09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 926, image: s491

*(/o*l*o*n, su/nolon, su/nolon, totum, sive ut integrale; sive kaqo/lou, ut universale.

o(liko\n, totale. Sic dicitur causa o(likh/.

o(lo/klhron, o(lotele\s2, omnibus numeris absolutum, cui opponitur h(mitele\s2, semiabsolutum.

OLYMPIAS, spacium 4. annorum, ab uno Olympio ludo seu agone ad alterum, tetraethri/s2.

Olympiadum initium, a [orig: ] qvibus historici Graeci res omnes gestas supputant, fuit 24. annis ante Romam conditam, A. M. 3174. ante C. N. 775.

*(o*m*alo/ths2, aeqvalitas sive in motu, sive in figuris, sive in moribus.

OMASUS, omasum, unus ventriculorum in animalibus ruminantibus, cornigeris, et altera maxilla dentatis. In illis enim qvatuor ventriculi dantur primae concoctioni destinati; Venter primus: Reticulum: Omasus: Abomasus.

*(o*m*ili/a Vid. in H.

OMNE est vel distributivum vel collectivum.

Omne distributivum significat, praedicatum posse distribui in illa, qvae continentut in subjecto, sive distributio fiat in singula generum (id est in singula individua subjecto conrenta) sive in genera singulorum (id est in certos status et ordines individuorum subjecto contentorum) ut: Omne animal fuit in arca Noae: Christus curavit omnem morbum, id est, omnis generis morbos. Ratione hujus distributivae universitatis logicis nota est regula, qvae dicitur Dictum de omni.

Omne collectivum continet suppositionem copulatam, nec usum habet in syllogismorum propositionibus, ut, Omnes apostoli fuere duodecim.

OMEN, futurae rei enunciatio, ore hominis non prolata, divino tamen numine procurante. Inde omen quasi oremen.

OMENTUM, e)pi/ploon, membrana tenuis et pingvis, partes inferioris venris tegens. Vid. Membrana.

Omnipotentia, potentia activa infinitae virtutis. Et est in solo Deo, atqve distingvitur in absolutam, cujus objectum est omne possibile, id est, qvod fieri potest nec implicat: et in ordinariam, qvae est misericordiae, justitiae et sapientiae secundum ordinem divinitus institutum. NB. Non sicut DEUS est omnipotens, omnipraesens et omniscius, ita est omnivolus.

Omniscientia est, qva DEO nulla praeterita, futura, praesentia sunt incognita.

Omnipraesentia non est ipsa Dei infinitas et ubiqvitas, qvae nullo spacio mensuratur et extendit se etiam ad spacia extra mundum imaginaria: sed


page 928, image: s492

est attributum DEI e)nerghtiko\n, dicitqve non tantum a)diastasi/an seu in distantiam ad omnes creaturas, sed et e)ne/rgeian seu operationem circa res in omni ubi constitutas: et resultat ex substantiali DEI apud creaturas adessentia: qvi prout vel potentia, v. l gratia, vel gloria creaturis praesens est, ita circa illas etiam operatur. Vid. Ubiqvitas et Immensitas.

*(o*m*ogene\s2, o(moeide\s2, o(moiomere/s2, o(moio/ptwton, o(moiote/leuton, o(moou/sion, o(/moion, o(moi/wsis2, o(mw/numa Vid. in H.

ONERA realia et personalia Vid. Financiae.

*)/o*n*oma Vid. Nomen.

Onomathopaeia, fictio nominis, qva rei nomine carenti novum nomen aptamus, qvod licet artificibus et veris sapientibus: qvibus o)nomatopoiei=n concessum est.

*)onomatw/dhs2 lo/gos2 Vid. Definitio nominis.

*)o*n*tologi/aa [orig: ] nonnullis ponitur tanqvam peculiaris disciplina philosophica, qvae tractat de ente: qvod tamen ab aliis statuitur objectum ipsius metaphysicae. Vid. Metapbysica.

