09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 482, image: s265

*e*u)stoxi/a, facultas rerum incertarum rationes facile scrutandi.

EUTHANASIA est ars bene moriendi.

*e*u)*qumetri/a Vid. Geodaesia.

EUTRAPELIA est virtus, qva qvis decore omnia facit, jocis et ludis, cum opus est, intermixtis V. Urbanitas.

*(e*c*a/edron Vid. Corpus.

EXAGGERATIO est oratoribus 1. hyperbole, plus diceus, qvam in re est; 2. figura amplificationis.

*(e*c*a/gwnon [note of the transcriber: in the print: *(ecogwnon (see the Greek word index)] Vid. Sextilis in Planetis

*)e*c*allagh\ Vid. Exergasia.

EXANIMATIO est species timoris in ethicis: sed in physicis est deliqvium animi.

EXANTHEMATA seu papulae sunt leves humorum per cutim eruptiones: cujus generis sunt variolae, morbilli et aliae pustulae.

EXARCHI sunt praefecti imperatorum Graecorum, qvondam ipsorum nomine in occidente relicti, qvorum sedes erat Ravenna.

Exarchatum Ravennatem sustulerunt tandem Longobardi; qvos iterum dejecit Carolus Magnus.

EXAUCTORATIO insignium militarium detractio. Vid. Autoritas.

EXCEDENS in virtute est perfectio heroica; in vitio, cum qvis peccat in excessu.

EXCELLENTIA est eminentia in gradu; qvia, qvod in gradu supre movalet, dicitur excellens, egregium, illustre, magnificum.

EXCEPTIO 1. est eorum, qvae regulae non qvadrant 2. in judiciis est jus excludendi id, qvod in intentionem aut condemnationem deductum est: reum eximens damnatione, aut damnationem minuens: estque vel civilis ex legibus; vel praetoria. item vel peremtoria, qvae rem de qva agitur, perimit; vel dilatoria et temporalis.

Exceptiones Rei saepe ab Actore eliduntur per Replicam seu replicationem, qvam reus vicissim enervat Duplica seu Duplicatione, ut hanc elidit Actor Triplica seu Triplicatione, et ad illam Reus respondet Qvadruplica seu Qvadruplicatione.

EXCESSUS, exuperantia, excedit modum in agendo et vitio vertitur.

EXCLAMATIO e)kfw/nhsis2, figura pathetica apud oratores, qva cum intentione aliqvid pronunciamus.

EXCLUSIVA propositio et Exceptiva propositio Vid. Enunciatio.

EXCOMMUNICATIO est juris humanitatis et vicissitudinis officiorum interdictio. Theologis est ab ecclesia separatio.

EXCREMENTUM, peri/ttwma, qvod in alendo corpore nec confici, nec assimilari potest, et propterea per ipsius laxiora spacia excernitur. Ex prima enim concoctione


page 484, image: s266

invtriculo reliqvuntur feces alvinae seu stercora et liqvor aliqvis aqvosus, materia pro urina. Secundae concoctionis excrementa sunt flava bilis et urina, ex sero sangvinis et aqvoso humore ventriculi constans. Tertiae excrementae sunt sudor, mucor et balitus insensibiliter per poros dissipabiles.

EXEMPLAR est res, qvam sibi artifex proponit, ut ad ipsius normam aliqvid efficiat.

Exemplaris causa dicitur, qvae in mente artificis est efformata, et ad qvam imago in re ipsa exprimitur.

Exemplar est causa imaginis; sed imago est signum repraesentans suum exemplat. Correspondentia autem imaginis et exemplaris dicitur similitndo.

Exemplar alias dicitur prwto/tupos2 seu archetypus: imago autem dicitur tu/pos2 seu a)nti/tupos2 seu e)/ktupos2. Vid. Formae exemplaris, Idea.

Exemplum, para/deigma, est speeies argumentationis apud logicos qvo a [orig: ] simili concluditur simile. Apud oratores est species amplificationis simul et argumentationis. In genere exemplum est, qvod similem formam habet.

EXERCITUS, multitudo militum ad bellum convenientium.

Exercitus actus Vid. Actus.

EXERCITATIO, a)/skhsis2, nihil aliud est, qvam crebrae actiones, qvae vel habitum pariunt, vel ex habitu proficiscuntur, et reqviruntur cum fu/sei et maqh/sei ad disciplinas percipiendas Vid. Gymnastica.

EXERGASIA, cum verba idem significantia conjunguntur. Dicitur etiam synonymia: expolitio. e(rmhnei/a: antizeugmenon: epexergasia. e)pibolh\: e)callagh/.

EXHALATIO est terminus physicus, qvo notantur effluvia, corpuscula scilicet tenuia e [orig: ] terris et aqvis extracta, et varias sustinentia impressiones: Graeci vocant a)naqumi/asin, qvasi halitum sursum ascendentem.

Exhalatio est una duplex: magis spirituosa, qvae dicitur fumus seu kapno\s2; altera megis vaporosa, et dicltur a)tmi\s2 seu vapor.

Exhalationes sunt materiae omnium meteororum: et prout vel accenduntur diversa forma, vel aliam formationem subeunt, ita diversa nomina suscipiunt Vid. Metcora.

EXHEREDATIO, alicujus a [orig: ] tota hereditate. ipsi debita exclusio.

EXINANITIO Vid. Inanitio.

*(/e*c*is2 Vid. Habitus.

EXISTENTIA Vid. Ens.

*(e*c*ologi/anes2 Vid. Philosophia.

EXORDIUM, prima pars orationis qva auditorem reddimus attentum


page 486, image: s267

docilem et benevolum.

Exordium in causa turpi aut dubia solet fieri obliqve, et dicitur insinuatio. in causa honesta directe: et tunc ejus partes sunt 1. pro/tasis2 seu propositio 2. ai)tiologi/a seu ratio protaseos 3. au)/chsis2, seu amplificatio per occupationem aut qvamvis aliam figuram 4. a)po/dosis2, repetitio vel conclusio exord. i 5 a)ci/wsis2 attentionis petitio.

EXORCISTA, e)corkisth\s2, secundum Isidorum est, qvi vel super catechumenos, vel super eos qvi a [orig: ] spiritu immundo vexantur, nomen Jesu invocat, ut cedat.

Exorcismus, qvo qvis ex regno et potestate Satanae eximitur.

EXTENSIO [1] Vid. Elocutio.

EXOTERICUM, qvod externum, vulgare, peregrinum est: oppositum esoterico, accumto, acroamatico.

*)e*c*oxh\ excellentia: inde kat' e)coxh\n aliqvid dicitur, qvod e)caire/tws2 et prae aliis sumitur.

EXPLICITUM Vid. Implicitum.

EXPOLITIO Vid. Exergasia.

EXPOSITIO Vid. *)/ekqesis2.

EXPONIBILITAS Vid. Enunoiatio.

EXPERIENTIA est ex pluribus singularibus cognatis scientia universalis exstructa: aut est ejus, qvod saepe et eodem modo visum est, observatio et memoria, pei=ra.

EXTENSIO [2] est qvantitatis per parte dilatatio, qva totum ultra tendit seu progreditur, et dicitur habere partes extra partes. Vid. Dimensio.

Extensio entitativa dicitur in materia, ante qvantitatis consideratinem: situalis est ipsius qvantitatis.

EXTERNUM, extraneum, extrinsecum, ad extra, e)/cwqen, qvod vel extra essentiam, vel extra subjectum aut locum est: cui opponitur internum et e)/swqen. Sic opera Dei alia dicuntur ad intra. alia ad extra.

EXTRAORDINARIUM, qvod non fit legitimo et usitato ordine.

EXTREMUM, pe/ras2, in propositionibus dicitur subjectum et praedicatum conclusionis; illud nempe extremum minus, hoc extremum majus. In Ethicis est vitium sive excedens sive deficiens.

