09/2007 Bernhard Hollick; Reinhard Gruhl
text typed - structural markup added - spell check partially performed - no orthographical standardization
03/2008; 03/2010; 02/2011 Reinhard Gruhl
some corrections inserted


image: s006

[gap: frontispiz]

image: s007

JOH. MICRAELII LEXICON PHILOSOPHICUM TERMINORUM PHILOSOPHIS USITATORUM ORDINE ALPHABETICO SIC DIGESTORUM, UT INDE FACILE LICEAT COGNOSSE, PRAESERTIM SI TAM LATINUS, QVAM GRAECUS INDEX PRAEMISSUS NON NEGLIGATUR, QVID IN SINGULIS DISCIPLINIS QVOMODO SIT DISTINGVENDUM ET DEFINIENDUM. Editio Secunda ab ipso Authore Correcta et Aucta cum novis novorum Terminorum et Vocabulorum Indicibus. [gap: illustration] STETINI, impensis JEREMIAE MAMPHRASII, Bibliop. Typis MICHAELIS HÖPFNERI, anno CIC ICC LXI.



image: s008

[gap: praeliminaria]

page 371, image: s210

*d*i*akoph\ sectio, devulsio Vid. *diai/resis2. Aliqvando sumitur pro diastole, epenthesi, tmesi.

*d*i*a/krisis2, distinctio, cui opponitur su/gxusis2, Vid. Distinctio.

*d*i*akritikai\ particulae sunt secundum, juxta, qva, qvatenus. Vid. Anadiplosis.

DIALECTICA apud Platonem saepe sumitur pro ipsa metaphysica. Nobis tamen plerumque sumitur pro arte Logica, illa veritatis magistra, qvae recte dicitur ars omnium disciplinarum rite tractandarum. Qvandoque tamen sumitur pro parte Logice, qvam vocamus Topicam, et qvae versatur circa probabilia: sicuti apodictica versatur circa necessaria, et sophistica circa falsa, sub specie veri decipientia.

Dialecticus, qvi scit interrogare et respondere secundum Platonem.

Dialecticum opponitur demonstrativo, ut probabile evidenti.

Dialectus est variatio vocis juxta diversitatem in una lingva: forma nempe et idioma sermonis apud diversos diversum. Sic apud Graecos alia dialectus est Ionica, alia Attica. alia Dorica. alia Aeolica. alia communis.

Dialectus Ionica in Asia, qva scripsit Homerus: cujus proprium est h uti pro a, circumflexam syllabam in duas dividere: pro aspiratis tenues proferre.

Dialectus Attica apud Athenienses, qva scripsit Aristophanes: cujus proprium est contractionibus passim uti ductiones indivisim proferre; t et r pro s; u pro c; et c pro s2 sumere.

Dialectus Dorica Rhodiorum, Cretensium, Peloponnesiorum et Siculorum. qva usus est Theocritus: cujus proprium est uti a pro h et w; w pro ou; h vel e pro ei.

Dialectus Aeolica apud Aeoles, qva scripsit Alceus: cujus proprium est, acutas dictones, invertere: uti ai pro a; w pro ou et o; spiritu leni pro aspero; h pro ei; pp pro mm.

Dialectus communis omnibus aliis immixta est: cujus mutationes non inveniuntur, qva usus est Pindarus.

*d*i*allagh\, conciliatio, pacificatio, foedus. *dialla/kths2, conciliator.

*d*i*a/llhlon Vid. *antimetabolh/.

DIALOGISMUS, sermocinatio, cum orator ipse secum disputat, et qvasi duorum colloqventium personam suscipit.

Dialogus, colloqvium familiare socium, in qvo duo vel plures vicissim loqvuntur.

*d*i*a/lusis2 Vid. diai/resis2.

dia/luton Vid. *asu/ndeta.

DIAMETER, dia/metros2, proprie est recta linea in circulo, ducta


page 373, image: s211

per centrum, et ex utraque parte in circuli peripheriam terminata: qvae circulum secans bifariam: qvalis est in Fig. XXXIII. CED. Diameter autem sic se habet ad peripheriam, sicut 7. ad 22. Est igitur tertia pars et paulo plus peripherias.

*d*i*anemhtikh\ Vid. Justitiae.

*d*i*anomh\ Vid. Dispensatio.

*d*i*a/noia ratiocinatio, discursus in tertia mentis operatione: qvando, uno cognito, pervenimus ad cognoscendum aliud, sive illud dependeat ab altero, ut in syllogismo, sive non dependeat, ut in ordine, qvo partes rei ordinamus. Aliqvando tamen dia/noia sumitur pro ipsa ratione. Inde dicitur syllogismus dianoeticus [orig: dianoëticus]. Vid. Discursus.

