09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HÍPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 528, image: s292

FRUCTUS, a [orig: Ó] fruendo dictus, in genere est proventus rerum, et commodum atqve emolumentum ex illis profectum.

Fructus alii sunt civiles, ut salaria; alii naturales, qvi beneficio naturae proveniunt, ut poma arborum; alii naturales industriales, beneficio qvidem naturae, sed tamen per industriam acqvisiti, ut frumenta, legumina, vinum, oleum: alii percepti. alii percipiendi. alii pendentes, qvi lolo adhuc cohaerent seu corpori; alii futuri. Vid. Accessio.

Fructuarius est, cujus est fructus.

FRUMENTUM Vid. Legumen, Planta.

FRUSTRA est, qvod est ad finem qvem non inducit.

FRUTEX est stirps lignosa minor, multiplici candice et perenni: sicut arbor est stirps lignosa procerior trunco simplici et perenni. Suffrutex seu crenium est stirps lignosa minima caudice perenni, ut rosa. Herba tandem est planta humilis, caule non lignoso, neque per omnia perenni. Vid. Planta.

FUCUS, alienus et acqvisititius corporis et faciei color, spectantium oculis imponens, eosque fallens.

FUGA est, qva qvis molitur id avertere, qvod noxium est.

Fuga Musica Vid. Musica.

Fuga sophistica , *krhsfu\geton, cum qvis subterfugit assentire demonstratis.

FULGUR, fulguratio est, qvae ignem ostendit: sicut fulminatio ignem emittit cum ictu.

FULMEN, kerauno\s2, est exhalatio sulphurea et nitrosa, intra nubem sive per a)npetiri/stasin, sive per agitationem vehementem accensa, magno cum impetu erumpens; cujus coruscatio dicitur fulgur. sed sonus inde veniens dicitur tonitru.

Fulmen dicitur terebrans et penetrans propter subtilitatem, dissipans propter impetum, urens propter crassitiem.

Fulminatio chymicis est, cum perfectio coctionis indicatur, per splendorem effulgentem.

FULTUS, sustentatio, qva qvid sustentatur.

FULCRUM, sustentaculum, qvo qvid sustentatur.

FUMUS est exhalatio levior calida et sicca e [orig: ŕ] terris et locis calentibus genita, materia omnium meteororum ignitorum. Graecis dicitur ka/pnos2, facile inflam mabilis propter pinguedinem seu viscositatem.

Fumus qvi ab igni nostro culinari exhalat, nihil istius pinguedinis secum habet, et ob id etiam non potest esse materia meteororum: Interim ipse ignis culinaris est fumus ardens, et necessario reqvirit


page 530, image: s293

pinguedinem aliqvam. Vid. Ignis.

FUNDAMENTUM 1. est qvod est primum 2. qvod sustentat. 3. qvod connectit. Vid. Basis.

Fundamentum in relatione dicitur, propter qvod alterum refertur ad alterum, juxta illud: Relatio est Ens per suum fundamentum, qvod semper est aliqva qvalitas seu potentia, vel etiam qvantitas, ob qvam unum refertur ad alterum.

FUNDUM, superficies qvaevis, qva subnixa est aqva.

FUNDUS est definita pars agri, sive culta sit sive inculta. Estqve alius liber. alius servus, qvi servitute qvadam premitur: item alius instructus, qvi habet instrumenta fundi necessaria; alius non instructus.

FURNUS est locus, in qvo ignis ad materiam a [orig: Ó] Chymicis recte tractandam convenienter accommodatur: cujus pars superior si est aperta, dicitur surnus apertus. si tecta, tectus. Et apertus aut est probatorius seu dokimastiko\s2, in qvo aurum et argentum purgatur et examinatur: aut ventosus, in qvo beneficio venti augentis vim ignis mineralia liqvuntur et funduntur. Tectus aut est simplex, aut compositus [correction of the printer; in the print compotus]. Simplex vel est calcinatorius. vel dissolutorius. Calcinatorius rebus calcinandis inservit, estque vel caementatorius, in qvo ignis ad res caementandas accomodatur; vel reverberatorius, in qvo natura imposita a [orig: Ó] reverberante flamma calcinatur. Dissolutorius est, cujus ope res dissolvuntur, ut subtile a [orig: Ô] crasso trajiciant: estque vel ascensorius vel descensorius. Ascensorius est, inqvo, qvae dissolvuntur, ascendunt: estque vel siccus, qvando materia in vase praeter aqvam seu humorem externum dissolvitur, qvod fit in vesica et in catino arenario. vel humidus, et dicitur furnus balnei, qvando in aheno calidam continenti fit dissolutio. Furnus descensorius est, cujus adminiculo humor deotsum depellitur, cum materia dissolvitur. Furnus compositus est, qvando uno igne parvo labore plures furn foventur, et dicitur Furnus acedia, item piger Henricus.