Extremum rei, extra qvod ejus nihil est; ceu sunt duo termini: unus unde incipit, principium; alter ultimus, finis.

EXULTATIO Vid. Laetitia.

EXUTHENISMUS, extenuatio rei vel personae.

*)e*cousi/a, jus et potestas potentum.

EXUVIAE, leberis, pellis, qvam serpens qvotannis deponit, qvaque nihil est levius aut inanius. Hinc illud: Leberide nudior.

FABULA est sermo falsus, per


page 488, image: s268

qvem veritas aliqva exprimitur, ut definit Aristoteles. Graecis dicitur mu=qos2. Aphthonius inter XIV. progymnasmata ei tribuit primum locum, et facit ejus tres partes: promu=qion, ipsum mu=qos2, et e)pimu/qion seu morale. Vid. *mu=qos2.

FACIES est pars capitis glabra, hominis propria, Graece pro/swpon.

Facies a [orig: ] vultu differt, qvod facies eadem semper retincatur; vultus mutetur in facie.

In facie sunt frons, oculi, nasus, malae seu maxillae seu genae, os cum labris suis, aures, et reliqva, qvae vide suo loco.

Facies astrologis dicitur dignitas qvaedam essentialis planetarum, cum facie ad faciem ita luminaria intuentur, ut ad solem sint occidentales, ad lunam orientales.

FACILE est, qvod sine ullo aut magno labore, aut sine periculo, vel sumtu, vel molestia fieri potest. Opponitur ei difficile et difficultas.

Facile alius est factu, aliud facile cognitu. Sic principia faciliora sunt principatis cognitione, puta distincta, et qvoad naturam.

Facilitas in ethicis est humanitas, comitas, eu)agwgi/a, qva imprudentibus et intempestivis connivemus.

FACULTAS, du/namis2, potentia agendi.

Tres sunt facultates in studiis academieis, qvas vulgo vocant superiores: Theologia, Jurisprudentia et Medicina; qvae omnes praesupponunt facultatem Pbilosophicam.

Per facultatem, qvam Aristoteles definit Rhetoricam, intelligit talem potentiam, qva qvis utrumque potest. e. g. sive laudare sive vituperare, sive suadere sive dissvadere.

FACTIO, poi/hsis2, est operatio, qva aliqvid per artem efficitur, sicuti actio seu praxis est operatio moralis secundum virtutes aut vltia, aut contemplatio est operatio theoretica.

FAEDUS est conventio publica, qva diversae respublicae, vel diversi principes, salvis utrinque majestatis juribus, sese certis obligant conditionibus.

Faedus aeqvale est inter aeqvales; inaeqvale, cum alter faederatorum est dignior.

Faedus clientelare est, cum alter faederatorum concedit in imperium superiotis: qvale est inter patronos et clientes: item cum victi se dedunt victori.

Faedus pacis seu pacificatorium , est de non offendendo.

Faedus societatis est vel commerciorum, vel mutuae defensionis.

Faedus perpetuum initur sine certo temporis termino: temporarium


page 490, image: s269

est, cui certum tempus est praescriptum.

FALCIDIA Jctis est qvadrans, qvi illibatus heredi debet manere.

FALLACIA, seu sophisticus elenchus, est deceptio per argumentationem, qvae videtur probare et non probat.

Fallacia in dictione est, qvae fallit vocabulis 1. per homonymiam seu aeqvivocationem 2. per amphibologiam seu multiplicem orationis significationem 3. per proceum a [orig: ] sensu composito vero ad divisum falsum, aut, a [orig: ] diviso ad compositum: qvod vocant fallaciam compositionis et divisionis 4. per sxh=ma th=s2 le/cews2 seu figuram dictionis, seu confusionem et mutationem terminorum; qvod inprimis fit, cum genus praedicationis mutatur. 6. per prosodiam seu accentum

Fallacia extra dictionem est, qvae fallit 1. para\ to\ sumbebhko\s2 et dicitur fallacia accidentis, cum non distingvitur id, qvod est per accidens, ab eo, qvod est per se. 2. para\ to\ ph= kai\ a(plw=s2, fallacia a [orig: ] dicto secundum qvid ad dictum simpliciter 3. fallacia a)naiti/ou, secundum non causam 4. para\ to\ e(po/menon, fallacia conseqventis per a)sullogi/an. 5. para\ plei/w e)rwth/mata, fallacia poluzhth/sews2, seu plurtum interrogationum. 6. para\ to\ e)n a)rxh= lamba/nein, petitio principij. 7. e)le/gxou a)/gnoia, ignoratio elenchi.

Fallacia in forma est, qvae peccat contra regulas syllogisticas; sicut fallacia in materia decipit propositionibus apparenter veris, sed revera falsis aut ambiguis.

Fallaciarum solutio fit vel indirecte vel directe.

Fallaciarum solutio indirecta aut fit per retorsionem kata\ to\ bi/aion; aut per robustiorem syllogismum, seu per anthypophoram; aut per interrogationem. aut per a)nteisagwgh\n et a)ntipara/ stasin i. e. per comparationem et compensationem rei alterius, qvae opponitur propositioni opponentis; aut per a)popla/nhsin et pare/kbasin, seu digressionem ad heterogenca.

Qvo pertinet fallaciarum solutio, qvae magis fit ad movendos affectus et ad exaggerandum, qvam ad confutandum, et dicitur dei/nwsis2 sophistarum, per declinationem nervi in argumento, aut etiam per e)couqenismo\n, seu extenuationem argumentl.

Fallaciarum solutio directa est, qva initio videtur, an sibi constet forma syllogismi: deinde an conclusio thesi opposita, aut ignoratio elenchi commissa, et sic adhibetur rejectio alienae qvaestionis, aut praecisio multiplicis. post altera praemissarum aut utraque vel rationibus certis negatur et sic adhibetur inficiatio, deductio adabsurdum inversio, instantiae seu e)/nstasis2, e)pi/plhcis2 seu


page 492, image: s270

increpatio; vel limitatur; vel distingvitur.

FALSITAS non est in rebus; alias esset a [orig: ] Deo.

Falsitas veritati metaphysicae opposita opponitur contradictorie, sicuti non ens opponitur enti. Vid. Difformitas.

Falsitas est cum intellectus, vel qvaevis alia potentia cogaoscens circa res occupata fallitur: difformitas nempe potentiae cognoscentis ab objecto.

Falsitas oritur ab imperfectione intellectus, cum ille vel in experientia, vel in judicio, vel in disciplinis, sive autoritate dicentis, sive alio modo decipitur.

Falsitas est multiplex et infinita: qvia errare et falli multis contingit modis. Recte antem agere non uno modo.

Falsitas est vel incomplexa, cum decipimur in apprehensione rerum, ut, cum orichalcum apprehendimus pro auro: vel complexa, qvae opponitur veritati complexae, et consistit vel in divisione conjunctorum, ut, homo non est animal: vel in conjunctione divisorum, ut homo est lapis.

Falsitas logicis alia est definitionis, alia argumentorum, alia testimonii, alia axiomatis, alia syllogismi.

Falsitas sibi non est conformis: et propterea non est perpetua, sed tandem dissolvitur.

Falsa nunqvam seqvuntur ex vero: per accidens tamen ex falso potest seqvi verum.

Falsum neque falso neque vero consonat.

Falsa sunt vel possibilia, vel impossibilia, vel apparentia.

Falsi crimen est fraudulenta veritatis imitatio: qvale committunt, qvi instrumenta vel falsa scribunt, vel scripta corrumpunt, mutant, radunt.

FAMA est celebris notitia alicujus propter bona, qvae habet, vel habere potest.

