae pecudes, hic pascua laeta.

PECVNIA.

Mutuatitia Gel. lib. 19. In pecuniae mutuatitiae vsu atque in commercio.

Formosa Apul. Cupido formosae pecuniae leniebatur.

Preciosa Lud Big. Non facies vt sit preciosa pecunia signo.

Parens vitij Arch. Hic vitij fecunda parens, soliumque domanti Imperiosa iugo regina pecunia.

Iucuuda Idem, O loculi dulces, iucunda pecunia.

Dilecta Idem, Naufragioque daret dilecta pecunia poenas.

Funesta Iuuen. Sat. 1. Et si funesta pecunia templo Nondum habitas.

Obscena Id. Sat. 6. Prima Peregrinos obscena pecunia mores Intulit.

PECVDES.

Grauidum Virg. 3. Georg. Arcebis grauido pecori, armentaque pasces.

Molle Idem ibidem, Glacies ne frigida laedat Molle pecus.

Imbecillum Colum. Lib 7. Omni autem imbecillo pecori alte substernendum est.

Vagum Hor. lib. 3. Praebes et pecori vago.

Turpe Idem lib. 1. Ser. Mutum et turpe pecus.

Pingue Horat. lib. 2. Ser. Pingue pecus domino facias.

Lanigerum Ouid. lib. 1 Fast. Lanigerumque pecus, ruricolaeque boues.

Pauidum Idem lib. 2. de Arte, Et pauidum solitos in pecus ire lupos.

Infirmum Idem in Ibin, Cum pecore infirmo quaesolet esse lupis.

Foedum Stat. lib. 2. Syl. Hoc petulans, foedumque pecus.

Lasciuum Mart. lib. 13. Lasciuum pecus, et viridi non vtile Baccho.

Lanatum Ruffus Fest. Quae subter in aspro Lanati marcent pecoris.

Efferum Seneca Hippol. Pecoris efferi saeuum ducem Audax amasti.

Montiuagum Idem, Vix gratum pecori montiuago nemus.

Cornigerum Stroz. pat. Inter cornigerum procubuisse pecus.

Vile Iuuenc. Et pecus abrupto tolletis vile profundo.

Sordidulum Petrarcha, In gurgite tandem Sordidulum lauare pecus.

Lusitans Crinit. Quantum renidet lusitans pecus laetum.

Stolidum Propert. lib. 2. Et stolidum pleno vellere carpe pecus.

PEDES

Teneri Ouid lib. 1. Fast. Impediunt teneros vincula nulla pedes.

Ambrosij Apul. Pedes ambrosios tegebant soleae.



page 579, image: s579

Vagi Ouid. in Epist. Cydip. Etramusque vago per loca sacra pede.

Fugaces Id. in Epist. Demopho. FluxÍre interea pede tempora laxa fugaci.

Albentes Pont. Albentemque pedem, nudasque ad flumina suras.

Nitidi Idem, Gauderem nitidis ipse premi pedibus.

Niuei Idem, Laxa fluat niueos vestis ad vsque.

Tenelli Pamph. Pectus candidulum, pedem tenellum.

Lacteoli Cant. vsque ad lacteolos picta puella pedes.

Candentes Bapt. Pius, Candentem nostro contulit illa pedem.

Agiles Idem, Temperat atque agiles fert amor ipse pedes.

Argentei Iuuen. Sat. 11. Nam pes argenteus illis, Annulus in digito.

Eburni Mant Laeua viro diffusa pedes velabat eburnos.

Aureoli Catull. Transfer omine cum bono Limen aureolos pedes.

Molles Idem, Quo mea se molli candida diua pede.

Formosi Propert. lib. 1. Limine formosos intulit illa pedes.

Celeres Idem lib. 3. Sunt in celeres glotia nata pedes.

PEDITES.

Auxiliarij Hircius de bello Gallico, Auxiliarios pedites in omnes partes mittit.

Scutati Modestus, Scutatos pedites et loricatos equites saepe transuerberat.

PEDVM.

[note: Baculus est pastoralis. ] Incuruum Bapt. Pius, Incuruum gestat quod tua dextra pedem.

Formosum Virg. in Buc. Formosum paribus nodis, atque aere Menalca.

PELAGVS.

Patens Virg lib. 2. Georg. Pelagoque volans da vela patenti.

Sonans Id. 1. AEn. It mare praeruptum, et pelago premit arua sonanti.

Apertum Idem lib. 5. Prona petit maria, et pelago decurrit aperto.

Spumans Lucan. lib. 9. Pelagoque Rhodum spumante reliquit.

Nauigabile Apul. Nauigabili iam pelago rudem dedicantes catinam.

Iacens Manil. Aeris atque ignis, terrae, pelagique iacentis.

Spumosum Ruffus Fest Spumosum late pelagus canescere cernes.

Insanum Auson. Insanique metum petagi, et sine fluctibus aequor.

Tumidum Seneca Hippol. Tumidumque monstro pelagus in terram ruit.

Vndosum Pont. Vndoso erumpens pelago, atque e fluctibus imis.

Sinuosum Idem, Hinc sinuosum vndis pelagus secat.

Vagans Idem, Este mihi comites terris, pelagoque vaganti.

Tumens Idem, Non alias venti pelago incubuÍre tumenti.

Stagnans Idem, Sed pelago stagnante palus, vndaeque lacunae.

Surdum Codr. Vrc. Surdisque surdi surdior pelagi minis.

Furens Sabell. Ventorum ridet rabiem, pelagique furentis.

Infidum Mirand. Nauta per infidum pelagus, per Atlantica regna.

Vastum Augur. Et vastum extento pelagus decurrere linteo.

Sonorum Quint. Quicquid immensis pelagus sonorum Fluctibus ambit.

Minax Mant. Vento exposuit, pelagoque minaci.

Fluctisonum Barth Fluctisono dextra cocurrere cautes Cyaneas pelago.

Humens Bapt. Pius, Exerit humenti pelago bona mater amorum.

Deucalionaeum Archit. Deucalionaeum pelagus vel naufraga Pyrrhaae Saecula non vidi.

PELEVS.

Filius fuit Aeaci et Aeginae, qui Achillem genuit ex Thetide.

AEmonius Stat. lib. 2. Syl. Semifer Aemonium vincebat Pelea Chiron.



page 580, image: s580

Neptunius, quoniam habuit vxorem Thetidem, neptem Neptuni. Catull. Te ne Thetis tenuit pulcherrima Neptunie? Vel, vt alij volunt, Neptunnie refertur ad Thetidem, estque patronymicum declinatum vt Nerine.

Haec vera est Catulliani versus explicatio: metrum enim vocem Neptunie propter penultimam breuem non admittit, sed Neptunine, quae ita formata est, vt a Theocrito et Callimacho [gap: Greek word(s)] . Ceterum ab Homero, Anaxandride et Euripide, qui aiunt PÍlei coniugem et Achillis matrem fuisse Thetidem Neptuni seu Nerei filiam, dissentiunt, Aristoteles; Epicharmus, Daimachus et Staphylus, quorum illi Chironis, hi vero Actoris Myrmidonis filiam ali‚s Philomelam dictam, fuisse contendunt.

Phihio Nereida regi, Aegeriam iusto concubuisse Numae.

PELIGNI.

Populi sunt Marsis finitimi, quorum metropolis est Sulmo. Eorum vrbs est Pelignum, natalis Ouidij locus. Hinc Ouidius ipse ait: Pelignae gentis gloria dicar ego.

Salubres Ouid. li. 2. Eleg. Non ego Pelignos videor celebrare salubres, Non ego natalem rura paterna locum.

PELION.

Altus Ouid. lib. 7. Et quas Ossa tulit, quasque altus Pelion herbas.

Vmbrosus Idem ibidem, Pelion vmbrosum, Philyraeaque tecta.

Gelidus Stat. lib. 3. Syl. Summae gelidum Pelion Ossae Iunxit.

Thessalicus Mart. lib 8. Thessalicum breuior Pelion Ossa tulit.

Frondifer Mant. Frondifer AEmonias vbi Pelion aspicit vrbes.

AEmonius Idem, Pelion AEmonium superas et culmen Olympi.

Lapidosus Calent. Non ego tentaui lapidosum imponere Olympo Pelion.

PELLEX.

Probrosa Gell. lib 4. Pellicem appellatam, probrosamque habitam.

Horrida Iuuen. Sat. 2. Horrida quale facit residens in codice pellex.

PELLIS.

Lanata Colum. lib. 7 Lanatis pellibus inuoluta sint.

Hirsuta Mant. Pellibus hirsutis corpus velabat. Villosa Calent. Non operit teneros pellis villosa lacertos.

PELOPS.

Pelops, filius fuit Tantali regis Phrygum et Thaygetae, quem pater coxit, et dis comedendum apposuit. Sola tamen Cores reliquis abstinentibus comedit humerum. Vitae demum restitutus Pelops, humerum accepit eburneum. Bellum gessit cum Oenomao Achaiae rege, proter Hippodamiam eius filiam, quam deperibat, et petebat vxorem. Victus Oenomaus Pelopi filiam promisit, si eam vinceret certamine curuli. Accepta lege Pelops Myrtilum aurigam Hippodamiae corrupit, eiusque beneficio victor euasit, et compos voti factus est, vt iam diximus in Hippodamia. Ceterum Pelops habuit liberos Atreum, Thyestem, Lysidicen, et Phylisbenem.

Tantalides Ouid. in Epist Helenae, Tantalidae Pelopis, Tyndareique genus.

Truncatus Stat. li. 4. Theb. Truncatusque Pelops, et saeuo puluere sordens.

Dardanus Seneca Her. Fur. Pulsata Pelopis regna Dardani colis.

Saeuus Idem, Argos et saeui Pelopis Mycenae.

Periurus Catull. Periuri Pelopis vastabit tertius heres.

Phrygius Propert. lib. 1. Nec Phrygium falso traxit candore maritum, Aduecta etc.

Lacenus Mant. Crederet his agris Crete Pelopisque Laceni Insula.



page 581, image: s581

PELORIS piscis.

Fatna, id est insipida Mart. lib. 10. Et fatuam summa caenare pelorida mensa.

PELORVS.

Promontorium est Siciliae Italiam versus, dictum a Peloro gubernatore nauis Annibalis ibidem sepulto.

Piscosus Virg. de obitis Maecen. Illum piscosi viderunt saxa Pelori.

Angustus Idem li. 3. AEn. Ventus, et angusti ratescent claustra Pelori.

Siculus Claud. Sublatae Siculi latus obsedÍre Pelori.

Ausonius Oui. li. 5. Met. Dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro.

Celsus Syll. lib. 14. Celsus arenosa tollit se mole Pelorus.

Sicanius Stat. lib. 1. Syl. Brutia Sicanium circumspicit ora Pelorum.

Tumidus Hier. Balb Et maris Adriaci tumido confusa Peloto.

Altus Mant. Exstruxisse ferunt alto vicina Peloro.

PELTA.

Pelta dicitur clypeus Amazonum in modum lunae rocuruus.

Lunata Virg. lib. 1. AEn Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis.

AErata Idem lib. 7. AErataeque micant pelrae, micat aereus ensis.

Amazonica Suet. in Ner. Securibus peltisque Amazonicis instruendi.

Thermodontiaca Syll. lib. 2. Thermodontiaca in praelia pelta.

Informis Stat. lib. 11. Cingula et informes dominarum sanguine peltae.

Amazonia Idem lib. 1. Syl. Vellet Amazonia latus intercludere pelta.

Horrida Pont. Lunat Amazonium in morem pelta horrida.

Falcata, in modum falcis recurua Barth. Crudam falcatis propellit Amazona peltis.

PELVIS.

Vas est aquarium, in quo proprie pedes lauantur.

Patula Iuuen. Sat. 3. Vt sint contentae patulas defundere pelues.

PELVSIVM.

Vnum est de septem ostijs Nili, Arabiam separans ab AEgpyto.

Paludosum Thom. Rad. Paludosum AEgypti Pelusium.

PENATES.

Nitidi Mant. Barbara cur nitidos velant aulaea penates?

Patrij Virg. lib. 4. AEn. Quem secum patrios aiunt portare penates.

Casti Pont. Pax colitur, coliturque torus, castique penates.

PENELOPE.

Penelope, filia Icarij, castitatis adeo incorruptae, vt absente per viginti annos marito Vlysse, multis procorum blanditijs, nullis pollicitationibus ad violandam, quam marito promiserat fidem, potuerit induci.

Difficilis procis Horat. lib. 3. Carm. Non te Penelopen difficilem procis.

Candida Ouid. lib. 2. Eleg. Candida Penelope signum cognouit Vlyssis.

Icaris Idem in Ibin, Et velut Icaridos famulae periÍre, procique.

Pudica Mant. Et mora Penelopes votis inimica pudicae.

Casta Faust. Castamque videret Penelopen tela iuuenes falente procaces.

Icariotis Propert. lib. 3. Quaeque terunt fastus Icarioti tuos.

Pia Idem ibidem, Nec fida Euadne, nec pia Penelope.

Fidelis Mant. Profugoque fidelis Vlyssis Penelope.

Argolica Textor, Que potes Argolicam vincere Penelopen.

PENETRALE.

Arcanum Petrarcha, Inferam, et arcanis diuŻm penetralibus addam.

Cauum Ruff. Fest. Oua cauis affert penetralibus.

Secretum Calen. Quae secreta patris seruat penetralia.

Sacrum Mant. Sancta deŻm vanis penetralia vocibus implent.



page 582, image: s582

PENEVS.

Fluuius est Thessaliae, Macedoniam dirimens a Magnesia. In eius ripa poetae fabulantur Daphnem in laurum fuisse conuersam, quae propterea vocatur Peneia. Fluit ex Pindo monte, testante Oui. lib. 1. Met. Est nemus AEmoniae, praerupta quod vndique claudit Sylua, vocant Tempe, per qua Peneus ab imo Effusus Pindo spumosis voluitur vndis.

Stagnans Claud. Inclusa teneret Peneo stagnante palus.

Thessalus Seneca, Noua cucurrit Thessalus torrens via.

Canorus Barth. Scindit quos falce canori Accola Penei.

Amoenus Catull. Quale ferunt Graij [note: In hoc Catulli versu non Peneum, quae vox primam longam habet, sed Pheneum legendum est: quod nomen est paludis cuiusdam in Thessalia, quae ex collectis Penei aquis efficiebatur, et quam Hercules separatis Ossa et Olympo montibus exituque flumini in mare dato, exsiccasse fertur. Vide Diodorum lib. 5. et Lucan. lib. 6. Praeterea Scaliger legit: Ph. prope Cylleneum. ] Peneum propter amoenum.

PENNA.

Praepes Virg. lib 6 Praepetibus pennis ausus se credere caelo.

Leuis Ouid. lib. 2. Met. Brachia caeperunt leuibus nigrescere pennis.

Trepidans Id. li. 2. de Pont. Accipitrem metuens pennis trepidantibus ales.

Picta Id. lib 4. de Pont. Spicula cum pictis haerent in casside pennis.

Mobilis Idem lib. 2. de Arte, Mobilis aequoreis penna madescet aquis.

Praeceps Polit. Tu modo praecipiti quae nuper carmina penna Scripsimus.

Alacris Stat. li. 4. Theb. Non alacri penna, aut verum spirantibus exstis.

Velox Caes. Germ. Veloces agitat pennas, et sidere gaudet.

Vaga Calph. Et quaecunque vagis ales ferit aera pennis.

Versicolor Pont. Et corpus penna versicolore tegit.

Volucris Idem, Et liquidum volucres erexit in aera pennas.

Pegasea Lud Pegaseis diuina sequi vestigia pennis.

Stridens Val. Var. Tecta Dionaeae penna stridente columbae.

Volitans Idem, At penna volitante per aera possint.

Celer Calent. Sic tibi sint celeres circum vestigia pennae.

Aeria Hier. Ang. Ille sed aerijs pennis confisus in auras.

PENSA.

Mollia Virg. lib 4. Georg. Dum fusis mollia pensa Deuoluunt.

Reuoluta Idem lib. 9. Excussi manibus radij, reuolutaque pensa.

Longa Val. Flac. lib. 2. Et longo mulcent insomnia penso.

Ferrata Claud. Longaque ferratis euoluunt saecula pensis.

Volubilia Stroz pat. Sidon. Fulua volubilibus duxerunt saecula pensis.

Voluta Idem, Parcarum fausta pensa voluta manu.

Grauia Tibull lib. 1. Ac circa grauibus pensis assixa puella.

Lydia Stat. in Achill. Si Lydia dura Pensa manu, mollesque tulit Tyrinthius hastas.

PENTHESILEA.

Regina fuit Amazonum, ab Achille occisa in bello Troiano. Haec enim muliebrem aspes nata mollitiem, operibus semper, quae virum decent, innutrita est, fuitque vexillifera, ad auxilium Troianorum turmas equitum duxit.

Furens Virg. lib. 1. AEn. Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis Penthesilea furens.

Martia Idem li. 11. Seu quum se Martia curru Penthesilea refert.

Sanguinolenta Pamph. Hectore sub forti sanguinolent tulit.

Fera Quint. Ancipitem fera Penthesilea securim.

Furibunda Calent. Penthesilea ruit medios furibunda per enses.



page 583, image: s583

Maeotis Propert. lib. 3. Maeotis DanaŻm Penthesilea rates.

Bellatrix Virg. lib. 1. AEn. Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

PENTHEVS.

Filius fuit Echionis regis Thebarum et Agaues, qui dum Bacchi sacra contemneret, a matre, ceterisque Maenadibus interfectus est Propert. lib. 3. Pentheos in triplices funera grata greges. Ouid. lib. 3. Met. Contentor superŻm Pentheus.

Echionides Ouid. lib. 3. Met. Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus

Exlex Mant. Pentheaque exlegem, foedamque Ixionis vmbram.

Superbus Pers. Sat. 1. Et [note: al. raptum. ] sectum vitulo caput ablatura superbo Bassaris.

PENVLA.

Penulae vestes erant seruorum et pauperiorum. Optimae texebantur ex lana Appula. Iis vtebantur ad arcendam pluuiam. Galba amico roganti penulam, Non pluit, inquit, non opus est tibi. Si pluet, ipse vtar.

Scortea, i. pellibus facta Mart. li. 14. Ad subitas [note: al. nufquam. ] nunquam scortea desit aquas.

Depicta Suet. in Calig. Saepe depictas gemmatasque indutus penulas, etc.

PEPLVM.

Peplum, seu peplus vestis erat solemnis, quae viro vel feminae inijciebatur. Virg. 1. AEn. Peplumque ferebant Suppliciter tristes. Lactant Grammaticus ait Peplum dici vestem candore eximio, aureis distinctum clauis, sine manicis, quam vestitores deorum simulacris inijciebant. Hoc vestimentum primo instituerunt Athenienses. Texebatur matronarum manibus, intraque triennium numini offerebatur, sed Mineruae in primis. Seruius ait pallam esse femincam Mineruae consecratam.

Purpureum Bapt. Pius, Candida purpureo velantur corpora peplo.

Fluens Claud. Et crines festiua ligat, peplumque fluentem Alligat.

PERDIX.

Perdices aues sunt salacissimae. Oua deperdunt mares, ne cura incubatus Venerem impediat. Ad aucupes accedunt, velut deditionem facturae, vt pullis tempus praestent ad fugam, quos vbi securos vident, proripiunt sese, eosque sequuntur, et voce acclamant. Femina paritura, stipulis et multa terra se circumuallat aduersus insidias. Septimo die pullos excludit. Parit oua 15. Sacra est loui et Latonae. Paphlagoniae perdices dicuntur esse duplici corde, vt auctor Theophrastus apud Gellium. lib. 16. Perdices ouis stagulum molle puluere contumulant, nec in quo loco perpere re incubant. Et ne cui conuersatio sit suspecta, nidos transferunt, et pullos. Capto duce totius gregis, singuli facile capiuntur, atque etiam circa conceptum feminae, contra aucupem femina exeunte, vt rixando abigat eum. Si contra mares steterint feminae, aura ab ijs flante praegnantes fiunt. Hiantes autem exserta lingua, per id tempus, astuant, et superuolantium afflatu concipiunt, interdum voce tantum masculi audita, quod est argumentum maximi caloris Venerei. Purgant sese lauro. Nullae reperiuntur in Boeotia.

Garrula Ouid. lib. 8. Garrula ramosa prospexit ab ilice perdix.

Picta Mart. lib. 5. Et picta perdix, Numidicaeque guttatae.

Cacabans Thom. Rad. Sturnus pisitans, perdix cacabans.

Daedala Mant. Cum sobolis paruae longo grege daedala perdix, etc.

PERFIDIA.

Tartarea Mant. Tartareae iuga perfidiae montana profundo.

Subdola Plaut. in Mil. Haud vereor ne nos subdo la perfidia peruincamur.

Latens Archit. Non extorsisse latentem Perfidiam nouit.

Libyca Mant. Sed neque tu Libycam miti sub pectore claudis Perfidiam.

PERGAMA.

Alta Ouid. lib. 13. Altaque posse capi faciendo Pergama cepi.



page 584, image: s584

Neptunia Sabell. Ascribatque deis Neptunia Pergama flammis.

Teucria Syll. lib. 13. Quateret cum Teucria bello Pergama.

Rhoeteia Sidon. Sigaeas capturus opes, Rhoeteia clausit Pergama.

Dardana Polit. Dardanaque Argolica Pergama rapta manu.

Phoebea Oui. in Epist. Penelop. Vtilius starent etiam nunc moenia Phoebi.

Ardua Stroz. fil. Et tandem longo velut ardua Pergama bello.

Troica Quint. At nunc inuenies Troica Pergama?

PERICLES.

Graecus Bapt. Pius, Quem redimunt Veneris fabulae, Graecique Periclis.

Argolicus Henr. Laber. Non illum Argolici terrebant ora Periclis.

PERICVLVM.

Saeuum Virg. lib. 3. Imposuit saeuis hospes Troiane periclis.

Dubium Lucret. lib. 3. Quo magis in dubijs hominem spectare Periclis Conuenit.

Anceps Apul. Tunc nos in ancipiti periculo constituti.

Exitiabile Idem, Exitiabile tibi periculum minatur fortuna saeuior.

Inextricabile Idem, Inextricabilibus periculis prorsus obruta.

Amarum Ouid. lib. 5. Trist. Vtque viae casus, vt amara pericula Ponti.

Exitiale Tho Rad. Ipsis tantum mulieribus exitiale periculum imminet.

Triste Sabell. Tristia quod saeui superare pericula ponti Contigit.

Horrendum Mirand. Nam neque te eriperent horrenda pericula ponti.

Laboriferum Quint. Vita laboriferis circumuallata periclis.

Funestum Idem, Aut timet antiqui funesta pericula casus.

PERILLVS.

Tauri aheni fabricator. Ouid. lib. 5. Trist. Vtque dedit iustas tauri fabricator aheni, etc.

Violentus Idem lib. 1. de Arte, Et Phalaris tauro violenti membra Perilli Torruit.

Opifex tauri Claud. Sic opifex tauri, tormentorumque repertor, etc.

Infelix Pont. Clausus boue mugit aheno Infelix faber.

Saeuus Stroz. pat. Tardaretque tuas saeue Perille manus.

PERNA.

Fumosa Horat. li. 2. Serm. Quicquam praeter holus fumosae cum pede pernae.

Debilis Stat. lib. 2. Syl. Non lardum graue, debilisue perna.

Suilla Mant. Cymbea triticeam Cererem, pernasque suillas.

PERNICIES.

Grauis Colum. lib. 8. Est etiam grauis pernicies herbae sanguinariae.

Insanabilis Liuius, Cuius insanabili pernicie quando nec caussa nec finis inueniebatur.

Tremenda Quint. Machina in humani generis comperta tremendam Perniciem.

Grassans Bud. Hamo iam vorato, et pernicie intus grassante.

Tristis Mich. Ang. Nec tristem cuiquam corrumpens inferet aer Perniciem.

PERO.

Altus Iuuen. Sat. 14. Nil vetitum fecisse volet, quem non pudet altro Per glaciem petone tegi. Fit inde peronatus adiectiuum, quo Persius vtitur.

Crudus Polit. Crudusque operit vestigia pero. Virg. lib 7. Crudus tegit altera pero. Rusticum est calceamentum e crudo corio.

PERSAE.

De quorum moribus et institutis copiose in Officina nostra.

Infidi Horat. lib. 4. Carm. Non Seres, infidique Persae.

Vaniloqui Auson. Punio sic Persas vaniloquos Nemesis.



page 585, image: s585

Achaemenij et Arsacidae, ab Achaemene et Arsace regibus. Sidon. Flectit Achaemenius lunatum Persa tiaram.

Arsacidae Mant. Pellaea iuuentus Arsacidas expugnat adhuc.

PERSEPHONE.

Seuera Stat. lib 4. Theb. Soluite pulsanti loca muta, et inane seuerae Persephones.

Acerba Ouid in Epist. Persephone nostras pulsat acerba fores.

Regina Erebi Mant. Et aras Persephones reginae Erebi.

Mala Pont. Non mala Persephone letum properasset acerbum.

Turbida Augur. Turbidae furuum Persephones torum

Sedula Mant. Sedula Persephone mendacis imagine sumta.

Callida Idem, Callida Persephone grauibus conuiuia rixis Immiscere volens.

Dura Bapt. Plaut. Cerberon et duram flectere Persephonem.

PERSEVS.

Iupiter (vt prius diximus in Danaem) conuersus in guttam auri, compressit Danaem filiam Acrisij regis Argiuorum, suscepitque ex illa Perseum, qui adulrus Acrisium auum, a quo fuerat expositus, regno detrusit et interfecit. Andromedam filiam Cepheiregis AEthiopum monstro marino expositam liberauit, et Vulcani gladio (qui Harpe dicitur) Medusam interfecit. Propert. lib. 3. Sectaque Persea Phorcidos cra manu. Ouid. lib 4. Met. Gorgonis anguicomae Perseus superator, et alis AEtherias ausus iactatis ire per auras.

Ioue natus Ouid. lib. 4. Met. Hanc ego si peterem Perseus Iouenatus.

Inachides Idem ibid. Inachides fertum curuo tenus abdidit hamo.

Abantiades Idem ibid. Genusque locorum Quaerit Abantiades.

Danaeius Idem lib. 5 Met. Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros Agmine commemorat.

Acrisioniades Idem lib. 5. Acrisioniades, adigitque in pectus.

Aurigena Idem ibid. Hactenus aurigenae comitem Titonia fratri.

Aureus Stat. lib. 1. Theb. Aureus anguicomam praesecto Gorgona collo.

Celer Idem lib. 3. Nubila suspenso celerem temerasse volatu Persea.

Daphneius Idem lib. 10. Maternos plangit volucer Daphneius agros.

Aerius Val. Flac. lib. 1. Nunc aerij plantaria vellet Perseos.

Inachius Claud. Inachius rubro perhibetur in equore Perseus Neptuni, etc.

Alatus Festus, Iam non alatus remoratur sidera Perseus.

Stenobeius Sidon. Quam si spectasset quondam Stenobeius heros.

Ferox Pont. Stat nitens, et tela ferox horrentia quassat.

Abantius Idem, Sed Abantius heros Pro monstro cautem ostendit.

Natus Danaes Mirand. Et Danaes natum perhibent oracula patris Scitatum.

Danaea propago Mant. Danaea propago Gorgoneos angues, Gorgoneamque feram.

Victor Medusae Idem, Scit crudelis idem Theseus, victorque Medusae.

Acrisionaeus Barth. Acrisionaeus pensauit munera Perseus.

Pennifer Idem, Legunt enim quidam, Non Ladas si ego, penniferue Perseus.

PERSICA.

Dulcia Pamph. Gignit adoptiuus quis dulcia persica ramus.

Mita Calent. Persicaque in nostris mitia facta locis.

PERSIS.

Gemmifera Pont. Persidis ora Diuitibus gemmis fuluoque superbiat auro.

Pharetrata Virg. lib. 4. Gerog. Quaque pharetratae vicinia Persidis vrget.



page 586, image: s586

Barbara Stroz. pat. Haud fructus aberunt, quos barbara Persis Misit in Italiam.

Danaeia Oui. li. 1. de Arte, Hos fac Armenios, haec est Danaeia Persis.

Eoa Mant. Praeuius Eoa sanctos a Perside reges Ignis.

Diues Idem, Quos Persia diues Colligit vndosi per torrida litora ponti.

PERSIVS.

Aulus Persius Flaeccus, natus est Volaterris oppido Hetruriae. Floruit imperante Domitio Nerone. In Grammatice praeceptorem habuit Rhemnium Palaemonem: in Rhetorice, Flauium Virgineum. Probis fuit moribus et egregia vitae integritate. Composuit sex Satyras, in quibus testimonio Martialis maiorem promeruit laudem, quam Marsus in tota sua Amazonide. In his imitatus est Lucilium Mortuus est nondum completis annis 30.

Nebulosus Quint. Nec penes assistat nebulosi Persius oris.

PERVICACIA.

Adamantina Th. Rad. Teneas adamantinam saxeae mentis peruicaciam.

PES, quaere PEDES supra pag. 578. PESTILENTIA.

Letalis Apul. lib. 9. de Asino aureo, Periculi pestilentiae letalis peruicaci rabie possessas.

Vrens Liuius, Vix ad solatium vnius mali pestilentiae vrentis.

PESTIS.

Fluida Lucan. lib. 6. Traxit iners caelum [note: al. fluide. ] fluidae contagia pestis.

Ignea Idem, Igneaque in vultus, et sacro feruida morbo Pestis abit.

Noxia Idem lib. 9. Noxia serpentum est admisto sanguine Pestis.

Saeua Idem ibidem, Hoc primum natura nocens in corpore saeuas Eduxit pestes.

Gelida Idem ibid. Alliciunt gelidas nocturno frigore pestes.

Atra Syll. lib. 4. Atram Immittit passim dum osa per auia pestem.

Rapida Idem lib. 7. Rapida iam subdita peste Virgulta.

Feruida Idem lib. 9. Et syluis spatiatur feruida pestis.

Inimica Idem lib. 14. Ni subito importuna lues, inimicaque pestis.

Auida Idem, Et posuÍre auidae mortis contagia pestes.

Tabida Mart. lib. 1. Indignas premeret pestis cum tabida fauces.

Misera Val. Flac. lib. 6. Sed implicitos, miseraque in peste reuinctos.

Stygia Claud. Corruptos stygiam pestem [note: al deludat. ] diffundit in amnes.

Infesta Quint. Tu quondam aerijs pestem regionibus atram Mortali infestam populo.

Funesta Seneca, Funesta pestis, vna fax thalamos cremat.

Dira Idem, Dirae pestes voce canore mare mulcerent.

Tristis Pont. Tristis et ex omni corpore pestis abit.

Acerba Stroz pat. Qui fuerit nati pestis acerba sui.

Fera Idem, Quot facies haec fera pestis habet.

Letalis Idem, Dirigit infectas letali peste sagittas.

Atrox Stroz. fil. Plura locuturo vocem intercepit anhelam Pestis atrox.

Mortifera Pamph. Sax. Mortiferae pestis denique nulla lues.

Violenta Idem, Me cruciat saeuo pestis violenta veneno.

Improba Idem, Illorum pectus Crassi premet improba pestis.

Maligna Idem, Palladis armisonae gladios, pestesque malignas.

Minans Conrad. Presserat incolumem, nec pestis omnibus minans.

Dura Lud. Big. Infestant durae pestes, gula, liuor et ira.

Damnosa Pacific, Damnosa et rebus pestis es vna meis.



page 587, image: s587

Foeda Idem, Vexata est foeda peste fameque graui.

Grauis Crinit. Iam nunc misella deuomas pestem grauem.

Turbida Quint. Cordolium, inuidiae vis effera, turbida pestis.

Lethaea Mant. Hanc quoque lethaeam patitur Germania pestem.

Taetra Idem, Sibilat, et taetram diffundit in aera pestem.

Aeria Idem, Et aeriam tondent ex gramine pestem.

Letisera Stat lib 1. Syl. Donec letiferas vario medicamine pestes.

Sanguinea Textor, Sanguinea pestis singula falce metens.

PESTVM.

Tepidum Ouid. lib. 15. Leucosiamque petit, tepidique rosaria Pesti.

Odoratum Bapt. Pius Talia odorati rubicunda rosaria Pesti.

AEquoreum Sabell. AEquorei refugit vernantia Pesti Litora.

Biferum Mart. lib. 12. Prataque nec bifero cessura rosaria Pesto.

PETILIA.

Oppidum est Lucaniae, conditum a Philoctete, de quo etiam Syl. li. 12. Fumabat versis incensa Petilia tectis.

Parua Virg. lib. 3. AEn. Parua Philoctetae subnixa Petilia muro.

PETRAE.

Scyronides Seneca, Et scelere petrae nobiles Scyronides.

PETRVS.

Clauiger Sabell. Clauigerum penetrale senem, limenque vetustum.

Idumaeus Mich. Ang. Me duce Idumaei sacra carina Petri.

Hamiger, id est piscator, Guill. Cast. Quos colit hamigeri sancta carina

Solymus Mant. Omne pecus Solymi dignus curare magistri Dignus.

PEVCE.

Insula est a nomine virginis Peuces dicta.

Viridis Val. Flac. li. 8. Danubij viridemque vident ante ostia Peucen.

Barbara Claud. Alaricum barbara Peuce Nutrierat.

PHAEDRA.

Phaedra filia fuit Minois regis Cretae, et Phasiphaes, et vxor Thesei, quam furiae. Veneris adeo torruerunt, vt laqueo spiritum sibi interceperit, quod Hippolyti priuigni, cuidus amore impatienter aestuabat, concubitum non posset exorare. Moriens tamen scelerata mulier literas reliquit, quibus Hippolytum stupri argueba, suaque mortis vocabat auctorem. Auson. Sua si quod potui, tu olios modo consule, dic quos? Phaedra et Elisa tibi dent laqueum aut gladium. Item, Respicit adiectas desperans Phaedra tabellas, Haec laqueum gerit.

Scelerata Ouid. lib. 15. Credulitate patris, sceleratae et fraude nouercae.

Pasiphaeia Idem ibidem, Me Pasiphaeia quondam Tentatum frustra patrium temerare cubile.

Cressa Idem in Epist. Phaedr. Mittit Amazonio Cresia puella viro.

Minoia Idem ibidem, En ego nunc (ne forte parum Minoia credat.)

Cnossiaca Sidon. Spreuit Cnossiacae temeraria vota nouercae.

Thesea coniunx Seneca Hippol. Thesea coniunx, clara progenies Iouis.

Funesta Idem ibidem, Tu quoque funesta pater Peior nouerca.

Incesta Idem ibidem, Iuuenisque castus crimine incestae iacet.

PHAETHON.

Phaethon filius fuit Solis et Clymenes, qui dum currum patris temere regendum suscepisset, equis insolitum aurigam nec audientibus, nec agnoscentibus fecit, vt vniuersus conflagraret mundus. Propterea caelo excussus decidit in Padum, ibique submersus est.

Ambustus Orat. lib. 4. Carm. Terret ambustus Phaethon auaras Spes.



page 588, image: s588

Magnanimus Ouid. lib. 2. Met. Dumque ea magnanimus Phaethon.

Sole satus Idem 1. Met. Fuit huic animis aequalis, et annis Sole satus Phaethon.

Proles Clymencia Idem 2. Met. Quo simul aceliuo Clymeneia limite proles Venit.

Infelix Idem ibidem, [note: Hic versus in quibusdam codicibus concinnius ita legiturs. V. V summod. a. ae terras. ] Vt vero terras despexit ab aethere summo Infelix Phacthon.

Hyperionius Stat. li. 12. Hypetionium repido Phaethonta sorores, etc.

Pronus Mart. lib. 3. Iam prono Phaethonte sudat Aethon.

Encaustus Idem lib. 4. Eucaustus Phaethon tabula tibi pictus in hac est.

Audax Idem lib. 5. Audaci questus de Phaethonte pater.

Deuius Claud. Deuius errantes Phaethon confundat habenas.

Rutilus Sidon Rutilus Phaethon laeuum quum carperet axis.

Errans Seneca, Quale in errantem prius Phaethonta missum est.

Stolidus Guil. Cast. Ne rapidus stolid genitor Phaethontis obesse Ignitis posset iaculis.

Temerarius Mant. Occidet et tanquam Phaethon temerarius axe Pulsus ab excelso.

Slymeneius Bapt. Pius, Non secus ac Clymenes erret in axe puer.

Clymenes filius Paph. Sax. Hic Clymenes currus, quem non bene filius egit.

Combustus Bapt, Pius, Fulmine combustum vel Phaethonta genus.

Flammatus Catull [note: Vetus lectio habuit, Letaque: vnde Scaliger legit, Fletaque. ] Lentaque sorore Flammati Phaethontis.

PHAETHONTIADES.

Phaethontiades fuerunt filiae Solis et Clymenes, quae (vt iam diximus) nimia doloris impatientia diriguerunt in populos, quum ruinam fratris impatientissime ferrent. Virg. tamen in Bucolicis ait fuisse mutatas in alnos, scribens: Tum Phaethontiades musco circumdat amarae Corticis, atque solo proceras erigit alnos.

Clymeneides Oui. ad Liuiam, Sic fleu it Clymene, sic et Clymeneides altae.

Virides Stat. lib. 15. Syl. Nec virides satis illacrymare sorores.

Populeae Val. Flac. lib. 5. Flebant populeae iuuenem Phaethonta sorores.

Frondosae Claud. Roscida frondosae reuocant electra sorotes

Miserae Pont. Dum miserae e summis luctum Phaethontides alnis Ingeminant.

Nobiles Claud. Fractaque nobilium ramis electra sororum.

Longae Mant. Et Phaethon solis cupiens frenare quadrigam, etc.

PHALANTVS.

Phalantus fuit Lacedaemonius, quo auctore et principe, Spartani Tarentum condiderunt.

Tanagraeus Stat. li. 9. Phocea tunc Cydona, Tanagraeumque Phalantum.

Ledaeus Pamph. Accola Ledaei trepidus parat arma Phalanti.

Clarus Pamph. Clarus Ledaea quique Phalantus oue.

Lacon Hor. li. 2. Car. Et regnata petam Laconi Ruta Phalanto.

PHALANX.

Numerosa Val. Flac. lib. 1. Hic numerosa phalanx, proles Cyllenia.

Animosa Stroz. fil. It noctes animosa phalanx innexa triplici Pectora thoracuni tunica.

Dira Sabell. Quo se dira phalanx Latias effundit in oras.

Vexilligera Quint. Armisonasque acies, vexilligerasque phalanges.

Sarissigera Idem, Regna, sarissigerasque phalanges.

Belligera Pamph. Flumina belligeras duxÍre ad nostra phalanges.



page 589, image: s589

PHALARICA.

Vibrata Lucan li. 6. Hunc aut tortilibus vibrata phalarica neruis Obruat.

Metuenda Syl lib. 9. Interdumque ipsis metuenda phalarica muris.

Contorta Codr. Vrc. Immenso stridet contorta phalarica nixu.

PHALARIS.

Siculus Oui li. 3. Trist. Quique bouem Siculo fertur donasse tyranno.

Trux Polit. Stesichorus, quem trux Phalaris veneratus et hostem est.

Crudelis Cic. lib. 3. Offic. Quod si Phalarim crudelem tyrannum, etc.

Ferox Ouid. in Ibin, Aere Perillaeo ferox imitere iuuencos.

PHALERAE.

Nitentes Stroz. pat. Nunc alacres laudamus equos, phalerasque nitentes.

Equestres Claud. Nec dedignantur equestres Molini phaleras.

Fulgentes Mant. Fulgentes etenim phaleras, et ephippia truncos Arboris appendit.

PHALERNVM.

Falernum et Falernus rectius digammate AEolico scribitur auctoribus libris.

Indomitum Lucan. li. 10. Indomitum Meroe cogens spumare Falernum.

Ardens Mart. li. 9. Rumpis et ardenti madidus crystalla Falerno.

Calidum Idem lib. 14. [note: Similiter Martialis vocabulo Falerno epitheton ardens, et non calidum apposuit. dicit enim, si calidum potas, i. si calefacto vino delectaris (talem enim potum veteribus non modo in vsu quotidiano, sed etiam delicijs fuisse, docet Lipsius 1. Elect.) myrrha conuenit ardenti Falerno. ] Si calidum potas ardenti myrrha Falernum.

Seuerum Hor. lib. 1. Car. Vultis seueri me quoque sumere Partem Falerni.

Vetus Idem li. 2. Ser. Si positis intus Chij, veterisque Falerni Mille cadis.

Forte Idem ibid. Aufidius forti miscebat mella Falerno.

Surrentinum Idem ibid. Surrentina vafer qui miscet faece Falern a.

Albanum Idem ibid. [note: Duabus hisce dictionibus minime inter se conuenit: Sunt enim diuersa vini genera Falernum et Albanum, vt Plin. li. 14 cap 6. docet: illud in agro Campania, hoc vero non procul ab vrbe in monte Albano nascitur, praedulce et rarum in austero. Distinctim igitur scripsit Horatius: A. M. s. F. Te magis appositis delectat: vt indicet Nasidienus suis conuiuis, vtriusque sibi vini copiam esse. ] Albanum Maecenas siue Falernum.

Liquidum Id. li. 1. Epist. Quem bibulum liquidi media de luce Falerui.

Verulum Mart. lib. 1. Quid te Tucca iuuat vetulo miscere Falerno.

Annosum Idem lib. 6. Tu tamen annoso nimium ne parce Falerno.

Nigrum Idem lib. 8. Marmorea fundens nigra Falerna manu.

Setinum Idem lib. 12. [note: Scripsit Martialis: E. S. f. s. et saepe F. Sunt enim itidem diuersa vina, vt refert Plinius in ante citato loco, quamuis vtraque in Campania nascuntur, sed Augustus Setinum non modo Falerno, sed cunctis reliquis praetulit. ] Ebria Setino fit saepe Falerno.

Nectareum Idem li. 13. Attica Nectareum turbatis mella Falernum.

Fumosum Pont. Ludere fumosum puero fundente Falernum.

Molle Idem, Fluatque molle Falernum.

Lene Marull. Lenia fecunda funde Falerna manu.

Campanum Pamp. AEmula quique ferunt Campano vina Falerno.

Dulce Mirand. Quam dulce aurato fusum cratere Falernum.

PHALERNVS.

Vber Syll. lib. 7. Hic vero intrauit postquam vberis arua Falerni.

Latius Idem, At Methymna ferax Latijs cessÍre Falernis

Vetus Mant. Laus ingens veteris non concessura Falerni Laudibus.



page 590, image: s590

PHALISCI.

Pomiferi Oui. li. 3. Eleg. Quum mihi pomiferis coniunx foret orta Phaliscis.

Iunonicolae Id. lib. 6. Fast. Adde senem Tatium, Iunonicolasque Phaliscos.

PHANEVS.

Mons est in Chio ferax optimi vint.

Antiquus Mant. Antiqui decus excessura Phanei.

PHAO.

Phao, fuit pulcherrimus hominum, quem inter lactucas Venus occultauit. Ferunt oblatum ei ab ipsa Venere alabastrum vnguenti, quo quum se obliutsset, factus est omnium formosissimus, proptereaque adamatus a Mitylenaeorum mulieribus, sed maxime a Sappho poetria Scamandronymae filia. Eius formam Ouid. sic describit in Epist. Hunc ne pro Cephalo raperes aurora, timebam, Et faceres, sed te prima rapina tenet. Hunc si conspiciat, quae conspicit omniae Phoebe, Iussus erit somnos continuare Phaon. Hunc Venus in caelum curru vexisset eburno, Sed videt et Marti posse placere suo.

Conspicuus Polit. Et te conspicuum recidiuo flore iuuentae Miratur, reuocatque Phaon.

Marmoreus, id est, inexorabilis. Pamph. Et tu marmorei cu Lesbis amica Phaonis.

Formosus Idem, Huc ades, inque sinus formose relabere nostros, etc.

Durus Mart. lib. 10. Durus Sulpitiam Phaon amaret.

PHARAO.

AEgyptius Sidon. AEgyptius Pharao incedat cum diademate.

Demersus Polit. Demerso insignem cecinit Pharaone triumphum.

Pharius Sabell. Impia cum populo Pharij fugit arma tyranni.

Superbus Quint. Sub quo tempore aerumnis tumens Pharao superbus.

Saeuus Egid. Delph. Quamque manu rapuit saeui Pharaonis onusta.

PHARETRA.

Cressa Virg. lib. 3. Georg. Armaque, Amyclaeumque canem, Cressamque pharetram.

Insignis Idem lib. 8. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas Discedens.

Cnossa Lucan. lib. 3. Creta vetus populis [note: Modius hic non Cnossas legit, vt sit epitheton pharetrae; sed Cnossos, vt sit substantiuum nomen vnius de centum vrbibus. Et certe absque hoc esset, dictio docta careret subiecto, cum quo coniungeretur. ] Cnossasque agitare pharetras Docta.

Sagittifera Ouid. lib. 1. Met. Deque sagittifera promsit duo tela pharetra.

Picta Id. lib. 4. Met. Salmaci vel iaculum vel pictas sume pharetras.

Cydonaea Id. lib. 8. Armaque, equosque habitusque Cydonaeasque pharetras.

Capax Id. lib. 9 Inque pyram structis, arcum, pharetramque capacem.

Scythica Id. li. 3. de Pont. Clausa tamen misi Scythica tibi tela pharetra.

Resonans Syll. lib. 12. Parrhasio plena tenet et resonante pharetra.

Apollinea Stat. lib. 6. Theb. Phocis Apollineae bellum puerile pharetrae.

Lycia Idem ibidem, Cetera plebs Lycijs gaudet contenta pharetris.

Leuis Idem, Pone leues portat pharetras, et cornua iussus.

Decorna Idem lib. 8 Arma loco splendent, clypei pharetraeque decorae.

Pendens Quint. Pendentesque humetis gestabant tela pharetrae.

Habilis Mant. Et spernens habilem gestare pharetram.

Immanis Claud. Frenaque et immanes pharetras, arcusque decoros.

Aurata Idem, Aurata donabitur ille pharetra.

Venatrix Idem, Maenalios arcus, venatricesque pharetras.

Hamata Pont. Formabas docilem hamatae se aptare pharetrae.



page 591, image: s591

Venenifica Idem, Arcumque, venenificamque pharetrarn.

Nitida Idem, Pulsarunt nitidae ac latus pharetrae.

Trux Idem, Telaque de pharetra seligit ipse truci.

Setosa Th Rad. Setosa ille pharetra toxicatas gerit sagittas.

Medica Marull. Non tot spicula Medicis pharetris.

Versicolor Stroz, pat Et pharetra accinctus versicolore puer.

Nitens Stroz sil. Et puero sua tela puer, pharetramque nitentem Monstrat.

Pendula Pumph Cornu flexile, pendulam pharetram.

Grauida Mirand Candida nec grauidae pulsabant terga pharatrae.

Agilis Petrarcha, Atque arcum, pharetramque agilem, citharamque solebat Illuc ferte.

Mucronigera Mant. Et quia fert arcus, mucronigeramque pharetram.

Thrax Idem, Thracem ensem, Thracemque pharetram.

Minax Barth. Ingentesque arcus, pharetraeque minaces.

Amazonia Virg li. 5. AEn. Alter Amazoniam pharetram, plenamque sagittis Threicijs.

Cnossia Prop. lib. 2. Et pharetra ex humero Cnossia vtroque iacet.

Eoa Prop. lib. 4 Siue aliquid pharetris Augustus parcet Eois.

Saeua Stat. in Achil. Et saeuis praemittat plectra pharetris.

PHARMACVM.

Adipsum Pluta. In Symposio septem sapientum vocat pharmaca [gap: Greek word(s)] et [gap: Greek word(s)] .

Paeonium Theod. Cir. Salutariaque illis ac paeonia pharmaca deferamus.

Salutare Id. Curare diligenter oportet, cisque salutaria pharmaca exhibere.

Auxiliare Idem, Salutaribus herbis vndecunque collectis, auxiliarevobis pharmacum concinnaui.

PHAROS.

Insula est Aegypti contra Nili ostia, a Nauclero Menelai ibidem sepulto nuncupata. In ea Ptolemaus rex AEgypti fecit turrim altissimam, inter septem orbis miracula connumeratam, talentis 800. non ad alium vsum quam nosturnos iges nautarum cursui ostendendos. Eius operis architectus fuit Sostratus Lucan. lib. 9 Ostendit Pharijs AEgyptia litora flammis.

Clara Val. Flac. lib. 7. [note: Interpres corrupte quidem, sed tamen aliter legit: Q. t. i. Lybeaetuens. Cario ex veteri suo codice legit: Qui portus Tiberine tuos, claramque, etc. ] Qui te iam Lilybaec tuens, claramque ferena Arce Pharon.

Palmifera Oui. l. 2. Eleg. Quae colis et Memphim, palmiferamque Pharon.

Excelsa Mirand. Hinc excelsa Pharos humili deiecta Simone.

Nocturna Mant. Tu nocturna Pharos, cuius de vertice lampas Ardet.

Ptolemaeea Propert. lib. 2. Et Ptolemaeeae litora capta Phari.

Nuda Archit. Nilique recessus, Et nudam sub sole Pharon.

PHARSALOS

Emathis Lucan. lib 6. Emathis aequorei regnum Pharsalos Achillis.

PHASELVS.

Fragilis Horat. lib. 3. Car. Fragilemque mecum Soluat phaselum.

Fictilis Iuuen. Sat. 15. Parnula fictilibus solitum dare vela phaselis.

Picta Virg. lib. Georg. Et circum pictis vehitur sua rura phaselis.

Curua Glareanus, Fac veniant curuis tua carmina Petre phaselis.

PHASIANVS.

Phasianae aues a Phasi Colchorum fluuio sumserunt nomen. Geminas ex pluma aures submittunt, surriguntque, Pediculis insestantur, et interimuntur


page 592, image: s592

quandoque, nisi sese puluerent. De his Mart. lib. 13. [note: al. Ar giua ps. trans portata carina. ] Argoa primum sum deiportata carina. Lanctant. Cernitur et mistam Phasidis imber auem.

Phasiacus, a phasi Colchorum fluuio. Stroz. pat. Phasiacis robur profuit alitibus.

Phasius Stroz, fil Seu perquitere phasias volucres.

Scythicus Iuuen. Sat. II. Et Scvthicae volucres, et phoenicopterus ingens.

PHASIS.

Phasis celehratissimus est Calchorum fluuius. Lucan. Colchorum qui rurae facit ditissima Phasit. Defluit in Euxinum mare.

Ponticus Col. l 9. Qui ponticum Phasim et Scythica stagna Moeotis eluant.

Limosus Ouid. lib. 7. Met. Contigerant rapidas limosi Phasidos vndas.

Niuosus Stat. lib. 12. Non vlla nurus. nec alunina niuosi Phasidis.

Ferus Idem lib. I. Syl Credas ad Taurum ferumque Phasim.

Horridus Idem, Quas Nilus sacer, horridusque Phasis.

Gelidus Idem lib. 2. Syl. Vinceret aspectu gelidi non Phasidis ales.

Colchus Seneca Hippol. An taurus Scythes, Colchusque Phasis?

Rapidus Val. Flac lib. 4. Sic demum rapidi venies ad Phasidis amnem.

Magnus Idem lib. 5. Magnus vbi aduersum spumanti Phasis in aequor.

Scythicus Stroz pat. A Scythico missas Phaside captat aues.

Coenosus Quint. Destinat ingentes coenosi Phasidis vndas Visere.

Barbarus Val. Flac. lib. I. Quid regio immanis, qui barbarus amnibus illis Phasis.

Altus Idem lib. 3. Finem cum Phasidis alti Transierit Perses.

Asper Claud. Calcabitur asper Phasis equo.

PHERECIDES.

Tragoedus Mant. lib. I de Cala. tem. Grex olim Syllae infestus vatique tragoedo.

PHILETAS.

Hic poeta floruit atate Philippi et Alexandri Macedonum. Praeceptor fuit Ptolemaei Philadelphi. Scripsit elegias et opigrammata. Suis carminibus celebrauit Battidem puellam, quam adamauit. Fuisse fertur corpore adeo tenui, vt necesse fuerit plantis eius plumbum adhibere, ne ventorum flatu raperetur. Polit. in Nutricia Nec Cous adhaec non sacra Philetas, Quamquam est ager, adest, quanquam vestigia lenta Fulta grauat plumbo.

Cous Ouid. lib. I Trist. Nec tantum Coo Battis amata suo.

Samius Theod. Doctiloquum vatem supero, Samiumque Philetam.

PHILIPP VS, Macedo.

Filius fuit Amynthae. Athenienses vicit per insidias. Penetrauit in Illyricum: Larissam vrbem cepit, Thessaliam aggressus est, et expugnauit nihil sibi timentim, Olympiadem Neoptolemi regis Molossorum in vxorem duxit Expupnauit Methonem vrbem Magnesiae, vbi dextrum amisit oculum. Phocenses diripuit et eorum ciuitates Olynthum vrbem, cuius custodes auro corruperat, deleuit. Arisbam vxoris suaepropinquum Epeiri regem regno deiecit. Byzantium obsedit: demum ad Pyraticam se conuertit. Scythiam velut praedo ingressus est, et strategemate superauit puerorum et feminarum viginti millibus captis: Thebanos perdomuit. Repudiata Olympiade ob stupri consuetudinem, Cleopatram Attali sororem duxit in matrimonium. Adextremun interfectus est a Pausania adolescente, natus annnos quadraginta septem.

Callidus Iuuen. Sat. 12. Biberat quo callidus emtor Olynthi

Animosus Mant. Quum caput Emathij proles animosa tyranni Extulit.

Foedifragus Idem, Dum foedera iungunt Cum duce foedifrago.

PHILISTION.

Ridiculus Mart. lib. 2. Mimos ridiculi Philistionis.



page 593, image: s593

PHILOCTETES.

Filius fuit Paeantis, cui Hercules moriens sagittas duas bydrae veneno tinctas reliquit: quarum vna vulneratus aerumnabili dolore excruciatus est, tandem tanien curatus a Machaone medico Is Petiliam oppidum condidit in Calabria.

Paeante satus Seneca, Accipe haec, inquit, sate Paeante dona.

Laertiades Oui li 13 Saxa moues gemitu, Laertiadaeque precaris.

Paeantiades Idem, Nec Paeantiadem, quod habet Vulcania Lemnos.

Paeantius Idem lib 5. Trist Paene decem totis aluit Paeantius annis.

PHILOMELA.

Pandion rex Athenarum. duas habuit filias, Prognen et Philomelam. Harum altera Progne nupsit T reo regi Thracum, suscepitque ex eo Ityn filium, quem postea interfecit, et marito comedendum apposuit is quod is Philomelam sororem suam, de qua nunc loquimur, stuprasset, cique ne proderet facinus, linguam abscidisset. Omnes demum commiseratione d orum in aues commutati sunt, T. reus in vpupam, Progne in hirundinem, Philomela in lusciniam.

Daulias, a Daulia Phocidis oppido, quod fuit olim sub ditione Terei. Ouid. in Epist. Sapph. Concinit Ismarium Daulias ales Ityn.

Pandione nata Idem lib 6. Met. Pandione natam In stabula alta trahit.

Pandionia Polit. Dant pandionias volucres, ter murmure placant.

Getica Stat li. 12. Geticae non plura queruntur Hospitibus rectis trunco, etc.

AEdonis, i Thracia, ab AEdone Thraciae monte. Seneca, Non quae verno nobile carmen ramo querula cantat AEdonis.

Flebilis Idem, Philomela suos, natumque sonat flebilis Ityn.

Atrica Pamph Sax. Carmine ni dulci fleret scelus Attica pellex.

Tristis Idem, Tristis et infandum flet Philomela nefas.

Ismaria, ab ismaro Thraciae monte Idem Dulcius Ismarie pellicis ore frui.

Garrula Stroz pat. Garrula vicinis carmen philomela sub vmbris Integrat.

Sibilans Sidon. Diluculo autem Philomelam inter frutices sibilantem.

Torua Idem, Seu vestros philomela torua planctus.

PHILOSOPHIA.

Argumentosa Theodoritus, Neque in argumentosa philosophia, neque in coniecturali Musica, sed in ipsius boni verique scientia philosophus versari debet.

PHILTRA.

Pallentia ui. li 2. de Arte. Nec data profuerint pallentia philtra puellis.

Ignea Remacl Et qui fauce vomunt ignea philtra boues.

Saeua Theocrit. Nunc iterum saeuis cantabo sedula philtris.

Morbida Valerian. Varan. Et morbida philtra Miscet corpotibus.

Tabida Remacl. Vlceribus tollens tabida philtra vagis.

Thessala Iuuem. Sat 6. Hic magicos affert cantus, hic Thessala vendit Philtra.

PHINEVS.

Phineus rex fuit Arcadiae ditissimus et admodum auarus, qui mortua vxore Stenoboe, ex qua Palaemonem et Phinea susceperat, duxit vxorem Harpalicem Borae filiam, [note: Zetes hic appellatus fuit: Zechus enim fuit louis filius ex Antiope, id quod supra quoque monuimus. ] Zeti et Calais sororem, cuius Harpalices suasu interfecit filios ex priore coniuge susceptos. Propterea dijs flagitium vlciscentibus immissae sunt harpyiae aues rapacissimae, cibos eius et mensam turpissime foedantes. Quas demum fugauerunt Zetus et Calais. De quibus Val. Flac li 4. sic inquit Nomen et Acteae Calais, Zetusque sororis Prosiliunt, Zetusque prior: quem cernimus, inquit: Tune ille Othrysiae Phineus rex inclytus orae? Tu Fhoebique comes, nostro dileste parenti?



page 594, image: s594

Cretus Agenore ldem, Non ego nunc magno quod cretus Agenore Phineusi.

Fatidicus Val. Flac. lib. 4. Litora fatidici poenis horrentia Phinei.

PHLEGETHON.

Furens Virg. in Culice, Nec timuit phlegethonta furentem ardentibus vndis.

Vastus Idem in Battarum, Et vastum phlegethonta pati.

Tartareus Sabellicus, Tartareo mersus sub phlegethonte iacet.

Saeuus Syll. lib. 13 Exundantibus vrit Ripas saeuus aquis phlegethon.

Ardens Idem ibid. Ardenti phlegethonte natat fornacibus atris.

Fumidus Stat. li. 4. Theb. Fumidus atra vadis phlegethon incendia voluit.

Apertus Val Flac li. I. In scrobibus cruor, et largus phlegethontis aperti.

Sonorus Claud. Phlegethonta sonorum Poscit.

Inamoenus Idem, Cocytus, phlegethonque vadis inamoenus.

Igneus Seneca Thyes Phlegethon arenas igneus totas agens.

Violentus Idem, Exitia supra nostra violentus fluat phlegethon.

Ater Idem, Phlegethontis atri regias animas vehet.

Auarus Codrus, Sub pedibusque minas posuit phlegethontis auari.

Rapidus Stroz. fil Spe vana elusos, rapidi. Phlegethontis ad vndas.

Stygius Pamph Corpora multa virŻm Stygij Phlegethontis ad amnem.

Niger Idem, Tartareas nigro de Phlegethonte vocat.

Infernus Mant Christus abinferno postquam phlegethonte reuersus.

Flammeus Idem, Flammeus obscuros Phlegethon persuscirat ignes.

Taenarius Idem, Taenarium penetrat subter Phlegethonta virago.

PHLEGMA.

Salsum Codr. Vrc. Salsum phlegma sapit, sed caerula bilis acerbum.

Aquosum Idem, At quipituita, vel aquoso phlegmate abundat. Duplex est erratum in dictione pituita.

Vdidulum Conrad. Quo phlegma vdidulum suum reforbet.

PHLEGRA.

Locus est in Thessalia, in qua Gigantes a loue fulminati sunt.

Tumida Stat li 10 Quaenam spes hominum tumidae post praetia Phlegrae?

Vetus Mant. Fulmine deiectos, vetetisque incendia

PHOCAE.

Phocae pisces sunt, qui a. a mugitu boues marinae dicuntur. Teguntur pilis et corio. Pariunt in terra pecudum more, et coeunt instar canum. In somn mugiunt, vnde, et vituli meruerunt nomen. Spirant et dormiunt in terra. Pelles carum non tanguntur de caelo, teste Plinio. Laur, Lippius, Carpe soporiferam pennam, pellemque rigentem; lam dormi, et nusquam fulmina torta time.

Turpes Virg li. 4 Georg Armenta et turpes pascit sub gurgite phocas. Deformes lirixius.

Deformes Brixius, Deformes fugiunt phocae.

Immanes Val. Flac. lib 3. Phorcys, et immanes intorto murice phocas.

Taetrae Pont. Aspidum ad Syrtes genus atque taetras In mare Phocas.

PHOCIS.

Regio est inter Atticam et Boeotiam, in qua Delphi oppidum fuit, item fons Castalius. Cephisus amnis, mons Parnassus, et Apollinis, templum.

Trifida Stat li I Theb. Trifidaeque in Phocidos arce Longaeuum implicui regem

Sonora Idem lib. II. Vbi Phocidos arma sonorae, Euboicique duces.

Larga Marull. Parnassusque, biceps, facundaque flumina largae Phocidos.

Obliqua Seneca in Her. Fur. Quicquid vberi cingit solo Obliqua Phocis.

Humida Mait. Hippocrenaeis Phocis parit humida lymphis.

Parua Idem, Sicut apud Delphos in parua Phocide.

Aonia Idem, Postulat Aoniae Phocidis arua petat.



page 595, image: s595

PHOCVS.

Aeacides, AEaci filius. Oui lib. 7. Excipit AEacides illos in lumine Phocus.

Nereius Idem ibid. Tum vero iuuenis Nereius omnia quaerit.

PHOEBAS.

Dicuntur Phoebei sacerdotes. Vide rationem horum epithetorum in dictionibus Luna et Diana.

Effrena Seneca, Effrena Phoebas entheas laudes quatit.

PHOEBE.

Aurea Virg. li. 2 Georg. Ventus erit, vento semper rubet aurea Phoebe.

Latonia Col. Nec tam nubiuago Borea Latonia Phoebe.

Innupta Ouid. lib. I. Met. Exuuijs gaudens, innuptaeque aemula Phoebes.

Iaculatrix Id. in Epi. Acont. Haec tibi me in somnis iaculatrix scribere Phoebe.

Lucida Idem in Ibin, Nec tibi sol clarus, nec sit tibi lucida Phoebe.

Gelida Architr. Accendis gelidam sine fratris lampade Phoeben.

Nemoralis Stat. li. I. Syl Haec domus AEgeriae nemoralem adiungere Phoebem.

Clara Manil. Et veluti claram Phoeben in funere lugent.

Candida Seneca, Remeare bigas candida Phoebe.

Nocturna Pont. At si nocturnam Phoeben, rorantiaque astra.

Innuba Idem, Accendit Cytheraea ignes atque innuba Phoebe.

Menstrua Polit. Quidque silens moneat, quidque inter menstrua Phoebe.

Pallida Mich. Angl. Qua phoebe pallida flammas Accipiat.

Vaga Mant. Et vaga perlustret Phoebe duodena quotannis Sidera.

Argentea Idem, Nox erat, et phoebe gelidis argentea bigis.

Pulcra Andr. Ammon. Gratius Titan solito refulsit, pulcraque Phoebe.

Latmia Barth. Quas nec tutata est pereuntes latmia Phoebe.

Velox Idem, Iunxerat interea velox ter cornua Phoebe.

Humida Idem, Altoque polo volat humida phoebe.

Multiuaga Idem, Iunctaque multiuagae rapimus confinia Phoebes.

Titauia Idem, Ingentemque sinum laxat Titania Phoebe.

Roscida Egnat. Roscida noctiuagis astris labentibus Phoebe.

PHOEBVS.

Quae prius de Apolline dicta sunt, facilem prabent sensum et intellectum horum epithetorum.

Aureus Virg. de Ort. sol. Phoebus Atlantaeis e fluctibus aureus orbem Sustulit.

Candens Idem lib. 8 Ipse sedens niueo candentis limine Phoebi.

Roseus Id. l. II. Ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Ibero Tingat equos.

Fatidicus Lucan. lib. 5. Delphica fatidici reserat penetralia Phoebi.

Calidus Idem lib 6. Imbribus et calido producunt nubila Phoebo.

Tener Colum. Dum Phoebus tenerac tenera decumbit in herba.

Augur Horat. in Car. sac. Augur. et fulgente decorus arcu Phoebus.

Insignis Ouid. Crinibus insignem quis acuta cuspide Phoebum Instruat.

Canorus Idem lib. 3 de Arte, Talis es assumta Phoebe canore lyra.

Laurifer Idem ibid. Visite laurifero sacrata palatia Phoebo.

Saluber Idem lib. 3 de Remed. Vt faueas coeptis Phoebe saluber ades.

Terrificus Stat. lib. 3. Theb. Terrificique aberit [note: Modius legit, dementia: deque furore, quo se poetae ab Apolline corripi iactitant, intelligit. ]

clementia Phoebi.

Doctus Idem lib. 5. Syl. Et Pallas, doctique cohors Heliconia Phoebi.

Lauriger Mart. lib. 9. Vos me laurigeri parasitum dicite Phoebi.

Fatificus Claud. Pectora fatifici stimulis ignescere Phoebi.

[?]ultifidus Idem, Multifidusque ruat centum per pectora Phoebus.



page 596, image: s596

Parnassaeus Ruff. Fest. Vt Parnassaeo munus inemorabile Phoebo

Coruscans Idem, Flammigero Phoebus temone coruscans.

Potens numeris Auson Phoebe potens numeris, praeses Tritonia bellis.

Auricomus Marc. cap. Phoebus et huc vocitetur auricomus.

Sagittarius Idem, Hinc quoque sagittarius, hinc quoque vulnificus:

Flammilucus Idem. Currum Delium subuehebant anheli flammilucis alipedes:

Palatinus Calph. Sacra palatini penetralia visere Phoebi.

Ephebus Sidon. Saturnus profurgus, vaga Cynthia, Phoebus ephebus.

Candidus Pont. Ipse tuam coluit candide phoebe lyram.

Actiacus Volit. Sacra illam Actiaco tenuere palatia Phoebo.

Lycius Idem, Felix grata domus Lycio Beniuenia Phoebo.

Rutilans Codr. Aut louis, aut Phoebi rutilantis lumen habendum est.

Sagittifer Idem, Luna sagittiferi iam bis soror aurea Phoebi.

Salutifer Idem, Si non grauaris phoebe salutifer.

Sonorus Idem, Si non grauaris Phoebe salutifer.

Sonorus Idem, Phoebe quid restas? citharam sonorus sume.

Sublimis Stroz. pat. Sublimisque pari quamuis discrimine Phoebus.

Purus Idem, Qua puri quondam radios imitantia Phoebi.

Crinitus Pamph. Nec sacra crinitus pro Ioue Phoebus agit.

Velox Idem, Curru peruolat ecce clara Phoebus Velox sidera.

Calescens Idem, Atque calescentis caelesti lumine Phoebi.

Intonsus Idem. Intonsi citharae neruos, et laurea Phoebi Serta.

Nitens Idem, Phoebi perspicuum iubar nitentis.

Nitidus Idem, Non leuat vt nitido certantia lumina Phoebo.

Igneus Sabell. Igneus interea Phoebus prodibat ab Indis.

Vaniloquus Mirand. Delphica vaniloqui cantata oracula Phoebi.

Radiosus Conrad. Tunc micat pulcro radiosus. orbe Phoebus.

Lucifluus Idem, Qualis Phoebus. agit lucifluam rotam.

Calens Idem, Miraris campos liquidos, Phoebumque calentem.

Clarus Idem, Siderum cursus, et amoena clari Lumina Phoebi.

Rubicundus Idem, Bis per obliquum roseam reduxit Lampadem Phoebus rubicundus.

Feruidus Idem, Feruidi phoebi caput expauescens.

Ignifluus Idem, Ignifluum remeare phoebum.

Omnimouens Idem, Gignitur omnimouente Phoebo.

Roscidus Idem, Obruat fessos socio labore roscidus Phoebus.

Vagans Idem, Qui cupis Phoebum roseum vagantem Nosse.

Lucidus Idem, Lucidum Phoebum, et nitidas sorores.

Flammiger Quint. Sua flammigero das lumina Phoebo.

Rapidus Mat. Circum ignes rapido contraria Phoebo.

Delphicus Cleoph. Destituuntque tuos Delphice Phoebelares.

Gomatus Angl. Et Lycio celeber Phoebe comate solo.

Ardens Mant. Atque sub ardenti sonitum dabat area Phoebo.

Clarius Idem, Hinc Ammoins opus, Clarijque oracuia Phoebi.

Mitra Idem, Tunc veteres diui Phoebus, quem persica Mitram Lingua vocat.

Vagus Cantal. Dum vagus Herculei torrentia terga leonis Phoebus adit.

Genialis Faust. Da mihi, da graciles genialis Phoebe camoenas.

Coruscus Bapt. Pius, Fulmina cum radijs, phoebe corusce tuis.

Comosus Idem, Et radijs cedis Phoebe comose tuis.

Titanius Idem, Quum micat Eoo Phoebus Titanius axe.

Decorus Hier. Ang. Sunt hederae et lauri Phoebe decore tuae.

Actius Prop. lib. 4. Actius hinc traxit Phoebus monumenta.



page 597, image: s597

PHOEMONOE.

Arcana Stat. lib. 2. Syl. Refertque, arcana pudicos Phoemonoe fontes.

Vaga Lucan li. 5. Phoemonoen errote vagam, currisque vagantem.

Sed hoc in loco alterius phoebadis nomen est.

PHOENIX.

Phoenicem vnum in toto orhe habet Arabia, aquilae magnitudine, auri fulgore circa colla cetera purpureum cauda caerulea, roseis pennis distinsta, facie cristis ornata, et plumeo apice caput honestante. Quorundam est opinio, neminem exstitisse, qui viderit vescentem. Sacer est Soli, hinc vocatur Titanius et soligena. Viuit annos 660 Senescens casia turisque surculis constituit nidum, quem odoribus replet, et super emoritur. Ex osibus deinde et medullis nascitur vermiculus, inde fit pullus, qui priori funeri iusta reddens, totum nidum defert in vrbem quandam Panchaiae, Soli sacram, ibique in ara deponit. Plinius ait, alltum fuisse phoenicem in vrbem Romam Claudij principis censura, anno vrbis 800. Mart. lib. 6. alludit ad nidum huius volucris, dicens: Quod semper casiaque cynnamoque, Et nido niger alitis superbae Fragras.

Reparabilis Virg de atat. anni. Multiplicat nouies phoenix reparabilis ales.

Viuax Stat. lib. 5 Syll Quae sibi prosternat viuax altaria phoenix.

Nobilis Plin. lib. 10. Et ante omnes nobilem Arabiae Phoenicem.

Pharius Stat lib. 2. Syll. Et Cilicum messes, Phariaeque exempta voluctis Cynnama.

Longaeuus Claud. Quicquid ab externis ales longaeua colenis Colligit.

Vnicus Idem, Vnicus extremo phoenix procedit ab Euro.

Auis Solis, prius positum.

Gangeticus Auson. Nec quia mille annis viuit Gangeticus ales.

Assyrius Stroz, pat. Assyrieaque parem volucri mirabitur aetas.

Soligena Bapt Pius, Malo ego soligenae phoenicis fata subire

Titanius Claud Haec fortunatus nimium Titanius ales Regna colit.

Viuidus Idem, Par volucer superis stellas qui viuidus aequat Durando.

Alunnus Phoebi Idem, Dictisque pium solatur alumnum.

Aeternus Idem, Parturiente rogo curis natura laborat AEternam neperdat auem.

Flagrans Idem, Sed regis iter fragrantis adorant.

PHOENIX.

Amyntorides, quia filius fuit Amyntoris caecus. Oui. in Ibin, Id quod Amyntorides, videas, trepidusque minister Praetentes baculo luminis orbus iter.

PHOLOE.

Mons est Thessaliae, in quo habitabaut Centauri. Claud. Prostratis rubuit rubigenis Pholoe.

Opaca Stat. lib. 3 Theb. Vnus vt ex syluis Pholoes habitator opacae.

Niuosa Sidon. Passim per Pboloen iacet niuosam.

PHREN ESIS.

Furiosa Serenus, Et vitio cerebti phrenesis furiosa mouetur.

PHRYGES.

Primigenij, Mortalium primi. Apul lib. II. de Asin. aur. Inde primigenij Phryges Pesinunticam nominant domini matrem.

Semiuiri Virg. lib. 12. Semiuiti Phrygis et foedare in puluere crines.

PHRYXVS.

Poetae dicunt Phryxum et Hellen eius sororem, Athamantis patris furorem et insidias nouerae fugientes arietem conscendisse, eoque vectore intrasse mare. Hellen decidisse in Pontum, Phryxum Colchos peruenisse incolumem, et arietem Ioui immolasse.



page 598, image: s598

Nubigena Col. Mox vbi nubigenae Phryxi, nec portiror Helles.

Aequoreus Stat. lib. 5. Theb. Gentibus aequorei redierunt vellera Phryxi.

Profugus Val. Flac lib I. Profugo quin agmina iungere Phryxo.

Aeolius Idem lib. 6. Nec minus AEolij proles Aetia Phryxi.

Portitor Helles Archit. Nam librae suscipit horas portitor Helles.

Haec nihil huc faciunt: non enim Phryxus, sed aries Phryxi, portitor Helles fuit.

PHTHISIS.

Improba Serenus, Si vero phthisis annosa sedet improba morbo.

PHYAX.

Saeuus Ouid. lib. 4. de Pont. Nec vincet Cyclops saeuum feritate Phyacem.

PHYLLIS.

Phyllis filia fuit Lycurgi regis Thracum, quae agre ferens se relictam et spretam a Demophoonte silio Thesei, quem vnice deperibat, et ab expeditione Troiana redeuntem hospitio susceperat, vitam laqueo praefocauit, in amygdalum postea, vt fabulantur poeta, conuersa.

Rhodopeia Ouid. in Epist. Phyllid. Hospita Demophoon tua te Rhodopeia Phyllis.

Threicia Mant. Illud Threiciae de Phyllidis arbore tractum Vimen erat.

Sithonis, id est, Thracia. Ouid. in Epist. Demoph. Nec quaeris caussas

Sithoni dura morae.

Misella Pamph. Coniunx vt miseri misella Phyllis.

Frondosa Quint. Frondosaque Phyllis parturit.

Hoc epitheton de amygdalo arbore accipiendum est.

Impatiens Mant. Nec Niobem, nec te coniunx priameia, nec te Impatiens Phyllis.

Misera Calent. Nec miserae Phyllidis arbor abest.

Diues Phyllis apud Ouid. Demophoontem alloquens, Cuius opes auxÍre meae, cui diues egenti Munera multa dedi, multa datura fui.

PIACVLVM.

Dirum Mant. Mitteret haec sceleri tam dira piacula nostro.

PICA.

Improba Mart. lib. I. Improba Cecropias offendit pica querelas.

Salutatrix Idem lib. 7. Pica salutatrix si tibi Lause placet.

Loquax Idem lib. 14. Pica loquax certa dominum te voce saluto.

Garrula Pamph. Rauci garrula pica fori.

Diserta Faust. Promit et humanos pica diserta sonos.

Rostricen Barth. Loch. Rostricines quaenam petulantia picas Fecerit.

PICEAE.

Pingues Mant. HÓc piceae pingues, odiosa colubris Fraxinus.

PICVS.

Picus auicula est aduncis vnguibus arbores excauns, in quibus pullot educat. Pica dissimilis est pico. Eodem die commutat voces. Nidificat in arboribus, parit oua 9. expressior est loquacitas, quam psittaco, adamat verba, quae loquizur: nec discit tantum, sed diligit. Emoritur vista difficultate verbi. Et nisi subinde eadem audiat, memoria fallitur. Plin. ait cas faciliuns discere, quae glande vescuntur, et qui non habent digitos in pedibus, nulla tamen duobus primae vitae annis. Omnibus lata lingua, qua sermonem imitantur humanum. Ouid. lib. 5. Met. Institerant ramis imitantes omnia picae. Idem, Nunc quoque in alitibus facundia prisca remmansit, Raucaque garrulitas studiumque [note: al. ina ne. ] immane loquendi.

Laeuus Horat. lib. 3. Carm Teque nec laeuus vetet ire picus.

Martius Ouid. lib. 3. Fast. Martia picus auis gemio pro stipite pugnans.



page 599, image: s599

Rostricanus Tho Rad. Ferocissimae bestiae gubernanti suberat pico rostricano.

Audax Mant. Audax Picus in auspicijs auis obseruata.

PIERVS.

Diues Ouid. lid. 5. Met. Pierus has genuit Pellaeis diues in aruis.

PIEAS.

Mitis Ouid. lib. 3. Trist. Quod pro te voneam, miti pietate mereris.

Egregia Stat. lib 5. Namque egregia pietate meretur.

Sancta Seneca Theh. Sancta si pietas placet.

Eximia Idem, Pietate nati factus eximia deus.

Humana Stroz. pat. Quam neque proposito pietas humana nefando Arcebat.

Officiosa Idem, Et quicquid pietas osficiosa valet.

Clemens Pamph. Quem locum clemens pietas habebit.

Inermis Mant. Militat casus pietas inermis Tuta per omnes.

Casta Pacificus, Cogit et vt casta se pietate colat.

Cana Bapt, Pius, Consortemque tori canae pietatis Iulum.

Tenera Mant. Et tenera impositos pietate pheretro.

Morigera Idem, Et iam morigera superos pietate colebat.

Illustris Theod. Qui illustri pietate viguerunt.

PIGRITIA.

Iners Lud. Big Non sit locus vllus inerti Pigritiae.

Lenta Mart. lib. II. Arguimur lentae crimine pigritiae.

Delicata Sidon. Quum delicatae pigritiae tuae plus poterit impendi.

Crispa Mant. Malignum Crispa supercilium, pallens, impexa capillos, Os immunda, manus illota, cadente saliua Barba madet, pluit imbriferis de naribus humor.

PILA.

Volubilis Apul lib 2. Pilae volubilis instabile vestigium.

Rotunda Quint Pila namque rotunda recussis Icta salit baculis.

Leuis Ouid. lib. de Arte, Reticuloque pilae laeues fundantur aperto.

Saxea Mant. His dictis venit ecce sonans faxea caelo.

Plumbea Idem, Tonet elato pila plumbea fumo.

Sulphurea Idem, Traiectaque terga Sulphureae Stridore pilae.

Fulminea Idem, Auersura periculum, fulmineasque pilas.

PILATVS. quaere infra pag 636. PILEVM.

Textile Apul. lib II Vidi simiam pilo textili.

PILI.

Fruticantes Sidon. Pilis intra narium antra fruticantibus.

PIMPLA.

Virens Salm. Quicquid Pimpla virens, bicepsque saltus.

Pieria Mant. Venit ad Eurotae lauros, Pimplamque remisit Pieriam.

PINDARVS.

Pindarus, princeps fuit Lyricorum apud G acos, floruit AEchyli temporibus. Scripsit lingua Dorica, Olympia, Pythia, Nemeaea, Isthmia. Primas meruit inter nouem Lyricos, quorum heac sunt nomina: Alcaus, Sappho, Stesichorus Isychus, Bachylides, Simonides, Alcman, Anacreon, et Pindarus ipse. Alexander quum Thebas euerteret, et in omnes saeuiret sine discrimine, Pindari vatis penatibus parci iussit. Exspirasse fertur ohdormiscens in gremio pueri adamati, Valerio teste. Quintil. lib. 10 Instit. orat de eo sic inquit: Nouem fere Lyricorum longe Pindarus princeps spiritus magni ficentia, sententijs, figuris, beatissima rerum, verborumque copia, et veluti quodam



page 600, image: s600

eloquentiae flumine, propter quae Horatius cum merito credidit nemini imitabilem.

Thebanus Theodor. Cyren. Thebanus etiam Pindarus fatum ac fortunam valere iubens.

Athriuagus Rapt. Pius, Quale vel Athriuagus sublimi Pindarus ore Auritis quondam lusit Hamadryadis.

PINOVS

Celsus Seneca, Qua celsus astris inserit Pindus caput.

Thrax Idem Her. Fur. Aut omne Pindi Thracis excidam nemus.

Niualis Idem, Pindi niualis vertice, aut Nyfaeiugis.

Pinnifer Pamph. Celsaque pinniferi tremuere cacumina Pindi.

Gelidus Mirand. Qui gelidum versabant vomere Pindum.

Nubifer Faust. Nubifero maior Pindo miretur Olympus.

Perrhebus, a Perrhebe vrbe, vel Perrhebis Thessaliae populis, qui Lapitharum potentia fracti, profugerunt in loca montana vicina Pindo Thessaliae monti. Propert. lib. 3. Aut cur Perrhebi tremuere cacumina Pindi.

PINETVM.

Nucliferum Pont. Arbuteisque comis et nucliferis pinetis.

Virens Mant. Frigida pinetis Alpina virentibus ora.

PINVS.

Pinus arbor non floret Foliau habet capillata, quae non decidunt Firmissima est aduersus cariem et tineas. Vmbra eius necat germina. Sterilescit, si quis cacumen auferat, nec tamen emoritur Eius erucae. vocantur pyrocampae Excusa nullam remittit soholem, sed prorsus emoritur. Propterea Croesus (vt est apud Herodotum in Erato) minabatur se. esstirpaturum Lampsacenos pini in morem. Aptissima est nauigijs Frequens est in Atlanie, Ida, Lyceo, Simoente, Manalo et Othry Sacra est Cybelae Pinaster vocatur syluester pinus a medio ramosa, vt pinus in vertice. Copio siorem parit resinam. Folia babet praetenuia, et mucrone aculeria, quae non amittit.

Nautica Virg in Buc. Nec nautica pinus Mutabit merces.

Florida Idem in Culi. [note: Scaliger legit, Buphthalmusque: quidam libri mendose hahent pro Pinus Picris, quae inter decicatos flores locum habere nequit. Pinus vero hic non arbor est, sed [gap: Greek word(s)] quam Columella inter flores, Apollodorus etiam inter [gap: Greek word(s)] ponit. ] Bumastusque virens, et semper florida pinus.

Syluestris Colum. li. 5. Recte etiam faciunt ad eam rem syluestres pinus.

Semper virens Idem lib. 10. Itemque semper virens pinus et minor ilex.

Pontica Horat. li. I Carm. Quamuis pontica Pinus Syluae filia nobilis.

Hirsuta Ouid. lib. 10. Et succincta comas hisutaque vertice pinus.

Acuta Idem lib z de Arte, Quasque tulit folio pinus acuta nuces.

Amans litora Syll lib. 10 Deuoluunt queicus, et amantem litora piuum.

Procera Ennius apud Macrob. Pinus proceras peruertunt.

Conigera Carull. Quercum aut conigeram sudanti cortice pinum.

Odora Stat. lib 6. Theb. Hinc audax. abies, et odora in vulnere pinus.

Caua Val. Flac lib. I. Volat immissis caua pinus habenis

Garrula Nemes Sed nobis ne vento garrula pinus Obstrepat.

Multifica Seneca, Multificam: iam tempus erat succendere pinum.

Capillata Tho. Rad. Litorea myrtus, Capillata pinus.

Cybeleia Faust velut lentum pinus Cybeleia vimen.

Berecynthiaca Mich. Angl. Et Berecythiacae fastigia pinus.



page 601, image: s601

Conifera Mant. Coniferas pinos, et odoriferas cyparissos.

Picea Idem, Et piceas alij pinos, et odora cupressi Robora.

Pinguis Idem, Frondibus et pini pingues, et myrtea sylua.

Nutans Bapt, Pius. Vertice nutantes pinos.

Ardua Claud. Ardua Caucaseo nutat de vertice pinus.

Alta Archit. Hic pinus graciles succingitur alta capillos.

PIPER.

Rugosum Cleoph. Vestit rugosum saepe Thalia piper.

Mordax Quint. Fragrantia tura, piperque mordax.

PIRITHOVS.

Ixionides Ouid. lib. 8. Hac Ixioindes, illa Troezenius heros.

Ixione natus Idem ibid. Spretor erat mentisque ferox Ixione natus.

Audax Stat. lib. 8. Theb. Tentat et audaci Theseus iuratus amico. Theseus cum pirithoo amicitiam iureiurando confirmauit, auctore Plutarcho, quae nunquam diuelli potuit.

PISA.

Vndosa Stat. lib 3. Theb. Et vndosae qui rusticus accola pisae.

Hetrusca Mant. Atque per Hetruscae fruticantia pascua pisae.

PISAE.

Alpheae Virg. lib. 10. Hos parere iubent Alpheae ab origine pisae.

PISCATOR.

Sollers Syll. lib. 5. Haud secus ac vitreas sollers piscator ad vndas.

Hamigerm, vt Petrus a Guill. Cast. dicitur, vbi ait: Porrigit hamigeri de fore pensa senis.

AEquoreus Claud. Sic attonitos ad litora pisces AEquoreus populator agit.

PISCATVS.

Hamatilis Plaut. in Rud. Post id, piscatum hamatilem et saxatilem aggredi.

PISCINA.

Marina Mart. lib. 12. Qualem marinae misit aura piscinae.

PISCIS.

Aquosus Ouid. lib. 10. Piscique aries succedit aquoso.

Fluuialis Colum. lib. 9. Dulcibus aquis fluuiales clauderent pisces.

Mutus Horat. lib. 4. O mutis quoque piscibus Donatura cygni, si libeat, sonum.

Vagus Idem lib. 2. Serm Angustoque vago pisces vrgere catino.

Squamiger Lucr. li. 1. Squamigerum genus, et volucres, erumpere caelo.

Saliens Quid. lib. Met Decipere, et calamo salientes ducere pisces.

AEquoreus Idem lib. 10. Tertius aequoreis inclusum piscibus annum.

Tortilis Idem lib. 13. Vltimaque accipiat quod rortilis inguina piscis.

Piniger Idem, Cruraque pinigero curuata nouissima pisce.

Edax Idem li. 1. de Rem. Vel quae piscis edax auido male deuorat ore.

Caeruleus Stat. li 9. Qualis caeruleis tumido sub gurgite terror Piscibus.

Auidus Mart lib. 4. Sic anidis fallax indulget piscibus hamus.

Amnigena Val Flac. li. 5. [note: Carrio ex veteri manuscripto legendum censet: Quid sic a. m. Choaspen. ] Cum sic amnigenam mitere choassen?

Squamifer Mant Squamiferum forsan noluit si mandere piscem.

Vndicola, a medicitur, vt pistris a Ruffo Festo scribente, Et pistrim vndicolam, leporis qua tenditur aluus.

Fluctigena Idem, Fluctigenae speciem monstri super inuehit auster.

Flucticola, dictione Sidonij Apollinaris.

Vndiuagus Str. pat. Nunc libet vndiuagos demissis fallere pisces Retibus.



page 602, image: s602

Saporus Conrad. Cuncta exsuperans saporo Flumina pisce.

Vitreus Augur. Et vt sub vndis vitrei pisces natant.

Fluctiuagus Petrar Fluctiuagosque alius numerans sub gurgite pisces.

Cupidus Faust. Ac veluti cupidus fallacem piscis ad hamum.

Squamosus Idem, Dum fuerint lato squamosi gurgite pisces.

Naitans Idem, Festaque percurtunt natitantes flumina pisces.

Marinus Theod. Neque animaduerterunt marinis piscibus quaquam, etc.

Fugitiuus Iuuen Sat. 4. Non dubitaturi fugituum dicere piscem.

PISIDAE.

Feroces Claud. Vtrique propinqui Finibus obliquis Lydi Pisidaeque feroces.

PISTOK.

Farinulentus Tho. Rad. Farinulento cinere sordide candida.

PISTRIX.

Fera Cic. in [?]rat. Occidit Andromache clarum caput. et fera pistrix Labitur.

PITANE.

Vrbs est AEolca, patria Archesilai philosophi.

AEolia Ouid. lib. 7. Met. AEoliam Pitanen a laeua parte reliquit.

PITHO.

Facunda Lud. Milet. Huius in ore lepos talis, facundaque Pitho, Qualis in arguta voce Periclis erat.

PITTACVS, quaere infra pag 639. PITVITA

Molesta Horat. Praecipue sanus, nisi quum pituita molesta est.

Humida Mant. Stomachi quos humida crudi Pituita infestas.

Mala Catull. Mucusque, et mala pituita nasi.

PIX.

Naricia Claud. Nariciae picis, aut Actaei mellis Hymentti.

Idaea Virg. lib. 3 Georg Idaeasque pices, et pingues vnguine ceras.

Liquida Colum. Pice liquida et oleo colligatur.

Dura Idem, Picis durae pondo vicena quina satis.

Cruda Idem, Quod est genus crudae picis.

Coracina Pallad. Rutill. Alij coracinam picem contra formicas in arbore suspendendam esse confirmant.

Atra Ouid. lib. 12. Totus pice nigrior atra.

Illyrica Mich. Angl. Nigrior Illyrica Nariciamue pice.

Pinguis Syll. lib. 1. Sed cetera pingui Victa pice.

Vapida Persius Sat. 5. Exhalet vapida laesum pice sessilis obba.

Indica, Asia, inquit Plinius. picem Indicam maxime probat, Graecia Piericam.

PLACENTA.

Placenta, libum est farinaceum caseo et melle conditum.

[note: cal ponore. ] Mellita Horat. lib. 1. Epist. Pane egeo, iam mellitis potiÍre placentis.

Dulcis Mart. lib. 7. [note: al Dulcis. ] Dulci placenta sordidam linit mappam.

Fatua Idem lib 11. Hinc pistor fatuas facit placentas.

Picentina Pamph. Non alicae panes, non quas tibi terra placentas Picentina dedit.

Tenera Codrus, Pistoris teneras ferent placentas.

Saccaria Herm. Barb. Scito saccarias tuas placentas non modo salutares, etc.

PLAGA.

Hians Apul. Fasciolis hiantes vincire plagas.

Maligna Pont. Vulnus et insani plaga maligna ioci. Insanabilis Lactant. AEgyptum deus insanabili plaga liberauit.



page 603, image: s603

Nefanda Iuuencus, Vertice, et in sancto plagis lusÍre nesandis.

Crudelis Mant. Ore cruentum, et plagis crudelibus haustum.

Sonans Auson. Nec te clamor plagaeque fonantes, Nec matutinis agitet formido sub horis.

PLAGA. RETE.

Teres Horat lib. 1. Carm. Seu rupit teretes Marsus aper plagas.

AEtola Idem lib. 1. Epist. Quotiesque educet in agros AEtolis onerata plagis iumenta.

Nexilis Oui. li. 2. Met. Nexilibusque plagis syluas Erymanthidos ambit.

Nodosa Idem lib. 6. Fast. Nodosasque caua tendere valle playas.

Mollis Mart. lib. 1. Ibi illigatas mollibus damas plagis.

Dolosa Adr. Card. Extendunt alij plagas dolosas.

PLANCTVS.

Saeuus Lucan. lib. 2. Exigit ad saeuos famularum brachia planctus.

Tristis Val. Flac lib. 3. Tristi sileant ceu cetera planctu.

Peruigil Idem, Dissona peruigili * cantu iuga.

[note: Carrio legit, planctu vada. ] Segnis Claud. Nec seguibus vndae Planctibus, aut vanis mitescunt flumina votis.

Illisus Seneca Her Fur. Pectora illoso sonent Concussa planctu.

Femineus Idem, Clamore ad astra Cum femineo mistus planctu.

Flebilis Idem, Matres Latinae flebiles planctus dabant.

Foedus Stroz. fil. Et foedo incestar mortalia planctu.

Querulus Conr. Querulis qui feriant sidera planctibus.

PLANGOR.

Vlulabilis Apul. Vlulabili cum plangore ad eam statim prosilit.

Saeuus Stat. li. 1. Theb. Ipsa vltro saeuis plangoribus amens Tecta replet.

PLANICIES.

Supina Tho Rad. Camporum supinam planiciem viserem.

Aperta Egnat. Liber aperta Planicre dispersus eques.

Aprica Claud. Quos inter aprica Planicie, Cererique fauet.

Vasta Adr. Card. Vasta planicie nihil videres.

PLANTA PEDVM.

Tenera Virg. in Buc. Ah tibi ne teneras glacies secet. aspera plantas.

Niuea Claud. Niueae delibant aequora plantae.

Mollicula Tho Rad. Molliculae plantulae incessibus molliculis aptissimae.

Pernix Mant. Plantis pernicibus Euros vincere.

PLANTA.

Ferax Virg. lib. 2. Georg. Deinde feraces Plantae immittuntur.

Odorata Colum. Nunc et odoratae peregrino munere plantae.

Roborea Pall Rut. Planta roboreas supponentur stationibus equorum.

PLATANVS.

Platanus arbor late spargit ramos, sterilis est, nec ad alium vsum olim adamabatur, quam vmbrarum quibus adeo placuit, vt mero infuso enutriretur. Hinc genialis vocatur a poetis. Sub ea celebrabant conuiuia. Nam Plin. li. 12. cap. 1. scribit, Licinium Murianum ter consulem sub vna fuisse epulatum cum duodeuicesimo comite, et Caium principem sub alia cum quindecim conusuis. Poetae fabulantur Iouem cum Europa sub platano concubuisse. Non est alia maior eius commendatio, quam solem arcere astate, hieme admittere. Idem Plin. scribit, Antandri planum circumdolatis iam lateribus reuiruisse, et vitae fuisse redditam. Haec arbor cito germinat, lata habet folia. Iucunda est eius vmbra. Erat in vsu apud Romanos in villa, aut hortis vrbanis, ad vmbras in


page 604, image: s604

ambulationum, quae ad ocium literarum primum inuenta sunt. Iuuen. Sat. 1. Frontanis platani, conuulsaque marmora clamant.

Sterilis Virg. lib. 1. Georg. Et steriles plarani malos gessÍre valentes.

Insignis Pallad Rut Insignes folijs platanos, felicia mentis Brachia.

Vmbrans Idem, Vmrantes platanos, et iniquam robore prunum.

Procera Apul. Poteris sub illa procetissima platano te abscondere.

Alta Ouid. 13. Met. Nobilior pomis, platano conspectior alta.

Syluestris Nemes Syluestris nunc te platanus Meliboee susurrat.

Lata Tho. Rad. Latissima platanus, bicolor populus.

Genialis Faust. Explicat hÓc frondes platanus genialis opacas.

Frondens Mirand. Inter frondentes platanos, myrtosque salubres.

Comans Mant. Gratior et platanos addi iubet vmbra comantes.

Vmbrifera Homerus apud Ciceronem, Sub platano vmbrifera fons vnde emanat aquarum.

Nutans Capull. Non sine nutanti platano, [note: Scaliger legit laetaque. ] lentaque sorore.

Opaca Adr. Card. Densa sub platano, et comis opaca.

Vidua Mart. lib. 3. Viduaque platano, tonsilique buxeto.

PLATEA.

Populosa Apul. Cursuque bacchata furibundo per populosas plateas.

Lata Auson. Latas habet plateas et respondentes.

Ampla Vitru. Praecinctionemque platea ampla laticudine facta.

PLATO.

Dostus Hor. li. 2. Ser. Pythagoram Amytique reum doctumque Platona.

Cecropius Mant. Cecropij interdum dulces inuisere Chartas.

Aristonis filius Theod. Quod ne ipse quidem Aristonis filius negaturus est plato.

PLAVSTRVM.

Plaustrum, dicitur currus, in quo palam est et patens, quicquid vebitur. Hinc tracta est origo nominis. Sunt qui plostrum dicunt, propier cognationem, quae est inter au et o, vt aula et olla, lautus lotus, cautes cotes. Proterea Vespasianus, vt est apud Tranquillum, quum videret Florum velle emendare consuetudinem priscorum vocabulorum, et plaustrum diceret, quum plostrum diceretur, die postero Flaurum salutauit. Horat. plostellum dixit lib. 2. Serm. AEdificare casas, plostello adiungere muros.

Voluens Virg. lib 1. Georg. Tardaque Eleusinae matris voluetia plaustra.

Graue Id. li. 3. Georg. Non illas grauibus quisqua iuga ducere plaustris.

Stridens Idem, Contenta ceruice trahunt stridentia plaustra.

Robustum Horat Tristia robustis luctantur funera plaustris.

Stridulum Ouid lib. 3. Trist. Stridula Sauromates plaustra bubulcus agit.

Roboreum Sil. lib. 12. Lubrica roboreis aderant substamina plaustris.

Tremens Seneca Hippol. Fertur plaustro praeda trementi.

Tardum Idem, Vomer aut tardi iuga curua plaustri.

Sarmaticum Sabell. Sarmaticis facta est (quis credat) peruia plaustris.

Querulum Mant. Vel querulo vehitur plaustio, vel paupere cymba.

Sonorum Priscian. Agricolasque boues plaustris domitare sonoris.

Geticum Claud Quam Geticis ingens premeretur Mysia plaustris.

Leue Claud. Et castos leuibus plaustris ingressa penates.

Gemens Virg. lib. 11. Nec Plaustris cessant vectare gementibus ornos.

PLAVSVS.

Peruigil Claud. Talia peruigili sumunt exordia plausu.

Blandus Sidon. Iuuantque blandis vltro plausibus.

Sonorus Pont. Plausu resonant caua tecta sonoro.



page 605, image: s605

Laetus Stroz. pat. Certatim laetis plausibus Italia.

Altisonus Pamph. Sax. Plausu Francisce sonabunt Altisono.

Alacer Mant. O iucunda dies alacri dignissima plausu.

Canorus Remacl. Caelestes sonuÍre chori, plausuque canoro.

Vaenalis Claud. Nec tibi vaenales captant aeraria plausus.

Celebris Mant. Audi Ű gestire et celebres attollere plausus.

Amoenus Idem, Plausuque feruntur amoeno. Solennis Idem, Solenni resonans Germania plausu.

PLAVTVS.

M. Plautus natus in vrbe Vmbriae, cui nomen Sassina, eperam primum pistori locauit, ad comparadum victum in agendis molis illis, quas trusatiles vocant. Composuit in ipso pistrino quasdam fabulas. Eius 25. Comoediae numerantur a veteribus, cum paucis alijs Secutus est Graecos. D. mophilum, Philemonem, et Epicharmum Siculum. Scribendi elegantia claruit in tantum, vt Epius Stolo dixerit, Musas Plauti. sermone fuisse locuturas, si Latine loqui voluissent. Volcatius Sedig. de ordine Comicorum scriben, primas tribuit Cacilio, Plautum ceteris omnibus praeponens Mortuus est paucis annis post Ennium.

Iocosus Stroz. pat. Spectatura sales plaute iocose tuos.

Disertus Faust. Vt traheres scabram plaute diserte molam.

Antiquus Codr. Vrc. Antiquum verbis plautum reuocare facetis.

PLEBS.

Auida Lucan lib. 1. Terruerant satis haec auidam praesagia plebem.

Ieiuna Idem lib. 3. Nescit plebs ieruna timere.

Ventosa Horat. lib. 1. Epist. Non ego ventosae plebis suffragia venor.

Humilis Claud. pars humili de plebe duces.

Pauida Sidon. Intuitu pauidae plebis petfert scelus actum.

Indiga Marull. Spreuerit. Idalium rerum plebs indiga numen.

Clamosa Pamph. Felix quem tandem clamosae lingua plebis.

Imbecilla Mant. Nesua plebs, quae tunc erat imbecilla rudisque.

Ingloria Idem, Neque plebs ingloria contra Caesaream maiestatem.

Misella Adr. Card. Nec plebecula quid misella latret. Recte etiam plebes dicitur.

PLECTRVM.

Pindaricum Stat. li. 1. Syl. Seu tibi pindaricis animus contendere plectris.

Geticum, propter Orpheum lyricum. Idem lib. 2. Syl. Et Getici cedat tibi gloria plectri.

Nitens Idem lib. 3 Syl. Abrasit lacrymas nitente plectro.

Tyrium Idem, Tyrio ne haec moenia plectro An Getica venÍre lyra.

Apollineum Polit. Carmen Apollineo tantum modulabile plectro.

Sonans Sidon. Hos inter Chiron ad plectra sonantia saltans.

Modulans Seneca, Cuius ad chordas modulante plectro.

Iusigne Pont. Insigne et plectrum gemmis, chordasque sonantes.

Aonium Idem. Aoniumque mouet circum tua pocula plectrum.

Lene Idem, Quem lenia phoebus Iussit Dircaeae plectra mouere lyrae.

Euans Idem. Dum choreas, dum plectra mouent Euantia diuae.

Tinnulum Idem, En cape delicias tinnula plectra tuas.

Eburneum Thom. Rad. plectrum eburneum eburneis sollicitabat articulis.

Smyrnaeum Polit. Et qui Smyrnaeis poterat contendere plectris.

Dulce Idem, Et dulci detornat carmina plectro.

Blandum Marull. Componit docilis blandi dulcedine plectri.



page 606, image: s606

Radians Codrus, Cum cithara et radiante plectro.

Auratum Sabell. Haec meus aurato teneat subsellia plectro.

Facundum Idem, Et sibi facundo meditari carmina plectro.

Sonorum Conrad. Iam canant nostri iuuenes sonora Plectra mouentes.

Threicium Cleoph Aspice Threicio modulantem carmina plectro.

Resonans Quint Resonantia Turnus Plectra gerat.

Lepidum Idem, Orpheos et lepido ducentis carmina plectro.

Dircaeum Mant. Orpheaque et clarum Dircaeo Amphiona plectro.

Vocale Idem, Vt completa sonum vocalibus organa plectris Flectere coeperunt.

Orphaeum Idem, Threiciam memorant et plectra Orphaea secutas.

Canorum Faust. Mulcentem et plectro resonum Dauida canoro.

Loquax Bap. Pius, Gutture blandisono, plectrisque loquacibus.

Corneum Idem, Organulis soluit cornea plectra suis.

Molle Idem, Et citharam mollem, mollia plectra cupit.

Garrulum Idem, Seu mouet argutae garrula plectra lyrae.

Iocosum Glareanus, Quidue meae caelo plectra iocosa lyrae.

Querulum Idem, Huc ades, et queruli comprende volumina plectri.

Gratum Iuuen. Sat. 6. Gratoque indulget basia plectro.

Eburnum Tibull. li. 3. Hanc primum veniens plectro modulatus eburno.

AEolium Prop. lib. 2. Et quantum, AEolio quum tentat carmina plectro.

Lydium Idem lib. 4. Miratisque sonant Lydia plectra choris.

Maeonium Mant. Threicijs clerum fidibus, plectroque potentem Maeonio.

PLEIADES.

Pleiades septem fuerunt filiae Atlantis ex Pleione Nympha, cum quibus Iupiter concubuit, et post modum retulit inter sidera, ne vim paterentur ab Orione. Earum nomina sunt: Electra, Alcyone, Celaeno, Merope, [note: Haec ab Arato in Phaenomenis Sterope appellatur, vt etiam ab Ouidio. ] Astrerope, Taygete, Maia: quarum septima vix cerni potest. De his Ouid. lib. 4. Fast. Pleiades incipient humeros releuare paternos, Quae septem dici, sex tamen esse solent. Seu quod in amplexus sex hinc venere deorum: Nam Steropen Marti concubuisse ferunt: Neptuno Alcyonem, et te formosa Celaeno, Maian et Electram. Taygetamque loui. Septima mortali Merope tibi Sisyphe nupsit: Poenitet, et facti sola pudore latet. Reuera Pletades stellae sunt in genu tauri, quae circa aequinoctium vernum oriuntur, vnde Latini eas Virgilias vocant. Sunt autem pluniosae et infestissimae nautis. Dicuntur etiam Atlantides.

Imbriferae Luc. lib 9. Ibit et imbrifera siccas cum Pleiade Thebas.

Lucidae Ouid. lib. 1. Met. Quem lucida partu Pleias enixa est.

Atlanteae Idem lib. 3. Fast. Quis tunc aut Hyadas, aut Pleiadas Atlanteas.

Aquosae Stat. lib. 4. Theb. Quum taurum aut Pleiadas hausit aquosas.

Nubilae Idem, Inque hominem surrexit hiems, tunc nubila Pleias.

Asperae Val. Fla l. 2. Aspera si te Pleias in aduersae tenuisset litore Thraces?

Madidae Claud. Madidaque cadente Pleiade.

Tristes Pont. Si quis in occasu tristes, caeloque cadenti Pleiades videat.

Pluuiae Conr. Pleiades sentit pluuias resolui.

Vernae Mant. A clune coruscant Pleiades vernae.

PLEVRON.

Meleagria, quoniam vrbs est AEtoliae, quae fuit patria Meleagri. Stat. li. 4. Theb. Fletaque cognatis anibus Meleagria Pleuron.

PLINIVS.

Salebrosus Mant. Salebrosus et asper Verba coagmentans duris coeuntia neruis.



page 607, image: s607

Facundus Mart. lib. 10. Facundo mea Plinio Thalia.

ILVMA.

Laeuis Hor. l. 2. Car. Nascunturque laeues Per digitos, humerosque plumae.

Mollis Ouid. lib. 10. Mollibus in plumis tanquam sensura reponit.

Tenella Apul. Extimae plumulae tenellae ac delicatae tremulae, resultantes.

Trepida, Stat. li. 3. Theb. Alipedum trepidas denso cum murmure plumas.

Blanda Idem li. 1. Syl. Blandisque madentia plumis Lumina detersit.

Tenuis Idem lib. 2. Syl. Et tenues Arabum respirant gramina plumae.

Versicolor Bapt. Pius, Spes gregis, aut plumae versicoloris aues.

Amyclaea Mart. lib. 14. Lassus Amyclaea poteris requiescere pluma.

Volucris Seneca, Capiunt volucres Brachia plumas.

Tepens Conr. Vt pluma iaceas piger tepenti.

Pensilis Iuuen. Sat. 1. Vehatur Pensilibus plumis.

PLVMBVM.

Solidum Lucan lib. 2. Solido fregit caua tempora plumbo.

Liquidum Horat. lib. 1. Carm. Vncus abest, liquidumue plumbum.

Fuscum Ouid. lib. 2. Fast. Tunc cantata tenet cum fusco licia plumbo.

Liuens Mant Principe Alexandro liuentis verbera plumbi Pertulit.

Flexile Sidon. Flexilis plumbi meatibus implicita.

Graue Mant. Regnat, et includit grauis arua feracia plumbi.

Vulnificum Barth. Vulnificum medio quum proruit aere plumbum.

Liquens Adr. Card. Includitque pilam ex liquente plumbo.

PLVTO.

Pluto filius fuit Saturni, frater Iouis et Neptuni, quibuscum de regno sortitus, inferos adeptus est sorte. Hinc Seneca in Herc Fur. Tertiae regem spoliare sortis. Proserpinam filiam Cereris repuit in Sicilia. Poetae fingunt Furias, Parcas, tres iuridicos, Cerberum, Charontem, et omnia inferorum monstra cum laruis et animabus eidem subesse.

Immitis Virg. lib 4. Georg. Atque immitis rupta tyranni Foedera.

Ater Idem lib. 6 AEn. Noctes atque dies patet atri ianua Ditis.

Stygius Idem ibid. Tum Stygio Regi nocturnas inchoat aras.

Saeuus Idem lib 7. Hic specus horrendum, et saeui spiracula Ditis.

Dirus Idem lib. 12. Vimque deŻm infernam, et diri sacraria Ditis.

Profundus Lucan. lib. 1. Ditisque profundi Pallida regna petunt.

Opertus Idem lib. 6. Nosse domos Stygias, arcanaque Ditis operti.

Moestus Idem ibid Quo foedere moestum Regem noctis ames.

Lethaeus Colum. Raptaque Lethaei coniunx mox facta tyranni.

Illacrymabilis Hor lib. 2. Car. Amice places illacrymabilem Plutona tauris.

Niger Ouid. lib. 4. Met. Ignorant vbi sit nigri fera regia Ditis.

Imus Idem ibid. Parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni.

Saturnius, Saturni filius Idem li. 5. Met. Haud vltra tenuit Saturnius iram.

Infernus Idem ibid. Sed tamen inferni pollens matrona tyranni.

Rex vmbrarum Idem li 5 Met. Vmbrarumque rogat apta cum coniuge regem.

Summanus, id est, summus manium. Idem li. 6 Fast Summano templa feruntur.

Tartareus Idem lib. 1. Trist. Tartareum dicunt indoluisse deum.

Toruus Claud. Comprime ferales torui praedonis habenas.

Regnator noctis Syll. lib. 7. Ceu quondam aeternae regnator noctis.

Raptor Claud. lib 1. de Rap Pros Inferni raptoris equos.

Dis Idem ibid. Qua lampade Ditem Flexit amor.

Dux Idem ibid. Dux Erebi Pluton tumidas exarsit in iras.

Ferus Idem ibid. Prima fero Lachesis clamabat talia regi.



page 608, image: s608

Arbiter noctis Idem ibid. O maxime noctis Arbiter, vmbrarumque potens.

Animarum rector Idem li 2. Iamque per anfractus animarum rector opacos.

Tertius heres Idem, Sic tertius heres Saturni al latebrosa tenebrosa vagis rimatur habenis Deuia.

Taeter Idem ibid. Ignaui domitor mundi taeterrime fratrum.

Ferox Idem ibid. Talibus ille ferox dictis fletuque decoro Vincitur.

Auidus Idem, Sic auidus praedo iam non per singula sauit.

Opacus Claud. Quo Ditis opaci Fundamenta larent.

Veiouis Mart. Cap Quem etiam Ditem Verouemque dixÍre.

Auarus Seneca in Her. Fur Post haec auari Ditis apparet domus.

Horridus Idem Hippol. Inter profunda Tattara et Ditem horridum.

Vmbrosus Idem, Atque opacam Ditis vmbrosi domum.

Superbus Idem, Laxauitatri carceris iamiam fores Pluton superbus.

Crudelis Pont. Crudelem et potuit placare tyrannum.

Cupidus Idem, Cyclopum domus, et cupido locae peruia Diti.

Furuescens Tho. Rad. In secundo, furuescens Pluto.

ImpIacidus Stroz. pat. Arsit et implacidus Stygij dominator Auerni.

Rapax Pamph. Duxisti Cereris rapax puellam.

Ferreus Idem, Ingemuit lacrymans nigri rex ferreus Orci.

Tremendus Augur. Horrendas tremendi Eumenides famulas tyranni.

Phlegethontaeus Mant. Dum Phlegethontaeo cupiunt parÍre tyranno.

Auernalis Quint. Mox vt Auernalis vincÍre terga tyranni.

Flammiger Idem, Quum gerat infernos sub pectore flammiger ignes.

Lacrymabilis Idem, Aspectu lacrymabilis antra coerces.

Adamantinus Idem, Non curat letale preces adamantinus ingens Dis pater.

Impius Pallad. Soran. Impius Euridicen nollet habere deus.

Caeruleus Mant. Dulcia caeruleus carpit solatia Pluto.

Seuerus Idem, Illinc ad tenebras Erebi, Ditemque seuerum.

Immanis Idem, Ditem Tortorem vmbrarum inmanem.

Callidus Andreas Ammonius, Callidi Ditis laqueos cauere.

Sulphureus Archit. Totaque sulphureo nubit Proserpina Diti.

Agesilaus Lact l. 1. Dium. Inst Plutoni, cui cognomen Agesilao fuit, pars, etc.

Clymenus, quod ad sese accersat omnes. Sic interpretatur idem Caelius.

Gener Cereris Iuuen Sat. 10. Ad generum Cereris sine caede et vulnere pauci. Descendunt reges, et sicca morte tyranni.

Elysius Stat. in Achill. Pallas et Elysij lucebat sponsa tyranni.

Terrenus Mant. Terreni immania Ditis Agmina.

PLVVIA.

Tenuis Virg. lib. 1. Georg. Ne tenues pluuiae, rapidiue potentia solis.

Hiemalis Colum. Quoniam hiemalibus pluuijs amurcae plus concipit.

Tristis Cimbriocus, Aut tristes pluuias, quam verni temporis auras.

Hiberna Caesar Germ. Hibernaeque cadunt pluuiae, coucretaque grando.

Brumalis Idem, Brumalesque dabit pluuias.

Caerulea Pont. Caeruleae pluniae, aut multo verbere grando.

Madens Idem, Nec non post largos imbres, pluuiamque madentem.

Dulcis Mant. Dulcibus irrorant pluuijs mortalia.

POCVLA.

Fagina Virg. in Buc. Pocula ponam Fagina, caelatum diuini opus Alcimedontis.

Dulcia Mart. lib. 11. Dulcia Dardanio nondum miscente ministro Pocula.

Spumantia Val. Flac. lib. 1. Illum nec valido spumantia pocula Baccho.



page 609, image: s609

Fumantia Idem, Et nigro fumantia pocula tabo Contigit.

Aurea Idem lib. 2. Pars epulas manibus, pars aurea gestant Pocula.

Rorantia Pont. Marinorea miscent rorantia pocula dextra.

Munda Codrus Vrceus, Et nobis praebet pocula munda Thetis.

Gemmata Sabellicus, Ah quanto melius inter gemmata niteres Pocula.

Gemmea Crinitus, Si nec gemmea pocula nostris In laribus nitent.

Lucida Quint. Beryllos oriens lucida pocula.

Caua Idem, Quot Mentoreo caua pocula caelo.

Frigentia Mant. Hortenses herbae, frigentia lymphis Pocula.

Aruisia Syll. lib. 7. Et Ambrosijs aruisia pocula succis.

Superba Augurell. Tapetas inter et superba pocula.

Candida Bapt. Pius, Pocula marmorea circumfer candida dextra.

Surrentina Vide in dictione Vinum. Mantuanus, Discumbuntque alacres, et pocula Surrentina.

Fictilia Tibuilus. lib. 1. Fictilia antiquus primum sibi fecit agrestis Pocula, de facili composuitque luto.

Mentorea Propert. lib. 1. Lesbia Mentoreo vina bibas opere.

[note: Podagra est dolors, pedum. ] PODAGRA.

Turpis Virg. lib. 3. Georg. Scabiemque ferat, turpesque podagras.

Nodosa Ouid. lib. 1. de Ponto, Tollere nodosam nescit medicina podogram.

Saeua Marull. Et secat indignos saeua podagra pedes.

Dira Codrus Vrceus, Clamantes quum dira premit, vexatque podagra.

Cruda Conrad. Crudae podagrae et semina febribus.

Dura Luc. Big. Potius cruciet me dura podagra.

Tardigrada Mant. Tu quoque tardigradam tactu sanare podagram.

Tarda Catull. Aut aliquem merito tarda podagra secat.

Lapidosa Adrian. Cardinal. Tot dotes iuueni inuidit lapidosa podagra.

POEDOR.

Foedus Seneca in Her. Fur. Vnde tam foeda obsiti Poedore nati.

Carcereus Faust. Squalida carcereus vexet quam corpora poedor.

POEMA.

Pulcrum Horat. lib. 1. Ser. Et Laberi mimos, et pulcra poemata mirer.

Dium Pers. Sat. 1. Ecce inter pocula quaerunt Romulidae saturi, quid dia poemata narrent.

Facetum Sidon. Limans faceta sic poemata.

Doctum Idem, Misisti mihi multiplex poema. Doctum, nobile, forte, delicatum.

Diuinum Polit, Gestiet innocuo diuina poemata cantu.

Sacrum Pacis. Voluebam libros, et sacra poemata vatum.

Tornatum Faust. Si nouus excudat tornata poemata vates.

Nugosum Guill. Cast. Falleris, an censes nugosa poemata.

Lasciuum Bapt. Pius, Qui mihi, dum Veneri lasciua poemata nostra Pango.

Dulce Mant. Et super hoc veniens dulce poema refer.

POENA.

Tristis Virg. in Cul. Quem circa tristes densantur in omnia poenae.

Crudelis Idem lib 6. AEn. Vidi et crudeles dantem Salmonea poenas.

Horrifica Gell l. 12. Eam capitis poenam horrificam atrocitatis ostentu, etc.

Grauis Ouid lib 12. Met. Distuleratque graues in idonea tempora poenas.

Amara Faust. Et poena indomitum frenat amara nefas.

Dura Val. Flac. lib. 4. Impulit et durae commouit imagine poenae.

Languida Seneca Theba. Omitte poenas languidas longae Morae.

Cruenta Idem, Cruentis pellicem poenis premat.



page 610, image: s610

Horrida Idem, Horridam poenam parant.

Seuera Pont. Nam poenas dabis, et quidem seueras.

Vltrix Marull. Non vltrix poena haec meriti.

Immitis Stroz pat. At sontes poenis lacerate immitibus vmbras.

Noxia Quint Nullumque poenae noxiae est expers malum.

Misera Pamph. Sumitis hinc miseras inimico a sanguine poenas.

Vindex Mirand. Namque rebellarat mens ipsa, et vindice poena.

Impia Quint. Quam longa differt impias poenas mora.

Furens Idem, Quanta est furentum forma poenarum.

Terribilis Mani. Terribiles illi poenas, commentaque frandis.

Immanis Id. Persephone immanes poenas, et saeua docebat Supplicia.

Atrox Idem, Nil timet et poenis occurrit atrocibus vltro.

Sequax Barth. Fatalesque ardent morbi, poenaeque sequaces.

Culpabilis Theod. Cyr. Culpabilent iustitiae poenam subiens.

Horribilis Idem, Horribiles et acerbissimas pati poenas.

Vehemens Iuuen. Sat. 13. Poena autem vehemens ac multŰ saeuior illis.

Acerbas Stat. in Achill. Fortassis acerbas Hausurum poenas.

POENI.

Perfidi Ouid. lib. 6. Fast. Vota metu belli perfide Poene tui.

Fallaces Sill. lib. 1. Fallax Poene iaces.

Infidi Sidon. Et infido posui iuga tertia Poeno.

Truces Sill. lib. 10. Dulcia praebebat trucibus spectacula Poenis.

Leues Mart. lib. 4. [note: Modius legit Astus, id quod impensius placet: fuit. n. Hannibali naturalis quaedam astutia. ] Fastus Annibalis, leuesque Poenos.

Rebelles Pont. Hic Dacas, Cilicemque ferum, Poenumque rebellem Ducit.

Fulminei Claud. Primus fulmineum lento luctamine Poenum Compressit Fabius.

Feroces Idem, Non qui Poenum domuÍre ferocem.

Sicci Mart. lib. 10. Tecum ego vel sicci Gaetula mapalia Poeni.

Foedifragi Cic lib. 1. Offic. Poeni foedifragi, crudelis Annibal.

POENITENTIA.