DIAPASON et Diapente Vid. Musica et Diatessaron.

DIAPHANES, vulgo Diaphanum, est perspicuum seu translucens, visum non terminans, sed lucida et colorata per se, tanqvam per medium, ad oculos transmittens, ut est aether, aer [orig: aër], aqva, vitrum.

*d*i*afora\, differentia, actus ille per qvem genus, aut qvidvis indifferens aliud, coarctatur ad certam speciem. Per differentiam enim constituitur species in ultimo esse. Et omnis qvidem differentia habet sibi oppositam differentiam a)ntidihreme/nhn, et praedicatur de specie in qvale qvid, de genere autem non praedicatur: sicuti nec genus praedicatur de differentia, nisi indirecte et paronymice. Interim omnis differentia est qvid incompletum, et in mente repraesentat formale vel formam rei. Et qvidem alia est generica. alia specisica. jamque dicitur ratione generis divisiva. jam ratione speciei constitutiva. Haec videantur in Praedicabilibus logicis. Vid. Differentia, Divisi, Distinctae.

Diaphoretica sunt medicamenta per sudorem resolventia et discutientia causam mortificam.

*dia/foron est excessus unius rei supra alteram, qvo unum altero superat.

Diaphoresis est humorum per insensibiles meatus eductio. Medicamenta, qvae id praestant, dicuntur Diaphoretica seu discutientia, ut sunt sudorifem.

*d*i*apo/rhsis2, addubitatio. Vid. a)pori/a.

DIAPHRAGMA est musculus subter costalis, distingves ventrem medium ab infimo, inserviens respirationi, ut et excrementorum per superiora et inferiora excretioni. Latini vocant septum transversum. Vocantur etiam phrenes, ob consensum cum cerebro, qvia in flammato diaphragmate fit


page 375, image: s212

diaphrenitis seu phrenesis.

DIAPSALMA, rythmi commutatio et vicissitudo [correction of the transcriber; in the print vicisssitudo] canendi.

DIARIUM Vid. Calendarium.

DIARRHOEA seu profluvium, copiosior alvi fluor, qvo pituita et bilis evacuatur, Vid. Morbus.

*d*i*a/skeyis2, consideratio, contemplatio.

*d*i*asurmo\s2 illusio ironica per vexationem, ut: Nova nunc religio en te isthaec incessit, credo: seqvere Italiam ventis.

*d*i*astomh\ dicitur Poetis [orig: Poëtis], qva producta syllaba corripitur, et dicitur alias e)/ktasis2, et opponitur systolae. Oratoribus est Diacope, cum inter duo eadem verba ponitur aliud, ut scis, amice, scis ipse. Medicis diastolh\ et *sustolh\ sunt motus cordis et arteriarum. In Diastole cor dilatatur, hauritque sangvinem. In systole contrahitur, eundemque expellit. Per diastolen dilatato corde fic contractio atteriae. Per sistolen contracto corde fit arteriae dilatatio et pulsatio. Dilatato corde, arteriae funt in systole, contracto corde arteriae sunt in diastole seu pulsatione. Qvae videantur apud Harvejanos.

DIATESSARON est in Musicis Qvarta ex duobus tonis et semitonio: ut inter ut, fa, sicuti Diapente est Qvinta, ut inter, ut, sol: Diaepason est Octava, qvae resolvitur in Qvartam et Qvintam Vid. Monochordum et Musica.

*d*i*a/qesis2, dispositio, sumitur (1) pro aptitudine ad aliqvid. Et sic naturalis potentia et omnes habitus solent ab Aristotele vocari diaqe/seis2 seu dispositiones. Galenus morbum etiam definit per dia/qesin. (2) pro Oeconomia seu ordinatione partium. Et sic dispositio ab oratoribus numeratur inter qvinque officia oratoris, qva partes orationis et argumenta recte disponuntur. (3) pro habitu inchoato, qvi habitum completum praecedit, tanqvam gradus ad illum: et facilius potest amitti et deleri qvam ipse habitus. Vid. Ordo.

*d*i*aqh/kh, testamentum, vel hereditas in testamento.

DIATRIBE disputatio et locus ejus.

*d*i*atu/pwsis2 dicitur oratoribus, qva rem ita exprimimus congruis verbis, ut non dici, sed geri videatur.

Diatyposis in physicis est prima declinatio et adumbratio foetus, qvae sit primis diebus et secundum Hippocratem post primum momentum conceptionis.