FAMES sicci et calidi appetitio. Cum enim calidum et siccom est debilitatum, et membra sentiunt sui diminutionem, tunc sugunt venas capillares parvas, qvae succum tertiae concoctionis deferunt, et hae sugunt venam cavam; vena cava sugit venam portae: illa venas mesaraicas: istae intestina; illa ventriculum, cujus orificium cum corrugatur, existit proxima causa famis: qvae etiam definitur, qvod sit cupiditus nutrimenti solidioris, id est, calidi et sicci, seu frigidi et hum di seu potus.

Fames praeternaturalis est


page 494, image: s271

insarurabile edacis stomachi desiderium alimenti: boulimi/a, et fames kunikh\ seu canina.

FAMILIA, oi)=kos2, domus, etsi aliqvando significat rem familiarem aut stermma seu gentem: politicis tamen proprie notat societatem plurium personarum, unius patrisfamilias potestati subjectarum, qvotidiani usus gratia.

Familia non consistit in una, nec in duabus, sed ad minimum in tribus personis. Nam vir et uxor in societatem coeunt ad sobolem procreandam: servus autem pertinet ad familiae sustentationem.

Familiae caput est paterfamilias, cui uxor et servus sunt pro partibus essentialibus; liberi autem pro fructu, effectu et fine societatis conjugalis.

Familia constat tribus societatibus, si perfecta est, nempe gamikh= seu conjugali, patrikh= seu paterna, et despotikh= seu herili.

Familiae plures si sociantur, jam non est societas oeconomica seu domestica, sed vel comica et pagana, orta ex pluribus domibus, vel politica et civilis, orta ex plurib us pagis.

FAMILIARITAS, o(milhtikh\ virtus, cui opponitur in defectu morositas; in excessu adulatio. Sumitur etiam pro amicitia, item pro domestica consvetudine.

FAMOSUS in genere est famigerabilis, et vulgo notus.

Famosus libellus Vid. Libellus famosus.

FAS est, qvod non est prohibitum: sicuti Nefas, qvod non licet facere.

FASCINUM, baska/nion, est perniciosa qvalitas, sive per spiritus noxios, sive per artes daemonum illata.

Fascinatio alia est naturalis, qva spiritus noxii, sive ex oculis sive aliunde e [orig: ] corpore fascinantis hominis egredientes, alterant vitiose corpus alterius: alia magica, a [orig: ] daemone facta, interveniente veneficae foeminae intuitu, qvo corpus inficitur. Unde illud vulgare adversus fascinum: Praefiscine dictum.

FASTI Romanis dicuntur, qvod astronomis Calendarium, e)fhmeri\s2, diarium; designatio nempe singulorum per totum annum dierum, facta secundum menses, series, siderumque loca, aspectus, ortus et occasus. Vid. Calendarium.

FATUM, ei(marme/nh est vel Physicum vel Chaldaicum vel Stoicum.

Fatum physicum est ordo secundarum causarum, decreta providentiae divinae exeqventium.

Fatum est sub providentia, qvae fatum seu seriem causarum mutare potest.



page 496, image: s272

Fatum Chaldaicum seu astrologicum est, qvo qvis astrorum inclinationibus subjacet. De hoc illud valet: Vincam mea fata precando. Item, Astra inclinant non necessitant. Subjacet et hoc fatum providentiae.

Fatum Stoicum est, qvo ipse Deus ad necessitatem compellitur. Sed hoc ab ecclesia est explosum. Stoici illud vocant a)na/gkhn, Necessitatem.

Fatum, qvia dicitur a [orig: ] fando, proprie notat voluntatem divinam: et hoc dicitur Fatum virtualiter, nempe decreta divina de rebus; sed dispositio ipsa secundarum causarum seu series illarum dicitur fatum formale.

Fatalia dicuntur Jctis tempora a [orig: ] lege constituta, qvorum lapsu causa non secus ac vita hominis extingvitur.

FAUCES, fa/rugc, cavitas asperae arteriae et oesophago vicinae: in qva sunt amygdalae, glandulae sedi laryngis appositae, tonsyllae alias dictae, et gurgulatio seu uvula, gargarew\n, caruncula, in fine palati pendens spongiosa, ad duo palati foramina: qvae si ob humorum destillationem fit longior, dicitur columella seu columna; sin crassescit inferius, dicitur, ava, stafulh/.

FEL in vesicula biliaria oblonga, pyriformi, hepati subjecta, qvae per varios meatus in unum coeuntes flavam bilem seu choleram, humorem sc. calidum et siccum attrahit, et deinde illum ex poro cholodocho per communem canalem in intestinum per porum biliarium in intestinum duodenum effundit, ut facultas expultrix irritetur. Et hine videntur excrementa flavedine tincta.

FELICITAS Vid. Beatitudo.

FELONIA in genere est capitatale facinus, qvod qvis in alium committit: in specie contumacia vasalli in dominum, ob qvam feudum amittit. Dicitur etiam Astalium, ab astu.

FEMUR, mhro\s2, mh=ron, dictum a [orig: ] ferendo, producitur a [orig: ] coxendice ad genu, et inseritur cavitati coxendicis, qvae dicitur acerabulum.

Femen sumitur pro internis et mollioribus femoris partibus. Posteriora feminis dicuntur podex et anus. cujus caro sunt clunes seu nates [correction of the printer; in the print nares], gloutoi\. Ossa narium, lumbis proxima, dicuntur coxa et coxendix, i)sxi/a, die Hffte: unde morbi Ischiatici.

FERDARIA est astrologis temporaria potestas planetarum.

FERITAS est saevitia, qva qvis saevic in insontes, et illos cruciat aut


page 498, image: s273

necat. Alias Aristoteles feritatem vocat vitium beroicae virtuti oppositum, qvo qvis omnem humanitatem [correction of the transcriber; in the print humanitatatem] exuit, et propior fit bestiis, qvam hominibus.

FERMENTATIO, zu/mwsis2, est, qva in calore humido mixtum dissolvitur, et naturali compage soluta, ad artificialem se parationem aptior redditur.

Fermentatio aliis est est concitatio partium terrestrium in corpore, vi ignis interni facta, ut beneficio aqvae intermediae aerescant [orig: arescant] et ignescant. Opponitur ei a)/zumon, azymum. Vid. Chymia.

Fermentum est materia firma et fixa, qvae aliam suae naturae materiam ad suam conditionem praeparat. Sic fermentum panis est farina firmata, qvae farinam raram fermentare potest. Qvid in ecclesiastica historia sit Fermentum Vid. Eulogia.

FERRUM est metallum nigricans, si est impolitum: subcandidum, si est politum. Tinctum magnete mutatur in album colorem, et a [orig: ] magnete trahitur; tinctum auro est aurum chymicum fallax. Dicitur alias Osemutum. Notetur, qvod ex terra ferruginea et magnetica cuprum sive as fiat.

FERULAE sunt assulae leves, qvae ossibus fractis solent aptari. Fiunt ex mollibus corticibus arborum, vel etiam exconglutinata papyro. Vid Ferula, in plantis.

FESTIVITAS Vid. Homileticae virtutes.

FESTUS dies est, qvi cum solemnitate in honorem Dei est constitutus, et contradistingvitur diei profesto. Vid. Dies festi.

Festa Judaeorum Vid. Dies festi.

Festa Christianorum sunt vel mobilia vel immobilia seu fixa.

Festa mobilia sunt, qvae fixum diem in calendario non habent, nec certam literam perpetuo obtinent, ut Festum Paschatos et qvae festa inde pendent sive antecedant in minori intervallo, ut Septuagesima, Sexagesima, Zvinqvagesima, seu Esto mibi, Zvadragesima seu Invocavit, Reminiscere, Oculi, Laetare, Judica, Palmarum: sive subseqvantur in intervallo majore, ut Qvasimodogeniti, Misericor dias Domini, Cantate, Vocem jucunditutis, et die 4 huic proximo, Ascensio, Exaudi, Pentecoste, Dominica Trinitatis et die 4 huic proximo Festum corporis Christi, Dominica prima, secunda, tertia et coetera Trinitatis, usque ad adventum Christi.