Metanoea Mant. Huic geminae comites, spes et metanoea doloris Conscia perpetui.

POESIS.

Sacra Mant. Dicitur et longo sacram coluisse poesin Tempore.

Sancta Idem, Tua sancta poesis Nostra sit.

Multiuaga Idem, Multiuagam Christo feci seruire poesin.

Phoebaea Textor, Phoebaeae redolens chelym poesis.

POETAE.

Audaces Horat. lib. 2. Epist. Saepe etiam audacem fugat hoc, terretque poetam.

Amasij Gellius lib. 9. Audite et discite nostros quoque antiquiores poetas Amasios.

Sollertes Apul. Sollers poeta modulatus edixerat.

Vesani Horat. in Arte, Vesanum tetigisse timent, fugiuntque poetam.

Sacri Pamph. Vt dicunt merito sacri poetae.

Docti Ouid. li. 3. de Arte, A doctis precium scelus est sperare poetis.

Celebres Mant. Scriptores rerum egregios, celebresque poetas.

Falsi Auson. Si qua fides falsis vnquam est adhibenda poetis.

Municipales Sidon. Vel quem municipalibus poetis praeponit.

Nobiles Pont. Tu quoque nobilibus precium iam laure poetis.



page 611, image: s611

Sacrifici Idem, Sacrifici quondam nec dis ignara poetae.

Calti Idemi, Nec potuit culti faciem dea nosse poetae.

Insani Idem, Insanis mos est dare verba poetis.

Facuncti Marull. Posse negas dici melos facunde poeta.

Emuncti Codr. Et emunctis illum annumerare poetis.

Pierij Idem, Quid quod Pierios indocta haec turba poetas Insequitur.

Mendaces Lactan. Poetas velut mendaces sacrilegos insequuntur.

Generosi Stroz. pat. Nec tua contemnit generesos cura poetas.

Diuini Idem, Tunc ego diuinos ausim superare poetas.

Illustres Idem, Quinetiam illustres inter magnosque poetas.

Lepidi Conrad. O digni lepidis cani poetis.

Grandisoni Lud. Big. Haec ego grand isonis linquam celebranda poetis.

Phoebicolae Crinit. Nec mÓ defuerit sacer inter Phoebicolas locus.

Bellisoni Cleoph. Talia bellisano dederam responsa poetae.

Honorati Quint. Inter honoratos dignaris habere poetas.

Leues Mant. Leuibus vulgo recitanda poetis.

Altiloqui Idem, Altiloqui nihil inuenÍre poetae.

Nugaces Theod. Cyr. Quod si nugacibus poetis, plenisque obscenitatum fabulis.

POLENTA.

Caseata Apul. Dum polentae caseatae offulam grandiorem in conuiuas aemulos, etc.

Hordeacea Varro, Obijciunt his polentam hordeaceam.

Viscosa Conrad. Viscosas totiens bibens polentas.

Pinguis Mant. Montibus artocreas et pingue polenta comedi.

POLLEX.

Mollis Mart. lib. 12 Molli pollice nec rogata surgit.

Tener ouid lib. 1. Eleg. Purpureas teneto pollice tange genas.

HabllÓs Idem lib. 2. Eleg. Haec querulas habili praetentat pollice chordas.

Niueus Hier. Anger. Caelia dum teretem niueo sub pollice fusum.

Albens Idem, Dum premor albenti pollice viuo pulex.

POLLINCTOR.

Polinctores dicumtur funerum curatires, quasi pollutorum vnctores. Pollincere enim est mortuum curare. Plautus in Prologo Poenuli, Eorum alter viuit, alter est emortuus: Propterea apud vos dico confidentius, quia mihi pollinctor dixit, qui eum pollinxerit. Et in Sticho, Hodie pollinctura est. Martialis lib. 10. Iam scrobe, iam lecto, iam pollinctore parato. Pollinctum funus dicitur a pollinctoribus vnctum. Si a Venere defluens luna feratur ad Saturnum, faciet pollictores, id est, qui sepeloendorum hominum curam suscripiuntinquit Firmicus.

Moestus Mant. Interea pollinctores vicina sacello Arua cauant moesti

POLLVX.

Pollux, filius fuit Iouis et Ledae, et frater castoris, quamuis ambo crederentur filif Tyndarei. Hunc poetae dicunt fuisse immortalem, et nihilominus immortalitatem suam cum fratre mortali diuisisse. Hinc Vir. 6. AEn. Si fratrem Pollux alterna morte redemit, Itaque vtam totiens. Id cur fingatur, prius a me dictum est. Fuit perpetua ac indissolubilis inter cos amicitia. Stroz. par talis Amyclaeos non iunxit gratia fratres, Alterna quorum vita redemta fuit. Claud Nec carior olim Mutua Ledaeis deuinxit cura Lacones. Idem, Quod si notus amor prouexit in astra Lacones. Politian. Nec tanta Oebalios tenuit concordia fratres. Bapt Pius, Vt non Pollucem tam bene Castor amet.



page 612, image: s612

Amyclaeus virg. lib. 3. Georg. Tallis Amyclaei domitus pollucis habenis Cyllarus.

Tyndarides Ouid. lib. 5, Fast. Tyndaridae fratres, hic eques. ille pugil.

Ledaeus Idem lib. 1 Fast. Hac sunt Ledaeis templa dicata deis.

Pius Idem lib. 4. Trist. Quo pius affectu Castora frater amat.

Oebalides Stat. li. 5. Theb. Ambiguo visus errore lacessunt Oebalidae gemini.

Therapnaeus Sabel. Vana Theraphaeos miratur Graecia fratres.

Oebalius Stat. lib. 3 Syl. Oebalij fratres, pontusque polusque serenus.

Lacon Mart. lib. 1. Qualia Ledaei fata Lacones habent.

Tyndareus Val Flac. lib. 1. Fratresque petiuit Tyndareos.

Pileatus Catull. A pileatis nona fratribus pila.

Dioscurus id est, Iouis filius. Theod. Cyr. Castorem autem, ac pollucem, qui [gap: Greek word(s)] . hoc est, Iouis pueri nuncupantur.

POLVS.

Astriger Virg de Ortu solis, Astrigerum inficiens luce oriente polum.

Stellifer Seneca Hippol. Aut te stellifero despiciens polo.

Ardens Lucan. lib. 1, Ardentemque polum flammis.

Signifer Idem l. a. Quod non premeretur ab vlla Signiferi regione poli.

Sidereus Codum Sidereoque polo cede lyra,

Rotundus Horat lib. 1. Car Animoque roiundum* Decurrisse polum morituro.

Conspicuus Ouid. lib 5 Trist. Occultum stellae, conspicuumque polum.

Astrifer Mart. lib 9. Quod Rhodos, astrifero quod pia Creta polo

Celsus Idem ibidem, Vt niteant celsi lucida signa poli.

Stelliger Ruff Fest stelligero subuecta polo

Stellans Claud. Namque poli media stellantis in arce videbar.

Rutilus Polit Prouehit ad rutilos culmina celsa polos.

Nitidus Seneca in Her. Fur Et pura nitidi spatia conspexit poli.

Praeceps Idem, Penes quem iura praecipitis poli,

Purus Idem, Per solita puri spatia decurrit poli.

AEtherius Pont. Siue es in aetherio forma recepta polo.

Nitens Stroz fil. Et nos forte polis inhiare nitentibus horrent.

Serenus Quint Et qua serenus contegit mundum polus.

Micans Idem, Quare micanti missus in terras polo.

Fulgicans Idem, Si fulgicantem comprimant gentes polum.

Caelestis Mant Ordine caelestes qui facit ire polos.

Rapidus Bapt. Pius, Impetus et rapidi flamma corusca poli.

POLYMNESTOR

Rex Thracum Ouid lib. 13. Capit imptus ensem RexThracum, iuguloque sui demisit alunini.

Orysius, id est Thracius. Idem ibidem, Credidit Orysius, praedaeque assuetus amore.

Ismarius Idem ibidem, Has datus Ismario regi Polydorus in oras.

Thrax Propert. li. 3 * Et scelus acceptoThracis Polymnestoris anto.

* Lipsius lib. 1 Var. lect. legit Te sce; is, a. T. P. auro: vt sit Apostrophe ad Polydorum a Polymnestore obtruncatum, et scelus Polymnestoris pro ipso Polymnestore dictum.

Perfidus Mant. Ignarumque doli puerum nil tale verentem perfidus obtruncat, placidum rosei decus oris, Et regale caput, simplex sine crimine pectus.

Immitis Idem, Et natas ad sceptra manus, veniamque precantes Vulnerat immitis.



page 613, image: s613

POLYNICES.

Polynices filius fuit Oedipi regis Thebanorum, et frater Etheoclis, qui quum mortuo patre alternatim principari vellet, nec cederet Etheocles, contractis ab Adrasto rege Argiuorum socero suo caeterisque principibus Achaiaecooijs, bellum in ipsum etheoclem et Thebanos mouit, in quo multis vtrinque occisis, fratres ipsi mutuis quoque vuineribus se confecerunt.

Ocdipdionides Stat. libro 1. Theb. Oedipodionides furtim deserta pererrat.

Thebanus Idem, Lugendus fratri iuuenis Thebane iaceres.

Thebanus Idem, Deiecit moestus extemplo Ismenlus heros Ad terram vultus.

Dircaeus Idem lib 2. Theb, Dircaeusque gradum, pariterque Achelolus heros CorripuÍre.

Echionius Idem, Risit Echionius iuuenis.

Cadmeius Idem lib 3. Theb, Cunctisque prior Cadmeius heros.

Cadmaeus Pamph. Nec se Cadmaei per mutua vulnera fratres Misissent, etc.

Argiuus Stat. lib. 7. Venerandaque nomina fingis Rex Argiua mihi.

Infandus idem lib 8. Infando differt Etheoclea fratri.

Oedipodionius Idem lib. 10. Oedipodionij mittent diademata.

POLYPHEMVS.

Polyphemus filius fuit Neptuni, vnus ex Cyclopibus monoculus, vescens carnibus humanis, quem inebriatum Vlysses excaecauit. Is adamauit Galateam nympham, a qua spretus, animi dolore Acin, quem illa pratulerat, saxo interfecit. [note: al. qua lis quatusque] De hoc Virg. lib. 3. AEn. Nam * quantus, qualisque cauo polyphemus in antro lanigeras claudit pecudes, atque vbera pressat. Terribilis Ouid lib. 13. Terribilem polyphemon adit.

Fetus Idem ibidem, Huc ferus ascendit Cyclops, mediusque resedit.

AEtnaeus Idem lib. 2. de Pont. Nec tamen AEtnaeus vasto polyphemus in antro.

Trux Stroz. pat. Narrabat flammas trux polypheme tuas.

Ennaeus, ab Enna vrbe Siciliae. Mich, Ang. Igneaque Ennaei saxa Cyclopis adit.

Madidus caede Calent. Et madidum pueri polyphemum caede Sicani.

Durus Cimbr. Aut caesos duri vasto Cyclopis in antto

Siculus Fausi Quam mallem Thamyrae, Siculi quam fata Cyclopis?

Neptunius Tibul. li. 4 Cessit et AEtnaeae Neptunius incola rupis Victa. etc.

Lumine fraudatus Claud. Lumine fraudatus Cyclops, conremta Calypso.

POLYXENA.

Filia fuit Priami et Hecubae, cuius amore captus Achillas, pacem promisit Troianis, si eam haberet vxorem. Quod quum exorasset a Priamo, venissetque cum illa in templum Apollinis ad contrahendum matrimonium, ibidem interfectus est a Paride. Quare Pyrrhus in vltionem patris sut interfecti, Polyxenam velut auctorem mali iugulauit ad tumulum ipsius Achillis. Ab hac dictione [note: al. ma descer. ] fit adiectiuum Polyxenius. Catul. Alta Polyxenia * madefient cade sepulchra.

Priameia Virg lib. 3. AEn O felis vna ante alias priameia virgo.

Audax Seneca in Troade, Audax vitago non tulit retro gradum.

POMA.

Mitta Virg. in Ruc. Fronde super viridi, sunt nobis mitia poma.

Agrestia Idem lib. 7. Et cereale solum pomis agrestibus augent.



page 614, image: s614

Lapidosa Colum. Aut primi lapidosis obruta pomis.

Turgentia Pallad Rut. Magnitudinem pomi turgentis acquirent.

Rugosa Idem, Si poma rugosa creabit.

Turgida Idem, Et succo pascit turgida pomanouo.

Lenia Idem, Mirari fructus lenia poma sui.

Dulcia Horat. lib 2. Serm. Dulcia poma, Et quoscunque feret cultus.

Rubentia Ouid lib. 10. Pomoque onerata rubenti Arbutus.

Cerealia Sil lib 7. Polluta castus mensa, cerealia poma.

Cerea Mart. lib. 10. Mittimus auctumni cerea poina mel.

Marurescentia Idem lib. 11. Poma quod hiberna maturescentia capsa.

Bene olentia Pont. Seligit e plenis bene olentia poma canistris

Pendentia ramis Idem, Liceat pendentia ramis Carpere poma manu.

Radiantia Idem, Insignesque auro, et pomis radiantibus hortos.

Grata Idem, Tum messor spicas graraque poma legit.

Roscida Idem, Admouitque cauae roscida poma manu.

Pendula Idem, Praeniteant ramis pendula poma suis.

Virescentia Crinit. Graudia poma et virescentia ostentas.

Syluestria Mant. Raro syluestria poma et Carpentem.

Phaeacia Idem, Alcinoi syluas canit, et Phaeacla poma

Versicoloria Colum. lib. 4. Versicoloribus pomis grauidus collatet auctumnus.

Viridia Idem lib 9 Faciet etiam ex pomis viridibus.

Mustea, dulcedinem in se habentia. Plin. Est tanta musteis pomis suauitas, vi finis mandendi non nisi periculo fiat.

POMARIA

Vda Horat lib. 1 Carm. Et vda Mobilibus pomaria riuis.

Pendula Polit. Moenia nec liquido pomaria pendula caelo.

Beata Adr. Card. Hunc pomaria tam beata cingunt.

POMOERIVM.

Longum Lucan. Longa per extremos pomoeria cingere muros.

POMPA.

Solennnis Virg. lib. 3. Georg. Iam nunc solennes ducere pompas Ad delubra iuuat.

Vana Lucan. lib. 2. Foedera sola tamen, vanaque carentia pompa Iura.

Aurea Ouid. lib. 3. Eleg. Tempus adest, plausus, aurea pomna venit.

Victrix Stat lib 3. Syl. Dignatusque loco. victricis et ordine pompae.

Pieciosa Claud. Vobis rure dabunt pretiosas aequora pompas.

Diues Idem, Quae diuite pompa Patricij reuerenda fouet sacraria coetus.

Superba Pont. Ducetur veneris superba pompa.

Popularis Th. Rhad Popularium pomparum gaudia sileo.

Splendida Codrus, Quid haec sibi tanta hodie, et tam splendida pompa?

Laurigera Pamph. Haec tibi laurigeram seruat victoria pompam.

Inanis Iuuenc. His votis pompae fructus succedit inanis.

Praesignis Pallad. Sor. Scipio praesigni pompa properabat in vibem.

Triumphalis Mant. Ante triumphali Christus quam sidera pompa Conscendat.

Regalis Cantal Agmina regalis miserunt obuia pompaae.

Clara Claud. Quae pompa toro tam clara refulget.

Alacris Mant. Roma senex alacri cuinam venit obuia pompa.



page 615, image: s615

PONDVS.

Durum Lucan. lib. 9. Si solidae Libyae compage, et pondere duro Clauderet.

Graue Colum. Grauia pondera superponito

Solidum Lucret lib. 1 Vndique ponderibus solidis * confluxit ad imum.

* Confluxet legendum est pro confluxisset, vii virgilius Vixet pro vixisset.

Vrgeus Faust. Vrgens me pondus ad imum Depulit.

Pronum Claud. Seram ponderibus pronis tractura ruinam.

Ipiquum Adr. Card. Hi sub ponderibus gemunt iniquis

Onerosum Pamph. Pondera defecta non onerosa manu.

PONS

Saxeus Lucan. lib. 4. Saxeus ingenti quem pons amplectitur arcu.

Validus Lucr. lib. 1. Nec validi possunt pontes venientis aquai Vim subitam tolerare.

Roboreus Ouid lib. 5. Fast. Mittete roboreo scirpea ponte solet.

Celsus Stat. lib. 4. Syl. Celsis pontibus et via leuabit.

Marmoreus Sabell. Tu quoque marmoreis superabere pontibus olim.

Pensilis Idem, Nec de pensilibus pugnandi pontibus vsus

Solidus Petrar. Pons fuit hic manibus sanctorum fructus auorum Tempus in hoc solidus.

PONTVS

Vastus Virg. lib. 4. Georg. Ibat, eum vasti circum gens humida ponti,

Trux Idem in Ciri, Ipsa trucem multo misceret sanguine pontum.

Spumans Idem lib. 9. Secant spumantem pectore pontum.

Caeruleus Idem lib. 12. Et quae caeruleo sunt numina ponto.

Scythicus Seneca, Pontusque quicquid Scythicus a tergo videt.

Vorax Lucan. lib 2. Omnia pontus Haurit saxa vorax.

Relabens Idem lib. 4. Iamque relabenti crescebant litora ponto.

Tumidus Idem lib. 5. Sed vt tumidus Boreae post flamina pontus Rauca gemit.

Dubius Idem ibidem, Puppim dubius ferit vndique pontus.

Vitreus Horat lib. 4 Carm. Vitreo daturus Nomina ponto.

Apertus Ouid. lib. 11. Inde manus tendens in aperri litora ponti.

Tumefactus Idem ibidem, Inque plagas caeli tumefactum scindere pontum.

Liquidus Idem lib. 4 Fast. Liquidique immunia ponti

Immensus Idem lib. 1. Trist. Nescit in immenso iactari Corpora ponto.

Minax Idem ibidem, Saepe minax Steropis sidere pontus erat.

Euxinus Idem lib. 2. de Pont. Missaque ab Euxino legeres quum carmina ponto.

Latus Idem in Epist, Didonis, Multa tamen latus tristia pontus habet.

Tremulus Sil. lib. 2. Et in tremulo vibrant incendia ponto.

Perspicuus Idem lib. 3. Candida perspicuo conuertunt brachia ponto.

Rabidus Idem lib. 15. Agmina vt aspexit, rabidi ceu bellua ponti.

Hibernus Stat lib. 1. Theb. Ac velut hiberno deprensus nauita ponto.

Iacens Idem lib. 7. Pontumque iacentem Exanimis iam voluit hiems

Vagus Idem lib. 12. Vnde vagi casurum in flumina ponti.

Ventosus Idem. lib. 3. Syl. Saeuaque ventosi mulcere pericula ponti.

Arduus Val. Flac. lib. 8 Stetit arduus inter Pontus.

Sarmaticus Idem lib. 8. Illam Sarmatici miserantur litora ponti.

Horrendus Manil. Hotrendumque fretis in bella lacessere pontum.

Infestus Idem, At simul infesti ventum est ad litora ponti.

Grauidus Idem, Grauidus iam surgete pontus Coepetat.



page 616, image: s616

Vesanus Idem, Proposita est merces, vesano dedere ponto.

Veliuolus Ruff. Fest. Conueniat cum veliuolo dare carbasa ponto.

Glaucus Idem, Fluctibus instabile, et glauci vada turbida ponti.

Rapidus Claud. Ille Tyron rapidi per tot discrimina ponti.

Raucisonus Ruff. Fest. Vt stata raucisoni redit indignatio ponti.

Mobilis Seneca in Her. Fur. Stat pontus vicibus mobilis annuis.

Scythes Idem, Illa quae pontum Scythen, Syniplegas artat.

Insanus Idem Hippol. Amat insani Belua ponti.

Frigidus Idem ibidem, Qualis relictis frigidi ponti plagis.

Asper Idem, Totumque rubeat asperi ponti latus.

Vndisonus Pont. Quinetiam monstra vndisoni fluitantia ponti.

Viridis Idem, Interea viridem ad pontum, et Sebethida ad vndam.

Horrisonus Polit. Horrisoni sternebat murmura ponti.

Piscosus Marull. Piscoso dea procreata ponto.

Marmoreus Idem, Tot marmoreo monstra humida ponto.

Vndosus Stroz. fil. Quis timor vndosi tentare pericula ponti?

Scopulosus Pamph Stridet ager, stridentiscopulosi litora ponti.

Vndiuagus Sabell. Cingitur vndiuago propius breuis insula ponto.

Spumosus Mirand. Spumoso Cypria ponto Dispereat.

Gelidus Sedul. Iamque senescentem gelidi sub cerula ponti.

Niualis Cleoph. Non te magne timent ponti fera regna niualis.

Algens Mant Vltima ad algentem mittit vestigia pontum.

Virosus Idem, Virosi infamia ponti Gramina.

Furens Idem, Pontumque furentem Sterne.

Sonans Idem, Atque prosternit valido sonantem Pectore pontum.

Surdus Faust. Qui sero condiderat surdo vota irrita ponto.

Tumens Sidon. Admissoque in Athon tumente ponto.

Amazonius Claud. Amazonij defertur ad ostia ponti.

Multisonans Musaeus, Multisonantis enim ponti pro litore flabat.

POPINA.

Diuersorium, in qua lautiores reponuntur cibi.

Immunda Horat li. 2. Serm. Quaecunque immundis feruent allata popinis.

Vncta Idem li. 1. Epist Fornix tibi et vncta popina Incutiunt vrbis desiderium.

Tepida Mart. lib. 1. Circumfert tepidis cocus popinis.

Sellariola Idem lib. 5. In sellariolis vagus popinis.

Fumans Stroz. pat. Molliter assae igni in verubus fumante popina.

Madida Conrad. Dum quondam madidae comis popinae.

Saporifera Faust. Docta saporiferas Phyllis condire popinas.

Pinguis Idem, Sola resumebat pingui saginata popina.

Peruigil Iuuen. Sat. 8 Sed quum peruigiles placet instaurare popinas.

Calida Idem Sat. 11. Qui meminit, calidae sapiat quid vulua popinae.

Infamis Manil. Infamem, foedam, turpemque odisse popinam.

POPLES.

Tremulus Lucan lib. 6. Et tremulo medios abrumpit poplite gyros.

Nodosus Ouid. lib. 6. Met Mollia nodosus facit internodia poples.

Succiduus Stat. lib. 4. Theb Poplite succiduo resupinum ac paene ruentem.

Incuruus Architr. Angulus incurui corrugat poplitis arcum.

Sinuatus Glarean. Saepe sed ad Christum sinuato poplite eundum est.

POPVIONIA.

Vrbs fuit Hetruriae, in cuius agro effodiebatur aurum.

Diues ferro Mant. in Alphonso, Et effosso diues Populonia ferro.



page 617, image: s617

POPVLVS.

Sciolus Mant. Ipsius est sciolo quicquam suadere popello.

Multiuolus Idem, Quid tibi multiuoli nugas curare popelli Froderit.

POPVLVS arbor.

Populi tria sunt genera, teste Plinio, alba, nigra, et quae vocatur Libyca, folio minima ac nigerrima. Alba folio bicolor, superne candicans, inferiore parte viridi. Nigra folia sunt circinatae rotunditatis in iuuenta, vetustiorafiunt angulosa. Populorum folijs gratissima est lanugo. Fluuios amant. Virg. Populus in fluuijs, abtes in montibus altis. Pediculus his tremulus, vmbra nulla, folia interse trepidantia. Ciso germinant, nullum semen aut fructum pariunt, placent vitibus, vtiles sunt faciendis scutis. Populos nigras efficacissimas habet Creta insula Frequens est etiam haec arbor iuxta Sperchium et Padum fluuios, qui propterea vocantur populiferi a poetis.

Alcidae grata Virg. in Buc. Populus Alcidae gratissima, vitis Iaccho.

Bicolor Quint. Populus hinc bicolor nutat vibrata lacertis Herculeis.

Nutrita vnda Ouid. li. 5. Met. Cana salicta dabant, nutritaque populus vnda.

Alba Pont. Fundit quam multa populus alba coma.

Alta Idem, Altaque praetexit virides tibi populus vmbras.

Phaetontias Idem, Phaethontias arbor Fundit rore nouo.

Glauca Sabel. Cui tu glauca dabas nemorosum popule nomen.

Frondens Augurell. Frondentis alte populi.

Ardua Claud. Ardua nudato descendit populus Haemo.

PORCA.

Auida Ouid lib. 1. Fast. Prima Ceres auidae gauisa est sanguine poreae.

Lactens Idem lib. 2. Fast. Nec queritur lactens quum sibi porca datur.

Tenera Iuuen. Sat. 2. Atque Bonam tenerae placant abdomine porcae.

PORCVS.

Sectarius Cato, Releget porcos sectarios.

Auidus Mart. lib. 3. Auidi sequuntur villicae sinum porci.

Vdus Calent. Nunc olor sordes, nunc vdi semine porci.

Ignauus Faust. Coenosa ignaui non grunnit inertia porci.

Saginatus Propert. lib. 4. Parua saginati lustrabant compita porci.

Caluinarius, qui cibo permisto ex colluuio hieme nutritur.

Setiger Conrad. Et Iudaeorum gens vetusta setigeris inimica porcis.

PORPHYRION.

[note: Nomen est Gigantis. ] Improbus Claud. Porphyrion trepidam conatur vellere Delon, Scilicet ad superos vt torqueat improbus axes.

PORRVM.

Sectiuum Iuuen. Sat. 14. Filaque sectiui numerata includere porri.

Sectile Idem Sat. 3. Quis tecum sectile porrum Sutor.

Tarentinum Mart. lib. 13. Fila Tarentini grauiter redolentia porri.

PORSENA.

[note: Rex fuit Hetruriae, qui Romam obsedie. ] Minax Horat. in Epod. Minacis aut Hetrusca porsenae manus.

Magnanimus Sabell. Cernere magnanimus porsena non potuit.

Tuscus Faust. Cloelia quae fuerat Tusco repetita tyranno.

Hetruscus Mantuanus, Viuit HoratI Ardua mens, victo pontem qui rupit Hetrusco.

PORTA.

AErata Ouid. lib. 8. Castra, vel aeratas hosti recludere portas.

Vallata Sil. lib. 12. Vallatas socium portas.

Ferrata Stat. lib. 10. Ferratae robora portae Torserunt.



page 618, image: s618

Stabilis Claud. Qua stabiles portas et moenia vellit.

Ahena Mant. Nomine quemque suo, portisque immittit ahenis.

Adamantina Quint. Claudentur tenebris portae adamantinae.

Stridens Cantal. Atria et aere suo stridentes cardine portae.

PORTENTVM.

Infame Pont. Infami portento, aut saeua ab imagine terrae.

Prodigiosum Crinit. Ad fidem propriam prodigiosi ac inauditi portenti inclinauerit.

Terribile Liuius, Haec agenti portentum terribile visum est.

PORTIA.

Casta Textor, Aut flammas biberem Portia casta tuas.

PORTICVS.

Superba Mant. Agrippa superbis Porticibus grandique deos testudine clausit.

Spatiosa Oui. lib. 1. de Arte, Seu pedibus vacuis illi spatiosa teretur Porticus.

Ampla Adr. Card. Porticibusque amplis exspectant nomen Iuli.

Nobilis Proper. lib. 2. Porticus aulaeis nobilis Attalicis.

Vaga Stat. in Achil. Porticibusque vagis errat.

Stadiata Vitruuius, Extra autem disponantur porticus tres, vna ex Peristylio exeuntibus, duae, dextra atque sinistra stadiatae.

Aperta Mant. Vt aperta diurnis Solibus offendat pendentem porticus vuam.

PORTVS.

Apertus Syl. lib. 7. Sulcabat rostris, portusque intrabat apertos.

Quietus Stat. lib. 5. Theb. Ratis ipsa moram portusque quietos Odit.

Securus Idem lib. 2. Syl. At tua securos portus, blandamque quietem.

Amoenus Idem lib. 4. Syl. Non tamen portu renitent amoeno.

Flumineus Claud. Portusque reliquit Flumineos.

Placidus Idem, Commendat placidum maris inclementia portum.

Curuus Caes. Germ. Tunc alti curuos prospectant litore portus.

Tutus Augur Vt tuto valeas te condere portu.

Optatus Faust. Tutaque contingunt optati litora portus.

Maritimus Liuius, Et maritimis portubus frequentatis.

Tranquillus Claud. Ardua tranquillo curuantur brachia portu.

Capax Mant. Brachiaque in portus pandit sinuata capaces.

Vtilis Vitruuius, Emporium idoneum, portum vtilem.

PORVS.

Rex fuit Indiae, quatuor cubitis et palmo procerus.

Eous Claud. Fertur Pellaeus Eoum Qui domuit Porum, quum prospera saepe Philippi Audiret laetos inter fleuisse sodales.

Niger Idem, Aut nigri cecidit quum regia Pori.

Captiuus Idem, Tradita captiuo spatiosior India Poro.

POSTERITAS.

Excisa Nullis posteritas excisa repullulet annis.

Prona ad malum Francus, Pelor posteritas semper plus ad mala prona.

POSTES.

Fulti Virg. lib. 8. Fultosque emunijt obijce postes.

Duri Idem lib. 11. Arietat in portas, et duros obijce postes.

AErati Ouid. lib. 3. Eleg. AErati postes, ferrea turris erat.

Rigidi Idem libro 1. de Remedio, Et modo blanditias, rigido modo iurgia posti dicat.



page 619, image: s619

Mauri Stat. lib. 1. Syl. Auratasue trabes, an Mauros vndique postes.

Aheni Claud. Si forte aduersus ahenos AEolus obiecit postes.

Ferrati Idem, Ferrati postes, immensaque nectit Claustra chalybs.

Nitidi Idem, Hi nostra nitidos postes obducere myrto Contendant.

Marmorei Stroz. pat Marmorei buxo postes ornantur et auro.

Stridentes Barth. Vellereque aeratos stridentes cardine postes.

Rauci Propert. lib. 4. Quum subito rauci sonuerunt cardine postes.

POTESTAS.

Inuidiosa Claud. Clam timideque iubens erat inuidiosa potestas.

Imperiosa Val. Var. Non tamen Anglorum tulit imperiosa potestas.

PRAECEPTOR.

Tetricus Auson. Tetrici nec praeceptoris habenas Detrectare nepos.

Seuerus Quint. Hic pueri in sanctis sub praeceptore seuero Gymnasiis.

PRAECORDIA.

Tenera Apul. Delicata ac tenera praecordia conficit.

Arcana Mant. Sic penetrans arcana animis praecordia nostris.

Mollia Faust. Mollia conueniunt tenerae praecordia formae.

PRAEDA.

Fructuosa Apul. Praedam de rapinis vberrimam fructuosamque capturi.

Sordida Ouid. lib 1. Eleg. Non habet euentus sordida praeda bonos.

Feralis Claud. Nec enim feralis praeda moratur.

Diues Codr. Vrc. Vt diuite praeda Mercurialeos postes ornare queamus.

Opulenta Mant. Opulentae accingite praedae.

Barbara Ouid. in Epist. Penelop. Ponitur ad patrios barbara praeda deos.

PRAEDIVM.

Cultum Claud. Contextum gemmis, aut praedia culta fuissent.

Omniferum Polit. Praedium omniferum quasi pro laxamento sibi diligit.

Ferax Augur. Laudes feracis praedij comprenderit.

Preciosum Cic lib. 2. de Finibus, Summas familiaritates praediorum preciosorum mercede superari.

Dotale Idem in Epist. Requiram in his de mercedibus dotalium praediorum.

PRAEDO.

Famosus Apul. Ego sum praedo famosus.

Acerbus Claud. Italiamne feram furijs praedonis acerbi Subiectam?

Impius Stroz. fil. Aufert praedo impius aprum.

Vagus Liuius, Qui vagos praedatores in agros palantes excipiant.

Nefandus Calent. Sed bella nefandi Praedonis nunquam superi patiemur inulti.

Crudelis Mart. lib. 2. Exclamare libet, crudelis, perfide praedo.

Auidus Claud. Sic auidus praedo iam non per singula saeuit.

PRAELIVM.

Horridum Virg. in Cir. Horrida sanguineo pinguntur praelia cocco.

Durum Idem lib. 7. Sed praelia virgo Dura pati.

Saeuum Idem lib. 11. Tarchontem in praelia saeua Suscitat.

Dirum Lucan lib. 3. Si dira paratis Praelia discordes.

Sceleratum Idem lib. 4. Famulas scelerata ad Praelia dextras Excitat.

Triste Sil. lib. 6. Heu quantis luimus mox tristia praelia damnis.

Impium Val. Flac. lib. 5. Impia monstriferis surgunt iam praelia campis.

Acre Gell. lib. 6. Praelium grandeatque acre gessisse aduersus vnum serpentem.

Ferum Ouid. lib. 5. Trist. Nunquid Achilleos inter fera praelia fidi.



page 620, image: s620

Asperum Idem in epist. Cydip. Aspera summota praelia, plector ego.

Improbum Sil lib. 15. Improba miscebat securus praelia fati.

Foedum Stat lib. 2. Foeda Celenaea committere praelia buxo.

Crudum Idem lib. 13. HÓc cruda virorum praelia.

Infandum Val. Flac. lib. 3. Tu mihi nunc caussas infandaque praelia Clio Pande virŻm.

Funestum Idem ibidem, Funestaque praelia nuper Natales rapuere domus.

Spumeum Mart. Cap. Vel rationis opem quod spumea praelia poscant.

Turgidum Sidon. Turgida plectendas in praelia suggerit iras.

Crudele Pont. Laetentur, queis bella animo, et crudelia curae praelia.

Violentum Idem, Ductores aciem hanc violenta in praelia raptant.

Proteruum Marull. Admirans volucrum proterua praelia fratrum.

Anceps Liuius, Cum praedatoribus cottuissent ancipiti praelio digressi.

Martium Pamph. Hic regat vt rursus fac Martia praelia ductor.

Efferum Idem, Effera qui Martis praelia semper amat.

Cruentum Anacreon, Non Martem ferreum, non cruenta praelia.

Saeuiens Crinit Seu tela vibraui saeuiente praelio.

Damnosum Mich. Angl. Ocius haud rueret damnosa in praelia miles.

Atrox Idem, Quid atrocia dicam praelia.

Horrens Mant. Ecce repentino surgunt horrentia motu praelia.

Raucum Remaci. Clangite vocali praelia rauca tuba.

Forte Cantal Meruit per fortia praelia laudem.

Discors Bapt. Pius, Cui semper discordia praelia Chloris Miscet.

Toruum Catull. Inuisente nouo praelia torua viro.

PRAELVM.

Falernum Stat. lib. 2. Syl. Et praelis non inuidet vna Falernis.

Ebrium Faust. Ebria spumabunt calcatis praela racemis.

Campanum Guill. Cast. Dulcia Campanis non quaerit Massica praelis.

Pelignum Mart. lib 1. Non haec pelignis agitur vindemia praelis.

Calenum Horat 1. Car. Caecubum et praelo domitam Caleno Tu bibes vuam.

PRAEMIVM.

Largum Mant. Largaque magnanimus statuet tibi praemia princeps.

PRAESEPE.

Horridulum Quint. Praesepe horridulum non procul abfuit.

Durum Iuuencus, Cui durum cunas praesepe ministrat.

Ligneam Remacl. Ferte Deo dulces praesepia lignea cunas.

Olidum Iuuen. Sat. 8. Iurat Hipponam, et facies olida ad praesepia pictas.

PRAESIDIVM.

Salutare Apul. Denique agnito salutari praesidio.

Validum Liuius, Tum praesidium in arce validum habebat.

PRAESTIGIAE.

Magicae Lactant. Maximas virtutes coepit operari non praestigijs magicis.

PRAETORIVM.

Altum Mant. Praetoria ad alta frequentem Conuocat Italiae pro libertate Senatum.

PRANDIVM.

Lautum Pamph. Et lauta parauit Prandia.

Geniale Conr. Cras ego phoebo geniale ponam prandium.

Vnctum Faust. Prandia sorbentis quod fugit vncta gulae.

Pingue Mant. Cymbia lacte niuent, et pinguia prandia fumant.

PRATVM.

Molle Virg. in Buc. HÓc gelidi fontes, hÓc mollia prata Lycori.



page 621, image: s621

Formosum Idem in Battarum, Inuideo vobis agri, formosaque prata.

Gemmans Idem de 4. Temp. Ver pingit vario gemmantia prata colore.

Irriguum Cato, Pratum si irriguum habebis.

Herbosum Varro, Tunc prata tibi herbosa.

Raucosum Idem, Parta retorrida ac raucosa.

Tenerum Col. lib. 2. Oportet teneris adhuc pratis immittere.

Apricum Hor. lib. 1 Epist. Multa mole docendus aprico parcere prato.

Floridum Lucret. lib. 5. Florida Fulserunt viridanti prata colore.

Herbans Apul. Pratis herbantibus rosas vtique reperturas.

Viride Ouid. lib. 5. Met. Figitur in viridi (sic fors tulit) anchora prato.

Latum Sil. lib. 8. Latis Maeuania pratis.

Humidum Mart. lib. 1. Quaeque virent lacrymis [note: In Anglicano codice legitur Roscida teste Iunio. ]

Vdum Idem ibidem, Et breue rus, vdaque prata tenent.

Croceum Claud. Pratis te croceis pingit, te messibus aestas.

Vernicomum, a me dicitur, vt Oliua vernicoma a Martiano Capella.

Comans Sidon. Quousque comantis Exuuias prati abscondis.

Gemmeum Idem, Pingit gemmea prata Syluarum.

Decens Seneca, Non sicvere nouo prata decentia.

AEstiuum Idem, AEstiua nostro prata submittit gregi.

Florens Pont. HÓc ver purpureum vestit florentia prata.

Roscidum Idem, Nec mora, vestiri colles, et roscida prata.

Vernans Idem, Illam inter frondes, inter vernantia prata.

Virens Idem, Ambrosiaeque fluunt per prata virentia riui.

Herbidum Idem, Te Nilus miseratur ad herbida prata gementem.

Vernum Idem, Qualis in vernis Erycina pratis.

Ganorum Idem, Sonant cantu prata canora tuo.

Amoenum Idem, Per amoena vagatur prata.

Floreum Marull. Tu florea prara tepentibus Zephyris coloras.

Laetum Stroz pat. Laeta saginati depascunt prata iuuenci.

Luridum Pamph. Sunt vbi muscoso lurida prata situ.

Rorans Sabell. Aspice et hesterno rorantia prata calore.

Viridans Conr. Aut quis reddet amicum Mepratis viridantibus.

Cultum Idem, Qua culta inundans prata rapax Lycus.

Amplum Lud. Big. Quaerito germanum prata per ampla meum.

Florens Maent. Per varios frutices, et per florentia prata.

Fruticans Idem, Fruticantia prata serenas.

Gramineum Calent. Siue in gramineis pratis agitare palaestras.

Olens Idem, Flumin‚que et vastos montes, et olentia prata.

Sitiens Faist. Non ita fontanum sitientia prata liquorem Affectant.

Pingue Idem, Saturas cui pinguia reddant prata boues.

Pubens Bapt. Pius, Rapit haec prati pubentis honores.

Odorum Mant. Per odora Napeae Prata, et Hamadryades nemora inter frondea Iudunt.

PRECES.

Sollicitae Hor. lib. 1. Carm. Te pauper ambit sollicita prece.

Blandae Idem lib. 4. Quo blandae iuuenum te reuocant preces.

Doctae Idem li. 2. Epist. Caelestes implorat aquas docta prece blandus.

Supplices Sueton. Post multas et supplices preces.

Molles Ouid. lib. 3. Met. Et molles adhibere preces natura repugnat.

Humiles Claud. Inque humiles demissa preces.



page 622, image: s622

Sacrificae Senece, Postque sacrificas preces Caedam dicatis victimas altaribus.

Mellitae Marull. Duraque mellita flectere corda prece.

Benignae Idem, Sed quid benignae non faciunt preces.

Supplicuae Bapt Pius, Supplicuae nec abest homida gutta preci.

Dulces Idem, Hic reuocat dulci fulmina missa prece.

Furtiuae Propert. lib. 1. Nescia furtiuas reddere mota preces.

Seruiles Thom. Rad, Certe seruilibus precibus propitiare studuit.

Castae Seneca Hippol. Nec adire castis precibus aut ritu pio.

PRESTER.

Prester serpens quem momordit, extemplo reddit immobilem et alienum mente, mox pilis de fluentibus cum pruritu ac ventris solutione absumit. Mant. Et inflatis prester qui faucibus aestum Exspuit. Lucanus lib. 9. Oraque distorquens auidus spumantia prester. Est etiam ventus turbo, vniuersa amburens et proterens Lucret. lib. 6. Presteras Graij quos ab re nominitarunt. Idem ibidem, Et quasi demissum caelo prestera imitetur.

Torridus Lucan. lb. 9. Nasidium Marsi cultorem torridus agri Percussit prester.

Auidus Mich. Ang. Non auidus prester, vacuis nec tergora cenchris.

PRIAMVS.

Laomedontiades filius Laomedontis. Vir lib. 9. Laomedontiadem Priamum Salamina petentem.

Diues Hor. lib. 1. Car. Ilio diues Priamus relicto.

Dardanius Ouid. lib. 3. Trist. Dardanij Iacrymas non tulit ille senis.

Potens Stat. lib. 2. Syl. Et supplex Priami potentis aurum.

Pulcer Pulcerrimum Hmerus Priamum inducit, adeo vt emanarit commune.

PRIAPVS.

Hellespontiacus Virg. lib. 4. Georg. Hellespontiaci seruet tutela Priapi.

Salax Hor. 1. Ser. Accidit, vt quidam testes, caudamque salacem Demeteret ferro.

Ruber Ouid. lib. 1. Fast. At ruber hortorum deus, et tutela Priapus.

Rubicundus Idem. lib. 6. Fast. Praeteream? referam ne tuum rubicunde Priape Dedecus.

Lampsacides Idem ibidem, Lampsacos hunc soli solita est mactare Priapo.

Lampsacenus Codrus, Tecum ciuem Lampsacenum, rogo, ducas.

Procerus Pamph. Dum vastum femur impleat Priapo procero, rigido, salace, duro.

Alacer Calent. Virginitatem alacri soluenda lege Priapo.

Frugifer Col. Et quae frugifero seritur vicina Priapo.

Verpus [note: Concinnior videtur Iul. Cas. Scaligeri notatio, qui lib. 1. de caus. linguae lat. Verpum a Graeco [gap: Greek word(s)] , quod lumbrici genus sit, mutota adspiratione in digamma AEolicum dictum et vocem propter similitudinem ad obscenam corporis partem translatem censet. ] ab inuersa pelle. Catull. Verpus praeposuit Priapus ille.

Infamis Mant. Infamem veters quendam finxÍre Priapum.

Orneus, seu Orneates, ab Orneis oppido iuxta Corinthum, in quo fiebant eiuis sacra.

PRINCEPS.

Purpuratus Sidon. Facile post purpuratum principem principes erant.

Pellitus Idem, Expetis in media pelliti principis aula.

Arduus Crin. Arduos inter receptus fulgeo principes.

PROBITAS.

Generosa Apul. En, inquit, sanctissimae matris generosa probitas.

Dulcis Stat. l. 1. Syl. Lumine demissam et dulci probitate rubentem.



page 623, image: s623

Ingenua Pallad. Soran. Ingenua qui probitate viget.

Inculpata Mant. Nec tua te probitas illa inculpata, micansque.

Vnicolor Idem, Fama vel vnicolor probitas.

PROBRVM.

Foedum Plin. lib. 37. Graue profecto foedumque probrum erat.

Nefandum Seneca Hippol. Probris omne Phoebeu genus Onerat nefandis.

Seruile Crinitus, Probro seruili respersus est.

Dirum Mant. Coepit eum mulier diris incessere probris.

Turpe Catull. Probra turpia persequens.

PROCACITAS.

Stolida Mart. lib. 1. Ludit qui stolida procacitate.

Lepida Idem li. 2. Et quicquid lepida procacitate Laxat perspicuo labella risu.

Hilaris Pamph. Exsultant hilari procacitate.

Querula Adrian. Card. Venates querula procacitate.

PROCELLA.

Abrupta Virg. lib. 3. Georg. Nempe abruptis turbata procellis.

Stridens Idem li. 1. AEn. Stridens Aquilone procella Velum aduersa ferit.

AEolia Idem lib. 5. Miscuit AEolijs nequicquam freta procellis.

Vehemens Colum. Vehementibus procellis obnoxia est.

Velox Hora. lib. 3. Age, te procellae Crede veloci.

Insana Seneca Thyes. Ferte me insanae procul illo procellae.

Vasta Ouid. lib. 1. Trist. Et mea cymba semel vasta percussa procella.

Hiberna Idem lib. 3. Trist. Effugit hibernas demissa antenna procellas.

Praeceps Idem li. 4. Trist. Fert bene praecipites nauis modo facta procellas.

Aduersa Idem lib. 5. Trist. Nostra per aduersa agitur fortuna procellas.

Minitans Sil. lib. 1. Terminitantem auerte procellam.

Immanis Idem lib. 3. Aut rursum immani stridens auulsa procella.

Rapida Idem lib. 4. It sonipes, rapidaque volans per aperta procella.

Vndans Idem lib. 5. Vndanti circum tempestas acta procella.

Saeua Idem lib. 12. Ille trucem belli matrem, saeuasque procellas.

Picea Idem lib. 14. Flammarum exundat torrens, piceaque procella.

Intorta Idem lib. 1[?]. Ecce intorta Noto, veniensque a rupe procella.

Subita Idem, Subitaque procella Arserunt maria.

Furens Marull. Iam tum procellis debitam furentibus.

Ventosa Quint. Nautae ventosis miser in procellis.

Tristis Mart. lib. 9. Dispersa rate tristibus procellis.

Tumida Claud. Prospicit, et tumidae subducit vela procellae.

Aquilonia Idem, Quaeque nitent deficiente Phoebo Aquiloniae procellae.

Gelida Idem, Te propter gelidis Aquilo de monte procellis Obruit.

Dira Capella, Et licet indomiti dira procella Noti.

Tumescens Sidonius, Nil tumescentes veriti procellas.

Impotens Seneca, Nec impotens procella fortunae mouer.

Nigrans Pont. Turbine iactatus volucri, et nigrante procella.

AEquorea Idem, Stat rupes olim aequoreis pulsanda procellis.

Horrisona Pontan, Suscitat horrisonas stridente procellas.

Immitis idem, Vnde irae, immitesque procellae Erumpunt.

Inundans Marullus, Nunc frustra inundantes procellae.

Nimbisona Pamph. Et cur nimbisonas maris procellas.

Trux Mirand. Quis iam fracta truci constructa est cymba procella.

Rigens Conrad. Iam mihi tristis hiems, Boreasque rigentibus procellis.

Terribilis Lud. Big. Protinus ob facinus nautarum exorta procella estTerriblilis.



page 624, image: s624

Vndisona Sedul. Quis maris vndisonas fluctu surgente procellas.

Celer Quint. Voluunt celeres curas procellae.

Efrenis Reuchl in Sergio. Nix, ignis, effrenes procellae et grandines.

AEgaea Stat in Achill Cycladas, AEgaeae frangunt vbi saxa procellae:

Turbida Catull. Idemque Thalle turbida rapacior procella.

Ferunens Boet. Saepe feruentes Aquilo procellas Verso concitat aequore.

Horribilis Cic. lib. 1. de Diurnat. Nunciat horribiles instare procellas.

PROCERES.

Egregij Sidon. Ast hunc egregij proceres ad sceptra vocari.

Magnanimi Stroz. pat. Magnanimosque canit proceres, et laudibus ornat.

Aurati Mant. Aurati pendent proceres, patrumque corona.

Nobiles Idem, Et ingens Nobilium coetus procerum.

PROCI.

Miseri Stroz. fil. Et miseros verbis detinuisse procos.

Pollentes Sidon. Spectat de carcere circi Pallentes Atalanta procos.

Tenelli Codr. Miror et vnde procis tot me Galatea tenellis praeferat.

Blandi Stroz. pat. Difficilis blandis nescijt esse procis.

Teneri Idem, In teneri gremio dum iacet illa proci.

PROCLAMATIO.

Ampullosa Polit. Ampullosis proclamationibus infrendentes, inspumantesque desaeuiunt.

PROCVSTES.

Immitis Ouid. lib. 7. Vidit et immitem Cephisias ora Procustem.

PROCVSTES.

Immitis Ouid. lib. 7. Vidit et immitem Cephisias ora Procustem.

PRODITIO.

Nefanda Lucan. lib. 4. Mercesque nefandae proditionis erit.

Infida Ouid lib. 3. de Arte, Vt sit in infida proditione fides.

Clandestina Sidon. Cuniculis clandestinae proditionis impugnat.

Blanda Sedul. Et gaudia bladae proditionis amat.

Falsa Virg. lib. 2. AEn. Quem falsa sub proditione pelasgi Insontem.

PRODITOR.

Occultus Claud. Falleret angustas occultus proditor aures.

Sceleratus Codr. Quem tamen audaci sceleratus proditor ense.

PROFVNDVM.

Vastum Lucan. lib. 3. Semianimes alij vastum subiÍre profundum.

Pronum Idem lib. 4. Missa ratis prono defertur lapsa profundo.

Indomitum Ouid. lib. 2. Trist. Iactor in indomito brumali luce profundo.

Immensum Idem in Epist. Oenon. Aspicit immensum moles natiua profundum.

Iactatum Idem Heronis, At cito mutata est iactati forma profundi.

Latum Sill. lib. 7. Cuncta per et terras, et lati stagna profundi:

Fluctisonum Idem lib. 12. Insula flucti sono circumuallata profundo.

Saeuum Idem lib. 13. Quid qui saeuuo sepelire prosundo.

Procellosum Idem lib. 14. Quaseque procelloso Caphaledias ora profundo.

Insanum Ruff. Fest. Et insano penderet saepe profundo.

Algosum Sidon Algoso prope concolor profundo.

Rapidum Pont. Cultaque sub rapido secum feret hausta profundo.

Trux Stroz fil Haec fuge monstra, truci neu te committe profundo.

Salsum Faust. Edita cur fertur salso Cytherea profundo.

Creperum, id est, dubium et incertum. Ruff. Fest. Quique latet creperi succendens stagna profundi.

Caeruleum Mant. Et qui caerulei sulcant vada naue profundi.



page 625, image: s625

PROGNE.

Progne Pandionis Athenarum regis fuit filia, quae aegre ferens sororem suam Philomelam a Terro marito suisse stupratam, Itym filium, quem ex eo susceperat, interfacit, et eidem comedendum apposuit, vt iam diximus in Philomala. Ouid. lib. 6. Metam. Tendentemque manus et iam sua fata videntem, Et mater, mater clamantem, et colla petontem Ense ferit Progne lateri qua pectus adhaeret. Idem lib. 2 Eleg. Atque sua caesum matre queruntur Itym. Idem lib. 1. de Rem. Nec dolor armasser contra sua viscera matrem, Quae socij damno sanguinis vlta virum est. Sidon Siue prandia quis refert Thyesta, Discerptum aut puerum, cibumque factum. Virg. in Buc. Quas illi Philomelae dapes, quae dona pararit. Vbi Philomelam posuit pro Progne.

Daulias Catull. Qualia sub densis ramorum concinit vmbris Daulias.

Querula Ouid lib. 3. Trist Hoc querulam Prognen, Alcyonamque facit.

Impia Id li. 3. de Pont. Quid trepidas, et adire timesi non impia Progne.

Rhodopeia Stat. lib 5 Theb Rhodopeia coniux Vlta manu thalamos.

Pandionia Idem li. 8 Sic Pandioniae reperunt vbi fida volucres Hospitia.

Getica Id. li. 12. Geticae non plura queruntur Hospitibus tectis trunco, etc.

Saeua Idem lib. 2. Syl. Hunc nec saeua viro potuisset carpere Progne.

Dura Idem lib. 5 Syl. Durae queritur Philomela sorori.

Attica Mart. lib. 10. Ismarium pellex Attica plorat Ityn.

Minuriens Sidon. Prognen inter passeres minurientem.

Cruenta Pamph. Vt fles Ismarium cruenta mater Natum.

Ismaria Mirand. Vt non Ismariae volucris, neque tristia moestae.

Garrula Cleoph. Et gemit enectum gatrula mater Ityn.

Domestica Calent. Adfuit. et flentem miserata domestica Progne est.

Acerda Bapt. Pius. Huc vbi plorat Itym, volucris, pia mater acerba.

Cecropis Idem, Multa dolet raptum Cecropis ales Ityn.

PROLVVIES.

Foeda Mant. Proluuie foeda thalamos, coenacula, mensas Infestare solent.

PROMETHEVS.

Prometheus Deucalionis pater, et lapeti F. post factos homines, auxilia Mineruae ascendit in caelum, et ignem ferisla de rota Solis surripuit, quem hominibus indicauit. Qua propter irati di febres et morbos terris immiserunt, Prometheum autem per Mercurium Caucaso alligauerunt, adhibita aquilo, quae cor eius assidue depasceret. Virg in Buc Caucaseas que refert volucres, furtumque Promethei. Horat. lib. 1. Carm. Audax lapeti genus Ignem fraude mala gentibus intulit. Post ignem aetheria domo subductum, macies et noua febrium Terris incubuit cohors. Claud. AEtherijs miscens terrena Prometheus Sinceram patri mentem suratus Plympo Idem, Namque ferunt geminos vno de semine fratres lapetionidas genieris primordia nostri Dissimili finxisse manu quoscunque Prometheus Excoluit, multumque innexuit aethera limo. Mant. Igne Prometheus Humanum madido formani in puluere corpus contigit, et venas vitalibus imbuit auris. Idem, Me mouet, et sacros ignes furarier ausus. Atque putres audens glebas animare Prometheus. Sable. Primus dira luens aternum furta Prometheus. Mart. in Epig. Qualiter in Seythica religatus rupe Prometheus, Assiduam [note: al. nudo pectore, quod meliuo est. ] nimio gutture pauit auem. Prop. lib. 2. Idem Caucasea soluet de rupe Promethei Brachia, et a medio pectore pellet auem.

Callidus Horat lib. 2. Car. Callidum Promethea Reuexit auro captus.

Igniger Gell. Id quoque animaduertimus, apud AEschylum in ignigero Prometheo.

Satus Iapeto Ouid. l. 1. Met. Quam satus Iapeto mistam fluuialibus vndis Finxit.



page 626, image: s626

Dirus Stat. lib. 11. O furor. Homines dirique Prometheos artes.

Miser Mart. li. 11. Hic miserum Scythica sub rupe Promethea rodat.

Iapetionides Codrus, Iapetionides hoc vulnere turbidus.

Vigil Augur. O vigil semper nimium Prometheu.

Infelix Claud. Hic volucrem viuo sub pectore pascit Infelix Scythica fixus conualle Prometheus.

Consultus Pont. Tuque, Ű consulte Prometheu, Qui tenuem liquidis ignem furatus ab astris.

PROPERTIVS.

Sextus Aurelius Propertius ex * Maeuania oppido Vmbria oriundus: quum patrem puer amisisset, Romam se contulit, vbi propter ingenium statim amdius est a Corn Gallo, et Maecenate Magnam in et Elegijs laudem promeruit, quarum quatuor libros edidit. Hostia puellam affectu dilexit incredibili, quam ficto nomine Cynthiam appellauit. In suis operibus secutus est Callimachum et Philetam Graecos Mortuus est anno aetaetis suae 41.

Non fuit Propertius Mauaniensis, sed Maeuanas, oriundus ex Ameriae oppido in colle edito eius tractus Vmbriae, qui ab oppido Maeuania nomen sortitus est, vt diserte docet losephus Scaliger in explicatione 1. Elegiae Monobibli Propertij.

Blandus Ouid lib. 2. Trist. Inuenies eadem blandi praecepta Properti.

Tener Idem lib 3. de Arte, Et teneri possis carmen legisse Properti.

Lasciuus Mart lib. 8. Cynthia te vatem fecit lasciue Properti.

Facundus Idem lib 14. Cynthia, facundi carmen iuuenile Properti.

Amabilis Quint. Cantantem versus et amabilis orsa Properti.

Callimachus Romanus. Idem, Romanique adetit pagina Callimachi.

Vmber Prop l. 1 Proxima supposito contingens Vmbria campo Me genuit.

PROPHETAE.

Sacri Auson Tu mites legum monitus sacrosque prophetas.

Veridici Idem, Veridicis aetas praedicta prophetis.

Vaticinantes Lactant. Prophetis vaticinantibus discimus.

Pharij i. AEgyptij Sabell. Nunc vero Assyrijs, pharijs nunc ipsa prophetis.

Sancti Iuuenc Quem voces veterum, et sancti cecinere prophetae.

Fatidici Idem, Fatidicis longe praeponitur ille prophetis.

Iusti Idem, Nam multi veterum iusti, sanctique prophetae.

Hebraici Theod. Cyr. Cur nec Hebraicis prophetis, nec Apostolis aures inclinatis.

PROPONTIS.

Lata Mant. Euxinum pelagus vestrum est, et lata propontis.

Alta Claud. Quorumque profundam Ingluuiem non AEgeus, non alta propontis, Non freta longinquis Maeotida piscibus implent.

Longa Oui. li. 4. de Ponto, Misit in has si quos longa propontis aquas.

PROPOSITVM.

Tenax Pont. Duraque paupertas, propositumque tenax.

PROPVGNACVLVM.

Arduum Mant. Ardua congestis ad propugnacula saxis, Arma parant.

PRORA.

AErata Virg. lib 9. Quot prius aeratae steterant ad litora prorae.

Curua Ouid. lib. 1 Trist. Monte nec inferior prorae puppique recuruae.

Citata Sill. lib. 15. Ligurumque citatis Litora transmittunt proris.

Acuta Iuuen. Sat. 5. Canna Micipsarum prora subuexit acuta.

PROSERPINA.

Proserpina filia fuit louis et Cereris, quam Pluto in vxorem rapuit in Sicilia,


page 627, image: s627

vbi cum matre spatiabatur. Oui. 5. Met Raptor agit currus, et nomine quemque vocando, Exhortatur equos. Pont. Hinc etiam Graij vates AEtneia furta, Ec raptus Siculae toties fleuere puellae Vocatur Graecis Persephone.

Infema Virg. lib 6. AEn. Iuuoni infernae dictus sacer.

Ennaea, ab Enna vrbe Siciliae. Lucan. li 6 Que te Contineat, Ennaea, dapes,

Saeua Horat. lib 1. Carm. Nullum Saeua caput proserpina fugit.

Furua Idem lib 2. Quam pene furuae regna proserpinae.

Horrenda Apul. Seu nocturnis vlulatibus horrenda proserpina.

Phlegethontis, a me dicitur, vt ab Ouidio Lympha, dum ait: Sparsumque caput phlegethontide lympha.

Stygia Stat lib. 4. Theb. Stygiaeque seueros Iunonis thalamos.

Regina Herebi Idem, Ingemuit regina Herebi.

Auerna Idem lib. 14. Fulgentem ramum sylua Iunonis Auernae.

Sicula Senca in Her. Fur. Vidisti Siculae regna proserpinae.

Triformis, a triplici potestate. Sil. li. 1. Tum nigra triformi Hostia mactatur diuae.

AEtnaea Idem lib 7. Quum fugeret thalamos AEtnaea virgine rapta.

Profunda Stat. lib. 4. Theb. Minor ara profundae Erigitur Cereri.

Infera Idem lib 2. Syl Iam complexa manum, crine tenet infera Iuno.

Tergemina Val. Flae lib. 1. Tergeminam tum placat heram.

Noctis hera Idem lib. 7. Noctis heram, Ditemque ciens.

Ferox Claud. Quo ducta ferox Proserpina raptu.

Plutonia Pont. Vt spolia essigiemque videt plutonia coniunx.

Inuida Idem, Inuidit mihi te nigri Iouis inuida coniunx.

Persephonea Codr. Elysios habeat persephonea suos.

Tartarea Pamph. Pomaque Tartareae quae nocuere deae.

Phlegethotaea Idem, Ad phlegethontaeae limina caeca deae.

Imperiosa Conrad. Imperiosa trahit proserpina sub suum cubile.

Torua Petrar. Totua latus seruat coniunx.

Trinacria Bart. Ante omnes carpebat iter Trinacria Iuno.

Deois Ouid lib. 6. Met. Mnemosynem Pastor varius Deoida serpens.

PROSPERITAS.

Augusta Tho. Rad. Prosperitatis angustae, tranquillitatis amoenae.

Secunda Mant. Quod capitur declusa modis, quum laeta secundat irosperitas.

PROTESILAVS.

Fuit vnus ex principibus Graeciae, qui quamuis audiuisset a vatibus, se primum omnium in bello Troiano periturum, si eo proficisceretur, contemtis nihilominus vaticinijs, iuit cum ceteris ducibus, ibique interfectus est a Dardano quodam: quod etiam indicat ratio nominis. Nam Protesilaus significat idem, quod primus moriuus.

Haemonius Ouid. in Epist. Laodam Haemonis Haemonio Laodamia viro.

Phylacides Idem lib. 2. Eleg Tristia Phylacidae Thersites funera vidit.

PROTEVS.

Proreus, filius Oceani et Tethyos, quem poetae vatem faciunt, finguntque captum amore Pomonae in omnigenam speciem sese variasse. Hinc a Latinus Vertumnus dicitur, a verso mutatoque cursu fluminis Tiberini. Propert. lib. 4. Vertumnus verso dicor ab amne deus. Et Ouid. Nomen ab auerso ceperat amne deus. Cus olim dicabantur fructuum primitiae Idem Proper. Prima mihi variat liuentibus vua racemis, Et comae lactenti spicea fruge tumet. Oui. li. 1. Fast. De eodem sic inquit: Ille suam faciem transformat, et alterat arte, Mox domitis vinclis in sua membra redit. Idem lib. 1. de Arte, Vtque leues Proteus modo se tenuabat in vndas, Nunc leo, nunc arber, nunc erat hirtus aper.



page 628, image: s628

Caeruleus Virg. lib 4. Georg. Est in Carpathio Neptuni gurgite vates Caeruleus Proteus.

Aequoreus Ouid. lib. 1 Fast. Alligat aequorei brachia capta senis.

Ambiguus Idem li 2. Met. Proteaque ambiguum, balaenarumque prementem.

Caipathius Idem lib. 11. Donec Carpathius medio de gurgite vares.

Vdus Pont. Caeruleus longe Nereus videt, aduocat vdum Protea.

Matinus Mich. Angl. Sicut de vate marino, Carpathijs qui regnat aquis.

Famosus Mant. Quae tenuit varia famosus imagine Proteus.

Sceleratus Horat. 2. Ser Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Mutans vultus Idem 1. Epist. Quo teneam vultus mutantem Protea nodo.

Vates Ouid lib 11. Donec Carpathius medio de gurgite vates.

Mirabilis Mant. Qualis in vmbroso Proteus mirabilis antro.

PROVENTVS.

Lucrosus Apul. Lucrosum prosperumque prouentum nunciauit.

PROVINCIA.

Dura Polit. Prouinciam duram et inexplicabilem susceperis.

PRVDENTIA.

Perspicax Capella, Perspicacis prudentiae commendabat ingenium.

Sollers Marull. Ingenium, sollersque animi prudentia rerum.

Vigil Codrus, Praeterea vigil est huius prudentia multum.

Matura Stroz. pat. Te inatura senem prudentia reddidit.

Simplex Mant. Candida virginitas, simplex prudentia.

Vigilans Idem, Vigilans prudentia surgit ab vsu Multiplici.

Circunspecta Idem, Circumspecta graues sequitur prudentia canos.

PRVINA.

Cana Virg. lib. 2 Georg. Frigora nec tantum cana concreta pruina.

Ripha a Idem lib. 4. Aruaque Riphaeis nunquam viduata pruinis.

Concreta Idem in Rosa, Vidi concretas per gramina flexa pruinas.

Gelida Idem lib. 2 Georg. Id venti curant, gelidaeque Pruinae.

Hiberna Idem de 4 Temp. Mox humus hibernis albescit operta pruinis.

Arctoa Mant. Frigora et Arctoae soluuntur sole pruinae.

Nocturna Colum. lib. 1. Nulla alia vis potest nocturnas pruinas siccare.

Rigida Lucret. lib. 2 Hinc flammis, illinc rigidis [note: Sic Aldus imprimi curaruit, quum antea in manuscriptis partim esset insensa, vt habeant Vicentini libri, partim infessa, quam lectione defendit Turnebus, et dictum accpit professa in pruinis, id est, desinentia in pruinas. Labinus legit infessa, et interpretatur, obsessa, aut obtecta pruinis. ] infensa pruinis.

Acris Idem lib. 3 Neque nix acri concreta pruina.

Matutina Pont. Sunt tantum metuenda, aut matutÓna pruina.

Rorata Ouid lib. 3. Fast Mollis erat tellus rotataque mane pruina.

Roscida Idem lib. 5. Fast Roscida quum primum folijs excussa pruina est.

Vitrea Idem in Epist. Ariad. Tempus erat, vitrea quum primum terra pruina Spargirur.

Scythica Marull. Modo artus Scythicis pars pruinis.

Albicans Plin. lib 2. Maligna ac pruina tantum albicans.

Canens Syll. lib. 3. Atque ima pruinae Canentis.

Stricta Idem lib 4 Canus apex stricta surgebat ad astra pruina.

Algens Stat lib. 3. Theb. Ortus et algentes laxauit sole pruinas.

Othrysia Mart lib. 10 Quicunque Othrysias bibunt pruinas

Tristis Val. Flac. lib 2 Insedisse domos, tristesque habitasse pruinas.

Saeua Idem lib. 4. Saeuis releuans ambusta pruinis.



page 629, image: s629

Caucasea Claud. Caucaseas captiua bibunt anthenta pruinas.

Candens Idem, Hunc neque candentes audent vestire pruinae.

Hyperborea Idem, Fecit hyperboreis Delos praelata pruinis.

Alpina Idem, Alpinasque bibunt de more pruinas.

Niualis Mant Cap Pruinisque niualibus conspicata.

Niuea Pont. Candida, nec niueis cessura liguistra pruinis.

Ignaua Marull. Ignauaque pruina pigtos exhortatur equos.

Sarniatica Conrad. Premuntur Culmma Sarmaticis prumis.

Sithonia Idem, Quam vel Sithonias grues pruinas.

Candida Idem, Pruinis stringens pectora candidis.

Rigua Pacific. Et riguae fugiebant sole pruinae.

Densata Quint. Non tibi densatis possunt obstare pruinis.

Brumalis Mant. Siccaque brumale gelu, Borealibus arua pruinis.

Botealis Idem, Quam brumale gelu, Borealibus arua pruinis.

Vrens Idem, Et frigent vrentibus arua pruinis.

Glacialis Idem, Omne decus, glacialibus vsta pruinis.

Caledonia i. Britannica. Claud. Ille Caledonijs posuit qui castra pruinis.

Getica Idem, Candescat Geticis Meroe conuersa pruinis.

PPVNA.

Calida Pont. Calidisque assent et viscera prunis.

Calens Conrad. Prunae calentis olla dum stetit foco.

Ardens Lud. Big. Atdentes vertice prunas pertulit.

Torrens Mant. Audeat vnus inops, prunis torrentibus ardens.

Flagrans Idem, Addite flagrantes prunas.

PRVNA, fructus.

Caerea Virg. in Copa, Sunt autumnali caerea pruna die.

Damascena Colum. Armenijsque et caereolis, prunisque Damasci.

Liuentia Ouid lib. 13. Prunaque non solum nigro liuentia succo.

Syluestria Plin. lib. 15. Sed pruna syluestria vbique nasci cectum est.

Cana Mart. lib. 7 Paruaque cum canis venerunt coctana prunis.

Rugosa Idem lib. 13. Pruna petegrinae carie rugosa senectae.

Dulcia Pamph. Non starent ramis dulcia pruna suis.

Auctunalia Propert. lib. 4. Hic dulces cerasos, hic auctumnalia pruna.

PRVRIGO.

Obscena Mart. li. 1. Poenitet obscenae pruriginis.

Vtens Auson. Feminaque vrenti Veneris prurigine.

Impaties morae Iuuen. Sat 6. Tuc prurigo morae impatiens, tum femina simplex.

[note: Subare suum proprium est, vt discimus ex Plin lib. 8 cap 51. et lib. 10. ca. 63. quum Venerem appetunt: transfertur interdum ad homines. ] Subans Polit. Anum subanti perditam prurigine.

Dulcis Thom. Rad. Dulci prurigine corpus aestuabat.

Subscalpens Capel. Pruritu subscalpente circa ima corporis apposuerat voluptatem.

Mordax Mant. Improba mordaci serpens prurigine lepta.

PSALMVS.

Dulcisonus Quint. Psalmis dulcisonts vndique eiuitas.

PSALTERIVM.

Argutum Virg. in Ciri, Non arguta sonant tenui psalteria chorda.

PSYLLI.

Psylli populi sunt Africae, quorum corpori ingenitum fuit virus exitiale serpentibus, ex cuius odore sopirent eos. Plutarch. scribit, Catonem per deserta Libyes iter facientem, Psyllos secum duxisse, qui morsibus serpentum mederentur, partim


page 630, image: s630

ore trahentes venenum, partim serpentes ipsos cantibus mitigantes. Augustus Caesar vbi intellexit Cleopatram (quam seruatam triumpho magnopere cupiebat) aspidis morsu perijsse, Psyllos admouit, qui venenum ac virus exsugerent, auctore Tranquillo. De his populis Luc. lib 9. sic inquit: Gens vnica terrast Incolit a saeuo serpentum innoxia morsu, Manrmaridae Psylli, par lingua potentibus herbis. Mant. Libyaeque per agros, Qua steriles versant nigri Garamantes arenas, Non metuunt Psylli colubros, non saeua neparum Spicula, non hydri morsum, non aspidis horrent.

Poeni Cinna. Apud Gell. li. 9. ca. 12. Somniculosum vt Poenus aspidem Psyllus.

PSITTACVS.

Psittacos humanae vocis imitatores habet India, virides sunt toto corpore, tortque tantum miniato in ceruice. Quae accipiunt verba pronunciant. Salutant imperatores. In vino lasciui sunt. Duriciem candem habent in capite, quam et in rostro. Quum loqui discunt, ferreo verberantur radio, aliter non sentiunt ictus. Quum deustant, rostro se excipiunt, cui innituntur. Amici sunt turturibus.

Viridis Stat lib. 2. Syl. Psittacus ille plagae viridis regnator Eoae.

Canorus Idem, At nunc aeterna silentia Lethes Ille canorus habet.

Dux volucrum Idem, Psittace dux volucrum, domini facunda voluptas.

Ales Oui lib. 2. Eleg Alitis in rarae miserum diuertite funus.

Loquax Idem ibid. Occidit illa loquax humanae vocis imago psittacus.

Garrulus Idem ibid. Garrulus, et placidae pacis amator eras.

PTOLEMAEVS.

[note: Rex fuit Aegypti. ] Niliacus Lucan. lib. 8. Aetas Niliaci nobis suspecta tyranni est.

Pharius a pharo insula Aegypti Idem ibidem, Ventorum tota pharium cum classe tyrannum.

Pellaeus Idem ibid. Pellaeusque puer gladio tibi colla rescidit.

Phrygius Idem lib 9. Testatur Libyae phrygio placuisse magistro.

PVDCITIA.

Semper virens Mant. Semperque virentis Flore pudicitiae.

Ingenua Calent. Per ingenuae signa pudicitiae.

Sancta Pamph. Ista pudicitiae vates lux vnica sanctae.

Intacta Idem, Casta nec intactae dona pudicitiae.

Casta Idem, Approbat et castam casta pudicitiam.

Inuiolata Ouid. ad Liuiam, Quidque pudicitia tantum inuiolata bonorum.

PVDOR.

Timidus Lucan. lib. 2. Non timidum nuptae leuiter tectura pudorem.

Tacitus Ouid. lib. 6. Met Tacito tantummodo victa pudore.

Tener Idem in Epist. Phyll Stat nece matura tenerum pesare pudorem.

Purpureus Idem lib. 4 Trist. Purpureus molli fiat in ote pudor.

Castus Idem lib. 1. de Arte, Ille locus casti darmna pudoris habet.

Rudis Stat. in Achil. Exsoluitque rudem genetrix digressa purdorem.

Humidulus Musaeus, Humidulum a facie stillans rubicunda pudorem.

Verecundus Ouid. lib. 2. de Arte, Plena verecundi culpa pudoris erat.

Ingenuus Marull, Et vetat ingennus verba inhonesta pudor.

Virgineus Stat lib. 12. Olim hic virginei custos, monitorque pudoris.

Stolatus Mart lib. 1 Et stolatum permitrit meretricibus pudorem.

Sollicitus Idem lib 11. Nemo est tam teneri tam sollicitique, pudoris.

Tristis Val. Flac. lib. 2. Illa tremens, tristique oculos deiecta pudore.

AEger Idem lib. 7. Deijcit hinc vultus aeger pudor.

Ambrosius Mart. Cap. Coeperat ambrosium promens aurora pudorem.



page 631, image: s631

Conscius criminis Pont Criminis est taciti conscius ipse pudor.

Sanctus Codrus, Relligio, sanctusque pudor, legesque sacratae.

Pallidus Quint. Vt haec profatus, pallidus statim pudor.

Impollutus Mant. Impollutique pudoris Immortalis amor.

Turpis Faust. Non nisi damna ferunt turpi commista pudore.

Rubescens Idem, Nullaque rubescens simplicitate pudor.

Niueus Architr Et mihi dilecta niuei signata pudoris Claue.

Pulcer Claud. Pulcerque seuero Armatur terrore pudor.

Innocuus Mant. Nam magis innocuo si sit coniuncta pudori.

Roseus Polit. Roseo cum dulce pudore pingit lacteolas purpura grata genas.

Honestus Cic. lib. 2. de Inuent. Modestia, per quam pudor honestus claram et stabilem comparat auctoritatem.

PVELLA.

Pauida Virg. in Ciri, Quem pauidae alternis fugitant, optanique puellae.

Tenera Marull. Moris erat sceptris teneras arcere puellas.

Candida Horat. in Epod. Sed alsus ardor aut puellae candidae.

Mendax Idem, Hic ego mendacem stultissimus vsque puellam.

Hilaris Ouid. lib. 3. Trist Iam violas puerique legunt, hilaresque puellae.

Trepida Idem in Epist. Penelop. Mirantur iustique senes, trepidaeque puellae.

Placida Idem ibid. Per gladios alij placidas rapuere puellas.

Comta Idem ibid. 3. Eleg. Aut puer aut longas comta puella comas.

Verecunda Idem ibid Forma verecundae nocuit mihi visa puellae.

Timida Idem ibid. Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae.

Bella Idem ibid. Hos petit in socio bella puella viro.

Blanda Idem lib 2 Eleg Quod voluit fieri blanda puella facit.

Ingenua Idem lib. 3. Eleg Non tamen ingenuam ius est seruare puellam.

Lasciua Idem lib. I. de Arte, Cetera lasciuae faciant concede puellae.

Facilis Idem ibid. Quo magis Ű faciles imitantibus est puellae.

Culta Idem lib 3 de Arte, Si bene te nosti, cultas ne laede puellas.

Scelerata Idem lib. I. de Remed. Saepe refer tecum sceleratae facta puellae.

Lacteola Pont. Inter lacteolas simul puellas.

Leuis Calph. Credere pastores leuibus nolite puellis.

Periura Calent. Desine periuram vates celebrare puellam.

Formosa Auson Et tu formosae iuuenis permite puellae.

Fallax Pamph Fallaces quoniam sequeris scelerate puellas.

Pruriens Mart. lib. 5. Puellae Vibrabunt sine fine prurientes.

Pulera Idem lib. 6. Sed puer, * aut longis pulcra puella comis.

Mollis Idem lib. 9. Illa quibus iuuenes figis, mollesque puellas.

Luculenta Mart. Cap Puellae vultu, decoreque patili, ac venu state luculentae.

Rosea Pont. Hoc agite, Ű mecum roseae sua serta puellae.

Scruposa Capell. Quippe est scruposis fateor lassata puellis.

Dia Pont. In thalamum veheret dia puella suum.

Imbellis Idem, Quam sacet Aomidum chorus imbellesque puellae.

Vinula Idem, Non non haec sine vinula puella abiret mihi nox.

Lactea Idem, Tibi lacteae puellae pertendunt teneros sinus.

Dulcicola Idem, Septem nam Venerem volunt puellae Molles, dulciculae, leues, tenellae.

Decore Idem, Puellas gremio fouent decoras.

Spernax iuuenum Idem, Vre spernaces iuuenum puellas.

Cupida Marull. Quod dono cupidae.

Nitidia Idem, Nunc vultus nitidae mae puellae.



page 632, image: s632

Peifida Idem, Vale puella perfida, Olim Marulli ocellule.

Simplex Stroz. pat. Simplicibus quod si iuuat allusisse puellis.

Niuea Pamph. Nuper quum niueae ferum puellae Cor vellet magica ferire tabe.

Fucata Idem, Tangere fucatas si te iuuat ore puellas.

Proterua Conr Nostra caucas puellam Vultibus caeli facias proteruam.

Amabilis Idem, Inter puellas fulget amabiles.

Multiuola Augur. Pondus nulla tamen diu puella Habet multiuola et maligna, et audax.

Fragilis Mant Audeat et fragiles in nos armare puellas.

Nubilis Idem, Praelata puellis Nubilibus.

Pathica Calent Pendeat ante fores pathicis spectanda puellis.

Viridis Bapt. Pius, Dulcis humus, vitidi nimium d lecta puellae.

Saeua Tibull. lib. I. Er fugit ex ipso saeua puella toro.

Florida Catull. Floridam ipse puellulam Matris a gremio suae Dedis.

Pura Idem, Sed nunc id doleo, quod purae pura puellae Suauia.

Auida Prop. lib. 3. Quaeritis, vnde auidis nox sit preciosa puellis.

PVERI.

Pusilli Cato, Item pueros pusillos si laues eo lotio.

Molles Horat in Epod. Mollibus in pueris aut in puellis vrere.

Lasciui Idem lib I. Ser. Vellunt libi barbam Lasciui pueri.

Impuberes Gellius lib 4 pueros impuberes compertum est, si nimio cibo vtetentur, hebetiores fieri.

Venusti Apul. Ad discrimen vocabo capitis tam venustum et pulcrum puellum.

Impubes Ouid. lib. 2 Fast. Nam puer in pubes, et adhuc non vtilis armis.

Leues Stat. lib 3. Syl. Nonne leues pueros, non te Cytherae pudebat?

Teneri Augurell. Amabit ergo tutius tener puer.

Rudes Manil. Vt tudibus pueris monstratur litera primum.

Melliti Idem, Mellitis quotiens oscula dat pueris.

Memores Auson Et satis est puero memori legisse lubenter.

Blandi Pont Ne vagi, ne blande puer, ne paruule vagi.

Inscioli Idem, Instituit puerum nescius insciolum.

Calamistrati Tho. Rad. Pueri calamistrati, mundule induti.

Decori Pamph. Ore formoso puerum decorum.

Prorerui Idem, Et qeae dant matres pueris melimela proteruis.

Imberbes Quint. Pueri imberbes, vultuque puellae Sidereo.

Imbelles Mant. Pueris imbellibus vltro Cedimus

Intonsi Val. Var. Castae ludite virgines, Intonsi et pueri simul.

Celeres Tibull. lib. I. Quem celer assueta versat ab arte puer.

Gartuli Ioan. Pinus Tolos Garrulus, et tota moeret in vrbe puer.

Fatui Theod. Cyr. Quali scilicet ne fatui pueri terreantur.

PVERPERIVM.

Crudum Stat. lib. I. Theb. Cruda puerperia ac populos vmbrosa creauit.

PVGNA.

Anecps Virg. in Ciri, Et ancipites suaderent tollere pugnas.

Iniqua Idem lib. 10. Vrgetur pugnas.

Iniqua Idem lib 10. Tristis vbi infausto committitur omine pugna.

Gladiatoria Gell. lib. 7 Similia esse pugnae gladiatoriae.

Acris Sill. lib. 5 Sta miles, et acres Disce ex me pugnas.

Ferox Idem ibid. Pugnaeque ferocis Gaudebat tristi victor nouitate Sichaeus.

Aspera Id. lib. 7. Aspera pugna nouas varia sub imagine leti Dat formas.



page 633, image: s633

Misera Val. Flac. li. 3 Flectere fata ratus, miserasque abrumpere pugnas.

Dura Idem ibid. Fida ministeria, et duras obit horrida pugnas.

Saeua Idem lib 4 Saeuaeque hoc litore pugnae.

Fortis Idem ibid. Omnibus idem animus forti decernere pugna.

Caera Idem lib. 5. Caeca sed cuncta impellere pugna.

Ardens Idem lib. 6. Ardentesque viri percurrere pugnas.

Infausta Seneca Theb Infaustas age dimitte pugnas.

Minax Pont. Ac torua fronte minaces praetentant pugnas.

Cruenta Codr. Nunc reliquum Iliaci Martis, pugnaeque cruetae Aggredimur.

Trux Stroz fil. Admirata trucem per longa vmbracula pugnam.

Atrox Liuius, Pugna atrox ad syluam malitiosam fuit.

Funesta Idem, Funestam pugnam morte Consulis feceris.

Horribilis Bapt. Egnat. Horribilemque ferus Mauors ciet vndique pugnam.

Sanguinea Quint. Sanguinea Quint. Saguineaeque canit spirantia vulnera pugna.

Acerba Barth. Sedibus Arctois in pugnam misit acerbam.

Terribilis Remacl. Inquirit pugnae seriem, ditisque sepulti Terribilem pugnam.

Calens Claud. Pugnasque calentes Deserit.

Sanguinaria Coelius, Hos vero interdum ad anguinarias puguas retrudi solitos.

Feruens Mant. Martia feruentes accendunt classica pugnas.

Flagrans Idem, Flagrantes referat puguas.

Crudelis Idem, Sine me crudelem auertere pugnam.

PVLCRITVDO.

Labilis Tho. Rad Labilis et vana corporis puleritudo.

Eximia Front. Alexandrum Macedonum traditum est eximiae pulcitudinis virginem.

PVLEX.

Paruulus Colum. Paruulus aut pulex irrepens dente lacessat.

Infestus Calent. Neu pulice infesto somni violentur amatae.

Molesius Mart. Defendit manus haec scapulas, mordente molesto pulice.

PVLLI.

Implumes Horat. in Epod. Vt assidens implumibus pullis auis.

Plumantes Gell. lib. 2. Pullis iamiam plumantibus.

Inuolucres Idem, Frumentis flauentibus pulli etiam inuolucres erant.

Trepiduli Idem, Pulli trepiduli circumstrepere.

Tremuli Iuuen Sat. 6. Cui totam tremuli frontem Caesonia pulli Infudit.

PVLMENTVM.

Mellitum Apul. Quam mellitum pulmentum apparas.

Vnctiusculum Plaut in Pscud. Ipse ego pulmento vtor magis Vnctiusculo.

Vescum Adr. Card. Pulmentaria vesca, quae palatum irritare soporibus putentur.

PVLMO.

Mollis Ouid I. de Ponto, Cernis vt e molli sanguis pulmone remissus.

Sanguineus Seneca, In parte dextra pulmo sanguineus Iacet.

Tumidus Idem, Tumidi iecur pulmonis arcentes fibras distendit.

PVLSVS.

Canorus Claud. Collesque canoris pulsibus impulsi.

PVLTES.

Madidae Polit. Eruit et bulbum, aut madida se pulte saginat.

Candidae Adrian. Liba adorea, candidaeque pultes.

PVLVILLVS.

Sericus Mart. lib. 3. Effultus ostro, seticisque pulullis.



page 634, image: s634

Tumens Apul. Puluillis compluribus ventose tumentibus.

Mollis Plin. lib. 36 Molii puluillo super capita columnatum.

PVLVINAR.

Leue Pacificus, Puluinar supposuitque leue.

Amoenum Petrarcha, Ex lenibus calamis puluinar strauit amoenum.

Molle Calent. Tunc ego molle peto ferri puluinar.

Auratum Faust. Anratum puluinat erat cultuque superbo.

Geniale Catull. Puluinar vero dinae geniale locatur.

PVLVIS

Exiguus Virg. lib. 4. Georg. Pulueris exigui iactu compressa quiescent.

AEstiuus Idem in Copa, Quid iuuat aestiuo defessum puluere abesse?

Niger Idem lib. 9. AEn. Hic subitam nigro glomerari puluere nubem.

Caecus Idem lib. 12. Tum caeco puluere campus Miscetur.

Immundus Idem ibid. Canitietu immundo puluere turpans.

Putris Lucan. lib. 3. Er crudae putri fluxerunt puluere cautes.

Glomeratus Idem lib 6. Caesaris vt iniles glomerato puluere victus.

Siccus Idem lib 9. Inuiolatus aqua sicci iam pulueris agger.

Tenuis Pallad. Rut. In tenuissimum puluerem cribro excutiente deductus.

Ater Sil. lib. 10. Puluere canities atro, arentique cruore.

Turpis Oui. li. I. Trist. Vtque resutrexit foedatis puluere turpi Crinibus.

Leuis Idem in Epist. Phaed. Et leuis egregio puluis in ore decet.

Obscurus Stat. lib. 2. Syl Qua prius obscuro permisti puluere soles.

Coctus Idem lib. 4 Syl. Cocto puluere, sordidoque topho.

Ruralis Capell. Pauimentum rurali respersura puluere.

Glebaticus Tho Rad. Agrorum glebaticos pulueres viserem.

Pertenuis Iuuenc. Ast bi pertenui velantur puluere saxa.

Luteus Mich. Angl. Quos ego produxi, luteoque e puluere felix.

Sitiens Mant. Pignora connixae sitienti in puluere matres.

Opacus Val. Var. Atra polum nubes inuoluit opaco puluere.

Bibulus Mant. Quum glomerat bibulo lentos in puluere gressus.

PVMEX.

Cauus Virg. lib. 4. Georg. Pumicibusque cauis exesaeque arbotis antro.

Leuis Idem in AEtna, Amissis opibus, leuis et sine pondere pumex.

Latebrosus Idem li. 5. AEn. Cui domus et dulces latebroso in pumice nidi.

Multicauus Ouid. lib. 4 Met. Pumice multicauo, nec laeuibus atria tophis.

Exesus Idem lib. 4. Trist. Est specus exesi structura pumicis instar.

Fragilis Idem li I Trist. Nec fragili geminae poliantur pumice frontes.

Muscosus Plin. lib. II. Corona muscosos complexa pumices exstat.

Aridus Catull. Arido modo pumice expolitum.

Scaber Sidon. Scabris cauernatim ructata pumicibus aqua.

Museidus Idem, Perroscidas ripas et muscidos pumices stylum traxi.

Asper Idem, Asper ab assiduo lympharum verbere pumex.

Catinernosus Mant. Inde cauernosus generatur in aequore pumex.

Catinensis Iuuen. Sat. 8. Si teneram atrritus Catinensi pumice lumbum.

PVPPIS.

Patula Virg. li. 3. Georg. Puppibus illa prius patulis, nunc hospita plaustris.

AErea Idem lib. 5. Vastis tremit ictibus aerea puppis.

Picta Idem ibid. Transtra per, et remos, et pictas abiete puppes.

Curua Idem lib. 6. Et litora cutuae Praetexunt puppes.

Caerulea Idem ibid. Caeruleam aduertit puppim, ripaeque propinquat.

Turrita Idem li. 8. Tanta mole viri turritis puppibus instant.



page 635, image: s635

Caua Lucan. lib. 2. Soluuntque cauas a litore puppes.

Adunca Ouid. lib 3. Met E puppi pontum prospectat adunca.

AEtara Idem lib. 8. Iussit et aeratas impleri remige puppes.

Recurua Idem ibid. Puppimque amplexa recuruam.

Dubia Id li. 2. Fast Quid tibi cum gladio? dubiam rege nauita puppim.

Caerula Idem ibid. Spargitur impulsa caerula puppis aqua.

Concaua Idem lib. 4. Fast. Caelestem matrem concaua puppis habet.

Naufraga Idem lib. 2. Fast. Et redit in tomidas naufraga puppis aquas.

Profuga Id. li. 5. Trist. Et Scythicum profuga scindere puppe fretu

Peregrina Id. in Epist. Penelop. Quisquis ad haec vertit peregrinam lirora puppim.

Phereclea Idem in Epist. Paridis, Longa Pherecloa per freta puppe vias.

Arte laborata Id. in Ep Heron. Arte laboratae merguntur in aequore puppes.

Celer Ibid. Impositam celeri Phasida puppe tulit.

Cerata Idem li. 2. de Rem. Non satis vna tener ceratas anchora puppes.

Vaga Syll lib. 4. Fertur vaga gurgite puppis.

AEquorea Idem lib. 12. AEquoream ducit per gramina puppim.

Agilis Idem li. 15. lamque agiles Tyrthena sonant quae caerula puppes.

Prona Claud Et pronas puppes nunc amne secundo, Nunc redeunte vehit.

Fragilis Stroz. fil. Tam longas fragili puppe subire vias.

Omniucha Quint. Conspicit omniucham puppim

Velifera Pallad. Sor. Dum freta vellferis scindentur puppibus.

Natans Mant. Addebat Noes fluctus, puppimque natantem.

Rostrata Idem, Rostratas ardua puppes Pone trahit classis

Timida Faust. Robora suggessit timidam moderantia puppim.

Cita Tibull lib. 4. Praeterijtque cita * Tyrchenum litora puppi.

* Versuum sententitia postulat, vt legatur Sirenum. Illic enim sermo est de Vlysse, quem tam vulgatum et notum est ex Homero praetervectum esse Sirenum cantum et scopulos.

PVRPVRA.

In Meliboea vrbe Thessalia, in Laconia, Tyro item et Sidone vrbibus Asia, item in Africa claruit vsus purpurae. Est autem purpura piscis e conchyliorum genere, cuius cruori maxima fuit olem dignatio in tingendis lanis, praecipuesi lapidis ictu caedebatur. Eusmunt autem suecum illum, quo tinguntur lanae, cum vita. Propterea piscatores viuas capere contendunt. Inuentum pupure tributur Herculi. Hinc Polit in Rust. Concham vocat Herculeam, quum purpuram significat. Capitur saepenumero pro ipso panno, vt murex et ostrum.

Rubra Virg. in Rosa, Hanc tenui folio purpura rubra notat.

Meliboea Idem li. 5. AEn. pupura Maeandro duplici Meliboea cucurrit.

Laconica Horat. 2. Carm. Nec Laconicas mihi Trahunt honestae purpuras clientes.

Coa Idem lib. 4. Nec Coae referunt iam tibi purpurae.

Fulgens Oui. li. 3. de Ponto, Purpura saepe tuos fulgens protexit amictus.

Gaetulica Plin li. 6. In quibus Gaetulicam purpuram tingere instituerat.

Rubescens Idem li. 37. Veluti per transitum coloris purpura rubescente.

Laeta Stat. lib. 4. Syl. Laeta bis octonis accedit purpura fastis.

Delicata Mart lib. 3. Et te purpura delicata velet.

Ignea Val. Flac. li. Illi Taenario pariter tremit ignea succo purpura.

Rutilans Mart. Cap. Purpurae rutilanti puniceus quidem fulgor anteuenit.

Consularis Marull. Et consulatis praemia purpurae.

Picta Pont. Aut iuuat artifici purpura picta manu.



page 636, image: s636

Texta Idem, Hanc artifici purpura texta manu.

Mollis Idem, Tibi purpura mollis Tingebat niueas flore decente genas.

Regalis Tho Rad Regali purpura augustum exornabit specimen.

Vernas Idem, Purpuram vernantem aurato textu.

Dibapha, i. bis tincta. Bud. Pridem vnum viderit dibapha purpura ferocem.

Grata Polit. Pingit lacteolas purpura grata genas.

Oebalis Stroz fil. Oebalis Herculeo non debet purpura tantum Ingenio.

Preciosa Pamph. Purpura plebeios nunc preciosa tegit.

Sanguinea Idem, Purpuraeque tinctas vestes sanguinea.

AEstuans Crin. Declinet auram, et aestuantes purpuras.

Cadens Archit. Et adusto murlce candens purpura.

Nobilis Claud. Nobilis auratos iam purpura contegit armos.

Sanguinolenta Mant Purpura in extensis sanguinolenta genis.

Ardens Iuuen Sat. 11. Quales esse decet, quos ardens purpura vestit.

Conchylis, quoniam sanguine conchyliorum inficiebantur lanae. Catull. Tincta tegit roseo conchylis purpura fuco.

Rubens Boet Quae gemmis niueis vnda feracior, Vel quae rubentis purpurae.

Stlataria Iuuen. Sat. 7. Spondet enim Tytio stalataria purpura filo.

Bis saturata Aeg. Mas. Purpura in Oebalio bis saturata cado.

PVTEVS

Patens Horat. lib. 1. Epist Posset qui rupem et puteum vitare patentem.

Capax Ouid lib. 7. Fontibus, et fluuijs, puteisque capacibus haerent.

Profundus Stroz pat. Per latera hinc illinc putei scatebrosa profundi.

Altus Quint. Et altum miratur puteum.

Cauus Mant. Et puteis lamenta cauis, suspiria et heu heu. Puteos in Graecia primus reperit Danaus.

PVTOR.

Halans Theod. Cyren. De perustis ossibus halantem putorem excipiebam.

PVTREDO.

Cariosa Apul. Cariosa vul nerum putredine.

Occulta Ouid. lib. 1. de Ponto, Estur, vt occulta vitiata putredine nauis. Dicimus etiam putor.

PYLADES.

Phoceus Bapt. Pius, Pirithoum Theseus, iuuenis Phoceus Orestem.

Natus Strophio Ouid. lib. 2. de Ponto, Non ita vixerunt Strophio atque Agamemnone nati.

Haemonius Stat. li. 2. Syl Dignus et Haemonium Pyladem praecedere fama.

Fidus Sidon. Et fidum rapidi sodalem Orestem.

PYGMAEI.

Populi sunt Indiae breuiculae admodum staturae, vt cubitum non excedant. Horum mulieres paeriunt anno quinto, et senescunt octauo. Assidue certant cum gruibus, et vincuntur saepenumero. De his Iuuenalis Sat. 13. Ad subitas Thracum volucres, nubemque sonoram Pygmaeus paruis currit bellator in armis, Mox impar hosti raptusque per aera, curuis. Vnguibus a saeua fertur grue: Si videas hoc Gentibus in nostris, risu quatiere, sed illic Quanquam eadem assidue spectentur praelia, ridet Nemo, vbi tota cohors pede non est altior vno.

Parui Claud. Pendula ceu paruis moturae bella colonis.

Breues Mant. Pygmaeiue breues rapiunt, verum accola Rheni.

PYGMALION.

Pygmalion rex fuit Tyri vrbis Asiae, qui Sichaeum sororis suae Didonis maritum interfecit, vt auro eius potiretur.



page 637, image: s637

Impius Virg. lib. 1. AEn. Impius ante aras, atque auri caecus amore Clam ferro incautum superat.

Auarus Idem ibid. Portantur auari Pygmalionis opes pelago.

PILATVS.

Dirus Remacl. Dire Pilate scelus scis te patrasse nefandum.

Impius Idem, Impius assistit flagro resonante Pilatus.

PYLOS.

[note: Fuit vibs Laconiae, in qua tegnauerunt Neleus et Nestor. ] Nelaea Ouid lib. 6. Met. Humilesque Cleonae Et Nelaea Pylos.

Nestorea Idem in Epist Vlyssis, Herculcam Sparten, Nestoreamque Pylon.

Neleia Stat. lib 4. Theb Mittat opes, Danaasque Pylos Neleia turmas.

Senilis Seneca, Bessan, an Scarphen, Pylon an senilem.

PYRA.

Atra Syll lib. 8. Congessit in atram Iuncta tui monumenta pyram.

Sublimis Idem lib. 10 Sublimem eduxÍre pyram.

Succensa Ouid. in Ibin, Des tua succensae membra cremanda pyrae.

Congesta Mapphaeus, Congestas rapuÍre pyras.

Rapida Mich. Angl. Tradita cui rapidae iura fuÍre pyrae.

Lucida Mant. Vbi lucida fagis Ardebat pyra congestis.

Odorata Bapt. Pius, Impia odoratae sunt alimenta pyrae.

PYRA, fructus.

Syria Virg. lib. 2. Georg. Crustumijs, Syrijsque pyris, grauibusque volemis.

Syluestria Pallad Rut. Pyra syluestria, vel asperi generis matura.

Insitiua Horat in Epod Vt gaudet insitiua decerpens pyra.

Crustumina Adr. Card Ad haec crustuminis pyris abundant.

Signina Iuuen. Sat. 11. Signinum, Syriumque pyrum de cordibus ijsdem.

PYRAGMON.

[note: Fuit vnus e ministris Vulcani. ] Ferrugineus Sidon. Hic ferrugineus fumauit saepe Pyragmon.

Durus Mant. Voluit in ardenti durus fornace Pyragmon.

Acmonides Ouid. lib. 4 Fast. Brontes et Steropes, Acmonidesque solent.

Flammeus Mant. Semper olens Brontes, oculis et nare Pyragmon Flammeus.

Igneus Idem, Brontes, et Steropes, atque igneus ora Pyragmon.

PYRAMIDES.

Phariae, i AEgyptiae. Pamph. Non pharias Memphis barbara Pyramides.

Superbae Mirand. Haud mirata superbas Pyramides.

Nubigerae Cour. Gestans nubigerae Pyramidis sacrum.

Celsae Mant. Feriunt vbi sidera celsae Pyramides.

PYRAMVS.

[note: Nomen est fluuij. ] Vndisonus Priscian. Per longum Pyramus spatium Pinarusque voluti.

PYRATAE.

Vagi Sidon. Pyratam per rura vagum, qui praelia vitans.

PYRENE.

[note: Mons est Galliam ab Hispanijs dirimens. ] Aeria Lucan li. 1. Desuper Alpis Nubiferae colles, atque aeriam Pyrenen.

Niuosa Syll lib. 1. Celsisque niuosae Pyrenes trabs lecta iugis.

Fera Idem lib. 17. Mater bellorum fera Pyrene, nec mitis Iberus.

Ferox Seneca Hippol Siue ferocis iuga Pyrenes.

Occidua Bapt. Egn. Clauditur occiduae praecelsa rupe Pyrenes.

Pallida Persius, Heliconiodasque pallidamque Pyrenen Illis relinquo.

PYROIS.

Rutilus Colum Sic micat et rutilus Pyrois, ac rore corusco Hesperus.

Rubens Thom. Rad. Colore quisque proprio noscebatur, Pyrois rubens, Eous candicans.



page 638, image: s638

PYROPVS.

Gemma est coloris ignei et ardente aspectu, quem Plinius Romana dictione carbunculum vocat. Ignes non sentit: propterea a quibusdam vocatur Apyrausta.

Clarus Lucret. li. 2. Namque alias fit vti claro sit rubra pyropo.

Imitans flammas. Ouid. lib. 2. Met. Clara micante auro, flammasque imitante pyropo.

Ruber Manil. Femineum rubro vultum suffusa pyropo.

Lucens Stroz fil. Fibula lucentis stellante ardore pyropi.

Rutilans Mirand. Tertia candentes igues rutilante pyropo.

Flamiuomus Idem, Flammiuomoque hominum mentes rutilare pyropo.

Flammiger Quint. Pectora flammigeris radiabant clara pyropis.

Igneus Idem. Percinctum caput igneis pyropis.

Splendens Idem, Splendentibus caelum pyropis rutilat.

Igniuomus Idem, Desuper igniuomi lucent de nocte pyropi.

Flammans Petrar. Chrysolytus, nitidusque adamas, flammansque pyropus.

Ardens Mant. Ignea et ardenti circum vestita pyropo.

Gratus Ammon. Charitas grato rutilans pyropo.

PYRRHA.

[note: Epimethei filia, et vxor Deuca. lionis. ] Epimethis Ouid. lib. 1. Met. Inde Promethides placidis Epimethida dictis Mulcet.

Titania Idem ibid. Coniugis augutio quanquam Titania mota est.

PYRRHVS.

Filius fuit Achillis et Deidamiae, alio nomine Neoptolemus dicitur. Ouid. in Epist. Hermio. Ecce Neoptolemo praeda parata fui. Politen Priami filium interfecit. Troia euersa Polyxenam ad sepulcrum patris Achillis occidit. Andromachen vxorem Hectoris sibi copulauit vxorem. Demum captus amore Hermiones filiae Menelai, Andromachen dedit Heleno Priami filio cum parte regni, postremo Hermionem rapuit Oresti, eamque cepit vxorem.

Achilleides Oui in Ep. Her. Pyrthus Achilleides animosus imagine patris.

Scyrius Seneca in Troade, Te sorte prima Scyrius iuuenis tulit.

Ferox Cleoph. Illic Pyrrhe ferox, illic Ammone creatus.

AEacides Mant. Vt AEacides Pyrrhus, quem sustulit Argos.

Graius Calent. Maluit Andromache Graio seruire tyranno

Pelasgus Idem, Ipsamque Pelasgo Donatam Andromachen communi sorte marito.

PYRRHVS EPIROTA.

Molossus Iuuen. Sat. 12. Annibali, et nostris ducibus, regique Molosso.

Immanis Idem Sat. 14. Vel Pyrrhum immanem, gladiosque Molossos.

PYRVS.

Pyrus arbor dicta est, quod ex lato in acutum feratur, instar pyramidis. Folia eius sunt circinata, vita admodum breuis, fructus facile perdit. Nascitur quandoque in montosis locis. Pyri syluestres tarde germinant.

Lapidosa Pallad. Rut. Si lapidosa pyrus est, ab extremis radicibus terram priorem leuabis.

Syluestris Plin. lib. 16 Per se autem tardius pyri syluestres, quam cetera.

Grauida Guill. Cast. Nec quatiet grauidas lancea saeua pyros.

PYTHAGORAS.

Pythagoras philosophus fuit Samius Patrem habuit [note: Quidam Pythagoram Mnesarchi annulorum sculptoris filium fuisse perhibent. ] Demaratum locupletem et negotiatorem. In AEgyptum primo, mox Babyloniam profectus est studo rerum sideralium. Demum reuersus est in Cretam, et Lacedaemona, vt Minois


page 639, image: s639

et Lycurgi leges perdisceret Venit etiam in Italiam Crotoneque consedit, vbi populos luxu et delicijs emollitos, ad meliorem vitae cultum redegit, matronas ad pudicitam, iuuenes ad modestiam cohortatus. Eius sanctitate et abstinentia permotae mulieres, auratas et luxuriosas vestes Iunoni consecrauere.

Panthoides Ouid. lib 15. Met. Ipse ego, nam memini, Troiani tempore belli Panthoides

Samius Idem lib. 3. Fast. Siue hoc a Samio doctus, qui posse renasci Nos putat.

Prudens M. Cap. Quam biuium mortalitatis asserere prudens Samius existimauit.

Doctus Idem, Quarum regionum habitus prodidit doctissimus Pythagoras.

Celeber Stroz. pat. Viderat hoc celeber Samiae telluris alumnus.

Diuinus Apul. Diuinus ille Pythagoras prodidit.

PYTHON.

Pythonem Poetae dicunt fuisse serpentem natum ex putredine terrae post diluuium Deucalionis: hunc, vt volunt, Apollo interfecit, et ab interfecti nomine dictus est Pythius. Et Pythia ludi fuerunt Apollinares, instituti in honorem ipsius Apollinis, propter interfectum serpentem, quorum auctor fuit Coroebus Atheniensis. De Pythone et Pythijs vide Ouid in lib. 1. Met.

Tumidus Oui 1. Met Strauimus innumeris tumidum Pythona sagittis.

Viridis Sta. l. 1 Theb. Te viridis Python, Thebanaque mater ouantem Horruit.

Caeruleus Claud. Caeruleus tali prostratus Apolline Python Implicuit fractis moritura volumina syluis.

Atrox Pont. Iam postes atrox irrumpit limina Python.

Sanguinolentus Pamph. Sanguinolentus erat spatiosa in iugera Python Porrectus.

Horrens squamis Mant. Grandibus horrentem squamis et tergore durum Caeruleo Pythona.

Deucalionaeus Idem, Quum caput obscuro tollens de gurgite serpens Deucalionaeo maior Pythone.

Vetus Idem, Et cecidisse tuis veterem Pythona sagittis Dicet.

PITTACVS.

Satus Lesbo Sidon. Noscere quod tempus Lesbo sate Pittace suades.

Satus Mitylene Idem, Tu Mitylene satus cognoscis Pittace tempus.

Lesbius Idem, Et tu Pittace Lesbius sophistes.

QVADRA.

Fatula Virg. lib. 7. Fatalis crusti, patulis nec parcere quadris.

QVADRIGA.

Volucris Claud. Oratum volucres iam perge quadrigas.

Pernix Colum Pernicissimarum quadrigarum semina diligenti obseruatione custodiunt.

Curua Manil. Deflexum solito cursu curuisque quadrigis.

Velox Sidon. Quod velocibus imperans quadrigis.

Praeceps Pont. Praecepsue quadriga Excutitur.

Vocalis Marull. Flecte vocales agedum quadrigas.

Falcata Liuius, Ante hunc equitatum falcatae quadrigae et cameli.

Rapida Quint. Aere sub imposito rapidas agitare quadrigas.

Celer Barth. Tyrrhenamque manum et celeres egere quadrigas.



page 640, image: s640

Cita Virg. lib. 8. Haud procul inde, citae Metium in diuersa quadrigae [note: al. difluierat] Abstulerant

QVAESTVS.

Delectabilis Tho. Rad. Tibiaque post delectabilem quaestum deposita.

Auidus Mant. Diuitias auido mercator congere quaestu.

Exlex Idem, Post turpia lucra diurnae Fraudis, et exlegem quaestum.

QVALLVS.

Vas est vimineum, per quod vinum guttatim e praelo defluit.

Vimineus Colum. Vimineos quallos superponant.

Pictus Pont. Vidit ea pictos melius contexere quallos.

Patulus Bapt. Pius, Huic corna et patulo redolentia fraga quasillo.

QVERCVS.

Dura Virg. in Buc. Et durae quercus sudabunt roscida mella.

Rigida Idem ibid. Ludere: tum rigidas motare cacumina quercus.

Vmbrosa Idem de obit. Maec. Maluit vmbrosam quercum, Nymphasque canentes.

Aeria Idem lib 3. AEn. Aeriae quercus, aut coniferae ciparissi.

Sublimis Lucan. lib. 1. Qualis frugifero quercus sublimis in agro.

Glandifera Lucret. lib. 5. Glandiferas inter curabant corpora quercus.

Frugifera Sueton. in Galba, In frugiferam quercum contulisset.

Patula Ouid. li. 1. Met Et quae deciderant patula Iouis arbore glandes.

Sacra Ioui Idem lib. 7. Sacra Ioui quercus de semine Dodonaeo.

Decidua Idem lib. 8. Contremuit, gemitumque dedit decidua quercus.

Chaonis, a Dodona sylua Chaoniae. Idem lib. 10. Vmbra loco venit, non Chaonis adfuit arbor.

Annosa Idem lib. 13. Durior annosa quercu, fallacior vndis.

Caua Idem 3 Eleg. Pomaque, et in quercu mella reperta caua.

Syluestris Plin. lib. 8 Trifolium herba pratensis, quercus syluestris.

Dodonis Polit. Fatidico mouit cantu Dodonida quercum.

Muirifida Stat. lib. 10. Multifidam quercum flagranti lumine obumbrat.

Marathonis, a Marthone campo, seu sylua Atticae. Idem lib. 12: Vt vere aequoreus quercum Marathonida Theseus Extulit.

Ossea, ab Ossa, monte Thessaliae. Val. Flac. lib. 1. Fleuit, vbi Osseae captaret frigora quercus.

Dodonia Claud. Cesserit inuentis Dodonia quercus aristis.

Amica Ioui Idem, Quercus amica Ioui, tumulos tectura cupressus.

Chaonia Idem, In re Chaoniae mouerunt carmina quercus.

Fatidica Seneca, Quercus hanc sortem mihi Fatidica quondam dederat.

Frondosa Mant. Nota cies lenem quercus frondosa susurrum.

Ardua Pamph. Ardua robustis quercus radicibus haerens.

Putricaua Conrad. Et tollant syluis putricauam robora quercum.

Alticoma Hesiod. Alticomas quercus, annosaque robara pinus.

Valida Codrus, Validam manibus dum scindere quercum.

Alta Idem, Hic quoque tum ludos quercu spectauit ab alta.

Dodonea Claud Dodonea suo mouet auram vertice quercus.

Turgida Quint Desijt hic populis glandes dare turgida quercus.

Ramosa Mant Nudaque ramosae tendebant brachia quercus.

Nodosa Barth. Nodosaque ruit condensa in praelia quercu.

Frondens Mant. Cingere frondenti victricia tempora quercu.

Cariosa Fast Qualiter et longa quercu cariosa senecta.

Grata suibus Bapt. Pius, Populus alba comas, suibus gratissima quereus.



page 641, image: s641

Vestita Claud. Si laetior adsit Gloria vestita spolijs donabere quercu.

QVERELA.

Moesta Lucan lib. 5. Tandem vix moestas potuit proferre querelas.

Infesta Lucret. lib. 6. Atque animum infestis cogit seruire querelis.

Misera Ouid. li 2. Met. Non auditurum miseras Phaethonta querelas.

Feminea Stat. lib. 10. Atria femineis crepitant vlulata querelis.

Rudis Mart lib. 11. Nec te blanditiae, nec verba, rudesque querelae.

Muliebris Claud Inquit, et excussis muliebribus ore querelis.

Moestifica Rapt. Pius, Barbite, moestificis non commoda visa querelis.

Turpis Stroz pat. Et piget in Dominum turpes iactasse querelas.

Arguta Pont. Agmen, et argutas ranarum audire querelas.

Lugubris Idem, Progne et lugubribus querelis.

Rauca Polit. Et immensam raucis miseranda querelis Syluam implet.

Grauis Marull. Posthac accipies graues querelas.

Insomnis Mant. Soluti morsibus Curarum et insomnis querelae.

Amara Stroz pat. Exsul, inops, degens in amaris Naso querelis.

Lacrymosa Pamph. Flet sistrata bouem lacrymosis turba querelis.

Horrenda Idem, Fleret et horrendae Pastana per arua querelae.

Infausta Lud. Big. Flebat et in faustis pariter Bellona querelis.

AEgra Iuuenc. Infelix aegris damnans sua gesta querelis.

Mellita Quint. Irrita mellitis miscebat verba querelis.

Dulcisona Bapt. Pius, Sic vbi dulcisonis gemeret Philomela querelis.

Supplex Mant Altera supplicibus magis irritata querelis.

Melliflua Idem, Nec te mellifluae incuruent, moueantue querelae.

QVERIMONIA.

Mala Horat. lib. 1. Carm. Nec malis Diuulsus querimonijs.

Tristis Idem lib. 3 Quid tristes querimoniae.

Sollicita Auson. Olim sollicitis moesta querimonijs.

Penetrabilis Gellius, Graui et penetrabili querimonia dixerit.

QVESTVS.

Moestus Virg. li. 4 Geor. Integrat, et moestis late loca questubus implet.

Lamentabilis Apul. Ille senior lamentabiles questus singulis instrepebat.

Vigil Stat. lib. 1. Theb Per vigiles acuunt suspiria questus.

Flebilis Claud. Flebilis auditur questus.

Feralis Idem, Feralem questum post fata poposcit,

Infaustus Seneca Thyes. Libet infaustos mittere questus.

Tristis Idem, Tristes questus nate exaudi.

Amarus Pont. Frater et in cunis questus exercet amaros.

Garrulus Idem, Non suspiria garruliue questus.

Pius Polit Sparsitque pios ad funera questus.

Vesanus Marull. Mitte vesanos bone Rhalle questus.

Funereus Stroz fil. Non ego funereo foedassem lumina questu.

Tumultuans Quint. Questus cum lacrymis tumultuantes.

QVAESTIO.

Sinuosa Gel. li. 4. Est enim disceptatio ista multijugae et sinuosae quaestionis.

QVIES.

Iucunda Virg. in Cul. Tu lentus refoues iucunda membra quiete.

Dulcis Idem ibidem, Stratus himi dulcem capiebat corde quietem.

Placida Idem lib. 1. AEn. At Venus Ascanio placidam per membra quietem Irrigat.

Languida Idem lib. 12. Ac velut in somnis oculos vbi languida pressit Nocte quies.



page 642, image: s642

Mollis Lucret. lib. 4. Venantumque canes in molli saepe quiete.

Pigra Apul. Confestimque discussa pigra quiete alacer exsurgo.

Blanda Ouid. lib. 3. Fast. Blanda quies furtim victis subrepsit ocellis.

Segnis Sill. lib. 3. Praecipitat consulta viri, segnemque quietem Terret.

Mitis Idem lib 5. Applicat, et mitem fundit per membra quietem.

Vaga Stat. 7. Theb. Vaga rupe quies, si quando benigno Vrbem iniÍre gradu.

Opaca Idem lib. 10 Limen opaca quies et pigra obliuia seruant.

Insidiosa Idem lib. 1. Syl. Insidiosa quies, et pigrae obliuia vitae.

Pacis amica Mart. lib. 9. Gloria, quem genuit pacis amica quies.

[note: Tunicatam quietem Iunius interpretatur liberam ad opera togata, qua se domi continere, nec sportulae spe prosequi potentiores liberum esset: sed reuera tunicata quies nihil est aliud, quam vita municipalis, quam qui degebant, tunica contenti raro togas sumebant, vti docet doctissimus et acutissimus Lipsius lib 1. Epist. quaes. 5. Vita autem municipali nihil fuisse iucundius, ipsemet Martialis lib. 1. in epigrammate ad Linum testatur. ] Tunicata Idem lib. 10. O soles, Ű tunicata quies.

Nocturna Seneca Hippol. Non me quies nocturna, non altus sopor SoluÍre curis.

Obscura Idem ibiaem, Seruat placidos obscura quies.

Tranquilla Idem in Herc Fur. Haec, innocuae quibus est virae Tranquilla quies.

Soporifera Pont. Namque soporiferam pariunt haec signa quietem.

Sopora Idem, Quas somnus Venerem iste, Gratiasque Ostendit tibi, quas quies sopora.

Amica noctis Idem, In rorem vertit noctis amica quies.

Pacifica Pamph. Sax. Tempora pacificae laeta quietis age.

Desidiosa Idem. Loricas sumere fuluas Tempus adest, valeas desidiosa quies.

Domitrix curarum Cleoph. Curarum domitrix coeperat alta quies.

Laeta Quint Vt laeta vestris detur aerumnis quies.

Lenis Idem, Obscena facies daemonum, lenis quies Erit sepultis.

Pacata Idem, Dulcia pacatae condonant vota quieti.

Secura Mant. Diesque verpetuus, secura quies, aeterna voluptas.

Imbellis Idem lib. 1. Syl. Et imbelli Salomon qui regna quiete Auxit.

Tepens Remacl. Spirabatque tepens otia grata quies.

Iners Bapt. Pius, Nulla quies myrti pectora lenit iners.

QVINTIANVS.

Italicus Idem de se. Italicum non designare poetam.

Numerosus Frid. Cansacrus, O si te numerose Quintiane.

QVIRINVS.

Romulus dictus est Quirinus, a quiri, id est, hasta, qua vtebatur assidue, vel, quod Cures vicerit. Ouid. 2. Fast. Siue quod hasta quiris priscis est dicta Latinis, Bellicus a telo venit in astra deus. Siue suo regi nomen posuÍre Quirites. Seu quia Romanus vicerat ille Cures.

Armifer Sil. lib. 16. Quis cedat toga, et armiferi gens sacra Quirini.

Ausonius Mart. lib. 10 At nunc Ausonio frustra promissa quirino.

Martigena Pamph. Sax. Et cum Martiginae Capitolia celsa quirini.

QVIRITES.

Bellicosi Horat, lib 3. Carm. Sed bellicosi fata quiritibus Hac lege dico



page 663, image: s643

RABIES.

Improba Virg. lib. 2. AEn. Quos improba ventris Exegit caecos rabies.

Miseranda Lucan. lib. 2. O rabies miseranda Ducis.

Dira Idem lib 7 dira subit rabies.

Praeceps Idem ibidem, O praeceps rabies, quum Caesar tela teneret.

Vesana Idem li. 5. Spumea tunc primum rabies vesana per ora Effluit.

Indomita Horat. in Epod. Indomitam properat tabiem sedare.

Horrenda Idem lib. 2. Serm. Non dicam horrendam rabiem.

Trux Apul. Truci rabie solent efferri.

Peruicax Idem, Pestilentiae letalis peruicaci rabie possessus.

Noxia Idem, Pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare.

Furiosa Idem, Furiosa rabie conciti.

Saeua Oui li. 5. Met. Quod saeua quierum Ventorum rabies motis exasperat vndis.

Cruenta Stat. lib. 1. Theb. His vltro ambobus rabiem fortuna cruentam Attulit.

Tumida Idem lib. 1. Syl. Hic tumidam rabiem spumosaque ponit Murmura.

Furens Pont. Inque furenti Solis anhelantis rabie sit cernere gentem.

Fera Marull. Almo sidere temperas minas et rabiem feram.

Malesuada Ruf. Fest. Et malesuada lucri rabies, subit omnia terror.

Armata Pont. Inque suum rabies armata cruorem.

Foeda Idem, Intonat et nigro rabies armata veneno, Foeda vngues, impexa comas et dente cruento.

Infanda Idem, Vsque adeo infandam in rabiem fera saeuit Erinnys.

Acerba Idem, At postquam in rabiem dolor hic se vertit acerbam.

Viperalis Thom Rad. Viperali rabie parentes proprios discerpturum.

Pestifera Idem, Rabiemque pestiferam deposuisse clamirant.

Perniciosa Stroz. pat. Perniciosa tamen rabies latronis iniqui.

Hostilis Sabell. Hostilis rabies Latias se fudit in oras.

Lupina Pamph Sax. Vt rabiem lupus lupinam immitis redolet.

Caeca Idem, Horror vbique furens, rabies et caeca trahebant.

Ferina Idem, Improuisus ades, rabiem satiare ferinam.

Acris Idem, Fac vt vel rabie prematur acri.

Immitis Idem, Inimitemque animi rabiem posuisse iuuabit.

Inimica Sabell. Non satiata tamen rabies inimica resedit.

Infesta Idem, Infestam pelagi rabiem, Scythicumque furorem.

