NIhil in rerum natura stabile, nihil firmum, omnia fluxa, omnia fallacia reperiri, Tomnes iampridem affirmarunt, et ego nuperrime, domestico exemplo doctus, nimis graviter sensi. cum enim Paullus Mannuccius, patermeus, Romam venisset, Tuaque benignitate fretus, ea aggrdi in animo haberet, quae studiosis omnibus summam utilitatem parerent: cum inquam in eo totus esset, ecce Tibi, mors eum rapuit, rapuit mihi patrem, rapuit (liceat mihi, quod sentio, libere proloqui) proeclarum, ac prope singulare veteris eloquentiae exemplum. Quis enim, eius scripta legendo, et sententiarum pondere, et verborum nitore referta, valde non commovetur? aut quis in eis nativum quendam antiquitatis
characterem non agnoscit? Sentiemus posteri, quantum difficultatis insit in eloquentia comparanda: cuique vivo malevoli quidam obtrectatores invidebant, eum nunc e medio sublatum vel inviti admirabuntur. Verum, quid ago? Patris ne mei laudes perscribere proposui? Minime, etsi, si id etiamfacerem, pietatem debitam praestarem. Sed in hoc non me affectus aliquis movet, verum iudicium, quod tametsi in me sit exiguum, cum id tamen videamtot amicorum, non insculsorum hominum, iudicio comprobari, non possum, de meo pessime existimare. Hoc assequor certe, ut patrem meum dum laudo, summas Tibi deberi gratias confitear, qui literatos homines Tua benignitate sublevandos, liberales disciplinas, iamdiu prope exsules, ad patriam sedem revocandas cures. Tu inter alia, quae ad summi Apostolatus curam pertinent, cum videas plurimum referre, ut S. Concilii Tridentini Decreta obseruentur, omne studium, omnemque auctoritatem Tuam eo confers, ut ne quid praetermittatur
eorum quae Sanctissimi illi Patres ad Christianae Rei pub. utilitatem pertinere censuerunt. Cumque ab eodem Concilio eidem Patrimeo demandatum fuisset munus perpurgandi librum de veteribus utriusque linguae Proverbiis, ne, qui eorum studiotenerentur, ullam partem combiberent eius impietatis, quam eius libri scriptor scriptis suis plurimam adsperserat: fecisti, ut Pater meus emendationem susciperet, quam cum, doctissimorum Theologorum ope, Tuo iussu absolvisset, paullo post ipse moritur. Hic liber cum edendus in publicum esset, Tibi debitus, a Te proficiscens, quippe quem communicari omnibus iusseris iureoptimo ame S. T. in scribitur. Ame, tamquam ab eius filio, cui Tu id mandaveras, S. Tuae, tamquam ei, quae bonum hoc omnibus impertierit. Laetentur igitur homines, talem nobis contigisse Pastorem, qui inter alias, quas multas habet, curas, praecipuam quoque illam habet, ut haereticorum libri, detractis omnibus, quae incautos lectores errore aliquo involuere poterant, publicentur. Quae Tibi
debentur gratiae? quae habebuntur in omni tempore a studiosis hominibus, dum hoc volumen tractabunt? Verum Tu id non spectas: qui ipsum recte agere, non propter laudem, quae apud mortales consequitur, laudabile iudicas, sed quod in omnitua vita unum illud Tibi propositum fuit, ut recte agendo aetatem ageres. Quod cum semper feceris, ea es assecutus a Summo Deo, quae summa in terris sunt, Quod ut beneficium nobis idem Deus diuturnum quoque concedat (qui ex vita Tua tot commoda, tot ornamenta sentimus) summis precibus obsecrare neque desinimus, neque unquam desinemus.
Venetiis, Kal. Maii. M. D. LXXV. Sanctitatis Tuae Humillimus servus, Aldus Mannuccius, P. F. A. N.
NEscia mortalis mens, quae fortuna secundet,
Quaeve adversa premat, cur uno frangeris ictu?
Sustulit ista prior, terrarum compita plantis
Quae omnia lustrarunt proverbia; reddidit ista.
His igitur doctus nullo discrimine pectus
Praescia quod munus fati, sortisque fulturae
Obiectat, comple; atque humeris cape grande tropaeum
Ipse volaturuspuer inter numina Divum.
Haec nova Pieridum, inquam, munera candida pubes
Combibat, et praesens, quae et consectabitur A Euum?
Nam quod apud veteres complexa est attica
Quidquid et in libris scalpsit saturnia Clio,
Instar apum hinc liceat liquentia sugere mella,
Nectareos sucos, queis laus, et gloria surgit
Non cessit certe cuiquam, Duce, cautius ire
Vel Phoebo, quem Cinthos amat, vel clarior illa
Delos: Necque favet cuiquam, tam Pallas, adartes,
AEuo. Relliquias veterum, monumenta diserta
Praelucens monstrat codex: et dulcia vitae.
Vertentes huic opta annos: nam vulnere secto
Totum collucet prorsusque tibiomnia Lector
Portat opus Phoebo, Aoniis, AEuoque dicatum.
Aelius Lampridius
Aemilius Probus
Aeschines
D. Ambrosius
Ammianus
Angelus Politianus
Appuleius
Arati espositor
Argyropilus
Aristophanes
Aristoteles
Atheaeus
D. Augustinus
Ausonius
Boetius
Catullus
Caelius Rhodiginus
M. Cicero
Q. Citero
Demetrius Phalareus
Demosthenes
Diogenes Laertius
Diogenianus
Diomedes
Dion Chrysostomus
Dion Prusiaeus
Dioscorides
Donatus
Empedocles
Epicharmus
Etymologici auctor
Eubulus
Eustathius
Festus Pompeius
Galenus
A. Gellius
Gratianus
Gregorius Nazianzenus
Herodotus
Hesiodi interpres
Hesychius
Horatius
Iulius Pollux
Iuvenalis
Laurentius U alla
Leonardus Aretinus
T. Livius
Lucianus
Marsilius Ficinus
Martialis
Nicolaus Perottus
Nonius
Origenes
Ouidius
Persius
Philostratus
Philostratus Iunior
Pindarus
Plato
Plautus
Plinius
Plutarchus
Polybius
Porphyrion
Quintilianus
Seneca
Silius Italicus
Sophocles
Statius
Stephanus
Stoboeus
Strabo
Suetonius
Suidas
Sinesius
Terentius
Theodorus Gaza
Theocritus
Theognis
Theophrastus
Valerius Maximus
Virgilius
Virtruvius
Ulpianus in Pandectis
Zenodotus.
PAROEMIA, definitore Donato, est accommodatu rebus temporibusque proverbium. Diomedes autemfi nit hunc ad modum: Patoemia est proterbii vulgaris usurpatio, rebus tempotibus que accommodata, cum aliud significatur quam dicitur. Apud Graecos scriptores variae feruntur finitiones. A nonnullis describitur hoc pacto, paroimi/a e)sti lo/gos w)felimos en tw=| biw|, e)pikru/yei metri/a| polu\ to\ xrh=simon e)/xwn e)n e(untw=|. id est, Proverbiunt est sermo ad vitae ratione conducibilis, moderata quadam obscuritate multam in sese continens utilitatem. Ab aliis hoc finitur modo. *paro/imi/a e)sti+ lo/gos2 e)pikalu/ptwn to\ safe\s2 a/safei/a|. id est: Proverbium est sermo rem manifestam obscuritate tegens. Neque clam est, complures alias, et apud Latinos et apud Graecos parcemiae finitiones exstate: verum eas omnes hic referre non arbitratus sum poerae pretium fore: cum, quod in hoc opere praecipue propositum sit, brevitatem illam, quam a docente requirit Horatius, ubique, quoad licebit, sequi: tum, quod eandem fere cantilenam canunt, eodemque recidunt maxime quod inter tam multas nulla reperitur, quae vim naturam que proverbii sic complectatur, ut nen aliquid vel redundet, vel diminutum sit. Siquidem Donatus, ac Diomedes (ut interim alia non excutiamus) in omni paroemia requirere videntur involucrum aliquod, ut qui eam allegoriae speciem fecerint. Deinde gnwmiko\n, id est, sententiale quiddam, exspectant, cum addunt, Rebus, temporibusque accommodatum. Graecorum item quotquot sunt finitiones, aut sententiam advitam instituendam conducibilem, aut metaphorae tectorium admiscent: quaedam utrumque cum altero coniungunt. Atqui permulta reperies apud a)konh/tous2 (id est neutiquam violaridae auctoritatis) scriptores, proverbii nomine citata, quae nulla metaphora tegantur. Rursum non pauca, quae nihil omnino pertineant ad institutionem vitae, et a seutentiae ratione prorsus e)k diame/trou, quod aiunt dissideant. Exempla pro multis duo suffecerint.
mhde/n a\/gan, ne quid nimis, nemo non ponit inter adagia, nihil tamen habet integumenti. Et, ti\s2 a)\n a)po\ qu/ras2 a(ma/rtoi, hoc est, Quis aberret a foribus? ab Aristotele patoemiae titulo refertur: at id non video quid conferat ad vitae rationem. Iam vero non omne proverbium allegoria quapiam tegi, vel ex Fabio liquet, cuius haec verba sunt, libro Instit. 5. Cui confine est paroimi/as2 genus illud, quod est velut fabella brevior. Videlicer palam indicat et alia paroemiarum esse genera, quae non fint allegoriae confines. Quamquam haud inficias iverimus, maximam adagiorum partem aliqua metaphorae specie fucatam esse. Tum optimas fatemur eas, quae pariter et translationis pigmento delectent, et sententiae prosint utilitate. Verum multo aliud est, commendare paroemiam, et quaenam sit optima demonstrare: aliud, quid ea sit in genere, definire. Nobis (quod grammaticorum pace fiat) absoluta et ad nostrum hoc institutum accommodata paroemiae finitio tradi posse, videtur ad hunc modum, Paroemia est celebre dictum, scita quapiam novitate insigne. Ut dictum, generis: celebre, differentiae: scita quapiam novitate insigne, proprii vicem obtineat: quando quidem his tribus partibus perfectam constare definitionem, dialectiorum consensus est.
ITAQUE peculiariter ad proverbii rationem pertinent duo, to\ qrullou/menon, kai\ kaino/ths2, hoc est, uti celebratum sit, vulgoque iactatum. Nam hinc etiam Paroemiae Graecis vocabulum, videlicet a)po\ tou= oimou to\ o(do\s2, w(/sper tri/mma kai\ parodiko\n, quod passim per ora hominum obambululet: et adagii Latinis, quasi dicas circumagium, auctore Varrone. Deinde scitum, ut aliqua ceu nota discernatur a sermone communi: Neque enim protinus, quod populari sermone tritum sit, aut figura novatum, in hunc catalogum adlegimus: sed quod antiquitate pariter, et eruditione commendetur, id enim scitum appellamus. Quibus ex rebus accedat novitas adagiis, mot ostendemus: nunc, quot modis celebritas contingat, paucis indicabimus. Veniunt igitur in vulgi sermonem vel ex oraculis numinum: quod genus illud ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi, id est, noque tertii, neque quarti. Vel a sapientum dictis, quae quidem antiquitus oraculorum instar celebravit. quale est illud: du/skola ta\ kala\. hoc est, ardua quae pulchra. Vel e poeta quopiam maxime vetusto: ut Homericum illud:
-- r(exqe\n de/ te nh/pios e)/gnw.
id est,
Rem factam etiam stultus, intelligit.
Item illud Pindaricum:
*poti\ ke/ntron laktize/men.
id est,
Contra stimulum calcitr are.
Et illud Sapphus:
*mh/te moi me/li, mh/te me/lissa.
id est,
Neque mel mihi neque apis.
Siquidem, dum linguae adhuc incorruptae manerent: Poetarum versus in conviviis etiam canebantur. Vel e scena, hoc est, tragicorum, et comicorum actis fabulis: quod genus illud ex Euripide, a)/nw potamw=n. rursum illud ex Aristophane, ba/ll) e)s2 ko/rakas2. Praecipue vero comoedia mutuo quo dam commercio et usurpat pleraque iactata vulgo, et gignit
traditque vulgo iactanda. Nonnulla ducuntur ex fabularum argumentis, ut a)/plhsos2 pi/qos, ex Danaidum fabula. a(/|dou kunh\, Orci galea, ex fabula Persei. Quaedam trahuntur ex apologis: e quibus illud: At non videmus manticae quod in tergo est. Aliquot ex eventu nascuntur: sicut hoc, a)/llamen *leu/kwn, a)/llade\ *leu/kwnos e)/nos2 fe/rei, id est, Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. Ex historiis aliquot mutuo sumpta sunt: quorum est illud: Romanus sedendo vincit. Quaedam profecta sunt ex apophthegmatis, hoc est, scite breviterque responsis: sicut illud:
*os2 a)uto\s2 a)uto\n ou)k e)/xei, sa/mon qe/lei:
Qui semet ipse non habet, Samum petit.
Sunt quae ex verbo temcre dicto sunt artepta: velut ou) fronti\s2 *ippoklei/dh, id est, non est curae Hippoclidi. Denique mores, ingenium seu gentis, sive hominis alicuius, sive etiam animantis, postremo tei quoque vis quaepiam insignis, ac vulgo nota locum fecetunt adagio: cuiusmodi sunt, su/roi pro\s2 foi/nikas2, id est, Syri contra Phaenices: a)kki/zein, pro eo quod est, ficte recusare quod accipere cupias, et a)lw/phc ou) dwrodokei=tai, id est, vulpes non capitur muneribus, et dis2 kra/mbh qa/natos2, Bis crambe, mors: et klhmati\s2 ai\gupti/a, Clematis Aegyptia.
IAM, quod de nonitate diximus, id neutiquam simplex est. Nam hanc nonnumquam ipsa res secum adfert, ut krokodei/lou da/krua, Crocodili lacry mae. Nonnumquam cam figura conciliat: cu per omnes ferme schematum species adagium varietur, quas singulatim persequi non est necesse. eas duntaxat attingamus, quas frequentissime recipit. Metaphora pene semper adest: multas autem partes ea complectitur. Allegoria non minus crebra: quamquam et haec quibusdam metaphorae species est. Exemplum prioris: Res omnis in vado est. Posterioris: lu/kos2 e)/kanen. Lupus hiat Nec infrequens hyperbole, velut gumno/teros2 lebhri/dos2. id est, Nudior exunio serpetis. Nonnumquam usque ad aenigma perucnit; quod auctore Quintiliano, nihil aliud est, quam obscurior allegoria, quod genus, ple/on h(/misu panto\s2, id est, dimidium plus toto. Nonnumquam allusio venerem adiungit paroemiae, veluti ba/ll) ou(/tws2, id est, Sic ferito, et su\n de\ du) e)rxome/nw, id est Duobus simul euntibus, et
*otti soi\ e)n mega/roisi kakw=n t) a)gaqw=nte te/tuktai.
id. est.
Aedibus in propriis quae rectave, pravave fiant.
Aliquoties a)uth\ dia/lektos2 kai\ i)di/wma, id est, verbi proprietas, proverbii simulacrum addit, ut w)gu/gion kako\n. id est, ingens malum. Fit interdum, ut ipsum a)mfi/bolon, hoc est, ambiguitas, decus apponat proverbio. Cuius generis est, bou=s2 e)pi\ glw/ssh|, id est, Bos in lingua, et o(/sa mu=s2 e)n pi/sh|, id est Quaecumque Mus in Pisa. Siquidem bos et animal signisciat, et numisma. Mus item animantis est nomen et item athletae cuiusdam vocabulum. Et Pisa nomen urbis, accessione literulae auctum, picem significat; pi/ssa. Nonnumquam ipsa eloquendi novitas paroemiam efficit, ut e)n oi)/nw| a)lh/qeia, id est, In vino veritas. Nam, si dicas ebrios vera loqui, non videbitur adagium. Item si dicas: Sine cibo et potu languet libido, non habebit adagii faciem, Contrai
Sine Cerere et Baccho friget Venus, nemo non agnoscit adagii speciem. Quamquam haec ipsa novitas, ut omnis alia, proficiscitur a figura. Decorat interim et antiquitas, ut e)ggu/a, pa/ra d' a)/th, sponde, sed praesto est iactura. Denique in paroemiis omnes tou= geloi/ou, id est, ridiculi, formas invenies. Sed haec minutim persequi, molestae cuiusdam diligentiae forte videatur. Tametsi de figuris proverbialibus paulo post aliquanto copisius dicturi sumus.
SUnt autem quaedam affinia paroemiis, puta gnw=mai, quas nostri sententias appellant: ad haec ai)=noi, qui a nostris apologi vocantur: tum a)pofqe/gmata, quae Latine, breviter ac scite dicta, vertere licebit: ptaeterea skw/mmata, id est, salse dicta. Denique quicquid allegoriam, aut aliam quampiam figuram proverbialem, ceu personam, prae se gerit. Ea tametsi difficile non sit ab adagiorum genere secernere, si quis ad finitionem, tamquam ad gnomonem, et regulam, unum quodque norit applicare: tamen, quo faciamus satis etiam imperitioribus, haud gravabimur rudius et pinguiore, quod aiunt, Minerva rem explicare, ut plane constet quid in hoc opere simus secuti. Primum inter sententiam, et paroemiam eiusmodi ratio est, ut utraque cum altera coniungi, utraque rursus ab altera queat seiungi, non aliter, quam album ab homine. Ut enim non statim album quod homo, neque protinus homo quod album: nihil tamen vetat id album esse, quod sit homo: Ita non raro fit, ut sententia paroemiam complectatur: at non statim quod paroemia fuerit, idem erit et sententia, neque contra. velut,
Auaro tam deest quod habet, quam quod non babet, et
Pascitur in vivis livor, post fata quiescit.
non ut sententiae sunt, ita sunt et adagia. E diverso: Ego in portu navigo, ut est proverbium, ita sententia non est. Rursum, mh\ paidi\ th\n ma/xairan, id est, ne puero gladtum, pariter et paroemiae sententiaeque rationem complectitur, denique et allegoriae. Neque defuere tamen, potissimum apud Graecos, qui gravati non sunt operam in hoc genere sumere, gnwmologi/an, id est sententiarum collectionem, conscribentes. ai)=non Aphthonius in Progymnasmatis, simpliciter mu=qon, id est fabulam, vocat. huic sunt, ut ait, varia ex inventoribus cognomina, subari/ths2, ki/lic, ku/prios2, ai)sw/peios2. Quintilianus ai)=non ait a Graecis appellatum lo/gon muqiko\n, ai)swpopei/hton, a Latinorum nonnullis apologationem, non satis in usum recepto nomine. Neque negat, ai)=non, paroemiae confinem essetvetum ita distinguit, ut ai)=nos2, totus sit apologus, paroemia, veluti fabella brevior. Exempli loco posuit: Non nostrum onus, bos clitellas? Ad hunc quidem modum usurpavit Hesiodus:
*nu=n d0 ai)=non basileu=s) e)re/w, noe/ousi ki\ au)toi(/s2.
*wd' i/rhc prose/eipen a)hdo/na poikilo/deiron.
id est:
Aenon principibus referam, norine licet ipsi,
Vocalem accipiter sic affatus philomelam est.
Utitur eundem ad modum et Archilochus et Callimachus. Etiam si Theocritus e)n kuni/skais2, ai)non pro paroemia videtur usurpasse, *ai)=nos2
qhn\ le/getai/ tis2, e)/bakai\ tau=ros2 a)/n) u(/lan. Iam vero apophthegmata non alio discrimine dissident a paroemiis, quam sententiae. Quem admodum enim illud, o(\s2 au)to\s2 au) to\n ouk e)/xei, sa/mon qe/lei, simul et adagium est et apophthegma, ita illud Simonidis ad quendam in convivio tacentem ei) men h)liqios2 ei)=, sofo\n pra=gma po\iei=s2. ei) de\ sofo\s2, h)li/qion. i. Siquidem stultus es, sapientem rem facis; si vero sapiens, stultam. Item illud: Decet Caesaris uxorem non solum crimine, verumetiam criminis suspicione vacare, apophthegma qder est, at non item paroemia. Item: Soles duabus sedere sellis, simul et proverbium et loido/rion est. Contra: Mater numquam, pater persaepe. Item illud turonii: Ad molas sunt, skw=mma quidem est, at non item adagium: Quamquam sunt in hoc genere quaedam adeo commode dicta, ut facile possitit in adagiorum ordinem adscisci, velut illud, me/xri bwmw=n fi/los ei)mi\, i. Usque ad aras sum amicus. Adest enim simul et brevitas, et sententia, et sigura. Haec paulo verbosius inculcavimus, ne quid a nobis in hoc exspectertur opere, nisi quod sub paroemiae cadit appellationem, neve quis per negligentiam praeteritum existimet, quod prudenter, consultoque, tamquam ab argumento alicum, praetermisimus.
POrro autem ne quis hanc doctrinae partem, tamquam nimium humilem, et impendio facilem, peneque puerlem, fastidiat, atque aspernetur, paucis exponamus, quantum haec, sicuti videntur, minutula apud antiquos illos obtinuerint dignitatis, deinde quantum adferant commodiatis, si quis in loco sciteque utatur, postremo non usque adeo cuiuslibet este, recte proverbiis uti. Principio, cognitionem adagiorum non in postremis habitam apud summos viros, vel illud sat argumenti est, quod primi nominis auctores non in digna duxerint, de quibus diligenter voluminibus aliquot conscriberent. Quorum primus est Aristoteles, nimirum tantus Philosophus, ut unus hic pro multis suffecerit, reliquit is, teste Laertio, de paroemiis volumen unum. Chrysippus item ad Zenodotum duos de proverbiis libros conscripsit. Scripsit eadem de re Cleanthes. Quorum utrorum si labores extarent, nobis non fuisset necesse tanto sudore quaedam ex minutis istis scriptoribus, et iisdem, ut indiligentibus, ita depravatissimis etiam, expiscari. Reperiuntur nonnulla proverbiorum collectanea Plutarchi nomine, sed paucula, eaque ferme nuda. Inter paroemiographos subinde citatur tum ab aliis, tum ab Athenaeo in Dipnologia, Clearchus Solensis, Aristotelis auditor, et Aristides, deinde Zenodotus, qui didymi, Tarrhaeque paroemias in compendium redegit. Citatntut et Theophrasti proverbia in commentariolis Demosthenis. Unde liquet et illos hisce de rebus commentarios reliquisse. Neque nos fugit, id operis Zenobii nomine circumferri, verum, quoniam inveniuntur quaedam apud Aristophanis interpretem, Zenodoti cius, qui Didymum, ac Tarrhaeum in compendium redegerit, nomine relata, quae ad verbum in huius commentariis leguntut, citra fraudem esse, quod is, quocumque fuerit nomine, quid enim refert? in hoc opere, Zen odoti titulo
adduceretur. Hic praeter alios Milonem quendam paroemiographum allegat. Citatur et Daemon quispiam, cum ab aliis compluribus, tum ab eo; qui dictiones aliquot ex orationib. Demosthenis, est interpretatus, qui multos de proverbiis libros videtur composuisse. nam citatur liber 40. Exstant et diogeniani collectanea. Hesychii praefatio testatur ab ipso copiosius explicata proverbia, quae nudius recensuisset Diogenianus, etiamsi opusipsum pugnat cum suo prologo, cum is nomenclaturam auctorum profiteatur, et proverbiorum argumenta, hic ita nudus sit, ut nihil esse possit magis. unde in coniecturam adducimur, opus hoc copiosius ab auctore descriptum, post ab alio quopiam in compendium contractum. suidas, qui et ipse in hoc numero ponendus est, Theaetetum quendam adducit, qui de proverbiis conscripserit. Nec illud argumentum leve, quod inter bonos auctores, ut quisque fuit eruditissimus eloquentissimusque, ita quamplurimum adagiorum suis libris aspersit. Et, ut a Graecis exordiar, quid magno illo Platone, ne dicam divino, paroimiwde/steron, ut sic dixerim? Aristoteles, serius alioqui philosophus, haudquaquam gravatur suis illis disputationibus paroemias crebras, ceu gemmulas, intertexete. Quem quidem, sicut in ceteris, ita hac quoque in parte Theophrastus est aemulatus. Plutarchus gravis ac paene tetricus auctor, quam multis undique scater adagiis? quem nec piguit inter problemata quasdam paroemias et proponere et excutere, idque Aristotelis exemplo. Iam, ut ad Latinos veniamus, omissis utroque in genere grammaticis, ac poetis, (nisi si quis in his Marcum Varronem existimat annumerandum, qui Menippeis illis suis proverbiales indidit titulos, ut plane consentaneum sit illum argumenta fabularum non aliunde, quam a proverbiis sumpsisse mutuo) Romani Principes non existimarunt inferius esse maiestate Imperiali, ut, magnis de rebus consulti, proverbio responderent, quod etiam nunc exstat in Digestis. ou)/te pa/nta, ou)/te pa/nth|, ou)/te para pa/n twn, id est, Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Apud Graecos hoc adagium, fertur, e)k tou= karpou= to\ de/ndron ginw/skw, id est, E fructu arborem iudico. Pittacus philosophus consultorem suum ad pueros turbine ludentes mittit, a quibus de ducenda uxore proverbio doceatur, audiatque, th\n kata sunto\n e)/la. Theognides autem:
o)ude ga\r o( zeu\s2
*ou)/q) u(/wn pa/ntas2 a)nda/nei, o)/ut) a)ne/xwn,
Non etenim cunctis placeat vel lupiter ipse,
Seu mittens pluviam, seu cohibens pluutam.
Quod si quem movet antiquitatis auctoritas, nullum doctrinae genus antiquius fuisse videtur quam paroe miaru. In his ceu symbolis tota ferme priscorum philosophia continebatur. Quid aliud veterum illorum sapientu oracula, quam proverbia? quibus tantum honoris habitum est olim, ut non ab homine profecta, sed caelitus delapsa viderentur. E caelo, inquit Iuvena. descendit, gnw=qiseauto\n, i. nosce te ipsum. Proinde pro forib. templorum veluti digna diis inscribebanturipassimque columnis, ac marmorib. insculpta visebantur, tamquam immortali digna memoria. Quod si minutula quaepiam res
videtur adagium, meminerimus ista non mole, sed pretio aestimarioportere. Quis enim sanus non pluris faciat gemmulas, quamvis perpusslas, quam saxa quaedam ingentia? et ut, auctore Plinio, in minutissimis anim antibus, velut araneolo, culiceque, maius est naturae mitaculum, quam in elephanto, si quis modo propius contempletur: itidem in reliteraria nonnumquam plurimum habent ingenii, quae minima sunt.
RELIQUUM est, ut paucis ostendamus, non minus utilitatis inesse proverbiis, queolim adfuerit dignitatis. Conducit autem paroemiaru cognitio, cum ad alia permulta, tum potissimum ad quatuortad philosophiam, ad persuadendum, ad decus, et gratiam orationis, ad intelligendos optimos quosque auctores. Priucipio, ne cui mirum videatur, quod proucrbia dixerimus ad philosophiae scientiam pertinere, Aristoteles apud Synesium existimat nihil aliud esse paroemias, quam reliquias pricae illius philosophiae, maximis rerum humanrum cladibus exstinctae, easque servatas esse, partim ob compendium, brevitatemque, partim ob festivitatem ac leporem: ideoque non segniter, nec oscitanter, sed pressius, ac penitius inspiciendas, subesse enim velut igniculos quosdam vetustae sapientiae, quae in pervestiganda veritate multo fuerit perspicacior, quam posteriores philosophi fuerint. Plutarchus item (in commentario cui titulum fecit, Quo pacto sint audiendi poetae) veterum adagia similima putat sacrorum mysteriis, in quibus maximae quaepiam res, ac divinae minutulis et in specie pene ridiculis caeremoniis significari solent. His. n. tam brevibus dictis per in volucrum quoddam eadem innui, quephilosophiae principes tot voluminibus tradiderunt. Neque enim aliud sibi velle paroemiam illa Hesiodiam, ple/on h(/misu panto\s2, quam quod Plato tum in Gorgia, tum in libris Politicis, tam multis argumentis conatur ostendere, be/ltion ei)nai to\ a)dikei=sqai tou= a)dikei=n i. Satius esse iniuriam admitterte, quam iniuriam inferre.
QUOD si cui satis non sit ipsum sapere, verumetiam aliis persuadere cupiat, quam non inutilis sit haec pronerblorum supellex, vel Aristoteles ipse satis declarat, qui non semel in rhetorices praeceptis, paroemias inter testimonia convumerat. Quemadmodum, inquiens, si quis suadere velit ne cum homine sene copulet aliquis necessitudinem, utitur huius proverbii testimonio, mh/pot) eu)= e)/rdein ge/ronta, id est, Ne unquam benefacias seni. Rursum, si quis psuadeat, ut liberos item intersiciat, qui parentem occiderit, huic usui futurum est hoc proverbium.
*nh/pios2, o(\s2 pate/ra ktei/nas2, pai=das2 katalei/poi.
id est.
Stultus, qui natos, occiso patre, relinquat.
Quantum autem adferant ad persuadendi facultatem momenti testimonia, cui non cognitum est? Neque mediocriter conducunt sententiae. At inter haec quoque idem proverbia collocat. Quinctilianus in Institionum libris, compluribus locis proverbiorum mentionem facit, tamquam non una ratione ad benedicendum conducentium. Nam quinto libro paroemiae exemplis coniungit, ut parem cum illis vim
obtinentes, quorum est vel praecipua. Rursum easdem eodem in libro in argumentorum genere collocat, quas Grece kri/seis2 appellant. Quorum et frequentissimus usus, et ad persuadendum movendumque non mediocris utilitas. Quin magis ipsa Fabii verba libet adscribere. Nec hae quidem, inquit, vulgo dicta, et recepta persuasione populari, sinc usu fuerunt testimonia. Sunt enim quodammodo, vel potentiora etiam, quod non causis accommodata, sed liberis odio et gratia mentibus, ideo tantum dicta, factqa;, quia aut honestissima aut verissima videbantur. pauloque inferius: Ea quoque, quae vulgo recepta sunt, hoc ipso, quod incertum auctorem habent, velut omnium fiunt. Quale est: Ubi amici ibi opes. Et: Conscientia mille testes. Et apud Ciceronem: Pares cum paribus, ut est in veteri proverbio, facilime congregantur. Neque enim durassent haec in aeternum, nisi vera omnibus viderentur. Hactenus Fabii verba retulimus. Idem autem paulo post deorum oracula paroemiis subnectit, velut his adfinia cognataque. Iam, quid Marcus Tullius, nonne in actione pro L. Flacco, proverbio fidem testibus abrogat? id est huiusmodi. e)n kari to\n ki/ndunon, id est, In Care periculum. Annon in eadem totius gentis Graecorum in ferendis testim oniis fidem eleuavit hoc proverbio? Da mihi testimonium mutuum. Quid, quod ipsi etiam philosophi passim suas rationes proverbiis fulciunt? Quo minus mirandum, si frequenter historiographi narrationis fidem ex adagio quopiam petunt. Adeo, quod in literis intercidit, quod titulis, quod colossis, quod marmoribus servati non potuit, proverbio servatur incolume: ut et hanc obiter adagiorum laudem indicem, quod to\ piqano\n, id est, probabilitas, ad persuadendum vel primas obtinet partes, quid, quaeso probabilius, quam quod vemo non dicit? Quid verifrmilius, quam id, quod totaetatum, tot nationum consensus, et velut idem suffragium comprobavit? Inest nimirum, inest in his paroemiis nativa quaedam, et genuina vis veritatis. Alioquin, qui fieri potuit, ut eandem plerumque sententiam in centum dimanasse populos, in centum videamus tran sfusam linguas, quae ne tot quidem saeculis, quibus nec pyramides obstiterunt, vel interierit, vel consenuerit? ut merito dictum illud videatur: Veritate nihil esse robustius. Deinde fit, necimus, quo pacto, ut sententia proverbio quasi vibrata, feriat acrius auditoris animum, et aculeos quosdam cogitationum relinquat infixos. Nam longe minus tanges animum, si dixetis: Caduca, et brevis est hominis vita: quam si proverbium cites, Homo bulla. Postremo quod de risu scribit Fabius, maximas difficultates causarum, quae nullis argumentis dissolviqvenat, ioco eludi, id vel maxime praestat paroemia.
Porro, quantum vel dignitatis, vel veneris adiungat orationi tempestivus proverbiorum usus, non arbitror pluribus explicandum Primum enim, quis non videt, quantum maiestatis vel ex ipsa antiquitate concilient oration? Tum, si quod schema, quod amplitudinem ac sublimitatem apponat sermoni, tursum si quia ad gratiam dictionis facit: denique,
si qua ratio festivitatis (cum paroemia pletumque per omnes figurarum species, per omnes facetiatu formas vatietur) nimirum quicquid illa solent adferre, conferet, ac genuinam quandam, peculiarema; gratiam de suo insuper adiunget. Proinde, si scite et in loco intertexantur adagia, futurum est, ut sermo totus et antiquitatis ceu stellulis quibusdam luceant. et figurarum adrideat coloribus, et sententiarum niteat gemmulis, et festivitatis cupediis blandiatur: deniq; novitate excitet, brevitate delectet, auctoritate persuadeat.
IAm, ut non sit alius paroemiarum usus, certe ad intelligedos optimos quosque (hoc est vetustissimos) auctores, non utiles modo sunt, verum etiam necessariae In quibus cum pleraq; suntdepravata, tum hae vel depravatissimae sunt: propterea quod vere aenigmaticum quiddam habeant, ut etiam a mediocriter cruditis non intelligantur: tum quod plerumque velut ex abrupto interseruntur: nonnumquam etiam mutilatim ut a)/nw potamw=n, id est sursum fluminum. Aliquoties unico vetbo notantur, ut apud Ciceronem in Epistolis ad Articum. Subveni, quaeso, dum est a)rxh\, id est principium. Indicat autem illud proverbium:
*arxh\n i/a=sqai polu\ lw/i+on h)e\ teleuthn\,
id est:
Principio praestat, quam fini adhibere midelam.
Haec itaq; multum offundunt tenebtarum si ignorentur. At tursum lucis plurimum adferunt, si fuerint intellecta. Deniq; fit nonnumquam, ut scriptor tacite ad proverbium adludat: quod si nos fugerit, etiamsi videbitur intellecta sententia, tamen magna voluptatis pars aberit, ignorata paroemia. Quod genus est Horatianum illud:
-- Equus ut me portet, alat rex.
Et apud Virgilium:
-- fatis numquam concesaa moveri,
Apparet Camarina procul
Subest enim in illo proverbium, i(/ppos me fe/rei, basileu\s2 me\ tre/fei, in hoc, mh\ thn\ kamari/nan.
QUod si iuxta proverbium, du/skola ta\ kala\, eaque vulgo ceu fastidiuntur, quaecumque facilia videntur: ne quisquam arbitretur usque adeo proclive, vel intelligere, vel sermoni paroemiam intexere. Siquidem ut non mediocris est artificii, gemmulam scite includere annulo, et aurum purpurae intexere, ita non est cuivis paroemiam apte, decenterque orationi inserere. Quodque Fabius scribit de risu, nihil affectari periculosive, idem de proverbio non iniuria dixeris. Etenim in huiusmodi, quemadmodum et in musica, nisi summum praestes artificem, tidiculus sis: et aut laude eximiam, aut risum auferas oportet.
PRoinde, quatenus, quibusq; modis uti conveniat adagiis, indicabimus. Ac primo loco meminisse oportebit, ut, quod eleganter Aristoteles in commentariis thetoricis admonuit de adhibendis epithetis, id nos in usurpandis adagiis obseruemus: nempe ut illis utamur non tamquam cibis, sed veluti condimentis, id est, non ad satietatem, sed ad gratiam. Praeterea ne quovis inseramus loco. quemadmodum cnim ridiculum sit, si quibusdam locis gemmam alligaris: itidem absurdum, si non suo
loco adhibueris adagium. Quod vero Fabius libro Institutionum 8. de sententiis usurpandis praecepit, id totide ferme verbis de paroemiis praecipi queat. Primum, ne, quemadinodum dictum est, nimis crebriter utamur. Densitas. n. earum obstat invicem. quo minus eluceant, quemadmodum nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet. Ideoq; artifices etiam, cum plura in unam tabulam opera conferunt, spartiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant. Subsistit. n. omnis paroemia, ideoq; post eam utiq; aliud est initium. Unde soluta fere oratio est, et e singulis non membris, sed frustis collata, structura caret. Porro, ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. Accedit hoc quoq; incommodi, quia crebras captanti paroemias, nonnullas necesse est admiscere vel frigidas, vel coactas. Non. n. potest esse delectus, ubi de numero laboratur. Postremo gratiam amittit quicquid aut immodicum est, aut intem pestivum. IN epistolis tamen familiaribus licebit paulo liberius hoc genere ludere: in oratione seria, sicuti parcius, ita etiam accuratius adhibendae.
Hoc in loco non ab re futurum arbitramur, si paucis indicabimus, quibus rationib variari queat paroemiarum usus, ut possis idem adagium alia, atque alia forma producere. Principio, nihil vetat interdum, quominus idem dictum ad complures sensus accommodes: ut illud tetrimme/nos2, pi/qos2, id est, pertusum dolium, vel ad obliviosum, vel ad profusum, vel adavarum, vel ad futilem, vel ad ingratum traduci potest. Effluit enim quicquid infuderis in animum immemoris: apud prodigum nihil dutat, avari cupiditas numquam expletur: futilis, et garrulus nihil continet: perit quicquid contuleris in hominem ingratum. Nonnumquam peritoniam ad contrarias etiam sententias deflectitur: quod genus, si de mendacissimo quopiam loquens, dicas: a)/koue ta\ e)k tri/podos2, id est, Audi e tripode dicta. Fit interim ut unius vocalae commutatione diersis conveniat, ut e)xqrw=n a)/dwra dw=ra, i. Hostium munera non munera: et penh/twn a)/dwra dw=ra, kola/kwn a)/dwra dw=ra, poihtw=n a)/dwra dw=ra, ut idem adagium ad hostes, ad pauperes, ad assentatores, ad poetas deflectatur. Nam hostium munera perniciem adferre creduntur. et, si quid donant pauperes, aut adulatores, aut poetae, captationes sunt vertus, quam munera. Brevitet ad omnia, in quae quocumque modo haec similitudo competit, accommodes licebit. Illa ratio ferme communis omnibus, quoties a persona ad rem, aut contra, fit deflecio. Ad personam, hoc pacto. Proverbium est, mh/d' *hraklh=s2 pro\s2 du/o, id est, ne Hercules quidem adversus duos; ego vero, Thersites magis, quam Hercules, qui possim utrique respondere? Ad rem torquebitur hoc modo, proverbio dictum est, mh/d' *hraklh=s2 pro\s2 du/o, ego qui possim pariter et morbo, et inopiae tolerandae par esse? Variatur et inversione proverbium, ut dictum est, mh/d' *hraklh=s2 pro\s2 du/o, et tu unus contra duos Hercules audes congredi? Item hoc pacto: Contra tritum Graecis proverbium: Exspectatis carbonibus thesaurum reperi. Et: Commutavimus, non xru/sea xalkei/wn, id est, aurea aereis: sed plane ka/lkea xrusei/wn, id est, aerea aureis. Praetetea nonnumquam explicatur adagium, et confertur, nonnumquam
simplex alplex allegoria refertur. Aliquoties ent mutilum proponitur, ut si quo resipondente, quod nihil ad rem pertineat, dicas a)/mas2 a)ph/|toun, id est, falces postulabam. Et apud Ciceronem, ta\ men dido/mena, id est, quae dantur. Interim satis est unico verbo allusisse, ut apud Aristotelem, omnes eius modi inter ipsos keramei=s2, id est, figuli.
RELIQUUM est, ut ad paroemiarum catalogum accingamur, sed si prius siguras aliquot proverbiales ostenderimus. Quaedam enim dicta sunt specie non magnopere proverbiali, quaedam autem paroimiw/dei, (id est proverbiali) figura, ut facile possint in paroemiarum ordinem cooptari. Igitur in totum, proverbiorum generi confinis est omnis sententia, praeterea metaphora, peculiariter allegoria: et in his praecipue quae sumuntur a rebus insignibus, et vulgo celebratis: ut a navigatione, a bello. Quod genus sunt illa: Secudis navigare ventis, naufragium facere, vettere vela, tenere clavum, et exhaurire sentinam, et tradere ventis vela, contrahere vela. Item illa; Bellicum canere, et versis gladiis pugnare, receptui canere, cominus atque eminus pugnare, conferre pedem, conferre manus, atque id genus alia sexcenta. Quae si paulo longius traducantur, abeunt in paroemiarum formam. Item quae ducuntur a rebus notis, ac vehementer quottidiano sensui familiaribus, ut quoties corporis gestus ad animi rem transferuntur, cuiusmodi sunt: Premere pollicem, profavere: corrugare frontem. pro moleste ferte: ringi, pro indignati: exporrigete fronten, prohilarescere. Praeterea quae trahuntur a sensibus corporis, velut, Olfacere, pro resciscere; degustare, pro experiri: Proverbii fere faciem habent, quoties quae sunt artibus peculiaria vocabula, alio detotquentut, ut di\s2 dia\ pasw=n, id est, bis per omnia, a musicis; e)k diame/trou, id est, ex dimetiente, a mathematicis. Ite, sesquipedalia verba: Incudi reddere, a fabris aerariis: Ad amussim, a fabris lapidariis: Nullam lineam duxi, a pictoribus: Extremum actum adigungere, a scenis. Interdum citrafiguram tacita adlusio proverbiale quiddam adfert. Ea tum erit optima, quoties ad auctorem, aut rem spectat magnopere celebrum, nulliq; incognitam, qualis est apud Graecos Homerus, aepud Latinos Virgilius. Quod genus est illud apud Plutarchum; e)pei\ ma/rture/s2 ge tw=| pla/twne polloi/t) a)gaqoi/te pa/reisin, id est, Quando quidem testes sane Platoni multique boniq; adsunt. Adlusum est enim ad morem sacrorum, in quibus sacerdos dicere consuevit, *ti\s2 th=|de, id est, Quis hic? Deinde, qui aderant, respondebant, polloi/ t) a)gaqoi te pa/reisin, id est, multique bonique adsunt. Item illud apud Ciceronem ad Atticum: *su/nte du) e)rxome/nw, id est: simul duobus euntib. Et apud Lucianum: i=atrw=n pai=des2, id est, medicorum filii, pro medicis ipsis. Accedunt ad proverbii speciem et illa, bucolico carmini familiatia, a)du/nata, a)nagkai=a, a)/topa, o)/moia, e)nanti/a, id est, impossibilia, necessaria, absurda, similia, contraria.
*adu/nata sunt eiusmodi:
*all) i=sos2 ga\r o( mo/xqos2 e)p) h)|o/ni ku/mata metrei=n.
id est:
Sed labor adsimilis metiri in littore fluctus.
Et apud Virgilium:
Ante leves ergo pascentur in aethere cerus.
Et freta destituent nudos in littore pisces.
*anagkai=a sunt huiusmodi:
Dum iuga montus aper, fluvios dum piscis amabit.
Et apud Senecam:
Lucida dum current annosi sidera mundi
*ato/pwn exemplum hoc erit:
Atque tdem iungat vulpes, et mulgeat hircos.
Contrarium hoc.
Nunc virides etiam occultant spinetalacertos:
Me tamen urit amor.
Item apud Theocritum:
*hni/de siga= me\n po/ntos2, sigw=nti d' a)h=tai.
*ad) e)ma\ ou)= siga= ste/rnwn e)/ntosqen a)ni/a.
id est:
Ecce silet maris unda silent et flamina venti.
Haud ita me intra nostra silent praecordia curae.
Et similium:
Torua leaena lupum sequitur, lupus ipse capellam.
Et apud Theocritum:
*a ai)\c to\n ku/tison, o( lu/kos2 thn\ ai)=ga diw=kei.
id est:
Capra petit cytisum sequitur lupus ipse capellam.
Sunt et aliae duae figurae maxime confines paroemiarum generi, quae constant, vel eiusdem, aut similis iteratione vocis, vel contrariarum contextu. Quod genus sunt, a)po\ s) o)lw= kako\n kakw=s2. kakou= ko/rakos2 kako\n w)=on. id est: Perdam te malum male. Mali corui malum ovum. Et, qre/mma sofou= sofo\n, id est, Alumnus sapientis sapiens. Id quod est apud Graecos comicos pariter ac tragicos pene sollenne Et: Eveniunt digna dignis. Amico amicus. Malis malus. Bonis bonus. Uterque utrique cordi. Suus rex teginae placet. Et: Manus manum fricat. Graculus ad gratulum. Contrariorum genus sie habet, kai\ di/kaia ka)/|dika, eu)= kai\ miarw=s2, id est: Et iusta et iniusta, Probe et improbe, apud Aristophanem, e)/kousi/te kai\ a)/kousi, id est, Volentibusque et nolentibus, apud Platonem. Item, ou)de\n e)/pos2 ou)de\n e)/rgon, id est, Nullum dictum, neque factum. Apud nostros item, Verum ubi fas versum atque nefas. Facta atque infecta canebat. Quo tropo sic usus est Valerius Maximus, ut ad verum sensum non cohaereat, tantum exaggeret: Obtestantem, inquit, se, adversus omne fas et nesas, cum in summo esset Imperio, a te equite Romano fuisse trucidatum. Nam qui confistit, ut sacinus nefarium dicatur esse factum adversus omne nefas? Quo iure, quaque iniuria. Quidvis et facere, et pati. Digna, atque indigna. Quid dixit, aut quid tacuit? Domi, bellique. Publice, privatim. Quod scis, nescis. Clamque, palamque. Iocaque, et seria. Manibus, pedibusque. Noctesque, diesque. Quae prima, aut ultima ponas. Neque magnum, neque patuum. Iuvenesque, senesque. Diis, hominibusque plaudentibus. Ad hanc formam pertinent etiam haec passim apud poetas obvia, parqe/nos2 a)pa/rqenos2. a)/numfos2. a)/numfos2 nu/mfh. a)/gamos2 ga/mos2. a)/polis2 po/lis2. du/sparis2 pa/ris2. dusdai/mwn eu)daimrni/a. a)/dwra dw=ra. a)dee\s2 de/os2. a)po/lemos2 po/lemos2. a)/kasmos2 ko/smos2. a)/xaris2 xa/ris2. a)/ploutos2 plou=tos2. id est, Virgo non virgo. Sponsa, non sponsa. Nuptiae non nuptiae. Civitas non civitas. Malus Paris. Infelix felicitas. Non dona dona. Non metuendus metus. Non bellum bellum. Ornatus inornatus. Ingrata gratia.
Inopes opes. Haec e)nanti/wsis2 nonnumquam accidit et in dictione composita, ut mwro/tofos2, id est: stulte sapiens. et gluku/pikros2, id est, dulciter amarus. Sic etiam, Plutarcho teste, suum affectum vocant amantes ex voluptate et dolore mixtum, ita ut libenter contabescant. Huc pertinet et illa e)nanti/wsis2 ai)nigmatw/dhs2, id est, contrarietas aenigmatica, ut fe(rwn ou) fe/rw, e)/xwn ou)k e)/xw, et *anh\r, kai\ ou)k a)nh\r o)/rniqa kai\ ou)k o)/rniqa, i)dw/nte kai\ ou)k i)dw\n, e)pi\ cu/lou kai\ ou) cu/lou, kaqhme/nhn, kai\ ou) kaqhme/nhn, li/qw| kai\ ou) li/qw|, ba/lleite kai\ ou) ba/llei, id est, Portans non porto, habens non habeo, vir, non vir, avem, et non avem, vidensque et non videns, in ligno et non ligno, sedentem, et non sedentem, lapide et non lapide, iaculatur et non iaculatur. Quod aenigma refertur et apud Athenaeum ex Clearcho, et apud Tryphonem; cuius meminit Plato quoque. Huius formae sunt et illa: a)/glwssos2 la/los2, id est, elinguis loquax. trwto\s2 a)/trwtos2, id est, vulnerabilis invulnerabillis. dasu\s2 lei=os2, id est, hirsutus laevis, a)/gonos2 go/nos2, id est, fetus non fetus. Cuiusmodi permulta proponit, ac solvit Athenaeus libro 10. Neque respuit adagiorum ratio aenigmaticam obsuritatem, quamquam alias improbatam; imo veluti familiarem libeter amplectitur. Quod genus fuerit, si quis parum sane locutum iubeant, Anticyram navigare, aut porcum caedere, aut squillam e sepulcris vellere, quorum primum est apud Horatium, alterum apud Plautum, tertium apud theocritum. Proinde et oracula pleraq; in ius proverbiotum abierunt, et Pythagorae symbola ad paroemiarum naturam videntur pertinere. Praecipue peculiatis est adagorum generi hyperbole, ut, Caelum territat armis, et Saxa clamore rumpit. et Risu diffluo. maxime si qua metaphorae species admisceatur. Effcrtur variis modis, vel per denominationem, vel per comparationem, vel per similitudinem, vel per epitheton. Exempla sunt: Alter Aristarchus. Et: Noster hic Phalaris. Et: Stentore clamosior. Velut leaena in Machaera. Stentorea vox. Nestorea facundia. Neque vero pigebit ceu fontes aliquot indicare, a quibus genus hoc figurarum duci possit.
Sumitur enim interdum ab ipsa re, quoties hominem scelestum, scelus appellamus: dedecorosum, dedecus: pestilentem, pestem: lurconem, barathrum: tenebrionem, tenebras: contaminatum, labem: spurcum, coenum: contemptum, quisquilias: impurum, sterquilioium: portentosum, portentum: molestu, ulcus: carecere dignuum, carceem. Quorum unumquodque fere potest et per comparationem efferri, ut xrusou= xrusote/ra, auro magis aurea. et, ipsa nequitia nequior, caecitate caecior, loquacitate loquacior, deformitate deformior, ipsa siti siticulosior, paupertate pauperior, infortunio infortunatior, ipsa infantiot infantia. Ad hanc classem pertinent et illa: Pater esuritionum. Et: Omnis eloquentiae fons. Et: Plus quam in fantissimus. Et: Plus quam perditus.
Huic proxima sunt, quae a rebus similibus trahuntur. ut, Melle dulcior. Pice nigrior. Nive candidor. Oleo tranquillior. Infima auricula mollior. Auro purior. Plumbostupidior. id est, Stipite taridior. Litore surdior. Iracundior Adria. Aequore surdior. Spongia bibacior. Arenis sitientior. Pumice siccior. Aere Dodonaeo loquacior. Vitto fragilior. Pila
volubilior. Cothurno instabilior. Clematide Aegyptia gracilior. Alno procerior. Cote durior. Sole clarior. Sidere pulchrior. Buxo pallidior. Sardois herbis amarior. Alga vilior. Aetna aestuantior. Beta insulsior. Trutina iustior. Spina distortior. Ampulla vanior. Pluma levior. Vento instabilior. Morte odiosior. Barathro capacior. Labyrintho involutior. Corchoro vilior. Subere levior. Dolio pertuso incontinentior. Laterna perlucentior. Cleypsydra perstillantior. Fonte purior. Eurypo mobilior. Oculis carior. Luce lucidior. Vita annquior. Rubo arefacto praefractior. Crambe recocta molestior. Clavo purior. floralibus licentiosior.
Item ab animantibus: ut, Muliere loquacior. Passere salacior. Hirco libidinosior. Cervo vivacior. Cornice annosior. Graculo magis obstreperus. Luscinia vocalior. Dipsade nocentior. Vipera virulentior. Vulpe fraudulentior. Echino aspetior. Porcello Acarnanio lenior. Anguilla magis lubricus. Lepore timidior. Limace tardior. Pisce sanior. Pisce magis mu tus. Delphino lascivior. Phoenice rarior. Scropha foecudior alba. Nigro cycno rarior. Hydra magis versipellis. Albo coruo rarior. Vulture edacior. Scorpiius improbior. Testudine tatdior. Glire somniculosior. Sue indoctior. Asello stolidior. Hydris immitior. Dama pavidiot. Hirundine bibaciot. Canerixosior. Urso hispidior. Tipula levior. Cuiusmodi quaedam congerit et Lucianus. o)rgilw/teroi me\n tw=n kunidi/wn w)/ntes2, deilo/teroi de\ tw=n lagow=n, kolakeutikw/teroi de\ tw=n piqh/kwn, a)selge/steroi detw=n o)/nwn, a(rpaktikw/teroi de\ tw=n galw=n, filoneiko/ teroi de tw=n a)lektruo/nwn. i. Cum sint iracundiores catellis, timidiores leporibus, adulantiores simiis, libidinosiores asivis, ra paciores felibus, contentiosiores gallis gallinaceis. Item Plutat. adversus usuram. a)piqanw/teros2 w)\n koloiou=, a)fwno/teros2 pe/rdikos2, kai\ kuno\s2 a)gennes2 eros. id est. Cum minus fidei tibi habeatur, quam graculo, magis mutus sis, quam perdix, abiectior, serviliorque cane.
Ducuntur a personis deorum: Diana intactior Ipsis Charitibus humanior. Priapo salacior. Venete formosior. Mercurio facundior. Momo mordacior. Vertumno inconstantior. Proteo mutabilior. Empusa magis varius.
A personis fabulosis: Tantalo sitientior. Atreo crudelior. Cyclope immanior. Oreste insavier. Ulysse dolosiot. Nestore facundior. Glauco stupidor. Ito pauperior. Penelope castior. Niteo formosiot. Tithono vivacior. Erisichthone esurientior. Nio be fecundiot. Stentore clamosior. Tiresia caecior. Busiride illaudatior. Sphinge involutior. Labyrintho intricatior. Daedalo ingeniosior. Iearo audacior. Gigantibus elatior. Gryllo stultior. lynceo perspieacior, Excetra pertinacior.
A personis comoediarum: Thrasone Terentiano gloriosiot. Demea iurgiosior. Mitione facilior. Gnathone adulantior. Phormione confidentior. Davo versutior. Thaide blandior. Euclione parcior.
A personis historiatum: Zoilo invidentior. Catone severior. Timone inhumanior. Phalaride crudelior. Timotheo felicior. Sardanapalo nequior. Numa religiosior. Phocione iustior. Aristide incorruptior. Craeso ditior. Crasso nummatior. Codro pauperior. Aesopo luxuriosior. Herostra to ambitiosior. Fabio cunctantior. Socrate patientior. Milone robustior. Chrysippo acutior. Trachalo
vocalior. Curione oblivisior. Nostri tepo ris Aristarchue Item, Praeposter Cato.
A gentibus: Poeno perfidior. Scytha asperior. Scythotauris inhospitalior. Cretensi mendacior. Parthis vanior. Thracibus bibacior. Thessalo perfidior. Care vilior. Sybarita fastuosior. Milesiis effeminatior. Arabis ditior. Pygmaeo brevior. Arcade stolidior.
Ab officiis: Lenone magis periurus. Cinaedo mollior. Milite gloriosior. Areopagita tristior. Tyranno violentior. Carnifice immanior.
IAM illud, tametsi minutulum humiliusque videatur, tamen posteaquam docendi munus suscepimus, non gravabimur propter imperitiores admonere: videlicet, ut in usurpandis agagiis meminerimus, quod in verbis novatis, aut durius translatis fieri Fabius iubet, id quod ait a Graecis elegantissime praeceptum esse, videlicet, proepiplh/ttein th=| u(perbolh=|, ita nos oportebit: proepiplh/ttein th=| paroimi/a|, hoc est, praecastigare, et velut occurrere paroemiae, si quando vel obscurior, vel alioqui durior videbitur. Recipit enim hoc genus, sicuti paulo superius ostensum est, et metaphoras quantumlibet duras, et novationes vocum licertiosas, et hyperbolas parum pudentes, et allegotias ad aenigma usque obscuras. Graeci proepiplhttousin his ferme modis, kata th\n paroimi/an. w(s2 fasi. fasi/. to\lego/menon. to\ tou= logou. w(s2 palaio/s2 fhsi lo/gos. w(/sper le/gousin. w(s2 le/getai. w(s2 le/gomen paroimiazomenoi. w(s2 le/gousin oi( pai/zontes2. kalw=s2 ei)/rhtai, id est. Iuxta pronerbium, ut aiunt, aiunt, quod dicitur, quod dici solet, ut antiquum ait dictum, ut dicunt, ut dicitur, ut dicimus proverbio, ut dicunt iocantes, recte dictum est. Iisdem ferme orationibus utuntur Latini, Aiunt, ut aiunt, ut est in veteri proverbio, iuxta vulgo tritum sermonem, quemadmodum vulgo dici consuevit, ut vetus verbum usurpem, ut adagio dictum est, vere hoc dicunt.
TA tw=n fi/lwn koina\, id est, Amicorum communia sunt omnia. Ex hoc proncrbio Socrates colligebat, omnia bonorum esse virorum non secus, quam Deorum. Deorum, inquit, sunt omnia. Poni viri deorum sunt amici. Et amicorum inter se communia sunt onia. Bonorum igitur virorum sunt omnia. Refertur apud Euripidem in Oreste,
-koina\ ga\r ta\ tw=n fi/lwn.
id est:
Inter enim amicos cuncta sunt communta.
Idem in Phoeninssis,
-koina\ ga\r fi/lwn a)/xh.
id est.
Communis omnis est amicorum dolor,
Idem in Andromacha,
*fi/lwn ga\r ou)de\n idion, oi(/tines2 fi/loi
*orqw=s2 pefu/kas1), a)lla\koina\ xrh/mata.
id est:
Nam vere amicis proprium prorsus nihil.
Sed inter ipsos cuncta sunt communia.
Terentius in Adelphis: Nam vetus quidem hoc verbum Amicorum inter se communia esse omnia. Testatur et apud Menandrum fuisse in eadem fabula M. Tullius lib. offic. 1 Ut in Graecorum, inquit, proverbio est. Amicorum esse omnia communia. Citatur et ab Aristorele lib. Moralium 8. et a Platone de Legib. 5. Quo loco conatur demonstrare, felicissimum reip. statum, tetum omnium communitate constare, pra/th me\n toi/nun po/lis2 te/ e)sti kai politei/a kai no/moi\a)/ristoi, o(/pou to\ pa/lai legomenon a)n
gi/gnhtai kata\pa=san thn\ po/lin o(/ti ma/lista. le/getai de\ w(s2 o)/ntws2 e)sti\ koina\ ta\ fi/lwn. id est, Prima quidem igitur civitas est et rei publicae status, ac leges optimae, ubi quod iam olim dicitur, per omnem civitatem quam maxime sieri potest observabitur. Dictum est autem vere, res amicorum communes esse. Idem ait, felicem ac beatam fore civitatem, in qua non audirentur haec verba: Meum, et non meum. Aristoteles lib. Polit. 3. temperat Platonis sententiam, volens possessionem ac proprietatem esse penes certos, ceterum ob usum, virtutem, et societatem civilem, omnia communia, iuxta proverbium Martialis lib. 2. iocatur in quendam Candidum, cui semper in ore fuerit hoc adagium, cum alioqui nihil impertitet amicis.
Candide koina\ fi/lwn, sunt haec tua Candid. pa\nta,
Quae tu magniloquus nocte dieque sonas.
Atque ita concludit epigramma:
Das nihil, et dicis Candide koina\ fi/lwn.
Eleganter Theophrastus apud Pluratchum in commentariolo, cui titulus: peri\ filadelfi/as2, *ei)koina\ ta\ fi/lwn e)sti\, ma/lista dei= koinou=s2 tw=n filwn ei)=nai tou=s2 fi/lous2, i. Si. res amicorum communes, maxime convenit, ut amicorum item amici sint communes. M. Tullius lib de legibus primo videtur hoc adagium Pythagorae tribuere, cum ait: Unde enim illa Pythagorica vox, ta\ fi/lwn kai\ koina\, kai\ fili/an i)so/thta, i. Res amicorum communes, et amicitiam aequalitatem. Praeterea Timaeus apud Diogenem Laertium, tradit hoc dictum primu a Pythagora profectum fuisse. A. Gellius Noctim Atticarum libr. 1. cap. 9. testatur Pythagoram non solum huius sententiae parentem fuisse, verum etiam huiusmodi quandam vitae, ac facultatum communionem in duxisse.
Haec quoque ad Pythagoram auctorem referunt, quod eandem complectantur sentetiam, th\n fili/an i)so/thta ei)=nai, kai\mi/an yuxhn\. to\n fi/lon, e(/teron au)to\n, i. Anicitiam aequalitatem esse. et eandem animam. Et: Amicu, alterum ipsum. Neque enim quicquam non commune, ubi fortunarum aequalitas, neque dissensio, ubi idem animus, neque diucrtium, ubi coagmentatio duorum in unum. Aristoteles magnorum Moralium lib. 2. o(/tan boulw/meqa sfo/dra fi/lon ei)pei=n, mi/a fame\n yuxh\ h( e)mh\ kai\ h( tou). ou, i. Quoties volumus vehementer amicum dicere, una, inquimus anima mea, et huius. Idem eodem lib. e)/sti ga\r, w(/s2 fame\n, o( fi/los2, e(/teros2 e)gw\, i. Est, enim, ut dicere solemus, amicus, alter ego. Plato lib. delegibus 6. citat tamquam vetus dictum, et ceu proverbio iactarum palaio\s2 ga\r o( lo/gos2 a)lhqh\s2 w)\n, i)so/ths2 filo/thta a)perga/zetai, ma/la me\n o)rqw=s2 ei)/rhtai kai\ e)mmelw=s2, i. Nam vetus illud verbum et vere, et eleganter dictum est, aequalitatem amicitiae auctorem esse. Neque tamen id sentit Plato, iuvenibus ac senibus, doctis atque indoctis, stultis ac sapientibus, robustis ac debilibus omnia aequalia exhibenda esse, sed cuique pro sua dignitate distribus oportere. Alioquin, quemadmodum ait inibi Plato: toi/s2 a)ni/sois2 ta\ isa a)/nisa gi/gnoint) a)\n. i. Inaequalibus aequalia, erunt inaequalia. Et, ut summum ius in summam inuriam vertitur, ita summa aequalitas, summa
fit inaequlitas. Quemadmodum festiviter dirit Plinius, aequalitare in ferendis sententiis nihil inveniri posse inaequalius. Quamquam hoc quoque quidam ex Homero sumptum existimant; apud quem illud aliquoties, i)=son e)mh=| kefalh=|, id est, Aeque atque meum ipsius caput. Atq; haec omnia Aristoteles libt. Moralium 9. proverbii titulo citat.
SED, quandoquidem in Pythagorae mentionem incidimus, non gravabimur, et reliqua illius symbola, priscis illis oraculorum instar celebrata, adscribere, quae quidem in praesentia licuit apud Graecos invenire scriptores. Nam ea tametsi prima (quod aiunt) fronte superstitiosa quaepiam, ac deridicula videantur, tamen, si quis allegoriam eruat, videbit nihil aliud esse, quam quaedam recte vivendi praecepta. Nihil enim opus est Tyrrhenorum imitari superstitionem, qui haec etiam citra ullam allegoriam observant, ut testatur in Symposiacis Plutarchus. Idem in vita Numae tradit quaedam huius generis symbola Numae convenisse cum Pythagoricis.
Ne gustaris, quibus nigra est cauda.
*mh\ geu/esqai tw= melanou/rwn, id est, Ne gustes ex iis, quibus est nigra cauda. Interpretatur Plutarchus in commentariis De liberis instituendis, ne commercium habeas cum improbis, et iis, quia sunt nigris,. ac infamibus moribus. Tryphon Grammaticus inter aenigmatis exempla hoc quoq; commemorans interpretatur hoc modo, yeudh= lo/gon mh\ proi+/esqai. to\ ga\r yeddos2 en toi=s2 e)xa/tois2 me/resi melai/netai, kai\ a)mau)rodtai. id est, Ne mendacem setmonem protuleris. Mendacium enim in extremis partibus nigrescit, et obscuratur. Quidam ad sepiam piscem referunt, qui atramento, quod in cauda gestat, semet occulit. Quamquam Plinius libr. 32. capite ultimo, Melan urum inter pisces recenset, cum de sepiis multa prioribus libris dissetuerit, ut videatur non idem esse Piscis Melanurus, et Sepia. Theodorus Gaza Melanurum oculatam vertit, quem piscem nominat tantum eo loco, quem modo indicavimus.
*mh\ zugo\n u(perbai/nein, id est, Stateram ne transilias, hoc est, ne quid facias praeter ius et aequum. Nam stateram olim aequitatis symbolum habuisse vulgo, vel Doricum illud proverbium indicat, staxa/nhs2 dikaio/teros2, id est, trutina iustior. Ad eum modum dum interpretatur Demettius Byzantius apud Athenaeum libro Dipnosophistarum decimo.
*xoi/niki mh\ e)pikaqi/sai, id est, Choenici ne insideas. Interpretatur divus Hieronymus, de victu ne fueris sollicitus in diem crastenum. Est enim Choenix demensum, et cibus diurnus, ut apud Homerum Odysseas t:
*ou) ga\r a)ergon a)ne/comai, o(/s2 ken e)mh=s2 ge
*xoi/nikos2 a(/pthtai.
Namque operae immunem haud patiar quicumque meam unquam
Choenica contigerit.
Eodem pacto Laertius et Suidas exponunt. Porro seruis olim cibus diurnus choenice diurnus choenice distribuebatur, ut illi vicissim operis pensum persolverent, quam ob causam Apollo Pythius Corinthias xoinikome/tras2 appellavit, quia servos possiderent quodragies sexies mille. Auctor Athenaeus libro sexto. Plutarchus autem longe diversius,
puta, non indulgendum otio, sed industria prospiciendum victum, ne desit in posterum. Idem in Symposiacis huius symboli meminit, his quidem verbis: meta\ th=s2 puqagorikh=s2 koi/nikos2, e)f) h(=s2 a)phgo/reue kaqh=sqai, dida/skwn h(ma=s2, a)ei/ti tou= paro/ntos2 ei)s2 to\ me/llon a)polei/pein, kai\ th=s2 au)/rion en th=| su/meron mnhmon eu/ein, hoc est, Una cum Pythagorica choenice, in qua vetuit desidere, docens nos ut ex eo, quod praesens est, semper aliquid in futurum tlinquamus, et crastini diei in hodierno meminerimus. Existimat autem idem maiores significare voluisse, quibus religiosum habitum est, mensas inanes tollere. Demetrius Byzantius apud Athenaeum interpretatur, non oportere spectare tantum quae praesentis diei sunt, quin crastinum semper esse exspectandum, propemodum cum Plutarcho consentiens.
*mh\ panti\ e)mba/llein decia\n, id est, Ne cuivis porrigas dexteram, hos est, Ne temere quemlibet in familiaritatem admittas, sed deligas quem diligas. Idem citatur atque exponitur a Plutarcho, en tw| peri\ th=s2 polufili/as2. Convenit cum illo Solonis apohthegmate, quod ex Apollodoro refert Diogenes laertius, fi/lous2 mh\ taku\ ktw=, ou(\s2 d' a)\n kth/sh| mh\ a)podoki/mace, id est, Amicos ne cito pares, quos autem paraveris, ne reice.
*mh\ forei=n steno\n daktu/lion, id est, Arctum anulum ne gestato, hoc est, interprete divo Hieronymo, Ne vixeris anxic. Et ne temet in seruitutem conicias, aut in eiusmodi vitae insticutum, unde te non queas extricare. Siquidem quisquis anulum angustum gestat, is sibi quodammedo vincula inicit.
*pdr sidh/rw| mh\ skaleu)/ein, id est, Ignem gladio ne fodito, hoc est, Ira percitum ne lacessas, quin magis concedere convenit, et blandis verbis tumidum animum placare. Ita divus Hieronymus, et apud Athenaeum Demetrius Byzantius. Diogenes Laertius exponit, potentium et ferocium iracundiam non esse convitiis exagitandam, propterea quod flamma, quo magis exagitatur, hoc magis atque magis invalescit. Neque dissentit ab hoc interpretamento Plutarchus. Quamquam Plato libro De legibus sexto sic usurpavit, vede iis dici solitum videatur, qui frustra moliuntur, quod effici nullo pacto queat, ostendens id lusus genus quoddam fuisse, ut ignem gladio dissecarent. Ad eundem ferme sensum retulit divus Basilius in epistola ad nepotes, ut idem sibi velint, Ignem gladio dissecare, et Cribro haurire aquam. Huc nimirum adlusit Lucianus in secundo Verarum narrationum libro, cum ex insulis fortunatis dimitteretur, fingens se a Rhadamantho admonitum, ut, si quando rediret in hunc nostrum orbem, tria quaedam observaret, mh\ pdr maxai/ra| skaleu/ein, mh/te qe/rmous2 e)sqi/ein, mh/te paidi\ u(pe\r ta\ o)ktwkai/deka e)/th plhsia/zein, id est, Ne gladio ignem diverberaret, ne lupinis vesceretur, ne se puero decimumoctavum annum egresso adiungeret. Si quidem horum meminisset, futurum, ut aliquando ad eam insulam reverteretur. Horatius hoc dicto videtur indicare crudelitatem cum insania coniunctam. Amor. n. per se furor est, qui, si erumpat in pugnas ac caedes, ignis gladio pfoditur.
Libro Sermonum secundo, satyra 3.
-- his adde cruorem,
Atque ignem gladio scrutare.
*mh\ e)sqi/ein thn\ kardi/wn, id est, Cor needito, hoc est, ne curis tuum ipsius animum excrucies. Ad hunc modum enarrat Demetrius Byzantius apud Athevaeum. Aut, Ne sollicitudinibus vitam reddas breviorem. Aristot. n. libro de partibus animalium tertio natrat, cot esse fontem omnium sensuum, vitaeque ac sanguinis. Aristophanes in Nebulis.
*omws2 de\ qumo\n dakw\n e)/fhn.
id. est:
Animum tamen mordens meum, sic inquam.
Item Theognis.
*kai\ da/knomai yuxhn\, kai\ di/xa qumo\n e)/xw.
id est:
Et rodor mentem, sumque animi ambiguus.
Videtur ex Homero sumptum, apud quem est Iliados z.
*htoi o( kappedi/on to\ a)lh/i+on oi(=os2 a)la=to,
*on qumo\n kate/dwn, pa/ton a)nqrw(/pwn a)leei/nwn.
Solva at ille quidem vacuis errabat in agris
Cor adedens curis, hominum vesti gia vitans.
Et *w.
*sh\n e)/deai kradi/hn, id est, tuum edis cor.
Item Odysseae ???.
*snqa du/w nu/ktas2, du/o t) h)/mata sunexe\s2 ai)ei\
*kei/meq) o(mou=, kama/tw|, te kai\ a)/lgesi qumo\n e)/dontes2.
id est:
Hic soles, noctesque duas consedimus. usque
Re lentes animum cui simul atque labore.
Item Iliados a.
*eu\ d' e)/ndoqi qumo\n a)mu/ceis2.
id est:
Tu intus pracordia rodes.
*kua/mwn a)pe/xesqai, id est, a fabis abstineto. Huius aenigmatis varia reperitur interpretatio. Plutarchus in commentario De liberis educandis, ad hunc enarrat modum: Abstinendum a tractandis rei publicae muneribus, propterea quod antiquitus in creandis magistratibus suffragia per fabas vice calculorum ferebantur. Quamquam idem in Problematis diversam adfrt causam: nempe quod omnia legumina ventum et humorem impurum adferant corporibus, atq; hanc ob causam ad Venerem incitent. In eadem sententia M. Tullius item fuisse vietur, qui in libro De divinatione primo scribit ad hunc modum: Iubet igitur Plato sic ad somnum proficisci corporib. affectis, ut nihil sit, quod errorem animis perturbationuemq; adferat. Ex quo etiam Pythagoreis interdictum putatur, ne faba vescerentur, quae res habet inflationem magnam. Is cibus tranquillitatem mentis quaerentib. constat esse contrarius. Aristoxenus tamen apud A. Gellium libro quarto, capite undecimo refellit hanc opinionem, affirmans Pythagoram nullo legumine saepius usum, quam fabis, quod is cibus et alvum sensim subduceret et laevigaret. Porro Gellius de cyamo non esitato, causam erroris fuisse putat, quod in Empedoclis carmine, qui disciplinas Pythagoricas sectatus est, versus hic invenitur:
*deiloi\ pa/ndeiloi kua/mwn a)po\ xei=ras2 e(le/sqai.
id est:
Ah miseri acyamo miseri subducite dextras.
Opinati enim sunt plerique, ku/amon legumentum vulgo dici. Sed, qui diligentius scritiusque carmina Empedoclis arbitrati sunt, kua/mous2, hoc in loco testiculos significare dicunt: eosque more Pythagorae aperte atque symbolice, kua/mous2 appellatos, quasi sint ei)s2 to\ kuei=n deinoi\, kai\ ai)/ toi tod kuei=n, id est, ad ferendum uterum efficaces, causaeque ferendiuteri, et geniturae humanae vim praebeant. Idcirco Empedoclem versu isto non a fabulo edendo, sed a rei Venereae proluvio voluisse homines deducere. De causis intellectae fabae haec ex Aristotele refert Laertius, *fhsi\ de\ *aristote/lhs2 en tw=| peri\tw=n kua/mwn, paragge/llein au)to\n a)pe/xesqai tw=n kua/mwn, h)/toi o(/ti ai)doi/ois2 ei)si\n o(/moioi, h)\ o(/ti a(/|dou pu/lais2. a)go/naton ga\r mo/non. h)\ o(/ti fqei/rei h)\ o(/ti th=| tou= o(/lou fu/sei o(/moion, h)\ o(/ti o)ligarxiko\n. klhrodntai gou=n au)to\i=s2. id est, Ait autem Aristot in lib de fabis, illum iussisse a fabis abstineri, vel quod pudendis essent similes, vel quod inferorum portis. unum enim hoc legumen expers geniturae. vel quod corrumpat, vel quod universi naturae simile, vel quod ad oligarchiam pertineat. Nam fabis sortiuntur. Cum eo, quod postremo loco attigit Aristoteles, convenit quorundam sententia, qui putant Pythagoram hoc aenigmate deterruisse a capessenda republica. nobis magis etiam arridet, quod addit is, qui historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit, collegit, Edere fabas, qui locro cortupti ferunt suffragia. Plutarchus apud eundem Gellium testatur, Aristotelem scriptum reliquisse, quod Pythagoras mh/tras2 kai\ kardi/as2, kai\ a) kalu/fhs2, kai\ toiou/twn tinw=n a)/llwn a)ph/xeto, id est, vulua, corde, et marina urtica, atque id genus quibusdam aliis abstinuerit. Theon Grammatieus apud Plutarchum in Symposiacis narrat, apud Aegyptios tantam esse fabarum religionem, ut eas neque serant, neque comedant, imo nec aspicerefas sit, Herodoto teste. Quin et apud Romanos inter funesta habebantur fabae, quippe quas nec tangere, nec nominare Diali Flamini liceret, quod ad mortuos pertinere putarentur. Nam et lemuribus iaciebantur laruis, et patentalibus adhibebantur sicrificiis, et in flore earum literae luctus appaerer videntur, ut testatur Festus Pompeius. Plinius existimat ob id a Pythagora damnatam fabam, quod haberet sensus, et pariat insomnia, vel quod animae mortuorum sint in ea. Qua de causa et in parentalib, assumitur. Unde et Plutarchus testatur, legumina potissimum valere ad evocados manes. Varro ob hoc Flaminem ea non vesci tradit, quoniam et in flore eius literae lugubres inveniuntur. Ceterum, quod Plutarchus in problematibus rerum ptiscarum inter cetera refert, ob id da mnatas fabas, quod Lethes, et Erebi sint cognomines, quid sibivelit, non satis intelligebamus, nisi quod consultis Graecis codicibus compermus tadem vel librarii, vel interpretis errorem. Siquidem et Graeca habent: po/teron w(s2 oi puqarorikoi\ tou\s2 men kua/mous2 a)fwsiodnto dia\ ta\s2 legome/nas2 ai)ti/as2, to\n de\ la/quron kai\ to\n e)re/binqon, w(e parwnu/mous2 tou= e)re/bous kai\ th=s lh/qhs2, id est, An quod Pythagorici fabas quidem abominabantur ob causas, quae feruntur, Lathyrum autem et Erebinthum, quod nomen a lethe et Erebo deductum habeant? Hactenus Plutarchi verba retulimus. Lathyrus autem et Erebinthus ciceris genera sunt. Lethe Graecis oblivionem sonat.
Erebus a caligine nomen habet: inauspicatae voces sapientiae studiosis. Hic lapsus in hoc profuit, ut latini codicis mendum ostenderimus, ne quis ad eundem impingat lapidem.
*siti/on ei)s2 a)mi/da mh\ e)mba/llein, i. Cibum in matellam neimmittas. Interpretatur Plutarchus, ne sermonem urbanum immittas in animum hominis improbi. Nam oratio cibus est animi: Is corrumpitur et putrescit, si in animum insincerum inciderit. Hoc est, quod apud Gellium admonet Epictetus, etiam atq; etiam videndum, in cuiusmodi animum immittamus sermonem. Etenim, si in vas insincerum immiserimus, in acetum, aut lotium verti. Huc adsit Horatius.
Sincerum est nisivas, quodcumque infundis, acescit.
*mh\ e)pistre/fesqai, e)pi\ tou\s2 o)/rous2 e)lqo/nta, id est, Ne reflectas ubi ad terminos perveneris. hoc est interprete Plutarcho, cum aderit fatalis dies, videris que vitae finem adesse, aequo animo feras, neque turpi vitae cupiditate exanimetis. In vita Numae paulo secus refert, badi/zontas2 ei)s2 a)podhmi/as2, mh\ metastre/fesqai. hoc est, qui peregrinationem ingressi funt, ne revertantur. Hieronymus aliter: Post morte hanc, ne desideres vitam. Quemadmodum vulgo quosdam dicentes audimus Virgilianum illud:
O mihi praeteritos referat si Iuppiter annos!
*toi=s2 men ou)rani/ois2 perissa\ qu/ein, a)/rtia de\ toi=s2 xqoni/ois2, id est, Supertis quide, imparbus sacrificandu; inferis vero, paribus. Sed refert tantum, ut aenigma Pythagoricum, non interpretatur. Ceterum in problematib. Romanarum antiquitatum, docet apud veteres primum mensem diis caelestibus habitum sacrum, secundu vero diis inferis, in quo et lustrationibus quibusdam uti mos erat, et mortuis parentabant. Quin etiam totius mensis tres dies principes et auctores esse volvertunt, Calendarum, Nonarum, et Iduum, quos festos, ac sacros habebant veluti diis superis dicatos: qui hos sequerentur, hoc est, postridie Calendas, Nonas, et Idus, diis manibus attribuebant, ac proninde nefastos, ac religiosos iudicabant. Sic et apud Graecos tertius crater sospitatoris Iovi, secundus semideis ac daemonib. tribuebatur. Principium aute omnis numeri est e(na\s2 cui adversatur dua\s2, inter pares numeros primus, nec finem habes, nec periectus, cum ternio sit absolutus. Ac de numerorum quidem mysteriis multa repetias apud Platone, et Pythagoricos, nonnulla etiam apud priscos Theologos. Quod ad explicandum huius symboli sensum attinet, arbitror illud significatum, Deum, quoniam mens est simplicissima, et in se ipso perfecta, dotibus animi potissimum delectari. Nam, quae corporis sunt, composita sunt, ac propagatione in immensum multiplicantur, cum animus sit simplex, immortalis, et se ipso contentus.
*dia\ th=s lewfo/rou mh\ badi/zein, Per publicam viam ne ambules. D. Hieronymus exponit: Ne vulgi sequaris errores. Numquam enim tam bene cum rebus humanis actum est, veo ptima plunmis ??? de quidam hoc sic efferunt: Viam regiam declinato, per ???ingreditor.
*forti/on sugkaqairei=n, mh\ de\ sunepitiqe/nai. D. Hieron. hoc ita refert: ONetatis superimponendum onus, deponentibus non connitendum. Putatque hunc esse sensum, Ad virtutem incedentibus augenda praecepta, tradentes se otio relinquendos. Unde proferendum hoc pacto, forti/on sugkaqairei=n, mh\ de\ sunapotiqe/nai, id est, Tollenti onus auxiliandum, haud adiuvandus tamen qui deponat. Hoc admonendum putavimus, quod in quibusdam impressis codicibus depravatum est hoc symbolum.
*xu/tras2 ixnos2 sugxei=n en th=| te/fra|, id est, Ollae vestigium in cinere turbato. Plutarchus in Symposiacis interpretatur, nullum evidens iracundiae vestigium oportere relinqui sed simulatque deferbuerit, atque resederit animi tumor, omnem praeteritorum malorum memoriam penitus tollendam esse.
*aponuxi/smasi kai\ kourai=s2 mh\ e)pourei=n, mhde\ e)fi/stasqai, Unguium criniumque praesegmina ne comminigito, neque insistito. Huius nullum adhuc interpretamentum reperimus. Verum conicimus sensum hunc esse, si quos habeamus affines, aut cognatos humiles et inutiles, eos tamen non esse usquequaq; spernendos, et contumeliis insectandos.
*ekto\s2 lewfo/rou mh\ badi/zein, i. Extra viam publicam ne ingrediaris. Hoc quoque refertur inter Pythagorica symbola a Diogene Laertio, tametsi superiori dinersum. Neque est, quod hanc miremur pugnantiam: quandoquidem, ut recte praeceptum est, Loquendum ut plures, sapiendum ut pauci: ita sunt quaedam, in quibus cum vulgo convenire, dexteritatis est: sunt rursum, in quibus a vulgo qua maxime dissidere virum bonum oportet. Recte Flaccus:
Interdum et vulgut rectum videt, est ubi peccet.
Quae uncis sunt unguibus, ne nutrias.
*gamyw/nuxa mh\ tre/fein, i. Quae sunt unguibus uncis, ne nutrias. Rapacitatem fugito, interprete Tryphone. Equidem arbitramur covenire cum illo Aeschysi dicto, quod suo reddemus loco, Catulum leoriis non esse alendum in rep. hoc est, non admittendos dhmobo/rous2, ut ait Homerus, basile/as2, reges populi devoratores, aut factiosos, et praepotentes, qui opus civium ad paucos contrahunt.
*pro\s2 to\n h(/lion tetramme/non mh\ lalei=n, Adversus sole ne loquitor, hoc est, Manifestis ne repugnes. Nam, quod maxime constat, maximeque in confesso est, id sole clarius dicimus. Ergo contra solem loquitur, qui dicit. Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
*ocei=an ma/xairan a)postre/fein, id est, Ensem acutum avertas. Opinamur innui a periculosis negotiis abstinendum. Nam fertur et aliud proverbium, mh\ paidi ma/xairan, Ne puero gladium, subaudiendum committas.
*pro\s2 to\n h(/lion tetramme/non mh\ o)mixei=n, id est, Adversus solem ne neiito. Commendatur verecundia. Tametsi Plinius superstitiosam huius rei causam reddit libr. 28. cap. 6. verba ipsius sunt: Auguria valetudinis ex
urina traduntur. Si mane candida, deinde rufa sit, illo modo cocopquere, hoc concoxisse significatur. Mala signa rubrae, pessima nigrae. Mala bullantis et crassae: in qua quod subsidit, si albu est, significat circa articulos aut viscera dolorem imminere. Eadem viridis, morbum viscerum. Pallida, bilis Rubens, sanguinis. Mala, et in qua veluti furfures atque nubeculae apparent. Diluta quo que alba, vitiosa est. Mortifera vero crassa, gtavi odore. Et in pueris tenuis ac diluta. Magi vetant eius rei causa contra solem lunamque nudari, aut umbram cuiusquam ab ipsa aspergi. Hesiodus iuxta obstantia reddi suadet, ne Deum nudatio aliquem offendat. Locus hic, quem Plinius citat, et ex quo symbolum Pythagorae sumptum apparet, est in opere, cui titulus: *erga kai\ h(me/rai.
*mhd' a)/nt) h)eli/oio tetramme/nos2 o)rqo\s2 o)mixei=n.
*au)ta\r e)pei\ ke du/h|, memnhme/nos2, e)/st) a)ni/onta.
*mh\ t) e)n o)dw=|, mh\ t) e)kto\s2 o(dou= proba/dhn ou)rh/shs2.
*mh\ d' a)pogumnwqei\s2 maka/rwn toi\ nu/ktes2 e)/assin,
*ezo/menos2 d' o)/ge qei=os2 a)nh\r tepnume/na ei)dw\s2,
*h o(/ge pro\s2 toi=xon pela/sas2 e)uerke/os au)lh=s2.
id est:
Adversus solem rectus ne meiito, verum vae
Occiderit, donec redeat facere ista memento,
Sid neque progrediens, lotium disperseris unquam
Inve viis, extrave vias, neque membra renudes.
Micturus, siquidem divis nox sacra beatis.
At qui vir fuerit prudensque priusque recumbens
Sive domus muris admotus corpore, meiet.
*omwrofi/ous2 xelido/nas2 mh\ e)/xein, hoc est, Hirundines ne habeas sub eode tecto. Divus Hieronymus, Aristote lis auctoritatem secutus, interpretatur abstimendum a commercio garrulorum, et susurronum. Verum hoc interpretamentum refellitur apud Plutarchum Symposiacw=n decade octava. Nam haud aequum videri, ut avem domesticam, et humani convictus citra noxam amantem, perinde ut sanguinariam, etrapacem propellamus. Quod. n. de garrulitate causantur, id esse frivolum: cum gallos, graculos, petdices, picas, cumq; his alias complures multo magis obstreperas, non arcaeamus a domestico contubernio: imo nihil pene minus hirundini convenire, quam gatrulitatem. Ne id quidem accipiendum videtur, quod quidam Pythagoricum symbolum ad tragoediam, quae de hirundine fertur, referunt, quasi triste omne secum adferat. Nam hac ratione philomelam item eici oportere, ut quae ad eandem pertineat rragoediam. Itaque vero propius videtur, ob id improbatam hirundine, quod eodem malo videatur obnoxia, quo infames habentur aves aduncis unguibus. Siquidem carnibus victitat, etcicadas, animal maxime vocale, ac musis sacrum, venatur: praeterea humi volans minutis animantibus insidiatur, deinde sola avium in tectis versatur, nullam adferes utilitatem. Nam ciconia, cum ne tecto quidem utatur nostro, tamen haudquaquam mediocrem cotubernii gratiam refert bufones, serpetes, hostes hominum e medio tollens. Contra hirundo, posteaquam sub nostro tecto suos educavit pullos, abit,
nulla relata gratia communicati hospitii. Denique, quod est omnium gravissimum, duo duntaxat animalia domestica sunt, quae numquam humano convictu mansuescunt, neque tactum, admittunt, neque consuetudinem, neque ullius rei, aut disciplinae communionem. Musca semper pavitat, ne quidmali patiatur, ob hanc causam indocilis, ac cemifera. Hirundo item natura videtur hominem exosum habere, proinde nec cicuratur, utpote diffidens semper, semperque suspicans mali quippiam. His de rebus recte Pythagoras convictorem ingratum, parumque firmum, hirundinis symbolo monuit ablegandum. Huiusmodi ferme Plutarchus eo, quem ostendimus, loco. Quibus illud unum videtur addendum, Ciceronem, seu quisquis is fuit, in rhetoricis ad Herennium, infidae amicitiae similitudinem ab hirundinibus mutuari, quae vere ineunte praesto sint, hieme instante devolent.