Festa immobilia seu fixa sunt, qvae certis certorum mensium diebus, certis literis insignita, perpetuo incidunt.

Festorum immobilium praecipuorum


page 500, image: s274

sedes inveniuntur ex versiculis notis:

Sex sunt ad Puri. Bissex sunt usque Philippi.
Ad Jacob totidem. Novem sunt ad Michaelem.
Sex ad Martini. Sex ad natalia Christi
Adde dies octo, totus complebitur [correction of the transcriber; in the print complebibitur] annus.

Festorum immobilium, ut et aliorum praeter festa dierum certis nominibus insignitorum, sedes ostenditur in Cisio Jano: Vid. Cisio Janus.

FEUDUM, dictum vel a [orig: ] voden, i. e. alimentare et pascere, vel a [orig: ] feede i. e. a [orig: ] bello, vel a [orig: ] vogt i. e. fundi praefecto.

Feudale jus in Italiam a [orig: ] Gothis et Germanis circa annum D LXX. est introductum, cum certos fundos bello occupatos illis commiserunt colendos, a [orig: ] qvibus vicissim tanqvam clientibus operam expectabant.

Feudum igitur est species beneficii et clientelae, qvo vel dignitas, vel vectigal, vel praedium ea lege datur vasallo, valvasori seu vassallo, ut et ipse et ejus posteri autorem beneficii perpetuo agnoscant.

Feudum primo extitit, cum inferiores, ut clientes, res suas liberas et allodiales, retento dominio utili dabant potentiori ob defensionem, in deditionem. Sic feudum venit nomine Clientelae. Si potentior humiliori, nempe vasallo, ob officia et servitutis fundum, reservato dominio directo, dabat in beneficium, venit nomine Beneficij.

Feudum est non tantum praedii sed etiam dignitatis vel vectigalis benevola concessio, cum utilis dominii translatione, retenta proprietate, sub fidelitate et exhibitione servitiorum honestorum.

Feudum est vel regale summi gradus, qvod obtineur duces, marchiones, comites; vel medij gradus, qvod est baronum et reliqvorum provinciae procerum, qvi sub se habent alios subinfendatarios, Affterlehen Leute vocatos; vel imfimi gradus, qvod a [orig: ] secundi ordinis vasallis in privatos confertur, et dicitur Feudum ignobile.

Feudum item est vel ecclesiasticum in qvo per annulum et baculum papae qvis investitur, alt Stamlehen, Scepterlehen; vel seculare, qvo qvis ab imperatore per vexilum investitur, Fohnenlehen: item vel personale, vel reale, qvod ad heredes transit: vel antiqvum vel novum. vel francum seu liberum, Freylehen, pro qvo nihil servitii praestatur, vel non francum. vel ligium, in qvo absolute fidelitas promittitur, side nullius alterius Domini reservata, inque qvo non potest pareri, nisi uni domino; vel non ligium.


page 502, image: s275

vel masculinum, in qvo femina non succedit; vel femininum, in qvo succedit: vel rectum, transitorium ad heredes; vel degenerans et imperfectum, ceu est Feudum Gvardiae et Castaldiae, qvod est castri vel civitatis, et potest esse annuum: Feudum pignoratitium, Pfandlehen, cum accepta pecunia dominus feudum impignorat: Feudum Camerae vel Cavenae i. e. cellae, eum aliqvid annuum ex camera vel aerario domini solvitur. Dicitur etiam Feudum Soldatae, a [orig: ] gratuita et annua solidorum praestatione.

Feudum Hauberticum et loricatum dicitur, qvod ea conditione datur vasallo, ut ad edictum loricatus sen cataphractus adsit.

FIBRAE, villi, i)=nes2, sunt extremitates nervorum et ligamentorum ad carnis soliditatem et ad motum adjuvandum. Suntque aliae vectae, attractrices; aliae transversae seu circulares, contractrices et expultrices aliiae obliqve contentrices. Dantur etiam fibra in plantarum radicibus et foliis et in sangvine.

FIDES est, qva assentimur dicentis autoritati et testimonio.

Fides oritur ex testimonio, sicuti scientia ex ratione.

Fides alia est humana. alia divina.

Fides divina est vel historica, qva qvis credit facta, qvae Deus testatur esse facta, et talis fides est etiam in diabolis: vel miraculosa, qva qvis credit, se praestare posse, qvae Deus promisit, se per illum praestiturum; qvalis fuit in apostolis, ipsoque proditore Juda: vel justificans, qva Christum redemptorem in verbo evangelii recte agnoscimus, et propter ipsius meritum confidimus, nos ex mera gratia remissionem peccatorum habere, nobisque justitiam ejus imputari; et in adultis comprehendit 1. notitiam seu ei)/gnwsin. 2. assensum seu sugkata/qesin. 3. fiduciam seu plhrofori/an et pepoi/qhsin.

Fides interim qvae creditur, seu res credita, et fides, qvae credit, seu habitus credens, non sunt confundenda.

Fides explicita dicitur, qva articulos fidei internoscimus; implicita, qva, illis ignoratis, qvis se dicit credere, qvod alii credunt.

Fides etiam, qvae credit Deum, a [orig: ] fide, qvae credit Deo, et qva credit in Deum, distingvenda est.

Fides humana assensum qvidem praebet, sed non tam firmum, qvam fides divina, qvae propter autoritatem dicentis Dei certius novit, qvae credit, qvam qvae per discursum rationis et scientiam indagantur.



page 504, image: s276

Fides Ethicis dicitur fidelitas et integritas, et notat convenientiam dictorum et factorum, hujusque convenientiae studium.

Fides haec est vel activae, qva aliis fido et credo, et dicitur credulitas, estque certa de aliqvo veracitatis opinio: vel passiva, qva mihi fiditur et creditur, et dicitur integritas, adversus qvam pugnat perfidia, fides Punica, perjurium fraudulentia.

Fides bonae opponitur fraudi et dolo.

Fidelitas est jusjurandum, qvod a [orig: ] vasallo praestatur domino.

Fidejussor est, qvi fidem suam obligat pro alio principali debitore, qvi nihilominus manet obligatus. Fidejussor enim, anteqvam solvit, habet beneficium 1. excussionis, ut petat prius excuti principalem debitorem, 2. divisionis, ut petat fieri divisionem inter fidejussores, 3. cedendarum actionum, ut petat sibi contra confidejussores cedi omnes actiones.

Fidei commissa sunt, qvae heredis fidei, ut conferantur vel restiruantur alteri, committuntur.

Fiducialia Vid. Fortitudo.

FIERI notat 1. terminationem motus, ut idem notet, qvod factum esse: 2. ipsum motum, qvo aliqvid fit, Vid. Motus.

Fiendi modi sunt qvinque Fit enim aliqvid 1. transfiguratione, ut statua ex metallo fuso: 2. appositione, ut flumina ex rivis: 3. subtractione, ut ex lapide Mercurius: 4. compositione, ut domus. 5. alteratione, ut ex vino acetum.

Fiens est, qvod nondum pervenit ad terminum.

Fientes morbi Medicis dicuntur, qvi etsi jam a [orig: ] causa efficiente producti sunt, sine ea tamen subsistere non possunt, sed illa recedente et ipsi recedunt a [orig: ] subjecto. Facti autem morbi sunt, qvi remotis etiam causis generantibus remanent, ut ex frigido potu frigida ventriculi intemperies, et vulnus ab ense inflictum.