DICASTERIUM, forum judiciale.

*dikasth/s2, Judex.

*dikaniko/n, Judiciale.

DICHOTOMIA, divisio bimembris, constans duobus membris.



page 377, image: s213

DICI de omni V. *kata\panto/s2 in C.

DIDACTICA est, qva methodus monstratur, justo ordine disciplinas tradendi. Vid. Philosophia.

DIDASCALIA, doctrina, respicit docentem et refertur ad ma/qhsin seu disciplinam, qva percipitur a [orig: à] discente doctrina. Hinc Logicis Didascalium genus est methodus docendi ex praeexistente cognitione: Oratoribus illud causarum genus, qvod thema infinitum explicat.

*dido/menon Vid. Antecedentia et Demonstratio.

DIEGESIS, dih/ghsis2, Vid. Narratio.

DIES sumitur vel pro spatio temporis, qvo sol ab oriente ad occidenté supta terram devolvitur, vel pro tempore, qvo a [orig: â] certo coeli cardine progressus, eundem diurna conversatione repetit. Et propterea alius dies est astronomicus, alius politicus.

Dies astronomicus est vel solaris vel lunaris.

Dies solaris est vel naturalis vel artificialis.

Dies solaris naturalis est, qvo sit integra Aeqvatoris revolutio 24. horarum spatio. Graecis vocatur nuxqh/meron: Et hujus diei initium non sumitur astronomis ab ortu aut occasu solis, sed a [orig: à] meridie. Qvando enim sol a [orig: à] meridiano supra terram ductus, et circa eandem revolutus revertitur ad meridiem, novus dies dicitur existere.

Dies solares naturales alio respectu dicuntur aeqvales. alio inaeqvaeles.

Dies naturales propter inaeqvalitatem partium Zodiaci et Aeqvatoris inter se non sunt aeqvales sed inaeqvales.

Dies aeqvales naturales sunt tempus, qvo totus Aeqvator circum volvitur cum additamento medio, tanta nempe sui portione, qvanta diurno motui solis medio congruit, videlicet qvatuor pene minutorum.

Dies naturales sunt tempus, qvo Aeqvator circum volvitur cum addita mento vero: qvod jam majus jam minus est, ita tamen, ut semper dies naturalis excedat 24. horas.

Dies artificialis est motus solis super horizontem: tempus, qvo sol ab ortu ad occasum supra horizontem permanet. Et huic diei artificiali opponitur Nox, qva sol ab occasu ad ortum infra horizontem permanet. Et qvanqvam hi dies artificia! es in sphaera recta omnes sunt inter sese aeqvales, XII nempe horarum: in sphaera tamen obliqva bis tantum in anno sunt noctib suis aeqvales, nempe in duobus aeqvinoctiis. Extra hoc tempus reliqvi dies artificiales omnes non tantum inter se, sed et suis noctibus sunt inaeqvales, semperque


page 379, image: s214

crescunt vel decrescunt propter obliqvitatem Zodiaci: et qvidem sunt longiores post aeqvinoctium vernum, breviores sunt post aeqvinoctium autumnale.

Dies astronomicus lunaris est, qvo luna motu diurno ad idem principium, unde digressa est, revertitur spatio horar um pene 25 juxta qvod tempus mare bis patitur fluxum et refluxum. Nam qvoties luna transit ab horizonte versus Meridianum, mare cum rumore accedit ad litora sex amplius horis; inde a [orig: à] litoribus recedit tanto tempore.

Dies Politicus seu civilis dicitur etiam usualis. tempus nempe constans die artificiali et nocte. Hujus terminos diversi populi diversos constituerunt. Nam alii initium diei ceperunt ab ortu. alii a [orig: à] meridie. alii ab occasu. alii a [orig: à] media nocte, juxta versiculos.

Graeci mane diem capiebant solis ab ortu.
Vespere Jadaei. Scrutantes sydera coeli,
Dum sol in medio fulget nitidissimus orbis.
Christicolae incipiunt mediae sub tempore noctis.

Dies, prout septimanae pars est, ab astronomis distingvitur in diem [gap: unknown sign] : a [orig: à] Christianis autem in reriaml (qvae dicitur dies dominicus. II. III. IV. V. VI. VII. sicuti a [orig: à] Judaeis in Sabbatum I. II. III. IV. V. VI. VII.

Qvot dies sint in qvolibet mense, docent versiculi:

April ter denos, Jun. Septemberque November.

Uno plus reliqvi. Viginti Februus octo.

At si bissextus fuerit, superadditur unus.