*)/ontws2 et fainome/nws2 opponuntur, qvia id, qvod o)/ntws2 seu vere est, in rerum natura existit: qvod autem fainome/nws2 seu apparenter est, illud videtur qvidem esse, sed revera non est, qvalia Meteora phaenomena.

*)/ontws2 o)/n dicitur Deus.

OPACUM opponitur medio perspicuo, et dicitur alias umbrosum. estqve corpus radiis, et lumini non pervium, qvalis est luna, nubes, terra et terrea. Imo etiam ipsa corpora lucida, qvia non transmittunt radios, possent dici opaca, si opacum opponitur medio, qvod est spacium perspicuum et pellucidum seu diafane\s2 seu transparens.

OPERATIO dependentia effectus ab agente: actus qvo agens suam potentiam exerit: e)ne/rgeia.

Operatio dividitur in theoriam seu speculationem, qvae est operatio intellectus contemplantis: in pra/cin seu actionem, qvae est operatio voluntatis secundum virtutem et vitia: et in poi/hsin, qvae est operatio intellectus poetici [orig: potici] per artificium aliqvod sese exerentis. Vid. Opus.

Operatio mentis est triplex (1) apprehensio simplicium (2) compositio et divisio per affirmationem et negationem unius de altero. (3) ratiocinatio seu collectio unius propositionis ex altera.

*)o*fqalmo\s2, Vid. Oculus.

*)ofqalmi/a Vid. Morbus.

OPINIO, do/ca, u(po/lhyis2, assensus


page 930, image: s493

ex argumento probabili in illis rebus, qvae aliter se habere possunt, et in qvibus ad utramque partem inclinari potest: imperfecta mentis cognitio.

*(o*p*lo/xrisma Vid. H.

OPPIDUM, urbs, multitudo vicorum et pagorum, certo jure consociata, et moenibus inclusa. Inde etiam oppidum dicitur, qvia opponi potest hostibus.

Oppidum est aut metropolis, aut colonia, aut municipium.

Oppidum olim dicebatur omnis urbs praeter Romam: deinde tamen alia etiam oppida urbes dici consveverunt, imprimis si haberent episcopum.

Oppidum nundinarium, qvo negotiationis causa aliunde confluunt mercatores, dicitur emporium.

OPPOSITIO est vel terminorum simplicium, vel propositionum.

Oppositio terminorum simplicium est vel contradictoria, ut inter ens et non ens, inter hominem et non hominem: vel contraria, inter duas qvalitates pugnantes, seqve ex eodem subjecto vicissim expellentes, ut frigus et calor: vel privativa, inter habitum et ejus privationem, ut inter visum et coecitatem: vel tand m relativa, inter duo relata, qvorum unum non potest esse alterum, ut inter patrem et filium.

Oppositio propositionum est duarum propositionum pugna in affirmando et negando. Et talis oppositio vel est contradictoria perpetuae disjunctionis inter A et O et inter E et I ut et inter duas singulares: vel contraria inter A et E: vel subcontraria inter I et O: vel tandem subalterna inter E et O. qvae tamen duae postremae species non sunt verae oppositiones, qvia non vera est inter illas pugna. Vid. Enunciatio.

Oppositio omnium prima et reliqvarum omnium mensura est Contradictio, sive expressa, sive implicita, qvae dicitur contradictio in adjecto et oppositum in apposito. Nam caret simpliciter omni medio, qvia est immediata, nec in illa datur tertium.

Oppositio debet habere to\ au)to\, idem subjectum, et fieri kata\ to\ au)to\, ad idem; pro\s2 to\ au)to\, secundum idem; et e)n tw=| au)tw=| xro/nw|, ratione ejusdem temporis.

Oppositio oratoribus dicitur Occupatio, qvando argumentum nostrae causae contrarium affertur, et per subjectionem seu per lu/sin solvitur. Vocatur etiam u(pofora\ et a)nqupofora/.