FINGERE est ostendere dicto vel facto, qvod non est verum.

Figmentum est ens rationis, qvod non habet vere esse, nisi per mentis fictionem, nec habet fundamentum in natura, cui per proportionem respondet.

Fingens mentitur, dum profert peplasme/na i. e. ficta. Qvi figmentum refert ad aliqvid significandum, non mentitur.

Fictiones juris sunt legis adversus veritatem pro veritate in re possibili ex justa causa


page 506, image: s277

dispositiones, et rei alicujus contra veritatem pro veritate, a [orig: ] jure facta assumtio: ob id inducta, ut suppleat illud, in qvo facti veritas desideratur, et ex ea veri producantut juris effectus: ut cum jure postliminii ille, qvi captus ab hostibus in civitatem revertitur, fingitur a [orig: ] civitate nunqvam abfuisse: qvae cum ponuntur a [orig: ] Jctis, non committitur mendacium. Nec entia rationis, a [orig: ] ratione excogitata, ut entia cogitata, qvae fundamentum in rebus habent, sunt mendacia, sed relationes, qvas fingit intellectus per modum formae unum referentis ad aliud, ceu sunt notiones secundae et termini technici in artibus.

FIGURA, sxh=ma, logicis est forma, qvanti in corporeis, et qvarta species qvalitatis.

Figura geometris est sub aliqvo vel aliqvibus terminis comprehensa: qvae si unico comprehenditur termino, dicitur o(logw/nios2 et oritur circulus et sphaera; si pluribus, dicitur polugw/nios2 figura trilatera, qvadrilatera, multilatera, seu eriangulum, qvadrangulum, multangulum. estque alia figuca ordinata et regularis, ut triangulum, qvadrangulum, ut Isoperimetra; alia inordinata et irregularis.

Figuratum est, qvod habet figuram.

Figurae syllogismorum sunt tres qvae discernuntur per diversam medii termini locationem. Ille enim si est subjectum in majore propositione et praedicatum in minore, existit prima figura. si bis praedicatur, est secunda. si bis subjicitur, tertia.

Figura dictionis est species fallaciae, qva imponitur ambiguitate vocis jam in prima; jam in secunda notione sumtae.

Figurae, sumtae pro variatione ejusdem sententiae, distingvuntur in figuras grammaticas et in figuras rhetoricas.

Figurae grammaticae sunt 1. Congeries phrasium aeqvipollentium. 2. Enallage 3. Metaplasmus. 4. Figurae syntacticae. 5. Figurae prosodicae.

Figurae rhetoricae snnt 1. tropi 2. figurae dictionis seu le/cews2, qvibus voces eaedem vel similiter cadentes eleganter consonant 3. figurae sententiae seu dianoi/as2, qvibus animo affectus induuntur, et forma oratoria et pathetica verbis inducitur. 4. figurae amplificationis, qvibus a [orig: ] causis, effectibus, circumstanriis et aliis argumentis amplificatur oratio 5. figurae in aliis verborum et rerum ornamentis. Qvae figurae omnes cum alibi tum in libello nostro de rerum et verborum copia inveniuntur. Sufficit hic seqvens tabula:



page 508, image: s278

Figurae Oratorum

Grammaticae

1. Congeries phrasium aeqvipollentium per Synonyma, i)sodunamou=nta.

2. Enallage, permutatio partium, Antimeria. accidentium, Heterosis.

3. Metaplasmus in figuris orthographicis est, qva dictiones qvasi transformantur per figuras orthographicas, qvae literas et syllabas varie afficiunt. Nos alibi omnes versibus partim jam antea factis, partim a [orig: ] nobis additis comprehendimus. Litera si legitur transpuncta, Metathesis extat.

[Dicitur et e)na/llacis2 s. u)pe/rqesis2 et transpositio, ut kradi/a pro kardi/a ]

Antistoechon erit tibi, litera si varietur.

[Dicitur et Metalepsis seu transmutatio et Antithesis, ut olli prvilli. Compositae vocis dissectio Tmesis habetur:

[Dicitur etiam diakoph\, sectio dissectio, ut qvo me cunque vocant.

Deficit Endeia. at contra Pleonasmus abundat *)/endeia dicitur Latine defectus; Plconasmus redundantia. Illius species sunt Aphaeresis; Arsis in dictionis initio; Syncope, Elleipsis, Parelleipsis, Ecthlipsis in medio; Apocope et Synaloephe in fine [correction of the printer; in the print Synalephe in; fine] Synaraesis ubicunque. Hujus Prothesis et Anadiplosis in initio dictionis; Epenthesis, Diaeresis, Parenthesis. Diplasiasmus, Paremplosis in modio; Paragoge in fine; Diaeresis ubicunque. Prosthesis apponit capiti; sed Aphaeresis aufert [Prosthesis appositio in initio, ut tetuli pro tuli; Aphaeresis ablatio in initio, ut ruit pro diruit]

Ceu Anadiplosis geminat: sie detrahit Arsis. [Anadiplosis seu Geminatio in initio ejusdem literae, ut lela/xwsi pro la/xwsi. Arsis seu Detractio geminatae syllabae, ut de/xqai pro dede/xqai ]

Syncopa de medio tollit, qvod Epenthesis indit. [Syncope, ablaetio e [orig: ] medio, ut dixti pro dixisti; Epenthesis seu Epectasis additio, in medio, ut Mavors pro Mars.

Rejicit Elleipsis. contraque Parenthesis indit.



page 509, image: s279

[Parenthesis additio vocalis in medio; dicitur et interpositio, ut forteis pro fortes: Elleipsis rejectio vocalis in medio, ut e(/taros2 pro e(/tairos2 ]

Qvodque Paralleipsis tollit, dat Diplasiasmus.

[Parelleipsis est ejusdem consonantis in medio omissio, ut ka/lion pro kalli/on: Diplasiasmus, seu duplicatio, cum eadem consonans in medio repetitur, ut est relligio pro religio]

Qvod Paremptosis dat, id Echtlipsis removebit

[Paremtosis, nt ptolis2 pro po/lis2; Echtlipsis seu Elisio, additio diversae consonantis in medio, ut skh=pton pro skh=ptron [note of the transcriber: in the print: skh=pktron ] ]

Aufert Apocope finem, qvem dat Paragoge.

[Apocope, seu Abscissio, ut Tun' pro Tu: Paragoge seu Proschematismus et Proparaleipsis, ut accingier pro accingi.

Dicitur in binas difflare Diaeresis unam.

[E. G. dissoluenda [orig: dissolunda] pro dissolvenda]

Dicitur e [orig: ] binis conflare Synaeresis unam

[Dicitur etiam Synaloephe, Crasis, qli/yis2, ut oburno pro eburneo; Item Synoecesis sunoi/khsis2:]

4. Syntacticae in vocum.

redundantia, Pleonasmus, Appositio, Epitheta, Polysyndeta

defectu, Ellipsis, Asyndeta, Syllepsis, Zeugma, Synecdoche Gramm. Hypozeuxis, Prolepsis. immutatione, Synthesis, Evocatio, Hypallage. transpositione Hendyadis, Hyphen, Hysterologia, Parenthesis, Epembole.

5. Prosodicae, Ectasis, Systole, Echtlipsis, Synaloephe, Synaeraesis, Hypermetron, Catalecticum, Monocolon, Polycolon. Varia carminum genera.

Versus de nonnullis figuris Prosodicis.

Ectasis extendit: curtat sed systola vocem

Ectasis Italiam producit corripiendam

Corripit, ut steterunt, ducendam systola vocem]

Bina Synaeresis vocalia cogit in unum.

M necat Ecthlipsis. vocalem aufert Synalaephe.



page 510, image: s280

Rhetoricae

Tropi. Metaphora, Metonymia, Synecdoche, Ironia, eorumque affectiones, Catachresis, Hyperbole, Allegoria.