Malesana Mirand. Inuidia et rabies Veneris malesana nefandae.

Effera Barth. Rabies decreuerat effera cunctis.

Horribilis Quin. Horribili rabie, et diro stimulante veneno.

Scelestuosa Idem, Nec dignum tragici scelestuosa Ardentis rabie nimis cothurni.

Virulenta Idem, Nonnulli satyrarum virulenta feruentes rabie.

Concita Idem, Regnat in humanis rabies quoque concita rebus.

Iniqua Pallad Sor. Rustice, liuore, et rabie rumparis iniqua.

Amara Mant Spectabat princeps, rabieque ardebat amara.

Infrena Idem, Sed furor insanus, rabiesque infrena seueri.

Temeraria Idem, Adde quod humanum rabies temeraria Ditis.

Nefanda Idem, Sinite ire nefandam Hanc rabiem.

Truculenta Cantal. In Venetos rabies truculenta resaeuit.

Infrendens Barth. Gliscitque per ora Infrendens rabies.



page 644, image: s644

Germana furoris Archit. Rumpit in omne nefas rabies germana furoris.

Animosa Idem, Liuori assissunt rabies animosa, tumultus.

Infrenis Mant Terram rabies infrenis et omnes, etc.

Virosa Idem, Et virosa suo rabies fraudata veneno.

Ferox Idem, Non secus ac si quando ferox armenta leonum Inuasit rabies.

RACEMVS.

Tumidus Virg. l. 2. Geor. Transierim Rhodia, et tumidis Bumaste racemis.

Lentus Idem in Copa, Sunt et mora cruenta, et lentis vua racemis.

Liuidus Horat. lib. 2. Carm. Iam tibi liuidos sDistinguet auctumnus racemos.

Praedulcis Quint. Terra praedulces generat racemos.

Madidus Calphur. Quamuis et madidis incumbant praela racemis.

Pampineus Pont. Vestit pampineis Baccheia dona racemis

Grauidus Idem, Dum grauidos oneret vindemia laeta racemos.

Caecubus Idem, Certent Massica Caecubis racemis.

Bicolor Polit. Bicolore caput redimita racemo.

Suspensus Idem, Hic sua suspensum resupinus in ora racemum Exprimit.

Mitis Petrar. Non volucres segeti, non mitibus vmbra racemis.

Cnossiacus, id est, Cretensis. Mant. Cnossiacis ideo vis est an tant aracemis?

Rorans Syl. lib. 10. Miratus nemora, et rorantes sole racemes.

Ita Marsus legit. Vulgari libri habent Fulgentes, Modius Lucentes mauult.

Liuens Propert. lib. 4. Prima mihi variat liuentibus vua racemis.

RACHEL.

Montana Mant. Audiuit montana Rachel, vicinaque fonte Flumina.

RADIVS.

Ardens Virg. de iri, Quum sol ardentes radios in nubila lecit.

Fulgens Idem ibidem, Dum nubes radijs [note: al terigit fulgen tibus atras. ] fulgentibus attigit atras.

Clarus Idem ibidem, Quum pepulit radijs obstantia nubila claris.

Tabificus Lucret. lib. 6. Tabificus subigit radijs sol omnia lustrans.

Coruscus Quint. Splendicat in longum radijs cratera coruscis.

Micans Bapt. Pius, Me blandus mulcebat honor, radijque micantes.

Acutus Oui, in Epist Phaed. Quod sit auus radijs frontem vallatus acutis.

Purus Idem in Epist, Leand. Quantum cum radijs fulges argentea puris.

Serenus Claud. Phoebique egressa serenos Infecit radios.

Flammans Mart. Cap. Solis augustum caput radijs perfusum flammantibus.

Arens Sidon. Perforat arenti radio lux sicca liquorem.

Lucidus Seneca, Quam primum radios spargere lucidos.

Nitens Pont. Ipse nitentes spargeret vt radios.

Illustris Idem, Illustres effert radios.

Lubricus Idem, Oppositam radius dum flectit in oram Lubricus.

Vagans Idem, Et vagantes siderum ac solis radios petiuit.

Auratus Pamph. Membra sub auratis nostra micant radijs.

Flammifer Marull. Ipse flammiferis per liquidum aera Purgatus radijs patris.

Phoebeus Pamph. Phoebeis clara est tota domus radijs.

Ingitus Idem, Igniti radij facesque saeuae.

Sidereus Idem, Petij radios hac ego sidereos.

Mobilis Mant. Mobilibus radijs facerent in montibus altis.

Rubescens Idem, Sexta rubescentes radios aurora per vndas Sparserat.

Solaris Quint. Atlantiades radijs solaribus vstae.

Penetrax Mich. Angl. Radio nunquam penetrace peregit.

Praepes Mant. Praepetibus radijs et talis imagine veltus.

Sitiens Archit. Radio sitienti sorbuit vndas.



page 645, image: s645

RADIX.

Tenera Colum. Tenerae breuesque radiculae vlmorum conuellantur.

Valida Luc. l. 2. Haec validas saxi radices, et fera ferri Corpora constituunt.

Valida Plin. lib. 12. Radice lata lignosaque buxei coloris.

Obliqua Idem, Radice obliqua, villosaque, et imitante auium pedes.

Inflexa Idem lib. 17. Radices inflexas poni melius.

Syluestris Idem lib. 12. Efficacissima tamen est syluestris radix cum vino sumta.

Corticosa Idem, Radice crassa et corticosa, calculo inflexo.

Odorata Idem lib. 15. Radix odorata in vmbra siccatur.

Ramosa Idem, Radice ramosa, qua pisces necabantur.

Fruticosa Idem lib. 26. Fruticosa et longa radice, et, quum siccata est, vinum olente.

Limosa Idem lib 27. Folijs trientalibus radice limosa et cauernosa.

Profunda Quint. Quantum radice profunda Haeserat.

Robusta Pamph. Ardua robustis quercus radicibus haerens.

Infixa Pont. Perstat infixis alte radicibus haerens.

RAMVS.

Patulus Virg. in Cul. At volucres patulis residentes dulcia ramis Carmina.

Fragilis Idem in Buc. Iam fragiles poteram a terra contingere ramos.

Olens Idem lib. 1. Georg. Induet in florem, et ramos curuabit olentes.

Lentus Idem in Cul. Candida [note: al. fundebant tentis v. r. id quod verius videtur et rectius. ] fundebat lentis velamina ramis.

Comans Pont. Aurati fetus, ramo et placitura comanti.

Frondens Virg. 3. AEn. Ramis tegerem vt frondentibus aras.

Robustus Colum. At si robusti ramuli erunt.

Laetus Seneca Thyes. Nulla quae laetos solet Praebere ramos arbor.

Viridis Pall. Rut. Ramus laetus, viridis et sterilis in media holera abstinendus.

Ferax Idem, Et nouellis ramis, et nitidis, ac feracibus.

Procerus Idem, Insita proceris pergit concrescere ramis.

Vdus Horat. lib. 1. Ser. Vdos cum folijs ramos vrente camino.

Crepitans Ouid. lib. 10. Fulua comas fuluo ramis crepitantibus auro.

Pendens Idem lib. 11. Carpite et vmbrifera pendentes arbore ramos.

Pandus Idem lib. 14. Suspiciens pandos auctumni pondere ramos.

Opacus Idem lib. 4. Fast. Si mea falx ramo lucum spoliauit opaco.

Curuatus Idem l. 2. de Arte, Flectitur obsequio curuatus ab arbore ramus.

Pendulus Th. Rad. Quicquid vero pendulis et accliuibus ramis petebat.

Tener Plin. lib. 14. Ramis teneris cum folijs in albo musto decoctis.

Incuruatus Idem lib. 15. Incuruatos trahunt ramos.

Nodosus Sil. lib. 5. Et quatiens acer nodosi pondera rami.

Excelsus Idem, Annosa excelsos tendebat ad aethera ramos.

Nutans Idem lib. 5. Pressit nutantes increto pondere ramos.

Frugifer Idem lib. 7. Addunt frugiferis inimica incendia ramis.

Tremulus Idem lib. 7. Insistens tremulis sub pondere ramis.

Altus Idem, Et altos Mutantem saltu ramos.

Conifer Claud. Stridula coniferis modulantur carmina ramis.

Inuexus Idem, Et inuexis AEtnaea cacumina ramis.

Virens Idem, Rami caput vmbrauÍre virentes.

Teres Nemes. Quum super et tereti pendebat fistula ramo.

Pomifer Seneca in Her. Fur. Non vlla ramos sylua pomiferos habet.

Vernus Idem, Non quae verno nobile carmen ramo cantat.



page 646, image: s646

Textilis Pont. Addes textilibus pendentia citria ramis.

Odoratus Idem, Sensit odoratos subolescere ramos.

Pensilis Idem, Pomaque pensilibus micuerunt aurea ramis.

Grauidus Idem, Dum granidos oneret vindemia ramos.

Fragrans Idem, Sensit fragrantem de litore ramum.

Viridans Marull. Contectae nemorum viridantibus vndique ramis.

Hirsutus Codrus, Non tot in hirsutis nascuntur mespila ramis.

Frondosus Petrarch. Et tenero frondosum pollice ramum Decerpsit.

Odorificus Quint. Indaque odorificis spirare ea cumina ramis.

Vmbrans Idem, Amnicolae salices ramisque vmbrantibus orni.

Decorus Mich. Angl. Laeue decoros Effluit in ramos robur.

Redolens Mant. Mox capulum tamis texit redolentibus omnem.

Tortilis Idem, Brachia tortilibus ramis fundebat acanthus

Vmbrosus Idem, Muta sub vmorosis habitant quo somnia ramis.

Vagans Idem, Ancipiti ramos preme falce vagantes.

Arboreus Idem, Audijt arbotels vim talem emergere ramis.

Amabilis Bapt. Pius, Cuius amabilibus cingit sua tempora ramis.

Floridus Catull. Floridis velut enitens Myrtus Asia ramulis.

RANA.

Loquax Virg. li. 3 Geor. Improbus ingluuiem, ranisque loquacibus explet.

Garrula Idem in Bart. Occupet arguti grylli caua garrula tana.

Lurida Varro, Iubet ranam luridam conijcere in aquam.

Querula Colum. Perpetitur querulae semper conuicia ranae.

Turpis Mart. lib. 10. An Laurentino turpes in litore ranas.

Palustris Horat. li. 1. Ser. Mali culices ranaeque palustres Auertunt somnos.

Virens Apul. De ore pastoricij virens exsiluit ranula.

Obstrepens Suet. in Augusto, Obstrepentes forte ranas silere iussit.

Viridis Ouid lib. 15 Semina limus habet virides generantia ranas.

Aquatica Plin lib 32. Ranae quoque aquaticae in vino vetere et farre decocta.

Blaterans Sidon. Ranas crepusculo incumbente blaterantes.

Paludicola, dicitur a me, vt Sugambri a Sid. Item paludigena, vt cannae a Marullo vocantur paludigenae.

Stagnicola Mant. Stagnicolae necdum fecÍre silentia ranae.

Canora Conrad. Vel ranis habitare cum canoris.

Coaxans Mant. Forte coaxantem Neptunus ab aequore ranam Audijt.

Grepitans Theocr. Vt crepitans resonanti rana cicadae.

Rubeta Guill Castell. Nec praestat laeuum rana rubeta latus.

Rauca Colot. Rana nec elysijs rauca coaxet aquis.

Coaxatrix Faust. Atque coaxatrix limosa rana palude.

RAPA.

Brumalia Pamph. Prototomi maluae caules, brumalia rapa.

Gaudentia frigore Mant. Tunc et montano gaudentes frigore rapas.

RAPACITAS

Saeua Boetius, Sed quaesita vorans saeua rapacitas Altos pandit hiatus.

RAPINA.

Hostilis Lucan. lib 1 Praedaque et hostiles luxum suasÍre rapinae.

Tristis Idem lib 3. Tristi spoliantur templa rapina.

Auida Oui li. 1. Trist. Barbara pars laeua est, auidaeque instructa rapinae.

Cupida Stat. lib 4. Theb. Cornipedum et cupidas Faunorum acerbo rapinas.

Dira Mart. lib. 11. Triste nemus dirae vetuit superesse rapinae.



page 647, image: s647

Infanda Val. Fla. lib. 7. Ratis infandis quos sola rapinis, Saeuaque pascit hiems.

Violenta Pont. Et spolijs vitam et violenta agitare rapina.

Saeua Idem, Insidians, saeuisque inhiat simulata rapinis.

Turpis Th. Rad. In rapinis turpibus auara.

Mala Marull, Et perferte malis turbantes quaeque rapinis.

Celer Codrus, Tot bona quam celeri mihi sunt erepta rapina?

Prorerua Augurell Proterua dulci nunc rapina sustulit.

Immanis Mant. Vsurpata ingens scelus, immanemque rapinam.

Crudelis Idem, Iampridem et superi crudelem odÍre rapinam.

Audix Idem, Dicitur audaci quondam violasse rapina.

Diomedaea Idem, In motes cum regna videret Versa Lycaonios, Diomedaesque rapinas.

Momentosa, Quintianus momento sam apum rapinam appellat, quae, etc.

RASTRVM.

Graue Colum. Tu grauibus rastris cunctantia perfode terga.

Tenax Virg lib. 2 Georg. Procuruam exspectant falcem, rastrosque tenaces.

Ligneum Pall. Rutil. Sed mox ligneis rastellis obruantur.

Dentatum Pamph. Stercote, dentatis et purgat ouilia rastris.

Fecundum Sabell. Fecundaque rastra minores Laudibus extollent.

Validum Pont. Hanc validis rastris, et duro verbere marrae Discute.

Rigidum Petrarch Certabant rigido glebas conuellere rastro.

Curuum Catull. Non humilis curuis purgatur vinea rastris.

RATIS.

Spumans Virg. lib. 10. Spumantesque rates aruis inferre Latinis.

Praeceps Lucan lib. 2 Praecipites fiaesÍre rates, et strage cruenta.

Trepida Idem lib. 5. Tunc rector trepidae fatur ratis.

Fragilis Hor 1. Car. Qui fragilem truci Commisit pelago ratem Primus.

Picta Ouid. li. 2 de Ponto, Seu rate caeruleas picta sulcauimus vndas.

Veliuola Idem ibid. Et freta veliuolas non habitura rates

Caua Idem in Epist. Leand. Turbida, perque cauas vix adeunda rates.

Errans Sabinus, Ismaron errantes quum renuÍre rates.

Cerata, id est, pice vncta. Oui in Epist. Oenon. Caerula ceratas accipit vnda rates.

Dubia Idem lib 1. de Arte, Saepe reges dubiam Cressa puella ratem.

Prona Sill lib 17 Fertur prona ratis, ventos impellere credas.

Curua Calent. Fulmina per curuas disijcienda rates.

Pauida Val Flac lib. 1 Pauidamque coruscae Ante ratem cecidÍre faces.

Volucris Idem lib. 2. Volucrem sub luce dehiscens Terruit vnda ratem.

Reciproca Idem lib 8. Itque reditque ratis lapsoque reciproca fluctu.

Credula Seneca Hippol. Nondum secabant credulae pontum rates.

Turrigera Pont. Ipsi de rate turrigera, aut e puppibus altis.

Naufraga Stroz. pat. Atque impacatis naufraga fertur aquis.

AErea Stroz fil. Cum bene pertuleris furias ratis aerea ponti.

Fluctiuaga Pamph. Ducere fluctiuagas ad loca tuta rates.

Fluuialis Sabell. Ar ratis (vt fama est) debet fluuialis Erythrae

Gelida Conrad. Liquisset gelidas ante ferus rates.

Sutilis Augurell. Malim subigere sutilem hanc conto ratem.

AErata Barth. AEratis aptant ratibus.

Vnca Faust. Me duce surgentis spreuit ratis vnca procellas.

Vncta Pacificus. Euolat vncta ratis felicibus acta lacertis.

Vndiuaga Lud. Bi. Qualiter vndiuagas Helyce, aut Cynosura gubernant Luce rates.



page 648, image: s648

Liburna Mant. Stipantque Liburnas Arnia rates.

Leuis Tibull. lib. 1. Ipse leuem remo per freta pelle ratem.

Instabilis Idem ibidem, Ducunt instabiles sidera certa rates.

Profuga Idem lib. 2. Troica qui profugis sacra vehis ratibus.

Forcis Propert. lib. 2. Caesaris et fortes dicere posse rates.

Curua Idem lib. 3. Ite rates curuae, [note: Scaliger legiti et leti texite caussam. ] et leti contexite caussa.

Vaga Boetius, Et vagas pelago rates.

RAVENNA

Paludosa Sill. lib. 8 Lenta paludosae pioscindunt stagna Rauennae.

Antiqua Claud. Dixit, et antiquae muris egressa Rauennae.

Paludicola Sidon. Rura paludicolae temnis populosa Rauennae.

Vluosa Idem, Vluosae petijt sitim Rauennae.

Annosa Pamph. Venit ab annosae iuuenum manus vrbe Rauennae.

AEquorea Idem, AEquoream dices quos eduxisse Rauennam.

Longaeua Mant, Aruaque longaeuae quondam subiecta Rauennae.

Humilis Idem, Per Insubres, Adriumque humilemque Rauennam.

REBECCA.

Iudaea Mant. Decepit Iudaea virum Rebecca, suamque Progeniem.

RECESSVS.

Obtrusus Claud. Intrat, et obtrusos implorat fama recessus.

Vmbrosus Pont Per saltus, per opaca loca, vmbrososque recessus.

Arcanus Sabell. Fallor an arcanos caeli scrutata recessus.

Mollis Pont. Taygeta, aut molles Phrygiae recessus.

Viridis Idem, Nunc nos ad virides vocat Antiniana recessus.

Abditus Augurell Passim recessus vt subintrent abditos.

Fuscus Petrarcha, Ostendens digito fuscos aperire recessus.

Dulcis Mant Dulcique sedens diuina recessu Otia lentus agis.

Cauernosus Quint. Antra cauernoso sunt semper aperta recessu.

Obscurus Bapt. Pius, Obscuroque latens rigat ora recessu.

Tenebrosus Claud. Namque videbatur tenebroso obiecta recessu.

Occultus Mant. Pectoris occulto virtus incocta recessu.

Caligans Idem, Incertamque diem, caligantesque recessus.

RECVRSVS.

Vagus Mant. Ecce vagis circum dumeta recursibus errant.

REGES.

Minaces Horat. lib. 2. Carm. Ductaque per vias Regum colla minacium.

Superbi Lucret. lib. 5 Non populi, gentesque tremunt, regesque superbi.

Magni Stat. lib. 5. Theb. Sordida magnorum circa vestigia regum.

Magnanimi Idem lib. 7. Magnanimi reges, quibus haud parÍre recusem.

Tumidi Mart. lib. 15. Luxuria est, tumidique vocant haec munera reges.

Purpurei Claud. Sub tua purpurei venient vestigia reges.

Pelliti Sidon. Stetit ante pellitos reges.

Feroces Idem, Quod fueris blandus regi placuisse feroci.

Potentes Codrus, Potentes Qui sternit reges.

Munifici Stroz fil. Munificum ad regem merces aduexit Eoas.

Belligeri Sabell Belligerum regem, victriciaque arma secutus.

Egregij Theodor Certoque hoc omine reges Egregios.

Inuicti Idem, Inuictus rex signa mouet.

Armipotentes Mant. EuasÍre minas, et vim regum armipotentum.

Armicomi Idem, Inter Armicomos reges legitur tua maxima virtus.

TremendiBoetius, Dudum tremendos saeua proterit reges.



page 649, image: s649

REGIA.

Splendida Stroz pat. Splendidaque Attalicas regia vincit opes.

Ardua Mant. Regia femineo longe sonat ardua planctu.

Diues Virg. in Ciri, Commouit regia diues.

REGNVM.

Inuidiosum Ouidius lib. 4. Trist. Non inuidiosa nefandis, Nec cupienda bonis regna Thoantis erant.

Opulentum Seneca Theba. Opulenta ferro regna germani petunt.

Potens Faust. Quae regno elata potenti Nescit adhuc.

REI.

Moesti Mart. lib. 4. Moestorum quod anhelitus reorum.

Solliciti Idem lib. 5. Sollicitisque velim vendere verba reis.

Trepidi Ouid lib. 1. Fast. Ciuica pro trepidis quum tulit arma reis.

Pallidi Mart. lib. 1 Non rumpet altum pallidus somnum reus.

Pauidi Idem lib 4 Nec pauidos * tristi voce citare reos.

In Anglicano codice pro voce tristi, exstat stricta, quod magis ad mentem poetae acendit.

Attoniti Idem, Nec minus atronitis vox celebrata reis.

Miscri Pont. Praesidium et miseris Christe benigne reis.

RELEGATIO.

Saeua Crinit. Habita detestatione tam saeuae, tamque calamitosae relegationis.

RELIGIO.

Superstitiosa Gell. li 4. Qui nimia et superstitiosa religione sese alligauerit.

Sancta Stroz. pat. Nil nisi de sancta religione loqui.

Pura Apul. Purissimae religionis secreta perua derem.

Pia Pont. Et pia relligio cinctis ad tempora vittis.

Prouida Marull. Prouida virgines sanxit relligio patrum.

Diuina Liuius, Apud quos iuxta diuinas religiones fides humana colitur.

Deuota Pamph. Saxus, Limina deuota relligione fero.

Candida Augur. Nec non vt candida nobis Relligio.

Sacra Mant. Fer procul a sacra relligione gradum.

Venerenda Bapt. Egnat. Verum hosti seruanda fides, diuŻmque verenda Relligio.

REMEDIVM.

Sagax Apul. Nec consilio prudenti, nec remedio sagaci.

REMEX.

Validus Syll. lib. 14 Pulsibus et valido superabat remige ventos.

Canorus Claud. Stagnaque remigibus spument inuersa canotis.

REMIGIVM.

Agile Mant. Agilique per auras Remigio tranant.

REMVS.

Pendens Ouid lib. 11. Obuertit lateri pendentes nauita remos.

Leuis Idem lib. 15. Leuibusque Amphrysia remis Saxa fugit.

Agilis Idem in Epist. Sapph. Tactus inops agili peragit freta caerula remo.

Demissas Idem lib. 3. Eleg. Non freta dimissi verrebant eruta remi.

Validus Val Flac. lib 2. Ecce procul validis Lemnon tendentia remis.

Intortus Idem lib. 8. Et intortis socio cum milite remis.

Audax Claud. Flegit Hyperboreas remis audacibus vndas.

Thessalicus Idem, Et freta remis Inclyta Thessa licis.

Reluctans Idem, Stagna reluctantes quaterent Saturnia remi.

Citus Pont. Freta lata citis spumantia remis.



page 650, image: s650

Spumans Barth. Decantatam Asiam, et spumantibus aequora remis.

AEratus Idem, AErato inuectus remo.

REMVS.

Hic Remus filius fuit Martis, interfectus a fratre Romulo, quod vallum exstruendis moenibus designatum contra dictum transilijsset. Lucanus, Fraterno primi maduerunt sanguine muri. Ouid, in Ibin, Vtque Remo muros auso transire recentes, Noxia sint capiti rustica tela tuo.

Iliades Ouid. lib. 3. Fast. Iliadae fratres iura petita dabant.

Antiquus Marull. Antiqui soboles Remi.

Ansonius Pamph. Quos tulit Ausonij nobilis aula Remi

Miser Idem, Quaerebant misero non bene visa Remo.

Martigena Ouid li 3. Eleg. In quo Martigenae non sunt sine crimine nati.

Auentinus Propert. lib. 4 Dixit Auentino rura pianda Remo.

RENES.

Cynnamei Textor, Zonaque cynnameos renes praecurta nequiret Cingere.

REPVLSA.

Turpis Horat. lib. 1. Ser. Exiguum censum, turpemque repulsam.

Tristis Sidon. Quod regnum mereare doles tristique repulsa.

Grauis Stat. in Achill. Dixerat illa graui multum demissa repulsa.

REQVIES.

Nocturna Colum. Quibus irrepant aues ad requiem nocturnam.

Dulcis Augur. Iam quibus inuentis duci requiete fruuntur.

Grata Ouid ad Liuiam, Tu requies fesso grata laboris eras.

Iners Mant. Requie sopiuit inerti.

RESINA.

AEgyptia Plaut. in Mercat. Resinam ex melle AEgyptiam vorato.

RESTIS.

Torta Pont. Aut vicino e margine tortis Restibus innitens.

Spartea Colum. lib. 13. Deinde sparteis restibus arborem eludunt.

RETIA.

Rara Virg. lib. 4 AEn. Retia rara plagae, lato venabula ferro.

Nexa Ouid. lib. 3. Trist. Quum graue nexa simul retia mergat onus.

Cana Pont. Insidias auium generi, et caua retia tendit.

Torta Calphur. Auro quoque fulgent retia torta.

Subdola Mart. lib. 2. Subdola tenduntur crassis [note: al nune. ] modo retia turdis.

Subtilia Mirand. Non haec tardipedis subtilia retia fabri.

Dolosa Marull. Capter dolosis retibus.

Sinuosa Mant. Et ducens pelagus sinuosa per altum Retia.

Venatica Idem, Sunt qui venatica rollant retia.

Cauta Faust. Tunc loculis tendit retia cauta tuis.

RETINACVLVM.

Vncum Stat. lib. 3. Syl. Vncaque submersae penitus retinacula vellant.

Amerinum, id est, salignum. Virg. Atque amerina parat lentae retinacula viti.

REVERENTIA.

Decens Oui li. 3. Fast. Donec honor placidoque decens reuerentia vultu.

RHADAMANTVS.

Poetae faciunt tres inferorum tudies, Minoem, AEacum, et Rhadamantum, quorum arbitrio et sententia puniantur animae, et cogantur fateri, quae piacula in seram noctem distulerint, vt inquit Maro lib. 6. Castigant, dolos audiunt, nullum scelus relinquunt impunitum.



page 651, image: s651

Cnossius Virg. lib. 6. AEn. Cnossius haec Rhadamantus habet durissima regna.

Immitis Stat. lib 3 Syl. Et immitem potuit Phryga vincere supplex.

[note: Quoniam illi fuit Iouis et Europae filiae Agenoris] Iuridicus Seneca in Her. Fur. Flentes Eurydicen iuridici sedent.

Toruus Conrad Et iudices tres ore toruos.

Agenorides Mant Qualis Agenorides Lycia Rhadamantus in ora.

Inexorabilis Cic. Fortasse etiam inexorabiles iudices Minos et Rhadamantus.

RHAETI, populi.

Populi sunt Germaniae Italiam versus inolinantes, qui duce Rhaeto a Gallis pulsi Alpes occuparunt, et a nomine ducis Rhaetiam condiderunt.

Saeui Claud. Quae saeuis obiecta Rhaetis, quae saxona frenat.

RHAETIA.

Sublimis Claud Sublimis Arcton Prominet Herciniae confinis Rhaetia

RHAMNVSIA.

Iniqua Polit. Sed iniqua bonis Rhamnusia tantum.

Crudelis Idem, Hoc vbi crudelis vidit Rhamnusia monstrum.

RHEBAS.

[note: Fluuius est Bithyniae. ] Pulcer Priscian. Bithynijque viri sunt pinguia rura colentes: Qua Rhebas pulcer gratissima flumina voluit.

Longinquus Val Flac. lib. 4. Longinquique exirent flumina [note: Carrio legit Rhebi, itaque in antiquis non modo manuscriptis, sed etiam Lutetiae impressis libris exstare refert, vti etiam se inuenisse testatur Sabellicus, qui tamen pro eo inepte Phoebi reponendum existimat. ] Rhebae.

RHEDA.

Rheda vocabulum est Gallicum, significans carrucam. Hinc rhedarius auriga, et compositum bigenum, ex Graeco et Gallico epirhedium. Virg 2. Geor. Tritoque trahunt epirhedia collo. Erat rheda semper duarum rotarum, sed multiplicium quandoque iugorum qua omnibus hominibus etiam abiectissimis vti licuit. Deuexa Iuuen. Sat. 4. Blandaque deuexae iactaret basia rhedae.

RHENVS.

Rhenus fluuius est, qui diuidit Belgas a Germanis. Fidem vix capere potest, quod de huius natura scriptum legitur. Aiunt enim fluuium hunc Celtarum infantes intra suum sinum coniectos, si polluta matris pudicitia suscepti essent, tanquam impuri lecti vindicem rapidis vorticibus suffocare consuesse. Quos autem sensisset legitimo et impolluto natos matrimonio, in portum placidis aquis extulisse. Hinc Claud. lib 2. in Ruff. Et quos nascentes explorat gurgite Rhenus. Defluit in Cimbricum mare geminis ostijs. Idem Claud. Te Cimbricae Tethys Diuisum bifido consumit Rhene meatis.

Bicornis Virg. lib. 8. Extremique hominum Morini, Rhenusque bicornis.

Spumans Lucan. lib. 1. Fregit et Arctoo spumantem vortice Rhenum.

Rebellis Stat. lib. 1. Syl. Non vacat Arctoas acies, Rhenumque rebellem.

Minax Claud. Rhenumque minacem Cornibus infractis.

Gelidus Auson. Bissula trans gelidum stirpe, et lare prosata Rhenum.

Tumens Sidon. Et flauis in pocula fracte Sugambris Rhene tumens.

Ferox Seneca Her. Fur. Violentus vnda Tigris, aut Rhenus ferox.

Saxosus Pontan. Et quas saxosi vexat ripa aspera Rheni.

Saeuus Pamph. QuÓs nunc bella mouet saeui gens aspera Rheni.

Flauus Sabell. An potius flaui vada frigida Rheni.

Tumidus Mirandula, Audijt et tumidi iam ditior accola Rheni.

Citatus Conr. Rhenus ingenti fluuio citatus.



page 652, image: s652

Impiger Idem, Noti carminibus Vistula et impiger Rhenus.

Succiduus Idem, Rhenus se proprio succiduus reddidit alueo.

Rapax Idem, Rhenum repacem quae modo possidet.

Rapidus Idem, Rapidus gelato Flumine Rhenus.

Vagus Idem, Gentesque Rhenus quas vagus irrigat.

Algens Idem, Vel quis algentem, niuibusque et auris Vuidum Rhenum.

Turgidus Idem, Rheni et fluenta gloriantur turgidi.

Audax Mant. Audacis Rheni graue murmur et vndam.

Teutonicus Idem, Et vada Teutonici tangit vastissima Rheni.

Paluster Idem, Tuque procul fusa Rhene palustris aqua.

Asper Cant Quid tantum Rhodani gentes potuÍre, quid asper Rhenus?

Corniger Cimbriacus, Corniger et flexo sinuosus gurgite Rheuus.

Latus Barthol. Obtulit et lato vicina Colonia Rheno.

Spumeus Idem, Hinc Rhenus tumidoque humectat spumeus aluo.

Vndisonus Idem, Interea vndisonum dum trans parat agmine Rhenum.

Glacialis Priscian. Oceani rumpens glacialis litora Rhenus.

Nitidus Glarean. Et nitidus profert sua cornua Rhenus.

Gallicus Catul. [note: Gallicum Rhenum dicit Catullus ad differentiam Rheni Bononiensis. Scaliger aliter distinguit hunc versum, ita enim legit: Caesaris visens monumenta magni, G. Rhenum, horribilis, vltimonsque, etc. ] Gallicum Rhenum, horribiles et vlti moxque Britannos.

Barbarus Claud. O quotiens doluit Rhenus qua barbarus ibat.

Clarus Mant. Clarus arenosis Rhenus arundinibus.

Apenninigena Idem, Apenninigenae prope saxea flumina Rheni.

Violentus Idem, Vt Rhenus cursu violentus et vnda.

RHESVS.

Rhesus rex fuit Thraciae, qui quum albis equis venisset ad ferendum Troianis auxilium, noctu dormiens in castris suis interfectus est ab Vlysse et Diomede. Habuit autem Rhesus equos cursu praestantissimos, de quibus Claudianus sic meminit: Grataque rettulerat raptos ad castra iugales: Quorum, si qua fides augentibus omnia Musis, Impetus excessit Zephyros, candorque pruinas.

Bellicosus Seneca, Non bellicoso Thressa cum Rheso phalanx.

Thrax Quint Quid si Thracis equi tua flumina Xanthe bibissent.

Threicius Ouid. lib. 1. Eleg. Sic fera Threicij ceciderunt agmina Rhesi.

Sithonius Idem lib. 1. de Arte, Illic Sithonij fuerant tentoria Rhesi.

Othrysius Idem ibidem, Exigit Othrysij sacra cruenta ducis.

RHETOR

Disertus Mant. Animis linguaque diserti Rhetores.

Expolitus Conrad. Nec expolitis rhetoribus studet.

RHETORICA.

Picta Pamph. Si candida pictae Dogmata Rhetoricae.

RHODANVS.

Fluuius est velocissimus, ortum capiens in Alpibus, et tardum Ararim proxime Lugdunum secum arripiens. Auctus Isara et Druenti, duobus ostijs in Tyrrhenum mare diffunditur.

Tumidus Sill. lib. 3. Tumidique minaces Accedit Rhodani festino milite ripas.

Incitus Idem, Ac proprie in Pontum lato ruit incitus alueo.

Furens Idem lib 4 Non Pyrenen, Rhodanumue furentem.

Praeceps Faust. Hic vbi raucisono Rhodanus fluit agmine praeceps.

Spumans Mant. Auinione sedens Rhodani spumantis ad vndam.



page 653, image: s653

Praecipitans Cimbr. Praecipitansque Ararim Rhodanus.

Celer Tibull. li. 1. Testis Arat, Rhodanusque celer, magnusque Garumna.

RHODOPE.

Mons est Thraciae altissimus. Est etiam meretricis nomen, quae, auctore Plinio, quaestu meretricio magnificam fecit pyramidem.

Threicia Ouid. lib. 6. Met. Threiciam Rhodopen habet angulus vnus, et Haemum.

Aeria Stat. li. 8. Theb. Aeriam Rhodopen sola niue verberat Arctos.

Glacialis Ouid in Epist. Phyl. Qua pater vmbrosum Rhodope glacialis ad Haemum.

Cana Claud. Seu te cana gelu Rhodope.

Nimbosa Idem, Nunc dabat hibernum Rhodope nimbosa cubile.

Thressak Seneca, Thressae sub Rhodopes iugis.

Gelida Marull. Lustrant gelidam pede Rhodopen.

Alta Bapt. Egnat. Rhodopenque altam, Thracemque niuosam.

Niualis Pamph. Antris vel Rhodopes putat niualis.

RHODOS.

Phoebeia Lucan. lib. 5. Phoebeia donis Exornata Rhodos.

Phoebea Ouid. lib. 7. Phoebeamque Rhodon, et Ialysios Telchinas.

Aspera Stat. li. 1. Syl. Lumina contemto mallet Rhodos aspera Phoebo.

Clara Horat. 1. Car. Laudabunt alij claram Rhodon, aut Mitylenen.

Irrigua auro Polit. Tumidaque colosso Solis et irriguam pluuio Rhodon expetit auro.

Aurea Marull. Non Salamis, non clara subest Rhodos aurea Phoebo.

Pulcra Codr. Quem tenuit claro litore pulcra Rhodos.

Fertilis auro Quint. Sit fertilis auro Magna Rhodos.

Colossicola Bapt. Pius, Quique colossicolam fertur adisse Rhodon.

Nobilis Catull. Rhodonque nobilem, horridamue Thraciam.

Fulua Stroz pat. Quos nostro fulua sub aeuo Miratur, nutritque Rhodos.

Insula solis Scip. Cather. Aurificis quondam dirata est insula solis.

RHOMBVS.

Piscis est planus, in delicijs quondam habitus.

Latus Quint. Nec lati suadebat prandia rhombi.

Iners Petrar. Qui pelago vehemens echinis, inersque Rhombus.

Pinguis Mant. Quum sua tam Pinguem cupiens in retia rhombum.

Adriacus Iuuen. Sat. 4. incidit Adriaci spatium admirabile rhombi.

RICTVS.

Spumans Ouid. lib. 4. Met. Caede leaena boum spumantes oblita rictus.

Patulus Idem lib. 6. Met. Ipsaque dilatant patulos conuicia rictus.

Immanis Claud. Quae velut immanens reserat dum bellua rictus.

Cauus Pont. Inde cauos referunt ad carmina rictus.

Vorax Idem, Ora per et dentes rictu glans hausta voraci.

Auidus Mant. Quotiens auidos in viscera rictus.

Hiulcus Idem, Dentibus inuiris, rictuque vrgentur hiulco.

RIGOR.

Austerus Stroz. pat. Dum mens austeri plena rigoris erat.

Hortidus Val. Flac. lib. 3. Tenet exsangues rigor horridus artus.

Durus Quint. Durum manes posuisse rigorem.

Asper Pont. Languescat moriens, mox et rigor aspera durat.

Marmoreus Mant. Depone rigorem Marmoreum virgo.

Inflexus Architr. Inflexi pietas adamanta rigoris Molliret.



page 654, image: s654

Maleficus Plaut. in Bacchid. Longum'st rigorem maleficum exornariet.

Saeuus Pont. Vide saeue rigor seueritasque.

RIMA.

Hians Lucan. lib. 1. Et saniem per hiantes viscera rimas Emittunt.

Caua Idem lib. 6 Perque cauas terrae, quas egit carmine, rimas

Angusta Hora. li. 1. Epist. Forte per angustam tenuis vulpecula rimam Repserat.

Tenuis Claud. Per tenues ferri producere rimas.

Muralis Sidon. Auulsas muralibus rimis herbas in cibos traximus.

Flexilis Idem, Flexilibus rimis sitientes scinderet agros.

Aperta Mant. Dissiliunt agri, rimisque videntur apertis.

RIPA.

Viridis gramine Virg. li. 3. Georg. Muscus vbi, et viridissima gramine ripa.

Fluuialis Idem lib 2 Georg. Vimina per syluam et ripis fluuialis arundo.

Viridans Idem lib. 7. AEn. Rapidaque aestus viridante leuaret.

Sonans Lucan. lib. 6. Si vero stygiosque lacus, ripamque souantem.

Vmbrosa Horat. lib. 3. Car. Fastidit vmbrosamque ripam.

Tremens Idem Ibidem, Et trementes Verbere ripas.

Gelida Ouid lib. 14. Et in gelida ponentem corpora ripa.

Obliqua Idem lib. 2. Met. Fluminaque obliquis cinxit decliuia ripis.

Decliuis Idem lib. 5. Sponte sua natas ripis decliuibus vmbras.

Mollis Idem lib. 3. Fast. Ventum erat ad mollem decliuo tramite ripam.

Capax Idem lib. 3 Eleg. Tu potius ripis effuse capacibus amnis.

Limosa Idem ibidem, Amnis arundinibus, limosas obsite ripas.

Opaca Sill. Vix credas labi ripis tam mitis opacis.

Resona Idem, Et resonae syluis vlularunt flebile ripae.

Spumans Idem, Adde etiam Ticini spumantes sanguine ripas.

Stagnans Idem lib. 10. Stagnantes consul molitur praelia ripas.

Stagnans Idem lib. 10. Et grauiora cauae sonuerunt murmura ripae.

Curuata Sill. l. 15. Nam qua curuatas sinuatis flexibus amnis Obliquat ripas.

Arundinea Stat. li. 6. Theb. Laetus arundineae recubans super aggere ripae.

Putris Idem lib. 9 Contentus carpit putres seruantia ripas.

Graminea Idem, Stabat gramineae producta crepidine ripae.

Fluminea Idem lib. 1. Syl. Martia fluminea posuit latus Ilia ripa.

Algens Idem ibid. Et impositum ripis algentibus ignem.

Frondens Claud. Frondentibus humida ripis Colla leuant.

Roscida Sidon. Per roscidas ripas et pumices.

Torrens Seneca, Aurea torrenti deducens flumina ripa.

Virens Idem, Quaeque virenti tacitum ripa bibis Ismenon.

Alnifera Pont. Quaeque Pado alniferis infert sese Addua ripis.

Humens Polit. Siue humentes laeto vbere ripas.

Canora Sabell. Ripisque inflexa canoris Flumina.

Madens Idem, Nomen vada grande madenti Alta dabunt terrae.

Gatrula Conr. Garrulis ripis tua tecta condens.

Strepens Idem, Quae colunt ripas fluuij strepentes.

Herbida Crinit. Madidaque veste pressum in herbidis ripis.

Amoena Idem, Quum passim amoenis puruagatur in ripis.

Curua Quint. Curuis animalia ripis Traijcit.

Vernans Mant. Inter vernantes gramine ripas.

Arenosa Idem, Stabat arenosae frondens in margine ripae.

Aprica Idem, Roscida in aprica vernant violaria ripa.

Florens Idem, Nuncius it vario florentibus agmine ripis.



page 655, image: s655

Vmbrosa Idem, Flectite, et vmbrosae naues appellite ripae.

RISVS.

Tremulus Lucret. lib. 1. Fiet vti tremulo risu concussa cachinnent.

Cachinnabilis Apul. Risu cachinnabili affluebant.

Laetus Idem, Coepit risu laetissimo gestire.

Perspicuus Mart. lib. 2 Laxat perspicuo labella risu.

Blandus Claud. Et blando fraudem praetexere risu.

Tener Idem, Teneros in flamine risus, Vagitusque audire putes.

Dulcis Manil. Et sale mordaci dulces quaerentia risus.

Procax Pont. Sed risus tenerae procax puellae.

Serenus Idem, Frons laeta et facilis gestus, risusque sereni.

Affluens Th. Rad. Sermonemque apularem, et risum affluentem.

Mordax Pont. Adde et mordaci quatientes pulpita risu.

Hilaris Idem, Casta fides, risusque hilaris, moresque pudici.

Vrbanus Marull. Quod micat vrbanus generoso risus ocello.

Facilis Pamph. Reddebat facili serena risu.

Argutus Conrad. Argutoque volens placere risu.

Proteruus Crinit. Inter et possis iuuenes proteruo Ludere risu.

Lenis Mant. Et leni placuit rubicunda risu.

Alacer Remacl. Nunc alacres risus, nunc et ioca laeta parantur.

Mollis Calent. Atque inter molles ludentia lumina risus.

Facetus Bapt. Pius, Cuius amor, dulcisque lepor, risusque faceti.

Venustus Idem, Additur his geniale decus, risusque venusti.

Effusus Theod. Cyr. Risu effuso eos contemnitis, ac maledictis incessitis.

Lepidus Textor, Dum rides lepido tanta est tibi gratia risu.

RIVVS

Praeceps Lucan. lib. 2. Praecipitique ruens Tiberina [note: al. lin flumina. ] af flumina riuo.

Fluens Virg in Buc. Riuoque fluenti Transque caput iace.

Leuis Idem in Cul. [note: al. sonet. ] Quae leuibus placidum riuis al. sonet. sonat orta liquorem.

Strepitans Idem in Copa, Est strepitans rauco murmure riuus aquae.

Saliens Idem in Buc. Dulcis aquae saliente sitim restinguere riuo.

Tenuis Sill. lib. 13. Deducit tenuem sine nomine riuum.

Decurrens Varro, Tum riuos decurrentes in prata et hortos.

Mobilis Horat. 1. Carm. Et vda Mobilibus pomaria riuis.

Pronus Idem ibidem, Arduis, Pronos relabi posse riuos.

Obliquus Idem lib. 2. Et obliquo laborat Lympha fugax trepidare riuo.

Celer Idem lib. 3. Ducere, et riuos celeres morati.

Gelidus Idem, Gelidos inficiet tibi Rubro sanguine riuos Montibus.

Liquidus Idem 1. Epist. Confestim liquidus fortunae riuus inauret.

Lapidosus Ouid. lib. 3. Fast. Defluit incerto lapidosus murmute riuus.

Garrula Seneca, Gartuli gramen secuÍre riui.

Labens Claud. Hic auium cantus, labentis murmura riui.

Glareosus Plin. lib. 26. Si laus nascitur glareosis et perennibus riuis.

Praegelidus Syll. lib. 4. Quosque in praegelidis duratos hernica riuis.

Errans Stat. lib. 4. Theb. Stagnaque et errantes obducite puluere riuos.

Gemmans Mart. lib. 9. Qua gemmantibus hinc et inde riuis.

Raucus Claud. Cornua temporibus raucos sudantia riuos.

Peregrinans Manil. Et peregrinantes domibus suspendere tiuos.

Tremulus Calphur. Fons agit et tremulo percurrit lilia riuo.

Argutus Idem, Et obest arguti glarea riui.

Riualis Sidon. Lassatum riuis foueat riualibus hostem.



page 656, image: s656

Fugiens Seneca Hippol Fugiente dulcis murmurat riuo sonus.

Vndans Pont. Opumque affluet vndanti riuo.

Sonans Idem, It praeceps per saxa sonans spumantia risuus.

Crepitans Idem, Non riui crepitantis opem, non fictilis vrnae.

Querulus Idem, Vnde fluunt queruli lacrymoso margine riui.

Bullans Polit. Bullantem prope riuulum.

Vtirens Stroz pat. Qua vitreus salientis aquae per laeuia riuus.

Amoenus Idem, Serpat vbi gelidae riuus amoenus aquae.

Susurrans Stroz. fil Laeta susurrantes saliunt per gramina riui.

Limpidus Pamph. Fluuijque riuos limpidos vidi.

Aquosus Idem, Riuis qua surgit aquosis Arduus.

Ductilis Conr. Ductiles riuos sequeris beatus.

Cadens Augur. Vt rupe ab alta riuulus cadens fugit.

Spumans Petrar. Et riuis spumantibus horrida coniunx.

Vagus Mant Riui de colle rubentes Per dumeta vagi.

Desiliens Idem, In glaream riuo desiliente sonum.

Currens Idem, Et sola currentes potent sitientia riuos.

Conspicuus Faust. Conspicuus liquidum riuos percurrit in amnem.

Torrens Torrentes fusco manabunt sanguine riui.

RIXA.

Sanguinea Horat. lib. 1. Carm. Sanguineis prohibete rixis.

Proterua Idem lib. 3. Litium, et rixae cupidos proteruae.

Calida Idem ibidem, Dixit irarum, calidaeque rixae.

Tenera Pont. Inter et ludos, tenerasque rixas.

Improba Idem, Ac ludos facit, improbasque rixas.

Leuis Idem, Post tactus teneros leuesque rixas.

Dulcis Stroz. pat. Sic dulces improba rixas Inserir.

Misera Iuuen. Sat. 3. Miserae cognosce [note: al praemia. ] prooemia rixae.

Turpis Propert. lib. 4. Turpis in arcana sonuit quum rixa taberna.

ROBVR.

Firmum Mant. Viribus egregijs et firmo robore praestans.

Validum Val. Flac. lib. 4. Et valido qui robore tauros.

Herculeum Idem lib. 1. Robur Herculeum, Laedaeque tuens genus.

Rude Idem lib 3. Et tude membris Robur inest.

Solidum Pont. Solido stet robore telius.

Forte Pamph. Forti pugnemus auorum Robore.

Praeualidum Iuuenc. Sed vos praeualido consistite robore cordis.

Durum Pacific. Hic ferro et duro formatae robore valuae.

Rigidum Cirnit. Nam cui tam rigidum est pectoris aenei Robur?

Inuictum Idem, Inuictum Annibalis robur.

Inexpugnabile Mant. Illa potens virtus et inexpugnabile robur.

Lacertosum Faust. Illa lacerto so fultissima robore dextra.

ROBVR.

In his Epitheris capitur pro ligno et duricie.

Syluestre Pall. Rut Robora palladij decorat Syluestria rami.

Firmum Lucan. lib 1. Tot circum firmo syluae se robore tollant.

Nodosum Ouid. lib. 12. Robore nodoso, praeduraque tempora fregit.

Durum Idem lib. 1. Eleg. Roboribus duris ianua fulta riget.

Fissile Virg. lib. 1. AEn. Fraxineaeque trabes, cuneis et fissile robur Scinditur.

Impenetrabile Mant. Celtiber infundens operi impenetrabile robur.



page 37, image: s657

ROGVS.

Calens Lucan lib. 3. Viuique calentes ConscendÍre rogos.

Auidus Oui. li. 3. Eleg Effugiunt auidos carmina sola rogos.

Ardens Syll lib. 2. Ardentemque rogum media spectabar ab vnda.

Niger Mart. lib. 11. Nec data sunt nigris tota labella rogis.

Tristis Marull. An post Neaerae funeta et tristes rogos.

Conflagrans Mant. Conflagrante rogo non est deterrita flammis.

Rapidus Faust Te dedit haec rapidis Sardanapale rogis.

Funereus Bapt. Pius, Funereo comes Cypris anhela rogo.

Tabificans Archit. Tabificansque rogus et edulis funeris vrna.

Altus Virg. lib. 4. AEn Et altos Conscendit furibunda rogos.

Infestus Hier. Anger. Et petit infestis aurea tecta rogis.

Oetheus, ab illo rogo, quo se Hercules combussit in Oetha Thessaliae monte. Textor, Acrior Oetheis Ű Damisella rogis.

ROMA.

Inclyta Virg. 6. AEn. Illa inclyta Roma Imperium terris, animos aequabit Olympo.

Ferox Horat. li. 3. Triumphatisque possit Roma ferox dare iura Medis.

Potens Oui li. 4. Fast Post vt Roma potens opibus iam saecula quinque Vidit.

Dardania Id. li. 15 Nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam.

Bellatrix Idem li. 2. Trist. Non mihi materiam bellatrix Roma negabat.

Romulea Idem li. 5. Fast Habeto Tu quoque Romulea dixit in vrbe locum:

Saturnia Idem li. 6 Fast. A patre dicta meo quondam Saturnia Roma est.

Dardana Syll lib. 4. Di patrij, quorum auspicijs stat Dardana Roma.

Libera Pacific. At quibus est curae libera Roma, dolent.

Dominans Syll. lib 3. Nunc, Ű nunc socij dominantis moenia Romae.

Vallata Idem lib. 17. Faxo vt vallata reuocetur Scipio Roma.

Septemgemina Virg. li. 6. AEn. Septemque vna sibi muro circumdabit arces.

Ausonia Stat. li. 4. Syl. Ergo quod Ausoniae pater augustissimus vrbis.

AEterna Auson. Ignota aeternae ne sint tibi tempora Romae.

Martia Idem, Martia Roma triplex, equitatu, plebe, senatu.

Vetus Code. Vrc. Roma vetus laetas fundens ad sidera voces.

Martigena Stroz fil Martigena summum gessit in vrbe locum.

Ardua Pamph. Nunc qua Roma caput Venetis leuat ardua campis.

Ferox Sabell. Quicquid victo mox abstulit orbi Roma ferox.

Phrygia Mich. Angl Felsineosque lates, Phrygiae quoque moenia Romae.

Mauortia Mant. Contulit Emathio ciui Mauortia Roma.

Fetax Idem, Gens regum, diuŻmque ferax, vbi Martia Roma.

Antiqua Idem, Scitis vt antiquae nostri Capitolia Romae InuasÍre.

Prisca Idem, Vrbs praeclara sequens priscae vestigia Romae.

Caelivicaria Idem. Quo Italia exsultat, caelique vicaria Roma.

Latialis Barth. Et sanoto Latialem numine Romam.

Rhoeteia Idem, Nam dum Rhoeteia consulit aegros Roma patres.

Troica Bapt. Pius, Troica te merito quamuis veneretur honore Roma.

Prodiga Iuuen Sat. 7. Sed finem impensi non seruat prodiga Roma.

AEneis Mant. Tibridis ad Iani collem, atque AEneida Romam.

Quirinalis Idem, Adde Quirinali limen in vrbe datum.

Romulea Idem, Tunc tibi Romulea quam nos donaueris vrbe.

Rerum domina Virg. li. 1 AEn Romanos rerum dominos, gentemque togatam.

Martigena Syll. lib. 12. Non populi vos Martigenae tardarit origo.

Troiugena Liuius, Amnem Troiugena Cannam Romane fuge.

Bellicosa Port. Licin. Intulit sese bellicosam in Romuli gentem.



page 658, image: s658

ROMVLVS.

Amulius filius Procae regis Albanorum, quum Numitori fratri regnum abstulisset, filiam eius Rhesi seu Iliam Vesta ministerio dedicauit, vt obnoxia perpetua vtrginitati prolem habere non posset. Nihilominus tamen Rhea a Marte, sicut aiunt, compressa geminos peperit, Remum et Romulum. Quod vbi resciuit Amulius, infantulos in Tiberim demergi, et matrem inter fici iussit. Miseti pastores, quibus id negocij fuerat datum, geminos in repa Tiberis tantum posuerunt. Quos compertos Faustulus pastor furtim educauit. Certatim fere dicunt omnes a lupa fuisse nutritos. Vtcunque res se habuerit, satis constat, geminos illos fraterculos inter pasiores adoleuisse, et tandem primae suae originis admonitos, pulso Amulio, restituisse regnum Numitori, et postmodum colleta pastorum manu, Romam condidisse. Priusquam autem conderetur, ne factio moueretur de principatu, pacto conuenerunt, vt is praesset regno, cui in augurijs plures appaturssent vultures. Sex tantum visi sunt Remo, duodecim Romulo. Eoque iure rex constitutus, ambitum vrbis vallo et aratro designari iussit, cauitque ne quis sulcum tansiliret, nisi qua parte relictus et indictus fuerat portis locus. Remus statim aegre ferens fratris insolens edictum, vallum tanquam in ludibrium et contentum pertransiit magno suo malo, quoniam, vt iam diximus, ea de caussa rastris interfectus est, iubente Romulo. Quod autem nutriti sint a lupa, varijs poetarum testiomnijs doceri potest.

Quirinus Virg. li. 1. AEn. Remo cum fratre Quirinus Iura dabunt.

Mauortius Virg. l. 6. AEn. Quin et auo comitem sese Mauortius addet Romulus.

Romanus Ouid. lib 14. Qui viret, et templum Romani regis obumbrat.

Iliades Idem lib. 3 Fast. Iliadae fratres iura petita dabant.

Trabeatus Idem 1. Fast. Hoc igitur vidit trabeati cura Quirini.

Martigena Ouid lib. 3 Eleg In qua Martigenae non sunt sine crimine nati Romulus Iliades, etc.

Potens Pamph. Cecidit potentis Romuli regnum.

Augur Prop. lib. 4. Quam nisi defendes, murorum Romulus augur.

ROS.

Gelidus Virg. lib 2 Georg. Exigua tantum gelidus ros nocte reponet.

Matutinus Idem de Ortu solis. matutino rore madebat humus.

Nocturnus Colum. Nihil enim ei nocebitur nocturnis rotibus.

Pluuius Horat. lib 3. Carm. Qua nebulae pluuijque rores.

Liquidus Ouid. lib. 3 Met. Virgineos artus liquido perfundere rore.

Stillans Idem lib. 11. Et sparsos stillanti rore capillos.

Vitreus Idem lib. 1. Eleg. Vrbe silent tota vitreoque madentia rore.

Fecundus Claud. Et glebas fecundo rore maritat.

Tener Mart. Cap Tunc candens tenero glaciatur rore pruina.

Dulcis Pont. In dulcem Veneris rorem, atque in pocula amantum.

Madens Guill. Cast. Lustrauitque pios rore madente viros.

Leuis Virg. lib. 5. AEn. Spargens rore leui et ramo felicis oliuae.

Flumineus Pont. Oraque flumineo torrida rore lauat.

Purificans Bud. Purifico rore velut aquula synectica, id est, emaculatoria, lauit.

Madidus Pamph Robora vix vrit madidum stillantia rorem.

Purus Augur. Hunc rore puro protinus lauat.

Florigenus Mich. Ang. Florigenis laxat fecundam roribus aluum.

Algens Idem, Cana nec algenti deterrent gramina rore.

Fugax Mant. Vt nix verna, fugax vt ros.

Fumifer Idem, Glomerans in nubila rorem Fumiferum.



page 659, image: s659

ROSA.

Odorata Tibull. lib. 1. Floret odoratis terra benigna rosis.

Luteola Colum. lib. 10. Tum puniceae rosae, luteolaeque et Sarranae violae.

Florens Idem, Florente rosa defaecatam.

Amoena Horat. lib. 2. Carm. Flores amoenae ferre iube rosae.

Fulgens Apul. Fulgentium rosarum minas color renidebat.

Verna Oui. li. 5. Fast Dum loquitur, vernas afflat ab ore rosas.

Paestana Idem 2 de Ponto. Calthaque Paestanas vincet odore rosas.

Syluestris Bapt. Pius, Calthaque syluestres si tegit vsta rosas.

Rubens Stat. li. 3. Syl. Rubentesque rosae primos moriuntur ad Austros.

Tenuis Mart. lib. 4. Sic prohiber [note: al. teneras. ] tenues gemma latere rosas.

Sutilis Idem lib. 5. Lassenturque rosis tempora sutilibus.

Mollis Pont. Puella molli delicatior rosa.

Fragilis Pont. Et fragilis cedit crine decente rosa.

Humens Idem, Vel iuuat humentes carpere mane rosas.

Punicea Idem, Puniceasque sinu spitat et ore rosas.

Micans Tho. Rad. Luteo splendore micantes Promicent rosae.

Paphia Marull. Frontis honos, Paphiae quod labra verna rosae.

Rorans Stroz. pat. Rorantes perhibent et rubuisse rosas.

Viridis Pamph Excedunt virides laurea serta rosae.

Picta Idem, Pictis cingo rosis crines.

Candidula Idem, Cedunt candidulis alba ligustra rosis.

Auricoma Idem, Floribus auricomam pingimus atque rosam.

Mollicula Lud. Big. Molliculas inter credidit esse rosas.

Olens Augur. Spirabit hÓc olens ossa rosa.

Pulcra Quint. Purpureum spargit rosa pulera colorem.

Tenera Propert. lib. 1. Molliter, et tenera poneret ossa rosa.

Elysia Idem lib. 4. Mulcet vbi Elysias aura beata rosas.

Textilis Adr. Card. Rosas acanthi flexos vimine textiles obumbrant.

Idalia Bapt Pius, Oebalios flores, Idaliasque rosas.

Munda Propert. lib. 4. Est facilis spargi munda sine arte rosa.

Hyblaea Textor, Mollior Hyblaeis est tua lingua rosis.

ROSARIVM.

Roscidum Virg. in Rosa, Vidi Paestano gaudere rosaria cultu Roscida.

Puniceum Idem in Buc. Puniceis humilis quantum salÓunca tosetis.

Candens Apul. Candens reperirem rosarium.

Amoenum Oui. li. 5. Trist. Litora quot conchas, quot amoena rosaria flores.

Pictum Pamph. Vincebant biferi quae picta rosaria Paesti.

Paestanum Mant. Quales ferre solent Paestana rosaria.

Puniceum Faust. Punicea est stondi quaesisse rosaria sensus.

Rubicundum Bapt. Pius, Talia odorati rubicunda rosaria Paesti.

ROSCIVS.

Doctus Hor. lib. 2. Epist. Quae grauis AEsopus, quae doctus Roscius egit.

ROSETVM.

Diues Budinus, Diues rosetum, candidum, patens, plenum.

ROSTRVM.

Aduncum Virg. lib. 6. AEn. Rostroque immanis vultur [note: al. odunco. ] adunco.

Rigidum Ouid. lib. 5. Met. Alteraque alterius rigido concrescere rostro.

Pandum Idem lib. 10. Protinus excussit pando venabula rostro.

Durum Idem li. 11. Frigida nequicquam duro dedit oscula rostro.

Reduncum Id. li. 12. Rostroque redunco, Hamatisque virilaniarunt vnguibus ora.



page 660, image: s660

Acutum Idem de Pulice, Quumque tuum lateri rostrum defigis acutum.

Mucronatum Plin. lib. 32. Xiphum, id est, gladium rostro mucronato esse.

Accuruum Pont. Armatae accuruis rostris, atque vnguibus vncis.

Sagax Stroz. fil. Adde et blanditias, sagaxque rostrum.

Ciconianum Conrad. Cui rostrum genetrix Ciconianum.

Crepitans Quint. Vettice praeterijt, crepitantique ibida rostro.

Mordax Mant. Mordacique secant iterum praecordia rostro.

AEratum Idem, Velaque iam sinuans, proras, aerataque rostra.

Minax Idem, Turpe caput, rostrique minacis acumen aduncum.

Vulnificum Adr. Card. Praeceps vulnificis vtrinque rostris.

ROTA.

Leuis Virg. li. 1. AEn. Atque rotis summas leuibus perlabitur vndas.

Volucris Idem lib. 8. Parte alia Marti currumque rotasque volucres.

Curua Ouid lib. 2. de Ponto, Nec magis est curuis Appia trita rotis.

Praeceps Claud. Non rota suspensum praeceps Ixiona torquet.

Volubilis Quint. Voluentur rotula clara volubili.

Properans Pont. Verruntque rotis properantibus auras.

Rapida Ouid. in Ibin, Quique agitur rapidae vinctus ab orbe rotae.

Laboriosa Marull. Laboriosae metiens iter rotae.

Perpendicula Conrad. Seu perpendiculam Phoebus vbi rotam Voluit.

Aligera Guill. Cast. Praecipitem aligeris misit ad ima rotis.

Pernix Mant. Hippodamia rotis vehitur pernicibus.

Stridens Idem, Stridentesque rotas onerant.

Agilis Remacl. Extulerantque agiles pallida fulcra rotae.

Cira Faust. Praecipitique citae verset ab orbe rotae.

Obliqua Propert lib 4. Obliquae signa iterata rotae.

Velox Boet. Non Ixionium caput velox praecipitat rota.

Feruens Virg lib. 11. Frenaque feruentesque, rotas pars munera nota.

RVBETVM.

Durum Oui. 1. Met. Cornaque et in duris [note: al haerentia. ] nascentia mora rubetis.

Tetricum Mich. Angl. Sorbaque et in tetricis horrentia mora rubetis.

Syluestre Faust. Condita syluestri queritur Philomela rubeto.

Nemorale Idem, Abdita spectabat nemotali Nympha rubeto.

RVBICON.

Paruus Lucan. li. 1. Vt ventum est parui Rubiconis ad vndas.

Puniceus Idem, Fonte cadit modico, paruisque impellitur vndis Puniceus Rubicon.

Alpinus Mant. Venerat Alpini paruum Rubiconis ad amnem.

Amoenus Claud. Italiae commune decus, Rubiconis amoeni.

RVBIGO.

Mala Colum. Hinc mala rubigo virides ne torreat herbas.

Scabra Lucan. lib. 1. [note: al Et scabros nigrae. ] Et nigros scabrae morsu rubiginis enses.

Nigra Stat. li. 1. Syl. Liuentem satyram nigra rubigine turbes.

Sterilis Horat. lib. 3. Sentiet Africum Fecunda vitis, nec sterilem seges Rubiginem.

Aspera Ouid. lib. 4. Fast. Aspera rubigo parcas Cerealibus herbis.

Putris Stat. lib. 5. Theb. Tunc fessa putri rubigine pila.

Taetra Pont. Arcent et Tyrios taetra rubigine comtus.

RVBOR.

Igneus Lucan lib. 5. Stat nunquam facies: rubor igneus inficit ora.

Ingenuus Musaeus, Ora quoque ingenuo radiant suffusa rubore.



page 661, image: s661

Roseus Pont Vidi et quae roseo fuerant suffusa rabore.

Verecundus Oui. li. 1. Mer. Pulcra verecundo suffundens ora rubore.

Tenuis Idem lib 3. Pectora traxerunt tenuem percussa ruborem.

Lenis Idem in Epist. Acont, Quique subest [note: al. nineo] roseo lenis in ore rubor.

Purpureus Stat. lib. 2. Theb. Cadida purpureum susae super ora ruborem.

Flammans Ruffus. Ebrin flammanti consurgit stella rubore.

Ignitus Idem, Si face et iguito supinxerit ora rubore.

Saguineus Idem, Et ne sanguineus late rubor induat ora.

Surfusus Nemesianus Suffususque rubor crebro, venaeque tumentes.

Coruscus Tho. Kad. Aureo decoro et coruseo rubore festiuus.

Inconstans Polit. Inconstansque rubor. terrificusque pauor.

Discolor Marull. Quod sedet in niueo discolor orerubor.

Pauidus Mani. Nescia conspectus. pauidoque assueta rubori.

Puniceus Idem, Totaque puniceis vestita ruboribus ardet.

Tener Archit Dat pyra, dat tenero corna in flammata rubore.

Castus Mant Ore pudicitiam simulat, castumque ruborem.

Conscius Catull. Huic manat tristi conscius ore rubor.

RVBVS.

Asper Virg. in Buc. Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.

Horiens Idem li. 3 Georg. Horrentesque rubos, et amantes ardua dumos.

Pinguis Pallad Rut. Rubos pirigues, pruna syluestria.

Durus Oui, li. 4. de Pento, Mista fere duris vtilis herba rubis.

Mordax Idem de Medic. fac. Mordaces interiere rubi.

Acutus Seneca Hippol. Acutis alperi veptes rubis.

Rigidus Pont, Colligit et rigidis viscera sparsa rubis.

Vulnificus Stroz. pat. Incidit in fraudem vulnificunique rubum. Hamatus Pamp. Frigidus hamatos Caucasus atque rubos.

Vilis Archit. Vilesque ligustra Ornatura rubos.

Puniceus Propert lib. 3. Et dare puniceis plena canistra rubis.

Hirsutus Idem lib. 4. Retulit brachia secta rubis.

RVDENTES.

Torti Lucan. lib. 1. Aut laqueum collo. tortosque aptate rudentes.

Intorti Syll. lib 6. Transtra nouant, his intorros aptate rudentes.

Laxi Stat. lib. 7 Laxi iactactur vbique rudentes.

NodosiMant. Nodoso lumbos consueta rudente Cingere.

RVDIAE.

[note: Vrbs fuit in Apulta, Ennii poetae patria. ] Vetustae Stat. lib. 12. Rudiae genuere vetustae, Nunc Rudiae, solo memorabile nomen alumno.

RVDIMENTVM.

Durum Virg lib. 11. Bellique propinqui Dura rudimenta, et nulli exaudita deorum.

RVG A.

Senilis Ouid. lib. 5. Fast Inque suo precio ruga senilis erat.

Anilis Claud. Et in rugas totus defluxit aniles.

Contracta Auson. Seria contractis expende poemata rugis.

Turpis Pont. Quo ruga turpis Exarat.

Rigida Sidon. Ctispato rigidae crepitant in syrmate rugae.

Tristis Pont. Vt tristes surgunt ad tempora rugae.

Seuera Stroz, pat. Sit procul hinc tristis rugae censura seuerae.

Pendula Stroz. fil. Nec labat annoso pendula ruga situ.

Pannola Pamph. Pellere pannosas lomento pectote rugas.



page 662, image: s662

Rudis Conrad. Obliquatque rudes tot ore rugas.

Aspera Mant. Aspera sulcat Ruga cutem.

Pallida Idem, Crispabat que cauam pallida ruga cutem.

Exsanguis Idem, Effugat exsangues rugas.

Nodosa Archit Nodosa meretur Nondum ruga coli.

Deformis Claud. Ambitus et votum defornnbusolcula rugis Figere.

RVGITVS.

Ferinus Apul. Ferinos rugitus terens.

Horrisonus Mant. Horrisonis caelum rugitibus atram Fert hiemem.

Raucus Idem, plurima ranco Sarcina plaustrorum rugitu incedit.

RVINA.

Horrifica Virg. lib. 3. AEneid. Horrificis iuxta [note: al. to nat. ] sonat AEtna ruinis.

Subita Lucan. li. 2. Saepe fames pelagique furor, subiraeque ruinae.

Probrosa Horat. lib. 3. Car. Probrosis altior Italiae ruinis.

Putris Lucret. lib. 2. Expugnata dabunt labem, putresque ruinas.

[note: Modius rectius degit Assilit. ] Tristis Syll. lib. 15. Astitit audito tristis clamore ruinae.

Deformis Ruff. Fest Deformemque trahit procul in vada caeca ruinam.

Fatalis SenecaThyes. Ne fatali cunda ruina quassata labent.

Flebilis Idem, Quae tuum magna luit seclus ruina flebili.

Immanis Pont. Aut parat immani fatum crudele ruina.

Praeceps Idem, Aut e praecipiti fatum crudele ruina.

Irremeabilis Tho. Rad. Ruina simul irremeabili decidentes.

Dira Codrus, Diram fati sensÍte ruinam.

Cliuosa Stroz. fil. Et vos cliuosae veterum monumenta ruinae.

Rapida Quint. Abstulit et rapidae dedit in satiata ruinae.

Grauis Mant. Secuinque ruinis Inuoluunt grauibus reges.

Letisera Remacl. Letifera quaeris regnum stabilire ruina.

Terribilis Bern. Bolog. Vndique terribiles Orco perfunde ruinas.

Terrifica Ioan. Pin. Tolos. Cunctaque terrificis voluat natura ruinis.

Vasta Adr. Card Et vastas nemorum ferrunt ruinas.

RVMOR.

Vagus Ouid lib. 11. Non ista vagis rumoribus audis.

Terrificus Syll. lib. 4. Terrificis quatit attonitas rumoribus aures.

Trepidus Claud Er trepidus vulgauerit omnia rumor.

Ventosus Pacific. Friuola ventosus dispergit somnia rumor.

Volans Barth. Interea per inane volans it rumor ad vrbes.

RVPES.

Dumosa Virg. in Buc. Dumosa [note: al penderepro cul de rupe videbo. ] derupe procul pendere videbo.

Pinifera Lucan. lib. 2. Piniferis amplexus rupibus omnes.

Scopulosa Idem ibidem, Hinc illine montes, scopulosae rupis aperto.

Abrupta Idem lib. 8. Rupis in abruptae scopulos.

Vmbrifera Varro, Sub vmbriferas rupes et arbores patulas subijciunt.

Aeria Syll lib. 1. Aeriae rupes scopulorum more reuulsae.

Frondosa Idem lib. 7. Et nemora, et penitus frondosis rupibus antra.

Dura Idem lib. 12. Duris qua rupibus haeret Bellator.

Saxea Stat. lib. 5. Theb. Illa velut rupes immoto saxea nisu.

Caua Idem lib. 10. Subterque cauis graue rupibus antrum.

Horrida Val Flac. lib. 3. Ac velut in medio rupes, later horrida Ponto.

Caucasea Idem li. 4 Congeminant amnes, rupesque fragore Caucasea.

Alpina Claud Alpinas transire tibi mesospite rupes.

Sruposa Ruff. Fest. Succedit trepide scruposae concaua rupis.



page 663, image: s663

Nemorosa Sidon, Radicibus nemorosae rupis adhaerescit.

Scrupea Idem, Retibusque cassibusque scrupeas rupes circumuenis.

Exesa Seneca in Her Fur Non latuir infans rupis exesae specu.

Aspera Idem Thyes. Quis inhospitalis Caucasi rupem aspetam.

Acuta Idem, Haetent acutis rupibus fixae rates.

Opaca Pont Et dominam comitemur opaca rupe sedentem.

Muscosa ldem, Tu nunc mulcosa placidus sub rupe vagatis.

Fagifera Marull. Olim fagiferis rupibus Arcadum.

Horrida Augur. Siue rupishotrtdae antro.

Scabra Mich. Angl. Ad scabras propero rupes.

Frondens Guill. Cast. Frondetem hanc primum dumis, nullo ordine rupem.

Saxosa Mant. Et per saxosas errantia nubila rupes.

Vmbrosa Idem, Propterea vmbrosas rupes, qua sole putabat.

Cauata Idem, Montis in anfractu rupem lubiÍre cauatam.

Montana Barth Mistaque montanas replebant agmina rupes.

Inuia Plin. lib. 12 Educatus esset in inuijs rupibus.

Frigida Prop. lib. 1. Pro quo [note: Fontes sacros esse nemo est qui ignoret, propterea tamen a nullo vererum diuini appellati sunt. Hoc itaque mendum egregie sustulit Scaliger, dum legit, Pro quo, Di, viui fontes, etc. Pro quo, Di, viui fontes, etc. ] diuini fontes, et frigida rupes.

Vndisona Stat in Achil At Thetis vndisonis per nocte in rupibus alias.

Fruticosa Mant. Imminet a tergo rupes fruticosa.

Humens Idem, Humenti de rupe cadit.

Tetrica Syll. lib 8. A tetrica comitanturrupe cohortes.

RVS.

Opacum Colum. Curemus, si ex calore et aestu concepta pestis inuasit opaca ruta, ete.

Floreum Virg. lib 1. AEn. Qualis apes. aestate noua per florea iura Exercet sub sole labor.

Apricum Horat. lib. 3 Car. Per meos fines. et aprica rura Lenis incedas.

Frigidum Idem lib. 1 Epist Gabiosque petunt et frigida rura.

Ferax Ouid. lib. 1. Mit. Et quoscunque deos. vmbrosaque sylua feraxque Rus habet.

Auricomu Auson Cuncta vigent, nemus omne viret, viret auricomum rus.

Frondeum Pont. Quum viret omne nemus, resonant quum fron dea rura.

Floridum Idem, Sin et per floridar rura Sparsa manus, decor ipse, aurique et gloria frondis. Viridans Idem, Et virides horti sint, et viridantia rura.

Humens Idem, Rura tuis qui nostra rigas humentia lymphis.

Frondens Idem, Et lacrymis sata prata meis frondentia rura.

Saturum Polit. Ruris opes saturi. gnauoque agitanda colono Munera.

Amoenum Marull. Temperas colles et amoena Cypri Rura.

Floriferum Mant Florifero tu rure latens, sacrata Napaeis Arua tenes.

Virens Idem, Fert spatians alacrem per rura virentia gressum.

Laetum Pamph. Incultus laeto carpit de rure colonus.

Nemorosa Crinit. Siue Cyrrhaeos nemorosa saltus Rura perlustras.

Spatiosum Bebelius, Postquam rota cohors spatioso rure refusa.

Florens Caes Germ. Et crebro tonitru iunget florentia rura.

Cereale Mant Per segetes procul aspiciens Cerealia rura.

Campestre Idem, Campestria rura Cremonae.

Patens Idem, Impetus exierit per rura patentia raucus.



page 664, image: s664

Roscidum Idem, Errantque per autrum Igniuonum, tanquam agni alacres per roscida rura.

Fragrans Idem, Fragrantia rura, Purpureas passim violas.

Pingue Idem, Nec pinguia rura, Nec piacidae retinent epulae.

Vernans Idem, illic perpetuo vernantia gramine rura.

Aquaticum Id. Nos inter opacas Mincius eduxit falices per aquatica rura.

Saxosum Idem, Qua rura Ligur saxosa colonus Exercet.

Fecundum Idem, Mitatique solum felix, fecundaque rura.

RVSTCITAS.

Pura Pallad. Rut. Sed pura tantum rusticitate rudes.

Mitis Idem, Aspera sed miti rusticitate leges.

Imperita Vegetius, Imperita rusticitas plura promitrit.

Dura Mart. lib. 7 Hirsutum et dura rusticitate trucem.

Indocta Mart Cap. Indocta rusticitare vexatae.

Nescia amorum Marull. Antiquusque rigor, et nescia amorum Rusticitas.

Inculta Pamph Inculta quam sic rusticitate fera.

Simplex Mant Fatigat ista simplex, rusticitas.

Agrestis Faust. Si te rusticitas vilem genuisset agrestis.

Horrida Bapt. Pius, Horrida rusticitas, feritas inamabilis.

RVSTICVS

Acer Virg, lib. 1. Georg. Iam tum acer curas venientem extendit in annum Rusticus.

Tetricus Colum Tetrici rustici curam poscit.

Indoctus Horat. in Arte, Indoctus quid enim saperet, liberque laborum Rusticus?

Sagax Polit. Ecce sagax taciram venientis rusticus anni Curam corde coquit.

Prouidus Idem, Legesque dierum Prouidus obseruat.

Sordidus Pamph Sordidus hanc potui numerato rusticus auto.

Trepidns Conrad. Trepidos ruslicolas et casulas vehnut.

Cautus Faust Hoc duce cautus habet praenuncia rusticus astra.

Fortis Tibull. lib. 2. Forris arat valido rusticus arua boue.

Decolor Mant. Decolor incuruo rusticus ense metit.

RVTA.

Rigens Virg. in Moreto. Inde comas apij graciles rutamque [note: al. vlreutem] rigentem.

Acueslumina Ouid. li. 2. de Remed. Vtillius sumas acuentes lumina rutas. Multicoma Pamph. Cingebat rutae quae coma multicomae.

SABA.

Turifera Plin. Sabaei Arabern proprer tura clarissimi.

Arabica Bapt. Pius, Arabicae vn dasset gutta beata Sabae.

Australis Idem, Australis regine Sabatis gaza cumulauerit.

Ferax Mant Nec turis Saba sola ferax.

SABAEI.

Molles Virg. li. 1. Georg. India mittit ebur. molles sua tura Sabaei.

Fatilegi Lucan. lib 9. Toxica fatilegi carpunt matura Sabaei.

Odoriferi Stat. li. 5. Syl. Ignis odoriferos exhausit flamma Sabaeos.

Dites Stat. li. 5. Syl. Dites nec si tibi rata Sabaei Cmnama.

Turiferi Val Flac. lib. 6. Hac quoque turiferos felicia regna Sabaeos.

Pingues Pont. Laudatos Arabum campos, pinguem que Sabaeum.



page 665, image: s665

Vncti Idem, Quicquid odoris habent Arabes, vnctique Sabaei.

Turilegi Barthol Turilegique suum nomen misÍre Sabaei.

Leues Claud. Medis, leuibusque Sabaeis Imperat hic sexus.

SABBATHA.

Recurita, a Iudaeis, qui recutiti dicuntur. Persius Sat. 5. Recutitaque sabbatha pallet.

Foeda Conrad. Vel molles Arabas, foedaque Sabbatha.

Festa Iuuec. Sat. 6. Obseruant vbi festa mero pede Sabbatha reges.

SABINI et SABINAE.

Prisci Mart lib 10. Simplicior priscis Numaci Galle Sabinis.

Rigidi Horat. lib 2. Fast. Et Gabijs. et cum rigidis aequata Sabinis.

Veteres Iuuen Sat 10. Ac veteres imitata Sabinas.

Duri Prop. lib. 2. Qui quaerit Tarios veteres, dutosque Sabinos.

Intactae Idem ibidem de Romulo loquens, Tu rapere intactas docuisti

impune Sabinas.

Fortes Mant. Quos Garganus alit, Matsi fortesque Sabini.

SACCHARVM.

IndicumPlin. li. 12. Saccharum et Arabia fert, sed laudatius India.

SACCVS.

Panarius Theod. Cyr. Si mus quum non haberet quicquam quod esset, panarium saccum corrosit.

SACELLVM.

Castum Pont Ipse dedi castis mulro cum ture sacellis.

Venerabile Stroz pat. Sospes vti valeam venerabile adire sacellum.

Pium Bapt. Pius, Et prosit coluisse pio pia tura sacello.

SACERDOS.

Canus Oui. li. 4. Fast. Illic purpurea canus cum veste sacerdos.

Laniger Claud. Laniger et posita suspirans veste sacerdos.

Conspicuus Pont. Astet conspicuus Tyrrhena in veste sacerdos.

Diuinus Stroz pat. Tu quam cunque poli parrem diuine sacerdos.

Castus Pacificus, Haec legat et tristis censor, castusque sacerdos.

Vittatus Cleoph. Debita non repetit vittatus rite sacerdos.

Sacer Rouch in Serg. Proinde et sacris victum facerdotibus ademit annum.

Verbipotens Mant Namque, vbi vetbipotens sacroque salutifer ore Sontem animam fando instaurat, damnata sacerdos Tartareae serat antra doums.

SACRVM.

Sollemne Sabell Ite. instat sollemne sacrum, properate ministri.

Pingue Mant. Primus Abel pingui coluit tua numina sacro.

Odoratum Idem, Ignis odorato renouat sua tempora sacro.

Pium Oui. li. 2. Fast I mea, dixit, auis, ne quid pia sacra moretur.

Castum Stat. in Achil. Dehinc sociare choros, castisque accedere sacris.

SAECVLVM.

Volubile Mant. Illa volubilium saeculorum abscondita in vmbra.

SAEVITIA.

Nefanda Lucan. li. 2. Moremque nefandae Dirum saeuitiae.

Ignea Colum lib. 8. Igneam saeuitiam differens.

Inexorabilis Apul Offensum numen inexorabili me faeuitia premit.

Proterua Marull. Sic quem saeuitia fugas proterua.

Maligna Pamph. Excutier sonus malignam Dulcis saeuitiam.

Sanguinolenta Mant, Quod sanguinolenta volebat Saeuities.



page 666, image: s666

Atrox Idem, Vbi vicit atrocem Saeuitiam.

Furens Idem, Viri exstinsÍre furentem Saeuitiam.

Violenta Idem, Nulli violenta pepercit Saeuities.

Barbara Pont. Huic et saeuities concessit barbara.

Procax Crinit. Ludit procaci saeuitia, vt luber.

Acerba Mant. Capitale odium, et feritatis acerbam saeuitiam exercent.

SAGA.

Diuinipotens Tho Radin. Per sagae istius diuinipotentis attem.

Profana Stroz. Mingat in arcanos saga profana rogos.

Rapax Tibul. li. 1. At tu quam primum sagae praecepta rapacis Desere.

Thessala, quoniam Thessalicae mulieres fuerunt peritissimae veneficiorum, vt abunde pater verbis Luc. ex lib. 6. Propert. 3. Eluere aut vasto Thessala saga mari.

Garrula Mart lib. 11 Expiet vt somnos garrula saga tuos.

Cytaeis, a Cyte vrbe Colchorum veneficis herbis, feminisque incantatricibus famosa Inde Carmina vocantur Cytaeina. Propert. lib. 2. Non hÓc herba valet, non hic nocturna Cytaeis.

SAGITTA.

Cretaea Virg. in Ciri, Attica Cretaea sternebat rura sagitta.

Celer Idem lib. 1. AEn. Celeresque sagittas Corripuit.

Volucris Idem lib. 5. Illa Noto citius, volucrique sagitta Ad terram fugit.

Threicia Idem ibid Alter Amazoniam pharetram, plenamque sagittis Threicijs.

Stridens Idem lib. 7. HÓc iuuenis primam ante aciem stridente sagitta.

Lycia Idem lib. 8. Ille mihi insignem pharetram Lyciasque sagittas.

Leuis Idem lib. 9. laculo celerem leuibusque sagittis.

Eoa Lucam. lib. 3. Nec Eois peior Gortyna sagittis.

Thessalica Idem lib. 4. Nox [note: al. tum vel quum] quod Thessalicas vrgebat parua sagittas.

Lernaea, hydrae veneno infecta. Idem lib. 6. Improbe, Lernaeas vector passure sagittas.

Ithuraea Idem lib. 6. Ithuraeis cursus fuit inde sagittis.

Scythica Idem lib. 8. Experti Scythicas Crasso pereunte sagittas.

Venenata Horat. lib. 1. Carm. Nec venenatis grauida sagittis.

Acuta Apul. lib. 10. Nam et pinnulis, et sagittulis acutis formae praeclare congruebant.

Volans Ouid. li 3. Trist Hostis equo pollens, longeque volante sagitta.

Hamata Idem ibid Pars cadit hamatis misere confixa sagittis.

Bistonia Idem lib. 1. de Ponto, Altera Bistonias pars est sensura sagittas.

Lita felle Idem lib. 4. de Ponto, Sint ne litae tenues serpentis felle sagittae.

Scelerata Idem lib. 1. de Arte, Tu pia tela feres, sceleratas ille sagittas.

Partha Id. li. 1. de Remed. Vince cupidineas pariter Parthasque sagittas.

Getica Idem in Ibin, Denique Sarmaticas inter Geticasque sagittas.

Plumbata Plin. lib. 10. Plumbatis igitur sagittas eos decutiunt.

Pennigera Syl. lib. 8. Nec mos pennigeris pharetram impleuisse sagittis.

Lusoria Virg. Quae aptior poterit reperiri, arcub. ligneis, sagittisque lusorijs.

Cydonea Stat. lib 7. Cydoneas anteibunt gesa sagittas.

Formidanda Idem lib. 8. Et formidandae non vna in morte sagittae.

Herculea Idem lib. 10 Arcas et Herculeae iuuissent bella sagittae.

Vaga Idem, Caeloque vagis spes nulla sagittis.

Achaemenia Propert. Non tot Achaemenijs armantur fusa sagittis.

Arcana Val. Flac lib. 2. Occidit arcana genitrix absumta sagitta.

Cupida Claud. Cupidas arcele sagittas.



page 667, image: s667

Rapida Caes. Germ. Cornua Centauri, rapida distincta sagitta.

Flammata Ruff Festus, Surgunt flammatae signa sagittae.

Parthica Seneca Theb. Sagitta qualis Parthica, velox manu.

Aurata Pont. At Venus auratis humeros armata sagittis.

Dira Idem, Quum ferus diras acuit sagittas.

Crudelis Idem, Nam mea crudeles tetigerunt corda sagittae.

Impia Idem, Sensit praecipitem vento stridente sagittam.

Trux Idem, Crudeles calami, truces sagittae.

Tortilis Idem, Auertit dea tortiles sagittas.

Rutila Idem, Ipse manu rutilam gestabat ab aere sagittam.

Aurea Th. Rad. Per fluctuantes pinnulas, et aureas Cupidinis sagittulas.

Dictynna Idem, Alius cingulum Paphium, hic Dictynnas sagittas.

Vltrix Polit. Assertumque larem tandem vltricesque sagittas.

Letalis Marull. Letales tibi sufficit sagittas.

Immitis Idem, Fleuit immitis leuiore plectro Damna sagittae.

Nitida Stroz. pat. Nudus amor facibusque suis, nitidique sagittis.

Saeua Idem, Parce puer saeuas in me torquere sagittas.

Praepilata Stroz. fil. Et praepilatas suecis armare sagittas.

Nimbisona Pamph. Pressus nimbisona fuit sagitta.

Gortyniaca Idem, Et Gortyniacas leuis sagittas.

AErata Idem, Adde quod aeratas superŻm facit ira sagittas.

Improba Idem, Quae spernit necis improbas sagittas.

Cruenta Idem, Cruenta illius iuuenis ferit sagitta.

Velox Idem, Qui sua veloces torquent post terga sagittas.

Teres Sabell. Ipse Scythes cutuos arcus, teretesque sagittas.

Occulta Conrad. Certus occultas iacit hic sagittas.

Morbosa Idem, Conde morbosas petimus sagittas.

Pennata Lud Big. Pennatis fuit ob fidem sagittis.

Dura Idem, Stringe in me gladium, duras iaculare sagittas.

Radians Pallad. Soran. Stridet radiantibus aura sagittis.

Horrisona Barth Et horrisonas sub Tartara merge sagittas.

Armenia Idem, Vestit arundineas et certatura sagittas.

Cressa Idem, Ocyor hic Parthi iaculo, Cressisque sagittis.

Fatifera Faust. Si fatiferam simul icta sagittam Sentiat.

Infesta luuen. Sat. 15. Audet et infestis pugnam instaurare sagittis.

Meda Propert. lib. 3. Neue tua Medae laetentur caede sagittae.

Ignicrema Musaeus, Nec sic ignicremas potuit vitare sagittas.

Igniuoma Idem, Ocyus alatis volat, efferturque sagittis.

Tortilis Henr. Laber. Auerte heu dea tortiles sagittas.

SAGVNTVS.

Saguntus vrbs fuit Hispaniae, a Graecis condita, cuius habitatores adeo fideles Romanis exstiterunt, vt ab Annibale obsessi multos mensos obstinatis et infractis animis obsidionem tulerint, maluerintque exspectare vrbis exscidium, quam deditionem facere. Et quum iam salutem desperarent. collatis in forum quae vniquique erant carissima, atque vndique circudatis accensisque ignis nutrimentis, ne a societate desinerent, publico et communi rogo seipsos superiecerunt. Dicitur etiam Saguntum et Saguntos. Luc. lib. 3. Nec pauet hic populus pro libertate subire, Obsessum Poeno gessit [note: al. quae] quod Marte Saguntum.



page 668, image: s668

Graia Syll. lib. 3. Quod tanto cecidit molimine Graia Saguntos.

Rutula Idem lib. 4. Rutulum fumasse Saguntum.

Animosa Idem lib 9. Est animosa Saguntos. ConcessÍre Alpes.

Misera Idem lib. 12. Infelix fidei miseraeque secunda Sagunto.

Rigida Stroz. fil. Rigidae pene aequa Sagunto.

Hispana Idem, Hispanam pars cessit ad vsque Saguntum.

Neritia Mich. Angl Neritiam talis combussit flamma Saguntum.

Metallifera Mant Ecce metalliferi tractus, ecce alta Sagunti Tecta.

Fidelis Idem, Tarraco Scipiadum labor, atque fidele Saguntum Pompeio.

SAGVLVM.

Castrense Theod Cyr. Iam vero subuculas, hibernas chlaenas, et castrensia sagula, nequaquam stamina sola conficiunt.

Sericum Mant. Vndique suspendit chlamides, saga serica et enses.

Candidum Plin. lib. 17. Sacerdos candida veste cultus arborem scandit, falce aurea demetit, candido excipitur sagulo.

Virgatum, lineis versicoloribus perinde ac virgis distinctum et variegatum. Virg. lib. 8. Virgatis lucent sagulis, tum lactea colla Auro innectuntur.

SAL.

Fusile Colum. lib. 7. Vel cum fusili sale trita.

Purum Ouid. lib. 1. Fast. Far erat et puri lucida mica salis.

AEquoreum Auson. Irritamentum quibus additur aequoreum sal.

Albidum Mart. Cap. Vnus albidi salis instar.

Rigens Petrar. Quod sale terga boum tereret laniata rigenti.

SALAMIS.

Salamin, seu Salamis, insula est in Euboico mari contra Athenas sita, in qua est vrbs eiusdem nominis: altera fuit in Cypro, quam Teucer condidit, priore pulsus a patre.

Antiqua Mant. Pulsus antiquam Salamina Teucer Liquit.

Superba Antipar. Epigr. apud Plutarch. Quin et Ion quidam, quidam Salamina superbam, Thessaliam multi te genuisse ferunt.

Cypria Theod. Cyr. Tuin ait et apud Cypriam Salamina hominem mactari solitum.

SALEBRA.

Praeceps Pamph Ludere, praecipites currere per salebras.

Difficilis Mant. Difficiles quondam salebras incurrit.

Laeuis Adr. Card. Rauco murmure, laeuibus salebris.

SALES.

Proterui Stat. lib. 1. Syl. Et ridens iocus, et sales proterui.

Compositi Idem, Compositosque sales, meditataque verba locutus.

LepŰre tincti Mart. lib. 3. LepŰre tinctos Attico sales narrat.

Romani Idem lib. 8. Aut tu Romano lepidos sale tinge lebellos.

Laeti Claud. Qui laetis risum salibus mouisse facetus.

Mordaces Manil. Et sale mordaci dulces quaerentia risus.

Manadraei Bapt. Pius, Atque Menandraei musa beata salis.

Comici Sidon. Hospitalitatem comicis salibus comparandam.

Nitidi Idem, Illum cui nitidi sales, rigorque.

Amari Pont. Spiculaque in salibus tinger derisor amaris.

Teneri Idem, Musa sed ad teneros ingeniosa sales.

Molles Idem, Et molles tenero spargit ab ore sales.

Culti Idem, Et culti, et nulla rusticitate sales.



page 669, image: s669

Tenues Polit. Pars tenues sparsÍre sales epigrammate multo.

Arguti Idem, Non vacat argutosque sales satyrasque bibaces.

Puri Idem, Dat puros gratia nuda sales.

Dulces Marull. Cum dulci sale, ferijsque blandis.

Blandi Pamph. Sax. Si iocos blandis salibus petulcos.

Honesti Augurell Qui solitis reliquos salibus conspergere honestis.

Plautini Cleoph Plautinique nitent non procul inde sales.

Iucundi Mant Iucundos mouet ore sales, risuque modesto.

Docti Claud Temperies, doctique sales, et grata senectus.

Vafri Mant. Erudit et vafro callida verba sale.

SALICTVM.

Canens Virg. li. 2 Georg. Populus, et glauca canentia fronde salicta.

Glaucum Colum. Et quibus infestae Baccho, glaucisque salictis.

Vdum Hor. li. 2. Car. Nunc in vdo Ludere cum vitulis salicto.

Nanum Helu. Cinna. apud Gell. li. 19 At nunc [note: Lipsius libro 2. Autig. lect. legit lagenij. ] me genij nana per salicta Bigis, etc.

Canum Ouid. lib. 5 Met. Cana salicta dabant, nurritaque populus vnda.

Densum Idem lib. 11. Iuncta palus huic est densis obsessa salictis.

Humile Pont. Illa demum fugiens humili sublapsa salicto.

Gracile Calphur. Sed mihi nec gracili sine te fi scella salicto.

Molle Idem, Tu tamen aut laeues hederas, aut molle salictum.

Vmbrans Pont. Populeo statuam thalamo, atque vmbrante salicto.

Vmbrosum Marull. Cum vmbroso recubans salicto.

SALINVM.

[note: Vasculum est, in quo salreponitur ad mensae vsum. ] Purum Pers Sat. 3. Est tibi far modicum, purum, et sine labe salinum.

SALIVA.

Venenosa Lactant. Oribus immundis exspuent saliuas venenosas.

Mollis Stroz. pat. Et mollen e labijs noras sorbere saliuam.

Dulcis Idem, Atque illine dulcem rostro parcente saliuam.

Putris Remacl. Vultus et insignis sanie, putrique saliua.

Labens Mant Labentemque pluit per mentum barba saliuam.

Lustralis Pers. Sat. 2 Infami et digito et lustralibus ante saliuis Expiat.

Spurca Catull. Suauia [note: Scali ger elegantissime corrigit: comminxit. ] coniunxit spurca sallua tua.

SALVNCA.

Humilis Virg. in Buc. Puniceis humilis quantum saliunca rosetis.

Foliosa Plin. lib. 21. Saliunca quidem foliosa est, sed breuis.

SALIX.

[note: Nomen est herbae. ] Salix arbor est viminosa, et multis perticis se surrigens, infrugifera, et amaro cortice, plicatilis et lenta, colore glauco, ventis agitabilis, gaudens bumidis locis. Quum germinauit, ad vnam perticam submittitur. Pampinatur instar vineae, vt in longitudinem potius quam ramorum latitudinem euocetur. Sic culta, quarto caeditur anno, et vinculis praeparatur. Abscissa cito repullulat: mutationem loci facile patitur in iuuenta. Semen ocyssime perdit, et ante maturitatem: ob id dicta ab Homero frugiperda. cito germinat, longa sunt eius folia, et non multum lata. Quum flaue scunt, ruunt sua sponte. Lentissima est, et propterea faciedis scutis aptissima. Breuis ei vita. Fructus adhuc immaturus abit in araneam, sed si prius colligatur, sanguinem reijcietibus prodest. Alio nomine vocatur Siler-Aptissima est varijs medicamentis. Cinis corticis e ramis primis, clauum et callum aqua mista sanat. Vitia curis in facie magis emendat, admisto succo suo, qui triplex est. Folia cocta cum cera trita imponuntur podagricis. Eadem intemperantiam libidinis coercent pota, et in totum auferunt vsum sapius sumta. Cortice et folijs in vino decoctis sanantur nerui. Semen mulieri sterilitatis medicamentum est.



page 690, image: s670

Amara Virg. in Buc. Florentem cythisum, et salices carpetis amatas.

Lenta Idem ibid. Lenta salix fero pecori, mihi solus Amyntas.

[note: Si hoc proprium est epitheton salicis, auctor suo antelogio ipsemet contradicit, in quo dixit salicem esse infrugiferam. Sed Poeta hoc epitheton Fecunda non salici, sed vlmo atribuit. ] Fecunda Idem lib. 3. Georg. Viminibus salices, fecundae frondibus vlmi.

Glauca Idem lib 4 Georg. Et glaucas salices, casiamque crocumque rubentem.

Cana Lucan. lib. 4. Primum cana salix madefacto vimine.

Viminalis Colum lib. 8. Salices viminales atque arundineta.

Perticalis Idem, Perticalis fere salix eundem agrum quem viminalis desiderat.

Syluatica Pallad. Rut. Iuncus tenuis, salix syluatica.

Fluminea Idem, Flumineam salicem fecundant ardua membra.

Tenera Luer. lib. 2. Nec tenerae salices, atque herbae rore virgentes.

Amnicola Ouid. lib. 10. Amnicolaeque simul salices, et aquatica lotos.

Vmbrosa Idem lib. 3. Fast. Vmbrosae salices, volucresque canorae Fecerunt somnos.

Frugiperda Plin. lib. 16. Ob id dicta ad Homero frugiperda.

Erratica Vitru. Tenui iuncus, salix erratica.

Canens Pont. Canentes Vfens salices, et flauus arena.

Resona Stroz. fil Et resonas salices, resonos in carmine fluctus.

Opaca Mant. Nos inter opacas Mincius eduxit salices.

Amerina, ab Ameria vrbe Vmbriae salicibus ferace. Hinc Virg. 1. Georg. Vocat Amerina retinacula.

SALMONEVS.

Rex fuit Elidis, qui quum Iouis fulmen in aere mentiretur, vt propterea crederetur deus, ab ipso Ioue fulminatus est. Val Flac lib 1. Argon. Salmoneus, nondum ille furens, quum fingeret alti Quadrifida trabe tela Iouis. Mant. Sic quoque delusus curru Iouis aemulus alto, Flammiferumque rotans Alphaea per oppida fulmen Occidit, et cosu Elaeam perterruit vrbem. Vide Virg. lib. 6. AEn.

AEolides, filius AEoli. Mant. Curruque volanti AEolidem aggressum tonitru, etc.

Audax Claud. Quid tale vel audax Fulmine Salmoneus, vel lingua Tantalus egit.

SALOMON.

Potens mentis opumque. Polit. Teque Palaestin laqueantem culmina templi, Mentis opumque potens Salomon.

Solymus Quint. An templum Solymi regis.

Spectabilis Mant. erat, festis gradiens ad templa diebus, Splendidus et puro Salomon spectabilis auro.

SALONAE.

Litoreae Mart. lib 10. Ibis litoreas Macer Salonas.

Dalmaticae Sidon. Bustum Dalmaticae Salonae.

SALTATIO.

Exossi Apul. lib. 1. de Asin. Inque flexibus tortuosis eneruem et exossem saltationem explicat.

Agilis Idem lib. 10. Saltationis agilis vigorem suscitabat.

SALTVS.

Profundus Virg. li. 2. Georg. Complentur vallesque cauae, saltusque profundi.

Vastus Lucan. lib. 6. Deuia qua vastos aperit Candauia saltus.

Syluester Varro, Syluestris delectabantur saltibus.

Viridis Lucret. lib. 2. At mater virides saltus orbata peragrans.

Secretus Oui. in Epist. Phad. Sic tibi secretis agillis Dea saltibus adsit.



page 691, image: s671

Aptus venatibus Idem in Epist. Oeno. Quis tibi monstiabat saltus venatibus aptos.

Opacus Syll. lib. 15. Vt cum venatu saltus exercet opacos.

Riguus Claud. Fraude Dionaea riguos Proserpina saltus.

Perus Idem, Illa feros saltus, et desolata relinquens Maenala.

Inaccessus Manil. Nec per inaccessos metuentem vadere saltus.

Dumosus Ruff Fest. Si capra dumosis errans in saltibus.

Vmbrosus Pont. Non ipse vmbrosos saltus indagine cinget.

Occultus Idem, Nec vero maris occultos inuadere saltus.

Quietus Idem, Quietos Vmbrarum saltus, et grata silentia captas.

Gelidus Idem, Et saltus gelidos virentis Haemi.

Fecundus Tho. Rad. Fecundos saltus peragrans.

Herbosus Stroz pat. Laetus in herbosos saltus armenta reclusis Pastor agit stabulis.

Syluosus Liuius, Saltus duo alti. Syluosique sunt.

Auius Idem, In saltum auium compulsam esse.

Deuius Idem, Viamque per deuios saltus Romano bello fecisse.

Inuius Idem, Ad consulem per saltus prope inuios peruenere.

Vagus Crinit Quid hÓc virentia nemora et vagos saltus.

Excelsus Quint Et excelsos tollunt super aera saltus.

Obscurus Idem, Obscuri saltus perque anfractus nemorosos.

Silens Idem, Viuentes syluarum vnibras, saltusque silentes.

Incultus Mant. Atque per incultos saltus, atque inuia rura.

Vmbrifer Iuuen Sat. 10. Vmbriferos vbi pandit Tabraca saltus.

Reconditus Catull. Syluarumque virentium, saltuumque reconditorum.

SALTVS.

Praeceps Virg. lib 8. Seque ipse perignem Praecipiti iecit saltu.

Pernix Lucret. lib 5. Denique iam saltu pernici tollere corpus.

Concitus Apul. In ipsum barathrum saltu concito praecipitare.

Leuis Oui li. 3. Met. Doque leues saltus, vdaeque [note: al immittor. ] innitor arenae.

Volucer Stat. lib. 7. Fheb. Volucri super agmina saltu.

Rapidus Stat. lib. 7. Theb. I, medium rapido Boreamque illabere saltu.

Volans Claud. Arcere volantes Cornipedum saltus.

Tremulus Sidon. Laudent, et tremulo non rumpant cantica saltu.

Excelsus Quint. Et excelsos tollunt super aethera saltus.

Praerapidus Mant Praerapido in stetiles saltu effunduntur arenas.

Agilis Idem, Gestit et ad Thiasos agili vulat ardua saltu.

SALVM.

Viride Virg in Ciri, Flectitur in viridi remus [note: Sale scripsit Virgilius, vti ratio exigit. Sal autem nonunquam pro Salo poetae ponere consueuerunt. ] salo.

Spumans Idem lib. 2. AEn Fit sonitus spumante salo.

Vastum Stroz pat. Post terrae et vasti longa pericla sali.

Piscosum Ruff Fest. Inscia piscosi emper sali.

Sonorum Idem, Ista sonoro Supprimit vnda salo.

Voraginosum Sidon Aut voraginoso quae vallat salo Bosporum Propontis.

Vndans Pont. Ecce ingens vndante salo late obuiam.

Turbatum Stroz. pat. Qua prece turbati flectitur ira sali.

Procellosum Idem, Vnca procelloso est anchora iacta salo.

Vndosum Stroz fil Ausa per vndosum currere prima salum.

Gelidum Idem, Tunc gelidum memorant incaluisse salum.

Ventisonum Conrad. Ventisonum latus addit salum.



page 672, image: s672

Tumidum Pallad. Sor. Non audet tumido credere vela salo.

Rapidum Catull. Rapidum salum tulistis, [note: Quidam ita Catulium truculenta pelagi dixisse autumant, vt Propertius acuta belle: quidam vero in quarto casu Graeca inflexione pelage [gap: Greek word(s)] , legunt, vt apud Lucretium li. 5 pelage seuera. ] truculentaque pelagi.

Tremulum Idem, Tum tremuli salis aduersas procurrere in vndas.

SALVS.

Dulcis Ouid. lib. 5 Trist Si tibi contingat cum dulci vita salute.

Blanda Bapr Pius, Nec mihi sideream blanda mollite salute Chorida.

SAMKVCVS.

Sambuco arbori plurima est medulla: ocyssime floret. Eius interiora mire firma esse traduntur, ita vt venabula ex ea praeserantur omnibus. Constat ex cute et ossibus. Caeditur tempe stiue. quum decorticatur. Cortice est inextricabili et carie subnascente ei, materiaque nigrescente. Numeratur a Plinio inter eas, qua scutu conficiendis apta sunt.

Medullata Tho Rad. Medullata sambucus, respansis apta quercus.

Olens Mant. Et nigris ebuli baccis, et olente sambuco.

Triangula Idem, Tensaque disparibus sambuca triangula neruis.

SAMOS.

Samos insula est in mari Icario, clara nomine Iunonis, quae ibidem nata est.

Prius vocabatur Parthenia, abundat luto fictilibus conficiendis aptissimo.

Adiacet Thraciae: hinc propter populorum affinitatem Samotharia dicta est.

Threicia Virg lib. 7. Threiciamque Samon, quae nunc Samothracia dicta est.

Iunonia, sacra Iunoni. Ouid lib. 8 Et iam Iunonia laeua Parte Samos furrat.

Vetus Idem lib 6 Fast. Et vetetem Latio suposuisse Samon.

Fecunda Codr. Haec erat illa Samos nimium fecunda.

Pulcra Pamph. Pulcra Samos. pulcrae Tyriae Carthaginis arces.

Illustris Sabell. Illustrisque Samos, Trinacriumque solum.

Sterilis Mant. Vt Libyae sterilem fertilitate Samon.

Thrax Idem, Accessit Thracem Samon.

Concinna Hor. li 1. Epist. Quid concinna Samos? quid Croesi regia Sardis?

SANGVIS.

Ater Virg. li 3. Georg. Vulneribus crebris: lauit ater corpora sanguis.

Spumans Idem lib. 9 Et plenos spumanti sanguine riuos.

Calidus Lucan li. 1. Dum mouet [note: al hic al. heic] haec calidus spirantia corpora sanguis.

Feruidus Idem lib 2. Feruidus *haec iterum circa praecordia sanguis.

Sordidus Idem lib 9. Sordidus exhausto sorbetur ab vbere sanguis.

Crassus Idem lib 9. Iamque hebes, et crasso non asper sanguine mucro.

Ruber Horat. li. 3. Carm. Gelidus inficiet tibi rubro sanguine mucro.

Tater Lucr. lib 6 Profluuium porro cui taetri sanguinis acre.

Puniceus Ouid. lib. 4 Met. Bellua Puniceo mistos cum sanguine fluctus.

Niger Idem lib. 12 Inque ipsa niger Carchesia sanguis.

Purpurens Stat. lib. 9. Ibat purpureus niueo de pectore sanguis.

Tepidus Oui li. 3. de Arte, Spectentur tepido maculatae sanguine arenae.

Tener Stat. li. 2 Syl. Spiritus et tenero manifesti in sanguine mores.

Pinguis Val Flac. lib. 2. Ille vbi concretos pingui iam sanguine crines.

Foedus Stroz. fil Euomit et foedo victorem sanguine turpat.

Tabificus Pamph. Pallida tabifico sanguine liuor aget.

Cruentus Quint. Et se cruento sanguine abscondit.

Venifluus Mant. Corpora venisluus quid permeat omnia sanguis.



page 673, image: s673

Decolor Aeschyl. apud. Cic. Iam decotorem omnem sanguinem resorbuit.

SANIES.

Letifera Lucan. lib. 4. Letiferam citra saniem tunc irrita pestis.

Nigra Idem lib 6 Nigramque per artus Stillantis tabi saniem.

Spurca Cato, Olet, et saniem spurcam mittit.

Venenata Collum. li 8 Id enim, quum Sauciatur. venenatam saniem mittit.

Atra Sill. lib. 6. Nunc fractis ossibus Atram absorbet saniem.

Tabifica Idem, Tabificam exspirat saniem specus vltima.

Infanda Stat lib. 9. Infandam eiectans saniem.

Putris Idem lib 12 Nuda ossa, putremque Vrere permitrat saniem.

Crassa Claud. Stat crassi turpis sanie nodoque iubarum.

Turpis Seneca, Turpi plaga sanie perfusa est.

Stillans Idem, Stillante sanie per putres vultus.

Cruenta Polit. Quamque vnguis sanie rubet cruenta.

Lurida Mirand. Cuiusvi lurida tabo Distillat Stygio sanies.

Putrida Conrad. Putrida cui sanies confuso felle veneni.

Concreta Petrarcha, Concretam saniem et repidum de caede cruorem.

Pestifera Mant Sanieque fluentes Pestifera.

Horrenda Val. Var. Bullit et eliso sanies horrenda veneno.

SANNA.

Postica dicitur derisio, quae fit ab occipitio, contractis labijs et ore distorto, nobis non percipientibus derisorem. Persius Sat. 1. Occipiti caeco posticae occurrite sannae.

Rugosa Idem Sat. 5. Disce, sed ita cadat naso, rugosaque sanna.

SANSON.

Alacer Mant. Sic alacer Sanson, sic et formosus Ioseph.

Infractus Archit Infractum Sansona Venus confregit.

Fortis Theod. Quod fortis ille Sanson proposuisse quondam perhibetur.

SANTONICI.

Populi sunt in Aquitania finitimi Tolossatibus.

Infrenes Mant. Santonici infrenes et Sequanidum populorum Vulgus Inhumanum.

SAPIENTIA.

Palladia Crinit Sic tu Palladiae dum sapientiae O Pice inuigilas.

Caelica Quint. Caelica mortales armet sapientia mentes.

Victrix fortunae Iuuen. Sat. 12. Victrix fortunae sapientia.

Diuina Cic. lib. 3. Quaest. Nimirum haec est illa praestans et diuina sapientia.

SAPOR.

Dulcis Varro, In quo est sapor dulcis.

Scitus Apul. Caseus recens et sciti saporis.

Odoratus Plin. lib. 26. Cum holere odorati saporis et iucundi.

Gratus Idem lib. 13. Prodest et sapore grato odore.

Mellifluus Mant. Vnguenta, sapores Mellifluos praefert.

Vapidus Faust. Plurima quo vapido vina sapore fluunt.

Multodorus Codrus, Sapore quippe multodoro amabilis.

Nectareus Bapt Pius, Semper Nectareo sapore et odora.

Iucundus Tibull lib. 1. Illi iucundos primum matura sapores.

SAPPHO.

Sappho Lesbia lyrica, floruit temporibus Alcai et Stesichori paetarum. Maritum habuit Cercylam, ditissimum virum ex Andro, ex quo filiam suscepit Clio nomine, Scripsit Lyricorum libros nouem, praeterea Epigrammata, Elegias, Iambos et Monodias, Carmini Sapphico, cuius inuentrix fuit, dedit


page 674, image: s674

nomen. Sunt qui dicant aliam fuisse Lesbiam poetriam quoque, quae adolescentem Phaonem adamauerit, cutus amore quum frui non posset, e Leucade demiserit se in aquas. Vtracumque fuerit, vnam tantum commendant Latini poetae. De hac Sidonius, Aut quod composuis puella Lesbi. Bapt. Pius, Mascula quaeque suos canrant mortura calores, Leucadij Sappho crimen honorque freti. Pamph. Memet vr aquoreas veluti iam Lesbis in vndas Torquerem, Musis Lesbis amica sacris. Polit Sed tandem Ambracias Saltat in vndas.

Mascula Hor. lib. 1. Epist. Temperat Archilochi Musam pede mascula Sappho.

Poetica Ouid in Epist. Sapph. Grata lyram posuit tibi Phoebe poetica Sappho.

Pelasgis Idem ibidem, Siue iuuat longe fugisse Pelasgida Sapphon.

Lesbia Auson. Lesbia Pierijs Sappho soror addita Musis.

Temeraria Sta. lib. 5. Saltusque ingressa viriles, Non formidata temeraria Lencade Sappho.

Lesbia Ouid lib. 2. Eleg. Dictar et Aoniae Lesbis amica lyrae.

Amatrix Mars lib. 7 Carmina fingentem Sappho [note: Quidam laudaret, quidam laudarit, legendum censent. ] laudauit amatrix.

AEolia Hordt. 4. Car. Vluuntque commissi calores. AEoliae fidibus puellae.

AEolis Pont. AEolis accedit Sappho, quae flumina proprer Pierias legit vngue rosas.

SARA.

Isacipera, quoniam mater Isaach. Mant. Gentis Isaciparae quae vsuipat nomina Sarae.

SARDANAPALVS, fuit rex Assyriorum.

Imbellis Pamph, Imbellis Romae Sardanapalus habet.

Assyrius Crint Rex olim Assyrius dum muliebriter seruit flagitijs languidus improbis, etc.

Iners Mant. Talis ab Assyrio venies longo ordine Belo Sardanapalus iners.

SARDINIA.

Ferax Bapt. Pius, Quum tu Sardiniae feraci agros.

Diues Petrarcha, Trinachae et crasso diues Sardinia caelo.

Pestilens, propter noxium aerem Florus, Sardiniam pestilentem sortitus.

SARDONIX.

Gemma est primum reperta in Sardinta quam qui ferunt, dicuntur Sardonychati. Mart. li. 2. [note: Cuius et hinc lucer Sardonychata manus. Reperitur etiam in feminino genere. ] Persius Sat 1. Et natalitia tandem cum Sardonyche albus. Candicans Th. Rad. Sardonychem flammis vsuidis candicantem.

Pellucidulus Catull. [note: Muretus pro lapidem pellucidum non Sardonychem, sed vnionem intelligit. ] Aut pelluciduli delicijs lapidis.

SARISSA.

Pellaea Lucan. lib. 8. Primi Pellaeas arcu fregÍre sarissas.

MacedoniaOuid. lib 12. Qui clypeo, gladioque Macedoniaque sarissa.

FraxineaStat lib. 7. Fraxineas vibrant MacedŻm. de more sarissas.

Teres Mant Martia fert Macedo teretes in bella sarÓssas.

Haemonia Bartol. Vibrans Haemoniam dextra impellente sarissam.

Leuis Idem. Coniferique apices, frameaeque, leuesque sarissae.

SARMATAE.

Sarmata, seu Sauramatae populi sunt vagi, inter Borysthenem et Isirum. Plerumque domicilia mutant Sanguinem equinum permisto potant lacte. Tanta sunt barbarie, vt pacem non intelligant. Promissas gerunt barbas et longos capillos. Inepti sunt ad pedestrem pugnam, auctore Corn. Tacito. De his


page 675, image: s675

Mart m Epist. Venit et epoto Sarmata pastus equo Loricati equis insident, hactas, lanceasque submittentes genibus, coxisque admotas per armos et caput equi porrectas.

Veloces Lucan. lib 3. Nec iunctis Sarmata velox Pannonio.

Truces Pamph Illyricos, Parthos, Sauromatasque truces.

Vagi Stat lib. 3 Syl. Quae modo Marcomanos post horrida bella, vagosque Sauromatas.

Mutatores domorum. Idem 5. Syl An iuga Pannoniae, mutatoresque domorum Sauromatas.

Flaui Claud Quam flauos decies vincere Sarmatas.

Intonsi Seneca in Her Fur. Intonsis teritur semita Sarmatis.

Portes Idem Thyes. Aut qui Caspia fortibus Recludit iuga Sarmatis.

Frigidi Idem, Nec tela gerit Sarmata frigidus.

Gelidi Pont. Namque hinc gelidos gerit axe propin quos Sauromatas.

Feri Codr. Vrceus, Madidus croco Cilix, ferusque Sarmata.

Ceudi Conrad. Seu crudos iterum Sauromatas peram.

Hitri Barth. Nomadesque, et pellibus hirti Sauromatae.

Bellaces Priscian. Hic sunt Germanique truces, et Sarmata bellax.

Hamoxonitae, ab vsu planstrorum Nam Hamaxa Graece, currus dicitur Larine.

SARMENTVM.

Fructiferum Pallud. Rutil. S[?]rmentum fructiferum putatae vitis.

SARNVS.

Campanus Mant. Hinc sinus excurrens Carapani ad flumina Sarni.

Sonans Idem, Qua Tyrrhena sonans descendit in aequora Sarnus.

SARRACA.

Sarracum vehitulum est, quo lingna et lapides vehi consueuerunt. Iuuen. Sat. 3 Modo longa coruscat Sarraco veniente et abies. Vitruuius, Portationesque eorum nonessent, nisi plaustrorum, aut sarracorum per terram.

Frigida Iuuen. Sat 5 Frigida cireumagunt pigri satraca Bootae.

SARTAGO.

Patella est, in quae caro frigitur, aliter vocatur frixorium. Hieronymus, Iussit ignem admoueri, et adhuc spiranti torret in sartagine.

Lata Mant. Sartagine lata Signifer armatus.

SASON.

Aodriacus Still. Adriaci fugite infaustas Sasonis arenas.

Piger Stat. lib. Syl. Et Linterna palus, pigerque Sanson.

PASSINA.

Diues lactis Sil. Vel rastris laudante Camers his Sassina diues Lactis.

SATHANES.

Inferni Mant. Dum demum infernis vastanda sathanibus ora.

SATVREIA.

Herba est Venerem excitans, et eadem vi, qua nasturcium.

Improba Mart. lib. 3. Improha nec prosunt iam satureia tibi.

SATELLES.

Pellitus Sidon. Penitorum turba satellitum ne obsit.

Loricatus Mant. Accinctus gladij loricatusque satelles.

Trux Val. Varan Dum Bellona truci cincta satellite.

Rabidus Remacl. Grassatur tota rabidus regione satelles.

Rigidus Horat. Virtumtis verae custos, rigidusquos satelles.

SATRNVS.

Saturnus filius fuit Cali et vesta, Sorerem habuit Opem, liberos Iuoem, Iunonem,


page 676, image: s676

Neptunum, Plutonem. Membra virilia amputauit patri, proiecitque in mare, vnde natam aiunt Venerem. Oui. in Ibin, Sic aliquis tua membra secet, Saturnus vitillas Subsecuit partes, vnde creatus erat. Filios deuorauit, praeter Iouem, a quo pulsus ex Creata, venit in Italiam, ibique metudelituit. Vnde a latendo Latium dictum est. Docuit ibidem agriculturam, et modum stercorandorum agrorum. Falcem etiam primus inuenit. Currus eius trabitur a serpentibus. Pamp. It per sidereos rex falcifer anguibus orbes, Quid mirum gelido si placet hydra seni? Carthaginenses vsque ad exscidium suae vrbis pueros ingenuos Saturno semper immolarunt, auctore Curtio de gestu Alexandri. Quod genus Sacrificij Taurica Dianae factum legimus in Thracia. Festa Saturnia a Graecis dicuntur [gap: Greek word(s)] , a Latinis Saturnalia. Horum auctor fuit Ianus. Praeterea poeta dicunt eo principanti aetatem auream floruisse, terram sua sponte ex pertem vomeris et aratri peperisse fruges, communes et nullis designatas limitibus agronum possessiones. item multa alia id genus felicitatis exampla, quae Ouid. lib. 1. Met. enumerat.

Aureus Faust. Aureus et priscis vexit Saturnus in agris.

Senex Virg. lib. 7. AEn. Saturnusque senes, Ianique bifrontis im ago.

Falcifer Ouid. lib. 1. Fast. Ante pererrato falcifer orbe deus.

Leucadius, a Leucade Cypri promontorio, vbi colebatur. Idem lib. 5. Fast. Tristia Leucadio sacra peracta deo.

Falcitenens Pont. Miratus et ipse Falcitenens deus.