Opposita, a)ntikei/mena, eidem secundum idem et respectu simul ejusdem non possunt convenire.



page 932, image: s494

Opponens in logicis exercitiis dicitur, qvi contra thesin vespondentis objectiones profert, qvibus conatur ejus thesin evertere.

OPTICA, ars videndi, vulgo dicitur perspectiva. et est scientia lucis, qvatenus ad visum refertur, docetqve mathematica demonstratione concludere ea, qvae visibilitati alicujus corporis accidunt, adeoqve est pars geometriae applicatae luci.

Optica dividitur a [orig: ] veteribus in opticam in specie sic dictam, qvae agit de luce ejusque qvoad visum accidentibus: et in catoptricam, qvae agit de luce reflexa et refracta, adeoqve de speculis et tandem in sciagrapbiam seu scenograpbiam, quae agit de ratione delineandi et describendi figuras rerum spectabilium, qvam pictores vocant perspectivam.

Optica figura est, qvae a [orig: ] basi in mucronem seu verticem fastigiatur.

In Optica figura considerantur 1. punctus rei visibilis, unde radius spargitur 2. radius e [orig: ] puncto directe ad oculum delatus, et dicitur radius incidentiae linea siduciae linea optica, et axis opticus. 3. radiatura seu multorum radiorum collectio: concursus nempe radiorum obliqvorum cum recto, qvi facit conum seu pyramidem opticam, cujus vertex est in oculo; basis seu pars crassior in corpore radiante. 4. Si igitur radiat linea recta, oritur trsangulum opticum. 5. Si radiat circulus, oritur conus opticus, 6. Si radiat qvodcunqve corpus rectilineum, oritur pyramis optica.

OPUS, e)/rgon, qvod fit per operationem, ut maneat cessante operatione. Vid. Operatio.

Opus bonum est theologis, opus virtutum Christianarum ab homine justificato praestitum.

Opus Scholastici distingvunt in opus operantis, qvod censetur ex intentione et devotione ejus, qvi operatur: et in opus operatum, qvod praecise ex se valet et vim habet, dummodo sint, qvicqvid fiat de intentione.

Opus novum in judiciis dicitur, qvo qvid aut aedificando aut detrahendo in pristini operis facie mutatur.

Opus novum denunciare, est, prohibere, ne opus novum fiat.

Opus habere Vid. Indigentia.

ORATIO, vox significativa, cujus partes significant aliqvid separatim, id est, sententia e [orig: ] vocibus conflata. Vid. Enunciatio.

Oratio nihil aliud est, qvam ipsa enunciatio, constans subjecto et praedicato, seu nomine et verbo estqve alia enunciativa et logica,


page 934, image: s495

alia non enunciativa, qvae verum aut falsum non dicit, sed tantum optat, aut imperat, aut vocat, aut precatur, aut interrogat, et dicitur rhetorica et poetica [orig: potica].

Oratio alia est mentalis. alia externa voce prolata.

Oratio est vel simplex, vel ornata. vel libera, soluta, a)/metros2, nullo metro adstricta; vel ligata, e)/mmesos2: vel eu)/riqmos2 et numerosa apud oratores, qvae etsi est soluta, certis tamen locis admittit numerum: item vel categorica, vel conjunctiva, sive conditionalis, sive copulativa, disjunctiva.

Oratio in doctrina praedicamentorum est species qvantitatis, prolatio nempe vocalis dictionum, secundum syllabas longas et breves.

Oratio theologis est desiderii coram Deo explicatio: actus tationis practicae, qvo mens ascendit ad DEUM cum fiducia impetrandi ab ipso, qvae petit, conjuncta gratiarum actione.

Oratoria, ars orationem ornandi et amplificandi: in qva inculcantur qvinque oratoris officia. inventio, dispositio, elocutio, memoria, actio: tria causarum genens, demonstrativum, deliberativum et judiciale, qvibus aliqvi addunt, didascalicum: tres generis judicalis status, conjecturalis, legitimus et juredicialis: sex partes orationis, exordium, narratio, propositio, confirmatio, confutatio, peroratio: varia argumentorum loca: tres dicendi characteres, humilis, temperans, grandis etc. Vid. Rhetorica.