Dies eujuslibet mensis apud Romanos in tres classes digeruntur, Calendas, Nonas et Idus, juxta versiculos:

Prima dies mensis cujusque est dicta Calendae.

Sex Nonas Majus, October Julius et Mars;

Qvatuor at reliqvi. Dabit Idus qvilibet octo.

Inde dies alios omnesdic esse Calendas.

Qvas retro numerans dices a [orig: â] mense seqvente.

Dies politici sunt vel festi vel profesti vel intercisi.

Dies festi sunt qvibus divini cultus fiunt in conventibus solemnioribus. Vid. Festum.

Dies festi sunt vel divinitus instituti. vel humanitus.

Dies festi divinitus instituti sunt vel hebdomadarij ut Sabbatum Gen. II. vel anniversarij, ut Pascha, Exod. XII. Pentecoste, Scenopegia, Festum


page 381, image: s215

tubarum et collectionis Lev. XXIII. expiationis Levit. XVI. vel menstrui, ut Neomenias Num. XXVIII. vel septimi anni, ut sabbati septennis Exod XXIII. vel septennii septem sabbatorum, ut Jubilaeus Lev. XXV. In N. T. dies Dominicus ab apostolis est consecratus, et in locum sabbati substitutus.

Dies festi instituti bumanitus erant vel qvatuor jejuniorum, vel encaeniorum, i. e. consecrationis et renovationis templi, vel expiationis arcis Hierosolymitanae 1. Macc. XI, 51.

Dies festi Christianorum . Vid. Festa.

Dies profesti non sacris rebus sed hominum usibus et operis sunt destinati.

Dies intercisi seu fissi sunt, qvi Deo hominique habentur communes, ut aliqvibus horis liceat sacris operari; aliqvibus prophana tractare.

Dies gentibus alii dicebantur fasti, qvibus praetori profari licebat tria verba, nempe: Do, dico, addico. alii nefasti, qvibus tria verba silentur: alii comitiales, qvibus comitia celebrabantur; alii comperendini, qvibus vadimonium dici et juberi poterat: alii stati, qvibus jus dabatur peregrino; alii praeliares, qvibus sas erat hostem bello lacessere: alii item fausti seu albi, melioribus signandi lapillis; alii infausti seu atri seu dierecti, qvo qvis est ad diem erectus i. e. in crucem actus.

Diei partes diarnae sunt diluculum ante lucem: mane seu principium diei: antemeridianum tempus: meridies: pomeridianum tempus, suprema dies: vespera, crepusculum.

Diei partes nocturnae sunt vel minores, ut; prima fax; concubium; intempesta nox; media nox; a [orig: à] media nocte; gallicinium; canticinium, crepusculum: vel majores, ut, qvatuor vigiliae.

Dies Medicis sunt vel critici, vel vacui et medicinales. Vid. Critica.

Dies critici decretorii sunt vel radicales simplices septennali circuitu desiniti, qvo luminare ad [gap: unknown sign] vel [gap: unknown sign] a [orig: à] morbi principio digreditur, [gap: unknown sign] qvidem in Chronicis; [gap: unknown sign] in acutis morbis; et sunt dies 7. 14. 20. 27. 34, 40. vel secundum qvid critici. iique aut indicantes futuram crisin, qvaternatio definiti numero, qvo [gap: unknown sign] vel [gap: unknown sign] ad [gap: unknown sign] aut [gap: unknown sign] a [orig: à] morbi initio pergit, et sunt 4. 11. 17. 24. vel provocantes, qvi inter radicalem et indicantem cadunt: et in qvibus ex aliqva naturae infirmitate crisis differtur, aut anticipat, et sunt 3. 5. 9. 13. 15. 19.

Dies non critici, medicinales, vacui sunt 6. 8. 10. 12. 16. 18.

Dierum septem systema dicitur septimana, Graece hebdomas.



page 383, image: s216

Dierum septimanae singulorum dominium singulis planetis est attributum: unde etiam dierum denominatio dependet, ut prima feria dicatur [gap: unknown sign] ; altera [gap: unknown sign] ; tertia [gap: unknown sign] ; ut supra diximus.

DIESIS est principium musicis, sicuti monas arithmeticis et punctum geometris; pars nempe toni qvarta, ita, ut semitonium contineat duas dieses. Vid. Musica.

*d*i*e/codos2, digressio, e)/kbasis2, pare/kbasis2 est oratoribus, cum discedimus ab instituto, et alienam a [orig: à] propositione rem tractamus. Dicitur etiam e)kbolh\ lo/gou.

*d*i*ezeugme/non Vid. Antithesis.