*ta\ strw/mata a) ei\ sundedeme/na e)/xein, id est, Stragula semper convoluta habeto. Id his quoque temporibus inelegans, et inurbanum habetur, si quis stragula lecti non componat. Quid autem sibi velit hoc symbolum, alüs divinandum relinquimus. Tametsi suspicamur commendatam verecundiam, etiam his in rebus, quibus cogimur naturae necessitati satisfacere.
*en daktuli/w|, qeou= ei)ko/na mh\ perife/rein, id est, In anulo Dei imaginem ne circum feras. Fortassis admonet, non passim admiscendam Dei mentionem.
*eladi/w| to\ qa=kos2 mh\ o(mo/rgnusqai, id est, Nesedem absterseris oleo. Nec huius interpretamentum occurrit. Forsan innuitur, non esse aburendum rebus optimis ad ea, quibus neque dignae videntur, neque utiles.
*ste/fanon mh\ dre/pesqai, id est, Coronam ne carpseris. D. Hieronymus adversus Rusinum interpretatur, urbium leges observandas esse, non violandas, neque reprehendendas, quod urbium turrita moenia coronarum speciem praebeant.
*ta\ peso/nta mh\ a)nairei=sqai, id est, Quae deciderint ne tollas, Admonet, ut assuescamus moderatius cibum sumere. Aristophanes in Heroibus, teste Laertio, superstitiosam huius symboli causam adfert. Heroum enim esse quae ceciderint e mensa, eoque nefas gustare. Alii sic efferunt: mhde\ geu/esqai a(/tt) a)\n ento\s2 th=s2 trape/zhs2 katape/sh|, id est, ne gustate, quaecumque in mensa deciderint.
*alektruo/nos2 mh\ a(/ptesqai leukos2, id est, Albo gallo ne manum admoliaris, quod Mensi sacer sit, utpote horarum nuntius.
*arto\n mh\ katagndein, id est, Panem ne frangito. Admonet; non esse dirimendam amicitiam.
*to\n a(/la parati/qesqai, id est, Salem apponito: Admonet, iustitiam, et aequitatem omni adhibendam negotio. Sal enim quicquid occupaverit servat, et ex rebus purissimis constat, aqua, et mari.
*en o(dw=| mh\ xi/zein cu/la, id est, In via ne seces ligna. Quidam exponunt,
non esse discruciandam et abbreviandam vitam curis et anxiis cogitationibus.
*mh\ spe/ndein qeoi=s2 e)c a)mpe/lwn a)tmh/twn, id est, Ne libaris diis ex vitibus non amputatis. Hoc aenigma Plutarchus tribuit Numae in ipsius vita, divinans eo mansuetudinem commendari, quae pars sit pietatis. Quod enim purgatum non est, agreste est: et farina conducit leniendis iis, quae dura sunt.
*mh\ qu/ein a)/ter a)lfi/twn, id est, Absque farina ne sacrificato. Hoc aenigma morum mansuetudinem commendat, ut dictum est.
*proskunei=n perifero/menos, id est, Adorandum circumactu corporis. Nimirum ad imitationem caeli perpetua vertigine circumacti. Caelum autem Deum antiquitas credidit. Plutarchus et hoc tribuit Numae, ceu peculiare. Ac meminit quidem de caeli circumactu, carterum addit et alias interpretationes: videlicet, cum sacra spectent exortum solis, qui adorat vertens se circum acto corpore ad orientem, videtur semet ad Deum convertere, factoque circulo per utranque mundi partem vota facere. Subicit et tertiam, quam videtur maxime probare, Corporis vertigine significari rotas Aeyptias, sentit de hieroglyphicis, quibus illi significabant, nihil in rebus humanis esse stabile, aut perpetuum.
*kaqh=sqai proskunh/sontas2, id est, Adoraturi sedeant, significat vota certa concipere oportere, et in his, quae sunt optima, perseverare. Et hoc Plutarchus adscribit Numae, addens id fuisse velut augurium vota rata, firmaque fore. Addit quibusdam hanc quietem videri distinctionem actionum, tamquam qui priori actioni finem imposuerint, sedentes apud deos, initium alterius actionis ab iisdem auspicentur. Quidam arbitrantur alium subesse sensum, quod oporteat eos, qui sacris operantur, non obiter ac velut aliud agentes, hoc facere, sed vacuos, ac totos rei divinae intentos. Unde Plutarchus idem tradit, quoties pontifex auguria, seu sacra aggrediebatur, praecones clamabant, Hoc age. Ea vox hortabatur, ut, qui sacra adirent, reverenter, et attente id facerent. Idem in Problematibus rerum priscarum refert, qui diis vota fecissent, in templis manere, et quietem agere solitos, quod actiones huius vitae frequenter involuant hominem molestiis.
*anasta\s2 e)c e)unh=s2 suntara/ttein ta\ srw/mata, id est, Cum surrexeris, stragulas confundito. Videtur idem cum superiore de stragulis complicandis.
*ixqu/wn mh\ ge/uesqai, id est, Pisces ne gustato. Quamobrem Pythagoras ab urtica marina iusserit abstinere, fortassis illud in causa fuit, quod is piscis Hecatae sit sacer, propter masterium ternionis, quem aiunt huic deae dicatum. Sed, qua gratia reli quorum item piscium esum interdixerit, non aeque promptum fuerit expedire. Quamquam apud Plutarchum in Quaestionibus convivalibus, quispiam huiusmodi causam adfert, Pisces quodammodo Pythagoricae disciplinae contubernales videri, propter e)kemuqi/an, id est,
silentium. ita, ut etiam in proverbium abierit, a)fwno/teros2 i)xqu/os2, id est, Magis mutus, quam piscis. Theon gram maticus apud eundem Plutarchum diversam rationem allegat. Nam piscem maris indigenam, et alumnum esse, elementi vidclicet non solum alienissimi, verumetiam inimicissimi naturae hominis. Neque enim deos hinc ali, quemadmodum de stellis opinantur Stoici, quin parentem et servatorem regionis Aegyptiorum Osiridem in hoc deiectum perisse. Proinde nec aqua maris ad potum utuntur, nec quicquam eorum, quae in co gignuntur, alunturque purum, et ad hominis usum accommodatum existimant, ut cum quibus nec aerem communem, neque regionem habeamus communem. Quinimo aer hic, per quem reliqua omnia vivunt, alunturque, illis perniciem adsert, tamquam praeter naturam, citraque usum et genitis, et viventibus. Neque mirum, inquit, si ab animantibus abstinent, propter elementum maris ab humana natura alienis, nec ob id idoneis, quae cum nostro spiritu, ac sanguine misceantur, quando neque nautas alloqui dignantur Aegyptii, si quando fiant obvii, quippe qui ex mari victum sibi parent. Rursum Sylla eodem in loco causam aliam adducit: nempe Pythagoram fere vesci solitum iis, quae fuissent Diis immolata, primitiis illis dicatis. Atqui nullus piscis idoneus ad sacrificium. Plutarchus ipse rationes superiores ita refellit, ut dicat, hoc ipso nomine magis oportere vesci piscibus, quod peregrini generis esse videantur. Immane enim, planeque Cycolopicum esse, si, quae sunt eiusdem generis, mutuo laniatu pascantur. Nam, quod narrant, aliquando Pythagoram empto retium iactu, pisces captos emisisse, non eos contempsit veluthostes, et alienigenas, sed tamquam amicis iam factis, et captivis pepercit, persoluto illorum nomine pretio. Reddit autem duplicem causam, quare Pythagorae non probaretur piscium esus, partim quod res cum iniustitia coniuncta videretur, persequi, occidere, vorare animal, quod ipsa natura nullo pacto laedat hominem, aut laedere possit. Deinde, quod non ad necessitatem, sed ad luxum, supervacaneamque gulae voluptatem pertineat piscium esus. Hinc esse quod Homerus fecerit, non Graecos solum, cum circa Hellespontum militarent, a piscibus abstinentes, verumetiam Phaeacas ipsos, alioqui heluones. Ne procis quidem lurconibus marinum obsonium apposuit, cum utrique insulares essent. Nam apud hos maiorem fere videmus tum immanitatem, tum luxum. neque socii Ulyssis unquam aut hamo, aut retibus usi sunt, donec farina suppeteret. Verum, omni commeatu absumpto, paulo prius, quam sacros Soli boves devorarent, piscari coeperunt, non obsonii causa, sed ob famem depellendam. Commemorantur hoc loco apud Plutarchum et alia nonnulla de piscium abstinentia, sed haec ad symboli interpretationem satis esse visa sunt. Tribuitur Pythagorae et illa nobilis sententia, teste Plutarcho in commentario De exilio, e)/lou bi/on to\n a)/riston, h(du\n de\ au)to\n h( sunh/qeia poih/sei, id est, Optimam vitae rationem elige, eam iucundam reddet consuetudo. Divus Hieronymus hoc etiam dogma
Pythagoricum refert, quo vir ille totius moralis philosophiae summam complexus videtur. *dei= fugadeu/ein pa/nta tro/pon kai\ e)kko/ptein th\n no/son a)po\ tou= sw/matos2, th\n a)paideusi/an a)po\ th=s2 yu xh=s2, th\n a)se/lgeian a)po\ gastro\s2, th\n sta/sin a)po\ po/lews2, th\n diafwni/an a)po\ th=s2 oi)ki/as2 kai\ koinh\ a)po\ pa/ntwn to\ a)krate/s2, id est, Fugare convenit, ac modis omnibus resecare morbum a corpore, inscitiam ab animo, luxuriem a ventre, seditionem a civitate, discordiam a familia, in summa ab omni negotio intemperantiam.
*ou)k e)/stin eu)= a)/rcein mh\ a)rxqe/nta, id est, Fieri non potest, ut bene gerat imperium, qui non tulerit imperium. Manet hoc adagium hodieque vulgo celebre, neminem recte dominum agere, qui non ante ministrum gesserit. Citat autem Aristoteles Politicorum lib. 3. dio\ le/getai kai\ tou=to kalw\s2, w(s2 ou)k e)/stin eu)= a)/rcein, mh\ a)rxqe/nta, id est, Quapropter illud etiam recte dicitur, Neminem bene imperium gerere, qui non ipse prius sub imperio fuerit. Rursum eodem lib. to/n te ga\r me/llonta a)/rxein kalw=s2, a)rxqh=nai fasi dei=n prw=ton, id est, Eum enim qui bene sit administraturus imperium, aiunt imperium ferre prius oportere. Magis proverbialiter extulit Plato, li. de Legibus 6. dei= dh\ pa/nt) a)/ndra dianoei=sqai peri\ a(pa/ntwn a)nqrw/pwn, w(s2 o( mh\ douleu/sas2 ou)d' a)/n despoths2 ge/noito a)/cios2 e)pai/nou. id est, Iam illud oportet unumquenque de mortalibus universis cogitare, qui non servierit, eum haudquaquam dominum fore laude dignum. Plutarchus in Ducem imperitum, ou)te ga\r pi/ptontos2 e)sti\n o)rqou=n, o)/ute dida/skein a)gnoou=ntos2, ou)/te a)kosmou=ntos2 kosmei=n, h)\ ta/ttein a)taktou=nitos2, h)\ a)/rxein mh\ a)rxome/nou, id est, Neque enim lapsi pares sunt alios erigere, neque inscii docere, neque incompositi componere, neque ordinare, inordinati, neque imperare, qui imperium non sit passus. Idem hoc laudis peculiariter tribuit Agesilao, e)lqei=n e)pi\ to\ a)/rxein mh\ a)pai/deuton tou= a)/rxesqai. id est, Venisse ad imperium non indoctum parere imperio. Seneca libro de ira. 2. Nemo regere potest, nisi qui et regi. Natum adagium a nobili illo Solonis apophthegmate, quod in eius vita refert Diogenes Laertius, a)/rxe, prw=ton maqw\n a)/rxesqai. id est, Imperium gere, sed ubi prius imperium ferre didiceris. Itaque referri potest vel ad eos, qui prius alieno parendo imperio discunt imperium in alios gerere: vel qui prius cupiditatibus impernat suis, quam in alios exerceant imperium.
*adw/nidos2 kh=poi, id est, Adonidis horti, de rebus leviculis dicebatur, parumque frugiferis, et ad brevem, praesentemque modo voluptatem idoneis. Pausan. testatur, Adonidis hortos olim in deliciis fuisse, lactucis potissimum ac foeniculis frequentes, in quibus semina haud aliter atque in testa deponi consueverint: eoque rem in proverbium abiisse, contra futiles, ac nugones homines, et voluptatibus ineptis natos: cuiusmodi sunt cantores, sophistae, poetae lascivi, cupediarii, atque id genus alii. Erant autem ii horti Veneri sacri, propter Adonidem eius amasium, primo aetatis flore praereptum, atque in florem conversum. Horum mentionem facit Plato in Phaedro: o( nou=n e)/xwn gewrgo\s2, w(=n sperma/twn kh/doito, kai\ e)/gkarpa bou/loito gene/sqai, po/tera spoudh=| a)\n qe/rous2 ei)s2 a)dw/nidos2 kh/pous2 a)rw=n, kai/roi qewrw=n kalou\s2 e)n h(me/raisin o)ktw\ gigno-
me/nous2, h)\tau=ta me\n dh\ paidia=s2 te kai\ e(o sth=s2 xa/rin drw/| ha)\n, o(/te kai\ poiei=, id est, Num agricola, qui sapiat, semina quae curae haberet, quaeque cuperet aliquando fructum adferre, aestatis tempore, summo studio in Adonidis hortos mittet, gaudetque spectare eos intra dies octo iam pulchros effectos: an ea quidem per lusum, ac festi gratia faciat, si quando tamen fecerit? Item Plutarchus in commentario, cui titulus, peri\tou= brade/ws2 u)po\ qei/ou timwroume/nou, id est, de eo qui a numine sero punitur: a)lla\ mikro/s2 tis2, kai\ keno/spoudos2 o(qeo/s2 e)stin w(/s2te mhde\n h(mw=n e)/xo/npwn qei=on e)n a(utoi=s2, mhde\ proso/moion a)mosge/pws2 e)kei/nw|, kai\ diarke\s2 kai\ be/baion, a)lla\ fu/lois2, w(s2 o(/mhros2 e)/fh, paraplhsi/ws2 a)pomarainome/nwn panta/pasi kai\ fqino/ntwn, e)n o)li/gw|, poiei=sqai lo/gontos1ou=ton, w(/sper ai(tou\s2 a)dw/nidos2 kh/pous2, e)p) o)stra ki/ois2 tisi\ tiqhnou/menai kai\ qerapeu/ousai gun ai=kes2, e)fhme/rous2 yhxa\s2 e)n sarki\ trufera=| kai\ bi/ou r(i/zan i)s1xura\n ou) dexome/nh| blastanou/sas2, ei)= ta a)pos1bennume/nas2 a)ei\ u(po\ th=s2 tuxou/shs2 profa/sows2, id est, Immo morosior quispiam, et levicularum rerum curiosus est Deus, qui, cum nihil habeamus divinum in nobis, neque quod ullo modo ad illius similitudinem accedat, quodque constet, ac stabile perpetuumque sit, quin magis foliorum ritu, quemadmodum ait Homerus, undequaque marcescamus, intereamusque brevi: tantam nostri curam habeat: non aliter, quam mulieres, quae Adonidis hortos, ad dies pauculos vernantes, in testulis quibusdam nutriunt, foventque animas brevi duraturas, in carne tenera, et solidam vitae radicem non recipiente suppullulantes, ac mox ad quamvis occasionem interituras. Meminit et Theocritus Idyllio *q
*par) d' a)paloi\ ka=poi pefulagmi/nas2 e)n talaroi=si.
*argure/ois2.
Adsunt et teneri calathis candentibus
horti
Servati.
Effertur paroemia etiam hoc modo, a)karpo/teros2 tw=n a)dw/nidos kh/pwn, id est, Infructuosior Adonidis hortis. Non dissimili figura Isaeus apud Philostratum iuveniles voluptates appellat, tanta/lou kh/pous2, quod umbris ac somniis persimiles sint, nec expleant hominis animum, sedirritent potius. Similiter Pollux sophistae Athenodoris dictionem appellabat Tantali hortos, quod iuvenilis esset, ac levis; speciem prae se ferens, quasi esset aliquid, cum nihil esset.
*balw\n feu/cesqai oi)/ei, id est, Iaculo immisso fugiturum te putas? Metaphora proverbialis, ubi quis, dicto convitio, seu maleficio quopiam peracto, statim subducit sese, ne vel tueri cogatur quod dixerit, aut ne mutuum recipiat. Eryximachus medicus in convivio Platonis Aristophani, discedere paranti, ne cogeretur et ipse laudare Cupidinem, ac iocis quibusdam pocticis cludenti: *balw/n gefa/nei, w)= a)risto/fanes2 oi(/ei e)kfeu/cesqai, a)lla\ pro/sexeto\n nou=n kai\ ou)/tws2 le/ge w(s2 dw/swn lo/gon i).sws2. me/ntoi a)\n do/ch| moi a)fh/sw se. id est, Ut vero, inquit Aristophanes, immiso in nos iaculo fugiturum te credis? Quin tu animum adverte, atque ita loquere, tamquam rationem redditurus. Sane, si mihi videbitur, fortassis te dimittam. Utitur item in Phaedone, et in primo De repub. libro, quamquam hoc loco mutat metaphoram, et ad balneatorem iniecta aqua descendentem refert, tau=ta ei)pw\n o( qrasu/maxos e(n nw=| ei)=xen
a)pie/nai, w(/sper balaneu\s2 h(mw=n katantlh/sas1 kata tw=n w)/twn a)qro/on kai\ polu\n to\n lo/gon, id est, Haec locutus Thrasymachus, in anume habebat discedere, ceu balneator quispiam, offusis in aures copiosis, ac multis verbis. Ac mox eodem in loco, oi(=on e)mbalw\n mi/gon, e)n nw=|e)/xeis2 a)pie/nai, id est, velut iniecto dicto paras discedere. Respexit ad proverbium Plutarchus in commentario De iis, qui tarde puniuntur, ut a numine: a)ll) ou)d' ei) balw\n, ei)=pen a)phlla/gh kalw=s2 ei)=xe periora=|nto\ be/los e)gkei/menon, id est, Quinetiam, si discessit, inquit, immisso iaculo, non convenit telum inhaerens negligere. Adlusit ad hanc paroemiam Aristoteles in tertio Naturalium auditionum libro. Refellens enim Anaxagorae sententiam, qui dixisset, infinitum immotum esse, et in se ipso conquiescere, negat satis esse dixisse tantum, et aufugere, cum causam etiam reddere debuerit, quamobrem infinitum moveri non posset, ou) ga\r, inquit, i(kano\n to\ ou)/tws2 ei)po/nta a)phlla/xqai. Quadrabit igitur in eos, qui velut oracula quaedam pronuntiat, aliis coniectandi materiam ministrantes, ut qui non interpretentur, quamobrem ita senserint. Translatum videtur ab apibus, aut vespis, quae, infixo aculeo, statim aufugiunt. Id enim innuit Plato in Phaedone. Potest et ad Parthos referri, qui, iaculo coniecto in hostem, mox equis versis se fuga proripiunt, nec audent cominus congredi. Similimum est huic, quod est apud Ciceronem lib. de finibus bonorum quarto: Scrupulum, inquit, abeunti, sed videbimus. Solet enim scrupulus esse molestus ambulantibus. Idem apertius in oratione pro L. Flacco: Flacco vero quid profuit? qui valuit tamdiu, dum huc prodiret, mortuus est aculeo iam dimisso, ac dicto testimonio.
*dwdwnai=on xalkei=on, id est, Dodonaeum cymbalum, aut tintinnabulum. In hominem dici consuevit improbae, atque importunae loquacitatis. Zenodotus citat ex Ariphoro Menandri. Tradit autem in Dodona duas fuisse sublimes columnas, in altera positam peluim aeream, in altera pensile pueri simulacrum, flagellum aereum manu tollentis, queties autem ventus vehementius flaverit, fieri, ut, scutica impulsa, crebrius lebetem feriat, isque percussus tinnitum reddat, ad multum etiam temporis resonantem. Aill referunt ad aera Corinthia, quae prae ceteris clarius tinniant. Meminit huius adagii Stephanus in dictione Dodone. Iuvenalis ad adagium adlusisse videtur, cum ait:
Tot pariter pelues, tot tintinnabula credas
Pulsari.
muliebrem garrulitatem taxans. Suidas diversam adagii adfert interpretationem ex Daemone. Ait enim oraculum Iovis, quod olim erat in Dodona, lebetibus aereis undique cinctum fuisse, ita, ut invicem sese contingerent. Itaque neccssum erat fieri, ut, uno quopiam pulsato, vicissim et omnes resonarent, sonitu per con tractum ab aliis ad alios succedente. Durabatque in longum tempus tinnitus ille, videlicet in orbem redeunte sono. Putatque paroemiam dictam in sordidos, et quantumvis pusilla de re querulos. Verum Aristoteles hoc commentum ut ficticium refellit, adferens aliud interpretamentum, quod modo retulimus, de
columnis duabus, et simulacro pueri, Plutarchus in commentario peri\ th=s2 a)dolexi/as2 indicat, in Olympia porticum quandam fuisse, ratione mathematica ita compositam, ut pro una voce multas redderet, atque ob id e(pta/fwnon, appellatam, Cumque hac confert homines impendio loquaces, quos si verbulo taugas, continuo referunt tantum verborum, ut nullus omnino sit garriendi finis. Meminit huius adagionis et Iulius Pollux libro sexto, capite de loquacibus, his verbis. *to\ e)k *dwdw/nhs2 kalkei=on..
*prw/ra kai\ pru/mnh. i. Prora vel puppis, M. Tullius libro Familiarium epistolarum ultimo, scribens ad Tironem suum, paroemiam hanc refert his verbis. Mihi prora, et puppis, ut Graecorum proverbium est, fuit a me tui dimittendi, ut rationes meas explicares. Prora itaque, et puppi, summam consilii nostri significamus: propterea quod a prora et puppi, tamquam a capite, et calce, pendeat tota navis. Apud Graecos invenio pronuntiatum hoc pacto, ta\ e)k peri/ras2, kai\ ta\ e)k pru/mnhs2 a)po/llutai. id est, A prora pariter, atque a puppi pereunt: sive, prora pariter, ac puppis perit, hoc est, ad internecionem. Philostratus in Heroicis: *alla\ dei= pros1dedisqai th= nhi\, kata/per to\n o)dusse/a, ei) de mh\, kai\ ta\ e)k prw/ras2, fasi\, kai\ e)k pro/mnhs2 a)polei=tat. id est. Sed oportet Ulyssis in morem navi alligatum esse, alioqui et prora, quod dici solet, et puppis perit. Neque dissidet hinc illud Theocriticum in Encomio Ptolemaei:
*andrw=n au)= ptolemai=os2 e)ni\) prw/toisi lege/sqw,
*kai\ pu/matos2 kai\ me/ssos2.
id est:
Ast hominum in numero decuntetur Ptolemaeus,
Primus, et ultimus. ac medi???
Item Virgilianum illud:
A te principium tibi desinet,
Huc pertinet, quod Demosthenes pronuntiationem, to\ prw=ton, to\ deu/teron, kai\ to\ tri/ton esse dixit, universam eloquentiam intelligens. Plato De legibus lib. 4. o( me\n dh\ qe/o\s2, w(/sper kai\ o( palaio\s2 lo/gos2, a)rxhn/te, kai\ teleuthn\, kai\ me/sa tw=n o)/ntwn a(pa/ntwn e)/xwn i. Ima Deus quidem ipse, quemadmodum vetusto verbo dicitur, tum initium, tum finem, tum medium rerum omnium complectens. Plutatchus in commentario De liberis educandis: *oti e(\n pra=ton, kai\ me/son, kai\ teleutai=on e)n tou/tois2 kefa/laion a)gwgh\ spoudai=a, kai\ paidei/a no/mimo/s2 e)sti. i em. Quod una res, primum, et medium, ac postremum hic caput est, proba institutio, legitimaque eruditio. Aristoteles libro Rhetoricorum tertio refert ex Alcidamante quodam, qui philosophiam, legum vallum, ac fossam appellarit, omne legum praesidium in philosophia situm innuens. At philosophus eam metaphoram tamquam duram, ac frigidam damnat: quasi vero non durior sit illa superior, prw/ra, kai\ pru/mnh. Verum in oratione seria, fortassis vitiosae fuerint: in adagiis non item offendit durities, ut quae saepenumero vel aenigmatum similima sint, eaque ferme laudatissima videantur, quae paulo longius detorta fuerint. Proinde, quoties summam totius negotii, et omne momentum, praesidiumque significabimus, proram, et puppim, aut fossam, et vallum dicemus. Quibusdam omnium rationum prora et puppis est pecunia. Adversus Carthaginiensium vim Scipio fossa pariter, et vallum erat, id est, praecipuum tutamentum.
*ou)de\n pro\s2 thn\ parme/nontos2 u(=n, id est, Nihil ad Parmenonis suem. De aemulatione dictum, quae longo intervallo abesset ab eo, quod imitaretur. Plutarchus in Symposiacis, quintae Decadis secundo problemate, quo pacto natum sit adagium narrat ad hanc ferme sententiam: Parmeno quispiam fuit ex hominum eorum genere, qui nostris etiam temporibus varias animantium, et hominum voces ita sci??? imitantur, ac repraesentant, ut audientibus tantum, non etiam videntibus, verae, non imitatae voces videantur. Neque desunt, quos hoc artificium maiorem in modum delectet. Parmenon igitur hac arte vulgo ut iucun dissimus, ita etiam celeberrimus fuisse perhibetur: quem cum reliqui conarentur aemulari, ac protinus ab omnibus diceretur illud: eu)= men, a)ll) ou)den pro\s2 thn\ parme/nontos2 u(n, hoc est, Recte quidem, verum nihil ad Parmenonis suem, quidam prodiit, veram suculam sub alis occultatam gestans. Huius vocem cum populus imitatitiam esse crederet, statimque, sicut solent, reclamarent, ti\ ou)=n a(/uth pro\s2 thn\ parme/nontos2, i. Quid haec ad Parmenonis suem? vera sue deprompta, ac propalam ostensa, refellitillorum iudicium: utpote non ex vero, sed eximaginatione profectum. Meminit idem Parmenonis, ac suis adumbratae, in commentariis De audiendis poetis. Nec intempestiviter utemur hoc adagio, quoties aliquis, opinione deceptus, de re perperam iudicat. Veluti, si quis epigramma parum eruditum, ac neotericum, supra modum admiraretur, persuasus antiqunm esse. Rursum, si, quod antiquum esset et eruditum, ceu nuperum damnaret. Tantum enim valet haec imaginatio, ut eruditissimis etiam viris in iudicando imponat.
*sugkrhtismo\s2. Cretico proverbio dicebatur, quoties fieret, ut, qui modo videbantur hostes acerrimi, tepente in summam concordiam redigerentur. Id quod frequenter evenire solet, maxime si quando malum aliquod inciderit utrisque commune. Plutarchus in commentario. *peri\ filadelfi/as2, id est, de fraterna caritate, recenset, simulque explicat paroemiam his verbis: *eti toi/nun e)kei=no dei= mnhmoneu/ein e)n tai=s2 pro\s2 tou\s2 a)delfou\s2 diaforai=s2, kai\ fula/ttein to\ toi=s2 fi/lois2 au(tw=n o(milei=n kai\ plhsia/zein to/te ma/lista, feu/gein de\ tou\s2 e)xqrou\s2 kai\ mh\ prosde/xesqai, mimou/menon au)to\ goun= tou=to to\ krhtw=n, oi)\ polla/kis2 stasia/zontes2 a)llh/lois2 kai\ polemou=ntes2, e)/cwqen e)pio/ntwn polemi/wn dielu/onto kai\ suni/stanto, kai\ tou=to h)=n o( kalou/menos2 u(p) au)tw=n sugkrhtismo\s2. id est. Praeterea oportebit, et illud meminisse, fratribus inter se dissidentibus, observareque, ut potissimum eo tempore consuetudinem habeas, et convictum cum illorum amicis. Rursum: Inimicos fugias, neque admittas ad familiaritatem, illud videlicet Cretensium exemplum secutus, qui frequenter cum factionibus, et bellis intestinis inter sese pugnarent, invadentibus aliunde hostibus, omissa contentione coniuncti sunt: atque is erat, quem illi syncretismum appellabant. Hactenus plutarchus. Simile quiddam refert de Sudracis et Mallis Q. Curtius libro nono, quos alias bellare inter se solitos, periculi societas iunxerat imminente Alexandro. Pertinet huc, quod alias ex Aristotele referemus: suna/gei tou\s2 a)nqrw/pous2 ta\ kaka\, id est. Conciliant homines mala.
Adagium recte accommodabitur et in illos, qui amicitiam ineunt: non quod sese ex animo diligant, sed quod alter alterius opis egeat: aut quo veluti coniunctis copiis communem inimicum pessundent. Refertur et ab Apostolio quodam Byzantino, recentissimo apud Graecos proverbiorum coacervatore.
*peri\ a(/la kai\ ku/amon, id est, Iuxta salem, et fabam. In eos dicebatur, qui se simularent scire, quod nescirent. Siquidem divini responsuri, fabam, et salem apponebant. Unde, qui inter sese de rebus arcanis communicarent, tou\s2 peri\ a(/la kai\ ku/amon appellabant. Ad hunc quidem modum scriptum legitur in Diogeniano, reliquisque Graecarum paroemiarum collectoribus. Verum Plutarchus in Symposiacorum problematum decade quarta, non fabam, sed cuminum scribit, nisi forte depravatus est codex: *ekei=no de/pws2 u(ma=s2 le/lhqe tou\s2 peri\ a(/la kai\ ku/minon, o(/ti to\ men poiki/lon e)sti, to\ de\ h(/dion, id est, Atillud fortasse vos fugit, quod aiunt, qui iuxta salem, ac cuminum, quod illud quidem lautius, hoc suavius. Rursum eiusdem operis decade quinta: *ezh/tei flw=ros2, e(stiwme/nwn h(mw=n par) au)tw=|, ti/nes2 a)\n ei)=en oi( peri\ a(/la kai\ ku/minon e)n paroimi/a| lego/menoi, id est, Quaerebat Florus, cum apud ipsum caenaremus, quinam essent, qui in proverbio iuxta salem et cuminum dicerentur. Apollophanes autem grammaticus sic eam quaestionem dissolvit, ut dicat adagium summam familiaritatem significare. Siquidem, quimagnopere inter se familiares sunt, hi vel salem, vel cuminum una cenant, neque requirunt apparatum ullum ciborum. Unde et ille iocus est Octavii Caesaris ad quendam, a quo fuerat convivio perparco, frugalique acceptus: Nesciebam me tibi esse tam familiarem. Huc pertinet etiam illud, quod suo loco referemus: a(/la kai\ tra/pezan mh\ parabai/nein, id est, Non oportet transgredi salem, et mensam, hoc est, amicitiae ius, quod his rebus conciliatur, non est violan dum. Porro salis nomine frugalem victum innui, passim ex poetis licet cognoscere. Horatius in Odis:
Vivitur paruo hene, cui paternum
Splendet in mensa tenui salinum.
Idem in Sermon.
- Modo sit mihi mensa tripes, et
Conchla salis puri.
Verum in divinationibus videtut magis religionis causa solitus apponi. Cur autem hic honos sali potissimum sit habitus, quaeritur apud Plutarchum in eo, quem modo citavi, loco. Nam et Homerus salem divinum appellat, et Plato scriosit salem rebus diumis amicissimum, familiarissimumque. Proinde Aegyptii honoris causa prorsum a sale abstinent, adeo, ut, ne panibus quidem vescantur sale conditis. Tametsiplutarchus arbitratur Aegyptios hac gratia potius abstinuisse, si quando pure vivere vellent, quod praecipue libidinem irritare putetur, idque propter calorem. Praeterea non est veri dissimile, illos abdicasse sibi salem, tamquam condimentum omnium suavissimum, ita, ut non immerito, obsoniorum obsonium appellari possit, Nam sunt, qui hac de causa salem gratiam nominarint, quod citra hunc omnia videantur insipida, ingrataque Quamquam illud maxime divinum in se salhabere videtur, quod a corporibus vita destitutis putrefactionem, ac tabem arcet, neque sinit prorsum
interire diu morti velut resistens, animaeque, quoad licet, vice fungens. Huius ut est officium animantia tueri continereque, neque sinere compaginem dilabi, itidem sal, animae exemplo, cohibet corporum harmoniam ad tabem tendentium, et membrorum inter sese amicitiam conservat. Hac eadem ratione fulguris ignem sacrum, ac divinum arbitramur, quod ictorum corpora multo tempore perdurent, neque putrescant. Habet et illud quasi divinum sal, quia vim quandam gignendi genuinam habere credatur, vel hoc argumento, quod, sicuti paulo superius dictum est, seminalem vigorem expergefacit, acuitque. Proinde, qui canibus alendis dant operam, salsis carnibus ac salsamentis eos pascunt, quo ad gignendum reddantur alacriores. Accedit huc, quod e navibus marinis immensa murium vis soleat enasci. Neque desunt, qui dicant, mulieres etiam citra virilem operam fieri gravidas, si salem lingant. Praeterea putant huc adlusisse poetas, qui non sine causa sinxerunt Venerem, geniturae principem, e salo natam fuisse, quam etiam a(ligenh=, id est, sa ligenam cognominant. Quin iidem deos omnes marinos fecundos, et plurimorum liberorum progenitores faciunt. Denique nullum est animal, neque terrestre, neque volatile, perinde fecundum, ut sunt omnia marina. Huiusmodi ferme multa de sale disseruntur apud Plutarchum.
*epi\ duoi=n o(rmei=, id est, Duabus nixus in portu sedet, subaudiendum anchoris. De firmis, et immotis, et qui rem suam probe constabilietunt. Ductum a navibus intra porrum tuto manentibus q prora simul, et a puppi proiectis anchoris. Meminit aristides in Panath. Ab eadem metaphora ductum est, quod adversus Ctesiphontem dixit Demosth. *ou)k e)pi\ th=s2 au)th=s2 o(rmei= toi+s2 polloi=s2, subaudiendum a)gku/ras2, id est, Haud eadem anchora nixus est, qua vulgus hominum.
*a ke/falos mu=qos2, id est, Sine capite sermo, dicitur imperfectus ac mutilus. Plato lib. de Leg. 6. *ou)/koun dh/ pou le/gwn ge a)\n, mu=qon a)ke/falon e(kw\n katali/poimi, planw/menos2 ga\r a)n a)pa/nth| toiou= tos2 w)\n, a)/morfos fai/noito, id est, Nequaquam profecto, posteaquam dicendi partes suscepi, sermonem absque capite libens reliquerim. Etenim, si oberrans talis occurrat alicui, foedus videretur. Rursus in Gorgia: *all) ou) de\ tou\s2 mu/qous2 fasi\ metacu\ qe/mis2 ei)=nai katalei/pein, a)ll) e)piqe/ntas2 kefalh\n, i(/na mh\ a)/neu kefalh=s2 perii+/h|, id est, At ne sermones quidem interim aiunt fas esse deserere quin potius imponendum illis caput, ne sine capite obambulent. Fortassis adlusit ad id, quia refert Plut. in dialog. De defectis oraculis. Apud Cretcnses festum quoddam novis, et absurdis caeremoniis agebatur, ostenso hominis simulacro sine capite. Hunc aiebant Homerioni patrem fuisse, qui, constuprata per vim Nympha, sine capite fuerit repertus. Proverbium refertur a Zenodoto.
TYNDARUS apud Plautum, alter e captivis, cum iam proditis dolis esset deprehensus. nec haberet, quanam arte posset elabi. Nunc ego, inquit, omnino occidi. Nunc ego intersacrum, saxumque sto, nec quid faciam scio. Appuleius Asini sui libro undecimo: Plurimum ergo duritia paupertatis intercedente, quod ait vetus
proverbium, inter sacrum, et saxum positus cruciabar. Explicat autem Apuleius allegoriam adagii, videlicet adludens ad sacerdotium, cui erat initiandus, et paupertatem saxo duriorem, per quam non suppetebant sumptus. Sumptum apparet ex priscis foederis feriendi caeremoniis, in quibus Fecialis porcum saxo feriebat, haec interim pronuntians: Qui prior populus foedus rumpet, Iuppiter ita eum feriat, quem admodum ego porcum hoc lapide ferio. Sed undecumque fluxit adagium, satis liquet dici solitum in eos, qui perplexi, ad extremum periculum rediguntur.
*metacu\ tou= a)/kmonos, kai\ s1fu/ras2, id est, Inter incudem, et malleum. Huic non dissimile refertur ab Origene, his quidem verbis; nam Graeca desideramus: Iam quoddam est apud nationes tritum vulgi sermone proverbium, ut de his, qui anxietatibus, et ingentibus malis premuntur, dicant: Inter malleum sunt, et incudem.
NEC abhorret a superioribus illud, quod ab Homero sumptum, maximisque celebratum auctoribus, in adagionem abiit, e)pi\ curou= a)kmh=s2, id est, In novaculae cuspide, sive acie, pro eo, quod est in summo discrimine. Sic enim in Iliadis decimo loquitur Nestor:
*nu=n ga\r dh\ pa/ntessin e)pi\ curou= i(/statai a)kmh=s2,
*h ma/la lugro\s2 o)/leqros2 a)xaioi=s2 h)e\biw=nai.
id est,
Nunc etenim cunctis sitares in cuspide ferri est,
Vivant ne, an tristi exitio absumantur Achivi.
Sophocles in Antigone:
*fro/nei bebw\s2 au)= nu=n e)pi\ curou= tu/xhs2.
Sunt autem Tiresiae vatis verba, Creontem admonentis, ut sapiat, in tanto constitutus periculo. Rursum in Epigrammatibus:
*eu)rw/phs2 a)si/hs2 te dorusqene/es2 batilh=es2,
*umi=n a)mfote/roisin e)pi\ eurou= i(/statai a)kmh/.
id est,
Europa atque Asiae reges Mavorte potentes
Nunc vobis utrisque novaclae in acumine res est.
De Menelao, ac Paride, singulari certamine decernentibus, uter Helena potiretur, Theocritus in Diosc.
*anqrw/pwn swth=ras2 e)pi\ curou= h)/dh e)o/ntwn.
id est,
Certa salus hominum iam ferri in cuspide stantum.
Sumptum videtur a circulatoribus, qui in cuspide gladiorum ingrediuntur, aut ab iis, qui ferrum manu contrectant, ut admonen n hunc auctorem edita scholia.
HVICO non omnino diversum est illud: Res est in cardine, quod Servius proverbium esse admonuit, enarrans illud Maronis:
Haud tanto cessabit cardine rerum.
Putatque perinde valere, quasi dicas: Res est in articulo. M. Tullius: In eo cardo rei vertitur, dixit, pro eo quod est, ex hoc tota res pendet. Quintilianus lib. 12. Nam, ut taceam de negligentibus, quorum nihil refert, ubi litium cardo vertatur. Idem lib. 5. Nam si fatetur, multis ex causis potuit cruenta esse vestis, si negat, hic causae cardinem ponit, in quo si victus fuerit, etiam in sequentibus ruit. Sumptum ab ostiis, quae cardinibus sustinentur, volvunturque.
*curo\s2 ei)s2 a)ko/nhn, id est, Novacula in cotem. Dici solitum in eos, qui forte in eas res inciderunt, in quas minime volebant. Neque novacula potest inco mmodius cadere, quam si in cotem incurrat. Ab hoc non ita multum abhorret illud Horatianum:
- Et fragili quaerens illisere dentem
Infringet solido
Recte accommodabitur et in eum, qui laedendi cupidus, tandem hominem nactus est, a quo vicissim laedatur, cum illi nocere non possit. Siquidem novacula, si in molle quippiam inciderit, dissecat, si in cotem retunditur. Huc respexit Tarquinius, qui dixit sibi in animo esse, ut Actius Navius augur novacula cotem discinderet, significans in cotem nihil posse novaculam. quamquam ab augure factum, quod ille fieri posse non credebat, refert Livius lib. 1.
CALIGA Maximini, vulgo dictitatum est, in homines insulsos, et immodicae proceritatis. Id adagii refert Iulius Capitolinus, in vita Maximini Imperatoris. Nam, cum esset inquit, Maximinus pedum, ut diximus, octo et prope semis, calciamentum, id est, campagium regium, quidam in luco, qui est inter Aquileiam, et Arziam, posuerunt, quod constat pede maius fuisse hominis vestigio, atque mensura. Unde etiam vulgo tractum est, cum de longis, atque ineptis hominibus diceretur: Caliga Maximini. Hactenus Iulius. Ergo proverbium rectius usurpabitur, si cum odio, contemptuve dicatur, propterea quod is Maximinus, unde natum esse constat, invisissimus esset pariter et populo Romano, et Senatui: quippe Thrax natione, deinde sordido genere, postremo moribus barbaris, ac feris. Quin etiam nunc homines insignitae proceritatis vulgo male audiunt, tamquam socordes, atque inertes.
HVIC confine est, quod a Phalereo Demetrio refertur, klhmati\s2 ai=gupti/a id est, Clematis Aegyptia. Id ait ioco dici solitum in eos, qui corpore praeter modum procero, atque atro colore essent, natum hauc dubie ab eius herbae specie, de qua meminit Dioscorides lib. quarto. Plinius lib. 24. cap. 15. Itali, inquit, centunculum vocant, rostratis foliis, ad similitudinem capitis penularum, iacentem in aruis. Graeci autem clematidem appellant. Sed, cum clematidis multae sint species, quas inibi recenset Plinius, una duntaxat proverbio locum fecisse videtur, ea nimirum, quae clematis Aegyptia cognomine dicitur. Dicitur autem, quod hanc maxime gignat Aegyptus, folio lauri longo, tenuique, adversus serpentes, et privatim aspides, ex aceto pota efficax, quae eadem ab aliis daphnoides, ab aliis polygonoides vocatur. Laertius in vita Zenonis, ex auctoritate Apollonii, scribit, Zenonem gracili fuisse corpore, statu procero, atra cute. Deinde auctorem citat Chrysippum, qui in secundo provetbiorum suorum libro scripserit, ob eam causam a quodam clematidem Aegyptiam fuisse dictum.
ROMANUM exstat adagium, elegans cum primis, et annotandum. Res ad triarios rediit. Eo licebit uti, cum significabimus rem eo periculi redactam esse, ut extremo conatu, summisque viribus sit enitendum, et ad suprema confugiendum consilia,
quibus si nihil prosiciatur, iam nihil reliquum esse videatur, unde subsidium sperare possis. Veluti si in disceptatione quapiam literaria, mediocribus ambigentibus, ad unum aliquem summae doctrinae virum rem deferre cogeremur. Aut in ancipiti negotio potentissimorum amicorum opem implorare compelleremur, quos non nisi maxima quadam ducti necessitate soleamus interpellare. Denique, si, cum vulgaribus illis consiliis res explicari nequit, ad novum aliquod, et egregie callidum confugitur. Quemadmodum Terentianus ille Phormio in sui nominis fabula, cum significaret neque in Antiphone, neque in Phaedria, neque in Geta satis esse praesidii ad retundendam senis saevitiam: Adte, inquit, Phormio summa redit. Natum est adagium a ratione, modoque componendi Romani exercitus. Refertur autem pariter, et explicatur a T. Livio, primae decadis libro 8. cuius verba ilbuit subscribere: Postremo in plures ordines acies distribueban tur. Ordo enim sexagenos, sive, ut alii legunt, sexenos milites, duos centuriones, vexillarium unum habebat. Prima acies hastati erant, manipuli quindecim, distantes inter semodicum spatium. manipulus leves vicenos milites, aliam turbam scutatorum habebat. Leves autem, qui hastam tantum, gaesaque gererent, vocabantur. Haec prima frons in acie, florem iuvenum pubescentium ad militiam habebat. Robustior inde aetas totidem manipulorum, quibus principibus est nomen. Hos sequebantur scutati omnes, insignibus maxime armis. Hoc triginta manipulorum agmen, antepilanos appellabant, quia sub signis iam alii quindecim ordines locabantur, ex quibus ordo unusquisque tres partes habebat. Earum unamquamque primum pilum vocabant. Tribus ex vexillis constabat. Vexillum centum octoginta tres, ut alii, sex homines erant. Primum vexillum triarios ducebat, veteranum militem spectatae virtutis. Secundum rorarios minoris roboris aetate, factisque. Tertium accensos, minimae fiduciae manum. Eo et in postremam aciem reiciebantur. Ubi his ordinibus exercitus instructus esset, hastati omnium primi pugnam inibant. Si hastati profligare hostem non possent, pede presso eos retrocedentes, in intervalla ordinum principes recipiebant. Tum principum pugna erat, hastati sequebantur. Triarii subvexillis consiebant, sinistro crure porrecto, scuta innixa humeris, hastas subrecta cuspide in terram fixas, ut haud secus quam vallo septa inhorreret acies, tenentes. Si apud principes quoque haud satis prospere esset pugnatum, a prima acie ad triarios sensim inferebantur, inde rem ad triarios redisse, cum laboratur, proverbio increbruit. Triarii consurgentes, ubi in intervalla ordinum suorum proncipes, et hastatosrecepissent, extemplo compressis ordinibus velut claudebant vias, unoque continente agmine, iam nulla spepost relicta, in hostem incidebant. Id erat formidolosissimum hosti, cum velut victos insecuti novam repente aciem exurgentem auctam numero cernebant. Hactenus T. Livius. Cuius ex verbis satis arbitror liquere proverbium, ut nostra interpretatione iam non sit opus. Item Vegetius de re militari lib. 2. declarat post omnes acies solere collocari triarios: omni armorum genere
instructos, qui genu posito subsidebant, ut, si primam aciem vinci contigisset, ab iis integrato praelio victoria repararetur. Modestus in libello de vocabulis rei militaris: Sextus, inquit, ordo post omnes a firmissimis, et scutatis, et omni genere armorum munitis, bellatores tenebat, quos antiqui triarios appellabant. Hi ut requieti, et integri acrius invaderent hostes, post ultimas acies sedere consueverunt, et si quid in primis ordinibus accidisset, de eorum viribus reparaturis spes tota pendebat. Flavius Vopiscus in vita Firmi imperatoris, indicat robuftissimum quenque militem in triarios allegi solitum, docens eum nervis robustissimis fuisse, hoc argumento, quod triarium quoque vinceret.
HVIC finitimum est illud, quod apud Graecos celebratur: i(era\n a)/gkuran xala/zein, id est, Sacram solvere anchoram, quoties ad extrema praesidia confugitur. Translatum a nautis, qui maximam, ac validissimam anchoram sacram vocant, eamque tum demum mittunt, cum extremo laborant discrimine. Lucianus in Iove tragoedo: *akouson dh\ i(era\n, fasi\n, a)/gkuran, kai\ h(\n ou)demia=| mhxanh=| a)por)r(h/ceis2, id est, Audi iam sacram, ut aiunt, anchoram, quamque nulla vi queas abrumpere. Sic enim appellat angumentum insolubile. Rursum Drapetis: *edocen ou)=n skopoume/nois2 th\n u(sta/thn a)/gku ran, h(\n i(era\n oi( nautillo/menoi/ fasi, kaqie/nai, id est, Visum est igitur, re perpensa, extremam anchoram, quam nautae sacram nominant, demittere. Rursum in Apologia: *mi/a moi i)/sws2 e)kei/nh a)/gkura e)/ti a)/broxos2, id est, Mihi fortassis una illa anchora adhuc superest integra: id est, illud mihi adhuc superest, quo possim confugere. Euripides in Helena:
*a)/gkura dh/ mou ta\s2 tu/xas2 o)xei= mo/nh,
id est, Mihi ab unica fortuna pendet anchora. hoc est, Una dumtaxat spes mihi superest. Aristides in Themistocle: *kai\ w(/sper th=s2 i(era=s2 a)gku/ras2 th=s2 e)kei/nou fwnh=s2 e)xo/menoi, id est, Ac velut a sacra anchora de illius voce pendentes.
IDEM pollere putat Diogenianus, kinw= to\n a)f) i(era=s2, id est, Sacrae lineae talum moveo. De iis, qui extrema parant experiri. Id Iulius Pollux lib, nono exponens, ait a ludo quopiam tesserarum natum esse adagium. Lusum autem fuisse huiusmodi, ut utrique ludentium essent calculi quinque, totidem impositi lineis: unde et Sophocles dixerit: pe/ssa penta/gramma, id est tesserae quinque linearum. Inter eas lineas, utrinque quinas, unam fuisse mediam, quam sacram vocabant, unde, qui talum movisset, is sacrae lineae calculum movere dicebatur. Id vero non fiebat, nisi cum res posceret, ut ludens ad extrema confugeret auxilia. Usurpat hoc adagium Plato lib. de Legib. quinto: kaqa/per pettw=n a)f) i(erou=. id est Tamquam a sacra tessera. Plutarch. in lib. qui inscribitur: An seni sit gerenda Resp. *teleutai/an w(/sper th\n a)f) i(era=s2 e)pa/gousin h(mi=n to\ gh=ras2, id est, Postremam nobis, tamquam a sacra linea senectam allegant; hoc est, veluti causam gravissimam. Idem commentario de comparatione terrestrirun, acma rinorum: *fe/re\, kinh/santes2 th\n a)f) i(era=s2, braxe/a peri\ qeio/thtos2 a)utw=n kai\ manpkh=s2 ei)/pwmen, id est, Age moto talo a sacra linea, paucis de divinitate eofum, et divinatione dicamus. Rursum
idem adversus Colotam Epicureum: *eu)qu\s2 ou)=n to\n a)f) i(era=s2 keki/nhken o( kolw/ths2, id est, Protinus igitur talum a sacra movit Colotes, hoc est, statim id quod est gravissimum, aggressus est, ut impugnaret Apollinis de Socrate iudicium. Idem in vita Marcii Coriolani de civitate Romana ob Coriolani minas perturbata: a)/ra th\n a)f) i(era=s2 a)fh=ken. id est, Sublatam a sacra linea tesseram misit Desperatis enim rebus ad Deorum religionem confugiebat, supplicatum missis sacrificiis, aedituis, initiatoribus, auguribus, etc. Huc adlusit et Theocritus in Bucoliastis. *kai\ tw=n a)po\ gramma=s2 kinei= li/qon, id est, Atque a lineola lapidem movet. De quo nobis et alias facta mentio.
*gumno/teros2 lebhri/dos, id est, Nudior leberide, de vehementer tenuibus. Leberis enim serpentis exuvium significat, quo nihil potest esse inanius. Accidit autem hoc omnibus fere, quae cortice integuntur, sed molliore: velut stellioni, lacertae, praecipue serpentibus, atque haec ferme bis exuunt, vere, et autumno, praesertim vipera. Serpenti primum ab oculis incipit decedere pellis, ita, ut obcaecari videatur iis, qui rem non intelligunt: atque una nocte et die, senectus tota exuitur a capite usque ad caudam. Ex insectis reiuvenescunt silpha, et culex: eaque, quorum pennae vaginis obteguntur, ut scarabei, item locustae et cicadae. In genere marinorum exuit et cancer: idque saepius anno. Atque hoc exuvium Graecis etiam su/far dicitur: cuius mira sentitur tum levitas, tum siccitas, universo humore in novum fetum consumpto. auctor Aristoteles libr. de natura animantium octavo. Ait Suidas, Leberidem hominem fuisse supra modum pauperem: ita, ut vulgari sermoni locum fecerit. Athenaeus in Dipnosophistis, sauto\n a)pofai/neis2 kenw/teron lebhri/dios, i. Ostendis teipsum inaniorem leberide.
SI dixeris quae vis, quae non vis audies. Divus Hieronymus in Rufinum nominatim proverbii loco citat: Nihilque super hoc audies, inquit, nisi illud e trivio, Cum dixeris quae vis, audies quae non vis. Terentius in Andria:
Si mihi pergit quae vult dicere, quae non vult audiet.
Rursum in prologo Phormionis:
Benedictus si certasset, audisset hene.
Eodem adlusit in prologo Andriae:
Desinant maledicere, malefacta ne noscant sua.
Obscurius etiam in prologo Eunuchi: Tum, si quis est, qui dictum in se inclementius existimet esse, sic existimet: sciat, responsum, non dictum esse. Responsum enim vocat, convicium convicio redditum. Primus huius adagii pater Homerus fuisse videtur, apud quem hic versus est in Iliadis Y.
*oppoi=on d' ei)/phsqa e)/pos2, toi=on d' e)pakou/sais2.
id est,
Talia dicentur tibi, qualia dixeris ipse.
Item Hesiodus lib. cui titulus, Opera et dies:
*ei) de\ kako\n t) ei)/pois2, ta/xa k) au)to\s2 mei=zon a)kou/sais2.
id est,
Fors male dicenti dicentur plurae vicissim.
Rursus in eodem:
*ei) de/ken a)/rxh|.
*hti e)/pos2 ei)pw\n a)poqu/mion, h)e\ kai\ e)/rcas2
*di\s2 to/sa ti/nnesqai mennhme/nos.
id est,
- Si quod prior ipse
Aut verbum, aut factum, dicas ve geras vemolestum.
Ad te cum duplici rediturum foenore noris.
Euripides in Alcestide:
- *ei) d' h(ma=s2 kakw=s2
*erei=s2, a)kou/sh| polla\ k) ou) feudh= kaka\
id est,
- Si dixer is nobis male,
Mala invicem permulta, nec falsa audies,
Longe venustius idem extulit Sophocles, citante Plutarcho:
filei= ga\r glw=ttan e)kxe/as2 ma/thn,
*akw\n a)kou/ein ou(\s2 e)kw\n ei)/ph| lo/gous2.
id est,
Etenim solet qui dicta temere iecerit,
Audire nolens verba, quae dixit volens.
Refertur ex Sophocle:
filei= de\ pollh\n glw=ssan e)kxe/as2 ma/thn,
*akw\n a)kou/ein ou(\s2 e)kw\n ei)=pen kakw=s2.
Qui multa temere verba fudit, is solet
Audire nolens quae volens dixit male.
Quin etiam his nostris temporibus eiusmodi quiddam vulgo dictictant: Ut salutabis, ita resalutaberis: hoc est, ut tua fuerit oratio, ita tibi respondebitur. Plautus: Contumeliam si dices, audies. Caecilius in Chrysio, apud Gellium: Audibis male, si male dicis mihi. Eodem pertinet Euripideum illum apud auctores passim obvium, *axali/nwn soma/twn, a)no/mou t) a)frosu/nhs2 to\ te/los2 dusoxi/a, id est, Infrenis oris, et iniquae vecordiae finis, seu vectigal, calamitas. Celebratur et hoc inter Chilonis apophthegmata: *mh\ kako logei=n tou=s2 plhsi/on, ei)de\ mh\, a)kou/sesqai e)f) o(=is2 luph/sesqai, id est, non esse maledicendnm iis, quibus cum agimus; alioquin audituros, quae molestiam adferant. Huc arbitramur adscribendum versiculum, quem Quintilianus ut vulgo iactatum citat:
Nec male respondit, male enim prior ille rogarat.
Hoc proverbium ex vetustissima tragoedia Livii Andronici mutuo sumptum est, quae inscribitur, Equus Troianus: Sero sapiunt Phtyges. Usurpatur a Cicerone in epistolis familiaribus, In Equo, inquit, Troiano scis esse: Sero sapiunt Phryges. Convenit in eos, quos stulte factorum sero paenitet. Siquidem Troiani, tot iam acceptis cladibus, vix decimo demum anno de restituenda Helena consultare coeperunt: quam si statim initio reposcenti Menelao reddidissent, innumerabilibus sese calamitatibus subduxissent. Euripid. in Oreste:
*oye/gs2 fronei=s2 eu)=, to/te lipods) ai)xrw=s2 do/mous2.
id est,
At nunc profecto serius sapis bene,
Cum nunc penates turpiter reliqueris.
Nam verba sunt ad Helenam Electrae. Refertur et a Festo Pompeio proverbii titulo. Demades, auctore Plutarcho, dicere solebat, Athenienses numquam decernere pacem, nisi pullis vestibus indutos, innuens eos bellandi cupidiores, quam sat esset, nec nisi clade suorum admonitos de pace cogitare.
EANDEM habet sententiam illud apud Graecos celebratissimum: a(lieu\s2 plhgei\s2 no/on oi(sei, id est, Piscator percussus sapiet. idque ferunt ab huiusmodi quodam eventu natum: Cum piscator quispiam piscibus, quos intra rete tenebat, manum admovisset, atque a scorpio pisce feriretur, ictus, inquit,
sapiam. Itaque suo malo doctus, cavit in posterum. Plinius lib. 32. demonstrat id esse peculiare draconi, et sorpio pisci, ut laedant aculeis, si manu tollantur. Zenodotus ait paroemiam extare apud Sophoclem.
IDEM aliter effertur ab aliis, r(exqe\n de/ tenh/pios2 e)/gnw, id est, Rem peractam stultus intellexit. Sumptum est autem ex Homero, qui pluribus locis hanc usurpavit sententiam. Ut in Iliados *p. et *u.
*mh/ t) a)nti/os2 i(/stas) e)moi=o,
*pri/n ti kako\n paqe/ein. r(exqe\n de/ te nh/pios2 e)/gnw.
id est:
- Mihi obvius ire caveti, prius quam
Noxae aliquid capias: nam factum
novit et excors.
Huc adlusit Euripides in Bacchis:
*kakou= ga\r e)ggu\s2 w)\n e)ma/nqanen,
id est:
Nam didicit affinis malo.
De Pentheo, qui sero, nec nisi sua pernicie doctus, coepit revereri Bacchum. Neque huic diversum est, quod admonet senarius ille, inter Graecanicas sententias celebris:
*h( de\ meta/noia gi/gnet) a)nqrw/pois2 kri/sis2.
id est:
Tum iudicant homines, ubinam paenitet.
Eodem pertinet Virgilianum illud:
Discite iustitiam moniti, et non temnere divos.
Item illud Demosthenicum: Non emo tanti paenitere. Unde perquam eleganter Fabius apud Titum Livium, Euentum, stultorum magistrum appellat: Nec eventus docet hoc, inquiens, qui stultorum magister est, sed ratio. Plinius in Panegyrico, quem Traiano dixit, huiusmodi seram, et infrugiferam prudentiam, miseram vocat: Terror, inquit, et metus et misera illa ex periculis facta prudentia, monebat, ut a rep. (erat autem omnino nulla res pub.) oculos, aures, animos averteremus.
PAULO diversius extulit Hesiod. candem tamen sententiam, cum ait in libro, cui titulus, Opera, et dies:
- *di/kh d' u(pe\r u(/brios2 i)/xei,
*ei)s2 te/los2 e)celqou=sa, paqw\n de/ te nh/pios2 e)/gnw.
id est:
- Tandem sua paena nocentem
Consequitur, passusque sapit tum denique stultus.
Ad quam sententiam videtur adludere et Homerus in Iliados y. i)/na gnoi/hs2 a)poti/nwn, id est, uti tuo damno cognoscas. Plato in Sympos. a(\ dh\ kai/ soi le/gw w) a)ga/qwn, mh\ e)capata=sqai u(po\ tou/tou, a)lla\ a)po\ tw= h(mete/rwn paqhma/ttwn gno/nta eu)labhqh=nai, kai\ mh\ kata\ thn\ paroimi/an, w(/sper nh/pion, paqo/nta gnw=nai, id est: Quae sane tibi quoque dico, Agathon, ne ab hoc fallaris, sed, ex cognitis his, quae nobis acciderunt, cuaeas: nec, iuxta proverbium, veluti stultus post acceptum malum sapias. Huc referendum et Plautinum illud in Mercatore: Feliciter is sapit, qui alieno periculo sapit. In eandem sententiam Tibullus Elegiarum lib. 3.
- Felix, quicumque dolore
Alterius, disces posse carere tuo.
Huc adludunt et illae sero sapientum voces: Nunc scio, quid sit amor. Nunc ego et illam scelestam, et me miserum esse sentio. Ah, vix tandem sensi stolidus. Videtur adagium ex illa vetustissima fabula manasse, de duobus fratribus, Prometheo, atque Epimetheo, quae quidem refertur apud Hesiodum, ad hanc ferme sententiam: Iuppiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum e caelo, ac mortalib. redditum: cupiensque illum simili retaliare dolo, Vulcano
negotium dat, ut e luto puellae simulacrum quanto maximo posset artificio fingat. Id simulatque factum est, singulos Deos, deasque monet, ut ei simulacro suas quisque dotes adiungerent. Unde et virgini Pandorae nomen affictum apparet. Hanc igitur, omnibus formae, cultus, ingenii, linguaeque dotibus cumulatam, Iuppiter cum pyxide pulcherrima quidcm illa, sed intus omne calamitatum genus occulente, ad Prometheum mittit. Is recusato munere, fratrem admonet, ut, si quid muneris sese absente mitteretur, ne reciperet. Redit Pandora, persuasoque Epimetheo, pyxidem donat. Eam simul ac aperuisset, evolantibusque morbis sensisset Iovis a)/dwra dw=ra, sero nimirum sapere coepit. Ubi Hesiodus palam ad adagionem adludens ait:
*au)ta\r o( deca/menos2 o(/te dh\ kako\n ei)=x) eno/hsen.
id est:
Accepit: tactusque malo, tum denique sensit.
Idem significat in Theogonia: Haec inquit, peperit promhqe/a
*poiki/lon ai)rlo/mhtin, a(marti/noo/n t) e)pimhqe/a.
Prometheum vafrum nominans, ac variis in structum consiliis, Epimetheum, post erratum sapientem. Unde et Pindarus in Pythiis, appellat illum o)yi/noon, quasi sero sapientem. Quod ipsa etiam indicant vocabula. Nam promhqeu\s2 Graecis eum significat, cui prius, quam rem aggrediatur, suppetit consilium: e)pimhqeu\s2, cui, re peracta, tum demum consilium in mentem venit. promhqeu/esqai, est consilio malis imminentibus occurrere. Lucianus in dialogo quodam, ex comico quopiam citat hunc versiculum, dictum in Cleonem, quod sero, nec nisi confecto negotio saperet.
*kle/wn promhqeu\s2 e)sti\ kata\ ta\ pra/gmata.
id est:
Rebus peractis est Cleon Prometheus.
Idem in calce eiusdem dialogi: e)pei\ to/ ge metabouleu/esqai, e)pimhqe/ws2 e)/rgon, ou) promhqe/ws2 e)sti\n, id est, Nam illud quidem post rem consulere, Epimethei est, non Promethei. Effertur enim ad hunc modum paroemia: para\ ta\ deina\ fronimw/teros2, i. Post mala prudentiot. Rursum hoc pacto: e)c w(=n e)/paqes2, e)/maqes2, id est, ut sententiam magis, quam verba reddam, Quae nocent, docent. At multo consultius est, alienis malis prudentiorem reddi, iuxta Graecam sententiam:
*ble/pwn pepai/deum) ei)s2 ta\ tw=n a)/llwn kaka\.
id est:
Aliena spectans, doctus evasi, mala.
Circumfertur et illud nostrati vulgo iactatum: Mortales pudore, et iactura doctiores evadere.
LYSIMACHUS apud Plautum in mercatore: Nunc ego verum esse illud verbum experior, aliquid mali esse propter vicinum malum. Quibus ex Plauti verbis satis liquet, hanc sententiam vulgari sermone fuisse celebratam. Eam Hesiodus eleganter expressit in opere cui titulus, Opera et dies:
*ei) ga/r toi kai\ xrh=m) e)gxw/rion a)/lloge/nhtai
*gei/tones2 a)/zwsoi e)/kion, zw/santo de\ phoi/.
*ph=ma kako\s2 gei/twn o(/sson t) a)gaqo\s2 me/g) o)nei/ar.
*eumore/ toi timh=s2, o(/st) e)/mmore gei/tonos2 e)qlod.
*ou) d' a)\n bou=s2 a)po/loit) ei) mh\ gei/twn kako\s2 eih.
Si qua domi inciderit tibi res, tunc ilico omissis
Adsunt vicins zonis; cinguntur at ipsi
Affines. noxa est, vicinus ut improbus, ingens:
Contra ita maxima commoditas, si commodus adsit.
Deest honor huic, bona quem vicinia deficit, at nec
Intereatbos, ni vicinus ubi imprebus adsit.
Neque tantum inter privatos vicinos haec sententia locum habet, verum etiam experimentis observatum est, populos a vicinis subversos. Quemadmodum Aetolis, et Acarnanibus evenit, qui se mutuis cladibus cverterunt, inter se finitimi. Item Carthaginiensib. et Byzantinis, quarum historiarum meminerunt Hesiodi interpretes. Huc videtur leviter adlusisse Virgilius in Eclogis, cum ait:
Nec mala vicini pecoris contagia laedent.
Et:
Mantua, vae miserae nimium vicina Cremonae.
Admonet autem paroemia, uti bonorum convictum, et consuetudinem expetamus, a malis nos, quam maxime possumus, abducamus. Proinde scitum est illud Themistoclis apud Plutarchum: qui, cum praedium quoddam venderet, hoc quoque praeconem addere iussit, o(/ti kai\ a)gaqou\s2 e)/xei gei/tonas2, id est, quod vicinos etiam haberet bonos, quasi vicini commendatione futurum esset longe vendibilius. Neque multum abhorret hinc illud eiusdem Hesiodi carmen:
*polla/ki kai\ cu/mpasa po/lis2 kakou= a)ndro\s2 e)paurei=.
id est,
Saepe mali malefacta viri populus luit omnis.
SOCRATES in Axiocho Platonis ait Prodico sophistae hunc Epicharmi comici versic. semper in ore fuisse:
*h de\ xei\r thn\ xei=ra kni/zei, do/s2 ti kai\ la/bois2 ti.
id est,
Affricat manum manus, da quiddam, et aliquid accipe:
videlicet, hominis quaestum facete taxans, qui neminem gratis doceret, et a quo se quoque, quae tum dicturus esset, didicisse affirmabat, at ne id quidem gratuito, imo numerata mercede. Sententia digna tum homine Siculo, tum vafro poeta. Sic enim illum appellat Cicero. Monet autem, neminem ferme mortalium inveniri, qui velit in quempiam beneficium collocare, a quo non speret aliquid emolumenti vicissim ad se rediturum, sed officium invitari officio, beneficium beneficio provocari. Idem adagium effertur et hoc pacto: xei\r xei=ra ni/ptei, id est, Manum manus lavat. Idem pollet utraque metaphora. Nam mutua commoditas est, quoties vel fricat, vel abluit manus manum. Circumfertur inter Graecanicas sententias huiusmodi distichon:
*anh\r ga\r a)/ndra kai\ po/lis2 sw/zei po/lin.
*xei\r xei=ra ni/ptei da/ktulo/s2 te da/ktolon.
id est,
Urbs servat urbem, servat itidem vir virum.
Manue manum, digitumque digitu??? abluit.
Utitur eo et Seneca in ludicro libello de morte Cl. Caes.
EANDEM sententiam Sophocl. simpliciter extulit in Oedipo Coloneo:
*hxa/ris2 xa/rin fe/rei.
id est,
Gratiam adfert gratia.
Rursum apud eundem in Aiace Mastigophoro:
*xa/ris2 xa/rin ga/r e)sin h( ti/ktous) a)ei\.
id est,
Beneficium semper beneficium parit.
Quod Hesiodus velut enarrans in 1. Georg.
*to/n file/onta filei=n, kai\ tw| prosio/nti prosei=nai.
*kai\ do/men, o(/s2 ken dw=|, kai\ mh\ do/men o(/s2 ken mh\ dw=|
*dw(/th\ me/n tis2 e)/dwken, a)dw/th| d) ou)/tis2 e)/dwken.
id est:
Aequum ut ametur amans: qui accedit, iungitor illi.
Da, tibi qui dederit; qui non dederit tibi, ne da.
Danti aliquis dedit, at non danti non dedit ullus.
Quibus significatur beneficium invitari beneficio, et officium officio provocari. Euripides in Helena:
*xa/ris2 ga\r a)nti\ xa/ritos2 e)lqe/tw.
id est,
Beneficium benesicio respondeat.
IERENTIUS in Eunucho paroemiam usurpat, superiori non admodum dissimilem: Par pari referto. Qua monemur, ut tales simus in alios, quales in nos illos experimur. Ac iuxta Medeam Euripideam, amicis simus amici, inimicis infesti, in perfidos perfidi, parcos parci, clamosos clamosi, impudentes improbi: denique utcumque meritum merito simili retaliemus. Idem in prologo Phormionis: Quod ab ipso allatum est, sibi id esse relatum putet. Non inconcinne tum quoque usurpaverimus, si quando verba verbis, blanditias blanditiis, promissa promissis pensamus. Huc pertinet illud non illepidum, quod refert Aristoteles libro moralium nono: Dionysius citharoedum accersiverat, ut sibi caneret in nuptiis: atque cum eo his pactus est legibus, ut, quo doctius, meliusque caneret, hoc copiosiorem ferret mercedem, Annixus est omni artificio citharoedus, uti quam scitissime caneret, sperans amplissimum praemium. At postridie pactam mercedem reposcenti musico, qui conduxerat ait iam persolvisse sese, quia esset pollicitus, nempe par pari retulisse, proque voluptate reposuisse voluptatem, spem lucri significans: quae quidem hoc maior fuerat, quo magis ex arte cantasset. Verum hoc loco negat philosophus par pari relatum: propterea quia alter id, quia volebat, accepit: alter eo, quia expetebat, frustratus est. Huc videtur respexisse Euripides, cum ait in Andromache:
*sw/frwn kaq) h(ma=s2 sw/fron) a)ntilh/yetai,
*qumou/menos2 de\ teu/cetai qumoume/nwn.
i.
Modestus in nos sentiet modestum item,
Commotus autem nos reperiet concitos.
Porro proverbium natum videri potest, a compotationib. veterum Graecorum, apud quos aequalib. cyathis bibere mos erat. Archippus in Amphitryone secunda apud Athenaeum lib. 10.
*ti/s2 e)ke/rase sfw=n w)= kako/daimon i)/son i)/sw|.
id est,
Qui par sceleste miscuit vobis pari?
Item Cratinus in Pytine:
*to\n d) i)son i(/sw| fe/ront) e)/gwg) e)kti/somai.
id est,
Atpar pari reddenti, ego respondero.
Item lib. 6. *ou) dia\ tw= en th=| r(w/mh| i)/son i)/sw| to\n i)xqu\n pwlou/ntwn. id est, Non per eos, qui Romae piscem vendunt, parem pari: sentiens singulos pretio aestimatos vendi. Erat haec vox i)/son i)/sw|, sollennis inter propinandum, ut ex eodem auctore facile liquet. Ea significabant, aut pares esse cyathos, aut tantundem additum aquae, quantum inesset vini. Huius formae sunt illa: paria facere, pro pensare ex ae quo: et parem calculum ponere. Plin. ad Flaccum:
Accepi pulcherrimos turdos, cum quibus parem calculum ponere, nec urbis copiis ex Laurentino, nec maris iam turbidi tempestatibus possum. M. Tullius lib. de Oratore ad Bru???um: Par pari retulit ad schema rhetoricum, quo membra orationis pari syllabarum numero sibi respondent. Nam, inquit, Cum aut par pari refertur, aut contrarium contrario opponitur, aut quae similiter cadunt verba, verbis comparantur, quicquid ita concluditur, plerumque fit, ut numerose cadat.
QUOD modo retulimus, videtur pariter et ad officii, et ad iniuriae relationem pertinere, verum ad beneficii pensationem magis referendum, quod ait Hesiodus:
*au)tw=| tw=| me/trw| kai\ lw/ion, ai)/ke dun/hai.
id est:
Aut mensura eadem, aut melius quoque, si qua facultas.
Quo docet, officium remetiendum esse eadem mensura, aut etiam copiosiore, si suppetat facultas: prorsumque hac parte imitandos esse fecundos agros, qui sementem depositam multo cum fenore reddere consueverunt. Citatur a Luciano proverbii vice in Imaginibus: au)tw=| me/trw|, fasi\, kai\ lw/ion, id est, Eadem mensura, quod aiunt, aut melius. M. Tullius Epistolarum ad Atticum lib. 13. Ego autem me parabam ad id, quod ille mihi misisset, ut au)tw=| tw=| me/trw+| kai\ lw/i+on, si modo potuissem. Nam hocetiam Hesiodus adscribit, ai)/ke dun/hai.
MINERVA, iuxta poetarum fabulas, artibus, atque ingeniis praesidet. Unde et illud fluxit: Invita Minerva. Praeterea illud: Pingui, seu crassa Minerva, quod quidem iam olim Proverbii vice celebratur. Columella lib. Dere rustica duodecimo capit. 1. In hac autem, inquit, reris disciplina non consideratur eiusmodi scrupulositas, sed, quod dicitur, pingui Minerva, quantumvis utile continget villico tempestatis futurae praesagium. Idem in primi libri praefatione: Potest enim nec subtilissima, nec rursum, quod aiunt, pingui Minerva res agrestis administrari. Idem libro 10. Nec tamen Hipparchi subtilitas, pinguioribus, ut aiunt, rusticorum literis necessaria est. Dicitur pinguiore Minerva fieri, quod inconditius, simpliciusque, quasique indoctius fit, non autem exquisita arte, nec exactissima cura. Unde et Priapus ille, cum rem obsoenam, quam poterat urbanius per involucra verbroum petere, nudis verbis rogat.
- Crassa, inquit, Minervamea est.
Et Horatius, Philosophum describens, non exactis illis Stoicorum rationibus, atque argutiis instructum, sed veluti citra artem, philosophiam moribus exprimentem, neque tam disertum, quam simplicem, ac sincerum.
Rusticus, inquit, anormis, sapiens,
crassaque Minerva.
Aulus Gellius lib. 14. ca. 1. Nequaquam tamenid censebat in tam brevi, exiguoque vitae spatio, quantovis hominis ingenio comprehendi posse, et percipi: sed coniectari pauca quaedam, et, ut verbo ipsius utar, paku/teron, id est, crassius, et pingui Minerva.
*pakute/ra mou/sh|, id est: Crassiore Musa. Eandem paroemiam sic extulit Quintilianus, Institutionum oratoriarum libro 1. Libet propter
quosdam imperitiores etiam crassiore, ut vocant, Musa, dubitationem huius utilitatis eximere. Invenitur aliquoties apud scriptores non inidoneos, Pinguiore formula, pro eo, quod est, planius, atque intelligibilius. Dictum est, et Latine loqui, pro eo quod est, Aperte, et simpliciter. M. Tullius in Verrem: Latine, me scitotote, non accusatorie, loqui. Idem in Philip. Sed ut solent ii, qui plane, et Latine loquuntur. In Priapeiis.
Simplicius multo est, da paedicare, Latine
Dicere.
INELEGANTIUS quidem est illud apud Graecos, sed idem tamen pollet; a)maqe/steron, kai\ safe/steron ei)pe\, quod apud eundem refertur Gellium: Nosti enim, inquit, credo verbum illud vetus, et pervulgatum, a)maqe/steron ei)pe\ kai\ safe/steron, id est, Indoctius, rudiusque quodammodo loquere, et apertius; ac clarius fare. Sumptum apparet ex Aristophanis comoedia, cui titulus, ba/traxoi, id est, Ranae.
*amaqe/stero/n pws2 ei)pe\ kai\ safe/steron,
id est:
Indoctius proloquitor, atque clarius.
Quo carmine Bacchus Euripidis obscuritatem taxat. Suidas et interpres admonent, subesse proverbium, quod hunc ad modum feratur.
*safe/stero/n moik) a)maqe/steron fra/son,
id est:
Apertius mihi loquere, atque indoctius.
Inde sumptum, quod antiquitus illi sofoi\, quos vocant, solebant mysteria sapientiae quibusdam aenigmatum involucris data opera obtegere, videlicet ne profana turba, ac nondum philosophiae sacris initiata, posset assequi. Sic Plato numeris suis obscuravit suam philosophiam. Sic Aristoteles multa mathematicis collationibus reddidit obscuriora.
TRITISSIMUM apud Latinos auctores adagium, u(=s2 th\n *aqhna=n, i. Sus Minervam, subaudiendum, docet, aut monet, dici solitum, quoties indoctus quispiam, atque insulsus eum docere conatur, a quo sit ipse magis docendus: aut, ut Festi Pompeii verbis utamur, cum quis id docet alterum, cuius ipse est inscius. Propterea quod Minervae artium, et ingeniorum, ut diximus, tutela tribuitur â poetis. Porro sue nullum aliud animal magis brutum, magisque sordidum, ut quia stercoribus impense gaudeat, vel ob iecoris magnitudinem, quae sedes est concupiscentiae, ac libidinis: vel ob narium crassitudinem, et olfactum hebetem, unde fit, ut non offendatur foetore: tum adeo pronum, ciboque deditum, ut, si forte sursum aspicere cogatur, protinus stupore sileat ob insolentiam, ut tradit Alesander Aphrodiseus. Nec est aliud magis indocile, proinde non ad usum aliquem, quemadmodum pecudes nonnullae, sed ad epulas dumtaxat a natura donatum videtur. Cui rei testis est Piinius libro 8. cap. 51. Animalium, inquit, hoc maxime brutum, animamque ei pro sale datam, non illepide existimabatur. Idem affirmat Varro li. De re rustica secundo: Suillum, inquit, pecus donatum a natura dicunt ad epulandum. Itaque his animam datam pro sale, quae servaret carnem. Atque haec quidem verba quid sibi velint explicat M. Tullius libro De finibus bonorum quincto: Etenim omnium rerum, inquit, quas et creat natura, et tuetur, quae aut sine animo sunt, aut non multo secus, eorum summum bonum in corpore est,
ut non inscite illud dictum videatur in suem, animum illi pecudi datum pro sale, ne putresceret. Sunt autem bestiae, in quibus inest aliquid simile virtutis, ut in leonibus, ut in canibus, ut in equis, in quibus non corporum solum, ut in suibus, sed etiam animorum aliqua ex parte motus aliquos videmus. Vulgo insipidos istos, et quasi ventri atque abdomini natos, sues, appellare consuevimus. Quin et Suetonius in catalogo illustrium grammaticorum refert, Palaemonem arrogantia tanta fuisse, ut M. Varronem porcum apoellaret, secum et natas, et morituras literas. Praeterea, si quid indoctum atque illiteratum significare volumus, id ex hara profectum dicimus. Quemadmodum M. Tullius in Pisonem: Ex hara productae, non schola. Hinc igitur natum, adagium Sus Minervam. L. Caesar apud Ciceronem lib. de Oratore secundo: Sic ego, inquit, Crasso audiente, primum loquar de facetiis, et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Idem Cic. lib. de Academicis quaestionibus primo: Nam et si non sus Minervam, ut aiunt, tamen inepte quisquis Minervam docet. Hieronymus in Rufinum: Praetermitto Graecos, quorum tuiactas scientiam. et dum peregrina sectaris, pene tui sermonis oblitus es, ne vetere proverbio, Sus Minervam, docere videatur. Usurpat idem verbis commutatis in epistola ad Marcellam, cuius initium, Mensuram charitas non habet. M. Varro, et Euhemerus adagium ad fabulas retulerunt, id quod ex Festi verbis licet conicere. Quam rem, inquit, in medio, quod aiunt, positam, ineptis mu/qois2 involuere maluerunt, quam simpliciter referre. Celebratur a multis Demosthenis scomma, qui cum Demades vociferaretur in eum: *dhmosqe/nhs2 e)me\ bou(/letai diorqun= h( u(=s2 th\n *aqhna=n, i. Demosthenes vult me corrigere sus Minervam: respondit: au(/th me/n toi pe/rusin h( *aqhna= moixeu/ousa ei)lh/fqh, id est. At qui nuper haec Minerva in adulterio fuit deprehensa. Dictum adlusit ad Minervam virginem.
CUM hoc, aut idem, aut certe quam maxime finitimum, quod apud Theocritum legitur in Hodoeporis:
*us2 pot) *aqhnai/an e)/rin h)/rise.
id est:
Cum diva est ausus sus decertare Minerva.
Quoties indocti, stolidique, et depugnare parati, non verentur summos in omni doctrina viros in certamen literarium provocare. Theocriti enarrator sic efferri vulgo paroimi/an scribit, *us2 w)\n pro\s2 *aqh/nhn e)ri/zeis2. id est.
Sus cum sis, cum Minerva contendis.
Scholiastes aliquis addit, eos e)ri/zein dici, qui verbis certant, e)rei/dein, qui factis, quo magis ridiculum est, si sus indocilis certet cum Minerva, disciplinarum praeside.
LATINIS et illud est celebratissimum, invita Minerva, pro eo quod est, refragante ingenio, repugnante ntura, non favente caelo. Cicero in Officiis: Invita, ut aiunt, Minerva. idem libr. epistolarum familiarium duodecimo: Ouinquatribus, frequenti senatu, causam tuam egi, non invita Minerva. Rursum eiusdem operis, lib. 3. Idque, quoniam tu ita vis, puta me non invita Minerva facturum. Horatius:
Tu nihil invita dices, faciesve Minerva.
Huc adlusit Seneca cum dixit: Male respondere coacta ingenia.
*eba kai\ tau=ros2 a)n) u(/lan, i. Abiit et taurus in silvam. Pastorale proverbium, allegoria subturpicula, significans divortium, ac neglectum veteris amicae. Tametsi licebit in usum verecundiorem trahere hoc modo, si per iocum accommodabitur ad eos, qui pristinos amicos negligere videntur, et a familiarium, congerronumque grege desuescere. Aut in illos etiam, qui a solitis desciscunt studiis, diversumque vitae sequuntur institutum. Theocritus in Idyllio, cuius titulus est Theonycho, nominatim etiam proverbii vice refert:
*ai)=nos2 qhn\ le/getai/ tis2, e)/ba kai\ tau=ros2 a)n) u(/lan.
Fertur et hoc olim, in silvam secedere taurum.
Queritur autem amans, se iam pridem ab amica relictum, plurimumque iam esse temporis ostendit, quod Cynisca, id est, Catella (nam id erat nomen puellae) se Lyco quodam oblectet, neque omnino curet ad pristinam redire consuetudinem: non magis, quam tauri, qui et ipsi nonnumquam a vaccarum armentis secedunt, et aut reliquis aggregantur tauris, aut solitarii per nemora vagantur, nullo feminarum desiderio tacti. Eum secessum, eumque vaccarum neglectum, quasique divortium pastores peculiari verbo vocant a)timagelei=n, voce nimirum composita e)k tou= a)timei=n, to\ a)tima/zein, kai\ katafronei=n, quod est despicere, negligereque, ac pro nihilo ducere: et e)k tou= a)ge/lh, quod armentum sonat. Actum a)timagelei=n, dicuntur tauri, cum, segregati a vaccarum commercio, adeo non curant illas, ut non modo coitum non appetant, sed ne pascuis quidem uti velint. Hunc animantis morem, simulque vocem ipsam ei tributam rei demonstrat Aristoteles lib. de natura animalium sexto, his verbis: O *o de\ tau=ros2, o(/tan w(/ra th=s2 o)xei/as2 h)=|, to/te gi/netai sau/nomos2, kai\ ma/xetai toi=s2 a)/llois2. to\n de\ pro/teron xro/non met) a)llh/lwn ei)si\n, oi(/ kalei=tai a)timagelei=n. polla/kis2 ga\r o(i/ge en th=| h)pei/rw|, ou) fai/nontai triw=n mhnw=n. w(/lws2 de\ ta\ a)/rgia pa/nta h)\ ta\ plei=sta, ou) sunne/montai tai=s2 qhlei/ais2 pro\ th=s2 w(/ras2 tou= o)xeu/ein. Ea verba nos appendemus magis, quam annumerabimus, hoc modo: At taurus, cum tempus coitus adfuerit, tum demum incipit communibus cum vaccis pascuis uti, cumque reliquis tauris dimicat. nam ante id temporis inter sese pascuntur, quod quidem appellant a)timagelei=n. Sane qui sunt in Epiro provincia tauri, saepenumero trium mensium spatio non apparent. Porro fera animantia, aut omnia, aut certe pleraque ante tempus coeundi non aggregantur ad communes cum feminis pascuas. Illus admonitu dignum visum est , in versione Theodori Gazae, pro Graeca voce a)timagelei=n, quam Romana lingua nullo pacto reddere potest; scriptum esse Coarmentari. Idque verbi doctis etiam viris non parum caliginis offudit; ita ut depravatum apud Aristotelem locum existiment, commutataque lectione longe diversum sensum inducant; putentque Theodorum in transferendo non mediocriter hallucinatum. At nos, tota re diligentius pensiculata, videre videmur Aristotelicorum verborum sententiam cirta ullius vocis commutationem adamussim quadrare: videlicet, taurum aggregari cum vaccis, et in iisdem versari pascuis, appetente coitus tempore, eique non convenire cum reliquis taurorum armentis,
sed bellum cum aliis gerere: reliquis autem temporibus tauros cum tauris socialiter iisdem uti pascuis, neque feminarum convictum sequi, sed inter sese agere: quod idem accidat in feris ferme omnibus. Hanc autem tanrorum cum tauris societatem neglectis vaccarum armentis, vocari a)timagelei=n. Quaeso, quid hic scrupuli, cur Aristotelicam lectionem mutandam existimemus? nisi si quid offendit mutatus numerus, in tau=ros2, et ei)si/n, id quod Aristoteli praesertim eo in opere pene familiare deprehenditur? Dictionem autem illam Coarmentari, non germanam, sed supposititiam esse, dubium non est, et aut librariorum incuria, aut alicuius parum eruditi temeritate inductuam: legendum esset vel Dearmentari. vel Abarmentari. Neque enim adduci possumus, ut credamus, Theodorum, hominem tam in omni doctrinae genere absolutum, fuisse lapsum, praesertim in voce, neque magnopere prodigiosa, nec inusitata Graecis auctoribus: utpote cuius vim vel ipsa statim indicat etymologia: praeterea quae apud Theocritum auctorem usque adeo notum, vulgatumque legatur, en nomei=, h)\ bwko/lois2, id est, in pastore, sive bubulcis.