ORBIS, ku/klos2, circulus. Vid. Circulus.

Orbis sumitur nonnunquam pro corpore rotundo, adeoqve pro sphaera: et sic in Physicis et Astronomicis multa qvaeruntur de orbibus coelestibus, an in coelo sic se orbes ambiant, ut tunicae bulborum in cepis, aut partes ovorum se includunt.

Orbes coelorum astronomi judicant qetikw=s2 retinendos esse, licet eos negent coelis inesse fusikw=s2, qvod veteres, interqve eos Aristoles affirmatunt; qvi orbes coelorum definierunt partes regionis aethereae per se mobiles, rotundas, excavatas, duras qvidem et solidas, sed tamen pellucidas, qvibus stellae infixae sic moveantur, sicut clavus rotae infixus ad motum rotae movetur.

Orbium coelestium octo statuerunt Plato et Aristoteles. a [orig: ] qvibus ultra elementarem regionem 1. ponebatur [gap: unknown sign] . 2. [gap: unknown sign] . 3 [gap: unknown sign] . 4. [gap: unknown sign] . 5. [gap: unknown sign] . 6. [gap: unknown sign] . 7. [gap: unknown sign] 8. primum mobile seu firmamentum stellarum fixarum, qvod vocabant octavum orbem. Vid. Fig. XL.



page 936, image: s496

Orbium coelestium IX. statuit Cicero. qvia elementarem regionem habuit pro primo orbe; [gap: unknown sign] narem pro secundo; [gap: unknown sign] arem pro tertio; [gap: unknown sign] alem pro qvarto: adeoqve firmamentum fixarum pro nono. Vid. Fig. XL. Ptolemaeus etiam novem qvidem orbes posuit; sed ei primus est [gap: unknown sign] : alter [gap: unknown sign] : tertius [gap: unknown sign] : qvartus [gap: unknown sign] : qvintus [gap: unknown sign] : sextus [gap: unknown sign] : septimus [gap: unknown sign] : octavus stellarum fixarum: nonus, coelum a)/nastron, sine stellis, qvod ideo habuit pro primo mobili, qvia stellarum octavus orbis proprio qvodam motu praeter motum diurnum, qvo XXIV. horis a [orig: ] primo mobili circumraptatur, sic ab occasu in ortum moveatur, ut singulis centenis annis plus qvam gradus integer conficiatur, nec ulla stella fixa in illo coeli spacio jam inveniatur, in qvo antea fuit. Vid. Fig. XL.

Orbium coelestium X. statuit Alphonsus, qvi inter firmamentum stellarum fixarum et inter primum mobile a)/nastron Ptolomaei posuit: alium orbem, etiam a)/nastron, qvem vocavit coelum cryst allinum nonum. perqve qvem excusat motum stellarum proprium ab occasu in ortum, qvem Ptolemaeus excusavit per ipsum, octavi coeli orbem. Ipse autem per octavam sphaeram motum trepidationis excusat, qvo stellae fixae septemtrione [reading uncertain: print faded] in meridiem 3500. annis et vicissim tanto tempore a [orig: ] meridie in septentrionem moventur, et ob id jam viciniores sunt Aeqvatori, jam remotiores, nec solis declinatio maxima semper est eadem. Vid. Fig. XL.

Orbium coelestium XI. faciunt scholastici, nempe VII. planetarum; octavum firmamenti; nonum, aquarum supra coelestium; decimum primi mobilis; undecimum immobilem coeli empyrei, in qvo thronum DEI et sedem bearorum locant: qvod qvoqve ex Fig. XL. videre licet. Hi ipsi sic qvoqve distingvunt coelum, ut primum faciant aereum [orig: areum]; alterum stelliferum, qvo complectuntur septem planetas, et qvicqvid supra illos corporeum est et mobile; tertium empyreum. Ubi notandum, qvod qvum Clavius et alii putarint, se IV. motus in coelo stellifero observasse, tres supra illum orbes alios posuere, ut ita, si coelum empyreum et ipsi statuunt, XII. orbes sint ipsis asterendi.