DIFFERENTIA diafora\, aliqvando sumitur late [orig: latè] pro qvavis diversitate; aliqvando pro determinatione seu constrictione universalis et differentis naturae in ordine praedicamentali. Vid. *diafora\ et Diversa.

Differentia generis divisiva , qvae genus in specie restringit, est ens aliqvod incompletum; genere posterius; specie prius.

Differentia speciei constitutiva , genus determinans, necessario est opposita: inseparabilis a [orig: à] sua specie; nec gradibus non variatur, sicuti accidentia.

Differentia cognata est formae, sicuti genus materiae. Et qvanqvam analogia qvaedam inter differentiam et formam est (qvia, sicuti forma restringit materiae indifferentiam seu a)wristi/an; sic differentia restringit generis indifferentiam) tamen non est differentia ipsa forma. Forma enim est terminus physicus, et notat semper substantiam materiae informatricem, estque causa interna: differentia autem est terminus logicus, nullam causae notionem admittens, sed in ordine praedicamentali aliqvid menti repraesentans, qvo genus ad speciem restringitur.

Differentia alia est remota seu generica, qvae cum specie non reciprocatur; alia proxima seu specisica, ei)dopoio\s2, qvae speciei est adaeqvata, perque qvam omnis definitio debet fieri.

Differre dicuntur alia genere, alia specie, alia numero. item alia ratione, alia realiter. Vid. Distinctio.

Differentia dicuntur, qvae in aliqvo conveniunt; in aliqvo distingvuntur, ut homo et brutum.

DIFFICILE, qvod non est expeditum, sed multi negotii. Estque difficile vel propter laborem arduum, qvi est impendendus; vel propter resistentiam ejus, in qvod agitur; vel propter inclinationem agentis ad oppositum.

Difficulter oritur ex


page 385, image: s217

disproportione objecti ad potentiam.

DIFFORMITAS est vel negativae, carentia scilicet conformitatis in cognitione cum objecto, ut est ignorantia. vel positiva, inadaeqvatio cognitionis cum objecto, ut falsitas.

DIGESTA Vid. Pandectae.

DIGESTIO, a)na/dosis2, est in animalibus alimenti por calorem naturalem elaboratio et concoctio, ut in substantiam eorum convertatur. Vid. Coctio.

Digestio chymica Vid. Chymia.

DIGITUS, da/ktulos2 in Physicis, ut notum, est pars nodosa in manu, extans super palmam.

Digitus constat tribus ossibus, seu internodiis, qvae nominantur skotali/des2, scuticulae, fa/lagges2. Nodi in digitis sunt articuli, a)/rqra, Condyli in illis sunt flexus, qvi in pugno seu contracta manu extant, inde konduli/zein, pugno verberare.

Digitorum sunt qvinque 1. pollex a)nti/xeir, diko/ndulos2, der Daume 2. index, salutaris, deiktiko\s2, lixano\s2, der Zeiger, 3. medius, infamis, impudicus, verpus. 4. medicus, annularis, proximus minimo, Goldsinger. 5. minimus, auricularis, Ohrfinger.

Digitus arithmeticis est numetus ab unitate ad novenarium.

Digitus geodetis est qvarta pars palmi, et aeqvatur 4. granis hordeis secundum latitudinem dispositis.

Digitus astronomis in eclipsibus est XII. pars diametri: qvia illa dividitur in 12. digitos. Ideoque si eclipsis est 18. digitorum, major est umbra seu eclipsis, qvam ipsum corpus obscuratum.

DIGNITAS, a)ci/a, politicis est autoritas et amplitudo; astronomis certus coeli locus, in qvo planetae vires excellentius exerunt.

DIGRESSIO oratoribus dicitur pare/kbasis2, qva [orig: qvà] a [orig: â] proposito themate dilabimur ad diversam materiam. Vid. *die/codos2.

*d*i/*kaion Vid. Jus.

*dikaiologikh\. Vid. Jurisprudentia.

*dikastikh\ Vid. Politica et Prudentia.

*dikaiosu/nh, Vid. Justitia.

*d*i/*kwlon Vid. Colon.

DILATIO Jctis est rei in judicio agendae ad alium diem vel terminum a [orig: à] judice rejectio.

Dilatio alia est legalis, concessa reo ob dies ab actionibus judicialibus vacuos seu ferias; alia judicialis, die gerichtliche Frist, qvae a [orig: â] judice ob certam causam datur.

Dilatoria exceptio est, qva reus in judicio comparens excipit aut contra judicem, aut contra modum et locum actionis.

DILECTIO Vid. Amicitia et charitas.