*x)oi( me\n a(ma= bo/skointo kai\ en fu/lloisi planw=nto
*ou)de\n a)timageloun=tes2.
Atque hi pascuntur simul, inque comantibus herbis.
Errant, et nonnulla gregis divortia quaerunt.
Ad haec Suidas ostendit: *tau=ron a)tima/gelon appellatum to\n th=s2 a)ge/lhs2 katafronou=nta, id est: qui negligeret armentum. Huc videtur nonnihil adlusisse Virgilius in Sileno:
Ah, virgo infelix tu nunc in montibus erras.
Ille latus niveum molli fultus hyaecintho,
Ilice sub nigra pallenies ruminat herbas:
Aut aliquam in magno sequilur grege, claudite, nymphae
Dictaeae, nymphae nemorum iam claudite saltus.
Si qua forte ferant oculis sese obviae nostris
Errabunda bovis vestigia: forsitan illum,
Aut herba captum viridi, aut armenta secutum
Perducant aliquae stabula ad Cortynia vaccae.
Cum enim ait:
Ille latus niveum molli fultus hyaecintho
Ilice sub nigra pallentes ruminat herbas:
taurum innuit a)tima/gelon. Item, cum ait: Errabunda bovis vestigia. Significat autem poeta taurum, quem adamabat Pasiphae, aut prorsus a)timagelei=n, aut earenus a)timagelei=n, ut, suo armento neglecto, vaccas alias sequeretur. Porro de pugna taurorum inter ipsos coitus tempore meminit idem Maro libro Georg. tertio:
Nec mos bellanies una stabulare; sed alter
Victus abit, longeque ignotis exulat oris,
Multa gemens ignominiam, plagasque superbi
Victoris, tum quos amisit inultus amores.
Et stabula aspectans, regnis excessit avitis.
Nos quidem arbitramur hanc ipsam voce, si deflectatur alio, proverbialem esse, quemadmodum sunt et illae kaprou=n, et i(ppomanei=n ad eamque potissimum respexisse Theo???ritum, cum
ait proverbio dici: *eba kai\ tau=ros2 a)n) u(/lan. Scholia, quae ferum tur in Theocritum, habent e)/ba ken tau=ros2 pro kai\ coniunctione copulativa, mutata ken expletiva: addunt esse proverbium de his dici solitum qui abessent non reversuri. Taurus enim, si semel aufugerit in silvam, capi non potest. Unde non inconcinne quis dixerit maritum, diutius ab uxore secubantem, a)timagelei=n, et eum, qui familiares desierit invisere, a)timagelei=n, et qui diutius a Musis ac librorum abstinuerit contubernio, a)timagelei=n. Item, qui a convictu hominum abhorreat, secumque vivat, a)tima/gelon licebit appellare. Et, qui a legitimo contubernio aberrarit, secesseritque, non inepte dicetur a)timagelei=n. Nec prorsus abhorret ab hac forma, quod est apud Aristophanem in Lysistrata:
*oikoi de\ a)taurw/th dia/cw to\n bi/on,
id est
Domi absque Tauro caelibem vitam exigam.
Sic enim significavit vitam caelibem feminae negligentis Taurum, id est maritum. Sic et Horatius:
- Pereat male quae te
Lesbia quaerenti taurum, monstravit inertem.
*etos2 fe/rei, ou)xi\ a)/roura, id est, Annus producit segetem, non arvum. Hemistichion proverbiale, quod refertur a Theophrasto lib. de Plantis. 8. *pro\s2 au)/chsin de\ kai\ trofh\n me/gista me\n h( tou= a)e/ros2 kra/sis2 sumba/lletai, kai\ o(/lws2 h( tou= e)/tous2 kata/stasis2. eu)kai/rwn ga\r u(da/twn kai\ eu)diw=n kai\ xeimw/nwn ginome/nwn, a(/panta eu/fora kai\ polu/karpa, ka)\n e)n a(lmw/desi kai\ leptogei/ois2 h)=| dio\ kai\ paroimia zo/menoi le/gousin, ou)k a)/llws2, o(/ ti e)/tos2 fe/rei ou)xi\ a)/roura, me/ga de\ kai\ ai( xw=rai diafe/rousin. i. Ad incrementum autem, alimentumque plurimum quidem caeli temperies, et in totum anni conditio iuvat. Etenim, si imbres, serenitates, et hiemes accidant opportunae, cuncta felicius atque uberius proveniunt, etiam in salsuginosis, ac parum pinguibus agris. Unde non ab re est, quod proverbio dicunt: Annum producere fructum, non arvum. Veruntamen non parui refert, quae sit regionum ratio. Hic illud obiter admonendum duximus, in impressis exemplaribus legi, ou) kalw=s2, id est, non recte: atque hoc ipsum, ut nostra quidem est opinio, ou) kalw=s2, partim, quod Theodorus Gaza verterit hoc loco: Non perperam: partim quod non perinde quadret ad Theophrasti sententiam. Nam is fatetur verum esse, plurimum habere momenti caeli conditionem, id quod etiam proverbio testatum sit, quo non sine causa tota proventus ratio tribuitur aeri, tamen nonnihil etiam discriminis situm esse in ipso soli ingenio. Proinde legendum suspicamur pro ou) kalw=s2, ou)k a)/llws2, id est, non temere. Quamquam videmus et illud ou) kalw=s2, utcumque posse defendi. Nimirum ut Theophrastus improbet vulgare dictum, quod caelo momentum omne tribuit, cum a soli ratione magna pars pendeat. Nobis tamen superior lectio magis adridet, atque huic nostrae sententiae doctos calculum suum addituros existimamus. Repetit idem adagium libro de causis plantarum tertio, rationem reddens, cur in frigidis pariter et calidis regionibus triticum proveniat, haud negans agri naturam nonnihil conferre ad fertilitatem, sed multo maximum momentum habere aetem circumfusum, et cuiusmodi caeli ventorumque temperies contingat, tum ad quos
flatus oppositus sit ager. Meminit et Plutarchus Symposiacis, decade 7. problemate 2. Porro, si libebit usum proverbii dilatare, non intempestiviter accommodabitur in hanc sententiam, si quis dicat, ad virtutem educationem longe plus adferre momenti, quam genus, ac plane perpaevi referre, quibus maioribus sis natus, sed multo maxime, quibus rationibus educatus, quibusque moribus sis institutus. Nam caelum velut educat, quod progignit terra. Ad hoc adagii videtur adlusisse Euripides in Hecuba, quam ita loquentem facit.
- *ou)/koun deino\n, ei) gh= me\n kakh\
*tuxou=sa kairou= qeo/qen, eu)sta/xun fe/rei.
*xrhsth\d) a(martou=s) w(=n xrew\n au)th\n tuxei=n,
*kako\n di/dwsi karpo\n, a)nqrw/pois2 d) a)ei\,
*o me\n ponhro\s2, ou)den a)/llo, plh\n kako\s2,
*od) e)sqlo\s2, ou)de\ sumfora=s2 u(po\
*fu/sin die/fqeir), a)lla\ xrhsto\s2 e)st) a)ei\.
*ar) oi( teko/ntes2 diafe/rousin, h)\ trofai\,
*exei ge/toiti kai\ to\ trefqh=nai kalw=,
*di/dacin e)sqlou=.
id est,
- Non novum ergo si mala
Faventecaelo terra fert segetem bonam,
Bona, destituta quibus opus fuerat, malum
Fructum edit. At mortalium quisquis malus
Ntl possit aliud esse, quam semper malus,
Frugi, usquefrugi, Sors nec ingenium viri
Adversa vitiat, sed prebus semper manet.
Utrum id parentum, an educantium magis?
Recte educari scilicet nonnullam habet
Doctrinam honesti.
Vidctur Hecuba plusculum tribuere geniturae, quam institutioni, miraturque, proinde non idem evenire in mortalium moribus, quod in proventu segetum accidat. Porro quanto plus valeat in stitutio, quam genus, Lycutgus eleganter ostendit, prolatis apud multitudinem duobus canibus, quorum alter ingenerosa matre natus, propter institutionem gnaviter feram est insecutus, alter generosis ortus parentibus, quod institutus non esset, turpiter relicta fera, ad odorem panis, ac cibi restitit.
METAPHORA proverbialis, In vado esse, pro eo, quod est, In tuto, citraque discrimen, sumpta a natantibus, aut navigantibus. Terentius: Omnis res in vado est. Plautus in Aulularia: Haec propemodum iam esse in vado salutis res videtur. Vadum autem est aquae fundus, in quo. quisquis constiterit, is iam effugit periculum ne mergatur.
AFFINIS est huic allegoria, e)n limo/ni plei=n, id est, In portu navigare, qua significamus nos iam a periculo abesse. Propterea quod, qui mediis adhuc in fluctibus navigant, ventorum et aestus arbitrio navigant. Contra, qui iam intra portum sunt, nihil habent negotii, cum undis, ac ventis. Unde vulgatissima metaphora, hominem, in cuius praesidio conquiescimus, portum appellamus. Et, qui sese ad tranquillam tutamque aliquam vitae rationem traducunt, in portum se recipere dicuntur. Terentius in Andria. Nunc huius periclo fit: Ego in portu navigo. Maro paulo diversius in Aeneidos libro septimo:
Nunc mihi parta quies, omnisque in limine portus.
DIVUS Hieronymus oppido quam elegans adagium usurpavit, ad bea tum Aurelium Augustinum scribens, eumque deterrere cupiens, ne iuvenis senem provocet. Propterea quod tardius quidem ad pugnam excitantur hi, qui iam sunt aetate quasi fessi: verum iidem gravius saeviunt, atque urgent, si quando senilis illa virtus irritata recaluit. Memento, inquit, Daretis et Entelli, et vulgaris proverbii, quod bos lassus fortius figat pedem. A veteri triturae more ductum apparet, cum, circumactis a bubus super manipulos plaustris, grana excutiebantur: Partim a rotis in hoc armatis, partim a taurorum ungulis. Potest adlusum videri et ad hoc, quod iuvenes corporis agilitate praepollent. Senes in stataria pugna, ac viribus superiores sunt, id quod et Virg. in Daretis et Entelli congressu declarat. Nec admodum hinc abludit illud, quod in Graecorum collectaneis positum reperitur, a)tre/mas2 bou=s2, id est, Lente bos, subaudiendum movet pedem. Nam sensim quidem movet, at gravius premit.
*th=| pa/sh| o(dw=| a)famarta/nesqai, id est, Tota aberrare via. Proverbium est in eos, qui vehementer aberrant. Terentius in Eunucho: Tota erras via, Translatum a viatoribus, qui nonnumquam ita solent aberrare a via, ut non sine dispendio quidem, tamen quo tendebant, perveniant: nonnumquam sic aberrant, ut longe divertant, et in diversum tendant. Unde et Exorbitare dicuntur, qui a vero aberrant. Aristoteles in Ethicis: Haud tota aberrant via. Idem Naturalium libro primo scribit priscos illos philosophos naturalium causarum scrutatores, exorbitasse, ac velut e via depulsos, prorsus aberrasse a vero. Sumptum est ex Aristophanis Pluto:
*h th=s2 o(dou= to\ para/pan h(marth/kamen:
Viane totapror???s exerravimus?
Quin etiam hodie dictitant, eos in via esse, qui recto consilio quippiam instituunt; extra viam, qui qua non oportet ratione rem aggrediuntur. Sunt ferme proverbiales et illae metaphorae doctis usitatissimae, Depellere a via, reducere in viam, monstrare viam, facere viam, sternero viam, aperire viam, praecludere viam, intercludere viam. Cicero in prima Philippica: Quod si putas, totam ignoras viam gloriae. Celebre habetur et illud apophthegma: Bene currunt, sed extra viam: *kalw=s2 me\n tre/xousin, a)ll) e)kto\s2 th=s2 o(dou=:
HVIC confine est, quod usurpac Macrobius Saturn. lib. 3. Numquamne, inquit, Praetextate, tibi venit in mentem, toto, ut aiunt, caelo errasse Virgilium? Sumptum videtur ex Aristophanis Ranis:
*eu)qu\s2 ga\r h(ma/rthxen ou)ra/nion g) o(/sond
Ab Euripide dicitur in Aeschylum qui plurimum errasset in his, quae dixerat. Metaphora ducta, vel a Phaethontis, aut Cereris fabula, vel a navigantibus, qui caeli, siderumque observatione cursum moderantur: proinde naucleri, cum vehementer aberrant, in caeli parte longe diversa Cynosuram imaginantur nonnumquam, totoque aberrant cursu. Nisi malumus caelum pro regione accipere, velut Horatius:
Caelum, non animum mutant, qui trans mare currunt.
QUI ipse sibi malorum est auctor, suo iumento sibi malum accersere dicitur, tamquam suo sumptu, suaque opera, quasisuopte plaustro, malorum sarcinam adporter sibi. Plautus in Amphitryone: Ipse homo sibi a me malam rem accersit iumento suo. Sumpta metaphora a plaustris onerariis. Nam id quoque significat lumentum, auctore Gellio lib. 20. cap. 1. aut certe ab animalibus tergo vectantibus onera.
SVO gladio, suove telo iugulari dicitur, qui suis ipsius dictis revincitur, aut qui suopte invento, dolove capitur: denique in quem quocumque modo, seu dictum, seu factum retorquetur, quod ab ipso profectum sit: veluti, si quis exemplo Protagorae antistrephon dilemma in eum, qui properosuerit, retorqueat: aut si, quemadmodum Phalaris, Perillum, mali repertorem, suo invento conficiat. Itaque in Adelph. Terentii, Mitio senex, fratris Demeae saevitiam increpans, huiusmodi utitur sententia: Hoc unum affert vitii senecta, attentiores ad rem sumus, quam oportet. Eandem Demea paulo post in fratrem retorquens: Postremo, inquit, non meum illud verbum facio, quod tu Mitio bene et sapienter dixti dudum. Vitium commune omnium est, quod nimium ad rem in senecta attenti sumus: Hanc maculam nos decet effugere. Hac ratione cum Mitio constringeretur, adigeretruque, ut agrum, quem rogabatur, daret: tum Demea, Suo, inquit, sibi hunc iugulo gladio. Translata metaphora ab his, qui in pugna suis ipsorum telis aliquoties confodiuntur. Plautus in Amphitryone: Atque hunc telo suo sibl, malitia sua, a foribus pellere. Ciceto pro Caecinna: Aut tuo, quemadmodum dicitur, gladio, aut nostro defensio tua conficiatur necesse est. Huc adlusit Ouidius in epistolis Heroidum:
Remigiumque dedi, quo mefugiturus abnes:
Heu patier telis vulnera facta meis.
Eodem pertinent et illa Ciceronis: In tuum ipse mucronem incurras, necesse est. Rursum. Hic est defensionis tuae mucro, in eum incurrat oratio tua, necesse est. Neque vehementer hinc abludit Livianum illud lib. 2. de secundo bello Punico: Sentiebat Annibal suis se artibus peti. Lucianus in Piscatoribus: w(s2 par) h(mw=n ta\ toceu/mata, w(s2 fh\s2, labw\n, kaq) h(mw=n e)toceues2, id est, Quae quidem tela a nobis, ut fateris, sumpta, adversus nos iaculatus es. Tradit Plutarchus, Brasidam ducem, educto e corpore telo, eodem confodisse eum, qui miserat. Marius, unus e triginta tyrannis, a milite quodam interemptus narratur a Trebellio Pollione, qui adoriens dixerit: Hic est gladius, quem ipse fecisti: nam Marius ante imperium faber ferrarius fuerat, et eius militis opera in fabrili officina usus. Hunc igitur vere suo gladi dixeris iugulatum.
TRANSLATUM vel ab his, qui foveis effossis, aut reliquis id genus decipulis, insidiantur feris; vel a bellis, in quibus aliquoties susfossis cuniculis hostis hostem captat.
NOTA metaphora, nempe mutuo sumpta ab his, qui instructis pedicis, avibus, aut feris insidias tendunt.
EANDEM sententiam aliter expressit Lucianus: *wste so/fisma kata suntou= sun te/qeikas2, id est, Itaque commentum in tuum ipsius exitium reperisti. De heredipeta, qui, quum divitem ex asse heredem scripsisset, ac testamentum protulisset, quo divitem ad idem f???ciendum provocaret, tecti ruina subito oppressus est, ac sua reliquic illi, cuius facultatibus in hiarat. Utendum erit, cum dolus, in alterum excogitatus, in caput auctoris recidit, ita ut non raro consuevit accidere.
HIS similimum est illud Graecorum adagium: *ki/xla xe/zei a(uth=| kako/n, id est, Turdus ipse sibi malum cacat. In eos dici solitum, qui sibiipsis ministrarent exitii causam. Siquidem viscum, auctore Plinio, non provenit, nisi maturatumin ventre ac redditum per avium alvum, maxime palumbium, ac turdorum. Cuius rei meminit et Servius in sextum Aeneidos. Aristoteles item libro De natura animantium nono, tria turdorum genera facit, quorum primo i)cobo/ron vocatum ait: aut, ut Atheneus, i/cofa/gon, nimirum, quod visco vescatur. Quoniam autem visco capiuntur aves, ipsae sibi malum cacant videlicet. Plautus paulo diversius extulit: Ipsa, inquiens, sibi avis mortem creat. Quamquam non dubitemus assirmare, a Plauto, Cacat, non Creat fuisse scriptum: deinde locum a quopiam semidocto, et Graecanici proverbii ignaro, depravatum, supposita voce adulterina Creat. Sophocles in Antigone:
*os2 tis2 d' a)nwfe/lhtafuteu/ei te/kna
*ti/ to\n d' a)/n ei)/pois2 a)/llo, plh\n au)tw=| po/ nous2
*fu/sai, polu\n de\ toi=sin e)xqroi=sin golwn,
id est,
Inutiles quicumque liberos serit,
Quid aliud hunc, quam sibi creare dixeris
Ipsi dolores, atque risum malevolis?
In hos igitur quadrabit paroemia aut in eos, qui potentes sibi generos adsciscunt, a quibus postea per vim opprimantur.
EXTAT item apud eosdem senarius proverbio celebratus, *au)to\s2 ga\r eu(re tou= kakou= th\n phtu/an. id est, Ipsius mali sibi reperit coagulum. Aut, *au)to\s2 e(=uretou= kakou= phgh\n, id est, Ipse reperit mali fontem. Sic Aesch. in Persis:
*nu=n kaw=n e)/oike phgh\ pa=sin e(urh=sqai fi/lois2.
id est,
Nunc mali fons est repertus, ut videtur omnibus.
Versus est Trochaicus. Sunt enim et perniciosi fontes, quorum aqua gustata mortem, aut insaniam adferat, quos praestiterat non reperisse.
EODEM ferme pertinet, ai)\c ma/xairan, id est, Capra gladium, subaudi, reperit. In eos dicitur, qui ipsi reperiunt, quo pereant. Ortum est autem adagium ab huiusmodi quodam eventu. Olim, cum Corinthii Iunoni Aeraeae (nam id illi cognomen) rem divinam facere pararent, huius Iunonis statuam aiunt a Medea positam fuisse: atque hi, qui ad praebendam hostiam erant conducti, defosso sub terra cultro, oblitos sese assimularent, capra pedibus excalpens, eum eruit, prodiditque: itaque mactata est. Quidam sic efferunt paroemiam: aic dou=sa th\n ma/xairan, id est, Capra cultrum praebens. Quidam hoc pacto: o)/is2 th\n ma/xairan, id est. Ouis cultrum.
His confine est et illud, *korw/nh to\n skorpi/on, id est, Cornix scorpium, subaudi, rapuit. Quadrat in hos, qui parant eos laedere, unde tantundem mali sint vicissim accepturi. Quemadmodum cornix, correpto scorpio, arcuata illius cauda, vulnus accepit letale, periitque. Exstat super hac re Graecum epigramma Archiae, quod non gravabor adscribere.
*en pote\ pamfai/nonti mela/nteros2 ai)qe/ri nai/wn,
*skorpi/on e)k gai/hs2 ei)=de qoro/nta ko/rac,
*on ma/ryas2 w)/rousen. o( d) a)i(cantos2 e)p) ou)=das2
*ou) bradu\s2, eu)ke/ntrw| pe/zan e)/tuye be/lei,
*kai\ zwh=s2 min a)/mersen. i)/d) o(/sson e)/teuxen e)p) a)/llw|,
*ek kei=nou tlh/mwn au)to\s2 e)/dekto mo/ron.
id est,
Scorpius e terra prorepserat, idquo Vidente
Coruo, qui caelo victitat in liquido.
Corripuit visium. fugitque: sed hie ut humum ales
Contigerat, telo moxferit atque necat.
Ecce tibi, quod in hunc avis insidiosaparabat,
Inde sibt acctutt ipsanecem misera.
Atque id in rebus humanis frequenter usu venire solet, ut, qui cepisse videatur, ipse captus sit. Quemadmodum et Horatius:
Graecia capta ferum victorem cepit.
HUC adludere videtur et Plautinum illud; Calidum hodie prandium prendisti, id est, Fecisti, quod tibi magno malo sit futurum. Ab his sumptum, qui se noxiis, ac letiferis ingurgitant cibis, postea ventris tormina sensuri.
*ta\s2 sfhkia\s2 e)reqi/zein, id est, Irritare crabrones. Ad hanc sententiam referendum est et illud, quod est apud Plautum in Amphitryone, Irritabis crabrones. Id dictum est a poeta in mulierum ingenium: quib. iratis si repugnes, magis provoces, neque sine tuo malo discedas. Est autem Crabro insecti genus, affine vespis, pertinacissimum, aculeoque pestilentissimo. Siquidem refert Plin. Naturalis historiae lib. 11. ca. 21. crabronum ictus haud temere sine febri esse. Additque, traditum a quibusdam, ter novenis huius animantis punctis interfici hominem. Aristoteles lib. de partibus anim alium nono, praeter alia, quae de crabronib. commemorat, illud quoque tradit, cum in apum genere quaedam aculeis careant, ut fuci, et reges, vespae quoque nonnullae sine aculeis inveniantur, nulli crabrones reperiuntur non armati aculeo. Quamquam de duce, num aculeatus sit, nonnihil addubitat. Utitur hoc adagio divus Hieronymus in quadam epist. Eandem sententiam sic idem extulit Plautus, mutata allegoria;
Bacchae bacchanti si velis adversarier,
Ex insana insaniorem facies: feriet saptus.
Nam mos erat, uti Bacchanalia celebrantes obvios thyrsis ferirent. Aristophanes in Lysistrata, nam hoc titulo inscriptam comperi:
*hn mh/ tis2, w(/sper sfhkia\n bli/tth| me k) e)reti/zh|.
id est,
Nisi si quis uti vesparium, frastdet me, stimuletque.
Adlusit huc, qui scripsit epitaphium Archilochi, poctae maledici:
*hre/ma dh\ para/meiyon o)doipo/re, mh/pote tou=de
*kinh/sh|s2 tu/mbw| sfh=kas2 e)fezome/nous2.
id est,
Nefors crabrones, qui huic insedere sepulcro,
Irrites tacitum carpe viator iter.
Xenophon lib. 4. indicat, unde natum sit: nimirum ab iis qui student eximere vespas ab antris suis. o(rw= d) e)/gwg), e)/fh, kai\ o(po/soi sfh=kas2 e)cairei=n bou/lontai, e)a\n men e)kqe/ontas2 tou\s2 sfh=kas2 peirw=ntai qhra=n, u(po\ pollw=n tuptome/ nous2, id est, et ego, inquit, video etiam eos, quicumque crabrones excipere volunt, siquidem evolantes conentur venari, a multis feriri crabronib.
CONSIMILEM vim habet, quod a Diogeniano refertur: to\n le/onta nu/tteis2, id est, Leonem pungis, seu vellicas. De iis, qui potentem, ac ferocem in suum ipsius exitium provocant, atque exstimulant. Notior est metaphora, quam ut sit explicanda.
IDEM pollet et illud: mh\ kinei=n kako\n eu)kei/menon, id est, Ne moveris malum bene conditum, sive quiescens. In eos, qui sua stultitia sibi turbas excitant: aut qui mala iam tempore scpulta resuscitant, renovantque. Proverbium retulisse videtur Theognis hoc versu:
*polla/ki ga\r to\ kako\n katakei/menon e)/ndon a)/meinon,
id est,
Nam persaepe malum praestat domi habere repostum.
Huic similimum est illud:
-- Sopitos suscitat ignes.
CRATINUS in Thtattis apud Suidam, o)ktw/poun a)/negei/reis2, id est, Octipedem excitas, nimirum scorpium: cui pedes sunt octo, ac plerumque sub saxis abditus cubat, quem non nisi tuo periculo suscites propter venenum, quod in cauda gestat.
*kinei=n thn\ kamari/nhn, id est, Movere Camarinam, est sibiipsi malum accersere. Lucianus de Apophrade: o(ra=s2 w(s2 a)/meinon h)=n soi a)ki/nhton thn\ kamari/nan e)a=n, id est, Vides, quanto satius tibi fuerit, Camarinam immotam sinere. Unde natum sit adagium, Servius grammaticus explicat, Virgilianum illum locum enarrans in tertio Aeneidos:
-- Et fatis numquam concessa moveri
Apparet Camarina procul.
Camatrina, inquit, palus est iuxta oppidum eiusdem nominis, quae cum olim, siccata, pestilentiam creasset, consuluerunt oraculum, an penitus eam desiccare praestaret. Vetuit Deus Camarinam moveri. At illi exsiccarunt, non obtemperantes oraculo, et cessavit quidem pestilentia, sed per eam ingressis hostibus poenas dederunt neglecti oraculi. Eadem ferme commemorat et Suidas, illud insuper addens, quibusdam Camarinam esse fruticem, cuius ramos si quis commoveat, quatiatque, tetrum quendam odorem edere. Verum nobis superior sententia magis videtur ad verisimilitudinem accedere. Meminit huius adgii Stophanus quoque versu heroico, effertque ad hunc modum:
*mh\ ki/nei kamari/nan, a)ki/nhtos2 ga\r a)mei/nwn.
id est,
Ne moveas Camarinam. etenim non tangere praestat.
Ait autem Camarinam oppidum, et eiusdem nominis paludem esse in Sicilia. Meminit et Silius libro 14. Maronem imitatus,
Et cui non licitum fatis Camarina moveri.
SUPERIORI neutiquam dissimile videtur illud apud Graecos celebratum, a)na/guron kinei=s2, id est, Anagyrum commoves, In eos qui sibiipsis malorum auctores essent: quique in suam ipsorum perniciem quempiam irritarent. Unde ducta sit paroemia, vatie narraturab auctoribus. Alii ad fruticis naturam referunt, cuius meminit in tertio libro Dioscorides, quem quidem magyrum, quidam anagyrum appellent: nonnulli acopon, medicamentis quidem efficacem, verum odore maiorem in modum gravi, maxime si manu teratur: cuius. fructus gustatus vehementem vomitum promovet. Unde vel ab odoris molestia, quae carpentem consequitur, adagium ductum videri potest, quandoquidem et acopi vocabulum indidem apparet repertum: vel a concitandi vomitus efficacia. Meminit huius et Plinius libro vicesim oseptimo, ca. quarto. Sunt, qui dicant Anagyrum locum esse in Attica, qui ad tribum pertineat Erectheidem, auctore Stephano, ubi frutex quidam gravissimi odoris plurimus proveniat: ut Anagyrum pro frutice non secus accipiamus, quam Anticyram pro elleboro: Rursum alii Anagyrum genium quendam existimant, qui propter violatum sacellum suum vicinos omnes funditus everterit. Atque huius adagii mentionem fieri apud Aristophanem in Lysistrata. Et sane apud Aristophanem locus sic habet:
*po/qen ei)=sin, a)nagurounto/qen nh\ to\n di/a.
*o godn a)na/guro/s2 moi kekinh=sqai dokei=.
i.
Unde advenistab Anagyro. ergo per Iovem
Suidas huiusmodi ferme commemorat: Anagyrasium quendam genium fuisse, sic a loco, quem diximus, cognominatum, qui senem vicinum, quod lucum suum incidisset, hunc ad modum ultus sit. Senis concubinae insanum quendam amorem immisit in illius filium, quae cum adolcscentis animum pellicere non posset, eum ultro apud patrem detulit, quod sese de stupro non desineret interpellare. Pater, persuasus a muliere, filium e tecto praecipitem dedit, ac interemit. Deinde, facti paenitens, semetipsum laqueo praefocavit. Postremo mulier sese in puteum abiecit.
*h ai)\c kaq) e(auth=s2 ta\ ke/rata, id est, Capra contra semetipsam cornua. Ad superiorum classem pertinet, ab apologo natum. Capra quaepiam, cum esset iaculo vulnerata, circumspectans, undenam id mali sibi evenisset, arcum contemplans caprinis cornibus compactum, dixit ad hunc modum, kaq) e)mauth=s2 e)/fusa ta\ ke/rata, id est, In meam ipsius perniciem produxi cornua.
*atlas2 to\n ou)rano\n, id est, Atlas caelum, subaudiedum, u(pede/cato, id est, suscepit. Dici solitum de iis, qui sese magnis, et molestis involuunt negotiis, ipsisque sibi malum accersunt. Nam hic caelum hospitio excepit. Deprehensus autem, quod illi struxisset insidias, praeceps datus est in mare Atlanticum. Porro notior est, quam ut hoc loco sit referenda de Atlante fabula, caelum humeris et vertice sustinente.
*qeo\s2 a)po\ mhxanh=s2 e)pifanei/s2, id est, Deus ex improviso apparens. In eos
dicitur, quibus, in rebus perplexis, praeter spem exoritur aliquis, qui salutem adferat, negotiique difficultatem expediat. Sumptum est a consuetudine tragoediarum, in quarum plerisque, machinis quibusdam Deus aliquis ostendebatur: idque non in scena ipsa, sed e sublimi, qui repente commutatis rebus fabulae finem imponeret. Id quod testatur et M. Tullius libr. de Natura Deorum primo; ut, cum sic ait: Quod quia quemadmodum natura esficere sine aliqua mente possit, non videtis, ut tragici poetae, cum explicare argumenti exitum non potestis, confugitis ad Deum, cuius operam profecto non consideraretis, si immesam, et interminatam in omnes partes magnitudinem regionum videretis. Nec dubium est, quin Tullius imitatus hic sit illud ex Platonis Cratylo: *ei) mh\ a)/ra dh\, w(/sper oi( tragwdiopoioi\, e)piida/nti a)porw=sin, e)pi\ ta\s2 mhxana\s2 a)pofeu/gousi, qeou\s2 airontes2, id est, Nisi sane, quemadmodum tragoediarum scriptores, sicubi haeserint, ad machinas confugiunt, Deos sustollentes. Quem Platonis locum, ob ignoratum proverbium. Latinus interpres perperam, aut certe obscure, vertit, nimirum hunc in modum: Nisi forte, quemadmodum tragici, quoties ambigunt commentitiis quibusdam machinamentis ad Deos consugiunt. Ad eundem lapidem impegisse videtur qui Lysandri vitam transtulit e Plutarcho. Cum enim Lysander instituisset innovare remp. perpenderetque negotium esse difficlius, quam ut vulgaribus consiliis posset expediri, fecit quod poetae solent in tragoedia, fictis oraculis ac deorum religione studuit quod constituerat essicere. Graeca sic habent, w(/sper en tragw|di/a| mhxanhn\ ai)/rw|n pro\s2 tou\s2 poli/tas2 lo/gia puqo/xrhsta kai\ xrhsmou\s2 suneti/qei kai\ kateskeu/asen, id est, Quemadmodum in tragoedia machinam tollens apud cives, responsa velut a Pythio reddita et oracula componebat apparabatque. Idem subobscure, sed sane quam eleganter indicat Aristoteles lib. 1. tw=n meta\ ta\ fusika\, *anacago/ras2 te ga\r inquiens, mhxanh=| xrh=tai tw| nw=| pro\s2 th\n kosmopoii+/an. o(/tan ga\r a)porh/sh| dia/ tina ai)ti/an e)c a)na/gkhs2 e)sti\, to/te e(/lkei au)to\n, en de\ toi=s2 a)/llois2 pa/nta ma=llon ai)tia=tai tw=n ginome/nwn h)\ nou=n. Quae quidem verba sic licebit vertere. Nam Anaxagoras mente perinde quasi deo quopiam tragico, qui repente solet ostendi, utitur ad condendum mundum. Etenim, cum haeret in explicanda causa, quare necessario sit, tum illam adducit Porro reliquis in rebus, quidvis potius causam facit eorum quae fiunt; quam mentem. Unde in Graecorum tragoediis illud pene sollenne est: pollai\ morfai\ tw=n daimoni/wn, id est, multae formae deorum, etc. cum inducto numine fabulam explicant: veluti in Oreste Euripidis, Apollo in mediis tumultib. apparens res turbatissimas subito componit. Huius rei exemplum videtur ab Homero ductum, qui, quemadmodum Iliad. primo, Palladem inducit, ut ferocientem Achillem compesceret, ita compluribus aliis locis numen aliquod allegat. Quod quidem Horat. in arte poet. vetar in comoediis fieri, nisi rerum difficultas maior sit, quam ut possit humana ope explicari: Nec Deus intersit, nisi dignus vindice nodus inciderit. Qua ratione Plautus in Amphitryone Iovem induxit, coque tragicocomoediam vocat. Lucianus: in Philopseude: *kai\ to\ tou= lo/gou, qeo\n a)po\ mhx anh/s2
e)peisklhqh=nai moi tou=ton w)/|mhn a)po\ th=s2 tu/xhs2, id est, Ac, iuxta proverbium, arbitrabar hunc mihi perinde quasi deum quempiam repente apparentem, a fortuna fuisse adductum. Adlusit eodem in libro De mercede servientibus. *oi)kei=oi ga\r th=s2 toiau/ths2 tragw| di/as2 ou(=toige, h)/tin) a)/llon e)k mhxanh=s2 qeo\n e)pi\ tw| karxhsi/w| kaqezo/menon, id est, Nam hi peculiariter ad huiusmodi tragoediam pertinent. Aut alium Deum quempiam de repente exortum, atque in antennis considentem. Huc respexit Euripides in Iphigenia Aulidensi, qeo\s2 e)gw\ pe/fhna/ soi me/gistos2. id est, Equidem Deus tibi maximus apparui. Lucianus in Sectis, *epista\s2, to\ tw=n tragw|dw=n tou=to, qeo\s2 e)k mhxanh=s2 e)pifanei\s2, id est, Assistens, iuxta tragoedorum proverbium, Deus ex improviso ostensus, apud Athenaeum lib. sexto, lurconem quendam querentem facit poeta nescio quis, quod piscium venditores vix ostensos pisces statim subducerent.
*kai\ qa=tton a)pope/mpousi tou\s2 w)nhme/nous2,
*apo\ mhxwnh=s2 pwlou=ntes2, w(/sper oi( qeoi\.
id est,
Et venditos mox eximunt aspectui,
Venduntque tamquam ex machina, ritu Deûm.
Proinde quoties salus ex insperato ostenditur, id Deo solet adscribi. Ita Plinius lib. 25. Quippe etiam in repertis alias invenit casus, alias, ut vere dixerim, Deus. Idem lib. 27. Hic ergo casus, hic est ille, qui plurima invenit in vita Deus.
NON admodum hinc abludit et illud: a)/nqrwpos a)nqrw/pou daimo/nion, id est, Homo homini Deus. Quod dici solet de eo, qui subitam atque insperatam attulit salutem, aut qui magno quopiam beneficio iuvit. Antiquitas enim nihil aliud existimabat esse deum, quam prodesse mortalibus. Unde frugum, vini, legum auctores, et quicumque ad vitae commoditatem aliquid attulisset, eos pro Diis habebat adeo, ut et belluas quasdam pro numinibus coluerit, velut apud Aegyptios Ciconiam, quod serpentes, qui certo anni tempore ex Arabicis paludibus subuolant, obviam profecta, arcere, conficereque credatur: apud Romanos Anser colebatur, quia Capitolinam arcem expergefactis clangore custodibus, ab irruptione Gallorum servavit. Quod indicat M. Tullius, cum libro de natura Deorum primo scribit: Concludam, Belluas a Barbaris propter beneficium consecratas. Quin et, auctore Prodico Chio, corpora quaedam in anima pro Diis habita sunt, velut sol, luna, aqua, terra, quod ad vitam conducere viderentur: quodque horum commoditate mortales maiorem in modum delectarentur. Scythae, quemadmodum in Toxaride testatur Lucianus, per ventum, et gladium, tamquam per Deos, iurant, propterea quod ille spirandi sit auctor, hic mortis. Sed quoniam, ut inquit Cicero, plurima homini ab homine vel commoda, vel incommoda, solent oriri, et Dei proprium est vel servare, vel benefacere: idcirco, qui in gravi periculo succurrit, quive ingenti quopiam afficit beneficio, quoniam Dei quasi vice fungitur, ei, cui prodest, Deus dicitur exstitisse. Huic adstipulatur illa sollemnis apud Homerum, atque Hesiodum clausula:
*qeoi\ dwth=res2 e)a/wn.
id est,
Dii bonorum largitores.
Et, quod ait Strabo libro decimo:
Recte dictum est, mortales tunc maxime Deos imitari, cu benefici sunt. Idem libro decimo septimo tradit, Aegyptios quosdam duplicem facere Deum, immortalem, qui rerum omnium sit auctor, et mortalem ignoti nominis: tom a quibus beneficio sint affecti, eos ferme pro Diis colunt. Praeterea vulgo quoque qui in rebus perplexis, ac desperatis, aut ancipiti periculo servantur, a Deo quopiam aiunt sese servatos. Horatius.
Rursum in Odis, in bello pe rMercurium, et iterum ab arboris ictu sese Fauni ope servatum scribit. Eodem adlusit Iuvenalis, cum air:
Quadraginta tibi siquis Deus, aut similis diis,
Et melior fatis donaret homuncio.
Item Virgilius in Tityro.
O Meliboee, Deus nobis haec otia fecit;
Namque erit ille mihi semper Deus: illius aram
Saepe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.
Deinde reddit causam, quare sit Caesarem loco numinis habiturus, beneficium subtexens:
Ille me astrrare boves, utcernis, et ipsum
Ludere quae vellem calamo permi sit agresti.
Plinius Secundus, lib. Naturalis historiae secundo, manifestius Graecam paroimi/an indicavit, sed tam impie sentiens de Diis, quam paulo post de anim atum immortalitate, deque corporum resurrectione dcsipienter. Nam cum et multitudinem Deorum irrisisset, et uni illi summo, quem aut mundum hunc, ant naturam esse putat, prorsus ademisset cutam mortalium; Deus est, inqmt, mortali iuvare mortalem. Et haec ad aeternam glotiam via. Hacproceres iere Romani, hac nunc caelesti passu cum liberis suis vadit maximus omnis aevi rector Vespasianus Augustus, fessis rebus subveniens. Hic est vetustissimus referendi bene merentibus gratiam mos, ut tales numinibus adsctibant. Quippe et on nium aliorum numina deotum, et quae supra siderum retuli, ex omnium nata sunt meritis. Hactenus Plinius Ouidius:
Conveniens homini est hominem servare voluptas,
Et meltus nulla quaeritur arte favor.
Piutarchus in commentario, quem inscripsit adversus principem indoctum, negat, Deos hoc nomine felices esse, quod quam diutissime vivant, sed quod vittutis sint principes et auctore. Fieri potest, ut huius adagii sit ususneque improbus, neque in concinnus, si quis hoc modo dicat. Cum tantis malis premerer, ut nemo mortalium aut vellet, aut posset opitulari, tu unus mihi praeter spem exstitisti, tuoque beneficio me non servasti modo periturum alioqui, verumetiam ornatiorem aliquanto fecisti, quam antea fuerim. Ut aut omnino nusquam, aut in nobis certe duobus, locum habeat vetus illud Graecorum adgium, a)/nqrwpos2 a)nqrw/pou daimo/nion. Aut hoc modo: Literis debeo omnia, etiam vitam, sed ipsas tibi debeo litetas, qui mihi tua liberalitate suppeditas, alisque otium meum. Quid autem est quod Graeci dicunt, a)/nqrwpos2 a)nqrw/pou daimo/nion, si hoc non est? Aut hoc paeto: Qui mediocri beneficio iuvat, sit sane micus, verum, qui arte sua, singulariave cura, atque industria vitam iam iam fugientem retinet, ac restituit, id quod utique facit medicus, quid aliudest, quam quod Graeci dictitant, a)/nqrwpos2
a)nqrw/pou daimo/nion. Aut sic: Eum in locum res erat deducta, ut ne ipsa quidem salus posset auxiliari. Ibi tu mihi veluti praesens quoddam numen exstitisti, et, mira celeritate depulsis incommodis, in pristinum locum restituisti, nec sperantem, nec exspectantem, ut intelligerem illud non temere dictum a Graecis, a)/nqrwpos2 a)/nqrw/pou daimo/nion. Aut sic. In reliquis quidem rebus mihi semper amicissimus fuisti, in hac vero causa non amicissimus modo, verumetiam pene dixerim, quod Graeci dicunt, a)nqrwpos2 w)nqrw/pou daimo/nion.
*anqrwpos2 a)nqrw/pou lu/kos, id est: Homo homini lupus. Superiori quasi diversum est, ac velut hinc effictum videtur, quod usurpavit Plautus in Asinaria: Homo homini lupus. Quo monemur, ne quid fidamus homini ignoto, sed perinde, atque a lupo caveamus. Lupus est, inquit, homo homini, non homo, qui qualis sit, non novit.
*o)/rtuc e)/swsen h(raklhn= to\n kartero/n,
id est:
Servavit Herculem coturnix strenuum.
Senarius est Graecis, proverbii vice celebratus, quem tamen Zenodotus negat apud ullum veterum scriptorum inveniri. Ceterum dici solitum, de iis, qui in periculo servati essent ab iis, a quibus minime sperarant. Adagionis originem ad huiusmodi fabulam referunt: Coturnicem quandam Herculi in deliciis fuisse, cuius nidore cum viva incenderetur, ille mortuus sit in vitam restitutus. meminit huius fabulae Athenaeus quoque libro nono, scribens, Herculem luis, et Asteriae filium, in Libyam profiscentem a Typhone fuisse interemptum; revocatum autem in vitam odore coturnicis, illi ab Iolao admotae, et ob eam causam Phoenices Herculicoturnicem sacrificare.
EI quodquidem modo retulimus, Homo homini Deus contrarium videtur, Genius malus, quem Graeci dicunt a)la/stora, quo nomine vocamus eos, quibus incommodorum nostrorum maximam partem acceptam ferimus, idque etiam hodie vulgato sermone. Sunt enim omnino qhis aut illis ita inauspicati, ut tamquam fatum quoddam malum, atque in perniciem illorum nati, iure videri possint. Porro proverbium apparet a priscorum opinione profectum, qui singulis binos genios attribuunt, quos daemones vocant: neque hominibus modo, verumetiam locis, atque aedibus, quorum alter perniciem nobis moliatur, alter iuvare studeat. cuius sententiae fuit Empedocles, citante Plutarcho in libello de Animi tranquillitate. Quo pertinet illud Bruti, quod in eius vita memorat idem Plutarchus. Nam Bruto cum dies ille fatalis immineret, et in Asia nocte ferme intempesta ex more vigilaret in tabernaculo, luccerna iam emoriente, videre visus est personam quandam tragicam, et humana specie malorem. Atque ille protinus, ut erat animo interrito, percontatus est, quisnam esset aut hominum aut deorum. Cui illa cum murmure: Tuus sum, Brute, genius malus, Philippis me videbis. Eadem itaque imago rursus apparuit confligenti Philippis, quae quidem illi pugna postrema fuit. Huic consimilem quandam fabulam idem refert de M. Antonio, atque Augusto: videlicet hos, reliquis quidem in rebus amanter, summaque inter sese
concordia agitasse: ceterum in ludis, quos ad aemulationem quandam edebant, Octavium semper superiorem esse solitum. Eam rem Antonium non mediocriter discruciasse. Fuisse autem in Antoniano comcatu magum quempiam Aegyptium. Is, seu quod vere nosset eius fatum, seu quod ad gratiam Cleopatrae fingeret, eum admonuit, ut a Caesare se quantum posset seiungeret: quodipsius genius, alacer alioqui, geniu illius reformidaret: quoque propius accessisset, hoc humidior deiectiorque videretur. Testatur et Plato, Socrati peculiarem quendam fuisse genium, de quo scripsit Apuleius, et Plutarchus. De genio sensisse videtur Terentius, cum ait in Phormione: Mihi usu venit, hoc scio. Memini relinqui me, Deo irato meo. Bonum genium explicat Naevius in Stalagmonis apud Donatum: Adeo meo propitio meus homo est. Idem Persius: Diis iratis, geioque sinistro. Postremo proverbium resipiunt in genere omnia illa: Iratis Diis, Propitiis diis. Terentius Andria: Nescio, nisi Deos iratos fuisse mihi satis scio; qui auscultaverim ei. Horatius in Sermonibus:
- Immeritusque laborat.
Iratis natus paries Diis: atque poetis.
Idem rursum:
- Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Idem in Odis:
Divis orte bonis optime Romule
Custos gentis abes.
Homerus, Iliados e.
*qeo\s2 nu/tis2 e)sti koth/eis2:
id est:
Deus quispiam iratus est.
Et Virgilius:
Diis equidem auspicibus reor, et Iunone secunda.
Eodem pertinent et haec: Solus a Diis diligitur Antipho. Et: Dii nos respiciunt. Et: Modo Iuppiter adsit: Et: Si quem numina laeva sinunt. Et: Dexter adsit Apollo: atque id genus sexcenta passim apud poetas obvia. Erit autem venustius, si ad speciem descenderis. Ut: Hic scribit carmina, Musis, quotquot sunt, iratis. Canit irato Apolline. Eam causam egit ineptissime, planeque irata Suadela. Marte sinistro pugnavimus. Neptuno propitio nauigavimus. Mercurio, opinor, irato, cum hoc veteratore sum pactus. Irata Venere dat operam liberis, de eo, qui deformes filios pro generet. Invita Minerva, qui parum feliciter artem exerceat.
EIUSDEM est generis, sed obscurius, quod apud Horatium legitur:
Diuts amico Hercule.
Et item apud Persium:
Ost
Sub castris crepet argenti mihi seria, dextro Hercule.
Quod quidem in eos competit, qui in accumulandis opibus sunt bene fortunati. Idque inde natum existimant, quod Hercules moriturus dixerit, eos opulentos futuros, qui sibi decimam bonorum suorum partem consecrassent. Proinde locupletes plerosque ita facere solitos. Tamersi Plutarchus in problematis, huius consuetudinis aliam adfert caufam, puta quod ipse quondam Hercules, boum, quos Geryoni abstulerat, in Palatino decimam partem immolarit, vel quod Romanos ab Etruscis decimari solitos liberarit..
PROVERBIALIS est et iila hyperbole, Diis hominibusque plaudentibus:
pro eo, quod est, Feliciter, atque auspicato. Cicero ad Q. fratrem: Vatinium; a quo palam oppugnabatur, arbitratu nostro concidimus, Diis, hominibusque plaudentibus. Idem libro Epistolarum familiarium primo: Neque solum dixi, sed etiam sic facio, Diis hominibusque approbantibus. Rursus ad Q. fratrem libro 3. in diversam sententiam vertit proverbium: Nisi noster, inquit, Pompeius Diis, hominibusque invitis negotium inverterit. Quamquam hoc ipsum per se, Deos hominesque, proverbiale nimirum est ob siguram, atque apud poetas pene sollenne: Deu, atque hominum fidem, Diis, atque hominibus invisus. Neque Deos, neque homines metuit. Homerus:
*aqa/nato/i te qeoi\, qnhtoi/ t) a)/nqrwpoi.
id est:
Numina nescia mortis, Mortalesque homines.
Rursum:
-*path\r a)ndrw=n te, qew=n te.
id est:
- Parens hominumque, Deumque.
Bonis avibus. Malis avibus.
AD hoc genus pertinet et illud; Bonis aut malis avibus: cum rem feliciter, aut secus cedere significamus. Ab augurum observatione sumptum. Horatius in Odis:
Mala soluta navis exit alite,
Ferens olentem Meutum.
Et rursum:
- Mala ducis avi domum.
Quam multo repetet Graecia milite,
Atque iterum alibi:
Scrtberis Vario fortis et hostium
Victor Maeonii carminis alste.
Homerus Iliados w.
*mh\ de\moi au)th\.
*orni\s2 e)ni\ mega/roisi kako\s2 pe/leu.
Neve avis hic infausta mil i perrexeris esse.
Verba sunt Priami ad uxo: em dehortantem, ne solus in castra Achillis proficisceretur, Hectoris cadau r auro redempturus, ac multa tristia, ita ut assolent mulieres, ominantem. Aversa avi dixit Latinus quispiam tragoediarum scriptor, qui de Agamemnone contra auspicia solvente ita loquitur: Solvere imperat, secundo rumore, aversaque avi. Refertur a M. Tullio libro De divinatione primo. Ad hanc formam referenda sunt et illa: Fausto omine, Bene ominata, Bonis auspiciis, Inauspicato, Felicibus auguriis, atque id genus alia, quae ab augurum arte sumpta in communem sermonem abierunt.
EX eadem superstitione manavit illud Graecanicum: glau\c i(/ptatai, sive i/ptato, i. Noctua volat, sive volavit. Nam priscis Atheniensibus noctuae volatus, victoriae symbolum existimabatur: propterea quod avis haec Minervae sacra crederetur, quae quidem dicta est etiam male consulta Atheniensium bene fortunare. Qua de re copiosius aliquanto dicemus in proverbio, Atheniensium inconsulta temeritas. Inde, rebus felicrus, atque ex animi sententia succedentibus, dici consuevit: Noctua volat. Auctores Zenodotus, et Suidas. Non illepide dicitur volasse noctua, quoties res non viribus, sed pecuniarum interventu confecta creditur, quod Atheniensium numisma noctuant haberet insculptam. Unde et illud: Laurioticae noctuae, quod alibi recensetur. Plurarchus in vita Periclis tradit, illi, a superiore navis tabulato contionanti, noctuam ad dextram advolasse, ac malo insedisse: quod
omen effecit, ut omnes irent in illius sententiam.
*en tetra/di gegennh=sqai, i. Quarta luna nati, dicuntur, qui parum feliciter nati sunt, ut auctor est Eustathius in librum Iliados secundum, propterea, quod Hercules hac luna natus feratur, cuius omnis vita voluptatum omnium expers, ac laborum plena fuit. Dici potest et in eos, qui laboribus sibi neutiquam frugiferis fatigantur, Herculis videlicet exemplo, qui iuvandis aliis sudavit, sibi inutilis. Pyrrhus apud Lucium Florum dicebat, se sibi videri Herculis sidere natum: quod, quo pluribus victoriis Romanos concideret, hoc acriores in ipsum coorirentur. Id quod Horatius eleganter transtulit ad Annibalem:
Ut hydrasecto corpore firmior
Vinci dolentem creutt in Herculem.
CONTRA, feliciter natum, albae gallinae filium dicimus, Iuvenalis:
- Quia tu gallina efilius albae.
Vel quod laeta, atque auspicata Latini alba vocant: vel quod proverbium alludit ad fatalem illam gallinam, de qua meminit Suetonius Tranquillus in Galba, his quidem verbis Liviae: olim statim post Augusti nuptias Veientanum suum revisenti, praeteruolans aquila gallinam albam, ramulum lauri rostro tenentem demisit in gremium. Cum que nutriri alitem, ac pangi ramulum placuisset, tanta pullorum soboles provenit, ut hodie quoque ea villa ad gallinas vocetur. Tale vero lauretum, ut triumphaturi Caesares inde laureas decerperent. Fuitque mos triumphantibus, alias confestim eodem loco pangere. Et observatum est, sub cuiusque obitum, arborem ab ipso institutam elanguisse. Ergo novissimo Neronis anno, et silva omnis exaruit radicitus, et quicquid ibi gallinarum erat, interiit. Conveniet igitur adagium in eos, qui rara, et fatali quadam felicitate, successuque rerum utuntur. Huic diversum est illud apud eundem Iuvenalem:
- Nati infelicibus ovis.
Non abhorret huic, quod scribit M. Tull. lib. epistol. familiarium septimo ad Curium: Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, quae fit ex hoc etiam frequentius, quam solebat, quod quasi avem albam videntur bene scientem civem videre, abdo me in bibliothecam. Veteres. n. quia inauspicatum haberi volebant, atrum, aut nigrum vocabant; quia felix, album. Unde apud Senecam Asinius Pollio, Albutii sententias, quod inaffectatae essent et apertae, solitus est albas appellare. Quin et Graecis leuko/te ron ei)pei=n dicitur, qui clarius rem explicat.
*dafni/nhn forw= bakthri/an, i. Laureum porto baculum. Suidas tradit, ita solere loqui eos, qui essent ab aliquibus insidiis appetiti, feliciterque periculum effugissent. Propterea quia laurus credita est adversus venena remedium habere. Plinius lib. 15. demonstrat laurum lustrationibus adhiberi solitam. Videtur et adversus fulmen huius vis tueri, quandoquidem arborum una non icitur fulmine. Id adeo verum credidit Caesar Tiberius, ut numquam non gestaret capite coronam lauream, ut in ipsius vita prodidit Suetonius.
*dhno/tera sambi/kou pa/xei. i. Atrociora Sambico patitur. In eos, qui cruciatibus exquisitis torquentur, aut
quibus insignia mala acidunt. Proverbium Plutarchus refert in Problematis Graecanicis, atque huiusmodi quandam adfert causam. Sambicus quispiam Eleus, una cum sociis aliquot, non paucas apud Olympia aereas statuas concidit, vendiditque. Deinde maiora etiam ausus, Dianae praesidis templum diripuit. Est enim illius in Elide templum, quod Aristarcheum nominant. At ille mox comprehensus, dum socios prodere recusat, annum perpetuum exquisitis cruciatibus dilaceratus est, inter quos etiam animam efflavit. Atque hinc vulgo nata paroemia.
IN homines maledicos, acferoces dicitur: Foenum habet in cornu. Horatius in sermonibus:
Foenum habet in cornus, longe fuge.
Inde translatum, ut Acroni placet, quod antiquitus Bobus cornipetis foenum pro signo in cornu appenderetur, quo sibi caverent, qui forte occurrissent. Idque ideo fieri solitum Plutarchus in Problematis autumat, quod copionore pabulo, non modo boves, sed et equi, et asini insolentiores, ac ferociores reddantur. Unde exstat et Sophoclis dictum in tumidum quempiam, ac praeferocem; Tu, inquit, ferves, quasi pullus pabuli copia. Huic adstipulatur illud Solonis dictum apud Laertium: *to\n me\n ko/ron u(po\ tou= plou/tou genna=sqai, th\n de\ u(/brin u(po\ tou= ko/rou, hoc est, satietatem nasci ex opulentia, ex satietate ferociam. Dictum est autem aliquando, ut idem testatur Plutarchus, in M. Crassum quod in cornu foenum haberet, propterea quod haudquaquam impune lacesseretur, homo praedives ac potens, et simultatum persequentissimus. At postea Caesar dictus est ei foenum detraxisse: quod omnibus illum, ut cornipetam taurum fugientibus, ac formidant bus, ipse primus ausus fuerit illi resistere. Usurpat adgium hoc etiam Divus Hieronymus in epistola quadam minitans iis, a quibus forte esset lacessendus.
CONSIMILEM ferme sensum habet Plautinum illud: Cornutam bestiam petis, de eo, qui lacessit eum, qui paratus sit retaliare iniuriam, quemque non nisi tuo malo provoces. Huc spectavit Horatius in Odis: Parata tollo cornua.
*dionu/ sios2 en kori/nqw|, id est. Dionysius Corinthi. Proverbialis allegoria, qua significamus aliquem e summa dignitate atque Imperio, ad privatam humilemque redactum fortunam, quemadmodum Dionysius Syracusarum tyrannus expulsus Imperio, Corinthi pueros literas, ac mu sicam mercede docuit. Cicero epistolarum ad Atticum lib. 9. De optimatibus sit sane ita ut vis. Sed nosti illud: *dionu/sios2 en kori/nqw|. Quinctilianus Instit. orat. lib. 8. Est in exemplis allegoria, si non praedicta ratione ponantur. Nam, ut Dionysium Corinthi esse, (quo Graeci oes utuntur) ita plura similia dici possunt. Hic Cicero, cum ait: Nosti illud. et Quintilianus: Quo Graeci omnes utuntur, nimirum uterque vulgo iactatum fuisse significat. Ceterum, undo natum sit adagium, Plutarchus aperuit, in libello, cui titulus, *peri\ th=s2 a)dolexi/as2, id est, De futili loquacitate. Laudans enim, breviter et graviter dicta, commemorat etillud a Lacedaemonibus responsum Regi
Philippo, bellum minanti, ferocientique. *dionu/sios e)n kori/nqw|. Quibus ubi rex rescripsisset, siquando in Laconiam duxisset exercitum, eversurum se Lacedaemonios, verbo duntaxat responderunt, ai)/ka, id est, Si Plato ter nauigavit in Siciliam, non sine sinistri rumoris aspergine. Unde Molon qui inimicum in Platonem gerebat animum, dicebat, non esse mirum, si Dionysius esset Corinthi, sed si Plato in Sicilia. Regem enim urgebat necessitas: Platonem sollicitabat ambitio.
TERENTIUS in Eunucho: At enim Isthaec in me cudetur faba: hoc est, Donato interprete, in me malum hoc recidet, in me haec vindicabitur culpa. Translatum vel a faba, quae cum siliquis exuritur, ac batuitur, aut fustibus intertunditur, ita ut fit in areis more rusticorum, non ipsa perinde laborat, sed id demum, in quo cuditur. Alii malunt ad male coctam fabam referre, quae si quando non maduerit, sed dura permanserit, ab iratis heris supra coqui caput saxo nonnumquam comminui consuevit, tamquam fabam ulciscentibus, non coquum: cum universum interim malum ad coquum perveniat.
NON diversum superiori Donatus admonuit illud, quod apud eundem poetam legitur in Phormione: Tute hoc intristi, tibi omne est exedendum. Verba sunt Phormionis parasiti, qui quoniam fuerat auctor consilii de ducenda puella, aequum esse putat, ut suo periculo rem item expediat. Translatum putat ab alliato rusticorum mortario. Quae quidem sententia, vel hodie quoque vulgo nostrati in ore est. Et altera huic similima: Colo quod aptasti, ipsi tibi nendum est: id est, tu incipiundi auctor exstitisti, nunc idem explices oportet.
ASVONIUS in Trochaicis suis Terentiano proverbio confine quoddam subnectit, et poetae metaphoram altera quadam interpretatur metaphora:
Tu molestus flagitaetor lege molestae carmina.
Tibi quod intristi, exedundum est, sic vetus verbum iubet,
Compedes, quas ipsefecit, ipsus ut gestet faber.
Competit in eos, qui sibiipsis auctores sunt malorum. Videtur autem e Theognide poeta sumptum, qui ait:
*ou)/tis2 a)nh\r fi/le ku/rne pe/das2 xalkeu/etai au)tw|.
id est,
Vincula nemo sibi cudit carissime Cyrne.
Huic simile quiddam, humilius quidem, sed tamen aptum vulgo dicitur: Flagellum ipse paravit, quo vapularet. Idque sumptum a pueris, aut seruis, qui coguntur aliquoties ipsi parare virgas, quibus vapulent.
HIS confine proverbium refertut a Graecis scriptoribus.
*autoi\ xelw/nas2 e)sqi/esq) oi(/per ei(/leti.
id est,
Qui prendidistis, iidem edite testudines.
In eos iacitur, qui posteaquam inconsulte quippiam adorti sunt,
aliorum implorant auxilium, quos suo negotio admisceant. Paroemiam ex huiusmodi quodam apologo natam existimant. Piscatores aliquot, iacto reti, testudines eduxerunt. Eas cum essent inter se partiti, neque sufficerent omnibus comedendis, Mercurium forte accedentem invitarunt ad convivium. At is intelligens se nequaquam humanitatis gratia vocari, sed ut eos fastidito cibo sublevaret, recusavit, iussitque ut ipsi suas testudines ederent, quas cepissent. Sunt autem, auctore Plinio, in Carmania populi, qui testudinum carnibus victitent, unde et nomen illis attributum, xelwnofa/gois2. Apud quos affirmant inveniri testudines tanta magnitudine, ut earum testis casas integant.
STRABO libro Geographiae sexto refert Temesam ab Lao primam urbem esse Brutiae, ipsius aetate dictam Tempsam, quam ab Ausoniis conditam, Thoantis comites Aetoli deinde tenuerint, atque his expulsis Brutii, demum Annibal et Romani funditus everterint. Iuxta hanc sacellum fuisse oleastris circumseptum Politae cuidam ex Ulyssis comitibus sacrum. Hunc, quod esset a Barbaris violatus, graves iras in eo exercuisse: adeo, ut in proverbium abierit, dicerentque cavendum, ne Temesaeus genius immineret: deinde Locrensibus Epizephyreis urbe potitis, Euthymum quendam, ut in quit Aelianus, ex Italia, illuc venisse pugilem inclitum, et insigni robore, qui et lapidem in nti magnitudine gestaverit, qui Locris ostendi soleat. Hunc cum Polite congressum ac victorem a certamine discessisse, atque ita finitimos huius opera liberatos a tributo, quod ille consueverat extorquere. Quin et compulisse illum, ut, quod per vim abstulerat, redderet etiam cum faenore. Atque hinc proverbium natum putant, iis, qui sordidos et iniustos quaestus faciunt, adfore Temesaeum genium, quo significabant, aliquando dependenda cum faenore, quae praeter ius, et fraude, seu vi rapuissent. Pausanias in Eliacis paulo diversius rem narrat: nempe comitem quendam Ulyssis, ob virginem constupratam ocisum fuisse, atque ob id larvas eius, nisi quotannis oblata virgine placarentur, grassari solitas, ac perniciem adferre omni sexui, atque aetati. Atque hunc quidem cius loci genium unlgo fuisse creditum, quem Euthymus pugil Temesam reversus compescuerit, virgine quam deuoverant, liberata atque in matrimonium accepta. Apud Strabonem locus in codice Graeco videtur non vacare menda. Sic enim legimus: w(/ste tou\s2 perioi/kous2 dasmologei=n a/utw=| kata to\ lo/gion, kai\ paroimi/an ei)=nai pro\s2 au)tou\s2, mhd) ei)s2 to\n h(/rwa tw= e)n teme/sh| lego/ntwn e)pikei=sqai au)toi=s2. Fortasse tolerabilior erit lectio, si tolles coniunctionem de\, et pro lego/ntwn reponas lego/menon. Ceterum cum Strabo recenseat proverbium priusquam referat cohibitum heroem, indicat potius in eos dici solitum, qui potentiorem se lacessunt. Etiamsi nihil vetat proverbium ad varios usus accommodari.
*terme/ria kaka\, id est, Termeria mala, Veteri proverbio dicuntur ingentia, maxime, quoties mala, quae quis in alios impegerit, aliquando in ipsius caput retaliantur. Huius adagii meminit Plutarchus in vita
Thesei, qui cum Herculis exemplo terras obiret, nocentes quos superasset, eadem poena solitus est afficere, quam illi per saevitiam in alios exercuissent. Nam Hercules Damascum de rupe editissima praecipitem dedit. Busyridem parentavit. Antaeum palaestra superatum occidit. Cycnum gladiatorum more confecit. Denique Tetmerum, humana capita confringentem, verberibus itidem contudit. Unde in eos, in quos sua malefacta retorquentur, proverbio dicitur, Termerium malum. In hanc ferme sententiam Plutarchus in vita Thesei. Est autem supplicii genus, vel in primis favorabile, cum poena sceleri respondet, quemadmodum de Thurino fumi venditore, fumo necato legimus. Et Perillo, quem Phalaris, aeneo impositum tauro, suo ipsius invento perdidit. Illud perquam festivum, quod in vita Gallieni Imperatoris refertur. Cum quidam vitreas gemmas pro veris Imperatrici vendidisset, atque ea re deprehensa, vindicari flagitaret: ille venditorem rapi iussit, tamquam leonibus obiciendum: deinde caponem emittit, ac cunctis rem tam ridiculam admirantibus, per praeconem denuntiari iussit: Imposturam fecit, et passus est, atque ita negotiatorem dimisit. Sed de Termeriis malis Suida multo aliam adfert interpretationem: nempe locum quendam esse in Caria, cui nomen Termerio, quo tyranni interdum pro carcere soleant uti. Situm autem esse inter Melum, et Halicarnassum. Ex hoc cum postea praedarentur latrones, neque depelli possent, quod esset locus admodum munitus, abiisse in proverbium. Quamquam Stephanus Termeram urbem in Lycia ponit, quam ait a Termero sortitam vocabulum. Postreno Termeria mala dicta videri possunt, quasi extrema mala. Nam te/rma, Graece, finem significat, et termeri/an h(me/ran extremum vitae diem vocant. Porro Latini, quod summum videri volunt, ac maximum, id extremum appellant. Ut extrema dementia, extrema insania. Neque secus Graeci, e)/xaton kakon, extremum malum pro maximo dicunt. Et e)xa/twn e)/xata, extremorum extrema, quasi plus quam maxima.
*neoptole/meios ti/sis2, id est, Neoptolemi ea vindicta. Superiori similimum est, ubi quis eadem patitur, cuiusmodi patravit in alios. Id Pausanias in Messeniacis refert, et exponit his verbis: *perih=lqe me/ntoi kai\ a)utou\s2 lakedaimoni/ous2 a)na\ xro/non h( neoptole/meios kaloume/nh ti/sis2, neoptole/mw| ga\r tw=| a)xille/ws2 a)poktei/nanti pri/amon e)pi\ e)xa/ra| tou= e(rki/ou, sune/pese kai\ a))uto\n e)n delfoi=s2 pro\s2 tw=| bwmw+\ tou= a)po/llwnos a)posfagh=nai, kai\ a)po\ tou/tou to\ paqei=n o(poi=on ti\s2 kai\ e)/drase, neoptole/meion ti/sin o)noma/zousin. id est, Sane persuasit Lacedaemonios progressu temporis Neoptolemea, sicut vocant, vindicta. Siquidem Neoptolemo, Achillis silio, qui Priamum in ipsis palatii focis occiderat, vicissim evenit, ut et ipse apud Delphos ad Apollinis aram occideretur: atque hinc ortum, ut, ubi quis idem patitur, quod in alios fecit, Neoptolemeam vindictam appellent. Euripides in Oreste sub persona Apollinis de Neoptolemo:
*qanei=n ga\r a)utw=| moi=ra delfikw=| ci/fei,
id est,
Infato enim illt est Delphico gladie mort.
M. Tullius seruire scenae dixit, pro eo, quod est seruire tempori, et rebus praesentibus sese accommodare. Translata ab histrionibus fabularum metaphora, qui non suopte iudicio agunt, sed hoc unum spectant, ut quovis modo populi oculis placeant, alioqui explodendi, exsibilandique. Sic enim scribit ad Brutum: Tibi nunc populo, et scenae, ut dicitur, serviendum est. nam in te non solum exercitus tui, sed omnium civium, ac pene gentium coniecti sunt oculi. Quadrabit et in eos, qui negotium aliquod susceperunt illustre, unde necesse sit, aut cum summa laude, aut summa cum infamia discedere propter plurimorum exspectationem. Porro tempori serviendum esse viro sapienti, monuit et Phocylides.
*kairw=| latreu/ein, mh/t) a)ntipne/ein a)ne/moisin.
id est,
Temporibus semper cautus seruire memento,
Nec reflare velis adversum flaminae venti.
Porro metaphora haec ducta est a navigantibus, quos necesse est semel ingressos mare ventorum atque aestus arbitrio ferri, frustra conaturos, si velint adversus ista pugnare.
HVIC affine est, th=| a)gora=| xrh=sqai, uti foro, pro eo, quod est, Praesentem rerum statum boni consulere, et utcumque sese obtulerit fortuna, ita animum applicare. Terentius in Phormione: Scisti uti foro. Donatus vuigare proverbium admonet esse, ductamque metaphoram a mercatoribus, qui non ante locum commercii praescribunt quanti vendant, quae advehunt, sed secundum annonam fori, quam deprehenderint, consilium de non vendendis, aut vendendis mercibus sumunt. Seneca: Utamurforo, et quod sors feret, aequo feramus animo. Idem epistola 72. Sub manu nasci dixit, pro ex tempore. Ergo consilium, inquit, sub die nasci debet, et hoc quoque tardum est nimis; sub manu, quod aiunt, nascatur.
EXTAT apud Graecos adagium in hunc ordinem referendum, polu/podos2 no/on e)/xe, id est, Polypi mentem obtine. Quo iubemur pro tempore, alios atque alios mores, alium atque alium vultum sumere. Quod in Ulysse videtur Homerus laudare, qui eum polu/tropon appellat, id est, moribus versatilibus. Adagium natum est a piscis huius ingenio, de quo meminit Plinius libro nono capite 29. Praeterea Lucianus in sermone Menelai, ac Prothei: scribuntave colorem mutare maxime in metu. Nam persequentibus piscatoribus, petris affigit sese; et, cuicumque petrae adhaeserit, eius colorem corpore imitatur: videlicet, ne queat deprehendi. Quin, ut refert Basilius magnus, pisces, imagine falsa decepti, nonnumquam adnatant, ultro sese praedoni offerentes.
Porro proverbium sumptum est ex Theognide, cuius hoc distichon est de polypo. Citaturque a Plutarcho in libello peri polufilias2.
*polu/podos2 no/on ixe poluplo/kou, o(s2 poti\ pe/trh|,
*th=| prosomilh/sh|, toi=os2 i)dei=n e)fa/nh.
id est,
Mentem haebeas vafii polypi, qui protinus illa,
Se quibus aedmorit, saxae colore refert.
Clearchus in proverbiis, teste Athenaeo, citat hoc distichon, tacito auctoris nomine:
*polu/podo/s2 moi te/knon e)/xwn no/on a)mfi/lox) h(/rws2
*toi=sin e)farmo/zwn w(=n kai\ pro\s2 dh=mon i(/khe.
id est,
Polypi ingenio mihi sis nate Amphiloche heros,
Ut temetpopulo, quemcumque accesseris, aptes.
Citat idem carmen Plutarchus ex Pindaro. Unde et versus ille proverbialis celebratur:
*allote d' a)lloi=on tele/qein, kai\ xw/rou e(/pesqai.
id est:
Proque loco nunc hunc fieri, nunc expedit illum.
Qui nos admonet, uti nos ad omnem vitae rationem accommodemus, ac, Proteum quendam agentes, prout res postulabit, in quamlibet formam transfiguremus. Plutarchus item a)lloi=os2 gi/nomai, dixit, pro eo, quod est, in diversam eo sententiam. Quod quidem notat et Aristophanes in Pluto, qui monet vivendum esse tro/pois2 e)pixwri/ois2, id est, moribus regionis, ac vernaculis. Eodem pertinet et illud, no/mos kai\ xw/ra, id est, Lex etiam ipsa regio. Quo significatum est, unicuique regioni quaedam peculiaria esse instituta, quae hospites non damnare, sed pro virili nostra imitari, atque exprimere debeamus. Neque quis quam existimet hoc adagio doceri foedam adulationem, qua quidam omnibus omnia assentantur, aut vitiosam morum inaequalitatem, quam Horatius eleganter taxat in sermonibus, quamque historici notant in Catilina, atque in Anedio Cassio Imperatore. Nam in Alcibiade dubites, vitione, an laudi danda sit: certe felicissima quaedam et admiranda fuit morum, et ingenii dexteritas, qui sic polypum agebat, ut Athenis, dicteriis, et salibus luderet, equos aleret, comiter et eleganter viveret. Idem apud Lacedaemonios radebatur, pallium gestabat, frigida lavabat. Apud Thraces belligerabatur, ac potabat. Ubi vero pervenisset ad Tiaphernem, deliciis, mollicie, fastuque iuxta gentis morem est usus. Sed est quaedam difficilis, ac praefracta, morosaque simplicitas imperitorum, qua postulant, ut omnes ubique ipsorum duntaxat moribus vivant, et quicquid aliis placet, id damnant. Rursum est honesta quaedam ratio, qua boni viri nonnumquam alienis moribus obsecundant, ne vel odiosi sint, vel prodesse non possint, aut ut e magnis periculis semet, aut suos eximant. Quemadmodum fecit Ulysscs apud Polyphemum multa simulans, apud procos mendicum agens. Item Brutus adsimulata stoliditate. Quamquam nihil vetat in notandis vitiis usum adagii latius trahere, nempe in homines versatili quodam ingenio natos, qui talem ubique personam induunt, quales sunt ii, cum quibus contigit agere. Quod genus eleganter descripsit Plautus in Bacchidibus: Nullus, inquiens, frugi esse potest homo, nisi qui bene et male facere tenet. Improbus cum improbis sit, harpaget, furibus furetur quod queat. Versipellem frugi convenit esse hominem, pectus cui sapit: bonus sit bonis, malus sit malis. Utcumque res sit ita animum habeat. Eupolis apud Athenaeum:
*anh\r poli/ths2 polu/pous2 e)s2 to\n tro/pon.
id est,
Urbanus homo, qui moribus sit polypus.
Plutarchus in causis naturalibus citat ex Pindaro versus hos.
*ponti/ou qhro\s2 xrwti\ ma/lista to\n no/on
prosfe/rwn, tai(/s2 pa/sais2 poli/essin o(milei=.
id est, Marinae belluae colori maxime mentem accommodans, cum omnibus civitatibus consuetudinem habet. Atque eodem in loco causam reddit, cur id huic accidat pisci. Similem quandam metaphoram Aristoteles a chamaeleonte duxit, primo moralium libro. Ait enim si quis a fortuna pendeat, cum illa subinde mutetur, futurum, ut veluti chamaeleon quispiam identidem varietur, nunc felix, nunc miser, utcumque fors alio, atque alio vultu respexerit, ita hunc quoque vultum atque animum mutare. De chamaeleonte meminit Plinius libro vigesimooctavo, capipite octavo, scribens hoc animal magnitudine ferme par esse crocodilo: ceterum spinae acutiore curvatura, et caudae amplitudine distare. Nullum, inquit, animal pavidius existimatur; et ideo versicoloris esse demutationis. Plutarchus in commentario De adulatione, scribit chamaeleontem quemvis imitari colorem, praeterquam candidum. Idem in Symposiacis conatur causam reddere de polypo, quamobrem non tantum mutet colorem, quod et hominibus accidit in metu: verumetiam sese ad saxi, quodcumque id fuerit, colorem accommodet. Sunt et aves quaedam quae colorem pariter, et vocem mutent pro temporibus anni, ut auctor est idem Plinius libro 10. cap. 29. et Aristoteles libro de natura animantium nono. In voce mutanda principatum obtinaet luscinia. Unde et apud Euripidem Hecuba Polyxenam imitari lusciniam iubet, seseque in omnem vocem vertere, si quo modo queat Ulyssi persuadere, ne perimatur.
*eumetabolw/teros2 koqo/rnou, id est, Versatilior cothurno, dictum est in hominem parum constantem, lubricaque fide, quive incertae et ancipitis esset factionis: similitudine ducta a calceamento, quod Graeci ko/qornon, Latini mutata literula cothurnum vocant, quo mos erat uti tragoediarum actoribus. Erat autem tetra/gwnon kai\ a)mfoterode/cion, hoc est, quadrangulum, et utrilibet conveniens pedi, quodque vel dextro, vel sinistro pedi poterat accommodari. Suidas addit eiusmodi fuisse, ut viris pariter ac mulieribus congrueret. Quod idem testatur illud Maronis:
- Alte suras vincire cothurno.
Proverbium autem duobus effertur modis, per comparationem eu)metabolw/teros2 koqo/rnou, et per denominatione, ut hominem ipsum, qui se diversis applicat partibus, ko/qornwn appellemus. Sic. n. vocatus est Theramenes rhetor Atheniensis, Prodici Chii discipulus: propterea quia, quasi duabus sederet sellis, idem et populi, et triginta virum partibus studens, et nunc huius, nunc illius factionis esse videretur, vel potius utriusque. Plutarchus in praeceptis civilib. a)ll) entadqa dei= ma/lista to\n qhrame/nous2 ko/qornon u(podou/menon a)mfote/rois2 o(milei=n, kai\ mhdete/rois2 prosti/qesqai. id est, Sed hic oportet maxime Theramenis cothurnum induentem, cum utrisque versati, et neutris accedere. Lucianus in Amoribus, w(s2 kai\ e)gw/ g) a)\n eu)cai/mhn, ei)/per hn) en dunatw|, gene/sqai qhrame/nhs2 e)kei=nos2 o( ko/qornos, i(/na a)/mfw nenikhko/tos2
e)/cisoi badi/zoite id est, Itaque optarim sane, si modo fieri possit, Theramenes ille fieri, qui cothurnus est dictus, ut ambo ex aequo victores discederetis. Idem in Pseudologista, *kai\ o( men ko/qorno/n tina ei)=pen, ei)ka/sas2 au)tou= to\n bi/on a)mfi/bolon o)/nta toi=s2 toiou/tois2 u(po dh/masin. id est, Et alius ei cothurni nomen imposuit: nimirum mores hominis inconstantes et ancipites, id genus calceametis conferens Plutarchus indicat et Niciae duci ob morum vafriciem cothurni cognomen fuisse vulgo tributum. Male audit hoc nomine Marcus etiam Tullius. Homerus Martem, ni fallimur, submde mutantem partes, novo verbo a)llopro/sallon appellat. Nihil autem vetat, quo minus adagium in bonam trahatur partem, ut si quis hominem facilibus moribus, et quadam ingenii dexteritate, cum quovis hominum genere congruentem ko/qornon appellet: quam ob causam Homerus Ulyssem polu/tropon dixit, quod quamvis personam apte gereret, mendici, patrisfamilias.
*poikilw/teros2 u(/dras2, id est, Magis varius, quam hydra. De callidis, ac dolosis, quod hydra serpens sit versicoloribus notulis distincta. Apte dicetur in vafros, ac versipelles, aut etiam parum sibi constantes. Refertur senarius hic apud Athenaeum libro Dipnosophiston tertio:
*epoih/sat) au)to\n poikilw/teron taw=.
id est,
Fecistis hunc pavonibus varium magis.
His affine est, quod Mnaseae Colophonio poetae Salpae cognomen populari ioco fuit inditum, eo quod in carmine varius esset. Nam is piscis nure picturatus est, aureis rubentibusque lineis a cervice ad caudam usque per argentea latera certis intervallis deductis, cum alioqui sit illaudati saporis.
*gu/gou daktu/lios2, id est, Gygis anulus. Quadrat vel in homines inconstantib. moribus, vel in fortunatos, qui veluti virgula divina, quicquid optant, id suo arbitrio consequuntur. Huius adgii mentionem facit Lucianus in Votis, ubi quispiam optat sibi complures anulos eiusmodi, quales habebat Gyges, alium quo ditesceret, alium quo gratus et amabilis redderetur, alium per quem liceret volare, quocumque libitum esset. Nam priscorum superstitio plurimum tribuit anulorum essicaciae, ita ut venditarentur incantamentis varie efficaces: alii contra morsus ferarum: alii adversus calumniam, alii ad alia, vel depellenda incommoda, vel commoda concilianda iis, qui gestarent. Unde apud Aristophanem in Pluto: Dicaeus Sycophantae minanti iudicium:
*ou)de\n protimw= sou. forw= ga\r pria/menos
*to\n daktu/lion to/nde par) eu)da/mou draxmh=s2.
id est,
Non facio te huius, quando gesta hunc anulum,
Pretio drachmae, mercatus ipsum ab Eudama.
Et rursum in eadem fabula:
*all) ouk e)/nesti sukofa/ntou dh/gmatos2.
i.
Attamen ad ictum Sycophantae non inest.
Subauditur remedium. De anulo loquitur, aludens ad ferarum morsus. Natum est autem proverbium ex huiusmodi quadam fabula, quam non gravatus est referre Plato libro de republ. secundo. Neque nos item pigebit hoc loco recensere. Gyges
quidam, Lydi pater, pastor quispiam erat mercenarius, eius regis, qui per id temporis imperabat Lydorum populo. Cum autem esset aliquando saevissima tempestas coorta, imbrium maxima vis accidit, fulgura denique, terrae etiam quassatio, ita ut in ea regione, in qua tum Gyges forte pascebat armenta, terra ingenti hiatu sese diduceret. Quod cum ille animadvertisset, solus (nam ceteri pastores territi diffugerant) in hiatum descendit, atque ibi tum alia quaedam dictu mira conspexit, tum equum quendam aeneum ingentem, ac cavum. Inerat fenestra in equi latere, peream vidit in eius alvo cadaver hominis, maius humana specie. Huic nihil aderat vestium, aut gestaminum, praeter aureum anulum digito impositum. Eum ubi sustulisset, regressus e specu, paucis post diebus ad pastorum coetum rediit, in quo legatus de peculiorum rationibus, ad regem in menses singulos referendis, creatus erat. Hic, cum apud alios assedisset, animadvertit, ut, si quando forte gemmam anulo inclusam introrsum verteret, repente fieret, ut a nemine conspiceretur, ac proinde quasi non adesset, ita de eo reliqui fabularentur. Quod quidem factum admiratus, rursum anuli palam extrorsum convertit, moxque pastoribus conspicuus esse coepit. Eius rei cum ille diligentius, et saepius fecisset periculum, iamque sat exploratum haberet, hanc inesse vim anulo, ut, versa ad se gemma, inconspicuus esset, versa ad alios, conspicuus, effecit ut pastorum nomine legatus ad regem mitteretur. Profectus et uxorem regiam stupravit, et de rege trucidando, cum ea consilium iniit. Denique, confecto illo, ipse, regina in matrimonium ducta, e pastore repente factus est rex, idque anuli fatalis beneficio. Meminit eiusdem lib. de rep. 10. Refert et M. Tullius lib. de osficiis tertio. Porro Herodotus libr. 1. rem multo aliter narrat, nec ullam anuli facit mentionem. Huic simillimum illud: a)/dou kunh\, id est, Orci galerus, quod alio reddemus loco.
AB hoc non admodum dissidet virgula divina, quoties quicquid optamus, id citra humanam operam, quasi divinitus nobis significamus contingere. Propterea quod antiquitas, quemadmodum in anulis, ita et in virgis ferendis existimavit aliquam fatalem, ac ceu magicam inesse virtutem. M. Cic. lib. de Officiis primo: Quod si nobis omnia, quae ad victum, cultumque pertinent, virgula, ut aiunt, divina suppeditarentur. Citatur aliquoties et apud Nonium Marcellum, Varro in Virgula divina, ut appareat hunc fuisse titulum alicuius ex Menippeis, qui nimirum et ipsi plerique feruntur proverbiales. Adagium natum videri potest potissimum ab illa virga Homerica, quam ille Palladi tribuit, adeo celebri, ut de ea Antisthenes Cynicae sectae conditor, librum conscripserit, eam cum suo, ut conicio, baculo conferens. Huius locis compluribus meminit Homerus, cum Ulyssem e sene squalido repente in iuvenem vertit, nitidumque facit, ac formosulum, Odisseae N.
*ws2 a)/ra min fame/nh r(a/bdw| e)pema/ssat) a)qh/nh.
id est,
Sic effata virum virga demulsit Athena.
Eundem rursus ex iuvene vertens in senem, Odysseae p.
*agx paristame/nh laertia/dhn o)dush=a
*pa/bdw| e)piplhgui= a pa/lin poi/hse ge/ronta.
id est,
Cominus assistens Ithacensem Pallas Ulyssem
Restitust senie divinae verbere virgae.
Rursum in eodem libro, cum eum iuventuti reddit, ac robur adauget:
*h kai\ xrusei/h| r(a/bdw| e)pema/ssat) a)qh/nh.
id est,
Dixit, et aureola virga demulsit Athene.
Eundem ad modum Mercurio quoque ut incantatori virgam monstrificam tribuit, quam caduceum vocant, Odisseae w.
)/*exe de\ r(a/bdon kata\ xersi\n
*kalh\n xrusei/hn, th=|d) a)ndrw=n o)/mmata qe/lgei,
*wn e)qe/lei, tou=s2 d) au)=te kai\ u(pnw/ontas2 e)gei/rei.
id est,
Tum manibus virgam capit aureolam, atque decoram,
Hac, quibus est visum, demulcet lumina somno,
Atque altis rursum dissolvit lumina somno.
Eadem ferme repetit Odysseae E. et Ilia. *w.
*au)ti/k) e)/peiq) u(po\ possi\n e)dh/sato kala\ pe/dila
*ambro/sia, xru/seia, ta/ min fe/ron h)men e)f) u(grhn\
*hd) e)p) a)pei/rona gai=an a(/ma pnoih=s2 a)ne/moio.
*ei(/leto de\ r(a/bdon, th=| a)ndrw=n o)/mmata qe/lgei
*wn e)qe/lei. tou\s2 d) au)=te kai\ u(pnw/ontas2 e)gei/rei.
id est,
Mox ubi iam pedibui talaria subdidit aurea,
Pulchraque et ambrosiam spirantia, quae simul illum
Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae
Telluris, venti flaetu comit ante, ferebant.
Tum utrgam capit, hac demulcet lumma somno
Quorumcumque velit, somnum quoque pellit eadem.
Hunc imitatus Maro, sic eiusdem caduceum describit Aeneidos 4.