Orbes coelestes sie locat Nicolaus Copernicus, et cum eo Keplerus, ut 1. solem ponat in medio mundi immobilem, circa qvem 2. [gap: unknown sign] ; 3. [gap: unknown sign] ; 4. terra cum epiclyclo; 5. [gap: unknown sign] a; 6. [gap: unknown sign] . 7 [gap: unknown sign] . 8. [gap: unknown sign] . circumrotetur; [gap: unknown sign] num autem 9. firmamentum stellarum fixarum immotum claudat: ut videre est ex Fig. XLI.



image: s497

[gap: illustration]

page 938, image: s501

Copernicus igitur putat 1. omnium motuum non unum esse centrum. 2. terram non mundi, sed [gap: unknown sign] ae esse centrum. 3. [gap: unknown sign] em essa centrum mundi et omnes orbes circa illum ferri, 4. sic tamen, ut [gap: unknown sign] circa terram rotetur peculiari motu, 5. ipsaqve terra sit centrum [gap: unknown sign] ae et 6. vel triplici motu moveatur, nempe uno gyrationis et nuxqhmeri/nou, circa axem, qvem posuit pro motu diurno; altero translocationis seu metaba/sews2 in Deferente, qvem posuit pro motu centri annuo SSS. ad cujus motum videatur [gap: unknown sign] in centro mundi positus immobiliter, simili motu videri, ut dum centrum terrae ingreditur [gap: unknown sign] vel [gap: unknown sign] , [gap: unknown sign] videatur ingredi in opposito [gap: unknown sign] vel [gap: unknown sign] : tortio librationis seu reflexionis, seu declinationis annuae, per signiferum contra motum centri obliqve reflexo: qvia axis in antecedentia contra motum centri reflectatur et periodum absolvat annuo spacio, et Aeqvator terrae ad Zodiacum habeat inclinationem convertibilem, ne si Aeqvator et axis sphaerae terrae essent fixa, semper eadem mancret temporis, in terra constitutio. 7:. distantiam [gap: unknown sign] is a [orig: ] terra nullum habere respectum ad immensitatem. extremi coeli, qvia ingens interstitium sit inter [gap: unknown sign] et interste las fixas. 8. motum firmamenti et stellarum fixarum nullum esse, sed apparere nobis propter motum terrae, qvo nos una cum elementis recipiat: ad cujus motum omnia sidera videantur in contrarium ferri. 9. omnes planetarum regressiones, progressiones et stationes; motum etiam [gap: unknown sign] is annuum per Zodiacum, ratione terrae, non ipsorum planetarum fieri.

Orbes coelestes juxta Figur. XLII. sic locat Tycbo Brabe, ut cum Ptolemaeo qvidem in medio mundi et duorum luminarium terram ponat, sed [gap: unknown sign] em faciat centrum reliqvorum qvinqve Planetarum. Terra igitur secundum eum habet tres orbes concentricos [gap: unknown sign] ae, [gap: unknown sign] is et stellarum fixarum; [gap: unknown sign] habet orbes qvinqve planetarum concentricos, ita ut [gap: unknown sign] et [gap: unknown sign] circa [gap: unknown sign] em moveantur, nec tamen orbes illorum terram complexu suo contineant; orbis autem [gap: unknown sign] viam solis in opp osito intersecet, qvia interdum [gap: unknown sign] acronychus ipso sole fiat terrae propior.