Falciger Th. Pad. Falcigerum senem, draconi insidentem.

Omnipotens Marull. Saturne omnipotens progenitor deŻm.

Potens falce Pamph. Falce potens feriet Saturnus.

Profugus Mirand. Scandit laeta senis profugi tardissima plaustra.

Gelidus Conrad. Saturnus gelidus trucem minatur Falcem.

Falcatus Idem, Falcatus titubat senex.

Sterculius a Romanis dictus est, quod ab eo sit inuentum, vt in stercorandis agris fecunditas adderetur.

Tristis Hier. Anger. Curuatur senio tristis Saturnus.

SATYRA.

Carmen est maledicum, inuentum ad carpenda hominum vitia, eodem argumento, quo erat vetus comoedia. Hoc tamen differunt, quod haec constat iambicis versibus, nostra vero Satyra assurgit in hexametros. Praeterea vetus comoedia carpebat hominum vitia cum denominatione personarum: hoc nostra Satyrae non licet. Dicitur autem vel a satyris proteruis et petulantibus, vel a satyra lance, quae vno rogatu multa simul comprehendit. Principium eius solet esse iracundum, et indignationis plenum. Praecipuam laudem in scribendis satyris apud Latinos adepti sunt. Lucilius, Horatius, Persius, Iuuenalis.

Liuens Stat. lib. 1. Syl. Liuentem satyram nigra rubigine turbes.

Bibax Polit. Non vacat argutosque sales, satyrasque bibaces.

Audax, in carpendis vitijs. Quint Audaces satyras Iuuenalis opacet.

SATYRI.

Satyri monstra sunt Indiae humana facie, pedibus caprinis, toto corpore villoso, nihil habentes moris humani, gaudentes syluarum latebris, et hominum commercia refugientes. Poeta faciunt eos syluarum numina, aiuntque proteruos esse, et in Venerem procliues.

Saltantes Virg. in Buc. Saltantes Satyros imitabitur Alphesiboeus.

Lasciui Colum. Inter lasciuos Satyros, Panasque biformes.

Capripedes Horat. lib. 2. Car. Et aures Capripedum Satyrorum acutas.

Agrestes Idem in Arte, Mox etiam agrestes Satyros nudauit.



page 677, image: s677

Dicaces Idem ibidem, Ita commendare dicaces Conueniet Satyros.

Proterui Idem ibidem, Intererit Satyris paulum pudibunda proteruis.

Venerei Ouid. li. 1. Fast Panes et in Venerem Satyrorum prona iuuentus.

Celeres Idem in Epist Oeno Me Satyri celeres, syIuis ego tecta latebam.

Leues Sill. bib. 3. Et acres Insudant tonsis Satyri.

Bicornes Calphur. Pascit oues Faunusque pater, Satyrique bicornes.

Petulantes Sidon. Pan pauidus, Fauni rigidi, Satyri petulantes.

Salaces Codrus, Illo forte die Satyri Nymphaeque salaces.

Biformes Stroz. pat. Dryadesque tegunt Satyrosque biformes.

Calentes Idem, Quid referam Nymphas, Satyrosque in amore calentes?

Semimares Pamph. Semimares duces Satyros et Maenades.

Monticolae Augurell. Hinc Faunique et monticolae Satyrisci Circumstant.

Fugaces Bapt. Pius, Mobilior coruis, Satyrisque fugacibus.

Alacres Calent. Ite alacres ad me Satyri, Nymphaeque beatae.

Citi Bapt. Pius, Aut Satyri fugiant vulnera nostra citi.

Turpes Este procul Satyri, petulantia numina, turpes.

Cornipedes Idem, Cornipedi Satyro par pedibus Satyrus.

SAXVM.

Apricum Virg. lib. 2. Georg. Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

Durum Virg. lib. 2. Georg. Dura iacet [note: Ita quidam legunt, vt sit a pernitendo: vulgata alias lectio habet pernox. ] pernix instrato saxa cubili.

Surdum Idem de Orpheo, Et surda cantu concitasse saxa.

Inuium Idem lib. 1. AEn. Perque vndas superante salo, perque inuia saxa.

Spumeum Idem lib. 7. Et spumea circum Saxa fremunt.

Roscidum Idem ibidem, Et roscida riuis Hernica saxa colunt.

Lubricum Lucan. lib. 2. Multaque rubentia caede Lubrica saxa madent.

Scruposum Idem lib. 6. Aspera te Pholoes frangentem Monyche saxa.

Adamantinum Luer. lib. 1. In quo iam genere imprimis adamantina saxa.

Humidum Idem lib. 5. Lubrica, proluuie larga lauere humida saxa.

Gelidum Ouid. lib. 1. Met. Gelidoque pauens dedit oscula saxo.

Horrens Idem lib 4 Met. Et syluis horrentia saxa fragosis.

Solidum Idem lib. 6. Met. Structa rigent solido stabulorum moenia saxo.

Ferum Idem lib. 2. de Ponto, Vt fera vitarem saxa, monendus eram.

Latebrosum Idem in Epist. Phaedrae, Nec me latebrosa mouebunt Saxa.

Praeruptum Syll. lib. 3. Castraque praeruptis suspendunt ardua saxis.

Humens Idem, Firmabat grassum, atque humentia saxa premebat.

Concauum Idem lib. 5. Vallis, tumulique et concaua saxa.

Hernicum Idem lib. 8. Hernicaque impresso raduntur vomere saxa.

Murale Idem lib. 10. Perfracti turbine dentes Muralis saxi.

Cyclopeum Idem lib. 4. Fleuerunt freta, fleuerunt Cyclopea saxa.

Horridum Idem lib. 7. In scopulos, atque horrida saxa Dura sorte rapit.

Nauifragum Stat. lib. 5. Theb. Proram nauifragis auida concurrere saxis.

Pyrrhaeum Idem lib. 8. Cuncta Promenthaesque manus, Pyrrhaeaque saxa.

Frigidum Idem lib. 10. Et frigida vultu Saxa terunt.

Hirtum Idem li. 3. Syl. Asperum pelago montis latus, hirtaque dumis Saxa.

Rigens Idem, Oppositas rupes, et saxa rigentia ferto.

Scabrum Mant. Rupe sub aeria scabris horrentia saxis.

Crudum Val. Flac. lib. 2. Nec minus in scopulos, crudique cacumina saxi.

Vndisonum Idem lib. 4. Fluctus ab vndisoni ceu forte crepidine saxi.



page 678, image: s678

Rimosum Claud Offenso per saxa furit rimosa meatu.

Inhospitum Idem, Et inhospita Cypri Saxa parant.

Scyronium ab ossibas Scyronis latronis Seneca, Mittatque praeceps saxa per Scyronia.

Adesum Pont. HÓc vbi nudus, inops, saxo vix tectus adeso.

Monitanum Polit Sylua meas voces, montanaque saxa loquuntur.

Montuosum Codrus. Montuosum eunti subsidant tibi saxa.

Naufragum Conrad Maris furores, saxaque naufraga.

Promines Augur. Sed prominentia saxa, sed quae dirutis querceta adhaerent rupibus.

Tetricum Anglicus, Qui tetrica saxa Montanis habitata feris.

Salebrosum Idem, Qui syluas, montesque colunt, salebrosaque saxa.

Dumosum Guil Casteil. Dumoso attig ae saxo.

Muscosum Mant. Fronde sedent in muscolis conchylia saxis.

Scrupeum Val Var Non scrupea saxa lacorum Praecludunt aditus.

Caraunum Frope 1 lib 2 Non potuit saxo vitam posuisse Cerauno.

Centauricum Idem lib. 4 Quodque vehunt prorae Centaurica saxa minantes.

Squarosum Mant. Flecte oculos, squarosa vides, et olentia saxa.

Fredens Quint. Seren. Copia farris vti frendentibus edita saxis.

SAXONES.

Infrenes Mant Saxones infrenes, Longobardosque Latinis Legibus aduersos.

Duri Barth Duros Saxones in armis collaudat.

Rigidi Idem, Nec non et rigidi gemmatis Saxones armis.

SCABIES.

Turpis Virg. li. 3. Georg. Turpis oues tentat scabies, vbi frigidus imber.

Mala Horat. in Arte, Vt mala quem scabies, aut morbus regiŻs vrget.

Scabra Mich Angl Nec scabram pecori scabiem, nec pestis acerbae.

Mortifera Colum. Scabie mortifera huic pecori est.

Atra Mant. Et atiam vertitur in scabiem.

SCABRICIES.

Dura Mant. Curate c[?] tem, duramque striate Scabriciem.

SCALMVS.

Scalmus est lignum teres, cui nautae remos loro quodam alligant ad nauigandum.

Stridens Mant. Prora per aduersum scalmis stridetibus amnem Vix agitur.

SCALPRVM

Acutum Colum. lib. 3. Medium truncum acuto scalpro modice findito.

Tenue Idem lib 6. Infestasque partes tenui scalpello leuare.

Aduncum Idem lib. 11. Aduncum scalprum alterum prima fronte planum.

[note: Fluuius est Phrygiae. ] SCAMANDER

Phrygius Stroz pat. Nunc velut exanimem Phrygio vicina Scamandro.

Fatalis Sabell Ripasque sonantes Fatalis Scamandre tuas.

SCAPHA.

Biremis Horat lib. 3. Car. Tunc me biremis praesidio scaphae Tutum.

Excauata Vegetius, Scaphas quoque de singulis trabibus excauatas.

SCAPHIVM

Vas est excrementitium ad exetpiendam corporis faecem.

AEreum Vitru Collocetur circiter solis occasum scaphium aereum aut plumbeum.

Ahenum Lucret lib 6 Et ramenta simul ferri furere intus ahenis In scaphijs.

SCARVS.

Piscis est, qui solus omnium natando vtscitur et ruminat.

Obesus Mart lib. 13. Hic scarus, aequoreis qui venit obesus ab vndis.

Mollis Crinit. Illic gregatim congruunt scari molles.



page 679, image: s679

Auidus Mart. lib 5. Namque quis nescit Auidum vorata decipi scarum musca.

SCATEBRA.

Caeca Conrad. Quam caecis scatebris nobilis vnda facit.

Vluosa Idem, Soluerat amnium Vluosas scatebias.

SCELVS.

Infandum Virg. in Ciri, Vt scelere infando, quod nec sinit Adrasteia.

Nefandum Idem ibidem, Inscia quandoquidem scelus es conata nefandum.

Exitiale Idem lib. 6. AEn Sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae.

Saeuum Lucan. lib. 10. Pignore tam saeui sceleris sua signa secutus.

Immane Lucret. lib 5 Pendere eos poenas immani pro scelere omnes.

Nefarium Apul. Nefarij sceleris instruit apparatum.

Impium Marull Iratus scelera his impia vindicat.

Dirum Val. Flac. lib. 3. Primus et ignaris dirum scelus attulit vmbris.

Profanum Claud. Transtulerat nomen Libyae, scelerique profano.

Cruentum Caes. Germ. Artibus indomitis tradat, scelerique cruento.

Inexpiabile Lactant. Seque inexpiabili scelere contaminari.

Inuisum Seneca, Quicquid relictum est, veniat inuisum scelus.

Horridum Idem, Vt ipsum sceleris auctorem horridi Capiam.

Improbum Marull. Quam di deaeque tam improbi sceleris (vt aequum est) puniunt.

Crudele Cordrus, Crudele scelus mactare bidentes.

Inauditum Idem, Creuit inauditum scelus.

Atrum Stroz. pat. Non tantum sceleris tabes contaminet atri.

Foedum Quint. Petrare foeda scelera.

Petulcum Pamph. Non norat Veneris scelus petulcum.

Triste Idem. Triste scelus natum flet quoque moesta soror.

Pudendum Miyand. Pudendi excruciatque iugum sceleris.

Tyrannicum Crinit. Vt spirat audax in tyrannicum scelus.

Impudens Idem, Vbi est perustae frontis impudens scelus.

Taetrum Idem, Quantum veneni funditat taetrum scelus.

Inquinatum Quint. Imo inquinarum quodlibet creuit scelus.

Mulctabile Remacl. Scelus Ű mulctabile duro Vindice.

Iniquum Faust. Scelerisque inuentor iniqui.

Sanguineum Idem, Sanguinei vltores sceleris.

Prauum Quint. Quin nulla praui sceleris obfuscat Ines.

Abominandum Theodor. Abominadum scelus admittere vos putantes.

Miserum Mant. Et miserum scelus obscura fuligine tinctum.

Infelix Idem, Sed infelix legem scelus attulit istam.

Mortiferum Idem, Mortiferumque scelus, nec te tua fata grauabunt.

Detestabile Cic. de Amic. Quae dirimi nisi detestabili scelere non potest.

SCENA.

Ludicra Reuchl. in Serg. Fors larua scenis apta fiet ludicris.

Vmbrosa Pont. Namque etiam vmbrosa in scena quum incanduit aer.

Deliciosa Pamph. Scena pater multis deliciosa iocis.

Frondens Pont. Nec pigeat scenam frondentem aestare superne Inijcere.

Viridis Bapt. Pius, Natiuo veridis si quando scena recessu.

SCHINIS.

Schinis, Latro fuit prope Corinthum: qui summas arbores in terram complicabat, hisque alligatos homines discerpebat, truncis cum magno impetu laxatis in aera. Hunc interfecit Theseus.

Sanguineus Remacl. Aegis habet Phalarim, sanguineumque Schinim.

Saeuus Seneca Hippol. Membra quis saeuus schinis, Aut quis Procustes sparsit?



page 680, image: s680

SCIENTIA.

Frugifera Budaeus, Aut ad frugiferam scientiam peruenturus.

SCINTILLA.

Tenuis Lucan. lib. 5. Scintillam tenuem commotos pauit in ignes.

Parua Ouid. lib. 7. Parua subinducta latuit scintilla fanilla.

Carusca Mirand. Illapsa coruscam Scintillam fidei produxit.

Volans Mant. Scintillas spargit per iname volantes.

Volatilis Idem, Ex exstructo scintilla volatilis igne.

Ignita Pamph. Ignitae tantum scintillae semine diro.

Clara Lucret. lib. 6. Exsilit, et claras scintillas dissipat ignis.

Rubens Mant. It caelo scintilla rubens.

SCIPIO.

Ausonius Implacabilis, Romuleus, Truculentus, Rhoeteius.

SCIRPVS.

Enodis Sidon. Nunc in iuncis pungentibus, nunc in scirpis enodibus nidorum strues imposita nutabat.

SCEPTRVM.

Superbum Lucret. lib. 5. Pristina maiestas foliorum et sceptra superba.

Gammans Ouid lib 3. Met. Si me gemmantia dextra Sceptra tenere decet.

Aureum Idem lib. 6. Fast. Aurea cur dextrae sceptra dedÍre meae.

Trabale Claud. Indignatusque trabali Saxa ferit sceptro.

Auratum Seneca Thyses. Aurata reges sceptra Tantalici gerunt.

Potens Pont. Et sceptro species potente digna.

Preciosum Thom. Rad. Preciosum puellae sceptrum dedit.

Imperiosum Stroz. pat. O fragilis damnosa superbia sceptri.

Venerandum Idem, Veneranda tenebat Sceptra socer.

Regale Faust. Successura negent regali pignora sceptro.

Minax Crinit. Nil me potentum sceptra minacium Possunt verendo flectere.

Fulgens Calent. Fulgentia forti Sceptra manu.

Inuidiosum Faust. Quidnam sceptra iuuant totum inuidiosa per orbem.

Regium Idem, Gessit honorata regia sceptra manu.

Rutilans Pont. Rutilantiaque Sceptra decent regem.

Decorum Idem, Sceptrumque auro gemmisque decorum.

Eburnum Pamph. Eburna gestat pro duce sceptra potente.

SCOPA.

Scopae dissolutae prouerbiali figura dicuntur homines inutiles, et pentitus infrugiferi. Scoparij dicuntur, qui cubicula et cenacula conuerrunt scopis.

Vilis Horat lib. 2. Ser. Vilibus in scopis, in mappis, in scobe quantus Consistit sumtus?

Virgea Cato, Facito scopas virgeas, vimeas, aridas in asserculo alligato.

SCOPVLVS.

Turritus Virg. li. 3. AEn. Gemino demittunt brachia muro Turriti scopuli.

Immanis Ouid. lib. 14. Immanem scopulum medias permisit in vndas.

Adesus Idem in epist. Ariadu. Nunc scopulus raucis pendet adesus quis.

Frondosus Sil. lib 9. Frondosi ignescunt scopuli.

Confragosus Sidon. In medio fluctuum, scopulorumque confragosorum.

Minax Sabell. Scopulosque minaces Hortet.

Scaber Mant. Quum scabros silicum scopulosque et ahena recordor Limina.

Durus Crinit. Acta per Syrtes, scopulosque duros.

Muscosus Petrar. Muscososque situ scopulos fontesque sonantes.



page 981, image: s681

Acutus Virg. lib. 1. AEn. Scopuloque infixit acuto.

Tumidus Glar. Stat velut a tumidis scopulis non mobilis vndis

Praeacutus Plin. l. 9. Namque quasi scopuli praeacuti Chelonophagos tertent.

SCORPIVS.

Ardens, quia quandoque capitur pro signo caelesti, quod aestiuum est. Virg. lib. 1. Geor. Ipse tibi iam brachia contrahit ardens Scorpius.

Venenifer Idem de Signis. Hinc aequale iugum, caudaque venenifer vnca.

Minax Lucan. li. 1. Tu qui flagrante minacem Scorpion incendis cauda.

Formidolosus Hor. li. 1. Carm. Seu Libra, seu me scorpius aspicit Formidolosus.

Curuans brachia Oui. lib. 1. Met. Saeuaque circuitu curuantem brachia longo Scorpion.

Pugnax Manil. Pugnax Mauorti Scorpius haeret.

Acer Pamph. Scorpius ardentes quum tenet acer equos.

Martius Pont. Martius horrenti feret haec tibi scorpius astro.

Dirus Quint. Dirusque caua tellure sepulto Scorpius ex cancro.

Horrens Pont. Nec non horrentis scorp I de tergore fulgens.

Mortifer Mant. Vel acuto mortifer vngue Scorpius.

SCORTVM.

Deuium Horat. lib. 2. Carm. Quis deuium scortum eliciet domo.

Scorteum Apul. Scortum scorteum lati et liberis praetulisti.

Meritorium Suet. in Claud. Quum scorta meritoria citari aduersus se et audiri, etc.

Diobolare Plaut. in Pen. Seruulorum sordidulorum scorta diobolaria.

Publicum Faust. Publica seu medio fornice scorta solent.

Libidino sum Conrad. Vt scortis valeas libidinosis.

Exoletum Idem, Scortumque exoletum, foetidum, turpissimum, Depyge, spurcum, virulentum, sordidum, Foedum, veternosum, impudicum, marcidum, Vietum, ebriosum, praeminosum, putidum, In nocte ter quaterque poscens pocula, In luce cantharis frequenter assidens.

Salax Faust. Excepit coniunx scorto generata salaci.

Procax Liuius, Ad spectaculum scorti procacis in sinu consulis recubantis.

Febriculosum Catull. Verum nescio quid febriculosi Scorti diligis.

SCOTI.

Scoti populi sunt Occidentales. Hi aetate beati Hieronymi vescebantur humanis carnibus: et quum per syluas et porcorum greges et armentorum reperirent, tamen pastorum nates, et feminarum papillas solebant abscindere, et has solas ciborum delitias arbitrari. Iidem nullam propriam habebant coniugem. sed pro libidine more pecudum lasciuiebant.

Truces Claud. Venit et extremis legio praetenta Britannis, Quae Scoto dat frena truci.

SCROBS.

Atra Petrar. Tantum scrobibus commisimus atris.

Caua Man. Splendidiora cauis scrobibus concrescere iussit.

Obscena Idem, Vidi et in obscenis scrobibus tenus aure sepultus.

SCRVPVS.

Pungens Thom. Rad. Per salebrosam semitam scrupis pungentibus.

SCVRRA.

Loquax Mant. Caupones, mimique leues, scurraeque loquaces.

Procax Calent. Et tubicen seu scurra procax, siue histrio monstret.

Infidus Horat. lib. 1. Epist. Discolor infido scurrae distabit amicus.



page 682, image: s682

SCVTVM.

Fulgens Virg. lib. 8. AEneid. Fulgentia longe scuta virŻm fluuio pictasque innare carinas.

AEreum Stat. lib. 5. Theb. Hi teretes galeas, magnorumque aerea scuta Thoracum.

Ornatum Front. Scipio African. quum ornatum scutum elegantius cuiusdam vidisset.

Macedonicum Aelian Scutum optimum, quod Macedonicum, aeneum, mediocriter cauum.

Ferreum Stat. lib. 4. Theb Ferrea scuta tegunt humeros et pectora late.

Lunatum Stroz. fil. Non qui lunata coaequet scuta.

Lignemn Pamph. Saepe cotans celeri lignea scuta manu.

Cauum Mant. Et caua lorato scuta ferenda sinu.

Auratum Liu. Vt aurata scuta dominis argentareorum ad forum ornandum diuiderentur.

SCRVTM.

Vile Mendicentque inopis vilia scruta cibi.

SCYLACEVM.

Fuit Atheniensium colonia in finibus Italiae, a quo sinus Scylaceus dictus est.

Nauifragum Virg. 3. AEn. Caulonisque arces et nauifragum Scylaceum.

SCYLLA.

Scylla saxum est, Siculum mare reddens importuosum et plenum periculi, quod assiduis aquarum concursionibus latratum videtur emittere. Poetae fabulantur Scyllam Phorci filiam mutatam in monstrum superne virgineum, inferne vero piscem, et sex caninis capitibus latrans, quum se lauisset in fonte, quem Circe veneno infecerat. Plin lib. 3. In eo freto est scopulus Scyllae. Idem Charybdis mare vorticosum, ambo clara saeuitia. Cic. act. 6. in Verrem, Non enim Charybdim tam infestam, atque Scyllam nautis, quam istum in eodem freto fuisse arbitror. Seneca in Medea, Quid quum Siculi virgo Pelori, Rabidos vtero succincta canes Omnes pariter soluit hiatus. Fuit altera Scylla filia Nisi regis Megarensium, quae fatalem capillum patri suo rasit, capta amore Minois regis Cretae, qui Megeras obsidebat. Haec vocatur Niseia.

Rapax Ouid. lib. 7. Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?

Impia Vir. in Ciri, Impia prodigijs vt quondam [note: Scaliger deprauatam hanc scripturam emendans legit: Exercit a amoris. ] exercuit amplis scylla.

Niseia Ouid. lib. 8. Vix sane virgo Niseia compos Mentis erat.

Informis Virg. lib. 3. AEn. Quam semel informem vasto vidisse sub antro scyllam.

Filia Nisi Ouid lib. 8. Saepe illuc solita est ascendere filia Nisi.

Ferox Idem lib. 4. de Pont. Scylla ferox trunco quum latret ab inguine monstris.

Nereia Idem in Epist. Vlys. Illam non auidis canibus Nereia virgo.

Vorax Sidon Et scyllae rabidum voracis inguen.

Immanis Pont. Scylla immanis dum pandit hiatus.

Truculenta Pamph. Scylla trahat canibus quamuis truculenta marinis.

Triformis Hier. Balb. Pandentes vela carinas scylla triformis agit.

Latrans Mant. Nunc vada latrantis scyllae, nunc ora charybdis.

Sicula Idem Tenditur ad siculae latrantia litora scyllae.

Phorcis Faust. Ipsaque Circeo versa est medicamine Phorcis.

SCYROS.

Insula est in Aegio mari, in qua Achilles feminam mentitus, delituit inter filias Lycomedis regis, grauidamque fecit Deidamiam, et ex ea suscepit Pyrrhum.



page 683, image: s683

Scopulosa Stat in Achill. Quum se scopulosa leuauit scyros.

SCYTHALE.

Serpens est tanta praefulgens tergi varietate, vt notarum gratia videntes retardet. Et quoniam reptando pigrior est, quod assequi nequit, miraculo sui captat. Pellem exuit hiberno tempore. Lucan. lib. 9 Et scytale sparsis etiam nunc sola pruinis Exuuias positura suas.

Picta Mant. Picta curem scytale, turpi boa flexilis aluo.

SCYTHAE.

Scythae populi domos habent volubiles in plaustris. Duodenos dies durant in fame et siti, virtute cuiusdam herhae, quae vocatis Spartania. Strepunt equitaetus gloria. Quum videntur magnop re indulsise potui, arcuum chordas pulsant, vt dissolutum voluptatibis animum ad pristinam continentiam reuocent. Vescuntur humanis carnibus. Hospites immolant, et inter fectorum caluarias habent pro pateris. Vtuntur acte cuneata. Albi sunt, et animo si, propter frigidissimam regionem, quam inhabitant. Solent inter esulas honoris caussa mortuos vocare. Sagittarum aciem tingunt viperina sanie et humano sanguine ad irreme diabile nocumentum Captas autem viperas, vbi iam peremerunt, diebus aliquot sinunt liquescere. mox vbi satis computruerunt, in ollam sanguinem hominis vnius totum infundunt adobruuntque sterquilinio, vase diligenter obturato Vbi vero sanguis ipse contabuit, eximunt et saniei viperimae commiscent. His communia sunt omnia, praeter en sem et cyathum Vxores item et liberi sunt inter promiscua Simplicissimi fuerunt olim, et aequitatis obseruantissimi. Eo demum improbitatu peruaserunt, vt cunctis, ad quos accederent, nates praeciderent. Iracundi sunt, manibus vtri vxores inter ficiunt. Pabulo et pecori, non aruo student.

Errantes Lucan lib. 3. TinxÍre sagittas Errantes Scythiae populi.

Profugi Horat. lib. 1. Carm. Te Dacus asper, te profugi Scythae.

Campestres Idem lib. 3. Carm Campestres melius Scythae, Quorum plaustro vagas rite trahuut domos. Viuunt et rigidi Getae.

Gelidi Idem Horat lib 4. Quis Parthum paueat? quis gelidum Scytham?

Acerbi Claud Quin vero acerbis horridior Scythis.

Vagi Seneca Thyes Hyrcana tellus, an vagi passim Scythae?

Indomiti Pamph Indomini Thraces, indomitique Scythae.

Saeui Crinit Seu libeat Scythas spectare saeuos.

AErisoni Barth. Agminaque aerisonus Stytha, formidantia Taurus.

SCYTHIA.

Glacialis Ouid lib 8 Est locus extremis Scythiae glacialis in oris.

Niuosa Idem in Epist. Medeae, Hic Ephyrem bimatem, Scythiam tenet

illa niuosam.

Gelida Marull Gelidae quam Scythiae horrida quae dumeta colunt ferae.

Rigens Conrad Quis mihi letos Scythiae rigentis Porriget campos.

SCYTHON.

Ambiguus Ouid. l 4. Met. Ambiguus fuerit, modo vir, modo femina Scython.

SECVRIS.

AErata Virg lib. 11. Et aeratam quatiens Tarpeia securim.

Stricta Lucan lib. 5. Nam quis castra vocet, tot strictas iure secures.

Arboratia Cato, Arborarias secures tres, cuneos tres habeat.

Cruenta Pallad, Rud. Item cruentae secures contra caelum minaciter leuantur.

Amazonia Ouid. lib 3 de Pont. Nec tibi Amazonia est pro me sumenda securis.

Saeua Lucret. lib 5. Obterit et pulcros fasces, saeuasque secures.



page 684, image: s684

Valida Pamph. Ictibus immodicis validae percussa securis.

Anceps Ouid. lib. 8. Ancipitemque manu tollent vtraque securim.

Sacrifica Ouid. lib. 12. Rumpere sacrifica molitur colla securi.

Crauis Syll. lib. 5 Conantique grauem fronti librare securim

Thermodontiaca Claud. Thermodontiaca Tenaim fregÍre securi.

Messilis Sidon. Securibusque messilibus dextrae refertae.

Audax Polit. Vlmus, et audaci laurus sonet icta securi.

Dura Mant. Ceu duris excisa securibus ilex.

Scythica Sabell. Exuuiae Phrygios arcus, Scythicasque secures.

Vulnifica Idem, Vulnificam visa est primum succincta securim Penthesilea furens.

Rigida Luc. Big. Rigidae dat colla securi.

Trux Idem, Ferienda dedÍre securi Colla truci.

Nitida Mant. Qui pluuias, specula et pelues, nitidasque secutes.

Penthesileaea Idem, Penthesileaeae non inferiora securi.

Ferrea Adr. Card. Ille hastilia, ferreas secures.

SEDITIO.

Turbida Ouid. lib. 9. Crescisque fauore Turbida seditio.

Perniciosa Front. Ciuium Romanorum perniciosa seditione furetent.

Clamosa Claud. Humilisque nouoram Seditio clamosa ducum.

Misera Polit. Quum tuta a misera seditione fuit.

Intestina Liuius. Seditio intestina maiore malo coorta.

Nefaria Idem, Ceteri nefariae seditionis auctores sanguine luent.

Procellosa Mant. Quique procellosis in seditionibus olim Versati.

Pronuba belli Archit. Et pronuba belli Seditio, primumque ferens discordia pilum.

Rebellis Theod. Vt et ipsi rebelli animantium seditione impetantur.

SEDVLITAS.

Ossiciosa Horat. 1. Epist. Officiosaque sedulitas, et opella forensis.

Gnaua Calphur. Gnauaque sedulitas venit, et pastoria virtus.

Acris Stroz pat. Et acri Corrige cessatos sedulitate dies.

Prouida Mant. Rebusque probata gerendis Prouida seduli as.

SEGES.

Grauida Virg. lib. 1. Georg. Quae grauidum late segetem ab radicibus imis.

Fecunda Lucan. lib. 7. Fecundae segetis calcata perussit.

Fructuosa Varro, Licet videre fructuosas segetes.

Frumentaria Idem, Vbi segetes frumentarias, vbi fabam potissimum seras.

Herbida Colum lib. 1. In agrum exportata segetes herbidas reddant.

Laeta Idem lib. 12. Ea res laetas segetes reddit.

Ferax Horat lib. 1. Carm. Sardiniae segetes feraces.

QuÓnam quaeso ipsae segetes feraces esse possunt? an sesemetipsas ferunt? inepte nimirum. Scripsit Horatius: Opimas Sardiniae segetes feracis: vt segetes opimas et Sardiniam feiacem frugum nominaret.

Cana Ouid lib. 10 Et segetis canae stantes percurrere aristas.

Tenera Idem li. 4. Fast. Nec teneras segetes, sed durum amplectere ferrum.

Vda Idem lib. 6. Factaque erit posito rore bis vda seges.

Inualida Ruff. Fest. Inualidas segetes torrebit siccior aer.

Fertilis Sabell. Fertilis et tanto semine digna seges.

Viridis Cleoph. Sponte sua viridis conteget arua seges.

Humida Quint. Humida decussis campo seges aret aristis.

Libyca Oui. l. 4. de Pont. Africa quot segetes, quot Tmolia celsa racemos.

Spicata Mant. Iam spicata seges, malus iam Punica multo Flore rubet.



page 685, image: s685

Autiuola Idem, Ventilat auriuolam segetem.

Luxurians Faust. At quum luxurians tenera seges aduenit herba.

Triticea Idem, Post seco triticeam segetem.

Ibera, quoniam Iberia fecunda est frumentis. Claud. Segetes mirantur Iberas Horrea.

Pharia Idem, Phariae segetes, et Punica messis.

Cinyphia Ouid. Cinyphiae segetis citius numerabis aristas.

SEGNICIES.

Sera Virg. lib. 2. AEn. Nam quae tam sera moratur Segnicies?

Immunda Mant Pallens, impexa capillos, Os immunda, manus illota, etc.

AEgraVal Flac. lib. 3 AEgramque fathiscunt Segniciem.

Iners Stroz fil. At quid inerti Segnicie mea vota moror.

Tristis Augur. Quis inerti e pectore tristem Segniciem pellit?

Disluada laborum Archit. Languida segnicies Veneris nutricia tractat Otia, dilatrix operum, dissuada laborum.

Torpens Mich. Angl. Torpensque per omnia regnat Corpora segnicies. Ignaua Mant. Donec frigentes animas iguaua relinquat Segnicies.

SELINIS.

Vrbs est iuxta Libibaeum, palmis abundans.

Palmosa Syll. Audax Hybla fauis, palmis quoque onusta Selinis.

SEMELE.

[note: Filia Cadmi et mater Bacchi. ] Cadmeis Ouid. li. 3. Met. Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis Forma.

Improba Stat. lib. 1. Theb. Improba mox Semele vix dena recentia collo Induit.

Miserabilis Ouid. lib. 3. Eleg. Tot meruÍre peti, Semele miserabilis arsit.

Thebana Hor. lib. 1. Car. Thebanaeque iubet me Semeles puer Et lasciua licentia.

Formosa Prop. lib. 2. Narrabis Semelae, quo sit formosa periclo.

Euchia Act. in Bac. apud. Mac. O Dionyse pater optime vitisator Semele genitus Euchia.

SEMEN.

Pingue Horat. in Epod. Pinguia nec siccis vrantur semina glebis. Fecundum Ouid. lib. 1. Met. IntumuÍre aestu: fecundaque semina rerum.

Prolificum Stroz fil. Et sine prolifico semine factus homo es.

Cereale Ouid. lib. 1. de Rem. Obrue versata Cerealia semina terra.

Genitale Polit. Discordemque fidem, et genitalia semina rerum.

SEMIRAMIS.

Semiramis Assyriorum fuit regina, quae quum certo intelligeret graue esse populo feminam pati principantem, mortuo marito, virum mentita est, vt tantisper imperaret, dum filius Ninus, qui per impuberem adhuc aetatem regnare non poterat, adulesceret, regnoque fieret idoneus. Porro tanto libidinis calore aestuauit, vt post mariti mortem non admiserit solum, at etiam prouocauerit ad Venerem plerosque ex suis militibus, qui forma essent elegantiore, quos postea crudeliter necabat. Produnt et nonnulli eam a Nino filio interemtam, quum eius congressum appeteret. Et quod omnium longe turpissimum est, equum ab ea adamatum, vsque ad coitum. Iuba testis est apud Plinium. Fuit et ira cundia tam vehementi, vt ei circa cultum corporis occupatae, quum nuntiatum esset Babylonem defecisse, aestuans altera parte incomta ad eam expugnandam cucurreit.

Phatetrata Faust. Ac velut extenso pharetrata Semiramis arcu.

Formosa Ouid. lib. 1. Eleg. Qualiter in thalamos formosa Semiramis isse Dicitur.

Babylonia Mant. Hoc regina modo Babylonia, Pasipheaeque.



page 686, image: s686

Longaeua Idem, Concubitus nati longaeua Semiramis ardet.

SENATOR.

Tetricus Fastus, Cocona quemque toga, et tetrici veneranda decebant Signa senatoris.

Longaeuus Cleoph. Vdaque longaeuus tecta senator habet.

Laticlauius Suet. in Aug. Ac ne expers castrorum esset binos plerumque laticlauios.

SENATVS.

Sanctus Virg. l. 1. AEn. Iura, magistratusque legunt, sanctumque senatum.

Grandaeuus Lucan lib. 7. Credite grandaeuum, vetitumque aetare senatum.

Prudens Ouid. lib. 15 Iussa Dei prudens postquam accepÍre senatus.

Magnanimus Syl lib. 2. Tristia magnanimi portaabt iussa senatus.

Purpureus Stat. lib. 2. Syl. Cantu purpureum trahes senatum.

Bellator Claud. Vt dominam plebem bellatoremque senatum.

Trabeatus, a trabea veste. Idem, Trabeatus adit delubra senatus.

Clarus Idem, Florear, et claro cingatur Roma senatu

Blattifer a blattis. quae nutriri solent in purpura Sid. blattifer vel quam tribuit senatus.

Sacer Pamph. Vincetis Pisae. sacro celebranda senatu.

Nitidus Sabel Muniri mox rostra patrum. nitidumque senatum.

Immobilis Augur Semel senatu te videbo immobili frui.

Honoratus Quint. Cogit honoratum per iura arcana senatum.

Quirinalis Val. Varan Nulla Quirinalis suscepit bella senatus.

Tetricus Faust. Talibus et tetricum dicti affirta senatum.

Augustus Bapt Pius, Pondera verborum Augustus diuina senatus Iudicat.

Solidus Archit Sollicitudo fori, solidi cau ela senatus.

Palatinus Claud Ipse Palatino circumuallata senatu

Praetextus Propert lib. 4 Curia praetexio quae nunc niret alba senatu.

Grauis Mant. Stipatumque graui patrum dare iura senatu.

SENECA.

Facundus Mart lib. 7. Facundi Senecae potens amicus.

Praeuidens Bud Ex quo apparet senecam non frustra praeuidentem appellatum.

Acutus [?]actant Seneca vir acutus in exhortationibus vidit.

Tetricus Mant Et tetricos senecas colis atque Catones.

SENECTVS

Apud veteres senectus erat vsque adeo vonerabilis, vt idem honor exhiberetur senibus qui et magistratibus Maiores natu a minoribus colebantur, auctore Gellio, ad deŻm prope et parentum vicem, atque in omni loco, inque omni specie honoris priores potioresque habiti sunt Aconutuio seniores a minoribus domum reducebantur. Apud Lacedaemonios Lycurgi legibus maior rerum omnium honos maiori aetati habebatur, nusquam senectus fuit honoratior. Hinc quum quispiam vidissit, quantum honoris tuniores senioribus Lacedaemone exhiberent, In sola Sparta, inquit, expedit senescere. De honore senibus exhiberisolito, Iuuenalis Sat. 13

Tristis Virg lib. 3. Georg. Subeunt morbi, tristisque senectus.

Turpis Idem ibidem, Nec turpi ignosce senectae

Effeta Pont Ante diem effetae senserunt damna senectae.

Canens Virg. lib. 10 Canentem molli pluma duxisse senectam.

Grauis Lucan lib. 2. Oderuntque grauis viuacia fata senectae.

Inops Idem. lib 5. [note: al. manibus. tie. ] Manibusque inopem duxisse senectam

Longa Horat lib. 2. Carm Longa Tithonum minuit senectus.

Vetus Idem in Eped. Et rugis vetus Frontem senectus exaret.



page 687, image: s687

Tranquilla Idem lib. 2. Serm. Seu me tranquilla senectus Exspectat.

Tarda Idem ibidem, Dura valetudo inciderit, seu tarda senectus. Tibul. lib. 2. Dum tarda senectus Inducat rugas, inficiatque comas.

Balba Horat. lib. 1. Epist Occupet extremis in vicis balba senectus.

Infelix Apul Quid infelicem senectutem fletu diutino cruciaris.

Prolixa Idem, Senectutis prolixae beneficio.

Matura Ouid. lib. 5. Met. Tempora maturae visurus longa senectae.

Pigra Idem lib. 7. Et tamen annosae pellem posuÍre senectae.

Pigra Idem lib. 10 Non est mea pigra senectus.

Spaciosa Idem lib. 12. Ac si quem potuit spaciosa senectus, etc.

Damnosa Idem lib. 13. Quo meseruas damnosa senectus?

AEgra Idem lib. 14. Tremuloque gradu venit aegra senectus.

Occidua Idem lib. 15. Labitur occiduae pariter decliue senectae.

Alba Idem lib 4. Trist Inficit et nigras alba senecta comas.

Cana Idem in Epist. Hyperm. Quorum mihi cana senectus Auctor.

Cariosa Ide. l. 1. Eleg. Quid precer iratus? nisi vos cariosa senectus Rodat.

Curua Idem lib. 2. de Arte, Iam veniet tacito curua senecta pede.

Non intellecta Auson. Spreuisti, obrepsit non intellecta senectus.

Queribunda Syl. l. 13. Curaeque infidiaeque atque hinc queribunda senectus.

Fragilis Idem lib. 14. Verum vbi fata vitum fragili soluÍre senecta.

Viuax Idem lib. 6. Viuacis dura senectae Supplicia expendi.

Sobria Stat lib. 1. Theb. Magnis cui sobria curis Perdebat somno iam deteriore senectus.

Longaeua Auson. Longaeuae tantum superamus honore senectae.

Infirma Mant. Nos quibus est aetas grauis, atque infirma senectus.

Rugosa Marull. Donec rugosa vultus mutante senecta.

Festina miseris Val. Flac. lib. 4. Exedit labor, et miseris festina senectus.

Foeda Idem lib. 6. Quae vos subito tam foeda senectus Corripuit.

Vicina leto Claud Imperiosa fames, leto vicina senectus.

Mollis Manil. Annosa et molli contingat vita senecta.

Tremula Idem, Labentisque dies vitae, tremulamque senectam.

Inclinata Calphur. Afferat, et baculum premat inclinata senectus.

Tremebunda Idem, O felix Corydon, quem non tremebunda senectus Impedit.

Misera Pont. Miseram senectutem meam, miserum senem.

Iners Seneca in Her. Fur. Iners senectus adiuuat baculo gradum.

Incurua Pont. Osculaque incuruae promittit blanda senectae.

Docta Idem Pont Nec vides, quid certa fides, quid docta senectus.

Indecens Idem, Indecens vbi senectus aduenit.

Celer Idem, Et canos formosa time, celeremque senectam.

Amara Idem, Ad capulum incautos deducit amara senectus.

Miseranda Idem, Miseranda senectus. Et morbi comites.

Frigida Idem, Me quem frigida congelat senecta.

Festa Idem, Et patiare igitur fessam miserata senectam.

Iniqua Idem, Non mihi canities grauis, aut fit iniqua senectus.

Veneranda Potit Vel ni veneranda senectus Obstirerit.

Lassa Marull. Sed tamen his studijs debetur lassa senectus.

Instans Idem, Vt instantis moneatis virgo senectae.

Properans Stroz pat. Respice, iam properans terga senecta puemit.

Inualida Liuius, Senecta inualida vadentem in hostes.

Praeceps Pacificus, Attulit haec nobis praeceps lamenta senecta.

Dira Sabell. Cui non longa dies obsit, non dira senectus.



page 688, image: s688

Venerabilis Conrad. Tunc surgit venetabilis senectus.

Vetus Hier. Balb. Vt coluber linquit veterem cum pelle senectam.

Tetrica Mich. Angl. Propterea tetricae valeat censura senectae.

Secura mortis Mant. It iam instans capulo mortis secura senectus.

Frigescens Idem, Venimus ad canos, frigescentemque senectam.

Gelida Idem, Non bene coniungi gelidae, turpique senectae.

Inimica formae Idem, Crispabant faciem, formaeque inimica senectus.

Squalens Idem, Extemplo ad seruile iugum squalente senecta.

Odiosa Idem, Quibus patrum grauis, atque odiosa senectus.

Curuata Idem, Non est annis curuata senectus.

AErumnosa Idem, Quid non triste putas feret aerumnosa senectus?

Vicina capulo Idem, Conditio et capulo semper vicina senectus.

Auara Idem, Sed auara senectus Inseruire solet Iucris.

Emerita Idem, Pacem emeritae concede senectae.

Circumspecta Idem, Ac matura aetas, et circumspecta senectus.

Insperata Cimbr. Tantum insperata senectus Secum aufert.

Prona Cor. Gall. Sed prona senectus Terram, ex qua genita est, et reditura videt.

Inopina Idem, His veniens onerata malis inopina senectus.

Delira Idem, Conueniunt etenim delirae ignaua senectae.

Decocta Faust. Ista decent longa decoctam aetate senectam.

Cruda Idem, Et raris tentata malis tam cruda senectus.

Rigida Idem, Hinc procul omnis eat rigidae censura senectae.

Tremens Mantuan. Ipsa tremens artus, teretique innixa bacillo Hispida, macra, breuis, canis rugosa capillis. Caligans oculis, curuato in pectora tergo Iam properat, sequitur celeri mors pallida gressu.

Inaperta fraudi Sil. lib. 7. Angebant anni, fraudique inaperta senectus.

Decorrosiua Architr. Acrius in iuuenes decorrosiua senectus.

Pylia, id est Nestorea. Mant. Ergo visurus Pyliam senectam viue.

Tithonia Propert. lib. 2. At non Tithoni [note: al. sper mens. ] seruans aurora senectam.

Nestorea Mant. Nestoreae videas tria saecla senectae.

Sacra Iuuen. Sat. 13. Primaque par adeo sacrae lanugo senectae.

Ceruina Idem Sat 14. Iam torquet iuuenem longa et ceruina senectus.

Placida, lenis Cic de Sen. Est enim et purae et eleganter actae aetatis placida ac lenis senectus.

Somniculosa Idem, Quae vitia sunt non senectutis, sed inertis ignauiae, somniculosae.

Honorata Cic. de Senect Habet senectus honorata praesertim tantam auctoritatem, vt ea plutis fit, quam omnes adulescentiae voluptates.

SENEX.

Parcus Horat. li. 2. Carm Te senes parci, misereque nuper Virgines nuptae,

Anhelus Virg. li. 2. Georg. Ora fouent illo: et senibus medicantur anhelis.

Longaeuus Idem lib. 5. Longaeuosque senes, ac fessas aequore matres.

Inualidus Idem lib. 12. Inualidique senes turres ac tecta domorum ObsedÍre.

Grandaeuus Lucan. lib. 3. Grandaeuosque senes mistis armauit ephebis.

Exhaustus Idem lib. 5. Vos despecta senes, exhaustaque sanguine turba.

Delirus Horat lib. 2. Serm. Libertasue senem delirum temperet.

Maturus Idem in Arte. Maturusue senex, an hunc florente iuuenta Feruidus.

Miset Idem in Arte, Multa senem circumueniunt incommoda, vel quod quaerit, et inuentis miser abstinet, etc.

Rancidus Polit. Senex podagra tancidus.



page 689, image: s689

Squalidus Apul. Hinc squalido seni dabis nauli nomine.

Debilis Idem, Asinum adambulantem cuidam seni debili.

Antiquus Oui. li. 2. Fast. Disce per antiquos quae mihi nota senes.

Infirmus Idem lib. 5. Fast. Pontibus infirmos praecipitasse senes.

Exsanguis Syll. lib. 2. Exsanguesque merendo Stat prima inter signa senes.

Reses Id. li. 7. Resides ad bella vocantur, QuÓs pudeat certare senes.

Verendus Claud. Mansura verendus Scribit iura senex.

Rigidus Sidon. Pares Mineruae mores, et rigidi senes.

Fessus Seneca Hippol. Concitat flammas, senibusque fessis.

Lassus Idem, Tibi grandaeui, lassique senes.

Rancidulus Pont. Adsit rancidulo seni puella.

Cariosus Idem, Arnus ait, cariose senex tuus haec tibi iactat.

Foetidus Tho. Rad Ad quod foetidum senem despecto.

Annosus Pamph. Teneras violare puellas, Annosos mactare senes.

Tetricus Polit. Quid properas tetricos consuluisse senes?

Canus Idem, Pectore iam canos vincit et ore senes.

Pellitus Lactant. Quos centum pelliti senes senatus esse voluerunt.

Tremulus Stroz sil. Te cita nox tremulum cogit adire senem.

Effetus Pamph Effeto teneram concubuisse seni.

AEger Idem, Hinc igitur faueas, senibus nam qui fauet aegris.

Muccosus Lud. Big Muccoso nubat culta puella seni.

Aridus Augur. Si tibi fidelem, et aridum senem malit.

Affectus senio Crinit. Nunc senio affecti vix languida membra mouemus.

Eneruatus Guill. Cast. Eneruate senex collapsa est clara iuuentus.

Gelidus Mant. Languentes, gelidique senes.

Rugosus Idem, Pueri. trepidaeque puellae, Rugosique senes.

Tardus Idem, Frigidae anus, tardique senes.

Verbosus Idem, Verbosi gaudere senes, bibulaeque tabernae.

Incuruus Ammonius, Iucuruos iuueniliter saltare haud pudeat senes.

Imbellis Cimbriacus, Imbelles aetate senes, lectique iugales.

Decrepitus Conr. Gall. Me vocat imbellem, decrepitumque senem.

Defloccatus Plaut. in Epid. Nam per vrbem duo defloccati senes.

Cerebrosus Idem in Mostell. Senex hic cerebrosus est certe.

Exossis Idem in Menech. Atque hunc senem exossem nisi dedolabo.

Acherunticus Idem in Mer. Quid tibi ego aetatis videor, acherunticus senex, vietus, decrepitus.

Vetulus Idem, Vetulus decrepitus senex tantidem est.

Hircosus, male olens in modum hirce. Id. Senex hircosus tu osculere mulierem.

Seuerus Claud. Puerisque seueri CertauÍre senes.

Loquax, quoniam auctore Macrobio, senectuti familiaris est Ioquacitas.

Obscurus Roetius, Quodam porticus attulit Obscuros nimium senes.

Morosus Ci. At sunt, inquit, morosi et anxij et difficiles senes, si quaerimus, et auari.

Apricus Pers. Sat. 5. Nostra vit floralia possint Aprici meminisse senes.

Vetus Tibull. lib. 1. In veteres esto dura puella senes.

Durus Prop lib. 2 Ista senes licte accusent conuiuia duri.

Prudens, quoniam in senibus prudentia est atque consilium, et vt inquit Plautus in Trin. Sapientiae aetas condimentum est.

SENIVM.

Sterile Col. li. 2. Hominis tum demum declaratur sterile senium.

Tardigemulum Neuius apud Gell. Ac mente exsensa, targigemulo senio oppressum.



page 690, image: s690

Graue Apul. Anum quandam curuatam graui senio.

Iners Stat lib. 2. Syl. Senio nec fusus inerti.

Deforme Seneca Hippol. Deformis senij limina transeat.

Triste Idem ibidem, Morumque senium triste, et aspectu graue.

Debile Idem, Senio trementem debili, atque aeuo grauem.

Molestum Pont. Cantu dum senium leuo molestum.

Exsangue Mant. Iam senio exsangui frigens

Graue Idem, Iam senio curuata graui.

Iners Idem, Senij graue pondus inertis.

Morbosum Andr. Ammon. Nec mala morbosi pertulerat senij.

Tremens Faust. Sedulitate mea senio ne France trementi.

Annosum Polit. Exuit annoso cornua cum senio.

SENSVS.

Docticanus Mart. Cap Sollers docticanis ludere sensibus.

Acutus Polit. Et rerum euentus sensu praesagit acuto.

Vitalis Lactant. Vitalem sensum cunctis animantibus tribuit.

Ludiuagus Mant. Ludiuago sensu leuis atque recentior aetas.

Vigil Archit. Ne flecte tremendos Huc vigiles sensus.

SENTES.

Inculti Virg. in Buc Incultisque rubens pendebit sentibus vua.

Aspeti Idem li. 2. AEn. Improuisum aspris veluti qui sentibus anguem.

Densi Idem lib. 6. Quam densi complÍrant vndique sentes.

Duri Mant. Frange rosas, duris defenso a sentibus vngue.

Hamati Oui. li. 2. Met. Tangit, et hamatis praecordia sentibus implet.

Hispidi Stroz. fil. Setosum pecus, hispidosque sentes.

Rubidi Augur. Impegit rubidis sentibus inscia.

Mortiferi Mant. Mortiferi penetrant mea pectora sentes.

Acuti Idem, Mox asper acutas Gignit ager sentes.

Rigidi Faust. Hoc etenim rigidis squalebat sentibus aurum.

SENTINA.

Capax Mant. Nam terra capax sentina malorum est.

Larga Idem, Larga vbi Tartareas implet sentina cloacas.

SEPES.

Longa Oui li. 3. Fast. Licia dependent longas velantia sepes.

Hirta Colum. Talis humis vel parietibus, vel sepibus hirtis.

Spinosa Pont Sic vbi spinosis in sepibus horridus ignem Inijcit agricola.

Fruticosa Pacific Sic solet accipiter fruticosa in sepe latere.

Syluestris Cic lib. 1 de Nat deor. Praetereo Samothraciam, eaque quea Lemni nocturno aditu occulta coluntur, syluestribus sepibus densa.

Alta Mant. Ego protinus altam Transiliens sepem.

Texta Idem, Arua virent, texrae lento de vimine sepes.

SEPIA.

Sepia piscis est venenoso morsu, quum videt insidias parari sibi, effuso atramento quod habet pro sanguine, sese abscondit. Mares varij sunt et nigriores, constantiaeque maioris. Percussae tridente feminae auxiliantur, at femina icto mare fugit. Sepiae atramento tanta vis est, vt in lucerna abdito AEthiopes videri ablato priore lumine tradat Anaxilaus apud Plinium.

Nigra Pers. Sat. 3. Nigra quod infusa vanescat sepia lympha.

SEPIAS.

Promontorium est vel vrbs Macedoniae

Longa Val. Flac lib. 2. Iam Sciathos subsedit aquis: iam longa recessit Sepias.



page 691, image: s691

SEPS.

Modicus est serpens, cuius tamen ictu percussa putre scunt membra, nam quicquid momordit, in putredinem resoluitur. Colorem quem attigit, reddit. Quatuor dentibus armatus est.

Tabificus Lucan li 9 Ossaque dissoluens cum corpore tabificus seps.

Breuis Mant. Molle breuis seps, peste ingens, nec viscera solum, Sed simul ossa vorans.

SEPTVM.

Rotundum Mant. Ecce procul septis rutilat domus alta rotundis.

SEPVLCRVM.

Imum Virg. in Buc. Saepe animas imis excire sepulcris.

Moestum Oui. li. 2. Fast. Aufer, habent alias moe ta sepulcra faces.

Triste Stat. lib. 5. Syl Quis triste sepulcrum Dixerit.

Mutum Polit Hos certe ingrato cineri, mutisque sepulcris.

Mausoleum Mart lib 1 Aere [note: al. nec] non vacuo pendentia Mausolea.

Atrum Manil. Gaudebunt atri luctum memorare sepulcri.

Opacum Pont. Antraque Musconis, et opaca sepulcra Tuennae.

Fatale Polit Ossaque fatali tellus Minyea sepulcro Nunc habet.

Magnificum Lact Cur enim homines sibi magnifica sepulcra student promereri?

Gelidum Conrad. Vel corpus gelido putens sepulcro.

Taetrum Iuuenc. Illi grata domus taetris habitare sepulcris.

Funereum Cleoph HÓc cum funereo tristis Libitina sepulcro.

Excultum Quint Cariaque excultis semper memoranda sepulcris.

Marmoreum Mant Marmoreo comites moestae imposuÍre sepulcro.

Salsum Claud. Salsisque sepulcris Natales habitare vices.

SEPVLTVRA.

Olens Mant. Corpora olentes Esse sepulturas.

Pallens Idem, Moesta sepulturae fuit haec pallentis imago.

SERA.

Firma Oui. li. 1. de Ponto, Portaque vix firma summouet arma sera.

Perpetua Mart. lib. 10. Ferrea perpetua claustra tuere sera.

Belliferrata Pamph Belliferrata ianua clausa sera.

AErata Idem, Ducet ab aetata limina clausa sera.

Ferrea Plaut in Persa Limina indas ferrea, atque ferream seram.

Dura Tibul. lib. 1. Clauditur et dura ianua firma sera.

[note: Dens qui colebatur ab AEgyptijs. ] SERAPIS.

Pharius, I. AEgyptius. Mirand. Atque etiam Pharium instituit malesana Serapin.

SERES.

Populi sunt Orientales, qui ex suis arboribus depectunt lanas tenuissimas, quas bombyces vermiculi aranearum instar conficiunt ex tenuissimis filis. Iustissimi sunt, et 200 vitae annum excedunt. Rutilas habent comas, oculos caeruleos. Vitant reliquorum mortalium coetus, frugalissimi et pacatioris vitae cultores. Aduenis illuc euntibus ad emenda fila nulla sermonum vice, rerum precia solis proponunt oculis. Nihil sibi comparant aduectitium. De his Mart. Cap. Seres, inquit, vndis aspergunt arbors suas, vt lanugo, quae sericum creat, possit admitti. Aliarum gentium homines aspernantur ac refugiunt.

Eoi, i. orientales. Syll. lib. 17 Videre Eoi monstrum admitabile Seres.

Colorati Ouid. lib. 1. Eleg. Vela colorati qualia Seres habent.

Vestiflui Auson. Iam pelago volitat mercator vestifluus Ser.

Vellere nobiles Senec. Thyes Et quocumque loco iacent Seres vellere nobiles.

Longinqui Mant. Mollia longinqui iactent sua vellera Seres.



page 692, image: s692

Extremi Idem, Indus et extremi flerunt tua funera Seres.

SERIPHVS.

Insisla est AEgaei maris, vna earum, quae dicuntur Cyclades. In hanc mittebantur nocentes, vt in Gyaron.

Parua Iuuen Sat. 10. Vt Gyarae clausus scopulis, paruaque Seriphe.

Humilis Stat. in Achil. Hinc spretae Mycones, humilisque Seriphos.

Plana Ouid. lib. 7. Met. Planamque Seriphon, Marmoreamque Paron.

SERMO.

Cultus Stroz pat. Doctus es, et culti placido sermonis ab ore.

Grauis Idem, Sed nitidus, grauis, atque elegans. plenusque lepŰris.

Amoenus Gel li. 17 Ita sermonib. vsque quaque amoenissimis demulcebat.

Vagus Claud. Viuit adhuc, completque vagis sermonibus aures.

Lepidus Pont. Nympha haec lepido [?]t sermone locuta est.

Blandus Quint. Sermone blando fraudibus texis locum.

Mitis Corn. Gall. Sed nihil hic clamor, nil sermo mitis agebat.

Politus Bapt. Pius, Plectra tuae vocis, sermonis et orsa puliti.

Dulciloquus Idem, Non tres dulciloquo ptaestent sermone Corynnae.

Purus Cic. Sermo purus, inquit, et Latinus remaneat dilucidus, luculentus, politus, planus.

Comis Mant. Multa iocans comique tenens sermone sedentes.

Canorus Idem, Ille vt erat grandi eloquio et seimone canoro.

Promtus Iuuen. Sat. 3. Ingenium velox, andacia perdita, sermo promtus.

Pestiuus Erasmus, Vbi quis in conuiuio sermonem inducit admodum hilarem ac festiuum, qui discutiat omnem tristitiam.

SERPENS.

In India serpentes in tantam adolescunt magnitudinem, vt solidos hauriant ceruos taurosque. Tanti sunt et apud Rhindacum amnem in Ponto, vt superuolantes, quamuis alte perniciterque alites raptas absorbeant. Ophiusa insula est dicta a multitudine serpentum: vnde Ophiogenae populi in Hellesponto, qui serpentum ictus iactis leuant, et imposita manu venena corporis extrahunt. Candei populi orientales serpentibus vescuntur: neque est alia regio earum fertilior Serpentibus quoque abundat Africa. Vide Officinam, et additamentum positum in margine.

Ater Virg. in Buc. Ille malum virus serpentibus addidit atris.

Squameus Idem in Aet. Ima per orbes Squameus intortos sinuat vestigia serpens.

Letifer Lucan lib. 9 Siccaque letiferis squalent serpentibus arua.

Plenus veneno Idem, Mihi plena veneno Occurrat serpens.

Niliacus, i AEgyptius Idem, Fixus praecordia pressit Nihaco serpente cruor.

Areniuagus Idem, Vidit areniuagum surgens fugiensque gnatonem.

Exitiosus Col. lib. 8. Sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur.

Asper Horat. lib. 1. Carm. Fortes et asperos tractare serpentes.

Afer Idem lib 2. Ser. Canidia afflasser peior serpentibus Afris.

Minans Luor. lib 3. Lingua vibrante minantis Serpentis.

Virulentus Gel lib. 16. Vt serpentium virulentorum domitores sint.

Venenatus Apul. Venenati serpentis amplexus delectant.

Noxius Idem, Noxij serpentis nodum ceruicis et capitis abscinde.

Latens Idem, Serpentes solo latentes, beluae ponto natantes.

Formidabilis Oui. li. 2. Met. Serpens Frigore pigra prius, nec formidabilis vlli.

Dirus Idem, Posse mori cupies, tunc quum cruciabere dirae Sanguine serpentis.



page 693, image: s693

Caeruleus Idem li. 3. Met. Caeruleus serpens horrendaque sibila misit.

Venenifer Iuuencus, Quando veneniferi serpentis saeua propago.

Saeuus Syll. lib. 6. In memet saeui serpentis praelia verte.

Horrificus Idem lib. 9. Sibilaque horrificis torquer serpentibus aegris.

Terrigena Stat. lib. 5. Theb. Terrigena erigitur serpens

Letalis Idem lib. 6. Theb. Letalisue erumperet atria serpens.

Martius Idem lib. 11. Dum Martius impia serpens Stagna bibit.

Tortus Faust. Vnde gerit torto virgam serpente volutam.

Tumens Claud. Multusque tumens per nubila serpens.

Flexilis Ruff. Fest. Serpensque dehinc elabitur ambas Flexilis.

Minax Seneca in Her. Fur. Sibilat totos minax serpens per armos.

Latebrosus Idem, Perbibit pestem latebrosa serpens.

Pinnatus Tho. Rad. Luminibus pinnatorum serpentium.

Lubricus Lactant. Lubricus aut serpens, aut auis vlla rapax.

Cristatus Pamph. Quum cristatus agit sinuosa volumina serpens.

Squalidus Augurell. Squalidus serpens inseritur.

Nocuus Pacificus, Et nocuus serpens habet a genitore venenum.

Impius Quint. Serpenti quid enim profuit impio.

Medusaeus Idem, Ora Medusaeis cinstum serpentibus.

Veneniger Idem, Nostra venenigeris perit hydri morsibus vxox.

SERPILLVM.

Odoriferum Pont. Donauitque apio et odorifero serpillo.

Virens Idem, Seu quem bacca liquat myrti, liquat herba virentis Serpilli.

Luxurians Mant. Serpillique nouas luxuriantis opes.

SERRA.

Arguta Virg. li. 1. Georg. Tum ferri rigor, atque argutae lamina serrae.

Ferrea Varro, In quo sit extremo ferrea serrula.

Acura Colum. Si vero in cauae arboris ramo fuetit acutissima serra.

Stridens Lucret. lib. 2. Ne tu forte putes sertae stridentis acerbum.

Dentata Mant. Ignea dentatae cui sunt insignia serrae.

Rauca Pont. Sic tibi nec raucae stridet quae lamina serrae.

Longa Quint. Cuspidibus lapides, longae vel acumine serrae.

Lenis Bapt. Pius, Vt percussa leui pateant Themeseia serrae Pondera.

Rutilans Mantuanus, Pendeat in medio rutilantis lamina serrae Daedalei signum ingenij.

SERTVM.

Florens Virg. in Batt. Haec Veneris vatio florentia serta decore.

Luteum Idem in Copa, Sertaque purpurea lutea mista rosa.

Olens Idem, Quid cineri ingrato seruas bene olentia serta?

Spiceus Idem de 4. Temp. Spicca serta gerit cali dissima solibus aestas.

Festum Lucan. lib. 2. Festa coronato non pendent limine serta.

Geniale Ouid. lib. 3. Non data sunt capiti genialia serta.

Molle Idem lib. 5. Fast. Habent vnctae mollia serta comae.

Floridum Idem lib. 6. Fast. Et velant scabras florida serta molas.

Humidum Idem lib. 3. Trist. Deque tuis lacrymis humida serta dato.

Odoratum Idem lib. 5. Trist. Festaque odoratis innectunt tempora sertis.

Caeruleum Stat. lib. 4. Theb. Tum fera caeruleis intexit cornua sertis.

Gramineum Stat. lib. 6. Theb. Proxima gramineis operosior area sertis.

Heliconium Idem lib. 4 Syl. Cui non Heliconia cordi Serta.

Floreum Mant. In ceruice micant oculi ceu florea serta.

Textile Mart. lib. 4. Textilibus sertis omne rubebat iter.



page 694, image: s694

Flauens Claud. Quotiens flauentia serta comarum Sponte cadunt.

Stellans Idem, Iam tibi molitur stellantia serta.

Fragrans Idem, Fragrantibus inde Caesariem sertis.

Roseum Auson. Roseo Venus aurea serto.

Vernificum Mart. Cap Comere vernificis florentia limina sertis.

Vitreum Nemesianus, [note: Verior est Modij emendatio, qualegit, Vitea serta: eo enim in loco Nemesianus de Baccho loquitur. Adhaec quid vitrea serta sint, facile non est diuinari. ] Vitrea serta plicas.

Redolens Mant Prima coronarunt redolentibus atria sertis.

Picturatum Pont. Ac picturatis intexens cornua sertis.

Madens Idem, Interque epulas et serta madentia vino.

Halans Idem, Primitijs, sertisque deos halantibus ornant.

Insigne Idem, Et serto insigni, lacrymis quoque victus amantis.

Pictum Idem, Floribus e vernis pictaque serta dabo.

Amarantheum Idem, Digna amarantheis crines intexere sertis.

Virens Idem, Nunc interque hederas, interque virentia serta.

Coloratum Stroz. pat. Alta coloratis redimita vmbracula sertis.

Puniceum Idem, Punicti vero suauis fragrantia serti.

Radiosum Conrad. Cnossiae secum radiosa voluens Serta puellae.

Floridulum Augurell. Floridulis implere manus et tempora sertis.

Intortum Quint. HÓc Fauni intortis cingunt sua tempora sertis.

Marcidum Bapt, Pius, Marcida cinnameis ceciderunt serta capillis.

Frondeum Petrarch. Pars nectere serta canendo Frondea.

Viride Idem, Viridis non gloria serti.

Mellicolor Mant. Graminaque et flores, et mellicoloria serta.

Roscidum Idem, Et plecte artifici roscida serta manu.

SERVI.

Agiles Manil Elusosque senes, agilesque per omnia seruos.

Sordiduli Budaeus, Seruorum sordidulorum scorta diobolaria.

Fallaces Oui. li. 1. Eleg Dum fallax seruus, durus pater, improba lena Vixerit.

Curiosi Quint. Sic curiosum comprobat seruum fides.

Alienigenae Petrar. Hic alienigenam seruum, quem carcer honeatum Fecerat.

Fugitiui Plaut in Menech. Et qui fugitiuis seruis ludunt compedes.

Crerati, quoniam seruorum venalium pedes notabantur creta. Iuuen. Sat. I. Nuper in hanc vrbem pedibus qui venerat albis.

Apolides, [gap: Greek word(s)] soruos Iureconsulti vocant viles, et qui ferratile sine ciuitate in opus publicum perpetuo dantur.

Ferratiles, qui tenentur compediti Plau Mostel. Augebis ruri numero genus Salutigeruli dicuntur ab eodem Comico in Aulula qui iussu dominae hunc et illum salutant, suntque nuncij et renuncij.

Mediastini qui abiectissima quaeque munia inter seruos obeunt, vt sunt in aulis principum lignarij bacularijque, quorum functio est, vt omnibus pareant. Cic. in Catil. Magnopere contemno exercitum collectum ex senibus desperatis, et agresti luxuria, et rusticis mediastinis.

Saccularij, qui veritas artes exercent, et in sacculos partem subducunt, partem subtrahunt.

Pileati, quorum nomine venditor nihil praestaret, vt scripsit Cael. Sabinus.

Vicarij Horat. 2 Ser. Siue vicarius est, qui seruo paret.

Insularij, viles et pessimi, sine ciuitate, in insulas deponati, atque in publicum opus, aut in metallum dati.

Originarij, qui ex asscriptitijs sunt, in ipso solo sine fundo.



page 695, image: s695

SERVITIVM.

Graue Virg in Ciri, Tam graue seruitium, tam duros passa labores.

AEgrum Syll lib. 13. Pro quato leuius mortalibus aegra subire Seruitia.

Triste Liuius, Quam tristi subiectus seruitio.

Turpe Seneca, Turpi seruitio fauens finxit libido.

Durum Pamph. Duroque nimis calcata premetur Seruitio.

Nefandum Crinit. Vindex nefandi vincula seruitij.

Immite Stroz pat. Immiti potuit subdere seruitio.

Acre Persius Sat. 5. Seruitium acre Te nihil impellit.

SERVITVS.

Laboriosa Colum. lib. 1. Qui seruitutem laboriosam tolerauerunt.

Maligna Marull. Super malignae seruitutis terminos.

Misera Cic. in Parad. Quam est illa misera, quam dura seruitus.

Poenalis Tertull Hoc genus poenalis seruitutis erumpunt.

Ignominiosa. Liuius, Ignauiamque seruitutis ignominiosae caussam esse sciant.

Miserabilis Idem, Miserabilemque Tarentinorum seruitutem referens.

Infamis Idem, Aut seruitute infami finienda esset.

Molesta Plaut. in Capt. Non multum fuit molesta seruitus.

Onerosa Suet. in Aug. Quaetens miseram et onerosam iniungi seruitutem.

Mariandyna, a Mariandynis populis iuxta Pontum, Paphlagoniae vicinis, quos ferunt a Milesijs subactos, et in contemtum fuisse diuenditos.

Persica Seneca, Homo, inquit, natus in hoc, vt mares liberae seruitutis Persica seruitute mutaret.

SESTOS.

Clara Musaeus, Litore multiuago prope clarae moenia Sesti.

SETAE.

Comantes Virg. li. 3 Georg. Cinyphij tondent hirci setasque comantes.

Rigidae Oui. li 8 Met. Rigidis horrentia setis Terga dat.

Durae Idem li. 13. Nec mea quod duris horrent densissima setis.

Hirtae Idem ibid. Barba viros hirtaeque decent in corpore setae.

Ferae Syll. lib. 3. Et villosa feris horrebant pectora setis.

Strictae Stat. lib. 1 Strictisque erexit pectora setis.

Dumales Mart. Cap. Verum dumalibus hirta setis.

Tremulae Mart. lib. 1. Et piscem tremula salientem ducere seta.

Horrentes Nemesianus, Horrentes pectore setas Vellicat.

[note: Vrbs est Campaniae ferax opti mivini. ] Hircosae Pont. Mentoque rigescunt Hircosae setae.

Hispidae Adr. Card. Dorso horrentibus hispidisque setis.

SETIA.

Pendula Mart. li. 13. Pendula [note: al. Pontinos velpom ptiuos. ] pampineos quae spectat Setia campos.

Clara Pamph. Spargit Campanis Setia clara iugis.

SEVERITAS.

Acerba Cic. ad Quint. frat Haec illius seueritas acerba videretur.

Castigatoria Sidon Modo castigatoria seueritate decoqueret.

Rigorosa Tho. Rad Rigorosa vbi legum seueritas quaereretur.

Dura Liu. Torquatus prisce nimis durae plerisque videbatur seueritatis.

SIBILV.

Stridulus Lucan li. 9. Stridula fuderunt fibratis sibila linguis.

Horrendus Oui. li. 3. Met. Caeruleus serpens, horrendaque sibila torsit.

Trepidans Val. Flac. lib. 7. Et trepidantia torsit Sibila.

Infestus Idem li 8. Nec me tua sibila toto Exagitent infesta mari.

Dissonus Nemes. Sed pro carminibus male dissona sibila reddit.



page 696, image: s696

Raucus Pamph. Pastorum montes sibila rauca sonant.

SIBYLLA, quaere infra pag 726. SICAMBRI.

Non Sicambri sed Sugambri scribendum esse auctoribus libris vetustis et Graeca scriptura [gap: Greek word(s)] docet Manutius in sua Orthographia, et Lipsius lib. 1. Antiq. lect.

Sicambri, Germaniae populi, ad vtramque Rheni ripam habitantes, flauos habent capillos, quos (vbi satis creuerunt) quodam artificio in nodum complicant.

Feroces Horat lib. 4. Trahes feroces Per sacrum cliuum, metita decoltus Fronde, Sicambros.

Flaui Claud. Agmina quinetiam flauis obiecta Sicambris.

Gaudentes caede Horat. lib. 4. Te caede gaudentes Sicambri Compositis venerantur armis.

Indomiti Ouid ad Liuiam, Indomitosque Sicambros Contudit.

Detonsi Sidon. Detonsus Vachalim bibat Sicamber.

Paludicolae Idem, Aut ad paludicolas Sicambros, aut ad Caucasigenas Alanos.

Procellosi Pamph. Saepe procellosos vidit quae cymba Sicambros.

Saeui Conr. Cheruscus, et saeuus Sicamber.

Paludosi Propert. Ille paludosos mensoret seruire Sicambros.

Terribiles Cleoph. Teriibiles duro gaudent hÓc Marte Sicambri.

Duri Cimbr. Gallorumque acies, aut duros caede Sicam bros.

Portes Idem, Quorum sunt testes Morini, fortesque Sicambri.

Proni in arma Barth. Nec pronus in arma Sicamber Auxilio deerit.

Infrenes Idem, Infrenesque Sicambros, Bastarnasque truces.

Criniti Idem, Crinitus contra mouet arma Sicamber.

Intonsi Faust. Atque ipsum intonso gaudentem crine Sicambrum.

Torui Iuuen. Sat. 4. Tanquam de [note: al. Geticis. ] Cattis aliquid, toruisque Sicambris Dicturus.

SICANI.

Trimares Mant. Samnis agensequitum turmas, trimaresque Sicani.

Immites Oui. in Epist. Sapph. Tu quoque quae immites celebras Erycina Sicanos.

SICANIA.

Trifida Claud. Vltima Sardiniam, Cirnon, trifidamque retentat Sicaniam.

Frugifera Stroz. pat. Aruaque frugiferae pinguia Sicaniae.

SICILIA.

Trinacris Oui li. 3. Met. Vasta Giganteis iniecta est insula membris Trinacris.

Trifida Claud. Trifidamque retentat Sicaniam.

Aeolis Bapt. Pius, Vt Liparaeus ager, vtque AEolis insula flagrer.

SICORIS.

Locuples Mant. Adde locupletem Sicorim, qui cingit Ilerdam.

SICVLI.

Acuti Iul Mater. Galli stolidi, auari Syri acuti Siculi.

Immites Pamph. Immites Siculi, Venus decora.

Trilingues Apul. Siculi trilingues Stygiam Proserpinam colunt.

SICYON.

Oliuifera Ouid. in Ibin, Aut vt oliuifera quondam Sicyone profecto. Alta Iuuen. Sat. 3. Hic alta Sicyone, ast hic Amydone relicta.

Graia Textor, Lucrini conchas Graiae Sicyonis alutam.

SIDON.

Piscosa Mant. Hos antiqua Tyros nouit, piscosaque Sidon.

Vetus Idem, Litora Phoenicum veterem Sidona, Tyrumque.



page 697, image: s697

Potens Idem, Cappadoces, Syriasque domos, Sidona, potentem Sub Christi misÍre ingum.

Tyria Syll. lib. 7. Venerat ad bellum Tytia Sidone nepotum Excitus prece.

Preciosa Lucan. lib. 3. Et Tyros instabilis, preciosaque murice Sidon.

Cadmaea Syll. lib. 14. Spirantis rogus Enceladi Cadmeaque Sidon.

SIDVS, quaere iufra pag 717. SILENTIVM

Fidele Horat. lib 3. Carm Est et fideli tuta silentio.

Taciturnum Lucr. li 4. Affirmant vulgo taciturna silentia rumpi.

Nocturnum Apul. Per naturalis elementa, et nocturna silentia.

Mutum Oui. li. 10 Carpitur accliuis per muta silentia trames.

Horrendum Stat. lib. 5. Tenebraeque horrenda silentia alebant.

Tranquillum Stat. lib. 1. Theb. Exturbare odijs tranquilla silentia noctis.

Opacum Pont. Traducit miseros per opaca silentia manes.

Tenebrosum Claud. Rumpunt insoliti tenebrosa silentia cantus.

Latebrosum Mirand. Vangiones cernunt latebrosa silentia syluae.

Arcanum Mant. HÓc vbi secretis arcana silentia rebus.

Rabiosum Pers Sat. 3. Murmura quum secum et rabiosa silentia rodunt.

Pythagoricum Theod. Cyr. Illud quaeso Pythagoricum silentium adamate.

SILENVS.

Ebrius Oui. li. 4. Met. Quique senex ferula titubantes ebrius artes Sustinet.

Vetulus Pont. Ac residens pando vetulus Silenus asello.

Arcadicus Mich. Ang. Quae bibit Arcadici turba proterua senis.

Spumans Iaccho Mant. Talis erat multo spumans Silenus Iaccho.

SILLNI.

Nysigenae Catull. Cum Thiaso Satyrorum et Nysigenis Silenis.

Senes Prop. Lib. 2. Silenique senes, et pater ipse chori.

SILEX.

Durus Virg. li. 6. AEn. Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes.

Validus I. ucr. li. 1. Vnde queant validi silices, ferrumque creari.

Rigidus Quid. lib. 9. In rigidos versum silices prior edidit aetas.

Indomitus Stat lib. 3. Syl. Indomitusque silex curua fornace siquescit.

Calcabilis Sidon. Calcabili silice crustatum forni cauit.

Caucaseus Polit. Carmen Caucaseos silices, cautemque Sicanam Quod trahat.

Ignitus Calent. Igniti silices, et lectum per iuga viscum.

SILIGO.

Mollis Iuuen. Sat. 5. Sed tener, et niueus, nollique siligine factus.

SIMIVS.

Simijs figura est homini proxima. Imitantur quicquid ab homine fieri vident: propterea venatores hac ratione eos plerunque fallunt. Nam in radicibus arborum (in quas illi irrepserunt) aqua se perungunt, demum vasculum visco plenum aquae loco reponunt, quo cum oculos et ora perunxerunt, simiae facile capiuntur. Falluntur et alio modo., quum scilicet relictis dedita opera a venat oribus calceis sese impediunt Tristes sunt luna senescente, noua laetantur, fetus amant maxime. Catulos quos in dominbus peperere, omnibus demonstrant, gaudentque tractari, et quandoque amplectendo necant.

Proteruus Stat. lib. 5. Syl. Infantem linguam simium salibusque proteruum Dilexi.

Callidus Mart. lib. 14. Callidus emissas eludere simius hastas.

Simulator humani oris Claud. Hnmani qualis simulator simius oris.

Parasitus Tho. Rad. Simias hominum imtatrices et parasitas diceres.



page 698, image: s698

SIMOIS.

Phrygius Virg. li. 1. AEn. Alma Venus Phrygij genuit Simoentis ad vndant.

Rapidus Idem lib. 5. Victor apud rapidum simoenta sub Ilio alto.

Lubricus Horat. Findunt Scamandri flumina, Iubricus et Simois.

Pinniger Stat. lib 12. Pinnigeri rapitur Simoentis ad amnem.

Iliacus Barth. Vel quum seposita Iliacum Simoenta Medusa Ingieditur.

Idaeus Prop. lib. 2. Idaeum Simoenta, Iours cunabula parui.

SIMPLICITAS.

Rustica Pont. Rustica simplicitas tibi sit.

Nuda Idem, incessusque decens, nudamque simplicitas.

Rudis Oui. li 3. de Arte, Simplicitas rudis ante fuit, nunc aurea Roma est.

Vera Mart lib. 1. Artibus et vera simplicitate bonus.

Niuea Idem lib 8. Nec niuea simplicitate prior.

Prudens Idem lib. 10 Prudens simplicitas, pares amici.

Credula Stroz. pat. Fraudibus elusa est credula simplicitas.

Incauta Vegetius, Periurijs decipiatur prouincialium incauta simplicitas.

Pagana Sidon. Non vrbanus lepos in est, sed pagana simplicitas.

Inculta Pamph. Est nimis inculta simplicitate rudis.

Pura Sedulius, Puraque simplicitas numero meritoque refulgens.

Nescia fraudis Mant. Tua nescia fraudis Simplicitas placuit diuis.

Sapiens Glareanus, In te simplicitas sapiens, facundia praestans.

Candida Bapt. Pius, Quam niuei mores, candida simplicitas.

Vulpina Mart. Callida vulpina rem simplicitate gubernat.

SIMVLACRVM.

AEneum Gell. lib. 16. Simulacra duo aenea ad Taenarum viserentur.

Laruale Apul. At tu hic latuale simulacrum viseris.

Ligneum Oui li 10. Lignea contulerat veterum simulacra deorum.

Cereum Id. in Epst. Hypsipyl. Deuouet absentes, simulacraque cerea fingit.

Terrenum Lactant. Contemtisque terrenis, fragilibusque simulacris.

Lapideum Theod. Cyr. Lignea vero simulacra et lapidea, dicato qui velit.

SYNNADA.

Preciosa Claud. Preciosaque picto Marmore purpureis caedit quod Synnada venis.

Phrygia Stat. lib. 1 Syl. Sola cano Phrygiae mitrit quam Synnados antro.

SINAPIS.

Fletum factura Colum Seque lacessenti fletum factura sinapis.

Lacrimosa Potit. Defrura et omphacinus liquor, et lacrymosa sinapis.

Tristis Ennius lib 4. Sab. Neque triste quaeritat sinapi, neque caepe moestum: vbi triste significat amarum.

SINGVLTVS.

Lacrymosus Apuleius, Singultu lacrymoso sermonem insertans.

Acer Quint. Acresque dolentum Singultus.

Frigidulus Catullus, Frigidulos vdo singultus ore cientem.

SINON.

Fidens animi Virgil. lib. 2. AEn. Qui se ignotum venientibus vltro Obtulerat fidens animi, etc.

Periutis Idem, Talibus insidijs, periurique arte Sinonis Credita res.

Pellax Sidon. Pellaci reserata proditore.

Fallax Seneca in Troade, Nocturnus in nos sparsit, aut fallax Sinon.

Ditus Polit. Reginaeque hospes, diri commenta Sinonis.

Cautus Quint. Mirmydonum, Dolopumque duces, cautumque Sinonem.



page 699, image: s699

SINOPE.

Opima Val Flac. lib. 5. Assyrios complexa sinus stat opima Sinope.

SINVS.

Calidus Hieron. Anger. Inquit amor calido me tege quaeso sinu.

Patulus Apuleius, Sinu recipere patulo.

Tepidus Oui. li. 4. Fast. Decidit in tepidos lucida gutta sinus.

Nexilis Idem li. 1. Eleg. Vt fieret torto nexilis orbe sinus.

Carbaseus Stat. li. 8. Carbaseusque sinus, et fibula rasilis auro.

Blandus Idem lib. 2. Syl Blando Calliope sinu recepit.

Tener Pont. Dulciaque in tenero bella mouÍre sinu.

Mollis Idem, Quem fouet in molli dia puella sinu.

Niueus Idem, In Veneris niueos fesse recurre sinus.

Ambrosius Idem, Ambrosio foueant membra adamata sinu.

Lacteolus Idem, Et cum lacteolo sinu quiescens.

Tyrius Tibull. lib. 1. Vinciat et Tyrio prodeat apta sinu.

Molliculus Henr. Laber. Textor molliculo sinu recondit.

SIRIVS.

Feruens Virg. in AEtna. Praecipueque vigil feruens quum sirius ardens.

Letalis Stat. lib. 2. Syl. Illos implacido letalis sirius igni.

Acer Idem lib 3 Syl. Acer anhelantes incendit sirius agros.

Pestifer Ruff Fest. Stridet anhelanti face pestifer.

Malus Polit. Nec malus hunc afflat rabioso sirius astro.

Fulgens Mart. Cap Qui trahis aestifero fulgentem sition ortu.

Letifer Polit Saeuo letiferum lumine sirium.

Puluerulentus Marull. Nunc defendere sirium agris puluerulentum.

Ater Codr. Vrc Et culpae partem sirius ater habet.

Infensus Idem, Infensus syluis, infensus sirius agris.

Igneus Pamph Igneus ardentes qua sirius vrit aristas.

Calens Conr. Pistrix fluuius, calensque sirius.

Vstus Glarean Cur premat herbosum sirius vstus agrum.

Rapidus Lucan. lib. 10. Rapidus qua sirius ignes Exserit.

SISTRVM

Erat tubae genus, quo AEgyptij vrebantur in sacris Isidis.

Phariacum Apul. Arcana Memphitica, et sistra Phariaca.

Sonabile Ouid. lib. 9. Cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.

Tinnulum Idem lib. 3. Ponto, Iactantem Pharia tinnula sistra manu.

Aegyptium Idem lib. 3. Eleg Quid AEgyptia prosunt sistra.

Multisonum Stat. lib 3 Syl. Excipe multisono puppem Marcotida Sistro.

Garrulum Mart. lib 13 Haec quatiat tenera garrula sistra manu.

Isiacum Manil. Atque ipsa Isiaco certarunt fulmina sistro.

Niliacum Mart. Cap In eo sistra Niliaca.

Memphiticum Sidon. Ad Memphitica sistra concitari.

Bellicum Pamph. Cannarum in tumulis bellica sistra crepant.

AEtisonum Barthol. Agminaque aerisono iungit Nilotica sistro.

AEreum Idem, Sistraque latrantis miratur Anubidis aerea.

Pharium Mant Phatio rudit vox barbara sistro.

Argutum Idem, Inacis arguto pellex Iunonia sistro.

Stridulum Pamph Opponens Latijs stridula sistra tubis.

Personum Salmon Non deerant crotali, non persona sistra, lyraeque.

Resonans Quint. Inde sacrosanctae resonantia sistra iuuencae.

Dulce Archit. Dulce, Pharo sistrum, tequies pastoris arundo.



page 700, image: s700

Crepitans Prop. lib. 3. Romanamque tubam crepitanti pellere sistro.

SISYPHVS.

Sisyphus filius fuit AEoli, qui ex hospitibus alios saxo perimebat, alios calce in aquas praecipitabat. Propterea hanc apud inferos luit poenam, vt, semper relabentem scopulum ad verticem montis cogatur voluere.

AEolides Hor. li. 2. Car. Damnatusque longi Sisyphus AEolides laboris.

Lassus Mart lib. 5. Lassi marmora Sisyphi videbit.

Inquietus Idem lib. 10. Nunc inquieti monte Sisyphi pressus.

AEolius Seneca Hippol. Saxum, senis perennis AEolij labor.

Infelix Stroz. pat. Atque tuum infelix Sisyphe sister onus.

Desessus Idem, Immensusque lapis defensum Silyphon vrget.

SIIIS.

Ignea Stat li. 4. Theb. Protinus Inachios haurit sitis ignea campos.

Anhela Idem lib. 3. Theb. Sorbet anhela sitis.

Arida Ouid lib. 11. Sitis arida guttur Vrit.

Sicca Idem lib 4. Trist. Nec siccam Getico fonte leuare sitim.

Arens Idem in Epist. Phaed. Arentemqux leuetvnda fitim.

Tristis Syll. lib. 6 Tristem depellere fesso Ore sitim.

Aspera Idem lib 15. Aberunt sitis aspera, et haustus Sub galea puluis.

Horrida Stat. lib. 4. Theb. Tantum sitis horrida torret.

Flammata Idem lib. 6. Cornipedum flammata sitis.

Acris Augurell. Acremque leuare Ipse sitim.

Auida Mart. lib. 1. Auidam rigens Dircena piacabit sitim.

Morosa Idem lib. 14. Sed tu morosa ludere parce siti.

Ingeniosa Idem, De niue commenta est ingeniosa sitis.

Saeua Seneca, Doloris artes, et famem, et saeuam sitim.

Feruida Idem, Et inter vndas feruida exusdus siti.

Rabida Pontan Excussit rabidam sitim.

Tantalea Pontan Haec Tantalea sitis, iecurque fecundum.

AEstiua Stroz. pat. AEstiuamque sitim sedare fluentibus vndis.

Feruens Idem, Quum rapido feruens sitis vrget in aestu.

Ardens Cleoph. Ardentemque fugax non leuat vnda sitim.

Molesta Quint. Totiens molestam passus es fili sitim.

Glutiuosa Idem, Et glutinotam reppulit nullus sitim.

Dira Mant. Flagrat dira sitis, quani non exstingueret Hebrus.

Implacabilis Idem, Pocula prensa manu sitis implacabilis haurit.

Letifera Cantalycius, Letiferam fecÍre sitim.

Vesana Faust. Vt tua vesanam detrahat vnda sitim.

Hydropica Archit. Nec sitis infuso minor est hydropica melle.

SITVLVS.

Aquarius Cato, Trullum vnum, situlum aquarium vnum.

Congialis Vitruuius, Habens situlos pendentes, aereos, congiales.

SITVS.

Passens Lucan. lib. 6. Pallensque sub antris Longa nocte situs.

Informis Hor li. 2 Epist. Nunc situs infomis premit, et deserta vetustas.

Iners Oui. li. 1. de Ponto, Deficit, estque minor factus inerte situ.

Turpis Idem li. 1. Eleg. Canescunt turpi tecta relicta situ.

Immundus Idem ibid. Et immundo cera sit alba sicu.

Piger Idem lib. 2. Eleg. Indigna est pigro forma perire situ.

Sterilis Stat lib. 5. Syl. Quis sterili mea corda situ.

Caeruleus Val. Flac. lib. 3. Caeruleo tenebrosa situ.



page 701, image: s701

Foedus Claud. Squalent immania foedo Sceptra situ.

Squalidus Seneca Hippol. Orbis iacebit squalido turpis situ.

Languens Stroz pat. Frigida languenti membra iacere situ.

Putris Idem, Commemoret putrem deposuisse situm.

Annosus Stroz. fil. Nec labat annoso pendula ruga situ.

Muscosus Pamph. Sunt vbi muscoso lurida prata situ.

Puluereus Conr. Vestros libellos puluereo situ Tectos.

Miser Crin. Duxerunt miserum situm.

Redolens Quint. Vbi foetor ingens funerum et redolens situs.

Ferrugineus Idem, Tartareum Chaos, et ferrugineus situs.

Ater Idem, Qui semper ater foetida oppressit situs.

Torpidus Idem, Torpido quondam situ Corrupta membra.

Furuus Idem, Spelunca furuum faucibus ructans situm.

Squalens Faust. Putrique veterno, Squalentique situ.

Olidus Idem, Deque olido extraxi corda sepulta situ.

Gelidus Bapt. Pius, Muscus vbi et gelido marmora tecta situ.

Araneosus Catull. Vel paene languido senis, situque arancoso.

Opacus Mant. Atque situ sensim exoneratur opaco.

SMARAGDVS.

Smaragdus, gemma est praecipuae viriditantis, oculorum aciem mirum in modum recreans. Frequens est in Erythra et Scythia, item India et Cyprijs aerifodinis.

Viridis Lucr. li. 3. Inter caeruleum virides miscere smaragdos.

Clarus Oui. li. 2. Met. In solio Phoebus claris lucente smaragdis.

Radians Plin. lib. 37. Inditos oculos ex smaragdis ita radiantibus.

Florens Stat. lib. 2. Theb. Ibi arcano florentes igne smaragdos.

Erythraeus Claud. Inter Erythraeos surgentia colla smaragdos.

Perspicuus Tho. Rad. Smaragdus perspicuus erat.

Virescens Idem, Virescens smaragdus fecerat non minoris impendij.

Viridans Lactant. Albicat insignis misto viridante smaragdo.

Scythicus Pamph Sardonyches, aurum, torques, scythicosque smaragdos.

Arctous Andr. Ammon. Spes et Arctoo viridis smaragdo.

SOCCVS.

Comicus Mart. Cap. Soccumque ferre comicum.

Humilis Pont. Atque humili figit vestigia socco.

Leuis Marull. Mars tibi Maro debet, Terentio soccus leuis.

Tenuis Quint. Sub tenui confingit carmina socco

Lepidus Faust. Seu Plautum lepido condentem comica socco.

Immundus Prop. lib 2 Cui saepe immundo sacra conteritur via socco.

Muliebris, quia quandoque soccus capitur pro muliebri calceo. Hinc Tranquillus ait. Caligulam in publicum processisse nonnunquam in socco muliebri. Est etiam calceamentum comoedorum, vnde et pro versu comico frequentissime capi solet, vt in praecendentibus epithetis Diminutiuum est socculus. Pontan. Vt decet in molli socculus ipse pede.

SOCRATES.

Socrates Atheniensis philosophus patrem habuit Sophroniscum marmorarium, matrem Phanaretam obstetricem. Discipulus fuit Archelas physici. Primus omnium de moribus coepit disserere Vxorem habuit Xanthippen, cuius clamosas iniurias, probrosaque conuitia tulit patientissime, vt etiam ab eadem aqua perfusus, cum risu dixerit: Sciebam quod post tonitrua Xanthippes sequeretur imber. Victu fuit facili. Daemonem se habere fatebatur, a quo futura perdisceret. Accusatus postremo ab Atheniensibus vel quod de dijs male sentiret,


page 702, image: s702

aut (vt alijs placet) ob flagitiosam in pueros libidinem, est in carcerem coniectus. Anyto accusante, cicutam porrectam hausit intrepide, neglecta quam ad patrocinium suae salutis obtulerat Lysias oratione. Permulta sunt, quae faciunt ad Socratis laudem, sed non pauciora vitam eius infamant, et omnino contentibilem faciunt. Nam vt est apud Theodoritum Cyrenensem, Pulcronum adulescentium caussa frequenter gymnasia obibat, flagitiosoque spectaculo pascebat oculos. Porphyrius item ait ipsum fuisse ad tracundiam, excande scentiamque procliuem, sie vt magna impudentia quandoque prosiliret, quum iracundia tentaretur, nec verbi vlla, aut facti turpitudine abstineret. Multis annis conuixit Archelao Anaxagorae discipulo, nefandae Veneris consuetudine. Duas habuit vxores, Xanthippen, de qua iam diximus, et Myrtonam filiam Aristidae, Lysimachique neptem, quarum tamen concubitis non explebat libidinem, sed publice etiam prostantes feminas impudenter inibat, atque nudos iuuenes in palaestra cum voluptote spectabat. Erat et dicacis, infrenisque linguae. Quae omnia connumerantur a Theodorito. Aiunt ipsum iam senio confectum fidibus tractandis operam dedisse, vt tantis doctrinae suae diuitijs musicae rationis adderet elementum.

Anyti reus Hor. lib. 2. Ser Pythagoran, Anytique reum doctumque Platona.

Sapiens Vitruuius, Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum Pythiae responsis est professus.

Loquax Quint. Vbi nunc Athenis Socrates quondam loquax.

Actaeus Laurent. Lippius, Rustice letiferam moneo vitare cicutam, Sustulit Actaeum dira cicuta senem.

Vinolentus Theodor Cyren. Aiunt enim Socratem, inquit, a vespera totas noctes inter meri pocula protraxisse, alijsque iam defessis, somnumque appetentibus, ipsum tamen insomnem ad cyatos perstitisse, garrula inter potandum loquacitate diffusum, nihil tamen effatum, quod frugi esset, verum quod Alcibiadi potius et Aristophani, alijsque procacibus conuiuis atque potatoribus, quam philosopho homini conueniret.

Contumax Idem, Primum enim aiunt eum perpetuo contumacem contra patrem fuisse. Quoties enim cumque a patre iuberetur. vt instrument amarmorariae artis in manus sumeret, aduersari solitum esse, contemtoque patris iussu, licenter quocunque licuisset aberrare.

SODALIS.

Charus Codr. Vrc. Viuo patre sibi et charo legare sodali.

Vnanimis Claud Doctus et vnanimes odijs turbare sodales.

SOL.

Ardens Virg. in buc. Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.

Rapidus Idem lib. 1. Georg Ne teneues pluuiae, rapidiue potentia solis.

Aureus Idem ibid. Per duodena regit mundi sol aureus astra.

Coruscus Idem ibid. Quarum vna corusco Semper sole rubens.

Igneus Idem lib. 4. Georg Medium sol igneus orbem Hauserat.

Flammifer Idem de Iri. Postquam flammiferi rapuerunt lumina solis.

Recurrens Idem lib. 7. Qua sol vtrunque recuriens Aspicit oceanum.

AEthereus Idem lib 8. AEtherei spectans orientia solis Lumina.

Ignifer Lucan. lib. 3. Igniferi tantum solis demerserat orbis.

AEstiuus Idem lib. 8. Exiget aestiuum calido sub puluere solem.

Candens Col. lib. 7. Candente sole illi tum maxime prodest.

AEstuans Idem lib. 12. Vt sole aestuante et ventis protegantur.

Calidus Idem lib. 13. Sole calido leguntur.

Purus Hor. li. 3. Car. Vel sole puro, Non tamen irritum.



page 703, image: s703

Pulcer Idem lib. 4. Vocis accedat bona pars, et Ű sol pulcer.

Acutus Id. li. 1. Epist. Quum semel accepit solem furibundus acutum.

Tepidus Id li. 2. Epist. Quum tibi sol tepidum plures admouerit aures.

Aerius Lucr. lib 3 Restinxit stellas, exortusue aerius sol.

Praeclarus Idem lib 5. Praeclarumque velint caeli restinguere solem.

Radiatus Idem, Matutina rubent radiati lumina solis.

Lucens Idem, Forsitan et rosea sol alte lampade lucens.

Flagrans Gell lib. 5. Tunc sole medio rapido et flagranti.

Mitra Mant. Phoebus quem Persica mitram Lingua vocat.

Floridus Apul. Die iam prouecto et sole florido.

Hyperione natus Oui. li. 4. Met. Dissipat hunc radijs Hyperione natus.

Refugus Elasius Madronetus, Quodque parit refugi solis vterque locus.

Candidus Idem lib. 15. Candidus oceano nitidum caput abdiderat sol.

Tepens Idem lib. 3. Fast. Et pereunt lapsae sole tepente niues.

Magnus Idem li. 1. de Remed. Quod dem, quod magni filia solis etam.

Criniger Syll. lib. 14. Criniger astriferis Titan feruoribus auras.

Flammeus Stat lib. 4 Syl. Vltra sidera flammeumque solem.

Vagus Lactant. Qui vagus oceanos exit et intrat aquas.

Auricomus Val Flac. lib 4. Sol auricomus vergentibus horis.

Omnitenens Idem lib. 4 Omnitenens qua permeat aethera Phoebus.

Radians Idem lib. 5. Radiantis adirent Ora dei.

Flammiger Idem, Contra flammigeri proles Perseia solis.

Refugus Claud Hoc facinus refugo damnauit sole.

Roseus Idem, Quis non luciferum roseo cum sole videri Credidit.

Volans Manil. Temporis et titulo potitur metaque volantis Sollis.

Titanius Ruff Fest. Ante alia immerso quum iam Titanius orbe.

Hyperionius Idem, HÓc Hyperionij flagrat via solis.

Rutilus Idem, Rutili cadit orbita solis.

Flammiger Idem, At quum flammigeri cedit vis inclyta solis.

Ignicomans Idem, Primique pedes canis ignicomantis.

Flammilucus, a me dicitur vocabulo Martiani Capellae.

Auratus Capella, Cum sorore sol auratus expetitur.

Multiuidus Idem, Alio mentis fluctu multiuida concitauit.

Sensificus Idem, Fomes sensificus, lucis fons, mentis origo.

Oculus mundanus Idem, Mundanusque oculus, fulgor splendentis olympi.

Torrens Calph. Torrentem patula vitabant arbore solem.

Autor lucis Pont Et solem lucisque auctorem dicere et anni.

Phanes Idem, Hunc nitidum phaneta vocant, quod surgat Eoo Orbe recens.

Lucifer Idem, Quaeque et luciferi pascuntur gramina solis.

Apricus Idem, Principio apricum ad solem ventosque repentes.

Anhelans Idem, Inque furenti Solis anhelantis rabie.

Calens Idem, Pan egit medios sole calente dies.

Fulgidus Faust Fulgidus vt pulsa sol tempestate serenat.

Luminosus Th Rad Visiles faculae luminosi solis exstinguebantur ex ortu.

Creator lucis Marull. Lucis crator sol videt.

Salutifer Idem, Inferna salutifer omnia flammis Ipse suis lustrat.

Igniuomus Lactant Altius igniuomum solem caeli orbita ducit.

Armatus radijs Idem, Armatus radijs elementa liquentia lustrans.

Luteus Stroz. pat. Qualis quum luteus ora Exerit Eoo Delius oceano.

Lucifluus Conrad. Qualis Phoebus agit lucifluam rotam.

Feruidus Idem, Feruidum solem, niueus recedit.



page 704, image: s704

Ignicomus Iuuenc. Fuderat in terras roseum iubar ignicomus sol.

Albus Ennius, Interea sol albus recessit in infera noctis.

Annificus Mich. Quatuor annifici fecundas tempora solis.

Proles Hyperionis. Mant. Laetior Eoos proles Hyperionis ardens Alipedes, etc.

Sitibundus Idem. Aruit admittens sitibundum in viscera solem.

Rutilans Idem, Rutilantis ab ortu Solis ad occasum.

Radiosus Plaut in Stich. Commodum Radiosus [note: Ianus Gulielmus lib. 1. Verisim. Se se legendum censet: vt superabat [gap: Greek word(s)] pro tollebat positum sit: sicuti alias idem Plautus penetrare se in domum, Titinnius emigrare se aedibus dixerunt. ] esse sol superabat ex mari.

Globulentus Theod. Alij quidem globulentum esse aiunt.

SOLEA.

Arguta Catull. Innixa arguta constituit solea.

Ferrea, quoniam soleae fiunt etiam ex ferro, quae pedibus equorum et mulorum subijciuntur.

Lata Propert. Prosilit in lata nixa pedem solea.

SOLES.

Purpurei Virg in Ciri, Purpureos inter soles, et candida Iunae Sidera.

Tepidi Oui li. 2. Fast. Aurea pellebant tepidos vmbracula soles.

AEstiui Mant. Pertulit aestiuos nudato vertice soles.

Torrentes Claud. Syluaque torrentes armorum frigore soles.

Rapidi Caes. Germ. Ac rapidis idem ne solibus aestuet orbis.

Rosei Conrad. Lentam roseis reducat solibus vmbram.

Feruentes Andr. Ammon. Feruentes colite soles.

SOLLICITVDO

Mordax Hor. li. 1. Carm. Mordaces aliter diffugiunt sollicitudines.

Dira Idem in Epod. Leuare diris pectora sollicitudinibus.

Concatenata Sidon Sollicitudines ipsa angere succiduo concatenatas.

Vehemens Idem, Sollicitudinibus vehementibus exagitaris.

Curiosa Tert. Aliter curiosa est Sollicitudo grauis, vultusque obnubilat albos.

SOLITVDO.

Auia Apul Per solitudines autas infortunatissimi mariti nomen inuocare.

Deserta Idem, Deflet desertam suam solitudinem.

SOLIVM.

Aureum Virg. lib. 10. Solio tum Iupiter aureo Surgit.

Sublime Ouid. lib. 14. Pulcro sedet illa recessu Sublimi solio.

Eburnum Claud. Euocat, et solio fultus genitoris eburno.

Insigne Pont. Ipsa sedens solio insigni, stellisque corusco.

Acernum Quint. Regem conspexit acerno Spectantem solio.

Luculentum Tho. Rad. Luculento solio residenti adulescentulo.

Arduum Conrad Laetus in arduum Deduxit solium.

Marmoreum Archit Marmoreo sedet in solio.

Auratum Orph. apud Theod Cyr Ipse autem magnum superest innixus olympum, Aurato residens solio.

SOLLERTIA.

Lepida Gell. lib 9. Lepida quadam sollertia verborum.

Acuta Vitruuius, Videtur acuta magnaque sollertia affectus.

Subrilis Idem, Subtili sollertia ac crebritate modulorum.

Docilis Manil. Omnia conando docilis sollertia vicit.

Peruigil Ruff Fest. Degener in vobis animus, sollertia vobis Peruigil.

Vigil Mart. Cap. Quod vigil insomnes ducat sollertia curas.



page 705, image: s705

Sapiens Idem, Quod pauidum stupidet sapiens sollertia vulgus.

Viuax Mant. Nulli adeo viuax animi sollertia.

Versatilis Budaeus, Aut versatili sollertia praeditus.

SOLON.

Solon Salaminius fuit vnus e septem sapientibus Graeciae. Leges dedit Atheniensibus, abrogatis illis, quas prius tulerat Draco, quod essent seuerae nimis et sanguinariae: voluit vt corpora debitorum non essent amplius obnoxia creditoribus, sed bona tantum. Relicta patria venit in Lydiam, ibique Croeso suas opes ostentanti, et percontanti; Esset ne quisquam in toto orbe terrarum felicior? Respondit, Tellum quemdam pauperculum alioqui iustissimum, qui in suo praediolo solitarius consenuerat, feliciorem esse. Adiecit demum nihil beatum debere dici, quod temporum mutationi subiaceat. Quam sententiam postea prohauit Croesus captus a Cyro. Solon demum in Ciliciam profectus, ciuitatem a suo nomine Solos aedificauit, ibique Athenienses colonos constituit, qui spacio temporis ab Attica lingua desciscentes soloecissare dicti sunt. Mortuus est in Cypro, natus annos 80 Mortuus iussit ossa sua Salaminem transferri, ibique particulatim proijci et dissipari, ne Athenas inferrentur. Discedens enim iureiurando ciues Athenienses adegerat, non prius antiquaturos leges, quas eisdem dederat, quam rediret. Cicero ait sequens epigramma sepulcro eius inscriptum fuisset: Mors mea nunc careat lacrymis, linquamus amici: Moerorem, vt celebrent fumera cum lacrymis.

Iustus Manil. Iustusque Solon fortisque Lycurgus.

Atticus Sidon. Atticus inde Solon, NE QVID NIMIS approbat vnum.

Actaeus Mich. Angl. Tam bene conueniunt Actaeo plectra Soloni.

Cecropius Mant. Et rata Cecropium coram se astare Solonem.

SOLSTITIVM.

Humidum Virg. Humida solstitia, atque hiemes orate serenas.

SOLVM.

Pingue Colum. lib. 1. Longeque etiam in pingui solo magis.

Sitiens Idem lib 2. Quamuis sitienti solo recte semen committitur.

Sabulosum Idem, Nec in sabuloso solo, sed in arena quoque proueniunt.

Roscidum Idem lib. 6. In solo roscido et nebusolo conserendae sunt vlmi.

Ferax Ouid. lib. 7. Nactasque alimenta feracis Fecundique soli.

Cretosum Pallad. Rut. Amat haec arbor solum cretosum.

Puluereum Ouid. lib. 7. Puluereumque solum pede pulsauÍre bisulco.

Luxuriosum Plin. lib. 10. Nisi in solo luxurioso fodienda non sunt.

Putre Stat. lib. 8. Niueoque rigant sola putria nimbo.

Vber Seneca, Colonus agros vberis rondens soli.

Florens Pont. Quaeque herba solo florente virescit.

Riguum Idem, Temperet et riguum caerula lympha solum.

Humidum Budaeus, Si sit humidum solum, herbosumue.

Gelidum Stoz pat. Et fessa in gelido ponere membra solo.

Fertile Idem, Horrea deposcit fertile magna sosum.

Paludosum Pamph Atque paludosi lurida prata soli.

Madidum Idem, Sub madido claudet parua quod vrna solo.

Fecundum Pamph. Carmina fecundi rura beata soli.

Frugiferum Sabell. Frugifero munita solo castella videre.

Floridum Augurell. Illic vitentis floridum campi solum.

Herbidum Idem, Vbi virentis herbido terrae solo.

Viride Idem, Viridi in solo propter scatentem riuulum.

Praeuirens Crinit. Ac praeuirenti reddis in solo tutum.



page 706, image: s706

Sementiferum Satmon. Nec sementiferi machina tota soli.

Frigidulum Idem, Membraque frigidulo semiretecta solo.

Virescens Guill. Castell. Statque virescenti pasta columba solo.

Saxosum Mant. Tergaque saxosi puluerulenta soli.

Pictum Bapt. Pius, Et violis picto tempe adonerta solo.

Cultum Tibull. lib. 1. Et teneat culti ingera magna soli.

SOMNIVM.

Nocturnum Horat. lib. 4. Nocturnis ego somnijs iam captum teneo.

Vanum Ouid. lib. 11. Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas.

Nigrum Idem lib. 4 Fast. Nox venit, et secum somnia nigra trahit.

Sollicitum Seneca, Et par sollicito fabula somnio.

Deuium Mant. Et iter per deuia coeptum somnia.

Caecum Idem, Caecaque praeteritas imitantur somnia curas.

Pallidum Idem, Vbi pallida frondibus haerent Somnia.

Stultum Architr. Somnia stulta puto.

Demens Prop lib 3. Seu timidam crebro dementia somnia terrent.

Mutum Mant. Muta sub vmbrosis habitant quae somnia ramis.

Inane Idem, Has ego detestans nugas, et inania vulgi Somnia.

SOMNVS.

Letheus Horat. Pocula letheos vti ducentia somnos.

Iucundus Virg. in Cul. Iucundoque locet languentia corpora somno.

Dulcis Idem in Ciri, Iamque adeo duci deuictus lumina somno.

Mollis Idem li. 2. Georg. Mugitusque boum mollesque sub arbore somni.

Saluber Idem lib. 3 Georg. Nec somnos abrumpit cura salubres.

Volucer Idem li. 2. AEn Par leuibus ventis, volucrique fimillima somno.

Leuis Idem li. 3. AEn. Quum leuis aethereis delapsus somnus ab astris.

Soporifer Lucr. lib. 3. Inde soporifero cesserunt languida somno Membra ducis.

Pinguis Lucan. lib 10. Nunc incumbe toris et pingues exige somnos.

Segnis Col lib 11. Eia age segnes Pellite nunc fomnos.

Profugus Idem li 12. Glauciaque et profugos vinctura papauera somnos.

Facilis Horat. lib. 2. Car. Pellente lasciuos amores Canicie, facilemque somnum.

Ignauus Ouid lib. 11. Met. Mons cauus, ignaui domus, et penetralia somni.

Placidus Auson. Mulcebant placidi tranquilla obliuia somni.

Iners Oui. li 2 de Ponto. Nec tua marcescant per inertes otia somnos.

Mendax Tibull lib. 3. Mendaci somno credere siue volent.

Tener Claudian. Carpebat teneros Maria cum coniuge somnos.

Irriguus Persius Sat 5. Hinc satur irriguo mauult turgescere somno.

Niger Stat. lib. 7. Arma fluunt, erratque niger per nubila somnus.

Similis morti Sil li 15. Nox similes morti dederat placidissima somnos.

Languidus Seneca. Her. Fur. Frater durae languide mortis.

Tenuis Stat. lib. 1 Theb, Inuitat tenues ad dura cubilia somnos.

Imbellis Idem li. 3. Theb. AEquor et imbelli recubant vbi litora somno.

Deses Stat lib 10 It vacuum in montem, qua desidis atria somni.

Mitis Idem ibid Sidonios te Iuno duces mitissime diuŻm Somne iubet.

Noctiuagus Idem ibid. Et a iunctis arcet sua nubila castris Noctiuagi vis blanda dei

Piger Idem lib. 3. Syl. Ante rates pigro torpebant aequora somno.

Fallax Catullus, Vt pote fallaci quae tum primum excita somno.

Languidulus Idem, Lauguidulosque paret tecum coniungere somnos.



page 707, image: s707

Blandus Mart. lib. 1. Ne blando rota sit molesta somno.

Liquidus Val. Flac l 4. Quem penes alta quies, liquidique potentia somni.

Lentus Idem lib 7. Ipsa velut lenti fallatur imagine somni.

Omnipotens Idem lib. 8. Somne pater, omnipotens, te Colchis ab omni Orbe voco.

Similis leto Idem lib. 8. Nunc age maior ades, fratrique simillime leto.

Quietus Seneca in Her. Fur Crescere somnos cupiens quietos.

Domitor curarum Idem, Non somnus domitor curarum pectora soluit.

Impauidus Idem, Solet impauidos ducere somnos.

Vdus Pont Paulatimque vdo cladentem lumina somno.

Benignus Idem, Et refoues, benigno pectora somno.

Reses Idem, Et resides somnos oppida fessa trahunt.

Blandulus Idem, Somne veni, venias blandule, somne veni.

Dulciculus Idem, Somnule dulcicule, blandule somnicule.

Noctis amicus Idem, Eia age somne, veni, noctis amice veni.

Pruriens Idem, O somnos sine fine prutientes.

Vanus Pamph Quid facies vani delusus imagine somni?

Anhelus Iuuen. Sed somnus anhelus Prostraris terrae membris dissoluerat omnes.

Blandicellus Salmonius, Somne, Ű somnule, blandi celle somne.

Soporus Mich. Ang. Ducentiaque astra soporos Per terram somnos.

Languens Mant. Sidera languenti presserunt lumina somno.

Hebes Idem, Inducit somnos habetes, te Morphea doctum Fallere imaginibus.

Silens Idem, Atque silentes Per secura hostis mittit tentoria somnos.

Humens Barth. Corpora et humentes capiunt ad sidera somnos.

Torpens Faustus. Ac mea torpenti marcescant corpora somno.

Lenis Lucret. l. 4 Accipitres somno in leni sic praelia pugnasque Ederes.

Latmius, ab Endymionis epitheto.

Elinguis Mant. Et elingues nox enecat humida somnos.

SONIPES.

Eleus Lucan lib. 1. Quantum clamore iunatur Eleus sonipes.

Ferox Idem lib 4. Non sonipes in bella ferox.

Billiger Idem lib 6 Belliger attonsis sonipes defessus in armis.

Martius Sill lib. 1. Martius huic sonipes campos sonipes.

Acer Idem lib. 11. Non acer aperto Desudet campo sonipes.

Praeceps Stat. lib. 11. It praeceps sonipes strictae contemtor habenae.

Nobilis Claud Nobilis haud aliter sonipes, quem primus amoris Sollicitauit odor.

Citus Pamph Sonipesque citus, celeresque carinae.

Feruidus Conrad. Feruidus spumat sonipes sub armis.

Impiger Ruffus Festus, Caelatur sonipes caput impiger.

Superbus Mant. Stat sonipes picto lumbos et tempora tergo Cinctus.

SONITVS

Acutus Th. Rhad. Acuto sonitu resultabant.

Boans Faustus, Omnis et instrepuit sonitu Campana boanti.

Tumultuosus Plaut. in Trucul. Tam tumultuoso sonitu me exciuit.

SONVS.

Perstrepens Thom Rad. Perstrepens sonus indecoriter miscebatur.

Dulciloquus Glar Vrgent dulciloquo blandula verba sono.

Lepidus Idem, Afferat et lepidos multa carina sonos.



page 708, image: s708

Vocalis Bapt. Pius, Vocali tractus expiari sono.

Flexanimus Idem, Flexanimoque sedet gratia iuncta sono.

Pierius Idem, Aurea Pierio surget in astra sono.

Penetrabilis Apul. Sono penetrabili vocis vlulabilis per prona dilapsae.

Argutus Bapt. Plaut Carmen et argutos spargit ad astra sonos.

Stridusus Quint Virunque spargens stridulum sonum.

Querulus Prop. lib. 3. Rettulit et querulo iurgia nostra sono.

SOPHIA.

Sacra Lud. Big. Sacrae supremum vt qui iam sophiae gradum tentat.

Seuera Pont. Nam seueram Quandoque et iocus addecet sophiam.

Paradisis Mant. Ducit anhelantem sophiae paradisios arcem.

Florens Virg. in Ciri, Florentis virides sophiae complectitur vmbras.

SOPHISMA.

Dialecticum Reuchl in Serg. Dialecticum hoc sophisma vt illudas tuis.

Caecum Pamph Quod logicae laqueos, et caeca sophismata soluis.

Sinuosum Idem, Discutiens verum sinuosa sophismata soluo.

SOPHISTA.

Verbosus Conrad Dum bella verbosus sophista Per Socratem gerit, et Chimaeram.

Clamosus Faust. Si verbosa tacet clamosi turba sophistae.

SOPHRON.

Fuit Syracusanus poeta, cuius scripta erant admodum obscura.

Implicitus Stat. lib. 5. Sophronaque implicitum, tenuisque arcana Corinnae.

SOPOR.

Mitis Virg in Cul. Mitem concepit proiectus membra soporem.

Consanguineus leti Idem lib. 6. Tum consanguineus Leti sopor.

Placidus Idem lib. 1. AEn. At Venus Ascanio [note: al. placidam p. me quietem. ] placidum per membra soporem Irrigat.

Segnis Lucan lib 5. Corpora segnis Nostra sopor tenuit.

Dulcis Horat in Epod. Dulci sopore languidae.

Suauis Lucret. lib 4. Denique cum suaui deuinxit membra sopore.

Crassus Apul. Inuadit eam crassi soporis nebula.

Marcidus Idem, Marcido sopore discusso remeabit.

Irriguus Claud. Irriguus gelido pocula fonte sopor.

Tacitus Idem. Taciri nulla qui fraude soporis.

Endymioneus Auson. Endymioneos solita affectare sopores.

Languidulus Pont. Fessus languidulum capis soporem.

Mollis Seneca. Animani serilem mollis exsoluit sopor.

Ignauus Pont Me ignauus condat, inersque sopor.

Lentus Idem, Dum lento caperis sopore.

Blandus Polit. Murmur aquae, violaeque comes, blandumque soporem.

Languidus Marull Sopor tandem languidus occupat.

Letaeus Sabell. Letaeusque sopor fessos complectitur arrus.

Papauereus Lud. Big. Somnus papauereis comitate soporibus.

Lenis Augur. Sensim mihi lenis sopor.

Madens Calent. Modentem Donec conijceremur in soporem.

Nocturnus Faust. Excita nocturno sensit quas Roma sopore.

Piger Catull. Piger his labentes oculos somnus operit.

SORACTE

Phoebeum, quomam mons est in Phaliscis, quondam Apollini sacer. Mant. Sub Soracte domus, cui dum regnaret Apollo Praefuit.

Sanctum Virg. lib. 11. Summe deŻm, et sancti custos Soractis Apollo.



page 709, image: s709

SORBA.

Acida Mant. Acidis tunc et sua sorbis Tempora.

Vetusta Quint. Seren. Castaneas coxisse nuces, et sorba vetusta.

SORDES.

Foedae Ruff. Fest. Vt foedis a sordibus abfore dicet.

Tabificae Crinit. Quae sic tabificis noxia sordibus.

Olentes Quint. Quem non olenti sorde foedarint.

Foetidae Idem, Sordes odorem foetidae emittunt.

Malignae Mich. Ang. Sordisque malignae Nescius.

Nigrae Mant. Nigris sordibus immundae.

Spurcae Faust. Squalentique sinu, spurcaque in sorde iaceret.

Viles Idem, Squalidus heu vili sorde poeta iacet.

Immundae Idem, Vndique ab immundis purgatae sordibus autes.

Putres Architr. Aut putris olida ferrugine sotdis.

SORS.

Ambigua Lucan. lib. 5. Territat ambiguis frustratam sordibus Appi.

Faticina Ouid. lib. 15. Faticinasque ferunt sortes.

Varia Plin. lib 25. Degenerat transcribentium sors varia.

Infida Sil. lib. 15. Nec bona conscendunt, quae [note: Modius legit Fors. ] sors infida dedisset.

Lycia, i Apollinea. Virg. l 4 AEn Nuc Lyciae sortes, nunc et Ioue missus ab ipso.