Figurae dictionis in vocis vel soni

repetitione, Epizeuxis, Anaphora, Epiphora, Anadiplosis, Climax, Symploce, Epanalepsis, Parechesis, Epanodos, Synantesis.

affinitate, Antanaclasis, Ploce, Paronomasia, Polyptoton.

oppositione, Anthitheta, Antistrophe, Antimethathesis, Oxymoron, Synoeceiosis.

Figurae sententiae.

pa/qos2, Interrogatio, Exclamatio, Apestrophe, Addubitatio, Communicatio, koinopoii/+a, Epicrisis, Prosopopoeia, Aposiopesis, Epanorthosis, Dialogismus, Hypophora, Permissio, Conclusio, Licentia.

Figurae amplificationie. 1. ex eu)pori/a prota/sewn, multiplicatione propositionum.

2. ex eupori/a pi/stewn, multiplicatione probationum ex locis dialecticis et rhetoricis per syllogismum, lemma enthymema, soriten, inductionem.

3. ex exemplis et similitudinibus, Paradeigma, Parabola, Comparatio, ei)kw\n, *metamo/rfwsis2.

4. ex argumentorum exergasiae, Exordium, Propositio, Ratio, Testimonium, Contrarium, simile, Exemplum.

5. ex contrariorum resolutione, *)/arnhsis2, allsi/wsis2, )Apodi/wcis2, ecouqenismo\s2, Paradiastole, Inversio, Compensatio, Epiplexis, Antiperistasis.

6. ex divisione, Distributio, Congeries, Incrementum, Decrementum, Prolepsis, Enumeratio, Recapitulatio.


page 511, image: s281

Figurae in alijs verborum et rerum ornamentis.

7. ex causis, Aetiologia, stoxasmo\s2.

8. ex definitione, Hypotyposis, Pragmatographia, Prosopographia, Topographia, Chronographia, Ethopoeia, Pathopoeja, Diegesis.

9. ex contrarijs, Antithesis, Occupatio. in Euphoniae et concinnitatesoni in numero oratorio.

in constructione periodorum.

monocolorum

dicolorum

tricolorum

tetracolorum

in modo docendi

recto per o)rqo/thta

inclinato per plagiasmum

conjunctivo per polysyndeta

dissoluto per asyndeta comparativo etc.

FILTRATIO Vid. Chymia.

FILIUS ui(o\s2, qvi ab aliqvo genitus est: et producitur in similitudinem speciei ex essentia generantis.

Filius est vel naturalis simul et legitimus, ut qvi in legitimo toro est susceptus; vel legitimus tantum, ut adoptivus; vel naturalis tantum, ut natus ex concubina ca, qvae matrimonio duci potest; vel vulgo conceptus ex vago concubitu, ut spurii, nothi, manseres.

Filiatio, ui(o/ths2, est illius, qvi a [orig: ] generantis, viventis, ratiocinantis substantis substantia producitur, ratio nempe, qva qvis est filius.

FINANCIAE sunt pecuniae imperatae subditis et mercibus tam civium qvam peregrinorum contra qvoscunque casus, et imprimis in usus bellicos. Vocantur onera realia, qvibus contradistingvuntur onera seu munera personalia Suntqve collectae, vectigalia, decimae etc.

FINIS est causa, propter qvam agit efficiens.

Finis a [orig: ] ratione aliqvid agere volente, ante omnia consideratur, cur nempe qvicqvam veht agere.

Finis in intentione causae efficientis proprie est causa, propter qvam


page 513, image: s282

illa causa efficiens agit, qvae agit.

Finis in executione est proprie effectus, adeoque inter causas non referendus.

Finis universalis est, cujus gratia est mundus constitutus. Et hie si absolute universalis est, est gloria Dei: si refertur ad utilitatem, qvae praestatur homini, epitomae illi mundi, est hominis commoda sustentatio, juxta illud Stoieorum: omnia propter hominem; homo propter Deum.

Finis particularis est, ad qvem tanqvam ad suum scopum naturalem, qvaelibet res in suo genere lege naturae tendit.

Finis ultimus est, ad qvem omnia intermedia tendunt. Dicitur ab Aristotele finis architectonicus.

Finis subordinatus ad ulteriorem adhuc fertur finem.

Finis cujus , ou(=, dicitur etiam finis internus, et est ipsa rei perfectio, propter qvam res instituitur.

Finis cui , w(=|, est finis externus seu usus rei ad alia relatus.

Finis generationis est forma, qvae per generationem inducitur et a [orig: ] generante intenditur.

Finis rei genitae est operatio, cujus gratia aliqvid esse dicitur.

Finis in magnitudinibus est ultima pars, ubi aliqvid desinit: sicut principium est pars prima, ubi qvid incipit.

Finitum 1. dicitur, qvod finem habet, cujus gratia est factum. 2. qvod fines seu terminos habet, ultra qvos nec per naturam assurgit, nec infra cos per naturam descendit.

Finita igitur omnia sunt, praeter ens illud independens, qvod Deum vocamus.

Finitum alias Platonici dixerunt Deum et materiam infinitam, qvia ille perfectionem habet absolutam; haec ad nullam formam definita est, sed infinitas formas potest recipere.

Finitum aliqvid dicitur finicate 1. eentiae, ut, qvod aliqvando non fuit et aliqvando desinere potest 2. perfectionis 3. potentiae et virium, qvando qvis non potest omnia. 4. durationis 5. praesentiae, ut qvando qvid ad spacium certum determinatur.

Finitas, finitudo, est, qva qvid terminatum et finitum est.

Finitivus status oratoribus est, cum qvaeritur, qvo nomine factum sit appellandum.

FIRMAMENTUM physicis sumitur pro coelo stellarum fixarum. Oratoribus est ipsa causae confirmatio.

Firmitas est robur virium non facile solubilium.

FISCUS est regii thesauri congregatio,


page 514, image: s283

ad statum regni reique publicae tuendum et conservandum.

Fiscales res dicuntur, qvae fisci patrimonio sunt proprie, et qvas princeps tanqvam bona privata possidet.

Fiscus ut est principis, ita aerarium et arca est reipublicae.

FIXUM, unde fixatio et fixio, Chymicis est, qvod ad consistentiam est reductum in igne durabilem. Opponitur illi Volatile.

Fixae stellae Vid. Stella.

FLAMMA est fumus ardens, exhalatio nempe aliqva spirituosa, qvae ignem concepit. Et ob id recte dicitur, qvod ignis noster culinaris, qvi non cernitur, nisi in pingui aliqva materia ardente et flammante, sit nihil aliud, qvam fumus ardens.

FLEXILIA sunt terrea propter viscositatem ex aereae [orig: areae] et aqveae humiditatis permistione ortam: sicuti fractilia sunt, in qvibus est pororum brevitas et distantia longius porrecta: et friabilia, qvae sunt valde sicca propter infinitam exiguorum pororum multitudinem: et formatilia, qvae sunt viscosa, ex aerea humiditate mixta, poros plurimos habentia: et sissiliae, qvae nec liqvida, nec compressilia, nec friabilia sunt propter pororum longitudinem.

FLOS Vid. Planta.

FLUERE dicitur metaphysice, cujus essentia non est permanens, sed cujus una pars cum praeteriit, altera est futura.

Fluere dicitur physice, qvodcunqve est humidum, et suis terminis non facile continetur.

Fluvius est perennis aqvae e [orig: ] fonte decursus. Fons autem est aqvae e [orig: ] sinibus terrae emanatio.

Flumen est ipsa aqva decurrens, sive aeqvabili fluxu, sive, ut in torrente, cum impetu.

Fluores Vid. Lapis.

Fluxus et refluxus maris Vid. Mare.