FURTUM est fraudulenta contrectatio et ablatio rei alienae, invito domino.

Furtum est vel clam factum, et proprie dicitur furtum; vel vi, et dicitur rapina.

FUTURA vel sunt in causis suis necessaria, e)so/mena, ut cras solem oriri: vel tantum contingentia, sive in pluribus, sive in paucioribus, sive ad utrumlibet, me/llonta.

Futuritio, futura rei in actum


page 532, image: s294

deductio.

G.

GABELLAE accisae vocantur Politicis, qvando tributum illis rebus imponitur, qvae venduntur et emuntur, et imprimis frumento molendo. Vocantur etiam simpliciter Accisae vel Gabellae, Passagia, Pascia Pontivegia, Talia, vocibus Italicis.

GALAXIA, lacteus in coelo circaeus, est in coelo multitudo minutularum stellarum, qvae contigue lucent, et visum ob parvitatem effugiunt. In cygno divaricari incipit, ramusque ejus unus transit Sagittam et Aqvilam, alter versus Ophiuchi humerum dextarum porrigitur, et finem Tigridis involvit.

Galaxiam habet Aristoteles pro exhalatione elementari. Alii veterum habuere eum pro undecimo circulo, eoque instar Zodiaci lato: sed jam democritus apud Plutarchum [correction of the printer; in the print putarchum] eum conjectavit, esse congeriem stellarum minutarum.

*g*a*miko\n Vid. Familia et Imperium.

Gamelion Vid. Epithalamium.

GANERBIATUS qvasi jus communium heredum der Hanerben i. e. gemeinen Erben in arcium nobilium possessione: nempe jus fraternitatis et condominatus, qvo plures familiae inter se ita coaluerunt, ut portio defuncti caeterius condominis accrescat, ErbverbrŘderung, sub certis legibus, qvas vocarunt Burgfrieden.

GANGLIUM, tumor seu nodus, occasione ictus, extensionis, aut laboris nimii ortus, ex partis nervosae nutrimento exudante et concrescente, Vberbein.

GANGRAENA Vid. Morbus.

GARRULITAS est vitium taciturnitati oppositum, qvo contra honestatem secreta vulgantur et futilia proferuntur. Dicitur etiam nugacitas.

GARUM, liqvamen seu fames piscium sale conditorum et maceratorum.

*g*a*stri/margos2, helluo, qvi ventri praeter modum inservit.

*gastromantei/a Vid. Magia.

GAUDIUM est animi seu appetitus rationalis delectatio, ob praesentis boni fruitionem. Laetitiae autem est delectatio sensualis ex corde dilatatio: Qvod si et motus membrorum et corporis additur, dicitur Exultatio. sicuti Voluptas est generale vocabulum omnis delectationis. Vid. Affectus, Laetitiae, Voluptas.

Gaudium igitur est a [orig: Ó] bono praesente conveniente: adeoque ponitur inter affectus bonos, sicuti laetitia efferata inter malos.



page 534, image: s295

*gela/sinoi Vid. Dentes et Gemma.

GEMATRIA Vid. Cabbala.

GELATINA, edulium qvod ex pedibus suillis, vitulinis et similibus glutinosis paratur instar glaciei vel gelu alicujus ritu concrescens, Gallert.

GEMMA est lapis pretiosus: et distinguitur vel una linea, et dicitur gemma grammatia, ut gelasinus; vel pluribus lineis, et dicitur polygramma, ut Jaspis Assyrius: alia dieitur mesomela, qvae nigra linea per medium distingvitur; alia mesaleucae, qvae candida linea distingvitur; alia perimelae, vel perileuca, qvae nigto vel candido filo ab ore gemmae ad radicem distingvitur. Aliae colore uno sunt praeditae sine istiusmodi lineis, ut smaragdus, adamas; aliae duobus, ut aphrodisiaca, qvae ex candido rubescit; aliae tribus, ut opalus; aliae qvatuor, ut paederotis [correction of the printer; in the print pederotis]. Aliae sunt candidae, ut crystallus, adamas, asteria, intus veluti stella radians; aliae virides, ut smaragdus, beryllus [correction of the printer; in the print deryllus], prasius, heliotropium, topazius: aliae caeruleae. ut sapphirus, cyanus, turcois, amethystus, hyacynthus: aliae rubrae, ut sarda, sardonyx, onyx, carbunculi; ad qvos pertinent spinella, rubinus, granatus, ballagius, alabandicus, chrysolythos.