Praenestina. Stat. li. 1. Syl Et Praenestinae poterant migrare sotores.

Fluibunda Mart. Cap. Contraria semper fluibunda luxu.

Caeca Seneca Theb. Et spes, et metus, Sors caeca versat.

Pythica Liuius, Et Pythicae sortis notae.

Temulenta Conrad. Sic vago ludit temulenta passu Sors.

Fallax Idem, Mitte fallacem dubijs valgari Passibus sortem.

Vagabunda Idem, Seu tibi tristem vagabunda vitam Sors feret.

Iniqua Augur. Et mecum illius sortem miseratus iniquam.

Lubrica Crinit. Animoque forti lubricam feras sortem.

Instabilis Hier. Balb. Instabilis metuas sed leue sortis iter.

Maligna Petrar. Nos sorte meligna Viuere per syluas.

Fatiloqua Mich. Angl Fatiloquasque dei sortes.

Fatidica Mant. Licet si credere sortibus, inquit, Fatidicis.

Inquieta Idem, Nos quibus sortem dedit inquietam.

Malefida Idem, Pastorumque casas humiles malefida ruit sors.

Violenta Bapt. Pius, Haerere aeterna sors violenta fide.

Proterua Idem, Me sine depositum superis sortique proteruae.

Incerta Claud. Vrna nec incertas versat Minoia sortes.

Periculosa Boetius, Fugiens periculosam sortem.

SPADO.

Rugosus Horat. Et spadonibus Seruire rugosis potest.

Tener Iuuen. Sat. 1. Quum tener vxorem ducat spado.

Fluxus Mart. lib. 5. Spadone quum sis euiratior fluxo.

SPARTA.

Clara Ouid. lib. 15. Clara fuit Sparta, et magnae viguÍre Mycenae.

Herculea Sabin. Herculeam Spatram, Nestoreamque Pylon.

Animosa Stat. lib. 1. Syl. Doctaque Cyrene, Spartaue animosa creauit.

Libidinosa Pamph. Aut Spartae latebras libidinosae.

Vetus Mant. Sparta vetus meminit, Lacedaemoniaeque Mycenae.

Menelaaea Calent. Aut Menelaaeam Spartam patriasque Mycenas.

Potens Stat. in Achill. Progeniemque caeli, Spartaeque potetis alumnam.



page 710, image: s710

STARTACVS.

Fuit gladiator Thrax genere, magnis viribus praestans, qui collecto exsulum et fugitiuorum non paruo exercitu bellum ingens concitauit, adeo vt mitti Crassum opoetuerit, qui conatum eius reprimeret. Lucan. Vt simili caussa caderes, qua Spartacus hostis.

Vilis Claud. Vilis quum Spartacus omne Per latus Italiae ferro bacchatus et igni.

Acer Horat. AEmula nec virtus Capuae, nec Spartacus acer.

SPECTACVLVM.

Voluptuarium Apul. Partim voluptuario spectaculo attonita.

Festiuum Idem, luter hilares cerimonias, et festiua spectacula.

Lepidum Plaut in Poenuto, Obtulisti ram lepidum spectaculum.

Dulce Mant Dedit haec spectacula solis Dulcia caelitibus.

Publica Idem. Publica viderum laeti spectacula ciues.

SPECVLA.

Alta Mant. Propterea multo speculis audiuimus altis.

SPECVLVM.

Laeuatum Virg. de sperulo, Laeuati quales speculi nitor ipse remittit.

Coruscans Idem, Ac veluti speculum nitido splendore coruscans.

Leue Idem, Ceu leui In speculo solet apparere figura.

Nitens Apul. Nitentibus speculis pone tergum reuersis.

Argenteum Vitruutus, Speculum argenteum tenui lamella ductum.

Nobile Stat. lib. 3. Syl. Nobile gemmato speculum portauerat auro.

Praenitens Capella, Aliae autem praenitens speculum.

Collucens Thom. Rad. Speculi collucentis radios reuibrans.

Concauum Conrad. Speculo membra notat suigula concauo.

Micans Quint. Speculo noscit ventura micanti.

SPECVS.

Defossum Virg lib. 3 Georg. Ipsi in defossis specubus secura sub alta.

Horrendum Idem lib. 7. HÓc specus horrendum, et saeui spiracula ditis.

Latebrosum Gell. li. 5. Specum quandam nactus remotam latebrosamque.

Roscidum Apul. Specus rosciudos, et colles frigidos incubare.

Asperum Ouid lib 4. Fast. Et specus exesi structura pumicis asper.

Sinuotum Plin. lib. 11. Sinuoso specu, et in magnis animadibus triplici.

Gelidum Claud. Siluae Virentis vmbra, vel gelido specu.

Saxeum Seneca Seruate fontem saxeo inclusum specu.

Obscurum Idem, Stygij profundi Claustra, et obscuri specus.

Tenebrosum Idem, Septam nocte tenebrosi specus.

Opacum Quint Reboansque opacas clamor intrauit specus.

Abditum Linius, Ex abdito specu fons perenni rigabat aqua.

Scrupeum Conrad. Scateant sub specubus flumina scrupeis.

Fumificum Crinit. Raptim fumifico de siliens specu.

Atrum Quint. Ostendit atrum nubibus crebris specum.

Profundum Idem, Profundo daemones limbi specu.

Curuum Idem, Intrat iter, curuumque specum, nebulasque vomentem.

Arcuatum Mich. Ang. Ardent arcuato lumina glauca specu.

Taetrum Idem, Squalentia taetri Saxa specus.

Caecum Mant. Qui caecis habitant specubus sub montibus altis.

Piceum Idem, Fama vbi sub specubus piceis habtare Sibyllam.

Nigrum Idem, Sub nigris specubus tener, aeternumque tenebit.

Tophaceum Theod. Sed tophaceum specum vident, in quo praesepe.



page 711, image: s711

SPELAEVM.

Horrendum Pont. Et spelaea horrenda reuisent.

Roscidum Marull. Et spelaea pigro roscida frigore.

Vastum Quint. Vasta nec ingressus spellae.

Syluaticum Mant. Per spelaea diu traxit syluatica vitam.

Montanum Idem, Proterea montana viri spelaea colentes.

Cauum Idem, Et caua Cumaeum spelaea sonamia carmen.

Saxeum Bart. Spelaeaque saxea nomen.

SPENVNCA.

Atra Virg li. 1. AEn Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris.

Immanis Idem lib. 6 Spelunca alta fuit, fastoque immanis hiatu.

Scrupea Idem, Scrupea, tuta lacu nigro, nemorumque tenebris.

Taetra Gell. lib. 15. Philocorus refert in Salamine speluncam esse taetram et horridam.

Gelida Pont Speluncis quoque de gelidis manare liquorem.

Peropaca Lactant. Erat quaedam spelunca peropaca in nemore Aricino.

Furua Conrad Furuam trahenies sub speluncam perditum.

Obscura Mant. In obscuris vetus est vbi fama Sibyllam Degere speluncis.

Profunda Idem, Sic multatus abit speluncae in claustra profundae.

Caua Faust Seu grandia farra reponens Speluncis formica cauis.

Frigida Iuuen. Sat. 6. Quum frigida paruas Praeberet spelunca domos.

Viridis Propert. 3. Hic erat affixis viridis spelunca lapillis.

[note: Fluuius est thessaliae. ] SPERCHIVS.

Populifer, abundans populis arboribus. Ouid. lib. 1. Met. Populifer Sperchius, et irtequietus Enipheus.

Minax Stat. lib. 4. Theb. Sperchius minax, Centaureusque Lycormas.

Tenuis Idem in Achil. Et tenuis Sperchius aquis, speluncaque docti Muta senis.

SPES.

Credula Horat. lib. 4. Iam nec spes animi credula mutui.

Auida Sil. li. 10. Atque auidas ad futile votum Spes iuuenis frenare cupit.

Anxia Claud. Non anxia mentem Spes agit.

Incerta Mart. Cap. Cura facit dubium, vel spes incerta fatigat.

Animosa Stroz pat. Et votis alitur spes animosa suis.

Auara Mant. Spemque incutiebat auaram.

Sitibunda futuri Idem, Spes quoque semper inops, semper sitibunda futuri.

SPHAERA.

Rotunda Conr. Quas rotundam Cernimus insinuare sphaeram.

Decliuis Architr. Et quia maiores deeliuis sphaera diei.

SPHINX.

Sphingem poetae dicunt monstrum fuisse virginea facie, pennis auium, pedibus leonis, quod olim Thebas veniens sequens aenigma proposuerit occuirentibus: Quodnam est animal primum quadrupes, bipes demum, postremo tripes. Quod qui non soluerent, darentur morti. Hoc autem explicasse fertur Oedipus, ac propterea sphingem e saxo se praecipitasse Reuera sphinx animal est AEthiopiae monstrosum, e simiarum genere fusco pilo, nammis in pectore geminis ad hominis speciem accedens, solo pilo et solitudine feram assimilante.

Iniqua Stat. lib. 1. Theb. Si sphingos iniquae Callidus ambages te praemonstrante resolui.

Aspera Idem lib. 4 Theb. Aspera vulnifico subter latus ense riget sphinx.

Tricorpor Auson. Nota in portentis Thebana tricorporibus sphinx.

Volucris Idem, Sphinx volucris pennis, pedibus fera, fronte puella.



page 712, image: s712

Infanda Seneca, Cruentos pestis infandae tuli rictus.

Ambagiosa Bud. Et sphingem quandam exitiabiliter ambagiosam.

Oedipodionia Mant. Oedipodioniae sphingis paradoxa videntur.

Callida Remael. Quod sphinx neque callida soluat.

SPICA.

Caduca Varro, Caduca spica saturantur.

Frumentaria Apul. Videt spicas frumentarias in aceruo.

Cerealis, a Cerere dea frugum. Idem. Spicis Cetealibus desuper porrectis.

Flauens Ouid lib 9. Cornua, cum spicis nitido flauentibus auro.

Grauida Sidon. Grauidas tibi spiritualium sensuum spicas patruriant.

Eleusina Th. Rad. Hi faces Siculas, ille spicas Eleusinas ostentabat.

Cilissa Faust. Nunc vbi sunt spicam redolentia membra Cilissam.

Flaua Bapt. Pius, Torrida iam spicis flauis grana incoquit aeitas.

SPICVLVM.

Cnossium Virg. in Ciri, Cnossia [note: Supra a in vocabulo Cornu lectorem admonuimus ineptam esse heic vocem Naupacto, et pro ea substituendum, neu Partho. ]

Lucidum Idem lib. 5. Cnossia bina dabo leuato lucida ferro Spicula.

Lentum Idem lib. 7. Aut lenta lacertis Spicula contorquent.

Gortynium Idem lib. 31. Spicula torquebat Lycio Gortynia cornu.

Tinctum felle Ouid lib. 3. de Ponto, Tinctaque mordaci spicula feile gerant.

Tinctum veneno Idem lib. 4. de Ponto, Hic agri infrondes, hic spicula tincta veneno.

Acutum Idem lib. 3. de Arte, Spicula de pharetra vomit acuta sua.

Sceleratum Sill lib. 3. Scelerataque suceis Spicula dirigere.

Saeuum Idem lib. 4. Dextroque in lumine sistit Spicula saeua ferae.

Tortum Idem lib. 11. Bis terna spicula dextra Torta volant.

Rhodopeium, i. Thracium. Idem lib. 12. Spicula deposita Rhodopeia pectore torsit.

Sordens Idem ibid. Et adhuc sordentia tabo Spicula.

Cydonium, a Cydone vrbe Creatae Virg in Buc. Ire libet, Partho torquero Cydonia cornu Spicula.

Pennatum Seneca Thyes. Pennata senex spicula Chiron.

Lernaeum, infectum veneno hydrae Lernaeae. Idem, Lernaea passae spicula.

Velox Idem, Impende certa spiculum velox manu.

Aureum Pamph. Aurea quid Veneris non possunt spicula?

Splendidum Stroz. pat. Splendida mollis amor curuato conijcit arcu Spicula.

Truculentum Pamph. Truculentaque torquet Spicula.

Ferreum Idem, Ferrea Ietali spicula dente secat.

Dirum Idem, Comminus in miseri spicula dira senis.

Sanguinolentum Idem, Spicula Gallorum sanguinolenta ducis.

Letale Idem, Vincla, faces, ferrum, letalia spicula, virus.

Ferum Conr. Et Martis astrum, et per fera spicula.

Rigidum Idem, Intentans rigidis vulnera spiculis.

Apollineum Idem, Tibi tela Phoebi concitans, Spicula Apollinea.

Mucronatum Crinit. Notum est omnibus acceptas esse pro mucronatis spiculis.

Acuminatum Idem, Et histryces acuminatis spiculis.

Impium Quint. Nec tamen impia Mortis luctificae spicula cernimus.

Volitans Man. Spartani capiunt volitantia in auris Spicula.

Incoctum Sill. lib. 15. Incocta Cerastis Spicula.

Intortum Germ. Brix. Spiculaque extenso vibrare intorta lacerto.



page 713, image: s713

Flammeum Claud. Flammea lasciuis intendunt spicula Faunis.

Rutilans Heiron. Anger. Nouit vt illa sui rutilantia spicula nati.

Crudum Adr. Card. Cruda spicula Martis vniuersi.

SPINA.

Acuta Virg. in Buc. Carduus et spinis surgit Paliurus acutis.

Syluestris Colum. lib. 8. Si syluestribus spinis ac rubis sauciaris.

Minans Idem, Spinisque minantibus horret.

Sterilis Pall Rutil. Et steriles spinas, et inertem fetibus ornum.

Acris Apul. Spinas acerrimas et punctu venenato virosas.

Cruenta Pont. Horruit et capiti spina cruenta tuo.

Horrens Augurel. Et subsit teneris velut horrens spina rosetis.

Maligna Stroz. pat. Infixa est laeuo spina maligua pedi.

Fera Iuuencus, Sentibus hic, spinisque feris velocius exit.

Vulnifica Salm. Vulnificae pressis spinase sedÍre capillis.

Dumosa Mich. Angl. Criniuit aristis, Dumosisque rubum spinis.

Pungens Remacl. Tu rosa, tu nardus pungentibus edita spinis.

Horrida Idem, Tamen horrida spina Decipit incautos.

Crudelis Hier Anger. AEgraque crudelis viscera spina premet.

Hamata Idem, Dum pulcrum hamatis florem mea Caelia spinis Eligit.

SPINETVM.

Densum Mant. Densaque sepierant tristem spineta lacunam.

Inuium Idem, Ergo per anfractus, spineta per inuia montis.

Asperum Idem, Inuia Iustra ferarum. et per spineta vagari Aspera.

SPIRITVS.

Animalis Vitrunius, In eorum naribus spiritus animalis.

Vagus Quint. Vagus iam spititus errat.

AEthereus Mant. AEthereis fecit cognita spiritibus.

SPLENDOR.

Nitidus Virg de Speculo, Ac veluti speculum nitido splendore coruscat.

Fulgens Laberius, Fulgenti splendore in pecuniam volo.

Flammeus Apul. Splendor flammeus oculos ipsius exire potuit.

Perspicibilis Vitrunius, Solis enim splendor perspicibilis et patens.

Tremulus Claud. Tremulisque ferit splendoribus Hebrum.

Liquidus Caes. Germ. Et liquido splendore Elyce niter.

Fulgidus Pont. Fulgidus ora Accendit spiendor.

Argenteus Thom. Rad. Argenteo splendore candidans.

Auricomus Mich. Ang. Auricomo splendore micans.

Flammiger Mant. Flammigero stellam ingentem splendore coruscam.

Niueus Idem, Candida et argenti niueo splendore coruscas.

Rutilans Idem, AEtherei splendor rutilans, et magna senatus Gloria.

Nitens Priscian. Splendore nitenti Gemma micans.

Ignifer Mant. Splendore sepulcrum Circuit ignifero.

Niualis Idem, Vngue tenus late radians splendore niuali.

Laetus Idem, Quam laeto splendore micat, quam grata venustas.

Albus Idem, Frons fulgore, chlamys splendore incanduit albo.

SPOLIA.

Hostilia Lucan lib. 8. Et exstructos spolijs hostilibus arcus.

Opima Virg. lib 6. Aspice vt insignis spolijs Marcellus opimis.

Hostica Faustus, Et patrijs fixit spolia hostica templis.

Bellica Liuius, Nec dona aut spolia bellica his contingere possunt:

Occulta Iuuen. Sat 8. Occulta spolia, et plures de pace triumphos.



page 714, image: s714

Rotunda Sidon. Ventilant spondas laterum rotundas.

Nitens Pont. Non Tyrio subnixa toro spondaue nitenti.

Aurea Virg. lib. 1. AEn. Aurea composuit sponda, mediamque locauit.

SPONDEVS.

Stabilis Horat in Arte, Spondeos stabiles in iura paterna recepit.

Lentipes Auson. Spondeus ille lentipes ibat comes.

SPONGIA.

Punica Mart. lib. 4. Comitetur Punica librum Spongia.

Leuis Idem lib. 13. Vt leuis accepta spongia turget aqua.

Madidata Apul. Ille spongijs madidatis tumores comprimere.

Munda Colum. Mundaque spongia salem detergere.

SPONSA.

Venusta Conradus, Regiam quaerunt tibi mox venustam Iungere sponsam.

Christidos Bonadus Rom. lib. 8. Aurea quae sponsae Christidos arma teret.

SPVMA.

Candida Gell lib. 19. In modum, coloremque spumae candidae oritur.

Albida Ouid. lib. 3. Met. Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus.

Alba Macrob. Spiritus ex anima calida spumas agit albas.

Tumens Ouid lib. 7. Feruet et exsultat, spumisque tumentibus albet.

Pinguis Plin. lib. 12. Inde prosilit spuma pinguis.

Cana Seneca Hippol. Et cana summum spuma Leucatem ferit.

Natans Mant. Ad capreas abigit fluctus, spumamque natantem.

Albens Ouid. lib. 7. Et sparsit virides spumis albentibus agros.

SPVTVM.

Sordidum Colum. lib. 10 Nam deterio sordido sputo similis, tam foedus est.

Inhonestum Quint. Inhonesta vultus sputa foedarunt meos.

Crassum. Idem, Quos crassa quondam sputa foedarunt.

Sordens Architr. Antoniam Drusi sordente madescere sputo.

SQVALOR.

Terribilis Virg. lib 6 AEn. Terribili squalore Charon.

Agrestis Apul. Agresti morum squalore praeditus.

Horridus Thom Rad. Hotridoque squalore in ipsa verticis summitate.

Turpis Augurell Turpique simul squalore pudicos.

Ater Mich. Angl. Somniferumque atro squalore veternum.

Annosus Architr. Nudus in nannoso tunicae squalore ministrat.

SQVAMA.

Crepitans Oui in Epist. Medeae. Peruigil ecce draco squamis crepitantibus horrens.

Nexilis Sill. lib. 5. Tortos hinc nexilis hamos Ferro squama rudi.

Promicans Crinit. Et agminatim promicantibus squamis.

Fulgens Mant. Et thoraca grauem squamis fulgentibus.

STABVLVM.

Spatiosum Colum. Primum omnium spatiosum stabulum praeparetur.

Opimum Val. Flac. lib. 6. Stabulis qualis leo saeuit opimis.

Molle Virg li. 3. Geor. Stabulis edico in mollibus herbam Carpere oues.

Pingue Idem lib. 4. Georg. Pinguibus a stabulis Meropesque.

STADIVM.

Olympicum Seneca Thyes. Alpheus stadio notus Olympico.

Olympiacum Auson. Clarus Olympiacis est Lycus in stadijs.

STAGNVM.

Virens Virg. lib. 4. Georg. At liquidi fontes, et stagna virentia musco.



page 715, image: s715

Refusum Idem lib. 1. AEn. Et imis Stagna refusa vadis.

Mite Idem lib. 8. Mitis vt in morem stagni placidaeque paludis.

Loquax, ab auium strepitu. Idem lib. 11. Dant sonitum rauci per stagna loquacia cygni.

Humidum Idem lib. 12. Nunc humida circum Stagna sonat.

Torpens Lucan. lib. 5 Dum se torpentibus vnda Excutiat stagnis.

Fugax Sulpit. Nam stagna fugacia vexant.

Olens Ouid lib. 2. de Ponto, Aerneosque lacus et olentia stagna Palisci.

Opacum Sill. lib. 4. Stagnis. Thrasymenus opacis.

Lentum Idem lib. 8. Lenta paludosae proscindunt stagna Rauennae.

Caerulum Stat. lib. 3. Theb. Aut stagna in caerula vertam.

Liquens Calent. Et nunc iactatas per stagna liquentia palmas.

Curuum Val. Flac. lib. 6. Per curua volantem Stagna.

Splendidum Claud. Qui splendida potat Stagma [?]agi.

Rutilum Ruff. Fest. Nec si sole procul rutila inter stagna morante.

Picosum Stroz fil. Dabit et piscosa Cymacli Stagna.

Cauum Pamph. Ad caua leteae stagna vocabat aquae.

Irriguum Liuius, Quod transgressis stagna sint a tergo irrigua.

Dulce Mant Dulcibus e stagnis tolli.

Vadosum Idem, Ducit ad ignoti stagna vadosa freti.

Litoreum Idem, Audijt in stagni gurgire litorei.

Vndans Musaeus, Accipe cor flammas, et stagna vndantia sperne.

STAMEN.

Laeue Ouid lib. 4. Met. Lauia versato ducentem stamina fuso.

Gracile Idem lib. 6. Et gracili geminas intendunt stamine telas.

Candidum Idem, Stamina brabarica suspendit candida tela.

Tortum Idem in Epist. Tortaque versato ducentes stamina fuso.

Pelusiacum, id est Aegyptium Sill. li. 3. Et Pelusiaco praefulget stamine vertex.

Operosum Ouid. lib. 1. de Arte, Reijce succinctos operoso stamine fusos.

Niueum Val. Flac. lib. 1. Quemque suus sonipes niueo de stamine portat.

Sericum Sidon. Serica Sidonius fucabat stamina murex.

Tyrium Seneca Hippol. Tenuem Tyrio stamine pallam.

Lineum Faeust. Linea ducens stamina Leucothoe.

Tenue Iuuen. Sat. 2. Vos tenui praegnantem stamine fusum Penelope melius, melius torquetis Arachne.

Purpureum Propert. lib. 1. Non modo purpureo fallebam stamine somnu.

Distinctum AEg. Mas. Condite textores vario distincta colore Stamina.

STAVA.

Aurata Marull. Quale sub aurata candet ebur statua.

Mormorea Faust. Marmoream nuda statuam tellure iacentem.

Inaurata Catull Hospes inaurata pallidior statua.

Exsanguis Mant. Corpora et exsangues statuas animisque carentes.

AErea Theodor. Percussoribus enim statuas aereas posuerunt.

STELLA.

Ardens Virg. li. 6. Aen. Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.

Vaga Lucan. lib. 9. Steilasque vagas [note: ral. mirarus, ] miratur et astra.

Candida Horat lib. 5. Carm. Et stellis nebulam spargere candidis.

Fulgens Lucret. lib. 6. Auctumnoque magis stellis fulgentibus alta.

Siderea Apul. Velut stellis sidereis relucentem.

Micans Ouid. lib. 7. Postera depulerat stellas aurora micantes.

Serena Idem lib. 6. Fast. Et cinget geminos siella serena proles.



page 716, image: s716

Coruscans Ruff. Fest. Stella subit, dextri quae temporis igne coruscans.

Flammigera Idem, Gemina face flammigerarum stellarum superat.

Rutilans Idem, Rutilans vbi steila relucet.

Ignicoma Idem, Quam cum calor ignicomarum Hausit stellarum.

Esflammans Capella, Steillis efflammantibus defluebant.

Praenitens Idem, Stellas admodum praenitentes.

Lucida Pont. Quae lucida fulget Stella polo.

Corusca Capella, Nostro stelia corusca toro.

Candicans Thom. Rhad. Stellae sparsae candicantes.

Radians Polit. Stellis radiantibus aethera fixum.

Fulgida Rhodol Agric. Nocte velut tumido fulgida stella mari.

Insignis Mant. Secum aget insignes stellas.

Flammea Barth. Velut cum flammea longo Stella cadit tractu.

Splendens Plaut in Rud. ita vt videtis, sum splendens stella candida.

STELLA, poeta.

Aruntius Stella poeta Patauinus, natus ex familia consulari, Romae floruit eo tempore, quo Flauij Caesares imperarunt. Violentillam puellam Neapolitanam in vxorem duxit, que Graece Ianthis et Aster vocatur. Scripsit Eleginas et Poema de interitu columbae.

Dulcis Stat. lib. 2. Syl. Pone Ű dulcis suspiria vates.

Pierius Idem, Pierius votum iuuenis cupit.

Canorus Idem, Comitique canoto Hic thyrsos, hic plectra ferit.

Facundus Mart. lib. 12. Laurigeros habitat facundus Stella Penates,

STEMMA.

Generosum Codr Vic. Aut quoniam titulos generosaque stemmata tractat.

Nobile Sabell. Et modo victricis nobile stemma domus.

Auitum Conrad. Seruans auiti nomina stemmatis.

Pulcrm Cansacrus, O quot stemmata pulcra nationum.

Insigne Faust. Ipse nec insigni stemmate clarus eo.

STENTOK.

Fuit Stentor quidam in exercitus Graecorum vocalissimus, qui solus tantum vocifer abatur, quantum alij 50. Sunt qui dicant ipsum inter fectum a Mercurio, quo cum magnitudine vocis certabat. Iuuen. Sat 13. Tu miser exclamas, vt Stentora vincere possis.

Ferox Codr. Clamabo scelera voce, qua nunquam ferox aut Stenror, aut Mars, etc.

Magnanimus Hamerus apud Mancinellum in Commentarijs apud Iuuenalem, Hic candida Iuno Magnanimo similis Stentori, cuius hiatus, etc.

STERCVS.

Taetrum Lueret lib 2. Stercore de taetro, putorem quum sibi nacta est.

Olidum Pacificus, Antiquis olidum stercus lauar iste claocis.

Immundum Val Varan Alter in immundo reuolutus stercore.

Foetens Fauct. Si nescis, foetens non nisi stercus olent.

STEROPES.

Fuit vnus e ministris Vulcam, qui dicuntur Cyclopes.

Niger Mant. Antiquus niger ora Steropes.

STESICHORVS.

Fuit poeta Lyricus ex Himera Siciliae ciuitate, qui excaecatus, quod scripsisse Hetenae vituperationem, palinodiam cecinit, et amissum recipit visum. In eius ore quum infans esset, cantauit luscinia. De eo Polit in Nutricia, Et dumnans Helenam laudansque vicissim Amittit, recipitque oculos, tuus Himera ciuis Stesichorses.



page 717, image: s717

Ferox Stat. lib. 1. Syl. Taetricis Alcman cantatus Amyclis, Stesichorusque ferox.

STHENOBEA

Sthenobea fuit vxor Proeti regis Argiuorum, quae quum Bellerophontem exima forma, puerum, sed tame castissimum, cuius amore tota deferucbat, ad coitum non posset inducere, cum falsu apud Proetum ipsum detulit, vt insidiatum suae castitati. Proetus sceleratae mulieris accusationi fidem. adhibens, Ariobatem regem Lyciae et Sthenobeae patrem literis monuit, vt iniuriam illatae filiae vindicaret, sumeretque supplicium de Bellerophonte. [note: Hicab alijs lobates tantum appellatur. ] Itaque iussu Ariobatis Bellerophon varijs hostihus et portentis obiectus est Quorum quum semper euaderet victor, venit in gratiam cum Ariobate, adeo vt alteram eius fiaam acceperit in vxorem. Quod audiens Sthenobea, seipsam laqueo sussocauit.

Perfida Horat lib 3. Carm. Vt Proetum mulier perfida credulum Falsis impuleret criminibus, nimis Casto Bellerophonti Maturare necem.

STIGMA.

Stigma, dicitur infamiae nota, quae propter flagitium aliquod inurebatur fronti reorum. Suetonius in Caes dictat A quo sibt versiculis de Mamurra perpetua stigmata imposita non dissimulauerat, Idem in Calipula, [note: Nonius legit Stigmatium] Multos honesti ordinis deformatos prius stigmatum noris ad met alla, et munitiones viarum, aut ad bestias condemnauti. Hinc stigmatici et stigmaricae dicuntur stigmate deformati. Cic 2 Off O miserum, qui fideliorem et barbarum et stigmaticum putaret, quam coniugem.

Flammans Mirand. Rettulit effossis flammantia stigmata notis.

Rigidum Quint Rigido signatam stigmate frontem.

Durum Idem, Durisque perustum Stigmatibus.

Pressum Idem. Hanc presso signabit stigmate frontem.

Opprobriosum Idem, Philelphus et acerrimo et opprobrioso stigmate Cremonam nostram proscripsit.

STIMVLVS.

Amarus Virg. lib. 11. Obliqua inuidia stimuli que agitabat amaris.

Acer Lucan lib. 2 Et acres Irarum mouit stimulos.

Crudus Sil. lib. 5. Crudusque ruente Fortuna stimulus.

Cruentus Stat lib. 3. Theb. Vrget enim stimulis auriga cruentis.

Furialis Liuius, Captas mentes velut furialibus stimulis.

Ferus Pamph. Sollicitat stimulis caeca libido feris.

Acerbus Cimbr Et pectora acerhis Irritat stimulis.

Acutus Quint Stimuloque impingit acuto

Pungens Faust. Pungenti stimulo sors aliena premit.

Trux Idem, Atque truces stimulos rabidamque iniecit Frinnyn.

STSPES.

Durus Virg. Stipitibus duris agitur, sudibusue praeustis

Fissilis Colum. Fissilis stipes per latus efferatur.

Semicremus Ouid lib 12 Semicremoque nouat repetitum stipite vulnus.

Ramosus Idem lib. a Fast Constitit ipse super ramoso stipite nixus

Nodosus Idem in Epist Ariadne, Nec tu mactasses nodoso stipite Thesen.

Robusteus Vitru Arcae stipitibus robusteis et catenis inclusae.

Procerus Lactant. HÓc genus arboreum procero stipite surgens.

Teres Mant. Ornamenta notant, teretique a stipite pendent.

STIPVLA

Leuis Virg. lib. 1. Georg, Atque leuem stipulam crepitantibus vrere flammis.



page 718, image: s718

Viridis Idem, Frumenta in viridi stipula lactentia turgent.

Volans Idem, Ferret hiems, culmumque leuem, stipulasque volantes.

Gracilis Plin lib. 18 Fecunda, sed gracili. stipula.

Arida Sidon Arida ieiunantis linguae stipula crepitabit.

Agrestis Mich Angl. Carmina pauca tibi stipula meditatus agresti.

Fragilis Mant Sternebac fragilem stipulam.

Crepitans Ouid. li 4 Fast. Moxque per ardentes stipulae crepitantis aceruos.

Humens Mant Quum subdit pastor stipulis humentibus ignem.

STIRIA.

Turpis Mart. lib. 7. Turpis ab inuiso pendebat stiria naso.

STOLA.

Longa Tibull. l 1. Nec vita ligatos Impediat crines, nec stola longa pedes.

Matronalis Val Max. Te custode matronalis stola censetut.

STOMACHVS

Latrans Horat. lib. 2. Serm. Latrantem stomachum bene leniet.

Ieiunus Idem, Ieiunus raro stomachus vulgaria tenuit.

STRAGES.

Cruenta Lucan. lib. 2. Praecipites haesÍre rates, et strage cruenta.

Deformis Apul. Qua rerum deformi strage parerfamili‚s commotus.

Acerba Sill lib 3. Exituum trepidis, laetique et stragis acerbae.

Sanguinea Stat lib. 2. Theb. Sanguinea de strage parat.

Lacera Idem lib 12 Aut lacera ne quid de strage nefandum.

Tepens Sabell. Et campos vbi pugna fuit, stragemque tepentem.

Impia Quint Leniter horam aut impiae stragis.

Ferox Idem, Posuit feroces dentium strages leo

Profana Idem. Sed quid profanas tartari stragres sequar?

Infanda Barth. Et miseros infanda strage fatigat.

Horrenda Mant Edidit horrendam stragem.

STRAGVLVM.

Stragulum vestis est, qua lecti sternuntur, colorum et figurarum multitudine variegata. Veteres quicquid insternebant, a sternendo straguum appellabant Hinc quandoque accipitur pro ephippio. Mart. Stragula succincti venator sume veredi. Hieronymus posuit pro veste muliebri. Stragulatam, inquit, vestem fecit sibi, byssus et purpura indumentum eius.

Villosum Mart. lib. 14. Stragula purpureis lucent villosa tapetis.

Aureum Mant. Anrea regali mirata est stragula luxu.

Preciosum Idem, Quae paruo faciat preciosa cubili Stragula.

Pictum Tibull. li 1. Nam neque tunc pluuiae, nec stragula picta soporem.

STRAMEN

Agreste Virg lib. 11. Hic inuenem agresti sublimem sttamine ponunt.

Molle Poit Atque in stramlue molli Componit sensim pastor.

Durum Sill. lib 15. Stramine proiectus duro patiere sub astris.

Rigidum Stroz. pat Angulus haud ingens rigidi quo straminis hospes.

STRATVM.

Molle Virg lib 8. Mollibus a stratis opera ad fabrilia surgit.

Pictum Ouid lib. 8. Purpurensque albi stratis insignia dictis Terga premebat equi.

STREPITVS.

Demens Horat lib 3 Carm. Audiat inuidus dementem strepitum Lycus.

Clamosus Apul. Qua contentione et clamoso strepitu cognito.

Leuis Ouid. lib 18 Fronde leuem rursus strepitum faciente caduca.

Horrendus Cataneus, Territat horrendo strepitu longoque fragore.



page 719, image: s719

Turbidus Marull. Felix quem neque turbidi bellorum strepitus.

Raucus Pamph. Strepitus dant cornua raucos.

Sonorus Quint Emisso strepitu curua sonoro.

Sonans Mant. Strepitu per lata sonante Atria.

Minax Idem, Strepitumque perosa minacem.

Horrisonus Val Var. Hotrisonos boreae strepitus, et frigora brumae.

Malignus Claud. Inuidia tantum strepitus valuÍre maligni.

Tympanicus Mant. Gallica tympanico strepitu ad tormenta citatur.

STRIDOR.

Acutus Hor. lib. 1. Car. Fortuna cum stridore acuto Sustulit.

Querulus Apul. Sic edito stridore querulo.

Raucus Ouid. li 8. Feruida quum rauco latos stridore per armos Spuma fluit.

Ferus Idem lib 9. Cumque fero moui linguam stridore bisulcam.

Horrisonus Sill lib 4. Stridore horrisono penetrantem cuspidis ictum.

Terrificus Idem lib. 5 At tuba terrificis fregit stridoribus auras.

Horrendus Idem lib 9. Euolat horrendo stridore.

Acre Val. Flac lib. 2. Impulit acri Tum validas stridore fores.

Terrisonus Cluad Nec te terrisonus stridor venientis Alani.

Terribilis Stroz. pat. Terribili Stygios coetu stridore furentes.

Lugubris Quint. Stridore lugubri fudit suas.

Sonax Idem, Cuneata sonaci Proscindi stridore trabes.

Coruscus Mant. In mentum salit, atque comas stridore corusco.

Horribilis Idem, Fremit vn dique stridor Horribilis.

Horrifer Cic. Quaest. Tus Vnde horrifer Aquilonis stridor gelidas molitur niues.

STRIGILIS.

Ferrea Pall. Rut. Ferrea strigili subrasa hilarior siet.

Rubiginosa Plaut. in Stich. Rubiginosam strigilem, ampullam rubidam.

STRYMON, fluuius est Thraciae.

Gelidus Lucan. lib 5 Strymona sic gelidum, bruma pellente, relinquunt.

Thracius Marull. Clades repulso Strymone Thracio.

Geticus Bart Getico properas a Strymone Mauros.

Rapidus Faust. Non secus ac rapidi gelidas ad Strymonis vndas.

STRIX, auis est nocturna et in auspicata.

Nocturna Lucan l 9 Quod trepidus bubo, quod strix nocturna queruntur.

Infausta Seneca in Her Fur Omenque triste resonat infausiae strigis.

Rauca Idem, Moestique cor bubonis, et raucae strigis.

Improba Pamph. Improba strix, anser, noctua, mergus, anas.

Infanda Quint. Infandae cum carne strigis

Taxicola Remacl Mendosi lemures, taxicolaeque striges.

Inferna Barth. Et striges infernae, laeuaquesub ilice cornix.

Noxia Mant. Teneros ne fascinet artus Noxia strix

Violenta Tibul lib. 1. Semper, et e tectis strix violenta canat.

STROPHIVM.

Nonius ait, Strophium breuem esse fasciam, quae virginearum papillarum coercet tumorem. Mart. lib 14 Fascia crescentes dominae compesce papillas, Vt sit, quod ca piat nostra tegatque manus. Capitur etiam pro religiosa quadam corona, qua vtebantur antiqui sacerdotes. Plin. lib 21 Tenuioribus coronis vte bantur antiqui strophia appellantes. Diminutiuum est, strophiolum Auctor hymni qui in honorem diui Ioannis Baptistae canitur, posuit strophium pro villoso corporis tegumento, vbi ait: Praehuit hirtum tegimen camelus Artubus sacris strophium.



page 720, image: s720

Viride Mant Cincta sacrum vitidi strophio caput.

Teres Catull. Non tereti strophio lactantes vincta papillas.

STVDIVM.

Insomne Architr. Curarum studijs insom nibus obijcit hydram.

Sollicitum Idem, Sollicitis hominem studijs limauit et orbem.

Vigil Mant. Cetera si. vigili studio quaesiueris.

Flagrans Idem, Hoc studijs dudum flagrantibus opto.

STVPOR.

Immobilis Lactant. Ad immobilem stuporem mentis perducere volunt.

Gelidus Lud Big Continuo gelidus stupor occupat artus.

STVPPA.

Carens humore Virg. in Moreto, Et producit acu stuppas humore carentes.

STVPRVM.

Nefandum Seneca Hippol. Nefandi raptor Hippolytus stupri.

Famosum Lactant. Ex famoso Martis stupro genuit Harmoniam.

Incestum Quint. Incesta memorem stupra, pollutas manus.

Infandum Liuius, De stupro infando Lucretiae.

STVRNVS.

Sturnis auibus proprium est cateruatim volare, et quodam pilae orbe circumagi, omnibus in medium agmen tendentibus. Maculo si sunt magnitudine merulae. Graece vocantur psari. Plinius scribit, Caesares iuuenes sturnum habuisse Graeco et Lotino sermone docilem.

Edax Ruff Fest Mox picturati conuertit pictoris artus Sturnus edax.

Pisitans Thom. R had. Sturnus pisitans, perdix cacabans.

Inops Adr. Card. At sturnos inopes, grues, palumbes.

STYLVS.

Sculpens Sidon. Styli sculpentis impressu

Ferreus Vitruu. Lisque infiguntur styli ferrei.

Acutus Bud Stylo acuto et nitido impressa.

STYX

Pallens Pont. Non iuueni pallens Styx adeunda foret.

Siticulosa Polit. Siticulosam Ditis horrida Styga.

Tristifica Marull Horret tristificae Stygis. Phlegethontaea Pamph Et Phlegethontaea de Styge monstra trahit.

Horrida Idem, Quae nigras Stygis horridae paludes.

Concaua Idem, Sed Styx concana, sed pelagus

Tartarea Idem, Sub Styga Tartaream mors truculenta paras.

Mortifera Idem Solus mortiferae Stygis vrannum.

Saeua Quint Te tremunt saeuae Stygis in profundo.

Inamabilis Idem Et Styx alta, palus inamabilis Orphea sensit.

Obscura Mant. Apud obscuram Styga formidabile nomen.

Iners Ouid. lib 4 Met. Styx nebulas exhalat iners.

Ima Idem lib 2. Fast. Non auidos Stvx habet ima deos.

Inferna Idem ibidem, Sed infernae Nympha paludis erit.

Violenta Idem lib. 3 Fast. Parcarum monitu Styx violenta trium.

Impetiurata Virg lib 6. AEn Dii cuius iurare timent, et fallere numen.

Liuida Stat lib 1 Theb. Tuque imbrifero Styx liuida fundo.

Circumflua Idem lib. 2 Styx inde nouem circumflua campis.

Interflua Idem lib. 4. Theb. Et Styx discretis interflua manibus obstat.

Rapida Idem lib 7. Audio iam rapidae cursum Stygis.

Horrenda Claud. Noctis, et horrendae stagna intemerata paludis.



page 721, image: s721

Nocticolor Auson. Quaeque piat diuŻm periuria nocticolor Styx.

Fera Seneca in Her. Fur. Euincas vtinam iura ferae Stygis.

Dira IdemThyes. Talis est dirae Stygis Deformis vnda.

Atta Idem Hippol Sic atram Styga iam petimus vltro.

Tacita Idem ibid. Regni tenacis dominus, et tacitae Stygis.

Profunda Idem, Dum vos profundae claustra laxamus Stygis.

Tristis Idem. Qui Styga tristem non tristis videt.

Tremenda Bapt. Pius, Tu dea, tu caeli regina, Stygisque tremendae.

NigraTibul lib. 4. Me vocer in vastos amnes nigramque, paludem.

Furua Bapt Plaut. Et poterat furua tutus abire Styge.

SVADA.

Mellita Marull. Mellita comitante dicta suada.

Decora Bapt Pius, Adiudat et gemitus suada decora tuos.

SVAVIVM.

Semiulcum Plato apud Gell. Dum semiulco suauio meum puellum suauior?

Mellitum Apul Mellitissimum illud suauium impressi.

Sorbillans Idem, Sorbillautibus suauijs sitienter hautiebam.

Patulum Apul Patulis et petulantibus suauijs festinanter ingestis.

Dusce Stroz fil Dulce magis dulci sumere suauiolo.

Pressum Aug. Deoscu labor os tenellum suauio presso, labellis molliter mellifluis.

Suaueoles Laberius, Mi sunt deliciae, et suaueolentia suauia.

SVBER.

Suber, minima est arbor, cuius lignum non solum non mergitur quis, sed alijs quoque, rebus alligatu facit ne merganfur. Vsu eius in anchoralibus nauium, piscantium tragulis et cadorum obduramentis, et in hibernis feminarum calceatu Eius folia non decidunt, non facile sentit vetustatem aut cariem, iuuatur derracta cortice, quod tamen fere omnibus arboribus exitiale est, ligum est foraminosum et leue.

Syluestre Virg lib. 11 Huic natam libro et syluestri subere clausam.

Multiforum Polit. Multiforumque replent operosa examina suber.

Agreste Petrarch Et agresti vrgete labellum Subere.

Multicauum Sidon. Vmbrat multicauus spatioso citcite fornix.

Frondosum Pont. Cingebat crines frondoso e subere ramus.

Cauum Idem, Te seruata cauo iampridem subere mella.

SVBSELLIA.

Cuneata Sidon. Subsellia cuneata quaterentur.

Taetrica, a grauitate consulum et iudicum. Auson. Et quem de scenis taetrica ad Subsellia traxit.

SVBVLCI.

Tardi Virg. in Buc. Venit et vpilio. tardi venÍre subulci.

Hircosi Mart. lib. 10. Hircosi mihi filios subulci perdet.

Duri Pamph. Talibus in mediis. duro generata subulco.

SVBVRRA.

Fuit vicus in vrbe Roma, in quo meretrices habitabant, quae propterea vocantur Suburranae.

Feruens Iuuen. Sat. 11. AEsquilias a feruenti migrare Suburra.

SVCClNA.

Pinguia Iunen. Satyr. 6. In cuius manibus ceu pinguia succina tritas Cernis ephemeridas.

SVCCVS.

Pinguis Virg. in AEtna, In pingui feruent incendia succo.



page 722, image: s722

Dulcis Pallad Rut. Exiguam sorbum dulci distendere succo.

Blandus Idem, Pomaque pasturi blando redolentia succo.

Sudans Claud. Tardaque sudanti prorepunt balsama succo.

Liquidum Calphur Virgea si desint liquido turgentia succo.

Tener Pont. Ille fauo tenerum ducens et nectare succum.

Praepinguis Quint Praepingues succos, constructaque tecta vetustis.

Riguus Archit. Riguodum flamma iuuentae Feruet adhuc succo.

Dimissus Quint Serm. Et prodest cedro dimissus ab arbore succus.

SVDARIVM.

Sudarium dicitur linteum ad detergendum corporis sudorem, et purgaudas nares. Suetonius in Nerone, Neque quicquam serio iocoue egerit, nisi astante Phonasco, qui moneret, parceret arterijs, ac sudarium ad os applicaret. Diminutiuum est sudarioum. Apul. Quanti sudores innocentibus in hoc vno sudariolo afferatu, possum equidem pluribus disputare.

Setabum, ab vrbe Hispaniae, cui nomen Setabis, qua; agrum habet nomine Spartarium a Sparto lini genere. Catull. Nam sudaria Setaba ex Iberis Miserunt.

SVDES.

Praeustae Virg. lib 7 AEn. Stipitibus duris agitur, sudibusue praeustis.

Praeacutae Apul. Erant qui sudes praeacutas attollerent

Tertibiles Barth. Nam visa polo Bellona trabalem Excussisse sudem.

Acutae Iul. Caesar, Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita.

AEratae Mant. AEratasque sudes, et curuae cuspidis vncos.

Fraxineae Idem, Fraxineaeque sudes. aliaque exarbore trunci.

Tardae Tibul. li. 4. Quis tardamue sude melius, celeremue sagittam lecerit.

SVDOR.

Sudor capitis, vt ait Caelius, nullum emittit Taetrum odorem, aut minus quam reliquae partes corporis, quoniam locus capitis est opportunus spirationibus. Quanto autem curiosius sudorem abstergere contendimus, eo demanat profluentius, quoniam refrigeratur extrinsecus: si non ab stergatur, frigore scilicet aeris nos contingentis. et quantum cunque sentiatur calescens, frigidus tamen. appellatur ratione nostrorum spitrituum.

Illotus Virg lib. 3. Georg Vel quum tonsis illotus adhaesit Sudor.

Immundus Idem ibidem, Immundus olentia sudor Membra sequebatur.

Salsus Idem lib 2. AEn Salsusque per artus Sudorijr.

Gelidus Idem lib 3. AEn. Tum gelidus toto manabar corpore sudor.

Frigidus Oui. li 5 Met Occupat obsessos sudor mihi frigidus artus.

Caeruleus Idem lib. 9. Caeruleusque fluit toto de corpore sudor.

AEstiuus Col lib. 8. Sic aestiuum sudorem mari vel flumine non abluas.

Pinguis Plin. lib 38. Pinguem sudorem in ea parte Oceani relinquere.

Egregius Idem lib 9 Scilicet egregius sudor, memorandaque virtus.

Madens Polit Colla madens sudor, pectora pallor obit.

Impiger Marull. Sudorem leuare impigrum.

Mucidus Petrar Premit horrida sudor Mucidus.

Anhelus Idem Postquam sudore exhaustus anhelo.

Fluens Mant Tandem sudore fluenti Ora madens.

Iners Val Var. Et currit iners per corpora sudor

Officiosus Theod Cyr. Sed officiosos sudores, multaque pro virtute discrimina.

SVEVI.

Sueui populi sunt Germaniae, qui solebant olim obliquare crinem, nodoquem substringere. Principes habebant ornatiorem capillum quam plebeij.



page 723, image: s723

Flaui Lucan lib. 2. Fundat ab extremo flauos Aquilone Sueuos.

Intonsi Bart Intonsique ruit pubes crinita Sueui.

Gelidi Idem, Gelidos alit vmbra Sueuos.

Criniti Idem, Crinitos Marte Sueuos Posse trahi.

Truces Mant Venere truces in bella Sueui.

Acres Conrad. Me Suenuus acer, Francus et horridus.

SVCGESTVM.

Sublime Mant Suggestum sublime renent, fascesque solutos.

SVLCVS.

Alueatus Cato, Sulcos, si locus aquosus erit, alueatos esse oportet.

Longus Oui li I Met Semina tum primum longis Cerealia sulcis.

Cereasis Idem li. 3. Trist Herbaque quaelatuit Cerealibus obruta sulcis.

Diuiduus Claud Sauci diutduis clarescunt nubila sulcis.

SVLMO.

Gelidus Oui li. 4. Fast. Sulmonis gelidi patriae Germanice nostrae.

Riguus Polit. Rigui ne tenet Sulmonis alumnus.

Aquosus Oui. li. 3. Eleg Atque aliquis spectas hospes Sulmonis aquosi.

SVLPHVR

Viuax Oui li. 3. Met. Admotas rapiunt viuacia sulphura flammas.

Luteum Idem lib 15 Lutea vt exiguis ardescunt sulphura fumis.

Fumans Idem lib. 4 Fast Tactaque fumati sulphure balet ouis.

Calidum Idem li 1 de Arte, Et quae de calido sulphure fumat aquam.

Atrum Syll lib. 1 Atque atro circumlita sulphure fumant.

Odorum Stat 4 Fast Visceribus laceris, et odori sulphuris aura.

Gregale Idem lib 2. Syl Permutat vitreis gregale sulphur.

Caeruleum Claud Sulphure caeruleo, nigroque bitumine fumat.

Viuens Calph. Viuentia sulphura tecum.

Viuum Nemes Incendens viuo crepitantes sulphure lamas.

Acre Lud Big. Acre nimis femina sulphur habet.

Olens Quint Oris reclusae contrahunt faces olens Sulphur.

Liquidum Mant. Liquidum tenet omnia sulphur.

Taetrum Barth Flammarum exarmata globis, et sulphure taetro.

SVMEN.

Calidum Pers. Sat. 1. Calidum scis ponere sumen.

SVMTVS.

Nepotinus, id est luxuriosus, Suet Nepotinis sumtibus omnium prodigorum ingenia superauit, commentus nouum balnearum vsum portentosissima, etc.

Diues Mant Quam diuite sumtu Inferias celebrare soles.

Hedonius, a Spartano dicitur suntus. pro impesa facta in rebus voluptuarijs.

SVPELLEX.

Munda Hor li. 1 Epist. Iantsudu splendet focus, et tibi munda supellex.

Preciosa Pont. Et Tyriae vestes auri et preciosa supellex.

Conchvliata Sidon Modo conchyliata profertur supellex.

Speciosa Mart. lib 5. Quod constat decies tibi non speciosa supellex.

Copiosa Sidon Iam super penum vel supellectilem copiosam.

Lauta Pont. Excultique, sinus, et multum lauta supellex.

Curta Iuuen. Tecum habita. et noris quam sit tibi curta supellex.

SVPERBIA.

Damnosa Oui. li. 3. de Arte. Nec minus in vultu danosa superbia vestro.

Truculenta Syll. lib. 11. Insuper exitio truculenta superbia agebat.



page 724, image: s724

Accensa Claud. Sed rupit rabidas accensa superbia voces.

Violensa Pont. Indomitum caput, ac violenta superbia voce.

Ventosa Stroz. pat. Nunc tua, nunc quoniam vetosa superbia temnit.

Vana Idem, Ventoso extollit te vana superbia flatu.

Titanica, i. Gigantaea. Budaeus, lnuidiae fascinatoriae, superbiae Titanicae.

Inhumana Liuius, Et inhumanae superbiae editum in miseros est exemplum.

Inuisa Sabell. Praecessit superis inuisa superbia.

Elata Quinit. Non tamen ingenij tam elata superbia nostri est.

Impatiesnfreni Val. Var. Indomitus furor impatiensque superbia freni.

Amara Archit. Et amara superbia dulces Vix habet euentus.

Incauta Idem. Ecce quod amisit incauta superbia caelum.

Vesana. Bapt. Pius, Neue tam tangat vesana superbia mente.

Intolerabilis Cic. li. 4. Rhet. Et qui priuatus intolerabili superbia fuerit.

SVPEKCILIVM.

Hirsutum Virg. in Buc. Hirsutumque supercilium, prolixaque barba.

Triste Mart lib. 1. Cuius et ipse times triste supercilium.

Arduum Gell li 4. Cum arduis supercilijs, vocisque. et vultus grauitate.

Seuerum Ouid lib 2 Trist. Saepe supercilij nudas mauona leueri.

Durum Stroz. pat. Canaque cum duro barba dupercilio.

Stoicum Sidon Nunc Stoica tandem Pone supercilia.

Trux Tho Rad. Truci supercilio venustatem oculorum coercet.

Lubricans Idem, Per lubricantis auia supercilij.

Nigrum Polit. Dum nigris mota laborant Cuncta supercilijs.

Atium Codr. Vrc Ecce supercilijs mihi Iuppiter annuit atris.

Minax Mich. Angl. Atque supercilij triste minacis onus.

Acerbum Idem, Contristat acerbo Laera supercilio.

Fronrosuni Remacl. Frontosis etiam pulsa supercilia.

Truculentum Mant. Et truculenta minaci Fronte supercilia.

SVPERLSTITIO.

Vana Syl. lib. 5. Vana superstitio, dea sola in pectore virtus.

Anilis Lactant. Errotes turbulentos, superstitiones paene. aniles.

Friuola Crin. Quam friuola, inanis, ac prorsus ridicula fuerit eoru superstitio.

SVPPLICIVM.

Miseradum Gell. li. 3. Miserando supplicio affectum esse.

Durum Syll. lib. 6. Viuacis dura senectae Supplicia expendi.

Miserabile Stat. li. 1. Theb. Crudum ac miserabile vitae Supplicum ostetat.

Triste Idem lib 5 Theb. Et triste propinquat Supplicium.

Funestum Idem lib. 8. lili funesta referua Supplicia.

Saeuum Idem lib. 12. Me ducit amor deposcere saeua Supplicia.

AtrumIdem, Vade atra dature Supplicia.

Crudele Claud. Crudetibus ante Supplicijs fruitur.

Cruentum Idem, Cunabula prima cruentis Debita supplicijs.

Deforme Idem, Inter supplicium populi deforme pependit.

Acerbum Ruff Fest Miseratus acerbum Leti supplicium.

Dirum Seneca. Dira supplicia ingere Infame Pont. Infami nunc supplicio suspendit.

Miserum Idem. Et miserum de me sumere supplicium.

Horribile Tho. Rad. Horribilibus perpetuo supplicijs cruciantur.

Impium Liu. Quia patrum crudelib. atque impijs supplicijs tegere liberos sciam.

Atrox Mant Torquebat atroci Supplicio miseros.

Stimuleum Plaut in Mil. Nisi tibi supplicium stimuleum dedatur.



page 725, image: s725

Immane Mant. Id crudele genus. necis, hoc immane feroxque Supplicium.

Importabile Idem, Supplicium triste, insolitum, importabile nobis Parturit.

Turpe Idem. Supplicio affectus. tuminiulto, turpi et acerbo.

SVRAE.

Teretes 0uid. lib. 11. Aspicit in teretes lignum succedere suras.

Tumentes Horat. in Epod. Et femur tumentibus Exile suris additum.

Turgentes Sidon. Crura suris fulta turgentibus

Molles Pont. Aut tenerum latus, aut molles cum poplite suras.

Pendulae Conrad. Suras momordit pendulas.

SVRCVLVS.

Fructuosus Colum lib. 5. Fructuosis potius surculis insaenda erit.

Teres Idem, Surculum teretem solidique corporis.

Oblongulus Gell. lib. 17. Surculi erant duo teretes, oblonguli.

Vimineus Bud. Vimineis surculia transuersis artentur.

SVS.

Sues bis anno pariunt Vterum gerunt mensibus tribus, vicenos quandoque emittunt poculos, sed tam multos educare nequeunt. inire incipiunt octano onense. Admissura est a Fauonio ad aequinoctium vernum. Implantur vno coitu. Fetus comedunt nonnunquan Viuunt ad annos 15. nonnulli ad vicenos. Exoculati cito emoriuntur. Obnoxij sunt anginae et strumae. Cruor in radice setae dorso enulsae, et caput obliquum in incessu, indicia sunt infirmitatis. Praepingues penuriam lactis sentiunt. Gaudent volutari in luto. Facilus in dextrum iacent, quam laeum. Veteres existimabant animam illis pro sale datam, quod ad escam tantum nati sint. Castrantur quandoque feminae Pinguescunt adeo, vt Plin. scribat, soricem in corpore cuiusdam praepinguis nidigicasse. Bis anno pariunt. Mares salacissimi sunt, et ab annicula aetae commode profenerant, atque etiam semestres implere possunt feminam. Feminae idoneae sunt ad edendos partus, vsque ad annos septem: quae quanto fecundiores sunt, eo senescunt citius. Castrati sues celerius pinguescunt Melius pascuntur in agris palustribus quam sitientibus. Gaudent syluis glandiferius ac pomiferis, amant et radiculas aquatilis syluae. Maribus in coitu plurima est asperitas. Tunc inter se dimicant, indurantes attritis arborum costas. In coitu spumam ore effundunt Sentibus interim vescuntur. Feminae praegnantes coeunt. Haec tantum plerunque efferantur, vt hominem lacerent, candida maxime veste indutum: quae rabies mitigatur asperdo aceto Porcus olim sacer erat Cereri, et in feriendo pacus foedere quondam mactari salobat. In Arabia suillum genus non viuit. Vetres dicitur porcus non castratus. Aper porcus syluester. Is dentatus est, et excellit seritate, in morbis sibi medetur hedera. Apris maribus non nisi anniculis generatio. Indicis apris cubitales sunt dentium flexus, gemini es rostro totidem a fronte ceu vituli cornua exeunt. Multi sunt in Macedonia. Apro tam frauis est sua vrina, vt nisi egesta sit, fugae non susfficiat, vt velut deuictus opprimatur. Porcarij et suarij dicuntur porcorum et suum custodes. Et porculatio Porcorum nutritior.

Immundus Virg. lib 1. Georg. Immundi meminÍre sues iactare maniplos.

Horridus Idem lib 4 Georg. Fiet enim subito sus horridus.

Setiger Idem lib. 7. Setigerique sues, atque in praesepibus vrsi.

Glaber Varro, Nec eundem glabrae sues, densaeque caeli statum.

Famis impatiens Col. li 8. Sues ex oninib. pecudib. impatientissimae famis.

Lutulentus Hor. li. 1. Epist. H‚c rabiosa fugit canis, h‚c lutulenta tuit sus.

Spumiger Lucr. lib. 5. Spumigeri suis aduentu, validique leonis.

Vulnificus Ouid. lib. 8. In iuuenes certo sic impete vulnificus sus.



page 726, image: s726

Ignauus Idem lib. 4. Fast. Bos aret, ignauam sacrificate suem.

Solidipes Plin. lib. 11. Solidipedes et bisulcae sues omni cibatu et radicibus aluntur.

Fulmmeus Stat. lib. 6. Theb. Fulminei sic dente sues.

Hispidus Sidon. Velut hispidus alta Sus prope tesqua iacet.

Lutosus Pont. Saepe lutosam A stabulis vitreo perluis amne suem.

Obscenus Polit. Obscenos hinc pelle sues.

Brutus Idem, Bruta gregem plenum densis. alit vberibus sus.

Multipara Marull Iugo aut multiparam suem.

Glandilegus Mapphaeus, Glandilegosque sues iugulant, pinguesque iuuencos.

Spurcus Mich. Ang Et spurcae sordent cinnama rata sui.

Clamosus Remacl. Clamosos superant horrida verba sues.

Agrestis Prop. lib. 2. Aut celer agrestis comminus ire sues.

SVSA.

Susa, ae: vel Susa, orum, fuit vrbs Persarum Metropolis, dicta a Suso fluuio, condita a Dario Hydaspis filio. Ibi fuit regia Cyri, lapide candido et vario, columnis aureis, et lacunaribus gemmisque distincta. De hac Prop lib. 2. Non tot Achaemenijs armantur Susa sagittis, Spicula quot nostro pectore fixit amor.

Achaemenia Lucan. lib 2. Achaemenijs decurrant Medica Susis Agmina.

Pharetrata Claud. Nostraeque premant pharetrata secures Susa.

[note: Mant. producit primam. ] SVSANNA.

Sancta Claud. Sic tibi det vires sancta Susanna suas.

SVSPENDIVM.

Saeuum Mart. Iam suspendia saeua cogitabat.

SVSPICIO.

Tacita Liuius, Primum tacita suspicio, deinde aperta discordia.

Clandestina Plaut. in Amphit. Et clandestina vt celetur suspicio.

SVSPIRIVM.

Cruciabile Apul. De pectore cruciabile suspirium ducens.

AEgrum Stat. lib. 6 Theb. Suspiriaque aegra fatigant.

Anxium Stat. lib. 9. Syl. Anxia peruigili ducis suspiria cura.

Triste Stroz pat. Tristiaque assidue renouans suspiria.

Foedum Stroz fil. Singultantem animam, et suspiria foeda trahentem.

Gemebundum Mant. Quod gemebunda premet fessus suspiria pulmo.

Sedulum Faust. Sedula vicinas cogent suspiria syluas.

Moestum Bapt Pius, Moesta trahens imo suspiria pectore.

Stridulum Idem, Et querulo suspiria stridula cantu.

SVSVRRVS.

Raucus Faust. Raucumque cient noua musta susurrum.

Mollis Mant. Sibilat et molli quercus, pinusque susurro.

Arcanus Bapt. Pius, Me iuuat arcano dominam mulcere susurro.

Tacitus Lucan. lib. 5. Haud illi tacito male vota susurro.

Lenis Horat. lib. 1. Carm. Lenesque sub noctem susurri.

Blandus Pont. Blandos Marticolo tuo susurros.

Occultus Claud Vestibus occulto crimen mandare susurro.

Placidus Pont. Et placidis immurmurat vnda susurris.

Tener Idem, HÓc Dryadum teneris iuuet indulpere susurris.

Suauiloquus Idem, Linguae suauiloquos strepant susurros.

Querulus Idem, Nam tactu et querulo Venus susurro.

Clandestinus Polit. Et clandestinos iubeat miscere susurros.

Dulcis Pamph. Auta quae dulci resonas susurro.



page 727, image: s727

Tenuis Calent. Ast vbi deprendit tenui mea verba susurro.

Magicus Mant. Diminui neque graminibus, magicisue susurris.

Somnifer Idem, Et Zephyro nemus omne dabat spirante susurros Vndique somniferos.

Humilis Pers. Sat. 1. Murmurque humilesque susurros Tollere de templis.

SYBARIS.

Alta Mant Qua Sybaris Calabro floruit alta solo.

SIBYLLA.

Sibyllae fuerunt puellae afflatae vaticino spiritu, et futura praesagientes, decem numero. Harum praecipua fuit Cumana, quae proprio nomine vocatur Amalthea, a Virgilio Deiphobe. De hac intelligit Ouid. dicens: Haec dedit AEneae sortes, postquam ille parentem Dicitur, et captos sustinuisse lares. Eadem fertur ab Apolline petijsse annos pro numero pulueris, quem manu continebat Stat. lib. 1. Syl. Tu Troica dignus Saecula, et Euboici transcendere pulueris annos. Idem, Vel quantos ego Delium poposci. Et apud Ouid. lib. 14. Sibylla ipsa loquitur hoc modo: Nam iam mihi, saeculae septem Acta vides, superest numeros vt pulueris aequem, Tercentum messes, tercentum musta videre: Tempus erit quum de tanto me corpore paruam Longa dies faciet, consumtaque membra senecta De hac praecipue intelliguntur haec epitheta.

Rabida, quoniam vates omnes, quum dabant oracula, simulabant se furere, et lymphatico furore corripi, vt nihil nisi diuinum viderentur dicere Claud Intonuit rupes rabidae delubra Sibyllae.

Casta Virgibus lib. 5. AEn Huc casta Sibylla Nigrarum multo pecudum te sanguine [note: al ducet. ] sistet.

Amphrvsia Idem lib. 6. Quae contra breuiter fata est Amphrysia vates.

Longaeua Lucan lib. 5. [note: al. carmine. ] Carmina longaeuae vobis commissa sibyllae.

Viuax Ouid. lib. 14. Litora Cumarum, viuacisque antra sibyllae.

Grynea Syll lib. 9. Cecinit Grynea per orbem Haec olim vates.

Phoebea Idem, Firmabis nostra Phoebeae dicta sibyllae.

Vetus Idem lib. 13. Veterisque dabo inter sacra sibyllae.

* Cumaea Virg lib 6 Cumaea sibylla Horrendas canit ambages.

Hanc vocem Graeca semper vocali y in vetustis codicibus scriptam inueniri annotat Carrio in Valerianis castigationibus.

Astriloqua Mart. Cap Viliaque astriloquae praefers commenta Sibyllae.

Diuiniloqua Mant IudaeŻm annales, diuiniloquasque sibyllas.

Fatiloqua Petrar. Latona sibyllae Agnita fatiloquae.

Tremula Propert Si modo Auernalis tremulae Gortyna sibyllae.

Delphica Mant. Delphicaque et Cumas veniens a Chalcide virgo.

SIDVS

Sidus per i non per y scribendum esse, libri et nummi veteres tesiantur: insuper etiam Varroniana notatio, qua haec vox ab insidendo deducitur.

Aureum Virg. lib 2. AEn Ferit aurea sidera clamor

Vagum Idem de ortu solis, Et vaga cesserunt fidera solis equis.

Candidum Lucret lib. 5. Sit vario motu quae candida sidera verset.

Caeleste Lucan lib. 2. Sicut caelestia semper Inconcussa suo voluuntur sidera lapsu.

Lucidum Seneca, Lucida dum current annosi sidera mundi.

Lucens Gell lib 2 Lucentia sidera considerabamus

AEtherium Ouid lib 1 Met. AEtherioque recens exarsit sidere limus.

Arduum Stat. lib. 1. Syl. Tamen ardua testor Sidera.

Igneum Idem lib. 1. Theb. Ignea multiuago transmittis sidera lapsu.



page 728, image: s728

Conspicuum Plin. lib. 2. Vmbra conspicuo sidere.

Coruscum Syll lib. 12. Et saeua luce coruscum Scintillat sidus.

Clarum Idem lib. 11. Emerito fulgens clara inter sidera plectro.

Versabundum Vit. Sidera versabunda latentiaque non habent egressus orientes.

Micans Sedulius. Sidus micans regale secuti.

Celsum Mart. lib. 9. Et ramis sidera celsa petit.

Rutilum Ruffus Festus, Ostentat rutili lux sideris.

Vibrabile Mart. Cap. In sidus vibrabile, astrumque conuertitur.

Vibratum Idem, Vibrata potest noscere sidera

Fulgens Idem, Nox reuocaus merso fulgentia sidera Phoebo.

Sacrum Idem, Et sacra multiuagos qua tollunt sidera fluxus.

Gemmatum Idem, Quo gemmata poli voluere sidera.

Liquidum Calphur. Vt liquidum mutat sine vulnere sidus.

Planeticum Sidon. Planeticorum siderum globum in diastemate zodiaci prosper ortus erexerat.

Radians Mant Vt super octaui radiantia sidera caeli.

Rutilans Pont. Quem procul in sequitur rutilanti sidere Mauors.

Candens Idem, Cui nares efflant candentia sidera flammas.

Nitidum Polit. Vt nitidum laeti radiabat sidus ocelli.

Splendidum Marull. Splendidum sidus geminaeque duplex Gloria mentis.

Fulgidum Stroz. pat Fulgida ceu clara sidera nocte micant.

Sublime Stroz. fil Sidera grandiloquo feriam sublimia versu.

Flammatum Mirand. Splendidus ob radios flammati sideris aet.

Auricomum Idem, Sidus et auricomum calcat.

Radiosum Conr. Disce quid celso radiosa possint Sidera mundo.

Conspicuum Augurell. Sidus conspicuum nitet.

Limpidum Quint. Pastores veniunt sidere limpido.

Olympicum Idem, Vmbrent sidera Olympica.

Formosum Rodolphus Agricola, Phoebus, formosaque sidera fulgent.

Titanium Mant. HÓc infandi est qui Titania fecit Sidera.

Aureolum Archit. Fulget, et aureolo populatur sidere noctem.

Roseum Bapt. Pius, Effulget roscoque nitet mihi sidere Chloris.

Ardens Idem, Cernis vt ardenti findatur sidere tellus.

Flagrans Idem, Quos ferit, et vexat flagranti sidere amica.

Purum Idem, Vt solem videam, sidera pura iube.

SYENE.

Syene ciuitas est Thebaidis AEgypti prouinciae, constituta sub aestiuo tropico. Propterea sole existente in cancro, medio solstitij die supra verticem ciuitatis cadens, nullam prorsus in ea vmbram facit. Lucan. lib. 2. Calida medius mihi cognitus axis AEgypro, arque vmbras [note: al numquam. ] nusquam flectente Syene.

Exusta Lucan. li. 8. Nam quis ad exustam Canero torrente Syenen Ibit.

Calida Oui. li. 1. de Ponto, Quid tibi si calida prosit Iaudare Syene.

Eoa Stat. lib. 2. Syl. Quod Eoae respergit vena Syenes.

Niliaca Mart. lib. 5. Magnaque Niliacae seruit tibi gleba Syenes.

Fusca Idem lib. 9. Scis quotiens Phario madeat Ioue fusca Syene.

AEstiua Marull. Ignis et aestiuam rectus ferit in de Syenem.

Pharia Pamph. Qui domuit Phariae Memphitica tecta Syenes.

Sitibunda Sabell. Primaque conspexit lembum sitibunda Syene.

Vsta Rodolph. Agricola, Ibo Mauros, vstamque Syenem.

Combusta Mant. AEthiopum regna, et combustam ardore Syenem.

AEstifeta Archit. Tutius aestiferae radijs ardere Syenes.



page 729, image: s729

Atra Claud. Per Meroem, Blaenasque feros, atramque Syenem.

SYLLA.

L. Cornelius Sylla ab initio quaestor Marij, Iugurtham a Boccho in deditionem accepit: Siciliam prouinciam habuit. Bello sociali Samnites, Marsosque superauit. Consul Asiam sortitus, Mithridatem praelio fudit, Archelaum perfectum eius Athenis vicit. Medos et Dardanos in itinere superauit. Ciuiles discordias exercuit cum Mario, quem cum apud Praeneste interfecisset, Felicem se vocauit. Nouem millia eorum, qui deditionem fecerunt, in via publica occidit, Praenestinos qui iuniorem Marium receperant, post factam P. Cethego deditionem, extra moenia iussit occidi, et eorum corpora per agros spargi, 4700. proscriptionis edicto iugulatos in publicas tabulas referri voluit, ne tanti facinoris deleretur memoria. Virorum caedibus non satiatus, saeuijt in mulieres. Abscissa miserorum capita afferri sibi iussit, vt diro illo aspectu satiaretur feritas M. Marium Praetorem non prius spoliauit vita, quam oculos eidem erueret, et singulas corporis partes confringeret. Marcum Praetorium, quod ad supplicium Marij exanimis cecidisset, mactauit protinus. C. Marij erutos cineres in Anienem sparsit. Propterea veritus talione, cremari corpora instituit. Tota Italia proscriptiones fecit proscriptorum liberos bonis, et iure petendorum magistratuum priuauit. Numerum sacerdotum auxit, tribunitiam potestatem minuit Plin. li. 7 Nat. hist ait: Syllam erodente seipso toto corpore, et supplicia sibi gignente, interfectum Plutarchus scribit, contractam carnis corruptionem in pediculos conuersam, adeo vt tunicae omnes, thermae, lauacra, dapes illius exundantis sordis implerentur, tantae vis expullulabat. Quocirca per singulos dies ingrediebatur aquam, sed nulla erat vtilitas. Celeriter enim inualescebat permutatio, et poedoris magnitudo omnia purgamenta superabat.

Potens, quoniam quamuis numero se suerint Crassi diuitiae, Plinius facit Syllam Crasso ditiorem. Luc. lib. 4 Sylla potens, Mariusque ferox, et Cinna cruentus.

Saeuus Stat. lib. 4. Syl. Aut saeui posset vox horrida Syllae.

Trux Mart. lib. 9. Iusserat hic Syllam ponere regna trucem.

Cruentus Idem. lib. 11. Tibi Sylla cruentus tradet.

Atrox Pamph. Romanos Sylla Quirites Fecit atrox tristi se lacerare manu.

Ferox Quint. Strenuus Achilles, ferox et Sylla, Marius acer.

Rabidus Mant. Haec eadem rabidum conuulso pectore Syllam.

Vehemens Cic. 11. Phil. C. Marius in iracundia persenerans, L. Sylla vehemens.

SYLLOGISMVS.

Syllogismus, inquit Gellius, est oratio, in qua consensis quibusdam et concessis, aliud quid, quam quae concessa sunt, per ea quae concessa sunt, necessario conficitur.

Vncatus Sidon. Syllogismis tuae propositionis vncatis.

Argumentosus Idem, Argumentosis dat retia syllogismis.

Insolubilis Theod. Cyr. Vel Aristotele, vel Chrysippo, cudendis insolubilibus syllogismis acutiores.

SYLVA.

Profunda Virg. lib. 7. Contremuit nemus, et syluae intonuÍre profundae.

Sonans Idem in Ciri, Quae mare, quae virides lucos, [note: al quae virides syluas, lucosque sonantes] syluasque sonantes.

Viridis Idem lib. 3. AEn Viridemque ab humo conuelicre syluam.

Pinea Idem lib. 9. Pinea sylua mihi multos dilecta per annos.

Horrida Idem ibidem, Sylua fuit late dumis, atque ilice nigra Horrida.

Arundinea Idem lib. 10. Sylua pastus arundinea.

Opaca Idem lib. 11. Exsuperatque iugum, syluaque inuadit opaca.



page 730, image: s730

Caedua Cato, Septimo sylua caedua, octauo arbustum.

Glandaria Idem, Nono glandaria sylua

Aquatilis Colum lib. 8. Eruisse radiculas aquatilis syluae.

Felix Pallad. Rut. Sub thalami specie felices iungere syluas.

Nigra Horat. lib. 1. Carm. Nigris aut Erymanthi syluis

Formidulosa Idem in Epod. [note: al For midu losae] Formidulosis dum latent syluis ferae.

Salubris Idem lib. 1. Epist. An tacitum syluas inter reptare salubres.

Frondifera Lucret lib. 1. Frondiferasque nouis auibus canete vndique syluas.

Lauricoma Idem lib. 6. Lauricomos vt si per montes flamma vagetur.

Vmbrosa Ouid. 1. Met Vmbrosaque syluan feraxque Rus habet

Fragosa Idem lib. 4. Met Deuiaque et syluis horrentia saxa fragosis.

Secreta Idem lib. 7. Quas nemus vmbrosum secretaque sylua tegebat.

Frequens trabibus Id. l. 8. Sylua frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas.

Nemorosa Idem lib. 10. Fecerat ex voto nemorosis abdita syluis

Myrtea Idem lib. 11. Myrtea sylua subest, bicoloribus obsita baccis.

Palustris Idem ibid. Syluisque palustribus exit.

Alta Id l. 2. de Ponto, Fluminaque et montes, et in altas proflua syluas.

Rustica Idem in Epist. Phaedr Si Venerem tollas, rustica sylua tua est.

Iugosa Idem ibid. Tu modo dutiriam syluis depone iugosis.

Densa Stat lib. 2. Theb. Densaequ legunt compendia syluae.

Incurua Idem, Et incuruis claudunt iuga frondea syluis.

Capax Idem lib. 4. Theb. Sylua capax aeui, longaque incurua senecta.

Saxosa Syll. lib 17. Proximus applicito saxosis aggere syluis.

Tacens Stat. lib. 1. Syl. An ad syluas quae respicis aula tacentes.

Taxea Idem lib. 5. Syl En taxea marcet Sylua comis.

Virens Marall. Frondicomos late lucos syluasque virentes.

Fatidica Val. Flac. lib 1. Nec fatidicis auellere syluis.

Comans Idem ibid. Syluasque comantes Struxerat.

Rudis Claud. Et varium rudibus syluis accommodat vsum.

Trepida Idem, Et trepidas moesto rimatur murmure syluas.

Horrenda Idem, Illa sub horrendis praedura cubilia syluis.

Vasta Idem, Vastis quae turbida syluis Spargit hiems.

Nutans Idem, Cantibus et viridi nutantes vertice syluae.

Odorata Idem, Odoratae spirant medicamina syluae.

Vernicoma, vocabulo Capell. Hinc iam vernicomae frondent tibi munera oliuae.

Florida Bapt. Pius, Florida sylua viret per laeros myrtea campos.

Taciturna Calphur. Cur tua cessaret taciturnis fistula syluis.

Resupina Idem, Et sinuata latus resupinis vndique syluis.

Saxea Sidon Vestit saxea sylua per columnas.

Obscura Seneca Thyes. Obscura nutat sylua.

Vernans Idem, Et alta syluas forma vernantes alit.

Pinifera Pont Vertice piniferis Idae circumdata syluis.

Zephyritis Idem, Implicuit campos nemore, et Zephyritide sylua.

Frondens Idem, Frondentem syluam, Zephyrosque aurasque cientem.

Auricoma Idem, Ac mecum auricomas citrorum pangite syluas.

Citria Idem, Qua nitet auratas Citria sylua comas.

Formosa Idem, Sylua comas frondosa dabat

Laurea Idem, Pomponi, tibi pro tumulo sit laurea sylua.

Frondea Idem, Numeris frondea sylua fauet.

Querula Idem, Quid querulae arboribus strepitis, quid murinure, syluae?

Tacita Polit. Pindarico tacitas mulcentem carmine syluas.



page 731, image: s731

Tenera Idem, Dulce virent tenerae modo nata cacumina syluae.

Lata Marull. Tum latas replere iubes animalia syluas

Laurifera Stroz pat. Quo duce lauriferae peragrauerit auia syluae.

Benigna Idem, Et varios fetus sylua benigna feret

Aeria Stroz, fil. Ergo per aerias syluas praeruptaque saxa.

Inuia Liuius, Sylua erat magis tum inuia, atque horrenda.

Mollis Sabell In extremo riparum margine mollis Sylua viret.

Horrens Mirand. Enatat horrentes syluas

Nobilis Crinit. O quam reuiso nobilem syluam libens.

Frondiflua Idem, Cinxit frondifluam mihi myrro praeuiridi comam.

Picea Theocr. Omnia mutentur piceae iam mitia syluae.

Aprica Petrar. Syluis spatiabar apricis.

Silens Mant. Se tulit in montis requiem, syluasque silentes.

Informis Idem, Et chaos, et syluam informem

Pomifera Idem, Brachia pomiferae curuant redolentia syluae.

Pomifex Idem, Raraque comantes arbore syluas Pomifices.

Fruticans Idem, Et multo fruticantem stipite syluam.

Vmbrifera Barth Cunctaque ab vmbriferis armenta expellere syluis.

Hispida Corn. Gall. Desuper incumbens hispida sylua premit.

Aspera Faust. Aspera triticeo ceu sylua euellitur agro.

Virens Idem, Flagitat et syluae frondes virentis opacas.

Comata Catull. Antea fuit comata sylua.

SYLVANI.

Nemorum potentes Luc. lib. 3. Hunc non ruricolae Panes, nemorumque potentes Syluani.

Monticolae Oui li. 1. Met. Et Nymphae, Satyrique, et monticolae Syluani. Horridi Mart lib. 10 Tonantis aras, horridique Syluani.

SYNNADA, quaete supra pag 669. SYPHAX.

Rex fuit Numidarum, qui quum Scipioni per Laelium amicitiam promisisset, et postmodum violata fide adhaesisset Annibali, victus ab ipso Scipione ductus est in trium phum, exspirauitque in carcere. Atque eo mortuo regnum Numidicum datum est Masinjssae. Propert. lib. 3. produxit secundam dicens: Annibalis spolia, et victi monumenta Syphacis.

Dirus Claud. Hautire venena Compulimus dirum Syphacem.

SYMPLEGADES.

Insula sunt in mari Rosporo, quae aliquando inter se feruntur concurrisse.

Instabiles Claud. Vitant instabilem rursus Symplegada naurae.

Vagae Seneca, Et vaga Symplegada rictus meos infregit.

Artae Priscian. Hinc sunt Symplegades artae.

SYRACVSAE.

Arethusides, ab Arethusa fonte Ouid 4 Fast. Vtque Syracusas Arethusidas abstulit armis.

SIRENES

Sirenes a poetis finguntur filiae Acheloi, et Calliopes, habitantes in mari Siculo, sursum versum virginea forma, postrema corporis parte pisces. Earum nomina sunt, [note: Haec illarum nomina tradit Clearchus Solinensis lib 3. Amator Chaerilus vero nominat: Thelxiopen, Molpen, Aglasphonen: alij Aglaopen, Pisinoen, et Thelxiopian. ] Parthenope, Ligen, Leucosia Hae praeterea dicuntur tam blande et suauiter canere, vt cantus dulcedine sopiant nautas, sopitos demergant.



page 732, image: s732

Acheloides Virg. in Copa, Et quae virgineo libata Achelois ab amne.

Acheloiades Oui. li. 14. Acheloiadumque relinquit Sirenum scopulos.

Siculae Stat. li. 2. Syl Non si tergeminium Sicula de virgine carmen.

Leues Idem, Huc leuis e scopulis meliora ad carmina Siren.

Tyrrhenae Idem lib. 5. Syl. Tyrrhenae volucres nautis praedulce minantur.

Volucres Claud. Volucres quae vis Sirenas abegit.

Thessalae Seneca, Vbi sata gemit Thessala Siren.

Acheloiae Polit. Cuiusque Acheloia Siren Gestier innocuo diuina poemata cantu Flectere.

Improbae Marull Fraudes cantu parat improba Siren.

Vagulae Crinit. Siren relicto Daunio diu vagula deuolans.

Dulces Idem, Cui dulces tenero lepŰte Siren.

Natantes Quint. Et triste Siren Carmen effudit natans.

Blandae Mant. Blandis neu de Sirenibus aurem.

Subdolae Barth. Leucothoe diffundit aquis, aut subdola Siren.

Molles Faust. Qui molles surda Sirenas praeterit aure.

SYRIA.

Pinguis Marull. Turca Asiae, Syriaeque pinguis.

Mollis Petrar. Syria mollis Porrigat ipsa manum.

SYRIA.

Grandes Mart. Grandes octo tulÍre Syri.

Longi Iuuen. Sat. 6. Quam quae longorum vehitur ceruice Syrorum.

Leues, quoniam magnopere sunt leues in rebus nouandis. Ludis praeterea, celebritatibusque dediti. Perunguntur oleo precioso, et linuntur vnguentis. Maximam diei partem comissationibus absumunt, et potu. Masculi a 14. anno, feminae a 12. vsque ad 65. tributo obligantur. Fortunam colunt.

SYRMA.

Vestis erat, quae in recitandis grauioribus poematibus ab histrionibus trahebatur.

Insanum Mart. lib. 4. Musa nec insano syrmate nostra tumet.

Barbaricum Seneca in Her. Fur Auro decorum syrma barbaricum trahit.

Tragicum Mart. lib. 12. Aptasti [note: al. longum] tragicum tu quoque syrma tibi.

SYRTIS.

Syrres duo sunt loca in finibus Africae, AEgyptum versus, vbi mare fertur esse vadosum. et importuosum propter aquas reciprocas.

Libyca Lucan. lib. 1. Reppulit a Libycis immensum Syrtibus aequor.

Inhospita Virg. li. 4. AEn. Et Numidae infreni cingunt, et inhospita Syrtis.

Gaetula Idem lib 5. Gaetulis agerem si Syrtibus exsul.

Dubia Lucan. lib. 1. Dubiam super [note: al. aequora. ] aequore Syrtim.

Paraetonia, I. AEgyptia a Paraetonio AEgypti vrbe. Syrtes enim vergunt in AEgyptum. Idem lib. 3. Vsque Paraetonias Eoa ad litora Syrtes.

Vadosa Idem lib 5. [note: al Num] Non rupta vadosis Syrtibus.

Vaga Idem lib. 9. At quaecunque vagam Syrtim complectitur ora.

Barbara Idem, Quem mundi barbara damnis Syrtis alit.

Ambigua Idem lib. 9. Natus et ambiguae coleret qui Syrtidos arua.

AEstuosa Horat lib. 1. Carm. Siue per Syrtes iter aestuosas.

Naufraga Syll. lib 17. Ammoni Garamas, et semper naufraga Syrtis.

Saeua Val. Flac. lib. 7 Ausoniam videt, et saeuas accedere Syrtis.

Leptitana, a Lepti vrbe Africae. Sidon. In Lepticana Syrte fecisset.

Incerta Senec. Hip. Et amica [note: al raeilus. ] nautis ante promittet vada Incerta Syrtis.



page 733, image: s733

Afra Pont. Quod Afra et Syrtis.

Fera Idem, Heu mihi quis fluctus, quae fera Syrtis habet?

Inuia Stroz. fil. Inuia fert ratibus metuenda pericula Syrtis.

Procellosa Pamph. Perque procello sas Syrtes, per saxa Maleae.

Infida Mirand. Et infidas Syrtes, et inhospita Tauri Culmina pertransit.

Arenosa Mant. Fecit arenosae per vada Syrtis iter.

TABERNA.

Famosa Virg. in Copa, Ebria famosa saltat lasciua taberna

Oscura Horat. in Arte, Migret in obscuras humili sermone tabernas.

Madida Sidon. Mocrens ad madidas eam tabernas.

Bibula Mant. Verbosi gaudere senes, bibulaeque tabernae.

Arcana Prop. lib. 4. Turpis in arcana sonuit quum rixa taberna.

TABES.

Pallida Lucan. lib. 4. Proh lucri pallida tabes.

Nigra Idem lib. 9. Et nigra distillant inguina tabe.

Calida Idem ibidem, Calidaque incendit viscera tabe.

Funesta Ouid. lib. 3. Met. Hos necat afflatu, funesta hos tabe veneni.

Dira Plin. lib. 33. Exedit, ac perrumpit vasa permanens tabe dira.

Liuida Star. lib. 2. Theb Nec liuida tabes Inuidiae.

Crudelis Stroz. fil. Vt ad tumulum crudeli tabe peresus.

Horrenda Iuuenc. Ecce sed horrenda confixus viscera tabe.

Nefanda Crin. Euome nesandam tabem inertis pectoris.

Fluida Mich. Angl. Quae fluida celent secretum tabe venenum.

Pestifera Mant. AErumnam morbi, tabemque veneno Pestiferam grassante.

Cruenta Idem, Tabem effudÍre cruentam.

Lurida Valeran. Ne lurida tabes Gliscat.

Fluens Mant. Et tabe fluenti Circumstans taetro locus infestatur odore.

TABVLA.

Sectilis Sidon. Sectilibus paries tabulis crustatus.

Picta Mant. Qui pictam propero Thamyra monstrare tabellam.

Votiua Horat. 1. Car. Me tabula sacer Votina paries indicat.

Apellea, picta ab Apelle. Prop. li 1. Qualis Apelleis est color in tabulis.

TABVM.

Turpe Virg. lib. 3. Georg. In stabulis turpi dilapsa cadauera tabo.

Atrum Idem lib. 3. AEn. Vidi, atro quum membra fluentia tabo.

Nigrum Ouid. li. 2. Met. Protinus inuidiae nigro squalentia tabo.

Cruentum Syl. lib. 11. Tabo repleta cruento.

Putre Idem lib. 13. Lenta dies sepelit putri liquentia tabo.

Crassum Stat. lib. 1. Theb. Crasso squaletia corpora tabo.

Deciduum Sidon. Tabo madefacta Deciduo.

Torpens Pont. Sparsaque torpenti liuescunt ostia tabo.

Infandum Sabell. Infando stillantia corpora tabo.

Fluidum Mant. Corpora tangebant fluido stillantia tabo.

Triste Virg. lib. 9. Tristi pendebat pallida tabo.

TABVRNVS.

[note: Mons est Campaeniae ferax oliuis. ] Viridis Mant. Viridem vidisse Taburnum, Et Tyburtis agros.

Magnus Virg. lib. 2. Georg. Iuuat Ismara Baccho Conserere, atque olea magnum vestire Taburnum.



page 734, image: s734

TAEDA.

Taeda arbor liquorem seu picem stillat, et abundat liquido succo. Ea optimae fiunt faces, quae propterea Taedae vocantur, et Ceres tardifera, quod in perquirenda Proserpina taedas inflammaurit. Grata erat flammis et lumini sacrorum, hanc mares duntaxat ferebant. Montes amat. Frequens est in Calabria.

Pinguis Virg. in Buc. Hic focus, et taedae pingues, hic plurimus ignis.

Humida Idem lib 9 Piceum fert humida lumen Taeda.

Cerea Apul Lucernis, taedis cereis, et alio genere ficti luminis.

Lucida Idem, Summus sacerdos taeda lucida, et casto praefatus ore.

Pinea Ouid. lib 2. Fast Exspectet puros pinea taeda dies.

Cerata Idem in Epist Dido. Vror vt inducto ceratae sulphure taedae.

Fumans Syll lib. 13. Fumantes taedas ac lata incendia passim.

Flammicomans Iuuenc. Ornatu accinctae taedarum flammicomantum.

Corusca Idem, Taedisque vias ornare coruscis.

Teres Mant Et ferri teretes per compita taedas.

Bustalis Barth. Bustalibus horrida taedis Agmina.

Casta Virg in Buc Castis adolet dum altaria taedis.

TAENARVS.

Promontorium est Laconiae iuxta Spartam, in quo fertur esse vorago, per quam poetae finxerunt patÍre descensum ad inferos.

Spartanus Seneca in Her. Fur. Spartanique aderit ianua Taenari.

TAGES.

Tages primus omnium haruspicij disciplinam dedit Hetruscis. Ouid lib. 15 Met Indigenae dixere Tagem, qui primus Hetruscam Edocuit gentem casus aperire futuros.

Tuscus Lucan. lib 1. Sed conditor artis Finxerit ista Tages, flexa sic omnia Tuscus Inuoluens.

Haruspex Ouid. lib. 15 Quae simul aspexit Tyrrhenae gentis haruspex.

Genitus tellure Mant. Quae genitus tellureTages inuexerat olim.

TAGVS.

Tagus fluuius est Hispaniae, qui ramenta quandoque aurea fertur euoluisse. Mart. lib. 3. Non ill satis est turbato sordidus auro Hermus, et Hesperio qui sonat orbe Tagus. Mant In mare proripitur Tagus auricoloribus vndis. Claud. Non Tartessiacis illum satiaret arenis Tempestas preciosa Tagi. Plin. lib 4 cap. 22 Tagus, inquit, auriferis arenis celebratur.

Aurifer Mart. lib. 10 Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem.

Aureus Idem lib 1. AEstus serenos aureo franges Tago.

Diues Idem lib 10 Aurea quicquid habet diuitis vnda Tagi.

Piscosus Idem ibid Piscosi calamo Tagi notata.

Micans Claud Fuluaque intexta micantem Veste Tagum.

Turbidus Seneca Her Fur Tagusue Ibera turbidus gaza fluens.

Clarus Idem, Flumine clarum radiare Tagum.

Aurifluus Pont Dum Tagus aurifluo vectatur gurgite, et vndis.

Impiger Sabell Voluat, et Hesperijs Tagus impiger obruat vndis.

Purpureus Lud Big. Purpureique vndis aurea grana Tagi.

Auricolor Mant. Tagus auricoloribus vndis.

Hesperius Idem, Quem Tagus Hesperius mittit, quem Thracius Hebrus.

Inuidiosus Idem, Siue Tagus fuluis inuidiosus aquis.

Locuples Idem, Et ripis vicina Tagi locupletis Vlyspo.

Opacus Iuuem Sat 3 Tanti non sit tibi opaci Omnis arena Tagi, quodque, etc.

Metallifer Blasius Madronetus, Quodque metalliferi parturit vnda Tagi.



page 735, image: s735

TALARIA.

Aurea Virg 4. AEn. Et primum pedibus talaria nectit Aurea.

TALENTVM.

Fuluum Pont. Conueniunt, fuluis et mutant ponia talentis.

TALPA.

Oculis capta Virg lib. 1. Georg. Aut oculis. captae fodÍre cubilia talpae.

Obruta cerra Plin lib 10. Liquidius audium talpae obrutae terra.

TANAIS.

Niualis Pamph. Quam petit Illyricus, Tanaim colit atque niualem.

Scythicus Lucan li 9 Quam Scythicus Tanais primis a Gadibus, absunt.

Rigens Claud Seu forte rigentem Thermodontiaca Tanaim fregÍre securi.

Gelidus Idem, Est genus extremos Scythiae vergentis in ortus Trans gelidum Tanaim.

Superbus Idem, Tanta nec clade superbum Contudimus Tanaim.

Frigidus Seneca, Et qui frigidum septena Tanaim ora petentem bibit.

Niuosus Stroz fil Quin satiusTanais glaciem potare niuosi.

Bicornis Bart. Tanaimque bicornem Venati fueti.

TANAQVIL.

Praescia fatoram Claud. Latijs mouet ora Camoenis Praescia fatorum Tanaquil.

TANTALVS.

Tantalum Iouis fi tum, et regem Phrygiae fabulantur poetae, dijs hospitio susceptis Pelopem filium apposuisse comedendum, vt eorum diuinitatem experiretur, ac propterea apud inferos perpetua siti fame torqueri et pomis ori imminentibus, quae non possit corripere Vel hoc illi tor tormentum inditum est, quod deorum secreta mortalibus reuelauerit. Ouid lib. 4. Met. Tibi Tantale nulla Deprenduntur aquae, quaeque imminet, effugit arbor. Idem, Quaerit aquas in aequis, et poma fugacia captat Tantalus, hoc illi garrula lingua dedit. Idem in Ibin, Poma pater Pelopis praesentia quaerit, et idem Semper eget liquidis, semper abundat aquis. Tibul. lib 1 Tantalus est illic, et circum stagana, sed acrem Iamiam poturi deserit vnda sitim. Seneca Her Fur In amne medio faucibus siccis senex Sectatur vndas, abluit mentum latex, Fidemque quum iam saepe decepto dedit, Perit vnda in ore: poma destituunt famem Idem Thyes. Stat lusus vacuo gutture Tantalus, Impendet capiti plurima noxio Phineis auibus praeda fugacior. Idem, Et inter vndas feruida exustus siti, etc.

Infidus Horat in Epod. Optat quietem Pelopis infidus pater.

Proditor Ouid. lib. 3 Eleg. Proditor in medio Tantalus amne sitit.

Garrulus Mart. lib 10. Nunc inter vndas garruli senis.

Pater Pelopis, prius positum ex Horatio.

Fallax Stat lib. 1. Theb. Nec enim arcano de pectore fallax Tantalus, et saeuae perijt iniuria mensae.

Siccus Seneca Thyes. Sicci progenies impia Tantali.

Phrygius Idem, Tunc primum Phrygius senex.

Sitibundus Palladius, Et sitibundus aquas Tantalus ipse daret.

TAPETES.

Picti Virg. lib 7 Instratos ostro alipedes, pictisque tapetis.

Pulcri Idem lib. 8. Armaque, craterasque simul pulcrosque tapetas.

Tonsiles C. Marius apud Gella. Iam tonsiles tapetes ebrij fuco, quos concha, etc.

Alti Stat lib. 1. Theb. Emunire toros, altosque inferre tapetas.

Assyrij, quoniam optimi fiebant in Assyria, et Alexandria. Idem lib. 2. Theb. Fuderat Assyrijs exst ructa tapetibus.

Purpurei Tho. Rad. Purpureis tapetis, frenis argenteis, pictilibus baltheis.



page 736, image: s736

Picturati Bartholinus, Et picturatis diues Bruxella tapetis.

Alexandrini Plaut. in Pseud. Neque Alexandrina, belluata, consuta tapetis.

TARENTVM.

Tarentum vrbs fuit Calabriae clarissma, vsu purpurae celebris, a Tara Neptuni filio condeta, aucta demum a Laconibus, qui duce Phalanto, pulsis priorsbus incolis eam per vim occuparunt, et tenuerunt Historiographi dicunt. Tarentinos ad amplissimas paullatim diuitas supremamque opulentiam fuisse prouectos, ac propterea prospera illa fortuna (quae solet esse nutrix voluptatum) eneruatos fuisse delicijs, sic vt capillos vnguentis perfunderent, chorosque, ac festas sollemnitates multo rerum omnium apparatu plerumaque agerent. Frequentissimi erant in compotationibus, et genialibus conuiijs, in quibus dabantur, et circum ferebantur coronae. Vnoquoque mense publicum epulum instiuebant, caeso boue. Priuati, et plebei etiamnum Veneri, et comissationibus indulgebant assidue. Ebriae mulieres desudantes vnguenta vino permisccbant. Proptetea rebus paullatim pessum euntibus, florem sui principatus, et dignitatem amiserunt.

Herculeuni, auctum a Phalanto, qui fuit octauus ab Hercule. Virg. lib. 3. AEn. Hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti Cernitur.

Lacedaemonium Oui. li. 15. Nauigat Ionium, Lacedaemoniumque Tarentum.

Molle Hor. li. 2. Ser Pectinibus patulis iactat se molle Tarentum.

Madidum, i vnguentatum Salm. Et Sybatis sequier luxus, madidique Tarenti.

Phalantaeum Syll lib. 11. Inde Phalantaeo leuitas animosa Tarento.

Oebalium Claud. Formosum Oebalij luxum pressÍre Tarenti.

Imbelle Hor. li 1 Epist. Sed vacuum Tybur placet, aut imbelle Tarentum.

Vnctum Sidon Ipsaque quae petij trepidauerat vncta Tatentus.

Madens Pont. Bacchi deliciae, aut madens Tarentum.

TARQVINIVS.

Fuit Romanorum regum vltimus, qui occiso Seruio Tullo regnum sceleste occupauit, quo demum pulsus est propter stuprum, quod eius filius intulerat Lucretiae. Fuit sirenuus bello: Latinos, Sabinosque domuit. Suessam et Pometiam Hetruscis eripuit Gabios in potestatem redegit. Ex Volscorum praeda templum Ioui fecit in Capitolio Armatos habuit stipatores ad custodiam corporis. Ferias Latinas primus instituit. Lacus in Circo et clodcam maximam fecit, vbi totius populi viribus vsus est. Capitiolium condidit. Ad extremum regno pulsus, ea, qua diximus, caussa, Cumas concessit, vbi per summam ignominiam reliquum vitae tempus exegit.

Iniustus Ouid. 2. Fast. Vltima Tarquinius Romanae gentis habebat Regna, vir iniustus, fortis ad arma tamen

Dirus Faust. Pulsus es a patrio dire Superbe solo.

TARRACO.

Romana Mant Illum Romana videbit Tarraco, sollemni pompa conscendere ad aras.

Vitifera Sil. li. 3. Dat Tarraco pubem Vitifera, et Latio tantum cessura Lyaeo.

[note: Flusilus est Etaeliae. ] TARRVS.

Rapidus Mant. Iamque propinquabant rapido prima agmina Tarro.

Sonans Idem. Tarrus, ab angustis Ligurum conuallibus hausto Fonte ferens multos amnes, sinuatur in anguem, Et montana rigans longo vestigia cursu, Se rapit in virides campos, vbi proxima Parmae Ex humili Carrona iugo considerat arua, Arua foro subiecta nouo, vicina Nuceto: Et per saxa sonans, duro latissimus alueo, Errabunda Padigrauidam vada voluit in aluum.

Saxosus Idem, Euomitur clamans, multis saxosus et asper Gurgitibus,


page 737, image: s737

magno hinc montes, hinc margine montes Submouet.

Maculosus Idem, Et fruticum raro maculosus amictu Vmbrat aquas aestu in foueis abeunte relictas.

TARTARVS.

Plutonius Reuchlin in Sergio. Defendere a Plutonio illos Tanaro.

Squallidus Virg in Cul. Pallentesque Iacus, et squallida Tartara terrent.

Tristis Idem lib. 4 AEn. Pallentes alias sub tristia Tartara mittit.

Impius Idem lib. 5. AEn. Non me impia namque Tartara habent.

Moestus Lucan. lib. 6. Elysias alij sedes ac Tartara moesta.

Infestus Idem lib. 7. Quod Stygij manes, in festaque Tartara somnis.

Ater Lucret lib. 3. Nec Tartara [note: Lambinus Magis probat antiqui codicis lectionem, Decidit. ] deditur atra.

Lucis egenus Idem lib. 3. Et lucis egenus Tartarus horriferos eructans faucibus aestus.

Tenebrosus Ouid. li. 1 Met Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso.

Opacus Idem lib. 10 Non huc, vt opaca viderent Tartara.

Inanis Idem lib. 11 Indeploratum sub inania Tartara mitte.

Funestus Stat. lib. 11. Funestaque Tartara leto Polluite.

Durus Idem lib. 5. Syl. Tartara dura subis.

Fremens Claud. Nulloque frementia luctu Impia dilatis respirant Tartara poenis.

Piger Idem, Pigraque veloces per tartara concutit alas.

Inamoenus Polit Inamoenaque tartara passus.

Profundus Marull. Stagnis profundi tartari demiseris.

Niger Virg. lib. 6. Aen. Bis nigra videre Tartara.

Cauus Augur. Manes paene cauo demere tartaro.

Vorax Quint. Sub quo voracis tartari Adamantis fores.

Rapidus Idem, Tartarum ingenti rapidum triumpho.

Infaustus Idem, Infausta remordent Tartara.

Luridus Mant. In lurida rursum Tartara descendet.

Concauus Idem, Effulsis clarum per concaua lumen Tartara.

Pallidus Idem, Contemplata graui sub pallida tartara casu.

Belialis Idem, Mortis et in medio Belialia tartara mundo.

Vlulans Idem, Ditis, et aeternis vlulantia tartara paenis.

TATII.

Veteres Propert. lib. 2. Qui quaerit Tatios veteres durosque Sabinos.

TATIVS.

Rex fuit Sabinorum, quo cum Romulus imperium Romanum consociauit.

Ferus Propert. Atque Sabina feri contudit arma Tari.

TAVRVS.

Taurum Herculi primus sacrificauit Menoecius Actoris filius, propter sauientem illum et fulmineum taurum ab ipso Hercule interfectum. Immolabatur etiam Neptuno. Stat in Achil. Caeruleum regem tauro veneratur anumque Nerea. Sil lib. 15. Principio statuunt aras, adit ardua taurus Victima Neptuno pariter pariterque pariterque tonanti. Virg. Taurum Neptuno, taurum tibi pulcer Apollo Tauris abundat Maeuania oppidum Vmbriae. Lucan. lib 1. Tauriferis vibi se Maeuania campis Explicat. Mant. Tarpeto niueos mittet Maeuania tauros. Ab hac dictione Taurus fit compositum taurigenus. Actius in Philoctetu apud Macrobtum, Taurigeno semine ortum fuisse, an humano.

Auriger Hom. apud Cic. Aurigeris diuŻm placantes numina tauris.

Fortis Virg. 1. Georg. Fortes inuertant tauri.

Fumans Idem li. 3. Georg. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus.



page 738, image: s738

Minax Idem de Signis, Dux Aries, et frons Tauri metuenda minacis.

Trux Idem ibidem, NubigenŻm iuuenum vector, taurique trucis frons.

AEripes Ouid. lib 7. AEripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae.

Validus Idem ibidem, Validos miratur arator Inter opus tauros.

Toruus Idem lib 8. Quae toruum ligno decepit adultera taurum.

Furibundus Idem lib 13. Surgit, et vt taurus vacca furibundus ademta.

Corniger Idem lib. 15. Corniger hic taurus raptis expellitur vndis.

Acer Idem lib 4. Trist. Spargit tamen acer arenam Taurus.

Furens Idem in Epist Medeae, Serpentes igitur domui taurosque furentes.

Spatiosus Idem li. 2 de Rem. Parua necat morsu spatiosum vipera taurum.

Rapidus Sill lib. 16 Rupesque lacessit Irato rapidus cornu.

Bellator Stat lib 3. Theb Sic nota ad pascua taurus Bellator redit.

Arduus Idem lib 4 Theb Vt possessa diu taurus meat arduus.

Turbidus Idem li. 11. Tunc ferus ante ictum spumis delubra crueta Taurus.

Indomitus Mant Aut tauris demum indomitis annexa.

Furiosus Mart. lib. 2 At mea, quae passa est furiosi cornua tauri.

Tumens Val Flac. lib. 2. Tum colla tumens, tum celsior armis Taurus.

Durus Idem lib. 4. Duris regno non inuida tauris.

Segnis Idem ibidem, Segnes ad iniqua altaria tauros.

Igniser Idem lib 8. Iungam igniferos sine carmine tauros.

Ardens Idem ibidem, Credidit ardentes qui se nunc iungere tauros.

Alacer Idem ibidem, Alacres ardent qui sternere tauros.

Ferox Seneca Theba. Tauri ferocis sanguis ostentat fugas.

Horridus Idem, Gemuitque taurus Dictaea linquens horridus arua.

Fugax Idem, Qualis impressa fugax taurus bipenne.

Horrificans Pont Mugitu horrificans caelum.

Saliens Idem, Fert tergo salientem bucula taurum.

Immanis Stroz pat Strauerat immanem saeuo certamine taurum.

Ignipes Sabell Ignipedesque iugo multo medicamine tauros.

Ocutosus Conr. Findis et laetos oculose campos Taure.

Agrestis Bart. Agrestem ruit in taurum.

TAVRVS. mons.

Mons est, teste Plinio, qui ab Indico mari surgit, deinde inter AEgyptum et Pamphilicum pelagus obiectum Septentrioni dextro latere, laeuo Meridiana plagae occurrit, denique se Riphaeis iugis annectit. Appellatur autem nominibus varijs, pro gentium ac linguarum varietate. Apud Indos Hiamos, apud Parthos Premphates, inde Taurus, vbi vero in maximam consurgit sublimitatem, Caucasus.

Cilix Sil lib. 13. Hinc Cilicis Tauri saxosa cacumina viset.

Frigidus Tibull. lib. 1 Frigidus intonsos Taurus [note: Vide dictione Cilices. ] arat Cilicas.

Inhospitalis Seneca Hippol. Nec inhospitalis Taurus aut sparsus Scythes.

Scythes, id est. Schyticus. Idem ibid. An Tautus Scythes, Colchusque Phasis.

Rigens Idem, Taurus coercet, frigore Arctoo rigens.

Niuosus Remacl. Rupibus impono Taure niuose tuis.

TAXVS.

Taxus arbor similis est abieti. Baccas profert venenas, praecipue in Hispania. Hinc plerique toxicum dictum arbitrantur, vel taxicum mutatione litera. Feralu est, eius fumo necantur mures. Et in Arcadia adeo venenata hac arbor, vt si quis sub ea dormiat, aut capiat cibum, protinus emoriatur. Plenius air esse innoxiam, si in ipsam clauus areus infigatur. Ea pastaeapes mel conficiunt amarissimum. Frequens est in Corssica.



page 739, image: s739

Cyrnaea Virg. in Buc. Sic tua Cyrnaeas fugiant examina taxos.

Nocens Idem lib 3 Georg. Piceae tantum taxique nocentes.

Inimica Pall. Rut. Sed taxi remoueantur inimicae.

Funesta Ouid lib. 4 Met Est via decliuis funesta nubila taxo.

Flagrans Stat. lib. 4 Theb. Flagranti praeuia taxo.

Metuenda Idem lib 6. Ornique iliceaeque trabes, metuendaque succo Taxus.

Pestifera Claud. Qualis pestiferas animari ad crimina taxos.

Mortifera Mant. Erue mortiferas taxos, aconita, cicutas.

Noxia Stroz fil. Irrepitque comis, lauti vice, noxia taxus.

Feralis Idem. Moestaque ferales praetendunt atria taxos.

Letalis Pamph. O nunquam venias letalis limina taxus.

Amans frigora Bapt. Egnat. Non abies ornat, nec amantes frigora taxi.

Olens Mant. Taxus olens, eruca salax, grauis herba cicutae.

Baccifera Barth. Pallentibus vmbris Bacciferae taxi.

Letifera Idem, Letiferam taxum, tristique ex ilice frondes.

Germanica Idem, Prorumpit montana abies, Germanica taxus.

Leuis Idem, Taxique leues flectuntur in arcus.

Amara Mant. Dedecus, atque fauis taxos iniecit amaras.

TAYGETVS.

[note: Mons est et oppidum Laconiae. ] Gelidus Lucan. lib 5. Gelidique inculta iuuentus Taygeti.

Algens Stat. l. 1. Syl. Et Dryadum viduare choris algentia possit Taygeta.

Virens Sabell. Taygetusque virens, nec non Cerealis Hymettus.

Summus Claud. Equitataque summi Culmina Taygeti.

Arduus Stat. in Achil. Minor Othrys, et ardua sidunt Taygeta.

TECTVM.

Vmbrosum Tibull. lib. 1. Sic vmbrosa tibi contingant tecta Priape.

Inclytum Qu. Serenus, Tarpcias arces atque inclyta tecta petisti.

TEGMEN.

Textile Lucret. lib. 5. Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.

TEGVLA.

Conuexa Quint. in Cleopoli, Conuexasque tegulas Cynira ipse.

Curta Propert. lib. 4. Laesit et obiectum tegula curta caput.

TELA.

Pharia, id est. AEgyptia Lucan. li. 10 Vt mos est Pharijs miscendi licia telis.

Icariotis Textor, Non fero pragnantem calathum Icariotide tela.

Pendula Idem in Epist Lassaret viduas pendula tela manus.

Memphitis Sill lib. 14. Aulaeis scribuntur acu, Memphitide tela.

Tenuis Catull Nec tenuem texens sublimis aranea telam.

Arachnaea Manil Seque in Arachnaea magnum putat esse triumphum Tela.

Achaemenia Auson. Laudet Achaemenias Orientis glotia telas.

Sollicita, id est, sollicite facta. Clau. In tua sollicitas vrgens velamina telas.

Dionea Idem, Mira Dioneae sumit velamina telae.

Perennis AEg. Mas. Textoris tela perennis erit.

TELCHINES.

Ialysij Ouid. lib. 7. Met Phoebeamque Rhodon, Ialysios Telchinas.

TELEGONVS.

Aeaeus Ouid Et iam Telegoni. iam moenia Tyburis vdi

Parricida Hor. li. 2. Car. Decliue contempleris aruum et Telegoni iuga patricidae.

TELEMACHVS.

Penelopeus Catull. Qualis vnica ab optima matre Telemacho manet, Fama Penelopeo.



page 740, image: s740

TELEMVS.

Eurymedes Ouid. lib. 13. Met. Telemus Eurymedes, quem nulla fefellerat ales.

TELEPHVS.

Telephus filius fuit Herculis ex Auge nympha, nutritus a cerua. Hic postea Mysorum rex sactus, quum Graecos ad expeditionem Troianam proficiscentes prohibere vellet, ne pertransirent per Mysiam, ab Achille vulneratus est. Qua plaga sanari prius non potuit, quam suadentibus oraculis, e‚dem hasta repercuteretur. Horatius in Epod. Mouit nepotem Telephus Nercium. In quem superbus ordinarat agmina Mysorum. Serenus, Vt Larissaea curatur Telephus Hasta Prop. lib 2. Mysus et Hamonia iuuenis qua cuspide vuluus Senserat, hac ipsa cuspide sensit opem. Claud. Sanus Achillaeis remeauit Telephus herbis, Cuius pertulerat vires, et sensit in imo Letalem placidamque manum. medicina per hostem Contigit, et pepulit, quos fecerat ipse dolores. Ouid in Ibin, Nec leuius doleas, quam qui bibit vbera cerua, Armatusque tulit vulnus inerme potens. Idem lib 1 de Rem. Vulnus Achillaeo quae quondam fecerat hosti, Vulneris auxilium Pelias hasta tulit.

Mysus Ouid. lib. 2. de Ponto, Profuit et Myso Pelias hasta duci.

Lyrnessius Idem in Ibin, Aut, vt Abantiades, aut vt Lyrnessius heros.

TELLVS.

Picta Virg. in Culice, Florida cum tellus [note: al. geminantes. ] gemmantes picta per herbas.

Alma Ouid li. 2. Met. Alma tamen tellus, vt erat circumdata ponto.

Florida Colum. Nunc apio viridi crispetur flotida tellus.

Fertilis Horat in Carm. saeculari, Fertilis frugum, pecorisque tellus.

Daedala, id est varia. Lucr. li. 1. Tibi suaues Daedala tellus Submittit flores.

Humida Idem lib 2. Intempestiuis ex imbribus humida tellus.

Humens Ouid lib. 1. Met. Nec humenti sensit tellure remitti.

Fecunda Idem in Epist Oenon. Quod neque graminibus tellus fecunda creatis.

Arenosa Sill lib. 16 Fuluus arenosa surgens tellure.

Verna Stat. lib 4 Theb. At puer in gremio vernae telluris.

Solida Idem lib. 3. Syl Solidaeque pios telluris alumnos.

Diues Manil. Inde Asiae populi, diuesque per omnia tellus.

Globosa Mart. Cap. Globosam rotunditatis flexibus habendam esse tellurem.

Roscida Seneca Hippol. Dum signa pedum roscida tellus Impressa tenet.

Grauida Pont. Vltimus erupit grauida tellure creatus.

Omnifera Polit. Munera et omniferae sactum telluris honorem.

Frugifera Marull Et quae benignos frugiferae sinus Telluris

Madida Stroz fil. Iamdudum exanimis madida tellure iacebat.

Opulenta Mant. Tunc est felix opulentaque tellus.

Ferax Sabellicus, Caussa fuit tellusque ferax.

Pendula Conradus, Stabilita puncto pendula tellus.

Parens frugum Theocr. Frugumque patens clarissima tellus.

Vernans Quint. Spargitque vernans floridum tellus sinum.

Vorax Idem, Tellus, suo absorpsit vndas pectore adoperto vorax.

Herbifera Pallad. Soran. Non tamen herbifera diuum tellure iacero.

Omnipara Mich Angl. Omniparae telluris opes.

Multifera Mant. Iugera multiferae tibi sunt telluris et horti.

Versicolor Idem, Sedet aequore in alto Versicolor tellus.

Feta Faust. Feta salutiferas tellus quas parturit herbas.

Renidens Idem. Herba renidenti praecox tellure virescit.

Succuba Architr. Zephyris vbi succuba tellus Veris alumnat opes.

Praegnatiua Idem, Praegnatiua parit rosulas et lilia tellus.



page 741, image: s741

Gelida Mant. Et sacrum gelida sparsum est tellure cerebrum.

Reproba et maledicto proxima Bon Heb. 6 Reproba et maledicto proxima tellus, Quae tribulos, spinas, vepres, incendia profert.

TELVM.

Martium Virg in Buc. Nostra valent Lycida tela inter Martia.

Typhoeum Idem li. 1. AEn. Nate patris summi, qui tela Typhoea temnis.

Acutum Idem lib. 3. AEn. Et telo lumen terebramus acuto.

Infestum Idem lib. 5. AEn. Conuertere vias. infestaque tela tulÍre.

Penetrabile Idem lib. 10. Aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.

Missile Idem lib. 10. Dextra mihi Deus, et telum quod missile libro.

Saeuum Idem lib. 11. Tela vndique saeua premebant.

Arboreum Idem lib. 12. Telumque coruscat Ingens arboreum.

Fatale Idem, Cunctanti telum AEneas fatale coruscat.

Immedicabile Idem lib. 12. Parthus siue Cydon telum immedicabile torsit.

Stridulum Lucan. lib 8. Stridula sed multo saturantur tela veneno.

Illitum Idem lib. 8. Illita tela dolis.

Noxium Idem, Thessaliaque procul tam noxia tela fugasset.

Volatile Virg lib 4. AEn Liquitque volatile ferrum Nescius.

Lucidum Lucr. lib 4. Ante fuit multo quam lucida tela volarent.

Volans Gell. lib. 15. Caedem, fugam tela volantia.

Mortiferum Apul. Quum nullum aliud telum mortiferum fortuna subministraret.

Vulnificum Ouid. lib. 2. Met. Vulnifico fuerat fixurus pectora telo.

Strictum Idem lib. 3 Met. Non terruerit, non strictis agmina telis.

Exitiabile Idem lib. 6 Met. Dumque manu tentat trahere exitiabile telum.

Iaculabile Idem lib 7. Met Viderunt oculi telum iaculabile nostri.

Vibrans Idem lib 12. Concutiensque suis vibrantia tela lacertis.

Tremens Idem lib. 12. Rursusque trementia forti Tela manu torsit.

Perfidum Idem lib 2. Fast. Simplex nobilitas perfida tela caue.

Nocens Idem lib 4. Fast. Vtilius gladios, et tela nocentia carpes.

Ferum Idem lib 2. Trist. Fulmenque tuum fera tela reconde.

Cruentum Idem, Bella sonant alij telis instructa cruentis.

Imbutum Idem lib 4 Trist. Noctis habens arcus imbutaque tela veneno.

Luridum Idem lib 5 Trist. Telaque vipereo lurida felle gerat.

Iniquum Idem lib 2. de Ponto, Sic ego fortunae telis confixus iniquis.

Tinctum Idem in Epist Deianirae, Femina tela tulit lernaeis tincta venenis.

Bellicum Idem in Epist. Hyperm. Quid mihi cum ferro? quid bellica tela

Forte Idem tbidem, Aspicis in timida fortia tela manu.

Leue Idem in Epist. Sapp. Molle meum leuibus cor est violabile telis.

Hamatum Idem lib. 2. Eleg. Quid iuuat in nudis hamata recondere tela Ossibus.

Minoium, id est, Creticum Sill. lib. 2. Volucerque chalybs Minoia tela.

Tremebundum Idem lib. 5 Iactatus titubante solo tremebundaque tela.

Baleare Idem lib 7. Ensis et arcus, Et telum baleare simul.

Garamanticum Idem, Heu sortem necis euasit, Garamantica tela.

Stridens Idem lib 9 Qua dextra veniant stridentis sibila teli.

Hosticum Idem lib. 10 Non hostica tela Excipias tergo

Maurusium Idem lib 13. Ductor et Autololas dedit, et Maurusia tela.

Sequax Idem lib 15 Teloque instare sequaci.

Mincans Stat. lib. 2. Theb. Fetroque micantia tela.



page 742, image: s742

Dictaeum Idem lib. 4. Theb. Ignouisse ferunt comiti, Dictaeaque tela.

Festinum Idem lib. 5 Theb. Festinaque tela Ponite.

Vagum Ide l. 6. Theb. Cnossiacos arcus habet, et vaga tela Menestheus.

Lyclum Idem lib. 6. Theb. Fundat ne Lycia cornu Tela rogant.

Fragile Idem lib. 8. Fragilique lacessere telo.

Intortum Idem, Missile ceu totis intorrum viribus hausit.