Tum virgam capit. hac antmas ille cuocat orco
Pallentes, alias sub tristia tartara mittit.
Dat somnos, adimitque, et lumina morte resignat.
Illafretus, agit ventos, et turbida tranat Nubila.
Neque Circae ad sua monstra peragenda virga defuit in transformandis sociis Ulyssis, Odys. *k.
*ra/bdw| peplhgui=a kata sufe/oisin e)e/rgnu.
*oi( de\ suw=n men e)/xon kefala\s2.
id est,
Compulit in numerum porcorum verbere virgae
Percussos, et erant illis capita ecce sutllae.
Rursum paulo inferius:
*oppote/ken ki/rkh s) e)la/sei perimh/kii+ r(a/bdw|.
id est,
Circe ubite feriet praelongae verbere virgae.
Aliquanto post, Ulysses solus, epoto Circes pocule, non transformatus in pecudem,
*au)ta\r e)pei\ dw=ke/n te kai\ e)/kpion, ou)de\ m) e)/qelcen
*ra/bdw| peplhgui=a.
id est,
Verum ubi porrectum poclum ebiberam, neque virga tctum me demulsit.
Denique, cum ad gratiam Ulyssis, socios pristinae restituit figurae, virgae ministerium adhibuit. Fortassis huc pertinet, quod regibus etiam virga tribuebatur, quam sceptrum vocant. Unde apud Homerum aliquoties,
*shptou=xoi basile=es2, i. Sceptrigeri reges. Eodem respicit, quod alibi retulimus, laureum porto baculum.
Euripides in Bacchis. *mwra\ ga\r mwro\s2 le/gei. i. Nam stulta stulti oratio est. Totidem verbis esaias eam sententiam extulit. Seneca ad Lucilium: Apud Graecos, inquit, in proverbium cessit: Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Hoc cuiusmodi fuerit, parum liquet, nisi quod tale quodda carmen exstat, Graecis celebratum:
*andro\s2 xarakth\r e)k lo/gou gnwri/zetai.
i.
Hominis figurae or atione agnoscitur.
Democritus Philosophus apud Laertium orationem ei)/dwlon tou= bi/ou, id est, vitae simulacrum, quandamque velut umbram esse dicebat. Qua quidem sententia nihil dici poterat verius. Nam nullo in speculo melius, expressiusque relucet figura corporis, quam in oratione pectoris imago repraesentatur. Neque setius homines ex sermone, quam aerea vasa tinnitu dignoscuntur.
*wti/wn pisto/teroi o)fqalmoi\. i. Oculis credendum potius quam auribus. Quae cernuntur, certiora sunt, quam quae audiuntur. Item Horatius:
Nec retinent patulae commissae fidelius aures.
Idem in arte poetica:
Segnius irritant animos demissa per aurem,
Quam quae sunt oculis subiecta fidelibus, et quae
Ipse sibi tradit spectator.
Quamquam id quidem paulo alienius. Propius huc pertinet, quia Plautus manus Lenae vocat oculatas, non auritas, ut quae id demum crederent, quod viderent. Rursum, quod historia quam gestarum rerum esse volunt, dicta sit para\ to\ istorei=n, quod est videre. Postremo sigmentum illud Virgilianum de duabus apud inferos portis: Eburna, qua significant ea, quae per os exeunt, ob dentium eburnum candorem; Et Cornea, qua, quae conspiciuntur oculis, volut intelligi, ob pupularum nigrorem. In summa, ad cognitionem magis faciunt aures, ad fidem faciendam certiores sunt oculi. Unde et vulgo, si quis fabulam narret, parum verisimilem, rogare consuevimus, num ea conspexerit. Quod si neget, verum audisse modo, ridetur. Proverbium refertur in epistola Iuliani ad Leontium: o( logos2 poi=os2 o( qou/rios2, o)=ta ei)=p en a)nqrw/pois2 o)fqalmw=n a)pistotera. i. Sermo quidam Thurius dixit, aures hominibus minus esse fideles, quam oculos. Thurium appellavit, indicans Herodotum dicti auctorem, vel ob impetum divinum, vel quod is scriptor apud Thurios vixit, et mortuus est. Sumptum est autem ex Chione, w)=ta ga\r tugxa/nei a)nqrw=poisin e)o/nta a)pisto/tera o).fqalmw=n. id est, Nam aures hominibus minus fideles sunt, quam oculi.
QUAE refertur apud Homerum Diomedis, et Glauci permutatio, in proverbium abiit, quoties inaequalem commutationem significamus, hoc est, deteriora pro meliorib. reddita, xru/sea xalkei/wn, i. aurea pro aereis. Nam libro Iliados sexto, poeta Glaucum quem piam inducit, Hippolochi filium, Lyciorum ducem, iactantiusculum et ostentatorem magis, quam pugnacem. Contra Diomedem vafrum, callidumque. Hi duo congrediuntur monomaxhso/menoi, id est, singulari certamine inter se dimicaturi. At Glaucus, rogatus a Diomede, quisnam hominum, aut deorum esset, longa oratione natalium suorum seriem exposuit, patriam Lyciam,
civitatem Ephyram indicavit. Mox Diomedes, utpote Graecus, hominis barbari stuporem ex orationis arrogantia intelligens, illudendum magis ratus, quam occidendum, respondit suis maioribus cum illius progenitoribus vetus hospitium, ac necessitudinem intercessisie, muneraque hospitalia, quae xenia vocant, inter ipsos ultro, citroque data. Iamque desixa humi lancea, coepit hortari, ut omissa pugna, maiorum suorum amicitiam inter ipsos renovarent, alterque alteri in Lycia, alter in Argo hospitem praestaret, simulatque incolumes in patriam redissent. Interim si quando forte fortuna occurrissent, armis invicem abstinerent, inter se duntaxat religionem hospitii custodientes, in reliquos nihilominus iure belli usuri. Tum, ne id videamur, inquit, proditionemagis, quam hospitii observantia facere, arma intet nos permutemus, quo reliquus exercitus intelligat, nos maiorum necessitudine devinctos esse. Quibus dictis, uterque ex quo desiliit, datis dextris, ac, fide pacta, veluti foedus quoddam hospitii sanxerunt, permutatis armis, sed admodum inaequalibus.
*enq) au)=te glau/kw|, inquit Homerus,
kroni/dhs2 fre/nas2 e)ce/leto zeu\s2,
*os2 pro\s2 tudei/dhn diomhdea teu/xe) a)/meibe
*xru/sea xalkei/wn, e)kati/mboi) enneabei/wn.
Iuppiter hic stupidum spoliavit pectore Glaucum,
Qui cum Tydide mutarit protinus arma. et
Aurea dunarit sibi reddenti area, centum
Eobus emenda daret demens, pro vilibus, atque
Quae vix esse novem dicas redimenda iuvencis.
Usurpatum est adagium passim a laudatissimis auctoribus. Plato in Phoedro, faciens Socratem Alcibiadi suo more respondentem, quod lucri cupidus formam corporis, forma mentis meliore commutare vellet, kai\ tw=| o)/nti xru/seaxalkei/wn diamei/besqai noei=s2. id est. Et cum his, quae vere aurea sunt, aereis commutare cogitas. Quamquam interpres pro aereis, vertit aurichaleum. Item Aristoteles quinto Moralium libro de iustitia. Qui vero dat sua, quemadmodum Diomedi arma sua dedit Glaucus, ut dicit Homerus, xru/sea xalkei/wn, et reliqua. Plutarchus, adversus Stoicos scribens, eleganter huc torquet, ut dicat, non admodum iniquam fuisse permutationem Glauci, propterea quia arma ferrea non minus usui sint pugnaruris, quaurea: sed, qui corporis valetudinem anteponit honesto, aut virtutem quit ob bonam corporis valetudinem, is vere permutat xru/sea xalkei/wn. Cic. in Epist. ad Atticum lib. 6. Habes ad omnia non, ut postulasti, xru/sea xalkei/wn, sed paria paribus respondimus. Utrumque pro verbium esse significat Cicero, Par pari, de aequali pensatione, xru/sea xalkei/wn, de inaequali commutatione. Plinius iunior in epist. ad Flaccum: Recipies epistolas steriles, et simpliciter ingratas, ac ne illam quide sollertiam Diomedis in permutando munere imitantes. Martialis in epigrammatis:
Tam stupidus numquam nec tusputo Glauct fuissi,
*xru/sea donanti xa/lkea quidi deras.
A. Gellius Noctium Atticarum li. 2. Caecilianam translationem cum ipso Menandro, quem verterat, componens, atque expendens, ostendensque quantum a Graecanica venustate degeneret: Diomedis, inquit, hercle arma, et Glauci, non dispari magis pietio aestimata sunt. Fit huius adagii mentio etiam in poemio Pandectaru iuris Caesarei,
his verbis. Nostris temporibus talis legum inventa est permutatio, qualem apud Homerum patrem omnis virtutis, Glaucus et Diomedes inter se faciunt, dissimilia permutantes. Nam ille significat pro relictis inutilibus, ac fastidiendis voluminibus, recepta tum meliora, tum breviora, hoc est, permutationem factam vehementer inaequalem. Ergo conveniet uti, quoties officium aut munus longe impari munere pensatur, aut contra. Aut quoties aliquis rem pecuniariam auxit, sed dispedio famae: magistratum assecutus est, sed iactura bonae mentis: lautam fortunam reperit, sed amisit animi tranquillitatem.
*wta kai\ )fqalmoi\ basile/wn polloi\, i. Aures, atque oculi regum multi, quod per exploratores obseruent, quid quisque dicat, faciatve. Idem refertur a Luciano in libello, cui titulus, De mercede servientibus, ac rursus, adnersus ineruditum. Eiusdem meminit et Aristoteles in tertio Politicorum. Hoc genus homines Graeci vocant w)takousta\s2, quos primus Darius minor adhibuit, sibi diffisus. Dionysius Syracusanus addidit prosagwgi/das2, id est exploratores, auctore Plutarcho. Allegoria inde ducta est, quia regibus complures ubique sunt exploratores, atque ob id oculi regum dicuntur, complures auscultatores, quibus velut auribus utuntur. Neque desunt manus, et pedes quamplurimi, fortassis ne ventres quidem. Vide, cuiusmodi portentum sit tyrannus, et quam formidandum, tot oculis, iisque emissitiis, tot auribus, iisque tam asininis, aclongis, tot manibus, tot pedibus, tot ventribus, ne reliqua parum honesta commemorem, instructum. Aristophanes in Acharnensibus, Pseudartabam, regis oculum appellat, quod per eum cognosceret, quid ageretur. Aliter autem Andromache apud Euripidem, filium vitae oculum vocat:
*eis2 pai=s2 o(\ d) hn)= moi loipo\s2, o)fqalmo\s2 bi/ou.
id est:
Erat relictus gnatus hic mihi unicus,
Vitae oculus.
Propterea quod unicum esset in vita oblectametum. Nam oculo nihil carius. Unde, quos admamus, oculos vocamus.
QUOD ab Ouidio scriptum est:
An nescis longaes regibus esse manus.
Etiam vulgo in ore est: A regibus cavendum, quod eis praelonga sint brachia. Nimirum, quod per suos, quibus brachiorum vice utuntur, possint etiam procul dissitos affligere. Potest et ad tempus referri, quod reges, etiam si diutius dissimulent, soleant tamen aliquando poenam sumere de iis, quibus infensi fuerint: vel Homero teste, apud quem Iliados A. Galchas ad hunc loquitur modum:
*krei/sswn ga\r basileu\s2, o(/te xw/setai a)ndri\ xe/rhi.
*ei)/per ga\r te xo/lon ge kai\ a)uth=mar kapipe/yh|,
*alla/ ge kai\ meto/pisqen e)/xei ko/ton, o(/fra tele/ssh|.
id est:
Rex Deus est, quoties succensuit inferiori.
Quamquam etenim in praesens ferventem concoquit tram,
Post odit tamen, usque odium dum expleverit ultus.
*hlw| to\n h(=lon e)krou/ein, id est. Clavum clavo pellere. kai\ pa/ttalon patta/lw| e)ce/krousas2, id est, paxillum paxillo pepulisti, id est, malum alio malo depulisti. Lucianus in Philopseude, kai\ h(/lw|, fasi\n, e)kkrou/eis2 to\n h(=lon, id est.
Et clavo, quod aiunt, extundis clavum.
Idem in Apologia: *de/doika mh\ pro\s2 th=| e)piferome/nh| kathgori/a| kolakei/as2 ai)ti/an proslabw\n, kata eu(ri/skwmai, h(/lw|, fasi\n, e)kkrou/wn to\n h(=lon, tw=| mei/zwnito\n smikro/teron. i. Vereor, ne si ad intentatum crimen, etiam adulationis accusationem adiunxero, clavum, quod aiunt, clavo pellere videar, maiore minorem. Aristoteles lib. Politicorum quinto, cap. penultimo, scribit, tyrannis amicos esse viros improbos, et adulatores. Nam hos demum illis utiles esse, quippe mados ad mala. kai\ xrh/simoi oi( ponhroi\, ei)s2 ta\ ponhra\. h(/lw| ga\r o( h(=los2, w(/sper h( paroimi/a. i. Clavus enim clavo, subaudi, truditur, ut habet proverbium. Synesius ad Olympium: *aupou=si th\n e)kklhsi/an a)llo/trioi ponhroi\, dia/bhqi kat) au)tw=n. patta/loi ga\r patta/lous2 e)kkrou/ontai. i. Ecclesiam vexant externi improbi, illos invade. Nam paxilli paxillos excutiunt. D. Hieronymus ad Rusticum monachum: Philosophi saeculi, inquit, solent amorem veterem amore novo, quasi clavum clavo, pellere. M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro quarto: Loci denique mutatione tamquam aegroti non convalescentes, saepe curandus est, etiam novo quodam amore veterem amorem, tamquam clavum clavo eiciendum putant. Iulius Pollux in nono libro scribit, adagium esse natum a lusu quodam, qui kindalismo\s2 vocetur, quo paxilium argillosae terrae infixum, altero impacto paxillo excutiebant: Citatque senarium hunc proverbialem:
*hlw| so\n h(=lon, patta/lw| to\n pa/ttalon.
id est:
Clavumque clavo, perticamque pertica.
Locus igitur adagio, non modo cum vitium vitio, malum malo, dolum dolo, vim vi, audaciam audacia, maledicentiam maledicentia retundimus: verumetiam, quoties rem, utcumque molestam, diversa molestia profligamus: ut, cum libidinum incitamenta, laboribus obruimus: curam amoris aliis maioribus curis domamus. Eusebius in Hierocelem: *dai/monas2 ga\r a)pelau/nei, a)/llon a)/llw|, h(= fasi\, dai/moni. i. Daemonas enim abigit, alium alio, quemadmodum aiunt, daemone, mirum ni adludens ad hoc proverbium. Nec abhorret his ille Publii Mimus:
Numquam periclum sine periclo vincitur.
AD hanc sententiam alludit et illud:
Malo nodo malus est quaerendus cuneus.
Ita divus Hieronymus ad Oceanum: Interim iuxta vulgare proverbium, malo arboris nodo malus cuneus requirendus est. Eo licebit uti, quoties malum simili malitia retundimus. Sumptum a sectoribus roborum, qui, siquando durior in ligno nodus inciderit, nolunt in eo periclitari securim, verum cuneum quempiam durum magis, quam bonum inserunt. Congruit huic illud Sophoclis apud Plutarchum: en tw=| peri\ th=s2 eu)qumi/as2.
*pikra\n xolhn\ klu/sousi farma/kw| pixrw=|.
id est:
Remedio amaro bilem amaram diluunt.
*to\ kako\n kakw=| qerapeu)ein, id est.
Malum malo medicari. Eit m dum aliud alio malo tollere. Sophocles in Alace Mastigophoro:
*eu)/fuma fw/nei, mh\ kako\n kakw=| dedou=s2
*akos2, ple/on to\ ph=ma th=s2 a)/ths2 ti/qei.
id est.
Bene ominata loquere, ne malum malo
Medicans, et hancce noxam adau geas tibi.
Dehortatur Aiacem Tecmessa, ne malo insaniae addat alterum ma ius malum spontaneam caedem sui. Et Herodotus in Thalia: mh\ to\ kako\n tw=| kakw=|i)w=|. id est. Ne malo medearis malo.
MORBUM morbo addere, id est, eonduplicare malum. Euripides in Alcestide:
*mh\ nosou=nti/moi no/son
*prosqh=s2. a(/lis2 ga/r sumfora=| baru/nomai
id est.
Ne tu mihi morbo laboranti alterum
Appone morbum; nam sat hoc premor malo.
Eiusdem figurae est Homericum illud Iliad. c.
*mh/ pou ti\s2 e)f) e(/lkei e(/lkos2 a)/rhtai.
id est
Vulneri utinequis vulnus tibi forsitan addat.
Sophocles item: *deute/ran e)/paisas2 e)pi\ no/sw| no/son.
id est.
Morbo quidem morbum addidisti tu alterum.
Non alienum est ab hac forma, quod est apud Homerum Iliados H. aino/qen ai)nw=s2, cum indicamus acerbis addi acerbiora. Sic enim ibi loquitur Menelaus:
n)= me\n dh lw/bh ta/deg) e)/ssetai ai)no/qen ai)nw=s2.
id est.
Dedecori res ista prosecto dedecus addit.
*mh\ pu=r e)pi\ pu=r, id est, Neincendium incendio addas. Usur patur a Platone. Sensus liquet. Ne calamitatem adiungas calamitati, ne commotum magis etiam commoveas. Diogenianus putat a carbonario quodam esse natum, qui invalescente incendio conflagrarit, clamans interim mh\ pu=r e)pi\ pu=r. Plato libro De legibus secundo, vetat, ne pueri ad annum usque duodevigesimum vinum bibant, ne, si vini caloraccesterit ad feruorem aetatis, ignem igni suggerere videantur. Idem Plutarchus in Praeceptis coniugalibus: mh\ pu=r e)pi\ pu=r gu/nhtai, id est Ne ignis ad ignem accedat. Utirur idem, cum aliis aliquot Iocis, tum in praeceptis De valetudine: i)\na ou)=n mh\ pu=r e)pi\ pu=r, w(/s2 fasi, plhsmonh/ tis2 e)pi\ plhsmonh=| kai\a)/kratos2 e)pi\ a)kra/tw| ge/nhtai. idest. Ut neigit ignis adignem, quemadmodum proverbio dicitur, expletio ad expletionem, merum ad merum addatur.
AFFINEM huic haber sententiam, Oleum caminoaddere, pro eo, quod est: Malo fomentum, ac velut alimoniam suppeditare, quo magis ac magis augescat. Horatius in Satyris.
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino.
Id est, Adde maioris insaniae materiam. Usurpat hoc divus Hieronymus ad Eustochium: Vinum, et adolescentia duplex est incendium voluptatis. Quid oleum flammae adicimus?
*elai/w| pu=r sbennu/eis2, id est. Oleo restinguis incendium, dici solitum, ubi quis ea admovet remedia, quae malum magis ac magis exacerbent. Veluti,
si quis animi tristitiam foedis voluptatib. obruere conetur. Aut si quis offensum, iurgiis, et conviciis velit Placare. Quod si dicatur ei)ronikw=s2, nihil differet a proximo. Huc respexit Lucianus in Timone, cum ait: Si quem aspexerit incendio conflagrantem, pice, atque oleo se velle restinguere.
*glau=kas2 ei)s2 a)qh/nas2, id est, Ululas Athenas: subaudiendum, portas, aut mittis. Conveniet in staltos negotiatores, qui merces eo comportant, ubi per se magis abundant, ut si quis in Aegyptum frumentum, in Ciliciam crocum invectet. Venustius fiet, si metaphora ad res animi transferatur, ut si quis doccat doctiorem, carmina mittat poetae, consilium det homini consultissimo. Cicero ad Torquatum: Sed rursus glau=kas2 ei)s2 a)qh/nas2, qui haec ad te. Idem ad fratrem: Et tibi versus, quos rogas, hoc est, Athenas noctuam mittam. Aristophanes, en o)/rnisin
*ti/ fh=s2, ti/s2 glau=k) a)qh/naz) h)/gage,
id est:
Quid ais? quis, oro, vehit Athenas noctuam?
Usurpat idem atque exponit Lucianus in Epistola ad Nigrinum: Porro paroemia inde fluxit, quod noctua in Atrica plutima est, ei regioni quasi peculiaris. Fertur autem versari in Laureo Atticae loco, ubi auri meralla sunt, unde et Laureoticae noctuae vocantur. Haec avis Atheniensium populo quondam erat gratissima, ac Minervae sacra habebatur, propter oculos caesios, quibus etiam in tenebris perspicit, quae vulgus avium non videt. Unde, et auspicata consiliis credebatur, id quod indicat proverbium, glau\c i(/ptatai, id est, Noctua volat. Dictum est et illud de Minerva, quod Atheniensium male consulta, in bonum exitum verteter. Daemon autem apud Aristophanis interpretem existimat, non ob id solum dici, noctuas Athenas, quod Athenis noctuarum sit copia, sed quod innummis etiam tum aureis, tum argenteis Atheniensium noctua inscalpi solebat, una cum facie Minervae. Porro nummus appellabatur tetra/draxmon, id est, quatuor drachmarum, cum autea soliti fuissent uti nomismatibus didrachmis, quorum insigne erat bos: unde etiam natum est proverbium illud: Bos in lingua. Sunt, qui tradunt apud eosdem fuisse triobolum, quod et hemidrachmium appellant. Nam drachma senos obolos continet. Trioboli nomisma, ex una parte Iovis effigiem habebat, ex altera noctuae. Proinde absurdum videbatur noctuam Athenas deportare, cum illic passim omnia noctuis abundarent. De nomismate Atheniensi testatur et Plutarchus in vita Lysandri, cum desetuo meminit, qui dominisui furtum ai)nigmatikw=s2 indicaus, ait: multas sub tegulis cubare noctuas: ostendens illic abditas pecuniat, noctuis insignitas.
IDENTIDEM in Plautinis, ac Terentianis comoedis occurrit: Memorem mones, et doctum doces. Idem pollet Graecanicum illud: lalei=s2 pro\s2 e)/xonta th\n e)pisth/mhn, id est Loqueris ei, qui ipse rem calleat, kai\ ei)do/ti le/geis2, id est, Scienti natras. Plato in Hippia maiore, ei) do/ti me\n e)rei=s2 w)= sw/krates2, id est. Haec scienti Socrates narrabis. Euripides in Hecuba:
*ou) kaino\n ei)=pas2, ei)do/si d) w)nei/disas2,
id est:
Dixti novum nil, sed prebe scientibus
Haec opprobrasti.
Homerus cum alias aliquoties, tum Odyss. P.
*gino/skw, frone/w, ta/ ge dh\ noe/ontikeleu/eis2.
id est.
Et novi, et teneo, iam narras istae scienti.
Idem Iliados y de Nestore admonente filium, *muqei=t) ei)s2 a)gaqa\ frone/wn noe/onti kai\ au)tw=|. id est:
Dixit amico animo, licet haec per se sapienti.
M. Tullius lib. Epist. ad Atticum nono, Mirandum enim in modum Cn. noster Syllani regni similitudinem concupivit ei)do/si le/gw.
ARISTOTELES in libello De divinatione, quae fit ex insomniis, versum huiusmodi proverbialem citat:
Sicrebro iacias, aliud alias ieceris.
Quo significatum est, oportere rem saepius tentare, neque de fatigari protinus, si quando parum ex animi sententia ceciderit. Futurum enim, ut iterum atque iterum periclitanti, felicius aliquando cadat. Aristotelis verba sunt haec: w(/sper me/n kai\ le/getai. a)\n polla\ ba/llhs2, a)/llot) a)lloi=on balei=s2. Agit autem de insomniis melancholicorum, in quibus non existimat esse divinationem ullam, tametsi fit non numquam, ut quidem cuentus somniis illorum respondeant. Sed non esse mitandum, cum vitio naturae plurima, ac varia somnient, aliquando existere sumptw/mata, id est, casus, qui forte pariter sic eveniant, ut est ab illis somniatum. Themistius hunc locum sic circumloquitur, interprete Barbaro: Nam, qui totum diem iaculantur aliquando collimant, et praemium capiunt. Vetus adagium est: Sisaepe iactaveris, aliquando Venerem iacies. Sunt, qui putent, nec absurde, metaphoram a sagittariis, non ab aleatoribus esse ductam. Nam et hoc significat ba/llein. Subesse vero argutiam in eo verbo, quod in priore parte significat mittere sagittam, in posteriore ferire. Fit autem, ut, qui crebrius iaculeutur, vel fortuito aliquando scopum attingant. Tametsi M. Tullius libro De divinatione secundo, de symptomatis agens, de quibus modo dictum est a nobis, ad utrumque refert metaphoram. Quis est enim, inquit, qui totum diem iaculans non aliquando collimet? Totas noctes somniamus, neque ulla fere est, qua non dormiamus, et miramur aliquando id, quod somniamus cuadere? Quid est tam incertum, quam talorum iactus? Tamen nemo est, quin, saepe iactans, Venerem iaciat aliquando, nonnumquam etiam iterum, ac tertium. Porto Veneris ia ctum in hoc lusus genere fuisie quondam felicissimum, palam arguit apud Suetonium Octavius Augustus in epistola quadam ad Tiberium: Inter caenam, inquit, lusimus gerontikw=s2 et heri, et hodie. Talis enim iactaris, ut quisque Canem aut Senionem miserat, in singulostalos singulos denatios in medium conferebat, quos tollebat universos qui venerem iecerat, Hactenus Augustus. Quadrabit et in eos, qui casu, non arte quippiam assequuntur. Exstat et hodie vulgo iocus proverbialis in caecum, qui cornicem iaculo fixerit.
MALUM consilium consultori pessimum. Senarius est proverbialis in eos, in quorum caput recidit, quod aliis perperam consuluerunt. Siquidem, ut dicunt Graeci, i(ero\n h( boulh\, id est, Sacra quaedam res est consilium. Atque ut est libenter accipiendum, cum res postulat, ita est religiose,
citraque fraudem dandum, si quis egeat. Alioqui non defuturum est numen aliquod, quod poenas repetat ab eo, qui rem sacram, ac divinam, perfidia violarit. Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. 4. cap. 5. putat adagium hoc ex historia quadam natum, eamque ex annalibus Maximi, narrationibusque Verrii Flacci refert ad hunc modum: Statua Romae in comitio posita Horatii Coclitis viri fortissimi de caelo tacta est. Ob id fulgur piaculis luendum, aruspices ex Hetruria acciti, inimico atque hostili in populum Romanum animo, instituerant eam rem contrariis religionibus procurare, atque illam statuam suaserunt in inferiorem locum perperam transponi, quem sol oppositu circum undique aliarum aedium numquam illustraret. Quod cum ita fieri persuasissent, delati ad populum proditique sunt: et cum de perfidia confessi essent, necati. Constititque eam statuam perinde, ut verae rationes post compertae monebant, in locum editum subducendam, atque ita in area Vulcani sublimiote loco statuendam. Eaque res bene et prospere Reip. cessit. Tunc igitur, quod in Hetruscos aruspices animadversum, vindicatumque fuerat, versus hic scite factus, cantatusque a pueris, urbe tota fertur:
Malum consilium, consultori pessimum est.
Hactenus quidem Gellius. Porro Valerius Maximus lib. 7. rem quandam haud dissimilem memorat de papirio Cursore, qui cum consul Aquiloniam obsideret, velletque proelium committere cum hostibus, nisi si quid auspicia refragarentur, ac consultus pullarius suaderet, uti commiteret, cum aves infausta nuntiassent, re cognita pullarium in prima acie constituit. Is primo traiectus telo violatam religionem expiavit. Meminit huius rei T. Livius decad. 1. lib. 10. Nec dissimile est quod refert Socrates in historia tripartita, Eutropius Eunuchus, dum studet in quosdam, qui ad templum confugerant, animadvertere, persuasit Imperatori, ut ferretur lex, qua templi religio nulli prodesset nocenti. Lata lege, factum est, ut Eutropius, cum offendisset Caesarem, confugeret sub altare, unde protractus capite plexus est, suo ipsius consilio perditus. Virgilius tacite notavit paroemiam in Aeneidos 12. lib. cum ait:
- Cadit ipse Tolumnius augur,
Primus in adversos telum qui torserat hostes.
M. Varro lib. de re rust. 3. cap. 2. palam citat adagium his verbis: Opinor inquam, non solum, quod dicitur, Malum consilium consultori esse pessimum, sed etiam bonum consilium ei, qui consuluit, et qui consulitur, bonum habendum. Sophocles in Electra:
*boulh=s2 ga\r ou)de/n e)stin e)xqi/on kakh=s2,
id est,
Res nulla consilio nocentior malo.
noxam ad eum referens, cui consilium datur. Apparet autem senarium hunc Latinum, id quod et Gellius admonuit de Graecis illis Hesiodi versibus expressum esse, qui leguntur in opere, cui titulus e)/rga kai\ h(me/rai.
*oi( au)tw=| kaka\ teu/xei a)nh\r a)/llw| kaka\ teu/xwn.
*h de\ kakh\ boulh\ tw=| boule/usanti kaki/sth.
id est,
Ipse sibi nocet is, alium qui laedere quaerit.
Consultum male consisltori pessima res est.
Plutarchus in commentario De audiendis poetis, existimat huius versiculi eandem esse sententiam, quae sit dogmatis Platonis in Gorgia: ubi Socrates dicit, peius iniuriam facere quam iniuriam pati, et damnosius esse malo afficere, quam affici. Exstat in hanc sententiam et Apologus Graecus non invenustus, nec omnino indignus, quem his commentariis adiungamus. Leonem ob senectam aegrotantem, et ea causa suo in lustro continentem sese, cetera quidem animantia officii gratia visebant regem suum, excepta vulpe. Proinde lupus, nactus opportunitatem, accusavit vulpem apud Leonem laesae maiestatis, quae pro nihilo haberet eum, penes quem rerum erat summa, nec ob contemptum ad visendum accessisset: atque interea intervenit in lupi fabula vulpes, et extremam sermonis partem audivit. Itaque Leo conspecta vulpe, protinus adversus eam infremuit. At illa, postulato ad purgandum sese spatio. Et quis, inquit, omnium, qui huc convenerunt, tantum tibi profuit, quantum ego, quo quoquo versum circumcursitavi, tibique morbi remedium a medicis reperi? Cumque Leo protinus edixisset, ut remedium aperiret: Si vivum, inquit, lupum excories, et illius pellem induas, convalesces. Leo credulus, continuo lupum invasit, et interemit. Quo exstincto, risit astuta vulpes, calumniatoris malum consilium in ipsius recidisse caput. Carmen autem refertur a Plutarcho et hunc in modum:
*os2 d) a)/llw| kaka\ teu/xei, e(w=| kako\n h)/pati teu/xei.
Damna parans aliis, proprio parat epati damna.
PROVERBIALIS sententia, Suum cuique pulchrum, in eos, quibus sua qualiacumque sunt, tamen studio quodam magis, quam iudicio, placent. Est autem a communi mortalium ingenio sumpta, quibus usque insita est illa filauti/a, id est, amor sui, ut neminem tam modestum, tam attentum, tam oculatum invenias, quin in propriis aestimandis, quadam animi propensione corruptus caecutiat, atque hallucinetur. Proinde vere scripsit Arist. lib. Rhet. 2. e)pei\ de\ fi/lautoi pa/ntes2, kai\ ta\ au)tw=n a)na/gkh h(de/a ei)=nai pa=sin. o)=ion e)/rga, lo/gous2, dio\ kai\ filoko/lakes2 w(s2 e)pitopolu\, id est, Quoniam autem omnes sui sunt amantes, et sua cuique iucunda esse necessum est, ut facta dictaque: idcirco plerumque etiam assentatoribus gaudent, Id tametsi omnibus generaliter verum est, ut sit, quemadmodum ait Horatius, Caecus amor sui, tamen in artifices, atque ex his potissimum in poetas, ad haec in amantes praecipue quadrare videtur. Etenim rectissime scri psit Aristoteles quarto Moralium libro. Suo quenque artificem opere impense delectari, non aliter, quam rebus quibusdam ex sese prognatis. Neque secus adamant, sua carmina poetae, quam parentes liberos. Est enim artificis opus, quasi quidam ingenii fetus, de quo Socrates ait, rectius iudicare obstetricem quam matrem ipsam. Sponsis item amantibus mos est, suam cuique sponsam certatim extollere. Cuius rei sat magnum exemplum exstat. de Tarquiniis adolescentibus. Unde et hodie vulgo scite dicunt. Nullum reperiri deformem amasium. Propterea quod amanti vel non pulchro pulcherrima videantur. Quam sententiam eleganter extulit Theocritus in Ecloga 6.
- *h ga\r e)/rwti,
*polla/kis2 w)= polu/fame ta\ mh\ kala\,
kala\ pe/fantai.
id est,
- Etenim haud raro Polypheme,
Quae minime sunt pulchra, ea pulchra videntur amori.
Plato proverbium extulit in Lyside, sed inverse, kai\ kinduneu/ei, inquit, kata th\n a)rxai=an paroimi/an, to\ kalo\n fi/lon ei)=nai. id est, Periculum est, ne iuxta vetus adagium, amicum sit, quod pulchrum est. Quasi non ideo pulchrum haberi debeat aliquid, quod sit amicum, sed ideo oporteat esse amicum, quod sit pulchrum. Huc pertinet et illud, quod scribit M. Tullius lib. De finibus 5. Suo enim quisque studio maxime ducitur. Et rursum in primo Officiorum: Quorum uterque, suo studio delectatus, contempsit alterum. Quamquam hoc venia dignum, hactenus communem illam filauti/an valere, ut suis quisque liberis, suis artibus, suo instituto, suis inventis, suae patriae paulo impensius faveat, nisi eo usque caecitatis nos rapita, ut et virtutes alienas calumniemur, et nostris blandiamur vitiis, eaque virtutum nomine donemptis. Ac sibi quisque sit, quod sibi fuit Suffenus Gatullianus, aut Mevius Horatianus. Quod vitii Flaccus in Epistolis notans: Dum mala, inquit, delectent mea me, vel denique fallant. Atque hoc loco Porphyrio indicat Horatium respicere vulgatam seutentiam, quod homines suis malis non solum non doleant, verumetiam delectentur: Eaque de re Graecum adagium esse celebratum, verum id adagiam vitio librariorum desideratur in scriptura. Eodem pertinet, quod alibi dixit Horatius:
Turpia decipiunt caecum vitia, aus etiam ipsa haec
Delectant, veluti Balbinum polypus Agnae.
Nam Balbino stulto amanti, etiam polypus Agnae amicae, suave quiddam olere videbatur. Est autem polypus vitium narium grave olentium, itidem ut hircus alarum. Unde et polyposos, et hircosos dicimus. M. Tullius ad Atticum lib. 14. Accipe, inquit, a me, mi Attice, kaqoliko\n qew/rhma, earum rerum, in quibus exercitati sumus satis. Nemo unquam, neque poeta, neque orator fuit, qui quemquam meliorem se arbitraretur. Hoc etiam malis contingit. Quid tu Bruto putas ingenioso, et erudito, de quo etiam experti sumus? Nuper in edicto scripseram rogatu tuo, Meum mihi placebat, illi suum. Quinetiam, cum ipsius precibus adductus pene scripsissem ad eum de optimo genere dicendi, non modo mihi, sed etiam tibi scripsit, sibi illud, quod mihi placeret, non probari. Quare sinamus, quaeso, quem que sibi scribere. Suam cuique sponsam, mihi meam. Suum cuique amorem, mihi meum. Non scite. Hoc enim Attilius poeta durissimus. Hactenus Cicero. Cuius ex verbis apparet hos duos versiculos: Suam cuique, et cetera, ex Attiliana quapiam fabula sumptos esse. Idem Tullius libro Tusculanarum quaestionum quinto: Musicorum vero perstudiosum accepimus, poetam etiam Tragicum, quam bonum, nihil ad rem. In hoc enim genere nescio quo pacto magis quam in aliis suum cuique pulchrum est. Adhuc neminem cognovi poetam, et mihi fuit cum Aquinio amicitia, qui sibi non optimus
videretur. Sic se res habet. Te tua, me delectant mea. Eandem sententiam Plautus in Sticho, diversis verbis, sed nimis quam eleganter extulit. Suus, inquit, rex reginae placet. Sua cuique sponsa sponso. Huc referendum et Theocriticum illud:
*kai\ ga\r qh\n, ou)k ei)=dos2 e)/xw kako\n, w=s2 me le/gonti.
id est,
Nec mihi forma profecto mala est, si vera loquuntur.
Id imitans Maro:
Nec sum adeo informis, nuper me in littore vidi,
Cum placidum ventis staret mare.
Apertius adlusit ad adagium Flaccus, in epistola quadam.
- Iovis auribus ista
Servas, fidis enim manare poetica mella
Te solum, tibi pulcher.
Tibi pulcher, dixit, pro tibi ipsi placens. Est autem hemistichium carminis heroici.
PROVERBII faciem habet, atque ad eandem pertinet sententiam, quod eleganter scripsit Lucianus in Encomio patriae. kai\ o( th=s2 patri/dos a)utw=| kapno\s2 lampro/teros2 o)fqh/setai tou= par) a)/llois2 puro\s2, id est, Ac patriae fumus luculentior homini videtur, quam ignis alibi. Philostratus in Ariadne: o( qhseu\s2 de\ e)ra=| me\n, a)lla\ tou= tw=n a)qhn w=n kapnou=. a)ria/dnhn de\ ou) de\ oi)= den e)/ti ou) de\ e)/gnwpote\, id est, Theseus vero amat quidem, sed Athenarum fumum. Nam Ariadnen neque vidit adhuc, neque etiamdum cognovit. Apud Homerum, terrae natalis fumum Ulysses optat videre surgentem, unde et ductum proverbium. Sic enim legitur Odys. A.
*ie/menos kai\ kapno\n a)poqrw/skonta noh=sai h(s2 gai/hs2.
id est.
Exoptans oculis surgentem cernere fumum
Nat alis terrae.
VIVA vox olim dicebatur, non scripta, sed ab ipso pronuntiantis ore percepta quasi vivida, atque efficax. Nam viva nonnumquam dicuntur, quae nativa sunt, non factitia, ut Vivo de marmore, et Vivoque sedilia saxo. Inest autem rebus nativis aliquid gratiae genuinae, quod ars nulla queat imitatione consequi. Porro scriptura vox quaepiam est, sed quasi factitia, veraeque vocis utcumque imitatrix. Deest actus, motusque, hoc est, vita, Siquidem actio, ut auctor Fabius, orationis quasi vita est. Rerum inventio, ossium instar est, ordo nervos imitatur, elocutio carnem, cutem, coloremque: memoria spiritus vice fungitur, quibus omnibus accedit pronuntiatio, velut motus quidam vitalis. Nullum enim certius argumentum vitae, quam motus. Unde et flumina viva dicuntur, et argentum vivum. Contra mortua, quae torpent, languentque. Cicero libro Tusculanarum quaestionum secundo: Licet enim satis exemplorum ad imitandum ex lectione suppeditet, tamen viva illa, ut dicitur, vox alit plenius, praecipueque praeceptoris. Idem ad Atticum lib. 2. Ubi sunt nunc, qui aiunt zw/shs2 fwnh=s2; Quanto magis vidi ex tuis literis, quam ex illius sermone, quid ageretur. Porro, quod Cicero protulit abruptum, ac mutilum, hoc quidam suppletum de suo, ad hunc modum: zw/shs2 fwnh=s2 mei/zw e)ne/rgeian ei)nai. Plinius Iunior in epistola quadam ad nepotem: Praeterea magis, ut vulgo dicitur, viva vox afficit. Nam, licet acriora sint, quae legas, altius tamen in animo
sedent, quae pronuntiatio, vultus, habitus, gestus etiam dicentis adfigit. Seneca epist. 5. Plus tamen tibi et viva vox et convictus quam oratio proderit. Divus Hieronymus in praefatione generali: Habet nescio quid latentis energiae viva vox, et in aures discipuli de doctoris ore transfusa, fortius sonat. Hactenus ille. Unde celebratum illud Aeschinis, de Demosthene, ti/ de ei) au)tou= qhri/ou h)khko/eite. id est, Quid autem, si ipsam audissetis belluam? Et illud: In scriptis Demosthenis, magnam Demosthenis partem abesse.
QUOD modo retulimus, usurpavit et Aulus Gellius: atque huic alterum quoddam diversum adiecit: Quo niam, inquit, vocis, ut dicitur, vivae penuria erat, ex mutis, quod aiunt, magistris cognoscerem. Mutos magistros libros sentiens, qui loquuntur quidem nobis, ut apud Platonem ait Socrates, sed dubitanti non satis commode respondent. Nec illepide profecto literae, muti vocantur praeceptores. Propterea quod mutorum est non voce, sed nutibus, signisque loqui. Identidem et libri, notulis quibusdam, et significantibus figuris nobiscum fabulantur. Quemadmodum enim voces, sensorum animi, velut ei)/dwla quaepiam sunt, auctore Aristotele, sic literarum figurae, vocum simulacra quaedam recte dicuntur. Neque mirandum, si quidem a)rxe/tupon illud pectoris exemplar efficacius repraesentat, ac transfundit affectus animi, quam alterum illud, quod non rem ipsam, sed imitationem imitatur. Neque illud temere quaeri solet a multis, utrum sit ad eruditionem comparandam conducibilius zw/sh| fwnh=| xrh=sqai, h)\ toi=s2 a)fw/nois2 didaska/lois2. hoc est, plus ne conferat lectio, an auscultatio. Et habet res utraque sua quaedam peculiaria commoda. Nam ex libris tum eruditiora ferme sunt, quae discuntur, tum plura. Tantum enim quisque discit, quantum ingenii celeritate consequi, memoriae fidelitate complecti potest. Adde, quod hi praeceptores numquam gravantur operam suam nobis impertire. Atque horum ut uberior, ita paratior copia. Accedit huc et otium illud, et cogitationis secretum. Licet pressius inspicere singula, licet retractare, licet expendere. At e diverso minore iactura, tum ingenii, tum oculorum, tum valetudinis constant, quae a praeceptore disserente percipimus, maxime si is dicat, quem et miremur, et amemus. Deinde insidunt alitius animo, et haerent tenacius, et occurrunt promptius. Quare consultum erit, alterum studii genus cum altero coniungere, et ubi vivae, vocis erit copia, libentius auscultare quam legere, si modo mediocri sit eruditione, quem audis. Ubi non erit, libenter, quasi non minus operae pretium facturus sis, ad libros confugere, sed optimos. Denique ea figura libri dicti sunt muti magistri. M. Tullius legem appellat mutum magistratum, magistratum legem loquentem: et qua Plutarchus poesim appellat picturam loquentem: et picturam, mutam poesim.
PRISCIS agricolis celebratum adagium, atque instar aenigmatis iactatum: Frons occipitio prior. Quo significavit antiquitas rectius geri negotium, ubi praesens, ac testis adest is, cuius agitur negotium. Prior dictum est, pro potior, meliorque. Alioqui, quis ignorabat frontem
priorem esse capitis partem, occipitium posteriorem? Tametsi haec amphibologia commendat nonnihil dicti gratiam, quod ob antiquitatem oraculi instar habebatur. Exstat autem apud Catonem libro de Re rustîca, capite quarto: Si bene, inquit, aedificaveris, libentius et saepius venies, fundus melior erit, minusque peccabitur: fructi plus capies, frons occipitio prior. Plinius item in eandem ferme sententiam, libro historiae mundi decimo octavo, cap. quinto: Eum tamen, inquit: qui bene habitet, saepius ventitare in agrum, frontemque Domini plus prodesse, quam occipitium non mentiuntur. Rursum eiusdem libri capite sexto: Et ideo maiores fertilissimum in agro oculum Domini esse dixerunt. Aristoteles OEconomicorum libr. 1. videtur hanc sententiam apud Persam quempiam referre, subnectens alteram huic similem, quae a Libe quodam sit profecta. Sed satius fuerit ipsius adscribere verba, si quis forte desiderabit: kai\ to\ tou= pe/rsou kai\ li/buos2 a)po/fqegma eu)= a)\n e)/xoi, o( men ga\r e)rwthqei\s2 ti\ ma/lista i(/ppon piai/nei, o( tou= despo/tou o)fqa lmo\s2 e)/fh. o( de\ li/bhs2 e)rwthqei\s2, poi/a ko/pros2 a)ri/sth, ta\ tou= despo/tou i/xnh, e)/fh. id est, Atque illud Persae, Libysque responsum, recte servabitur. Nam alter, interrogatus, quae res potissimum saginaret equum: respondit, oculus domini. Alter, rogatus, quod stercus esset optimum, domini vestigia, inquit. Uterque significavit, domini praesentiam plurimum habere momenti ad rem bene geredam. Item Columella putat rem malam esse, frequentem fundi locationem, peiorem tamen urbanum colonum, qui per familiam mavult agrum, quam per se colere. Huc pertinet illud, quod refertur a Gellio, quia cum quidam corpulentus ac nitidus equum haberet macilentum, ac strigosum, rogatus, quid esset in causa: respondit mirum non debet videri, si equo suo esset habitior, quandoquidem ipse se pasceret, equum curaret servus, Plutarchus in commentario De liberis educandis, *kantadqa dh\ to\ r(hqe\n u(po\ tou= u(ppoko/mou ka/rien, w(s2 ou)de\n ou(/tw piai/nei to\n i(/ppon, w(s2 basile/ws2 o)fqalmo\s2. id est, Hinc et illud eleganter dictum ab equisone, nihil perinde saginare equum, ut regis oculum. Huius figurae est, quod Aeschylus in tragoedia, cui titulus Perse, domini praesentiam, oculum domus vocat:
*omma ga\r do/mwn, nomi/zw despo/tou parousi/an.
id est,
Nam domus oculum esse domini iudico praesentiam.
Eodem pertinet, quod per quam venuste dixit T. Livius. Non satis feliciter solere procedere, quae oculis agas alienis. Innuit tale quiddam et Terentius in Eunucho, cum ait; Ita ut fit, domini, ubi absunt: significans absentib. heris ministros omnia facere indiligentius, et peccare licentius: nempe haec omnia eo tendunt, ut quisque suum negotium praesens curet, neque magnopere fidat alienae industriae. Id nulli magis observandum, quam principi, si modo principis animum gerat, hoc est, si publicum commodum cordi habet.
SIMILITUDO mater est benevolentiae, consuetudinisque, et familiaritatis conciliatrix. Unde videmus iuvenes inter se libenter convenire, senes cum senibus congregari, doctos doctorum conventu capi, improbos congredi cum improbis, bibones cum bibonibus, nautas amare nautas, divitibus esse
necessitudinem cum divitibus, atque in universum similia similibus gaudere. In Hanc sententiam exstant aliquot veterum proverbia, quorum est illud h(/lic h(/lika te/rpei. id est, Aequalis aequalem delectat. Quod usurpans M. Tullius in Catone maiore, Pares autem, inquit, cum paribus, ut est in vetere proverbio, facilime congregantur. Nam prima familiaritatis conciliatio proficiscitur ab aetatis aequalitate, quam Graeci vocant o(mhliki/an. Ad quod adludens Homerus in Odysseae O.
*ata\r kai\ o(mh/likes2 ei)me\n.
id est,
Quinetiam sumus aequaevi.
Huc respexit Plato primo De repub. libro, apud quem Cephalus, qui se testatur iam pervenisse e)s2 gh/raos2 ou)=dos2, id est, ad senectae limen, ait polla/kis2 ga\r sunerxo/meqa/ tines2 ei)s2 tauto\ paraplhsi/an h(liki/an e)/xontes2, diasw/zontes2 thn\ palaia\n paroimi/an. id est, Saepe numero plerique convenimus ferme aequales, antiquum illud servantes proverb. Arist. 2. Rhetoricorum libr. recensens, quae quibus sunt iucunda, soribit, in totum ea natura sese invicem delectari, quae genere sint coniuncta, aut similia, ut hominem homine, aequum aequo, adolescentem adolescente. Atque huc tendere proverbia vulgo iactata: h(/lic h(/lika te/rpei. Item id genus alia quaedam. Verba illius haec sunt: ta\ suggenh= de\ kata\ fu/sin a)llh/lois2 e)sti\n a(/panta ta\ suggenh= kai\ o(/moia h(de/a w(s2 e)pitopolu\, oion a)/nqrwpos2 a)nqrw/pw|, kai\ i(/ppos i(/ppw|, kai\ ne/os2 ne/w|, o(/qen kai\ ai( paroimi/ai ei)/rhntai, w(s2 h(/lic h(/lika te/rpei. kai\ w(/s2 a(ei\ to\ o(moi= on. kai\ e)/gnw o\ qh\r qh=ra. kai\ a)ei\ koloio\s2 pro\s2 koloio\n. kai\ o(/sa a)/lla toiadta. Theognis ait, amicitiam cohaerere inter aequales, vicinos, et senes.
*pa/ntes2 men timw=sin o(/mws2, i)/soi, oi)/te kat) au)to\n
*oi)kou=si kw/ris2, oi(/te palaio/teroi.
id est,
Omnes hi sese venerantur, amantque vicissim,
Vicini aequales viribus, atquesenes.
Nec alienum est ab hoc proverbio, quod Empedocles ait apud Aristotelem libro De anima primo, animam esse quiddam ex omnibus elementis conflatum, imo ipsam horum quidvis esse, et unumquodque cognoscere, eo quod habet affine quiddam cum singulis. unde Plato in Timaeo dicit, animam ex elementis constare. Empedoclis versus sic habent:
*gai/h men gar gai=an o)pw/pamen, u(/dati d) u(/dwr,
*ai)qe/ri d) ai)qe/ra di)on, a)ta\r puri\ pdr a)i+/dhlon,
*storgh=| de storghn\, nei=kos2 de/ te nei/kei+ lugrw=|.
Quos versus quoniam initio desperabamus, commodius verti posse, ab Argyropylo versos subiecimus:
Terram nam terra, lympha cognoscimus aquam,
Aetheraque aethere sane ignis dignoscitur igni,
Sic et amore amor, ac tristi discordia lite.
Quamquam in primo versu suspicamur a librariis undam versam in aquam. Post amicorum rogatu nostra addidimus qualiacumque.
Terra quidem terra sentitur, lymphaque lympha,
Aetherque aethere purus, at igni noxius ignis.
Dulcis amore amor, atque odio funesta simultas.
Argyropylus, explendi carminis gratia, pro uno verbo o)pw/pamen duo reddidit, cognoscimus, et dignoscitur, duo epitheta praetermisit, di=on kai\ a)i+/dhlon. Deinde voci repetitae gratiam bis perdidit, in aquam, et undam, in discordia, et lite. Sic et Sane adverbium de suo attexuit. Nos amori addidimus epitheton, sed quod fuerat additutus poeta, si per metri leges licuisset, quando quidem voci contrariae addidit suum nei/kei+ lugrw=|, Non haec dicuntur, ut sugillemus virum de studiis optimis optime meritum, sed ut iudicio proficiant adolescentes, quibus haec potissimum scribuntur. Philosophorum quispiam, Zenon, ni fallimur, apud Augustinum prodidit, animam ipsam esse numerum se ipsam moventem, atque hanc ob causam rebus numerosis natura capi delinirique: veluti musicis modis afficiuntur et pueri, cognato quodam naturae sensu, cum prorsus nesciant, quid sit music. Aristoteles hoc ipso, quem modo retulimus, loco, definitionem hanc adducit, tacito auctoris nomine.
*omoion o(moi/w| fi/lon, id est, Simile gaudet simili. Aristoteles libro Moralium octavo: o(/moion o(moi/ou e)fi/etai, id est, Simile appetit simile. Item lib. 9. *omoion o(moi/w| fi/lon. id est, Simile simili amicum. unde est et illud: o(moio/ths2 th=s2 filo/thtos2 mh/thr, id est, Similitudo mater amoris. Quare, ubi absoluta similitudo, ibi vehementissimus amor, id quod indicat fabula Narcissi. Agathon in convivio Plaronis: o( ga\r palaio\s2 lo/gos2 eu)= e)/xei, w(s2 o(/moion o(moi/w| a)ei\ pela/zei. id est, Scite quidem veteri proverbio fertur, simile simili semper haerere. Plutarchus in commentario, cui titulus, quo pacto sit amicus ab adulatore dignoscendus, refert huiusmodi senarios:
*ge/rwn ge/ronti glw=ttan h(di/sthn e)/xei,
*pai=s2 paidi\. kai\ gunaiki\ pro/sforon gunh\,
*nosw=n t) a)nh\r nosodnti, kai\ duspraci/a|
*lhfqei\s2 e)pwdo\s2 e)sti\ tw| peirwme/nw|.
id est,
Seni senilis lingua iucundissima est,
Pueroque puer, et mulier apta feminae.
A Egrotus itidem aegroto, et in malis situs
Exercito malis placet, atque congruit.
Diogenes Laertius, ostendens quaedam imitatum Platonem ex Epicharmi scriptis, adducit et illud, Quod canis cani videtur pulcherrima, et bovi bos, et asina asino, et sus sui. Diximus alibi, Suum cuique reginae placere regem. Plato libr. de legib. octavo; fi/lon men pou= kalou=men, o(/moion o(moi/w|, kat) a)reth\n, kai\ i)/son i)/sw|. id est, Amicum quidem vocamus simile simili, quo ad virtutem, et aequale aequali. Quamquam adagium recte transferetur et ad illos, quos similitudo conciliat vitiorum. In quos est illud Catulli.
Pulchre convenit improbis cinaedis.
Item illud Martialis:
Uxor pessima, pessimus maritus,
Miror non bene convenire vobis.
Illud item Iuvenalis:
Magna inter molles concordia.
POTEST autem adagium ex Homero natum videri, apud quem Odysseae P. Melanthius caprarius conspicatus Eumaeum subulcum, ipsum Ulyssem secum adducentem, sed
habitu specieque pannosi, scomma iacit in utrumque, quasi duo inter se similes bene convenissent:
*ndu men dh\ ma/la pa/gxu kako\s2 kkko\n h(ghla/zei
*ws ai)ei\ to\n o(moi=on a)/gei qeo\s2 w(s2 to\n o(moi=on.
id est,
Nunc adeo malus ecce malum comitatur, ut usque
Ad simile Deus adducit similemque paremque.
Aristoteles libro Moralium 8. proverbii loco refert.
*oqen to\n o(/moion fasi\n w(s2 to\n o(/moion.
id est,
Unde similem aiunt ad similem.
*aei\ koloio\s2 pro\s2 koloio\n i(za/nei. id est, Adsidet usque graculus apud graculu. Refertur a Diogeniano proverbialis senarius; notaturque ab Aristotele libro Rhetoricorum, quem modo citavimus, ubi inter alia complura huius sententiae proverbia, hoc quoque commemorat. Item lib. Moralium 8. kai\ koloio\s2 poti\ koloio\n id est, et graculus, inquit, ad graculum. Graecis est trochaicus dimeter haud dubium, quin ex poeta quopiam decerptus. Eleganter usurpavit adagium Gregorius in quadam ad Eudoxium epistola, *koloio\n de\ poti\ koloio\n i(za/nein, kai\ th=s2 paroimi/as2 a)kou/eis2. id est, Graculum autem assidere graculo, audis et a proverbio. Porro graculorum conventus olim notos fuisse, testatur M. Varro lib. de Re rustica 3. Unde Plutarchus in libr. de Polyphilia, ouk a)gelai=o/n e)stin ou) de\ koloiw=des2, id est, non armentarium est, neque graculeum. Quin huic avi nomen inditum, a kola/w, quod est conglutino. M. Varro graculos quoque Latinis inde dictos vult, quod gregatim volent. Quintilianus non probat, asseverans dictionem ab avium voce confictam.
Ceterum, quod Aristoteles in eo loco quem modo citavimus, addidit: et si qua sunt id genus alia, dubium non est, quin senserit illa, quae sunt apud Theocritum Idyllio 9.
*te/ttic men te/ttigi fi/los2, mu/rmaki de\ mu/rmac,
*irakes2 d) i)racin.
id est,
Formicae grata est formica, cicada cicadae,
Accipiter placet accipitri.
Porro nota est formicarum politia, et cicadarum conventus.
AB hac forma velut excipiendi sunt qui in eadem arte versantur, propterea quod inter hos artificii similitudo magis aemulationem conciliat, quam benevolentiam. Quorum mutuam inter ipsos invidiam Hesiodus in opere, cui titulus, Opera et dies, compluribus metaphoris indicavit, haud tamen damnans id genus artificum concertationem, imo probans, ac laudans: Proposuerat enim poeta duplex aemulationis genus, quorum alterum sit utile, pulchrumque mortalibus, alterum foedum, ac perniciosum. Hoc homines ad rixas, ac bella concitari, propter opum, honorumque certamina: illo vero tamquam exemplis propositis, ad industriam, et honestas artes expergefieri. Honestam igitur aemulationem his verbis describit.
-- *zhloi= de\ te\ gei/tona gei/twn
*ei)s2 a)/fonon sp eu/dont) a)gaqh\ d) e)/ris2 h(/de brotoi=sin,
*kai\ kerameu\s2 keramei= kote/ei, kai\ te/ktoni te/ktwn,
*kai\ ptwxo\s2 ptwxw=| fqone/ei, kai\ a)oido\s2 a)oidw=|.
Quos versus longe elegantissimos in hoc duntaxat vertimus, ut intelligantur. Nam venustatem vix quisquam assequatur, nedum ego.
Semper vicinus vicino est aemulus, hunc ut
Condere cernit opes properantem gnaviter. atqui
Concertatio conducit mortalib. ista.
Odit ita fabrum faber, figuloque molestus
Est figulus, canter cantorem lividus odit.
Usurpantur cum alias frequenter apud diversos auctores, tum apud Aristotelem libro Moralium secundo. Rursum eiusdem operis lib. 8. paroemiae vice refertur, keramei=s2 pa/ntas2 tou\s2 toiou/tous2 a)llh/lois2 fasi\n ei)=nai. id est, Omnes huiusmodi figulos inter sese aiunt esse. Figulos invidos dixit, nimirum adludens ad Hesiodium adagium. Item Rhetoricorum lib. 3. o(/qen ei)/rhtai, kai\ kerameu\s2 keramei=, id est, Unde dictum est, Et figulus figulo. Citat ibidem et hunc senarium,
*to\ suggene\s2 ga\r kai\ fqonei=n e)pi/statai.
id est,
Etenim invidere didicit ipsa affinitas.
At est similitudo, quam in Symposiacis Plutarchus ma/ximon dicit, hoc est, bellacem, ac pugnacem: qualis est gallorum gallinaceorum: qualisque est inter sophistas, mendicos, poetas, cantores, et ob hoc vetat id genus hominum in conviviis coniungi, ne quid oriatur rixae. Est altera: quam e)pieikh= vocat, cuiusmodi est graculorum inter se. Ad hanc pertinent nautae, agricolae, venatores, aliptici. Atque ob id recte copulantur in accubitu. Ad haec amantes, nisi contingat eos eandem amare.
*o *krh=s2 to\n *krh=ta, i. Cretensis Cretensem, subaudi, quod erit commodum sententiae, provocat, conatur circumvenire, aut tale quippiam. Quoties improbus agit cum improbo, perfidus cum persido. Sumptum adagium a Cretensium moribus, quos plurimis conviciis incessuit antiquitas.
EANDEM obtinet sententiam, *krh=s2 pro\s2 ai)ginh/thn. id est, Cretensis cum Aegineta, subaudiendum, agit. Quadrat in pariter improbos, qui mutuis inter se fallaciis agunt. Nam Aeginetae quoque olim male audierunt, in quos etiam oraculum illud quidam editum putant: ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi. id est, Neque tertii, neque quarti.
*alwpeki/zein pro\s2 e(te/ran a(lw/peka,
id est,
Cum vulpe vulpinare tu quoque invicem.
Senarius est proverbialis: Cum astutis astutus agito. Horatius:
Numquam te fallant animi sub vulpelatentes.
Aristophanes in vespis:
*ou)k e)/stin a)lwpeki/zein.
id est,
Non licet vulpinari.
Quod autem nos a)lwpeki/zein vertimus vulpinari, ne quis hoc verbi tamquam nostrum, ac novum aspernetur, citatur ex M. Varrone a Nonio Marcello. Sic enim ausus est dicere Varro vulpinari pro a)lwpeki/zein,
quemadmodum Horatius Iuvenari dixit pro neani/zein. Vide Proverbium *battari/zein.
*pro\s2 krh=ta krhti/zein i. Adversum Cretensem cretiza, i. adversus mendacem mendaciis utere. Usus est Plut. in vita Lysandri, pro\s2 krh=ta de\ a)/ra to\tou= lo/gou krhti/zwn. Rursus in vita Pauli Aemilii, *tou\s2 men e)pistame/nous2 a)kribw=s2 au)to\n, ouk e)/laqen krhti/zwn pro\s2 krh=tas2, id est. Eos quidem, qui hominem penitus norant, haud latuit, quod cum Cretensibus arte Cretica uteretur: propterea quod Cretensium vanitas, de Iovis apud se sepulcro, multaque id genus mentientium, in vulgi fabulam abierit, id quod palam testatur Epimenidis ille versiculus:
*krh=tes2 a)ei\ yeu/stai, kaka\ qhri/a, gaste/res2 a)rgai\.
id est:
Cretenses semper mendaces, malae bestiae, ventres pigri.
Huius autem carminis initium, *krh=tes2 a)ei\ yeu/stai, usurpavit Callimachus poeta Cyrenensis in hymno, scribens adversus Cretenses in laudem Iovis, ac vanitatis eos arguens, quod iactitarent illius sepulcrum esse apud se, cum is esset immortalis. Quo respiciens Ouidius: Nec fingunt, inquit, omnia Cretes. Unde krhti/zein, Graeci pro mentiri dicunt. Suidas aliam adagionis causam indicat, scribens Idomeneum Cretensem, cum illi negotium esset datum, ut aes, quod e spoliis ab hostibus detractis collectum erat, distribueret, sibi partem longe optimam delegisse. Unde congruere videtur etiam in illos, qui fraudat alios, suisque commodis impensius ubique student. Idem putat adagium quadrare etiam in eos, qui frustra mendaciis agunt adversus artificem mentiendi. Quemadmodum vulgo dicunt, difficilimum esse furari apud fures, ita difficilimum mendaciis imponere mendacibus.
HVIC simillimum refert Diogenianus, pro\s2 ka/ra kari/zeis2. id est. Cum Care carissas: Rustice agis cum rustico, barbare loqueris barbaro, crasse cu crasso. Cares populi sunt Phrygiae, de quibus alio loco dicemus, quorum mores proverbiis aliquot faccre locum.
*o krh=s2 th\n qa/lassan, i. Cretensis mare, subaudiendum nescit, an metuit, Hanc paroemiam refert pariter, atque exponit Strabo Geographiae libr. 10. scribens olim Cretenses navigandi peritia, rerumque maritimarum usu principatum tenuisse: atque hinc antiquitus increbruisse proverbium, Cretensis mare nescit, in eos, qui nescire fingerent, quod egregie callerent. Etenim, qui consentaneum est, Cretenses, cum sint insulares, ignorare, quo cinguntur undequaque? Usus est eodem et Aristides in Pericle: o( krh=s2 to\n po/nton. Zenodotus scribit apud Alcaeum extare. His affine est, quod habet Horatius in epist. ad Octavium:
Ipse ego, qui nullos me affirmo scribere versus,
Invenior Parthis mendacior.
quod Parthi tum maxime pugnent, cum fugam simulant.
EXTANT apud auctores aliquot absolvendi paroemiae, quarum de numero est illa: Ad umbilicum ducere, pro eo, quod est, librum finire, atque absolvere. sunt enim umbilici, interprete Porphyrione, ornamenta quadam ossea, aut lignea, corneave, umbilici nostri formam imitantia, quae
voluminibus iam absolutis addebantur; atque hinc proverbialem figuram esse natam, Ad umbilicum pervenit, id est ad finem. Horatius in Epodis:
Deus deus nam me vetat,
Inceptum celeres promissum carmen iambos
Ad umbilicum ducere.
Martialis in quarto Epigrammatum libro:
Ohe iam satis est, ohe libelle,
Iam pervenimus usque ad umhilicos.
Tu procedere adhuc et ire quaeris.
Idem libro quinto:
Qui cedro decorata, purpuraque,
Nigris pagina crevit umbilicis:
Idem in tertio:
Cedro nunc licet ambules perunctus,
Et frontes gemino decens honore,
Pictis luxurieris umbilicis,
Rursum in undecimo:
Explicitum nobis usque ad sua cornua librum,
Et quasi perfectum, Septitiane, refers.
Verum haud scimus, possit ne proverbium hoc alio, quam ad librum, aut carmen, transferri, nisi purior fiat metaphora.
ILLUD generalius est: Summum fastigium imponere, pro eo, quod est, rem omnibus suis partibus absolvere. Exempla reperies apud Ciceronem libro Officiorum tertio, apud Plinium in Epist. aliquoties. Translatum ab aedificatoribus, qui, perfecto demum aedificio, fastigiu aliquod solent imponere. Quibus sicuti fundamentum prima instituendi operis pars est, ita fastigium suprema est iam absoluti. Unde, quemadmodum fundamenta iacere, transferunt ad id, quod est instituere quippiam: itidem fastigium addere, traducunt ad rei perfectionem, summamque, ut vocant, manum. Huic confine, quod a Graecis dicitur, to\n kolofw=na e)pe/qhke, id est. Colophonem imposuit.
EANDEM vim habet, Summam manum addere. Mirum, ni metaphora ab artificibus translata, qui primum rude quoddam operis simulacrum effingunt, atque hanc primam appellant manum, deinde formant expressius, postremo summa cura expoliunt, atque hanc supremam, seu summam manum vocant. Ouidius:
Nec tamen illa legi poterunt patienter ab ullo,
Nesciat his summam si quis abesse manum.
Mox pro eodem dixit, Ultimam limam.
Ablatum mediis opus est incudibus illud,
Defuit et scriptis ultima lima meis.
Seneca ad Lucilium: Vino deditos delectat potatio extrema, illa quae mergit, quae ebrietati summam manum imponit. Eade figura dicimus, nihil deesse praeter extremam manum. Exempla crebriora sunt apud scriptores, quam ut hic referat repetere.
IN eandem formam referendum est illud: Supremum fabulae actum addere, pro eo, quod est, extremum finem imponere, ô poetis comoediarum, aut tragoediarum scriptoribus adscitum, qui fabulas suas in actus quosdam distribuunt. Unde illud Horatianum.
- Nec sit quinto productior actu.
Solent autem in extremo actu, plurimum artis addere, sicuti scribit M. Tullius ad Quintum fratrem: Illud te ad extremum et oro, et hortor, ut, tamquam poetae boni, et actores industrii solent, sic tu in extrema parte, et conclusione muneris, ac negotii tui diligentissimus sis, ut hic tertius annus imperii tui, tamquam tertius actus perfectissimus, atque ornatissimus esse videatur. Idem ad Atticum libro 13. Etenim haec decantata erat fabula, sed complere paginam volui. Cicero in Catone transfert ad vitam peractam. Quemadmodum et Apuleius libro Floridorum 3. de Philemone comico loquens: Renuntiaverunt, inquit, Philemonem poetam, qui exspectaretur, ut in theatro fictum argumentum finiret, iam domi veram fabulam consummasse. Enimuero iam dixisse rebus humanis valere et plaudere. Ad hanc formam pertinet, quod apud Nonium ait Lucilius: Sarcinatoris est, summum suere centonem optime.
CVIUSLIBET exitium rei, proverbiali figura, catastrophen vocamus. Porro inter figuras ploverbiales illud admonuimus, unicuique disciplinae, atque artificio sua quaedam esse peculiaria vocabula, quae quemadmodum in sacrorum caeremoniis, ac magicis precaminibus fieri consuevit, pene superstitione quadam usurpatur. Ea quoties in aliud quippiam trahuntur, fere proverbii speciem obtinent: veliut ex militari disciplina, receptui canere, et locum deserere, et prima acies, et res ad triarios rediit. Ex musica praeludium pro praefatione, aut ingressum negotii, Summa et ima chorda, pro clamosa et gravi voce. Et eadem oberrare chorda, pro eo, quod est in eadem re peccare saepius. Porro fabula omnis, ut ostendit Donatus, in tres partes distribuitur, in pro/tasin, e)pi/tasin, katastrofhn\. Protasis est primus ille tumultus iam quasi gliscens. Epitasis, turba servidissima. Catastrophe, subita rerum commutatio. Unde Lucianus eleganter exitum, eventumque negotii catastrophen appellat, cum alias, tum in commentario De mercede servientibus. e)pi\ pa=si dh\ h(/tis2 au)toi=s2 h( katastrofh\ tou= dra/matos2 gi/netai. id est, Post omnia denique, quae illis catastrophe fabulae contingit: hoc est, quis exitus servitii. Et in Alexandro Pseudomante: toiou= to te/los2 th=s2 a(leca/ndrou tragw|di/as2. i. Eiusmodi finis tragoediae Alexandri. Idem in vita Peregrini: au)=qis2 o(rw= gelw=nta/ se o)= kale\ kro/nie th\n katasro fhn\ tou= dra/matos. Rursus video te, ô bone Cronie, ridentem fabulae catastrophen.
CUM rem totam significamus. a capite usque ad calcem dicimus. Cuius adagii triplex esse potest usus. Aut enim ad corpus referetur, aut ad animum, aut ad rem: qui duo posteriores plus obtinent venustatis, nimirum quo plus habent figurae. Ad corpus, apud Homerum Iliados y. *es po/das2 e)k kefalh=s2. i. A capite usque pedes. Ite Theocritus in Bucolico:
*kai\ m) a)po\ ta=s2 kefala=s2 poti\tw=| po/de sunnexe\s2 ei)=den.
id est:
Me a capite usque pedes lustravit lumine totum.
Plautus in Epidico, Contempla, Epidice, ab unguiculo ad capillum summum. Horatius:
-Talos a vertice pulcher ad imos.
M. Tullius pro Roscio Comaedo: Non ipsum caput, et supercilia illa
penitus abrasa, olere malitiam, clamitate calliditatem videntur? Nonne ab imis unguibus usque ad verticem summum, si coniecturam adfert hominibus tacita corporis figura, ex fraude fallaciis, mendaciis, totus constare videtur? Ad rem, ut apud Aristophanem in Pluto:
*akoue toi/nun, w(s2 e)gw\ ta\ pra/gmata
*ek tw=n podw=n e)s2 th\n kefalhn\ soi/ pa/nt) e)rw=.
Audiergo, quando totum ego negotium
A pedibus usque tibi ad caput percenseo.
Quamquam hic comicus ioci causa praepostere posuit pedes, et caput. Ad animum hoc pacto poterit transferri. Ego tibi mores, et ingenium illius, breviter, hominem quantus est a summo, ut aiunt, capillo ad imum usque calcaneum depiugam. Quamquam exemplum M. Tulii, quod modo retulimus, magis ad animum, quam ad corpus videtur pertinere. Quinetiam dividitur adagium, cum caput negotii vocamus praecipuum auctorem: perinde ut et fontem dicimus. Terentius: Te esse huic rei caput. Item apud Graecos, to/ kefa/laion tou= pra/gmatos2. Lucianus in Tyrannicida, th=s2 turanni/dos2 kefa/laion, idest, tytannidis caput. Et Plato lib. De legibus 3. th\n twn sa/sewn phgh\n, dixit, id est, seditionum fontem, Et Ad calcem venire. In calce operis. In extremo literarum tuarum calce. Ab ipso exordiri capite. A calle ad caput recurrere. Atque id genus aliae loquendi formulae, quae passim apud auctores obviae sunt. Plutarchus adversus Stoicos: e)k paro/ dou kai\ a)rxh=s2 a)/xri korwni/dos2. id est, Ab ingressu et initio usque ad coronidem.
CURSV lampada tradere, proverbialis metaphora, pro eo, quod est: partes tuas quasi successione in alium atque alium transferre. Lucretius:
Et quasi cursores vitai lampada tradunt.
De animantibus agit, quae successione propagantur, vita per vices ab aliis in alia transfusa. M. Varro lib. De re rustica 3. cap. 15. Sed, o Merula Axius noster, ne, dum hoc audit, physicam addiscat, quod de fructu nihil dixi, nunc cursu lampada tibi trado. Quibus verbis significat, se alteram sermonis partem Merulae tradere: isque in dicendi vicem succedit. Lueretius videtur imitatus Platonem, qui lib. de Legibus 6. scribit, cives oportere liberis generandis, atque educandis operam dare, ut vitam, quam ipsi a maioribus accepissent, vicissim quasi taedam ardentem posteris tradant. Eodem pertinet Persianum illud:
Qui prior es, cur me in decursu lampada poscis?
Aristophanes in Ranis,
*lampa/da d) ou)dei\s2 oi(o/s2 te fe/rein.
*up) a)gumh)asi/as2 e)/ti nuni\.
id est,
Iam nemo queat gestare facem,
Quod non curant exerceri.
Taxat ignaviam, atque inertiam civium. Quo loco interpres addit, in trib. certaminibus solere veteres gestare faces, id est, ut illi dicebant, lampadouxei=n, in Prometheis, in Vulcaniis, et Panathenaicis. Porro Prometheus creditur primus hoc ludorum genus instiruisse, hunc quidem ad modum, ut currentes facem ardentem gestarent. Eam defatigatus proximo in manum dabat: Is idem
defessus alii, ac deinceps alius alii, successione tradebant invicem, historiae Prometheae quasi siniulacrum repraesentantes, quemadmodum ferulam, qua caelestem ignem exceperat, ne rursus exstingueretur, perpetuo motu iactarit, in terram devolans. Huius rei mentionem facit Plato lib. de Rep. primo: significans dadouxi/as2 etiam in honorem Minervae solere celebrari. Pausanias autem in Atticis, ritum horum ludorum describit copiosius. Meminit et Herodotus, sed obiter in Urania, ostendens eum morem a Persis repertum, ut, dispositis equis atque cursoribus, alius alii mandata velut lampada traderent, quo celerius perferri possent. Auctor rhetorices ad Herennium: Non enim quemadmodum in palaestra, qui taedas ardentes accipit, celerior est, in cursu continuo, quam ille qui tradit, ita melior imperator novus, qui accipit exercitum, quam ille qui discedit. Propterea quod defatigatus cursu, integro facem: hic peritus imperator imperito exercitum tradit. Itaque lampadem tradere dicitur, qui iam vel delassatus, vel emeritus, in alios munus gerendum ab se transfert. Et invicem lampada tradere, qui, quod ait Terentius, tradunt operas mutuas, et aliis alii vicissim suppetias ferunt.
*arxh\ h(/misu panto/s2. i. Principium dimidium totius. Hoc adagio significatum est, maximam difficultatis partem in aggrediundo negotio sitam esse. Hemistichium est Hesiodi, citante Luciano in Hermotimo. Refertur et ab Aristotele libro quinto Politicorum: *hde\ arxh\ legetai h(/misu ei)=nai pantos2. Plato lib. de Legib. sexto. arxh\ ga\r le/getai men h(/misu panto\s2, en tai=s2 paroimi/ais2 e)/rgou, kai\ to/ge kalw=s2 a)/rcasqai pa/ntes2 e)gkwmia/zomen e(ka/stote. *to\ de\ e)si/n te w(/s2 e)moi/ge fai/netai ple/on h)\ to\ h(/misu, kai\ ou)deis2 au)to\ kalw=s2 geno/menon e)gkekw mi/aken i(kanw=s2. i. Nam in proverbiis quidem initium totius facti dimidium dicitur. atque illud nimirum recte coepisse, omnes undique laudibus ferimus. At istud, ut mihi quidem videtur, plus est, quam dimidium. Neque quisquam hoc, ubi recte fit, satis pro merito laudarit. Suidas haec ex Martino quodam refert: ge/gone de\ h(mi=n h( arxh\ mo/non, ou)de kata th\n paroimi/an, h(/misu tou panto\s2, au)to\ de\ o)/lon to\ pa=n. i. Fuit autem nobis initium illud, non tantum initium, neque iuxta proverbium dimidium totius, sed ipsum in solidum totum. Aristoteles item libro Moralium primo: Principium enim plus, quam dimidium totius esse videtur. Horatius in Epistolis:
Dimidium facti, qui coepit, habet. sapere aude.
Ausonius:
Incipe, dimidium facti est cepisse, supersit
Dimidium, rursum hoc incipe, et efficies.
Plutarchus in libello, cui titulus, Quo pacto sint audiendi poetae, citat ex Sophocle carmen hoc:
*ergou de\ panto\s2 hn)/tis2 a)/rxhtai kalw=s2,
*kai\ ta\s2 teleuta\s2 ei)ko/s2 e)sq) ou(/tws2 e)/xein.
Negotii cuiusque, si bene coeperis,
Et finem item bonum fore, probabile est.
Satius est initiis mederi, quam fini.
*arxhn\ i)a=sqai polu\ lw/ion h)e\ teleuth\ne
id est:
Multo quam finem, meditari initia praestat.
Refertur a Suida proverbii loco. In eandem sententiam Theognis,
*zhtw=men d) e(/lkei fa/rmaka fuome/nw|.
id est:
Pharmacanascenti sunt adhibenda maelo.
Similiter Persius satyra 3.
Elleborum frustra, cum iam cutis aegra tumebst,
Poscentes videas, venienti occurrite morbo.
Atque item Ouidius:
Sero medicina paratur,
Cum mala per longas invaluere moras.
Admonet adagium, minore negotio tolli malum statim initio, cum adhuc recens est, quam posteaquam inveteraverit. Pueros a vitiis arcendos, dum adhuc tenera, ac tractabilis aetas: sarciendas protinus offensas, ne in simultatem exolescant. Minima vitanda mala, ex quibus maiora solent pullulascere. Occasiones evitandas, quae mali quippiam pariturae videantur.
RUSTICANUM adagium, sed non indignum, quod in hoc volumen referatur: Serere ne dubites. Quo monemur, ne quando pigeat eiusmodi rerum aliquid moliri, a quibus nihil omnino dispendii, plurimum emolumenti possit proficisci, si non in praesens, certe in posterum, si non nobis, at saltem posteris. Columel. libro De re rustica 12. Quare vulgare illud de arborum positione, rusticis usurpatum: Serere ne dubites. Nam aedificatio non nun quam exhaurit fructus: negotiatio pendet a fortuna, neque paucis male cessit. Eundem ad modum, ex aliis aliud, atque aliud est vel incommodi, vel periculi: sed ex acboribus conserendis plurimum capitur commoditatis, neque magno tamen impendio constar. Eandem sententiam Virgilius, addita figura, sic extulit, lib. Georgicorum 2.
Et dubitamus adhuc serere, atque impendere curam?
EXTAT apud M. Tullium proverbialis allegoria: Talaria induere, pro eo, quod est, fugam adornare, quasique velle quopiam avolare. Sic enim scribit ad Atticum libro 14. Nemo est istorum, qui otium non timeat. Quare talaria induamus. Sumptum ab Homero, qui Mercurium, avolaturum aliquo, frequenter adornat talaribus:
*au)ti/k) e)/peiq) u(po\ possi\n e)dh/sato kala\ pe/dila
*ambro/sia, xru/seia, ta/ min fe/ron h)me\n e)f) u(grhn\,
*hd) e)p) a) pei/ronagai=an, a(\ma pnoi/h|s2 a)ne/moio,
id est,
Mox, ubt iam pedibus talaria subdidit aurea,
Pulchraque, et ambrosiam spirantia, quae simul illum
Aera per liquidum, simul ampla per aequora vastae
Telluris, venti flatu dominante ferebant.
Quem Homeri locum Virgilius veluti interpretans, in quarto Aeneidos:
Et primum, inquit, pedibus talaria nectit
Aurea, quae sublimem alis, sive aequora supra,
Seu terram rapido pariter cum flamine portant.
Itaque Talaria induere dicemus eos, qui parant aufugere. Nam hoc ipsum Auolare, et Revolare, apud M. Tullium pro fugere, et redire frequens est.
TRICAS, et Apinas vulgo res futiles, ac nugatorias dicebant.
Martialis:
Quaecumque lusi iuvenis, et puer quondam,
Apinasque nostras.
Idem alibi:
Sunt apinae, tricaeque, et si quid vilius istis.
Unde et Tricari simili figura dicebant nugas agere. Cicero cum alias, tum ad Atticum lib. 15. Tricatur scilicet, ut homo talis. Et rursum: Balbus, inquit, tricatur. adagium ab eventu natum. Nam Tricam, et Apinam oppida fuisse quondam Apuliae, demonstrat Plinius libro Naturalis hist. 3. cap. 11. referens Europae sinus: Diomedes, inquit, ibi delevit gentes Monadorum, Dardorumque et urbes duas, quae in proverbii ludicrum vertere, Apinam, et Tricam. Stephanus ostendit Tricam urbem fuisse Thessaliae, sortitam id nominis a Trica, Penei filia. Nonius Marcellus tricas impedimenta, et implicationes interpretatur, a)po\ tw= trixw=n, id est, a pilis, quibus involuuntur pulli gallinacei. Unde dictum sit extricare, et intricare. Lucilius apud eundem, Tricones appellat, qui nugis homines remorentur. Et Tricinus quaestus, pro tardo, seu sicco. Et Varro tricas Attellanas, nugas impeditissimas. Equidem non negaverim in voce adlusum ad pilos. Ceterum ab oppido dictum proverbium, vero propius est. Plin. lib. 7. cap. 48. ostendit, oves aludari solitas brevitate crurum, et ventris vestitu, quibus is nudus esset, eas apicas appellavit, ceu reticulas, damnatasque.
*korukai=os h)kroa/zeto, id est, Corycaeus auscultavit. Ubi quis id, quod agit, conatus dissimulare, tamen a curiosis deprehenditur. Unde natum sit adagium, ex auctoribus adscribemus. Corycus mons est Pamphyliae praecelsus, ac portuosus, atque ob id pyratarum insidiis opportunus, quos ab eo monte Corycaeos vocabant. Hi novam insidiandi rationem excogitarant. Siquidem dispersi per portus Coryci montis, miscebant sese negotiatoribus, ut quisque forte appulerat, subauscultantes, et quid rerum portarent, et quo navigare destinassent, denique quo tempore decrevissent solvere. Quae simulatque cognoverant, renuntiabant piratis, cum quibus societatem maritimorum latrociniorum exercebant. Atque ita per occasionem simul adorti, navigantes spoliabant. Quae res ubi mercatoribus esset comperta, pleraque occultabant, ac dissimulabant, insidiarum metu. Sed, cum ne sic quidem laterent, subodorantibus omnia Corycaeis, res in proverbium abiit, tou/tou kwrukai=os2 h)kroa/zeto, id est, Hunc Corycaeus auscultavit. De re vehementer dissimulata, deprehensa tamen. Suidas ait, Corycon Pamphyliae promontorium esse, cui subiecta sit urbs Atalea. Eius urbis cives, ne vexarentur ipsi a praedonibus, qui sese in promontorii arcem receptabant, per alios portus dissipati subauscultabant, quinam appulissent, et quo tenderent, eaque praedonibus renuntiabant. Idem ex Ephoro refert, Corycaeos convenas quospiam fuisse, qui condiderint oppidulum in Lydia sub cacumine Coryci in mare prospectantis, finitimos Myonesso. Hos solitos sese negotiatorib. in portum appellentib. admiscere, quasi negotiatores essent et ipsi, mercium aliquid empturitdeinde quae cognovissent Myonessiis renuntiabant. Myonessii navigates adoriebantur,
praedam ablatam, aut precia, quibus sese negotiatores redimebant, quae Graeci lu/tra vocant, cum Corycaeis partientes. At Stephan. tradit, Corycum montem esse altissimum, sinitimum Teo Ioniae oppido, cui subiectus sit eiusdem nominis portus. Quo loco meminit et de piratarum insidiis, et proverbio. De Lydiae Coryco sentit et Strab. cuius verba subscribam ex lib. 14. *pri\n kai\ e)lqei=n e)pi\ e)ruqra\s2, prw=ton me\n e)/rai poli/xnion e)sti thi+on, ei)=ta kw/rukos2 o)/ros2 u(yilo\n, kai\ limhn\ u(p) a)utw=| kasu/sths2, kai\ a)/llos e)ruqrai\ limhn\ kalou/menos, kai\ e)fechs2 plei/ous2 e(/teroi. fasi\ de\ to\n paraplou=n tou= kwru/kou pa/nta lhsth/ria u(p w/rcai tw= kwrukai/wn kaloume/nwn, eu(rame/nwn tro/pon kaino\n th=s2 e)piboulh=s2 tw=n ploi+zome/nwn. katesparme/nous2 ga\r e)n toi=s2 lome/si, toi=s2 kaqormizome/nois2 e)mpo/rois2 prosfoita=n, kai\ w)takoustei=n ti\ fe/roien kai\ pou= ple/oien, ei)ta sunelqo/ntas2 a)naxqei=si toi=s2 a)nqrw/ pois2 e)piti/qesqai kai\ kaqarpa/zein. a)f) ou) dh\ pa/nta to\n polupra/gmona kai\ katakou/ein e)pixeirou=nta tw= la/qra kai\ e)n a)por)r(h/tw| dialegome/nwn, kwrukai=on kalou=men, kai\ e)n paroimi/a| fame\n, tou= d) a)\n o( kwrukai=os2 h)kroa/zeto, o(/tan dokh=| tis2 pra/ttein dia)por)r(h/twn, mh\ lanqa/nh| de\, dia\ tou=s2 kataskopou=ntas2 kai\ filopeusou=ntas2 ta\ mh\ prosh/konta. id est, Priusquam perveniatur Erythras, primum occurrit oppidulum Erae Teium, deinde Corycus mons excelsus, atque huic subiectus portus Casystas, mox alius portus dictus Erythrae, dein alii complures. Narrant autem Corycum praeternavigantibus omnia plena latrociniis esse quorundam, quos Corycaeos appellant. Hi novum insidiarum genus commenti fuerant in navigantes. Siquidem dispersi per portus, negotiatores, qui forte appulerunt, adibant, subauscultabantque quid rerum scrrent, quo navigarent: deinde illos in altum reversos collecti adoriebantur, ac spoliabant: unde factum est, ut quemuis curiosum, avidum auscultandi, quae clanculum et in occulto dicuntur, Corycaeum vocemus, proverbioque dicamus, Hunc Corycaeus auscultavit, quories aliquis sibi visus est egisse, dixisseve clam, cum tamen non latuerit, propter eos, qui subauscultant, ac sciscitari student, quae non oportet. Hactenus Strabo. In cuius verbis non videtur abesse depravatio: una tolletur, si pro lhsth/ria legas lhstw=n: altera si legas tw= la/qra kai\ e)n a)por)r(h/tw| prattome/nwn, kai\ dialegome/nwn. sic enim legisse videtur interpres. Itaque cum duae sint civitates ciusdem nominis, ad utramque referunt proverbium auctores. Stephanus ostendit et in Cilicia civitatem Corycum esse, quae portu, saloque cingitur, ut ait Pomponius Mela, angusto tergore continenti adnexa, cui vicina specus illa multoru literis nobilitata. Iam Cilices piratas fuisse accepimus. Hanc eandem arbitror esse cum ea, quam in Pamphylia ponunt Zenodotus et Suidas, quod Pamphylia Ciliciae sit contigua, atque olim bona Ciliciae pars imputabatur in Pamphyliam. Idem Stephanus indicat et insulam fuisse eius nominis. Rursus Cretae promontorium esse Coryciam, et eiusdem nominis portum Aethiopiae. Inducunt et comici Deum quempiam Corycaeum, exaudientem, atque auscultantem, quae gerantur, sicuti Menander in Enchiridio, Dexippus in Thesauro, apud Suidam: quod tribus verbis attigit et Hesychius, indicans Corycum Graecis sonare vas coriaceum, aut navim, aut lanceam. Usurpat hoc adagium M. Tullius lib. ad Atticum decimo, epistola ultima: Itaque posthac non scribam ad te,
quid facturus sim, sed quid fecerim. Omnes korukai=oi videntur subauscultare, quae loquor.