FOENUS est lucrum, qvod qvis captat ex pecunia mutuo data: usura nempe pecuniae creditae, seu aes alienum sub usura contractum. Vid. Usura et Acqvirendiars.

Foeneratio, qvia pecuniam qvaerit ex numis creditis sine ullo creditoris impendio, labore vel periculo, a [orig: ] Platone et Aristotele est improbata, qvia fructus qvaeritur ex re, qvae sua natura sterilis est.

Foenus nauticum est pecunia, qvam creditor, recepto in se dubii eventus periculo, alicui sub certis usuris, tanqvam periculi compensatione, tradit. Bmerey.

FOMES Scholasticis dicitur inordinata et habitualis


page 516, image: s284

concupiscentia appetitus sensitivi: qvasi ab ipsa creatione naturae sit aliqva inordinatio in appetitu contra rationem, per supernaturale donum corrigenda.

FONS Vid. Fluvius.

FORESTA est jus non tantum feras investigandi et capiendi, sed et praecipiendi et prohibendi de rebus ad venationem pertinentibus, saltuarios constituendi, transgressores puniendi: Frstliche Gerechtigkeit des Jagens/ Forst/ Forstrecht.

FORMA est internum principium constitutionis activum: sicuti materia est internum constitutionis principium passivum.

Forma et materia sunt partes essentiales corporis physici seu naturalis.

Forma et materia non sunt principia aeterna, qvia solus Deus aeternus est: et propterea ille non potest dici forma vel anima mundi.

Forma est entelecheia seu actus corporis, qvi dat esse, operari, et distinctionem ab aliis.

Formae enim tria sunt officiae (1) elargiti essentiam (2) vires et facultatrs (3) distinctionem ab aliis rebus.

Formae est substantia per se incorporea, et incompleta. Incorporea est, qvia corpus informat sine dimensione qvantitatis: incompleta est, qvia cum materia unum per se constituit.

Forma igitur est interna et essentialis, totam rem constituens, et dicitur informans et physicae, materiae contradistincta.

Forma partium dicitur partialis, ut forma ossis.

Forma externa , qvae qvantitatem determinat ad certam figuram, est tantum forma accidentalis, et dicitur mathematica, qvo pertinet forma artificialis.

Forma assistens est, qvae ab extra rem movet, ut rotator rotam.

Forma metaphysica est ipsa rei qvidditas, et omni enti competit, tam materiali, qvam immateriali. Dicitur alias forma totius, sicuti forma physica forma partis.

Inter formam et formalitates seu gradus rei essentiales est distingvendum. Sic humanitas est forma seu qvidditas hominis: sed animalitas et rationalitas sunt ejus formalitates. Sic elementa dicuntur in mixtis corrumpi secundum formalitates, non secundum realitatem.

Formaliter jam contradistinguitur tw=| efficienter et causaliter, ut, cum sol dicitur efficienter calidus, non formaliter: jam tw=| eminenter, ut cum Deus dicitur esse ignis calefaciens non formaliter, sed eminenter: jam tw=| materialiter. jam


page 518, image: s285

tw=| identice. sic rationale est sensibile non formaliter, sed identice: jam tw=| objective. jam tw=| virtualiter. jam tw=| dispositive, concomitanter, radicaliter seufundamentaliter, tmnscendentaliter.

Formam omnium individuorum unam specificam. qvae singulis individuis formandis adveniat, et sit aliqvid reale extra wentem, statuit Aristoteles, atque interea singulis individuis seu primis substantiis formam individuam negat, easque vocat partem materialem compositi singularis, qvae cum composito intereat.

Forma specifica rectius dicitur esse forma logica, nempe universale qvid a [orig: ] mente conceptum, species intelligibilis, sicuti differentia qvaedam specifica.

Forma individuifica individuorum est, qva sunt qvod sunt.

Forma generica non constituit speciem; nec specifica individuum: sed individua forma format suum individuum.

Formae physicae vivorum sunt multiplicabiles per generationem beneficio seminis.

Forma igitur non educuntur e [orig: ] potentia materiae: nec inducuntur a [orig: ] coelo et astris, sed primitus cum ipsa materia creatae sunt, ita ut in corporibus coelorum et elementorum totam massam aeternent; in reliqvis autem rebus sublunaribus, si vivunt, propagentur a [orig: ] generatoribus et parentibus mediante semine, non tamen a [orig: ] materia, neque exmateria, sed in materia, item non ex forma, sed a [orig: ] forma.

Formale est illud, qvod ex forma fluit et formam comitatur. Hinc formalis ratio, formalis identitas, eorum, qvae se invicem definiunt: formalis item diversitas et distinctio.

Formalitas, ratio formalis, est ratio qva qvid formale est. Vid. Ratio formalis et Realitas.

Forma exemplaris dicitur idea in mente, ad cujus normam aliqvid producitur: et potius est in censu causae efficientis, qvam formalis. Causa enim efficiens artificialis semper respicit exemplar in operando. Hinc patet, qvod forma exemplaris seu exemplar sit potius causae extrinsecae, qvam intrinsecae. Vid. Exemplar.

Forma accidentalis dicitur, qvae non spectat ad rei constitutionem.

FORMIDABILIA. Vid. Fortitudo.

FORNICATIO est stuprum cum meretrice: sicuti adulterium cum aliena uxore: stuprum simplex cum soluta: concubitus cum remina, etsi


page 520, image: s286

non impudica, tamen extra matrimonium: incestus cum propinqva in gradu vetito: polygamia et bigamia cum pluribus uxoribus.

FORTALITIUM est locus qvicunque munitus. Unde ars muniendi loca dicitur ars Fortisicationis.

Fortalitium cingitur vallo ex terra aggesto. Vallo adhaeret propugnaculum, Bollwerck: cui solet annecti opus cornutum, Hornwerck: Reductus qvadratus, Redunt: semireductus. halbe Reduyt: Ravelin seu moles cum duabus faciebus inter duo propugnacula: Luna dimidiata, halber Mond; Eqves, eine Katze: et alia opern coronata, Cronwercke, seu propugnacula altiora alii propugnaculo imposita. Si in campo vel etiam ad fluminum transitus construuntur propugnacula, sive stellata, sive alia forma, dicuntur castella campestria, Forteressen, Feld Schantzen: Si oppido arx munita adjacet, dicitur Citadelle, Casteel. Valli pars superior, qvi stantes protegit, dicitur Lorica, Brustwehr: pars, in qva statur, scamnum seu scabellum, Bancke: pars, qvae circa vallum imum recipit aqvam, Fossa. ambulacrum valli, Terreplen. der Wallgang: ambulacrum valli inferius, Faussebraye, der Umerwallgang. Si castra muniuntur, dicitur seps castrorum Trenchee. Si e [orig: ] castris hostis appropinqvat ad obsidionem loci muniti, effodit sibi adductus, qvi dicuntur Approches Lauff Graben: si cuniculos subterraneos ducit ad subruendum propugnaculum, dicitur Mine. si vallum dejicit, Breche, Presse. Si obsessi contra excurrunt in adductibus et cuniculis, dicitur Contr' Approches et Conter Mine. Locus, in qvo tormenta disponuntur, dicitur Battereye, et in lateribus propugnaculi Casematte etc.

Fortalitia construuntur secundum proportionem certarum linearum et angulorum: qvi qvodammodo internosci possunt ex diagrammate Fig. LXXXIV. obi A B. est latus arcis linea polygona, Polygon.

FC Cortina, linea seu longitudo valli inter duo propugnacula, der Wall.

DEL et MKT Propugnaculum. Bollwerck.

DE, EL, MK, KT, facies seu extrema linea propugnaculi, Gesicht Liny.

CD, LR, FM, ST. Ala propugnaculi, linea connectens cortinam et faciem, Flancke/ Spalla.