Infectum sanguine Idem lib 9. Theb. Infectaque sanguine tela.

Asperum Idem lib. 9. Nulli tela aspera mortis Dant veniam.

Terga sequens Idem lib. 10. Nec terga sequacibus vnquam Detrahitur telis.

Vltrix Idem, Et tela vltricia poscit.

Mauortium Pont. Nec enim Mauortia tela Horrebis.

Horridum Val. Flac lib 2. Viridis circum horrida tela Sylua tremit.

Celer Idem lib 3 Prostrauitque virum celeri per pectora telo.

Trabale Idem lib. 8. Et tela trabalia dextris Expediunt.

Cyclopeum Claud. Quod non Cyclopea tela Stringimus.

Sitiens cruorem Idem, Iam mihi barbaricos sitientia tela cruores.

Taetrum Manilius, Bellaque morborum taetris pugnantia telis.

Lernaeum Seneca Her. Fur. Ipsa lernaeis frequens pharetta telis.

Hostile Idem, Non hostilibus confossa telis.

Coruscum Idem, Corusca saeua tela iaculetur manu.

Phoebeum Idem, Phoebea nec me tela pepulerunt gradu.

Violentum Pont. Violentaque tela ministrat.

Horrens Idem, Et tela ferox horrentia quassat.

Rutilans Idem, Si Mauors telo infelix rutilante lacessat.

Vulcanium Idem, Aut caelo quae impussa ruunt Vulcania tela.

Fulmineum Idem, Vires quae vulnera teli Fulminei.

Radians Idem, Obtundens radiantia tela.

Volucre Idem, Nec tantum volucti persigit pectora telo.

Fetratile Idem, Hausit et immeritum latus heu ferratile telum.

Centauricum Polit Ingentique manu centaurica tela tenentem.

Splendidum Stroz pat. Depromsit niuea splendida tela manu.

Sanguinolentum Stroz fil. Telaque de caesis sanguinolenta feris.

Durum Pamph. Sax. Mars ferus hic acies duraque tela mouet.

Horrendum Idem, Fugit horrendis stimulata telis.

Igneum Idem, Ignea tela ruunt.

Ferreum Idem, Autea cur gestas et ferrea tela Cupido?

Nefarium Cicero pro domo sua, In me omnia, quae ego quondam retuderam, coniurationis nefaria tela adhaeserunt.

Samiatum Idem, Veteres samiata tela pro his acceperunt, quae in spiculum muctonata. etc.

Fulgidum Quint. Fulgidis telis viae latae micabant.

Fulgens Idem, Aureus est manibus telis fulgentibus arcus.

Iouiale Idem, Mouisti Stygio louialia tela

Peracutum Palladius Soran. Immerito mihi tela mouer peracuta querenti.

Plumbiferum Idem, Saucia plumbifero veluti Peneia telo.

Flammatum Idem, Hic mea flammato fixit praecordia telo.

Sanguineum Idem, Sanguineis telis in tua facta ferar.

Ahenum Mant. Galeas et ahena tela.

AEreum Idem, Non aerea tela tractabit.

Ineuitabile Idem, Quod ineuitabile telum Praeuidisse nocet.

Flammans Idem, Et penetrat flammaantibus inguina telis.



page 743, image: s743

Trisulcum Idem, Nec metuunt telum exspectare trisulcum.

Letale Idem, Obuia transadigit letallbus inguina telis.

Crudele Calent. Ille dedit pucro crudelia tela volanti.

Splendens Cantaycius, Abstersi ferri splendentia tela.

Flagrans Faustus. An tua flagranti traieci viscera telo

Venenatum Bapt Pius, Forte venenato dum saucia pectora telo.

Tripenne Mant. Frenaturi arcus, et tela tripennia mitrunt

Ventosum Hieronym. Angerianus, Num ventosa mihi sunt tela, nec illa cruorem Educunt?

AEratum Tibull lib 1. At nobis aerata Lares depellite tela.

Caducum Propert lib. 4. Vidi ego labentes acies, et tela caduca.

Hamentatum Pontanus, Armaque pilaque hamentataque tela, cateias.

TEMERITAS.

Caeca Seneca, Caeca est temeritas. quae petit caesum ducem.

Furiosa Ce. in Catilinam, Nec Caij Cethegi furiosam temeritatem pertimescendam.

TEMO.

Longus Stroz pat. Cauda nec in longi speciem temonis abibat.

Agilis Pontanus, Pellunt agili temone iugales

TEMPE.

Tempe montes sunt Thessaliae amoenissimi, et perpetui veris temperie voluptifici, referti arboribus, volucrum concentibus arguti rigui sontibus, propinqui Peneo fluuio. Vnde Ouid lib. 1. Metam, Est nemus Haemonia, praerupta quod vndique Claudit Sylua, vocant Tempe, per quae Peneus ab ima Effusus Pindo spumosis voluitur vndis Fit inde adiectiuum Tempeus, id est amoenus.

Mant. Per loca caelistem ducit Tempea cateruam.

Frigida Virg lib. 2. georg. Speluncae, viuique lacus: at frigida Tempe.

Peneia, a Peneo fluuio. Idem lib. 4. Georg. Pastor Aristaeus fugiens Peneia Tempe

Grata Idem in Culice, Opecudes, Ű panes, et Ű gratissima Tempe.

Nemorosa Lucan lib. 8. Iam super Herculeas fauces, nemorosaque Tempe.

Thessala Colum Quae Colitis nemus Amphrysique et Thessala Tempe.

Zephyris agitata Horat. lib 3. Carm Non Zephytis agitata tempe.

Cygneia Ouid. lib. 7. Met. Inde lacus Hyries vider. et Cygneia Tempe.

Oloria Idem lib 4. Fast. Hinc Camerinam adijt, Tapsonque et * oloria Tempe.

Heliconia Idem lib. 1. Eleg. An, quod vbique tuum est? tua sunt Heliconia Tempe.

Teumessia Stat. li. 1. Theb. Illius in speciem. quem per Teumessia Tempe.

Vmbrosa Idem lib 6. Theb. His labor abscissam Nemeen, vmbrosaque Tempe

Phthiotica, a Phthie vrbe Thessaliae Achillis patria. Barth. Haud aliter Phthiotica Tempe Admittunt flores.

Roscida Polit. Et specus. et gelidi fontes, et roscida Tempe.

Schininoia Stroz pat. Seu fessos lusus, seu schininoia Tempe.

Opaca Seneca, Thessali montes, et opaca Tempe.

Thessalica Liuius, Quorum sub aduentu ad Thessalica Tempe.

Florida Guill Castell O fortunatos saltus, Ű florida Tempe.

Dulcia Mant. Vbi dulcia Tempe, et syncera quies.

Gaurana Idem, Quicquid enim Baiana ferunt, Gauranaque Tempe.

Rustica Idem, Purpureltot veris opes, tot rustica Tempe.



page 744, image: s744

TEMPERIES.

Salubris Augur. Namque salubri temperie caeli praestant.

Verna Mant. Vernaque temperies, semper sine nubibus aer.

Benigna Claud. Mentisque benigna Temperies, doctique sales.

TEMPESTAS.

Foeda Virg. lib. 1. Georg. Et foedam glometant tempestatem imbribus atris.

Sonora Idem lib. 1. Aen. Luctantes ventos, tempestaresque sonotas.

Turbida Idem lib. 12. It toto turbida caeloTempestas.

Ventosa Augur. Tempestas ventosa serit.

Opaca Lucret lib. 6. HÓc vbi sol radijs tempestatem inter opacam.

Grauida procellis Idem, Fulminibus grauidam tempestatem atque procellis.

Volans Idem, Adde vagos imbres, tempestatesque volantes.

Pluuia Idem, Et rempestates pluuiae grauiore coortu.

Fera Ouid. lib. 1. Fast. Nec fera tempestas toto tamen errat in anno.

Aspera Ruff Fest. Aspera quippe Tempestas gelidusque dies.

Horrida Sill lib 4 Fertur ab immenso tempestas horrida caelo.

Acerba Veget. Euenit acerba tempestas.

Maligna Stat lib. 7 Theb. Si forte: maligna Tempestas.

Animosa Idem lib 9. Tumidi fluctus, animosaque surgit Tempestas.

Naufraga Val Flac lib. 1. Et naufraga seruat Tempestas.

Atrox claud. Circumstetitatrox Tempestas.

Violenta Seneca in Her. Fur. Nulla tempestas fretum Violenta turbet.

Saeuiens Budaus, Saeuiente tempestate ita nos formare conuenit.

Maritima Liuius, Omen quoque maritima tempestas ad rem gerendam fuit.

Iniqua Pamph. Sax Vertit et hastarum vi tempestatis iniquae.

Dira Sabell. Foeda haec et dira remittit Tempestas.

Vorax Conrad. Tempestasque vorax, saxaque naufraga.

Valida Augur. Valida cum tempestate feretur.

Atra Petrar. Sic tempestatibus atris Tutus adest portus.

Inopina Idem, Tempestas inopina ferit.

Nimbosa Mant. Seruasset neque tempestas nimbosa, nec anser.

Fragosa Idem, Tempestatem fragosam Inuehit.

Aeria Idem, Sic fulmina pellunt Aerias tempestates.

Furibunda Idem, Rapuit furibunda virorum Millia tempestas.

Nimbifera Idem, Nimbifera montes quum tempestate peraltos.

ObscuraIdem, Obscuris nisi tempestatibus actum.

Picea Idem, Piceaue sonantem Tempestate Notum.

Insana Faust. Insana se tempestate ferebat.

Turbulenta Plaut in Rud Quia illa mihi turbulenta tempestate euenerat.

TEMPLVM.

[note: al. sedes. ] Operosum Virg. in Aetna, Magnificas * laudes, operosaque visere templa.

Laqueatum Lucret. lib. 1. Nec citharis reboant laqueata, aurataque templa.

Lucidum Idem ibidem, Suspicere in caeli dignatur lucida templa.

Fulgens Idem lib 5. Densabant procul a terris fulgentia templa.

Niueum Ouid. lib. 1. de Remed. Candida te niueo posuit nix proxim. templo.

Aureum Bapt. Pius, Siue piae Veneris placet aurea visere templa.

Venerabile Stroz. pat. Fluminis ad ripas Mariae venerabile templum.

Marmoreum Idem, At tu marmoreis referas pia munera temphs.

Religiosum Mant. Qui religiosa malignis Templa domosque animis audent violare.



page 745, image: s745

Excelsum Stat lib 3. Et ab excelso veniat soror Hospita templo.

Sacratum Manil. Hinc augusta nitent sacratis munera templis.

Altum Mart. lib. 2. Ad alta tonsum templa quum reum misit.

Roscidum Idem lib 4. In iugulum pueri, qui roscida templa subibat.

Sanctum Manil. Sculpentem faciet sanctis laquearia templis.

Arduum Stroz. fil Ardua quum magno templa nouanda Ioui.

Impollutum Pont. Magnorumque cadunt templa impolluta deorum.

Cultum Idem, Cultaque diuino carmine templa sonent.

Votiuum Marull. Fetre votiuis pia tura templis.

Opimum Idem, Et opima Cypri templa reuisens.

Preciosum Codrus, Vbi templa deŻm preciosa fuÍre.

Sublime Stroz. pat. Aspice sublimis lector fastigia templi.

Inclytum Pamph Inclyta cui matres condite templa deae.

Crande Sabell. Haec fuerint centum his terris tibi grandia templa.

Immane Virg. lib. 6. Posuitque immania templa.

Spatiosum Sabell. Spatiosaque caeli Templa tonent.

Cauum Crinit. Sic per immensi caua templa caeli.

Excultum Quint. Fundit in excultis templis.

Pictum Mant. Picto perlegi haec omnia templo.

Auratum Claud. Aurati delubra renent communia templi.

Pingue Apoll. apud Theod. Qui mea nuper. adis haec pinguia templa Lycurge.

Conspicuum Theod. Martyrum vero conspicua templa cernuntur.

Eburnum Propert lib. 4 Nec me turba iuuat, nec templo laetor eburno.

Sacrum Tibull. lib. 3. Quod si vera canunt sacris oracula templis.

TEMPVS.

Irreparabile Virg. lib 3 georg Sed fugit interea fugit irreparabile tempus.

Edax Ouid. lib. 15. Tempus edax rerum, tuque inuidiosa vetustas Omnia destruitis.

Tacitum Idem lib. 4. de Ponto, Per quae clam tacitum tempus adire solet.

Subitum Ruff Fest. subitis obrepat nobile fatum Temporibus.

Auidum Seneca, Tempus nos auidum deuorat, et chaos.

Fluitans Pont. Passibus incedens fluitantia tempora persat.

Irreuocabile Stroz, fil. Nec sinit incassum labi irreuocabile tempus.

Inuidum Conrad. inuidum tempus cadet omne clarum.

Auarum Idem, Auara quid non tempora deuorant?

Obliuiosum Idem, Obliuiosum cuncta sed tempus vorat.

Lubricum Quint. Tempora praetei eunt tacito pede lubrica.

Mobile Mant. Mobile tempus abit mora nulla fugacibus annis.

Fugitiuum Idem, Quid breuia incertae, sugitiuaque tempora vitae.

Labens Idem, Omnia destituunt labentia tempora.

Irremiabele Barth Hinc horae, solesque atque irremeabile tempus.

Volubile Corn. Gall. Cuncta trahit secum, voluitque volubile tempu.

TENEBRAE.

Celidae Stat. lib 2. Theb Impulerat caelo gelida aurora tenebras.

Incautae Lucan. lib. 5. Sponte per [note: al. incertas. ] incautas audet tentare tenebras.

Infernae Manil. Fugit in infernas caligo pulsa tenebras.

Caecae Lucret lib 2. Atque omnia caecis in tenebris metuunt.

Sommolentae Apul. Relictis somnolentis tenebris ad aliam poenalem euigila caliginem.

Fumosae Idem li. 9. Et. sumosis tenebris vaporosae caliginis palpebris adesi.



page 746, image: s746

Nocturnae Idem, Nocturnas tenebras caussabatur sibi obsistere.

Pruinosae Ouid. lib 5 Met Perque pruinosas tulit irrequieta tenebras.

Quietae Sill lib 10. Ciet inde quietis Regnantem tenebris somnum.

Atrae Idem li 12. Et atris Decresces tenebris languerla lumina codet.

Profundae Idem ibidem, Mersusque profundis Agnouit tenebris caelestia bella Typhoeus.

Nigrantes Stat. lib. 12 Solaque nigrantes laxabant astra tenebras.

Tristes conr Densantur tenebris aequora tristibus.

Arcanae Sta in Achill. Arcanis effert pudibunda tenebris Deidamia gradum.

Humentes Idem, Exuit implicitum tenebris humentibus orbem.

Immundae Propert. lib. 3 Saepe illam immundis passa est habitare tenebris.

Obductae Idem, Quid faciam, obductia committam mene tenebris?

Fallaces Val. Flac lib 3. AccessÍre (nefas) tenebris fallacibus acti.

Tacitae Idem lib. 5. Vel tu sola polo, tacitis inopina tenebris Labere.

Opacae Cic. in Arato, Et totum sese Centaurus opacis Eripit e tenebris.

Nebulosae Ruff. Fest. Et nebulosarum tactus piceos tenebrarum.

Ergastulares Sidon. Cui in tenebris ergastularibus constituto. etc.

Turpes Seneca in Her. Fur. Stat chaos densum, tenebraeque turpes.

Nigrae Pont. Caligo ac nigrae caelum eripuÍre tenebras.

Malignae Idem, Nec color vllus erat rebus tenebrisque malignis.

Occultae Idem, Occulras odere tenebras, Exsultantque die.

Cimmeriae Lact. O caecum pectus, Ű mentem Cimmerijs (vt aiunt) tenebris atriorem.

Fusculae Pont. Quid tum nox nigra, fusculae tenebrae.

Latebricosae Salm. Abstrusam latebris, tenebris latebricosis.

Silentiofae Th Rad. Octauum exsanguis pallor, silentiosas tenebras, etc.

Erraticae Bud. Quae primore aspectu certa in tenebras tandem ertaticas ferebant

Obscurae Polit. Sed longum tamenobscuris immersa tenebris Gens rudis.

Inextricabile Lact. Ac sine vllo laboris effectu vagari per tenebras inextricabiles.

Horrentes Idem, Et caecas tenebris horrentibus noctes fulgore suae claritatis illustrat.

Labyrintheae Pamph. Labyrintheis vix fugit e tenebris.

Horrendae Mirand. Horrendas petij luce impellente tenebras.

Horrificae Lud Big. A patre horrificis clauditur in tenebris.

Futuae Iuuen. Demerges praeceps furuis miserande tenebris.

Taetrae Quint Adeo tenebris obsitum taetris specum.

Imaginosae Idem, Vrgent nubibus Mentem vagis imaginosae tenebrae.

Vmbrosae Idem, Quae noctem vmbrosis rapit immaculata tenebris.

Informes Mich. Ang Informes noctis tenebras massamque vetustam.

Latentes Mant Vis ferre latentes Carceris obscuri tenebras.

Somniferae Idem, Somniferasque fuget tenebras.

Inanes Idem, Substitit, et tenebras oculis scrutatus inanes.

Stygiae Stat lib. 8 Theb. Stygijs emissa tenebris Mors fruitur campo.

Inertes Virg. in Morero. Sollicitaque manu tenebras explorat inertes.

Terrificae Bern in Bolog. Eripe terrificis solita virtute tenebris.

Nigriuestes Musaus, Dum videt extendi nigriuestes nocte tenebras.

TENIA.

Tenia, seu tena, dicitur vittarum extremitas.

Spartea Apul. Illicito scitissimae teniae sparteae totus innixus discursus alacres totus obirem.

Punicea Virg. lib 2. AEn. Puniceis ibant euincti tempora tenis.



page 747, image: s747

TENOR.

Certus Quint. Seren. Membrorum series certo delucta tenore.

TEPOR.

Lenis Oui li. 1. Met Quae neque dant flammas, lenique tepore cremantur.

Placidus Mant. Igneaque in placidum vis est conuersa teporem.

TEREBINTHVS.

Terebinthus arbor soliditatem habet in speciem buxi, resinam emittit odoratam, que inde vocatur terebinthia. Mascula est sine fructu. Feminarum duo sunt genera, alteri siuctus rubet lentis magnitudine, alteri pallet. Frequens est et magna in Syria, fructuosain Macedonia. Lenta eius materies et fidelis ad vetustatem, lignum nigrt splendoris, flos racemosus oliuae modo, densa solia, quae non decidunt. Fert folliculos emitrentes quaedam animalcula ceu culices, et lentorem resinosum, qui cortice erumpit. Messibus reddit semen.

Orithyia Virg. l. 10. Inclusun buxo, aut Orithyia terebincho Lucet ebur.

Fruticosa Plin. lib. 15 Arbor ipsa fruticosa fructus anno maturescit.

TEREBRVM.

Obliquum Sabell. Et perpendiculum, acobliqui prima terebri Commoda.

TEREVS.

Tereus, rex fuit Thracum, Martis silius ex Bistonide nympha qui Philomelem filiam Pandionis regis Athenarum, vxoris sua Prognes sororem stuprauit, eique, ne flagitium proderet, linguam amputauit: quod vbi resciuit Progne, filium Ithym eidem comedendum apposuit.

Bistonius Virg, in Cul. Quarum vox querula est, [note: Scaliger legit Superas quoque B. rex. ] superat quod Bistonius rex.

Threicius Ouid lib 6. Met. Threicius Tereus, haec auxiliaribus armis Fuderat.

Odrysius Idem ibidem, At rex Odrysius. quamuis secessit ab illa.

Ferus Idem ibidem, Talibus ira feri postquam commota tyranni est.

Saeuus Idem ibidem, Euoluit vestes saeui matrona tyranni.

Thracius Idem ibidem, Thracius ingenti mensas clamore repellit.

Ismatius Idem li 2. Eleg. Quid scelus Ismarij quereris Philomela tyranni?

Iniquus Stat lib. 12. Et iniquum Terea clamant.

Incestus Mart lib. 14. Flet Philomela nefas incesti Tereos.

Thrax Mant. Vim Thracis passa est Philomela tyranni.

Dirus Seneca, Impia diri furta mariti garrula deflet.

Geticus Polit. Daulias, et Getici tandem secura mariti.

Infidus Stroz. pat. Et Progne infidi coniugis vlta nefas.

Immitis Idem, Et scelus inimitis nondum Philomela tyranni.

Martigena, genitus Marte Mant. Canit altera regis Martigenae incestum.

TERPSICORE.

Vna est ex nouem Musis, quae interpretatur exsultans choreis.

Canora Mant. Hic Venetis ruit in furias, sequiturque canoram Terpsicorem

MusicaAnt. Menaliotus, Phoebus cui cessit musica Terpsicore.

TERRA.

Graminea Virg. in Batt. Gramineam vitidi foderet de cespite terram.

Iacens Idem lib. 1. AEn. Despiciens mare veliuolum, terrasque iacentes.

Omniparens Idemlib 6. AEn. Ne non et Tityum terrae omniparentis alumnum.

Frugifera Lucan. lib. 9. Pallas frugiferas iussit non laedete terras.

Argillosa Varro, Terra aut argillosa aut lapidosa.

Glutinosa Colum, lib. 1. Glutinosa terra maxime exuberat.



page 748, image: s748

Arenosa Ouid. lib. 14. Rursus arenosae fugiens noua moenia terrae.

LutulentaColum. li. 3 Lutulentam terram neque arare, neque fodere oporter.

Pinguis Idem l. 3. Itaque pingui terra singulis brachijs licebit iniungere.

Cretosa Pall, Rut. Spissa, et cretosa, et humida terra bene fert et triticum nutrit.

Glareosa Idem, Magis sabulo pingui, aut glareosa terra.

FrugiferensLucret. lib 1 Quae mare nauigerum, quae terras frugiferentes.

Ferax Ouid lib. 1. Met. Terra ferax, dum terra fuit.

Tenax Apul. Per cutrum rapacem. et terram tenacem.

Solida Ouid lib 10 Decidit in solidam longo post tempore terram.

Feta Idem lib 4 Fast. Frigoris asperstas, fetaque terra paret.

Grauida Idem ibid Nunc grauidum pecus est, grauidae quoque semine terrae.

Vda Idem lib. 2 Eleg. Vdaque perpetuo gramine terra viret.

Lutosa Plin. lib 18. Lutosam terram ne tangito.

Metallifera Sill. lib. 15. Parta metalliferis longo discrimine terris.

Pumicosa Vitruuius, Terra est, de qua ducuntur, pumicosa

Bituminosa Idem, Quum ergo per bituminosam terram vis erumpit.

Viridis Stat. lib. 1 Theb. Viridis nam cespite terrae Proiectum.

Benigna Stroz pat. Floriferos aperit terra benigna sinus.

Fertilis Val. Flac. lib. 6. Et ferrilis vbere terrae.

Sinuosa Claud. Per diuersa ruunt sinuosae litora terrae.

Pendens Manil Pendentis terrae debet, quum pendeat ipse.

Supina Ruff Fest. Diffundunt caeli, et Tethidi, terrisque supinis.

Odorifera Mart. Cap. Vsque ad odoriferam ac diuitem terram.

Multipara Marull. Ipsis multiparae solis terrae.

Turriferens Idem, Turriferens, fecunda, potens.

Globosa Cic Acprincipio terra vniuersa cernatur in media sede mundi solida, et globosa, et vndique ipsa in sese nutibus suis conglobata.

Fructifera Lactant. Fructiferam terram, et aquae maris fluctus.

Diues Sabell. Viuite contentae his regnis, ac diuite terra.

Altrix Conrad. Et quicquid altrix terra nutrit.

TaetricaPacisicus, ipsa suos mores taetrica terra dedit.

Cunctipara Mich. Angl. AEquora cunctiparae versat sulcanda parentis.

Herbida Guil. Cast. Educit fructus herbida terra suos.

Omnipotens Mant. Terra omnipotens, sit inutilis aequore Bacchus.

Rotunda Faust, Quid liquidum pontum, terramque rotundam.

Florida Idem, Florida vernanti laetatur terra colore.

Omnipara Marull. Omniparae steriles matris seruare cateruas.

Rudis Varro, Terram rudem proscindere oportet.

Daedala Mant. Quae generat pingui daedala terra sinu.

Demitra Plato, et Orpheus, Theodorito teste, terram [gap: Greek word(s)] appellarunt.

Habitabilis Idem Theodoritus, Quum ne ipsi quidem reges habitabilis terrae vnquam etc.

Opulenta Mant. Opulenta superbit Terra sub ornatu vario.

Vber propert lib. 1. Me genuit, terris fertilis vberibus.

TERROR.

Taeter Lucret. lib. 6. Tunc sine laetro Terrore, et sonitu fulgit.

Anceps Idem ibidem. Ancipiti trepidant igitur terrore per vrbes.

Gelidus Ouid lib. 3 Met. Gelidoque comae terrore rigebant.

Minax Sil. lib. 9. Aderat terrore minaci Scipio.

Tristis Idem lib. 11. Desit iam bellua, tristis Ausonijs terror.



page 749, image: s749

Saeuus Idem lib. 13. Ac saeuis vrbem terroribus implet.

Tumidus Mart lib 9 Offensus variae tumidis terroribus aulae.

Amens claud Dciecerat amens Occuhis odijs terror.

Scuerus Uemy Pulcerque Seuero Armatur terrore pudor.

Degener Ruffus Fest Subit omnia terror Degener.

Monstrificus Thom. Rhad. Terror monstrificus caeco inuaderet errantes

Horrificus Mich. Angl. Horrificus subijt praecordia saxea terror.

Sollicitus Mant Sollicito terrore carens.

GrandinosusVal. Var. Dum grandinoso terrore pilarum Ampla venit.

Bombifer Cantal. Bombifer interea creber resonabat vtrinque Terror.

Insolitus Architr. Monstrum reperitur eunti: Insolitus terror.

TESQVA.

Nemorosa Lucan. lib. 6. Amplexus fines, saltus, nemorosaque tesqua.

Inhospita Horat li. 1 Epist Nam quae deserta et inhospita tesqua Credis.

HorridaBapt. Pius, Si modo sola queunt cum montibus horrida tesqua.

Frondosa Polit. lam latos inter saltus, frondosaque tesqua.

Dumosa Stroz fil Per dumosa trahit barritu tesqua sonoro.

TESSERA.

Bellica, est enim signum bellicum. Virg 7. AEn. It bello tessera signum.

TESTA.

Fragilis Lucan. lib 6 Fragili circumdata testa Moenia mirentur.

Terrea. Lucret. lib 6. Pulsareque fluctu Vuseret Orbilius, malum Lucretin in mundo esset, qui Testa in quarto casu scripserit. Sed liberant hac culpa veteres libri, qua habent: Ferrea texta, quod poeta pro ipso ferro artissime contexto posuit Loquitur enim de admirabili natura ferri, quod aere interposito a Magnete refugere solet. Vnde qui dam eteim pro fluctu, flictis legendum censent. Terrea testa suo.

Lubrica Ouid lib 3. Trist Lubricaque immotas testa premebat aquas.

Samia Mart lib 3. Abscissa est quare Samia tibi mentula testa.

TESTVDO.

Tarda Augurell. Inde alios contra tardae testudinis.

Sanguine cassa Pacuuius. Sanguine cassa, domiporta, terrigena traditur.

Minax Quin. Suum testudo minax caput exerit.

Timida Mant. Timida pictum testudine velum Ante ferens ibat torpor.

TESTVDO, musica

Blanda Claud. Deserat Orpheos blanda testudine cantus.

Caua Virg lib 4 Georg. ipse caua solans aegrum testudine amorem.

Cyllenaea, id est, Mercurialis. Ouid lib. 3. de Arte, Hanc decet ornari te studine Cyllenaea.

Eburna Pont. Solantem casus cithara, ac testudine eburna.

Apollinea Quint Dumque ea Apollinea caneret testudine laetus.

Cutua Mant. Et curua flagrans testudine pectus.

Arguta Idem, Quid teris argutae neruos testudinis Orpheu.

Querula Faust. Si flesset querula Geticus testudine vates.

Vocalis Idem, Non sono vocali laetum testudine carmen.

TETHYS.

Tethys, Tethyos, filia fuit Caeli vel Titanis et Vestae, coniunx Neptuni, et mater Nympharum: quandoque pro ipso mari ponitur, producitque priorem syllabam. Virg. producit vltimam syllabam buius dictionis Tethys lib. 1. Georg. dicens, Teque sibi generum Tesbys emat omnibus vndis. Contra vero corripit Ouid. lib. 5. Fast. quum ait, Tethys et extremo sape recepta loce.



page 750, image: s750

Vaga Lucan. lib. 1 Tethyos vnda vagae Lunaribus aestuet horis.

Fugax Idem lib. 2. Tethymque fugacem Qui ferit

Cana Ouid. li. 2. Met Fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethym.

Titanis Idem li. 5. Fast. Duxerat Oceanus quondam titanida Tethym.

Reciproca Stat in Achill Sequiturque reciproca Tethys

Viridis Mart. lib 10. Et viridem Tethyn, Oceanumque patrem.

Salsa Puffus Fest. Tethyos ima petit salsae.

Oceaneia Pont. Et thalamo formosa pede Oceaneia coniunx.

Fecunda Polit. Oceanumque senem. et fecundae Tethyos antro. Longaeua Strox. pat. Oceanus pater, longaeuaque Tethys

Vndosa pamph Sax. Vndosam speculatur vertice Tethyn.

Vndiuaga Sabell Vndiuagam sed qua vetus excipit Adria Tethya.

Infusa Idem, Hanc Tethyn terrae infusam.

Stagnans Idem, Stagnantem proxima Tethyn.

Rigens Conrad. Cerneret Tethyos rigentis vndas.

Spumans Mich. Ang. Vna per aestiferos spumantis Tethyos amnes.

Obnoxia vento Mant. Ventoque obnoxia Tethys.

Saturnia Idem, Quali adstricta est Saturnia Tethys.

Gelida Idem, AEquor Euxinum, gelidamque Tethyn.

Liquida Idem, Semina cum liquida dixeris omnia Tethy.

Circumflua Cimbriacus, Latasque premit circumflua terras.

Profunda Barthol. Tethyos Oceanum petijt regna alta profundae.

Refuga Priscianus, Refugae miscetur Tethyos vndis.

TEVCER.

Salaminius, habuit enim patrem Telamonem regem Salaminis insulae, matrem Hesionem filiam Laomedontis, et fratrem Aiacem, qui apud Troiam se interfecit, aegre ferens Achillis arma fuisse data Vlyssi Troia autem diruta quum redijsset in patriam. pulsus est a patre, qui prius abeunti vetuerat. ne reuerteretur, nisi cum fratre. Itaque profugus nauigauit in Cvprum, vbi vrbem condidit. Hor. lib. 1. Car. Teucer Salamina patremque Quum fugeret, tamen vda Lyaeo Tempora populea fertur vinvisse corona

Laomedontiades, fuit n filius Hesionae filiae Laomedontis Mant Laomedontiadem Teucrum genitoris obiram E patria pulsum venisse ad litora tandem Hesperiae.

TEVTONES.

Immanes Bapt. Egnat. Ah nimium immanis Teuton.

Terribiles Cimbr. non quo terribilem prosternes Teutona vultu.

Duri Barth. Quaeque colunt duri Borealia Teutones armis

THAIS.

Fuit meretrix notissima. quae iuuentutem Atticam in sui amorem pellexit.

Lasciua Faust Non bene lasciua mista est cum thaide Pallas.

Menandraea celebrata a Menandro comoediographo Prop li. 2. Turba Menandree fuerat nec Thaidos olim Tanta, in qua populus lusit Erichthonius.

Procax Mant Oresonans, humiliue procacem Thaida succo.

Preciosa Propert. lib. 4. Sed potius [note: al munci. ] blandi Thais preciosa Menandri.

THALAMVS.

Imbellis Mart lib 7. Deseris imbelles thalamos, mollemque maritum.

Cultus Pont. Non rixam cultus thalamus, non culcita litem.

Dulcis Stroz fil Nec dulces thalamos, nec dona Cupidinis vlla.

Ingalis Pamph. Nec leges thalami sacras iugalis.



page 751, image: s751

Genialis Idem, Me genialis habet thalamus.

Maritalis Idem, Ante maritales thalamos intrare negsbat.

Floridulus Architr. Floridulum mundi thalamum, verisque penates.

Maritus Mant Allicit in coitum thalamis praefecta maritis.

THALES.

Philosophus fuit celeberrimus, vnus e septem sapientibus Graeciae. Primus omnium in astrologia secreta penetrauit, explorauitque rerum naturras, tempotum ambirus, status ventorum. stellarum motus, fulminum rationes, et fulgurum, et meatus solis reciprocos. De vrsa minore disserust Solis eclipsim pradixit, Mortuus est Olympiade 58. dum certamem gymnicum spectaret, astu et siti fatigatus.

Milesius Sidon. Hunc Milesius et thales stupuÍre.

Mileto genitus Idem, Thales Mileto genitus vadimonia damnat.

THALIA.

[note: Fuie vna ex nouem mufis. ] Comica Virg de Mus inuen. Comica lasciuo gaudet sermone Thalia.

Arguta Horat lib. 4. Carm. Doctor argutae fidicen Thaliae.

Lasciua Stat. lib 5 Syl. Et quis lasciua vires tenuare thallia.

Docilis Claud. Mnemosyne facili tradit praecepta Thaliae.

Tenera Pont. Qui tenerae iocos Thaliae optetis.

Blanda Faust. Prolata est verbis blanda thalia tuis.

Casta Stroz sil Ter sonat aurata casta thalia fide.

Culta Hier Anger. Floreat et studijs culta thalia tuis.

THAMYRAS.

Thamyras, Philamonis filius fuit, excacatus a Musis, quas ad certamen cantus prouocauerat. Pontanus: Capti oculis lucem in tenebris sine lumme ducens Vt Thamyra inusdent. Pausonias apud Calium testis est Thamyra oculos morbe fuisse cotruptos. Polit Cederet huic Thamyras docti certamine cantus.

Luminis orbus Polit. Iam thamyram cytharae damnatum et luminis orbum.

Thrax Sabell. Thrax thamyras Phrygio modulos.

Cantor Propert lib. 2. Me licet et thamyrae cantoris fata sequantur, Nunquam ad formosas inuide caecus ero.

Caecus Mant. Thrax thamyras, quem caecum olim fecÍre puellae Thespiades, dum se nimis et sua carmina iactar.

THARSOS.

Persea, est enim oppidum in Cilicia, a Perso Danaes filio conditum. Lucan. lit. 3 Deseritur taurique nemus, Perseaque tharsos.

THASOS.

Insula est in AEgeo mari, vna earum, quae dicuntur Cyclades. Habuit autem maculosum marmor, quod Thasium dicitur.

Numerosa Stat lib 5 Theb. Et Paros, et nemorosa thasos.

Venosa Sabell Cui venosa Thasos latus hoc perstinxit et illud.

Fertilis Priscianus, Sacraque Lemnos fertilis, atque thasos.

theano.

Fuit Metapontitna, seus Cressa genere, Pythagorae tantum imitatrix, vt quidam volunt, sed vxor Brotini Crotoniatae. Scripsit Commentarios in Philosophiam ao virtute, poemata quoque et abophthegmata Pythagore. Fuit et altera eiusdem nominis apud Locros in Lyricus praecellens De priore idem Theodorit. Pythagorica Theano, inquit, cuidam se intuito, cupidiusque ffato, pulcrumbrachium, respondisse sertur; at non publicum. Rursusque interrogata, quoto demum die mulieri liceret a complexis viri cerealibus sacris interesse: stalim licere, ait, es, qua a proprio viro discesserit: qua autem ab adultero, licere nunquam.



page 752, image: s752

Pythagorica Theod. Cyren Air theanon vxorem fuisse Pythagorae, eogue de functo scholas cum telange et Mnesarcho filijs regendas suscepisse.

THEATRVM.

Cuneatum Virg. Iurgia sunt Circi, cuneati hinc lata theatri Seditio.

Festum Ouid. lib. 3. Met. Sic vbi tolluntur festis aulaea theatris.

Marmoreum Idem lib. 2. Eleg. Siue ego marmorei respexi summa theatri.

Ornatum Idem lib. 3. de Arte, Aurea quae pandent ornato signa theatro.

Dulce Stat lib. 2. Syl. Ingratus Nero dulcibus theatris.

Clamosum Idem lib. 3 Syl. Aut inter census clamosi turba theatri.

Pensile Pont. Laetumquae theatris Aurea pensilibus diffudit tibia carmen.

Sublime Stroz pat. Struxerar hic opere ingenti sublime theatrum.

Nobile Quint. Ciuica nobilibus plebs est immista theatris.

Festiuum Faust. Carmina festiuis semper recitanda theatris.

Herbosum Iuuen. Sat. 3. Herboso colitur si quando theatro Maiestas.

Magnum Idem Sat. 10. Quid refert magni sedeat qua parte theatri.

Canuum Propert. lib 4. Nec sinuosa cauo pendebant velatheatro.

Populosum Textor, Egredete, atque animos populosi pasce thearri.

THEBAE.

Thebas tres praecipuas fuisse scibunt auctores. Vnam in Aegypto, quam Busiris condidit. Hanc Craeci Heliopolim, id est solis vrbem vocauere. Ambitus vrbis centum et quadraginta stadiorum traditur, insignis publicis, priuatisque adifircys. Plinius ait, totum oppidum fuisse pensile, ita vt numerosi exerertus educerentur aregibus, ciuitate nihil sentiente. Haec centum habuit portas de qua luuenalis, Atque vetus Thebae centum tacet obruta portis. Alia fuit in Boeotia, Cadmo Agenoris filio primum condita, sed postea ab Amphione plurimum exornata Horat. in Arte, Dictus et Amphion thebanae conditor vrbis Saxa mouÍre sono testudinis, et prece blanda Ducere quo vellet. Nonnulli ferunt hanc conditam ah Ogyge. Haec septem habuit portas Alia fuit in Cilicia, quam Achilles deleuit, interfecto Aethione rege Andromaches Hectoris patre.

Ogygae, ab Ogyge rege. Virg in Aet. Nunc iuuat Ogygijs circundata moenia Thebis.

Veteres Lucan lib. 6. Vereres vbi fabula Thebas Monstrat Echionias.

Oedipodioniae Idem lib. 8. Oedipodionias infelix fabula Thebas.

Boeotiae Var. Etenim vetustissimum oppidum cum sit traditum Boeotiae Triebae.

Echioniae Stat. lib. 6. Theb. Echioniae responsant flebilesThebae.

Aoniae Ouid. lib 7. Met. Protinus Aonijs immissa est bellua Thebis.

AEtionaeae Ouid lib 12. AEtionaeas impleui sanguineThebas.

Draconigenae Idem li. 3. Fast. Inque draconigenam nymphis comitantibus vrbem.

Tyriae Stat. lib. 4 Theb. Aonius vates. Tyriae dux inclyte Thebes.

Sidoniae Idem lib. 8. Theb. At non Sidoniam diuersa in parte per vrbem.

Cadmaeaea a Cadmo conditore. Pamph. Hac duce Cadmaeae viderunt praelia Thebae.

Centumgeminae Val Flac. lib 6. Et centungeminae Lagi naualia Thebae.

Palmiferae Propert. Seu quae palmiferae mittunt venalia Thebae.

Truces Claud. Haec precor, haec trucibus Thebis.

Nobiles Seneca, Quae tibi nobiles Thebae Bacche tuae.

Centifores Pont. Hincad centiforem Nili subit hostia Theben.

Septemgeminae Polit. Quae septeminas populabant vndique Thebas.

Agenorides, ab Agenore Cadmi patre. Mant. Dictae Agenorides infelicissimae Thebae Classica.



page 753, image: s753

Inclytae Idem, Thebae inclyrae centum Liminibus.

Clarae Prisc. Claraeque colunt sub moenia Thebes.

THEBANI.

Draconigenae Sidon. Quaeque draconigenae portas non clauserat hosti.

Anguigenae Pamph. Inuictis Bacchus gentibus anguigenae.

THECA.

Scortea Pamph. Accipiat calamos scortea theca suos.

Eburna Mant. Regia ferrantes thecis educit eburnis.

THEMIS

Fatidica Oui li. 1. Met. Fatidicamque, Themin, quae tunc oracla tenebat.

Alina Calphur. tandem squalore situque Alma Themis posito.

Longaeua Claud. Sic cecinit longaeua themis.

THEMISTOCLES.

In prima pucritia prodigus fuit et laseiuus. Vbi tamen adoleuit, res gessio clarissimas. Bello maritimo Persas apud Salminem vicit. Tandem ciuium inuidta pulsus, ad Xerxem hostem confugit, a quo benigne exceptus esst. Sed quumt postea Xerxes ipse vellet cum cagere ad infetendum purria bellum, seipsum interfecit, hausto sanguine tauri, quem sunnguinem ideo pestiferum esse scribit Caelius, quod celerrime coeat, et obdurescat.

Neoclides Oui. li 1. de Ponto, Arma Neoclides qui Persica contudit aimis.

THEOCRITVS.

Fuit poeta Syracusanus, qui patrem habuit Praxagoram, Philinam matrem. Floruit sub Prolemaeo Lagi. Scripsit Doreca lingua Bucolicum poema, bunc imitatus est Virgilius.

Siculus Virg. in Buc. Carmina pastoris Siculi modulabor auena.

Syracusius Cael. Pomorum quoque inuentorem Dionysium ferunt, et Syracusius significat theocritus.

THERAPNAE.

Vrbs fuit Laconia, a qua Lacones vocantur Therapnaei. Secunda syllaba in hac dictione quandoque corripitur. Syl. lib. 8. Ecce inter primos Therapnaeo a sanguine clausi. Idem lib. 13 Nonnunquam affirmat Therapueu Ilion armis Cessurum. Despauterius air dictionem hanc non esse aspirandam.

Apollineae Stat. li. 3. Theb. Taenareumque cacunien, Apollineasque therapnas:

Vmbrosae Idem lib 4. Syl Vmbrosaeque magis coluÍre Therapnae.

Virides Idem ibid. Ne fratrem caestu virides plausÍre therapnae.

Tyndareae Sidon. Et tu tyndareis satus therapnis.

Blandae Pont. Quum lauat ad fontes blanda therapna tuos.

THERMAE.

Calentes Conr. Reparent calentes Corpora thermae.

Calidae Pont Ne tu, ne calida Marine thermas Intres.

Nitidae Mar. 1. 10 torquatus nitidas vario de marmore thermas Exstruxit.

THERMODON

Citus Oui li. 2. Met. Thermodon citus, Gangreque et Phasis, et Ister.

Amazonius Idem. li. 4 de Pont. Et tu femineae thermodon cognite turmae.

Celer Prop. lib. 4. Illa ruit qualis celerem prope thermodonta.

Martius Priscian. Inter Amazonidas thermodon Martius amnis.

THERMOPYLAE.

OEthaeae Catul. Lymphaque in Oetaeis Malia themopylis.

THERSITES.

Fuit quidam Graecus illiberali facie, quem Achilles interfecit pugno. De hoc Ouid. lib 4 de Ponto. Tam mala Thersitem prohibebat forma latere, Quam pulcra Nireus conspiciendus erat.



page 754, image: s754

Proteruus Oui. li. 13. Thersites etiam per me haud impune proteruus:

THESAVRVS.

Arcanus Lactant. Arcanum thesaurum sapientiae et veritatis abscondit.

Absconditus Idem, Et dabo tibi thesauros absconditos.

THESEVS.

Theseus, filius fuit AEgaei regis Athenarum, qui amulatione laudum Herculis magna gessit, et ardua. Bellum gessit contra Amazones, quibus debellatis reginam earum Hipolyten rapuit, ex qua suscepit Hippolytum. Creontem ryrannum Thebarum, qui morituos in bello prohibela: sepelirz, interfecit. Oppressit et terribilem taurum in Attica. Minotaurum occidit in labyrintho. Scyronem, Procustem et Schinin latrones Attica morti dedit. Debellaut Centauros. Thebas domuit. Piristhoum praecipua coluit amicitta. quo cum descendit ad inferos, ad rapiendam Prosepinam. Ouid Pirithoum Theseus Stygias comitatur ad vmbras. Horat. 4. Carm. Nec letea valet Theseus abrumper caro Vincula Pirithoo. Ouid. li. 8. Met. Et cum Pirithoo felix concordia Theseus Mart. Thesea Pirithoi destituisset amor. Amauit etiam Herculem beneuolentia incredibili, quem semper habibat in ore, cuiusque res gestas et virtutes narrantibus promtissimum se praebebat auditorem. Claua quinetiam vtebatur, ne vel vnguem latum ab eo videretur aesciuisse, quem prposuerat sibi typum virtutis. Ambo in. Amazonat armati suut. In Scythiam Thrygiam vna profecti ysdem armis instructi, eodem telorum genere muniti, similibus studys, paribusque exercitationibus vsi, ex geminus fratribus geniti, Herculet ex Ioue, Theseus ex Neptuno, secundum Plutarchum, Ceterum Theseus interfecto Minotauro et Ariadnen et Phaedram sorores, Minous regis filias abduxit, et cum Ariadna quidem (cutus beneficio Labyrinthum euaserat) iacuit, postmodum tamen eam reliquit in Chio insula, immemor beneficij, Phaedramque superinduxit. Oui. lib 8. Metam. Comitemque suum crudelis in illo Litore destituit. Calent Credidit inselix crudeli Cnossia Theseo, Et gemuit rapidis praeda relicta lupis. Mant. Quin Cnossita virgo Te referam, quum durus amans pro munere vitae Liquit in ignotis moritus am atrociter oris? Tibullus lib 4 Cnossia Thesea quondam periuria linguae Fleuisti ignoto sota relicta mari.

Perfidus Virg in AEtna, Excidit hic reduci quondam tibi perfide Theseu.

AEgides Ouid. lib. 8 Met. Protinus AEgides rapta Minoide diam.

Troezenius Idem ibid. Hac Ixionides, illa Troezenius heros.

Magnificus Id. in Epist Phillid. Magnificus titulis stet pater ante suis.

Periurus Idem lib. 3. Fast Periure et perfide Theseu.

Pius in Pyrithoum Idem lib 1. Trist. Quod pius ad manes Theseus comes iret amico.

Neptunius Idem in Epist. Phaedr Tempore abest, aberitque diu Nentunius heros.

Superbus Stat 5. Theb Hic et ab asserto nuper Marathone superbum Thesea.

Inclytus Idem li. 12. Hominum inclyte Theseu Sanguis.

Horridus Idem, Risit vocesque manumque Horridus AEgides.

Fidus Idem lib 4 Syl Cedit tibi gloria fidi Theseos.

Atticus Sidon. Atticus AEgides rupit Marathonide quercu.

Profugus Seneca Hippol. Profugus en coniunx abest.

Fortis Idem tbidem, Fortis per altas inuij retro lacus Vadit tenebras.

Crudelis Mant. Sic crudelis idemTheseus, victorque Medusae.

Armiger Quint. Thesea vt armigerum traxit.

Ingratus Tibul Ingrati refetens impia fata viri.

Perox Catull. Illa tempestate ferox et tempore Theseus.

Flauus Idem, Fluctibus in flauo saepe hospite suspirantem.



page 755, image: s755

THETIS.

Thetis Thetidis, fuit vxor pelei regis Thessalia, Nerei, Achillis mater: et refertur inter maris numina.

Filia Nerei Virg. lib. 8. Te filia Netei, Te potuit lacrymis Tithonia flectere coniunx.

Marina Ouid. lib. 11. Iussit et amplexus in virginis ire marinae.

Vda Idem ibid. Namque senex Thetidi Protheus praedixerat vdae.

AEquotea Idem ibid. AEquoreae Thetidis connubia vitat.

Nereis Idem ibid. Nereis ingreditur consueta cubilia.

Nereia Idem lib. 13. Praescia venturi genitrix Nereia.

Caerula Idem ibid Pro nato caerula mater Ambitiosafnit.

Aquosa Id in Epist. Bris. Tu mihi iurabas per numina matris aquosae.

Belluosa Conrad. Ister belluosm Septifidus Thetidem coronat.

THISBE.

Puella fuit ex Babylone, quae incredibili amore dilexit Pyramum, nec minus ab eo redamata. Mutua itaque conflagrantes Venere, quum impediente porentum suspicione suis votis satis facete non possent, pepigerunt, vt certo die in locum remotum se reciperent. Quo quum prior venisset Thisbe, metu leaenae ibidem repertae profugit in latebras, relicto capitis tequmento. Quod arripiens leaena venienis post. Pyramo coniecturam praebuit et argumentum deuoratae amasiae, mortemque propterea sibi consciuit. Thisbe paulo post reuersa, vbi mortunm amantem conspexit, longioris vitae pertaesa, suo se gladio confodit. Oui lib 4. Met. de vtroque memint. Sic primum de Pyramo: Vtque dedit notae lacrymas, dedit oscula vesti, Accipe nun inquit, nostri quoque sanguinis haustus: Quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum De Thisbe vero sic: Aptato pectus mucrone sub imum Incubuit ferro, quod adhuc a cade tepebat. Calent. Pyramus et Thube miseri sine crinine amarunt: Occidit, heu propria saeuus vterque manu. Et quos vnus amor tetigit, nox vna peremit, Enis et vnus, et hac contegit vrna duos. Architr. Ibi serum Pyramus ense Vindicat egresum: Thisbe lugubria fati Pondera morte leuas, tua nec formidat ad vmbras Pyrame fata sequi, sequiturque dolore dolorem: Et gemitu gemitum, producit funere funus.

Babylonia Ouid. libr. 4. Metamorph. Quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe Vidit.

Miseranda Stroz. pat. Pyramus exemplum praebet, miserandaque Thisbe.

Infelix Idem, Non magis infelix Thisbe dilexit amantem.

THOAS.

[note: Rexfuit Tauticae regionis. ] Clarus Mant. Maeotisque lacus, et clari regna Thoantis.

Minous, Minois nepos. Oui in Epist Hypsip. En ego Minoo nata Thoante feror.

THOLVS.

Curuus Ouid. lib 6. Fast. Mox didici curuo nulla subesse tholo.

Cauus Pont Atque cauo resonet tibia multa tholo.

THOMI.

[note: Vrba fuitia ponta. ] Veteres Claud Danubius. veteresque Thomi, Mauortia matris Nobilitas.

THOMYRIS.

Fuit Scytharum Regina, quae potentissimo Persarum regi Cyro bello congressa est, ipsumque et vita et castris spoliauit, ad vlciscendam filij mortem, quem ille prius occiderat. Nec tamen hoc euentu victoriae contenta est, aut emollita animi cius rabies. Mortus enim caput in vtre humano cruore plenum demisit, bis verbis insultans: Filij mei sanguinem hausisti, et meum sitiuiti Cyte, at ego te cruore saturabo. auctor Herodotus.



page 756, image: s756

Magnanima Stroz. pat. Magnanimam Thomyrim, fortem propone Camillam.

Acerba Quint. Quem caesum Thomyris satiabat acerba cruore.

THORAX.

Ahenus Virg. lib. 7. Vmbonum crates, alij thoracas ahenos.

Nexilis Stat lib. 4. Theb. Nexilis emissa penetratur arundine thorax.

Multiplex Idem lib. 12. Multiplicem tenues iterant thoraca catenae.

Grauis Stat. lib. 4. Syl. Quique grauem tarde subeant thoraca lacerti.

Crudus Mart. lib. 7. Accipe belligerae crudum thoraca Mineruae.

Rutilus Val. Flac. lib. 7. Truncos rutilum thoraca sequentis.

Flammeus Polit. Flammeus ignescit thorax.

AEneus Cataneus, Nec thorax profuit aeneus.

Politus Codrus, Accipe Vulcani manibus thoraca politum.

Leuis Sabel. Induit hic aliquis leuem thoraca.

Pictus Mant. Et picto in thorace signum sine imagine cernens.

Ardens Idem, Succedunt thorace omnes ardente corusci.

Trilex Val. Var. Quid cum thorace trilici.

AErisonus Barth. Et viuida pectora munit Thoraci aerisono.

Squamifer Mant. Aptaque thoraci pectora squamifero.

Cauus Idem, In thorace cauo coluber, nepa, vipera, bufo.

Ferreus Idem, Ferreus ambibat lumbos, atque ardua thorax Pectora.

THRACES.

Thraces populi sunt admodum bellicosi, patientissimi frigoris et laborum. Hinc orta fabula de Marte apud eos nato. Calculos colore distinctos pro experimento cuiusque diei in vrnam condunt, ac supremo die separatos dinumerant, atque ita de vnoquoque pronunciant.

Indomiti Pamph. Sax. Indomiti Thraces, indomitique Scythae.

Feri Sabell. Aut quum Troia feros infensaque Nysia Thraces.

Armigeri Quint. Armigeri quam vero nomine Thraces Dixerunt.

Bosporei Mant. Bosporeos Thraces, rumor peruenit Athenas.

Bosporidae Idem, Bosporidae obuersis in terram vultibus ibant.

Acrocomae, quod antias in frontem muliebriter demittant.

Parmularij, a parmulis clypeis, quibus vtebantur.

Hippomolgi Theod. Cyr. Hippomolgos populos Thraciam incolentes.

THRACIA.

Gelida Claud. An gelidam Thracen, detestatosque labores.

Armifera Oui. in Epist. Phyllid. Armiferam Thracen qui regat alter erit.

Saeua Stat lib. 5. Theb Aut saeuam spectant trans aequora Thracen.

Barbara Idem lib. 3. Syl. Nam nec mihi barbara Thrace.

Horrida Catull. Rhodonque nobilem, horridamue Thraciam.

Lapidosa Seneca, Fortis armenti lapidosa Thrace.

Niuosa Bapt. Egnat Rhodopenque altam, Thracenque niuosam.

Mauortia Stat. in Achil. Proxima sed studijs multum Mauortia Thrace.

THRASEAS.

Thrascas Stoicae disciplina studiosus, quum damnatus a Nerone solutis venis moreretur, magna constantia suorum fletum compescuit, libauitque sanguinem Ioui Liberatori.

Magnus Mart. lib. 1. Quod magni thraseae, consummatique Catonis.

THVLE.

Hesperia Stat. lib. 3. Syl. Vel super Hesperiae vada caligantia Thules.

Nigra Idem lib. 4. Syl. Aut Rheni populos, aut nigrae litora Thules.

Inhospita Archit. Oppositoque gelu torpescit inhospita Thule.



page 757, image: s757

Imperuia Claud. Horrescit Libyae, ratibuque imperuia Thule.

Remota Idem, Et procul axe remotam Insolito belli tremefecit murmure Thulem.

Vltima, id est remotissima. Virg. lib. 1. Georg. Tibi seruiat vltima Thule.

[note: Carisius literator lib. 1. Instit. Tus a tundendo dictum, ideoque absque adspiratione scribendum refert, atque ita in antiquis libris inuenitur. Iulius tamen Modestus [gap: Greek word(s)] deriuat. ] TVS.

Saba regio Arabae, et tota ferme Arabia abundat ture. Minaei Arabiae populi primi commercium turis fercere, maximeque exercent. Abundant etiaem ture Panchaia, et Libanus Phoeniciae. Auson. Florum spirat odor, Libant ceu montis honor tus.

Panchaicum Virg. in Cul. Ille colit lucos, illi Panchaica tura.

Sabaeum Idem lib. 1. AEn. Centumque Sabaeo Ture calent arae.

Sudatum Ouid. lib. 10. Sudataque ligno Tura ferat.

Pium Idem lib. 11. Superis pia tura ferebat.

Masculum Plin. de ture loques, Quod ex eo, inquit, rotunditate guttae pependit, masculum vocamus, quum alias non fere mas vocetur vbi non sic femina, religione tributum, ne sexus alter vsurparetur.

Eoum Stat. li. 1. Theb. Coniugis ara tuae cumulo cur turis eoi Laet calet?

Incauum Idem lib. 6. Theb. Incauaque glebis tura.

Niliacum, i AEgyptium. Idem l. 4. Syl Aut tus Niliacum, piperue seruant.

Flauum Ouid in Epist Cydipp. Flaua salutatis tura, merumque damus.

Votiuum Idem lib 3. Eleg. Aspicit ara preces, votiuaque, tura piorum.

Pingue Mar. lib. 10. Pinguia nec mocstis addere tura rogis.

Vaporum Nemesianus, Ter fronde sacra fert, ture vaporo.

Nabathaeu, i. orientale Sabell. Sacrificis Nabathaea focis dant tura ministri.

Molle Idem, Qui dabat arcanis mollia tura focis.

Odorum Conrad. Hinc ture odoro quo sit Arabs suo.

Redolens Idem, Supplices laudes redolente ture.

Olens Lud. Big. Afferat huc plenam turis bene olentis acerram.

Sacrum Crinit. Cum ture sacra suspicias rogo

Panchaeum Bapt. Pius, Hunc ego Panchaei turis honore colam.

Fragrans Quint. Fragrantia tura, piperque Mordax.

Calens Mant. Da tura calentia Marti.

Odoratum Idem, Turi odorati globulos et cynnama vendit.

Dulce Remaci. Cui dulci ture litabit ager.

Fumans Calent. Tura loui supero, fumantia tura sorori.

THYAS

Teumesia, id est, Boeotica, a Teumeso monte Boeotiae, in quo fiebant [note: Thyades voeantur Bacchi sacrificae. ] Bacchi sacrificia. Stat. lib. 3. Theb. Insano veluti Teumesia Thyas Rapta deo.

Amans Idem li. 12. Quales Bacchaea ad bella vocale Thyades amentes.

Boeotia Val. Flac. lib. 5. Boeotia qualem Thyas, et infelix cuperet sacrificae. vidisse Cytheron.

Sordida Phamph. Sax. Non sordida vino Thyas.

Improba Idem, Improba per campos, per iuga summa furit.

Vaga Quint. Thyas anhelanti vaga prosilit ore.

THYASI.

Terribiles Claud. Terribiles intus thyasi, vesanaque misto Concentu delubra gemunt.



page 758, image: s758

[note: Dicitur salutatro facta in honorem Bacchi. ] Rauci Idem, Raucis secura fruebar Nimirum thyafis.

Ogygij, i Thebani Sidon. Ogygijs complent thyasis.

Volantes Lud. Big. Perbelle thyasos regis volantes.

Leues Mant. Nil tibi cum leuibus thyasis.

THYESTES.

Thyestes, filius fuit Pelopis ex Hippodamia, et nepos Tantali, qui et Pelopeiam filiam et Europam fratris sui Atrei vxorem stuprauit, ex eaque suscepit filios, quos Atreiu in vindictam tanti sceleris eidem comedendos. Propterea poetae fabulantur solem horrore tantae immanitatis expalluisse, mutatoque solito cursu redijsse ad auroram.

Tantalides Oui. li. 2. Fast. Tantalidae fratres absint, et Iasonis vxor.

Crudus Mart. lib. 1. Qui scribit prandia crudi Tereos, aut coenam crude Thyeste tuam.

Caligans Idem lib. 10. Qui legis Oedipoden, caligantemque Thyestem.

Dirus Idem ibid. Diti prandia nec refer Thyestae.

Rigidus Codr. Vro Pone paullisper rigidum Thyestem.

THYMVM.

Cecropium Virg. lib. 4. Georg. Cecropiumque thymum, et graue olentia centaurea

Gratum Ouid. lib. 5. Fast. Ad violam et cytisos, et thyma grata voco.

Dulce Idem lib. 5. Trist. Et careat dulci Trinacris Hybla thymo.

Atticum Plin lib. 21. Non durante Atrico thymo.

Hyblaeum Mart lib. 5. Hyblaeis madidas thymis placentas.

Odorum Seneca, Et misto odoro Lesbia cum thymo.

Redolens Mant. Spargit humum redolente thymo.

Fragrans Faust. Non ita siue thymum fingenda ad mella fragrantem.

Molle Mant. Luxuriat sic molle thymum, sic concolor iris Nubibus.

THYRSVS.

Frondens Oui. li. 4. Met. Serta comis, manibus frondentes sumere thyrsos.

Virens Idem lib. 11. Et fronde virentes Conijciunt thyrsos.

Dionysaeus, ab epitheto Bacchi Id l 3 Ac Nebrissa Dionysaeis conscia thyrsis.

Fragilis Stat. lib. 2 Theb Nebridas et fragiles thyrsos portare putastis.

Mollis Idem lib. 9. Qui molles thyrsos, Bacchaeaque cornua.

Teres Idem. Non tamen aut teretes thyrsos, aut mollia gessi Pensa.

Pampineus Claud. In te pampincos proferret Lydia thyrsos.

Echionius, i Thebanus Sidon Indica Echionio Bromij lotat Orgia thyrso.

Nysaeus Seneca, Mollia Nysaeis armati brachia thyrsis.

Maeonius, ab epitheto Bacchi Claud. Ebria Maeonijs figit vestigia thyrsis.

Validus Marull. Val do sub thyrso iacientes vi capita fera.

Imbellis Stat. in Achil Quid imbelles thyrsos mercatus et aera.

TIARA, quaere infra pag 776.

TIBER, quaere infra pag 777.

TIBIA.

Querula Horat. lib. 3. Carm. Sub cantu querulae despice tibiae.

Berecynthia Idem ibid. Cur Berecynthiae Cessant flamina tibiae.

Caua Ouid. lib. 6. Fast. Quaeritur in scena caua tibia, quaeritur aris.

Zygia, id est coniugalis Apul. Et sonus tibiae zygiae mutatur.

Lasciua Idem, Lasciua concinente tibia procedens.

Multiforatilis Idem, Iam tibiae multiforatilis cantus Lydios dulciter consonant.

Longa Ouid. lib. 6. Fast. Vt daret effeci tibia longa sonos.



page 759, image: s759

Eburna Pont. Tibia iam teneros fundit eburna modos.

Garrula Manil. Garrula quae modulos diuersa tibia forma.

Praedulcis Nemes Dicat honoratos praedulcis tibia manes.

Sacrifica Seneca, Sacrifica dulces tibia effundat modos.

Aurea Pont. Theatris Aurea pensilibus diffundit tibia carmen.

Blanda Idem, Proque tuba colitur tibia blanda tibi.

Vnca Polit. Grande vnca remugit Tibia.

Ventosa Idem, Ventosae querulo murmure tibiae.

Buxea Mant Buxea quid laetos modulatur tibia cantus?

Amoena Remacl Dum tibia cantat amoena.

Curua Tibull lib 2. Obstrepit et Phrygi tibia curua sono.

Docta Propert lib. 2. HÓc locus est, in quo tibia docta sones.

TIBICEN.

Vagus Ouid. lib. 6. Fast Cur vagus incedit tota tibicen in vrbe.

TIBVLLVS.

Albius Tibullus natus est Romae Hircio et Pansa consulibus, parentes habuit ex equestri ordine Forma fuit eleganti. Hinc Horatius ad eum scribens lib. 1. Epist. Non tu corpus eras sine pectore, di tibi formam: Di tibi diuitias dederint, artemque fruendi. Maxime amatus est a Messala Coruino, cuius etiam laudes celebrat. Amauit quoque Horatium et Macrum: praeterea Marathum, Cherinthum puerulos, vt puellas Deliam, Sulpitiam Neeram, Nemesin et Plautiam, quam ficto nomine vocauit Deliam. Scripsit Elegiarum li 4 Obijt adhuc iuuenis.

Argutus Mart. lib. 8. Fama est arguti Nemesis formosa Tibulli.

Amator Idem lib. 14 Vssit amatorem Nemesis lasciua Tibullum.

Cultus Ouid. lib. 1. Eleg. Dicentur numeri culte Tibulle tui.

Sacer Idem li. 3. Eleg. Tibulli mortem deflens: Tene sacer vates, etc.

Tersus Polit Vt tersi memorat pia musa Tibulli.

Insignis Stroz pat. Viuit ab insigni Nemesis celebrata Tibullo.

Tener Pamph. Sax. Dicas seu tenerum suo Tibullum Cantu.

Pierius Pallad. Sor. Carmina Pierij florescunt sacra Tibulli.

Facilis Mant. Romanaeque lyrae patrem, facilemque Tibullum.

Albius Bant. Pius, Albius hÓc fessos recipit blando ore Tibullus.

Elegans Quint. Tersus, inquit, atque elegans videtur esse Tibullus.

TIBVR.

Pomosum Colum. Et turris lacus, et pomosi Tiburis arua.

Vdum Horat lib. 3. Carm. Nec semper vdum Tibur.

Fertile Idem lib. 4. Sed quae Tibur aquae fertile perfiluunt.

Herculeum Mart. lib. 1. Itur ad Herculei gelidas qua Tiburis arces.

Gelidum Idem lib. 4. Centeno gelidum ligone Tibur.

Hibernum Idem lib. 5. Collibus, hibernum ia tibi Tibur erit.

Amoenum Mant. Ad praen estis agros et amoeni Tiburis arcem.

Humidum Virg. in Priap. Gades Herculis, humidumque Tobir/

Pronum Iuen Sat. 3. Simplicibus Gabijs, aut proni Tibiris arce.

TICINVS.

Perlucidus Philelph. Quosque pater Ticinus nitida perlucidus vnda.

TIGILLVM.

Leue Polit. Statque leui casa frondea nixa tigillo.

Curtum Stroz. fil. Curto casafulta tigillo.

TIGNVM.

Complanatum Budaeus, Lineis quatuor ad centium complanati tigni sese intersecantibus.



page 760, image: s760

Decliue Caelent. Taptaque decliui crepitum dat tegula tigno.

TIGRES.

Tigris, animal est mirandae veloditatis et ferocitatis maximae. Freguens in India et Hircania, maribus non est cura sobolis, ferminis vero praecipua. Propterea st venator equo insidens catulos eius abstulerit, illa vbi vacuum cubile respicit, praedonem mira celeritate prosequitur. Raptor vero audito eius fremitu, vnum ex catulis in viam proijcit. Quem quum illa refert ad nidum, priusquam possit regredi, nauem conscendit praedo, mox reuersa tigris, vbi nullum vindictae locum superesse videt, sauit in litore. Luc. lib. 5. Ocyor et caeli flammis et tigride seta Transcurrit.

Armeniae Virg. in Buc. Daphnis et Armenias curru subiungere tigres.

Rapidae Idem lib. 1. Georg. At rapidae tigres absunt.

Atrae Idem li. 4. Georg. Fiet enim subito sus horridus, atque tigris.

Validae Idem in Ciri, Et validas docuit victas mansuescere tigres.

Hircanae Idem lib. 4. AEn. Hircanaeque admorunt vbera tigres.

Immanes Idem lib. 9. AEn. Immanem veluti pecora inter inertia tigrim.

Ferae Lucan. lib. 1. Vtque ferae tigres nunquam posuÍre furorem.

Auidae Id. li. 6. Has auidae tigres, et nobilis ira leonum Ore fouet blando.

Asperae Hor. 1. Car. Atqui non ego te tigris vt aspera Getulusue leo, etc.

Gangeticae Seneca, Tigris puppe sedet Gangetica.

Maculosae Ouid. li. 11. Tertia forma fuit maculosae tigridis.

Indae Id. li. 4. Trist. Quaeque sui iussus obtemperat Inda magistri Bellua.

Capistratae Idem in Epist. Phyl. Inque capistratis tigribus alta sedet.

Saeuae Id. in Epist. Ariadn Quis scit an haec saeuas insula rigres habet.

Rabidae Polit. Quem nisi amem, rabida tigride natus ero.

Caucaseae Syl. lib. 15. Caucaseam instratus virgato corpore tigtim.

Concitae Idem li. 12. Haud secus amisso rigris si concita fetu Emicet.

Caspiae Claud. Et te non Caspia tigris Edidit.

Martiae Val. Flac. lib 5. Quem sese Martia tigtis Abstulit.

Parthicae Claud. Quem Parthica tigris Velat.

Carchesiae Idem, Subleuat Oceani monstrum Carchesia tigris.

Virgatae Seneca Hippol. Virgatas India rigres decolor horret.

Truces Idem, Ante Ieones. Tigresque truces.

Rigidae Stroz. pat. Quis nisi vel demens, rigida vel tigride natus.

Acerbae Pamph. Et nostrum sitiens vt tigris acerba cruorem.

Violentae Idem, Dentibus tigris violenta duris.

Furibundae Idem, Tigris Hyrcanis generata syluis Saeua sit quamuis, furibunda, tristis.

Rabiosae Idem, Lambiet securi destram rabiosa magistri.

Efferae Pallad. Sor. Effera te genuit tigris.

Afrae Quint. Et visus Afris tigribus factus dapes.

Pede strenuae Mant. Lunatis panthera humeris, pede strenua tigris.

Dentatae Remacl Saeuas aper, dentata tigris

Spumantes Faust. Spumantem et rabida tigrim reuocasset ab ira.

TIGRIS. flumen.

Fluuius est rapacissimus maioris Armeniae, incertam habens originem. Ecclesiastici fontem eius ponunt in rerestri Paradiso.

Rapidus Luc. l. 3. Quaque caput rapido tollit cum rigride magnus Euphrates.

Achaemenius, id est Persicus, ab Achaemenio Persasrum rege. Claud. Misit Achaemenio quiequid de Tigride Moedus.

Violentus Senecaes Her. Fur. Persica violentus vnda Tigris.



page 761, image: s761

Tepidus Idem, Tepidum rubenti Tigrim immiscet freto.

Rapax Sabell. Ecce Indus, Tigrisque rapax.

Vagus Mirand. Desereret Tigrimque vagum. Cylleniaque arua.

Celer Barth. Pars celerem Armeniae confestim inuisere Tigrim.

TILIA.

In tilia arbore mas et femina differunt, materies maris dura est, nodosae, rufior et odoratior, cortex crassior, et detractus inflexibilis, nec semen fert, aut florem, vt femina, quae crassiori arbore, materia candida praecellensque est. Succus foliorum et corticis dulcis est. Fructus eius nullum animalium attingit. Inter corticem et lignum tenues habet tunicas, multiplici membrana, e quitus vinculae fiunt, quae vocantur tiliae, quorum tenuiss vocatur philyra. Hor. 1 Car Displicent nexae philyra coronae. Maeteries putredinem non sentit, proceritas et permodica, verum vitlis, montes amat. Erat quondam opta scutis. Germinat paullo ante aequinoctium Mollissima est et calidissima, quia citissime ascias retundit.

Leuis Virg lib 2 Georg. Nec tiliae leues, aut torno rasile buxum.

Pinguis Idem li. 4. Georg. Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos.

Mollis Ouid. lib. 10. Nec tiliae molies nec fagus, et innuba laurus.

Elumbis Quin. Fraxinus, elumbes tiliae, viridesque genistae.

Sequax Barth. Coniferumque genus, tiliasque sequaces.

TIMAVVS.

Fluuius est Venetiae, qui delatus e montibus cadit in profundum: deinde infra terram absorptus, stadijs circiter trecentis et triginta erumpit in mare, influitque pluribus ostijs, quae accolae Tergesimi sinus, fonticulos dicunt, auctore Georgio Merula, quoniam instar fontium emittunt aquas ex aduerso.

Euganeus Mart. lib. 13. Laneus Euganei luppus excipit ora Timaui.

Antenoreus Lucan. lib. 7. Atque Antenorei dispergitur vnda Timaui.

Phrygius Claud. Phrygij numerantur stagna Timaui.

Multifidus Pamph. Et quae multifidus mittit preciosa Timauus.

Amiclaeus Sabell. Flebat Amyclaei cultu spoliata Timaui.

Oebalius Idem, Oebalio qua Carnica regna Timauo.

Iapyx Sabell. Dalmaticos fines, et Iapygis ora Timaui.

Gelidus Petr. Calidusque Aponus, gelidusque Timauus, Iam spatijs aequis aberant.

TIMOR.

Anxius Virg. lib. 9 Nunc sollicitam timor anxius vrget.

Ater Idem ibid. Immisitque fugam Teucris, atrumque timorem.

Trepidus Mirand. Disijce mortales nebulas, trepidumque timorem.

Caecus Lucan. lib. 6. Caeci trepidus sub nube timoris.

Moestus Colum. Vos quoque iam posito luctu moestoque timore.

Algificus Gell lib. 19. Quod timor sit omnibus algificus.

Consternatus Ouid. lib. 12. Vanaque laetitia est consternatique timores.

Sollicitus Idem in Epist. Penelop. Res est iolliciti plena timoris amor.

Suspensus Idem in Epist Paridis, Vtraque suspensi plena timoris ait.

Anceps Syl. lib. 3. At Venus ancipiti mentem labefacta timore.

AEger Idem lib 16. Aut aegros simulant mentita timores.

Horrendus Stat lib. 7. Theb. Desilit horrendus campo timor.

Infelix Seneca, Et si repugnat precibus infelix timor.

Gelidus Pamph Saxus, Otia segnitiem pariunt, gelidumque timorem.

Imbellis Idem, Timore pulsus imbelli.

Frigidus Idem, Frigidus vnde timor

Miser Augur. Humano placuit vano, miseroque timori.



page 762, image: s762

Dubius Mant. Curam hanc, dubiumque ti norem Non tulit.

Pauidus Faust Illa simul pauido comitata timore.

Attonitus Claud. Mater et attoniti pecudum sensÍre timores

Parcus sui Idem, Calliditas, parcusque sui timor

Albus Pers. Sat. 3. Alges quum excussit membris timor albus aristas.

TINEA.

Agrestis Ouid. lib. 15. Agrestes tineae, res obseruata colonis.

Iners Horat. lib. 2. Epist. Aut tineas pasces taciturnus inertes.

Turpis Claud. Miserabile turpes Exedere caput tineae.

Edax Iuuen. Illic aerugo, et tineae dominantur edaces.

TINNITVS.

Argutus Apuleius, Sistris argutum tinnitum constrepentes.

Cauus Sill lib 17. Circum arguta cauis tinnitibus aera.

Multisonus Mant. Et caua multisonis resonent tinnitibus aera.

Acutus Tho. Rad Qui bombis grauibus permiscens tinnitus acutos.

TIRESIAS, quaere infra pag 780. TISIPHONE.

Pallida Virg. lib. 3. Georg Stygijs emissa tenebris Pallida Tisiphone.

Vltrix Idem lib 6 Vltrix accincta flagello Tisiphone.

Saeua Hor lib. 1. Ser Hecaten vocat altera, saeuam Altera Tisiphonem.

Atra Syll lib. 2 Cier ocyus atram Tisiphonem.

Noctis alumna Idem lib 3 Hos inquit noctis alumna.

Dura Stat. lib. 6 Theb Nisi dura negasset Tisiphone.

Impia Idem lib 9. Subit impia campos Tisiphone.

Torua Idem lib 11 Ni torua notasset Tisiphone fraudes.

Empexa angues Tibul l 1. Tisiphoneque impexa feros pro crinibus angues.

Dira Seneca, HÓc ecce pallens dira Tisiphone stetit.

Cruenta Pont Et quas gerit cruenta Tisiphone.

Horrenda Cimbr. Nam ire videbat Tisiphonem horrendam.

Lymphata Barth. Tisiphone interea quondam lymphata per vrbes.

Improba Simon Gauardus Asul. Improba Tisiphone concussit voce sonora.

TITAN.

[note: Modius legit elegantius Aestiferis. ] Criniger Syll lib 14. Criniger astriferis titan feruoribus auras

Flammiger Lucan. li 1. Flammiger an titan vt halantes hauriat vndas.

Calidus Idem lib 4 Sed postquam vernus calidum titana recepit.

Rapidus Idem lib. 9 Rapidus titan ponto sua lumina pascens.

Roseus Stat lib 1. Theb Seu te roseum titana vocari.

Insignis Auson. Stridebatque freto Titan insignis Ibero.

Nitidus Mart. Cap Hinc nitidus rutilum titan succenderat orbem.

Feruidus Seneca Her. Fur. Noctemque fugas ore decoro Feruide titan.

Radiarus Idem Hippol. Tuque sidereum caput Radiare titan.

Ardens Idem, Laxauit ardens feruidum titam diem.

Monstrifer Idem. Et monstriferum titana pati.

Igneus Pont Igneus aut roseo se tingeret aequore titan.

Celer Pomph. Celer aurea titan Quum Phaetontaeis peruolat astra rotis.

Candidus Quint. Candide titan cur tua condis ora tenebris?

Rutilans Idem, Nam veluti rutilans inter tot sidera titan.

Flammeus Idem, Qualiter aetherio titan sublimis olympo.

Eous Mant Arduus Eoi mons est titanis ad ortum.

Lucidus Remacl. Lucidus expauit contracto lumine titan.



page 763, image: s763

Rutilus Idem, Expauit rutilus molimina grandia titan.

TITANES.

Impij Horat. lib. 3. Carm. Vt impios Titanas immanemque turbam Fulmine sustulerit caduco.

Valid Ouid lib. 3 Fast. Concitat iratus validos Titanas in arma.

Incesti Claud. Quid incestis aperis Titanibus auras?

Furentes Seneca Her. Fur Bella Titanes Parent me duce furentes.

TITHONVS.

Filius fuit Laomedontis adamatus ab Aurora propter elegantem formam, ex qua suscepit Memnorem. Poetae sabucantur eum Aurorae succo perfusum ad tantam peruenisse senectutem, vt tandem optauerit verti in cicadam. Propert. lib. 2. At non Tithoni spernens Autora senectans Desertum Eoa passa iacere domo est. Illum saepe suis decedens fouit in vinis, Quam prius adiunctos sedula lauit equos.

Canus Stroz. pat. Quem mollia cano Oscula Tithono culta puella daret.

Mygdonius Statius libr. 2 Syll. Sis felix tellus dominis ambobus in annos Mygdonij Pilijque senis

Senex Prop lib. 2. Cum sene non puduit talem dormire puellam.

TITVLI.

Insignes Pont. Insignes laudum titulos numerare tuarum.

Illustres Mapph. Illustresque tulisset Primus auus titulos.

Celebres Stroz. pat Cui celebres titulos Africa victa dedit.

Superbi Faust. Titulis ornata superbis.

Grandiloqui Archit. Grandiloquis famae titulis incognita virtus.

TITVS.

Sagittifer Sidon. Apol. Atque sagittifero moenia fracta Tito.

TITYVS.

Tityus Iouis fuit filius, qui propter tentatam stupro Latonam ab Apolline sagittis confossus est. Hoc autem supplicio nunc torqueri dicitur, vt renascentes eius fibras, iecurque vultur semper dilaniet. Claud in Gigantomachia, Quid dicam Tityum, cuitus sub vulnere saeuo Viscera nascuntur grauibus certantia poenis? Ouid. lib. 4. Met. Viscera praebebat Tityus lanianda, nouemque Iugeribus districtus erat. Idem lib. 1. de Pont Sic inconsumtum Tityi semperque renascens Non perijt, vt possit saepe perire iecur Idem in Ibin, lugeribusque nouem qui summus distat ab imo, Visceraque assidue debita praebet aui Tibull lib. 1. Porrectusque nouem Tityus per iugera terrae Assiduas atro viscers pascit aues. Seneca, Praebet volucri Tityus aeternas dapes. Idem, Vultur relicto transuolet Tityo ferus, Meumque poenae semper accrescat iecur. Mant. AEternum Tityo iecur est est, aeterna volucri Rostra, et in aeternas semper redeuntia poenas.

Alumnus terrae Virg. lib. 6. AEn Nec non et Tityum terrae omniparentis alumnum Cernere erat.

Foedus Idem in Aetna, Hi Tityum septem strauÍre in lugera foedum.

Incontinens Hor. li. 3. Car. Incontinentis nec Tityi iecur Relinquit ales.

Terrigena Stat. li. 1. Theb. Terrigenam Tityum stygijs extendit arenis.

TMOLVS.

Disceptatio est inter Grammaticos, vtrum haec dictio sit semper duarum syllabarum. Tortellius ait, quandoque esse trium, citans carmen illud Ouidianum ex 6. Metam DeseruÍre sui nymphae vineta Timoli. Nestor contra et Despauterius dicunt Tortellium hallucinar, leguntque Tmoli dissyllabum, dicentes carmen esse spondaeicum, et vltimam huius dictionis produci positione propter duas consonantes, quae sequuntur, t, m, vt apud Iuuen. Sat. 8. Occulta spolia et


page 764, image: s764

plures de pace triumphos. Tamen Raphael Regius, et Georgius Valla Placentinus fauent Tortellio. Sequere vtram vis opinionem, in hoc te facio tui iuris Hic mons etiam vocatur Tmolium. Virg. Tmolius assurgit quibus et rex ispe Phanaeus.

Diues Syll. li. 7. [note: Modius legit Id monti. ] It montis decus, atque ex illo tempore diues Tmolus. Mons est Lydiae feracissimus vini et croci.

Arduus Ouid. 11. Met. Riger arduus alto Tmolus in ascensu.

TOFVS.

Lapis est asper, qui facillime resoluitur in arenam.

Tenuis Pont. Riuulus e tenui manat tofo.

Leuis Ouid. lib. 3 Met. Et leuibus tofis natiuum duxerat arcum.

Scaber Sidon. HÓc scabri fusus sub pumice tofi.

Sordidus Stat. lib 4 Syl. Cocto puluere, sordidoque tofo.

Exesus Sidon. Saxa nec exesum supplebunt marmora tofum.

Piceus Mant. Piceis domus aspera tofis.

TOGA.

Toga, communis erat Romanorum vestis, qua vtriusque sexus homines vtebantur. Accipitur interdum pro peculiari habitu clientum et salutatorum, qui togati salutatum ibant, vt sportulam consequerentur. Mart. Mane vel a media nocte togatus ero Idem. Si matutinos facile est tibi rumpere somnos, Mentita ventet sportusa multa toga. Toga praetexta, vestis erat magistraetuum: togatae fabulae, quae scriptae sunt secundum ritus et habitus Romanorum, quarum scenici actores vocabantur togatarij. Toga pura et virilis dicebatur, quam adolescentes tyrocinij die posita praetexta puerili sumebant in capitolio. Toga vsus erat praecipue tempore pacis. Hinc plerunque pro pace capitur.

Picta Lucan. lib 9. Exuuias pictasque togas.

Tenuis Horat. lib. 1. Epist. Quem tenues decuere togae.

Ausonia Mart. lib. 10 Pertulit Ausoniae dona seuera togae.

Romana Idem lib. 3 Gallia Romanae nomine dicta togae.

Latia Claud Latiaque micantem Loricam mutare toga.

Radians Idem, Radiante decorus Ingredere toga.

Pacifica Codr Vrc. Pacifica ciues tot simul ire toga.

Sutilis Stroz fil Et toga vix corpus sutilis omne tegit.

Laxa Tibull. lib. 1. Effluit effuso cui toga [note: al. Iapsa. ] laxa sinu.

Ostrina Salmonius, Ac tegit ostrina putrida membra toga.

Coccina Faustus, Coccina quemque toga et terrici veneranda decebant.

Manicata Archit. Industria de manicatis Occultare togis.

Nitens Mant. Togas opus est proferre nitentes.

Coa Prop. lib. 2 Siue togis illam fulgentem incedere Cois.

Serica Mant. Pingitur abraso rutilans toga serica villo.

Longa Idem, Pone sagum, ciuile togae decus indue longae.

Melotaea, id est pellicea. Idem, Et melotae is terga fouere togis.

Laborata Marconuillus, Docta laboratam sume Minerua togam.

TOMACVLVM.

Tumans Mart. lib 1. Quod fumantia qui tomacla raucus.

Diu inum Iuuen. Sat. 10. Exsta et candiduli diuina tomacula porci.

TONANS.

[note: al. connexa. ] AEtherius Lucan. lib 5. AEtherio trahitur conuexa Tonanti.

Latius Idem li. 8. Prisca manent, mihi per Latium iurata tonantem.

Capitolinus Oui. li. 2. Fast. Ad penetrale Numae, Capitolinumque, tonantem.

Panomphaeus Idem lib. 11. Ara Panomphaeo vetus est sacrata tonanti.



page 765, image: s765

Tarpeius Idem lib. 2. de Tonto, Non tibi Tarpeio culta tonante minus.

Piseus Stat. lib. 1. Theb. Non aliter quam Piseo sua lustra tonanti Quum redeunt.

Pharetratus Stat. lib. 4. Theb. Crata pharetrato Nonacria rura tonanti.

Inachius Idem lib. 5. Theb. Inachio sanctum dixÍre tonanti.

Nasamonius Idem lib. 3. Syl. Sic natum Nasamonij tonantis

Lasciuus Mart lib. 11. Dixit idem quotiens lasciuo Iuno tonanti?

Elaeus Claud. Adsit et Elaeo pubes laudata tonanti.

Garamanticus Sidon Non prolem Garamantici tonantis.

Olympiacus Polit. Olympiaco quin is dedit ora tonanti.

Fulmineus Pamph. Sax. Spicula fulminei turres quam saeua tonantis.

Sidereus Sabell. Siderei mater formosa tonantis.

Caelicus Quint. Caelicum frustra precibus tonantem.

Caelestis Mich. Angl. Limine caelestis proles generosa tonantis.

Empyreus Bonadus Rom. 8. Ista nec Empyreo paret subiecta tonanti.

TONITRV.

Coruscum Virg. lib. 8. Non secus atque olim tonitru quum rupta corusco.

Commotum Syll lib. 12. Nec placido commota tonitrua caelo.

Vagum Idem lib. 15. Et vaga late Per subitum moto strepuere tonitrua mundo.

Repentinum Vitris. Sed deorum aduentum cum tonitrubus repentinis versentur.

Raucum Stat. li. 2. Theb. Nec rauca tonitrua pulsant.

Vastrum Val Flac. li. 1. Vasto pariter ruit igneus aether Cum tonitru.

Terrificum Idem lib. 4. Terrificique ruunt tonitrus.

Sonorum Claud. Qui cuncta sonoto Concutiens tonitru.

Displosum Pont. Et fracto displosa tonitrua caelo.

Horrificans Idem, It tonitru horrificans.

Horrisonum Idem, Tonitruque coruscat Horrisono.

Horrificum Idem, Quod tonitru horrifico maguas sternentia turres.

Terribile Catan. Fulmina terribiles tonitrus imitantur et ignes.

Dirum Crinit. Templorum et nimium dira tonitrua.

Ventosum Mant Ventosa tonitrua nobis De nebulis.

AEstiuum Idem, Non aliter quam post aestiua tonitrua.

Horrendum Idem, Hic solet horrendum tonitru, nubesque per atras.

Hiulcum Val Var. Nec hiulca tonitrua cudo.

Reboans Mant. A tonitru reboante cados, a frigore fetas.

TONVS.

Dulcisonus Mart. Cap. Taedia dulcisonis auferet illa tonis.

Musicus Idem, Alij musicos tonos, quos non conceperant, retexebant.

TORMENTVM.

Murale Virg. li. 13. Murali concita nunquam Tormento sic saxa fremunt.

Validum Lucr. li. 9. Vt validis quae de tormentis missa feruntur.

Durum Ouid. lib. 2. Met Cruciataque duris Corpora tormentis.

Immane Pont. Mors illi precium, et tormenta immania curae.

Ahenum Idem, Vt quum irata manus tormento exclusit aheno.

Iniquum Pamph. Iniqui pondere tormenti fortius illa ferit.

Acerbum Quint. O crudum inuentum, Ű atrox, miserabile, acerbum.

Toruum Idem, Toruaque sulphureas agerent tormenta fauillas.

Dirum Calent. Tormentaque dira minetur.

Vulcanium Barth. Vulcaniaque vrbi Tormenta impellunt.

Horridum Faust. Horrida nam timuit miseri tormenta Promethei.



page 766, image: s766

Vesanum Idem, Vesana ingeminat laesos tormenta per artus.

TORNVS.

Facilis Virg. in Buc Lenta quibus torno facili superaddita vitis. Instrumentum est fabrile, quo ligna, ebur, et reliqua huiusmodi signantur et poliuntur.

Angustus Propert. lib. 2. Incipe iam angusso versus includere torno.

TORPEDO

Grauis Hier. Ang. Tunc cessit. torpedo grauis, cessitque veternum.

TORPEDO, piscis.

Piscis est, quem siquis atrigerit, morbo affcietur, a quo illa nomen suum traxit, quo etiam modo pistces in praedam agit. Occultat enim se limo et supranantes facit torpere, quos emergens deuorat.

Dira Claud. Qu is non indomitam dirae torpedinis artem Audijt.

Mollis Idem, Illa quidem mollis, segnique obnoxia tactu.

Ferox Idem, Et viuos impune ferox depascitur artus.

Callida Idem, Sed propius nigrae iungkit se callida setae.

TORPOR

Frigidus Lucan. lib. 4. Tum frigidus artus Alligat, atque animum lubducto robore torpor.

Grauis Ouid. lib. 1. Met. Torpor grauis occupat artus.

Iners Stat li. 5. Syl. Sed te torpor iners, et mors imitata quietem Explicuit.

Immobilis Mart. Cap. Immobilis torpor insederat.

Titubans Mant. Segni titubans in pectore torpor.

Noxius Idem, Sopiraque pectora torpor Noxius obliquat.

Luculentus Andr. Ammon. Luculentus agmen lorpor vrgebat grauiter.

Segnis Faust. Nec languida segnis Corpora torpor habet.

Lentus Mant. Sic lentus pectora torpor Occupat.

Eneruis Id. Omne quod enerui torpore oppressa voluntas Segniter omisit.

Exsanguis Idem, Quarum praecordia torpor Occupat exsanguis.

TORQVATVS.

Manlius torquatus filium securt percussit, quod in Samnites contra edictum pugnasset, quamuis hoste prostigato victoriam ad suos retulisset.

Saeuus Virg lib 6 AEn. Saeuumque securi Aspice Torquatum.

Trux Claud. Torquatique truces, animosaque pauperis vmbra Fabricij.

Securifer Quint Torquatum securiferum, paruoque potentem Fabricium.

TORQVIS.

Auratus Syll lib. 15 Hic torque aurato circumdat bellica colla.

Decorus Claud. Gallia crine ferox euinctaque torque decoro.

Aureus Pont. Victori meritum chlamys, ac super aurea torquis.

Tortus Barth. Tortisque refulgent Torquibus.

Vncus Propert lib 4. Torquis ab incisa decidit vnca gula.

TORRIS.

Ardens Pont. Ciet ardenti Venus agmina torre.

Ater Idem, Atque ambustum torribus atris.

Ambustus Idem, Saepe etiam torrem ambustum rutilante fauilla.

Meleagrius Bapt. Pius, Labentes veluti torris Meleagrius annos Seruabat.

TORRENS.

Rapidus Virg. lib. 1. AEn Incidit: aut rapidus montano fluminetorrens.

Tumidus Claud. Tumidus quum vertice torrens Saxa rotat.

Subitus Stat. lib. 9. Theb. Subiti torrentis iniqui Interceptus aquis.

Turbulentus Sidon. Per turbulenti terga torrentis.



page 767, image: s767

Rapax Seneca Theb HÓc rapax torrens cadit.

Obliquus Pont. Obliquo rapitur torrente, et hiantibus vndis.

Gelious Idem. Vnde redit gelidus sua per vestigia torrens.

Riguus Conr Riguus peralia quale quum torrens ruit.

Vorticosus Quint Quum vorticosum pluuia torrentem dedit.

Aquosus Petrar. Non ille vadum torrentis aquosi.

TORTOR.

Barbarus Hor li. 3. carm. Atqui sciebat, quae sibi barbarus tortor pararet.

Immitis Manil Hinc etiam immitis tortor poenaeque minister.

Cruentus Lud. Big. Etiam cruentis praemium tortoribus.

TORVS.

Genialis Apul [note: De Geniali to ro vide lustum Lipsium libr. 1. Elec. cap. 17. ] Genialem torum religiosus suspice.

Sublimis Ouid. lib. 11 At medio torus est Hebeno sublimis in antro.

Dulcis Syll lib 2. Dulcesque marito EffluxÍre tori.

Mollis Mart lib. 8 Et caleat blando mollis amore torus.

Purpureus Idem lib 12 Dormit et in pluma, purpureoque toro.

Piger Ouid. lib. 3. Eleg Sed iacui pigro crimen, onusque toro.

Socius Idem lib 1. de Arte, Atque erit in socij femina parte tori.

Sacer Idem ibid Sic coeunt sacro nupta deusque toro.

Iugalis Seneca, tori iugalis abnuit Merope nefas.

Copositus Pont. Inuitant thalami, compositusque torus.

Tepidus Idem, In tepido munera grata toro.

Tytius, ornatus Tyria purpura Id. Non Tyrio subnixa toro, spondaue nitenti.

Placidus Idem, Titillat placido toro iacentem.

Cultus Idem, Afflabit thalamus, torusque cultus.

Tener Codr Vrc. Non leuis in tenero culcita strata toro.

Pictus Pamph. Sax. Stragulaque et picti sardony chata tori.

Molliculus Mich. Angl. Molliculo excutient membra sopora toro.

Ignauus Mant. Excute ab ignauo sedula membra toro.

Fulgens Claud. Fulgentibus illic Surgunt stucta toris.

Purus Tibull. lib. 1. Te memini, et puro [note: al. secubuis. se. ] succubuisse toto.

Ostrinus Propert lib. 1. Nec timet ostrino, Tulle, subire toro.

Attalicus Idem lib. 2. Nec sit in Attalico mors mea nixatoro.

TOXICVM.

Saeuum Mart. lib 1. Et dare campano toxica [note: In Anglicano codice legiturs toxica vinacado. ] saeua mero.

Lernaeum Mant. Lernaea fugauit Toxica.

Dirum Val. Var. Et dira propinant toxica.

Luridum Remael Quot lurida toxica sumsi.

Impium Faust Impia tam gratum toxica nectar habet.

Ferum Idem, Et fera mordaci quum toxica funderet ore.

Letale Faust. Sumsit et hinc Poenus letalia toxica ductor.

TRABEA.

Vestis erat togata, purpura circumdata subtegmine puniceo, quam aurea fibulae annect. bant.

Fulgens Claud Seu circum trabeis fulgentibus aureus intres.

Rigens Sidon HÓc igitur proaui trabeas imitata rigentes.

Aurata Claud. Iam parat auratas trabeas, currusque micantes.

TRABES

Firmae Gell. Opusque esset firma ac procera trabe.

Solidae Oiud lib. Ferre trabes solidas.

Fraxineae Stat. lib. 5 Theb. Et trabe fraxinea Capaneus subit obuius.



page 768, image: s768

Iliceae Idem lib. 6 Theb Ormque iliceaeque trabes.

Auratae Idem li 1 Theb. Aur tasne trabes, an Mauros vndique postes.

Pictae Claud. Pictaeque citato Laudant igne trabe.

Arboreae Auson. Non sine Amadryadis fato cadit arborea trabs.

Auro nitidae Seneca Thyes Non auro nitidae trabes.

Arutae lul. Cas Praeacuras trabes in muro collocabant.

Abiegnae Ennius apud Cic Caesa cecidisset ad terram. abiegna trabs.

Acernae Virg lib 2. AEn. Praecipue quum iam hic trabibus contextus acernis Staret equus.

Quernae Mant. Aggredior trabibus quernis, et robore secto.

TRAGOEDIA.

Tragoedia est heroica fortunaein aduersis reprehensio, a Graca dictione tragos, id est hircus, quoniam, olim tragicis auctoribus praemium erat hircus. Hinc Horat. Carmine qui tragico vilem certauit ob hircum. Tragoediae stylus debet esse magniloquus et sublimis, quoniam arduum est eius argumentum, solique principes et heroes inducuntur in ea. Propterea scribit Ouid Omne genus scripri grauitate tragoedia vincit Et Hotat. Effutire leues indigna tragoedia. versus. In hoc genere carminis principium est triste, finis lacrymosior. Praecipus apud Graecos traegoediographi fuerunt Thespis, AEschilus, Sophocles, Euripides, et Thrynicus, apud Latinos Pacuuius, Actius, Atrilius, Varus, et Seneca.

Seuera Horat. lib. 2. Carm Paullum seuerae musa tragoediae.

Violenta Ouid. lib. 3. Eleg Venit et ingenti violenta tragoedia passu.

Animosa Idem ibid. Quid grauibus verbis animosa tragoedia (dixit.)

Lacrymosa Claud. Quae socci superent risus, luctasque cothurni.

TRAGOEDVS.

Vociferans Tho. Rad. Tragoedum vociferantem. funipeum periclitantem.

Grauis Mant Stabat Roma graues simul auditura tragoedos.

Moestus Pers. Sat 5. Fabula seu moesto ponatur hianda tragoedo.

TRAPETVM.

Vnctum Stat. lib. 2. Vnctis berica prouocas trapetis.

Madidum Sidon. HÓc Pallas madidis venit inter praela trapetis.

Palladium Polit. Testaque palladijs iam non vacat vlla trapetis.

Durum Pamph. Sax. Bacca premor duri sub pondete pressa trapeti.

Marmoreum Idem, His ego marmorei sub pondere pressa trapeti.

Venafranum Idem, pressa venafrani sub pondere bacca trapeti.

Rude Sabell. Et rudibus pressisse trapetis.

TREMOR.

Gelidus Virg li. 6. AEn GelidusTeucris per dura cucurrit Ossa tremor.

Horridus Seneca, Violenta fata, et horridus mortis tremor.

Vagus Idem, Vagus per artus errat excussos tremor.

Incursans Pont. Incursansque tremor per membra.

Frigidus Idem, Prigidus et misere concutit ossa tremor.

Rapidus Quint. Cunctos rapidus inuadit tremor.

Saeuiens Idem. Immensus illi saeuiens membris tremor.

Horrisonus Idem, Stetit acta tremore Horrisono.

Horrendus Idem, Qualis horrendus tremor.

Terribilis Faust. Vltima terribilis meta tremoris adest.

Aridus Reuchlin in Sergio, Et squalor, horror, aridus semper tremor.

TRIBVLVS.

Acutus Petrarch. Et pedibus nudis tribulos calcabis acutos.



page 769, image: s769

Asper Mich. Angl. Sic magis insulso tribulus sapit asper asello.

Scaber Remacl. Inuoluit tribulis spicea grana scabris.

TRIBVNAL.

Sublime Claud. Increpat Augustum, scandat sublime tribunal.

Celsum Iuuencus, Interea celsum dominus stans ante tribunal.

Iuridicum Mant. Iuridicumque reos cogit pallere tribunal.

TRICE.

Sterilis Seneca Parua Cortyne, sterilisque Trice. Vrbs est Cretae.

TRICLINIVM.

Frigidum Virg. in Copa, [note: Triclinium secundam syllabam natura longam habet, deriuatur enim a verbo [gap: Greek word(s)] , cu us Prima apud Graecos semper producitur. Hanc igitur vocem metrum hoc respuit, et proca legendum: Et trichila, sicuti etiam nonnulli libri hahent. Trichilam apud Columellam et Caesarem Caelius Rhodiginus interpretatur stragulum subtilissmum, Egnatius Thericleum poculum tambo inepte. Trichila enim, vti docet Scaliger fil. vitium iugamentum est, aut cucumesum compluuiata pergula, quae aito etiam nomine vmbella seu vmbraculum appellatur, sic dicta quasi Trichina mutandon in. [gap: Greek word(s)] , quod Taerentinis spissum signisicabat. ] Triclinia vmbrosis frigida arundinibus.

TRIDENS.

Saeuus Virg li 1. Aen. Non illi imperium pelagi saeuumque tridentem.

Infestus Idem in Barr. Haec agat infesto Neptunus caeca tridente.

AEquoreus Mart lib. 5. Hermes aequoreo minax tridente.

Pinniger Pont. Iaciunique tridentes Pinnigeros.

Validus Polit. Namque haec aut valido Neptuni quassa tridenti.

Vncus Mant. Et miseras vncis versare tridentibus vmbras.

Trificus Bapt. Pius, Mugiat omne fretum, trifidoque excussa tridenti.

Fluctisonas Crin. Non hic fluctisonans tridens.

TRINACRIA.

Vndisona Stroz. fil. Mulcet et vndisonae murmuraTrinacriae.

Triquetra, id est triangula Hor. l 2. Ser. Quid militibus promissa triquetra.

TRIONES.

Hyperborei Mart. lib 9 Miles hyperboreos modo Marcelline Triones.

Gelidi Claud. Gelidi seu te meruÍre Triones.

Pigri Idem, Ite per extremum Tanaim, pigrosque Triones.

Scythici Idem, Gens, qua non Scythicos diffusior vlla Triones incoluit.

TRIPODES.

Teretes Sidon. Pendet per teretes tripodes Epidaurius anguis.

Apollinei Polit. Carmen, Apollinei tripodes, laurusque locutae.

Sacri Crin. Persacros tripodes serta refert Deus. Idem, Nec frustra tripodas concutiens sacros.

Docti Idem, Qui doctos tripodas colunt.

Delphici Theod. Cyrenensis, Neque admittis oraculum Delphici tripodis.

Cyrrhaei, id est Apollinei. Idem, Dodonaeum tintinabulum, tripodem Cyrthaeum.

TRIPVDIVM.

Hymenaeum, id est nuptiale, Mart. Capel. Atque hymenaea dedÍre tripudia.

Citatum Marull. Vlulent citatis Edonides vsque tripudijs.

Lymphaticum Apul. Incitantes tibiae cantu lymphaticum tripudium.

TRISTITIA.

Tetrica Conr. Hortatur, tetricam tristitiam frontibus exuant.

Grauis Pacificus, Excutiant ex animo tristitiam grauem.



page 770, image: s770

Torpens Plin. lib. 11. Index eorum tristitia torpens.

TRITON.

Canorus Virg. in AEtna, Nam veluti Ita corrupte habent antiquitus excusi libri: vnde quidam, sed parum recte, legunt, resonante diu. Scaligeremendat. Sonat aura: simulque docet, heic non de marino Tritone simpliciter accipiendum, sed de organo quodam hydraulico, quod aquarum assultu concepta aura per bucinam. quam ori admotam gestabat, vocem ederet. sonitura diu Tritone canoro.

Caeruleus Ouid. lib. 1. Me Caeruleum Tritona vocat, conchaque sonanti Inspirare iubet fluctus.

Celer Stat. li. 3. Theb. Stat celer obsequio iussa ad Neptunia Triton.

Rapidus Claud. Huc rapidum Tritona vocet

Pistriger Sidon. Pistrigero quae concha vehit Tritone.

Squammeus Idem, Squammeus huc Triton duplicis confinia dorsi.

Vagus Pont. Quaque vagus se tollit in aequora Triton.

Saxicola Idem, Qui monstra Oceani, qui saxicolas Tritones.

Semifer Stroz sil. Veluti quum semifer aequora Triton Excitat.

Madidus Pamph. Per freta pisce sedens madidus nat caerula Triton.

TRIVMPHVS.

Laetus Ouid. lib. 13. Ingredior curru laetos imitante triumphos.

Superbus Horat. lib. 1. Carm. Vertete funeribus triumphos.

Magnificus Ouid. lib 1. Eleg. Haec tibi magnificus pompa triumphus erit.

Saces Idem ibidem, Ergo, quum possim sacri pars esse triumphi.

Clarus Pamph. Saxus, Non nitet claris solet vt triumphis.

Sublimis Sill. lib. 17. Et patria inuehitur sublimi tecta triumpho.

Praeclarus Claud. Ducite praeclarum Cereris de stirpe triumphum.

Lauriger, quia triumphantes coronabantur lauro. Idem, Inter laurigeros aluerunt castra triumphos.

Insignis Idem, Insignemque canunt nostra de plebe triumphum.

Augustus Calphur. In quibus augustos visuris saepe triumphos.

Egregius Sidon. Quaecunque egregijs geris triumphis.

Pulcer Codr. Vrc. Hi pulcri reditus, pulcriue triumphi.

Viridis Idems, Cuius adhuc virides testatur Roma triumphos.

Celeber Conr. Te celebri metuent triumpho.

Decorus Augur. Et regum merita decoros Laude triumphos.

Elegans Idem, Triumphus ecce iam paratur elegans.

Illustris Mant Dicitur illustri crux exaltata triumpho.

Pompalis Idem, Denique pompali comites estote triumpho.

Sollemnis Idem. Sollemnes regum visura triumphos.

Nobilis Val Var. Francia nobilibus iamiam illustranda triumphis.

Honoratus Faust. Duxit honoratum Tarpeia in saxa triumphum.

Lautus Bapt. Pius. Illa palaestritis lautos praedata triumphos.

Barbaricus Seneca Thyes. Et de triumpho picta barbarico chlamys.

TROADES

Decorae Stat. in Achil. Iam te spectabunt lacrymis, planctuque decorae Troades.

TROCHVS.

Graecus, a Graecis inuentus. Horat. lib 3. Carm. Seu Graeco iubeas trocho.

Celer Mart. lib. 11. Quam celer arguto qui sonat aere trochus.

Argutus Idem lib. 14. Cedat vt argutis obuia turba trochis.

Versus Prop. lib. 3. Increpat et versi clauis adunca trochi.

TROES.

Violenti Ouid in Epist. Penelop. In te fingebam violentos Troasituros.



page 771, image: s771

TROEZEN.

Thesea, quoniam oppidum fuit Atticae regionis, in quo regnauit Theseus. Stat. lib. 4. Theb. Et quas Thesea Troezen Addit opes.

TROIA

Laomedontaea, a Laomedonte rege. Virg. lib. 1. Georg. Laomedontaeae Iuimus periuria Troiae.

Laomedontia Mant. Atque decennali quod Laomedontia bello Troia tulit.

Antiqua Virg. in AEn Nos Troia antiqua, vestras si forte per aures Troiae nomen ijt.

Neptunia, cuius muros fecerunt Apollo et Neptunus. Idem lib. 2. AEn. Ilium et ex imo verti Neptunia Troia.

Periura Idem lib 5 AEn Structa meis manibus periurae moenia Troiae.

Auara, propter auaritiam eiusdem Laomedontis. Ouid. lib. 11. Inclinauit aquas ad auarae litora Troiae.

Alta Idem lib 13. Visaque et intrata est altae mihi curia Troiae.

Perfida Idem ibidem, Edidici quid perfida Troia pararet.

Dardana Idem lib. 5. Trist Dardana quot Graio Troia sub hoste fuit.

Diruta Idem in Epist Hermion. Et minus hoc nobis diruta Troia dedit.

Phoebea Sabinus, Quid si Phoebeam peterem te coniuge troiam.

Phrygia Mart. lib. 9. Mansisset Helene, Phrygiamque redisset in [note: In Anglicano libro ex stat Idam pro vrbem. ] vrbem.

Misera Val Flac. lib. 2. Miserae flebant discrimina Troiae.

Idaea Ruffus Festus. Pais, ait. Idaeae deflentem incendia Troiae.

Apollinae. Pont. Testis Apollineae Neptunia moenia Troiae.

Hectorea Pamph Saxus, Hectoreae Phoebum mirabar Pergama Troiae.

Hiaca Idem, Vidit tamen vrbia Achiuos Iliacae.

Ardua Mant. Consilio Priamus melior, ruit ardua Troia.

Fatalis Stat. in Achill Coetus tibi armorum Troiae fatalis.

Magna Idem, Tene, inquit, magnae vastator debite Troiae.

Vetus Propert. li. 2 Et quot [note: Vetus Propertij codex manufcriptus non Troia habuit, sed Hioa, et in margine eadem manu exaratum Hiona. Vnde Scaliger legendum existimat Iona, id quod valde placet: alioquin enim sequenti versu, vbi recenset etiam Priami regna, otiose bis idem diceret Praeterea non verisimile est, poetam in enumeratione regionum [gap: Greek word(s)] , Ioniam, in qua formosissimarum mulierum vberrimus semper prouentus fuit, praeterijsse Non est autem quod vox Iona pro Ionia cuiquam insolenc videatur: ita enim veteres Arabus et Cilicus, pro Arabius et Cilicius dixerunt. ]

Dura Virg. lib. 11. Quicquid apud durae cessatum est moenia Troiae.

TROIA, Iudus.

Troia erat equestre simu acrum, seu vmbratica equitum pugnae, in qua equi et sessores in orbem ciroumacti vicissim sese impetebant. Suet in Iulio caesare. Circen sibus, inquit, spatio circi ab vtraque parte producto in gyrum Euripo addito, quadrigas, bigasque et equos desultorios agitauerunt nobilissimi iuuenes, Troiam lusit turma duplex.

Equestris Mantuan. Et veluti si vero aliquis puerilia bello Ludicra, si Troiam Martis componat equestrem.

TROPAEVM.

Laetum Virg. in AEtna, Haud aliter, quam cum laeto deuecta tropaeo.

Clarum Pamph. Sax, Marmoreque et niueo clari monumenta tropaei.

TROS.

Fuit filius Erichthonij, et nepos Dardani, a cuius nomine Troia dicta est Dardania.

Dardanius Auson. Stat Iouis ad cyathum, generat quem Dardanius Tros.



page 772, image: s772

TRVCVLENTIA.

Effera Pont. Et truculentia fortibus ausis Effera.

TRVLLA.

Trua seu trulla, genus est vasis, a Terendo. Eo vase aqua fundebatur in lauatrinam. Fiebat ex aere Corinthio, et argento Martialis posuit pro scaphio, libro non dicens: Clinicus Herodes trullam subduxerat aegro.

Aurea Iuuen. Sat. 3. Si trulla inuerso crepitum dedit aurea fundo.

Campana. Horat. 2. Ser. Qui Veietanum festis potare diebus Campana solitus Trulla.

Vinaria Varro, Vinaria trulla accessit.

TRVNCVS.

Roboreus Mant. Pars roboreos immittere truncos Nititur.

Teres Virg. lib. 6. AEn. Teretes circum dare truncos.

TVBA.

Clara Virg. lib. 5. AEn. Inde vbi clara dedit sonitum tuba.

Stridens Lucan lib. 1. Quos aere recuruo Stridentes acuere tubae.

Terribilis Ouid. lib. 13 Tetribilesque tubas auditaque cornua caelo.

Fera Iden lib. 1. Fast. Canteturque fera nil nisi pompa tuba.

Canora Idem lib. 3. Fast. Summa dies e quinque tuba lustrare canora.

Funesta Idem in Epist. Medeae, At mihi funesta flebiliora tuba.

Longa Idem lib. 2. Eleg. Pro longa resonent carmina vestia tuba.

Saeua Sill. lib. 11. Immiti murmure saeuae Inter bell tubae.

Acris Stat. lib. 5. Syl. Quique tubas acres, lituosque audire volentem.

Moesta Stroz. fil. Moesta, funereos tantum tuba clangat in vsus.

Pieria Mart. lib. 10. Pieria caneret quum fera bella tuba.

SAnguinea Val. Flac. lib. 3. Clamorque tubae Sanguineae iuuere deum.

Clangens Idem, Ter inhorruit aether Luctificum clangente tuba.

Tartarea Claud. Quid dudum inflare moraris Tartaream Bellona tubam.

Fremens Idem, Inter frementes Hippolyte tubas.

Rauca Sidon. At tuba terrifico strepuit graue rauca fragore.

Vocalis Seneca. Thyes. Affixa inhaerent dona vocales tubae.

Caua Pont. Buccinaque insonuit, rauco et tuba concaua cantu.

AEnea Idem, Canit tuba et aenea Martem

Audax Idem, Sensit vbi audaces signa dedisse tubas

Tremenda Polit. Grandique tremendas Obruat ore tubas.

Flexilis Idem, Et graue conspirat cornu tuba flexilis vnco.

Grandisona Stroz pat. Grandisona linquam bella canenda ruba.

Vnca Stroz. fil Et vnca Permulcent hilares litora festa tuba.

Maguifica Conr. Hic bella cantat magnifica tuba.

Belligera Quint. Rapidosque fragores Belligera resonare tubae.

Sonax Idem, Ecce sonaces Carmina rauca tuba.

Tristis Petrar. Pila inter tristesque tubas

Martia Mant. Qualesque dedit tuba Martia cantus.

Flexa Idem, Tuba flexa morantes Arguit.

Superba Idem, Arguta superbam Depellit sambuca tubam.

Terrifica Valerand Var. Terrificae cecinÍre tubae.

Crepitans Cantal. Et tuba multiplici crepitans sonat aerea cantu.

Altisona Feretr. Et canere altisona cesset vterque tuba.

Horribilis Faust. Hortibili resonare tuba.



page 773, image: s773

Floralis, quoniam meretrices per tubam accersebantur ad Floralia. Iuuen. Sat. 6. Dignissima prorsus Florali matrona tuba.

Querula Propert lib 4. Et struxit querulas rauca per ossa tubas.

Teres Mant. Et teretes animare tubas, bellumque per omnem Ausoniam.

Horrida Pont. Et pugnam tuba terribili ciet horrida cantu.

TVBVS.

Fictilis Varro, Dimittunt in tubulos fictiles fundo pertuso.

TVCETVM.

Tuceta vocantur cibi regij sapore praestantes.

Lacrymans, Ad vtrumque latus, lacrymantia circum Tuceta.

Crassum Persius Sat. 2 Sed grandes patinae, ruceraque crassa.

Sapidum Apuleius, Abacum pascuae vinolentum, et quidem naribus mihi iam hariolabar tucetum perquam sapidissimum.

TVDERTES.

Dicuntur habitatores Tudertis oppidi Vmbriae.

Gradiuicolae Sill. lib. 4. Et gradiuicolam celso de colle Tudertem.

TVGVRIVM.

Pauper Virg. in Buc. Pauperis et tugurl congestum cespite culmen.

Paruum Sidon. Cuius parua tuguria magnus Hospes implesti.

Craticium, factum craticibus ligneis. Thom. Rad. Craticiaque tuguriun cula cann ulis temere conteguntur.

Humile Idem, Potest in humili tuguriunculo vir maximus habitare.

TVLLIA.

Tarquinius Superbus Seru Tul sextum Romanorum regem (vt regno succederet) morti dedit, cuius filiam, nomine Tulliam, in vxorem prius duxeret. Scelerata mulier e‚dem regnandi libidine qua maritus pruriens, vbi intellexit patrem interfectum, vehiculo se propero ferri iussit, vt interfectori gratularetur. Quum autem inter eundum comperto cadauere equi et auriga constitissent, erubescerentque mortuum conculcare, mulier nefaria curium super faciem mortui parentis duci iussit. Ouid. in Ibin, Infamemque locum sceleris quae nomine fecit, Pressit et inductis membra paterna rotis.

Impia Seneca in Octa. Dedit infandi sceleris poenas cum Tarquinio Tullia coniunx, quae per caesi membra parentis egit saeuos impia currus.

Violenta Idem, Lacerosque seni Violenta rogos nata negauit.

Ferox Liutus, Angebatur ferox Tullia.

TVLLVS.

Pugnax, fuit enim tertius Rom. rex. multo ferocior Romulo, de quo Virg lib. 6. Cui deinde subibit Otia qui rumpet patriae, residesque mouebit Tullus in arma viros, et iam desueta triumphis Agmina.

TVMOR.

Insolens Seneca, Et viri insolens Ad recta flecti regius nolit tumor.

Nocuus Architr. Ah morbos ouium, nocuosque tumores.

TVMVLTVS.

Trepidus Lucan. lib. 1. Vtque satis trepidum turba coeunte tumultum.

Vagus Seneca, Inter tumultus mentis attonita vagos. Mirandula, Atque vago sic mens agitata tumultu.

Turbidus Pont. Rixas, murmura, turbidos tumultus.

Discors Idem, Quodque discordes Erebi tumultus.

Vesanus Pamph Sax. Ita, vesano tabies tumultu.

Terrisonus Idem, Et qua terrisono pugnat delecta tumultu.

Horrisonus Quint. Hinc bella horrisonis ducta tumultibus.



page 774, image: s774

TVMVLVS.

Exsanguis Claud. Passim tumulis exsanguibus albent.

Gelidus Hieron. Ang. Sum cinis in gelidis tumulis, sum viuus amator.

TVNICA

Tunica vestis erat breuior, et sine manicis, que vtebantur viri. Manicata decebat feminas, vt arguit illud Virgilianum: Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae. Gell. lib. 7. Tunicis, inquit, vti virum, vltra brachia, et vsque in primores manus, ac prope in digitis, Romae et ab omni Latio indecorum fuit. Propterea Pub. Afric Paulli filius P. Gallo homini delicato probro dedit, quod tunicis vtoretur manus totas opertentibus. Tunicati dicuntur, tunicis induti. Horat. lib. 1. Epist Vilia vendentem tunicato scruta popello. Sueton. in Augusto, Vt fiare interdum per totum diem ruberet ante praetorium tunicatos.

Mollis Gell. li. 1. Elegans illa vestis, et molles tuniculae ab aemulis, etc.

Fluens Ouid. lib. 3. de Arte, Tunicisque fluentibus auras Excipit.

Radians Stroz. fil. HÓc illam auricomae tunicis radiantibus horae.

Palmata Liuius, Tunica palmata, et toga picta.

Consuta Plaut. in Amph. Tunicis consutis huc aduenio.

Manuleata Idem in Pseud. Manuleatam tunicam habere hominem decet.

Demissitia Idem, Genus hoc muliebrosum est tunicis demissitijs.

Talaris Cic. in Ver. Quum iste cum pallio purpureo, talarique tunica versaretur.

Crocina Catull. Fulgebat crocina candidus in tunica.

Laxa Idem, Et laxas scombris saepe dabunt tunicas.

Ostrina Prop. lib. 2. Visa neque ostrina quum fuit in tunica.

Soluta Idem lib. 4. Illas direptisque solutis Excipit.

TVRBA.

Loquax Stroz. fil. Hoc quoque vix poterit turba tacere loquax.

Stridula Pont. Stridulaque ad cineres hei mihiturba crepat.

Multiuola Mant. Noxia multiuolae fugias consortia turbae.

Multisona Idem, Acceptus extemplo in tumultuosam turbam.

Rudis Mant. Praecipitesque rudis turbae compescuit iras.

TVRBO

Niger Virg lib. 1. Georg. Ita turbine nigro Ferret hiems.

Ater Idem lib. 1. AEn. Ater quos aequore turbo Dispulerat.

Rapax Lucan li. 5. Auulsit laceros percussa puppe rudentes Turbo rapax.

Violentus Idem ibidem, Defendisse suas violento turbine terras.

Versabundus Lucret. lib. 6. Versabundus enim turbo descendit.

Nimbosus Ouid. lib. 11. Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor.

Caecus Sill. lib. 1. Inde cadunt nubes ventorum turbine caeco.

Saeuus Idem, Turbine nox saeuo venientum nescia cladum.

Nigrans Idme lib. 5. Intorquens nigranti turbine nubem.

Stridulus Idem li. 9 Turbo Aduuat. ac Tyrias impellit stridulus hastas.

Inopinus Idem lib. 11. Effusaeque ruunt inopino turbine turmae.