GENA, mala, parei/a, Wange, sedes pudoris inter auris et nasum.

GENU, go/nu, Knie, flexura inter femur et tibiam, cujus cavitas posterior dicitur poples, i)gnu\s2, Kniebug. Os autem anterius in genu, dicitur Patella, mola, e)pigonati/s2, Kniescheibe,rotulae [correction of the printer; in the print rotulo] genus.

GENUS ge/nos2, sumitur 1. pro sexu sive masculino five faeminino 2. pro samilia seu stirpe 3. pro capite stirpis, unde familia dicitur. 4. pro collectione individuorum unius speciei, ut genus humanum: et hae sunt sumtiones generis grammaticae.

Genus promiscuum Vid. Epicaenum.

Genus logici 1. sumunt pro confuso et indistincto, ut cum dicimur. aliqvid in [correction of the transcriber; in the print in in] genere cognoscere [correction of the printer; in the print genere]. 2. pro subjecto scientiae, qvod subinde vocat Aristoteles genus u(pokei/menon. 3. pro universali. 4. pro notione logica, qva repraesentatur illa res universalis, qvae specie est superior. Hinc genus definimus, qvod sit, cui species subjacet: estque materia universalius intellecta.

Genus 1. aliud est summum seu geralissimum, qvod nunqvam fieri potest species. Aristoteles vocat ge/nos2 genikw/taton, et hoc est decuplex. 2. aliud subalternum, u(pa/llhlon, qvod est genus secundum qvid, qvia ut est genus inferiorum, ita est spe-


page 536, image: s296

cies superiorum 3. aliud genus specialissimum, qvod secundum Porphyrium est ipsa specias infima 4. aliud remotum, qvod longius a [orig: Ó] specie distat. 5. aliud proximum, qvod proxime speciei adjacet et per qvod definitiones sunt faciendae 6. aliud perfectum seu synonymum, qvod aeqvaliter a [orig: Ô] speciebus suis participatur; 7. aliud imperfectum, qvod speciebus suis non communicatur ex aeqvo, sed uni speciei, qvae est principalis, communicatur magis; alteri, qvae est minus principalis, communicatur minus. Et hoc genus Aristoteles vocat pro\s2 e(/n, id est, ad unum seu e)f' e(no\s2, id est, ab uno, qvia unam speciem praecipue [orig: praecipuŔ] respicit, ut amicitia magis honestum respicit, qvam jucundum et utile. Vocatur etiam genus pro\s2 mi/an fu/sin, ad unam speciem: item genus habens se efech=s2, id est genus, qvod ex ordino non aeqvaliter omnibus tribuitur. Scholastici vocant genus analogum. Vid. Analogia.

Genus 1. est praedicamenti ejusdem cum sua specie. 2. Latius est semper specie, nec cum illa reciprocatur 3. Si tamen habet additam differentiam specificam, reciprocatur cum specie, qvia sic est ejus definitio. 4. Nunqvam in concreto de specie praedicatur, sed absolute [orig: absolutŔ] et in casu recto et in q Vid. 5. Est inseparabile a [orig: Ó] suis speciebus. 6. Respondet materiae, sicut differentia formae, qvae declarat materiale rei. 7. Omnibus speciebus est prius natura et cognitione. 8. Non potest conservari in una specie, sed necessario [orig: necessari˛] habet plures species: qvia perficitur determinatione oppositarum differentiarum.

Genere eadem sunt, qvae ejusdem generi subjiciuntur.

Genere diversa sunt, qvae in diversis sunt praedicamentis, vel sub diversis generibus.

Generalia dicuntur, qvae magis sunt universaliatqvibus opponuntur specialia. Ita omnes disciplinae possunt dividi in partem generalem, qvae principia rei explicat: et in specialem, qvae ad explicandas rei species descendit.

Genericum dicitur, qvod pertinet ad naturam generis, ut forma et differentia generica: cui opponitur specificum, qvod pertinet ad speciem constituendam, ut differentia specifica. Vid. Species.

Genera dicendi apud oratores sunt tria: magnificum, mediocre, humile.

Genera causarum apud eosdem sunt tria: demonstrativum, delibemtivum et judiciale. qvibus aliqvi addunt qvartum, idque ponunt primo loco, didascalicum.