CICERO Tusc. quaest. lib. 2. Fortes enim non modo fortuna adiuvat, ut est in veteri proverbio, sed multo magis ratio. Citatur alibi ex Ennio. Usurpatur in Aeneide Maronis. Atque adeo passim ab omnibus. Ouid. Fast. lib. 2.
- Audentes forsque, Deusque iuvat.
Idem adlusit
- Audaces adiuvat ipsa Venus.
Rursum T. Livius belli Macedonici lib. 4. Fortes fortunam adiuvare aiebant. Admonet adagium, fortiter periclitandam esse fortunam. Nam his plerumque res prospere cedere. Propterea quod id genus hominibus fortuna quasi faveat, infensa iis, qui nihil audent experiri, sed veluti cochleae perpetuo latent intra testas.
*to\n tre/xonta o)tru/nein, id est, Currentem incitare, est, adhortari quempiam ad id, ad quod iam suapte sponte tendit. Atque hac figura mitigamus vel praecludimus magis, offensam admonitionis. Cicero ad Cassium: Ut Caesarem in Italia viderem, sic enim arbitrabamur, eumque multis honestissimis viris conservatis, ad pacem currentem, ut aiunt, incitarem. Idem ad Quintum fratrem li. 2. Quare facis tu quidem fraterne, quod me hortaris, sed me hercle, currentem nunc quidem. Rursus ad Atticum: Quod me hortaris, ut eos dies consumam in philosophia explicanda: currentem tu quidem. Idem in Oratore: Facilius enim est, currentem, quod aiunt, incitare, quam commonere languentem. Plin. ad Cannium: Scin te stimulis non egere, me tamen tui caritas evocat, ut currentem quoque instigem. Ducta est metaphora ab iis, qui cursu certant, quibus acclamatio solet addere velocitatem. Lucianus ex Homero citat ad Nigrinum: *qa/r)r(ei w)gaqe\. tou=to ga/r toi to\ tou= omh/rou, speu/donta kai\ au)to\n parakalei=s2, id est, Bono es animo, quando quidem, iuxta Homericum illud, hortaris eum, qui ipse sua sponte properet. Exstat autem Iliad. q.
*atri/dh ku/diste, ti/ me speu/donta kai\ au)to\n
*otru/neis2.
id est,
Quid me sponte mea properantem maxime Atrida.
Exstimulas?
Eodem adlusit Odys. w.
*ws2 ei)pw\n w)/trune pa/ros2 memaui= an ??? qh/nhn.
id est,
Iamdudum promptam, ac cupientem, his Pallada dictis
Excitat.
Itaque currentem incitamus, cum ad id vocamus aliquem, ad quod suapte cupiditate fertur, ac propedet. Quemadmodum meminit Dion, Timotheum cantorem quempiam certa quadam cantione, quae Palladis vocatur, Alexandri Magni animum repente ad belli cupiditatem incitare solitum. Atque incitabat ille quidem, sed sponte currentem, utpote natura sanguinarium, et belli scientissimum. Alioqui Sardanapalum illum pa/nabron, id est, mollissimum, iisdem modis haud unquam commmovisset. Terentius in And. torsit in malam partem, omissa metaphora, si hic non insanit satis sua sponte instiga. Huc pertinent illa M. Tul. familiaria, E cursu revocare. In principio Topicorum, E cursu ipso revocavit voluntas tua. Et in cursu esse, et cursum interrumpere.
EANDEM sententiam, aliunde ducta metaphora, extulit Plinius iunior in epistola quadam ad Pompeium Saturnium. Flagitabas, ut tibi aliquid ex meis scriptis mitterem, cum ego id ipsum destinassem. Addidisti ergo calcaria sponte currenti. Translatione sumpta ab equitibus, qui non numquam etiam sponte currentibus equis, quo currant celerius, calcar addunt. Ita nobis calcar addit, qui exstimulat languentes: addit currentibus, qui cupiditatem ac studium nostrum auget, acuitque. Ouidius:
Non opus admisso subdere calcar equo.
Sunt autem ferme proverbiales in totum illae metaphorae: Subdere calcar, subdere stimulos: quemadmodum et illae, Inicere frenum, compescere freno, revocare freno. M. Tullius ad Atticum: Adscribit etiam, et quasi calcar admovet. Idem ad eundem lib. 7. Sed alter, ut dixit Isocrates in Ephoro et Theopompo, et frenis eget, alter calcaribus. Plato lib. de Legib. 9. a)/rist) w)/ kleini/a. xedo/n ti me\ w(/sper fero/menon a)ntikrou/sas2 a)ne/geires2, id est, Opportune me, Clinia, impetu currentem retudisti. Et illud Ciceronis: E medio cursu revocavit.
*en trio/dw| ei)mi\ logismw=n, id est, In trivio sum consilii. In eos, qui dubitant, quique incerti sunt animi, haesitantes, quid potissimum eligant. Translatum ab iis, qui faciunt iter, et si quando trivium occurrerit, addubitant, quam viam oporteat ingredi. Nam viam pro ratione consilii frequenter apud Graecos auctores reperies, ut apud Euripidem in Hecuba, sw=n o(do\n souleuma/twn, id est, Tuorum viam consiliorum. Theognis, e)n triodw| e)sthka, id est, In trivio consisto. Adludit huc et Plato lib. de Leg. 7. vetans, ne, si qua res admiranda atque inusitata occurrerit, protinus ad eam amplectendam accurramus, sed, perinde quasi ad trivium aliquod venerimus ignari viae, consistamus, neque ante pergamus, quam pervestigatum sit, quo quaeque ducat via, *kaqa/per, inquit, e)n trio/dw| geno/menos.
*di\s2 kai\ tri\s2 to\ kalo\n, id est, Iterum ac tertio, quod pulchrum est, subaudi, dicendum est. Usurpatur a Platone cum aliis in locis, tum in Philebo, a(\ kai\ pro/teron e)mnh/sqhmen, eu)= d) h( paroimi/a dokei= e)/xein, to\ dis2 kai\ tri\s2 to/ge kalw=s2 e)/xon e)panapolei=n tw=| lo/gw| dei=n, id est, De quibus et ante meminimus. Ceterum bene videtur proverbio dictum, quod egregium sit, id iterum, ac tertio in sermone repeti oportere. Idem in Gorgia: kai\ di\s2 ga/r toi kai\ tri/s2 fasi kalo\n ei)nai ta\ kala\ le/gein kai\ e)piskopei=sqai, id est, Atqui pulchrum aiunt, ea, quae pulchra sunt, iterum ac tertio tum dicere, tum considerare. Rursum lib. de Leg. 6. le/gw de\ kaqa/per ei)=pon nu\n dh\. dis2 ga\r to/ge kalo\n r(hqe\n ou)de\n bla/ptei, id est, Dico autem, quem admodum modo dicebam. Nam nihil laedit, quod pulchrum sit bis dicere. Lucianus in Dipsadibus, citans eundem Platonem, *ko/ros2, inquit, ou)de\s2 tw= kalw=n, id est, Nulla satietas rerum honestarum. Omnino ea vis inest rebus egregiis, ut, quo saepius, ac pressius inspiciantur, hoc magis ac magis placeant, ut ait Horatius:
Quae, si propius stes,
Te capiet magis, ac decies repetitae placebit.
Contra, quae fucata sunt, aut
vulgaria, nonnumquam initio adrident novitate ipsa, mox repetita sordescunt. Quemadmodum Plin. lib. 15. cap. 14. meminit de silvestri quodam pomi genere, quod unedonem vocant, propterea quod unum tantum edi possit. Est etenim inhonorum, ut ait: atque hinc nominis ratio.
SI quando simultas inciderit inter fratres, ea solet esse atrocior, quam vulgarium inimicorum. Suppetunt abunde multa ex historicis exempla: Cain et Abel: Romuli et Remi: Iacob et Esau. Antonini Severi Imperatoris filii in Getam odium, usque adeo sqevum, ac pertinax fuit, ut ne morte quidem illius atrocissima potuerit saturari, quin et in omnes illius amicos saeviret. Qua de re fertur adagium, idque commemoratur ab Aristotele lib. Politicorum 7. par) oi)=s2 ga\r o)fei/lesqai ei)=nai th\n eu)ergesi/an u(polamba/nousin, pro\s2 tw=| bla/bei kai\ tau/ths2 a)posterei=sqai nomi/zousin. o(/qen ei)/rhtai, xalepoi\ ga\r po/lemoi a)delfw=n. kai\, oi( to\ pe/ra ste/rcantes2, o(/ide kai\ pe/ra misou=sin, id est, A quibus, inquit, deberi beneficium, existimant, ab iisdem non solum fraudari beneficio, sed insuper laedi se putant. Unde proverbio dicitur, Acerba enim bella fratrum. Et, qui supra modum amant, iidem et supra modum oderunt. Hactenus Aristot. Huc respexit Euripides in Iphigenia Aulidensi.
*deino\n kasignh/toisi gi/gnesqai lo/gous2
*ma/xas2 q) o(/tan pot) e)mpe/swsin ei)s2 e)/rin.
id est,
Res dira, verbis invicem altercatier,
Dictisque fratres dimicare mutuis,
Si quando lis inciderit aut contentio
ADAGIUM in fornice natum, uti videtur, sed quod ad usum verecundiorem commode torqueri possit, si quando significabimus maiora peccaturum adultum, qui puer vitiis minoribus assueverit. Exstat in fragmentis Arbitri Petronii, his quidem verbis: Obstupui ego, et nec Gitonem verecundissimum puerum sufficere huic petulantiae affirmavi, nec puellam eius aetatis esse, ut muliebris patientiae legem possit accipere. Itaque, inquit, Quartilla, minor est, quam ego fui, cum virum passa sum? Iunonem mean iratam habeam, si me unquam meminerim virginem fuisse. Nam infans cum paribus inquinata sum, et subinde prodeuntibus annis, maioribus me pueris applicui, donec ad hanc aetatem perveni. Hinc etiam natum est proverbium illud, ut posse dicatur taurum tollere, qui vitulum sustulerit. Non absurdum videtur, adagium ad Milonis Crotoniatae factum referri, qui quottidie vitulum aliquot stadiis gestare solitus, eundem, taurum factum, citra negotium gestasse legitur. Atque ita quadrabit in eos, qui paulatim rebus etiam maximis adsuescunt.
VIVORUM meminisse oportet. Vetus adagium in eos, qui plurimu de vita defunctis loquutur, id quod vulgo putant ominosum, mortuos in ore habere, eosque velut citatos in sermonen, adducere. Unde et M. Varro lib. de lingua Latina tertio, putat letum a)po\ th=s2 lh/qhs2, id est, oblivione, dictum, quasi in oblivionem abire conveniat, qui vita excesserit, atque in funeribus sic quondam
a praecone dici solere; Ollus leto datus est. Refertur adagium a Cicerone lib. 5. de Finibus bonorum et malorum. Ubi cum Piso, deinde Q Cicero dixissent, se vehementer commoveri recordatione clarorum virorum, ex contemplatione locorum, in quibus aliquando vivi versati fuissent, et uterque recensuisset, quorum memoria potissimum delectaretur: tum Pomponius Atticus, quasi iocans: At ego, inquit, quem vos, ut deditum Epicuro, insectari soletis, sum multum equidem cum Phaedro, quem unice diligo, ut scitis, in Epicuri hortis, quos modo praeteribamus, sed veteris proverbii admonitu vivorum memini. nec tamen Epicuri licet oblivisci, si cuipiam, cuius imaginem non modo in tabulis nostri familiares, sed etiam in poculis, et anulis habent. Hactenus Cicero. Plautus item in Truculento: Dum vivit, hominem noveris, dum mortuus est, quiescas. Thaletis dictum iure celebratur, Oportet non minus absentium amicorum, quam praesentium memores esse.
CUM laruis luctari, dicuntur ii, qui vita defunctos insectantur maledictis. Suida Aristophanem citat, qui scripserit:
*pade pau) w)= de/spoq) e(rmh=,
*nekro\n ga\r o)/nta to\n kle/wn) e)loido/rei.
id est, Compesce, compesce here Mercuri, mortuo enim Cleoni conviciatus est. Lucianus in Sectis: *skiomaxw=si pro\s2 h(ma=s2 a)po/ntas2. id est, Umbraticam pugnam adversus nos absentes pugnant. Sentit autem de mortuis et absentibus. Meminit huius Plinius in praefatione historiae mundi, ad hunc modum, Nec Plancus illepide, qui cum diceretur Asinius Pollio orationes in eum parare, quae ab ipso, aut liberis post mortem Planci ederentur, ne respondere posset: Cum mortuis non nisi larvas luctari. Quo dicto sic repercussit illos, ut apud eruditos nihil impudentius videretur. Aristoteles in rhetoricis citat Platonem ex Politia, qui scripserit eos, qui mortuos adlatrarent, viderie similes catellis, qui lapides iactos morderent, ipsos qui laesissent, non attingerent.
HVIC simile videtur, Iugulare mortuos, pro eo, quod est, insectari defunctos, et pugnare cum iis, qui iam exstincti sint. Translatum a bellis, in quibus ignavum, ac ridiculum sit, prostratos, atque interfectos iugulare: rursus cum vivis congredi, forte. Refertur a Laertio in Menedemo. Is Bionem, cum divinos studiose insectaretur, ait iugulare mortuos, nimirum iam explosos, et omnium sententia reprobatos. Aristophanes en o)/rnisi scripsit, tou\s2 teqnhkotas2 a)poktei/nein, id est, defunctos occidere. Fiet lepidior metaphora, si paulo longius detorqueatur. Ut si quis dicat eum iugulare mortuos, qui librum impugnet, a nullo non damnatum: aut disputet adversus sententiam, omnium suffragiis iam olim reiectam: aut si quis vituperet rem, omnibus per se detestatam.
*ku/kneion a)=sma. id est, Cycnea cantilena. Refertur inter Graecanica proverbia. Notatur et ab Aeliano in opere, De naturis animalium, proverbii vice. Convenit in cos, qui supremo vitae tempore facunde disserunt, aut extrema senecta suaviloquentius scribunt, id quod fere solet accidere
scriptoribus, ut postrema quaeque minime sint acerba, maximeque mellita, videlicet per aetatem maturescente eloquentia. Porro cycnos, instante morte, mirandos quosdam cantus edere, tam omnium literis est celebratum, quam nulli vel compertum, vel creditum. Nam Lucianus negat, se vel vidisse cycnos, cum in Pado flumine navigaret. Aelianus addit cycnos non canere, nisi flante zephyro vento, quem Latini favonium dicunt Martialis:
Dalcia defecta modulatur carmina lingua,
Cantator cycnus funeris ipse sui.
Neque desunt philosophi, qui huius rei causam etiam addere conantur, affirmantque id accidere propter spiritus per collum procerum et angustum erumpere laborantes. Divus Hieronymus, in quodam laudans senilem eloquentiam, commemoratis aliquot scriptorib. Hi omnes, inquit, nescio quid cycneum vicina morte cecinerunt. Idem in epitaphio Nepotiami: ubi est ille e)rgodiw/kths2 noster, et cycneo canore vox dulcior. Meminit adagii et Athenaeus libro Dipnoso. 14. ex auctore Chrysippo: referens quendam adeo impense delectatum fuisse dicteriis, ut cum esset a carnifice trucidandus, dixerit se velle mori, decantata cycnea cantione: sentiens, opinamur, dictum aliquod salsum, quod simul atque proloquutus esset, non detrectaretur emori. M. Tullius praefans in librum De oratore tertium, de L. Crasso ita loquitur: illa tamquam cycnea fuit divina hominis vox, et oratio, quam quasi exspectantes post eius interitum veniebamus in curiam, ut vestigium illus ipsum, in quo ille postremum institisset, contueremur.
CONSIMILEM ad modum Nestoris Pyliorum ducis facundia in proverbium abiit, si quando senilem suaviloquentiam significamus. Nam huic Homerus, ut tria saecula, ita plus quam mellitam quandam facundiam affingit. Sic enim ait in Iliados a.
*toi=si de\ ne/stwr
*hdueph\s2 a)no/rouse ligu\s2 puli/wn a)gorhth\s2.
*tou= kai a)po\ glw/sshs2 me/litos2 gluki/wn r(e/en au)dh/.
id est,
Post hos assurgit Pylius dux ille diserius
Nestor, cuius ab ore fluit vox melle liquenti Dulcior
Quem locum imitans Theocritus, auctore Plutarcho in Bucolicis:
*ou(/neka/ oi( gluku\ mou=sa kata sto/matos xe/e ne/ktar.
Propterea, quod in os illi praedulce camena
Infudit nectar.
Huc spectat et Horatianum illud:
-Fidis enim manare poetica mella Te solum.
INTER reliquos Graeciae populos, lepos quidam, et festivitas quasi vernacula ac peculiaris adest Atticis, adeo ut et in proverbium abierit, Atticus lepos, Attica eloquentia, pro summa. Terentius in Eunucho. Dixin' in hoc Atticam esse eloquentiam? Cum insulsum, atque invenustum militem rideret. Divus Hieronymus ad Pammachium, Iovinianum, ut opinamur, irridens. Haec, inquit, Plautina eloquentia, hic lepos Atticus, et Musarum, ut dicitur, eloquio comparandus. Quamquam illud de Musarum eloquio ad M. Varronis elogium de Plauto celebratum respicit, qui dixit, Musas ipsas, si Latine
loqui voluissent, Plautino ore fuisse locuturas. Huc adlusit et Lucianus in libello De mercede servientibus: ka)\ ei/ti soloiki/santes2 tu/xwsin, au)to\ to\ th=s2 a)ttikh=s2 kai\ tou= u(mhttou=. id est, Quod si quando quid etiam rustice dixerint, hoc ipsum mere Atticum, atque ab Hymetto profectum videri volunt. Est autem Hymettus mons Atticae, mellificio nobilis, unde et mel Atticum, et Hymettia mella Quae praecipua fuisse testatur et Martialis in Xeniis:
Hoc tibi Thesci populatrix misit Hymetti
Palladis a silvis nobile nectar, apis.
*epi\ mandrabou/lou xwrei= to\ pra=gma, id est, Res Mandrabuli ordine succedit, hoc est, in dies in peius labitur. Inde natum, quod Mandrabulus quidam, cum thesaurum reperisset, primum auream ovem posuit Iunoni Samiae, proximo anno argenteam, tertio aeream. Lucianus de mercede servientibus. *alla\ xai/reis2 ge, kai\ seauto\n e)capata=s2, kai\ a)ei\ ta\ me/llonta belti/w genh/sesqai nomi/zeis2. to\ de\ e)/mpalin h)\ su\ h)/l pisas2 gi/gnetai, kai\ w(s2 h( paroimi/a fhsi\n, e)pi\ mandrabou/lou xwrei= to\ pra=gma, kaq) e(ka/sthn, w(s2 ei)pei=n, h(me/ran a)posmikruno/menon, kai\ ei)s2 tou)pi/sw| a)napodi/zon. id est, Tu tamen, utcumque gaudes, tibique ipsi imponis, semperque credis meliora futura, quae sequentur: atqui id contra, quam speraras, evenit, planeque, iuxta proverbium, ad morem Mandrabuli tibi negotium procedit, dum in singulos, ut ita dixerim, dies fit minus, ac deterius, atque in tergum retrocedit. Alciphron in epistola quadam: *kai\ kata thn\ paroimi/an, e)pi\ ta\ mandrabou/lou xwrei= ta\ pro/gmata. id est, iurtaque proverbium, ad exemplum Mandrabuli res succedunt. Non intempestiviter itaque dicitur in eos, qui in deterius abeunt. Quemadmodum Menedemus apud Plutarchum, permultos Athenas venire studii causa: principio sapientes, deinde Philosophos, postea rhetoras, postremo idiotas evadere. Nec alienum fuerit hic nobilem illam Platonis sententiam adscribere, ex libr. De legib. primo: *to nika=n au)to\n, pasw=n nikw=n prw/thte kai\ aristh\ to\ de\ h(tta=sqai au)to\n u(f) e(autou=, pa/ntwn ai/xistonte a(/ma kai\ ka/kiston. id est, Si quis ipse se ipsum vincat, omnium victoriarum tum prima, tum optima est. Rursum ipsum se ipso in feriorem esse, omnium et turpissimum est, et gravissimum. Vincit enim scipsum, qui proficit in melius: at se ipso inferiorem evadere, est deteriorem reddi.
MATURE fias senex, si diu velis esse senex. Latinorum proverbium, quo monemur, ut integra adhuc aetate desitamus a laboribus iuvenilibus, ac valetudinis curam agere incipiamus, si velimus esse vivaci, ac diuturna senecta. Nam senectutis sors, otium et quies. Usurpatur a Catone maiore apud Ciceronem: Neque enim, inquit, unquam assensus sum veteri illi, laudatoque proverbio, quia monet mature fieri senem, si diu senex esse velis. Hoc quamquam Catoni non probatur, homini duro, quique sibi nec extrema senecta remittendis laboribus indulserit, tamen audiendum nobis, maxime si de vitiis iuventae sentias, puta libidine, bibacitate, turbulentia vitae, quae nisi quis mature reliquerit, aut numquam perveniet ad senectam, aut brevem habiturus est senectam.
*gerontodida/skalos2, id est, Senis doctor. Citatur saepiuscule titulus hic a Nonio Marcello, inter titulos fabularum Varronis, quem dubium non est proverbialem esse, sicuti sunt alii plerique. Convenit in eum, qui in re sera, atque intempestiva frustra sumit operam. Siquidem, ut est iuventa docilis, atque in quemvis habitum sequax, ita senecta intractabilis, tarda, atque obliviosa. Proinde Theognis:
*mh me di/dask), ou(/toi thli/kos2 ei)mi\ maqei=n.
id est,
Ne doceas, me aias iam facit indecilem.
Euripides in Bacchis:
*gerwn ge/ronta paidagwgh/sw s) e)gw/.
id est,
Senem senex, et ipse te erudivero.
Atque hic quidem versus inventus est in Sophoclis Philoctera, que celebrem ac proverbialem fuisse testatur Gellius lib. Noctium decimotertio, c. 17. Varro titulum suum sumpsisse videtur ex Euthydemo Platonis, ubi Socrates narrat, Connum, praeceptorem suum, a quo senex fidibus canere didicit, ludibrii causa a pueris vocatum fuisse gerontodida/skalon. Ad hanc sententiam pertinet, quod dixisse ferunt Diogenem: *nekro\n i)atreu/ein kai\ ge/ronta nouqetei=n tauto\n ei)=nai. id est, Mortuo mederi, et senem admonere idem esse. Quqnquam inutilis est sententia, quae senes deterret a discendis iis, quae nescire turpe est.
CUM ad omnem disciplinam tardior est senectus, tum potissimum ad discendam linguam, quae facultas maxime pueris a natura data est. Quapropter etiam vulgo compertissimum, pueros facile quamvis exprimere linguam: contra natu grandiores, aut non assequi, aut parum feliciter imitari. Inde proverbium, Senis mutare linguam, de frustra, atque intempestive laborantibus. Divus Hieronymus, praeloquens in quatuor Euangelia, Pius, inquit, labor, sed periculosa praesumptio, iudicare de ceteris, ipsum ab omnibus iudicandum: senis mutare linguam, et canescentem mundum ad initia retrahere parvulorum. Quo significatur, adultam aetatem aomnia minus esse tractabilem, quam rudes illos, ac teneros annos, id quod eleganti metaphora dictum est a Nasone:
Quae praebet latas arber spatiantibus umbras.
Quo posita est primum tempore, virga fuit.
Tunc poterat manibus summa tellure revelli,
Nunc stat, in immensum viribus aucta suis.
Quare tunc formandi mores, cum mollis adhuc aetas: tunc optimis assuescendum, cum ad quidvis cereum est ingenium. Nam, posteaquam annis iam ceu diriguit animus; et vix dediscimus, quae perperam didicimus; et quae nescimus, non sine maximo negotio nobis inculcantur. Neque haec diximus, ut adultiores a discendo deterreantur, cum nulla sit aetas ad discendum sera, sed ut pueros ad discendi studium acuamus. Ne hoc quidem praetermittendum, quamquam vulgo iactatum: Senex psittacus negligit ferulam. Adagii sensus tametsi per se non est obscurus, tamen magis liquebit ex Apuleii verbis, quae sunt in libro Floridorum secundo de psittaco: Quae rusticum
nostrum sermonem cogitur aemulari, ferrea clavicula caput tunditur, imperium magistri ut persentiscat. Haec ferula discenti est. Discit autem statim pullus usque ad duos aetatis suae annos, dum facile os uti conformetur, dum tenera lingua uti convibretur. Senex autem captus, et indocilis est, et obliviosus. Hactenus Apuleius. Indicat et Plinius lib. 10. cap. 42. miram esse docilitatem huic avi, verum non nisi primis duobus vitae annis. His sinitimum est, quod vulgo quidem, attamen haudquaquam ineleganter dicitur: Serum esse, canes vetulos loris assuefacere.
NEQUE longe hinc dissidet illud, quod Varro refert libro de lingua Latina tertio: Cascus cascam ducit: quoties similis similem delectat, vetulus vetulam, deformis deformem, improbus improbum. Nam antiquitus cascum dicebatur, quod nos vetus appellamus: idque, ut auctor est idem Varro, lingua Sabinorum, quae in Oscam usque linguam radices egerit, qua Casnar senex dicitur, eoque Ennium, ut Oscae linguae peritum, scripsisse:
Quam primum casci populi genuere Latini.
Cascos Latinos priscos appellat M. Tullius Tusculanarum quaestionum lib. 1. Itaque unum illud erat insitum priscis illis, quos appellat cascos Ennius. Citat autem Varro adagium, tamquam ex Manilio quodam profectum, qui dixetit, non esse mirum, si cascum casca duxisset, quoniam is canoras faciebat nuptias. Videtur esse iocus in anum vetulo nuptam, adlusumque ad vocem casci, perinde quasi deducatur a canendo. Refertur ibidem epigramma Papinii cuiusdam, quod scripsit in adolescentem nomine Cascam.
Ridiculum est, cum te Cascam tua casca dicit.
Opinor adolescentem duxisse vetulam, proinde absurdum videri, quoties casca, id est, vetula, maritum iunenem, veluti suo ipsius nomine Cascam vocaret. Fortasse proverbii iocus ad priscum nuptiarum morem spectat, quem refert Plutarchus in Problematis. Qui deducebant sponsam in domu sponsi, iubebant his verbis alloqui, Ubi tu Caius, ego Caia.
*di\s2 dia\ pasw=n, id est, Bis per omnia. Hoc proverbio discrimen ingens, ac longissimum intervallum significabant. Unde quae pugnantissima inter sese viderentur, totoque dissidere genere. ea dis2 dia\ pasw=n inter se discrepare dicebant. Lucianus in lib. De conscribenda historia: *kai\ to\ tw=n mousikw=n dh\ tou=to, di\s2 dia\ pasw=n e)sti\ pro\s2 a)/llhla. hoc est, Denique, iuxta musicorum proverbium, di\s2 dia\ pasw=n intervallo sese mutuo respiciunt. Idem in Apologia: *alla/moi e)kei=no enno/hson, w(s2 pa/mpolu ta\ toiadpe diafe/rei, e)s2 oi)ki/an tino\s2 plousi/ou u(po/misqon parelqo/nta douleu/ein, kai\ a)ne/kesqai o(/sa moi/ fhsi to\ bibli/on, h)\ dhmosi/a| pra/ttonta ti tw=n koinw=n, kai\ e)s2 du/namin politevo/menon, e)pi\ tou/tw| para\ basile/ws2 misqoforei=n. dielqw\n dh\ kai\ i)di/a| kataqei\s2 e(ka/teron, sko/pe:. eu(rh/seis2 ga\r to\ tw= mousikw=n dh\ todto, di\s2 dia\ pasw=n to\ pra=gma, kai\ tosou=ton e)oiko/tas2 a)llh/lois2 tou\s2 bi/ous2, o(/son mo/lubdos2 argu/rw| kai\ kalko\s2 xrusw|, kai\ a)nemo/nh r(o/dw|, kai\ a)nqrw/pw| pi/qhkos. misqo\s2 men ga\r dh\ ka)|kei=, ka)ntau=qa, kai\ to\ u(p) a)/llw| ta/ttesqai, to\ de\ pra=gma pampo/llhn e)/xei thn\
diafwni/an. id est, quin illud mihi iam considera, quam maximo haec inter sese discrimine distate, videlicet in opulenti cuiuspiam aedes adscriptum, seruite seruiturem, et ea omnia per ferre, quae libellus ille meus commemorat: et publice populi negotium gerentem, ac pro virili remp. administrantem, hoc nomine ab Imperatore salarium accipere. Age, perpende haec, et utrumque per se, privatimque contemplare. Reperies nimirum, iuxta illud musicorum, proverbium, dis2 dia\ pasw=n, negotio discrimen inesse. Et has duas vitae rationes tantum inter se convenire, quantum affinitatis est plumbo cum argento., aeti cum auro, anemonae cum rosa, homini cum simia. Nam merces quidem accipitur et illic, quemadmodum hic quoque, et v trobique contingit, ut aliis subiectus pareas. Ceterum ipsius negoti non me diocris est dissonantia. Hactenus Lu cianus. Adagium, ut is etiam indicavit, ex arte musica mutuo sumptum est. Nam Macrobius commentario in Somnium Scipionis secundo, quinque species harmoniarum commemorai: dia\ te ssa/rwn, dia\ pe/nte, dia\ pasw=n, dia/ pasw=n kai\ dia\ pe/nte, et dis2 dia\ pasw=n. Ex compositis harmoniis: dia\ tessa/rwn, et dia\ pe/nte, constituitur dia\ pasw=n, cui nominis hoc inditum est, quod absolutam reddat symphoniam, ut mihi videatur huc etiam illud respicere proverbium, quod alio loco commemorabimus. a(/pant) o)ktw/. Similiter Plutarchus, et quicumque veterum, vel apud Graecos, vel apud Latinos, de musicae disciplina conscripserunt, Harmoniarum metam figunt in ea, quae vocatur dis2 dia\ pasw=n. Boetius item libro De musica primo, tradit, antiquitus harmonicam rationem heptachordo duntaxat constitisse, hoc est, fidibus septem, quarum ima, u(pa/th dicebatur, summa nh/th. Deinde alias chordas adicientibus aliis, ita crevit vocum numerus, ut ad duplicatum heptachordum peroeniretur. Atque hic progrediendi finis futurus videbatur, nisi quod ipse symphoniarum ratio me/shn illam, quae in heptachordo locum nomini congruentem obitnuerar, et utroque ad extremam relata chordam, harmoniam dia/ tessa/rwn edebat, desiderate videretur. Hac igitur adiecta, et in suum immissa locum, ad quindecim chordas perventum est, quarum extremam alteram, pros lambano/menon. dixere, alteram nh/thn u(perbo/laion. Ita fit, ut me/sh utroque relata, reddat harmoniam dia\ pasw=n: rursum extremarum utralibet ad me/shn relata, eandem constituat harmoniam. Porro summa relata ad imam symphoniam reddat, quam vocant dis2 dia\ pasw=n, propterea quod hac, qua dixi, ratione, bis, complectatur eam harmoniam, cui nomen, dia\ pasw=n. Quoniam autem hac fini constitit hormonica ratio, nec ulterius procedere licuit, tractum est in popularem sermonem, ut quae longissimo discrimine inter se dissita essent, ea dis2 dia\ pasw=n distare dicerent: perinde quasi dicas adeo seiuncta, ut magis seiungi non queant. Cui similimum illud, e)k diame/ trou, id est, ex diamerro.
*ina de/os2, e)/nqa kai\ ai)dw\s2, id est. Ubi timor, ibi et pudor. Proverbialis sententia, quae hodie quoque vulgo maner, cui similis illa Terentiana: Omnes deteriores sumus licentia. Et maxima pars hominum formidine fustis a male factis temperat. Plato libro De legibus qui???to: *hd) a)/deia a)naixunti/an e)ne/teken.
id est. Audacia vero parit impudentiam. a)/deian autem vocant, cum abest metus. Item in Euthyphrone citat ex poeta quopiam. Est enim hemistichion carminis heroici:
-*ina gw\r de/os2 e)/qa kai\ ai)dw/s2,
id est:
-Ubi enim timor, et pudor illic.
Suidas indicat esse Epicharmi.
Foras Cares, no amplius antisteria.
*qu/raze ka=res2, ouk e)/t) a)nqisth/ria.
id est:
Cares foras: peracta enim anthisteria:
Dici consuevit, ubi quis semper eadem sibi sperat commoda, aut idem semper licitum fore credit, quod aliquando pro temporis ratione fuerit permissum. Veluti si quis semel expertus cuiuspiam liberalitatem, subinde redeat, aliquid muneris petens: aut cum pueri permissam sibi ad tempus feriandi, ludendique facultatem ultra tempus prorogant. Originem proverbii tradunt ad hunc modum: Atheniensibus mensis quidam a)nqisthriw\n appellabatur, quod is plurimos flores progigneret. In hoc festa quaepiam agebantur, et convivia liberiora, quemadmodum in Saturnalibus fieri consuevit apud Romanos, in quibus et seruis accumbere licebat, feriatis interim ab opere. Exactis autem feriis, cum iam ad solitas operas revocarentur, hoc pacto dicebant heri, Foras Cares, non iam amplius anthisteria. Cares autem servos appellabant, quod ea gens mercenariis operis quaestum factitaret, velut onium serui quicumque conduxissent. Sunt qui dicant, Cares olim Atticae regionis partem obtinuisse. Athenienses autem, cum Anthisteriorum sollennitatem agerent, solere Cares in civitatem, atque in domos receptos ad festi communionem admittere, deinceps, peracto sollennitatis tempore, si quos e Caribus offendissent in urbe cessantes, per iocum dicebant:
*qu/razeka=res2, ouk e)/t) a)nqisth/ria.
id est:
Exite Cares, acta enim anthisteria.
Sonat autem ea vox Graeca, perinde, quasi dicas, Floralia Latine, quorum licentia multorum literis norissima. Non diversum est, quod ait Seneca in iudicio in claudium scripto, Non semper erunt Saturnalia. Nam Saturnalibus, seruis quoque libertas erat.
*oi( fw=res2 th\n bwhn\, id est, Fures clamorem, subaudiendum, timent, aut senserunt. Quadrabit in eos, qui, sibi conscii, metuunt ne deprehendantur: aut qui peracto maleficio fugitant, pavitantque. Habet autem hoc cum omnis malefacti conscientia, tum praecipue furti, ut hominem trepidum reddat, ac lucifugam. Hoc adlusit Virgilius:
Et cum clamarem, quo nunc se proripit ille,
Tityre, coge pecus, tu post carecta latebas.
Funiculum fugiunt miniatum.
*to\ xoni/on feu/gousi to\ memiltwme/non,
id est:
Vitant sinopi collitam restim rubra.
Apte dicetur, ubi quis properat officio suo fungi, non ex animo, sed ne in mulctam incidat. Carmen sumptum ex Aristophane, cuius interpres, et item Suidas huiusmodi ferme commemorant., Atheniensium magistratus variis modis
conati sunt efficere, ut populus quam maxime frequens ad contionem ventitaret: obiectis enim repagulis quibusdam vias reliquas occludebant, quae non ducerent ad forum: tum merces tollebant ex mercatu, ne quid hac gratia ibi cessaretur: denique funem pararant rubro colore, quem mi/lton, id est, interprete Plinio, minium vocant Latini, nonnulli cinabarim appellant, oblitum. Hoc duo ministri publici populum cingentes, agebant in contionem. Studebat quisque funiculum effugere, propterea quia quisquis colore notatus appareret contagio funis, is mulctam pendere cogebatur. Unde, qui notam metuunt, eos eleganter dicemus feu/gein to\ xoi ni/on memiltwme/non, id est, fugere funiculum miniatum.
*eu)daimone/steros2 karki/nou strobi/lwn, id est. Fortunatior Carcini Strobilis. Ironia proverbialis, in infelicem, et improbum. Carcinus poeta quispiam fuit, cuius filii dicti sunt Strobili ab Aristophane, quos et glukutraxh/lous2 vocat, id est, dulciceruicos. Iocus autem sumptus est a nominum adlusione. Nam Graece Carcinus cancrum, Strobili cochleas significant. Utrumque genus distortum, ac foedum. Adagiu recensetur apud Suidam, et Zenodotum. Exstat apud Aristophanem in Pace.
PLAUTUS in Aulularia sub persona senis Euclinonis. Festo die si quid prodegeris, profesto egere liceat, nisi peperceris. Schema proverbiale. Admonet autem, ne in sumptibus sollennibus ita profusi simus, ut non supperat quo feramus quottidianos. Nam festi dies vel sacris offerendis, vel diurnis epulationibus, vel ludis in honorem deorum, vel feriis observandis celebrabantur: profesti ad rei privatae, publicaeque administrationem concedebantur. accommodabitur non perperam et in eos, qui iuvenes rem prodigunt, esurituri senes, quive intempestive profundunt, postea desideraturi.
*galh= tarthssi/a, id est, Felis Tartessia. De magnis, et ridiculis dicebatur. Tartessii sunt in Iberia, apud quos feles maximae nasci dicuntur. Fortasse non inepte dicitur et de rapacibus. Aristophanes in Vespis:
*wsper me galhn= kre/a kle/yasa,
*throu=sin e)/xont) o)beli/skous2.
id est:
Nunc uti felem rapta carne,
Observant gestantem verua.
Item Lucianus, cum ait, arpaktikw/teron tw=n galw=n, id est, rapaciores felibus: nimirum et ipse felium significat rapacitatem vulgo notam fuisse.
*galh=| krokwto\n, id est. Feli crocoton, subaudiendum, das, aut addis. Dici solitum, quoties honos additur indignis, et quos haudquaquam decet. Aut cum datur quippiam iis, qui munere non norunt uti, veluti siquis a musis alienissimo bellissimum donaret librum. Crocoton vestis genus est rotundae, ac fimbriatae, qua divites utebantur matronae. Apud Nonium in dictione Richa, refertur inter vestes delicatas et crocoton. Sic enim arbitramur legendum, Mollicinam crocoram, chirodatam Richam. Ac, teste Plutarcho, quidam Herculem pingebant krokwtofo/ron, Omphale servientem. Sumptum adagium ab apologo Stratidis, quem alio loco narravimus. Porro vox haec galh\, felem ne significet, an mustelam, an
quem vulgo catum appellant, quoniam inter eruditos controversum est, aliis iudicandum relinquimus.
*galhn=e)/xeis2, i. Mustelam habes. In eum quadrat, cui omnia sunt inauspicata, tamquam fatis, ac diis iratis, ut aiunt. Olim creditum est, hoc animal inauspicatum, infaustumque esse iis, qui haberent, domique alerent, ut non admodum dissideat, ab illis, Equum habet Seianum, et, Aurum habet Tolosanum Unde nunc etiam apud quasdam gentes, nominatim apud Britannos, infelix omen habetur, si, cum paratur venatio, aliquis mustelam nominet, cuius etiam occursus vulgo nunc habetur inauspicatus. Adagium refertur a Diogeniano.
*ko/mpos2 ma/cimos2, id est, Fastuosus Maximus, in eum dicebatur, qui sibi plus satis arrogasset in sapientia. Sumptum a moribus Maximi cuiuspiam arrogantis, et sibi immodice placentis. In nonnullis exemplaribus inveni kompa=s2 ma/cimos2. Graecis ko/mpos2 arrogantiam, insolentiamque significat, unde kompei=n, kai\ kompa/zein. Proinde et Euripides glw/sshs2 te ko/mpoi, i. Linguaeque fastus. Recensetur et hoc in Diogeniani Collectaneis.
*e)k pollw=n a)xu/rwn o)li/gon karpo\n sunh/gagon. i. Ex multis paleis parum fructus collegi, i. multo labore non multum emolumenti sum consecutus, aut e verboso sermone paullulum bonae sententiae percepi, ex ingenti volumine minimum doctrinae retuli. Translatum ab excussoribus tritici.
*dei= kw/phn e)lun/nein maqo/nta, i. Oportet remum impellere eum, qui didicerit. Unumquemque decet eam artem exercere, quam antea doctus sit: Refertur a Plutarcho in commentariolo, cui titulus, o(/ti didakto\n h( a)reth/. Idem admonet Horatianum illud in Arte poetica:
Ludere qui nescit, campestribus abstinet armis.
Indoctusque pilae, discive, trochive quiescit:
Ne spissae risum tollant impune coronae.
Qui nescit, versus tamen audet fingere.
Quin et hodiernis temporibus huius modi vulgo iactatur adagium: Qui lusus non novit legem, abstineat.
*e)k tou= boo\s2 tou\s2 i(ma/ntas2 lamba/nein, i. Ex ipso bove lora sumere dicuntur, qui quo laedant quempiam, id ab ipso que laedunt accipiunt. Veluti si quis versibus incesseret eum, a quo carminis componendi rationem didicisset: aut tyrannus pecuniam extorqueat a civibus, qua satellitium ad opprimendam civitatem alat, aut si quis rhetorices praesidiis rhetoricem oppugnaret. metaphora sumpta ab agricolis, qui lora caedunt e boum tergoribus, quibus boves vinciunt. Plutarchus in commentario, cui titulus, o(/ti ouk e)sti\zhn= h(dews2, *ti/ a)\n le/got ti/s2, a)rkei= ga\r h( fu/sis2 th=s2 sarko\s2 u(/lhn e)/kousa no/swn en e(auth=|, kai\ tou=to dh\ to\ paizo/menon, e)k tou= boo\s2 tou\s2 i(ma/ntas2 lamba/nousa, ta\s2 a)lghdo/nas2 e)k tou= sw/matos. i. Quid igitur dixerit quispiam? Satis est ipsa corporis natura, morborum materiam in se continens, ac iuxta quia ioco dici solet, tanqui ex ipso bone lora sumes, ita ex ipso corpore dolores:
*ece(no\s2 ta\ pa/nq) o(/ra, id est, Ex uno omnia specta. Vergil. item:
-Et crimine ab uno
Disce omnes.
Admonet adagium ex unius eventus experimento, reliquorum similium coniecturam oportere facere. Refertur a Suida. Tametsi is ostendit in eos dictum, qui perperam ex uno quopiam aestimant omnia. Legit enim non o(/ra, sed o(ra=.
Ex aspectu nascitur amor.
*ek tou= ei)sora=n ga\r gi/gnetai a)nqrw/pois2 e)ra=n.
id est:
Amor ex videndo nascitur mortalibus.
Senarius proverbialis, admonens, oculos amorem potissimum conciliare. Non enim amatur incognitum: ex convictu nascitur amor mutuus. Et oculi praecipue sunt ad amandum illices. In his enim peculiaris animi sedes. Et in his aiunt poetae, Cupidinem excubantem sua iacula mittere. Maro velut indicavit adagium cum ait:
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.
Rursum in Georgicis:
-Uritque vidende
Femina.
Item apud Terentium, Chaerea visa duntaxat virgine, quam impotenter coepit ardere. Iuvenalis prodigii loco refert de caeco amante:
Qui numquam visae flagrabat amore puellae.
Legimus, philosophos quosdam, et inter hos Democritum, sibimet oculos ademisse, tamquam omnium malarum cupiditatum auctores. Quapropter piorum hominum est meminisse, haudquaquam esse tutum videre, quod non licet concupiscere. Proverbii meminit Diogenianus.
*af( u(yhlou= mou= katagela=s2. i. E sublimi me derides. de eo, qui cum fastu ridet quempiam ac despectim. Translatum abiis, qui ex edito loco verba faciunt. Unde et Despicere dictum a Latinis pro contemnere, quod quisquis in eminenti loco est, is veluti tutior negligit eum, qui stat in humiliore loco.
*ex tou= phlou= po/das2 e)/xeis2, i. Extra lutum pedes habes, hoc est, emersisti e periculo, aut extra periculum constitutus es. A viatoribus sumptum. Simile illi, e)/cw be/lous2 i. extra iaculum. Et in luto dicuntur haesitare, qui molestis involuuntur negotiis, unde se nequeant explicare.
Ex umbra in solem educere, est rem prius abditam, et otiosam, in publicum, et in communem vitae usum deducere. Translatum ab athletis, quibus mos, solis, et pulveris patientia confirmare corporis robur. Delicatorum autem est, in umbra latitare. Venustius fiet, si ad animi rem torqueatur: veluti si quis dicat, philosophiam a Socrate ex umbra in solem esse productam. Exempla passim apud scriptores obvia.
*frourh=sai en naupa/ktw|, i. Excubare Naupacti. Achivi capta Naupacto, Pausaniam excubiis, custodiaeque praefectum interfecerunt, auctore Theopompo. Unde res in iocum vulgi videtur abiisse, adversus eos, qui pereunt ignavia sua, aut qui munus odiosum, ac plenum discriminis administrant. Refertur a Zenodoto. Suidas effert ad hunc modum. frourh/seis2
e)n naupa/ktw|, id est. Excubabis Naupacti. Is adfert et aliam adagionis originem. Cum iis, qui Naupactum praesidio tuebantur, perpusillum salarii dependeretur, atque illi plurima, quae ad rem pertinebant, emerent, militari ioco iactatum est, ut apparet, in eos qui frustra sudatent, quos sua spes feustraretur. Naupactus autem, Aetoliae civitas, quam tum Philippus obtinebat, a compingendis navibus dicta, quod illic Heraclidae primum navim exstruxerint.
*ara=s2 i(ero/n, d est. Exsecrationis templum. In eos dicebatur, qui crebris exsecrationibus uti consueverunt. Erant autem antiquitus etiam publicae quaedam detestationes, velut apud Athenienses, in eum, qui viam non monstrasset erranti: Item devotiones hostium, quarum meminit Macrobius et Hotatius in odis.
Diris agam vos, dira deprecatio
Nulla expiatur victima.
Hesychius indicat, templum exsecrationis fuisse Athenis, cuius meminit Aristophanes in Horis, dici porro de gravi calamitate. Alibi, ni sallimur, nobis dictum est de exsecrationibus tragicis, quas Diogenes philosophus iocabatur sibi occurrisse, quod viveret a)ne/stios2, a)/polis2 a)/patris2ia)xrh/ma tos2, a)/statos2, kai\ e)fhmero/bios2. id est. Carens domo, civitate, patria, pecunia, nullam habens certam sedem, et in diem vivens. Proverbium refertura Diogeniano.
*afqonoi mousw=n qu/rai. id est. Candidae musarum ianuae. De his dictitatum. qui literaturam suam candide, libenterque impertiunt aliis, et ad docendum prompti, propensique sunt. Neque male congtuet etiam in dociles, iuxta id, quod alibi commemoravimus, a)new|gme/nai mousw=n qu/rai, id est. Apertae musarum ianuae.
*eu)rubate/uesqai, id est. Eurybatizare, est improbis uti moribus. Eurybatus ex Cercopibus unus fuit, insignitae improbitatis homo. Huius meminit Lucianus in Pseudomante: u(pe\r tou=s2 ke/rkwpas2, u(pe\r to\n eu)ru/baton, frunw/ndan, h)\ a)risto/dhmon, h)\ sw/straton. id est. Ultra Cercopas, ultra Eurybatum, aut Phrynondam, aut Aristodemum, aut Sostratum. Neque vero unus duntaxat huius nominis fuit, infamis versutia, morumque improbitate. Nam et Ephesius quidam Eurybatus fuit, qui cum a Croeso cum multa pecuniarum vi missus esset, ut exercitum contraheret, ad Cyrum defecit, ut auctor est Ephorus. Alii malunt ad eurybatum referre, qui fuisse perhibetur aliter e Cercopibus, ut diximus. Duris ad Eurybatum refert Ulyssis socium. Nicander prodidit Eurybatum quendam Aeginensem fuisse longe versutissimum, scelestissimumque. Neque vero desunt qui dicant hoc nomine furem fuisse quempiam astutia singulati: is, cum deprehensus, captusque servaretur, custodes in convivio animi causa iusserunt, ut ostenderet, quibus nam modis consueverit domos conscendere. Cumque illum initio renuentem, scilicet tamquam invitus facturus esset, rogarent instantius, ac vix tandem persuasissent: ille aptaris spongiis, ac stimulis, ferreisque retinaculis, quas e)gkentri/das2 Graeci vocant, parietem coepit conscendere, Porro suspectantibus illis, et arcisicii novitatem admirantibus, Eurybatus, prehenso laqueari, per tegulas aufugit, priusquam illi domum
circumire potuerint. Atque hunc ad modum delusis custodibus periculum evasit. Meminit huius et Eustathius in 1. Iliad. admonens eam vocem ambigue pronuntiari, eu)ru/baton kai\ eu) ruba/thn, dictum autem para\ to\ eu)ruba/zein, quod late grassaretur. Itaque peculiariter conveniet in eum, qui deprehensus, arte quapiam elabitur.
*kai\ sfa/keloi poiou=tin a)te/leian, id est, Faciunt et sphaceli immunitatem. Athenis celebratum proverbium de his, qui quovis praetextu quod volunt assequuntur. Natum aiunt ab eventu huiusmodi. Pisistratus tyrannus decimas exigebat ab Atheniensibus eorum, quae in agris provenissent. Itaque cum aliquando obambularet, videretque senem quendam in saxis quibusdam, hoc est, loco petricoso saborantem, rogabat, quosnam fructus inde colligeret. At is, respondens, Dolores, inquit, et sphacelos, atque horum decimas exigit Pisistratus. Porro tyrannus, admiratus hominis libertatem, decimas Atheniensibus remisit. Ea res in vulgi sermonem abiit, etiam sphacelos immunitatem parere. Sphacelus autem morbi genus est, quod ex immodica defatigatione solet accidere. Quidam putant esse tormina articulorum, quidam ossium tabem. Theophrast. lib. De causis plantarum 5. demonstrat et plantarum radicibus vitium accidere, quod ab hominum morbo sfakelismo\s2 appelletur. Adagium recenserur a Suida. Hesychius indicat, quemlibet dolorem gravem sphacelum dici.
IPSISSIMAM proverbii speciem habet, quod scriptum est apud Homerum Iliadis Y. sub Hectoris persona:
*epeih\ kai\ e)mo\n be/los o(cu\ pa/roiqen.
id est,
Telum quando meum quoque cuspide acuta est.
Recte utemur, quoties fatebimur nos inferiores quidem esse, verum non deesse tamen, quo queamus nocere. Cui simile Virgilianum illud:
- Et nostro sequitur de vulnere sanguis.
Item illud apud Ouidium:
Et mihi sunt utres, et mea tela nocent.
*tou= kakou= tre/petai xrw/s2. id est Ignavi vertitur color. Plutarchus in causis naturalib. problemate, quam ob rem polypus colorem muter, hoc tamquam proverbio iactatum adducit. *dio\ kai\ le/lektai, tou= men kakou= tre/petai xrw/s2, id est, Ignavi vertitur color. Nam id accidit in metu, ut vultus exalbescat, maxime timidis, videlicet sanguine ad vitalia refugiente. Plusculum accedit venetis, si ad animum transferatur: veluti si dicas, philosophum nihil omnino formidare eorum, quae vulgus horret, *tou= me\n ga\r kakou= tre/petai xrw/s2, id est, Vertitur ignavi sane color. Porro proverbium natum est ex Homericae Iliados N. Carmen sic habet:
*tou= me\n ga\r te\ kakou= tre/petai xrw\s2 a)/lludis2 a)/llh|,
*ou) de\ oi( a)tre/mas2 h(=sqai, e)rhtu/et) e)n fresi\ qumo\s2,
*alla/ metokla/zei, kai\ e)p) a)mfote/rous2 po/das2 i(/zei,
*en de\ te/ oi( kradi/h mega/la ste/rnoisi pata/ssei,
*kh=ras2 oi)ome/nw|, pa/tagos de\ te\ gi/net) o)do/ntwn.
*tou= d' a)gaqou=, ou)/t) a)\r) tre/petai xrw=s2, ou)te/ti li/hn
*tarbei=.
id est,
Vertitur ignavi color, evariatque subinde,
Nec mens certa manet, verum huc illucque vacillat.
Ac migrans ecorde pedes in utrosque residit.
Palpitat et valide cor ei praecordia subter,
Fata putanti animo, occipiunt quoque stridere dentes.
Contra forti, nec variat color, at neque valde
Horrescit.
*mh\ pro/teron ei)s2 boulhn\ pare/lqh|s2, pri\n a)\n klhqei/hs2, id est, Ad consilium ne accesseris, prius quam voceris. Haec sententia, quae nunc nomine Catonis celebratur, proverbialis fuisse videtur, vel Plutarcho teste, cuius haec verba sunt lib. sumposiakw=n 1. *atopos2 men ou)=n, e)/fh, kai\ paroimiw/dhs2 mene/laos, ei)/ge su/mboulos e)ge/neto mh\ parakeklhme/nos, id est, Ridiculus igitur, inquit, et proverbio obnoxius Menelaus, siquidem consultor factus est, non accersitus. Nisi quis mavult haec ad illam referre paroemiam:
*zklhtoi\ deiloi\ a)gaqw=n e)pi\ dai=tas2 i)/asi.
quod alias referemus.
PLUTARCHUS primo Symposiacon libro, veluti vulgo iactatum citat, *plou=s2 men o( para\ ghn=, peri/patos2 de\ o( pa ra\ qa(lattan h(/distos2, id est, Navigatio iuxta terram, rursum ambulatio, quae sit iuxta mare, iucundissima est. Recte torquebitur ad eam sententiam, ut dicamus ita demum esse iucundissimum unumquodque, si diversi generis admixtu temperatum adhibeatur: veluti si in lusibus nonnihil eruditionis aspergas, ursum in studiis aliquid ludicrum admisceas. Similimum est huic, quia ex Philoxeno poeta citat idem in commentario, quem inscripsit, quomodo sint audiendi poetae, *tw=n krew=n ta\ mh\ kre/a h(/dista/ e)sti, kai\ tw=n i)xqu/wn oi( mh\ i)xqu/es2, id est, Ex carnibus quae carnes non sunt, suavissimae: item ex piscibus, qui non sunt pisces. Itidem philosophia admixta poematis magis delectat: et poesis admixta philosophiae, magis capit animum.
*pra/sou fu/llw| to\ tw\ e)rw/twn de/detai bala/ntion, id est, Porri folio amorum vincta est crumena. Refertur eodem in loco, quem modo citavimus, sed praestat ipsius verba subscribere: *ode\ a)/n tis2 ma/lista qauma/seien, feidolo\s2 a)nh\r kai\ mikro/logos2 e)mpesw\n ei)s2 e)/ rwta, kaqa/per ei)s2 pu=r si/dhros2, a)neqei\s2 kai\ malaxqei\s2, a)palo\s2 kai\ u(gro\s2 kai\ h(di/wn. w(/s2 te touti\ to\ paizo/menon mh\ pa/nu fai/nesqai geloi=on. o(/ti pra/sou fu/llw| to\ tw= e)rw/twn de/detai bala/ntion. e)le/xqh de\ kai\ o(/ti tw| mequ/ein to\ e)ra=n o(/moio/n e)sti. poiei= ga\r qermou\s2 kai\ i(larou\s2, kai\ diakexume/nous2, id est, Quodque vel maxime miretur aliquis vir parcus, et sordidus, simul ac in amorem inciderit, non aliter, quam igni impositum ferrum, fit mollior ac tener, lentus ac suavior, ut non usquequaque deridiculum videatur illud, quod ioco populatri dicitur, Cupidinum crumenas porri folio vinctas esse. Dictum est autem ob eam causam, quia amor adsimilis sit ebrietati. Reddit enim calidos, et hilares, et effusos. Plutarchus itaque sentire videtur, proverbium adludere ad porri naturam, cuius vis est calefacere, ciere urinam, irritare Venerem, movere menses, et
alvum inflare, quemadmodum docet Dioscorides libro secundo. Suidas ostendit hoc adagium dictum de iis, qui per amorem immoderatos faciunt sumptus, luxuque indulgent, quemadmodum solent in comoediis amantes. Plutarchus in libello, quem inscripsit e)rwtiko\n, hoc quoque inter ceteras Cupidinis, sive amoris laudes commemorat, quod e sordido splendidum, e parco liberalem, e tristi civilem, e timido audacem reddit hominem. Proinde Cupidinis loculi, porri folio vincti dicuntur, quod facile solvantur, vel quod admodum fragile sit porri folium, vel quod huius genuina vis, solvere corpus, ac movere.
*on tu/xh me/lana gra/fei, tou=ton ou) pa=s2 xro/nos dun/atai leuka/nai, id est, Quem fortuna nigrum scripserit, hunc non universum aevum candidum reddere potest. Hoc est, cui fortuna refragatur, huic, quidquid tentaverit, infeliciter cedet. Adlusum est ad nigros et albos calculos suffragiorum. Recensetur in collectaneis Apostolii.
ATHENAEUS in sermonibus convivialibus, de Sybaritis huiusmodi refert proverbium: *o boulo/menos e)n suba/rei, mh\ pro\ moi/ras2 a)poqanei=n, ou)/te duo/menon, ou)/te a)ni/xonta to\n h(/lion o( ra=n dei=, hoc est, Qui non velit apud Sybaritas ante diem fatalem mori, eum haud oportet solem conspicere, nec occidentem, nec orientem. Hoc ideo vulgo iactatum scribit, quod Sybaritarum civitas in humili loco, ac velut in convalle sita fuerit, ut aestatis tempore mane pariter ac vesperi frigus immensum sentirent, meridie intolerandum ardorem. Cicero lib. Definibus bonorum fecundo, docet idem dictum in quosdam Asotos, cui genti nomen inditum est a luxu vitae. Nam sub solis occasum erant ebrii, mane stertebant. Columella in prooemio retum rusticarum, usurpart in ganeones, qui noctes libidinibus et ebrietare, dies somno vel ludo consumunt. Mox deinde, inquit, ut apti veniamus ad ganeas, quottidianam cruditatem Laconicis excoquimus, et exusto sudore sitim quaerimus, noctesque libidinibus, et ebrietatibus, dies ludo, vel somno consumimus. Ac nos dicimus fortunatos, quod nec orientem solem videmus, nec occidentem.
*ek pw/gwnos sofoi\, kai\ a)po\ pw/gwnos sofistai\, kai\ a)po\ pw/gwnos filo/sofoi, id est, Barbae tenus sapientes, et sophistae, et philosophi. Sic appellabantur, qui praeter barbam et pallium nihil haberent philosophi. Usurpatur aliquoties qpud Plutarchum in Symposiacis. Huc adlusit Horatius, cum ait:
-Iussit sapientem pascere barbam.
Lucianus item subinde iocatur in philosophorum to\n baqu\n pw/gwna, id est, profundam barbam. In Eunucho Bagoas ait: Si philosophum oporteat ex barba metiri, hircos primam laudem ablaturos. Similiter Martialis:
Propendet mento nec tibi barba minor.
Plutarchus quartae decadis Symposiacae. 1. problemate: i)dw\n de\ to\ paidi/on a(/ma tw=| fi/lwni to\n ne/on a)/rtw| xrw/menon, a)/llou de\ mhdeno\s2 deo/menon, w(s2 h(ra/klein e)/fh, tou=to a)/ra h)=n to\ lego/menon..
*en) de\ li/qois2 e)ma/xonto, li/qon d) ou)kh)=n a)nele/sqai.
id est,
Ubi vero videret ministrum puerum una cum Philone, utentem pane, neque praetera quidquam requirentem: Papae, inquit, hoc nimirum erat illud, quod vulgo dici solet:
Pugna erat in saxis, neque saxum tollere quibant.
Apparet dictum in eos, qui praesenti commodo non fruantur, vel ob ignaviam, vel ob perversam de rebus opinionem, ut qui vel saxum graventur ex aceruo tollere, quo repellant adversarium. Refertur idem carmen apud Athenaeum libro 10. et aliud subicitur veluti consimilis sententiae:
*di/yh| d' e)co/llunto, u(/dwr d) u(perei=xe genei/ou.
id est,
Deperire siti, superante adlabra liquore.
*apokei/menos i)xqu\s2, id est, Repositus piscis, in proverbium abiisse videtur, adversus eos, qui nihil servant in posterum. Nam pisces olim in deliciis erant. Et prudentis est, e cibis semper aliquid habere sepositum, quo subitum excipiat hospitem, nec Achillem Homericum imitari, ad quem cum accedunt oratores, aut Priamus, domum inanem, ac famelicam offendunt. Videtur autem sic efferendum adagium: *to\n a)pokei/menon i(xqu\n, ou) dei= e)s2 to\ me/son e(/lkein, id est, Piscem repositum non oportet in medium retrahere. Plutarchus in Symposiacis: *egw\ de\ gela/sas2, e)kei=non de\ ei)=pon, w)= e(tai=re to\n e)k th=s2 paroimi/as2 a)pokei/menon i(xqu\n ou)k e(lko/menon ei)s2 me/son meta\ th=s2 puqagorikh=s2 xoi/nikos2, id est, At ego ridens: quin illum, inquam, de quo proverbium fertur, repositum piscem, qui in medium non trahitur una cum chaenice Pythagorica. Licebit accommodare ad sermonem, aut fabulam, per se non admodum venustam, quae tamen iteretur non sine taedio. Conveniet i parcum ac de crastino sollicitum.
*xwri\s2 to/t) ei)pei=n polla\, kai\ ta\ kai/ria,
id est,
Seiuncta sunt haec, multa et apta dicere.
Senarius proverbii vice celebratus, admonet vitandam multiloquentiam, quod fere labi necesse sit, quisquis multum loqui conetur.
*ya/fwnos o)/rniqes2, id est, Psaphonis aves. Ubi quis nova quapiam arte famam captat, ut cum aliquis subornat, a quibus laudetur, eisque veluti dictat encomia, quibus apud vulgus celebrari velit. Narrant in Libya fuisse quendam nomine Psaphonem, qui, divinitatis opinionem affectans, quam plurimas aves cepit vocales, et humani sermonis dociles: eas sonare docuit haec verba, *me/gas2 qeo\s2 ya/fwn, id est Magnus deus Psaphon: atque ita doctas emisit in montes. at illae, quae didicerant, canebant, ac reliquas item aves sonare hoc docebant. Porro Libyes, cum ignorarent commentum, credentes id divinitus accidere, Psaphoni rem divinam facere instituerunt, ipsumque in deorum numerum retulerunt. Proverbium in collectaneis Apostolii reperitur.
ANNAEUS Seneca, vir amoenissimi, ut Tacitus ait, ingenii, quod quidem ex eo liquet libello ludicro, quem scripsit in Claudium Caesarem, huiusmodi refert adagium, in eo, de
quo modo diximus opusculo, Aut re gem, aut fatuum nasci oportet. Sed praestat illud ipsius verbis ascribere. Ego, inquit, scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille, qui verum proverbium fecerat, aut regem, aut fatuum nasci oportere. Rursum in eodem libello: Occidit in una domo Crassum Magnum, Scriboniam, Bassioniam, Assarios, nobiles tamen. Crassum vero tam fatuum, ut etiam regnare posset. Iterum alio in loco obscurius quidem, sed tamen eodem adlusit carmine,
Abrupit stolidae regalia tempora vitae.
Proinde primum omnium, principis animus omnibus erroribus liberandus est, ut perspiciat, quid vere honestu, quid vere gloriosum, quid vere magnificum. Deinde instillandam turpitudinis odium, et amor honesti, quo videlicet perspiciat, quid principem deceat, et nihil appetat, nisi quod sit bono, ac salutari principe dignum. Ut honestum ub i sit videat, et hoc uno metiatur omnia, nec unquam ab hoc aberret scopo. Atque hanc vocant sapientiam, qua necesse est, ut princeps tanto ceteros antecellat mortales, quanto dignitate, opibus, ornatu, potentiaque antecedit. Eo spectat, quod Aegyptii simulacrum principis ita repraesentabant, ut oculum pingerent, cum sceptro. Nimirum, quod oculus in corpore, id verus princeps in republica. Quod sol in caelo, princeps in populo. Sol oculus mundi, princeps oculus multitudinis. Quod animus in homine, id princeps in civitate. Animus sapit, corpus obtemperat. Et imperat quidem animus corpori sed corporis bono, nec sibi gerit regnum veluti tyrannus, sed ei, cui praesidet. Denique Dei moderantis universa, salutaris princeps vivam imaginem refert. Atque eo magnificetior est princeps, quo propius ad archetypi sui formam accessit. Deus nihil non perspicit, nihil non sentit, nullis corrumpitur affectibus. Ita potentissimus est ut idem sit optimus. Omnibus bene facit, etiam indignis. Sed ea res, si mi nus mutari potest, proximum tamen erat, diligenti institutione succurrere: et, si non licet idoneum imperio deligere, enitendum est, ut idoneum imperio faciamus cum, quemcumque fortuna nobis dedit. Videmus, qua sollicitudine, qua cura, qua vigilantia paterfamilias educat puerum, unius fundi dominum futurum. Quanto igitur maiori cura instituendus est is, qui vel magno omnium bono futurus sit bonus, aut magno omnium exitio malus, et de cuius unius nutu salus aut pernicies pendebit orbis? Hic nobis iam tum infantulis adhibendus erat atifex quispiam egreius. Non enim recte fingitur princeps, nisi cum se nondum intelligit esse principem. Statim adsciscendus formator, in quo deligendo conveniet et hoc esse diligentiores, quod principem instituere licet. Hic in pectusculum adhuc vacuum, ac sequax instillet opiniones principe dignas, muniat optimis de honesto decretis, ostendat discrimen veri principis, ac tyranni, subiciat oculis, quam deo propinqua res est salutaris rex, quam tetra bellua, quamque abominanda tyrannus. Admoneat eum, qui sibi geit imperium, non Rei pub. praedonem esse, non principem: nihil interesse inter piratas, et principes piratarum animo praeditos, nisi quod hi, quo sunt potentiores hoc maiorem adferunt
perniciem rebus humanis. Inculcet, quam multis hominum milibus, imo quam universo mundo prodesse queat, si is unum sapientem, ac bonum praesiterit virum. Ad hoc, ut princeps sit aliquis, non satis esse natum fuisse, non satis esse vetustas imagines, non sceptrum, non diadema. Animus sapientia praecellens, animus pro publica incolumitate semper sollicitus, et nihil spectans, nisi cominune bonum, principem facit. Praemoneat, ne se vel applausibus stultae plebeculae, vel adulatorum laudibus metiatur. Ne quid agat impulsu odii, amoris, irae, aut ullius affectus instinctu. In creandis magistratibus, in condendis legibus, in ceteris muniis, unicum tantum spectet scopum, nempe honestum, et publicam utilitatem. Non satis esse, si ipse nemini faciat iniuriam: officialium quoque suorum integritatem praestandam esse principi. Doceat, ut ad bene merendum de bonis sit propensissimus, ad ignoscendum facilis, ad puniendum non aliter accedat, quam amicus medicus, membrum deploratum amputaturus, aut inusturus: ut omnia studiose vitet, unde perspiciat rei publicae magnum malum fore. Haec, atque huiusmodi decreta, sunt animo puerili, sapientum apophthegmatis, et laudatorum principum exemplis infigenda. Sed iam ad rem redeamus. Dictum est igitur: Aut fatuum, aut regem nasci oportere, quod huiusmodi ferme fuerint barbari reges apud veteres.
*yeka/des2 o)/mbron gennw=sai id est, Minutae guttulae imbrem parientes. Quoties res initio pusilla crescit in maius. Quemadmodum apud Plautum in Menaechmis:
Nunc in te cadunt folia, post cadent arbores.
Quare in minutis vigilandum, ne paulatim incidamus in maxima in commoda, admonente proverbiali senario:
*ei) mh\ fula/sseis2 mikr) a)polei=s2 ta\ mei/zona.
id est,
Maiora perdes, parva ni servaveris.
Est enim psecas tenuis irroratio, qualem reddunt et nebulae densiores.
*aoinos2 me/qh. id est, Ebrietas absque vino Theophrastus, ut testatur in Symposiacis Plutarchus, *ta\ kourei=a a)/oinon me/qhn e)ka/lei, id est, Tonstrinas ebrietatem absque vino vocabat. Propterea quod illic desidentes, sermonibus ita temulenti redderentur, ut non aliter effutirent quidquid esset in animo, quam inter pocula solent ebrii, voces interdum per temulentiam effutientes per iugulum, ut ait Plinius, redituras. Horatius insolentiam, ebrietatem appellat: Fortunaque dulci ebria. Vulgo panariam ebrietatem appellant arrogantiam, licentiamque morum, quae secundis rebus comes esse consuevit. Et est haec quidem non paulo periculosior illa, quam vinum adduxit. Siquidem vini aestus pauculis horis, aut etiam somno defervescit: haec multis in omnem usque vitam durare consuevit.
PALMAM ferre, et palmam tribuere, et palmam praeripere, et his consimiles orationes, tametsi propter frequentem usum simplices esse videantur, tamen proverbiali schemate dictae sunt. Neque enim palma per se victoriam significat, sed arborem e)mpedo/fullon, id est, perpetuo virentem frondibus, quam Graeci foi/nika
vocant. Cur autem ab hac potissimum fumta sit metaphora, illud arbitramur in causa fuisse, quod, quemadmodum in convivialibus quaestionibus refert Plutarchus, haec una fuerit communis omnium sacrorum certaminum corona, cum alioqui singuli ludi peculiares quasdam arbores, aut herbas haberent, quibus victores insigniebantur: veluti laurum, oleam, myrtum, apium. Praetera sunt, qui putent hanc arborem initio Phoebo sacram fuisse ante laurum, et antiquissimum victoris insigne fuisse palmam, non aliam quampiam arborem. Quamobrem autem haec arbor potissimum delecta sit ad eum usum ab antiquis, A. Gellius causam reddit libro Noctium Atticarum tertio, cap. sexto, scribens arbori palmae peculiare quiddam inesse, quod cum ingenio fortium virorum conveniat. Nam, si super eius, inquit, lignum magna pondera imponas, ac tam graviter urgeas, oneresque, ut magnitudo oneris sustineri non queat, non deorsum palma cedit, nec infra flectitur, sed adversus pondus resurgit, et sursum nititur, recurvaturque: huiusque tam stupendae rei citat auctores, Aristotelem in septimo problemacum libro, et Plutarchum in octavo Symposiacorum. Et Plutarchi quidem verba super hac re reperi in eo, quem Gellius citat lib. *foi/nikos2 ga\r cu/lon, a)\n a)/nwqen e)piqei\s2 barupie/zh|s2, ou) ka/tw qlibo/menon endi/dwsin, a)lla\ kurtou=tai pro\s2 tou)nanti/on, w(/sper a)nqis2a/menon tw| biazome/nw|. tou=to dh\ kai\ peri\ tou\s2 a)qlhtikou\s2 a)gw=na/s2 e)sti, tou\s2 men u(p) a)sqenei/ws kai\ malaki/as2 ei)/kontas2 au)toi=s2 pie/zousi ka/mptontes, oi( de\ e)r)r(wme/nws2 u(pome/nontes2 thn\ a)/skhsin ou) mo/non toi=s2 sw/masin, a)lla\ kai\ toi=s2 fronh/masin e)pai/rontai kai\ au)cou=ntai. id est, Nam palmae lignum, si super imposito pondere graviter premas, haud deflectitur deorsum, verum in contrarium curvatur: perinde quasi resistens oneri vim facienti. Hoc ipsum sane accidit et in certaminib. athletarum. Etenim, qui per imbecillitatem, animique molliciem cedunt illis, eos premendo deflectunt. At, qui fortiter in eo studio perdurant, hi non modo corporis robore, verum etiam animi prudentia provehuntur, atque augentur. Idem affirmat Plinius lib. 16. c. 42. Pondus, inquiens, sustinere validae, abies, larix, etiam in transversum positae. Robur, olea incurvantur, ceduntque ponderi: illae remittuntur, nec temere rumpuntur, priusque carie, quam viribus deficiunt. Et palma arborum valida: in diversum. n. curvatur. At populus contra omnia infetiora pandatur: palma e contraio fornicatur. Idem affirmat Theophrastus libro de Plantis quinto. Hoc virilis animi robur, cum palmae genuina vi congruens, Virgilius scite descripsit, cum ait:
Tu ne cede malis, sed contra audentiorito,
Quam tua te fortuna sinet.
Nec abhorret hinc Horatianum illud:
Duris utilex densa bipennibus
Nigrae feracifrondis in Algido
Per damna per caedes, ab ipso
Ducit opes, animumque ferro.
Non hydra secto corpore firmior,
Vinci dolentem crevit in Herculem,
Monstrumve summisere Colchi
Maive, Echioniaeve Thebae.
Merses profundo, pulchrior evenit,
Luctere, multa proruet integrum
Cum laude victorem, geretque
Proelia coniugibus loquenda.
*leipe/ ti kai\ mh/dois2, id est, Reliquum
facito aliquid et Medis. Proverbialis iocus in eos, qui ex convivio nihil reliqui faciunt, aut qui facultates universas abliguriunt. Plutarchus in Symposiacis: *hmi=n men ou)=n toi=s2 boiwtoi=s2 to\, leipe/ti kai\ mh/dois2 dia\ sto/mato/s2 e)stin e)c ou(= mh=doi thn/ te fwki/da kai\ ta\ e)/xata th=s2 boiwti/as2 a)/gontes2 kai\ fe/rontes2 e)pe/trexon, id est, Nobis quidem Boeotis illud in ore est: Relinque quippiam et Medis. Ex quo Medi et Phocidem ipsam, et extremos Boeotiae terminos incursarunt, omnia vexantes miscentesque populationibus Subicit autem, quod etiam vulgo hodie dictitant: leipe/ti kai\ ce/nois2 e)pelqodoin, id est, Relinquito quippiam et hospitibus adventuris. Adagium ad varios usus trahi potest: aut per ironiam, ut si dicas diviti, indignis et sumptuosis heredibus suas opes destinanti relinquere Relinque quippiam et Medis, hoc est, comparce tu quod dissipentii, qui tibi male volunt, aut immodice profuso, aut intemperantius garulo, quemadmodum in Phormione Terentius: Parce sodes, ut possis cum illa.
*dew=n xei)res2, Deorum manus. Olim per ironiam dicebantur efficacia illa pharmaca, quae plurimis ex rebus, et e longinquo petitis conficiuntur: quibus hodie tum medici, tu pharmacopolae vulgo faciunt imposturam. Plutarchus quarta decade tw=n sumposiakw=n, simul et proverbium refert, et Erasistratum citat, huiusmodi medicorum mixturas improbantem: *alla\ polu\ ma=llon o(/t) a)\n mignu/ntes2 ta\s2 basilika\s2 kai\ a)lecifarma/kous2 e)kei/nas2 duna/meis2, a(\s2 qew\n kei=ras2 w)no/mazon. e)rasi/stratos2 de\ e)le/gxei thn\ a)topi/an kai\ periergi/an, o(mou= metallika\, kai\ botanika\, kai\ qhria/ka, kai\ ta\ a)po\ gh=s2, kai\ qala/tths2, ei)s2 to\ au)to\ sugkekranno/ntas2. kalo\n ga\r, tadta e)a/suntas2 en ptisa/nh| kai\ suku/a| kai\ u(drelai/w| thn\ i)atrikhn\ a)polipei=n. a)lla\ nh\ di/a to\ poiki/lon e)ca/gei, kai\ gohteu/ei thn\ o)/recin, id est, Quin multo magis cum egales illas et efficaces variorum remediorum mixturas conficiunt, quas deorum manus appellarunt. Erasistratus autem coarguit absurditatem, et curiositatem eorum, qui simul et metallica, et herbaria, et ferina, quaeque terra gignit, quaeque mare, in unum commiscuerunt. At bene haberet, si his omissis in ptisana, et cucurbita, et hydrelaeo medendi artem finissent. Verum per Iovem ipsa rerum varietas imponit nobis, et appetentiam illicit. Hactenus Plutarchus. Meminit huius adagii Galenus, tractatu 6. citans ex Erophilo. Libet obiter et C. Plinii verba hoc loco subscribere, quibus medicorum mixturas taxat. Ea sunt in praefatione libri 24. Hinc, inquit, nata medicina. Haec sola naturae placuerat esse remedia, parata vulgo, inventu facilia, ac sine impendio, ex quibus vivimus. Postea fraudes hominum, et ingeniorum capturae, officinas invenere istas, in quibus sua cuique homini venalis promittittitur vita. Statim compositiones, et mixturae inexplicabiles decantantur. Aabis atque India in remedio aestimantur. Hulcerique paruo medicina a rubro mari imputatur, cum remedia vera quottidie pauperrimus quisque caenet. Nam, si ex horto aut petatur herba, vel frutex quaeratur, nulla artium vilior fiet. Hactenus Plinius.
NIHIL vel hodie vulgo tritius est, quam haec Terentiana sententia: Quot homines, tot sententiae. Cui similis
est apud eundem et illa: Suus cuique mos est. Persius item:
Mille hominum species, et rerum discolor usas.
Velle suum cuique est, nec voto vivitur uno.
Eodem pertinet et illud epigrammaticum, quod dictum est, inveniri qui non recusent agris paternis cedere: qui velit ingenio cedere, reperiri neminem. Horatius decentssimam addidit allegoriam:
Tres mihi convivae prope dissentire videntur.
Poscentes vario multum diversa palato.
Idem primam omnium Odam huius argumento sententiae conscripsit, aliis studiis alios duci, aliis alia cordi esset. Adlusit facetissime Terentius in Phormione, cum e tribus advocatis primus ait, secundus negat, tertius deliberandum censet. Eam sententiam Euripides in Phoenissis latius explicuit:
*ei) pa=si tauto\ kalo\n e)/fu, sofo/n q) a)/ma,
*ou)k hn)= a)\n a)mfi/lektos2, a)nqrw/pois2 e)/ris2.
*ndn d) ou)/q) o(/moion ou)/den ou)/t) i(/son brotoi=s2
*plhn\ o)noma/sai to\ d) e)/rgon ouk e)/si to/de.
id est,
Cunctis idem si pulchrum, et egregium foret,
Nulla esset anceps hominibus contentio.
At nunc simile nil, nil idem mortalibus,
Nisi verba fo san inter istos concinunt,
Arte tamen factisque convenit nihil.
Idem in Hippolyto coronato:
*alloisin a)/llos qew=n tek) a)nqrw/pwn me/lei.
id est,
Hic is, hic illis, et homo cordi est, et deus.
Huc respexit Homerus in Odisseae c.
*allo\s2 ga\r t) a)/lloisin a)nh\r e)pite/rpetai e)/rgois2.
id est,
Namque aliis aliae res arridentque, placentque.
INTER Graecanicorum proverbiorum collectanea refertur: a)/koue tou= ta\ te/ssara w)=ta e)/xontos, id est, Eum ausculta, cui quatuor sunt aures. Huius adagionis, huiusmodie quoddam interpretamentum adfert Zenodotus. Oraculo quondam fuisse responsum Entimo Cretensi, et Antiphemo Rhodiensi, ut eum observarent, cui quatuor essent aures. Is autem erat praedo quidam Phoenix, quem cavendum esse monebat oraculum. Porro, quod quatuor aures habere dictus est, non satis liquet, vere ne habuerit, an per allegoriam sit accipiendum, quod quatuor locis exploratores haberet dispositos. Verum illi, cum dei responsum tamquam ridiculum negligerent, in praedonem inciderunt, atque ab eo sunt exstincti: Itaque ex hoc eventu vulgo natam esse paroemiam existimant. Sed nobis magis arridet, quod idem ex Aristophane grammatico refert, Lacedaemonios Apollinis simulacrum ita solere fingere, ut quatuor haberet aures, et manus totidem: vel quod, ut auctor est Sosibius, hac figura visus sit illis apud Amyclas pugnantibus: vel significantes, ut conicimus, viro prudeti res quam plurimas tum audiendas esse, tum usu vitae periclitandas. Porro creditum est antiquitus, nulla oracula fuisse certiora,
quam Apollinis. Unde iactatum etiam illud, ta\ e)k tri/podos2. Atque ita monet proverbium, audiendos esse illos, qui diuturno complurium rerum usu prae ceteris sapiunt, ita ut fere faciunt senes. Unde et apud Homerum laudatur Nestoris oratio, tamquam omnium auditu dignissima: et in Odysseae secundo libro, Aegyptium heroa senem primo loco loquentem facit:
*os2 dh\ gh/rai+ kufo\s2 e)/hn, kai\ muri/a h)/|dh.
id est,
Qui iam incurvus erat senio, sed plurima norat.
Eodem spectavit Euripides in Phoenissis, ad quem locum adlusit Lucianus in Hercule Gallico:
*w te/knon, ou)x a(/panta tw| gh/ra| kaka\
*eteo/klees2 pro/sesin, a)ll) h( e)mpeiri/a| *exei= ti le/cai tw= new=n sofw/teron.
Verba sunt Iocastae iam anus ad Eteoclem adolcscentem filium. Ea nos sic vertimus:
O gnate Eteocles, cuncta nequaquam mala
Adsunt senectae: nam per experientiam
Usumquererum, dicere haud nihil rudi
Potest iuventa melius, ac prudentius.
Idem nunc vulgus nostratium effert, sub sordida quidem, sed tamen apta metaphota, cum aiunt: Prospectandum vetulo latrante cane: hoc est, nequaquam negligendum, quoties senes periculum cavendum admonent. Canes enim vetuli non latrant temere, quemadmodum iuvenculi.
Semper feliciter cadunt Iovis taxilli.
*aei\ ga\r eu)= pi/ptousin oi( dio\s2 ku/boi.
id est,
Semper cadunt feliciter tali Iovis.
Senarius est proverbio celebratus, dicique solitus in eos, quibus res omnes perpetuo qu9dam fortunae favore, ex animi sententia cederent. Apparet translatum a talorum iactu, ubi fortassis antiquitus observatum est, Iovis talos feliciores esse. Nam mos erat iactibus alearum, ominis causa, Deorum, authominum nomina praefari. Unde et Veneris iactus inter felices numeratur, vel proverbio teste: Si saepe iacies, aliquando Venerem iacies, Nisi malumus ad Iovis victoriam, Iunonisque victae fabulam referre. Sunt, qui putant quadrare in eos, qui factis suis dignas poenas dependerint, quasi Iove non sinente culpam inultam. Sed videtur non absurde dici posse et in viros fortunatos, ac praepotentes, quorum etiam parum recte factis applauditur, attestante versu proverbiali.
*ws2 eu)ko/lws2 pi/ptousin ai( lamprai\ tu(xai.
id est,
Quam facile semper res cadunt potentium.
Ab hac sententia non abhorret illud Euripidis in tragoedia, cui titulus Phoenissae:
*pa/nta d' eu)peth= qeoi=s2.
id est,
Sunt cuncta diis proclivia.
Tum illud Homero frequens: *qeoi\ de/ te pa/nta du/nantai, id est, Caelestes omnia possunt.
*qessalw=n so/fisma, id est, Thessalorum commentum, varias ad res accommodari scribit Suidas: tum ad eos, qui in acie locum deserunt: tum ad illis, qui cultu delicatiore utuntur: tum ad hos, qui dolis quempiam circumveniunt. Natum autem arbitrantur ex huiusmodi quapiam historia: Arato Thessalo cuidam,
oraculo responsum est, caveret, ne clanculum vinceretur ab iis, qui maiore, splendidioreque voto oraculum adversus ipsum ambitent. Quod ille simulatque audivit, votum nuncupat, sexcentum hominum capita Deo sacrificaturum. Deinde posteaquam ea, quorum gratis venerat, ex animi sententia confecisset, votum, ac sacrum persolvere sine fine cunctabatur, tamquam neque pium satis, neque dignum Apolline. Qua quidem ex re natum aiunt, ut postea quotannis hecatomben ei Deo polliceri sint soliti, neque reddere tamen, quod essent polliciti. Thessalorum fraudulentiam notat et Euripides in Phoenissis:
*kai/ pws2 noh/sas2 e)teoklh=s2 to\ qessalw=n
*ei)sh/gage to\ so/fism) o(mili/a| xqono\s2,
id est:
At sentiens hoc Eteocles, mox Thessalam
Adhibuit artem gentis ob commercium.
Idem alibi:
*polloi\ parh=san, a)ll) a)/pis2 oi qettaloi\.
id est.
Multus quidem aderat, lubrica tamen fide,
Grex Thessalorum.