Immanis Idem, Praeceps ad ripas immani turbine fertur.

Piceus Idem, Turbine confusum piceo, et nigrante procella.

Futialis Idem lib 16. Tollitur in caelum furiali turbine clamor.

Properatus Idem lib. 17. Et iacit aduersam properati turbinis hastam.

Rapidus Stat. lib. 7. Theb. Turbine praeuectus rapido.

Subitus Val. Plac. lib. 1. Subitus volitantia malum Turbo rapit.

Intortus Idem lib. 4. Niger intorto ceu turbine nimbus.



page 775, image: s775

Demens Idem lib. 6. Ille super socias [note: Ita quidem habent vulgati libri: sed melior est antiqua scriptura, quam e suo codice profert Carrio: Clementi. Perseson. a Pallade leui nebula contectus, et clementi turbine ex hostium conspectu sublatus est. ] dementi turbine gentes.

Raucus Claud. Ceu turbine rauco Quum graui armatur Boteas.

Puluereus Idem, Donec puluereo sub turbine pulueris instar.

Celer Seneca Thyes Res Deus nostras celeri citatas Turbine versat.

Volucer Pont. Turbine iactatus volucri, et nigricante procella.

Obscurus Polit. Inter obscuros turbines.

Fulmineus Stroz. pat. Instar fulminei turbinis ecce ruit.

Horrisonus Idem, Horrisono turbine bella gerunt.

Acer Quint. Pressissem et acri turbine

Nigricans Guill. Cast. Nigricans obduxerat aera turbo.

Procellosus Mant. Ecce procellosi fragor instar turbinis ingens.

Atrox Idem, Nautas imitentur atroci Turbine deprensos.

Terrificus Barth. Terrifico seu turbine voluitur Auster.

Citus Tibull. lib. 1. Namque ager, vt per plana citus sola verbere turbo.

Indomitus Catull. Indomitus turbo contorquens flamine robur.

TVRCAE.

Infidi Mant. Quae infidos Othomanigenas, et barbara regna.

Immanes Marull. Et quicquid immanis profanat Turca.

Improbi Stroz. Pat. Improbe cum te igitur facturum Turca putemus.

Atroces Codr. Vrc. Turcus atrox, fidei sanctae saeuissimus hostis.

Immitis Stroz. pat. Adde et immitem Turcam.

Feroces Stroz. fil. Vtque nihil metuat turcos manus ista feroces.

Fortes Pamph. Sax. Dux VenetŻm forti rursus dedit aurea Turco sceptra.

Potentes Idem, Turcique potentis Agmina.

Armipotentes Idem, Geminato contudit ictu Armipotens turcus.

Pharetrati Cleoph. Graia pharetratus moenia turcus habet.

Minaces Quint. Hinc turca clades sparsit in terram minax.

Audaces Mant. Sterneret audaces Saracenica semina turcos.

Horribiles Barth. Turcasque canebat Horribiles bello.

Truces Faust. In turcos concepta truces.

Mahumetigenae Mant. Tu Mahumetigenam, Phlegetontica semina.

Othomanigenae Idem, Crudeles Othomanigenas, immanius atrox Dite genus.

TVRDVS.

Turdi aues in cacuminibus arborum nidificant luto, a coitu decem diebus oua maturescunt in vtero. Loquacissimi sunt, sed peculiaris surditas eisdem adscribitur. Hinc adagtum. Surdior turdo. Praecipui sunt saporis inassati cum myrti baccis, prosunt dysentericis et vrinae. Color eius aestate circum collum varius, hieme concolor. Frequentes sunt in Germania tempore hiberno. Eorum fimus optimus est stercorandis agris. Agrippina vxor Claudij Caesaris turdum habuit imitatorem sermonis hominum, aetate Plinij.

Edax Horat. in Epod. Rara tendit retia, Turdis edacibus dolos.

Obesus Idem lib. 1. Epist. Quum sit obeso Nil melius turdo.

Crassus Mart. lib. 2. Subdola tenduntur crassi [note: al. nunc. ] modo retia turdis.

Auidus Idem lib. 3. Sed tendit auidis rete subdolum turdis.

Vagus Idem lib. 11. Quam quae rara vagos exspectant retia turdos.

Aduena Codrus, Aduenasque turdos auceps.

Raucus Theocrit. Raucos contendere turdos.



page 776, image: s776

TVRMA.

Turma militaris constabat ex 32 equitibus. Varro turmam oit dictam esse mutata e inu, quasi ternam, quod terdeni milites ex tribubus, Lucerum, Rhamnium et Tatiensium fierent.

Miuax Horat lib 2. Car. Quum fracta virtus, et minaces [note: Dictio turmae heic ferri nequit, propter vltimam longam, quam metrum correptam requirit. Fabricius legit (Turpe) vt sit interiecto exprobrantis, et per virtutem Brutum, per minaces eiusdem milites intelligit Aij legunt, Turpe solum tetigerunt mento, i occubuerunt in turpi loco. Sed illa emendatio melior. ] Turmae.

Vagans Lucan. lib. 8. Bellumque fugax, turinaeque vagantes.

Audax Idem lib. 1. Audaces ruere in certamina turmas.

Rapida Syll lib. 1. Omnis Iber rapidis, omnis fera Gallia turmis.

Armata Idem lib. 2. Ocyus armatas passim per litora turmas.

Minans Idem lib. 6. Turmisque minantibus vltro Puguabat serpens.

AErata Idem lib. 8. Tullius aeratas raptabat in agmina turmas.

Alipes Idem lib 15. Ni propete alipedes rapis ad certamina turmas.

Hastata Val. Flac lib. 6. Discolor hastatas effudit Iberia turmas.

Cristata Claud. Feruet cristatis exercitus vndique turmis.

Terrifica Sidon. Et iam terrificas diffuderat Attila turmas.

Valida Pont. Implebunt validas numeroso milite turmas.

Hostilis Codr. Vrc Talis in hostiles ausus prorumpere turmas.

Furens Pamph. Sax. Furentes intrepidus turmas, agmen et omne trahit.

Pugnax Sabell. Pugnaces equitum turmae, peditumque cateruae.

Sequax Idem, Captiuos ad rostra duces turmasque sequaces.

Ferox Crinit. Qui nunc feroces Galliae turmas fouet.

Nuinerosa Mant. Fundebat numerosam vno semel impete turmam.

Fortis Prop. lib. 2. Iam libet et fortes memorare ad praelia turmas.

TVRNVS.

Turnus filius fuit Dauni et Venilae, Rutulorum dux, qui propter Lauini am filiam Latini regis, et Amatae bellum mouit in AEneam, a quo tandem intersectur est, auctore Vigilio.

Saeuus Pamp. Non patris AEneae, saeui quoque praelia Turni.

Acer Virg. lib 8. Aut acrem dubites in praelia poscere Turnum.

Rutulus Idem lib. 7. Audacis Rutuli ad muros.

Audax Idem lib 9 Aut non audaci cessit fiducia Turno.

Tumidus Idem lib. 10. Tumnidusque secundo Marte ruat.

Implacabilis Idem lib. 12. Se signari oculis, vltro implacabilis ardet.

Turbidus Idem ihidem, Tum sic affatur Regem, atque ita turbidus infit.

Ausonius Idem lib. 12. Cesserit Ausonio si fors victoria Turno.

Alacer Idem ibidem, Talis equos alacer media inter praelia Turnus.

Bellator Idem ibidem, Interea extremo bellator in aequore Turnus.

Daunius Idem ibidem. Haud aliter tros AEneas, et Daunius heros Concurrunt clypeis.

Barbarus Tibull lib. 2. Iam tibi praedico, barbare Turne, necem.

TVRRIS.

Aeria Virg. in Ciri, Aeriasque facit caussam se visere turres.

Alta Idem lib. 9. AEn. Turribus aut altis, et magnas territat vrbes.

Caua Idem lib 9. Armatique cauis exspectant turtibus hostem.

Ardua Lucan. lib. 4. Cunctas super ardua turris Eminet.

Sublimis Pamph. Sax. Tempore sublimes ponunt fastigia turres.

Celsa Horat. lib. 2. Car. Et celsae grauiore casu Decidunt turres.



page 777, image: s777

Ahenea Idem lib. 13. Carm. Inclusam Danaen turris ahenea.

Valida Lucret. lib. 5. Iam validis septi degebant turribus aeuum.

Ferrea Virg. lib 6. AEn. Stat ferrea turris ad auras.

Curuata Syll. lib. 3. In clypei speciem curuatis turribus aspis.

Excelsa Idem lib 6. Excelsas turres, immensae cuspidis hastam.

Prona Val. Flac lib. 2. Pronaeque resurgere turres.

AErata Claud. Ille vel aerata Danaen sub turre latentem Eliceret.

Marmorea Pont. Seu marmoreis se in turribus altum Impegit.

Superba Idem, Quam superbae muniunt turres.

Solida Cantal. Non solidae turres, nec moenia lata, nec agger.

Munita Idem, Stat turris munita loco, mutoque tenaci,

TVRTVR

Turtures vere occultantur, penasque amittunt. Quum bibunt, colla non resupinant. Octonis viuunt annis. Bis unno pariunt, oua plurimum terna. Phalarim volucrem oderunt, Psitacis amicae. Purgant se herba, quae vocatur helxine. Earum fimus albugines extenuat. Erepta compare semper gemunt, et castitatem seruant. Virg in Buc. Nec gemere aeria cessabit turtur ad vlmo.

Niger Ouid in Epist Sapph. Et niger a viridi turtur amatur aue.

Castus Idem de Philome. Et castus turtur atque columba gemunt.

Cereus Mart. lib. 3. Gemit hinc palumbus inde cereus turtur.

Raucus Polit. Seseque saginans Rauca gemit.

Pudicus Mant. Munus erat, veteri gentis de more pudicus Turtur.

TVS, quaere supra pag. 845. TVSSIS

Anhela Virg. lib. 3. Georg. Et quatit aegros Tussis anhela sues, ac faucicibus angit obesis.

Aspera Syll. lib. 14. Aspera pulmonem tussis quatit.

Mala Catull. Malamque pectore expuli russim.

Acerba Polit. Faucibus in salsis tussis ocerba sonat.

AEgra Pallad. Soran. Pectore vel tussis tristi male clauditur aegra.

Violenta Petrarcha, Febris iners, scabiesque tenax, violentaque tussis.

Frequens Catull. Hic me grauedo frigida, et frequens tussis Quasiauit.

TIARA.

Tiara, tegumentum erat capitis, Persarum genti peculiare, quo reges et sacerdotes vtebantur. Similis prope erat mitrae aut galero. Hieronymus in Epistola ad Fabiolam, Quarum, inquit, genus est vestimenti rotundum pilrolum, quale pictum in Vlysseo conspicimus, qua si sphaera sit diuisa, et pars vna ponatur in capite. Hoc Graeci et nostri tiaram, nonnulli galerum vocant, non habet acumen in summo, nec totum vsque ad comas caput tegit, sed tertiam partem a fronte inopertam relinquit, atque ita occipitio vitta constrictus est, vt non facile labatur ex capite. Est aute byssinum et sic fabre operatum, vt nulla acus vestigia forinsecus appreant. Reperitur etiam tiaras in masculino genere, vt patebit sequentibus epithetis.

Purpurea Ouid lib. 11. Tempora purpureis tentat velarere tiaris.

Phrygia Iuuen Sat. 6. Et Phrygia vestitur bucca tiara.

Viridis gemmis Val Flac. lib 6. At viridem gemmis, et Eoae stamine syluae Subligat extrema patrium ceruiec tiaram.

Barbara Claud. Barbarus Arsacio consurgeret ore tiaras.

Barbarica Mant. Radit humum toga barbarica coma pressa tiara.

Lunata Sidon. Flectit Achaemenus lunatam Persa tiaram.

Achaemenia, id est, Persica. Polit. Iussit Achaemenium seruantia busta tiaram.



page 778, image: s778

Eoa Quint. Eois qui potuit quondam crinem religare tiaris.

Rubra Mant. Per fora Mercurium rubra videt ire tiara.

Sacra Virg. li 7. Sceptrumque sacerque tiaras, Iliadumque labor vestes.

Conchylis, id est, purpurea Adr. Card. Tempora conchyli fulgent redimita tiara.

TSBRIS.

Tibris fluuius, quum prius diceretur Albula, * nomen sumsit a Tiberino rege Alanorum ibidem submerso. Ouid in Ibin. Vtque vel Euenus torrenti flumins mersus Nomina des rapidae vel Tibernus aqua. Idem lib. 14. Regnum Tiberinus ab illis cepit, et in Tusci demersus fluminis vndis Nomina fecit aquae. Idem lib. 4. Fast. Accipimus regnum, post hunc Tiberinus, ad illo Dicitur in Tuscae gutgite mersus quae. Ab hac diction Tibris fit adicctiuum Tiberinus. Claud. de laudibus Serenae, Rediensque per vndas Cloelia Tiberinas.

Hanc nominis rationem affert. Liuius li 1. Dec 1. et Oui. 2. et 4 Fast cui qui ad stipulantur, hanc vocem tribus syllabis Tiberis, absque adspiratione et per iscribandum censent, vt non modo apud Stephanum [gap: Greek word(s)] , atque apud Graecos in vniuersum omnes reliqua hinc de riuata. vt [gap: Greek word(s)] etc. sed etiam, teste Manutio, in duobus nummis aureis, et sex antiquis lapidibus peri scriptum inuenitur. Virg et Seruius 8. AEn. hoc nomen ipsa Alba vetustius esse contendunt, eiusque originem ad Thybrin Hetruscorum regem referunt, qui Latium crebris latrocinijs in sestarit, posteaque circa hunc fluutum occisus fuerit. Hinc quidam duabus syllabis, per adspirationem et y scribendum existimant Thybrin: volunt enim non a rege ita dictum sed quasi [gap: Greek word(s)] a contumalia et iniuria, qua hic rec quemuis obuium circa hunc fluuium affecerit. Et certe apud Dionysium [gap: Greek word(s)] , apud Stephanum etiam [gap: Greek word(s)] scribitur: sed ista scriptura verior.

Tuscus Virg. li. i. Geor. Quae Tuscum Tiberim et Romana palatia seruas.

Lydius Idem lib. 2 AEn. Vbi Lydius arua Inter opima virŻm leni fluit agmine Tibris.

Ausonlus Idem li. 5. Nec tecum Ausonium, quicunque es, quaerere Tibrim.

Tyrrhenus Idem ib. 7. Tyrrhenum ad Tibrim, et fontis vada sacra Numici.

Caeruleus Idem lib 8. Caruleus Tibris, caelo gratissimus amnis.

Cornirger Idem ibidem, Corniger Hesperidum fluuius regnator aquarum.

Tumidus Idem lib. 11. Arguet Iliaco tumidum qui crescere Tibrim San guine.

Flauus Horat. lib. 1. Carm. Vidimus flauum Tiberim.

Vagus Mar. li 10 Quae quo saepe vagus piemerer torrentibus vndis Tibris.

Nubilus Ouid. lib. 14. Vbi nubilus vmbra In mare cum fulua prorumpit Tibris arena.

Apoeninigena Idem lib. 15. Apoeninigenae quae proxima Tibridis vndis.

Altus Idem ibidem, Cir cumflua Tibridis alti Insula.

Atenosus Idem lib. 1. Fast. Radit arenosi Tibridis vnda latus.

Aduena Idem lib. 3. Fast. Non procul a ripis aduena Tibri tuis.

Arundifer Idem li. 5. Fast. Tibtis arundiferum medio caput extulit alueo.

Lubricus Idem lib. 6. Fast. Aspicere et dici lubrice Tibri tuos.

Flauens Syl lib 16. Flauentem que sacro cum gurgite Tibrim.

Sceptrifer Idem lib. 8. Nec non sceptriferi qui potant Tibridis vndam.

Romuleus Claud Est in Romuleo procumbens insula Tibri.

Vdus Pont Venientem et Tibride ab vdo Accipit hospitio.

Amoenus Stroz fil. Tibris vada caerula tollis amoeni.

Rapidus Faustus, Inde petit rapidi fatalia Tibridis arua.

TYDEVS.

Tydeus filius fuit Oenei regis AEtoliae, qui cum Menalippum fratrem imprudens


page 779, image: s779

in venatione occidisset, relicta patria confugit ad Adrastum regem Argiuorum, cuius filiam Argiam nomine in vxorem. Missus demum a Polynice legatus ad Etheoclem regem Thibanum, quum arroganter satis locutus esset, stomachum mouit ipsi Etheocli, adeo vt missi sint quinquag inta milites, qui redeuntem in sidijs opprimerent, quos tamen ommes Tydeus interfecit, prater vnum, quem tanti facinoris volebat nuncium relinqui.

Acheloius Stat li. 2. Theb Dircaeusque gradum, panterque Acheloius heros CorripuÍre.

Oenides Idem, Aduolat Oenides vindex, sic illa Dianae.

Calydonius Idem, Tasis adhuc trepidum liquit Calydonius heros.

Egregius Idem lib 3 Tydeos egregij perfossum pectus.

Fulmineus Idem lib. 4 Patriae ciet agmina gentis Fulmineus Tydeus.

Oeneius Idem lib 5 Ecce furens rapto ven enti Oeneius heros Impiger.

Magnauimus Idem li 6. Tydea magnanimum stimulis ingemibus angunt.

Cruentus Idem lib 8. Theb. Aut vultus audet perferre cruenti Tydeos.

Turbidus Idem, Turbidus Oeindes vna duo corpora pinu Cornipedemque, equitemque ferit.

AEtolus Idem li. 6. Theb. Ergo vbi Iuctandi iuuenes animosa citauit, etc.

TYMBRA.

[note: Herba est freques in Phrygia. ] Grauiter spirans. Barth. Loch. Spirantem grauiter Satyri componite tymbram.

Troiana Sta. l. 8. Theb. Quercus anhela souis, Troianaque tymbra tacebit.

Olens Idem li. 2. Syl Flocibus innumeris, et olenti spargere tymbra.

Getida Idem, Huic Lycij montes gelidaeque vmbracula tymbrae.

Virens Pamph. Comas hederis ornas, tymbraque virenti.

TYMPANA

Caua Ouid. lib 12. Aut si quis paruo feriat caua tympana faxo.

Rauca Idem in Ibin, Et quatias molli tympana rauca manu.

Resonantia Sill. lib. 17. Certabant rauco refonantia tympana pulsu.

Versautilia Vitru. In quo collocata regula, et versaule tympanum.

Sonora Mart. cap Sonorum bombis terrentibus sustinens tympanum.

Cybeleia, quibus vt ebantur in sacris Cybeles. Idem, Tympanaque Cybeleia videbantur

Crepitantia Stroz fil Nec minus abrumpant crepitantia tympana somnos.

AErea Mant. Mos aerea tympana caelo Increpitant piceo.

Taurina Claud. Taurinaque pulsu Baccharum Bromios inuitant tympana remos.

Centilia Iuuen. Sat 3. Nec non gentilia tympana secum Vexit.

Mollia Stat in Achill. Tibi pensa manu, tibi mollia gesto Tympana.

TYNDARIDAE.

Gemini Seneca Her, Fur. Hinc clara gemini signa Tyndaridae micant.

Comantes Val Flac. lib. 5. Astroque comantes Tyndaridas.

Dioscuri, id est. Iouis filij, Theod. Cyr. Castorem autem et Pullucem, qui [gap: Greek word(s)] , id est, Iouis pueri nuncupantur.

TYPHIS.

Typhis fuit vnus e principibus Argonautarum, qui Colchos profecti sunt ad rapiendum vellus aureum. Oui. li. 1. De. Arte, Typhis in Haemonia puppe magister erat. Vir. in. Buc. Alter erit tum Typhis, et altera quae vehat Argo Delectos heroas. Seneca, Quaeque domitorem freti Typhin, nouam fir mare docuisti ratem. Idem, Ausus Tuphis pandere vasto Carbasa ponto, legesque nouas scribere ventis. Sunt qui inuentum nauis huic referant acceptum.

Audax Seneca, Palluit audux Typhis.



page 780, image: s780

Pagasaeus, id est, Thessalus, a Pagasa vrbe Thessalia Mant. Illic scriptus erat Typhis Pagasaeus, et Argo.

Nauarchus Idem, Musicus Amphion, Typhis nauarchus.

TYPHOEVS

Filius fuit Terrae, gigantum sere omnium maximus, quem poetae centimanum fuisse scribunt, et a loue fulminatum sub linatime. Virg lib 9. Durumque cubite Inarime, Iouu imperijs imposta Typhoeo. Claud. Ipsumque Iouem turbante Typhoeo (Sic fas est) rimuisse ferunt, quum brachia centum Montibus armaret totidem. Alio nomine vocatur Typhon.

Saeuus Virg. lib 1. Gieorg Coeumique, lapetumque creat, saeumnque Typhoea Versus est hypermeter.

Arduus Idem li. 8 AEn Non terruit ipse Typhoeus Arduus arma tenens.

Centimanus Ouid. li. 3 Met. Nec quo centimanum deiecerat igne Typhoea.

Terrigena Idem li 5. Met. Huc quoque tertigenam venisse Typheoa narrat.

Vastus Idem lib. 4. Fast. Alta iacet vasti super ora Typhoeos AEtna.

Anguipes Polit. Seruabat Thetis anguipedi iurata Typhoeo.

Taetricus Pamph Vultus non taetrici comes Typhoei

Ardens Sill li. 9. Non Prochyte, non ardentem sortita Typhoeum Inarime.

Discors Seneca, Tibi haec Typhoeus membra quae discors tulit.

Rapidus Sidon. Rapido fit missilis Ossa Typhoeo.

TYPHON.

De Typhone gigante Manilius, Merito Typhonis habentur Horrenda sedes, quem tellus saeua prosudit, Quum bellum calo peperit. Est etiam Typhon impetuosa ventorum rotatio. Lucan lib. 7. Et trabibus mistis auidos Typhonas aquarum Detulit.

Ferus Seneca, Non tam ferum Typhona neglecta Ioue irata tellus edidit quondam parens

Immanis Idem, Typhon in illo positus immanis rogo.

Anguipes, vide caussam in dictione Cigantes Manil Anguipedem alatos vngues Typhona ferentem.

Terribilis Oui. li 3. Fast. Terribilem quondam fugiens Typhona Dione.

TYRANNIS.

Impia Lactan. Impiam tyrannidem vi et hominibus armatis occupauit.

Crudelis Val. Var. Gallia crudeli depressa tyrannide.

Furiata Idem, Incutit et seruile iugum furiata tyrannis.

Saeua Faust Saeuaque tyrannide calcat.

Inuisa Idem, Iamque aquila inuisa suppressa tyrannide cernit.

Cruda Iuuen. Sat. 8. Quid Nero tam saeua, crudaque tyrannide fecit.

TYRANNVS.

Immitis Virg. in Ciri, Hostibus, immitique addixi [note: Scaliger, ita postulante versuum sententia, scribit Grana. ] ignara tyranno.

Purpureus, indutus purpura Horat. li. 1. Carm. Purpurei metuunt tyranni.

Fatalis Ouid lib. 15. Aut finite metum fatalis morte tyranni.

Dirus Sill lib. 1. Impia diri Belides iuuenis vitauerat arma tyranni.

Letifer Iden lib 13. Talia letiferis restant patietida tyrannis.

Crudelis Calent. Non ego crudeles immiti lege tyrannos.

Sons Stat lib 3. Theb. Nec sontis iniqua tyranni Iussa valent.

Terribilis Idem lib. 3. Syl. Terribilem affatu passus.

Visuque tyrannum.

Durus Mant. Duris odiosa tyrannis Simplicitas.

Infandus Val. Flac lib. 7. Infando quae det responsa tyranno, Colligit.

Dominans Sidon. Liber sub dominantibus tyrannis.



page 781, image: s781

Impotens Seneca in Her. Fur. Et impotentes terga plebeia manu Scindi tyranni.

Trux Idem ibidem, Non saeui ac truces Regnent ryranni.

Impius Idem, Impio dignum parat letum tyranno.

Horribilis Polit. Expulit horribilem vitaque aulaque tyrannum.

Ferus Idem, Et sceptra tyrannis ExtorsÍre feris.

Iniustus Codr. Vic. Tum quoque ab iniustis tellus releuata tyrannis.

Immanis Stroz. pat. Haec tunc immanem patribus coniuncta tyrannum Expulit.

Exitiabilis Liuius, Exitiabilis tytannus, vi et armis oppressa omnia.

Infestus Sabell. Gens infestis inimica tyrannis.

Acer Idem, Qua forte acres cogÍre tyranni.

Ferox Podo ph. Argic. Qui feroces Corde tamen patitur tyrannos.

Crudus Conrad. Filius crudum reprimat tyrannum.

Toruus Idem, Quis ferat totui faciem tyranni.

Tumidus Idem, Tumidi obserantes claustra tyranni.

Ferreus Lud. Big. Contra tyrannos vel pueliam ferreos.

Improbus Crinit. Quod si quis improbos tyrannos eijcit.

Indomitus Mant. Virus in indomiti flagrabat corde tyranni.

Cruentatus Idem, Cruentatos prohibens regnare tyrannos.

Inuidus Idem, Vtilitas inuisi Erebo, caeloque tyranni.

Sanguineus Idem, Debita sanguineo mors sanguinolenta tyranno.

Atrox Idem, Regna per atroces olim vexata tyrannos.

Impatiens freni Idem, Quam rex impatiens freni, et sine lege tyranni.

Funereus Claud. Tandem funereis finem positura tyrannis.

Truculentus Theod Cyr Non secus ac truculentum quendam tyrannum.

Insanus Cicero act. 8. in Verr. An in hostes victos insani edictum, atque imperium tyranni.

Importunus Idem act. 6. in Verr. Sed importuni, atque amentis tyranni.

Taeter Idem Philip. 13. In qua enim barbarie quisquam tam taeter, tam ctudelis tyrannus.

Rigidus Mant. Et arua subegit Mollis Achaemeniae rigidis regnata tyrannis.

TIRESIAS.

Tiresias, fuit vates et augur Thebanus, qui consultus a Ioue vtri maior esset in Venere libido, virone an feminae: quum feminae dixisset, ira Iunonis excaecatus est. Quam eius caecitatem Iupiter vaticinio pensauit Alij excaecatum ferunt, quod Mineruam in fonte nudam cospexisset. Polit Raculum dat deinde potentem Tiresiae magni, qui quondam Pallada nudam Vidit, et hoc raptam pensauit munere lucem, Suetus inoffensos baculo duce tendere gressus. Nec deest ipse sibi, qui sacro instincta furore Vra mouet, tantique parat solatia damni. Seneca. Tiresias tremulo tardus accelerat gradu. Comesque Manto luce viduatum trahens Ouid in Ibin, Qualis erat postquam iudex de lite iocosa Sumtus Apollinea clarus in arte senes.

Longaeuus Stat. lib. 2. Theb. Longaeui vatis opacos Tiresiae vultus.

Callidus Idem lib. 10. Sibi callidus ista Tiresias, nataeque canant.

Prouidus Sabin. Sed si Tiresias tam laeti prouidus augur.

Lucis inops Seneca, Tu lucis inopem gnate genitorem regens.

Thebanus Budaeus, Vt Tiresias olim Thebanus, qui vtrumque humanitatis sexum habuisse traditur.

Dircaeus Mant. Vate Dircaeo generata Manto.

Vates Propeit. lib. 4. Magnam Tiresias aspexit Pallada vates.



page 782, image: s782

TYRO.

Fuit filia Salmonei regis Elidis, ex qua Neptunus Nerea et Peliam suscepit. Salmonis Propert. lib. 1. Non sic Haemonio Salmonida mistus Enipeo Taenarius.

Candida Idem lib 2. Vobiscum est Iope, vobiscum candida Tyro.

Pagasaea Bapt. Pius, Carmine cospicua est Tyro Pagasaea puella.

TYROS.

Tyros, vrbs fuit Phoeniciae, vsu purpurae notissima, quae prius vocabatur Sarra. Hinc purpura vocatur Sarrana et Tyria. Tyrijs ad scribitur inuentum nauis, quorundum sententia. Tibul lib. 1. Vique armis vastum prospecter turribus aquor, Prima ratem ventis credere docta Tyros. Tyron condidit Agenor Prisci Beli filius.

Instabilis Lucan. lib. 3. Tyros instabilis, preciosaque murice Sidon.

Phoenissa Ouid. lib. 15. Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque, Et Phoenissa Tyros.

Preciosa Stat. li. 3. Syl. Qua preciosa Tyros tubeat, quo purpura succo.

Cadmea Mart lib. 6. Te Cadmea Tyros, me pinguis Gallia vestit.

Luxuriosa Pamph Murice quam tinxit luxuriosa Tyros.

Pulcra Idem, Det tibi pulcra Tyros, det vellera clara Tarentum.

Docta Sabell. Tepidis quod mersit ahenis Docta Tyros.

Antiqua Mant. Hos antiqua Tyrus nouit, piscosaque Sidon.

VACCA.

Pinguis Virg. lib 2. Georg. Vbera vaccae Lactea demittunt: pinguesque in gramine laeto.

Vaga Stroz pat. Non facile esse vagam reperire per inuia vaccam.

Fecunda Pamph. Sic fecunda licer, iuncto nisi vacca marito.

Lactifera Conr. Plenaque lactiferis fora vaccis.

VACCINIA.

Nigra Virg. in Buc Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

Mollia Idem, Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Pulla Remacl. Nec cum luteolo vaccinia pulla hyacintho.

VADVM.

Caecum Virg. l. 1. AEn In vada caeca tulit, penitusque furentibus austris.

Salsum Idem lib. 5. AEn. Et longae sulcant vada salsa carinae.

Caeruleum Sil. lib 2 Caeruleis prouecta vadis iam Dardana puppis.

Caerulum Virg. lib. 7. Litus ad Ausonium per tot vada caerula vexit.

Flumineum Lucan lib 8 Flumineis vix tuta vadis.

Limosum Ouid. lib 4. Fast Limoso fessa carina vado.

Piscosum Idem lib. 2. de Arte, Cinctaque piscosis Astypalaea vadis.

Stagnans Sill lib 6 Et stagnante vado patulos inuoluere campos.

Canorum Sta. l. 7 Theb Tuque Ű percusse canoris Et felix Hormic vadis.

Vitreum Pamph. Sax Cuius vada Camarina palustri.

Turgidum Ruffus Fest. Et glauci vada turgida ponti.

Toruum Seneca Theb. Vbi torua rapidus ducat Ismenos vada.

Pronum Idem Hippol. Et victa prono puppis aufertur vado.

Purum Idem ibidem, Vbi lerna puro gelida perlucet vado.

Gelidum Idem, Gelidum dirimit amnis Elidis vadum.



page 783, image: s783

Scrupeum Idem, Et humilis vnda, scrupeis mendax vadis.

Liquidum Pont. Clitumni liquidis accubuisse vadis.

Rapidum Idem, Euenum rapidis sponte subisse vadis.

AEquoreum Sabell. AEquoreis trepidare vadis.

Vndosum Idem, Vndosis qua septa vadis, nunc hospita tellus.

Frigidum Idem, An potius flaui vada frigida Rheni.

Vndans Mant. Irascensque vadis tam vasto vndantibus aestu.

Sonans Quint. Fluctus sonanti personans torrens vado.

Sonorum Idem, Agmen sonoris obrui iniustum vadis.

Tortens Idem, Saepe torrenti vado armenta secum.

Horrisonum Mich. Angl. Horrisonis terrÍre vadis.

Nitens Mant. Vadis lauÍre nitentibus omnes,

Spumosum Idem, Spumosis lauÍre vadis Pactolus et Hermus.

Lustrale Idem, Vadis lustralibus ante Quam madeant.

Concauum Idem, Et quae per campos latis vada concaua ripis.

Tenue Idem, Sunt tenui flumina pressa vado.

Glaciale Idem, Strictumque vadis glacialibus aequor.

Lucidum Idem, Vada lucida voluit Tigris

Errabundum Idem, Errabunda Padi grauidam vada voluit in aluum.

Coenosum Stroz fil. Siccaque coenosis prolui ora vadis.

Refusum Quint. Cocyti stagna alta vadis siluÍre refusis.

Riguum Architr. Riguisque libentior alnus Descendisse vadis.

Fluuiale Mant. His nedum fluuiale vadum, sed et omnia regna.

Neptunium Sta. in Achil. Nulli vada per Neptunia glaucae Tantus honos formae.

VAGINA.

Caua Virg. lib. 10. Vaginaque caua fulgentem diripit ensem.

Pendens Ouid. lib. 10. Pendenti nitidum vagina diripit ensem.

Sectilis Sill. lib. 16. Quos cohibebat ebur vaginae sectilis enses.

Eburnea Mant. Delapso cingebat eburnea ferro Armatum vagina latus.

VAGITVS.

AEger Lucan. lib. 2. Qui non audierit mistos vagitibus aegris.

Lugubris Idem lib 5. Vagituque locum lugubri complet.

Ferox Claud. Redditque ferocem Vagitum lituis.

Tener Polit. Has teneris iam nunc mulcet vagitibus auras.

VALENTIA.

Formosa Mant. Et cultis formosa Valentia campis.

Geniosa id est delitiosa et voluptifica. Idem, Barcilon, et riguis geniosa Valentia campis.

VALLIS.

Saxosa Virg. in Buc. Saxosas inter decurrunt flumina valles.

Caua Lucan lib. 4. Ipse caua regni vires in valle retentat.

Gelida Virg. lib 2. Georg. Qui me gelidis in vallibus Haemi Sistat.

Vmbrosa Idem l. 3. Georg. AEstibus at medijs vmbrosam exquirere vallem.

Ima Idem in Culice, [note: Scheda Pithoei habet: Mollis Iacchus. ] Et vallibus imis Semper opaca.

Prona Idem ibidem, Nam primum prona surgebatn valle patentes.

Curua Idem lib. 2. AEn Commendo socijs, et curua valle recondo.

Reducta Idem lib. 6. Interea videt AEneas in valle reducta.

Obscuta Idem lib. 9. Vidimus obscuris primam sub vallibus vrbem.

Resona Lucan lib 7. Excepit resonis clamorem in vallibus Haemus.

Arenosa Colum. lib. 5. Soli auersa, valles arenosae.



page 784, image: s784

Arguta Pont. Nec vero non argutis in vallibus hoedos.

Opaca Hor l 1. Epist. Continui montes, nisi dissocientur opaca Valle.

Madida Ouid. lib 1. Eleg. Qualem cliuosae madidis in vallibus Idae.

Occulta Syll. lib. 12. Occulta tegitur valle, et frondentibus vmbris.

Clamosa Stat. lib. 4 Theb. Et noua clamosae stupuÍre silentia valles.

Rauca Idem lib 4 Theb. Rauca sonat vallis.

Vacua Idem lib 5 Theb Et vacuis fluuiorum in vallibus errat.

Profunda Idem lib 10. Non illic caeli fragor ipse profundis Vallibus.

Humida Pont. Hunc non antra caui montis, non humida vallis.

Irrigua Seneca, Dircaea circa vallis irriguae loca.

Viridans Pont. Viridantibus Alpes Vallibus.

Frondosa Idem, Qui frondosis in vallibus apro Congrediatur.

Montana Codr. Vrc. Qualia montanae resonabunt carmina valles.

Humilis Stroz pat. Vtque velim ex humili tollere valle caput.

Nemorosa Idem, Iam securus aper nemorosis vallibus aciem.

Supina Liuius, Supina valle Romanam inclinauit aciem.

Arta Idem, Masinissam persecutus in valle arta faucibus vtrinque obsessit inclusit.

Angusta Idem, Non capiebat omnes copias angusta valle.

Virens Sabell. Vallesque virentes Aspicite.

Secreta Iuuenc. Frondosaque later secretae vallis in vmbra.

Infima Augur. Vel quum latebras infimae vallis subit.

Concaua Faust. Diluit hos montes haec, inquit, concaua vallis.

Taetra Quint Nigrum egressa locum, taetraque silentia vallis.

Herbifera Pallad Sor. Horridus herbiferis vates in vallibus Ascrae.

Herbosa Petrach. Tum passim herbosis ludunt in vallibus hoedi.

Florea Idem, Quem florea vallis Pauerit.

Syluosa Mant. Syluosa inter frigentia valles.

Tenebrosa Idem, Ima tenebrosae vallis locus aequore nigro Occupat.

Curuata Idem, Atque theatralem vallis curuata figutam.

Rigua Idem, Riguis Tempe caua vallibus inter.

Nigrans Bart. Nigrans quam vallis obumbrat.

Dumosa Bapt. Pius, Te modo dumosa Cynthica valle leuat.

VALLVM.

Potens Pont Prasidia et vallis adiuta potentibus.

Turrigerum Idem, Castraque turrigero valeant circumdata vallo.

Validum Sabell. Imperat et valido cingi coeuntia vallo.

Inexpugnabile Mant. Arma dabit pietas, et inexpugnabile vallum.

VALVA.

Obserata Apul. Obserata Apul. Obseratas valuas impactis sudibus recluserunt.

Volubilis Sidon. Alta volubilibus pater hinc cenatio valuis.

Eburna Mant. Valuis adamantina eburnis Porta patens.

VANITAS.

Inepta Crin. Non semel inepta vanitas, metusque praestigium appellatur.

Ridicula Idem, Ridiculae vanitati honores dicarent.

VANNVS.

Est autem vannus vas latum et vimine contextum, quo sordes a frumentis auferuntur: alij cribrum Cereale vocant. Col. Ipse autem spicae melius fustibus tunduntur, vannis expurgantur.

Mystica Virg. lib. 1. Georg. Et mystica vannus Iacchi. Appellatur autem mystica, quod Liberi patris sacra ad purgationem animae pertinerent, etc.



page 785, image: s785

VAPOR.

Nebulosus Vitr. Vaporem nebulosum ex se suscitauerit.

Ater Virg li 7. AEn. Nec iam se capit vnda: volat vapor ater ad auras.

Calidus Lucan. lib. 9. Calidoque vapore Assiciunt gelidas nocturno frigore pestes.

Tepidus Lucr. li. 2. Nec frigus, nec item calidum, tepidumque vaporem.

Torrens Idem lib. 5. Sed perijsse hominum torrenti saecla vapore.

Humidus Ouid. lib. 1. Met. Vapor humidus omnes Res creat.

AEstiuus Plin lib. 17. Rigua aestiuis vaporibus vtilia, hieme inimica, auctumno varia.

Tenui Stat, lib 1. Syl. Et tenuem voluunt hypocausta vaporem.

Fumans Syll lib. 5 Sic memorans torquet fumantem ex ore vaporem.

Feruidus Polit. Manat, et ora quatit feruidus atra vapor.

Igneus Stat lib. 4. Theb. Impleique cauos vapor igneus orbes.

Piceus Conr. Et quum piceis terra vaporibus infecit.

Taeter Mant. Taetroque vapore Orgia perlustrar.

Spumeus Claud. Spumeus elisa pellitur amne vapor.

Niger Stat. lib 10 Supraque torum niger efflat anhelo Ore vapor.

Caecus Tho. Rad. Caeco sese vapore contegens.

Ingifer Stroz sil AEtheris in medio glomerat pater ipse vapores Igniferos.

VASA.

Fictilia Colum lib. 2. In fictili vase madefactae dulci aqua.

Ansata Idem lib 10 Idque vas ansatum simile angustae ollae figurantur.

Picata Idem lib 13. Picato vase componito.

Stagnea Apul. De stagneo vasculo multo se perungit oleo.

Corinthia, quoniam Corinthus vrbs Graeciae prima toreumatum, vasorumque luxuriam commenta est: inde vase vacantur Corinthia, et eorum amatores Corinthiarij Suet. in Augusto, Pater argentarius, ego Corinthiarius.

Crystallina Cord. Vrc. Si crystallina vasa syluiumque tradam.

Aerea Plin. lib 12. In aereo vase medicamentum sit.

Aenea Vitru In omnibus vasa aenea suspendit.

Gemmata Auson. Fercula gemmatis quum poneret aurea vasis.

Testea Thom Rad. Totidemque vasa testea tradidisset.

Samia, quoniam in Samo erat lutum fictile, conficiendis vasis accommodatissimum. Pamph. Non pudeat Samio te Massica fundere vase.

Fulgentia Quint Dent alij torques, fulgentia vasa, corollas.

Rutilantia Mant. Vt solet in vasis terso rutilantibus auro.

Concaua Faust. Concaua ceu facili vascula facta luto.

Ahena Mant Liquidos in ahena liquores Vascula congessi.

Aretina, quoniam Aretium oppidum Hetruriae fuit vasis fictilibus admodum celebre, fiebantque ex ea terra vasa multum laudabilia, auctore Plin Mart li 14. Aretina nimis ne spernas vasa, monemus, Lautus erat Tuscis Porsena fictilibus.

VASCONES.

De Vasconibus vide in fine Officinae.

Leues Syl. li. 10. Quem Vasco leuis, quem spicula densus Cantaber vrgebat.

Atroces Mant. Vascones atroces, Senonumque immania castra.

Immanes Idem, Vascones immanes, mansuetosque Aquitanos.

VATES.

Terrificus Virg. lib. 5. AEn. Seraque terrifici cecinerunt omnia vates.



page 786, image: s786

Potens Hor lib 4 carm Virtus et fauor et lingua potentiumVatum.

Sacer Idem ibidem, Carent quia vate sacro.

Diuinus Idem in Arte, Sic honor et nomen diuinis vatibus.

Fatidicus Ouid lib 3. Met. Fatidicus vates: si se non nouerit, inquit.

Operosus Idem lib. 1 Fast Disce, metu posito, vates operose.

Aonius Idem lib. 3 de Arte, Varibus Aonijs faciles estote puellae.

Egregius Stroz pat. Egregijs te vatem vatibus addo.

Praesagus Syll lib 16. At miora iubent praelagi tendete vates.

Lauriger stat. lib 1 Theb. Laurigeri subitos an vatis hiatus. Loquitun de Amphiarao.

Plenus Phoebo Idem lib. 10. Mox plenum Phoebo vatem.

Longaeuus Idem lib. 2. Syl Longaeuus cito transitur vates.

Mentor Val. Flac. lib 3 Memoti iampridem cognitavate.

Prudens Manil. Tramite prudentem valeant ad sidera vatem.

Apollineus Polit. Ergo tegunt geminae victricia tempora lautus Vatis Apollinei.

Lepidus Bapt Plaut Dum lepidum exponis vatem.

Faticinus Pont His furor ille Faticinus mentes agirat.

Heliconius Polit, At tibi Daedaleos monitus Heliconie vates Qui sequeris.

Sidereus Idem, Nascetur, video, supera tibi missus ab arce Sidereus vates.

Eximius Idem, Haec vatem eximium tellus.

Splendidus Codr Vre, Vatem visere splendidum.

Tuscus Tibull. li. 3. Vera monent Tuscis exsta probata viris.

Hymnidicus Empedocles apud Theb Hymnidici vates, artis medicaeque periti.

Doctiloquus Mant Doctiloqui vates animas obliuia Letes Cur potare canunt.

Altiloquus Idem, Maiora relinquens Vatibus altiloquis.

Bellerophontens Stroz pat. Bellerophonteis vatibus inseruit.

Cothurnatus Pamph Sax Bella cothurnatus componit maxima vates.

Nobilis Crin, Vatos venerando pectore nobilis.

Phoebicola Idem, Inter Phochicolas locus.

Doctus Cieophilus, Denique tam docti nostri sunt tempore vates.

Pierius, ab epitheto Musarum Idem, Pierios vates pariter dilexit vterque.

Inclytus Quint Exspectata diu vatibus inclytis.

Diuiniloquus Guill Castell. Aula dehinc diuiniloquis vatibus addicta.

Veridicus Mant Veridicum fecit vestro de sanguine vatem.

Phoebeus Idem, Non ego Phoebeos vates, nec Delphica noui Limina.

Sanctus Idem, Haec eadem sanctos mouit sententia vates.

Magnanimus Idem, Magnammotum altrix et mater Corduba vatum.

Celeber Auson. Cui celebres noti vates, cui sidera nota.

Ditcaeus Hen Lab Carmina Dircaeus caneret dum musica vates.

VATINESSA.

Parua Mart li. 4 Et paruae vada pura * Vatinessae. Nomen est oppidi.

* Quidam Vetonissae, quidam Touenissae. legunt.

VBERA

Lactea Virg lib. 2 Georg Vbera vaccae Lactea demittunt.

Grauida Idem lib. 3. Georg Et grauido superant vix vbere limen.

Distenta Lucret lib 1. Vberibus. manat distentis.

Lactantia Oui. li. 1. Met Lasciuitque fuga lactantiaque vbera quaerit.

Tenera Pont. Quem tenera olentis lactarint vbera caprae.

Tumida Idem, Oscula dat tumidis Lucius vberibus.

Spumantia Polit. Spumantia postquam Complerant olidam supra caput vbera mulctram.



page 787, image: s787

Dulcia Pamph. Dulcia matris Vbera paruus amat.

Tenta Hotar. in Epod Refertque tenta grex amicus vbera.

Vitrea Claud. Vitrei libamina potat Vberis.

Tepida Mant. Quum tepido dulces rapientur ab vbere nati

VECORDIA.

Immanis Gellius lib 20. Homo improbus et immani vecordia.

Perdita Crin. Extollit audax perditam vecordiam.

VECTES.

Ferrati Pont Intorsit saxa, et ferratum in limina vectem.

Ferrei Conr Ferrei vectes reducere negabunt.

Aheni Val. Var. Vectes franguntur aheni.

VECTONES.

Leues Lucan. lib. 4 Vectonesque leues, profugique a gente vetusta Gallorum Celtae miscentes nomen Iberis.

VELA.

Humida virg lib 1 Georg Nauita ponto Humida vela legit Turgida Vela.

Turgida Hor li. 2. Car Contrahes vento nimium secundo turgida vela.

Nautica Idem lib 2. Serm Non sutor nautica vela.

Tumida Id m li 2 Epist Non agimur tumidis velis, Aquilone secundo.

Fluitantia Ouid lib 11 Vela tamen spectat sun mo fluitantia malo. Concaua Idem in Epist Hypsipy Ventus concaua vela tenet.

Sinuosa Stroz. pat Et sinuola cuae tradere vela rati.

Fugacia Oui in Epist. Laodam. At postqua nec te, nec vela fugacia vidi.

Propera Syl lib 16 In Libyam propero transmisit caerula velo.

Tumentia Stat. lib 6. Theb Medio stant vela tumentia ponto.

Inflata Mant. Dum ratis inflato currit prope litora velo.

Leuia Stroz. pat Et leuia incertis vela dedisse Notis.

Naufraga Claud Naufraga Ledaei sustentant vela Lacones.

Curua Ruff. Fest Haec concessa etenim curuis mercatio velis.

Transfuga Stroz fil Transfugaque Ionium per mare vela dedit.

Ventosa Quint. Prospera ventosis promitant aequora velis.

Flaccida Mich Angl. In variasque trahunt flaccida vela vias.

Patentia Mant. Velis dat naura parentibus Euros.

Veisicoloria Idem Et versicoloria tectis Vela ligant.

Pauitantia Cantal. Et dareTvrihenas pauitantia vela per vndas.

Cita Faust Et cita spiraniem ventis dare vela secundis.

Candida Bapt. Pius, Candida sclici tradite vela Noto.

Albentia Mant. Maurus, et albenti circumdata moenia velo.

VELITRAE

Ouiferae, fuit enim Volscorum oppidum ouis abundans. Mant. Iam Latij Romain caput, ouiferasque Velitras.

VELLVS.

Tenue Virg. lib. 1. Georg Tenuia nec lanae per caelum vellera ferri.

Milesium Idem 3 Georg Quamuis Milesia magno Vellera mutentut Tyrios imitata colores.

Linosum Apu Contortis tenijs lanosi velleris.

Maculosum Ouid lib. 3 Met Velat maculoso vellere corpus.

Ferinum Idem lib. 11. Lymphate ferinis Pectora velleribus.

Hirsutum Idem lib 2 Fast. Hirsuta leonis Vellera.

Lanigerum Idem in Epist Leandri, Aurea lanigero vellere vexit ouis.

Madidum Plin. lib 31. Aut etiam vellus lanae madidium reperiatur.



page 788, image: s788

Succidum Mart. lib. 11. Succida palliodo vellera quinque petit. Humidum Val Flac. lib 1. Petit humida palmis Vellera.

Tyrium Propert. lib. 4 Et Tyria in * gladios vellera secta suos.

* Scaliger gladios hic interpretatur [gap: Greek word(s)] et tracta lanae per simili tudiem Sed corrupta est lectio, quam praeunte veteri libro, qui habet, in gradios, Lipsius emendat, in radios. Radij enim conueniunt ad lanific um, non gladij.

Pingue Claud. Nec pinguia quisquam vellera.

Bibulum Sidon Migret, vt in bibulum vellus ab ore liquor.

Sericum Pont Quae dea nunc radio per Sericavellera miscet.

Vdum Faust Ti yrus vda geinit siccantem vellera caprum.

Molle Mant. Ouium molli sub vellere fraudes Mente Lycaonias seruant.

Calabrum Pers Sat 2. Haec Calabrum coxit vitiato murice vellus.

Tuscum Mant. lib 11. Nec nisi prima velit de Tusco Serica vico.

VELLVS aureum

Fuluum Ouid. lib. 2. Eleg Conspicuam fuluo vellere vexit ouem.

Diues Val. Flac. lib. 5 Pandite, diues vbi pellis [note: al. micet] nitet arbore sacra.

Exitiale Idem ibidem, Reddi iubet exitiale sacerdos Vellus.

Phryxaeum Idem lib 6. Impulit et dubios Phryxaei velleris ardor.

AEolium Idem lib 8. Ille haud AEolio discedere feffus ab auro.

AEaeum Idem lib 7. Et quis in [note: al Acolio] AEaeo maneat te vellere custos.

Ruitilum Idem lib 8. Cuius adhuc rutilam seruabant brachia pellem.

Radians Idem ibidem, Quutn Chaonio radiantia trunco Vellera vexit ouans.

Nepheleium Pont. Quum premit auratos Nephelei velleris artrus. Auratum Ouid in Epist. Hypsipyl Diceris auratae vellere diues ouis.

Athamanteum Mart lib. 8 Non Athamanteo potius me mirer in auro.

VELOCITAS.

Volucris Crinit. Vt volucri velocitate cunctis adesse existimetur.

Promta Aut Puellae lepidae periclitanti promta velocitate succurrite.

VENA.

Trepida Ouid lib 6 Met. Trepidaeque sine vlla Pelle micant venae.

Turgida Stroz pat. Turgida ceu ferro vena petita foret.

Sanguinea Plin. lib 11. Sangusneisque venis subinde suffusi.

Fissilis Idem lib 36 Sarcophagus lapis fissili vena scinditur.

Tremens Syll lib 2. Et venis male iuncta trementibus ossa.

Sequax Claud Venas rimata sequaces.

Irrigua Idem. Sudent irriguae sudantia balfama venae.

Fungida Pont. Atro cortice, fungidisque venis.

Bullans Polit. HÓc latebris salit, et bullantibus incita venis.

Tumida Pamph. Aestuat, et tumidis agitat praecordia venis.

Saliens Pont Aut quid tentaret salientis tempora venae.

Gracilis Mant Humida per ligni graciles alimonia venas.

Sanguiflua Idem, Sanguifluas febris venas, cainem, ossa, medullas.

Calens Idem, Saepius et pergit venas inflate calentes.

VENABVLVM.

Corneum Pont. Dum latebras petit. et venabula cornea iactat.

Myrteum Stroz. fil Impingit lato venabula myrtea ferro.

Acutum Mant Ora canum per acuta virŻm venabula mittens.

Splendidum Mart. in Epigr. Splendida iam tecto cessent venabula ferro.

Doricum Idem ibidem, Dorica quam certo venabula dirigit ictu.



page 789, image: s789

VENAFRVM.

[note: Oppidum est Cam. paniae fertile opti miolei. ] Vnctum Mart. Vncto Corduba laetior Venasto.

Viride Horat. 2. Carm. Viridique certa Bacca Venafro.

Campanum Mart lib 13 Hoc tibi Campani sudauit bacca Venafri.

Palladium Pamph. Sax. Illita palladio viridis lactuca Venafro.

VENATOR.

Citus Horat, lib. 1. carm. Ac leporem citus Venator in campis niualis Haemoniae.

Pernix Val. Flac. lib. 1. Vastataque pernix Venaror quum lustra fugit.

Nemorisequus, a me dicitur, vt Nymphae nemorisequae a Crimto.

Praeceps Faust Aduolat et praeceps cursu venator anhelo.

VENATVS.

Montanus Apul. Rurestribus, et montanis venatibus occupatum.

Ferus Altson. Sed tu parce feris venatibus.

Vagus Petrar. Miscuit, apta vagis cudeus venatibus arma.

VENEFICA.

Impura Stroz pat. Quid sibi vult molles impura venefica succos.

Verbosa Mant. Quemque Cytaeinis verbosa venefica succis Fascinat.

VENEFICIVM.

Magicum Salm. Impleuit magicis cuncta veneficijs.

Thessalicum Stroz pat. Thessa licis pallent astra veneficijs.

VENENVM.

Venenis. venenatisque herbis abundant sequentia loca, ex quibus nonnulla dictionis huius epitheta caussam traxerunt, in primis Thessalia. Pontus praeterea abundat veneficis herbu: item Colcros, et Iberia Item Scythia, et Atrax vrbs, Thessalia. Hinc venenum Scythicum. Fuit qouque Cyte Colchorum vrbs veneficijs famosa Hinc carmina Cytaeina. et maga Cytaeis vocatur a Propertio lib. 2 De Thaside cochorum fluuto, Ouid. Quid te Thasicae iuuerunt gramina terrae.

Attrum Virg. li. 2 Georg Auxilium venit. ac membris agit atra venena.

TaetrumIdem in Batt. [note: al mit rapt] Mutent pestiferos aestus, et taerra venena.

Tabificum Idem de Liquore. Liuor tabificum malis venenum.

Nigrum Idem lib 4. AEn. Pubentes herbae, nigri cum lacte veneni.

Gorgoneum Idem lib. 7. Exin Corgoneis Alteto infecta venenis.

Vdum Idem ibidem, Ac dum prima lues vdo sublapsa veneno.

Saeuum Lucan. lib. 9. Saeuum sed membra venenum Decoquit.

Vipereum Idem ibidem, Vipereumque fluit depexo crine venenum.

Crassum Idems ibidem, Plenior huic sangnis, et erassi gutta veneni.

Torpens Idem ibidem, Innocuosque diu rictus torpente veneno.

Thessalum Horat. lib. 5. Carm. Quis te soluere Thessalis Magus venenis, quis poterit deus? Colchicum Idem lib. 2, Carm. Ille venena Colchica tractauit.

Durum Idem in Epod. Cur dira barbarae minus Venena Medeae valent?

Acre Lucret. lib 4. Alijs fuat acre venenum.

Caecum Idem lib. 6 Impediatur ibi caeco correpta veneno.

Praesentaneum Gel li 6. Venenum sibi Carthaginenses dedisse non praetentaneum.

Grassans Idem, Grassante sensim veneno cortabesceret.

Soporiferum Apul. Soporiferum quoddam venenum cantharis immisceret.

Praesentarium Idem, Venenum praesentarium comparat.

Peremrorium Idem, Quum venenum peremtorium comperire pessimus. iste gestiret.



page 790, image: s790

Piceum Ouid lib 2. Met. Piceumque per ossa Dissipat, et medio spargit pulmone venenum.

Liquidum Idem li 4 Met Attulerat secum liquidi quoque monstra veneni.

Furiale Idem ibid Verrit furiale venenum Pectus in amborum.

Colchum Idem lib 7 Colchis atsit noua nupta venenis.

Lernaeum Idem lib 9 Emicuit mistus Lernaei tabe venenis.

Ardens Idem ibid. Coquiturque ardente veneno.

Insanabile Plin lib 7 Atque insanabili veneno morsus infigitur.

Somniferum Ouid lib. 9 Plenaque somniferis seipens peregrina venenis.

Portentificum Idem lib 14 Hunc dea praeuitiat, portentiricisque venenenis Inquinat.

Lerniferum Idem in Epst Dianirae, Semiluir occubuit vi, Lerniferoque veneno.

Neffaeum Idem ibid. Illita Nessaeo misi tibi texta veneno.

Impium Idem lib. 1 Eleg. Impia sub dulci melle venena latent.

Thess licum Idem lib. 3. Eleg. Nunc niea Thessalico languent deuota veneno Corpoia

Marsum Idem li. 2. de Arte, Mistaque cum magicis Marsa venena sonis.

Liuens Syll lib. 2. Deformata feret liuenti membra veneno.

Spumans Idem lib 3. Et lacte humectat terras spumante veneno.

Furtiuum Idem lib 13 Pocula furtiuo rapiet properata veneno.

Tumidum Star lib 5 Theb. Tumidi stat more veneni Spuma virens.

Crudele Mant Quae Stygiae pestis trepidant crudele venenum.

Obscurum Mart. lib 1 Nec tamen obscuro pia polluit ora veneno.

Pullum Idem lib 9 Nos bibimus torti pulla. venena cadi.

Rutilum Val Flac. lib 5. Indfelix etiam rutilis correpia venenis.

Gelidum Idem lib 6. Et gelidis pollens Ophiusa venenis.

Atracium Idem ibid Quamuis Atracio lunam spumate veneno Sciret.

Magicuin Idem lib 7. vtque procul magicis spirantia tecta venenis.

Tartareum Idem ibid Quam modo Tartareo galeam Medea veneno.

Noxium claud. Noxiaque effudit concusso crine venena.

Horendum Manil Osculique, horrendis iungunt impune venenis.

Occultum Pont Pars repit terrae occultis armata venenis.

Immite Idem, Patatque ocullis immite venenum.

Fatiferum Idem, Vibrarit nepa fariferum iaculata venenum.

Perniciale Tho. Rad. Venena pernicialia, proserpinaeque sacra.

Triste Stroz. pat Vipera triste ferens infixo dente venenum.

Letale Pamph Sax. Suniere letali nunc pocula tincta veneno.

Tetricum Conr. Mordicus spargens tetricum venenum.

Pestiferum luuenc. Effuge pestiferi rabies vesana veneni.

Funestum Serenus, Sed praecipitant funesto fata veneno.

Nigrans Rod Agric. Nigrantis felle veneni Tincta.

Infame Mant. Inuenitque feras, quibus est infame venenum.

Letiferum Idem Letiferum flatu dant accip untque venenum.

Stygim Idem, Leteosque amnes spargit. Srygiumque venenum.

Oppertum Idem, Intrantes humana dolos, et operta venena.

Iusi uns 1 lem. Et tradem gelido vitae insidiante veneno.

Acheruntaeum Idem, Ante Acheruntao facta infecunda veneno.

Mortiferum Idem, Non mortiferis infelta venenis.

Incantatum Idem, At Magus apportans cyatho incantata venena.

Fa[?] ale Idem, Veneno Ebriafatali.

Glaucum Idem, Sunt quae mista bibant cum glauco mella veneno.



page 791, image: s791

Indomitum Idem, Liuor et indomito rabies tam dita veneno.

Rabidum Idem, Pervada, per scopulos flagrans rabido ira veneno.

Infandum Calent. Dixit, et infando miscens aconita veneno.

Foedum Idem, Non puduit foedo vitam rupisse veneno.

Achaemenium Barth Agmina Achaemenio medicantia tela veneno.

Formidandum Mant Cassibus, et formidandis oppressa venenis.

Luteum Archit, Altera vina scyphis luteo corrupta veneno.

Impatiens Mant. Et impatiens figit sub corde veneuum.

Latens Idem, Et per aperta latens deprendere signa venenum.

Conspirans Stat in Achil. Quod conspirante veneno Impellat mortes.

VENERES.

Lepidae Laberius, Interqueue iocos agere, et lepidas Veneres.

Molles Crin. Et molles Veneres simul inter delicias fluant.

VENETIAE.

[note: Cluitas est insignis, condita 454 anno 2 Christo nato. ] Aquosae Sabell Pater vrbis aquosae Dexter ades coeptis.

VENTER.

Mollis Horat in Epod Venterque mollis, et femur.

Supinus Idem li 1 Ser. Nocturnam vestem maculant, ventremque supinum.

Auarus Idem li. 1. Epist. Quicquid quaesierat, ventri donabat auaro.

Turgidus Polit. Mandare terrae turgidi ventris cibos.

Planus Ouid. 1 Eleg. Quam castigato planus sub pectore venter.

Grauisus Idem li 2. Eleg. Dum labefactat onus grauidi temeraria ventris.

Tumidus Stroz. pat. Et tumidi pinguem ventris aqualiculum.

Rabidus Syll. lib. 2. Nil temerare piget rabidi ieiunia ventris.

Liquidus Mart. lib. 13. Potabis liquidum Signina morantia ventrem.

Pandus Sidon. Quarum puto destinas vel ventribus pandis singulos versus.

Ieiunus Idem, Vel pondera ventris leiuni.

Improbus Seneca Thyes. Non ventrem improbum Alimus tributo.

Vorax Codr. Et ventri dat quaeque voraci.

Procax Pamph Sax. Ventri faueant suo procaci.

Miser Mirand. Miseri pereunt dispendia ventris.

Pendulus Conrad. Et laxum cute, pendulumque ventrem.

Capax Idem, Et ventrem sibi faciat capacem.

Ventosus Hier. Balb. Turgida ventoso naturane ventre rigebat?

Rapidus Mant Nunc autem rapidi diffusa licentia ventris.

Profusus Idem, Vix renes, clunemque tegit, ventremque profusum.

Auidus Idem, Auidique voragine ventris Rumpetis.

Vastus Idem, Non satient vasti spatiosa volumina ventris.

Collatiuus Plaut. in Cur [note: Vertrem collatiuum Festus a Plauto ait magnum et turgidum, quia in eum omnia edulia conferantur. Lambinus autem, quod proter vitium corporis, et viscerum, omne alimentum quod deberet in omne corpus distribui, in eum conferatur, et hoc pacto visceribus omnibus vitatu, venter intumescat. ] Cum collatiuo ventre, atque oculis herbeis.

Turgens Faust. Vix fatura explerunt turgentem ad guttura ventrem.

Artifex Persius, Venter negatas artifex sequi voces. Albus Idem, Turgidus hic epulis, atque albo ventre lauatur.

Piger Mant. Pigroque ignauia ventre.

VENTVSV

Veteres iuxta positionem cardinum, tantum 4 ventos principales a singulis cali partibus flare credebant, auctore Vegetio. Sed posterior atas experimento 12.


page 792, image: s792

comprehendit. Ab orientali cardine Apeliores, id est. Subsolanus cui a dextra iungitur Circius, siue Caurus: a sinistra Eurus, siue Vulturnus. Meridianum cardinem possidet Notus, id est Auster, habetque a dextra Leuronotum, a sinistra Libanotum. Occidentalem cardinem tent Zephyrus huic a dextra iungitur Libs, siue Africus, a sinistra lapyx, siue Fauonius Septentrionalem cardinem possidet Aparctias, siue Septentrio cui a dextra haeret Thrasias, siue Gratias a sinistra Boreas, id est Aquilo Hisaepe stant singuli, interdum duo, et magnis quandoque tepestasibus tres simul flare consueuerunt. Horum impetu maria (quae sua sponte tranquilla sunt vndis astuantibus saeuiut. Horum etiam flutu, pro natura temporum, vel locorum, serenitas redditur, et rursus in procellas serena mutantur. Caecias quoque, et Atabulus, nomina sunt ventorum, quorum ille nubes atirabit Sunt etiam Etesia et Prodromt, qui in ortu Caniculae, statis anni temporibus spirare solent. Lucret. Puluerulenta Ceres, et Etesia flabra Aquilonum.

Facies frigora Oui. li. 1 Met. Et cum fulminibus facientes frigora ventos.

Rapidus Idem ibid. Tu freta diffudit, rapidisque tumescere vetis lussit.

Niualis Virg li 3. Georg. Ergo omni studio glaciem, ventosque niuales.

Susurrans Idem in Culice, Aura susurrantis possit confundere venti.

Luctans Idem lib 1. AEn. Luctantes ventos, tempestatesque sonoras.

Leuis Idem lib. 2. AEn. Par leuibus ventis, volucrique simillima somno.

Furens Idem lib 10. Quid tempestatum regem, ventosque furentes.

Loquax Lucan lib 5. Diuinam sperare fidem, ventosque loquaces.

Brumalis Idem ibidem, Clausas ventis brumalibus vndas.

Niger Horat. lib 1. Carm. Et aspera Nigris aequora ventis.

Celer Idem ibidem, Fluminum lapsus, celeresque ventos.

Pluuius Idem ibid. Defendit aestatem capellis Vsque meis, pluuiosque ventos.

Proteruus Idem ibid. Tradam proteruis in mare Creticum Portare ventis.

Vagus Idem lib. 3 Carm. Ripa vagis taciturna ventis.

Iniutiosus Idem in Epod. Iniuriosis aridus ventis ferar.

Frigidus Calent. Neque frigidus obsit ventus.

Syluifragus, a me dicitur, vt flabrum sylui fragum a Lucret. dicente lib. 1. Syluifragis vexat flabris.

Validus Lucr. lib. 3. Cum validis ventis aetatem degere posse.

Incertus Idem lib. 5. Et incertis credunt committere ventis.

Violemus Idem ibid Summa etiam quum quis violenti per mare venti.

Pugnans Idem lib 6. Aetheriae nubes contra pugnantibus ventis.

Gelidus Ouid lib. 9. Vtqueue ferunt, imbres gelidis concrescere ventis.

Aequoreus Idem li 1 Trist Cunctane in aequoreos abierunt irrita vetos?

Nimbosus Idem li 2 de Ponto, Vt fera nimboso tumuerunt aequora vento.

Mobilis Idem in Epist. Oenon. Mobilibus ventis arida facta volant.

Discos Idem lib. 2. Errat vt a ventis discordibus acta phaselus.

Iniquus Idem ibidem. Nauita sollicitus iam ventos horret miquos.

Tenuis Idem lib. 3 Eleg. Vis tamen interea tenues arcessere ventos.

Saeuus Syll. lib. 6. Saeui fera murmura venti Demittunt.

Sonans Pamph. Mergens fluctibus, et sonante vento.

Animosus Stroz. fil. Siue agitent animosi proxima venti.

Subtilis Plin. lib 31. Calefactam magis tefrigerari Subtillissimo vento.

Sonorus Syll. lib 9. [note: Marsus legit Partus: Modius Pastus: quod rectum est. ] Raptusque sonoro Ignis edax vento.

Humidus Vitris. Venti humidi aduenientes procreant.

Fremens Stat. lib. 1 Theb. Venti transuersa frementes Conflipunt.

Volans Idem lib. i. Theb. Magnoqueue volantes Inijcit Aegaeo ventos.



page 793, image: s793

Trux. Idem lib. 10. Abiguntque truces a culmine ventos.

Volucer Polit. Volucres praeurtere ventos.

Aerius Mint Aerij pella??t sine carbala venti.

Aeolius Tibull lib. 4. Vexit et Aeolios placidum per Nerea ventos.

Fulmineus Val. Flac lib. 2. [note: al. Flamineo. ] Fulmineo cuius redeuntia vento Vela legunt.

Tumidu Idem lib 4. [note: al. Nego hantmoris. ] Neque hanc tumidis auertere ventis Teutaui.

Altercans Sidon. Volatiles ventis altercantibus arenae.

Alacer Pont. Atque alacres redeunt desuera ad munera venti.

Stridens Faust. Raucaque pressissent stridentes murmura venti.

Iratus Polit. Et iratis audens se credere ventis.

Contumax Idem, Qua contumaces Aeolus ventos soluet.

Tuibidus Idem, Ventisque turbidis patens.

Terribilis Stroz pat. Caerula terribiles permiscent aequora venti.

Resonans Pamph. Se iacit in tumidum ventis resonantibus aequor.

Nimbisonus Idem, Fles, quia nimbisonis non est obnoxia ventis.

Saeuiens Lactant. Si quis in mari vento saeuiente iactatur, hunc inuocat.

Infestus Sabell. Infesti versant minus aequera venti.

Fluctuosus Conr. Mare fluctuosis Turgeat ventis.

Fugax Quint Ruunt fugaces turbido venti freto.

Aeolides Mich. Angl. Aeolidae non sic brumali turbine fratres.

Glacialis Mant. Quas abradit hiems glacialibus aspera ventis.

Ambiguus Idem, Et ambiguis solam me credere ventis.

Vocalis Idem, Et inflari vocalibus organa ventis.

Vesanus Cimbr. Sic quum vesani turbarunt aequora venti.

Borealis Barthol. Vrgetur patrijs Borealibus insula ventis.

Horrisonus Idem, Horrisonos soliti cognoscere ventos.

Fetifer Idem, Fetifero pereunt sua frigora vento.

Furibundus Faustus, Iam premit horrendo furibundos carcere ventos.

Procax Idem, Nec timet aduersos fluctus, ventosque procaces.

Rudis Archit. Vela dedit, ventosqueue rudes.

Malignus Reuchl. in Serg. Venti maligni et motiones terrae.

Immitis Tibull. lib 1. Quam iuuat immites ventos audire cubantem?

Insanus Idem. lib 2. Stare vel insanis cautes obnoxia ventis.

Carbaseus Idem lib 3. Post haec carbaseis humorem tollere ventis.

Horribilis Catull. O ventum horribilem, atque pestilentem.

Vesaniens Idem, Deprensa nauis in mari vesaniente vento.

Vanus Idem, Nequicquam vanis iactantem cornua ventis.

Turgidus Musaeus, Turgidus abruptis spiraret ventus habenis.

VENVS.

Venerem poetae fabulantur ortam e maris spuma, et sanguine testiculorum Cali patris Saturni, quos Saturnus ipse amputauerat Hinc ab illa spuma vocatur Aphrogenia Hoc autem fingitur, vel quod spermatis natura sit spumosa, vel quia humecta natura consurgat auiditas coeundi. Cur autem relata sit in numerum deorum, alia caussa reperiri non potest, nisi quia rudes, et illepidos primi saeculi mortales voluptatum vsus prima docuerit, et meretricias libidines, aut excogitauerit, aut certe latentes adhuc, et secretas inuulgauerit. Hinc mater geminorum Cupidinum dici solet. Fingitur praeterea ex Anchisa apud Simoentem Troiadis fluuium concubitu suscepisse AEneam, auctore Virgilio. Insuper, vt volunt, adulterio se copulauit Marti, amboque in vincula coniecti sunt a Vulcano, Sole suis radijs turpiturdinem paterfaciente. Vnde et in progeniem Solis, quas potuit, furias immisisse Venus dicitur. Ille autem


page 794, image: s794

cum Marte concubitus innuit, bellicosissimum quemque hominem procliuem esse in masculeam, vel femineam Venerem, Aristor, teste. Nullum prope numen veterum deorum maioribus cerimonijs, frequentioribusque locu honoratum legitur. Assyrij primi omnium eius cultum induxerunt, quos Cypro Paphij sunt imitati, et Phoenices. A Phoenicibus vero edocti Cytherij cius sacra susceperunt, quae AEgaeus dedit Atheniensibus. Apud lacedaemonios colebatur armata. Delphis item Epitybiae Veneris exigua statua ostendebatur posita, ad quam manes in parentationibus et libationibus elicere solchant. Colebatur et a Cois, quod arguit effigies illa ihidem ab Apelle tam feliciter incoepta, vt reperiri non potuerit, qui supremam manum anderet imponere. Ne longum faciam, sequentia loca Venerem summis honoribus, cerimonijsque coluerunt. Cypros insula, et eiusdem insula vrbs Paphos. Item Memphis vrbs AEgypti, item Gnydos, Idalium nemus, Eryx mons Sicilia, Cyclades Cythera, et Hypaepa vrbs proxima Tmolo. Statius lib. 8. Thebaidos ait, Meram Veneris fuisse sacerdotem. In Veneris tutela sunt cygnus et columba Eius arbor est Myrtus. Porro statua Veneris fingebatur cum pectine, vt intelligamus eos, qui laqueis amorum sese implicuerunt, comendi corporis esse studiosissimos. Cetera patebunt ex epithetis.

Formosa Virg in Buc Formosae myrtus Veneri, sua laurea Phoebo.

Palaepaphia Idem in Ciri, [note: Haec verba nihil ad mentem Poetae faciunt. Scaliger rectius legit: D. Palaephatia t. v. P. ] Docta Palaepphiae testatur voce Pachynus.

Amathuntia Idem ibidem, Nam te iactati, non est Amathuntia nostra.

Cytherea Idem lib. 1. AEn. Parce metu Cytherea.

Alma Auson. AEneadŻm genetrix hic habito alma Venus.

Idalia Virg. lib 5. AEn. Erycino in vertice sedes Fundatus Veneti Idaliae.

Acidalia, ab Acidalio fonte, qui est in Orchomeno Boeotiae vrbe, in quo se Gratiae lauant, quae Veneri sacrae sunt, inquit Seruius. Idem li. 1. AEn. At memor ille Matris Acidaliae.

Diua Idem lib. 2. AEn. Dardanis et diuae Veneris nurus.

Dionaea, a Dione matre. Idem li. 3 AEn. Sacra Dionaeae matri, diuisque ferebam.

Candida Idem lib. 8. At Venus aetherios inter dea candida nimbos.

Fecunda Lucan l. 10. At fecunda Venus cunctarum semina rerum Possidet.

Erycina Ouid. in. Epist et. Sapph. Tu quoque, quae immites celebras Erycina Sicanos.

Marina, mari orta. Hor li. 3. Car. Laeuum matinae qui Veneris latus Custodit.

Damnosa Idem 1. Epist. Quem damnosa Venus, quem praeceps alea nudat.

Genetrix AEneadŻm Lucret. lib. 1. AEneadŻm genetrix, hominum, diuŻmque voluptas.

Vulgiuaga Idem lib 4. Vulgiuagaqueue vagus Venere.

Gladiatoria Apul. Gladiatoriae Veneris antecenia.

Clandestina Idem, Vel clandestinae Veneris foeridi concubitus.

Vino madens Idem, Vino madens et flagrans balsama Venus remeat.

Adulterina Idem, Adulterinae Veneris magis magisqueue praeclusos aditus.

Caelestis Idem, Ceu tu caelestis Venus.

Capitolina, quod eius simulacrum esset in Capitolio. Suet in Galba, Capitolinae Veneri dedicauit.

Cyrhereia Oui. li 4 Met. Exigit indicij memorem Cythereia poenam.

Cythereis, Mercurio puerum diua et Cytherei de natum.

tenera Idem li 9. Et tenera volucer cum matre Cupido.



page 795, image: s795

Feminea Idem li 10. Omnemqueue refugerat Orpheus Femineam Venerem.

Aurea Idem ibidem, Sensit, vt ipsa suis aderat Venus aurea festis.

Otta mari Idem in Epist Paridis, In mare [note: al Im (nilmirum) ius h. o. m. ] nimirum ius habet orta mari.

In sidiosa Idem Helenae. Laudatrix Venus est insidiosa mihi.

Furtiua Idem lib 1 de Arte, Vtqueue viro furtiua Venus, sic grata puellae.

Pulera Pacif. Pulcra Venus molli componit corpora lecto.

Blanda Stat. lib 2. Syl. Qualem blanda Venus, daretque luno.

Gnydia Pont Et laetum Gnydiae deae nitorem.

Praxitelica Plin. lib 36. Praeterea Venus in eoden loco nuda Praxitelica.

Aphrodite, a maris spuma, quae Graece dicitur [gap: Greek word(s)] Idem Plin. Praeclaramque Veneris imaginem extra muros, quae appellatur Aphrodite.

Platina Idem, Ob id Venerem Palatinam appellauerat.

Laeta Stat. li. 2 Theb. Nondum laeta Venus tamen omnis corde resedit.

Aegaea Idem li. 2. Theb. Aegaeae Veneris quos Mera sacerdos Ediderat.

Aeneia genetrix Idem li. 1. Syl. Ipsa manu nupta genetrix Aeneia duxit.

Lucrina Idem lib 3. Syl. Numenque Euplea carinis, Et Lucrina Venus.

Mitis Tibull. lib. 2. Mitis in vinbrosa gaudia valle Venus.

Cypria Pont Si pater Idaeus, si Cypria virgo Insidant.

Prodigiosa Mart lib. 1. Mentiturque virum prodigosa Venus.

Superba Idem lib. 3. Quam recipit sexto mense superba Venus.

Iniqua Val. Flac li 7. Collapsaque flebat iniquae. In Veneris Medea sinus.

Diua Paphi Claud. Dubios agnouit sola tumultus Diua Paphi.

Callida Idem, Vicinis callida flores Ingeminat.

Calefacta Idem, vt vino calefacta Venus tum saeuior ardet.

Orta salo. Vide praecedens Ausonij testimonium.

Cypris Auson. Vera Venus, fictam quum vidit Cyprida, dixit.

Peruersa Idem, Peruersae Venetis postico vulnere fossor.

Amoena Idem, In amoetiam Venerem, et asperam leuitarem.

Obscena Idem, Repperit obscenas Veneres vitiosa libido.

Voluptuaria Capell. Qui nec voluptuariae Veneris filius erat.

Spumigena Idem, Ipsum spumigenae salum Cythetes.

Turpis Seneca, Nec durat diu in Venere turpi.

Vulcania, vxor Vulcani Pont Risit Vulcania coniunx.

Simoentis Idem, Nam heros saepe Andaeus Simoentida diuam Inuisens.

Amathuntis Idem, Sic placitum, sic fata neunt, Amathuntide sic stat.

Idalij regina Idem, Idalij regina, tuos nos pandimus hortos.

Dura idem, Et durae sequitur militiam Veneris.

Dulcis Idem, Ad dulcem Venerem viam parabis.

Bella Idem, Et bellae Veneris labella bella.

Amathusia Idem, At tu cui proebet faciles Amathusia natos.

Desultoria Polit. Et desultoria certis Legibus est astricta Venus.

Imbellis Idem, imbellemqueue deam, Venerem.

Comta Idem, Comta Cytheriaco est pectine visa Venus.

Benigna Marull. Si vero peperit Venus benigna.

Cytheris Stroz. fil. Non meliore fluit velata Cytheris amictu.

Pulcra Idem, Pulcraque Acidalio lauit in amne Venus.

Impudica Pamph. Pulsat me Venus impudica cesto.

Protetua Idem, Exurit calidis proterua flammis.

Aestiua Idem, Aestiuae fugiens Veneris dum spicula linguis.

Placida Idem, Ambrosiam placidae flamma tenet Veneris.



page 796, image: s796

Decora Idem, Adsit, teprecor, Ű Venus decora.

Perniciosa Idem, Et genus humanum perniciosa facit.

Potens Idem, Veneris sequitur qui castra potentis.

Feruida Idem, Sub nobis Venus est quamuis sit feruida.

Lasciua Idem, Vere nouo lasciua Venus, blandusque Cupido.

Deliciosa Idem, Me tibi, teque mihi deliciosa Venus.

Diouaea Sabell. Prima Dionaeae Veneri solatia pacti.

Luxuriae nutrix Mirand Quin et luxuriae nutrix, et mater amorum.

Ridens Augur Laetoque ridens annuit Venus vultu.

Nefanda Virg li 6 AEn. Minotaurus inest, Veneris monumenta nefandae.

Paphia Theocrit. Vtque rotae Veneris Paphiae voluuntur ahenae.

Iucunda Quint. Quam iucunda Venus diuas supereminet omnes.

Fallax Guill. Cast Detrahit incauto fallax Venus arma clienti.

Cyprigena, in Cypro genita. Mant. Cyprigenae campos et regna per ardua Phoebi.

Vnguentaria Idem, Et quaecunque tulit Venus vnguentaria vasis.

Incesta Idem, Quo Venus accendit teneras incesta medullas.

Rutilans Idem, Venus rutilans, et pleno Cynthia vultu.

Ingeniosa Idem, Bacchus et ad fraudes ingeniola Venus.

Olens Mant Venerem sapit hircus olentem.

Aphrodisia Idem, Mille modos grassandi aperit Aphrodisia.

Mater adulterij Idem. Mater adulterij Venus est, stuprique repertrix.

Nata freto Idem, Nata freto Venus est, Veneremque sub aequora mitte.

Ignea Idem, Venus ignea caussas Allicit.

Foeda Idem, Sic meruit tua foeda Venus.

Petulans Remacl. Nec petulans Venus est istis miscenda cothurnis.

Iocosa Calent Blanda Venus, tantum Cynna iocosa Venus.

Siderea Idem, Sideream Venerem, Mercuriumque sonant.

Multipotens Plaut. in Cas Venus multipotens bonam vitam mihi dedistI.

Salax Faust Quam petit incipiens Venerem lanugo salacem.

Venusta Plaut. in Mostell O Venus venusta, haec illa est tempestas mea.

Auara Idem in Penul. Eo pacto auarae Veneri pulcre adij manum.

Mollis Bapt Pius, Mollis vbi medio saltat amore Venus.

Auricoma Idem, Auricomae Veneti mamma, pedes Tethidi.

Lepida Plaut. in Penul. Nequiuit propitiare Venerem sub festo die, lepidam Venerem.

Cyrenensis Idem in Rut. Venus Cyrenensis te testor.

Calydonia Idem in Pen. Quae ad Calydoniam venerant Venerem.

Idalis Bapt. Pius, Orta salo, nutrita solo Venus Idalis olim.

Truculenta Idem, Saeuus amor, truculenta Venus.

Samia Idem, Et Samiae mamma refusa deae.

Soluta Archit, Venerisque ancilla solutae Gloria.

Incentiua Idem, Praesidet, et rudibus legit incentiua puellis.

Mitrata Idem, Et furtim mittaia Venus.

Philomedea, quod apparuerit ex Caeli pudendis, quae Graece dicuntur Medea.

Aphrogenia Mant. Curue tuo mitem curru premis Aphrogeniam?

Meretrix Theodor. Cyren. Ad ipsam Venerem, nullius quidem beneficij, auctorem, etc.

Scortorum praeses Idem, At Venerem scortorum praesidem, et magistram, etc.

Ebria Iuuen Sat. 6. Quid enim Venus ebria curat.

Infana Prop. lib. 3. Tu potes insanae Veneris compescere [note: al. fanus] fluctus.



page 797, image: s797

Ignipotens Musaeus, HÓc Venus ignipotens Charitem fortasse minorem Educat.

Secreta Idem, Secreta simul oblectabatur Cytherea.

VENVSTAS.

Grata Stroz pat. Inque oculis Charites habitant, et grata venustas.

Rachelaea Mant. Virginis ora nouae iam tunc Rachelaea venustas Imbuerat.

Suauis Gell. lib 17 Non suaui venustate est.

Sincera Architr. Raroque venit sincera venustas.

VEPRES.

Hirsuti Virg. lib. 3. Georg. Hirsuti secuerunt corpora vepres.

Asperi Seneca Hippol. Acutis asperi vepres rupis.

Recurui Pallad. Sor. Recurui Non laedent vepres.

Acerbi Mich Angl. Vepribusque insetrans corpus acerbis.

Densi Plin lib. 12. Sed densissimis vepribus gignitur.

VER.

Purpureum Virg in Buc. Hic ver purpurcum, varios hic flumina circum.

Imbriferum Idem lib. 1. Georg. Vel quum ruit imbriferum ver.

Vtile Idem lib 2 Georg. Ver adeo frondi nemorum, ver vtile syluis.

Vdum Id. li. 3 Georg. Vere madent vdo terrae, ac pluuialibus Austris.

Sudum Idem lib. 4. Georg. Ergo vbi ver nactae sudum, camposque patentes.

Placidum Idem de 4. Temp Ver placidum vario nectit de flore coronas.

Tepidum Idem ibid. Veris honos tepidi floret.

Comans Idem ibid. Purpureos flores humus affert vere cornanti.

Odoriferum Idem ibid. Flore solum vario depingit odoriferum ver.

Nubiferum Lucan. li. 5 Perfida nubiferi vetat inconstantia veris.

Salubre Syll lib. 12. Blandisque salubre Ver Zephyris.

Pecotosum Stat. lib 12 Cui fetura gregem pecoroso vere notauit.

Aquosum Idem lib 4. Syl. lam terras, volucremque polum fuga veris aquosi.

Breue Mart. lib. 2 Quum breue Sicaniae ver populantur apes

Floricomum Ruff Fest. Vel quum floricomo iam tellus vere mouetur.

Floriferum Auson. Annus ab exortu quum floriferum reserat ver.

Benignum Seneca Thyes. Hic qui nondum vere beniguo.

Nidificum Idem, Quodcunque tellus vere nidifico creat.

Spirans Pont. Spirantis rerum veris decus.

Floridum Idem, Quin hoc iuuentae floridum ac dulce ver.

Blandum Polit Non blandi tempora veris Iungere.

Geniale Mant. Ver geniale nouis quum det primordia rebus.

Serenum Val. Var. Quales in vere sereno.

Nimbosum Iuuen. Sat. 4 Cum quo de pluuijs, aut aestibus, aut nimboso Vere locuturi.

Madidum Idem Sat. 9 Natalis quotiens redit, aut madidum vet Incipit.

Iucundum Catull. Iucundum quum aetas florida ver ageret.

VERBA.

Mellaria Reuchl in Serg Non verbera, at verba eius erunt mellaria.

Garrula Pont Osculaque et dulci garrula verba sono.

Mellita Marull Sed vetat hoc decor iste tuus, mellitaque verba.

Faceta Codr. Vrc. Antiquum verbis Plautum renouare facetis.

Perita Marull. Quae me disperimunt perita verba.

Blanda Pamph. Cupidos verbula blanda viros.

Loquacia Augurell. Nec loquacibus strepit inter loquentes verbulis.

Lactea Mant. HÓc facile in modolos agiles, et lactea verba Prorumpunt.

Diserta Prop. lib. 3. Et quaedam sine me verba diserta loqui.



page 798, image: s798

VERBENA

Herba est cuius frequentissimus erat vsus in antiquis, sacrificijs.

Pinguis Virg. in. Buc. Verbenasque adole pingues, et mascula tura.

VERBER.

Tortum Lucan. lib. 1. Et totto Balearis verbere fundae Ocyor.

Seauum Idem libro 7. Si verbere saeuo Palladia stimules turbatos aegide currus.

Contortum Ouid. lib. 7 Met. Hasta, nec exutae contorto verbere glandes.

Crudele Idem lib. 1. Fast. Qui mea crudeli laceraui verbere terga.

Cruentum Lud Big Hinc alapi, et verberibus laniata cruentis.

Cradum Stat. lib. 1. Syll Et verbere crudo, Vt sensit mugire forum.

Iutortum Tibull. lib. 1. Corpus et intorto verbere terga seca.

Violentum Ruff Fest. En manus ipsa Dei violento in verbere pendens.

Triste Mart. Cap Tristibus asperisque Saryrae alioqui lepidulae verberibus demulcatis.

Nodosum Port Perculit aduersam nodoso verbere Calpem.

Crepitans Idem, Crepitanti et verbere grando.

Exagitatum Idem, Exagitata ferens impactae verbera nubis.

Acerbum Stroz pat Verberibus pueros olim vexauit acerbis.

Iusanum Pacificus, Atque eques insano verbere vexat equum.

Nefandum Idem, Et pia verberibus caeduntur terga nefandis.

Ferreum Mant Ferrea, clamabat, date verbera: verbera lictor Expedit.

Vipereum Seneca in Her Fur Viperea saeuae verbera incutiant manus.

Sanguineum Idem, Sanguinea iactant verbera

Ardens Mant. Et ardenti liuentia verbere membra.

Minax Idem, Strepitumque minaci Verbere con pescunt lemures.

Mortiferum Textor, Qui leue mortifero delictum verbere punit

VERECVNDIA

Rubella Tho. Rad. Quumque verecundia suadente rubella.

VEREDVS

Veredus dicitur equus velocissimi cursus Hinc veredarij dicuntur nuncij, siue cursores, qui literas cum ingenti celeritate perferunt.

Succinctus Mart. lib. 14 Stragula succincti venator sume veredi.

VERGILIAE.

Vergiliae septem sunt stellae in Tauro locatae, quarum exortu significatur aestas, occasu vero biems: alio nomine vocantur Pleiades.

Tardae Prop. lib. 1 Et sit iners tardis nauita Vergilijs.

VERITAS.

Intemerata Apul. Intemeratae veritaris documenta perlucida.

Candida Pamph Et cui Candida veritas in ore est.

Diuina Crinit Diuinae veritatis patrocinium subire.

Nuda Horat. lib 1 Carm, Incorrupta fides nudaque veritas.

Concors Theod. Cyr. Veritas autem et sibi est concors, et vna modo, etc.

Sincera Macarius Mutius ad Polit. Quae doctissimus quisque, et sincerae veritatis studiosus, etc.

VERMIS.

Infestus Pallad. Rut Si vermes patietur infestos.

Rustus Idem, In ea ruffi, ac pilosi vermes solent medullae interna fectari.

Villosus Manil Vtque interna solent villosi rodere vermes.

Terrestris Plin. lib. 11. Nam et ostreis, et terrestribus vermibus tactus sensus omnibus est.



page 799, image: s799

Paruus Idem, In, te oritur vermiculus paruus.

Terrenus Auson. Collaque, et insutos terrenis vermibus hamos.

Durus Idem. Seu iubeat duris vermibus esse cibum.

Foedus Stroz. fil Pascendaque foedis Vermibus.

Longus Faust. Putre inter longo corrosum verme cadauer.

VERONA

Ciuitas est Venetiarum a Gallis olim condita, duce Brenno, a cutus nomine primo Brenona, deinde mutaris literis Verona dicta est, luctino auctore. Hanc interfluit Athesis fluuius.

Ferax frugum Mant Habet auctores et Brixia Gallos, Et Verona ferax frugum.

Parua Tantum parua suo debet Verona Catullo, Quantum magna suo Mantua Virgilio.

VERNA.

Garrulus Tibull. lib. 1. Garrulus in dominae ludere verna sinu.

Discinstus Pers Sat 4 Quum bene discincto cantauerit ocyma vernae.

VERRES.

Saerilegus, quoniam praetor expilauit Siciliam, vnde repetundarum damnatus est. Iuuen. Sat. 8. Inde Dolobella est, atque hinc Antonius, inde Sacrilegus Verres.

VERSVS.

Canorus Horat. lib. 2. Epist. I nunc, et versus tecum meditare canoros.

Tener Idem in Arte, Aut nimium teneris iuuenentur versibus vnquam.

Suauiloquus Lucr. li. 2. Nunc suauiloquis, age, paucis Versibus ostendam.

Suauidicus Idem lib. 4. Suauidicis potius, quam multis versibus edam.

Politus Idem lib 6. Et sunt ornanda politis Versibus.

Lepidus Marull Salue nec lepido libelle versu.

Mollis Achil. Bocchius, Molli, cinnameo, decente, blando. Dulci, mellifluo.

Facundus Mart. lib. 12. Facundos mihi de libidinosis Legisti nimium Sabelle versus.

Maronaeus Codr. Visa Maronaeis versibus aequa mihi.

Blandus Pont Blandis versibus Elisi locamur.

Grandiloquus Stroz fil. Sidera grandiloquo feriam sublimia versu.

Dulciloquus Pamph Sax. Versiculos Marone dignos, dulces, dulciloquos, etc.

Lubricus Conr. Versus scribere lubricos.

Nugosus Augurell. Nugoso ludicra versu, vanasque fabellas ferant.

Nitidus Pallad. Sor. Nitido sunt omnia versu.

Excultus Mich. Angl. Sed quae magna deum exculto piaeconia versu Narrarent.

Odorifer Archit Cantat odoritero philomela poetica versu.

Altisonus Bapt. Plaut Praeterea altisonos tanto modulamine versus.

Poeticus Reuchl. in Serg Qui et ipse lusit versibus poericis.

Diues Mant. Expoliet grauibus dictis, et diute versu.

Delicatus Catull. Vt conuenerar esse, delicatos Scribens versiculos.

VERTEX.

Sublimis Horat. lib. 1 Carm. Sublimi feriam sidera vertice.

Aerius Syll lib. 1. Cuius in aerio pendent tua vertice castra.

Nimbosus Idem lib. 3 Pyreni celsa nimbosi verticis arce.

Celsus Idem lib. 4. Et vertice celso Canus apex.

Scopulosus Stat lib 8. Et scopulosi verticis Anxur.

Nemorosus Idem lib. 6. Omnis et agricola, et nemoroso vertice pastor.

Exesus Idem lib. 4. Sulphureum exeso de vertice fumum.

Acutus Idem lib. 1. Theb. Aut vertice acuto Spumantes scopulos.



page 800, image: s800

Excelsus Val. Flac. lib. 4 Quin et ab excelso meditantem vertice saltus.

Frondosus Sabell. Expediunt vmbras frondoso vertice colles.

Vitifer Idem, Vitifero iuxta tumulus se vertice tollit.

Editus Augur. Sub editum prodere sensim verticem.

VERV.

Oblongum Mant. Visceraque oblongis verubus confossa gerebat.

Colurnu, factum cotylo Ide. Viscera et in verubus sudant versata colurnis.

Terribile Glarean. Terribili facit is vulnera longa veru.

VERVTVM.

Aereum Pont Haesit cui lateri aereum verutum.

Praetentum Quint. Praetento confossa veruto.

Militare Salust. li. 3. [note: al Axibusque eminebant. De reliquis verbis, quae hic muitila sunt, ita Serutus 9. AEn. in armorum generibus milites sumunt ab animalibus nomina. Sallust. In modum militaris hirci. Cario legit A. q. e in modum ericij militaris veruta hinum pedum. Ericium enim bellicam esse machinam ostendit Casar. 3. de bel. ciui. ] Auxiliumque manebant in modum veruti militaris.

VESANIA.

Discors Horat. lib. 2. Serm Extimui. ne vos ageret vesania discors.

Praeceps Apul. Maturatae spei vesania praeceps.

Caeca Iuuenc. Caeca furentis Insultat plebis fixo vesania Christo.

VESVIVS, seu VESEVVS.

Vesuius, seu Vesuuius, seu Veseuus, mons est Campaniae, non longe a Neapoli, stammam et fumum eruomens, vt AEtna Siciliae

Mugitor Val Flac. lib 3. Magis vt mugitor anhelet Vesuius.

Praeruptus Idem lib 4. Sic vbi praerupti tonuit quum forte Veseui.

Ardens Erin. Ardente Veseuo monte, ignibus late aestuantibus.

Ferax Petrarcha, Quaeque ferax gemino transmittit colle Veseuus.

Flammiuomus Mant. Et quae flammiuomi pariunt arbusta Veseui.

Viridis, quoniam feracissimus est optimi vini. Mart. lib 4 Hic est Pampineis viridis modo Vesuius vmbris.

VESPA.

Stridula Theoc. Stridula dulcisonam contristat vespa cicadam.

VESPER

Rubens Virg. li 2. Georg. Illic sera rubens [note: al. ac. cendit. ] ostendit lumina vesper.

Frigidus Idem lib. 3. Georg. Quum frigidus aera vesper Temperat.

Piper Idem in Culice, Et piger aurato [note: al Et p. a. pro celit vesper ab Oeta] vesper procedit ab Oeta.

Setus Val. Flac. 7. Te quoque Thessalico iam serus ab hospite vesper.

Ater Mant. Qui vespere ab atro Admissus.

Noctifer Calphur. Frigirius aestiuas impellit noctifer horas.

Ruber Iuuenc. Sic ruber astrifero procedit vesper Olympo.

Occiduus Mich. Ang. Occiduus donec suasit discedere vesper.

Rutilans Mant. Nigro rutilans surgebat ab ortu Vesper.

Vmbrifer Musaeus, Vmbrifer ex alia vesper stat parte coortus.

VESTA.

Vista fuit dea quaedam perpetuae castitatis, quam Troiani colebant asseruato in templis igni perpetuo. Eius autem cerimonias cuersa Troia, AEneas Roman transtulit. Eius ministerio addicebantur quaedam sacerdotulae obnoxia perpetuae virginitati, quam si violassent, viuae defodiebantur, aut immani aliquo supplicij genere afficiebantur.

Cana Virg. lib. 5. AEn. Pergameumque larem, et canae penetralia Vestae.



page 801, image: s801

Troica Ouid. lib. 15. Obuia turba ruit, quaeque ignes Troica seruat.

Caesarea Idem ibid. Et cum Caesarea tu Phoebe domestice Vesta.

Casta Idem li. 3. Fast. Quisquis ades, castaeque colis penetralia Vestae.

Iliaca Id. li. 6. Fast. Donec ab Iliaca placidus purgamina Vesta Detulerit.

Sancta Claud. Flet Mauors, sanctaeque memor Tritonia Vestae.

Pudica Pamph. Nec tibi virgineus Vesta pudica chorus.

AEneia Barth. AEneia deserit ignes Vesta suos.

Sacra Barth. lib. 3. Mars pater et sacrae fatalia limina Vestae.

VESTIS.

Laborata Virg. lib. 1. AEn. Arte laboratae vestes, ostroque superbae.

Picta Idem lib. 9. Diues opum, pictai vestis et auri

Laxa Lucam. li. 8. Illie et laxas vestes, et fluxa virorum Velamenta vides.

Purpurea Virg. lib. 4. AEn. Purpureasque super vestes velamina nota.

Barbarica Lucr. li. 2. Iam tibi barbaricae vestes, Miloboeaque fulgÍs Purpura.

Nexilis Idem lib. 5. Nexilis ante fuit vestis, quam textile tegmen.

Conchyliata Suet. Vsum conchyliatae vestis, et margaritarum ademit.

Virgata Syll. lib. 4. Auro virgatae vestes, manicaeque rigebant.

Crocata, croco infecta Apul. Mitellis, et crocatis, et carbasinis, et bombycinis inectis.

Coa, vide causam in dictione Purputa. Quint Non Coae aptantur vestes.

Tyria Bapt. Pius, Et Tyrias vestes per ora trahit.

Starata murice Mart. li. 8. Non quicunque capit saturatas murice vestes.

Bibula Val. Flac. lib. 1. Sed bibulas vrgenti pondere vestes.

Picturata Claud. Et picturatae saturantur murice vestes.

Odorata Idem, Vestis odoratae studium.

Fulgida Idem, Et vestes Tyrio sanguine fulgidas.

Sidonia Idem Sidoniasque solo prosternite vestes.

Fluxipila Ruff Fest. Fluxipilae vestis vestigia.

Petuenusta Sidon. Amputatisque peruenustarum vestium rugis.

Refuga Idem, Fibula mordaci refugas a pectore veste.

Auro illita Seneca, Remouete famulae purpura, atque auro illitas vestes.

Nitens Idem, Vt nitentes virus in vestes satum.

Serica Pont. Aurum Serica vestis amar.

Coccina Idem, Flammeolum vt Genio nitet atque vt coccina vestis.

Variegata Tho. Rad Vestibus subalbo pallore variegatis.

Preciosa Polit. Inque meo preciosas corpore vestes Vt vidit.

Nitida Stroz. pat. Ac nitidis aulae perfecti in vestibus adsunt:

Fucata Pamph. Nil Tyrio fucatae murice vestes.

Ebria murice Pacif. Ebria quae multo murice vestis erat.

Magnifica Liu. Tulit et supellectilem regina argenteam, ac vestem magnificam.

Attalica, ab Attalo Phrvgiae rege ditissimo. Crinit. Vestes Attalicae mouent.

Purpurata Quint. Purpuratis vestibus spolietis.

Roribiba Mich. Angl. Tergo componis equino Roribibas vestes.

Holoserica Mant. Cui circa humeros holoserica vestis.

Texta Idem. Ipse ferens rextam Phoebi de limine vestem.

Decora Corn. Gall. Turpe seni, vultus nitidi. vestesque decorae.

Elegans Gell Hinc elegans illa vestis, mollesque tunicolae ab aemulis, aduersarijsque probro datum.

Mollis Archit. Erubet et molles Polemon discindere vestes.

Pura Tibull. lib. 1. Hanc pura cum veste sequar.

Villosa Idem ibid. Horrida villosa corpora veste tegam.



page 802, image: s802

Tenuis Mant. Et tenues Gaetulo murice vestes Inficit.

Fluxa Stat. in Achill En fluxae veniunt in pectora vestes.

Pellicea Hier. Ang Pelliceam induerat se frigens Caelia vestem.

Coccinea Mant. Perstringit eburnea vestem Fibula coccineam.

Ornata Idem, Induat ornatas et mas, et femina vestes

Tyrianthina Mart. lib. 1 Vrbica Lingonicus Tyrianthina bardocucullus.

Ianthina Idem lib. 2. Coccina famosae donas et Ianthina moechae.

VESVLVS.

Mons est Liguriae iuxta Alpes. Est etiam viri proprium.

Pinifer, abundans pinis Virg. 10. Multos Vesulus quem pinifer annos Defendit.

VETERNVM.

Graue Virg. li. 1. Georg. Nec torpere graui passus sua regna veterno.

[note: Magnum se fecisse putarent, qui coussas exquisissent, cur Catullus veternum olidum appellasset. Sed recte emendauit Victorius, qui legit, Si pote stolidum, etc. ] Olidum Catull. Si potest olidum repente excitare veternum.

Funestum Hor. li. 1. Epist. Cur me funesto properent arcere veterno.

Soporiferum Auson. Pelle soporiferi senium, nubemque veterni.

Turpe Sidon. Roma parens attolle genas, ac turpe veternum Depone.

Iners Codr. Ne inerti se praebere veterno.

Triste Mant. Ebria lethargo semper, tristique veterno.

Deses Faust. Desidis exercet pullo torpore veterni.

Informe Idem, An sinis informi vatem torpere veterno?

Putre Idem, Nec virtus torperet iners, putrique veterno.

Somniferum Mich. Angl. Otia, somiferumque atro squalore veternum.

Segne Mant. Et segne veternum, Et lentis Italorum animis absoluere certant.

VETVLA.

Algens Mart. lib. 4. Nec potes algentes arrigere ad vetulas.

Edentula Plaut. Most. Vetulae edentulae, quae vitia corporis fuco occulunt.

Putris Archit. Maturusque putrem vetulam diliniat annus

Turpis Iuuen. Sat. 6. Filiolam turpi vetulae producere turpem.

VETVSTAS.

Longaeua Mart in Epigr. Nec se miretur, Caesar, longaeua vetustas.

Deserta Hor. li. 2. Epist. Nunc situs informis premit. et deserta vetustas.

Matura Lucr. l. 3. Denique Democritum postquam matura metustas Admonuit.

Reuerenda Gell. lib. 9. Reuerendae vetustatis libro.

Tarda Ouid. lib. 12. Quamuis obstet mihi taarda vetustas.

Inuidiosa Idem lib. 15. Tempus edax rerum, tuque inuidiosa vetustas Omnia destruitis.

Spatiosa Idem ibidem. Nec vos fallit spatiosa vetustas.

Annosa Idem lib. 5. Trist. Scilicet exguis prodest annosa vetustas.

Tabida Idem li. 4. de Ponto, Tabida consumit ferrum, lapidemque vetustas.

Longa Stat li. 3. Syl. Dic, age, Roma poten, et mecum longa vetustas.

Prisca Bud. Verborum prisca vetustas cognoscitur

Sapiens Polit. Quicquid honorato sapiens canit ore vetustas.

Ambitiosa Sabell Nil ambitiosa vetustas His conferre queat.

Veneranda Augur. Quod sit veneranda vetustas Semper.

Fabulosa Crinit Pinnas ideo fabulosa vetustas Aptauit.

Cariosa Hier Balb Te celeres tineae, vel te cariosa vetustas Rodat.

Cana Barth. Ad Martem properas qua cana vetustas.

Mendax Faust. Tot noua composuit mendax figmenta vetustas.

Memoranda Polit. Impleuit, cecinitque diu memoranda vetustas.



page 803, image: s803

Vitiosa Claud. Arripuit partem vitiosa vetustas.

VEXILLVM.

Martium Syll. lib. 15. Tunc hasta viris. [note: Modius legit: tunc Martia. ] et Martia cuique Vexilla.

Volans Barth Vexilla volantia ripis Diffundit.

Minans Idem, Desertique iacent vexilla minantia castris.

VIA.

Trita Syll. lib. 2. Pudet Hercule tritas Desperare vias.

Patula Id. li. 17. Atque aperit patulas, prostrato corpore late, Inter tela vias.

Lapillosa Calent Perque lapillosas labilis vnda vias.

Attrita Idem, Fata per attritas sit satis ire vias

Rimosa Claud. Pumice rimosas perforat vnda vias.

Salebrosa Mant. Qua se salebrosa per vndas Fert via

Lubrica Propert. lib. 4. Lubrica tota via est et perfida.

Saxosa Idem ibidem, Saxosamque terat sedula culpa viam.

VIATOR.

Lassus Catull. Dulce viatori lasso in sudore leuamen.

VIBVRNVM.

Lentum Virg in Buc Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

VICISSITVDO

Reciproca Tho. Rad. Reciproca vicissitudine feminam illam intuearis.

VITIVM.

Deforme Mart. lib. 11. Emendare cupis vitium deforme.

Motriferum Seneca, Mortifera mecum vitia extraho.

Infandum Marull Infandisque hominum vitijs, letique ruina.

Turpe Pamph. Qui turpi vitio famam deformat.

Profanum Mich. Angl. Sacrilegis infensa viris, vitijsque profanis.

Foedum Adr. Card. Foeda, ac pudenda vitia deprenduntur.

VICTIMA.

Sacra Ouid lib. 4. de Pont. Dum caderet iussu victima sacra tuo.

Pinguis Seneca in Her. Fur. Pingues caedite victimas.

Opima Ibidem, Victima haud vlla amplior potest, magisque opima mactari Ioui

Funesta Idem, Victima tandem Funesta cades.

Infelix Pont. Et cadet ante aras, infelix victima, taurus.

VICTORIA.

Gloriosa Suet. in Caes. Tib. Gloriosissimas victorias, ceu damnosas Reipub. increparet.

Insolens Liuius, Victoria insolenti subnixos.

Triumphalis Crinit. Ad triumphales victorias illustrandas.

Mascula Faust. Mascula femineos pensat victoria questus.

VIENNA.

Vrbs est Allobrogum, metropolis in Delphinatu, vbi Antonij venerabile templum, et Mamercus ac Maurus, praesules sanctissimi coluntur.

Opulenta Auson. Accol. Arpinis opulenta Vienna colonis.

VIGOR.

Igneus Virg. lib. 9. Igneus est ollis vigor, et caelestis origo.

Alacer Auson. Atque alacri median, carpe vigore viam.

Agilis Syll. lib. 15. Aut agili fabricanda ad tela vigore.

Mobilis Vitru. Vigore mobili reperta.

Animosus Stroz. pat. Ista quidem facies animosi plena vigoris.

Viuus Ouid. lib. 1. Trist. Siquid et in nobis viui fuit ante vigoris.



page 804, image: s804

Ignifer Stroz sil. Plusque tua igniferi forma vigoris habet.

Flagrans Mant. Forsitan in caussa est flagrans vigor ille parentum.

Viuificus Idem, Viuificum nerui amisÍre vigorem.

VILLA.

Rustica Cato, Villam rusticam bene aedificatam habere expedit.

Frondosa Pont Quid quum sola canit frondosae ad culmina villae.

Agrestis Sabell. Agrestesque licet villas, camposque iacentes.

VILLI.

Nigri Oui li 2 Met. Brachia coeperunt nigris horrescere villis.

Versicolores Sidon Villis versicoloribus tapetas.

Lanifici Pont Ipse vides nunc lanifico pendentia villo.

Horrentes Stroz. fil. Maximus interea villis horrentibus vrsus.

VIMEN.

Fruticosum Ouid. lib. 6. Met Agrestes illic fruticosa legebant Vimina.

Tenue Virg. lib. 3. Georg. Ac primum laxos tenui de vimine circlos.

Lentum Idem lib. 4. Georg. Seu lemo fuerint aluearia vimine texta.

Syluestre Front. Ex vimine syluestri catenas construit.

Leue Mart. lib 2. Vimine clausa leui, niueae custodia [note: Vere ductiss. Iunius illos parum in hac arte costos pronunciat, qui hoc loco coctam, potionis genus, reponunt: qui enim potuisset vimine claudi? Legendum igitur est coptae quod est placentae genus, cui contusae species, aut leguminae addi solebant Coptam autem e Rhodo Romam olim aduehi solitam, et durissimam fuisse, idem Martialis lib. 14. innuit. ] coctae.

Viride Pont. Dum tibi de viridi fiscellam vimine texo.

Intortum Idem, Subliget intortis brachia viminibus.

Flexile Stroz. pat. Claudebat totum flexile vimen opus.

Tortum Calph. Licet illae vimine torto Scilicet et lenta post tergum vite domentur.

VINCENTIA.

Vrbs est Italiae, patria Remnij Palaemonis Grammatici, a Gallis condita, inter Thessinam, et Babylonem.

Strenua Mant. Et Verona ferax frugum, Vincentia bello Strenua.

VINCVLVM.

Tenax Virg. lib. 4. Geog. Tanto nare magis contende tenacia vincla.

Artum Ouid. lib. 3. Fast. Vinclaque sopitas addit in arta manus.

Ferum Idem lib. 1. de Ponto, Aut dare captiuas in fera vincla manus.

Imortum Stat. li. 4. Theb. Solldoque intorta adamante Gigantem Vincula.

Lemnium Idem lib. 1. Syl. Lemnia repserunt deprenso vincula lecto.

Forte Seneca Hippol Fortia trito vincula collo.

Ahenum Stroz. fil. Tunc vinclis tractus Sultanus abenis.

Fabrile Oui. li. 1. Eleg. Mars quoque deprensus fabrilia vincula sensit.

Saeuum Idem lib. 2. de Arte, Si vincula saeua remittis

Firmum Id. li. 1. de Rem. Tu tamen et quamuis firmis retinebere vinclis.

Nexum Idem ad Liuiam, Duraque per saeuas vincula nexa manus.

Inextricabile Lactant Quae illos inextricabilibus vinculis irretiuit.

Validum Liuius, Visum credo vinculam saris validum.

Violentum Pamph. Ferre captiuo violenta collo Vincula

Adamantinu Idem, Et sincera fides, adamantina vincula secum Quae trahit.

Nodosum Quint Carceribus clausis nodosaque vincula rumpit.

Tortum Paciffic Et prensare iubet vincula torta manu.

AEneum Crin. Superba viaclis aeneis.



page 805, image: s805

Catenatum Castell. Vestra catenatis gipsentur pectora vinclis.

Crepitans Mant. Catenati crepitantia vincula Petri.

Adamantaeum Idem, Atque adamantaeis vinelis frenata libido.

Vulcanium Idem, Sibi complexis Vulcania nodis Vincula circumdat.

Fallax Hom apud Eras. Stabat, et hinc illinc fallacia vincula fuleris Obligat.

Maniuorum vinculum, quod manus offendit, Erasmus citat ex Zenodoto.

Ferreum Tibull. lib. 4. Et demam celeti ferrea vincla cani.

AErumnosum Mant. Quae loca, qui manes, quae te aerumnosa manebunt Vincula?

VINDEMIA.

Mitis Virg. lib. 2. Georg. Mitis in apricis coquitur vindemia saxis.

Nomentana, a Nomentano Sabinorum oppido optimi vini ferace. Mart. lib. 13. Nomentana meum tibi dat vindemia Bacchum.

Pinguis Pont. Distendit vacuas pinguis vindemia cellas.

Campana Mant. Et si quid Campana sui vindemia misit.

Ferax Idem, Ne sine fruge ferax abeat vindemia, et auro.

Spumans Baccho Faust. Fertilis, et presso spumans vindemia Baccho.

Caecuba Mart. lib. 6. Caecuba non solos vindemia nutriat orbos.

Cretica, quoniam vina Cretensia olim habita sunt in precio Mant. nec Rhadamantaeis melior vindemia pendet Vitibus.

VINEA.

Tenera Col. li. 5. Teneram vineam melius adminiculo modico acquiescere.

Fertilis Oui. li. 2. de Rem. Est tibi rure bono generosae fertilis vuae Vinea.

Ferax Sidon. Quo loci tibi quum ferax vinea est.

Rubella Plin. li. 14. Quapropter quidem rubellas appellauÍre vineas.

Culta Tib. li. 1. Non seges est infra, non vinea culta, sed audax Cerberus.

VINETVM.

Cultum Colum. lib. 4. Vinetum cultum, er ferax habebis.

Laetum Lucr lib. 2. Praeterea nitidas fruges, vinetaque laeta.

Blandum Stat. lib. 2. Syl. Blanda Therapnaei placeant vineta Galesi.

Madens Idem li. 3. Syl. Seu tibi Bacchei vineta madentia Gauri.

Rescibile Budaeus, Vineas de integro pastinauit, quasi rescibile vinetum.

Dulce Iuuenc. Dulcia fundum Pinguibus in campis late vinera coronant.

Nirens Idem, Nitentis Vineti sepes circum densata coercet.

Fruticosum Mant. Sylua breuis, fruticosa putes vinera.

VINITOR.

Industrius Bud. Manum poscit, et flagitat sollertis, et industrij vinitoris.

Muscosus Stroz. pat. Vuas muscosus pressit acerbas Vinitor.

Sordidus Sedul. Sordidus impressas calcabit vinitor vuas.

Madidus Mant. Musto madidus festinat ad Antes Vinitor extremos.

Effetus Virg. lib. 2. Georg. Iam canit extremos effetus vinitor Antes.

VINVM.

Ad explanationem epithetorum huius dictionis scire conuenit, quae loca vini bonitate excellant. Hac autem laude commindantur; Tmolus mons Lydia, Gaurus mons Campaniae, quem propterea Statius baccheum vocat; Lesbos, vnde vina Lesbia. Aristoteles, vt scribit Galenus lib. 12. aegrotans gustato vino Rhodio, inquit, Firmum hercle vinum et iucundum. Degustaro inde Lesbio, Vtrunque, inquit, oppido bonum, sed suauius Lesbium. Methymna ciuitas in Lesbio. Caecubum oppidum Campaniae. Formiae vrbs iuxta Caietam, Laestrigonum sedes. Setia vrbs Campaniae Surrentum oppidum Campaniae. Alba vrbs Italiae. Messana vrbs Italiae, a Mamertinis Campaniae populis habitata, Chios insula maris Aegaei, et Aruisium in ea promontorium. Veientum oppidum


page 806, image: s806

Hetruriae. Aminea regio iuxta Falernum. Thasus insula maris AEgaei. Mareotis pars AEgypti, cuius vinum durat in longam vetustatem. Naxos insula maris AEgaei, quae propterea Dionysia dicta est. Vnde etiam Vitigena dicitur a Pontano, et a Statio Bacchica Maronaea vrbs Ciconum, cuius vino Vlysses inebriauti Polyphemum Methode item vrbs Thraciae, et Tarraco Hispaniae, Vina apud Graecos celebrata fuÍre, Prannium Cereri sacrum, Chium, Thasium, Lesbium, Creticum, et apud Syracusanos Polium, Coum denique et Rhodium. Celebrantur et alia pleraque loca vini bonitare, quae omnia longum esset recensere. Propterea summatim subijciamus, quod in compendium redegimus ex Plin. lib. 4. cap. 26. Augustus, inquit, Setiuum praetulit cunctis. Antea Caecubo erat generositas in palustribus populetis. Secunda nobilitas agro Falerno. Nascitur Gauranum in summis collibus, medijs Faustinum, imis Falernum. Albanae vuae sunt perdulces. Surrentina in vineis tantum nascuntur, conualescentibus maxime probata propter tenuitatem, salubritatemque: nam qua spissa sunt, non adeo prosunt morbis. Surrentino Medici nobilitatem dabant. Certant Massica aeque ex monte Gaurano. Praeponuntur Calena, et quae in vineis, arbustisque nascuntur Fundana. Augustus probauit Mamertina circa Messanam Siciliae genita. Potulana, ab auctore dicta, etiam laudantur. Rhetica Falernis tantum posthabentur a Virgilio. Hetruriae palmam habet Luna, Liguriae Genua. Inter Pyrenaeum, Alpesque Massilia, Hispaniarum Laberbana copia nobilitantur. Elegantia vero Tarraconensia, atque Lauronesia, et Baliarica, ex insulis Italiae primis conferuntur. In summa gloria fuÍre Thasium, Chiumque ex Chio, quod Aruisium vocant. Item Lesbium, quod sponte naturae suae mare sapit. Gratia est Clazomenio.

Baccheium Virg. l. 2. Georg. Quid memorandum aeque Baccheia dona tulerunt?

Humidum Idem lib. 3. Georg Caeduntque securibus humida vina.

Massicum Mart. lib. 4. Massica Theseis tam bene vina fauis.

Obliuiosum Horat. lib. 2. Carm Obliuioso laeuia Massico Ciboria exple.

Liquens Virg lib. 5. AEn. [note: Macrobius li. 3. Satur. cap. 2. veram lectionem esse testatur, Porricit. ] Proijcit in fluctus: ac vina liquentia fundit.

Lene Cato, Id vinum erit lene, et suaue, et bono colore, et bene odoratum.

Suaue Mant. Suauique repellere vino Tristificas nubes animi.

Defaecatum Colum. li. 13 Defaecatum vinum in amphoras bonas adijcito.

Caecubum Horat. lib. 1. Carm. Caecubum, et praelo domitam Caleno Tu bibes vuam.

Limpidum Pallad Rut. Vinum vero ea die ex austero limpidum fieri.

AEstuans Idem, Quod aestuantia vina suspirent.

Mareoticum Horat. lib. 1. Carm. Mentemque lymphatam Mareotico Redegit in veros timores.

Chium Idem in Epod. Et Chiavina, aut Lesbia.

Feruidum Idem li. 2. Serm Feruida quod subtile exsurdant vina palatum.

Liberum Idem in Arte, Et iuuenum curas, et libera vina referre.

Vitigenum Lucr lib. 6. Vitigeni latices in aquai fontibus audent Misceri.

Nectareum Apul. Vini nectarei, eduliorumque variorum fercula.

Calidum Ouid. lib 15. Seu vis est in aqua calido contraria vino.

Rubens Idem lib. 5 Fast. Tremula dat vina rubentia dextra.

Validum Id. li. 6. Fast. Conuiuae valido titubantia vino Membra mouent.

Purum Idem lib. 3 de Ponto, Tura fer ad magnos, vinaque pura deos.

Falernum Idem lib. 4 de Ponto, Quis mel Aristaeo, quis Baccho vina Falerna, Triptolemo fruges, poma dat Alcinoo?

Tenue Idem li. 1. de Arte, Blanditiasque leues tenui [note: al. perscribere] proscribere vino.