CB, FA Collum propugnaculi, linea extrema lateris, ad haerens Cortinae, Gola, Kelliny.

AK, BE, Linea capitalis princeps


page 522, image: s289

media propugnaculi, ducta ex ejus centro, Hauptliny.

A et B Centrum propugnaculi.

N Centrum arcis.

NK, NE Diameter arcis, e [orig: ] centro ejus ducta.

NOQ Perpendicularis linea e [orig: ] centro arcis in lineam distantiae.

KE Linea distantiae inter puncta seu cuspides duorum angulorum K et E.

PD, GM Linea defensionis, defendens angulum propugnaculi, Flancklerung aus der Cortin.

O Punctum decussationis in concursu duarum linearum defensionis.

HEI Angulus circumferentiae in extremitate Keelpunct.

KNE, ANB. Angulus centri in medio.

DEL, MKT. Angulus propugnaculi seu cuspidis defendendus seu defensus, Pnte.

GOP Angulus defendens in concursu linearum defensionis.

H Arcus anguli defensi.

FORTITUDO, andrei/a, est mediocritas circa timorem et confidentiam, vel circa ea, qvae timorem et confidentiam facere possunt.

Fortitudo igitur observat decorum in adeundis aut in declinandis periculis, laboribus, ipsaqve morte, et pugnat pro justitia.

Fortitudinis objectum internum sunt merus et considentia; externum sunt fobera\ et qaralle/a, id est, formidabilia et fiducialia.

Formidabilia sunt mala, sive cum turpitudine conjuncta, ut scelera, qvae omnia sunt metuenda: sive sine turpitudine et culpa, ut mortes innocentum, ubi sine metu agendum: sive sunt supra hominem, ut terrae motus et tonitrua, qvae non metuere feri hominis est: sive secundum hominem, qvae cordate sustineri debent. Fiducialia sunt, unde qvis fiduciam capere potest.

Fortis viri est duplex officium, metuere ut oportet; confidere ut oportet.

Fortitudini opponitur in excessu audacia, temeritas, nimia confidentia. in defectu timiditas et meticulositas.

Fortitudo vera et genuina est, qvae honestatis causa suscipitur, et a [orig: ] rectae rationis judicio et libera voluntatis electione proficiscitur.

Fortitudo apparens et imperfecta secundum Aristotelem est sextuplex 1. civilis seu legalis, qva qvis legibus adductus, metu poenarum et spe praemiorum fortiter agit. 2. Empirica experiment alis, stratiotica seu militaris, qva qvis experientia rei militaris fortiter agit, qvalis est


page 524, image: s290

in veteranis 3. Irmtionalis, qvae proficiscitur a [orig: ] periculi ignorantia, qvalis est in pueris et inexpertis 4. Fiduciaria, qvae proficisitur a [orig: ] spe bona 5. Imcunda seu affecluosa, qvae proficiscitur a [orig: ] vindictae cupiditate, vel odio vel amore 6. Mercenaria, qva qvis propter mercedem vitae est prodigus.

Fortitudo alia togata, in perferendis atque depellendis injuriis extra bellum; alia bellica et sagata. item alia suscipiens in aggrediendo malo; alia propulsans in declinando; alia tolerans in perferendo: item alia religiosa, qvalis in martyribus; alia politica etc.

Fortitudinis cognatae virtutes sunt constantia, patientia, sedulitas, mansvetudo seu clementia, placabilitas, sumpa/qeia.

FORTUNA sumitur 1. pro opibus 2. pro fortuito eventu 3. pro fatali eventu.

Fortuna pro fortuito eventu sumta est causa per accidens, qvae incidenter et praeter intentionem aliqvid producit; seu cujus effecto per se intento annectitur aliqvid effectum non intentum.

Fortuna igitur refertur ad causas efficientes, sed ilias, qvae agunt per accidens, respectu nostri.

Fortuna respectu providentiae DEI nullae est, qvia omnia sunt sub providentia divina, et omnis causa per accidens reduci potest ad causas per se: et causae in multiplici serie referuntur tandem ad primam causam.

Fortuna et casus in eo differunt, qvod fortuna est in rebus deliberato agentibus; casus autem in rebus sine proaeresi agentibus. Vid. Casus.

Fortuna secunda dicitur philosopho eu)tuxi/a; adversa distuxi/a.

Fortuna bona astrologis dicitur Jupiter, Venus et qvinta domus.

Fortuna mala dicitur iisdem Saturnus et Mars et sexta domus.

Fortuitum opponitur voluntario.

FOSSILIA idem sunt, qvod mineralia, corpora scilicet homogenea, partim ex vaporibus subterraneis terrae mixtis, partim ex luto et succo mixtis. Suntque 1. terrae siecae, ut Creta. 2. susci concreti, ut Bitumen. 3. lapides. 4 metalla 5. mix ta ex his corpora.

FRACTIO est partis solidae a [orig: ] parte separatio.

Fractio dicitur Arithmeticis minutia et fractus numerus partes rei integrae significans.

Fractus numerus constat Numeratore, superiore, et Denominatore, inferiore, ut virgula interponatur. Superior der Zhler, indicat, qvot partes sint ex integro sumendae, et effertur numero cardinali. In ferior


page 526, image: s291

der Nenner, ost endit, in qvot partes integrum divisum sit, et effertur numero ordinali, ut 3/4 id est, tres qvartae.

Fractiones fractionum etiam dantur, ut 1/5 3/4, id est, duae qvintae trium qvartarum.

FRAGILE est caducum, non firmum.

FRAUS in contractibus est dolus malus, et semper in se habet latam culpam: adeoque est species injustitiae. Graecis pleoneci/a dicitur. Vid. Dolus.

FREQVENTIA est multitudo rerum et temporis.

FRETUM [note of the transcriber: in the print: ERETUM] est angustum maris brachlum inter duas terras. Vid. Oceanus.

FRIABILITAS est comes siccitatis, facitque partes minus probe cohaerere.

Friabile igitur est, qvod habet multos vicissitudinatios meatus: et ob id in minutas partes facile pocest dissolvi, ut est sal et panis jam induratus.

FRIGUS est Aristoteli, qvod congregat tam homogenea, qvam heterogenea, i. e. refrigerando cogit tam ea, qvae ejusdem sunt naturae, qvam qvae diversae sunt: id qvod patet in frigore ventriculi, qvod omnia heterogenea congregat, unde tandem kaxeci/a, hydrops.

Frigoris actiones sunt ealorem temperare et humorem adstringere.

Frigus per naturam dispellis calorem , sed per a)ntiperi/stasin, dum inclusum calorem circumstat, eum magis unitum reddit fortiorem.

FRONS, frondis, tenerior propago in arboribus et plantis.

Frons, frontis, me/twpon, Stirn, est in facie, inter terminum capillorum et inter supercilia atque tempora; Ejus cutis mobilis est dicta prome/twpis2: in qva sunt rugae caperatae. seu stoli/des2 alias lineae physiognomicae.

FRUGALITAS opponitur profusioni: et est virtus, qvae opes et rem familiarem recte colligit, tuetur et conservat, rationes acceptorum et compensorum diligenter supputat, aes alienum declinat, facitque ut homo strenue laboret, frugaliter vivat, supervacanea vendat, non emat. Dicitur alias parsimonia.

FRUITIO est delectatio boni possessi: et pertinet ad amorem vel delectationem, qvam qvis sentit ex bono exspectato et jam acqvisito: et qvo nobilior est res, eo melior est ejus fruitio. Fruimur DEO, sed utimur mundo. Usus est rerum ad finem ducentium, ut pecuniae: fruitio antem est ultimus finis.

Frui igitur est actus voluntatis in ordine ad intellectum secundum charitatem.