Idem declarat Demosthenes in Olynthiaca prima: *ei)=ta ta\ tw=n qettalw=n, tau=ta ga\r a)/pista men hn)= dh/pou fu/sei kai\ a) ei\ pa=sin a)nqrw/pois2. Id est. Accedunt, inquit, ad haec res Thessalorum, quae profecto cunctis quoque mortalibus natura, semperque infidae fuerunt. A quibusdam sic refertur hoc adagium: a)ei\ ga\r ta\ tw=n qessalw=n a)/pis2a. id est. Semper enim res Thessalorum infidae. Aristophanis enarrator ab Iasone natum proverbium existimat, quod is Medeae promissam fidem solverit. quod quidem illa illi exprobrat apud Ouidium in Heroidum epistolis. Proverbii meminit et is, qui fragmenta nobis Athenaei tradidit.
*qessalikai\ pte/ruges2, id est. Alae Thessalicae. Proverbialiioco quondam dicebatur in vestes manicatas, quas Graeci xeipodotou\s2 vocant: quod hoc genere per luxum, ac delicias uterentur Thessali. Apud Maronem hoc amictus genus, tamquam parum virile, Troianis ab hostib. opprobatur.
Et tunicae manicas, et habent redimicula mitrae.
Et apud Plautum quidam cultu Punico, velut avis exotica, ridetur propter manicas, aut angulos, alarum instar, utrinque propendentes, atque exstantes.
*qessalikh\ gunh\, id est. Thessalica mulier. In veneficas, malarumque peritas artium dici solitum. Propterea quod ca gens praeter ceteras hoc nomine notata est, id quod ex Apuleiano Asino pluribusque scriptorib. aliis satis liquet. Unde Horatius in Odis:
Quae saga, quis te solvere Thessalis
Magui venenis, quis poterit Deus?
Plautus in Amphrytrione veneficum appellat Thessalum. Et Strepsiades apud Aristophanem in Nubibus consulit Socratem, an adhibenda sit Thessala incantatrix, quae lunam caelo detrahat, quo minus in Neomenia cogatur aes alienum reddere. Eam superstitionem in Thessalos a Medea profectam existimant: quae cum illac fugeret, peracrem vecta, scriniolum veneficiis, ac magicis herbis plenum deiecerit, eaque sparsa suppullulasse. Quin et Plinius libri trigesimica. 1. Dicet, magiam ad Thessalos usque propagatam, diu ab ea gente cognomen obtinuisse, adeo, ut
Menander quoque, literarum subtilitatibus peritus, Thessalam cognominarit fabulam, complexam ambages feminarum detrahentium lunam.
A. GELLIUS scribit, Publii Mimi sententias aliquot, ad communem sermonem accommodatissimas, vulgo circumferri solitas. e quibus haec una est, quovis philosophorum dogmate salubrior: Feras, non culpes, quod vitari non potest. Quibus verbis admonemur, ut mala fatalia, quae nulla ratione possint neque declinari, neque propelli, saltem animi aequitate leniantur. Nec aliud tametsi verbis aliis docet Euripides in Phoenissis, cum ait:
-*dei= fe/rein ta\ tw=n qew=n.
Toleranda fata numinum.
Idem in eiusdem tragoediae calce:
*ta\s2 ga\r e)k qew=n a)na/gkas2 qnhto\n o)/nta dei= fe/rein.
id est:
Quippe mortalem necesse est ferre fatanuminum.
Homerus Odysseae lib. 9.
*nou=so/n g) ou)/pws2 e)sti\ dio\s2 mega/lou a)le/asqai.
id est:
Nulli vas vitare malum ex Iove rege profectum.
Huc pertinet et illud scitum Varronis dictum. Uxoris vitium aut tollendum esse, aut ferendum. Item adagium, quod suo dicemus loco: *mh\ pro\s2 ke/ntron lakti/zein. id est. Ne contra stimulum calcitres.
PROVERBIALIS allegoria, qua quippiam praepostere fieri significamus, legitimasque rerum vices inverti: quod genus sit, si puer senem admoneat, discipulus praeceptorem docere conetur, servus imperare domino. Sumptum est adagium ex Euripidis Medea:
*anw potamw=n i(erw=n xorou=si pagai\,
*kai\ di/kh, kai\ pa/nta pa/lin stre/fetai.
*andra/si men do/liai boulai\, qew=n de\ *ou)k e)/ti pi/stis2 a)/rhre.
Quibus verbis chorus indicat, pristinum rerum ordinem inverti: viros iam dolis muliebribus uti, neque manere promissis: contra mulieres audere virilia. Usurpat hanc paroemiam Lucianus in Terpsione, ubi heredipeta delusus Plutonem incusat quod ipse iuvenis adhuc morte praereptus esset superstite sene., quem captaverat, idque contra naturalem ordinem, a)/nw ga\r potamw=n tou= to/ge, inquit. Rursus idem in Apologia libelli, peri\ tw=n e)pi\ misqw=| suno/ntwn. *pollh\ gou=n h( diafwni/a tou= nun= bi/ou pro\s2 to\ su/ggramma, kai\ to\ a)/nw tou= potamou= xwrei=n, kai\ a)nestra/fqai ta\ pa/nta, kai\ palinw|dei=n pro\s2 to\ xei=ron, tou=to a)\n ei)/h. i. Longe, inquit, lateque a scriptis tua nun dissidet vita. Iamque illud, quidem aiunt, accideret, ut sursum versus incedant flumina, cunctaque pariter inverterentur, at que in deterius recantarentur. Usurpat et Diogenes Laertius in vita Diogenis Cynici narrans, quemadmodum Diogenes, ubi perinde quasi dominus esset, no servus, hero suo mandaret, ut quod erat iussus faceret: atque ille proverbio respondisset, a)/nw potamw=n i(erw=n. Atqui, si medicum, inquit, aegrotus, esses aere tuo mercatus, utrum illi monenti pareres, an istum ad modum responderes a)/nw potamw=n. Usurpat et Aristoteles in Meteorologicis. Eodem adlusit Virgilius in Aeneide, cum ait:
Amnis et Adriacas retro fugit Aufidus undas.
Ubi Servius admonet subesse proverbium de re neque verisimili, neque consistente, Flaccus in Odis sic extulit:
Quis neget arduis
Pronos relahi posse rivos
Montibus, et Tiberim reverti:
Cum tu coemptos undique nobiles,
Libros Panati, Socraticam et domum,
Mutare loricis Iberis
Pollicitus meliora, tendis?
Ubi proverbium annotavit Porphyrion.
Item Ouidius in Heroidum epistolis:
Cum Paris Oenone poterit spirare relicta,
Ad fontem Xanthi versa recurret aqua.
Xantheretro propera, versaeque recurrite lymphae,
Sustinet Oenonen deseruisse Paris.
Item Propertius:
Fluminaque ad caput incipiunt revocare liquores.
ARISTOPHANES in comoedia, cui titulus Ranae, bellissimum usurpat adagium, quod utinam in literis duntaxat extaret, no etiam in omnium prope mortalium vita:
*tau=ta men pro\s2 a)ndro/s2 e)se
*nou=n e)/xontos2 kai\ fre/nas2, kai\
*polla\ peripleuko/tos2,
*metakulindei=n au(to\n ai)ei\
*pro\s2 to\n eu)= pra/ttonta toi= xon.
id est:
Nam viri prudentis illud,
Atque cordati, catique
Multum aquae cui navigatum, ut
Semper ad felicius se
Cautus inflectat latus.
Proverbium autem ita commodius effertur: pro\s2 to\n eu) pra/ttonta toi=xon r(e/pein. id est, In felicem parietem vergere. Aristophanis interpres translatum existimat ab his, qui navi vehuntur: qui, si quando navis alterum latus fluctu deprimatur, protinus in alterum transcurrunt, quod altius exstat ab undis. Dicetur et in hos, qui commodi sui respectu semper ad potentiores, ac fortunatiores amicos applicant sese: ac quemadmodum muscae ad culinae nidorem advolant, ita fortunam potiorem in amicitia, non fidem sequuntur. Aut qui, dum est anceps exitus belli, quietem agunt: porro, simul atque iam inclinarit fortuna, ac appareat, utra pars sit victoriam reportatura, protinus ad eam adiunguntur. Hoc animo legitur fuisse Metius ille Virgilianus, et Polymnestor, qui, victricia arma secutus, magis quam hospitii fidem, Polydorum obtruncat, et auro vi potitur. Huiusm odi genus hominu elegante notat idem Aristophanes in Pluto. Siquidem hic Chremylus iam dives factus, quaeritur sese obtundi huiusmodi salutatoribus, qui aurum olfecerant:
*ba/ll) e)s2 ko/rakas2. w(s2 xalepo/n ei)sin oi( fi/loi
*oi( faino/menoi paraxrh=ma, o(/t) a)\n pra/tth| tis2 eu)=.
id est:
Malam in crucem: ut res est molesta, ubi ilico
Adres secundas demum amici provolant.
Eodem pertinet Euripideum illud ex Medea:
*pe/nhta feu/gei pa=s2 tis2 e)k podw=n fi/los2.
id est:
Tenuem, atque egenum cuncti amici deserunt.
Antiphanes in Progonis, citante Athenaeo lib. 6.
*mh/ moi\ po/t) e)/lqh|s2 o(/t) a)\n e)gw= pra/ttw kakw=s2.
id est:
Netu mihi adsis, quando res cedunt male.
Interpres proverbium subesse admonet, dici solitum in eos, qui tum amicorum consuetudinem deseunt, cum in periculis versantur. Ceterum poetam verbis in contrarium versis ad paroemiam adlusisse, quae recte sic efferri consuerit.
*mh/ moi po/t) e)/lqh|s2 o(/t) a)\n e)gw= pra/ttw kalw=s2.
id est:
Ne tu mihi adsis, quando res sunt prosperae.
Ad hoc facit et illud apud Euripidem in Oreste:
-*tou\s fi/lous2
*en toi=s2 kakoi=s2 xrh\ toi=s2 fi/loisin w)felei=n.
*ot) a)/n d) o( dai/mwn eu)= didw=, ti\ xrh\ fi/lwn.
*arkei= ga\r au)to\s2 o( qeo\s2 w)felei=n qe/lwn.
id est:
Iuvare amicos rebus afflictis decet.
Quorsum opus amicis, cum benigna sors favet?
Siquidem ipsa per se sufficit Rhamnusia,
Volens secundis adivare favoribus.
Idem poeta propius adlusit ad adagium in eadem tragoedia, nisi quod sententiam ad praecones retulit:
*to\ ga\r ge/nos2 toi=o/n d) e)st) e)pi\ tw=n eu)tuxh=
*phdw=s) a)ei\ kh/rukes2. o(/ de d) au)toi=s2 fi/los,
*os2 a)\n du/nhtai po/leos2 e)/n t) arxai=sin h)=|.
id est:
Namque id genus sunt usque praecones, uti
Feliciorum partibus se accommodent,
Amentque demum hunc, qui sit inter principes,
Reique qui temperet habenas publicae.
Idem in Hercule furente:
*kai\ tw=n kalw=n me\n o(/s2 tis2 a)polau/ein qe/lei,
*sumplei=n de\ toi=s2 fi/loisin dustuxou=sin, ou).
id est:
Cui res secundae, huic naviganti quilibet
Comes tre quarit, non item infelicibus.
Huc pertinet, quod Aristoteles li. Moralium Eudemiorum 7. proverbium dictum ostendit, xro/non deikuu/nai to\n filou/menon. id est. Tempus indicare, quis vere amet. Tempestas enim arguit amicitiam, ac fucatos illos amicos detegit.
Amico amicus.
QUOD est apud Terentium in Phormione: Solus est homo amico amicus: Donatus indicat esse paroemiam, atque ita legi apud Apollodorum, cuius utique Phormio Graecae est: *mo/nos2 e)pi/statai filei=n tou\s2 fi/lous2. id est. Solus novit diligere amicos. Aristopha. apud Athenaeum:
*all) ou)de\n me/lei
*tw=n skwmma/twn moi, tw=n fi/lwn ga\r w)\n fi/los
*ergoisixrhso\s2, ou) lo/gois2 e)/fun mo/non.
id est:
-At nil moror dicteria,
Amico amicus cum siem, factis. neque
Verbis modo prodesse propositum mihi,
Sed re simul, factisque.
Ipsa figura proverbium praesefert, quemadmodum initio demonstravimus. Quadrabit in eos, qui nullum officium refugiunt, modo gratum faciant amicis. Huic affine videtur illud Euripidis in Medaeai
*barei=an e)xqroi=s2 kai\ fi/loisin eu)menh=.
id est:
Benevolam amicis rursus asperam hostibus.
Theocritus in Aita:
*allh/lous2 d' e)fi/lhsan i)/sw\ zugw=|, h)= r(a\ to/t) h)=san
*xru/seioi pa/lai a)/ndres2, o(/t) a)ntefi/lhs) o( filhqei/s2.
id est:
Par amor ambobus, mortales aurei olim
Vivebant, tum cum redamabat amatus amantem.
Aristoteles apud Laertium crebro solitus dicere, w)= fi/loi, fi/los2 ou)dei\s2, significans veram amicitiam interiisse inter mortales.
QUOD scripsit Ouidius:
Munera (crede mihi) capiunt hominesque, deosque
Placatur donis lupiter ipse datis,
Euripides in Medea, vulgi sermone fuisse celebratum ostendit, cum ait:
*pei/qein dw=ra kai\ qeou\s2 lo/gou.
*xruso\s2 de\ krei/sswn muri/wn lo/gwn brotoi=s2.
id est:
Donis vel ipsos dictitant flecti deos.
Certe inter homines, mille dictis luteum
Praepollet aurum prorsus, ac praeponderat.
Celebratur et hic versiculus, quem etiam usurpavit Plato libro tertio Politiae.
*dw=ra qeou\s2 pei/qei kai\ ai)doi/ous2 basilh=as2.
id est:
Cum divis flectunt venerandos munera reges.
Unde Seneca, philosophi cuiusdam apophthegma referens, ait: Omnium esse dulcissimum accipere.
M. TULLIUS in epistola quadam: Heus tu manum de tabula, magister adest citius, quam putaramus. Videtur autem hac proverbiali figura, Manum de tabula, admonuisse, ut desisteret a scribendis dicteriis. Adlusum autem apparet ad Apellis nobilissimi pictoris dictum, qui cum Protogenis opus immensi laboris, ac curae supra modum anxiae miraretur, ait omnia sibi cum illo paria esse, aut illi meliora, sed uno se praestare, quia manum ille de tabula nesciret tollere, memorabili praecepto, nocere saepe nimiam diligentiam Haec Plinius lib. 35. cap. 10. Proinde, si quando admonebimus, ut recedat aliquis ab opere, negotiove, quod in manibus habet, iubebimus illum manum de tabula tollere. Peculiariter autem conveniet in quosdam scriptores plus satis accuratos, et morosae cuiusda diligentiae, qui sine fine premunt suas lucubrationes, semper aliquid addentes, adimentes, immutantes.
M. TULLIUS in Verrinis actionibus adagii vice citat, Emere malo, quam rogare. Quo significatum est, haudquaquam gratis accipi, quod precibus emitur, imo nihil emi carius, quam quod roganti datur. Durum enim illud verbum ingenuis animis, Rogo: nec inter amicos unquam exspectandum, auctore Seneca. Translatum a veterum consuetudine, qua vicinus a vicino supellectilem commodato rogabat, quam ipse forte domi non habebat. Hunc aut morem antiquitus fuisse, ex Plauti tum Aulularia, tum Rudentibus licet cognoscere. L. Apuleius in Floridis: Neque enim levi mercede emit, qui precatur, aut parvum pretium accipit, qui rogatur, adeo, ut omnia utensilia emere potius velis, quam rogare.
Idem innuit, obscurius quidem, sed eleganter, Graecis celebratum proverbium, quod alio reddemus loco, e)/uxou tw| plhsi/on e)/xein, e)pi\ ple/on de\ th=| xu/tra|. id est. Precare vicino ut habe at, magis autem ollae. Significat autem, optandum quidem, ut vicinum habeas locupletem, a quo queas utendum sumere, quod ipse dominon habes, vetum multo satius esse, re ipsum domi possidere, quicquid postulat vitae usus.
PROVERBIALIS hyperbole, Manum non verterim, pro eo, quod est, nihil omnino laboro, aut mea nihil resert. Nihil enim facilius, quam manum vertere. Exstat praeter alios apud Apuleium in Apologia magiae. Quid de me, inquit, Mezentius sentiat, manum non verterim. Item Cicero libro quinto De finibus: Ne manum quidem versuros fuisse Idem eius operis lib. 3. Chrysippus quidem, et Diogenes derracta utilitate, ne digitum quidem eius causa porrigendum esse dicebant, quibus ego vehementer assentior. Agit illic de gloria, sive bona fama, quae sit omnino contem nenda, si nihil adferat utilitatis, iuxta illud e Satyra:
Gloria quantalibet, quid erit si gloria tantum est?
De pollice verso diximus alibi. Quintilianus libro undecimo scribit: manuum gest us tantum habere momenti in pronuntiatione, ut propemodum velut altera lingua pro omnibus verbis loquatur. Sed admirationi proprie convenit ille gestus, quo manus modice supinata, ac per singulos a minimo collecta digito, redeunte flexu simul explicatur, atque convertitur. Interrogationi congruit ille, sum vertim us manum, uteumque composita est Quin et hodie manum erectam invertimus, quoties discrimen minimum significamus. In sermone, quem modo citavimus ex Quntiliano, quod est Pro omnibus verbis, putamus rectius legi, Pro omnibus membris, ut intelligas, quid quid ceterarum corporis partium gestu significari potest, id solam praestare manum. Apud Plucarchum in vita Timoleontis, quidam missus ad Andromachum, post multa inhumaniter, ac barbarice dicta, manum denique porrexit, ac modo supinam, mox pronam ostendit, minitanshoc gestu se subversurum illorum civitatem. At Andromachus ridens, nisi quod manu similiter supinata, ac mox versa, iussit illum quam primum abire, nisi vellet talem reddi navem ipsius.
*aei\ leo/ntioi peri\ tou\s2 krath=ras2, id est. Semper Leontini iuxta crateres. In voluptarios quadrabit, aut in eos, qui semper iisdem studiis sunt addicti. Leontini Siciliae populi sunt, quos ubi Phalaris expugnasset, ne quando rebellionem pararent, ademptis armis ad compotationes, et voluptates reiecit: atque hinc natum adagium, quod refertur a Diogeniano.
*kestreu\s2 nhsteu/ei, id est. Cestreus ieiunat. De famelicis, et voracibus dici convenit. Unde et, qui fame oscitant, kesrei=s2 dicuntur, et kes2reu/ein quod convicium olim in Athenienses iactum tradit Hesychius. Alii malunt referre ad eos, qui vitam innocuam agunt, et ab aliorum iniuriis abstinent, nec ullum emolumentum ex sua innocentia ferunt. Etenim
Cestreus piscis genus quoddam, quod, reliquis mutua devoratione victitantibus, unum ab aliorum carnibus abstinet, ideoque non capitur esca, sed in limum abdit sese, atque ibi perdurat, et ut arbitrantur nonnulli, limo pascitur. Quin captus etiam non alitur escis, aut ullo animante, cum sit acutis dentibus. Quin ipse impune devoratur a lupo, atque ob id quia non sit edax, parum est esculentus. In metu vero caput occultat, arbitrans totum corpus iam esse tutum. Unde et Aristoph. apud Athenaeum.
*ar) e)/ndon a)ndrw=n kestre/wn a)poiki/a.
id est,
Num intus virorum Cestreum colonia?
Adludit ad Cestrinam Chaoniae partem.
Et apud eundem Diphilus:
*kestreu\s2 a)\n ei)/hn ei(/neka nhstei/as2 a)/kras2.
id est,
Cestreus futurus ob inediam gravissimam.
Rursum libro septimo refert ex Anaxandride.
*ta\ polla\ a)/deipnos peripatei=, kestrh=o/s2 e)sti nh/sths2.
id est,
In cenis obambulat fere, ieiunus ille mugil.
Refertur adagium a Zenodoto, Diogeniano, Suida, Athenaeo libro Dipnosoph. 7. qui quidem praeter alia complura, et illud adscribit, piscem a nonnullis appellari ploten, et a congro devorari, ut congrum ipsum a muraena. Theodorus Gaza mugilem vertit.
PLAUTUS in Truculento: Verum est verbum quod memoratur: Ubi amici, ibidem opes. Citatur et a Fabio proverbii vice, lib. Orator. instit. 5. Sensus est, potiores esse amicos, quam pecuniam, et ad vitae praesidium plus habere momenti amicos citra pecuniam, quam absque amicis opes. Unde et apud Scythas, auctore Luciano, is habebatur ditissimus, qui certissimos, et optimos amicos possideret. Verum si quis ad huius saeculi mores respiciat, adagium invertendum existimabit. ubi opes, ibi amici. Quandoquidem
Vulgus amicitias utilitate probat. et
Illud amicttiae quondam venerabile nomen
Prostat, et in quaestu pro meretrice sedet.
*h gh= i(/ptatai, id est, Terra volat. De re vehementer absona, quaeque nullo pacto fieri queat. Suidas hoc adfert exemplum tou= a)duna/tou. Iulianus in epistola quadam proverbii nomine refert mutato verbo, kou/fh h( gh=, kaqa/per o( lo/gos, id est, levis terra, quemadmodum dicitur. Adagium hoc ad illorum affinitatem pertinet, quae retulimus alibi, zeu\s2 a)/pais2, id est, Iuppiter orbus. Et
Nilintra est oleam, nil extra est in nuce duri.
*ilia\s2 kakw=n, id est, Ilias malorum. De calamitatibus maximis simul et plurimis. Propterea quod in Iliade Homerica nullum mali genus non recensetur. Unde ex hac docti putant tragoediarum argumenta fuisse sumpta, sicut ex Odyssea comoediarum. Est autem opus verbosum, vigintiquatuor voluminibus vix absolutum. Unde et quamvis orationem plus satis prolixam, Iliade longiorem vocant, ut Aeschines adversus Demosthenem, tau=ta de\ ei)pw\n di/dwsin a)nagnw=nai yh/fisma tw| grammatei=, makro/teron men th=s2 i)lia/dos2, kenw/teron de\ tw=n
lo/gwn ou(\s2 ei)/wqe le/gein, id est, His dictis decretum scribae legendum tradit, prolixius quidem Iliade, vanius autem verbis iis, quae dicere consuevit. Eustathius invertit adagionem ad hunc modum, *kai\ paroimi/a me/n toi kakw=n i)lia/da fhsi\n, au(/th de\ kalou= panto\s2 i)lia\s2, id est, Iliadem malorum proverbium ait, at haec omnium bonorum ilias. Synesius in epistola quadam ad fratrem: kai\ o(/lws2 kakw=n a)\n i)lia\s2 perie/sth th\n po/lin h(mw=n, id est, In summa, malorum Ilias circumstetit urbem nostram. Plutarchus in praeceptis coniugalibus, o( de\ e)kei/nwn i)lia/da kakw=n e(/llhsi kai\ barba/rois2 e)poi/hsen, id est, At illorum nuptiae Iliada malorum Graecis ac Barbaris invexerunt. Loquitur enim de coniugio Paridis et Helenae, quod inaestimabilium malorum fuit causa. Utitur et M. Tullius in epist. ad Atticum. Tanta malorum impendet Ilias.
*le/rnh kakw=n, id est, Lerna malorum, de malis item plurimis simul in unum congestis, et accumulatis. Paroemiam Strabo commemorat, lib. Geographiae octavo scribens, Lernam lacum fuisse quempiam, Argivorum ac Mycenaeorum agro communem, in quem cum passim ab omnibus purgamenta deportarentur, vulgo natum proverbium, le/rnh kakw=n, id est, Lerna malorum. In hoc loco poetae fingunt hydram illam septem capitum constitisse, quam Hercules igni Graeco confecerit. Eam autem hydram Hesiodus scribit ex Echidna et Typhaone prognatam, alitam a Iunone: nimirum in odium Herculis. Zenodotus ait, locum quempiam fuisse in Argolica, in quem cum omne sordium genus promiscue conicerent, foetidas inde ac pestilentes nebulas solitas exhalari. Quamquam rectius autumat, ut adagium ad Danaidum fabulam referatur. Nam ferunt Danaum quinquaginta iuvenes, Aegypti filios, quibus totidem filias suas collocarat, omnes eadem nocte trucidasse, atque horum capita in eum locum fuisse congesta. Hinc ortum esse proverbium. Neque vero negat fieri potuisse, ut contumeliae causa in eundem locum, in quo capita composuerat, iusserit et purgamenta comportari. Itaque, quoties hominem significamus vehementer infamem, atque omni turpitudinis genere contaminatum, aut coetum hominum pestilentium, quasique sentinam et colluviem facinorosorum, recte dicemus le/rnhn kakw=n, id est, Lernam malorum. Apud Hesychium. Cratinus comicus theatrum, quod ex varia mixtaque homium colluvie constaret, le/rnhn qeatw=n appellavit.
*qhsunro\s2 kakw=n, id est, Malorum thesaurus. Ad eundem modum invenitur cum alibi, tum apud Euripidem in lone:
*oi moi, me/gas2 qhsauro\s2 w(s2 a)noi/gnutai *kakw=n.
id est,
Me miseram, ut ingens panditur thesaurus ac
Penus malorum.
Exstat inter Graecanicas sententias huiusmodi senarius.
*qhsunro/s2 e)sti tw= kakw=n kakh\ gunh\.
id est,
Thesaurus est mulier malorum, si mala est.
Usurpavit adagium Plautus in Mercatore:
Tu quidem Thesaurum huc apportasti malt.
*agaqw=n swro\s2, id est, Bonorum acervus. De opibus ingentibus. Unde et frequenter exstructas dapes, exstructas opes, et cumulatas opes pro copiosis legimus, tamquam aceruatim congestas, neque pondere, neque numero, sed ipso cumulo infusas. Aristophanes in Pluto:
*hmi=n ga\r a)gaqw=n sw ro\s2 ei)s2 th\n oi)ki/an
*epeispe/paiken, ou)den h)dikhko/sin..
id est,
Nobis bonorum acervus influit in domum
Sine fraude nemini patrata iniu ria.
Idem in eadem fabula:
*ws2 a)gaqa\ sullh/bdhn a(/panta/ soi fe/rw.
id est,
Ut agminatim cuncta tibi fero bona,
Rursum in eadem fabula per iocum in malam partem flexit:
*dhloi=s2 ga\r au)tw=n swro\n h(/kein xrhma/twn e)/xonta.
id est,
Venisse narras, quiferat pecuniarum acervum.
Verba chori senilis, cui Carion servus iocans ita respondet:
(presbutikw=n men ou)=n kakw=n e)gw/g) e)/xonta swro/n.
id est,
Imo senilium ferat qui ad vos malorum acervum.
Adlusit autem ad senectutem illorum iam capulo vicinam. Nam soro\s2 per o)mikro\n. tumulum significat sepulcralem, swro\s2 per w)me/ga cumulum, atque acervum. Proinde consentaneum est, servum eius vocis syllabam data opera perperam pronuntiasse. Haec atque id genus alia tum fiunt venustiora, quemadmodum iam saepius admonuimus, si paulo longius a simplici sensu detorqueantur. Veluti, si quis dicat, in aliis oratoribus alias atque alias eminere dicendi virtutes, in M. Tullio uno tw= pa/ntwn a)gaqw=n swro\n ei)=nai, id est, Omnium bonorum acervum esse. Resipiunt huius adagii naturam illa Ciceroni familiaria, Cumulare officiis, Cumulatissime satisfacere, Cumulus meritorum.
*agaqw=n murmhki/a, id est, Bonorum myrmecia, de immensis opibus. Nam Myrmecia Graece significat cavernam, aut agmen formicarum. Quamquam ab illis formicis sumptum videri potest, de quibus meminit Plin. lib. 11. cap. 301. quas ait esse colore felium, magnitudine luporum Aegypti. Eas in septentrionali Indorum, qui Dardae vocentur, regione aurum e cavernis egerere. Erutum hiberno tempore, Indi furantur aestivo feruore, conditis propter vaporem intra cuniculos formicis: quae tamen odore sollicitatae provolant, neque raro lacerant, quamvis praevelocibus camelis fugientes. Atque huc videtur respecisse Divus Basilius, cum scribit ad nepotes, quicquid ultra necessitatem usus superesset, sive id esset Lydia gleba, sive formicarum auriferarum opus, hoc magis esse contemnendum, quo minus esset eo opus. Quamquam nihil prohibet, quo minus ad nostras formicas referatur, non solum propter innumerabilem agminum multitudinem, verumetiam propter genuinam quandam animantis in accumulando penore industriam, ore trahentis quodcumque potest, atque addentis aceruo, quemadmodum scripsit Flaccus. Qua quidem ex re factum opinamur, ut antiquitus formicarum coetus opulentiam portenderit. Quemadmodum testatur Cicero libro de
Divinatione primo: Midae, inquiens illi Phrygio, cum puer esset, dormienti formicae in os tritici grana congesserunt. Ditissimum fore praedictum est. Quod evenit. Huc adlusit Theocritus in Encomio Ptolemaei.
*murma/kwn a(/te plou=tos2 a)ei\ ke/xutai mogeo/ntwn .
id est,
Nec secus, ac formicarum semper properantium
Divitiae sunt exstructae.
Idem in Syracusanis:
*mu/rmakes2 a)nh/riqmoi kai\ a)/metroi.
i.
Formicae numeroque modoque carentes.
turbam hominum frequentem significans. Huic affine generi est, quod Plato lib. de repub. us. to\ tw= h(donw=n smh=nos dixit, id est, voluptatum examen: et Socrates apud Plutarch. Cheronensem, a)retw=n smh=nos, id est, virtutum examen, pro turba, numeroque immenso. Porro locus, quem adducit Plutarchus, est in Menone Platonis. Confine est his, quod idem adducit in Cratylo, smhn=os2 sofi/as2, id est, examen eruditionis. Item quod apud Athenaeum lib. 8. Alexis scripsit in Pamphila:
*pare/qhka th\n tra/pezan, ei)=ta parafe/rwn
*agaqw=n a)ma/cas.
id est,
*da/qos a)gaqw=n, id est, Dathus bonorum, in eandem sententiam dici consuevit. Est autem Dathus Thassiorum colonia iuxta Strymonem, cum alioquin opulenta, ac florens, tum quod habet etiam auri venas, ut hinc in proverbium abierit, *da/qos2 a)gaqw=n, id est, Dathus bonorum, de conferta rerum opulentia. Proverbii praeter alios meminit Suidas, apud quem legimus dato\s2 non da/qos2.
*qa/ssos a)gaqw=n, id est, Thassus bonorum. Similiter natum adagium, nempe a loci fertilitate. Nam Thassus insula est iuxta Thraciam. Zenodotus huiusmodi quandam fabulam refert: Callistratus orator, demigrans Athenis, persuadere conatus est Atheniensibus, ut regionem, quae ex adverso erat, incolerent, multa splendida de eius feracitate iactitans, et quod auri venas haberet, et quod glebam optimam Denique in summa, inquit, Thassus bonorum est, hinc in vulgi sermonem abiisse, qa/ssos a)gaqw=n, id est, Thassus bonorum, de iis, qui splendida pollicentnr.
PRISCORUM superstitio credidit, observanda vel maxime munera, a quibus, quo animo mitterentur. Propterea quod quae darentur ab iis, qui nobis male cuperent, exitio plerumque fuisse constaret. Ita ut fuit pyxis illa fallax, per Pandoram a Iove Prometheo missa. Quemadmodum fuit et vestis, qua Medea novam nuptam Iasonis donavit. Rursum vestis illa, quam Deianira misit Herculi. Proverbiorum interpretes existimant hanc paroemiam ex historia natam, quae refertur apud Homer. Illia. lib. 7. Narrat autem Hectorem et Aiacem, inita amicitia, dona inter sese permu tasse, atque Hectorem Aiaci donasse gladium, Aiacem Hectori dedisse baltheum: deinde pariter ambob. suum munus exitio fuisse. Siquidem Aiax victus ab Ulysse, cognitisque iis, quae per insaniam tum dixerat, tum fecerat, eodem gladio sibi necem conscivit. Item Hector per occa sionem balthei occisus est ab Achille iuxta muros Troianos. Adagium refertur apud Sophoclem in Aiace Mastigophoro, sed ita refertur, ut non
ab Aiace natum, sed tamquam vetus iam tum ab eo videatur usurpari. Siquidem is, posteaquam mori decrevisset, exsecratur eum gladium, quem quondam ab inimicissimo dono acceperat, eumque sibi fuisse inauspicatissimum ait, neque quicquam omnino postea feliciter apud Argivos suc cessisse. Deinde suspicionem hanc vulgato dicto confirmans ait,
*all) e)st) a)lhqh\s2 h( brotw=n paroimi/a,
*exqrw=n a)/dwra dw=ra, k) ou)k o)nh/sima.
id est,
Quin verum id est mortalium proverbium,
Non esse dona, dona quae veniant tibi
Ab hoste, verum inauspicata, ac noxia
Hac de re fertur epigramma Graecum huiusmodi:
*ektwr aianti ci/fos w)/pasen, e(/ktori d) ai/as2
*zwsth=r). a)mfote/rwn h( xa/ris2 ei(=s2 qa/natos2.
id est,
Aiaci datus ensis ab Hectore, baltheus Aiace
Hectori, utrique suum donum erat exitio.
Rursum ex alio quodam epigram.
*ou(/tws2 e)c e)xqrw=n a)utokto/na pe/mpeto dw=ra
*en xa/ritos2 profa/sei moi=ran e)/xonta mo/rou.
id est,
Atque ita ab hoste hosti veniunt letalia dona,
Quae studii specie fata necemque ferunt.
Huc spectat et illud, quod apud Euripidem Medea recusans Iasonis xenia, tamquam perniciem allatura:
*kakou= ga\r a)ndro\s2, inquit, dw=r) o)/nhsin ou)k e)/xei.
id est,
Laedit, iuvat nil improbi munus viri.
Servius ostendit et Virgilium huc adlusisse, cum ait in Aeneid. lib. 4.
- Ensemque recludit
Dardantum, non hos quaesitum munus in usus.
De gladio loquitur ab Aenea relicto, quo Dido sese confodit, quem Aeneam hostem, et impium eadem vocat.
Huc referendus proverbialis ille senarius.
*lo/gon par) e)xqrou= mh/ pot) h(gh/sh| fi/lon.
id est,
Ab hoste dicta ne unquam amica duxeris.
Et alter huic similis,
*exqroi=s2 a)pistw=n mh/ pot) a)\n pa/qois2 bla/bhn.
id est,
Diffisus hosti, nil feres unquam mali.
Proverbium accommodari poterit etiam ad illos, qui pauperes munusculis quibusdam captant divites, ad eum modum liberalitatem illorum velut elicientes. Neque enim hoc est dare munus, sed flagitare. Unde Plutarchus in commentariolo, peri\ *ei pou= e)n delfoi=s2, probat, quod Dicaearchus Archelao dictum ab Euripide putat,
*ou) bou/lomai ploutou=nti dwrei=sqai pe/nhs2,
*mh/ m) a)/frona kri/nh|s2, h)\n didou\s2, ai)tei=n dokw=.
id est,
Donare pauper diviti velim nihil,
Ne stultus habear scilicet, si muneris
Titulo, atque specie dona videar poscere.
Quadrabit et in eos, qui per artes magicas daemonum utuntur obsequiis. Nam ea demum exeunt in perniciem utentium: et in heredipetas: postremo, qui quovis officio captant, non ex animo, sed aliud spectan. tes. Itaque mutatione voculae novabitur paroemia: nempe hoc pacto:
*kola/kwn a(/dwra dw=ra, et penh/twn a)/dwrga dw=ra. Denique poihtw=n a)/dwra dw=ra quemadmodum admonuimus in operis initio.
OEDIPI ingenium scite proponendis simul et disioluendis aenigmatum scyrpis nobilitatum est, propter dissoluta Sphingis problemata, adeo ut in proverbium abierit eius nominis apellatio. Velut apud Terentium in Andria, servus, dissimulans intelligere quod herus dixerat, Davus, inquit, sum, non OEdipus. Id quod commutato nomine potest ad quemlibet accommodari: Paulus sum, non OEdipus: Antonius sum, non OEdipus. Quin ipsa per se figura proverbialis est, potestque ad eundem modum fingi ex quavis vel persona, vel re vulgo nobilitata. Ut, Qui possim haec omnia meminisse? Petrus sum, non Lucullus. Qui possim tantis sufficere laboribus? Nicolaus sum, non Hercules. Qui potero rem tam duram persuadere? Ricadus sum, non Cicero. Sed Terentiano dicto simile est illud Euripidis in Hippolyto coronam gestante,
*ou) ma/ntis2 ei)mi\ ta)fanh= gnw=nai safw=s2,
id est,
Non sum augur, abdita scire uti queam palam.
Itidem in Hecuba,
*ou)/toi pe/fuka ma/ntis2, w(/stemh\ klu/wn
*ecistorh=sai sw=n o(do\n bouleuma/twn.
id est,
Divinus haud sum, nec, nisi audiero, queam
Viam tuorum nosse cogitatuum.
Ergo torqueri poterit in eos, qui de industria loquuntur obscurius, et ai)nigmatikw=s2, aut in eos, qui vel ob imperitiam, vel superstitiosam incognitarum vocum affectationem, stylum obscurant, ac vate magis egent, quam lectore. Cuiusmodi fuisse Heraclitum, tum Plato locis aliquot, tum Aristoteles Rhetoricae artis lib. 3. testatur, additque eam hominis obscuritatem ex ancipiti verborum compositione fuisse profectam, cum incertum esset, utrum verbum aliquod essert referendum, ad superiora ne, an sequentia. Proinde ad huius intelligendos libros Socrates Delio quopiam natatore opus esse dixit. Ad quia adludens Martialis, ita iocatur in Sextum obscuritatis affectatorem.
Non lectore tuis opus est, sed Apolline libris.
Iudice te maior Cinna Marone fuit.
Eundem Heraclitum cum suo vitio, Ioviniano divus opprobat Hieronymus. Quamquam Laertius scribit eum philosophum, si quando libeat, oratione luculentissima uti, ut appareat ex industria affectatam obscuritatem: adeo ut discipulis etiam solius sit praecipere sko/tison, id est, obscura.
EXTAT apud Herodotum historia longe notissima, quemadmodum Solon Croeso responderit, nemini competere nomen beati, nisi qui feliciter vitae cursum peregisset. Quod referens Iuvenalis.
Que vox, inquit, facunda Solonis
Respicere extremae iussit spatia ultima vitae.
Hanc sententiam copiosius extulit Sophocles in OE dipo tyranno:
*wste qnhto\n o)/nt), e)kei/nhn thn\ teleutai/an i)dei=n
*hme/ran, e)piskopou=nta mhde/n) o)lbi/zein, pri\n a)\n
*te/rma tou= bi/ou pera/sh| mhde\n a)lgeino\n paqw\n.
id est,
Itaque mortali supremus illefatorum dies
Usque respectandus, ut ne quem beatum iudicet,
Quin mali nihil universum passus aevum exegerit.
Eadem paulo diversius idem extulit in Trachiniis.
*lo/gos2 me/n e)st) arxai=os2 a)nqrw/pwn fanei\s2,
*ws2 ouk a)\n ai)w=n) e)kma/qoi brotw=n, pri\n a)\n
*qa/noi tis2, ou)t) ei) xrhsto\s2, ou)/t) ei)/t) w)= kako\s2.
id est,
Vetus inter homines exstat hoc proverbium,
Haud posse quemquam quempiam cognoscere,
Bonus an malus sit, antequam fatalibus
Defunctus annis, ultimum obierit diem.
Consimiliter Euripides in Andromache:
*xrh/ d) ou)/pot) ei)pei=n ou)de/n) o)/lbion brotw=n
*pri\n a)\n qano/ntos2 thn\ teleutai/an i/dh|s2.
id est,
Nequempiam pronunties mortalium
Unquam beatum, citius, atque mortuo
Illo, supremum videris vitae diem.
Idem in Troadibus:
-*tw=n d' eu)daimo/nwn
*mhde/na nomi/zet) eu)tuxei=n pri\n a)\n qa/nh|.
id est,
Ne quempiam horum quos benignis flatibus
Fortuna provehit, beatum enunties
Prius atque vita excesserit feliciter.
Eadem repetit aliis verbis in Heraclidis:
-*th=| de\ nu=n tu/xh|
*brotoi=s2 a(/ pasi lampra\ khru/ssei maqei=n,
*to\n eu)toxei=n doxou=nta mh\ zhlou=n, pri\n a)\n
*qa/nont) i)/dh| tis2, w(s2 e)fh/meroi to/xai.
i.
-Ceterum hocrerum statu
Mortalibus denuntiat palam omnib.
Docetque, ne qui prosperis successibus
Uti videtur hunc beatum existiment
Prius, atque demigrasse vita viderint.
Usque adeo sunt mutabiles rerum vices.
Ouidius in Metam. sic extulit:
-Sed scilicet ultima semper
Exspectanda dies homini est: dicique beatus
Ante obitum nemo, supremaque funera debet.
Quin hodieque passim omnibus est in ore, Ab exitu rem spectandam esse.
INTER Graecanicas paroemias refertur, deute/rwn a)meino/nwn. id est, Alteris melioribus. Quo significabant, ea, quae prima experientia parum bene successerant, secunda nonnumquam commodius evenire, et prioris consilii erratum, posteriore consilio corrigi. Quod quidem nonnulli putant a Sacris ortum, in quibus si prima victima non fuisset litatum, iterabant sacrum, meliora sperantes. id quod satis indicat leno Plautinus, qui saepius Veneri caesa victima litare non poterat. Plato lib. de ligib. 4. videtur ad talorum iactum, aut lusum consimilem referre. Propterea quia non raro fit, ut, cui lusus incommode ceciderit, is de integro novari ludum, atque iterari postulet, sperans fore, ut iam felicius ludat. Ait enim, *pa/lin ou)=n, oi)=on fa/sin oi( pai/zontes, a)meino/nwne)c arxh=s2 deute/rwn e)panapolh/swmen. id est, Rursm igitur, quemadmodum ludentes dicere consueverunt, secundis denuo melioribus repetamus. Quamquam et hoc loco pai/zontes2 referri potest non ad lusum aliquem, sed iocum magis proverbialem. Sed
interpretamento priori Tullius adstipulatur, qui secundo De divinatione libro sic ait: Quae est autem inconstantia deorum, ut primis minentur extis, bene promittant secundis? Idem in Philippicis oratione duodecima: Posteriores. n. cogitationes, ut aiunt, sapientiores esse solent. Idem ad quintum fratrem: Ego vero nullas deute/ras2 fronti/das2 habere possum in Caesaris rebus, hoc est, nullum idoenum reperio consilium, quo superioribus malis possim mederi. Huc respexit et Davus ille Terentianus, cum ait:
Hac non successit, alia aggrediamur via.
Quin eodem adlusisse videtur et Aristoteles primo tw=n meta\ ta\ fusika\ lib. cum ait: *dei= de\ ei)s2 tou)nanti/on kai\ to\ a)/meinon, kata\ thn\ paroimi/an, a)poteleuth=sai. Loquitur de iis, qui, causarum naturalium admiratione provocati, accedunt ad philosophandum. Quos causis cognitis vult iam desinere mirari, et ad meliora converti. Porro proverbium videri potest ex Euripidis ortum tragoedia, cui titulus, Hippolytus coronatus,
*ka)\n brotoi=s2
*ai( deu/terai/ pws2 fronti/des2 sofw/terai.
id est,
Siquidem solet mortalibus prudentior
Posterior esse aliquando cogitatio.
Verba sunt nutricis ad Phaedram quasi recantantis, ac palinodiam canentis superioris orationis, posteaquam videt eam de moriendo cogitare. Respexit huc et in Supplicibus:
*all) en do/mois2 men hn)/ ti mh\ kalw=s2 e)/xh|,
*gnw/maisin u(ste/raisin e(corqou/meqa,
*ai)w=na d) ouk e)/cestin.
id est,
In aedibus si quid parum recte est, licet
Corrigere posterioribus sententiis,
At non item avum.
Inde et meta/noia dicta Graecis, quia posterior cogitatio perspicit aliter agendum fuisse.
PROVERBIALITER his verbis etiam hodie desperationem significamus, Actum est. Graece pe/praktai. Euripides in Hippolyto coronato:
*fed fed pe/praktai, basili\s2 ouk e)/t) e)sti\ dh\.
id est,
Eheuperactares, hera occidit palam.
Terentius in Eunucho: Actum est, ilicet, peristi. Donatus existimat, Actum est, sumptum a iure, ilicet a iudicio, peristi a supplicio. Nam haec tria pariter verba, incremento quodam indicant desperationem. Quoniam autem fas non erat rescindere iudicum sententiam, et eadem de re bis iudicium adipiscier, ut ait Terentius, vulgo receptum est, ut de negotiis desperatis actum esse diceretur. Etiamsi postea repertum est, ut quidam per iudicem in integrum restituerentur. Aut certe ideo dictum est, actum est, quod quicquid peractum est, hoc iam infectum esse non potest, iuxta proverbiales sententias, quae testantur, ne Deo quidem permissum esse, ut, quod factum sit, efficiat infectum. Plautus: Nisi quid rei praesidium apparas, acta haec res est. Certum est moriri. Dicimus autem vel absolute, Actum est, vel cum adiectione quapiam huiusmodi: Actum est de Republ. Actum est de tuis omnibus. Actum est de rebus humanis. Actum est de tua salute, ni vigilas.
NIMIS quam elegans adagium exstat apud Martialem: Fumos vendere, pro eo, quod est, principum
benevolentiam, simulato commendationis officio, per occasionem familiaritatis, pretio vendere. Nam fumus initio quidem magnum quiddam esse videtur, verum evanescit ilico. Martialis carmen hoc est:
Vendere ne vanos ctrcum palatia fumos,
Plaudere nec Cano, plaudere nec Glaphyro.
Unde et praestigiosam rerum magnarum spem, atque ostentationem, fumum ac nebulas vocamus. Divus Hieronymus contra Rufinum: De tanta librorum silva unum surculum, ac fruticem proferre non potes. Hi sunt veri fumi, hae nebulae. nam Rufinus opprobrarat Hieronymo, quia poetarum literas quasi fumos obiceret virginibus non intellacturis. At Hieronymus proverbii telum imperite tortum, in eum retorquet doctus, indicans eo verbo non obscuritatem, sed inanem, ac falsam ostentationem significari. Plutarchus de Deo Socratis: to\n de\ tu/fon w(/sper tina\ kapnon filosofi/as2 ei)s2 tou\s2 sofista\s2 a)poskeda/. id est, Fastum autem, ceu fumum quendam philosophiae, in sophistas dispersit. Porro genus hoc hominum, maximam aularum regalium pestem, Aelius Lampridius eleganter, ac luculeter exponit in Imperatoris Heliogabali vita. Eius verba libuit subscribere: Zoticus, inquit, sub eo tantum valuit, ut ab omnibus officiorum principibus sic haberetur quasi domini maritus esset. Erat praeterea idem Zoticus, qui hoc familiaritatis nomine abutens, omnia Heliogabali dicta, ac facta venderet, fumis quam maxime divitias enormes sperans, cum aliis atque aliis polliceretur, omnes falleret. Egrediensque ab illo singulos audiret: dicens, de te hoc locutus sum, hoc de te audivi, hoc de te futurum est. Ut sunt homines huiusmodi, qui, si admissi fuerint ad nimiam familiaritatem principum, famam non solum malorum, sed et bonorum principum vendunt: et qui stultitia, vel innocentia imperatorum, qui hoc non perspiciunt, infami rumigeratione pascuntur. Hactenus ille. Ceterum adagium fecit insignius, Thurini Verconii supplicium, quod quidem in vita Alexandri Severi, idem Aelius refert ad hunc modum: Solus, inquit, post meridiem, vel matutinis horis, idcirco numquam aliquos videbat, quod ementitos de se multa cognoverat, speciatim Verconium Thurinum, quem cum familiare habuisset, ille omnia vel fingendo sic vendiderat, ut Alexandri quasi stulti hominis, et quem ille in potestate haberet, et cui multa persuaderet, infamaret imperium. Sicque omnibus persuaserat, quod ad nutum suum omnia faceret. Denique hac illum arte deprehendit, ut quendam immitteret, qui a se quiddam publice peteret, ab illo autem occulto, quasi praesidium postularet, ut pro se Alexandro secreto suggereret. Quod cum factum esset, et Thurinus suffragium promisisset, dixissetque se quaedam imperatori dixisse, sed in eo pendere, ut adhuc impetraret, eventum vendens. Cumque iterum iussisset Alexander interpellari, et Thurinus quasi aliud agens, nutibus annuisset, neque tamen interim quidquam dixisset: impetratum aut esset, quod petebatur, Thurinus autem ab illo, qui meruerat, fumi venditor ingentia praemia percepisse, accusari eum Alexander iussit: probatis per testes omnibus, et quibus praesentibus quid accepisset, et
quibus audientibus quid promisisset, in foro transitorio ad stipitem illum ligari praecepit, et fumo apposito, quem e stipulis, et lignis humidis fieri iusserat, necavit, praecone dicente: Fumo punitur, qui vendidit fumum. At, ne in una tantum causa videretur crudelior fuisse, quaesivit diligentissime antequam damnaret, et invenit Thurinum saepe etiam incausis ab utraque parte accepisse, cum eventus venderet, et ab omnib. qui aut praeposituras, aut provincias acceperant. Atque inibi paulo post: Nec dedit alicui facultatem vel fumorum vendendorum de se, vel sibi de aliis male loquendi, maxime occiso Thurino, qui illum quasi fatuum, et vaecordem saepe vendiderat. Quid autem dixerit forum transitorium, ipse in eiusdem vita videtur explicare, cum alio quodam loco sic ait: Qui de eo fumum vendiderat, et a quodam militari centum aureos acceperat, in crucem tolli iussit per eam viam, qua esset seruis suis ad suburbana imperatoria iter frequentissimum. Porro genus illud supplicii Auidius Cassius imperator primus excogitasse legitur, ut stipitem praelongum poneret, pedum centum octoginta, id est, materiam, et e summo usque ad imum damnatos ligaret, et ab imo focum apponeret, incensisque aliis, alios fumi cruciatu, timore etiam necaret. Hactenus ille. Immane profecto supplicium, sed tamen factis tam pestilentibus dignum. Utinamque nostri temporis principes Alexandrum Severum curent imitari, qui, cum esset ethnicus, praeterea Syrus genere, postremo vehementer adolescens, tamen adulatoribus, delatoribus, iudicibus furacibus, fumi venditoribus, atque id genus aulae pestibus usque adeo erat infensus, ut vir alioqui morib. placidissimis his demum esset implacabilis.
SIMILI figura apud eundem Euripidem Hecuba Polydorum familiae, gentisque anchoram nominat.
*ws2 mo/nos2 o)/ikwn a)/gkura/t) e)mw=n.
id est,
Qui iam solus generis superest anchoranostri.
Porro anchoram Graecis pro refugio proverbialiter usurpari solere, alibi notavimus, cum Sacram anchoram exponeremus. Denique quicquid illud est, cui innitimur, cuiusque fulcimur fiducia, anchoram vocant, sumpta a navibus metaphora, quae cum anchoris fultae sunt, veluti defensae a fluctibus quiescunt. Unde et illud apud Aristidem in oratione Panathenaica prima: *pa/ntes2 e)pi\ duoi=n o(rmei=n e)/docan oi( e(/llhnes2. id est, Omnes Graeci sibi videbantur in portu quodam esse, duabus nixi anchoris, quasi gemino fulti praesidio.
*pro\s2 ke/ntra lakti/zein. id est, Contra stimulos iactare calcem, est frustra repugnare iis, quos vincere nequeas, aut eos provocare, qui lacessiti noceant, aut reluctari fatis, et incommodum, quod evitare non queas, impatienter ferendo, non solum non effugere, verum etiam conduplicare. Veluti, si quis uxorem nactus rixosam assidue cum ea litiget, nihil profecturus, nisi quia illam reddat rixosiorem. Terentius in Phormione: Nam quae inscitia est adversum stimulum calces? Donatus paroimi/an esse admonet cum eclipsi, deesse. n. iactare, quia unico verbo Graeci dicunt, lakti/zein. Plautus in Truculento: Si stimulos
pugnis caedis, manibus plus dolet. Euripides in Bacchis:
*qu/oim) a)\n ma=llon, h)\ qumou/menos2
*pros2 ke/ntra lakti/zoimi qnhto\s2 w)\n qew=|.
id est:
Potius sacra illi fecerim, quam calcibus
Stimulos ferire coner, iracundia
Citus in deum, mortalis ipse cum siem.
Pindarus in Pythiis, *poti\ ke/ntron de/ ti laktize/men tele/qei. id est. Contra stimulum autem calcitrare est. Metaphora ducta est a bobus, quos agricolae lignis praeacutis a tergo fodiunt, unde et bouke/ntai, dicuntur in proucrbio.
*polloi\ bouke/ntai, pau=roi/ de/ te gh=s2 a)roth=res2.
id est.
Multi boum stimulatores pauci autem terrae aratores.
Quod si quando calcibus repugnent adversus stimulum, gravius etiam laeduntur boves: tantum abest, ut stimulo noceant. Plutarchus in commentario peri\ th=s2 a)orghsi/as2, cuiusdam meminit Ctesiphontis pancratiastae, qui per iracundim malae calcitranti recelcitrarit.
*ei)s2 ou)=s2 le/gein, id est. In autem dicere, vel hodie vulgo dictitant, pro eo, quod est, clanculum, ac secreto committere: Translatum ab iis, qui, propius admoti, ad aurem insusurrant, quae nolint ab aliis exaudiri. Unde et illud apud Homerum aliquoties.
*agxi xw=n kefalhn\, i(/na mh\ peuqoi/aq) oi( a)lloi.
id est.
Admoto capite, reltqui ne audire valerent.
Horatius in Sermonibus:
-In aurem
Dicere nescio quidpuero.
Euripides in lone.
*deu=r e)/lq), e)s2 ou)=s2 ga\r tou\s2 lo/gous2 ei)pei=n qe/lw.
id est.
Accede, in aurem ut quae volo tibi eloquar.
Lucianus in Gallo, *pro\s2 ou)=s2 tisi\ tw\n surakousi/wn koinologou/menos, id est. Ad aurem cum Syracusanis quibusdam com municans.
PROVERBIALIS hyperbole, in eos, qui maxima rei familiaris inopia laborant, Lucianus in Timone, *xqe\s2 men ou)de\ o)bolo\n, w(/ste wri/asqai bro/xon, e)xhko/tas2, id est. Qui pridie ne obolum quidem habebant, quo laqueum emerent. Pauperrimus autem sit oportet, qui tenuitatis taedio sese laqueo praefocare velit. Porro plus quam pauperrimus videtur, cui ne nummulus qidem suppetit, ut testim emat, qua se suspendat.
PROVERBIALIS est allegoria, o( ne/bros2 to\n le/onta, id est. Hinnulus leonem: subaudiendum cepit, vicit, aut provocat, aut id genus aliquid pro ratione sententiae: Quoties praepostero rerum ordine, qui viribus multo est inferior, superat potentiorem. Lucianus de captatore testamenti, qui iuvenis a sene, captator a captato captus est: tou=to e)kei=no to\ th=s2 paroimi/as2, o( ne/bros2 to\n le)/onta, id est, Hoc est illud, quod proverbio dicunt, Hinnulus leonem. Huc respexit quisquis fuit, qui scripsit Megaram Herculis:
*pr(a/ti a)/lgea pa/xei a)pei/rita fai/dimos2 ui(o\s2
*andro\s2 u(p) ou)tidanoi=o, le/wn w(sei/q) u(po\ ne/brou.
id est.
An quoniam immensis affligitur inclitaproles
A viro inerte, leonem ut si hinnulus urgeat acrem?
Non inconcinne trahetur ad id quoque, quoties fit, ut longe inferior lacessat potentiorem, aut multis partibus indoctior certet cum eruditissimo.
DE re palam absurda dicitur, eugnu/ein ta/s2 a)lw/pekas2, Vulpes iungere. Virg. in Palaemone,
Qui Bavium non odit, amet tua carmina Mavi,
Atque idem iungat vulpes, et mulgeat hircos.
Est enim vulpes animal ab aratro vehementer alienum.
*tra/gon a)me/lgein, id est, Mulgere hircum: eundem habet sensum: Lucianus in vita Demonactis, inter huius festiviter dicta commemorat et illud: Cum conspiceret duos quodam philosophos, utrosque pariter indoctos, inter se discrepantes, et alterum quidem ridiculas quasdam quaestiones proponentem, alterum item aliena, neque quidquam ad rem facientia respondentem: Quid, inquit, amici, an non horum alter hircum mulgere videtur, alter cribrum supponere? Refertur a Diogeniano his verbis: *po/teron o( to\n tra/gon a)me/lgwn, h)\ o( to\ ko/skinon u(/potiqei\s2, a)frone/steros2, i. Utrum stultior, qui mulget hircum, an qui cribrum supponit? cum uterque pariter absurde faciat. Ad hoc sane non abludit illud: Similes habent labra lactucas: Et: Dignum patella cooperculum.
*upe\r o)/nou ski/a=s2, i. Super asini umbra: pro eo, quod est: De re nihili. Sophocles in Cedalione apud Suidam, ta\ pa/nt) o)/nou skia\. i. Cuncta asini umbra: hoc est, nugae, nihilique res. Apud eundem Aristophanes in Daedalo, peri\ tou= ga\r o( po/lemos2 nun= u(mi=n e)sti\, peri\ o)/nou skia=s2. id est. Qua de re nunc inter vos bellum est: nimirum de asini umbra. Citatur ab eodem et Aristoteles, en didaskali/ais2, qui fabulam quandam extare dixerit hoc titulo, o)/nou skia\, id est, asini umbra, Archippi comoediam opinor sentiens, de qua meminit Zenodotus. Lucianus in Sectis, pa/ntes2, w(s2 e)/pos2 ei)pei=n, peri\ o)/nou skia=s2 ma/xontai oi( filosofou=ntes2. id est. Omnes, ut ita dixerim, de asini umbra depugnant philosophi. Aristophanes in Vespis, peri\ tw=n ma/xh nw=i+n peri\ o)/nou saia=s2, id est. De quo pugna est nobis de asini umbra. Demosthenes in Philippica quadam, pro\s2 a(/pantas2 peri\ th=s2 en delfoi=s2 skia=s2 nuni\ polemh=sai i. Cum omnibus in praesentia de Delphica umbra digladiari. Proinde sunt, qui credant, hoc adagii primum ab auctore Demosthene natum fuisse, fabulam huiusmodi referentes: Cum aliquando Demosthenes quendam in causa capitali defenderet, ac iudices haberet parum attentos, sed dicenti obstreperent, ille, Paullisper, inquit, aures mihi praebete, si quidem rem narrabo novam, ac lepidam, atque auditu iucundam. Ad quae verba cum illi iam aures arrexissent, adolescens, inquit, quispiam asinum conduxerat, rerum quiddam Athenis Megaram deportaturus Inter viam autem cum aestus meridianus ingravesceret, nec inveniret, quonam umbraculo solis ardorem defenderet, depositis clitellis, sub asino sedens, eius umbra semet obtegebat. Ceterum id agaso non sinebat, hominem inde depellens, clamansque asinum esse locatum, non asini umbram. Alter item ex adverso tendebat, asseverans etiam umbram asini sibi conductam esse. Arque ita inter eos acerrima rixa in longum
producta est, ita, ut etiam ad manus venerint: hoc pertinaciter affirmante, non conductam esse asini umbram, illo pari contentione respondente, umbram etiam asini conductam esse. Demum in ius ambulant. Haec locutus Demosthenes, ubi sensisset iudices diligenter auscultantes, repente coepit a tribunalibus descedere. Porro revocatus a iudicibus, rogatusque, ut reliquum fabulae pergeret enarrare: De asini, inquit, umbra libet audire, viri causam de vita periclitantis audire gravamini. Paulo aliter narrat Plutarchus in vita Demosthenis, his quidem verbis: *le/gein de/pote kwluo/menos2 u(po\ a)qhnai/wn en e)kklhsi/a|, braxu\ e)/fh bou/lesqai pro\s2 au)tou\s2 ei)pei=n. tw=n de\ siwphsa/ntwn, neani/as2 ei)=pen qe/rous2 w(/ra| e)misqw/sato e)c a)/steos2 o)/non mega/rade. mesou/shs2 de th=s2 h(me/ras2 kai\ sfodrw=s2 fle/gontos2 tou= h(li/ou e)ka/teros2 au)tw=n e)bou/leto u(po thn\ ski/an, ei)=rgon de\ a)llh/lous2, o( men memisqwke/nai ton o)/non ou)th\n skia\n le/gwn, o( de\ memisqw me/nos2, th\n pa/san e)/xein e)cousi/an kai\ tau=ta ei) pw\n a)ph/|ei. tw=n de\ a)qhn ai/wn e)pixo/ntwn, kai\ deome/nwn pe/ras2 e)piqei=nai, ei)a) u(pe\r men o)/nou skia=s2, e)/fh, bou/lesqai a)kou/ein, le/gontos2 de\ u(pe\r spoudai/wn pragma/twn ou) bou/lesqai. id est. Cum in contione dicenti obstreperent Athenienses, ait se breviter illis velle narrare quiddam. At, silentio facto, Adolescens, inquit, aestatis tempore asinum mercede conduxerat, ut eo ab urbe Megaram proficiscens uteretur. Porro meridie cum sol acriter aestuaret, uterque cupiebat sub umbram asini succedere. Verum alter alterum arcebat, cum hic diceret asinum conductum esse, non umbram. Rursus alter, qui conduxerat, se plenum habere ius responderet: atque haec locutus, discedere parabat. Retinentibus autem Atheniensibus, utque reliquam fabulae partem adderet, orantibus: Ita, ne, inquit, de asini umbra audire cupitis, de rebus seriis loquentem auscultare non vultis? Quidam aiunt, asinum Athenis non Megaram, sed Delphos fuisse conductum, quod idem apparet ex verbis Demosthenis, qui Delphicam umbram nominat, in calce orationis De pace: *ou)kou=n eu)hqe\s2 kai\ komidh= xe/tlion, pro\s2 e(ka/stous2 kaqe/na ou(twsi\ h)/dh prosenhnegme/nous2, peri\ tw=n oi)kei/wn, kai\ tw=n a)nagkaiota/twn, pro\s2 a(/pantas2 peri\ th=s2 en delfoi=s2 skia=s2 nuni\ polemh=sai. id est. An non igitur stultum, ac vehementer miserum, singulos adversus singulos ita commissos de rebus propriis, ac maxime necessariis, cum universis de umbra Delphica nunc depugnare? Apuleius in Asino, iocatur ex sese natum. Usurpavit hoc adagium Menander in Enchiridio, et Plato in Phaedro, cum ait: Oratores imperitos impudenter, ac periculose facere, quoties apud plebem imperitam et ipsam, non umbram asini, rem videlicet levem, ac nullius momenti, sed turpia pro honestis laudant: *mh\ peri\ o)/nou skia=s2, inquit, w(s2 i(/ppou to\n e)paino\n poiou/menos2, a)lla\ peri\ kakou= w(s2 a)gaqou=. Procopius in Epistola quapiam, *kai\ au)to\s2 de\ oi)=mai, peri\ th=s2 te/xnhs2 w)= sofw/tate ta)nanti/a fronw=n, skwmma/twn w(s2 e)/oike xa/rin, o)/nou fasi\ skia\n e)gkalei=s2. id est. Ipse etiam, opinor, doctissime, de arte pugnantia cum sentias, deridendi, sicut videtur, gratia, de asini, quod aiunt, umbra lite moves. Usus est eodem Origenes in pfatione libri tertii, quem scripsit adversus Celsum. Sed iamdudum tempus, ut ab asini umbra digrediamur, ne quis iure non rideat, peri\ o)/nou skia=s2 plus satis curiosos.
HVIC simillimum est illud
Latinorum adagium, de lana caprina, quod a simili quopiam eventu natum apparet, contentiose decertantibus duobus, utrum lanas haberet caper, an setas. Aut alioqui de villis caprinis dimicantibus, re videlicet inutili, minimique momenti, cuiusmodi iocus fertur et de asini lana. Horatius in epistolis ad Lollium:
Alter in obsequium plus aequo pronus, et imi
Derisor lecti sic nutum divitis hor ret,
Ut puerum saevo credas dictata magistro
Reddere, vel partes mimum tractare secundas.
Alter rixatur de lana saepe caprina,
Propugnat nugis armatus.
Loquitur de morosis in amicitia, qui quantumlibet frivola de causa litem cum amico suscipiunt.
HVIC confine est illud, quod apud Aristophanem legitur in Nubibus: *kai\ leptologei=n h)/dh zhtei=, kai\ peri\ kapnou= stenolexei=n. In philosophos dictum, qui de fumo, hoc est, de rebus nihili nimium anxie disputant. Inest autem non parum comici salis in illis ipsis verbis ad iocum confictis, leptologei=n, stenolexei=n: quorum alterum significat de rebus tenuibus, ac frivolis disceptare: alterum, de meris nugamentis sollicitum, et anxium torqueri. Quapropter etiam Socratis scholam frontisth/rion appellat.
REFERTUR a Suida, ac Diogeniano, tuflo/teros2 a)spa/lakos2, id est: Caecior talpa: de iis, qui supra modum caecutiunt, aut qui minime iudicant. Nam iucundior fiet metaphora, si quidem ad animum transferatur. Plin. undecimo libro scribit, ex quadrupedum genere, talpae visum deesse, oculorum tamen inesse effigiem, si quis praetentam detrahat membranam. Atque hinc ortum adagium.
AD eandem sententiam pertinet illud, *tuflo/teros2 lebhri/dos2, id est, Caecior leberide. Citatur ex Aristophane. Est autem Leberis, quemadmodum ostendimus et alibi, pellis illa sicca, quam serpentes, cicadae, et si quia aliud animantis genus, exuunt, quoties sibi iuventam renovant. In hac enim apparet effigies duntaxat oculorum, ac membranula quaedam tenuissima, qua serpentum oculi praeteguntur. Sunt, qui tradant, hoc, quod notissimum est de serpentibus, ac cicadis, etiam piscibus quibusdam accidere. Eam vero pellem Lycophron in iambico carmine Syphar appellat:
*su/far qanei=tai ponti/on fugw\n ske/pas2.
id est:
Syphar interibit, tectum ut effugit maris.
Syphar autem sumbolikw=s2, idque suo more, senem appellat, vel quod aetas ea caecutiat, vel quod iam effeta, atque arida, succo, viribusque destituta sit. Sophron in Mimis:
*ti ma\n cu/silos2, ti/ gar su/far a)nt) a)ndro\s2,
id est:
Quid enim Xysilus, quid Syphar pro viro?
Xysilum appellans aridum, et pruriginosum senem, para\ to\ cu/ein: aut Syphar, quasi iam non hominem ipsum, sed pellem duntaxat exsuccam, atque inanem. Quod quidem et ipsum proverbium resipit. Aiunt autem leberidem proprie significare membranam extremam, qua fetus vaccarum obtegitur, in qua et ipsa
vestigia duntaxat oculorum apparent. Adagium trifariam effertur, tuflo/teros2 lebhri/dos2, id est. Caecior leberide: et gumno/teros2 lebhri/dos2, id est, Nudior leberide: et kenw/teros2 lebhri/dos2, id est, Inanior leberide.
A notissima fabual sumptum, tuflo/teros2 teiresi/ou, id est. Caecior Tiresia. Iuvenalis:
Necsurdum, nec Tiresiam quemquam esse Deorum.
Tiresiam proverbiali figura pro caeco dixit, quemadmodum Horatius pro paupere Irum: Intererit multum, dives ne loquatur, an Irus.
NON dissimili figura dixit Horatius in Sermonibus:
-Ne corporis optima Lyncet
Contemplans oculis Hypsea caecior, illa
Quae mala sunt spectes.
Satis apparet, paroemiam ab Hypsea muliere quapiam infami, notaeque caecitatis, esse profectam.
UBI qua commoditas de improviso praeter sumptum obiecta esset, veteres sine sacris hereditatem vocabant. Et omnino, quidquid citra nostram operam alicunde obtigisset lucri, quasi proverbialiter hereditatem appellabant. Ergasilus parasitus apud Plautum in Captivis: Sine sacris hereditatem sum adeptus effertissimam. Et alibi: Annona est, sine sa cris hereditas. Nam heredes alioqui vel pro salute laborantis, vel in parentalibus defuncti, sacra quaedam suo sumptu factitare mos erat Idem Plautus alibi: Mihi tales hereditates non saepe obveniunt. Cicero in Verrem actione quinta. Hic Verres hereditatem sibi venisse arbitratus est, quod in eius regnum, ac manus venerat iste. Andreas Alciatus Praetermissorum libro 1. mavult adagionis originem ad prisci iuris consuetudinem referri. I ex enim duodecim tabularum sic habebat: Sacra privata perpetua manento. Ea verba interpretatur Cicero libro De legibus 2. ut omnis, ad quem patrisfamilias pecunia perveniret, is teneretur sacra celebrare. Refertque Scaevolae pontificis interpretationem, qua traditum est quinque modis adstringi sacris hereditatem. Proinde ad quos ex iure propinquitatis redibat hereditas, tenebantur communium sacrorum societate: Suavius autem esse solet, quod inopinato contingit boni, quemadmodum sine sacris hereditas. Haec, aliaque doctissime sane disserit Alciatus. Porro in Plautino dicto allusum videtur ad Graecoru illud adagium: a)/quta i(era\ katesqi/ein. i. Non sacrificata sacra devorare. item ad Hesiodium illud:
*apo\ xutropo/dwn a)nepir)r(e/ktwn a)nelo/nta *esqai/ein.
id est:
Ante sacrum factum, cibum ab ollis tollere raptum, Atque edere.
ELEGANS in primis adagium exstat apud M. Tullium in epistolis ad Atticum: Ea multa, inquit, imo omnia, quorum kefa/laion, ne quid inter caesa, et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur, aut temporis. Videtur significare cunctationem, et ancipitem haesitationem, ac velut intervallum illud, inter omittendum, quod coeptum est, et incipiedum quod novari oportet. Sumptum est autem e prisco auspiciorum ritu, in quib. inter caesa, et porrecta sacerdos caeremonias quasdam agebat, quemadmodum testatur M. Varro lib. De lingua
Latina secundo. Nam flamen Dialis, inquit, auspicatur vindemiam, et ut iussit vinum legere, agna Iovi facit, inter cuius exta caesa, et porrecta flamen prorsus vinum leg???t. Porro, quod exta caesa prorogationem temporis apud veteres significaverint, declarat Cicero libro De divinatione secundo: Quid enim inquiens, habet aruspex, cur pulmo incisus etiam in bonis extis dirimat tempus, et proferat diem?
PENSUM persolvere, est tuas implere partes, debitoque perfungi officio. Translatum a lanificio muliebri, in quo singulis certum lanae pondus in opus distribuebatur. Plautus in Persa: Pensum meum, quod datum est, confeci. Idem in Bacchidibus: Ego pensum meum lepide accurabo. Et M. Tullius libro De oratore tertio: Nunc ad reliqua progrediar, meque ad meum munus, pensumque tevocabo. Varro de re rustica: Nos nostrum pensum absolvimus. Hieronymus ad Rusticum: et operis tui pensa persolvas. Verum, quo longius erit detorta metaphora, hoc erit adagium venustius. Veluti, si adfermonem, ad studium, ad officium, aut alias animi res referatur.
*ou)do)/nar, id est. Nein somnio quidem. Graecis proverbialiter dictum est, pro eo quod est, nulla ratione, nullo tempore. Alioqui nemo fere tam omni felicitate destitutus, quin aliquando per quietem vel somniet laetiora quaepiam. Lucianus en tw=| peri\ pu=n e)pi\ misqw=| s1uno/ntwn, *ou)d) o)/nar leukou= pote a)/rtou e)mforhqei\s2. id est. Ne per somnium quidem unquam albo pane satiatus. Idem usurpavit in Gallo, cum ait, regibus ne persomnium quidem aliqua re iucunda frui licere, *uf) w(=n ou)d) o)/nar a)polan=s1ai/ tinos2 h(de/ws2 e)ggi/netai. Rursus peri\ tou= h)le/ktrou, *a)do/ntwn de\ h(du\, aki\ oi=on s1u\ fh/|s2, ou)/d o)/nar a)khko/amen. id est. Porro suaviter canentes, et eo modo, quo tu praedicas, ne per somnium quidem audivimus. Huc eleganter allusit Theocritus en boukoli/s1kw|, apud quem Eunica puella civilis, rusticum, basium dare conantem, ab se repellit, dicens tantum abesse, ut illi datura sit basium, ut hoc ne per somnium quidem oporteat sperate. Carmen sic habet:
*er)r( a)p) e)moi=o.
*bwko/los2 w)/n m)e)qe/leis2 ku=s1ai, ta/lan, ou) mema/qhka,
*agroi/kws2 file/ein, a)/ll) a)stuka\ xei/lea qli/bein.
*mh\ tu/ge meu= ku/s1hs2 to\ kalo\n sto/ma, mh/d) en o)nei/rois2.
id est,
- Aufer te hinc procul, inque malam rem,
Tu mihi suaviolum dare vis, homo rusticus? atqui,
O miser, haud didici dare basia agrestibus unquam;
Sed magis urbanis soleo oscula figere labris.
Non mihi tu nitidum os labris sordentibus unquam
Contigeris, nec per somnum.
Utitur eodem et M. Tullius in Epistolis ad Atticum: politiko\s2 a)nh\r, ou=d)o)/nar quisquam inveniti potest. Theocritus in Megara Herculis uxore, to/d ou)d)o)/nar h)/luqen a)/llw|. id est. Quod alii ne per somnum quidem accidit. Galenus peri\ fus1ikw=n duna/mewn. lib. 2. *kai\ tau=ta ou)k e)xrhn= a)gnoei=n to\n e)ras1i/straton, ei)/per ka)/n kat) o)/nar pote\ toi=s2 e)k tou= peripa/tou s1une/tuxen. id est. Atque, haec oportebat non esle ignota Erasistrato,
si modo vel in somnis unquam illi cum Peripateticis incidisset consuetudo. Solent autem vel extremae sortis homines aliquando magnifica quaedam somniare, quemadmodum apud Lucianum Micyllus, qui per somnium opulentissimus, experrectus, cerdo quispiam erat Iro pene pauperior. Nam somniare, sperandi genus est. Unde et Virgilius in Bucolicis, spes inanes amantum somnia vocat:
An qui amant, ipsi sibi sommia fingunt?
Huc respexit et Flaccus in Satyris, cum ait:
Cum te servitio longo, curaque levarit,
Et certum vigilans quarta sit partis Ulysses
Audieris heres.
Itaque Ne per somnium quidem, perinde valet, quasi dicas, quod ne sperare quidem audeas. Plutarchus in libello, quem scripsit adversus Stoicos, adagium extulit paulo diversius, w(=n ou)d) o)nei/rata labei=n ma=llo/n e)sti para\ ta\s2 koina\s2 e)nnoi/as2, id est, quorum ne somnia quidem magis capere licet extra communes cogitationes. Divus Chrysostomus adversus Iudaeos contione tertia sic extulit, ou)d) w(s2 o)/nar.
QUARUM rerum ambiguam quandam, ac tenuem, peneque evanidam memoriam aut intelligentiam obtinemus, eas res per nebulam recordari, per somnium meminisse, per caliginem videre, proverbio dicimus. Ut, quae puelli vidimus, senes quasi per somnium recordamur, vix tenuibus quibusdam simulacris rerum inhaerentibus animo nostro, qualis est ferme vulgarium insomniorum memoria. Porro, quod per mediam nebulam intuemur, eius confusam duntaxat imaginem, ac velut umbram incertam aspicimus. Cuiusmodi sunt, quae per caliginem cernuntur in tenebris. Hinc igitur ducta metaphora. Huiusmodi sermonis formae frequenter obviae sunt apud scriptores. Plautus in Pseuduloc Sunt, quae te volumus percunctari, quae quasi per nebulam nosmet scimus, atque audivimus. Idem in Captivis duobus: In memoriam regredior, audisse me quasi per nebulam. M. Tullius libro De finibus quinto: In infirma aetate, imbecillaque mente, vis naturae per caliginem cernitur. Plato de legibus lib. 7. a(\ dh\ le/gw, deilw=s1ai peirhte/on oi(=on dei/gmata e)cenegko/nta ei)s2 fw=s2, nun\ ga\r legme/nois2 e)/oike kata/ tes1ko/tos. id est, Ceterum, quae dico, conandum est, ut velut exemplis in lucem prolatis reddamus perspicua. Nam haec videntur similia iis, quae dicuntur per caliginem quandam. Eodem in lib. legitur kat) u(/pnon, id est, per somnum, sive in somnis.
*peri\ o)/nou paraku/yews2, id est, De asini prospectu. Vetus adagium dici solitum in eos, qui ridendo titulo quempiam calumniantur, aut de frivolis rebus aliquem in ius vocant. Eventus, qui fabulae praebuit occasionem, varie narratur ab auctoribus. Quidam huiusmodi quaedam memorant. Figulus quispiam varias avium formas finxerat, easque in officina collocatas habebat. At asinus quidam, in observantius sequente agasone, inserto per officinae fenestellam capite, pariter et aves, et reliqua vasa deiecit, comminuitque. Is, cuius erat officina, agasonem in ius vocat. Cumque rogaretur ab
omnibus, quanam de re litem moveret: De asini, inquit, prospectu. Alii aves non fictiles, sed veras fuisse volunt, quae asino, sicuti dictum est, per fenestram immittente caput, disturbatae perticam ruperunt, reliquaque vasa subverterunt. Reliqua fabulae utcumque conveniunt. Lucianus in asino suo paroemiam hanc fingit ex se natam, quod, dum asinus conaretur obliquato capite per fenestram prospicere, quid ageretur, tum sese, tum dominos suos prodidit. Eamque rem magno omnium risu exceptam, in adagionem abiisse, e)c o)/nou paraku/yews2, id est, ex asini prospectu. Porro iuxta Luciani sententiam, magis quadrabit in eos, qui stoliditate sua, dum inepte student dissimulare, ridicule produntur. Hunc Luciani locum aemulans Apuleius in 9. Metamorphoscos suae libro, scribit ad hunc modum: Qua contentione, et clamoso strepitu cognito, curiosus alio qui, et inquieta procacitate praeditus asinus, dum obliquata cervicem per quandam fenestrulam, quidnam sibi vellet tumultus ille, prospicere gestio, unus e commilitonibus, casu fortuito conlimatis oculis ad umbram meam, cunctos testatur in coram. Magnus denique continuo clamor exortus est. Et emersis protinus scalis, iniecta manu quidam me veluti capituum detrahunt, iamque omni sublata cunctatione, scrupulosius contemplantes singula, cista etiam illa revelata, repertum, productumque et oblatum magistratibus miserum hortulanum, poenas scilicet pensurum, in publicum deducunt carcerem, summoque risu de meo prospectu cavillari non desinunt. Unde etiam de prospectu, et umbra asini, natum est frequens proverb. Hactenus Apuleius.
CVI confine est illud Terentianum ex Eunucho: Egomet meo indicio miser quasi sorex hodie perii. Verba sunt Parmenonis, qui, delusus a Pythia, prodiderat se seni. Donatus admonet, esse proverbium in eos, qui suapte voce produntur. Atque hinc existimat ductam esse metaphoram, quod soricum proprium sit vel stridere clarius, quam mures, vel strepere magis cum obrodunt frivola, ad quam vocem multi se intendentes, quamvis per tenebras noctis transfigunt eos. Usurpat hoc adagium dius Aurelius Augustinus in primo De ordine libro erga suum Licentium, qui dum pulsata tabula, soricem strepitu absterret, ipse sese prodebat Augustino, quod vigilaret. Allusit eodem Origenes homilia in Genesim tertia. Sed videbor, inquit, ipse meis indiciis captus.
*endu/ete/ moi th\n leonth\n, id est, Induitis me leonis exuvium. In eos dici solitum, qui suscipiunt negotium maius facultate, quique se magnificentius gerunt, quam pro sua conditione. Quidam ab Hercule sumptum putant, cuius hic ornatus erat, ut leonis exuvio tegeretur, deinde altera manu clavam, altera gestaret arcum: atque hoc ornatu descendit ad inferos, Cerberum extracturus. Huc alludens Aristophanes in Ranis, Bacchum fingit, Herculis instar, leonis exuvio, clavaque instructum, ad inferos descendere parantem, ut Euripidem cum Aeschylo certantem audiret. Ridetur autem ab Hercule, quod id gestaminis neutiquam illum deceret, utpote mollem, et effeminatum. Eodem pertinet, quod Menippus ille Lucianicus eodem
ornatu se ab infetis redisse adimulat. Nihil autem prohibet, quo minus proverbium ad apologum illum referatur, cuius meminit Lucianus in Piscatore: Apud Cumanos asinus quispiam, pertaesus seruitutem, abrupto loro in silvam aufugerat. Illic forte repertum leonis exuvium corpori applicabat suo. Atque ita pro leone se gerebat, homines pariter, ac feras voce, caudaque territans. Nam Cumani leonem ignorant. Ad hunc igitur modum regnabat aliquandiu personatus hic asinus, pro leone immani habitus, ac formidatus. Donec hospes quispiam Cumas profectus, qui saepenumero viderat et leonem, et asinum, atque ob id non erat difficile dignoscere, aurium prominentium indicio, neque non aliis quibusdam coniecturis asinum esse deprehendit, ac probe fustigatum reduxit, dominoque agnoscenti reddidit. Interim autem risum non mediocrem concitabat omnibus Cumanis asinus iam agnitus, quos dudum creditus leo, metu propemodum exanimaverat. Cumanos autem hic appellat, non qui sunt in Italia, sed qui sunt in Aeolide supra Lesbum. Nam et Lesbii et Cumani notati sunt stoliditatis, ut indicat Stephanus. Usurpat hoc adagium Socrates Platonicus in Cratylo, negans oportere deterreri sese magnitudine disputationis institutae, posteaquam semel leonis pellem esset indutus. Lucianus in Pseudologista: ou) de\ dei= tinos, tou= a)podu/s1ontos2 th=n leonth\n, w(s2 fanero\s2 ge/noio, kanqh/lios w)\n, ei)mh/tis2 a)/ ra e)c u(perbore/wn a)/rti e)s2 h(ma=s2 h(/koi, h)\ e)s2 tos1ou=ton kumai=os ei)/h, w(s2 mh\ i)dw\n e)uqu\s2 ei)de/nai o)/non a(pa/ntwn u)bristo/taton s1eo)/nta, mh\ perimei/nas2 o)gkome/nou pros1e/ti a)kou/ein, id est, Nec opus est quopiam, qui tibi leonis exuvium detrahat, quo palam fiat te Canthelium esse, nisi quis sane ab ipsis Hyperboreis hospes modo ad nos advenerit, aut usque adeo Cumanus sit, ut qui viderit, non protinus intelligat te asinorum omnium asinum ferocissimum esse, aut exspectet, ut te praeterea rudentem audiat. Eusebius Caesariensis adversus Hieroclem, oi)xh/s1etai men h(mi=n filo/s1ofos, o)/nos de\ th=| tou= le/ontos e)pikrupto/menos de/rei, id est, Abibit nobis quidem philosophus, ceterum asinus leonis intectus pelle. Demutavit nonnihil de proverbio Lucianus in Philopseude, cum ait: to s1ou=ton xro/non e)lelh/qei me, u(po\ th=| leonth=| geloio/n tina pi/qhkon periste/llwn, id est Tantum temporis non animadverti eum sub leonis exuvio ridiculam quandam simiam tectam habere.
*mi/das2 o)/nou w)=ta, id est, Midas auriculas asini. Refertur a Diogeniano. Natum a fabula notissima Midae, regis Phrygiae, cui Phoebus, quod stolide Panem canentem sibi praetullisset, asininas affixit auriculas. Quas cum diu mitra occuluisset, tandem a tonsore animadversum est, ac prolatum in vulgus. Porro adagium recte dicetur, vel in stolidos, et crassis auribus, pinguique iudicio homines, vel in tyrannos, quibus cum aures sint asininarum instar longae, procul etiam audiunt, velut auscultatoribus dimissis, qui audita referant. Quos Plutarchus in libro de curiositate, w)takousta\s2 appellat, pros1agwgi/das2. Eoque Lucianus in libello, cui titulus, Non esse facile credendum delatoribus, calumniae depingens imaginem, Midae aures illi tribuit, propter studium subauscultandi, captandique, quid alii retum faciant:
e)n decia=| ti\s2 a)nh\r ka/qhtai ta\ w)=ta pammege/qh e)/xwn: mikrou= dei=n th=s2 tou= mi/dou pros1eoiko/ta. id est, Ad dexteram vir quispiam sedet, auriculis maximis, quales ferme Midae fuerunt. Aristophanes in Pluto:
*mi/das2 men ou=n, hn)\ w)=t) o)/nou la/bhte.
id est,
Midas quidem itaque, si asini aures sumatis.
Quo loco interpres admonet proverbii de auriculis asininis, eiusque commenti varias allegat causas. Quos dam auctores esse, Midam hunc ob contemptum aliquando, vituperatumque Bacchi numen, in asinum fuisse conversum. Alii narrant, cum aliquando praeteriret asinos huius dei, atque eos affecisset iniuria, iratum Bacchum, Midae auriculas asininas addidisse. Sunt, qui dicant, huic aures natura praelongas fuisse, et asininarum instar prominentes, atque hinc fabulae iocum ortum esse. Quamquam pluribus placet, hac allegoria significatum, Midam, utpote tyrannum, Corycaeos, ac subauscultatores dimittere solitum, per quos quaecumque per omnem regionem vel fierent, vel dicerentur, cognosceret, nimirum illis utens aurium vice. Proinde, cum vulgus admiraretur, ab illo resciri etiam ea, quae clam, ac procul fierent, occasionem fabulae dederunt, ut Midas diceretur auriculas asini habere: vel quod nullum aliud anima! acrius audiat, quam asinus, excepto mure: vel quod aures habeat omnium longissimas. Persius:
Auriculas asini quis non habet?
Ferunt nonnulli primum a poeta scriptum fuisse.