Molle Polit. Non mollia pleno Desunt vina cado.



page 807, image: s807

Calenum Iuuen. Sat. 1. Quae molle Calenum Porrectura viro vinum.

Marcidum Stat. lib. 1 Syl. Illi marcida vina largiuntur.

Setinum Mart. lib. 4. Tu Setina quidem semper, vel Massica ponis.

Fumeum Idem lib 13 Fumea Massiliae ponere vina pates.

Spumeum Claud. Oetaeis fluerent spumea vina iugis.

Ammineum Auson. Solus qui Chium miscet, et Ammineum.

Gazeticum Sidon. Vina mihi non sunt Gazetica, Chia, Falerna, Quaeque Serapteno palmite missa bibas.

Coum Plin. libr. 14 Coum vinum ex Italico faciendi rationem Cato demonstrauit.

Pulcrum Fabius Dorsen apud Plin. Mittebant vinum pulcrum, Myrthinum.

Thasium Anexipolis Thasius apud eundem, Quinque Thasij vini, inde depromam Falerni bina.

Austerum Plin lib 20 Erumpentia in capite cum vino austero, aut ouo.

Muscarum Pont. Muscarum mihi mittat haec et illa.

Preciosum Tha Rad. Precioso defaecatoque multiplici vino refertissimam.

Mucidum Pacificus. Et nondum mucida vina bibes.

Bonum Idem, Et largas epulas, et bona vina dedit.

Nardinum Quint. Nardinum merum Foliatum, et inde semper optatum fuit.

Iocosum Mich. Angl Iunctaque nectareis vina iocosa cibis.

Creticum Mant Vina Mimalloniae vobis dant Cretica Bacchae.

Cnossium Idem, Praelia vbi Libycae segetes, vbi Cnossia vina?

Ebrium Remacl Non mistis ebria vina fauis.

Fragrans Barth. Porriciamque altas fragrantia vina per vndas.

Lesbium Prop lib. 1. Lesbia Mentoreo vina bibas opere.

Surrentinum Mart. li. 13. Surrentina bibis: nec Myrrha picta, nec aurum Sume, etc.

Fundanum Idem ibid Haec Fundana tulit felix auctumnus Opini.

Veientanum Horat. 2. Serm. Qui Veientanum festis potare diebus Campana solitus trulla.

Maroneum Tibull lib 4. Victa Maroneo foedatus lumina Baccho.

VIOLAE.

Pallentes Virg. in Buc. Pallentes violas, et summa papauera carpit.

Molles Idem ibid. Pro molli viola, pro purpureo Narcisso.

Multicolores Sidon. Verborum violis multicoloribus.

Florentes Pamph Herba torus violis circum florentibus.

Nitentes Conr. Quod vernex violas dedit nitentes.

Gratae Augurell Quod comam gratae violae rubentis.

Purpureae Mant. Purpureas passim violas, et candida passim Lilia.

Flauentes Remacl. Flauentes tantum violae ridentibus Euris

Suaues Calent. Hic violae suaues, hic lilia nullis Marginibus desunt.

Vernae Bapt. Pius, Nomina cui vernae grata ferunt violae.

Formosae Polit. Formosae Ű violae, Veneris munuscula nostrae.

VIOLARIVM.

Molle Lactant. Mollia purpureum pingunt violaria campum.

Roscidum Mant Roscida in aprica vernant violaria ripa.

VIOLENTIA.

Improba Stroz. pat. Improba fortunae eripiet violentia casu.

Impia Idem, Impia te postquam duri violentia fati Eripuit.

Vehemens Lucr. li. 3. Vehemens violentia vini Conturbare animam consueuit.

Dira Quint. Et rapuit violentia dira parentes.

Rabiosa Mant. Deseruit rabiosa feri violentia Martis.



page 808, image: s808

VIPERA.

* Viperae fetus enecta matre prodeunt, vt inter pisces acus. Mas in coitu exanimatur, capite in os feminae inserto, praeque voluptate ab ea exciso. Sola serpentium vipera terra conditur: Cetera arborum aut saxorum cauis. Oua parit vnius coloris, et mollia, vt pisces. Tertia die intra vierum catulos includit, deinde singulos diebus singulis parit, viginti fere numero. Itaque ceteri tarditatis impatientes praerumpunt latera, et matrem enecant. Mant. Et emortens infausto vipera partu. Viperam ferunt exustam et in cinerem dilapsam mederi suo morsui.

* Hoc salsum esse testatur acutissimus idemque sollertissimus vir Iul. Caes. Scaliger, qui se in lignea theca enatas viperillas vidisse, salua parente refert Exercit. 201. de Subtili.

Mala Virg. lib. 3. Georg. Aut mala tactu Vipera delituit.

Atra Horat li 3. Carm. Vt tuto ab atris corpore viperis Dormirem.

Scelerata Mart. lib. 3. Vipera sed caeco [note: Anglicanus Iunij codex habet: cesata. ] scelerata latebat in ore.

Insidiosa Stroz pat. Ne turbet placidam insidiosa quietem Vipera.

Acerba Pamph. Vipera nam gallis semper acerba fuit.

Horrida Idem, Vipera si virus vomat horrida.

Crudescens Architt. Saeuior, inque bonos crudescens vipera.

Cruda Glarean. Scorpius, et morsu vipera cruda suo.

VIRES.

Gigantaeae Mant. Saxa Gigantaeae voluebant ardua vires.

Polyphemaeae Glarcan. Huic Polyphemaeas acri in corpore vires.

Validae Virg. lib 5. AEn. Tum validis flexos incuruant viribus arcus.

Robustae Lucr. lib 3. Inde, vbi robustis adoleuit viribus aetas.

Alacies Apul. Viribus alacribus dormientes aggrediamur.

Fulmineae Claud. Postquam fulmineis expellens viribus hostem.

Praestantes Manil In quibus efferrent praestantes sidera vires.

Praeualidae Idem, Praeualidas vires, ac torto stringere gyro.

Valentes Pont. Nunc ergo ingentes animos, viresque valentes.

Vegetae Guill. Cast. Continuo vegetae languent sine milite vires.

Neruosae Mant. Neruosaeque animo vires, semperque voluntas.

Herculeae Idem, Viribus Herculeis vibrans ante agmina primus Fulminat.

VIRETVM.

Amoenum Virg. lib 6. DeuenÍre locos laetos, et amoena vireta.

Formosum Idem in Batt. Formosis densa viretis.

Patens Apul. Peruenimus ad quoddam nemus, proceris arboribus consitum, et patentibus viretis amoenum.

Vmbrosum Cato, Salicta locis aquosis, viretis vmbrosis, propeque amnes, ibi seri oportet.

Laetum Apul. Cuius inter varias herbulas, et clarissima vireta fulgentium rosarum.

Opacum Pont. Elysijs nunc in campis per opaca vireta Ludit.

Cultum Idem, Mecum perque hortos, et culta vireta vagaris.

Floridum Thom. Rad. Multaeque id genus arbores floridissimum compleuerant viretum.

Dulce Mart Et quae dulcibus Aonum viretis Permesso premitis comam madentem.

Molle Idem, Saxaque mollibus Seruire Phaeacum viretis.

Herbosum Salm. Herbosis canit Aonum viretis.

VIRGAE.

Arbuteae Virg. lib. 11. Arbuteis texunt virgis, et vimine querno.



page 809, image: s809

Tenerae Calphur. Tunc opus est teneras summatim stringere virgas.

Graciles Colum. Teneras adhuc, et graciles virgas complicare.

Frondentes Polit. Frondentis rutilum virgae spoliantur honorem.

Myriceae Mant. Myriceis frondentia virgis Arbuta.

Magicae Val. Flac. libr. 7. Mentitaque pictis Vestibus, et magica Circem Titanida virga.

Diuinae Homer. apul Erasmum, Restituit senio diuinae verbere virgae.

Decorae Idem, Tum manibus virgam capit aureolam, atque decoram.

Praelongae Idem, Circe vbi te feriet praelongae verbere virgae.

VIRGILIVS.

Virgilius Maro natus est Mantuae, in vico, qui Andes vocatur, Idib. Octobris, M. Crasso et Cn. Pompeio consulibus. Cremone primum, deinde Mediolani, postremo Neapoli vacauit literis: audiuitque Orbilium et Scribonium Aphrodysium: induit virilem togam eo die quo mortuus est Lucret. A modestia et verecundis moribus vocatus est Parthenias. In Bucolicis imitatus est Theocritum, in Georgicis Hesiodum, in AEueide Parthenium, Pisandrum, Apollonium Rhodium, sed Homerum pracipue. Scripsit et quaedam Opuscula, vt Cirim, * AEtnam, Moretum, Culicem, Catalecta, Priapeia, Copam, Epigrammata, et Diras. Eius Carmina supra modum placebant Augusto. Fabius vocat Virgilium Poetarum longe omnium principem. Carbilius tamen Grammaticus librum composuit de Virgilianis erroribus, cui titulus fuit AEneidomasty[?], Moriens iusserat AEneidem suam comburi, vt incastigatam, sed obstitit Augustus tantae literarum iacturae. Amauit Asinium Pollionem, Corn. Gallum, Quintilium Varum, Horatium, et Maecenatem. Eidem in theatro recitanti vniuersus populus assurrexit, perinde ac Augusto Habitauit in Exquilijs prope hortos Maecenatis. Tardus fuit in loquendo, adeo vt indoctus videretur et agrestis. Perijt Tarenti, vel vt alij volunt, Brundusij. Mortui cadauer delatum est Neapolim, ibique inhumatum. Mortuo Mantuani multis post saculis in celebriore sua vrbis loco statuam erexerunt, tanti adhuc viri memores, quem multis ante diebus soffocauerant Parcae. Diem Virgilij natalem quotannis celebrabat, et cerimonijs etiamnum prosequebatur Silius Italicus. Symmachus apud Macrobium dicit eam esse Maronis gloriam, vt nullius laudibus crescat, nullius vituperatione minuatur. Furius Albinus, et Cecinna Albinus ambo vetustatis affectationem in Virgilio praedicabant.

* AEtnam a P. Corn. Seuero, Priapeia a diuersis, Copam ab incerto auctore, Diras a Val. Catone, et non a Virg. conscripta esse, docet. Scaliger multis et firmis rationibus in Appendice Virgiliana.

Andinus Syl. li. 8. Mantua Musarum domus, atque ad sidera cantu euecta Andino.

AEternus Mart. lib. 11. Rara vel aeterno proxima Virgilio

Altisonus Auson. Altisonumque iterum fas est didicisse Maronem.

Romuleus Capell. Ac falsa Romulei vatis exploderetur assertio.

Mantuanus Sidon. Arpinas, Patauine, Mantuane.

Andaeus Pont. Namque heros saepe Andaeus Simoentida diuam Inuisens.

Perpetuus Polit. Daedala perpetui visum monumenta poetae.

Magniloquus Faust. Regia magniloquum faciunt stipendia vatem.

Latialis Idem, Latialis Homerus Ascraeo cecinit rurales carmine cultus.

VIRGINITAS.

Casta Stat. lib. 11. Theb. Nec casta retardat Virginitas.

Soliuaga Mart. Cap. Coronam soliuaga virginitas renudauit.

Sancta Pamph. Non precium sanctae virginitatis habent.

Candida Mant. Candida virginitas, simplex prudentia.



page 810, image: s810

Innuba Idem, Optima in aduersis semper comes, innuba semper Virginitas.

Integra Gaguinus, Fert hominem integra virginitate deum.

Perspicua Sabell Laurus perspicuae virginitatis honos.

Illaesa Textor, Et signum illaesae virginitatis habes.

VIRGO.

Nitida Horat. lib. 2. Carm Ludentem nitidis virginibus.

Tenera Idem lib 4 Numen cum teneris virginibus tuum.

Intemerata Hom. apud Gel Talibus in famulis virgo intemerata decebat.

Inculpata Ruffus Festus, Sic iusta in populos mox virginis inculpatae ExarsÍre odia.

Fulgidula Marull Grata fulgidulis virginibus niue.

Pura Stroz fil. Vacca hic pro pura virgine supposita est.

Intacta Sabell Nascitur intacta virginitate puer.

Pudibunda Conr Virgo pudibunda vultu.

Pudica Crinit Sic tu pudica virgo, tu meum decus.

VIRGO Maria.

Decens Petrar Virgo decens, quam sol vestit, stellaeque coronant.

Nitens Idem, O sine labe nitens penitus, sinceraque virgo.

Intacta Sabell. Nascitur intacta virginitate puer.

Galilaea Idem, Se quo permistam virgo Galilaea ministris Cernat.

Tamneia Idem, Scande triumphales virgo Tamneia currus.

Integra Stroz. fil Gaude, Ű gaude integra mater

Innuba Idem, Huc ades, Ű rerum sator, huc ades innuba virgo.

Veneranda Sabell O patris veneranda parens, Ű filia nati.

Pia Idem, Tu pia virgo facis, quod dat sua munera caelum.

Formosa Idem, Siderei mater formosa Tonantis.

AEtheria Idem, Virginis aetheriae nomina magna vocant.

Venerabilis Idem, Hactenus ecce tuos, virgo venerabilis, ortus Diximus.

Blanda Idem, Edidit arcano blanda puella sono.

Puerpera Lud Big Sepulcrum virginis puerperae.

Diua Pont. In lucem qui te diua Maria dedit.

Sancta Idem, Salue sancta parens Christi, salue inclyta virgo.

Diuiparens Crinit. Suscepta caelo diuiparens nitens.

Augusta Salmon Virginis augustae tecta pudica subit.

Aurea Idem, Hic quoniam secum demurmurat aurea virgo.

Casta Idem, At castam placida Mariam sic voce salutat

Candida Quint. Quae peperit superum candida virgo ducem.

Caelica Idem, Caelica virgo concidet in te.

Fidelis Idem, Demta fideli virgine.

Munifica Idem, Munifica Ű cunctis mortalibus.

Deipara Idem, Deipara virgo, quicquid est aptum facis.

Astrigera Idem, Omnisque dulci sequitur astrigeram melo Ducem.

Speciosa Idem, Ingredere hanc sacram speciosae virginis aedem.

Palaestina Mant. Sancta Palaestinae repetens exordia nymphae.

Immaculata Glarean. Quae renuit nullas immaculata preces.

VIRGVLTVM.

Tenerum Virg in Buc. Dum tenera attondent simae virgulta capellae.

Syluestre Idem lib 2. Georg Nec non syluestria tecum Virgulta.

Auium Idem ibid. Auia tum resonant auibus virgulta canoris.

Corneum Idem lib 3 AEn. Quo cornea summo Virgulta

Sonans Idem lib. 6 Seclusum nemus, et virgulta sonantia syluis.



page 811, image: s811

Implicitum Varro, Fit vt palis statutis, aut virgultis implicitis.

Turgescens Plin. lib 8. Vt Martio pariant turgescentibus virgultis.

Vernum Claud. Verna nec iratum teneant virgulta Bootem.

Fruticosum Mant. Et fruticosa leui crepitant virgulta susurro.

VIRIDARIVM.

Laetum Codr. Vrc. Et laeta suis viridaria poscunt Carminibus.

Ramosum Mant Et ramosa tegunt volucrum viridaria nidos.

VIRIDITAS.

Smaragdica Mart. Cap Calceos autem smaragdicae fluctu viriditatis herbosos.

VIRTVS.

Ignea Lucan. lib. 9 Quos ignea virtus Innocuos vita.

Praepotens Apul. Vel virtute Martia praepotenti praefertur.

Viuida Virg lib. 11. Possit quid viuida virtus, Experiare licet.

Ardua Stat. lib. 7 Hac me iubet ardua virtus Ire.

Viuax Oui. li 4. de Ponto, Carmine fit viuax virtus, expersque sepulcri.

Egregia Stroz. pat. Caesaris egregia felix virtute.

Caelestis Syll. lib. 2 Exin securis virtus caelestis ad astra.

Interrita Idem lib 4 Nititur ad laudem virtus interrita cliuo.

Bona Idem lib. 13 Et bona virtus Exsilio punita truci.

Celebrata Idem lib 15. Magnorum heroum, celebrataque carmine virtus.

Memoranda Stat. lib. 9. Scilicet egregius sudor, memorandaque virtus.

Inclyta Seneca, Nunquam Stygias fertur ad vmbras inclyta virtus.

Pulcra Stat. lib. 4. Syl. Monstrat auus pulcrae studium virtutis.

Feruida Mant. Quo feruida virtus, Quo laudum discessit amor?

AEqua Val. Flac. lib. 4. Atque aequae virtutis egentes.

Prouida Claud. Ni tua vel soceri nunquam non prouida virtus.

Animosa Seneca in Her. Fur. Alte virtus animosa cadit.

Serena Claud Serenae Indicium virtutis erat.

Superba Sidon. Hoc primum est decus, haec superba virtus.

Ferrea Barth. Ferrea virtus, et labor, et pietas.

Generosa Conrad Singulis rebus generosa virtus.

Clara Seneca in Her Fur Nec altis inclytum titulis genus, Sed clara virtus.

Heroica Budaeus, Virtus quidem heroica conficere, aut superare potuit.

Tetrica Polit Quaerentem tetricae difficili gradu Virtutis penetralia.

Splendida Marull. Virtutisque capax dextera splendidae.

Strenua Idem, Non bona strenuae virtutis.

Preciosa Lactant. Vt virtus esset preciosa.

Praestans Stroz. pat. Et virtus praestans, relligioque dedit.

Candida Pamph. Sola scandi altum caelum candida virtus.

Mascula Idem, Et nisi sub plantis latitaret mascula virtus.

Operosa Sabell. AEmula gestorum virtus operosa suorum.

Integra Liu. In hac ruina rerum stetit vna, atque integra, et immobilis virtus.

Nobilis Conrad. Virtus patrimonia nobilis auxit.

Speciosa Idem, Quidue ferat speciosa virtus.

Decora Crinit. Vbique virtus imperat Suis decora fascibus.

Immota Idem, Immota cunctis casibus.

Firma Idem, Quem firma virtus extulit.

Veneranda Archit. Vnica post cineres virtus veneranda beatos Efficit.

Omnipotens Quint. Virtus erigit omnipotens quaecunque elapsa.

Inconcussa Rodolph. Summus amor recti, summa, inconcussaque virtus.

Patiens Mant. Patiens terit omnia virtus.



page 812, image: s812

Grauis Idem, At virtus grauis, aequa, sagax, innoxia, verax, Ponders, mensuras, corrigit et numeros.

Olympica Idem, Astrorum vires et Olympica virtus.

Illustris Val. Var. Promicet illustris virtus.

Excellens Mant. Gloria, et excellens virtus.

Proxima dÓs Archit. Proxima dÓs virtus, nec fama cognita morum.

Inuidiosa Bapt. Pius, Inuidiam virtus inuidiosa parit.

Imperiosa Faust Omnia nam virtus imperiosa domat.

Incorrupta Mant. Incorrupta, virens, immortalisque remansi.

Consummata Idem, Etenim nulla sub pondere virtus Consummata labat.

Arete Idem, Pulcris areten capillis forte prospexit

Ethica, id est, moralis. Idem, Quid diuina velit, quid sentiat ethica virtus.

Stoica Idem, Virtus cui Stoica semper Est comes.

Excellens Idem, Temperat excellens humana pericula virtus.

Laboriosa Theod. Cyr. Fugientes enim laboriosam virtutem, legisque diuinae, etc.

Pura Claud. Ne quo consistere virtus Possit pura loco.

VIRVS

Malum Virg. lib. 1. Georg. Ille malum virus serpentibus addidit atris.

Nigrum Idem de signis, Nigrumque ferens in acumine virus.

Dirum Lucan. lib. 1. Diffusum rutilo [note: al nigrum. ] dirum pro sanguine virus.

Noxium Colum lib. 1. Illa caloribus noxium virus eructar.

Pestilens Idem lib. 7. Pestilensque virus elicitur.

Taetrum Lucr. lib. 2. Linquit enim taetri supra primodia viri.

Vipereum Mart lib. 7. Vipereumque vomant nostro sub nomine virus.

Edax Ouid. lib. 5. Fast. Virus edax superabat opem.

Tinctile Idem lib. 3. Trist Nam volucri ferro tinctile virus inest.

Tinctum Idem lib 4 de Ponto, Verba velut tinctum singula virus habent.

Pestiferum Idem in Ibin, Corpora pestiferum sic tua virus edat.

Nocens Idem de Med. Nec tentate nocens virus amantis equae.

Letale Syll. lib. 12. Volucri letale vomebat Suffuso virus caelo.

Furiale Claud. Infuditque animo furiale per oscula virus.

Litiferum Pont. Letiferumque illic virus inesse puta

Atrox Stroz fil. Vbi virus atrox squalentes occupat artus.

Inamabile Idem, Stygijque lacus inamabile virus.

Triste Augur. Triste quae virus queunt horum per artus spargere.

Atrum Idem, Capitur atrum virus.

Amarum Mant. Non potuit frenare ferox Liuianus amarum Virus.

Detestabile Idem, O furor, Ű rabies, Ű detestabile virus.

Olens Idem, Virus olens canis inferni.

Rabidum Val. Var. Languidos ignes, rabidumque virus.

Stygium Archit. Effusumque iacit Stygium per viscera virus.

Penetrabile Mant. Nisi quo virus penetrabile sensum Plus premat.

VISCERA.

Spirantia Stat. lib. 4. Theb Et adhuc spirantia reddit Viscera.

Intima Mant. Intima maiori compleuit viscera partu.

Mollia Musaeus, Mollia conceptis torrebant viscera flammis.

VISCVM.

Sequax Val. Flac. lib 6. Illa dolis, viscoque super correpta sequaci.

Virens Crin. Cuius speciem virenti visco similem dixit.

VISVS.

Sagax Pacificus, Obseruat visusque sagax, oculique sequaces.



page 813, image: s813

Perspicuus Mant. Visuque tuerer Perspicuo.

Acutus Idem, Visu penetrabile acuto.

Cupidus Idem, Accelerat gressum, et cupido legit omnia visu.

VITA.

Sollicita Claud Sollicitae placuit stimulos impellere vitae.

Fugiens Lucr. li 5. Membraque deficiunt fugienti languida vita.

Misera Oui li 4. de Ponto, Tempora nam miserae complectar vt omnia vitae.

Rapida Conr. Rapidae regentis Tempora vitae.

Momentaria Apul. Ad momentariae vitae reducitis officia.

Breuis Polit. Vita breuis longi temporis instar habet.

Instabilis Vitr. Labidis itineribus vadentem non stabili, sed infirma conflictari vita.

Caeca Stat. lib 2 Syl Et dubios casus, et caecae lubrica vitae.

Labens Manil. Labentisque dies vitae, tremulamque senectam.

Aeria Auson. Sed redeat vitam rursus in aeriam

Plectibilis Sidon. Recordatione vitae plectibilis adducor.

Fallax Seneca Hippol. O vita fallax abditos sensus geris.

Occidua Pont. Vita occidua senis, caduca infantulae.

AErumnosa Bud. Per vitam aerum nosam omnia monstra superauit.

Tenebricosa Idem. Se beatos faciunt in vita tenebricosa.

Alucinatrix Idem, Aut qui conuenit eam vitam alucinatricem non esse, atque offen satricem.

Caduca Marull. O vitam miseram, et cito caducam.

Procellosa Idem, Seu procello sae per aperta vitae.

Scelerata Stroz pat. Ni commissa luunt sceleratae crimina vitae.

Propera Stroz fil. Altera vt ore legat properae suspiria vitae.

Erratica Lact. Per campos erraticam degerent vitam.

Fluida Conr. Dum iubet, vt fluidae capiamus gaudia vitae.

Fluens Idem, Carpens tacite fluentis Gaudia vitae.

Fugiens Idem, Et breuis vitae fugientis ordo.

Arta Idem, Capiamus artae Gaudia vitae.

Mortalis Mant. Occidet omnis amor vitae mortalis.

Fragilis Quint Fragilem, varioque actam turbine vitam.

Fluxa Mant. Nec aetati, fluxae neu fidite vitae.

Cadens Idem, Sed te vita cadens intercedente resurget.

Ambigua Idem, Ambiguae cursus, et euntia vitae Tempora.

Recedens Idem, Illa recedentis vitae pars vltima transit.

Angusta Iuuen. Sat 9. Angustae miseraeque breuissima vitae Portio.

Laboriosa Adr. Card. Vitae praesidium laboriosae.

VITELLIVS.

Famosus Auson. Galba senex, Otho lasciue, et famose Vitelli.

VITIS.

Lenta Virg in Buc. Lenta quibus torno facili superaddita vitis.

Alma Idem lib. 2 Georg Rarum pecorique, et vitibus almis.

Ferax Varro, Neque vites feraces, neque stramenta videre.

Arbustiua Colum lib 3. Arbustiuam vitem, quam putare, tam alligate diligenter oportet.

Gracilis Idem lib. 4 Dabit agro gracilem vitem.

Fecunda Hor. li. 3 Car. Nec pestilentem sentiet Africum Fecunda vitis.

Obliqua Col lib. 5. Obliquam vitem plerumque sauciat.

Luxurians Idem. Nec pati vitem superuacuis frodibus luxuriantem syluescere.

Pampinosa Idem lib. 6. Si parum pampinosa vitis est.



page 814, image: s814

Laeta Idem, Et si laeta vitis est.

Generosa Pall Rut. Plantam generosae vitis prius in seminatio nutrire.

Radicata Idem, Post biennium radicatas vites vel arbustiuas transferas.

Debilis Idem, Ne debili viticulae duo duramenta seruemus.

Falerna Horat lib. 3. Carm. Nec Falernae Vitis Achaemeniumque costum.

Purpurea Ouid. lib. 8. Et de purpureis collectae vitibus vuae.

Grauida Idem lib 3 Fast. Et grauidae munera vitis amat.

Tenera Mart. lib. 4. Nec melius teneris iunguntur viribus vlmi.

Flexa Pont. Flexaeque sub vlmis Pendula texrilibus nectunt vmbracula vites.

Lenaea ab epitheto Bacchi. Idem, Longe optima nutrix Lenaeae vitis.

Bacchaea Idem, Sponte sua profert vitis Bacchaea racemos.

Grata Idem, Et vitis det grata tibi, det et vua liquorem.

Opaca Idem, Vestit pampineas vitis opaca comas.

Frondosa Idem, Sunt etiam geminae frondosa in vire cicadae.

Frugifera Bud. Vitibus recte exputatis, et frugiferis.

Decidua Polit. Compescit vitem fingens, et robere fulcit Deciduam.

Bacchica Pamph. Quondam Bacche tibi Bacchica vitis erat.

Viniflua Conr. Vinifluis sociaris vndis.

Frondens Augur. Vitisque frondens germine.

Mollis Anacr apud Gell. Vitesque molles, et frondentes palmites.

Racemifera Mant. Ista racemiferis nostri de vitibus horti.

Sinuosa Calent. Qui pingat sinuosam in margine vitem.

Pampinea Ouid. lib. 10. Pampineae vites, et amictae vitibus vlmi.

Thasia Virg. lib. 2. Georg. Thasiae vites, sunt et Mareotides albae.

Aminea Idem ibid. Sunt etiam Amineae vites, [note: al firmissima] fortissima vina.

Nodosa Iuuen. Sat 8. Nodosam post haec frangebat vertice vitem.

VITIVM, quaere supra pag. 803. VITRVM.

Clarum Ouid. lib. 4. Met. Claro vel candida lilia vitro.

Purum Mart lib 4 Condita sic puro numerantur lilia vitro.

Prasinum, a prasino colore, qui viridis est. Sid. Flectit per prasinum vitrum lapillos.

Tenue Marull Inclusum tenui vitro.

Fragile Calent. Et pereat, fragili primus qui cedere vitro Comperit.

Nitidum Idem, Nullaque sub nitido spectet sua pectora vitro.

Indicum Vitra fiunt in India ex crystallo, et ob id nullum comparatur Indico.

VITTA.

Torta Lucan, lib 5 [note: al. Tunc] Tum torta priores Stringit vitta comas.

Crinalis Oui li 4. Met. Pectora pelle tegi, crinales soluere vittas.

Albens Idem lib. 15. Euinctus vitta crines albente sacerdos.

Niuea Virg lib 6 AEn Omnibus his niuea cinguntur tempora vitta.

Lanea Ouid lib. 3. Fast. Decidit ante sacros lanea vitta focos.

Tenuis Idem li. 1. de Arte, Est procul vittae focos.

Tenuis Idem li. 1. de Arte, Este procul vittae tenues, insigne pudoris.

Virens Sidon. Sparsam stringe comam virente vitra.

Pendens Pont. Quos aut sacra deŻm, et pendentibus infula vittis.

Linea Idem, Quem tenui textu linea vitta tegit.

Mollis Virg in Buc. Effer aquam, et molli cinge haec altaria vitta.

Imbellis Stat. in Achil Nunquam has imbelles galea violabere vittas.

Purpurea Idem, Cinxit purpureis flauentia tempora vittis.

Gemmata Idem, Gemmatis aut cingunt tempora vitris.

VITVLA.

Pinguis Mant. Nunc oue, nunc pingui vitula faciebat, et agno.



page 815, image: s815

VITVLVS.

Tener Horat. lib 4 Carm. Me tener soluet vitulus.

Lactens Ouid. lib 10 Lactentes vitulos, Amathusiacasque bidentes.

Minax Idem li 2 Eleg Et vituli nondum metuenda fronte minaces.

Imbellis Stat. lib 8 Theb. Imbelles vitulos. mollesque iuuencas.

Audax Claud. Nec dum firmatis cornibus audax Iam tegit armentum vitulus.

Proteruus Theoc. Vitulos ne vides? depelle proteruos.

Lasciuus Andr. Ammon Lasciuique procul vituli sine matribus errent.

VLCVS

Taetrum Lucr li. 5. Posterius tremulas super vlcera taetra tenentes Palmas.

Humidum Plin. lib 32 Carnes excrescentes tollit, et humida vlcera.

Sordidum Idem, Atque in alijs partibus sordida vlcera.

Putre Idem lib 33 Putrida vlcera, et taetri odoris emendat.

Acre Mart. lib 11 Non vlcus acre, pustulaeue lucentes.

Putrefactum Auson. Vlcera membrorum scabie putrefacta fouentem.

Squalens Sidon Vltro squalens vlcus aperimus.

Dirum Mich. Ang. Occultas metuet fraudes, non vlcera dira.

Tabificum Val Var Corpus tabifico respergitur vlcere leprae.

Stillans Mant. Auribus arrectis alij stillantia potant Vlcera.

Chironium Budaeus, Ita multos, magnosque assertatores habet, et indies serpit, vt ea solent vlcera, quae Chironia a Galeno, et Cacoethe dicuntur.

VLIGO.

Dulcis Virg. li 2. Georg. At quae pinguis humus, dulcique vligine laeta.

Viridis Barth. Labentis musco, viridique vligine crines.

Amara Colum lib 2 Amaram vliginem vomere terra.

Fecunda Mant. Sed caelo, et tenerae fecunda vligine terrae.

Felix Idem, Vidimus herbosos felici vligine campos.

VLMVS.

Vlmus arbor amicus est vitibus Graeci duo faciunt eius genera, montosam, quae sit amplior: campestrem, quae fruticosa. Gummi profert. Semen eius vocatur Samara Folia sunt ramulosa, cito germinat, rigorem fortissime seruat: ob id cardinibus, assamentisque portarum vtilissima. Ptelion vrbs Thessaliae nomen habuit ab vlmorum frequentia.

Aeria Virg. in Buc. Nec gemere aeria cessabit turtur ab vlmo.

Frondosa Idem ibid. Semiputata tibi frondosa vitis in vlmo est.

Alta Idem ibid Quum moriens alta libraret in vlmo.

Fortis Idem li 2 Georg Preterea genus haud vnum, nec fortibus vlmis.

Opaca Idem lib. 6. AEn. Ramos, annosaque brachia pandit Vlmus opaca, ingens.

Densa Oui. li. 2. Met Abdita fronde leui densa speculabar ab almo.

Amicta vitibus Idem lib. 10 Pampineae vites, et amictae vitibus vlmi.

Patula Pont. Patula cantat meus ignis ab vlmo

Montosa Plin. li 15 Graeci duo genera vlmi nouÍre, montosam, quae sit amplior.

Ramulosa Idem, Ramulosa vlmo, et cythiso

Hospita vitibus Stat. li 6. Theb. Alnus amica fretis, nec inhospita vitibus vlmus.

Virens Idem lib. 9. Et nexa virentibus vlmis

Mollis Idem lib. 4 Syl Crinem mollibus impeditus vlmis.

Vmbrosa Calphur Iamque sub vmbrosa medius consederat vlmo.

Pampinea Idem, Inter pampineas ponetur vitibus vlmos

Viticoma Sidon. Viticomam retinens baculi vice flectit ad vlmum.



page 816, image: s816

Textilis Pont. Sub vlmis Pendula textilibus.

Procera Mich. Angl. Proceras ire per vlmos.

Dura Bapt. Pius. Et tenera duram dextra moderarier vlmum.

Frondens Mant. Frondente sub vlmo Mista erat ex omni pubes post prandia vico.

Falerna Iuuen. Sat. 6 Pastores, et ouem Canusinam, vlmosque Falernas.

VLNAE.

Molles Crinit. Vt fouit vlnis mollibus.

Blandae Stat lib. 3. Syl. Blandisque virum complectitur vlnis.

Cupidae Oui. li 11. Met Inuenit Euridicem cupidisque amplectitur vlnis.

Auidae Stat in Achil. Exceptamque auidis circumligat vlnis.

VLTIO.

Ferripotens Remacl. Vltio ferripotens compita cuncta trahet.

Sanguinolenta Mant Sanguinolenta grauem dinŻm saturauerat iram Vltio.

Damnosa Apul. Ac ne ipsa quidem saepe et alijs damnosam vltionem.

VLVA.

Viridis Virg in Buc. Propter aquae riuum viridi procumbit in vlua.

Palustris Idem li. 3. Georg. Nec nescit salicum frondes, vluamque palustrem.

Glauca Idem lib. 6 AEn Informi limo, glaucaque exponit in vlua.

Limosa Lucan lib 2. Exsul limosa Marius caput abdidit vlua.

Sterilis Ouid. lib. 4. Met. Nec steriles vluae, nec acuta cuspide iunci.

Grata paludibus Idem lib. 6. Vimina cum iuncis, gratamque paludibus vluam.

Leuis Idem lib. 8. Lenta salix, vluaeque leues.

Mollis Idem ibid. In medio torus est de mollibus vluis.

Fluminea Idem lib. 5. Fast. Flumineam lino celantibus vluam.

Viridans Mirand. Viridanti furit in vlua.

VLVLATVS.

Tremulus Virg. lib. 7. Ast aliae tremulis vlulatibus aethera complent.

Moestus Lucan. lib. 5. Tunc moestus vastis vlulatus in antris.

Femineus Virg. lib. 2. AEn Lamentis gemituque, et femineo vlulatu.

Lugubris Apul. Lugubri finitur vlulatu.

Clamosus Idem, Clamosis vlulatibus auxilium implorare.

Querulus Oui. in Epist. Oenon Impleuique sacram querulis vlulatibus Idam.

Horrisonus Syll. lib. 4. Et horrisonis vlulatibus erigit iras.

Attonitus Idem. Impleuit chorus atronitis vlulatibus antra.

Flebilis Stat lib. 5. Theb Agricolas vlulatus flebilis aures Impulit.

Terribilis Idem lib. 7 Terribilemque vagas vlulatum spargit in auras.

Insanus Idem lib 12. Illius insanis vlulatibus ipse remugit Enceladus.

Tartareus Val. Flac li 4. [note: Carrio ex antiquo suo cadise legit: Cum facibus, spirtique. ] Cum facibusque hydrisque et tartareo vlulatu.

Terrificus Claud. Vlulatuque aethera rumpit Terrifico.

Acutus Marull Orgia praecedam acutis celebrans vlulatibus.

Suspiriosus Sidon. Apoll Suspiriosis plangamus vlulatibus.

VLYSSES.

Vlysses filius fuit Laertae, matrem habuit Anticleam, quae prius nupserat Sisypho AEoli filio. quem praegnans reliquit, venitque ad Laertem Sunt qui dicant cum genitum ex Sisyphi concubitu. Fuit aurem virmulta praeditus facundia, nec minore rerum experi entia, vafer consilio, egregius bello, laborum patientissmus. Nam quamuis perpetuum decennium consumserit in obsidione Troiana, atque Ilio subuerso, tantundem quoquae temporis in marinis erroribus: nunquam tamen aduersis illis casibus potuit succumbere. Sirenum cantus, et


page 817, image: s817

Circe pocula nouit, Horat. teste 1. Epist. Diuertit ad Antiphatem, et Laestrigonas, actus ad Polyphemum, altosque eiusdem feritatis cyclopas, nec tamen remisit animum. Omnia constanti semper animo pertulit, tandem tamen redijt Ithacam in patriam suam. Vxorem habuit Penelopen, filios Telemachum, Telegonum, et Auxonium. Nutricem Brycleam, Sybotem, porcarium, canem Argum nomine. Domum reuersus procos vxoris suae castitati insidiantes inter fecit. In bello Troiano Rhesum regem occidit, abductis eius equis priusquam Xanthum bibissent. Achillis a Paride interfecti arma obtinuit, reclamante nequicquam Aiace Telamonio. Polyphemum inebriauit, ac demum exoculauit. Ad extremum intersectus est a Telegono filio, patrem non agnoscente.

Proles laertia Virg. in Cul. Hinc gerit [note: al. auersos p. L. vultus. Sed illa lectio melior. Dicit n. poeta, Vlyssem interfecto Rheso illius currus euertisse. Vel, si mauis, legi poterit auersos currus. Auertit enim. i. abegit ipsum currum cum equis. ] euersos proles Laertia currus.

Callidus Idem de Cant. Siren. Illiut cera sociorum callidus aures.

Durus Idem li. 2. AEn. Myrmidonum, Dolopumue, aut duri miles Vlyssi.

Pellax Idem ibidem, Inuidia postquam pellacis Vlyssi.

Ithacus, ex Ithaca vrbe. Idem 2. AEn. Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridae.

Dirus Ouid lib. 5. Trist. Si nihil infesti dirus vidisset Vlysses.

Saeuus Virg. lib. 3. AEn. Et terram altricem saeui exsecramur Vlyssis.

AEolides, quoniam creditus est filius Sisyphi, cui pater fuit AEolus. Idem lib. 6. AEn Comes additur vna Hortator scelerum AEolides.

Laertiades Horat. lib. 1. Carm Non Laertiaden exitium tuae Gentis.

laboriosus Idem in Epod Laboriosi remiges Vlyssei.

Prouidus Id. 1. Epi. Multorum prouidus vrbes. Et mores hominum inspexit.

Laertius, Laertae filius. Ouid. lib 13. Donec Laertius heros Astitit.

Disertus Idem ibidem, Fortisque viri tulit arma disertus.

Fallax Idem, Nariciasque domos, regnum fallacis Vlyssi.

Experiens Idem lib. 14. Nerycius Macareus, comes experientis Vlyssi.

Dulichius Idem ibidem. Dulichium sumsisse ducem.

Aptus furtis Idem li. 6 Fast. Seu genus Adrasti, seu furtis aptus Vlysses.

Cautus Idem li. 1. Trist. Saepe ferox cautum petijt Neptunus Vlyssem.

Narycius Idem ibid. Pro duce Narycio docti mala nostra poetae Scribite.

Sollers Idem li 4. de Ponto, Quis patriam sollerte magis dilexit Vlysse.

Facundus Idem in Epist. Briseid. Plus ego, quam Phoenix, plus quam facundus Vlysses.

Peruagus Sabinus, Peruagus hinc toto non felix differor orbe.

Sisyphides Oui li 3. de Arte, His sua Sisyphides auditis paene resoluit.

Tarde remeans Stat lib. 2. Syl. Aut casus tarde remeantis Vlyssis.

Tardus Idem, Et tardi reducit vias Vlyssis.

Immitis Senica, Immiti Vlyssi gaudium, ac Danais dabo.

Subdolus Idem, Et fremuit male subdolo patens Pyrthus Vlyssi.

Ithacensis Marull. Infamesque dapes sociorum Ithacensis Vlyssi.

Errans Codrus, Errantem discis Vlyssem.

Prudens Idem, Ille astu prudentis captus Vlyssi.

Vagus Conrad. Et vagus exstat in oce Vlysses.

Pelasgus Quint. Praecipitem e turri daret Astyanacta Pelasgus.

Infidns Mant. Si cadat Eurysteus aliquis, si infidus Vlysses.

Penelopaeus. maritus Penelopes. Idem, Quippe nec AEneas, nec Penelopaeus Vlysses.

Pliaeax Idem, Alcinoique domus, regnum Phaeacis Vlyssi.



page 818, image: s818

Cordatus Idem, In Phrygios astu cordatus Vlysses.

Profugus Idem, Aheneo profugus cui fecit Vlysses Sacram in monte domum.

Sapiens Priscian. Regna Cephalenae prope sunt sapientis Vlyssis.

Astutus Faust. Non fuit asatuti constantia maior Vlyssis.

Comis Glar. Ingenium ast alter comis Vlyssis habet.

Polytropus Mant. Polytropum vates dixit Smyrnaeus Vlyssem.

Vatius Stat. in Achil. Graiorumque dolos, variumque ignorat Vlyssem.

Miser Propert. lib. 2. Quicunque et renti miserum vexastis Vlyssem.

Vigil Stat in Achil. Consilijs, armisque vigil contendat Vlysses.

Acer Idem ibid. Tunc acer Vlysses Admotus Iateri.

Lentus Penelope apud Ouid Hanc tua Penelope lento tibi mittit Vlysses.

VMBELLA.

Vitidis Iuuen. Sat. 9. En tu cui vitidem vmbellam, cui succina mittis.

Nigrans Mant. Vmbellae quoque nigrantes extrinsecus, intus vellete subtextae viridi.

VMBER, canis.

Viuidus Virg. lib. 12. Mille fugit, refugitque vias: at viuidus Vmber.

Sagax Seneca Thyes. Et longo sagax Loro tenetur vmber.

Audax Pont. Vel audaci pereat laniatus ab vmbro.

VMBO.

Rutilus Sidon. Hinc fulcit rutilus spatioso circite laeuum Vmbo latus.

AEreus Virg li. 10 Figitque volatque Ingenti gyro: sed sustinet [note: al. aureus. ] aereus vmbo.

Saxeus, durus in star saxi. Stat. Olim omnes exuta comas, hinc saxeus vmbo.

Durus Calent. Hi tecti galea, duroque vnibone resistunt.

Solidus Stat. l 3 Syl. Nec te quod solidus contra riget vmbo maligni Montis.

Curuatus Id. in Achil. Excipere immensos curuato vmbone molares

Minax Claud. Talia vociferans auidos transire minaci Cornipedes vmbone ferit.

Coruscus Idem, Lateque corusco Curuatus glacie syluas vmbone ruebat.

Fulgidus Pont. Tum fulgidus vmbo Euomuit late flammam, et lux ignea fulsit.

Curuus Barth. Et curui vmbones, et rapta petorita Marte.

Candidus Pers. Sat. 5. Permisit sparsisse oculos iam candidus vmbo.

VMBRA.

Frigida Virg. in Buc. Frigida vix caelo noctis decesserat vnibra.

Pallens Idem li. 3. Georg. Tum sol pallentes haud vnquam discutit vmbras.

Horrens Idem lib. 1. AEn. Horrentique atrum nemus imminet vmbra.

Caua Idem lib. 2. AEn Nox atra caua circumuolat vmbra.

Spissa Idem ibid. Et spissis noctis se condidit vmbris/

Humens Idem lib 3. Humentemque aurora polo dimouerat vmbram.

Caeca Idem lib. 7 AEn Et caecis se condidit vmbris.

Exsanguis Idem lib. 6. AEternum latrans exsangues terreat vmbras.

Gelida Idem lib. 11. Tertia lux gelidam caelo dimouerat vmbram.

Silens Lucan. lib. 1. Tantum nox atra silentibus [note: al. auris. ] vmbris Edidit.

Inanis Idem lib. 2. Et inanem [note: al. persequar. ] prosequar vmbram.

Nigra Lucret. lib 4. Ac nigras diseutit vmbras

Gracilis Oui. li 4. Trist. Et gracilis structos effugit vmbra rogos.

Nocturna Idem li. 1. Eleg. Hanc ego nocturnas versam volitare per Vmbras.

Turpis Idem ibid. Illa dedit turpes raucis bubonibus vmbras.

Tremula Syl. lib. 7. Et tremula laquearia verberat vmbra

Nigrans Idem lib. 8. Non nox errorem nigranti condidit vmbra

Noctiuaga Stat. li. 1. Theb. Et iam noctiuagus inter deus armiger vmbras.



page 819, image: s819

Picea Idem lib. 9. Et piceis noctis se condidit vmbris.

Soporifera Idem lib. 12. Forte soporiferas caeli secreta per vmbras.

Tenuis Mant. Nam rerum tenues vmbras, simulacraque seruans.

Opaca Mart lib. 1. Sed fragiles buxos, et opacas palmitis vmbras.

Sublustris Val. Flac li. 3. Cingula sublustri vibrantia detrahit vmbra.

Refuga Idem lib. 4. Refugaque eluditur vmbra.

Atra Idem lib 5 Atram nox protinus attulit vmbram.

Larualis Sidon. Vmbris moestificata larualibus.

Tenax Seneca in Her Fur. Vmbrae tenaces: intus immenso sinu.

Viridans Pont. Illam spelunca in media, aut viridante sub vmbra.

Patula Idem, Crescit et in patulas Aphrodisia citrius vmbras.

Crepitans Idem, Et vento crepitantibus vmbris.

Furua Idem, Et furua circum caput horret in vmbra.

Viridis Idem, Et virides suadet decedere in vmbras.

Labilis Idem, Seu tantum cinis es, seu nil, seu labilis vmbra.

Arcana Polit. Si quod arcanis Helicon sub vmbris Carmen.

Euanida Marull Dum fugit amplexus euanida coniugis vmbra.

Informis Idem, Ennius informi quaesitum ostendere in vmbra.

Volatilis Conr. Purgata postquam est vmbra volatilis.

Vaga Sedul Sed pietas immensa vagas properabat ad vmbras.

Fesca Petrarch. Et mecum fusca secura recumbit in vmbra.

Terrifica Mich. Ang. Auia, terrificas que vmbras.

Fugitiua Guill Cast Fugitiuam perdidit vmbram.

Tenebrosa Mant. Et tenebrosa polum conuoluerat vmbra.

Auernalis Idem, Peregrinus ad vmbras Misit Auernales.

Auernis Idem, Non superi vt credis, sed plebis Auernidos vmbrae.

Plutonis Idem, Vtpote quae Pluto colit, et Plutonides vmbrae.

Pauida Idem, Diui vmbris adsunt pauidis.

Tristis Idem, Et tristes Orci non deserit vmbras.

Misera Idem, Et miseras vncis versare tridentibus vmbras.

Reses Idem. Hae resides vmbrae, quarum praecordia torpor Occupat.

Obscurans Idem, Horror, et obscurans animum formidinis vmbra.

Herbosa Idem, Et herbosa paullum requiescere in vmbra.

Obscura Barth. Ecce per obscuras vmbras, feraliaque antra.

Horrifica Idem, Fraxinea horrificas vibrantia tela per vmbras.

Frondosa Faust Post modo frondosa lentum meditatur in vmbra.

Exanimis Bapt. Pius. Tu tamen exanimem tundis latratibus vmbram.

Nubifera Archit. Sed iam nubifera fumi pallescit in vmbra.

Fallax Mant. Fallacibus abdidit vmbris

Somnifera Idem, Somniferaque caput nebulosum condidit vmbra.

Densa Tibul. lib 4 Illic et densa tellus absconditur vmbra.

Fugitiua Mant Fluxit. et in morem fugitiuae euanuit vmbrae.

VMBRACVLVM.

Opacum Virg. in Hort. Opaca praebent arbores vmbracula.

Frondosum Pont. Quaeque tegunt nitidum frondosa vmbracula fontem.

Pendulum Idem Pendula per nitidum currunt vmbracula solem.

Frondeum Mant. Immissis vmbracula flammis Frondea.

VMBRI.

Vmbros Plinius vetustissimos Italorum ponit, quasi Imbrios, quod inundaetione terrarum imbribus superfuissent: vel dicti sunt Vmbri ab vmbra, quod ea regio propter altitudinem montium et vicinitatem Apennini vmbrosa sit.



page 820, image: s820

Prisci Mant. Priscis oriundus ab Vnibris Fortis eques.

VMBRIA.

Montana Mart. lib. 7. Montanae decus Vmbriae Sabinum.

Antiqua Prop. lib. 4. Vmbria te notis antiqua penatibus edit.

Fertilis Idem in fine 1 Proxima supposito contigens Vmbria campo Me genuit, terris fertilis vberibus.

Vetus Mant. O memorande senex, quo se vetus Vmbria tantum Iactat.

VNCVS

Tridens Mant. Et miseras vncis versare tridentibus vmbras.

Rapidus Lucan lib. 3 Fetrea dum puppi rapidos manus ingerit vncos.

Seuerus Hor. li. 1. Car. Nec seuerus Vncus abest, liquidumue plubum.

Ferratus Pont. Suffixaue ad vncos Ferratos.

Tenax Idem Mox illa in latebras vnco suspende tenaci.

Ferus Pamph In qua fatalis, sed ferus vncus erat.

VNDA.

Refluens Virg li. 4. Georg. Vt mare sollicitum stridet refluentibus vndis.

Spumans Idem ibid Quaque dedit, spumantem vndam sub vertice torsit.

Cana Idem in Batti Et fuscum cinerem canis exhauriat vndis.

Algida Idem de Glacie, Vnda capas ratium plaustris iter algida praebet.

Liquida Idem lib. 5. AEn. Cuque gubernaclo liquidas proiecit in vndas.

Spumosa Idem lib. 6. AEn. Inter saxa virum spumosa immerserat vnda.

Fluuialis Idem lib 9. Aggeribus septa circum, et fluui aliubus vndis.

Spumea Idem lib. 10. Spumea semifero sub pectore murmurat vnda.

Crepitans Idem lib. 11. Vicinaeque fremunt ripae crepitantibus vndis.

Tumida Lucan lib. 1. Oceani tumidas remo compescuit vndas.

AEquorea Idem ibid. Lapsus ad aequoreas nomen non pertulit vndas.

Velox Idem ibi. Qua Rhodanus raptus velocibus vndis In mare fert Ararim.

Gelida Idem ibid. Tollentemque caput gelidas anienis ad vndas.

Decliuis Idem lib. 4. Dum se decliuibus vndis AEstus agat.

Tumens Idem lib. 5 Quumque tumentes Rursus hiant vndae.

Stridens Idem lib. 9. Coeunt ignes stridentibus vndis.

Multifida Idem lib. 10. Rursus reuocat piger alueus vndas.

Vaga Idem ibid. Hinc montes natura vagis circumdedit vndis.

Fluens Colum. lib. 1. Si deerit fluens vnda. putealis quaeratur.

Glauca Lucr. li. 1. Ionium glaucis aspergit [note: Ita habent excusi libri Aldini, Parisienses, et Vicetini, quibuscum consentiunt etiam Vaticani. Verum enim vero quidnam est dicere: AEquor ipsi insulae Siciliae a glaucis vndis, vel vt alij habent, in vndis litus Ionium adspergere? nihil equidem. Germana itaque scriptura est, quae extat in tribus alijs Lambint manu scriptis codicibus: adsporgit virus ab vndes. Virus anim, vti Nonius docet, cuiusque ret humorem, et virtutem naturalem significat. Lugdunensium, et Florentiorum librorum scriptura, Ionio, et Libyco a. litus ab vndis: adulterina est. ]

Mollis Idem lib. 2. Qua mollibus vndis Litoris incurui.

Tenuis Oui. li. 3. Met. Fons sonat a dextra, tenui pellucidus vnda.

Vitrea. Idem lib. 5. Vitreis peperisse sub vndis Creditur.

Labens Idem li. 5. Met. Carmina cycnorumlabentibus audit in vndis.

Rapida Idem lib 7. Contigerant rapidas limosi Phasidos vndas.

Liquens Idem lib 8 Sparsitque liquentibus vndis.

Rapax Idem ibid. Nec te committe rapacibus vndis.

Rauca Idem lib. 11. E scopulo, quem rauca subederat vnda.



page 821, image: s821

Fluminea Idem lib 14. In freta flumineis vicina Numicius vndis.

Lapidosa Idem lib 15 Lapidosas AEsaros vndas I pete.

Fontana Idem lib 4. Fast. Bis caput intonsum fontana spargitur vnda.

Torrens Id. li. 2. de Ponto. Quo magis admiror, non vt torrentibus vndis.

Caerulea Idem ibid. Seu rate caeruleas picta suicauimus vndas.

Caerula Idem in Epist. Oenon. Caerula ceratas accipit vnda rates.

Ventosa Id. in Epi. Heronis, Hac ego ventosas nantem Delphina per vndas.

Spatiosa Idem ad Liuiam, Et in longum spatiosas explicat vndas.

Supina Idem de Medic. faciei, Nec redit in fontes vnda supina suos.

Latrans Syll. lib 4. Cum sonitu voluens fertur latrantibus vndis.

Stagnans Idem ibid Lampada Vulcanus mersit fumantibus vndis.

Stagnans Idem lib 5 Nec laeua stagnantibus vndis.

Limosa Idem lib. 6. Victus limosas extendere latius vndas.

Fluctiuaga Stat. lib. 1. Theb. Fluctiuaga qua praeterlabitur vnda.

Praeceps Idem lib. 6. Vt praeceps cumulo salit vnda.

Torta Val. Flac. lib. 1. Tortas insurgit in vndas.

Intorta Idem lib. 3. Et intortis assurgens arduus vndis.

Volucris Idem lib. 5. Ac volucri victam deus alligat vnda.

Tremula Claud Nondum pura dies tremulis vibratur in vndis.

Piscosa Idem, Piscosas fertur victurus in vndas.

Rorifera Lucr lib 6. Vbi roriferis terram nox obruit [note: al, melius: vrbris. ] vndis.

Pura Manil. Quoque magis puras humor successit in vndas.

Iactata Idem, Et tepidum pelagus iactatis languet in vndis.

Diuersicolor Mart. Cap. Diuersicolor fluentorum vnda reptabat.

Algens Faust. Vndus et algentes fundabat Aquarius vndas.

Argentea Capella, Vndas voluebat argenteas.

Viridis Calph Virides qua gemmeus vndas Fons agit.

Volubilis Idem, Gramina linquamus, ripamque volubilis vndae.

Vluosa Sidon, Vluosa quemue licet abluit vnda.

Garrula Idem, Garrula Gauranis plus murmurat vnda fluentis.

Perspicua Idem, Piscem perspicua gerens in vnda.

Loquax Idem, Tunc hic mersus aqua loquacis vndae.

Cita Seneca Hippol. Fons largus citas Diffundit vndas.

Rutila Pont. Rutila natat agmen in vnda.

Albens Idem. Albentes rursum tolluntur in vndas.

Horrisona Idem, Squama horrisonas natat acta per vndas.

Rorans Idem, Ac rorantibus vndis Exhalat.

Properans Idem, Concutiensque caput properanti elabitur vnda.

Sinuans Idem, Hac ripa frondente, vagis sinuantibus vndis.

Resonans Idem, Occano cincta, et pelagi resonantibus vndis.

Humens Idem, Facile humentem permanat in vndam.

Stillans Idem, Perpetuus tenor est stillantibus vndis.

Fugax Idem, Perpetuus tenor est stillantibus vndis.

Fugax Idem, Calidum referens ex igne vaporem Vnda fugax.

Irrigua Idem, Eridanus late irriguis plaudentibus vndis.

Roscida Idem, Me ros, roscida et vnda rigat.

Instrepens Idem, Instrepentis vndae languenti sonitus.

Fluida Idem, Caluere vndae, caluere [note: Non adeo ineptus fuit Pontanus vt dixerit natantes vndas, sed et vndas, et illos, qui in vndis notarunt, incaluisse. ] natantes.

Saliens Polit. Durum ferre sitim circŻm salientibus vndis.



page 822, image: s822

Reflua Idem, Oceani refluas vndas.

Infida Stroz pat. Quum totiens fuerint infidae puppibus vndae.

Fugitiua Idem, Tantaleamque sitim fugitiuis leniet vndis.

Lucida Idem, Lucida Baenaci qua fluit vnda lacus.

Lucens Stroz. fil. Eridam lucentibus innatat vndis.

Illimis Idem, Vbi illimes primum Maro lusit ad vndas.

Tenella Pamph Si molles, liquidae, lenes, tenellae Sunt vndae.

Fluctisona Idem, Fluctisonas igitur citius qui deserit vndas.

Limpida Idem, Limpida sed vnda ter primum ablue.

Procellosa Idem, Cimba procellosis nunquid mea semper ad vndis.

Minax Sabell. Verberet insanos, vndasque minaces.

Strepens Conr. Et ripae gelida ad strepentis vndae.

Susurrans Idem, Generat soporem Vnda susurrans.

Vndans Idem, Ister vndantes vbi voluit vndas.

Vmbrosa Idem, Nullus ad vmbrosas fluuius dum murmuret vndas.

Rutilans Lud Big. Vexit ab Eoi rutilantibus aequoris vndis.

Mobilis Sedul. Quemque procellosi non mobilis vnda profundi.

Scatens Augur. Vbi riuulos scatentis vndulae spectant.

Coenosa Pacificus, Coenosam calescere vidimus vndam.

Praenitens Crinit. Laeti fontes praenitentibus vndis Blanditer obmurmurant.

Concursans Accius, Existere ictos vndis concursantibus.

Gemmea Crinit. Dicauit vndis gemmeis.

Virens Idem, Illapsus vndis suaue virentibus.

Nitida Quint. Insula fit nitidis sese findentibus vndis.

Nauiferens Idem, Nauiferentibus vndis Sequana circuitu placido.

Conspicua Idem, Conspicua ludit sic piscis in vnda.

Oceanitis Mant. Esse ferunt quosdam versum Oceanitidas vndas.

Pernix Idem, Et currentem vndis pernicibus Istrum.

Lustralis Idem, Ad Iordanis aquam lustralibus abluit vndis.

Glacialis Idem, Astrictique citos vndis glacialibus amnes.

Luctans Idem, Sed nec vt AEgyptus, quia fusa palustribus vndis.

Frigida Idem, Qua frigida Rheni Teutonicas fert vnda rates.

Rebellis Idem, Litora, vixque obstans collisa rebellibus vndis.

Fugiens Idem, Et Nar fugientibus vndis In Tiberim

Subsultans Val, Var. Conditur omnigenis subsultans vnda carinis.

Gemmans Andr. Ammon. Et prope gemmanti riuus si murmuret vnda.

Labilis Calent Perque lapillosas labilis vnda vias.

Praedulcis Rart Praedulcibus astrepit vndis.

Turbida Idem, Turbidaque effuso depingitur vnda cruore.

Sedula Faust. Sedula quem vasti percutit vnda maris.

Caeca Idem, Mergitur infelix caeca Leander in vnda.

Sonans Germ. Brix. Vndarum incursu sonat vnda sonantibus vndis.

Procliua Catull. Horrificans zephyrus procliuas incitat vndas.

Formosa Propert. lib. 1. Et modo formosis incumbens nescius vndis.

Rebelsans Claud. Quaeque rebellantes vndas, aestumque secutae.

Aspeta Enn. Scip. apud. Mac. Et neptunus saeuus vndis asperis pausam dedit.

Crudelis Musc. Captus amore tui crudeles transferat vndas.

Naufraga Tibull. lib. 2. Naufraga quam vasti tunderet vnda maris.

VNGVEN.

Crassum Pers. Sat. 6. Fenisecae crasso vitiarunt vnguine pultes.



page 823, image: s823

Pingue Val. Flac. lib. 6. Pingui fluit vnguine tellus.

Vdum Pont. Tum vulnera siccat, et vdo Vnguine lenit agens.

Paeonium Idem, Vnguine Paeonio, et succis medicentur, et herbis.

VNGVENTVM.

Crassum Horat. Et crassum vnguentum, et sardum cum melle papauer.

Fragrans Sedul Vnguento fragrante fouens.

Exoticum Reuch Non vultis vnguento vt perungar exotico.

Syrium Propert. lib 2. Quum dabitur Syrio munere plenus onyx.

Megalense Adr. Card Vnguentis Megalensibus madentes.

Nicerotianum, a Nicerore myropola Mart. lib. 10 ebtia Nicerotianis.

VNGVIS.

Acutus Virg. in Ciri, Et pedibus teneris vngues confixit acutos.

Curuus Horat. in Epod. Petamque vultus vmbra curuis vnguibus.

Auidus Ouid. lib. 16. Met. Auidosque timet quibus haeserat vngues.

Hamatus Idem lib. 12. Hamatisque viri laniauerat vnguibus ora.

Aduncus Idem lib. 13. Bella gerunt, rostrisque aduncis vnguibus iras.

Rigidus Idem lib. 6. Fast Et rigido sectas inuenit vngue genas.

Rigens Idem in Epist. Oenon. Et secui madidas vngue rigente genas.

Recuruus Stat. lib. 3. Theb. Ora recuruo Vngue secat.

Strictus Idem, Et strictis vnguibus instant.

Vncus Val. Flac. lib 4. Quodque vnguibus excidit [note: al. atris. ] vncis.

Violentus Pont. Seu violentis vnguibus vrsus.

Horridus Idem, Atque hanc horrido colonus vngui.

Rotundus Thom Rad. Rotundi vngues et asperi in obesis manibus.

Candidus Id. Vngues habens candidos, planos, molliculos, subtiles, etc.

Lunatus Polit. Sordida lunato prominet vngue manus.

Tenellus Idem, Quas a tenellis vnguibus mecum tibi circumdedit.

Falcatus Codr. Quam primum nido falcatis vnguibus ales Confidens.

Nitidus Stroz. pat. Humentem nitido subescat vngue rosam.

Incuruus Mirand. Vnguibus incuruis sublatus aquatius.

Crudus Pacif. Ingemit, et crudis vnguibus ora secat.

Vulnificus Mant. Vulnificis armatos vnguibus apros.

Seuerus Persius Sat. 1. Vt per leue seueros Effundat iunctura vngues.

Tenuis Catull. Idem quum tenui carptus defloruit vngui

Tener Propert. lib. 1. Quae modo decerpens tenero pueriliter vngui.

VNGVLA.

Cornea Lucan. lib. 6. Vngula frondentem decussit cornea campum.

Dura Varro. Durissimis vngulis fiunt.

Concaua Colum. lib. 7. Duris vngulis, et altis, concauis, rotundisque.

Fissa Lucret. lib. 4. Tum fissa ferarum Vngula.

Obliquata Apul. Obliquata, atque infesta vngula compressos.

Solida Plin. lib. 10. Et omnibus quibus solida vngula.

Grauis Stat. lib. 7. Theb Absentemque ferit grauis vngula campum.

AEnea Idem lib. 1. Syl. AEnea captiui crimen tegir vngula Rheni.

Caua Pont. Haec tibi Pleiades praestant, cauaque vngula tauri.

Subtrita Plaut. in Asin. Subtritae ad feminam iam erant vngulae.

VNIO.

Rorigena Thom. Rad. Basternam rorigenis vnionibus consitam.

Gangeticus Mant. Vnioque ingenti candens Gangeticus orbe.

Nitidus Adr. Card. Et tu quasi grandem aliquem, nitidumque vnionem.

Preciosus Theod. Cyr. Videre si quidem est preciosum vnionem, etc.



page 824, image: s824

VOLATVS.

Sublimis Stat. lib 1. Theb. Sublimes raptim per inane volatus.

Praeceps Mart. lib. 11. Si tam praecipiti fuerant ventura volatu.

Vagus Claud. Serpentumque vago caelum saeuire volatu.

Trepidus Ruff. Fest. Et quum parua fulix trepido petit arua volatu.

Celer Sidon. Matrem celeri petit ille volatu.

Citus Stroz. fil. Tum cuncta cito [note: Melius dixisset, permensa. ] metita volatu.

Rapidus Pamph. An nescis rapidos rotae volatus?

Agilis Mant. Agili transire volatu.

Stridens Idem, AEthiopes, Libyamque super stridente volatu Ibat.

Aerius Idem, Pulsat, et aerios audet tentare volatus.

Leuis Idem, Atque leui post victam hiemem parat ire volatu.

Pegaseus Catull. Non si Pegaseo fera volatu.

VOLSCI.

Antiqui Mant. Vrbs fuit antiquis Sorae cognomine Volscis.

Veruti Virg. li. 2. Georg. Assuetumque malo Ligurem, Volscosque verutos.

VOLVCRES.

Vagae Oui. li. 1. Met. In mare lassatis volucris vaga decidit alis.

Obscenae Virg. lib. 3. AEn. Obscenas pelagit ferro foedare volucres.

Pictae Idem li 4 AEn. Quum tacet omnis ager, pecudes, pictaeque volucres.

Raucae Idem lib. 7. Vrgeti volucrum raucatum ad litora nubem.

Auidae Lucan. lib. 9. Phariaene canes, auidaeue volucres Distulerint.

Aeriae Lucr. li. 1. Aeriae primum volucres te, diua, tuumque Significant.

Pennipotentes Idem li. 5. Quad rupedum in membris, et corpore pennipotentum.

Canorae Oui li. 3. Fast Vmbrosae salicas, volucresque canorae.

Peregrinae Idem in Ibin, Siue peregrinae carpent mea membra volucres.

Pendentes Manil. Pendentemque suo volucrem deprendere caelo.

Agrestes Nemes. Nouit et agrestes inter volitare volucres.

Garrulae Seneca, Quaeruntque lassis garrulae pennis nemus.

Rapidae Pont. Rapidae excerpsÍre volucres.

Blandae Idem, Vos blandae volucres amoris instar.

Blandulae Idem, Vos Ű dicite blandulae volucres.

Querulae Polit. Nec quetulae cessant tenerum tinnire volucres.

Stellantes Idem, Flammigero paruae stellantes clune volucres.

Cristatae Idem, Adde gregem cortis, cristatarumque volucrum.

Leues Marull. Aeriumque leues spargis per inane volucres.

Stagnicolae Stroz pat. Stagnicolae volucres aderunt.

Cirratae Stroz. fil. Cirratarumque volucrum Nubila despectat.

Fagicolae Mant. FugÍre volucres Fagicolae.

Multisonae Idem, Multisonae volucres, multiuagaeque ferae.

Auriuagae Idem, Et genus auriuagŻm volucrum.

Pennatae Calent. Aut pecudum exuuiae, pennatarumque volucrum.

Rapaces Faust. Volucres expello rapaces.

Plumiferae Bapt. Pius, Plumiferas quot habet volucres agitabilis aer.

Verficolores Idem, Cui volucris subito data versicoloris imago.

Picturatae Claud. CertauÍre ferae, pictaturaeque volucres.

VOLVMEN.

Sinuosum Virg. lib. 11. Saucius at serpens sinuosa volumina versat.

Glomeratum Syl. lib. 4. Texunt alterno glomerata volumina cursu.

Curuatum Idem lib. 15. Ingenti traxit cutuata volumina gyro.

Inuolucrum Gell lib. 9 Inuolucra sensuum, verborumque volumina.



page 825, image: s825

Tortuosum Idem li. 17. Per fulua, et tortuosa volumina plagas maris ferre.

Nodosum Quint His tot inauditis nodosa volumina soluent.

Carbasinum Mart. Cap. Alij carbasinis voluminibus complicati libri.

VOLVNTAS.

Officiosa Oui. li 1. de Ponto. Illic quam laudes, erit officiosa voluntas.

Propensa Syll. lib. 16 Quando ita caelicolŻm nobis propensa voluntas.

Libera Mant. Cui lege voluntas Libera.

Prona Val. Var. Quae ferri prona voluntas Esse queat.

VOLVPTAS.

Voluptatem Apuleius ex Cupidine et Psyche genitam dicit. Est autem voluptas illa consideratio, qua bonorum praestantia se frui quis cogitat. Ea vocatur dux vitae, quoniam caussa est vt gignantur animantia.

Alacris Virg. in Buc. Ergo alacris syluas, et cetera rura voluptas.

Dulcis Idem in Batt. Atque ex me dulcis foret orta voluptas.

Laeta Colum. lib. 13. Laetissima voluptate permulcentur.

Dia Lucret. lib. 2. Ipsaque deducit dux vitae dia voluptas.

Blanda Idem ibid. Inque locum quando remigrant, fit blanda voluptas.

Inanis Gell. lib. 11. Voluptate inani perfunderent.

Improba Idem lib. 19 Voluptas ea turpis, atque improba existimatur.

Venerea Apul. Qui voluptatem Veneream lari, et liberis praetulisti.

Damnosa Idem li. de Ponto, Nec vires adimit Veneris damnosa voluptas.

Infamis Idem, Infamibus nos voluptatibus deterreret.

Inuidiosa Oui. li. 2 de Ponto, Est in aqua dulci non inuidiosa voluptas.

Grata Id. li. 3. de Arte, Tot licet obseruent, modo sit tibi grata voluptas.

Inimica virtuti Syll. lib 15. Hinc virtus, illinc virtuti inimica voluptas.

Curarum ignara Stat. li. 2. Syl. Gandia, et in vultu curarum ignara voluptas.

Amica Manil. Fecundum genus est nautis, et amica voluptas.

Turpis Idem, Turpis emitur vel morte voluptas.

Titillata Auson. Titillata breui quum iam sub fine voluptas.

Comis Mart. Cap Diriguit comis, blandis assueta voluptas.

Cuncticina Idem, Plenitudinem cuncticinae voluptatis admisit.

Iucunda Pont. Per te blanda Venus, per te iucunda voluptas.

Coniuncta luxu Idem, Luxuque malo coniuncta voluptas.

Desidiosa Idem, Intrauit castas desidiosa domos.

Mulcens Idem, Et mulcens simul imperat voluptas.

Blandiens Idem, Blandiens secum trahit et voluptas.

Tripudiosa Tho. Rad. Tripudiosas voluptares expeterent.

Illectrix Bud. Voluptatem illectricem saluti praetulisse.

Prodiga Marull Feruidum spirans sequitur voluptas Prodiga.

Mortifera Lactant Mortiferas libidinum voluptates non appeterent.

Fragilis Idem, Fragiles sunt voluptates ideo, quia breues.

Insatiabilis Idem, Insatiabiles voluptates ad flagitia compellunt.

Vitiosa Idem, Quod voluptates caducas, vitiosasque contemnit.

Noxia Idem, Abijciat inimicas et noxias voluptates.

Temporalis Idem, Voluptates aeque vt ipsa breues, temporalesque sunt.

Studiosa Stroz. pat Si me studiosa voluptas Longius abduxit.

Caeca Pamph. Crimina non animum vexent, non caeca voluptas.

Mater scelerum Idem, Omnium mater scelerum voluptas.

Scelerata Idem, Proh quantum scelerata potest et saeua voluptas.

Petulans Conr. Quam regit passim petulans voluptas.

Feruens Idem, Feruens voluptas quando sub intimis Neruis calebat.



page 826, image: s826

Malesana Augur. Aut ipsum aggreditur rursus malesana voluptas.

Furibunda Mant. Hinc animum pulsat furibunda voluptas.

Insidiosa Idem, Nullum insidiosa voluptas Mecum foedus habet.

Mellita Idem, Et flauo circumlita melle voluptas.

Fugax Idem, Illa fugax male mendicata voluptas.

Effrena Idem, Et si plectendum scelus est, ne effrena voluptas.

Ingeniosa Calent. Et quantum mites facit ingeniosa voluptas.

Ingeniosa Calent. Et quantum mites facit ingeniosa voluptas.

Furiosa Bapt. Pius, Trahit hunc furiosa voluptas.

Libidinosa Theod. Cyr. An etiam libidinosae voluptatis affectus contra eum insurgerent.

Obscena Idem, Hoc autem loco de turpi atque obscena voluptate haec dixit.

Seruilis Idem, Qui ad seruilis imperia voluptatis liberi atque inflexi persistunt.

Infortunata Mant. Heu amor infelix, infortunata voluptas.

Amoena Cic. li. 4. Quaest. Acad. Amoenissima completur animus voluptate.

Suauis Id. li. 2. de Fin. Sic enim has suaues, et quasi dulces voluptates.

Gestiens Idem lib. 1. Quest. Tus. Est libido non moderata laetitia, quae est voluptas.

Delicata Idem lib. 1. de Nat. deo. Quod sit seiunctum a delicatis et obscenis voluptatibus.

VOMER.

Attritus Virg. li. 1. Georg. Sulco attritus splendescere vomer.

Obtusus Idem ibid. Durum procudit arator Vomeris obtusi dentem.

Vncus Idem lib. 2. Georg. Et facilem pecori, et patientem vomeris vnci.

Pressus Idem, Nigra fere, et pinguis presso sub vomere terra.

Durus Idem lib. 3. Georg. Ecce autem duro fumans sub vomere taurus.

Ferreus Lucr. li. 1. Ferreus occulte decrescit vomer in aruis.

Aduncus Ouid li. 2. Fast. Nullus anhelabat sub adunco vomere taurus.

Impressus Syl lib. 8 Hernicaque impresso raduntur vomere saxa.

Rigidus Claud. Et nullo rigidi versabere vomeris ictus.

Obuncus Idem, Nec vomere sulcus obunco.

Ponderosus Bud. Vomeres ponderosos, boues saturos.

Fertilis Marullus, HÓc suspendere fertili Sollers vomere agros.

Scaber Petrarcha, Qui pinguem scabro sulcabat vomere terram.

Pandus Mich. Ang Quae pando exetces fecundas vomere glebas.

Pronus Catull. Non glebam prono conuellit vomere taurus.

VORAGO.

Vasta Virg. li 6. AEn. Turbidus hÓc coeno, vastaque voragine gurges AEstuat.

Atra Idem lib. 10. Perspice torrentes, atraque voragine ripas.

Stagnans Syl. lib. 12. Caecas stagnante voragine fauces.

Tenebrosa Stat. lib. 6 Theb. Iam Thebae iuxta et tenebrosa vorago.

Sinuosa Idem lib. 9. Iam colla ducis sinuosa vorago Circuit.

Hians Pont. Nunc alta vorago Sorbet hians.

Fumosa Idem, Hiat ecce albi fumosa vorago.

Horrifica Th. Rhad. Ad horrificam deuenÍre voraginem.

Horrenda Lactant. In coeni voraginibus horrendis.

Dira Quint. Vbi dira vorago AEstuat.

Praeceps Idem, Praeceps lacrymarum facta vorago.

Obscura Mant. Haec obscura pium mersis Dauida vorago.

Rapida Idem, Rapidaque voragine mersi.

Horribilis Calent. Vel nos horribili miserata voragine tellus.

Insatiata Quint. Quo patuit Stygiae insatiata vorago cauernae.



page 827, image: s827

VORTEX.

Rapidus Virg. lib. 1. AEn. Et rapidus vorat aequore vortex.

Contortus Lucan. lib. 3. Vicinum inuoluens contorto vortice pontum.

Violentus Idem lib 8. Nec franget nando violenti [note: al gurgitis. ] vorticis amnem.

Turbineus Ouid lib 8. Met. Corpora turbineo iuuenilia vortice mersit.

Sonorus Syll. lib. 4 Furit vnda sonoris Vorticibus.

Niger Stat. lib 5 Theb. Nigris redit humida tellus Vorticibus.

Cauus Idem lib 6. Vorticibusque cauis sedit.

Rapax Seneca, Vasto rapacem vorticem scindens gradu.

Insanus Pont. Praecepsque insano vortice torquet.

Intortus Idem, Timuitque intorto vortice gurges.

Caeruleus Idem, Abrumpens magno agmine vortex Caeruleus.

Sinuatus Th. Rad. In se redibant sinuatis vorticibus.

Saxifragus Conr. Sic dum vorticibus saxifragis ad mare venerant.

Coenosus Quint. Non tibi coenosis obstant caua flumina longis Vorticibus.

Tortus Mant. Tortisque fluens vndosa per armos Vorticibus

Implacidus Musaeus, Implacidis vero perpessus dura Leander Vorticibus.

VOTVM.

Pium Stat. lib 3. Syl. At quae pia vota rependant.

Lustrale Val. Flac lib. 3. Donec lustralia pernox Vota fero.

Pauidum Claud. Pauido me timor caerula voto.

Cupidum Architr. Cupidis attente volentis Imperio votis.

Auarum Claud. Votique famem passurus auari.

Supplex Mant. Supplicibus votis praesentia tempora poscunt.

Sommiculosum, id est, meditabundum. Claud. Votaque lasciuae somniculosa deae.

Millecolor, i. varium et multiplex, quoniam, vt inquit Persius Sat. 5. Mille hominum species, et retum discolor vsus: Velle suum cuique est; nec voto viuitur vno.

VOX.

Liquida Lucr. li. 2. Liquidis loca vocibus opplent.

Tremula Idem ibidem, Praeterea teneri tremulis cum vocibus hoedi.

Resona Ouid. lib. 3. Met. Haec resonis iterabat vocibus eheu.

Canora Manil. Totumque canora Voce neumus loquitur.

Crepula Ruffus Fest. Sed crepula vt late vomeret conuicia voce.

Organica Mart. Cap. Organica praemulsos detineti voce.

Garrula Pont. Post blanda oscula, garrulasque voces.

Querula Calent. Mentitum querulis incusat vocibus vxor.

Conciuna Conr. Et vox canit concinna versus.

Melliflua Pacificus, Verbaque melliflua talia voce refert.

Clamosa Corn. Gall. Omnia nequicquam clamosis vocibus implet.

Arguta Faust. Argutis resonant modulatos vocibus hymnos.

Suauiloqua Val. Var. Quarum suauiloquis geminae sic vocibus orsae.

Stentorea Pamph. Sax. Stentorea qui voce tonat

Dulcisona Idem, Dulcia dulcisona carmina voce cies.

Ferrea Virg li. 6 Non mihi si linguae centum sint, oraque centum ferrea vox.

Blanda Idem lib. 1. AEn. Blandisque moratur Vocibus

Cycnaea Idem in Bat. Cycnaeas repetamus carmine voces.

Acuta Idem in Ciri, Voces imitantur acutas.

Tinnula Catuli. Nuptialia concinens Voce carmina tinnula.

Clarisona Idem, Clarisonas imo e pectore voces.

Flatilis Musaeus, AEquora de medio vox flatilis auribus instat.



page 828, image: s828

Deducta Cornific apud. Macrob. Deducta mihi voce garrienti, etc.

Vocalis Mant. Carmine multisono, et vocali voce fatigat.

Melica Guido posthumus, Hic tibi enim melica voce ferebat opem.

VRANIA.

[note: Vna est e nouem Musis. ] Astreans, de astris loquens. Mart Cap. Astreantemque Vraniam apparuisse rati.

VRBES.

Turrigerae Virg. li. 10. AEn. Turrige raeque vrbes, bijugique ad frena leones.

Magnificae Ouid li. 2. de Ponto, Te duce magnificas Asiae perspeximus vrbes.

Validae Pont. Hac validas ponant vrbes.

Capaces Codr. Vrc. Quae nempe capaces Quinquaginta vrbes possent complere.

Praecinctae moenibus Sabell. Multi praecinctas moenibus vrbes.

Turritae Cimbr. Qua gens turritam Francfordia possidet vrbem.

Egregiae Virg. lib. 2. Georg. Adde tot egregias vrbes.

Caducae Idem in AEtna, Vrbesque caducae.

VRCEVS.

[note: Vrceus vas est, quo aqua effunditur iovrnam. ] AEneus Cato, Vrceum vnum aeneum, quod capiat culeos quadraginta.

Aquarius Idem, Amphors olearias duas, vrceum aquarium vnum.

Vrnalis Idem, Vrceos fictiles vrnales duos.

Fictilis Colum. lib. 13. Conijciatur in vrceo fictili sine pice.

Rotundus Adr. Card. Chium hoc vrceolo sapit rotundo.

VRINA.

Spurca Apul. Vrinae spurcissimae madore perluerent.

Olens Faustus, Vt fuit incedens vrina aspersus olenti.

VRNA.

Vrna, vas est fictile, quo hauritur aqua. Oleatia Cato, Vrnae oleariae, orcei aquarij, vinariae vrnae, et alia vasa.

Capax Horat. lib. 3. Carm. Omne capax mouet vrna nomen.

Obliqua Ouid. lib. 2. Fast. Iam leuis obliqua subsedit Aquarius vrna.

Patua Archit. Magnus Alexander paruae non sufficit vrnae.

Fluminea Syll. lib. 1. Flumineaque vrna caelatus Bragada parmam.

Fictilis Pont. Non riui crepitantis opem, non fictilis vrnae.

Inflexa Manil Post hunc inflexam diffundit Aquarius vrnam.

Aurata Ruff. Fest. Auratam protendit Aquarius vrnam.

Humens Pont Hinc tener humentes resupinat Aquarius vrnas.

Vndans Idem, Alternisque implent vndantes roribus vrnas.

Mersatilis Idem, Et flumen ruere, et fontes mersatilis vrnae.

Roratilis Idem, Riuus aquae fluat, aut fontes roratilis vrnae.

Rorans Idem, Et rorantibus vrnis Funde amnes.

Marmorea Stroz. fil. Deflens marmorea locauit vrna.

Gelida Pamph. Non latet AEgoceros, gelida quem frigidus vrna.

Patula Idem, Patulam clamat pollinctor ad vrnam.

Caua Cleoph. Et repetilia vrnis effluit vnda cauis.

Rimosa Faust. Dent mihi defessae rimosas Belides vrnas.

Pluuialis Bap Fius, Nec puer imbriefera lampas Rhoebea sub vrna.

Lutea Idem, Rex in vestre rudi, lutea thesaurus in vrna.

Vestalis Pers Sat. 2. Vestalesque vrnas et Tuscum fictile mutat.

Infelix Propert lib. 4 Infelix humeros vrgeat vrna meos.

Pullata Bapt. Plaut. Hac est pullata Seraphin tumulatus in vrna.

Silens Hier. Ang. Quae nutrix? gemitus quae domus? vrna silens.

VRSA.

Iam diximus Calysto filiam Lycaonis regis Arcadiae a Iunone fuisse commutatam


page 829, image: s829

tatam in vrsam, ac demum relatam a Ioue inter astra prope Borealem polum, pro quo plerunque solet accipi a poetis. Hac de caussa vrsa vocatur, Erymanthis, Maenalis, Parchasis, Lycaonia, Cynosuris, Plaustriluca, Nonacrina, Calystonia, Frigens, et alijs id genus epithetis, quae ad sidus potius, quam ad syluestre animal referuntur.

Libystis Virg. lib. 5. AEn. Horridus in iaculis, et pelle Libystidis vrsae.

Hyperborea Luc. li. 5. Nam vel Hyperborea plaustrum glaciale sub vrsa.

Pannonis Idem lib. 6. Pannonis haud aliter post ictum saeuior vrsa.

Immanis Apul. Summo studio fugient immanem vrsam.

Villosa Ouid lib. 13. Villosae catulos [note: al. in summis m vrsae. ] summis in montibus vrsae.

Squalida Idem lib. 2. Fast Vrsa per incultos errabat squalida montes.

Erymanthis Idem li. 1. Trist. Tingitur Oceano custos Erymanthidos vrsae.

Maenalis Idem li. 3. Trist Cumque [note: al. suo. ] truci borea Maenalis vrsa videt.

Parrhasis Sidon. Sub Parrhase parturit vrsa.

Getica Stat. lib. 4. Theb. Aut Getica Boreas impactus ab vrsa.

Parrhasia Mart. li. 4. Impia Parrhasia mouisti bella sub vrsa.

Horrida Idem lib. 6. Hotrida Parrhasio quem tegit vrsa iugo.

Valida Manil. Nec fugiet validas cognati sideris vrsas.

Lycaonia Sidon. Inde Lycaoniae rabiem male sustinet vrsae.

Cynosuris Ruff. Fest. Donauitque polo tergum Cynosuridos vrsae.

Plaustriluca Mart. Cap. Subter plaustrilucas vrsas micat ignibus anguis

Nonacrina Pont. Ertauit pastos fera Nonacrina iuuencos.

Furibunda Pamph. Sax. Vrsa Riphaeis generata syluis, Saeua sit quamuis, furibunda, tristis

Glacialis Seneca Hippol. Si qua maioris glacialis vrsae.

Algens Conrad. Algenes vbi torquet vrsas zona niualis.

Frigida Idem, Frigida quae dedit vrsa caelo.

Cretis Mich. Angl. Testes mihi Cretides vrsae.

Frigens Mant. Nondum frigentem senserat vrsam.

Alpinis Barth. Alapinidos vrsae Induit hie pellem.

Calystonia Idem, Longa Calystonia duce litora quaeritis vrsa.

Citeis Idem, Furta sciens commissa, Citeida vertit in vrsam.

Tristis Stat, in Achil. Sed tristes turbare cubilibus vrsas.

VRSVS.

[note: Hunc vrsae partum fabulosum, inque Alpibus fetam vrsam a Venatoribus, et in eius dissecto vtero integrum et perfectum fetum inuentum esse, refert Scaliger Exer 6 de subtili. ] Vrsi coeunt hiemis initio ambobus cubantibus, complexisque Deinde separatim abeunt in latebras, in quibus pariunt 30. die, et plurimum quinos, sine oculis, et sine pilo. Vngues tantum prominent. Partus lambendo, paullatim figurant Raro visa est pariens vrsa. Mares 50 diebus latent. Feminae 4. mensibus: latebram si non habeant, fruticum, et ramorum congerie aedificant, molli fronde constratam, ventisque et imbribus impenetrabilem. Primis 14. diebus adeo graui somno premuntur, vt ne vulneribus quidem excitari queant Tuncque veterno pinguescunt. Ab ijs diebus priorum pedum suctu viuunt. Feta dies 14. immobilis manet. Sine cibo dies 50. Fetus rigentes pectori admotos fouent, eodem incubitu, quo volucres oua: vere procedunt, sed pingues mares ad laxanda intestina concreta aron herbam deuorant. Eorum oculi hebetantur crebo. Sunt inualidissimo capite, ideo si vrgente vi aliqua praecipitare se velint, ipsum manibus operiunt, et inflictis in arona colaphis, quandoque exanimantur Suspensi taurorum cornibus eosdem podere fatigant. Sunt sollertes in maleficia. Vrsae resupinata serpit ad fetus, et latebram, in qua paritura est, ne vestigia venatoribus speluncam prodant. Saturitati occurruut vomitione, quam sibi excitant commanducatis formicis. Si venatores instent, catulos partim dorso, partim


page 830, image: s830

ore rapientes, fugiunt in proximam arborem. Femina saeuior est, et fortlor mare. Erecti duobus aliquando pedibus ingrediuntur. Carnes depascuntur etiam putres. Reperiuntur vrsi in Mysia adeo venenati, vt solo afflatis canes perimant. Apud Roxolanos inueniuntur plerique mansuefacti Porro vrsi in longiore itenere sint calceatus fathiscunt. Viuunt fruge, frende, vindemia, pomis, apibus, caneris, et formicis. Anteriores pedes sunt inter esitandum praedulces, et insigni suauitate, quod frequenter partem hanc agitent cum apprehensione, tum incessu.

Informis Virg. lib. 1. Georg. Informes vrsi stragemque dedere.

Armatus vnguibus Ouid l. 10. Raptoresques lupos, armatosque vnguibus vrsos.

Osseus, ab Ossa monte. Idem lib 12. Fusus in Osseae villosis pellibus vrsae.

Turpis Idem lib. 1. Trist. Et turpes instant morientibus vrsi.

Auidus Idem ibidem, Vtque fugax auidis ceruus deprensus ab vrsis.

Raucus Stat. li 11. Rauci tunc comminus vrsi, Tunc auidi venere lupi.

Praeceps Idem ibid. Nuda Caledonio sic pectora praebuit vrso.

Grauis Id. ibid. Namque grauem gemino coinu sic extulit [note: Donza optime legit deducto literae s. incremento Vrum. Dicit enim poeta Vrum, quod tauri feri genus est, licet gemino, eoque ingenti cornu munitum, a Rhenocerote, cui vuum duntaxat est In naso, et exiguum, facile confectum, atque elatum esse. ] vrsum.

Libycus Idem lib. 1. Quod frenis Lybici domantur vrsi.

Trux Val. Flac. lib. 2. Motisque truces ab ouilibus visi.

Villosus Seneca, Nulla villosis feritas in vrsis.

Rabidus Pont. Diuulsus rabidi mandetur dentibus vrsi.

Rigidus Idem, Dea ferre rigidos venabula in vrsos.

Deformis Marull. Hinc neque deformes iunxerunt curribus vrsos.

Terribilis Stroz pat. Terribiles vrsos, fulmineosque sues.

Crudus Conrad. Crudis animo rapici Saeuior vrsis.

Rapax Idem, Seu rapacis Pectus habens truculentus vrsi.

Numidicus Crinit. Vrsos quidem Numidicos in Circo Ro. ad AEdilibus editos.

Tristis Petrar. Tristis non murmurat vrsus.

Ferox Faust. Auritosque ferunt lepores, vrsosque feroces.

Atrox Quint Non vrsus atrox fremuit.

Minax Architr. Minax vrsus Nerei.

Erymanthius Glarean. Quem non bos, quem non leo, non Erimanthius vrsus.

Saeuus Iuuen Sat 15. Saeuis inter se conuenit vrsis.

Numida Id. Sat. 4. Comminus vrsos Figebat Numidas Albana nudus arena.

Omniuorus, ab Aristotele vocatur vrsus.

VRTICA.

Mordax Ouid. li. 3. de Arte, Aut piper vrticae mordacis semine miscent.

Trux Pamph. Vrticasque truces, tristique absynthia succo.

Aspera Quint. Non vrtica vorax perimit minus aspera campos.

Mordens Mant Mordentis genus vrticae.

Acris Iuuen. Sat. 11. Irritamentum Veneris languentis, et acres Diuitis vrticae.

VSVRA.

[note: Falkemburgius legit, in demporae. ] Vorax Lucan. lib. 1. Hinc vsura vorax, auidumque in tempore fenus.

Dulcis Manil. Dulcibus vsuris aeque quoque tempora vendit.



page 831, image: s831

VSVS.

Experiens Pont. Vsus et experiens reperit simul.

Sagax Manil Quaecunque sagax tentando repperit vsus.

VTER.

VinariusApul. Vinarios vtres ferentes.

Ventosus Mant. Non secus haec rabies ventoso inflatior vtre.

Inflatus Suet. in Iul. Caes. Flumina nando traijciens, vel innixus inflatis vtribus.

VTERVS.

Tumens Stat. lib 12 Retinet iam certa tumentem Spes vterum.

Mollis Idem lib. 1. Syll. Parce puer, ne mollem vterum, ne stantia laedas Pectora.

VTILITAS.

Commoda Theod. Cyr. Ipsarum autem legum commodam humanae vitae vtilitatem suscipite.

VVA.

Rubens Virg in Buc. Incultisque rubens pendebit sentibus vua.

Mitis Idem li. 1. Georg. Heu male tum mites defendet pampinus vuas.

Turgens Idem de 4 Temp. Vitibus auctumnus turgentes detrahit vuas.

Spumans Colum Et musto spumantes exprimit vuas.

Viridis Idem, Virides vuas custodiunt.

Duracina Idem, Duracinas vuas legi praecipiebat.

Illustris Pallad. Rut. Illustres vuas sine rore colligimus.

Falerna Horat. lib. 2. Carm Minimum Falernis Inuidet vuis.

Pensilis Id li. 2. Ser. Tum pensilis vua secundas, Et nux ornabat mensas.

Methymnaea Idem ibidem. Quod Methymnaeamvitio mutauerat vuam.

Racemifera Ouid lib. 3 Met Ipse racemiferis frondem circumdatus vuis.

Picta Idem lib. 4. Met. Purpura fulgorem pictis accommodat vuis.

Nitens Idem lib. 14 Met. Vlmus erat contra speciosa nitentibus vuis.

Tumida Idem lib 15. Tumidaeque in vitibus vuae.

Dulcis Idem li. 3. Trist. Non hÓc pampinea dulcis latet vua sub * vlmo.

Pampinea Id li. 3 de Ponto, Nec tibi pampineas auctumnus porrigit vuas.

Pendens Mant. Vuis onerat pendentibus vlmos.

Tenera Calent. Tenerasque potens Deus adijcit vuas.

Generosa Ouid lib. 2. de Rem. Generosae fertilis vuae.

Praedulcis Plin. lib. 14. Tarentinum genus aliqui fecÍre praedulci vua.

Thasia Idem lib. 14. Thasiam vuam AEgyptus vocat.

Odorata Syll lib 7. Dulcis odoratis humor sudauit ab vuis.

Nobilis Mart lib. 4. Presserat hic madidos nobilis vua lacus.

Veientana Idem lib. 2. Veientana tuam si domat vua sitim.

Marcens Idem lib 5. Marcentes tibi porrigentur vuae.

Stillans Idem lib. 10. Et tollit stillantem Fannius vuam.

Delicata Idem Ibidem, Nec quae paludes delicata Fontinas Ex arce cliui spectat vua Setini.

Grauida Claud. Et grauidis allatret Sirius vuis.

Madens Idem, Auctumnusque madentibus imbuat vuis.

Laeuis Nemes. Tum primum laeues ostendit pampinus vuas.

Aureola Polit. Aureolamque metir lentis de vitibus vuam.

Placida Sedul Labruscam placidis quid adhuc praeponitis vuis?

Mollis Theocr Mollique recumbit in vua.

Pendula Mant. Pendulaque electri gratum imbuit vua colorem.



page 832, image: s832

Agrestis Idem, Colligere agrestes vuas, et fraga perosas.

Frigida Idem, Frigida morbosam temperet vua canem.

Ollaris Adr. Card. Ollares etiam dabantur vuae.

VVLCANVS.

Vulcanus, filius fuit Iouis et Iunonis, a parentibus ob deformitatem deiectus in Lemnon insulam, vbi officinam vna cum Cyclopibus ministris babere dicitur. Ea autem ruina, qua decidit ecaelo, claudus factus est. Vxorem habuit Venerem, cuius precibus (vt est apud Virgilium) fecit arma et clypeum AEneae, vt precibus Tethidis Achllis arma. Solent enim poetae firmissima quaeque, et validissima ferrarriae artis opera tribuere Vulcano, quem deum sabrorum, et ignis faciuot. Ei adscribunt monile Hermiones, Ariadnae coronam, currum Solis, et Iouis fulmina Martem et Venerem in adulierio deprensos vinculis illaqueauit, testante Ouidio. Ferrariam fabricam exercuit primus. Filios habuit Erichthonium, Cacum, Caeculum, et Tullium Seruilium. In nuptijs Mineruae (quam vxorem petiuerat) repulsam passus est. Infans nutritus est ab Eurynome Oceani filia, et Tethide: vel (vt alij volunt) a simijs. Relatus est in numerum deorum, quod Superis. Gigantibus congressuris arma fabricasset, et sulmina.

Ignipotens Virg. in Cul. Hoc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.

Lemnius Idem lib. 8 Haec pater AEolijs properat dum Lemnius oris.

Mulciber Lucan. lib. 11. Ora ferox Siculae laxauit Mulciber AEtnae.

Ardens Horat. lib. 1. Carm. Vulcanus ardens vrit officinas.

Auidus Idem lib. 3. Hinc auidus sterit Vulcanus.

Iunonigena Oui. li. 4. Met. Indoluit facto, Iunonigenaeque marito.

Rex ignis Stat. lib. 1 Syll. Regemque corusci ignis.

Flammeus Idem lib 2. Syll Vbi flammeus aegida caelat Mulciber.

Tardipes Pamph. Tardipedis perit haec Siculis ara dei.

Iouialis Mart. Cap. Vulcanum vero Iouialem ipse Iupiter poscit.

Claudus Idem, Quidam etiam faber claudus venit.

Iunonius Idem, Qui licet crederetur esse Iunonius.

Sollers Idem, Lemnius Mulciber fabrilium operum sollers maritus.

Faber Pont. Quem fumida Lemnos Exercet fabrum.

Feruens Idem, Vulcano feruente coquunt.

Claudicans Thom Rad. Vulcanus vltro, citroque discurreret claudicans.

Siculus Pamph Haec ego do, Siculus quae faber arma Ioui.

Igneus Crinit. Vulcanus furit igneus.

Sonans Quint. Lemnosque sonacem Vulcanum.

Ferrugineus Mich. Ang. His ferrugineo est diua locuta deo.

Lipareius Idem, Haec fortuna dedit, contra Lipareius heros.

Aetnaeus Idem, Imperet AEtnaeo tua magna potentia fabro.

Loripes Idem, Perdite loripedis vestigia tarda maligni.

Ignificus Idem, Terreat ignifici fruticantia pectora monstri.

Niger Mant. Exsurgensque niger fluido Vulcanus ab imbre.

Fulminosus Calent. Martem, Mulciberumue fulminosum.

Puluetulentus Cantal. Puluerulentus abit subitas Vulcanus in iras.

VVLGVS.

Incautum Virg li. 3. Georg. Dira per incautum serpant contagia vulgus.

Stolidum Idem in Aetna, Nec te decipiant stolidi mendacia vulgi.

Fallax Idem in Ciri, Irritaque expertum fallacis praemia vulgi.

Ignobile Idem lib. 1. AEn. Saeuitque animis ignobile vulgus.

Incertum Id. lib. 2. AEn. Scinditur incertum studia in contraria vulgus.



page 833, image: s833

Miserabile Idem ibidem. Collectam exisilio pubem, miserabile vulgus.

Iners Lucan. li. 5. Tremuit [note: al dura. ] saeua sub voce minantis Vulgus iners.

Miserum Idem lib 7. Signa petit pugnae miseri pars maxima vulgi.

Imperitum Col. lib 9. Quod ab imperito vulgo melicum appellatur.

Infidum Horat. lib. 1. Car. At vulgus infidum, et meretrix retro Periura.

Malignum Idem lib. 2. Car. Et malignum spernere vulgus.

Profanum Idem lib. 3. Carm. Odi profanum vulgus, et arceo.

Indoctum Apul. Vulgus indoctum rosas laureas appellant.

Rude Ouid. lib. 2 Fast Artis adhuc expers, et rude vulgus erat.

Mobile Syll. lib. 6. Carceribus nondum reseratis, mobile vulgus.

Demens Idem lib. 11. Impia dementis vulgi.

Attonitum Idem lib. 17. Attonitum erumpit subita formidine vulgus.

Anceps Stat lib. 10 Nec non ancipitis pugnat sententia vulgi.

Mutabile Val. Flac. lib. 1. Regnique acuat mutabile vulgus.

Pauidum Claud. His distis pauidi firmauit inertia vulgi.

Praeceps Seneca Thyes. Et numquam stabilis fauor Vulgi praecipitis mouet.

Vile Idem, Vulgus dominam vile sequamur.

Iniquum Polit. Non opportunus iniqui ludicio vulgi.

Inualidum Marull. Inualidum in vulgus animis rapi.

Mordax Stroz pat. Quodque diu fuerim mordaci fabula vulgo.

Humile Idem, Sic te humuli potuit virtus secernere vulgo.

Loquax Idem, Nec inepta loquacis Grandibus auerti coeptis sententia vulgi.

Mendax Cont. Sperne mendacis rabiosa vulgi Murmura.

Instabile Idem, Alter ad vulgi instabilis fauorem.

Multifidum Idem, Dignas multifidum docere vulgus.

Procax Idem, Quas regit vulgi strepitus procacis.

Incomtum Idem, Vulgus incomtum gelidis sub oris.

Inuidum Augurell. Quis loquatur inuidum, et turpe vulgus.

Inscium Idem, Quae vulgus odore inscium.

Variabile Idem, Seseque inter variabile vulgus liquentes.

Agreste Pacif. Fugiebat agteste Vulgus.

Debile Mant. Nos debile vulgus Pannosos.

Indocile Idem, Indocilis coepit saeuire licentia vulgi.

Futile Idem, Timidumque vocant, et futile vulgus.

Vanum Idem, Quae numina vanum Vulgus ait.

Inops Idem, Vulgus inops macie affectum.

Clamosum Idem, Fugiens clamosi Murmura vulgi.

Leue Idem, Praecipitesque leuis vulgi sedare tumultus.

Ignarum Idem, Omnia quae ignarum credit miracula vulgus.

Trepidum Idem, Trepidi rudia agmina vulgi.

Inconstans Idem, Leue, et inconstans, ac mobile vulgus.

Auidum Idem, Vulgus inops, lucrandi auidum.

Indomitum Cantal. Non tractabile vulgus, Indomitumque.

Rebelle Idem, Vulgus et apposito premit obsidione rebelle.

Mordens Faust. Publica non fierem mordentis fabula vulgi.

Nasutum Idem, Garrula quid metuis nasuti murmura vulgi?

Latrans Faust. Inuida latrantis rumpantur pectora vulgi.

Imprudens Idem, Nititur imprudens, et spe se ludit inani.

VVLNVS.

Hiulcum Sidon. Vel adhuc vlcerosae conscientiae hiulca vulnera vestro saltem, etc.



page 834, image: s834

Crudele Virg. lib. 4. AEn. Nec moritura tenet crudeli vulnere Dido?

Martium Idem li 7. AEn. Martia qui ob patriam pugnando vulnera passi.

Letale Lucan. lib 4. Pariter sternuntque caduntque Vulnere letali.

Atrum Virg. lib. 9. Pectus abit, reddit specus atri [note: al. sanguinis. Serutus tamen agnoscit vulneris. ] vulneris vndam.

Acerbum Stat l. 9. The. Ergo profanatum Menalippi funus acerbo Vulnere.

Triste Ouid. li. 3. Met. Tristia sanguinea lambentem vulnera lingua.

Letiferum Luc. li 7. Quaerere letiferum per cuius viscera vulnus Exierit.

Miserabile Ouid li. 5. Trist Si quid et instabat dominae miserabile vulnus.

Pallens Lucan li. 9. Tunc super incumbens pallentia vulnera lambit.

Putridum Caro, Eadem vulnera putrida cancrosque purgabit, sanosque faciet.

Violentum Lucr lib 6 Demit imaginibus violento vulnere honorem.

Immedicabile Ouid. lib. 1. Met. Cuncta prius tentanda, sed immedicabile vulnus, etc.

Calidum Idem li. 5. Torquet in hunc [note: al hastam. ] clauam calido de vulnere raptam.

Inconso labile Idem ibid. Iura sui moerens inconso labile vulnus.

Saeuum Syll. lib 4 Ter quinas dederat saeua inter vulnera leto.

Inhonestum Virg lib. 6. AEn. Et truncas inhonesto vulnere nares.

Foedum Ouid lib. 13 Hunc procul vt foedo desicectum vulnere vidit.

Crudum Sabell. Dixit, et in crudum defixit lumina vulnus.

Graue Ouid lib. 3. Trist. Deque graui duras vulnere tolle manus.

Insanabile Iuuen. Sat. 15. Immortale odium, et nunquam sanabile vulnus.

Infestum Calent. Moenia, diuinosque infesto vulnere muros.

Durum Syl. lib 6. Vt que ora agnouit, et aegrum Vulneribus duris, ac lamentabile visu.

Patulum Idem lib. 14. Vulneribus patulis intrat mare.

Atrox Sallust. in lug. Remp. nuper ex atrocissimis bellorum ciuilium vulneribus.

Asperum Stat. li. 2. Theb. Armantque virum saepe aspera passum Vulnera.

Immane Stroz. fil. Hostis ab immani gliscentes vulnere vires Suscitat.

Insossum Stat. lib. 8. Theb. Penitus cui non infossa cerebro Vulnera.

Tremebundum Idem lib. 10. Liceat misero tremebunda lauare Vulnera.

Hians Id in Achil Quid faciat somnos, quid hiantia vulnera claudat.

Malum Prop lib. 2. Haec atque illa mali vulneris vna via est.

Stridens Val Flac. lib 3. Pars [note: Carrio ex antiquo Codice legit, tenues fletus, et spiritum vel anhelitum paullatim deficientem intelligit. Viuentes enim morientium anhelitus captabant. ] tenues fletus, et adhuc stridentia prensat Vulnera.

Fatale Idem lib. 6. Ausoniae vulnus fatale sed hastae Per clypeum, per pectus agit.

Diuiduum Sidon. Diuidua ancipitem carpserunt vulnera vitam.

Mortiferum Liuius, Consul mortisero ictus vuluere cadit.

Periculosum Cic. in 14 Philip Duobus periculosis vulneribus acceptis, etc.

Ferreum Pont. Ferrea cera Vulnera perlinito, frigus ne permeet artus.

Cauum Idem, Deturbant antro, et femori caua vulnere figunt.

Amarum Idem, Haec mihi praeripuit sensus, et amara videndo Vulnera dat.

Miserandum Stroz fil. Fraternos obitus, miserandaque vulnera deflet.

Truculentum Pamph. Sax. Forte times saeui truculento vulnera fati.

Sanguinolentum Id. Bassanus vulnera victor Est vltus gladij sanguinolenta sui.

Cruentum Idem, Exstinctum cur me laceras iam Lygde cruento Vulnere?

Formidabile Philelph. Fulmineas acies, et formidabile vulnus.

Spirans Quint, Sanguineaeque canit spirantia vulnera pugnae.



page 835, image: s835

Implum Idem, Non prius audiui sonitum, quam vulnera Iatis Impia conspexi muris.

Luctificum Mich Ang. Non dira rubigo Luctifico flauas mordebit vulnere messes.

Exitiale Mant Accepisse ducem subter praecordia vulnus Exitiale.

Largifluum Val Var. Omnia largifluo manans de vulnere sanguis.

Mortale Virg. lib. 12. AEn. [note: al. Mortalin' d. v. v. dinum. ] Mortali decuit violari vulnere diuŻm.

Caecum Idem lib 10 Caecum dare cuspide vulnus.

Vulcanium. quasi igneum. Idem in Cul. [note: al Ille vt V f. V. prolectus d. n. inster. ] Alter Vulcania ferro Vulnera proiectis depellere nauibus instat.

Liuens Glarean. Sola redemtoris liuentia vulnera Christi.

Sordidum Bapt. Pius, Ille cutem Libyci per sordida vulnera Bacchi.

VVLPES.

Astura Horat. lib. 2. Serm Astuta ingenuum vulpes imitata leonem.

Fallax Ouid. de Phil. Fallax vulpecula gannit.

Olida Mart. lib 10. Hic olidam clamosus ages in retia vulpem.

Dolosa Stroz fil. Fama canes ciet elatebris, vulpesque dolosas.

Caudata Theod. Odi ego caudatas vulpes.

Scelerosa Mich. Angl Marmarico quantum vulpes scelerosa leoni.

Sagax Mant. Putes vlulare lupos, ginnire sagaces vulpeculas.

Hirsuta Idem, Et hirsutae roserant hastilia vulpes.

VVLTVR.

Vultur, siue vulturius, auis rapax, tarde volat propter corporis molem, cadauera fectatur, et carne viuit. Aiunt hanc auem concipere sine masculorum semine, et sine coniunctione generare, natosque exijs in multam aetatem procedere, ad annum usque centesimum. Clarent odoratu, vultures nigri praeualent. Nidificant in aliis rupibus, nidos nemo attigit Fetus sere cernuntur bini. Vmbricius apud Plinium ait parere oua 13. Biduo praesentiunt futura cadauera. Fugantur vnguento. Comedunt semen siseris. Auxilio sunt contra serpentes. Hermodorus Ponticus apud Plutarchum in vita Romuli, testis est, vultures esse omnium animalium innocentissimos, quia nihil prorsus attingunt eorum, quae serant homines, plantent, alant: animantium praeterea nullam interimant, volucribus quoque vel mortuies abstineant, quodam cognationis intellectu.

Edax Ouid. lib. 1. Trist. Aut vt edax vultur corpus circumspicit.

Obscenus Syll lib 13 Exanima obscenus consumit corpora vultur.

Auidus Seneca, Vbi tondet ales auida fecundum iecur.

Dirus Val. Flac lib. 4. Media inter pabula diri Vulturis.

Cupidus Pont. Praedaque sum cupidis heu data vulturijs.

Pulpans Tho. Rad. Vultur pulpans, accipiter pipans.

Niger Marull Obscenaeque nigri vulturij dapes.

Rapax Mant. Vulturque rapax, et odora canum vis.

Caucaseus Prop lib. 2. Caucaseas etiam si pateremur aues.

Prometheus Bapt Pius, Atque Promethei vulturis vngue trahi.

Montanus Idem, Opotius montane trahas mea pectora vultur.

Saeuus Claud. Quid dicam Tityon, cuius sub vulture saeuo.

Praedo Mant. Vulturis effigiem quotiens praedonis, et ora Viderit.

VVLTVRNVS.

Altitonans Lucr. lib. 5. Altitonans vulturnus, et auster fulmine pollens.

Sonorus Syll lib 8 Fluctuque sonorum Vulturnum.

Caeruleus Crin. Vulturnus vndis lene fluentibus Tollit decorum caetuleus caput.

Rapax Claud. Vulturnusque rapax, et Nar vitiatus odoro Sulphure.



page 836, image: s836

VVLTVS.

Decorus Claud. Vestibuli custos, vultu longaeua decoro.

Renidens Val Flac. lib. 4. luno renidenti cohibens suspiria vultu.

Pulcer Claud. Addebant pulcrum noua moenia vultum.

Placidus Idem, Et placidi radiant in casside vultus.

Loquax Ouid lib. 2. Eleg. Me specta, nutusque meos, vultumque loquacem.

Lucidus Seneca Hippol. Sic te lucidi vultus ferant.

Niueus Pont. Er niueos tingit noua purpura vultus.

Dulcis Idem, O dulces matris vultus.

Placidulus Th. Rad. Vultu placidulo, nudo.

Nitens Marull. Mane quum Ieuat toro Vultus nitentes.

Rutilus Idem, Rutilis ferenda vultibus.

Benignus Pamph Sax. Vultu me lege, te precor benigno, Laeto, sidereo.

Egregius Idem, Cuius in egregio vultu, facieque nitenti.

Lacteus Conr. Dum lacteo vultn solutis Candida progreditur capillis.

Gestuosus Idem, Mox gestuo so labra vultu exasperans.

Candidus Crin. Et candido vultu Charis.

Ridens Idem, Diua ridenti creat alma vultu.

Roseus Quint. Roseo quarum pulcerrima vultu Calliope.

Nitidus Idem, Nitidis qui vultibus omnia lustras.

Auratus Idem, Auratos confixo lumine vultus

Serenus Bapt. Pius, Sed vultu fallit mea vota sereno.

Hilaris Idem, Candida pax, hilaris vultus, moresque benigni.

Sudificus Idem, Vultu sudifico tenebras, et multa fata Rapis.

Blandus Tibull. lib. 1. Semper [note: Scaligerma nult legere: vt inducas. ] vt inducar blandos offers mihi vultus.

Venustus Mant. In vultu reuerentia tanta venusto.

Verecundus Idem, Laeta verecundos decorabat gratia vultus.

VVLVA.

Sordida Plaut. Stratae, scruppae de statu vuluae sordidae.

Excauata Mart. lib 7 Et excauatae pellis indecens vuluae.

Tumens Idem lib 11. Nam, dum tumenti mersus [note: Melior An glicani codicis scriprutat: Errat] haerer in vulua.

Marcens Pers Sat. 4. Populo marcentes pandere vuluas.

Rigida Iuuen. Sat. 6 Clausit, adhuc ardens rigidae tentigine vuluae.

XERXES.

Xerxes, Darij fuit filius, Persarum regum maximus. Is AEgyptum, quae a patre desciuerat, recepit: expeditionem, quam Darius ipse in Athenienses cogitauerat, apparatu quinque annorum, prosequen decies centena hominum millia collegisse fertur, et amplius Habuit enim de regno suo septingenta millia, de auxilij trecenta, rostratas naues mille, et ducentas, onerarias ad iria millia, toto numero habuit tria millia nauium, in quibus fuerunt hominum myriades 23. Terrestris autem exercitus fuerunt centum, et septuaginta moriades, equitum octo. Propterea Graeci consinxerunt eum suis nauibus, pedicas Neptuno, iacu lorum et hastilium multitudine tenebras soli fuisse comminatum. Herod. scribit ex Abydo ad vlteriorem continentem septem stadiorum traiectum pontibus iunctum fuisse, qua omnia quum suborta tempestas dissoluisset, Xerxes (vt ait ille) id aegreferens, infligi verbera iussit Hellesponto, et colaphos incuti, additis etiamnum verbis ignominiosis. Ille idem Herod fabulatur, Scamandrum. Melenam, et Lysum fluuios, lacum item triginta in circuitis stadiorum potantibus


page 837, image: s837

Xerxis equis et iumentis exsiccatos fuisse, quod fidem facit, militares illas copias fuisse admodum numerosas, et nunquam post hominum memoriam visas. Has autem de alta specula prospiciens, fleuisse fertur, Valerio teste, quod pose centum annos nullus eorum esset superfuturus. Hacigitur multitudine stipatus, et velis aŽrem, et nauibus pontum operuit. Athon Macedoniae montem intercidi iussit ad mare recipiendum in fossam tantae latitudinis, vt duae triremes illa[?] simul transire possint: quod fecisse fertur, non tam vt necessarium expeditionem bellicae, quam vt suae potentiae monumentum posteritati reliqueret. Nihilominus victus apud angustias Thermopylarum ‚ Leonida Spartano 4 tantum milibus hominum stipato: nauale deinde certamen cum Themistocle tentauit, a quo item superatus turpissime fugam arripuit, conscenditque piscatoriam nauiculam, qua relictis copijs, vt priuatus Salamina furtim se recepit. Quam meticulosam eius fugam prius portenderat equa, quae in eiusdem exercitu pepererat leporem. Relictus ab eo Mardonius cum 40000 profligatus est apud Boeetiam. Aliquot demum post annis, quum ad eluendum vetus opprobrium, pisgnam instaurasset Xerxes, nihilo meliorem adeptus fortunam, otio et ignauiae se totum mancipauit, tantique delicijs et voluptatibus, vt ijs mercedem et praemia constituerit, qui nouum luxuriae genus adinuenerint. Propteream domesticis adeocoepit vilescere, vt etiam ab Artabano praefecto tantam mollitiem peroso, fit interfectus in sua regia, quum 8. nec amplius regnassit annis. De quo Iuuenal. Sat. 10

Persicus Faust. Persicus vt DanaŻm ductor subuerteret orbem.

Medus Iuuen. Sat. 10. Defecisse amnes, epotaque flumina Medo Prandente.

Inflatus Sidonius Apol. Inflatum numerositate Xerxem, atque hunc fluminibus, etc.

Refugus Polit. Multoque obstrictae funere Xerxem Thermopylae tarda etc.

Cupidus Pamph Sax Horruit et cupidi gloria Xerxis Athos.

Superbus Quint Et Sylla, Marius acer, et tristis Cato, Xerxes superbus,

Tumidus Lucam li. 2. Tales fama canit tumldum super aequora Xerxem.

Perses Id. lib 2. Et effusis numerato milite telis Descendit [note: Micyl Aus et Ioannes Sulpicius legunt Xerres] Perses.

Pauidus Mant. Nec pauido Xerxi similis, cum milit e multo Funderis a paucis.

XENOPHANES.

Colophonius Theod. Cyr. Hanc itaque imposturam Xenophanes Colophonius accusans, ita inquit.

ZACYNTHOS.

Dulichia Sill. lib. 1. Armaque Dulichia proauis portata Zacvntho.

Nemorosa Virg. li. 3. AEn Iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos.

Parua Mant in Alph. Leucadaque excelsam, et paruae nemora alta Zacynthi.

Alta Ouid in Epist. Penelop. Dulichij, Samijque, et quos tulit alta Zacynthos.

ZENO.

Eleates Theod Cyr. Quin et Chius Metrodorus, et Zeno Eleates, etc.

ZEPHYRVS.

Beneolens Augurell, Vincire, et Zephyri bene olentis abire sub auras.

Leuis Virg. Quum leuis alterno Zephyrus concrebuit Euro.

Spirans Id de 4. Temp. anni, Vere tepet picto Zephyris spirantibus aer.

Mollis Lucan li. 4. Et tepidum in molles Zephyros [note: al. de currit vel diccuttis] excurrit Iader.

Rennatus Idem lib. 5. Pennatus graditur Zephyrus vestigia propter.



page 838, image: s838

Furens Homerus apud Gell. lib. 2. cap. 22. Cumque Euro incubuit Zephyrusque, Notusque furentes.

Tepens Ouid lib 2 Fast Aut niue, quae Zephyro victa tepente fluit.

Blandus Syll. lib. 12. Blandisque salubre Ver Zephyris, tepido mulcebat rura sereno.

Volucer Stat li 3 Syl. Fidere, seu volucres Zephyros praeuertere telo.

Horrificans Catull Horrificans Zephyrus procliues incitat vndas.

Felix Pont. Spirat odoratus Zephyris felicibus aer.

Mitis Idem, At mitis ab orbe Hesperio Zephyrus lenia flabra mouet.

Mulcens Sabell. Vernabat stratum Zephyris mulcentibus aequor.

Vernus Augur. Quibus verni spirant viridantibus aequa Temperie Zephyri.

Placidus Philelph. At placidos tantum Zephyros, aurasque tepentes.

Citus Guill. Castell. Ipse simul Zephyris deijciare citis.

Clemens Mant. Afflaret Zephyris omnem clementibus oram.

Serenus Idem, Tota serenos Amittit Zephyros, totam perlabitur Eurus.

Genitabilis Bapt. Pius, Mollis odoratas Zephyri genitabilis auras.

Lenis Seneca in Her. Fur. Nec adulta leni fluctuat Zephyro seges.

Secundus Virg lib. 4. AEn. Ne Zephyros audis spirare secundos.

AEolius Textor, AEolijs longe mobilibus Zephyris.

ZODIACVS.

Signifer, a duodecim fignis. Luc lib. 5. Propter signiferi posituram totius orbis.

Obliquus Sabell. Cognita et obliqui semina zodiaci.

ZONA.

Teres Ouid. lib. 2. Fast. Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.

Diuersicolor Mart. Cap. Nam eiusdem genua zona quidem diuersicolor ambienat.

Arta Codr. Vrceus, Non opus est artis stringantur corpora zonis.

Aurata Pamph. Sax Fas sit et aurata puerum te cingete zona.

Signifera Val. Var. Bis prope signiferam lustrauit Cynthia zonam.

FINIS