In orbium Tychoniana descriptione stellae fixae et [gap: unknown sign] non sunt immobiles, nec terra mobilis, ut apud Copernicum. Ubl notetur, qvod nonnulli, ut Roslinus, pro superioribus tribus planetis alios circulos describant ex terra; alios ex [gap: unknown sign] ut ita in spacio illo inter duos illos


page 940, image: s502

circulos interjacente concipiantur planetae illi jam esse a [orig: ] terra remotiores, jam propinqviores, ut patet ex digrammate Fig. XLIII. Unde simul patet, qvid sibi velit Scipio Claremontius Caesenas, qvi motum omnem orbium, praeter primum, fieri censet per helicem seu spiralem sphaericam; nullum per circularem exactam, puramqve lineam: nullum fieri ab occasu in ortum; omnem esse ab ortu in occasum, ut idem planeta sit modo celerior, modo tardior: qvod etiam jam docuit Philalthaeus qvidam inter veteres: qvod facilius intelligetur, si concipiatur astrum ipsum planerae moveri in orbis cavitate, quam si concipiatur ipse orbis moveri, cui astrum sit infixum.

In orbibus coelestibus delineandis etsi it a variant philosophi, ad motus tamen diversos in coelo accuratius supputandos consultum est, bypotheses Ptolemoei, Purbachij et Alphonsinorum retinuisse. Quas ut studiosus philosophiae in libris Astronomorum rectius intelligat, schema in Fig. XLIV. apposuimus, unde constat, qvid sint orbes concentrici, qvid eccentrici, qvid epicycli, qvid circuli deferentes, aeqvantes etc. In Fig. XLIV.

A est centrum mundi et eclipticae.

B centrum eccentrici terra proximum.

C centrum eccentrici terrae medium. nempe centrum Aeqvantis.

D centrum eccentrici terrae remotissimum.

E Eccentricus terrae proximus.

AB eccentricitas minima. A C media. A D maxima.

DB circellus, in qvo mutatio eccentricitatis accidit.

F Deferens nodos [gap: unknown sign] et [gap: unknown sign] qvi totum sphaerae planetariae systema continet, et nodos sub ecliptica circumducit. [gap: unknown sign] est nodus ascendens. [gap: unknown sign] nodus descendens. Illud dicitur caput Draconis. hoc cauda Draonis. In his nodis si fit novilunium aut plenilunium, semper sunt eclipses.

G concentricus secundum utramque supersiciem ex centro A.

H concentricus secundum alteram superficiam ex centris A et C.

I eccentricus conjunctus ex C et D.

KK eccentricus secundum utramque superficiem ex C et D.

MN Deferens epicyclum seu eccentricus simplex.

M Centrum epicycli et apogeum Deferentis.

N Perigeum Deferentis.

OP Epicyclus.

O Aux seu absis summa epicycli.

P Oppositum augis seu absis ima epicycli.

QR Media longitudines seu puncta contingentiae.



page 942, image: s505

ST Punct a stationum. interqve ea T est initium regressionis seu retrograsionis planetarum. S finis.

V eccentricus eccentrici.

X orbis concentricus et eccentricus simul.

LL est Circulus aeqvans, qvi in plano eccentrici orbis KK ita describitur, ut ad ejus centrum Eccentrici et Epicycli motus sit aeqvalis.

In hac doctrina orbium coelestium ut aliqvis cum fructu versari et libros Astronomorum intelligere qveat, placet alia adhuc vocabula et terminos huc spectantes ex diagrammate, Fig. XLV. explicare.

Ibi

a est centrum mundi.

b centrum eccentrici.

a b eccentricitas, e)kkentro/ths2, distantia duorum centrorum.

g Aux seu apogeum longitudo longior, a)po\sthma me/giston.

d e linea Augis seu apogei per centrum eccentrici et centrum mundi utriusque producta.

ld Motus apogei seu arcus eclipticae inter principium [gap: unknown sign] et lineam augis SSS. id est, secundum signorum sesiem.

h Oppositum Augis seu perigeum. longitudo propior: distantia minima a [orig: ] centro mundi.

i ut et k est longitudo media.