Auriculas asini Mida rex habet.
Deinde metu Caesaris scripturam mutasse, Quis non habet?
Ex Andria Terentiana per allusionem proverbialiter usurpatum videtur ab Horatio: Hinc illae lacrimae. Usurpavit ad hunc modum M. Tullius in actione pro M. Caelio: Hinc illae lacrimae, nimirum et haec causa est horum omnium scelerum, atque criminum. Dicetur autem de rei causa aliquandiu dissimulata, quae vere tandem deprehendatur. Sumuntur autem frequenter id genus allusiones a claris auctoribus et in proverbii vicem transferuntur, etiam si nulla figura proverbialis adsit. Quod genus illud ex Homero saepius iteratum in Epistolis Ciceronis ad Atticum, ai)de/omai trw=as2, id est, Vereor Troianos.
NON dissimili figura dixit Lucianus in Eunucho, *au(/th w)= pa/mfile e(le/nh u(pe\r h(=st e)monoma/xoun, id est, Haec ipsa erat Helena, pro qua digladiabantur. Loquitur autem de duobus Peripatericis, mercedis, ac lucri cupiditate turpiter apud iudices contendentibus. Allusit ad monomachiam, id est, singulare certamen, quod inter Menelaum et Paridem factum describit Homerus Iliad. lib. 3.
EBUR atramento candefacere, est genuinae formae cultum, atque ornatum externum inducere, quo decus illud nativum obscuretur magis quam illustretur. Proinde lena Plautina puellae naturali forma praeditae, tamen cerussam ad oblinendas malas postulanti: Una, inquit, opera ebur atramento candefacere postules. Propterea quod omne lenocinium rebus natura pulchris dehonestamentum afferat, non venustatem.
Veluti, si quis veritatem, qua nihil est pulchrius, rethorum pigmentis conetur exornare. Porro, quemadmodum cerussa ad candorem conciliandum adhiberi consuevit, iridem purpurissa ad tingendas rubore malas. Simili forma dixit in Mostellaria: Nova pictura interpolare vis opus lepidissimum.
EODEM ferme pertinet Horatiana metaphora, quae in Sermonum lib. 1. legitur Sat. 3.
At nos virtutes ipsas invertimus, atque
Sincerum cupimus vas incrnstare.
Hoc est, quae per se recta sunt, ea nominibus alienis impositis depravamus, atque obtegimus. Quamquam potest et ad superiorem sententiam eleganter accommodari: hoc est, cum rebus per se decentibus tectorium inducimus, quod tegat, et obscuret nativum decus, non augeat.
*tw=n kalw=n kai\ o)pw/rh kalh\. id est, Pulchrorum, etiam autumnus pulcher. Metaphora proverbialis nata ex Archelai apopthegmate, quod ab eo dictum Plutarchus refert in Euripidem, qui iam pubescentem, atque exoletum Agathonem in convivio suaviabatur. Non abludit ab illo Homerico, quod alio reddemus loco, e)kth=s2 kala/mhs2 ginw/s1kein, id est, E culmo cognoscere. Vernis enim mensibus nihil non tenerum ac nitidum, cum omnia adhuc in flore, aut in herba sunt. Ceterum autumni tempore posteaquam iam in culos, aut caulem excreverunt, horridiora videntur. Quadrat igitur in ea, quae cum natura sint egregia, ne tum quidem fastidienda videntur, cum maturuerunt. Alioqui nihil fere tam foedum, quod non aliquando niteat aetate. Dicetur non ineleganter et in eos, qui belle portant aetatem.
SIMILI metaphora videtur dictum et illud, quod refert, ac notat Fabius in octavo Institutionum libro. Magnorum fluminum navigabiles fontes sunt. Eam sententiam ait se iuvene decantatam fuisse. Significat autem, praepotentium quantulacumque, plus pollere, quam universas tenuium opes. Ceterum notat Fabius hoc sententiarum genus, quod palam falsae videantur.
Similimam huic codem loco subicit: Generosioris arboris statim planta cum fructu est. Quo quidem id innui videtur, egregia, beneque nata ingenia, statim maturescere, et ad frugem pervenire. Taxat Fabius et hoc sententiae genus. Nobis tamen visum est in adagiorum catalogum has quoque referre, quod vulgo celebres fuisse testatur; et impudentior hyperbole, sicut paulo superius dictum est, non reicitur ab hoc genere.
M. Tullius in oratione pro Muraena scribit ad hunc modum: Deinde etiam si quid apud maiores nostros fuit in isto studio admirationis, id enuntiatis vestris mysteriis, totum est contemptum, et abiectum. Posset agi lege, necne, pauci quondam sciebant. Fastos enim vulgo non habebant. Erant in magna potentia, qui consulebantur, a quibus etiam dies tamquam a
Chaldaeis petebantur. Inventus est scriba quidam Cn. Flavius, qui cornicum oculos confixerit, et singulis diebus ediscendos fastos populo proposuerit, et ab ipsis iureconsultis, eorum sapientiam compilarit. Itaque irati illi, quod sunt veriti, ne dierum ratione pervulgata, et cognita, sine sua opera lege posset agi, notas quasdam composuerunt, ut omnibus in rebus ipsi interessent. Idem in actione pro L. Flacco: Hic Hercule cornici oculum, ut dicitur: nam hunc Hermippum hominem eruditum, divem suum, cui debebat esse notissimus, percussit. Porro proverbium natum sit ex apologo quopiam, an ex eventu, an ex metaphora sumptum, non satis liquet. Undecumque fluxerit, perinde valere videtur, cornicum oculos configere, quasi dicas, novo quodam invento veterum eruditionem obscurare, efficereque, ut superiores nihil scisse, nihil vidisse videantur. Effertur autem per ironiam. Nec admodum diverse usurpavit Macrobius lib. Saturnalium septimo. Et quia inquiens, his loquendi labyrinthis nos impares fatemur, age Vecti, hortemur Eustachium, ut recepta contraria disputatione, quidquid pro vario cibo dici potest, velit communicare nobiscum: ut suis telis lingua violenta succumbat, et Graecus Graeco eripiat hunc plausum, tamquam cornix cornici oculos effodiat. hactenus Macrobius. Illud non ab re fuerit admonere lectorem, ut etiam atque etiam consideret, num cornicum vivacitas, et concordia huic adagioni locum fecerit. Siquidem cornix antiquitus concordiae symbolum erat. Eiusdem vivacitas etiam Graeco proverbio celebrata est. Ut is videatur cornicum oculos velle configere, quisquis ea, quae antiquitas magno consensu approbavit, damnare, ac rescindere conetur. Nec admodum absurdum, si quis in hunc modum accipiat, ut dicatur oculos cornicum configere, qui perspicacissimis, oculatissimisque visum adimat, offundatque tenebras: aut rem ipsissimam acu, quod aiunt, tangat: tantus videlicet artifex, ut non solum scopum, aut avem, verum et ipsos oculos iaculo feriar.
PROVERBII speciem habet, quod legimus in Phormione Terentiana, Hem gladiatorio animo ad me affectant viam. Quo significatur, ita tendi ad nocendum alteri, ut id cum proprio etiam periculo tentetur, animo pertinaci, paratoque vel perdere, vel perire. Nam gladiatori composito ad certamen haec pugnae proposita sors est, aut occidere, si occupaverit; aut occumbere, si cessaverit. Aristoteles audaciam huiusmodi, cum propriae salutis contemptu coniunctam, Celticam appellat.
FRUSTO panis, pro re quantumlibet pusilla, ac vili, nostris quoque temporibus vulgo dictitant. M. Cato in oratione quadam M. Caelio vilitatem opprobrans, non loquendi tantum, verum etiam tacendi: Frusto, inquit, panis conduci potest, vel uti taceat, vel uti loquatur. Citatur locus ab A. Gellio in Noctibus Atticis. Videtur hyperbole sumpta, vel a canibus, quos frusto panis invitare solemus, vel a mendicis.
QUEM mater amictum dedit, observare, pro eo, quod est, pueriliter ex alieno praescripto vivere, legitur
apud Quintilianum libro quinto. Nam, quid, inquit, illa miserius lege, veluti praeformatas infantibus literas prosequentium, et ut Graeci dicere solent, quem mater amictum dedit, sollicite custodientium? Quibus ex Fabii verbis apparet, Graecis in proverbio fuisse. Usurpat autem, et indicat adagium Lucianus in Nigrino: kai\ po/qen o( taw\s2 ou(=tos2. kai\ ta/ ka th=s2 mhtro/s2 e)sti au)tod. id est, Et unde hic pavo. Atque fortassis materna vestis est. Dicuntur haec scommata in eum, qui versicolore veste amictus advenerat. Plutarchus in commentario de Fortuna Alexandri, di/khn nhpi/ou paido\s2, fula/tionta th\n peribolhn\, hn(\ h( pa/trios2 au)tw| s1hnh/qeia, kaqa/per titqh\ perie/qhke. id est, More puelli servantem amictum, quem illi patriae consuetudo veluti nutrix addiderat. Quin hoc ipsum, quo nihil iam tritius, Ex praescripto vivere, proverbiali metaphora dictum apparet, tracta videlicet a pueris, quibus, ut inquit Plato, en th=| grafi/di, id est, in tabula graphiaria doctor exemplar praescribit, quod imitantes, literarum notulas consuescant effingere. Hoc imitationis genus, velut addictum, ac servile, ridet Horatius:
O imitatores servum pecus, ut mihi saepe.
Risum, saepe iocum, vestri moucere tumultus.
Et Fabius nihil putat ad bene dicendum inutilius, quam ita seruire praeceptis artis, ut non ausis digitum latum ab illis discedere, si quando causae ratio postulabit.
PROVERBII faciem habet, quod est apud Horatium:
Nec tamen ignorat, quid distent aera lupinis.
Id est: novit discrimen rerum vilium, et pretiosarum. Agit autem Horatius de iis, qui beneficia non ita conferun: in quosvis, velut abiciant, sed ita collocant, ut expendant, et eius meritum, ac dignitatem, cui praestant, et pretium muncris, quod largiuntur. Porro lupini vilitatem proverbialiter notavit et Iuvenalis:
Tunicam mihi malo lupini,
Quam si me toto laudet vicinia pago.
Notat et Lucianus in libello De mercede servientibus, cum rogat, num usque adeo defuerit lupini, et aquae fontanae copia, ut in eam sese coniceret seruitutem.
EXTAT Graecus senarius paroimiw/dhs2 apud Suetonium Tranquillum in vita Neronis:
*emod qano/ntos2 gai=a mixqh/tw puri\.
id est,
Me mortuo conflagret humus incendiis.
Quod eum a quodam sermone communi diceretur: Nero, respondens, Imo, inquit, e)mod zw=ntos2, i. Me vivo, nludens ad urbis incendium, quia paulo post effecit. Meminit huius proverbii M. Tullius lib. De finib. bonorum tertio. Quoniamque illa vox inhumana, et scclerata dicitur eorum, qui negant se recusare, quo minus ipsis mortuis, terrarum omnium deflagratio consequatur, quia vulgari quodam versu Graeco pronuntiare solent. Item Seneca lib. de Clementia secundo, cum dicit, multas voces magnas, sed derostabiles, in vitam humanam pernenisse, celebresque vulgo fieri, ut illam, Oderint, dum metuant. Cui, inquit, Graecus versus similis est, qui se mortuo terram misceri ignibus iubet.
MARE caelo miscere. Proverbialis hyperbole est, pro eo, quod est, omnia perturbare, nihilque non facere. T. Livius: Quid est, quod caelo terram, terrae caelum misceant? Idem alibi: Quid tandem est, cur caelum ac terras misceant? Iuvenalis:
Clames licet, et mare caelo
Confundas homo sum.
Lucianus in Dialogo Promethei, et Mercurii: ti/ou)=n dia\ tou=to e)xrh=n to\ tou= lo/gou, th=| gh=| to\n ou=rano\n a)namemi/xqai. id est, Quid igitur oportebat ea gratia, terrae, quod dici solet, miscere caelum? Virgilius in quinto, de Iunone omnia tentante:
- Maria omnia caelo Miscuit.
Idem apulo diversius in duodecimo:
- Non si tellurem effundat in undas
Diluvio miscens, caelumve in tartara solvat.
Aristophanes in Lysistrata, non dissimili sigura dixit:
*ta\ d) u(pe/rtera ne/rtera qh/s1ei
*zou\s2 u(yibreme/ths2.
id est,
- Quin et super a infera reddet
Iuppiter altifremus.
Plutarchus in vita Romuli sic usurpat, ut caelum terrae misceant, qui ex hominibus deos, ex diis homines faciunt, et quae sunt hominum fabulantur de diis: a)pognw=nai men ou)=n panta/pas1i th\n qeio/thta th=s2 a)reth=s2, a)no/s1ion kai\ a)genne\s2, ou)ranw| de\ mignu/ein gh=n, a)be/lteron. id est, In totum abnegare divinitatem virtutis, impium est, et ingenerosum: ceterum caelo miscere terram, stuporis est.
CONSIMILI figura dixit Horatius:
- Miscebis sacra profanis.
Id est, Nihil non facies. Item, Confundens fasque nefasque. Apud veteres multum erat discriminis inter res hominum, ac res deorum, adeo, ut Homerus etiam vocabula discernat, quibus Dii consvenerunt uti, a vocibus humanis. Et Pythagoras a quibusdam iusserit abstineri, quod numinibus essent consecrata. Unde, qui nihil habent pensi, quique nihil non audent, miscent sacra profanis.
QUI seriis pariter, ac iocosis esset accommodatus, et qui cum assidue libeat convivere, eum veteres omnium horarum hominem appellabant. Atque ita oucatum Asinium Pollionem, auctor est Fabius. Apud Suetonium Tiberius duos quosdam combibones suos, iucundissimos, et omnium horarum amicos profteri solet, etiam codicillis. Eiusmodi amicum eleganter simul, et graphice depinxit Ennius, sub persona Gemini Servilii. Carmen, quamquam exstat apud Aulum Gellium noctium Atticarum libro duodecimo, c. 4. tamen non gravabimur adscribere:
Hocce loquutus, vocat quicum bene saepe libenter
Mensam sermonesque suos, rerumque suarum
Comiter impertit, magna cum lapsa diei
Pars foret, e summis rebus, paruisque gerundis
Consilio, induforo, lato, sanctoque senatu.
Cui res audacter magnas, parvasque, iocumque
Eloquer et: quae tincta malis, et quae bona dictu
Euomeret, si quid vellet, tutoque locaret.
Quocum multa volup, ac gaudia, clamque palamque
Ingenium, cui nulla malum sententia suadet,
Ut faceret facinus, levis tamen, haud malus, idem
Doctu fidelis, suavis homo, facundus, suoque
Contentus atque beatus, scitus, secunda loquens, in
Tempore commodus, et verborum vir paucorum.
Multa tenens antiquae, sepulta, et saepe vetustas
Quae facit, et mores, veteresque, noisosque tenentem.
Multorum veterum leges, divumque, hominumque
Prudentem, qui multa loquive, tacereve possit.
Talis et inter philosophos fuisse traditur Aristippus: qui Dionysii iussu cum ceteris nec in feminea purpura saltare detrectavit, Platone recusante, addens vel in Bacchanalibus oportere pudicum esse. Hinc Horat.
Omnis Aristippum decuit color.
Contra, qui suis quibusdam sunt moribus, neque faciles ad cuiusvis hominis convictum, perpaucorum hominum homines dicuntur, ut a pud Terentium. Apud Horatium autem, Communi sensu plane caret, inquimus.
REFERTUR in Diogeniani collectaneis hoc adagium. Exstat autem in Phoenissis Euripidis, ad hunc modum:
*aplou=s2 o( mdqos2 th=s2 a)lhqei/as2 e)/fu,
*kou) poiki/lwn dei= t) a)/ndix) e)rmhn euma/twn
*exei ga\r au)th\ kairo\n. o( d) a)/dikos2 lo/gos2
*nos1e=n en au)tw|, farma/kwn dei=tai s1ofw=n.
id est,
Simplex, vafris nec est egens ambagibus
Interpretum: siquidem ipsa per se congruit.
At sermo iniquus, quia per se sit morbidus,
Medicamenta exquisita deposicit sibi.
Citatur a Seneca epistola 49. Nam, ut ille ait tragicus, veritatis simplex oratio est. Proverbium usurpabitur, vel in rhetores ac poetas, qui mendacia verborum lenociniis fucare solent. Vel in blandiloquos, qui quod non ex animo dicant, solent accuratius adornare sermonem, ac veros affectus hoc diligentius imitari verbis, quo magis vacant affectibus:
Ut, qui conducti plor ant in sumere, dicunt,
Ac faciunt prope plura dolentibus ex animo:
Cum interim simplex illa, rusticanaque veritas, negligat id genus orationis fucos: *ta\ s1dka s1dka, th\n s1ka/fhn s1ka/fhn. id est, Ficus ficus, ligonem ligonem appellans. Vel in astrologos, qui vaticinia sua verbis ambiguis efferunt, ne queant deprehendi, sitque rima quaepiam, per quam elabantur. Denique in eos, qui perplexe loquuntur, dum verum dissimulant. Nam hoc indicio saepenumero deprehenditur vanitas, velut in Eunucho Terentiana:
Pergin' scelesta mecum perplexe loqui?
Scio, nescio, abiit, audivi, ego non adfui,
Non tu isthuc mihi dictura aperte es, quidquid est?
APUD Plautum in Trinummo
legitur allegoria proverbialis. Tunica pallio propior est. Quo significatum, ex amicis nos aliis, atque aliis magis esse devinctos, neque parem omnium habendam esse rationem. Apud veteres primum in officio locum habebant parentes, proximum pupilli nostrae fidei crediti, tertium clientes, quartum hospites, quintum cognati et affines, ut indicat Gellius lib. 5. ca. 13. Praeterea quaedam negotia propius aliis ad nos pertinere. Pallium extrema vestis apud Graecos, quemadmodum apud Romanos toga. Tunica toga tegebatur, ut frequenter apud Homerum, xlai=nai, kai\ xitw=nes2, simul nominantur.
*go/nu knh/mhs2 e)/gtuon, id est, Genu sura propius. Qui Graecas paroemias collegerunt, aiunt, hoc adagium ex eventu quodam esse natum. Cum in praelio quidam conspiceret duos amicos, pariter de vita periclitantes, fratrem, et consobrinum, neque posset utrique simul ferre suppetias, omisso consobrino fratrem defendit, atque hanc interim sententiam pronuntiavit, quae postea transierit in proveribum, go/nu knh/mhs2 e)/gtuon. Id refertur ab Aristorele lib. Moralium nono: Accedunt, inquit, eodem et proverbia universa, ut Anima una, et Amicorum communia sunt omnia, et Amicitia est aequalitas, et Tibia genu propinquius. Theocritus in idyllio, cui titulus Charites, tribuit hoc adagium viro tenaci, qui sibi vivat, neque quidquam velit impertiri amicis.
*pa=s2 d) a(po\ ko/lpou xei=ras2 e)/xwn po/qen au)/cetai a)qrei=
*arguros2, ou)deken ??? a)potri/yas2 tini\ doi/h,
*all) e)uqu=s2 muqei=tai, a)pote/rw h)\ go/nu kna/ma,
*au)tw| moi/ ti ge/noito.
id est,
Verum quisque sinu dextram occulit, illud et unum
Cogitat, unde sibi congesta pecunia crescat,
Nec cuiquam abstersa rubigine donet amico.
Imo statim hoc, M. hi sura genu longinquior, inquit?
Ipsi malim aliquid detur mihi.
Athenaeus libro nono eo deflexisse videtur, ut dicat de iis potius, quae proprius ad rem pertinent. Ex hoc igitur Plautus suum illud effinxisse videtur: Tunica pallio propinquior. Confinis est huic adagio illa Hesiodi sententia:
*mhdekas1ignh/tw| i)=s1on poiei=sqai e(tai=ron.
id est,
Sed nec germano quisquam est aequandus amicus.
Est enim inter hos, quos amamus habendus ordo. Nihil autem vetat, quo minus ad rem torqueatur, quod genus, si quis dicat maiorem habendam esse vitae, quam pecuniae, corporis, quam vestis, animi, quam corporis rationem, recte adduxerit, go/nu knh/mhs2 e)/gguon.
EANDEM ferme sententiam Terentius simpliciter extulit in Andria:
Verum illud verbum est, vulgo quod dici solet,
Omnes sibi esse melius malle, quam alteri.
Rursus in eadem fabula proverbium ad personam detorsit:
Heus proximus sum egomet mihi.
Aristoteles libr. Moralium Eudemiorum septimo, *dokei= ga\ eni/ois2 ma/lista e(/kas2os2 au)to\s2 au(tw| fi/los, id est, Nonnullis enim videtur quemque sibi potissimum amicum esse: Idem Plato
libr. de legibus. 5. *tou=to de\ e)s2i\n o( le/gous1in, w(s2 fi/los2 au(tw=| pa=s2 a)/nqrwpos fu/s1ei te/e)s2i, kai\ o)rqw=s2 e)/xei. Hoc est autem, quod aiunt, unumquemque natura sibi amicum esse, idque recte fieri. Sed Terentianam sententiam Euripides extulit in Medea:
*ws2 pa=s2tis2 au)to\n tou= pe/las2 ma=llon filei=.
id est.
Quod quisque semet plus amico diligit.
Vel sic:
Quod quisque se plus atque amicum diligit.
Rursum in graecarum sententiarum collectaneis:
*filei=d) e(auto=u plei=on ou)dei\s2 ou)de/na.
id est:
Nemo se ipso diligit quemquam magis.
QUI sibi vehementer placent, quique suis ipsorum commodis impense student, aliorum rebus vel neglectis, vel etiam afflictis, a Graecis eleganter fi/lautoi vocantur. Vitium ipsum filauti/a dicitur. Quod apposite circumloquens Horatius.
Id vitii Plato malorum omnium fontem autumat. Aristoteles nono Moralium libr. satis indicat hanc filau/tou probrosam appellationem, ceu proverbialem vulgo iactatam fuisse, cum ait, homines sui supra modum amantes a multitudine male audire, quippe qui foedo, infamique cognomine vocentur fi/lautoi. Contra, qui sibi displicent, putiduli vocantur. Martial.
Altera rancidula est, altera putidula est.
Est autem id vitium fere insitum, ut sua cuique magis probentur, quam aliena, quod tamen eximie videtur fuisse in Afris. id quod eleganter notat Galenus libro tw=n fus1ikw=n duna/mewn primo: *ou(/tws2 a)/ra dus1apo/tripto/nti kako/n e)s2in h( peri\ ta\s2 ai(re/s1eis2 filotimi/a, kai\ dus1e/knhpton en toi=s2 ma/lista, kai\ yw/ras2 a(pa/s1hs2 dus1iatw/teron. Adeo de sectis contentio malum est, quod aegre excutitur, et cum primis ineluibile, denique quavis scabie insanabilius.
*ecw belw=n id est. Extra telorum iactum, pro eo quod est, in tuto, citraque periculum. Translatum a bellis, ubi qui nolunt feriri iaculis, longius semovent sese, quam ut possint contingi iactu teli, aut in loco a iaculis defenso se continent. Unde illud frequens apud historicos: Iam ad teli iactum pervenerant. Q. Curtius libr. 3. Iam in conspectu, sed extra teli iactum utraque acies erat. Idem lib. 4. Ut extra teli iactum essent. Ac rursum: Non dum ad teli iactum pervenerant. Quod Graeci dicunt e)nto\s2 belw=n. Neque vero tantum ii dicuntur e)/cw belw=n esse, qui longius absunt, quam ut iaculo contingi possint, verum etiam qui utcumque tuti sunt. Seneca lib. De beneficiis 7. simili tropo dixit. Extra ictum: Iniuriam deo sacrilegus quidem non potest facere, quem extra ictum sua divinitas posuit. Lucianus in Votis: e)pis1kopei=n e)/cw be/lous2 u(peraiwrou/menon. Optat quispiam pennas, ut e sublimi spectare possit dimicantes, ipse tutus a iaculis. Idem, kai\ e)/cw hn)= be/lous2. id est, Iamque extra teli coniectum erat. Polyphemus de Ulysse, qui iam fugerat, ut cum Cyclops telo assequi non posset, Odysseae K. ad finem. Idem rursus, ai( de\ mou=s1ai dia\ ti/ a)/trwtoi, kai\e)/cw belw=n ei)s1i\n, id est, Cur musas non fetis, atque a tuis telis
sunt tutae? Adlusit huc idem in Nigrino, kai\ kaqa/per o(zeu\s2 to\n e(/ktora u(pecagagw=n e)mauto\n e)k bele/wn fas1i\n, e)kte a)ndroktas1i/hs2 e)kq) a(/ifatos2, e)/k te kudoimou=, to\ loipo\n oi)kourei=n ei(lo/mhn. id est. Quem admodum Iuppiter Hectorem, ita meipsum a iaculis eximens, ut aiunt. Atque a caede virum, atque a sanguine, deque tumultu, reliquum vitae tempus domi sedere destinabam. Est autem apud Homerum Iliados c.
*ecbele/wn, mh/poutis2 e)f) e(/lkei e(/lkos2 a)/rhtai.
id est:
Extratela, uti ne quis vulnus forsitan addat
At vulnus.
Contra, quem obnoxium periculo videri volemus, hunc e)nto\s2 tou= be/lous2 dicere poterimus. Lucianus in Baccho, o)ud) ento\s2 tou= be/lous2 gene/sqai a(pomei/nantes2. id est. Ne tantisper quidem manentes, ut intra teli iactum esset. Virgilius in undecimo.
Iamque intra iactum teli progressus uterque.
EANDEM ferme sententiam habet, Post principia. Sumptum a bellis, in quib. tutissimus locus est post principia. Siquidem in prima acie stabant hastati, in secunda principes, robustior aetas: hos sequebantur scutati omnes, maxime insignes armis, post hos triarii, et rorarii, quemadmodum indicat T. Livius Decadis primae lib. 8. Itaque nullus in acie locus tutior, quam post principia. Terentius in Eunucho:
Tu hosce instrue, hic ego ero post principia.
Inde omnibus signum dabo. Erat autem hic locus timido nebuloni conveniens, id quod videns Gnatho, Illuc, inquit, est sapere, ut hosce instruxit, ipsius sibi cavit loco. Idem hoc Pyrrhus factitavit. Donatus admonet eum usum verbo militari. Porro Vegetius libro De re militari secundo testatur, principales in acie milites, proprie dici principia. Sic enim ait: Antiqua ordinatione legionis exposita, principalium militum, et ut proprio verbo utar, principiorum nomina, ac dignitates secundum praesentes matriculas indicabo. Auxius apud Varronem: Ego vero, ut aiunt, post principia in castris. In proverbio, Res ad triarios rediit, plura de his comperies.
*ek tw=n podw=n i(ppei/wn, id est. Procul a pedibus equinis. Etiam hodie vulgo dicicur, cum significant fugiendum esse periculum. Hac voce monere consueverunt, ut quisque sibi caveret in certaminibus equestribus, e)/cw tw=n podw=n i(ppeiwn, id est, Extra pedes equinos. Eam deinde vulgus proverbii vice usurpavit.
*po)r)r(w dio/s1 te, kai keraunou=, id est. Procul a Iove pariter, atque a fulmine. Refertur a Diogeniano. Admonet, non esse agendum cum praepotentibus, qui nutu possint perdere si quando libeat, maxime cum regibus, ac tyrannis. Habent enim fulmen, quando commoveantur. Porro Iovi fulmen attribuunt poetae, et reges quidam hac effigie suos colossos fingi voluerunt, auctore Plutarcho. Citatur a Suida huiusmodi hemistichion:
*aleu\ a)po\ mei/zonos2 a)ndro\s2.
id est:
Maiorem vitato virum.
Refertur et hoc a Diogeniano inter adagia. Monet autem, parum esse tutum habere commercium cum
principibus, quibus quod libuit licet, et in quos apposite dixeris illud Graecorum apophthegma: *me/gas2 ou)=n o( ki/ndunos2 bou/lesqai a(\ mh\ dei=, to\n a(\bou/letai poiei=n duna/menon. id est. Ingens periculum, velle quae non decet eum, qui possit quicquid voluerit efficere. Huc pertinet, quod Callisthenem admonuit Aristoteles, ut cum Alexandro aut raro loqueretur, aut iucunda. Item, quod refert Plutarchus in vita Solonis: is spretus est a Croeso, quod de felicitate nimium libere respondisset. itaque, cum Aesopus fabularum scriptor admoneret illum, o(/ti toi=s2 bas1ileu=s1i dei= w(s2 h(/kista h)\ w(s2 h(/dista o(milei=n, i. quod cum regibus aut quam minime, aut quam iucundissime colloquendum esset: Solon retorsit dictum hunc in modum, ma\ dia\ a)ll) w(s2 h(/kista, h)\ w(s2 a)/rista, i. non per Iovem, imo potius aut quam minime aut optime. Adlusit ad proverbium Ouidius, hoc attactus fulmine.
Vive tibi, quantumque potes praelustria vita.
Saevum praelustri fulmen ab arce venit.
SEPTEM convivium, novem convicium. Elegans vel ob ipsam pros1onomas1i/an sententia, qua significatum est, in convivium paucos adhibendos esse, alioqui fore tumultuosum, atque insuave. Quod significans Horatius:
-Los est, inquit, et plurib. umbris,
Sed nimis arcta premunt olidae conusuia caprae.
Extabant antiquitus leges, quae praescriberent simul et moderatum convivarum numerum, et sumptus modicos. M. Terentius Varro apud Celsum censet convivas intra Gratiarum, et Musarum numerum oportere consistere, ne aut plures sint septem, aut pauciores tribus. Sed hoc adagium vetat ad Musarum usque numerum pervenire. Plinius libro vicesimo octavo, capite secundo scribit, Servium Sulpitium commentum fuisse causam, cur ominosum esset mensam relinquere, quod illis temporibus nondu numerabantur convivae plures quinque. Chaerephon apud Athenaeum libro 6. videtur admittere convivas usque ad triginta, duntaxat in nuptiis. Ceterum, quibus datum erat negotium numerandi convivas, gunaikono/mous2 appellant. Refert inibi fabulam non illepidam: Parasitus, cum invocatus venisset ad nuptias, et postremus accumberet, gynaeconomi numeratis convivis, iusserunt illum abire, quod contra legem, super numerum triginta secutus esset. At ille, Numerate, inquit, denuo, a me sumentes initium. Hoc pacto non erat futurus supernumerarius. Refertur apud Iulium Capitolinum in vita L. Veri Imperatoris: Et notissimu quidem, inquit, eius fertur tale convivium, in quo primum duodecimus accubuisse dicitur, cum sit notissimum dictum de numero convivarum, Septem convivium, novem vero convicium. Convicium autem dixit pro clamore, quasi convocium. Torqueri potest ad polyphiliam, aut ad turbam rationum in argumentando, aut exemplorum in suadendo: aut etiam ad polytechniam. Quavis in re turba confusionem parit, ac molestiam.
PROVERBIALIS allegoria, De gradu deicere: pro eo, quod est, animo consternari, ac velut a statu mentis dimoveri. M. Tullius
Officiorum lib. 1. Fortis vero animi est, et constantis, non perturbari in rebus asperis, nec tumultuantem de gradu deici, ut dicitur, sed praesentis animi uti consilio. Consimilis figurae est, In gradum reponere, quasi in pristinum locum restituere. Quinctilianus institutionum lib. 4. Aut si quid titubaverint, opportuna rursus eius, a quo producti sunt, interrogatione velut in gradum reponantur. Ad eandem formam pertinent, Movere loco, Deturbare gradu, Restituere in locum.
*meta\ ta\ deina\ fronimw/teros2. id est, Post acerba prudentior. Ubi quis suo malo fit cautior, non aliter, quam qui gustato veneno, non prius intelligunt esse venenum, quam noxiam eius vim sentire coeperint. Finitimum est ei, quod alibi dicetur:
*rexqe\n de/te nh/pios2 e)/gnw
id est:
At novit rem factam denique stultus.
Item ei:
*kle/wn promhq eu/s2 e)s2i meta\ ta\ pra/gmata.
id est:
Rebus peractis, est Cleon Prometheus,
Adagium recensetur in Collectaneis Apostolii, quem equidem auctorem non adducerem in medium, nisi cogeret inopia magis idoneorum.
*ec w)ou= e)ch=lqen, id est. Ex ovo emersit. Aiunt dici solitum de magnopere formosis, ac nitidis: quasi neges communi hominum more natos, sed ex ovo, more Castoris, et Pollucis. Siquidem est in poetarum fabulis, Ledam Tyndari filiam, ex Iovis concubitu duo peperisse ova, e quorum altero prodiere gemini Castor, et Pollux, insigni forma iuvenes: ex altero nata est Helena, cuius forma literis omnium est nobilitata.
*o*u panto\s2 a)ndro/s2 e)s1 ko/rinqon e)sq) o( plou=s2 i. Non est darum cuius Corinthum appellere. Vetustum iuxta, ac venustum adagium de rebus arduis, et aditu periculosis, quasque non sit cuiuslibet hominis affectare. Inde natum, quia, ut refertur apud Suidam, nec facilis, nec satis tutus sit nautis in Corinthiacum portum appulsus. Nam Strabo lib. Geographiae 8. alio refert originem proverbii, nempe ad luxum, et meretrices Corinthiorum. Ostendit enim Corinthum, quod in Isthmo esset, duosque haboret portus, alterum adversus asiam, alterum Italiae oppositum, negotiatorum frequentia locupletissimam fuisse. In eadem templum fuisse Veneri sacrum, adeoque locupletatum, ut plus mille puellas haberet, quas Corinthii Veneri consecrarant, ut in eius honorem prostarent. Itaque harum gratia frequens in urbem multitudo undique confluebat, unde civitas maiorem in modum ditabatur: quin etiam negotiatores, hospites ac nautae, propter urbis luxum, deliciasque immdoeratos sumptus facientes exhauriebantur. Atque hinc manasse vulgo proverbium, Cuiuslibet non est Corinthum appellere. Horatius, et A. Gellius ad Laidem nobile scortum referunt adagium. Nam ille in Epistolis ad hunc modum scribit:
Principibus placuisse viris, non ultima laus est,
Non cusvis homini contingit adire Corinthum,
Sedit, qui timuit, ne non succederet.
Ad Aristippum videlicet adludens, quem Laidi consue risse notum est, et ita consuevisse, ut gloriaretur se
unum habere Laidem, reliquos haberi a Laide. Hic, nempe Gellius lib. 4. c. 7. ex Phocione Peripatetico huiusmodi refert historiam: Lais, inquit, Corinthia, ob elegantiam, venustatemque formae grandem pecuniam demerebat. Conventusque ad eam ditiorum hominum ex omni Graecia celebres erant, neque admittebatur, nisi qui dabat, quia poposcerat. Poscebat autem illa nimiam quantitatem. Hinc aiunt natum esse illud frequens apud Graecos adagium:
*ou) panto\s2 a)ndro\s2 e)s2 ko/rinqon e)sq) o( plou=s2.
Quod frustra iret Corinthum ad Laidem, qui non quiret dare, quod posceretur. Ad hanc ille Demosthenes clanculum adit, et, ut sui copiam faceret, petit. At Lais muri/as2 draxma/s2, id est, decem drachmarum milia poposcit. Tali petulantia mulieris, atque pecuniae magnitudin eictus, expavidusque Demosthenes avertitur, et discedens, Ego, inquit, paenitere tanti non emo, ou)k w)nou=mai muri/wn draxmw=n metame/leian i. Non emo decem drachmarum milibus paenitudinem. Alii malunt in genere ad omnes Corinthiorum meretrices referre, quarum rapacitatem etiam vetus comoedia taxavit. Aristophanes in Pluto:
*kai\ta\s2 g) e(tai/ras2 fas1i\n ta\s2 korinqi/as2
*otan men au)ta/s2 tis2 pe/nhs2 phrw=n tu/xh|
*ou) de\ pros1e/xein to\n nou=n, e)a\n de\ plou/s1ios2
*to\n prwkto\n au)ta(s2 eu/qu\s2 w\s2 tou=ton tre/pein.
Quos equidem versiculos haud gravaremur Latinos facere, si, quam sunt elegantes, tam essent etiam verecundi. Strabo meminit apophthegmatis cuiusdam meretricii, ex quo licebit earum avaritiam conicere. Nam, cum matrona quaedam cuipiam huius ordinis probro obiceret inertiam, quod nihil ageret operis, nulloque lanificio exerceretur: Imo, inquit, ego illa qualiscumque sum, iam ternas telas exiguo temporis spatio pertexui. Nobis tamen non videtur absurdum, si paroemia referatur ad periculosam in Corinthum navigationem, de qua meminit eodem in libro Strabo. Ut hinc postea derivata sit ad alios usus. Parasitus ille Comicus eleganter detorsit proverbium:
*ou) panto\s2 a)ndro\s2 e)pi\ tra/pezan e)sq) o( plou=s2.
id est:
Adire mensam, haud hominis est cuiuslsbet.
Citatur autem a Stobaeo, ex Nicolao quodam poeta comico. Meminit, et exponit hanc paroemiam et Eustathius, enarrans navium catalogum, additque eam imitatam ex illo versu Sophocleo:
*ou)k e)nqa/d) oi( ploi= toi=s1i s1w/fros1i brotw=n.
id est:
Non a modestis navigatur huc viris.
Exstat hic versus, cuius meminit Eustathius, apud Sophoclem in Philotecta. Proinde dupler erit usus adagii, vel cum significamus rem esse maiorem, quam pro viribus eius, qui conatur aggredi, veluti si quis parum felici natus ingenio, parumque viatico instructus, destinet sequi literas: vel quoties aliquis negotium parum tutum aggredi parat, quod non temere soleat feliciter evenire, veluti si quis apud iudices dwrofa/gous2 litem instituat numquam finiendam, aut principum aulis sese addicat, aut bellum suscipiat. Nihil enim fere horum ita bene consuevit evenire, ut non paeniteat consilii.
*alis2 druo\s2, id est. Sat quercus. Vetus adagium in eos, qui, relicto victu sordido, ad elegantiorem, lautioremque
digrediuntur. Inde profectum, quod prisci illi mortales rudes, atque inculti, simulatque Ceres usum frumenti monstravit, glandibus victitare desierunt. Quamquam Plin. lib. 16. testatur, et sua aetate multas gentes glande victitasse: apud Hispanos etiam in deliciis habitam: adeo, ut bellariorum vice secundis mensis inferretur. Huiusmodi nimirum tragemata conveniebant iis, quibus dentifricii loco lotium esset. Nec inconcinne quadrabit in eos, qui, relicta antiqua illa virtute, ad mores, consiliaque sui saeculi sese transferunt, ac recentiorum moribus incipiint uti. Hunc ad modum videtur usus Cicero, scribens ad Atticum libro secundo in epistola, cuius initium: Multa me sollicitant: Clodii contentiones quae mihi proponuntur, modice me tangunt, eteniam vel subire eas videor summa cum dignitate, vel declinare nulla cum molestia posse. Dices fortassis, a(/lis2 tamquam druo/s2. Saluti, si me amas, consule.
APERIRE fenestram, pro eo, quod est, occasionem, ac velut ansam ministrare. Terentius e)n e(auto\n timwroume/nw|: Hui quantam fenestram ad nequitiam patefeceris. Verum hoc non nisi in malam partem, illud etiam in bonam, Aperire ianuam: Plinius Suetonio Tranquillo: Atque adeo illa actio mihi aures hominum, illa ianuam famae patefecit. Plutarchus in libro de Osiride: mega/las2 men tw=| a)qe*w| lew=| klis1ia/das2 a)noi/gontas2. id est. Magna impiae plebi repagula aperientes. Eiusdem formae et illud Ciceronis pro Planco: Quamquam qua nolui ianua in causam ingressus sum. Item illa: Aperire viam, Praestruere viam, Praecludere viam, Iacere fundam enta: quorum alibi meminimus. Diverso quidem sensu philosophus quidam Cynicus dictus est qurepanoikth\s2, quod in omnium aedes irrumperet, reprehensurus, si quid displicerer: sed tamen ea vox torqueri potest ad eos, qui ceteris viam aperiunt.
ANSA est, qua quippiam prehenditur, ac tenetur. Hinc ducta metaphora, varias adagiorum formas praebuit. Plautus in Persa: An non vides hunc ansam quaetere? id est, captare occasionem rescindendae, irritandaeque pactionis. Quod quidem a Graecorum tractum est figura, apud quos frequens est, labhn\ zhtei=n, pare/xein labhn\. id est, ansam quaetere, praebere ansam. Aristophanes in Lysistrata.
*ei) ga\r endw/s1ei tis2 h(mw=n tai=s2 de\ ka)\n s1mikra\n labhn\,
*ou)de\n e)llei/yous1in au(=tai lipara=s2 xeirourgi/as2.
id est:
Si qua per nos vel pusilla data sit ansa feminis,
Pinguis ipsae nil relinquunt protinus chirurgiae.
Plato libro De legibus tertio- kai\ o( lo/gos2 h(mi=n oi(= on labhn\ a)podi/dwdws1in. id est. Et ipse sermo nobis velut ansam praebet. Aristides in Pericle: th\n tou= bas1kai/nein dokei=n pare/xein labhn\. id est, Ansam praebere, ut invidere videatur. Idem adsimili figura dixit in Timone: *ou) de\ di/dws1i xw/ran th=| blas1fhmi/a|. id est, Neque dat locum convicio. Rursum Plato libro De legibus septimo: Ut concentionis ansas multis praebuerint. Rursum De republica libro octavo, indicat metaphoram sumptam a palaestritis, quorum haec ars est, sic componere corpus, ut prehondi non possint: pa/lin toi/nhn,
w(/sqer palaisth\s2, th\n au)th\n labhn\ pa/rexe, id est, Rursus igitur tamquam palaestrita eandem ansam praebe. Eodem pertinet, In easdem ansas incidere, et ansam arripere, ansam praeterire, ansam negligere: et si qua sunt alia. Epictetus in Enchiridio suo scripsit, unicuique rei binas esse ansas, alteram, qua teneri possit, alteram, qua non possit. Arripiendum igitur unumquodque ea qua possit teneri, id est, bona undique excerpenda, mala toleranda. Philosophus quidam adolescentes nullis mathematicis disciplinis instructos noluit admittere, quod diceret illis deesse ansam philosophiae. Plutarchus autem in libello De audiendis poetis, eleganter scripsit, multas esse corporis partes, per quas sese insinuant vitia, virtuti vero unicam esse ansam, aures adolescentulorum si purae fuerint, nullisque assentatorum et corruptotum hominum sermonibus occupatae.
*ku/klwpos2 dwrea\, id est, Cyclopis munus: pro eo quod est, munus inutile. Cuiusmodi sunt ferme tyrannorum et latronum beneficia, qui solent hoc ipsum magni beneficii loco imputare, quod aut minus, aut serius noceant. In hanc sententiam Cicero Philippica 2. Quod est aliud, P. C. beneficium latronum, nisi ut commemorare possint iis se vitam dedisse, quibus non ademerint. Lucianus e)n kataplw=|. *ou) pa/nu me\ h( tou= ku/klwpos2 e)kei/nh eu)frai/nei dwrea\, to\ u(pixnei=sqai, o(/ti pu/maton e)gw\ to\n ou)=tin kate/ds1mai, id est, Haud admodum me Cyclopis illud donum delectat, videlicet, quod ita pollicetur: Ego Utin postremum devorabo. Verba sunt Micylli Cerdonis, qui, cum esset questus, quod non statim cum aliis in cymbam Charontis reciperetur, atque hoc ipsum Clotho parca, beneficii vice imputaret, quod interim tantillum morae lucri faceret, ne descenderet ad inferos, ad hunc modum respondit: Neque dubium quin Lucianus Homericum locum retulerit, qui est in Odysseae lib. 9. ubi Cyclops Polyphemus, delectatus dulci vino, quod illi donarat Ulysses, munus promittit, quo accepto ille sit magnopere gavisurus, ut denuo sibi ministret de sua lagena. Dedit Ulysses spe muneris iterum atque iterum. Porro, ubi iam vino delinitum crederet mitius responsurum, reposcit Ulysses munus promissum. Cui Cyclops hunc in modum respondit:
*ou)=tin e)gw\ pu/maton e)/domai meta\ oi(=s2 e(ta/rois1i
*tou\s2 d) a)/llous2 pro/sqen. to\ de/toicenh/i+on e)/stai.
id est,
Post socios mihi, postremusque vorabitur Utis,
At reliqui prius: hoc ex me tibi munus habebis.
Ceterum ou)=tis2 Grace, nullum significat: quod nomen finxerat Ulysses, quo Polyphemum posset deludere.
TVIS te pingam coloribus, id est, Talem te describam, qualis es. Translatum a pictoribus, qui nonnumquam faciem hominis ita, ut est, exprimunt, ac repraesentant, nonnumquam alienis fucant coloribus. Aut etiam adlusum est ad Aesopicam corniculam, quae se coloribus alienis venditavit-Divus Hieronymus in Rufinum. Possem et ego te tuis coloribus pingere, et insanire contra insanientem. Ibidem rursum: Scire enim te iactas crimina, que tibi soli amicissimo sim confessus, et haec in medium prolaturum, meisque me coloribus
esse pingendum. Plinius in praefatione historiae mundi. Et, ne in totum videar Graecos insectari, ex illis nos velim intelligi, pingique coloribus, quos in libellis his invenies. Et Cicero libro Epistolarum ad Quintum fratrem 2. epist. ult. Tuis coloribus, meo penicillo. Quamquam hoc paulo diversius.
HINC non multum abludit illa ironia Terentiana. Ornatus ex tuis virtutibus. In Adelphis. Si regnum possiderem, ornatus esses ex tuis virtutibus, id est, haberes praemia tuis factis digna. Nam olim reges honorem habebant iis, qui facinus aliquod praeclarum edidissent.
*oi)/koi ta\ milh/s1ia, id est, Domi Milesia. In eos dici solitum, qui ibi domesticum luxum celebrant, ubi minime probatur. Nam domi liberum est unicuique suo more vivere. Hospitis autem est, ut eorum, apud quos diversatur, et cultum, et mores tum laudet, tum imitetur, quoad potest, certe sua non iactet, aliena damnans. Id quod facere solent quidam homines imperiti, qui, quocumque terrarum venerint, omnium omnia vituperant, sua nimis importune laudibus tollunt, etiam vitia pro summis virtutibus efferentes. Refertur adagium ab Angelo Politiano in Miscellaneis, additque inde natum, quod olim Milesio cuidam hospiti, cum apud Lacedaemonios delicias patrias extolleret, ad hunc modum responsum fuerit: oi/koita\ milh/s1ia, mh/ ga\ e)nqa/de, id est, Domi, non hic Milesia, huius sententiae citans auctorem Zenodotum quendam adagiorum collectorem. Feruntur quidem Zenobii cuiusdam collectanea, quem an ille Zenodotum appellet, nondum satis liquet, verum in his collectaneis huiusmodi quandam invenimus fabulam, quam eandem refert Suidas. Aristagoras quidam Milesius Lacedaemonem profectus, postulabat, ut Ionibus a Persis bello vexatis suppetias ferrent. Is autem, cum in contionem prodisset, insolita apud Lacedaemonios vestitus mundicie, aliisque deliciis Ionicis affluens, quidam ex Ephoris eum hoc dicto submonuisse fertur, oikoi ta\ milh/s1ia, id est, domi Milesia. Porro Ephorus Lacedaemoniorum est magistratus, cuius munus est de contractibus cognoscere, ut Auctor est Aristoteles tertio libro Politicorum: alioqui vox ipsa sonat, quasi dicas inspectorem. Ceterum Athenaeus libro 12. causam adagionis secus narrat, nempe Milesios luxum Colophoniorum imitatos, morbum suum finitimis etiam regionib. tradidisse. Hoc nomine cum male audirent, sese admonebant, ut domi suis deliciis uterentur, non etiam traducerent. Effertque proverbium ad hunc modum: oikoi ta\ milh/s1ia ka)pixw/ria: kai\ mh\ en me/s1w|, id est, Domi Milesia, ac vernacula, non in propatulo. Ut autem Lacedaemoniorum severitas multorum literis est celebrata, ita Milesiorum luxus in hominum sermonem abiit, adeo ut quidquid molle, parumque virille velint intelligi, Milesium appellent. Unde Aristides quidam lib. suo, fabulis obscenis scatenti, titulum indidit, milhs1iakw=n. Et Lucian. in Amoribus, sermones amatorios lascivos, Milesios vocat. Martianus Capella: Nam certe, inquit, mu/qous2 poeticae etiam diversitatis delicias Milesiacas. Quin et Apuleius in carmine iambico, quo
asinum suum auspicari voluit, demulcentes, et prurientes narrationes suas sermonem Milesium vocat. Iulius Capitolinus in vita Clodii Albini, Milesias, inquit, nonnulli eius dicunt, quarum fama non ignobilis habetur, quamvis mediocriter scriptae sunt. Et haec de fabulis Apuleianis dici testantur ea, quae paulo post citat ex epist. Severi: Maior fuit dolor, quod illum pro literato laudandum duxistis, cum ille naeniis quibusdam anilibus occupatus, inter Milesias Punicas Apuleii sui, et ludicra litteraria consenesceret. Hactenus Capitolinus. Quod autem sui Apuleii dixit, illuc pertinet, quod et Albinus ipse, itidem ut Apuleius Afer esset. Ceteru praecipua Milesiorum mollicies in vestitu, propterea quod apud illos texta essent omnium mollissima. Unde et Tyrius Maximus Milesios eu)imatota/tous2 vocat, nimirum a cultus elegantia. Virgilius in Georg. delicatissima vellera, Milesia nominat. Horatius item:
Alter Mileti textam, cane peius, et angue
Vitabit chlamydem:
vestem molliculam, parumque severam significans. Aristophanes in Ranis: *strw/mas1i milhs1i/ois2 a)natetramme/nos, id est, Stragulis Milesiis involutus. Horum meminit et Theocritus, et complures alii scriptores. Sed ad intelligendum adagii sensum, iam plus satis. Adlusit ad proverbium Euripides in Helena:
*ou)koun= e)kei= pou s1emno\s2 h)=sq), ou)k e)nqa/de.
id est,
Magnificus illic forte eras, non hic item:
Adlusit et Antiphanes apud Athenaeum libro quarto his quidem versibus:
- *en *lakedai/moni
*ge/gonas2, e)kei/nwn tw= no/mwn meqekte/on
*esti\n. ba/diz) i)pi\ dei=pnon ei)s2 ta\ fiditia.
*apo/laue zwmou=, kai\ fo/rei tou\s2 bu/stakas2,
*mh\ katafro/nei. mh/d) e(/ter) e)pizh/tei kala\.
id est,
Quando agis apud Lacedaemonem,
Vivas oportet moribus Laconicis.
Cenatum eas in Phiditia Laconica,
Nigro fruare iure, quod ibi apponitur,
Gestesque bystacas, cave contempseris
Quidquam, boni Ve aliud requir as insuper.
ROMANORUM adagium exstat apud Nasonem: Mense Maio nubunt malae. Dici potest in mulieres intempestivae libidinis: aut in eos, qui alieno tempore quidquam faciunt: aur qui parum auscipato quid aggrediuntur. Nam olim inauspicatum existimabatur, mulieres Maio Mense nubere, sive quod eo mense umbra Remi occisi a fratris Celere, creditur apparuisse nutritio suo Faustulo, atque Accae Laurentiae, mandasseque, ut manibus suis iusta persolverentur. Unde et Romulo auctore, festa Remuria dicta, posteritas mutata litera Lemuria, velut a lemuribus appellare coepit. Et umbris maiorum his diebus parentari solitum: atque ob id dies illi inter ferales habiti, ac nuptiis nefasti. Ouidius in Fastis:
Nec viduae tedis eadem, nec virginis apta
Tempora, quae nupsit, nec diuturna fuit.
Hac quoque de causa, si te pro verbia tangunt,
Mense malas Maio nubere vulgus ait.
Plutarchus in Problematis alias quasdam causas refert, quam ob rem hoc mense abstineretur a nuptiis.) vel quod medius intercedat inter Aprilem, Veneri sacrum, et Iunium, Iunoni dicatum: (quarum utraque dea nuptiis praesidet. Proinde proprer auspicium deae, aut maturantes paulum, nubebant Aprili, aut pusillum prorogantes, Iunio) vel propter funesta quaedam piacula, quibus per id temporis utebantur Romani, hominum effigies de ponte in Tiberim praecipitantes, cum antea Graecos consuevissent. Atque ob id Flaminiam Iunonis sacerdotem, quasi luctum illis diebus agere, nec ullo sollenni cultu solitam uti. vel quod Maius a natu maiorbus, Iunius a Iunioribus denominatus esse videatur Porro nuptiis grandior aetas, ut intempestiva, ita inauspicata. Quapropter scripsit Euripides:
*all) h)\ to\ gh=ras1 th\n ku/prin xai/rein e)a=|,
*ht) a)frodi/th toi=s2 ge/rous1in a)/xqetai.
id est,
Verum senecta iubet valere Cypridem,
Et ipsa rursum infensa senibus est Venus.
*tw= lu/kw| th\n o)/in, id est, Lupo ovem. Terentius in Eunucho: Scelesta, ovem lupo commisisti. De Chaerea ephebo, cui velut eunucho virgo soli credita est. Donatus admonet proverbium esse, quod contineat femineam reverentiam, meretricium sensum. Concinne hoc utemur, quoties ei servandum aliquid committitur, cuius gratia custodem magis oporteat adhiberi. Cicero tertia Philippica: Etenim in contione dixerat se custodem furturum urbis, usque ad calendas Maias, ad urbem exercitum habiturum. O praeclarum custodem, ovium, ut aiunt, lupum: custos ne urbis, an direptor et vexator esset Antonius? Unde quadrare videtur, quoties inimico negotium committitur, quique nobis pessime velit: propterea quod lupus et agnus genuino quodam odio dissident. Id quod ostendit etiam Homerus in Iliad. 10.
*ws2 ou)k e)/sti le/ous1i, kai\ a)ndra/s1n o(/rkia pista\,
*ou) de\ lu/koi te kai\ a)/rnes2 o(mo/frona qumo\n e)/xous1in,
*alla\ kaka\ frone/ous1i diampere\s2 a)llh/lois1in.
id est,
Foedus uti non tutum homini, savoque leoni,
Utque ovibus prorsum concordia nulla lupisque,
Sed semper cupiunt male, seque odere vicissim.
Item Horat. in Odis,
Lupis et agnis quanta sortito obtigit,
Tecum mihi discordia est.
Huc adscribendum illud, quod refert Suidas: *prin kai\ lu/kos2 o)/i+n poimaneu/s1ei, i. Prius etiam lupus ovem pascet: de re neutiquam verisimili. Huic confine Plautinum illud in Milite: Bono cella suppromo credita. Sed propius accedit, quod est in Truculento: Nam oves illius haud longe absunt a lupis.
*galh= ste/ar, id est, Mustelae pingue, subaudiendum, das, aut committis. Cum ea dantur, quorum qui accipiunt, natura sunt appetentissimi. Gaudet n. hoc animal praecipue sevo. veluti si quis laudaret laudis avidissimum: aut ad bibendum provocaret, natura bibosum: aut ad aleam invitaret, quibus hic ludus impendio gratus esset. Refertur adagium a Diogeniano.
*th/hmeron ou)demi/an grammh\n h)/gagon, Hodie nullam lineam duxi. Ab Apelle pictore natum adagium: in eos quadrat, quibus cessatum ab exercirio studii, artisque suae. Id refertur a Plinio lib. 35. cap. decimo, cuius verba non gravabimur in hoc commentarium transcribere: Scitum est, inquit, inter Protogenem, et eum quod accidit. Ille Rhodi vivebat, quo cum Appelles adnavigasset, avidus cognoscendi opera eius, fama tantum sibi cogniti, continuo officinam petit. Aberat ipse, sed tabulam magnae amplitudinis in machinam aptatam picturae anus una custodiebat. Haec Protogenem foris esse respondit, interrogavitque, a quo quaesitum diceret: Ab hoc, inquit Apelles: arreptoque penicillo, lineam ex colore duxit summae tenuitatis per tabulam. Reverso Protegene, quae gesta erant, anus indicavit. Ferunt artificem protinus contemplatum subtilitatem, dixisse: Apellem venisse. Non enim cadere in alium tam absolutum opus: ipsum tunc alio colore tenuiorem lineam in ipsa illa duxisse, praecepisseque abcuntem, si redisset ille, ostenderet, adiceretque hunc esse quem quaereret. Atque ita evenit. Revertitur enim Apelles, sed vinci erubescens, tertio colore lineas secavit, nullum relinquens amplius subtilitari locum. At Protogenes, victum se confessus, in portum deuolavit, hospitem quaerens. Placuit sic eam tabulam posteris tradik, omnium quidem, sed artificum praecipue miraculo. Consumptam eam constat priore incendio domus Caesaris in palatio, avide ante a nobis spectatam, spatiosiore amplitudine, nihil aliud continentem, quam lineas visum effugientes, inter egregia multorum opera inani similem, et eo ipso allicientem, omnique opere nobiliorem. Apelli fuit alioqui peretua consuetudo, numquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit. Hactenus Plinius. Ceterum ad hanc lineam, qua protinus agnitus est a Protogene, respexit Statius in Hercule Vindice Epitrapezio, cum ait:
Linea quae veterem longe fateatur Apellem.
*mh/te nei=n, mh/te gra/mmata, id est, Neque natare, neque literas, subaudiendum novit. In eos dicitur, qui supra modum indocti sunt, nihilque prorsus bonarum artium in pueritia didicerunt. Nam haec duo statim discebant pueri Athenis. Atque adeo Romae quoque, id quod satis declarat sueronius in Augusto: Nepotes, inquiens, et literas, et natare: aliaque rudimenta per se plerumque docuit. Idem de Caligula prodidit, quod ad cetera magnopere docilis, natare tamen nescierit, velut postremum hoc nemo nesciret. Plato lib. De legib. 3. *tou\s2 de\ e)nanti/on e)/xontas2 tou/twn, w(s2 s1ofou/s2 te pros1rhte/on a)\n, ka)\n to\ lego/meenon, mh/te gra/mmata, mh/te nei=n e)pistw=ntai: Qui vero contra affecti, sapientes appellandi, etiamsi neque literas, ut dicitur, neque natare sciant. Item Aristides in apologia communi 4. oratorum, *all) w(s2 to\ lego/menon dh\ tou=to, ou)/te gra/mmata, ou)/te nei=n ei)do/ta e)le/gxein a)ciw=n, id est, Sed perinde coarguendum existimas, quasi qui, quemadmodum dici consuevit, neque literas, neque natare norit.
MORDERE frenum D. Brutus lib. Familiarum epistolarum undecimo posuisse videtur, pro eo, quod est, vel leviter repugnare seruituri. Si frenum momorderis, peream, si te omnes, quotquor sunt, conantem loqui ferre poterunt. hoc est, si utcumque significaveris te seruitutera iniquo animo ferre. Ad hanc sententiam faciunt, quae respondet Cicero: Si timidus, inquiens, essem, tamen ista epistola omnem mihi metum abstersises: sed ut mones, frenum momordi. Etenim, qui, te incluso, omnem spem habuerim in te, quid nunc putas? Quamquam Papinius in Epithalamio Stellae, et Violantillae in diversum sensum usurpavit, nempe pro eo, quod est, seruitutem accipere, frenum que recipere:
Fama tace, subiit leges, et frena momordit.
Id est, Admisit vincula matrimonii. Quamquam, an etiam in hunc sensum verba Ciceronis accipi possint, doctis excutiedum relinquitur. Proverbium sumptum videtur e fabula Aeschyli, quae inscribitur Prometheus, in qua sic loquitur Mercurius:
*te/ggh| ga\r ou)de\n, ou)de\ malqa/kh| li/tais2
*emai=s2, dakw\n de\ sto/mion w(s2 neozu/ghs2
*gw=los2 bia/zh|, kai\ tro\s2 h(ni/as2 ma/xh|.. i. Precib. nihil mitescis inflexus meis.
Sed frena mordens, pullus indomitus velut,
Ferocien? pugnas habenas vincere.
EXTREMUM conatum significantes, dicimus, Manibus, pedibusque. Nam per manus declaratur industria conficiendi negotii, per pedes maturandi celeritas. Davus in Andria Terentiana. Ego hoc Pamphile tibi pro servitio debeo, conari manibus, pedibusque. Utitur hoc adagio semel atque iterum Aeschines in oratione contra Demosthenem Homerus Iliados Y.
*all) o(/sson men e)gw\ du/namai xeroi/n te pos1i/n te.
id est,
Imo quidquid ego possum manibus, pedibusque.
EUNDEM habet sensum, Omnibus nervis, id est, summa vi, summoque studio. Nam robur, iuxta philosophos, in nervis situm. Unde et nervos intendere, expedire nervos, et nervosa dicimus, quae vegeta validaque, minimeque languida. Cicero ad Q. Fratrem: Sic contende omnibus nervis, et facultatibus. Idem lib. 15. Epist. famil. Omnes nervos in co contendas. Item Verrinarum actione secunda: In quo omnes nervos aetatis, industriaeque meae contenderem.
SIMILEM conatum significat, velis, equisque, ad fugiendum, aut assequendum magis, quam ad efficiendum. M. Tullius ad. Q. Fr. libro secundo. Sic ego, qui in isto homine colendo tam indormivi diu, re mehercule saepe excitante, cursu corrigam tarditatem, tum equis, tum velis. Quo quidem loco, in vulgatis exemplaribus, pro Velis, Viris scriptum habetur. Idem Officiorum li. 3. Quibus obsoletis floret Epicurus, eiusdem fere auctor, adiutorque sentenciae. Cum his equis, velisque ut dicitur, si honestum tueri, ac retinere sententia est, decertandum est. In quibus exemplis usus est eadem metaphora paulo diversius, ut qui illic respexerit ad celeritatem, hic ad utrumque pugnae genus equestre, ac navale.
HVIC similimum est, Remis velisque. Inde translatum, quod, cum navis simul, et remigio, et velo impellitur, summus est nautarum conatus. Cicero lib. Tuscul. quaest. 3. Tetra res est, misera, detestabilis, omni contentione, velis, ut ita dicam, remisque fugienda. Idem in prima Philippica. Tum vero tanta sum cupiditate incensus ad reditum, ut mihi nulli neque remi, neque venti satisfacerent. Plautus in Asinaria. Remigio, veloque quantumcumque poteris festina, et fuge. Cum remigio navis impellitur, Graeci deu/teron plou=n, id est, secundarium cursum appellant. cum velis fertur, dicitur i)stiodromei=n, cum secundis ventis, ou)riodromei=n. Vertit in diversum, hoc est, in significationem tarditatis, metaphoram Aristophanes, en e)kklhs1iazou/s1ais2.
*nu=n men ga\r ou)/te qe/omen, ou)/te e)lau/nomen.
id est,
Neque currimus nunc, nec alias impellimur.
Interpres exponit. Neque ventis, neque remis navigamus. Quamquam nihil prohibet ad equestrem cursum referri. virgilius simpliciter extulit in Aeneidos tertio.
Laevam cuncta cohors remis, ventisque petivit.
Ad hanc formam pertinet, quia ait Plato lib. Del legib. 9. *ta\s2 de\ tw= kakw=n cunous1i/as2 feu=ge a)metastrepti. id est, Malorum autem consuetudines fugito irreversim, hoc est, ne respiciens quidem a tergo. Allusit autem ad Eurydices fabulam, cui lex crat dicta, ne respiccret. Et Virgilius,
Transque caput iace, ne respexeris.
PRO summo studio, summaque festinatione, Flaccus dixit, Navib. atque quadrigis, in Epistolis:
Strenua nos exercet inertia, navibus atque
Quadrigis petimus bene vivere, quod pelis hic est.
Plutarchus adversus usuram: *mhde\ s1u/geippos1u/nas2 te me/nein, mhde o)xh/mata zeukta\, keras1fo/ra, kai\ kata/rgura, a(\ to/koi taxei=s2 katalamba/nous1i kai\ paratre/xous1in, a)ll) o)/nw| tini tw| tuxo/nti, kai kaba/llh| xrw/menos2 feu=ge polemion, kai\ tu/rannon daneisthn/. id est, Ne vero, tu aut equitatum oppertus fueris, aut vehicula ingulia cornigera, et argento picta, quae celeres usurae assequuntur, et praetercurrunt, verum asino quopiam, quemcumque forte nactus fueris, aut caballo, fuge hostem, ac tyrannum foeneratorem.
CITIS quadrigis fugere, et Iovis quadrigis fugere, pro eo, quod est, quam ocissime fugere, legitur apud Plautum. ab Homero translatum, qui diis quadrigas affingit, quib. quo lubitum sit repente rapiantur, ex Olympo in terras, rursus e terris in caelum. Ad quas allusit Cicero, scribens Q. Fratri: Quoniam scribis poema nostru ab co probari quadrigis pocticis, modo mihi date Britanniam, quam pingam coloribus tuis, meo penicillo. Plautus in aulularia: Quod iubeat, citis quadrigis properet persequi. Livius primae decadis libro quinto narrat Camillum captis Veiis, ita triumphantem ingressum urbem: ut curru equis albis iuncto veheretur, et ob id eum triumphum clariorem fuisse, quam gratiorem quod Solis, ac Iovis currum aequiparasse moliretur.
UBI quem aliis quapiam in re longe superiorem significabant, longoque anteire intervallo, eum albis equis praecedere dicebant, vel quod antiquitus equi albi meliores haberentur: vel quod victores in triumpho albis equis vectari soleant; vel quod albi equi fortunatiores et auspicatiores esse credantur, ut ad equestre certamen referamus metaphoram. Quod quidem indicat Apuleius, cum ait: Postquam ardua montium, et rosida cespitum, et glebosa camporum emersi, me equo indigena peralbo vehens, iam eo quoque admodum fesso. Neque enim temere addit, vel indigena, id est, Thessalico, vel albo: nam utrumque pertinet ad emphasim pernicitatis. Horatius in Sermonibus de Persio quodam:
Durus homo, atque odio qui possit vincere regem,
Confidens, tumidusque adeo sermonis amari,
Sisennas, Barros ut equis praecurret albis.
Erant autem Sisenna, et Barrus homines quidem insignita maledicentia: etiam si Acron barros legit, ut si epitheton. Neque dissimile huic Plautinum illud in Asinaria: Nam, si huic occasioni tempus sese subterduxerit, numquam aedepol albis quadrigis indipiscet postea. Graeci simpliciter dicunt parippeu=s1ai, pro longe antecellere, quod equestris cursus sit expeditior.
MORDICUS tenere est, summa pertinacia tueri, quod Graeci vocant o)da\c. M. Tullius Acad. quest. lib. 1. Nam ab omnib. eiusmodi visis, perspicuitatem, quam mordicus tenere ebemus, abesse dicemus: Divus Aurelius Augustinus in epistola quapiam ad divum Hieronymum: Illi me plus movent, qui, cum posterius interpretarentur, et verborum, locutionumque Hebraearum viam, atque regulas mordicus, ut fertur, tenerent: non solum inter se non consenserunt, sed etiam reliquerunt multa. In eundem sensum dixit Seneca libro de beneficiis 7. Utraque manu: Haec, inquit, Demetrius noster utraque manu tenere proficientem iubet, haec nusquam dimittere.
FACIEM proverbialem habet et illud, Terra, marique: quoties extremum conatum, studiumque significamus. Theognis:
*xrh\ ga\r o(mw=s2 e)pi\ ghn= te, kai\ e)ure/a nw=ta qala/sshs2
*di/zesqai xaleph=s2 ku/rne lu/s1in peni/hs2.
id est,
Paupertatis enim durae, terraque marique
Quaerere Cyrne aliquod convenit effugium.
Et Horatius:
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.
HIS pene diversum est, Molli brachio, et Levi brachio, cum indiligentem operam significamus. Cicero epistolarum ad Atticum lib. l2. Quod me quodammodo molli brachio de Pompeii familiaritate obiurgas, nolim, ita existimes. Idem ad eundem lib. 4. Consules, qui illud levi brachio egissent, rem ad senatum detulerunt.
REPERITUR apud idoneos scriptores, Omni telorum genere
oppugnare, pro eo, quia est, modis omnibus insectari. Metaphora sumpta videri potest ex illo versiculo Homerico:
*egxei+t) a)/ori/ te mega/lois1i te xermadi/ois1in,
id est,
Haestisque gladiisque, et saxis grandibus urgent.
Cui finitimum est, Caesim, ac punctim. Nam his duobus modis hostem impetimus.
AD eandem formam pertinet e)ggu/qen kai\ po/r)r(wqen, id est, Cominus atque eminus. Translatum et hoc a bello, in quo nunc conserti pugnant gladiis, nunc machinis procul tela in hostem torquentes. Id si ad animi res transferatur, fiet venustius. Cum hominibus habenda pax, ceterum cum vitiis cominus, atque eminus pugnandum. Qui cominus pugnant, s1usta/dhn ma/xesqai dicuntur, qui hastis, dia\ dora/twn ma/xesqai dicuntur.
*pa/nta li/qon ki/nei, id est, Unumquemque move lapidem, hoc est, omnia experire, nihilque intentatum relinque. Quod adagium hoc pacto natum esse plerique ferunt: Xerxes, Graecos bello adortus, cum esset apud Salaminem superatus, ipse quidem inde se movit, verum Mardonium reliquit, qui suo nomine bellum prosequeretur. At, cum hic quoque in Plateis parum prospere pugnasset, fugatusque esset, fama vulgo invaluit, Mardonium intra ambitum tentorii sui thesaurum ingente humo defossum reliquisse. Hac spe pellectus Polycrates Thebanus, eum agrum commercatus est. Verum, ubi iam multum, diuque thesaurum quaesisset, neque quidquam proficeret, Delphicum oraculum consuluit, qua ratione posset eas pecunias invenire. Apollo respondit his verbis: pa/nta li/qon ai/nei, id est, Unum quenque move lapidem. Id simul atque fecisset, multam auri vim reperisse ferunt. Sunt, qui metaphoram sumptam existiment ab his, qui cancros venantur in litore. Nam hi plerumque sub saxis laritant, quae movent, qui cancros quaerunt. Effertur adagium, etiam ad hunc modum: pa/nta kinh/s1w pe/tron, id est, Omnem movebo petram, hoc est, omnia periclitabor. Euripides in Heraclidis: pa/nta kinh=s1ai pe/tron, sentiens nihil non fieri. Plinius Iunior in quadam epistola: Ego iugulum statim video, hunc premo. Premit certe, quod elegit, sed in eligendo frequenter errat. Respondi posse fieri: ut genu esset, aut tibia, aut talus, ubi iugulum putaret. At ego, inquam, qui iugulum perspicere non possum, omnia pertento, omnia experior, pa/nta denique li/qon kinw=. id est, Omnem lapidem moveo. Divus Basilius ad nepotes. Ad quod ut viaticum paremus, omnis lapis, ut dici solet, movendus est. Fortasse huc allusit et Theocriticum illud in Bucoliastis:
*kai\ to\n a)po\ gramma=s2 kinei= li/qon.
De Galatea lasciviente, atque omnia tentante, quo Polyphemum in se provocaret, id quia alibi retulimus. Scholiastes admonet, proverbio dici, significans idem valere, quod pa/nta ka/lwn s1ei/ein, id est, omnem movere funem. Addit metaphoram sumptam a ludo quopiam, in quo qui non potest alia ratione vincere concertationem, movet a linea lapidem, qui dicitur rex. Nam quod affert de statua saxea, quam sua forma movere possit Galatea, coactius est, mea quidem sententia.
*pa/nta ka/lwn s1ei/ein, id est, Omnem funem movere. Aliunde ducta metaphora: sensum eundem efficit. Aristophanes in Equitibus:
*nu=n dei= pa/nta dh\ ka/lwn e)cie/nai,
*kai\ lh=mma qou/rion forei=n, kai\ lo/gous2 a)fu/ktous2.
Quorum versuum hic est sensus,
Nunc te necesse est omnem rudentem expedire,
Et lemma ferre vehemens, ac rationes inevitabiles.
Lucianus in Pseudomante: *kai\ pa/nta ka/lwn e)ki/noun, a)mu/nasqai bulo/menos. id est, Atque omnem movebam funem, hominem ulcisci cupiens. Apollonius in epistola ad Euphratem: pa/nta fas1i\ dei=n to\n e)/mporon ka/lwn s1ei/ein. id est, Negotiatorem aiunt omnem funem movere oportere. Usurpavit et Plato in dialogo, cui titulus. Sisyphus, s1kopw=men nh\ di/a, u(perfuw=s2 men ???)=n to\ lego/meno/n ge pa/nta ka/lwn e)fe/ntes2, kai\ pa=s1an fwnhn\ e)fie/ntes2, id est, Consideremus itaque, per Iovem, exacte, omnem quod aiunt rudentem laxantes, et omnem vocem emittentes. Iulius Pollux libro de vocabulis rerum primo, e)ple/omen pa/nta a)nas1ei/s1antes2 ka/lwn, kai\ a(/ pas1i ka/lois2. id est, Navigamus omni moto rudente, et omnibus rudentibus. Ad eum modum significat difficilem navigationem, in qua sint omnia tentanda.
OMNEM iacere aleam, est, rem universam periclitari, fortunaeque arbitrio committere. Siquidem alea fortunae ludus est magis, quam artis. Unde proverbiali figura, si quando ancipitem rei eventum significamus, quasi non ab arbitrio iacientis, sed a fortuna pendentis, aleam iaci dicimus. Ita Terentius in Adelphis, vitam hominum perinde dixit esse, quasi cum ludas tesseris, ut quod iactu non cecidit, id arte ut corrigas. Lucianus in dialogo, cui titulus, u(pe\r tw= ei)ko/nwn,
*tolmh/s1w a)nar)r(i/yai to\n ku/bon.
id est,
Audebo tesseram iacere.
Euripides in Rheso.
- *xrh\ d) e)p) a)ci/ois2 ponei=n,
*yuxhn\ proba/llont) en ku/bois1i dai/monos.
id est,
Par est labore digna ferre praemia,
Quicumque vitam fortis obicit aleae.
Aristides in Pericle: *kai ei(=s2 u(pe(r pa/ntwn ku/bos2 a)ner)r(i/pteto, s1wma/twn, xruma/twn, do/chs2, h(gemoni/as2, id est, Una super omnibus alea iaciebatur, vita, pecuniis, fama, principatu. C. Caesar ad Rubiconem, qui fluvius Italiam a Gallia disterminat, paulisper secum haesitans, animoque reputans, quam arduam rem moliretur, postcaquam ostento est animus additus: Eamus, inquit, quo deorum ostenta, quo inimicorum iniquitas vocat, itacta esto alea Plutarchus in apophthegmatis ad hunc modum dixisse refert, pa=s2 a)ner(r(i/fqw ku/bos. id est, Omnis iacta sit alea. Ad quod alludens Lucanus:
-Cadat alea fati,
Alterutrum mersura caput.
Plutarchus in vita Coriolani, extremam aleam in eundem sensum usurpasse videtur, w(/sqer e)/xaton ku/bon a)fie/nti. i. Velut extrema iacta alea. Item Petronius Arbiter:
Iudice fortuna cadat alea.
M. Tullius lib. De divinatione 2. Non perspicitis aleam quandam inesse hostiis deligendis, praesertim cum res ipsa doceat. Cum enim tristissima exta sine capite fuerint, quibus nihil videtur esse dirius, proxima hostia litatur saepe pulchetrime. Hic Tullius
aleam dixit, casum. Proverbium desumptum videtur ex Menandro. Nam Athenaeus libro decimotertio, haec citat illius carmina e comoedia, quae inscribitur Arrhephorus, sive Tibicina:
*ou) gamei=s2 e)a\n nou=n e)/xeis2, tou=ton katalipw\n to\n bi/on.
*gega/mhka ga\r au)to\s2, dio\ tos1ou=to/ s1oi parainw= mh\ gamei=n.
id est:
Siquidem sapis, ne coniugem unquam duxeris.
Duxi ipse, proinde suadeo ne duxeris.
Huic alter respondet:
*dedogme/non to\ pra=gma, a)ner)r(i/fqw ku/bos.
id est.
Decreta res est, esto iacta haec alea.
Graeci versus apud Athenaeum nonnihil corrupti sunt scribarum inscitia. sed nullo negotio possunt restitui. Sic enim scriptos primum arbitror.
*ou) gamei=s2 ei) nou=n e)/xeis2 ge, katalipw\n tou=ton bi/on,
*gega/mhka ga\r au)to\s2. dio\ tos1ou=ton mh= gamei=n
*nun= s1oi= parainw=.
Plato vitam humanam, teste Plutarcho, similem esse dixit alearum ludo, in quo et iacere oporteat accommoda, et iis, quae ceciderunt, recte uti. Quid cadat, in fortunae manu est: distribuere vero recte, quae forte ceciderunt, id in nobis situm est. Quam collationem imitatus fuisse videtur Terentius in Adelphis.
NEQUE dissimili figura dixit Quinctilianus in praefatione Institutionum oratoriarum: Permittamus vela ventis, et oram solventibus bene precemur, hoc est, editionis ancipitem eventum utcumque cadet experiamur. Similimum est illud apud Senecam in Agamemnone: Fluctibus dedi ratem, hoc est, rem fortuvae arbitrio commisi. Theognis.
*ou(/neka nun= fero/mesqa kaq) isti/a leuka\ balo/ntis2.
id est:
Quare nunc ferimur tedentes carbasa ventis.
Venuste Graecis plhs1i/stios fere/sqai dicitur, qui toto pectore, summoque conatu rapitur ad aliquid: Ita Plutarchus in Catone seniore de Scipione. Hunc Cato reprehendebat, quod largitione corrumperet. Scipio respondit, sibi non opus esse quaestore nimium diligenti, cum ipse plhs1i/stios2, id est, plenis velis ad bellum raperetur. Ouidius:
Et, quoniam magno feror aequore, plenaque ventis
Vela deds.
*upo\ panti\ li/qw| s1korpi/os2 eu(/dei.
Sub omni lapide scorpius dormit, aut (ut metri quoque ratio seruetur, est enim anapaesticus dimeter)
Est sub lapide scorpius omni.
Admonet adagium, cavendum esse, ne quis apud captiosos, et calumniosos temere loquatur: quidquid enim attigerit, periculum esse, ne mordeatur. Constat autem scorpios solere sub saxis cubitare; quae si quis tollat incautius, fit, ut ictus vulnus accipiat. Conveniet et in morosos, qui quidvis causari solent, vel in pigros, qui frivola quaedam praetexentes suffugiunt laborem Aristophanes en qes1moforiazou/s1ais2.
*th\n paroimi/an d) e)painw=
*th\n palaia\n. a(po\ li/qw| ga\ panti/pou
*xrh\ mh\ da/kh| r(h/twr a)qrei=n.
id est:
Sermo mî vetus probatur,
Nam docet lapide sub omni
Mordeat nerhetor, observare.
Nicandri commentator hunc senarium citat ex Captivis Sophoclis:
*en panti\ ga/r te s1korpi/os2 frourei= li/qw|.
id est:
Etenim sub omni lapide scorpius excubat.
Hoc est: nihil tutum, et omnia cavenda.
*onos2 lu/ras2, subaudi a)kroath\s2, id est. Asinus lyrae auscultator. In eos, qui propter imperitiam nullo sunt iudicio, crassisque auribus. Hunc titulum proverbialem M. Varro satyrae suae cuidam indidit. Eiusdem apud Gellium exstant haec verba e satyra, cui titulus, Testamentum: Si quis mihi filius unus, pluresve in decem mensibus gignuntur: si erunt o)/noi lu/ras2, id est, asini ad lyram, exheredes sunto. o)/nous2 lu/ras2, appellat indociles bonarum artium, atque intractabiles. Divus Hieronymus ad Marcellam. Quos ego cum possem meo iure contemnere, asino quippe lyra superflue canit, tamen ne nos superbiae, ut facere solent, arguant. Et idem adversus Vigilantium. Quamquam stulte faciam, magistro cunctorum magistros quaerere, et ei modum imponere, qui loqui nescit, et tacere non potest. Verum est illud apud Graecos proverbium, o)/nos2 lu/ras2. Lucianus de his, qui mercede serviunt. *ti/ ga\r koino/n fas1i lu/ra| kai\ o)/nw|, id est. Quid enim commercii, quod dici solet, asino cum lyra? Idem adversus indoctum. o)/nos2 lu/ras2 a)kou/eis2 kinw=n ta\ w)=ta, id est. Sed asinus lyram audis, auriculas movens. Unde et hoc pacto effertur adagium: o)/nos2 ta\ w)=ta kinw=n, i. Asinus auriculas movens. Rursum ad hunc modum: o)/nw| ti\s2 e)/lege mu=qon, o( de\ ta\ w)= ta e)ki/nei, id est. Asino quidam narrabat fabulam, at ille auriculas movebat. In eos, qui, cum nihil intelligant, tamen, perinde quasi nihil non intelligant, ita nutibus alludunt, aut arrident dicentibus. Est autem asino naturale, subinde movere auriculas, veluti significanti se iam intelligere, cum nihil eriam audierit. Aliquando referunt ad asinum non auscultantem lyram, sed ipsum canere conantem. Lucianus: *kai\ ma/lista o(po/tan a)|dh| kai\ a)bro\s2 ei)=nai qe/lh|, o)/nos2 au)toluri/zwn fas1i\, id est. Maxime si quando canit, cupitque festivus, ac lepidus videri, asinus, ut aiunt, ipse lyra canens. Idem in Pseudologista: tou=to d\h\ to\ tou= lo/gou, o)/non kiqari/zein peirw/menon o(rw=n. i. Iuxta hoc ipsum, quod vulgo dici solet, asinum conspiciens cithara canere tentantem. Citatur et hic versiculus:
*onos2 lu/ras2 h)/kous1e, kai\ s1a/lpiggos2 u(=s2.
id est:
Asinus lyram auscultavit, et porcus tubam.
Recte torquebitur in eos, qui indecore tentant artificium, cuius sunt imperiti, et a quo natura abhorrent. Festiviter invertit. adagium Stratonicus apud Athenaeum libro dipnosophistarum 8. Erat Cleon quispiam, cui nomen inditum bovi, is, cum scite caneret voce, ceterum lyra non perinde uteretur, Stratonicus, ubi canentem audisset: Olim, inquit, asinus ad lyram dictus est, nunc vero bos ad lyram.
*sa/lpiggos2 u(=s2 h)/kous1e, id est. Tubam sus audivit. In eos quadrabit, qui res quidem egregias audiunt, verum eas neque intelligunt, neque mitantur. Aut in eos, qui iis, quae audiunt, neque gaudent, neque commoventur. Equi tubarum clangore concitantur ad bellum: suem abigat citius, quam
animet ad pugnam. Exstat apud Suidam huiusmodi senarius:
*onos2 lu/ras2 h)/kous1e, kai\ s1a/lpiggos2 u(=s2.
id est:
Asinus lyram, sus audiit stolidus tubam.
NIHIL graculo cum fidibus, id est, Nihil stolidis, et imperitis cum bonis literis. Nam graculus avis est ineptae, molestaeque garrulitatis, atque obstrepera, adeo, ut a voce, qua sonat, nomen inditum putent; auctore Quintil. 1. Instit. libr. Tum sui generis conventus amat, quo mutuo garritu strepitus fiat odiosior. Porro cithara silentium postulat, et aures attentas. A Gellius Noct. Atticarum extrema lucubratione, sane quam eleganter hoc adagium torquet in quosdam pinguiore ingenio homines, stolidaque loquacitate praeditos, profanos, a)mou/s1ous2, id est, a musarum sacris alienos.
ATQUE ei continenter simile quoddam subnectit: Nihil cum amaracino sui: hoc est, stolidis vel optima putent, displicentque. Amaracinus herbae genus, Siculorum lingua a Cinyrae Cyprii Regis eiusdem nominis filio dictum, quem in hanc herbam conversum fuisse, fabulis proditum est. Ceterum Servius in primum Aeneidos scribit Amaracum puerum fuisse regis unguentarium, qui casu lapsus dum ferret unguenta, maiorem confusione odorem creavit, unde et optima unguenta amaracina dici coeperint: hunc postea in herbam amaracum fuisse conversum. Eadem dicitur et sansucum, et aliis atque aliis nominibus, ut auctor est Dioscorides in tertio libro, aitque gratissimi esse odoris, atque totam odoratam. Plin. libr. 13. cap. 1. inter unguenta nobilia, et amaracini facit mentionem, refertque quondam in Coo fuisse laudatissimum, postea eodem in loco praelatum Melinum: deinde docet variis unguentis admisceri sansucum, quemadmodum et Telino: quinetiam ex simplicis amaraci succo nobilissimum ungnentum confici. Idem libro 21. cap. 22. scribit in Cypro sansucum laudatissimum, et odoratissimum nasci, eiusque varia ostendit remedia: atque ex eo oleum quoque fieri, quod amaracinum, seu sansucinum vocetur. Cum igitur huiusmodi sit amaracinum, contra sue nihil immundius, nihil sordium amantius, quamobrem dixit Virgilius:
Immundi memixere sues.
Praeterea Flaccus:
-Vel amica luto sus.
Et:
Lutulenta ruit sus,
nihil profecto minus convenit rostro suillo, quam deliciae unguentariae, quippe cui id demum dulce olet, quod coenum olet. Maxime quod inter unguenta, peculiari quadam naturae proprietare, amaracinum inimicum est suillo generi, ita, ut illis veneni instar sit, siquidem credimus Lucretio, cuius in 6. libro hi sunt versus:
Denique amaracinum fugitat sus, et timet omne
Unguentum, nam setigeris subus acre Venenum est.
Suem olim Aegyptii belluam usque adeo suprcam ducebant, ut, si quis vel transiens contigisset, continuo properaret ad flumen, se pariter, ac vestem abluturus. Subulcos etiam indigenas adeo invisos haberi, ut nec in templa recipiantur, nec ad matrimonium,
aut affinitates admittantur, auctor Herodotus lib. 2. Ad hoc adagium adiusisse videtur M. Tullius, cum ait: Illi alabastrus unguenti phena puret: id est, optima pro pessimis displicet. Simile quiddam dici posset de Scarabaeo, cui unguentum pro stercore est, oletum pro unguento: id quod vulgo quoque dici solete, propemodum innuit Plutarchus in commentario, in quo Stoicorum dogmata cum poetarum dictis componit: le/gontai oi( ka/nqaroi to\ mu/ron a)poli/pein, ta\ de dus1w/ dh diw=kein. id est, Aiunt Scarabaeos unguenrum fugere, graucolentia sectari.