q e Motus oppositi Augis seu atcus ab intersectione autumnali seu a [orig: ] principio [gap: unknown sign] ad lineam augis SSS.

g a est est linea apogei h a est linea perigei.

g a h longitudinis mediae in prima significatione diameter seu linea.

i a k est longitudinis mediae in secunda significatione linea seu diameter.

q i k l linea mediae longitudinis.

m corpus planetae, ut solis.

b m linea medii motus imaginariae ex b centro eccentrici.

a n linea medii motus vera ex a centro mundi transiens ad eclipticam, ut priori lineae b m sit parallela, et aeqve ab illa distet.

l d n medius seu aeqvalis motus a [orig: ] principio [gap: unknown sign] ad lineam medii motus veram.

ac linea veri metus ex a centro mundi.

l d c verus motus planetae, ut solis.

d n Argumentum seu annua anomalia solis media seu aeqvalis. nempe arcus eclipticae numeratur a [orig: ] linea Augis d e usqve ad lineam medii motus veram SSS.

d c Argumentum seu annua anomalia solis vera. arcus nempe eclipticae, numeratur a [orig: ] linea Augis d e usqve ad lineam veri motus.

n c Prosthapbaeresis seu aqvatio orbis.

d c n Medietas una Zodiaci, in qva praecedit linea veri motus a c qvia est propior principio [gap: unknown sign] .



page 944, image: s506

e n c d Medietas Zodiaci altera, in qva praecedit linea medii motus ac.

Harum linearum et punctorum usus etiam est in epicyclis, ut patet ex Fig. XLVI.

Sit ibi A centrum mundi.

B centrum eccentrici.

D G E F epicyclus ex centro C

A C F linea Augis seu Apogei in epicyclo ex centro mundi per centrum epicycli deducta.

F Aux seu Apogeum opicycli.

G Oppositum Augis seu Perigeum

D et E sunt puncta mediarum longitudinum in epicyclo.

D E est linea lineae Apogei perpendicularis, per qvam definiuntur illa puncta, ductam per centrum epicycli.

ORDO, ta/cis2, dia/qesis2, dispositio parium et disparium, suum cuiqve locum tribuens: habitudo priorum ad posteriora.

Omnis ordo includit (1) rationem prioris et posterioris, et propterea semper dicitur respectu principii. (2) distinctionem ordinatorum. (3) originem, qva ab uno progressns fit ad reliqva.

Ordinis sunt tres leges 1. panarmoni/as2, sunalhqei/as2, consensionis, ut omnes partes doctrinae inter se conspirent, nec una alteram tollat. 2. sunexei/as2 connexionis, cohaesionis, ut antecedentia et conseqventia rite copulentur. 3. o/mogenei/as2, ut partes cognatione aliqva naturae inter se sint conjunctae.

Ordo alius est doctrinae, in qvo proceditur in partibus disciplinae a [orig: ] notioribus nobis, sive natura sint notiora sive ignotiora: alius naturae, in qvo progressus sit ab iis, qvae sunt natura notiora et priora.

Ordo doctrinae alius est principio ad principiata, et dicitur sunqetiko\s2 seu compositivus; alius ad sinem, qvo post finem prius conside ratum media qvaerimus ad finem ducentia, et dicitur a)nalutiko\s2 seu resolutivus. Vid. Methodus.

Ordo naturae et doctrinae aliqvando coincidit.

Ordo etiam est modus vivendi religiosorum, ut ordo Carthusianorum.

Ordinatum, qvod debito suo ordine, loco et tempore est dispositum.

Ordinarium, qvod sit consveto modo; sicuti extraordinarium, qvod inconsveto.

*)/o*r*ecis2, appetitus, qvo id, qvod bonum nobis videtur, proseqvimur.

*)/orecis2 alia est intelligentis rationis, et dicitur voluntas. alia sensualis, et dicitur irascibilitas et concupiscentia.

*)orekto\n est expetibile, sive sit honestum, sive jucundum, sive utile.