ASINUM sub freno currete doces, hoc est, doces indocilem. Nam equus ad cursum idoneus, asinus ad equestrem cutsum inutilis. Horatius:
Infelix operam perdas, ut si quis asellum
In campum doceat parentem currere freno.
Acron admonet, provetbialiter dictum de asino. Estautem diversum illi, quod alibi retulimus, to\n i(/ppon ei)s2 pedion, id est, Equum in campum.
*allo/trion a)ma=|s2 qe/ros2, id est. Alienam metis messem. Duplex est usus huius adagii, quippe quod pariter, et in cos convenit, qui commoditatibus aliena partis opera potiuntur: et in hos, qui negotium non suum parum diligenter curant. Ducta metaphora a vetusto more, quo vicini rustici in demetenda segete mutuam inter sese operam commodabant. Fit autem hominum more, ut in suopte quisque negotio longe sit attentior, quam in alieno. Id quod eleganter admonet Apologus ille de Cassita, quem non pigeret referre, nisi promptum essei cuilibet apud A. Gellium legere. Potest et eo referri, quod aliquoties fit, ut, eiectis iis, qui sementem fecerunt, alii in eorum locum succedant, citraque laborem alienis fruantur sudoribus. Unde Maronis illud:
- En queis consevimus agros?
Aristophanes in Equitibus: *tallo/trion a)mw=n qe/ros2, id est, Alienam metes messem. Dictum estin Cleonem, qui in rem paratam, multisque laboribus a Demoithene prius labefactam veniens, Pylo capta, gloriam omnem victoriae in se transtulit, Demostheni praeter invidiam nihil relictum. Cui confine est illud Homeri ex Odysseae lib. 1.
*epei\ a)llo/trion bi/oton nh/poinon e)/dous1in.
id est.
Quandoquidem impune victum comedunt alienum.
Eandem sententiam Aristophanes in ea dem fabula sic extuh:
*egw\ de\ pe\ripatw=ng) a)p) e)rgas2hri/ou
*eyantos2 e(te/rou th\n xu/tran u(feilo/mhn
id est:
Ego obambulans ab officina longius
Alio coquente, ollam paratam sustuli.
PENELOPES telam retexere, est inanem operam sumere, et rursum destruere quod effeceris. Natum ex Homero, qui libro Odysseae secundo fingit, Penelopen Ulyssis uxorem, procos iam urgentes, hac conditione delusisse, ut tum se promitteret nupturam, ubi telam, quam habebat in manibus, abioluisset. Quam conditionem posteaquam illi accepissent, mulier astuta, quod interdiu texuisset, id noctu retexere coepit.
*enqa kai\ h(mati/h men u(fai/nes1ken me/gan i(so\n,
*nu/ktas2 d) a)llu/es1ken e)phn\ dai+/das2 paraqei=to.
id est.
Illa diurna quidem ingentem contexere telam,
Verum eadem admotis solvebat noste lucernis.
Usurpat hoc adagium Plato in Phaedone. Item Cicero Academ. quaest. lib. 2. Quid, quod eadem, inquit, illa ars, quasi Penelopes telam retexens, tollit ad extremum superiora? Sentit autem de dialectica, quae iisdem illis orationibus, quibus confirmavit aliquid, rursum solvit, ac destruit, ut nihil iam actum videatur. Seneca De beneficiis quincto. Quid enim boni est, nodos operose solnere, quos ipse ut solveres feceris? Aristides in defensione quatnor oratorum: kai\ ouk oi)=da o(/ntin) i(sto\n a)nalu/ontes2. o(/s1on ga\ a)n proko/yws1i th=s2 s1ofi/as2, tos1ou=t) a)ntafairou=s1i mega/la fronou=tes2. id est. Et telam nescio quam retexentes. Quam tum enim faciunt compendii in sa pientia, tantum rursum dispendii, dum arrogantes evadnut. Hoc quoniam aliis proverbiis, quae mox dicemus, subnectit, indicat nimirum et hoc esse proverbium.
*gera/ndruon metafuteu/ein, id est, Vetulam arborem transplantare In eos dicitur, qui sero, atque exacta iam aetate conantur dediscere, quibus diu iuvenes assueverint. Aut simpliciter deiis, quae frustra molimur. Neque enim loco movenda arbor, ubi iam alte fixetit radices, sed cum plantula adhuc est. Nam vereres negabant arborem iransferri oportere, vel minorem bima, vel maiorem trima: teste Plinio. Videtur autem adagium ad quercum peculiarius pertinere, quae omnium altissime radices agit: Ut et a)po\ th=s2 druo\s2 gera/ndruon. Sive quod hanc arborem omnium primam arbitrantur fuisse. Quapropter et Iovi sacra arbor, et silva Dodonaea querna fuit, unde prima omnium oracula reddita creduntur. Eleganter usus esthoc adagio Seneca lib. Epistolarum 13 Epistola prima: Haec, inquit, si nimium tristia videbuntur, villae imputabis, in qua didici ab Aegialo diligentissimo patrefamilias (is enim nunc huius agri possessor est) quamvis vetus arbustum posle transferri. Haec nobis senibus disceren necessarium est, quorum nemo non olivetum alteri ponit.
*ammon metrei=s2, id est. Arenae modum quaeris, sive metiris, hoc est, rem infiniti labotis, atque in explicabilem inceptas. Aut, fiustra conaris, quod nequeas efficere. Athen aeus libro sexto Alexidem quendam adducit, qui innumera dixerit yammako/s1ia, velut aequantia numerum atenarum, o)no/mas1i de\ xrw/menon yammakos1i/ois2. id est, nominibus utens arenaginta, ut Grecae vocis figmentum imn emur. Plato in Theaeteto: *ma=llon au)to\n le/lhqen h)\ oi( th=s2 qala/sshs2 legomenon xo/es2. id est. Magis illum later, quam maris, ut dicitur, arenae.
*ku/mata metrei=s2, id est, Undas numeras. Eundem cum proximo sensum habet. Virgilius utranque paroemiam eleganter attigit lib. Georgicon secundo.
Quem si scire velit, Libyci velit aquoris idem
Discere quam multae zephyro turbentur arenae.
Aut ubi navigtis violentior incidit Eurus.
Nosse, quot Ionii veniant ad littora sluctus.
Theocritus in Charitibus:
*all)i)=s1os2 ga\r o( mo/xqos e)p) a)/oni ku/mata metrei=n,
*oss) a)/nemos xe/rs1onde meta\ glauka=s2 a)lo\s2 w)qei=.
id est,
Nanque perinde siet, quasi si numerare labores,
Quod venti e pelago trudant ad litora fluctus.
Videri potest ab Aesopico quodam apologo natum adagium, quem refert Lucianus in Sectis: Olim quendam in maris litore sedisse, conantem singulas undas pernumerare: cumque undas undis trudentibus, obruetetur, animoque male angeretur quod eas numero complecti non posset, adiens callida vulpes opportuno consilio sic hominem subleuavit. Quid angeris, in quit, propter undas, quae praeter eunt? Hinc numerare incipias oportet, illas missas facias.
*para\ kwfw=| a)popardei=n. idest. Apud surdum creptrum edere. Dicitur, ubi quid frustra sit. Aut ubi peccaturapud stupidos, qui non queant sentire. Sive cum conviciis incessitur is, qui perinde negligit, quasi non audiat. Refertur a Diogeniano, et a Suida.
*ta\ a)ra/xnia u(fai/nein, id est. Aranearum telas texere. Est in re frivola, nulliusque frugis, infinitum, atque anxium capere laborem. Refertur proverbii vice a divo Basilio in initio enarrationis Hexameron. Unde et apud Diogenem Laertium in vita Zenonis, philosophus quidam rationes dialecticas, aranearum textis similes esse dicebat, quae cum operosum quiddam, atque exactum prae se ferant, tamen nugatoriae sint, atque imbecilles. Et alius quispiam leges cum aranearum textis comparabat, quae cum a magnis avibus facile discin derentur, muscas duntaxat irretirent.
FERUNTUR huic confines aliquot apud Graecos paroemiae, quibus operam inanem significamus, veluti pli/nqon plu/eis2, id est, Laterem lavas, id quod usurpat Terentius in Phorminione, Loquar ne? incendam: Taceam? instigem. Purgem me? Laterem lavem. Theocritus in Charitibus:
*kai\ u(/dati ni/zein qolera\n i)oeei/dei+ pli/nqon.
id est.
Et nigram silicem lavisse liquentibus undis.
CVI simillim um est, quod refertur apud Aristophanem in comoedia, cui titulus s1fh=kes2, li/qon e(/yeis2, id est, Lapidem decoquis: pro eo, quod est, inaniter laboras. *all) o(/t) a)\n a)ntiboloi/h tis2, ka/tw ku/ptwn a)\n ou(/tw, li/qon e(/yeis2, e)/legen. id est. Quin, ubi quis obsecraverit, demisso sic capite, lapidem decoquis, inquit. Neque enim unquam mollescit lapis, quantumvis diutina coctione. Genera liter convenit in quamvis inanem operam, speciatim in hominem durum, nullisque precibus mollescentem.
EANDEM vim habent, ai)qi/opa s1mh/xeis2, id est, Aethiopem lavas. Et, ai)qi/opa leukai/neis2, id est, Aethiopem dealbas. Lucianus in libro contra indoctum: kai\ kata th\n paroimi/an, ai)qi/opa s1mh/xein e)pixeirw=. id est, Ac, iuxta proverbium, Athiopem lavare conor. Nam nativus ille Aethiopum nigtor. quem Plinius ex vicini sideris vapore
putat accidere, nulla abluitur aqua, neque ulla ratione candescit. Hoc item peculiariter quadrabit, cum res parum honesta verborum fucis adornatur, aut cum laudatur illaudatus, aut docetur indocilis. Adagium ortum videri potest ab Aesopica fabula. Nam quidam mercatus Aethiopem, et existimans eum colorem non natura, sed superioris domini negligentia accidisle, nihil non adhibuit eorum, quibus vestes candefieri solent: adeoque perpetuis lotionibus miserum diuexavit, ut illum in morbum impulerit, colore, qui fuerat, manente.
*ai)gialo\n a)rou=n, id est, Arare litus. Est sterilem operam sumere. Auson. ad Theonem:
Quid geris extremis positus telluris in oris
Cultor arenarum vates, cui litus arandum?
Significans, eum inaniter laborare. Huius peculiari usus erit, cum officium impenditur in eum, a quo nihil sis fructus aliquando percepturus, veluti, si quis doceat, o)/non lu/ras2, aut beneficium collocet in ingratu. Salsitas enim facit, ut littorales orae ferme sint steriles: quod etiam proverbic testatum est: a(lmuro\n geito/nhma, id est, Salsuginosa vicinia pro sterili. Est autem adeo sterilis humor marinus, ut nec arbores ferat. Atque huiuscerei varias adfert causas Plutarchus in commentario De causis naturalibus, primo statim problemat.
*ei)s2 ya/mmon s1ei/reis2, id est, Arenae mandas semina. Propterea quod steriles arenae maxime littorales, nec idoneae ad sementem. Oenone Paridi apud Ouid.
Quid facis, Oenone, quid arenae semina mandas?
Non profecturis littora bobus aras.
Atqui in Brabantia sunt agricolae tam industrii, qui sitientissimas arenas cogant et triticum ferre.
*ei)s2 u(/dwr swei/reis2, id est, In aqua sementem facis. Theognis.
*is1on kai\ sqei/rein po/nton a(lo\s2 polih=s2.
id est,
Par ut qui aequoreis semina mandet aquis.
Loquitur de his, qui beneficium conferunt in ingratos, atque improbos homines: idque perinde perire dicit, quasi semen tem facias in undis marinis. Aristophanis interpres et hoc pacto effert proverbium, kata qala/ths2 sqei/reis2, id est, in mari sem entem facis.
*kata\ petrw=n swri/reis2, id est, In saxis sementem facis. Nam hoc terrae genus fere sterile est, vel quia non potest aratro proscindi, vel quia, quod satum est, non habet, quo radices agat.
*ei)s2 to\ pu=r cai/nein, id est, Ignem diverberare. Ad hanc formam pertinet, quamquam hoc inter Pythagorica retulimus symbola. Aristides in communi defensione 4. Rhetorum: e)lelh/qeis2 de\ a)/ra s1unto\n, a(pa/s1ais2 tai=s2 paroimi/ais2 e)nexomenos, ei)s2 pu=r cai/nwn, kai\ liqon e(/ywn, kai\ swei/rwn ta\s2 pe/tras2, id est Non intelligebas autem teipsum omnibus proverbiis obnoxium esse: quod ignem diverberares, quod lapidem elixares, quod in saxis sementem faceres? Taxat Platonem, qui apud Dionysium tyrannum nullum omnino fecerit operae pretium.
*kaq) u)/datos2 tra/feis2, h)\ ei)s1 u(/dwr gra/feis2, id est, In aqua scribis, hoc est, nihil agis. Lucianus in Tyranno: *pai/zeis2 w)= xa/rwn, h)\ kaq) u(/dato/s2 fas1in h)/dh gra/feis2, para\ miku/llou tina\ o)bolo\n pros1 dokw\n, id est, Utrum ludis, Charon, an iam in aqua, quod aiunt, scribis, qui quidem a Micyllo obolum aliquem exspectes? Plato in Phaedro: *ou)k a)/ra sqoudh=| au)ta\ e)n u(/dati tra/yei me/lani, swei/rwn dia\ kala/mou, id est, Num haec studiose in aqua scribet nigra, seminans calamo? Exstat huiusm odi senarius inter sententias Graecas:
*andrw=n de\ fau/lwn o(/rkon ei)s2 u(/dwr gra/fe.
id est,
Hominum improborum inscribe iusiur andum aquae.
Id ita depravat Xenarchus in Pentathlo apud Athenaeum lib. 10.
*orkon d) e)gw\ gunaiko\s2 ei)s2 oi)=non gra/fw.
id est,
Inscribo vino, si qua iurat femina.
Item Catullus:
- Mulier cupido quod dicit amanti,
In vento, et rapida scribere oportet aqua.
*ei)s2 ya/mmon oi)kodomei=s2, id est, In arena aedificas. Non consistir, quod super arenam struxeris. Proinde recte usurpabitur, ubi quis negotium aggreditur inutile futurum, utpote non recte iactis ante fundamentis.
*ane/mous2 gewrgei=s2, id est, Ventos colis. Colis autem dico, pro eo, quod est, agricolationem exerces. Refertur a Zenodoto dicitur in eos, qui e suis laboribus nihil fructus reportant.
*si/dhron plei=n dida/s1keis2, id est, Ferrum fluitare doces. De iis, qui rem conantur, quae, repugnante natura, nequaquam fieri possit.
*kos1ki/nw| u(/dwr a)ntlei=, h)\ e)pife/rei, id est, Cribro aquam haurit. Quod etiam in obliviosos non inconcinne dicetur. Plautus in Pfeudolo: Non pluris refert, quam si imbrem in cribrum geras. Id autem olim inter a)dunatw/tata habitum, vel illud est argumento, quiod inter prodigia refertur, Tutiam, virginem Vestalem, aquam cribro tulisse, anno ab urbe condita sexcentesim onono, teste Plinio libro 28. cap. 2. Cuius meminit Dionysius Halicarnasseus lib. Romanarum antiquitatum secundo. Sumptum a fabula Danaidum puellarum, quas Plato scripsit apud inferos hoc poenae genus pendere, ut assidue aquam in dolium pertusum vasis item pertusis inferant. Alciphron in epistola Galeni ad Cyrtonem: *kai\ to\ lego/menon dh\ tou=to ei)s2 danai+/dwn tou\s2 a)mfore/as2 e)kxe/omen pi/qous2. id est, Ac, iuxta proverbium, amphoras in Danaidum dolia infun dimus. Lucianus in Timone: *wsper e)k kofi/nou tetruphme/nou. id est, Tamquam e cophino perterebrato. Effertur et hunc ad modum: ei)s2 pi/qon tetrumme/non u(/dwr a)ntlei=s2. id est, In dolium pertusum aquam hauris. Plautus in Pseudolo: In pertusum ingerimus dicta dolium, operam ludimus.
*ei)s2 ko/pron qumia=|s2, id est, In fimum aromatum odorem spargis. Nam perit omnis fragrantia, fimique foetore vincitur. Est apud Suidam. Conveniet autem in eos, qui rem egregiam indignis adhibent, quod genus est illud: In lente unguentum.
EODEM pertinet et illud, quod est apud Plautum in Poenulo: Tum pol ego et oleum, et operam perdidi: id est, quidquid insumpsi, seu rei, seu laboris, id frustra insumptum est. Metaphora ducta est a gladiatorum, ac palaestritarum certaminibus, in quibus certaturi, unguentis quibusdam oleaceis perungebantur. Cicero in Epistolis: Nam, quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? in quibus ipse Pompeias profitetur se et oleum, et operam perdidisse. Quamquam potest et ad lucubrantium lucernas referri, sicuti Cicero fecisse videtur, scribens ad Atticum libro decimotertio. Ante lucem cum scriberem contra Epicureos, de eodem oleo, et opera exaravi nescio quid ad te, et ante lucem dedi. Idem ad eundem alibi: Non defleamus, ne et oleum, et opera nostrae philolgiae perierit: sed conferamus tranquillo animo. Quo quidem in loco plus habet gratiae, quod ad rem animi translatum sit. Ergo hic oleum pro sumptu positum est. Nam et sic effertur adagium. Plautus in Rudentibus: Et operam, et samptum perdunt. Eodem pertinet etiam illud, quod corvusille salutator sonare didicerat: Opera, et impensa periit. Cuius fabulae meminit Macrobius lib. Saturnalium 2. Eam (quoniam videtur) non gravabor memoratu videtur) non gravabor adscribere, idque ipsius vorbis. Sublimis, inquit, Actiaca victoria revertebatur Octavius. Occurrit ei inter gratulantes corvum tenens, quem instituerat hoc dicere: Aue Caesar, victor, Imperator. Miratus Caesar officiosam avem viginti milib. nummûm emit. Socius opificis, ad quem nihil ex illa liberalitate pervenerat, affirmaverat Caesari illum habere et alium corvum, quem ut afferre cogeretur, rogavit. Allatus verba, quas didicerat, expressit. Aue victor Imperator Antoni. Nihil exasperatus, satis duxit iubere illum dividere donarium cum contubernali. Salutatus similiter a Psittaco, emi iussit eum, Idem miratus in Pica, hanc quoque redemit. Exemplum sutorem pauperem sollicitanit, ut corvum institueret ad parem salutatione, qui impendio exhaustus, saepe ad avem non respondentem dicere solebat, Opera, et impensa periit. Aliquando tamen, corvus cepit dicere dictatam salutationem. Hac audita, dum transit Augustus, respondit: Satis domi salutatorum talium habeo. Superfuit coruo memoria, ut et illa, quibus dominum querentem solebat audire, subtexeret, Opera, et impensa periit. Ad quod Caesar risit, emique avem iussit, quanti nullam adhuc emerat. Hactenus Macrobii verba reddidimus. Divus Hieronymus ad Pammachium, videtur huic adagio velur alterum quoddam adagium subtertexuisse: Oleum perdit, et impensas, qui bovem mittit ad ceroma. Siquidem hoc ipsum, bovem ad ceromae mittere, proverbium sapit, pro eo, quod est, docere indocilem: aut ad id muneris quempiam asciscere, ad quod obeundum minime sit idoneus, videlicet ingenio repugnante. Nam ceroma dicitur unguentum, quo olim ungebantur athletae, id ex oleo certisque terrae generibus conficiebatur. Perro ad certamina bos inutilis est.
*diktu/w| a)/nemon qhra=|s2, id est, Reti ventos captas. De frustra laborantibus: aut qui stulte sequuntur ea, quae
nulla sitassequendi spes: Aut qui rem inanem inaniter captant. Nam utre contineri ventus potest, reti nequaquam.
*ai)qe/ra nhn/emon e)re/sseis2, id est, Aere tranquillo remigas. Apud Zenodotum refertur de incassum laborantibus: perinde est, quasi dicas, aerem diverberas, remigantium more.
*nekro\n masti/zeis2, id est, Mortuum flagellas, in eos, qui obiurgant illos, qui nihil prorsus obiurgatione commoveantur: Aut qui vita defunctos insectantur, ac lacerant.
*xu/tran poiki/lleis2, id est, Ollam exornas, sive picturas. De iis, qui in re vehementer absurda frustra conantur. Ineptus enim labor, ollae vasi contempto, et culinariis usibus destinato, picturae lenocinium adhibere. Cui similimum quidam vulgo iactatur, bracteis aureis inaurare iuglandium putamina.
*won kollh/eis2, id est, Ouum glutino compingis. Refertur a Diogeniano. Ridicule laborat, qui fractum ovi putamen glutino sarcire, et coagmentare conetur.
*as1ko\n de/reis2, id est, Utrem caedis, aut Utrem excorias. Exstat apud Aristophanem in Nubibus. Ad quod adlusisse videtur Apuleius in Asino, cum meminit de tribus utribus a se percussis, ac vulneratis. Sumptum vel a Bacchi sacris, vel ab iis, qui percussis utribus inanem movent strepitum.
HVIC simillimum, a)s1ko\n ti/lleis2, id est, Utrem vellis. Vel quod non sentiat, vel quod pilis careat.
TERENTIUS in Phormione: Ohe, actum, aiunt, ne agas, to\ praxqe\n mh\ pra/ch|s2. Aiudiciorum consuetudine sumptum, qua fas non est iterum agere causam, de qua iam sit pronuntiatum.. Plautus: Rem actam agis, id est, incassum laboras. Q. Fabius apud T. Livium Dec. 3. lib. 8. Scio multis vestrum videri, patres conscripti, rem actam hodierno die agi, et frustra habiturum orationem, qui tamquam de integra re, de Africa provincia sententiam dixerit. M. Tullius libello De amicitia, indicat dici solitum de negotio, quod praepostere geritur. Sed, cum multis, inquit, in rebus negligentia plectimur: tum maxime in amicis et deligendis et colendis. Praeposteris enim utimur consiliis, et acta agimus, quod vetamur proverbio.
*ako/nhn s1iti/zeis2, id est, Cotem alis. Dicitur in homines edaces, plurimumque cibi: qui nihilo tamen habitiores inde reddantur. Nam in Cotis macilentiam hodieque vulgo iactatur adagium, cum aiunt, tam pinguem, quam cotem, macilentum quempiam esse significantes. Hermolaus Barbarus in epistola quadam ad Picum interpretatur hoc proverbium pro male collocare beneficium, unde non sit reditura gratia: ut affine sit illi, quia alibi dicetur: Ale luporum catulos, cum ex beneficio redit mala gratia.
*ulan krauga/zeis2, id est, Hylam inclamas. De frustra vociferantibus: aut in genere, de nihil proficientibus. Ab huiusmodi casu natum adagium. Hylas, Theodamantis filius, cum esset inter argonautas formosus adolescens, adamatus est ab Hercule. Is cum
esset in Mysia, forte aquatum egressus, in fonte periit: unde et a Nymphis adamatus ac raptus fingitur. Ad hunc vestigandum missus est Polyphemus, qui ingenti vociferatione nomen inclamabat Hylae, neque quidquam tamen profecit. Atque hinc ortum proverbium. Virgilius videtur ad nautarum clamorem retulisse, cum ait:
His adtungit, Hylam nautae quo fonte relictum
Clamassent, utlittus Hyla, Hyla omne sonaret.
Meminit huius et Theocritus in Idyl. N.
*tri\s2 men u(/lan a)/u+s1en, o(/s1on baqu\s2 h)/rue laimo\s2.
*tri\s2 d) a)\n o(pa=is2 u(pa/kous1en, a)raia\ de\ i(/keto fwnh\.
id est,
Ter quanto potuisset Hylam clamore vocabat,
Magitum intendens imo de gutture vocis.
Terpuer auditt, ac tenuis vox perculit aures.
Nihil obstat, quo minus ad sacrorum consuetudinem referatur, quae in Hylae rapti memoriam sunt instituta: in quibus Hylae nomen inclamabatur. Id fuerit venustius, atque concinnius, ubi quis rem absentem frustra desiderat, vel deplorans, vel optans. Ut si quis, ad inopiam redactus, optaret sibi centum talenta, quae quondam habuisset. Ad hanc paroemiam respexisse videtur Aristophanes in Pluto:
*poqei=s2 to\n ou) paro/nta kai\ ma/thn kalei=s2.
id est,
Desideras absentem inaniter vocans.
De Mercurio dictum, placentas illas deplorante, quas in sacris consueverat aliquando edere.
*allws2 a)nali/s1keis2 u(/dwr, id est, Inaniter consumis aquam. In eos quadrabit, qui frustra suadent. A prisco more iudiciorum sumptum, in quibus ad clepsydrae modum dicebatur. Aeschynes contra Demosthenem, ostendit primam aquam infundisolere actoribus, alteram patronis, tertiam iudicibus, ad poenam constituendam, nisi primis sententiis reus fuisset absolutus. Et Demosthenes Aeschynem provocat, ut vel in sua aqua, si possit, dicat, quod decretum fuisset ipso unquam auctore scriptum: a)nasta\s2 kai\ e)n tw| e)mw| u(/dan ei)pa/tw. Huc adludens Lucianus, e)n tw| peri\ tw= e)pi\ misqw=| s1uno/ntwn, in rhetorem quendam iocatur, qui apud barbaros in convivio diceret, non ad aquae, sed ad amphorae vinariae modum. Idem in Bis accusato: *ekei/nhs2 ga\r to/ ge nun= r(e/on, id est, Nam illius sane in praesentia fluit aqua. Videtur id subindicare Plato in Theaeteto, cum ait, quosdam pro\s2 mikro\n u(/dwr: id est, ad pusillum aquae docere posse, quae gesta sint. Idem in eodem: *katepei/gei ga\r u(/dwr r(e/on, id est, Urget enim aqua fluens, quod oratoris sit ad praescriptas clepsydras dicere. Apuleius in Asino aureo: Rursum praeconis amplo boatu citatus accusator quidam senior exurgit et ad dicendi spatium, vasculo quodam invicem colli graciliter fistulato, ac per hoc guttatim defluo, infusa aqua, populum sic adorat. Plin ius iunior Falconi: Et qui iubere posset tacere quemcumque, huic silentium clepsydra indici. Idem Arriano: Dixi horis poenae quinque. Nam viginti clepszdris, quas spatiosissimas acceperam, sunt additae quatuor. Quintilianus lib. 12. Et si quid ipse tibi sumas, probandum est, et laboratam, congestam q
dierum, ac noctium studio actionem, aqua deficit. M. Tullius in calce secundi libri Tusculanarum quaestionum, Cras ergo ad clepsydram, sic enim dicimus. Idem de Oratore lib. 3. de Pericle loquens. Athunc, inquit, non clamator aliquis ad clepsydram latrare docuerat, sed, utaccepimus, Clazomenius ille Anaxagoras, vir summus in maximarum rerum scientia. Philetas apud Athenaeum li. 2. tos1au=ta w(/sper oi r(h/tores2 pro\s2 u(/dwr ei)=pon. i. Tantum, ut solet rhetores, ad aquam dixi. fuerat autem de aqua sermo. Hinc captata est adlusionis gratia. Demades iocabatur in Demosthenem u(dropo/thn, quod ceteri quidem ad aquam dicerent, Demosthenes ad aquam scriberet. Philostratus in Adriano sophista tou\s2 a)po\ kleyu/dras2 appellat sophistas, qui aqua exercebantur. Porro prisci lineis, et umbris horas distinguebant. P. Scipio Nasica primus reperit clepsydram, qua nubilo quoque die, et noctibus, horae distinguerentur. Nunc pro clepsydris clepsammis, et au)toma/tois2 utuntur horologiis.
EIUSDEM generis sunt et illa, quae Plautus usurpat in Asinaria: In aere piscari, et In mari venari iaculo. Quadrabunt simpliciter in eos, qui frustra moliuntur ta\ a)du/nata, aut qui praepostere ibi quaerunt aliquid, ubi ne sperari quidem possit. Ut si quis in magistratibus vitam tranquillam, in voluptatibus beatam, in opibus felicem quaerat Itaque Libanus servus ab hero suo Demeneto iussus, ut Uxorem ipsius argento defraudaret, significans nulla ratione fieri posse, ut a muliere tenacissima quidquam augerretur: Iube, inquit, una me opera piscari in aere, venari autem iaculo in medio mari.
SUPERIORI non adm odum diversum, quod apud eundem poetam legitur: Aquam e pumice postulare, pro eo, quod est, frustra ab alio petere, cuius ipse, a quo petas, maxime sit indigus. Nihil enim pumice lapide siccius, nihil siticulosius. Perinde ac si quis ab indoctissimo doceri postulet, ab inconsultissimo consilium exspectet, ab egeno munus, ab inope praesidium: denique ab avaro, ac tenaci pecuniam. Plautus: Nam tu aquam e pumice nunc postulas, qui ipsus sitiat. Pumex, inquit idem, non aeque est aridus, atque hic senex. Est autem Pumex lapis cavernosus, quo solent poliri codices: naturae adeo siccae, ut, si in urecum bullientem immiseris, fernorem exstinguat: non solum ad tempus, sed in totum. Nec aliud in causa putat esse Theophrastus, nisi quod vehementissima siccitate spumam totam a se traherae nitatur. Meminit et de Chio quopiam Eudemo, qui pumice acri consperso aceto, munire sese consueverit, ut post septimam ellebori potionem, nec balneis, nec vini potatione provo caretur ad vomitum.
AD hanc sententiam pertinet hoc quoque, quod ab eodem est usurpatum poeta, Nudo vestimenta detrahere, pro eo, quod est, ab eo sperare emolumentum, cui ne sit quidem, quod auferri queat. Sic enim idem Libanus in Asinaria Plautina admonitus ab hero, ut ab ipso per fallaciam argentum abraderet, quo filio emeretur amica, Maximas, inquit, nugas agis, Nudo detrahere
vestimenta me iubes. Adducit et D. Chrzsostomus proverbium vulgo iactatum, quo dicebant, nec a centum viris unum nudum spoliari posse. Apuleius Asin. lib. 1. scripsit nudum nec 2 decem palaestritis posse spoliari.
*to\n a)nqe/rikon qeri/zein. id est, Anthericum metere, dicebantur, qui laborem inanem, ac sterilem caperet. Anthericus, herbae genus, quod meti non possit, sed velli manib. necesse est, velut et linum. Antherices vocantur summa spicarum factigia, sive atheres. Herodotus Asphodeli caules antherices vocat, teste Suida: quos et tenaciores ait esse, quam ut frangi queant. Antherici meminit et Plin. lib. 21. cap. 17. In Graecorum commentariis est promiscue positum antherices, et Atherices.
*ek th=s2 ya/mmou xoini/on ple/kein, id est, Ex arena funiculum nectere. Est, frustra conari, quod nulla ratione potest effici. Quid enim stultius, quam ex arena, quae nullo modo cohaerescit, funem velle nectere? Proverbium utrumque, nempe tum hoc, tum quod proxime retulimus, usurpat Aristides in communi defensione quatuor oratorum: *katado/ntes2 de\ ei)s2 tou\s2 xhramou\s2, e)kei= ta\ qunmasta\ s1ofi/zontes2, okia=| tini\ lo/gous2 a)naspo/ntes2, e)/fhs2 w)= s1ofoklh=s2, to\n a)nqe/rikon qeri/zontes2, to\ e)k th=s ya/mmou xoini/on ple/kontes2, ouk o=)da o(/ntin/ i(sto\ a)nalu/ontes2. id est, Verum abdentes sese in secessus quosdam, illic admirandam illam comminiscuntur sapientiam, umbra quadam attrahentes verba, quemadmodum abs te dictum est Sophocles, Anthericum metentes, ex arena nectentes funiculum, et haud scio quam retexentes telam. Significat his adagiis, umbraticum illud philosophorum studium nihil omnino fructus adferre. Columella in praefatione carminis De cultura hortorum. Nam, etsi multa sunt eius quasi membra, de quibus aliquid possumus effari, tamen eadem tam exigua sunt, ut, quod aiunt Graeci, ex in comprehensibili paruitate arenae funis effici non possit. Proverbium peculiariter accommodabitur ad usus buiusmodi, si quis conetur in concordiam redigere, morib. longe dissimilimos, et inter quos nihil omnino convenit, aut si quis orationem ex argumentis dissonis contexat, quasi Chimeram quandam fiugens, et huiusmodi monstrum, cuiusmodi describit Horatius. Humano capite, equina cervice, reliquis item membris ex variis animantium generib. ita collatis:
- Ut turpiter atrum
Desinat in piscem, multer formosa superne.
CVI sinitimum est illud, o)/nou po/kas2 zhtei=s2, id est, Asini lanas quaeris. De iis, qui stulte quaerunt ea, quae nusquam sunt. Effertur adagium etiam ad hunc modum: o)/nou po/kai, id est, Asini lanae. Aristophanes:
*ti/s2 ei)s2 to\ lh/qhs2 pedi/on, ti/s2 ei)s2 o)/nou po/kas2.
id est,
Asini quis ad lanas? quis in lethes solum?
Per asini lanam, res vanas significans, et quae nusquam sunt. Trimeter Graecis constat, si tollas alterum, ti/s2.
EUNDEM sensum haber, to\n o)/non kei/reis2, id est, Asinum tondes. De his, qui rem absurdam, atque inutilem aggrediuntur, propterea quod asinum neque pectere possis propter villos, neque tondere cum lanam non
habeat. Huius meminit Aristophanes in Ranis.
*lu/kou ptera\ zhtei=s2, id est, Lupi alas quaeris. De iis, qui quaerunt ea, quae nusquam sunt. Aut ubi quis verbo duntaxat territat, alioqui rem numquam facturus, quod minatur. Neque enim fieri potest, ut lupus alatus inveniatur. Proverbium recensetur a Suida.
EODEM loco interpres admonet et huius adagii, tamquam eundem habentis sensum, ta\ en a)/|dou, id est, Ea, quae apud inferos. Citatque Aristarchum auctorem: idque inde natum putat, quod Cratinus finxerit quendam apud inferos funem torquentem, asinum autem arrodentem ea, quae ille iam torsisset, atque ita inaniter laborare, qui torquebat. Quamquam illud ta\ en a)/|dou, generaliter ad omnia pertinet, quae poetarum fabulis traduntur, nulli credita, nisi pueris: unde, cum inania, somniisque similia significabimus, apte dicemus ta\ en a)/|dou. Athenaeus libro Dipnosophistarum quarto refert, Democritum scripsisse volumen, cui titulus fuerit, ta\ peri\ tw=n en a)/dou, prodigiosis, ut coniectandum est, refertum fabulis: et hinc potest videri ductum proverbium.
HVIC adeo simile est, ut idem videri possit, quod de Ocno, id est, pigro asino, refert Pausanias in Phocidis, apud Ionas, ut ait, celebratum: s1un a)/gei o)/knos2 th\n qw/migga, id est, Torquet piger funiculum. Ipsius verba super hac re subscribam: *meta\ de\ au)tou\s2 a)nh/r e)sti kaqh/menos, e)pi/gramma de\ o)/knon ei)=nai le/gei to\n a)/nqrwpon. pepoi/htai men ple/kwn xoini/on. pare/sthke de\ qh/lea o)/ nos2 e)pesqi/ous1a to\ peplegme/non a)ei\ tod xoini/ou. tou=ton ei)=nai to\n o)/knon, fi/lergo/n fas1in a)/nqrwpon, gunai=ka de\ e)/xein dapanhra\n, kai\ o(po/s1a s1ulle/caito, e)rgazo/menos2, ou) polu\ a)\n u(/steron a(po\ e)kei/nhs2 a)nh/lwto. oi(=da de\ kai\ a(po\ i)w/nwn o(po/te i)/doien tina\ ponou=nta e)pi\ ou)deni\ o)/nhs1in fe/ronti, u(po\ tou/tou ei)rhme/non, w(st o( a)nh\r ou(=tos2 s1una/gei tou= o)/knou th\n qw/migga. id est, Post hos vir quidam est sedens, titulus indicat eum, o)/knon esse. Factus est autem ad hunc modum, ut ipse funiculum torqueat, astante asella, quae quod tortum fuerit assidue abrodat. Hunc Ocnum ait hominem esse industrium, operique intentum, sed uxorem habere sumptuosam, ac prodigam, ut, quidquid is suo labore corraserit, id mox absumatur ab illa. Cognitum est nobis, etiam ab Ionibus dici solere, si quem conspexissent in re quapiam elaborantem, quae nihil afferret emolumenti, hic homo funiculum Ocni contorquet. Videtur argumentum picturae sumptum ab occasione vocis ancipitem obtinentis fignisicatum. Siquidem s1una/gein to\n bi/on, aiunt Graeci, pro comparare victum. Colligit autem, qui rem auget; dissipat, qui profundit. Atque hoc quidem argumentum apparet olim multorum artificum operibus fuisse celebratum. Siquidem Plinius in historia mundi inter Socratis egregii pictoris argumenta, commemorat et de asino spartum arrodente. Et piger, inquit, qui appellatur ocnos, spartum torquens, quod asellus arrodit. Fertur idem picturae genus et Delphis fuisse a Polygnoto Thasio dicatum. Quo quidem negant desidem, et ignavum significatum, quemadmodum existimat Varro, imo
laboriosum magis, et industrium, sed cui sit uxor prodiga. Eoque Pausanias ait, non marem asellum, sed feminam in pictura fuisse. Idem argumetum, marmore caelatu, Romae duobus visitari locis, nempe in Capitolio et in hortis Vaticanis, Hermolaus Barbarus testis est. Usus est hoc adagio et Propertius:
Dignior obliquo funem qui tor queat ocno,
Aeternusque tuam pascat aselle famem.
Verum illud interim admirandum, cur Plinius eum scripserit appellatum ocnum, id est, pigrum, qui funem torqueret, ac non magis asellum arrodentem. Maxime cum Propertius non eum Ocnon appellet, qui torquet, sed illi torqueri funem: ut asinum intelligas citius, quam torquentem. Meminit huius adagii Plutarchus in commentario peri\ th=s2 eu)qumi/as2, *all) w(/sper en a)/|dou zwgrafou/menos2 xoinoplo/krs2, w)=| tini pari/hs1in e)pibos1kome/nw| katanali/s1kei to\ pleko/menon. id est, Sed, quemadmodum apud inferos depictus is, qui funem torquet: cui adest, qui depascens absumit id, quod tortum fuerit.
*ai)gialw| lalei=s2, id est, Littori loqueris. Refertur a Graecis adagiorum collectoribus. Dictum in eos, qui frustra vel suadent, vel orant: perinde quasi surdo loquantur. Nam littora propter assiduum fluctuum fragorem surda dicuntur. Ouidius:
Suidtor ille fieto clamatem nomen Orestis,
Traxit inornatis in sua testa comis.
SVIDAS addit et hoc, *ane/mw| diale/gh|, id est, Vento loqueris. Pro eo, quod est, inaniter. Nam ventus omnia dissipat, cogitque cuanescere. Unde et auris discerpta mandata dixit Virgilius, quae abierant in oblivionem. Plautus in Mostell.
Hic nescit quidem nisifoenus fabulart vento.
Consimili figura apud Athenaeum legitur: gh=| kai( ou)ranw| lalei=n, id est, Caelo ac terrae loqui.
*nekrw=| le/gous1a mu/qous2 ei)s2 ou)=s2, id est, Mortuo ad aurem fabulam narrans. Plautus, Mortuo verba nunc facio. Teretius: Verba fiunt mortuo. Rursum Plautus: Nihilo pluris refert, quam si ad sepulcrum mortuo dicat iocum. Pertiner huc, quod est apud Aeschylum in Agamemnone.
*eoika qrhnei=n zw=s1a pro\s2 tu/mbon ma/thn.
id est,
Frustra ad sepulcrum viva ploro mortui.
EANDEM vim habet, kwfw=| a)/|deis2, id est, Surdo canis. Virgilius in Bucolicis:
Non canimus surdis, respondent omnia silvae.
Horatius:
-Narrare putaret asello.
Fabellam surdo.
Terentius in Heautontimorumeno:
Ne ille haud scit, quam mihi tuns surdo narret fabulam.
Item T. Livius de bello Macedonico libro 10. Quae vereor, ne vanis auribus cecinerint. Aeschylus in e(pta\ e)pi\ qh/bais2:
*hkous1as2 h)\ ouk h)/kous1ias2, h)\ kwfh=| le/gw..
i.
An audisti, an non audista? num surdo loquor?
Adlusit huc Ouidius Amorum lib. 3.
Quid iuvat ad surdas si cantet Phemius aures?
Quid miserum Thamyram picta tabella iuvat?
Ortum videtur a ridiculo casu, quo saepe fit, ut hospes incidat in surdum, quem percun ctetur multa, ridentibus iis, qui surdum noverunt.
*allws2 a)/|deis2, i. frustra canis. *pro\s2 keth\n ya/lleis2, id est, In vanum cantas. De iis, qui frustra suadent. A cantoribus dictum, qui, cum ingrati sunt anditoribus, inaniter canunt, cum a nemine audiantur, aut qui canunt, suo sumptu, nihil auferentes praemii. Nam cantilenam Graeci proverbiali metaphora frequenter appellant orationem. Inde est illud Euripidis Hecuba. *hcei ti\ me/los2, id est, Veniet aliqua cantilena. Et eandem cantilenam canis, et Ad aures occinere, et para\ to\ me/los2 fqegca/menos2, i. praeter cantum sonans. Usurpavit adagium hoc, ac simul exposuit Lycophron poeta:
*toi\ ga\r yala/ceis2 ei)s2 keno\n neu/ras2 ktu/pon
*as1i/ta, ka)dw/rhta formi/zwn me/lh.
i.
Itaque ciebis irritos fidium sonos,
Ieiuna, et indonata pulsans carmina.
Interpres addit proverbium ad hunc etiam efferri modum: *ei)s2 keno\n krou/eis2 ta\s2 xorda\s2. i. Frustra pulsas chordas. Sumptum autem a citharoedis, qui sic anunt, ut nihil accipiant muneris, et domi cibum capiant, hoc est, suo sumptu, suoque victu, quemadmodum ait Plautus, aliis cantent. Nisi cui videbitur ad apologum Aesopi referendum, de tibicine frustra pices invitante cantilenis. Nam audierat Arionis fabulam.
*li/qw| diale/gh|, Lapidi loqueris. Eundem sensum habet. Et apud Terentium in Heaut. lapis pro stupido, brutoque homine ponitur aliquoties. Non inscitum est, quod refert Laertius: Cuidam interroganti, quanam in re melior esset evalurus filius, si erudiretur, Si nihil aliud, inquit Aristippus, certe in theatro non sedebit lapis super lapidem.
*pro\s2 to\n toi=xon lalei=s2, id est, Parieti loqueris. Et hoc quoque refertur a Graecis collectoribus. Effertur et ad hunc modum, *dia\ toi/xei lalei/n, id est, Per parietem loqui. Dici consuevit, ubi quis rei quippiam faceret vehementer absurdae. Fortassis ab amantibus sumptum: qui ad fores, ac fenestras, aut etiam parietes amicarum perinde loquuntur nonnumquam, quasi sensus aliquis illis adsit. Plautus in Truculento usurpat pro eo, quia est tacituro loqui: Ego, inquit, ero paries, loquere tu.
LATINIS perinde, atque Graecis tritum adagium, Nugas agere, pro eo, quod est, rem frivolam, ac nihili facere, seu frustra conari, lh=ron lhrei=s2, Atticis familiare, id est, Nugas nugaris. Aristoph. in Nebulis, Socratem subtilium nugarum antistitem vocat, quasi frivo larum argutiarum auctorem, *su/ te leptota/twn lhrw=n i(ereu=. lh=ros2 makro\s2 dixit Galenus lib. peri\ diuna/mewn fus1kw=n 2. *lh=ros2 ou)=k makro/s2 e)stin a(/pas1a to\n po/rwn u(po/qes1is2 ei)s2 fus1ikhn\ ene/rgeian. id est, Magnae igitur nugae sunt omnis pororum suppositio ad vim naturalem. Iucundius fit, cum refertur ad persona, velut apud Athenaeum lib. 6.
*oi( de\ poihtai/, fhs1i, lh=ro/s2 ei)s1in.
id est:
Porro poetas nugas esse praedicat.
Dicunt et u(qlei=s2, id est, deliras, ac desipis, quod est translatum ab aniculis, quae posteaquam aetatis vitio coeperint desipiscere, futiles quasdam nugas blaterare solent. Ausonius ad Paullum:
Phoebus iubet verum loqui.
Et si Piertas patitur lirare sorores,
Nusquam ipse torquet au)/laka.
In quibus versibus obscurior est adlusio, ac prope inepta. Nam homo bilinguis pariter ad utrumque sermonem, et duplicem nominis significatum respexit. Siquidem lh=ros2 Graecis nugas significat, et lirae, seu porcae Latinis vocantur sulci. Nam agricolae primum proscindunt, deinde comminuunt glebas, postremo lirant. Proinde subtexuit, numquam ipse torquet au)/laka. Olim enim agriculatores delirare dicebantur, qui a recto sulcorum ordine deflecterent. Inde transsumptum ad eos, qui desipiscunt.
*es2 to\n ou)rano\n toceu/eis2, i. In caelum sagittam torques. Est apud Zenodotum, ac Suidam, de iis, qui frustra laborant, aut qui audent eos lacessere, quos non possunt laedere. nihil enim ferire potest, qui in caelum torquet, nisi quod divos videtur petere. At non raro fit, ut iaculum in ipsum mittentem recidat.
*delfi=na pro\s2 to\n ou)rai=on dei=s2, i. Delphinum cauda alligas. In eos, qui quippiam incassum conantur. Propterea quod Delphinus cauda sit lubrica, nec ea parte teneri queat, aut quod cauda sit valida, cuius agitatione fertur et naves aliquando subvertere, ut hac parte sit invictus. Quadrabit et in eos, qui ea via quempiam aggrediuntur, qua nequaquam possit superari.
*ap) ou)ra=s2 th\n e)/gxelun e)/xeis2, id est. Cauda tenes anguillam. In eos apte dicetur, quibus res est cum hominibus lubrica fide, perfidisque, aut qui rem fugitivam, atque incertam aliquam habent, quam tueri diu non possint.
HVIC diversum est illud, tw=| qri/w| th\n e)/txelun, i. Folio ficulno anguillam, subaudiendum, tenes. Ubi quis, alioqui fugax, et lubricus, arctiore nodo tenetur, quam possit elabi. Nam fici folium scabrum est, ut cui nomen etiam inditum ab asperitate scripserit plutarchus: atque ob id ad retinendam anguillam natura lubricam, vel maxime idoneum.
HVIC sententiae confine est illud apud Aristophanem in Ranis, nun= e)/xh| me/s1os2, i. Nunc medius teneris. De eo, qui sic tenetur, ut extricare sese nulla ratione possit. Translatum a palaestritis, atque athletis, qui, si quem medium corripuerint, facile vincunt. Sunt autem verba Aeaci ad Bacchum: *alla\ nun= e)/xh| me/s1os2, id est, At nunc medius tenere. Eodem pertinet illud apud Terentium: Sublimem medium arriperem.
*delfi=na nh/xesqai dida/s1keis2, id est. Delphinum natare doces. In eos competit, qui monere quempiam conantur in ea re, in qua cum sit ipse exercitatissimus, nihil eget doctore. Nam Delphinus in natando pernicissimi im petus est, ita, ut non modo superet omne natatilium genus velocitate, verum etiam terrestrium animantium, ut auctor Aelianus lib.
duodecimo. Quin et naves transilit, seque, contento spiritu, teli in morem eiaculatur.
*aeto\n i(/ptaqai dida/s1keis2. id est. Aquilam volare doces. Diversa metaphora sententiam eandem declarat. Quod enim Delphini inter pisces, id Aquila inter volucres. Quibus id etiam commune, quod uterque paideras2h\s2 esse narratur. Allusisse videtur huc Gregorius in epistola quadam ad Eudoxum rhetorem, *touvs2 pollou\s2 e)/axai/rein, kai\ ei)=nai koloiou\s2 pth=s1in a)etou\s2 dokima/zontas2. Sine volare vulgus, sine esse graculos, qui volatum aquilarum probent.
TERENTIUS in Phormione: In eodem haesitas luto. In eos competit, qui sic implicantur negotio cuipiam, ut se nequeant extricare. A viatoribus translatum, qui, simulatque in lutum inciderint, cum alterum pedem conantur educere, altero altius immerguntur. Rursum, ut hunc extrahant, alter quem eduxerant, denuo est infigendus. Eodem alludens Horatius:
Ne quidquam, inquit, coeno cupiens evellere plantam.
Huic simile est: In eodem haesitare vestigo. Q. Curtius lib. 4. Tertium diem metu exsangues, iam armis suis oneratos in eodem vestigio haerere.
USURPATUR huic non dissimile proverbium a M. Tullio lib. Officiorum 3. Dicit ille quidem multa multis locis, sed aqua haeret, ut aiunt. Significat autem Epicurum parum secum in disputando constare, seque ipsum involuere, dum ea, quae dicit alibi, pugnant cum iis, quae dixit alibi, atque ita quasi fluctuare, neque in solido consistere. Id quod evenire solet iis, qui, cum aberrent a vero, verboru fucis rem involuunt. Translatum apparet vela fluitantibus, qui, vado destituti, huc atque illuc iactantur; quoque magis se commovent, hoc maiore periculo laborant. Aut certe ab oratorum clepsydra, de qua memini: nus alibi, ut eum in quae haerere dicamus, qui sese, destillata iam aqua, tamen e causa non potest expedire. Cicero ad Q. Fratrem li. 2. Quod idibus, et postridie fuerat dictum de agro Campano actum iri, non est actum. In hac causa mihi aqua haeret. Incertum, utrum significet, eam actionem integram sibi relinqui, an causam esse inextricabilem. Huc referendum illud, quod paulo superius ex Quin ctiliano citavimus. Et laboratam, congestamque dierum, ac noctium labore actione, aqua deficit. Nec abhorrent ea, quae post dicemus in proverbio, Haeret in vado.
SULPICIUS Apollinaris grammaticus apud Aulum Gellium in noctibus Atticis li. 13. c. 17. duo quaedam adagia notat, alterum Graecum, alterum Latinum, quorum amborum eadem sit sententia. Graecus est versiculus, inquit, hexameter paroimiw/dhs2.
*polla\ metacu\ pe/lei ku/likos2 kai\xei/leos2 a)/krou.
id est.
Multa cadunt, inter calicem, supremaque labra.
Quo monemur, nihil tam certum sperari, neque quidquam tam esse vicinum, quod non repentinus aliquis casus queat intervertere. Adeoque non esse tutum venturis fidere, ut vix etiam illa sint certa, quae manib. tenemus. Originem adagii quidem ad
huiusmodi fabulam referunt. Ancaeus Neptuni, et Astzpaleae Phaenicis filius, cum vitem sereret, graviterque ministris in staret, urgeretque: quidam, operis taedio commotus in herum, negavit futurum, ut ex ea vite herus unquam vinum gustaret. Post, ubi vitis provenisset feliciter, atque vuae maturuissent, herus exsultans, ac gestiens, servum eundem accersit, atque, ut sibi vinum infundat, iubet. Deinde, iam calicem admoturus ori, servo, quae dixisset, redegit in mem oriam, quasi vanam exprobrans divinationem. At ille sententiam hanc hero respondit. Inter calicem, ac summa labia, multa posse intervenire. Servili sententiae favit eventus. Nam inter loquendum prinsquam ille vinum hauriret, alter quidam minister ingressus, nuntiat vinetum ab apro quopiam immani vastari. Quibus auditis, Ancaeus, deposito poculo, protinus in aprum fertur, a quo inter venandum percussus interiit. Usurpavit hoc adagii Lycophron in Iambicis.
*egw\ de\ tlh/mwn s1un\ kakw=| maqw\n e)/pos2
*ws2 polla\ xei/leus2 kai\ depastrai/wn potw=n
*me/s1w| kuli/ndei moi=ra pammh/twn brotw=n.
id est:
Miser ast ego meo dicta cognoscens malo,
Ut plurima inter poculum, ac labrum solet
Vertisse fatum, res agens mortalium.
Interpres citat Aristotelem auctorem, qui et ipse de Ancaei fabula meminerit, in qua illud variat, Ancaeo, vitem instituenti, vatem accersitum quempiam praedixisse, non futurum unquam, ut ex ea vinum gustaret, et, expresso in calice vino, vatem irrisisse tamquam yeudo/mantin. Reliqua conveniunt cum iis, quae ex aliorum retulimus commentariis. Festus Pompeius ab augure quopiam vicino, qui forte praeterierit, praedictum indicat. Lycophron autem alio detorsit, nempe ad Agapenorem patrem, et Ancaeum, Actoris, et Eurythemistidis filium, et ad aprum Calydonium. Dionysius apud Zenodotura, mavult paroemiam ad Antinoum referre, de quo meminit Homerus in Odysseae 22. Is Antinous erat unus ex procis Penelopes, cui, poculum tenenti, iamque bibere paranti, Ulysses iugulum telo transfixit. Atque ita manibus elapso poculo, concidit, atque interiit. Sed non ab refuerit, Homericum carmen adscribere:
*h, kai\ e)p) a)ntino/w| i)qun/eto pikro|\n oi)sto/n.
*h toi)/ o( kalo\n a)/leis1on a)nairh/s1esqai e)/melle,
*xru/s1eon, a)/mfwton, kai|\ dh|\ meta|\ xers1i|\n e)nw/ma
*wfra pi/oi oi)/noio. fo/nos2 de|\ oi( ou)k e)ni|\ qumw=|
*me/mbleto, ti/s2 k) oi)/oito met) a)ndra/s1i daitumo/nessi,
*mou=non e)pi|\ pleo/nessi, kai|\ ei) ma/la kartero\s2 ei)/h,
*oi(/ teu/cein qa/nato/n tekako|\n kai|\ kh=ra me/lainan.
*to|\n d) o)dus1eu|\s2 kata laimo|\n e)pixo/menon ba/len i)w=|.
*antikru|\ d) a)paloi=o di\ au)ce/nos2 h)/luq) a)kwkh|\,
*ekli/nqh d) e(te/rws1e, de/pas2 de\ o(i e)/kpes1e xeiro|\s2
*blhme/nou, au)ti/ka d) au)lo|\s2 a)na\ r(i=nas2 paxu\s2 h)=lqen
*ai(/matos2 a)ndrome/oio.
id est:
Telum, haecfatus, in Antionoum contorsit amarum.
At palcr am is pater am iam iam tollebat utrinque
Auritam, atque auro nitidam: iam iamque manu illam
Admotabat uti biberet: neque pectore cadem
Voluebat pavido (quis enim fore crederet unquam,
Unus ut in tanto convivarum agmine, quamquam
Viribus anteeat, mortem sibi, nigraque fata.
Moliretur) at huic iugulum confixit Ulysses
Tollentt calicem, iaculum penetrault acutum,
Et contra e cervicibus exyt area cuspis.
Voluitur in latus ille, calix simul excidit icto
E manibus: mox inde cruor de naribus ingens
Emicat.
Nec alienum est hoc loco meminisse, quod Iulio Caesari velut exprobranti vaticinii vanitatem, responsum est: Venisse Calenddas Martias, non etiam praeterisse.
LATINUM est huiusmodi, Inter os, et offam. Quod a cibis sumen dis sum ptum est, quem admodum Graecanicum illud a potu. Nam olim Romanivictitabant offis, ut testis est Valerius Max. Itaque perinde valet inter os et offam, quasi dicas inter os et cibum. Porro proverbium refertur apud Gellium ex oratione quadam Catonis, de aedilibus vitio creatis, his quidem verbis: Nunc ita aiunt, in segetibus, et in herbis bona frumenta esse. Nolite ibi nimiam spem habere. Saepe audivi, inter os, et offam multa intervenite posse. Verum inter offam, atque herbam, ibi vero longum intervallum est. Festus ita refert adagium, Inter manum, et mentum.
EXTAT apud Terentium in Phormione cum primis venustum adagium: Ita fugias, ne praeter casam: quo quidem admonemur, ne sic aliquod vitium fugiamus, ut in aliud maius incauti devoluamur. Nostrapte culpa facimus, inquit, ut malos expediat esse, dum dici nimium nos bonos studemus, et benignos. Ita fugias, ne praeter casam, quod aiunt. Verba sunt Demiphonis senis, semet accusantis, quod, dum avari famam plus satis cupide studeret eftugere, stulti reprehensionem incurrisset. Donatus adagii metaphoram hunc ad modum enarrat, si modo commentum hoc Donati videtur esse. Ita fugito, ne tuam casam praetermittas, quae sit tibi tutissimum exceptaculum. Aut ita fugias, ne praeter casam, ubi custodiri magis et prehendi fur, et mulctari verberibus potest. Aut verbum erat, inquit, furem exagitantis, et interea providentis, ne ante casam transeat, ne in praetereundo etiam inde aliquid rapiat. Hanc veluti divin ationem, incerta, ac varia coniectantium quis ferret, nisi videremus et iuris interpretibus et Graecorum adagiorum enarratoribus hunc eundem esse morem? Prima interpretatio nobis magis arridet. Quidam enim calore fugiendi, etiam ea praetercurrunt, ubi commode poterant quiescere. Quod unica voce Graeci parafe/reqai vocant, id est, perperam praeterire, ac praetetuehi, ab eo, quod ample ctendum erat, aberrantem. Opinamur ad hoc adagium respexisse Lucianum in Nigrino, cum scribit, kai|\ tou=to de\ e)n tai=s2 tragw|diais2 kai\ kwmw|di/ais2 lego/menon, h)/dh kai\ para\ qu/ran biazo/menoi. id est. Et hoc, quod in tragoediis, et comoediis dicitur, Iam et praeter casam incicati.
*th|\n xa/rubdin e)krugw|\n, th=| s1ku/llh| pe rie/pes1on. Iambici sunt dimetri a)ke/faloi, quos casusne effuderit, an ars finxerit, incertum. Horum hic est sensus. Euitata Charybdi, in Scyllam incidi, hoc est, dum vito gravius malum, in alterum diversum incidi. Sumptum adagium ab Homerica fabula, quae narrat, Ulyssem, dum metu Charybdis propius ad Scyllam navem admovet, sex e comitum suorum numero perdidisse. Quidam aiunt Scyllam Nisi, Megarensium Regis, fuisse filiam, quae propter aureum crinem ademptum patri, in monstrum hoc marinum conversa sit, ut meminit Pausanias in Corinthiacis. Cui videtur assentiri Virg. in Bucolicis, cum ait:
Quid loquar, aut Scyllam Nisi, quam fama secuta est
Candida succinctam latrantibus inguina monstris,
Ah timidos nautas canibus lacer asse marinis?
Servius indicat, Scyllam Phorci, et Crateidis nymphae filiam. Hanc cum amaret Glaucus, Circe, qui illius amore tenebatur, quod eum in Scyllam propensiorem esse videret, fontem, in quo nympha lavare consueverat, magicis venenis infecit. In quem cum illa descen disset, pubetenus in varias mutata est formas. Nam id Circae peculiare, in ferarum figuram homines vertere. Horrens itaque suam deformitatem, sese in mare praecipitem dedit, acfabulae praebuit argumentum. De rei veritate, diversa est scriptorum opinic. Sallustius putar esse saxum in mari prominens, quod procul visentibus muliebrem rormam imitetur, in quod illisi fluctus, quoniam et luporum eiulatum, et canum latratum videntur imitari, finxerunt iliam a pube huiusmodiferis succinctam esse. In Graecorum commentariis invenimus, triremem fuisse quandam mirae pernicitatis, cui nomen fuerit inditum Scyllae, para\ to\ s1kuleu/ein, quia hac grailantes pitatae mare Tyrrhenum, ac, Siculum infestarent, reliquasque naves, quorquot praeterissent, dilpoliarent, atque hinc natam fabulam. De Charybde vero narrant poetarum fabulae, hanc feminam fuisse voracissimam, quae, quod Herculis boves rapuisset, a love fulmine icta, in mare praecipitata est, et in huius modi versa monstrum, quod adhuc pristinam servat natutam. Absorbet enim universa, quaeq: absorbuerit, ea circa Taurominitanum egerit litus, ut Sallustius est auctor. Unde tamquam proverbio scortum vorax, et aviditatis numquam satiatae, Charybdim appellat Horatius:
- Ah misewr
Quantalabor as in Charybdi,
Digne puer meltore flamma.
Servius ait Scyllam in Italia esse, Charybdim in Sicilia. Virgilius in Aeneidos lib. 3. transitum hunc inter duo pericula angustum eleganter describit,
Hac loca, inquiens, viquondam vasta convulsae rutna
(Tantum aut longinqua valet mutare vetustas)
Dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
Unaforet, venit medio vi pontus, et undis
Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
Littore diductas, angusto interluit aestu.
Dextrum Scyll: latus, laevum im plaecata Charybdis.
Obsidet.
Et idem alibi:
Inter utranque viam leti discrimine paruo,
Ni teneant cuisus.
Homerus Odysseae M. periculum uttumque multis verbis describit, facitque Circen admonentem Ulyssem, ut ad Scyllam potius inflectat cursum, quam ad Charybdim, propterea quod praestet ser e sociis desiderari, quam pariter omnes interire, declarans nimirum plus discriminis esse in Charybdi, quam in Sczllo,
*mh\ s1u/ge kei=qi tu/xhs2 o(/te r(oibdh/s1eien,
*ou) ga/r ken ru/s1aito/ s1) u(p) e)k kakou=, ou)d) e)nos1i/xqwn
*alla\ ma/la s1ku/llhs2 s1kope/lw| peplhme/nos2 w)=ka
*nh=a pa/rec e)la/ an, e)peih\ polu\ fe/rtero/n e)sti
*ec e(ta/rous2 e)n nhi\ poqh/menai, h)\ a(/ma pa/ntas2
id est.
Absit ut illic tum fueris, cum faucibus undas
Illa resorbvertt, neque enim e discri mine tanto
Ipse vel ertpiat Neptunus, verum age Scyllae
Vicinus scopulo, celeri praeteruehe cursu,
Quandoquidem comites sex multo perdere praestat,
Quam ut semel exitium quotquot sunt, aufer at omnes.
Adagio trifariam uti licebit, vel cum admonebimus, si quando in eas rerum angustias deventum fuerit, ut cirra dispendium discedi non queat, e duobus malis, id, quod levius est, eligamus, videlicet Ulyssis exemplo, et magis in eam vergamus partem, ubi minus sit ia cturae. Quod genus, si quis pariter et de salute et de pecunia periclitaretur, maht propior esse pecuniae, quam vitae periculo, propterea quod facultatum lactura utcumque sarciti potest, vita semel amissa numquam restitunur. Vel cum ostendemus negotium anceps, et peri culosum, in quo summa moderatione sit opus, ut in neutram pecces partem. Hic iam non habebitur ratio, uttum maius sit periculum: verum hoc rantum intelligitur, ingens utrobique discrimen subesse Prioris exemplum fuerit: Memento longe satius esse in dispendii Scyllam incidere, quam in valetudinis Charybdim. Praestabilius est in rei pecuniariae iacturam, velut in Scyllam incurrere, quam in infamiae Charybdim incidere. Posterioris hoc: Curandum, ut ita populo studeas, ne principis offendas animum. Caute, circum specteque rem gerito, memor tibi inter Scyilam, et Charybdim esse cursum. Tertius fuerit modus, si invertas, hoc pacto. Dum parum eruditus videri times, in atrogantis opinionem incurristi hoc est plane, quod dicitur, dum Scyllam viras, in Charybdim incidisti. Celebratur apud Latinos hic ver siculus, quocumque natus auctore, nam in praesentia non occurrit:
Incidit in Scyllam, cupiens vitare
Charybdim.
*ka/pnon ge feu/ gwn, ei)s2 to\ pu=r perie/pes1on, id est. Dum vito fum um, flammam in ipsam decidi. Senarius est proverbialis, superiori sentenriae finitimus. Lucianus in Necyomantia, e)leh/qein kai\ e)mauto\n e)s2 a???o fa/s1i to|\ pu=r e)k tou= ka/pnou biazomenos. id est,
Ignoraveram autem, quod iuxta proverbium, ex fumo in ipsum ignem compellerer. Utitur et Plato lib. De repub. 8. cum ait, populum, dum recusat ingenuis seruire, quasi vitato fumo in flammam incurrere, videlicet, ut seruis etiam seruire cogatur. Huc allusit Horatius, cum ait in sermonibus:
- Namfrustra vitium vit averis illud,
St te alio pravum detorseris.
Et in arte poetica:
In vittum ducit culpae fuga, si caret arte.
Plutarchus, peri\ dus1wpi/as2. *th=| de\ dus1wpi/a| s1umbe/bhken a)texnw=s2 feugou/s1h| ka/pnon a)doci/as2, ei)s2 pu=r emba/llein e(auth\n, id est, Ineptae autem verecundiae illud haud dubie accidit, ut fumum fugiens infamiae, in ignem coniciat sele, id est, in aliud maius.
TRANSVERSUM digitum, aut unguem discedere, frequenter est apud Ciceronem, pro eo, quod est, quam minimo spatio. Fit autem festivior metaphora, quoties his verbis perfectam imitatione, ac plenum undequaque consensum significamus, ut Academicarum quaestionum lib. 2. Ab hac regula mihi non licet transversum, ut aiunt, unguem discedere. Ibidem: Ubi enim aut Xenocratem sequitur, cuius libri sunt de oratione loquendi, multi et multum probati: aut ipsum Aristotelem, quo profecto nihil est acutius, nihil politius? A Chrysippo pedem numquam. Loquitur de Antiocho, qui reliquis contemptis, Chrysippum per omnia sequeretur. Rursus Academicarum quaest. lib. 2. Quibus concessis digitum progredi non possunt. Idem ad Atticum: Mihi certissimum est, ab honestissima sententia digitum numquam. Rursus ad eundem lib. 13. Curandum est, atque hoc in omni vita sua quenque, a nostra conscientia transversum unguem non oportere discedere. Idem in episto lis familiaribus: Urge igitur transversum unguem, quod aiunt, a stilo. Sunt illa quidem minus figurata, sed tamen proverbialia, quae loquitur Plautin. Euclio in Aulularia. Si tu hercle ex isthoc loco digitum transversum, aut unguem latum excesseris. Et Cicero in Verrem: Digitum non discedebant. Idem ad Atticum lib. 13. epist. 1. Pedem adhuc e villa egressi non sumus, ita magnos, et assiduos imbres habebamus. Idem Academicarum quaestionum lib. 2. Non quaero ex his illa initia Mathematicorum, quibus non concessis, digitum progredi non possunt. Metaphora partim sumpta videtur ab iis, qui tabulam, aut saxum, aut simile quippiam digitis latis metiuntur, quoties exquisite rei modus spectatur, nam reliqua cubitis metiri solemus. Minima mensurarum, latus digitus est. Partim a iugerum mensoribus, qui stadiis, passibus, et ut minima mensura, pedibus, soli spatium metiuntur. Vulgo etiam nunc dicunt: Culmum latum, simili figura, pro eo quod est, ne tantulum quidem.
UNDE et illa proverbialis hyperbole ducta videtur apud Ciceronem frequens: Pedem ubi ponat, non habet, pro eo, quod est, ne tantillum quidem agri possidet, lib. epist. ad Atticum 13. Ariobarzanis filius Romam venit: vult, opinor, regnum aliquod emere a Caesare. Nam, quomodo nunc est, pedem ubi ponat, in suo non habet. Idem Philippicarum secunda:
Quid erat in terris, ubi in tuo pedem poneres? Rursum lib. 7. ad Atticum: Pedem in Italia vide nullum esse, qui non in istius potestete sit. Idem lib. De finibus 4. Quid enim sapientia? Pedem ubi poneret, non habebat, sublatis officiis omnibus. Conveniet autem in hominem insignite tenuem, atque inopem, cui ne vestigium quidem pedis sit in agrorum possessionibus. Apud eundem est iocus in fundum, quem possis mittere funda.
*di|\s2 pro|\s2 to\n au)to\n ai)xro\n ei)s1krou/ein li/qo.
id est,
Iterum ad eundem turpe lapidem impingere.
Senarius elegans, ac proverbialis refertur a Zenodoto in collectaneis adagiorum. Cicero epist. famil. lib. 10. Culpa enim illa, bis adeundem, vulgari reprehensa proverbio est, Ouid. lib. Tristium 2.
At nunc tanta meo comes est insania morbo,
Saxa memor refero rursus ad icta pedem.
Usurpatur ab Ausonio in epistola quadam. Etenim, inquit, poposcisti tu, ut tua epistola ad eundem lapidem bis offenderes. Ego autem, quaecumque fortuna esset, semel erubescerem. Est autem, Bis ad eundem lapidem offendere: iterum eadem in re peccare. Nam primus error, vel Graeco adagio, veniam meretur: iteranti culpam venia dari non solet. Inter Graecanicas sententias celebratur et haec:
*di\s2 e)camartei=n tau=ton ou)k a)ndro\s2 s1ofou=.
id est,
Sapientis haud est, bis in eodem labier.
Exstat et Graecum epigramma, incertum cuius,
*ei tis2 a(/pac gh/mas2, pa/le deu/tera le/tra diw/kei,
*nauhgo\s2 plw/ei dis2 buqo\n ar)gale/on.
id est,
Altera connubium experto cui ducitur uxor,
Hic fiacta repetit aequora saeva rate.
Fertur et Publianus Mimus, non alienus ab hac forma:
Improbe Neptunum accusat, qui iterum naufragtum facit.
At Scipio sapienti ne semel quidem errare permittit, ut dicat, ou)k w)/|mhn, id est, non putaram.
HORatius in arte poetica, sententiam haud dissimilem, dissimili metaphora extulit:
- Et citharoedus, inquiens,
Ridetur, chorda qui semper oberrat eadem.
A cantoribus ducta translatio est, quibus vehementer foedum sit, in iisdem fidibus saepius peccare. In eos igitur concinne dicetur, qui vel in similire crebrius peccant, vel culpam eandem iterum atque iterum committunt. Primus enim lapsus vel casui datur, vel imprudentiae, iteratus stultitiae tribuitur, aut inscitiae.
Exstant apud auctores aliquot similitudinis adagia, quorum de numero est, Non tam ovum ovo simile, de rebus indiscretae similitudinis. Cicero Academicarum quaestionum lib. 2. Videsne, ut in proverbio sit, ovorum inter se similitudo? Tamen hoc accepimus, Deli fuisse complures salvis rebus illis, qui gallinas alere quaestus causa solerent. Ii, cum
ovum inspexerant, quae id gallina peperisset, dicere solebant, Neque id est contra nos: nam nobis satis ova internoscere. Idem proverbium refertur et a Fabio Quintiliano. Usurpatur et a Seneca in libello, quem in Claudium Imp. lusit.
IDEM pollet, et a Plauto usurpatur in Amphitryone: Neque lacte lacti magis est fimile, quam ille similis est mei. Dicit a Sosia de Mercurio, qui huius assumpserat figuram. Idem in Milite: Tam simile, quam lacte lacti est. Lacte autem in recto a Plauto usurpatur.
EANDEM vim obtinet, quod usurpat Plautus in Menaechmis. Nec aqua aquae, nec lacte lacti, crede mihi, usquam similius, quam hic tui est, tuque huius. Ad hanc formam et illud ex eadem scena. Tam consimilis est, quam potest speculum tuum. Rursum in Milite. Nam e summo puteo similior numquam potest aqua aquae sumi.
HIS M. Tullius illud etiam adiungit in Academicis quaest. Ut similia sunt, et ova ovorum, et apes apum. Ubi iocatur in Democriti mudos, usquequaque similes inter sese. Simili forma dicunt, Quam ovis est ovi similis.
*aka/nqios te/ttic, id est, Acanthia cicada. In indoctos, atque infantes, aur musices ignaros torqueri proverbio solitum. Auctor est Stephanus Byzantius, iuxta oppidum Aetoliae Acanthum cicadas alibi vocales mutas esse, atque hinc ortum adagium, cuius auctorem citat Simonidem. Plinius Naturalis historiae lib. 11. cap. 27. scribit in agro Rhegino cicadas omnes silere, ultra flumen in Locris canere. Idem testatur Pausanias libro rerum Elicarum secundo. Strabo lib. Geographiae sexto refert Rheginum agrum a Locrensi dirimi fluvio, cui nomen Alex. Cicadas autem, quae in Locrensi versantur ripa, sonantius stridere, cum in Rhegino sint mutae. Huius rei hanc esse causam coniectat, quod Rheginorum regio, cum sit umbrosa, atque opaca, cicadarum pelliculas humore torpefaciat. Easdem in agro Locrensi, quod sit aprica, solis arefactas aestu stridorem aptius emittere. Auget autem miraculum Rheginensium cicadarum etiam fabulose celebrata vocalitas vicinarum: Nam idem Strabo, Timaeum citat auctorem, quondam in Pythiorum certamine Eunomum Locrensem, et Rheginensem Aristonem, in canendi certamen venisse, Aristonem Apollinem invocasse Delphicum, ut sibi canenti foret auxilio, quod a Delphis Rheginenses olim essent profecti. Eunomus respondit, Rheginensibus ne certandum quidem omnino de musica, apud quos cicada vocalissimum animal voce careret. Utrisque certantibus, cum in Eunomi cithara una inter canendum chorda frangeretur, cicada supervolans astitit, ac vocem alioqui defuturam, suo cantu supplevit. Atque ita victor declaratus, statuam citharoedi posuit, cum cicada citharae insidente. Huiusmodi ferme tradit Strabo.
EADEM pensari trutina, id est, eadem lege. Horatius in Sermon.
- Hac lege in trutina ponetur eadem.
Idem in epistolis:
- Romani pensantur eadem
Scriptores trutina.
Convenit cum illa iureconsultorum regula, Patere legem, quam ipse tuleris. Sine ut eo pacto tecum agatur, quo tu cum aliis egeris.
Persius,
- Examenque improbum in illa
Casttges trutina.
Huic similimum, Ad eandem exigere regulam, i)/s1w| staqmw=|, id est, aequali trutina, sive lance. Plutar. *all) is1w| staqmw| pa=s1in h( naki/a periqeme/nh molubdis2w(/ste di/ktuon kate/spas1en, id est, Sed aequa lance omnibus, addita malitia ceu plumbum rete detraxit.
ZONAM perdidit. Castrense proverbium in a)xrhma/tous2, id est, eos qui nihil habent nummorum, a Graeca quadam fabula tractum Acron admonet. Porphzrion a militum consuetudine, qui, quidquid habent, in zona secum portant. Cuiusmodi sane hominem perquam venuste describit Lucilius, citante Nonio:
Cui neque inmentum est, nec servus, nec comes ullus:
Bulgam, et quiaquid habet nummorum, secum habet omne:
Cum bulga cenat, dormtt, lavat: omnis in una
Spes hominis bulga, hac devinsta est cetera utta.
Nam Bulgam appellat Lucilius folliculum, sive crumenam, et sacculum de brachio propendentem. Sic enim et Horatius:
Suspensi laevo tabulas, loculosque lacerto.
Tame tsi Festus Bulgam Gallicum vocabulum autumat. Consimili modo Gracchus loquitur apud Gellium. Cum Roma profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli. Horatius in Epistolis: Ibit eo, quo vis, qui zonam perdidit. Plautus in Poenulo. Tu, qui zonam non habes, qui in hanc venisti urbem? aut quid quaeris? In quibus Plauti verbis duplex est allusio, et ad vestem Poenorum more discin ctam, et ad pecuniam, quae in zona gestatur, citra quam in urbe sumptuosa non sat commode vivitur. Pescennius Niger apud Spartianum vetuit, ne milites zonam secum deferrent in bellum, sed si quid haberent pecuniae, publice commodarent, recepturi post proelium: simul et ipsis luxuriei materiam eripiens, et hosti praedam, si quid adversi evenisset. Est apud Lampridium in Alexandro: Miles non timet, nisi vestitus, calceatus, armatus, et habens aliquid in zona.
COCTA numerabimus exta. Diomedes grammaticus, ubi proverbium definit, hoc exempli vice subiecit. Cuius hunc adscribit esse sensum, Ex eventu sciemus. Huic confinis color ille comicus. Res indicabit. Nam ut ait Ouidius:
Exitus acta probat.
Et apud Graecos, au)to\ dei/cei, id est, ipsa res indicabit.
*poll) oi)=d) a)lw/phc, a)ll) e)xi=nos e(\n me/ga. i. Ars multa vulpi, ast una echino maxima. Zenodot. hunc senariu ex Archilocho citat. Dicitur in astutos, et variis consutos dolis. Vel potius, ubi significabimus, quosdam unica astutia plus emcere, quam alios diversis
technis. Nam vulpes multiiugis dolis se tuetur adversus venatores, et tamen haud raro capitur. Echinus, queem dicunt herinaceum esse, (nam hoc loco de terrestri, non de pisce fit mentio) unica duntaxat arte tutus est adversus canum morsus. Siquidem spinis suis semet involuit in pilae speciem, ut nulla ex parte morsu prendi queat. Citantur apud eundem Zenodotum huiusm odi quidam versus ex Ione Chio, tragico poeta. Quos eosdem ex eodem citat in sermonibus convivialibus Athenaeus e tragoedia, cui titulus Phoenicia.
*all) e(/n ge xe/rs1w| ta\s2 le/ontos h)/|nes1a,
*kai\ ta\s2 e)xi/nou ma=llon oi)zura\s2 te/xnas2,
*os2 eu)=t) a)\n a)/llwn qhri/wn o)s1mhn\ ma/qh|,
*stro/bulos2 a)/mf) a)/kanqan ei)li/cas2 de/mas2
*kei=tai dakei=n te kai\ qi/gein a)mh/xanos2.
id est,
Leonis artes in solo saneprobo,
At magis echini comprobo miseros dolos,
Qui simul odorem belluarum senserit,
Se contrahit spinis operto corpore,
Tutus iacens, morsuque, tactuque omnium.
Refertur proverbium, ac simul ad carmen alludit Plutarchus in commentario, cui titulus, po/tera tw= zw/wn fronimw/tera, xers1ai=a h)\ qala/ssa, id est utra animantia prudentiora, terrestria, an marina. Eius verba subscribam: tw= de\ xers1ai/wn e)xi/nwn h( men u(pe\r au(tw=n a)/muna kai\ fulakh\ paroimi/an pepoi/hke.
*poll) o)=id) a)lw/phc a)ll) e)xi=nos2 e)\n me/ga.
*pros1iou/s1hs2 ga\r au)th=s2 w(/s2 fas1in oi(=on
*stro/bulos a)/mf) a)/kanqan ei)li/zas2 de/mas2
*kei=tai qi/geinte kai|\ dakei=n a)mh/xanos.
id est,
Iam vero terrestrium echinorum in tuenda servandaque incolumitate sua, sollertia proverbio locum fecit.
Ars varia vulpi, ast una echino maxima.
Siquidem cum illa aggreditur, quemadmodum aiunt,
Flexibtle spinis corpus obvoluens suis,
Tutus iacet sic, ut nec ore tangier
Ulla queat ratione, nec morderter.
Plutarchus, aut quisquis est eius operis auctor, versibus intermiscuit sua quaedam verba, ne quis id errore nostro factum suspicetur. Sed omnium copiosissime huius animantis ingenium, et astutiam describit Plinius libro 8. capite 37. Praeparant, inquit, et herinacei cibos, ac volutati supra iacentia poma, affixa spinis, unum non amplius ore tenentes portant in cavas arbores. Iidem mutationem aquilonis in austrum, condentes se in cubile, praesagiunt. Ubi vero sensere venantem, contracto ore, pedibus, ac omni parte inferiore, qua raram et innocuam habent lanuginem, convolvuntur in formam pilae, ne quid comprehendi possit praeter aculeos. In desperatione vero urinam ex se reddunt tabificam tergori suo, spinisque noxiam. Reliqua qui cupiet cognoscere, e loco, quem indicavimus, petat. Haec ad proverbii sensum potissimum attinebant. Celebre est et piscis echini ingenium, qui saevitiam maris praesagiens, correptis lapillis operit sese, ut mobilitatem stabiliat pondere, ne nimia volutatione atterat spinas, quod aspicientes nautae, pluribus mox anchoris navigia infrenant. Auctor Plinius lib. 9. cap. 31. Vulpem autem versipellem esse, variis
instructam artibus, cum alii complures apologi, tum ille peculiariter indicat, qui refertur a Plutarcho in Moralibus. Cum aliquando pardus vulpem prae se contemneret, quod ipse pellem haberet omnigenis colorum maculis variegatam, respondit vulpes, sibi id decoris in animo esse, quod illi esset in cute. Neque vero paulo satius esse ingenio praeditum esse vafro, quam cute versicolore. Graeci sollertem, ac variis armatum dolis, poikilo/frona vocant, et poikilomh=tin Latini vafrum, et versipellem. Narratur et alius quidam apologus, ab hoc proverbio non multum abludens. Cum aliquando vulpes in colloquio, quod illi erat cum fele, iactaret sibi varias esse technas, adeo, ut vel peram haberet dolis refertam, feles autem responderet, sibi unicam duntaxat artem esse, cui fideret, si quid exsisteret discriminis, inter confabulandum repente canum accuerentium tumultus auditur, ibi feles in arborem altissimam sub siliit, cum vulpes interim a canum agmine cincta capitur. Innuit fabula, praestabilius esse nonnumquam unicum habere consilium, modo id sit verum, et efficax, quam plures dolos, consiliaque frivola. Veluti si quis pauper multiiugis artibus sollicitaret animum puellae, dives autem unum hoc haberet, quod est apud Ouidium, quantum libet accipe, recte dixerit.
*poll) oi)=d) a)lw/phc, a)ll) e)xi=nos2 e(\n me/ga.
Simulare cupressum.
Horatius in arte poetica:
- Et fortasse cupressum
Scis simulare, quid hoc? sifractis enatat expes
Navibus, aere dato.
Acron proverbium esse admonet, ortum ab imperito quopiam pictore, qui praeter cupreslum nihil noverat pingere. A quo cum naufragus quidam petiisset, ut vultum suum exprimeret, ac naufragium suum depingeret, interrogavit ille, num ex cupresso vellet aliquid adici. Res ea primum in iocum, deinde etiam in adagionem abiit. Concinne usurpabitur in eos, qui, quod didicerunt, id ubique intepestiviter inculcant, cum ad rem nihil atrineat.
APUD Plautum exstat in Curculione. Flamma fumo est proxima. Commonet adagium, periculum mature fugiendum esse, quique malum evitare cupiat, ei vitandam prius occasionem. Ut, qui corrumpi nolit, ab improborum abstineat consuetudine, qui cum puella cubare nolit, ne det osculum. Nam et illud protinus addit poeta:
Fumo comburi nihil potest, flamma potest.
Fumus enim indicium est flammae mox erupturae.
TERENTIUS in Phormione: Opera tua ad restim mihi quidem res rediit planissime. Hoc adagio summa rerum desperatio significatur. Nam in hac solent quidam amentes adlaqueum confugere. Iuvenalis:
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam?
Eodem pertinet etiam illud. Suspendio deligenda arbor.
*peni/a de\ th\n s1ofi/an e)/laxe, i. Paupertas sapientiam sortita est. Zenodotus citat ex Euripide. Alii tribuunt Aristoni. Ignava est opulentia, verum inopia multarum artium repertrix est, id quod ipsa iactat apud
Aristophanem in Pluto, artium omnium inventionem sibi vindicans. Virgilius:
- Labor omnia vincit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Ouidius:
Ingenium malae sape movent.
Persius:
Magister artis, ingenîque largitor Venter.
Circumsertur hic quoque versiculus apud Graecos:
*pollw=n o( limo\s2 gi/gnetai dida/s1kalos2.
id est,
Magistra multorum improba exsistit fames.
Xenophon peni/an appellavit s1ofi/an au)todi/dakton: a)\ ga\r e)kei/nh toi=s2 lo/gois2 pei/qei, au(/th toi=s2 e)/rgois2 a)nagka/zei, hoc est sapientiam, quae citra doctorem contingit: etenim, quod haec persuadet oratione, ad hoc illa re ipsa compellit. Theoc. in Piscator.
*apeni/a dio/fante mo/na ta\s2 te/xnas2 e)gei/rei,
*au)ta\ tw= mo/xqoio dida/s1kalos.
id est,
Unica paupertas Diophantes suscitat artes,
Ipsa laborandi doctrix, studiique magistra.
Huc spectat et illud, quod Iuppiter aurei saeculi tam paratam rerum copiam summovit:
Ut varias usus meditando extunderet artes.
Item Mimus ille non inelegans:
Hominem experiri mulla paupertas iubet.
Potest et illuc referri proverbium, quod videmus accidere, ut penes Midas, et improbos homines sit opulentia, doctique, probique fere tenui sint fortuna. Qua quide de re exstant duo problemata, Aristo telis titulo: quorum altero rogat, qui fiat, ut paupertas apud probos viros plerumque versetur. Redditque huiusce rei varias causas, sive quia improbi per fas nefasque malunt parare divitias, quam cum paupertate contubernium diutinum habere: proinde fugit illos, quibus videatur maxim orum flagitiorum occasio futura, ad illos deflectit, quos existimat sese recte, modesteque usuros. Sive, quod inops et virium, et consilii, quippe femina, plus auxilii sibi futurum sperat apud polud a/kruas2 a)/ndras2, ut habet proverbium. Sive, quod cum ipsa sit mala, malos vitat, ne si pu=r e)pi\ pu=r, id est, malum accesserit malo, iam fiat intolerabile, atque immedicabile. In altero rogat, quid in causa sit, ut opes a malis fere possideantur, non item a bonis. An quia caecae sunt, inquit, et ob id errant in delectu? Haec quoniam poeticen, aut sophisticen sapiunt magis, quam philosophum, praesertim serium, vix videtur esse verisimile, ab Aristotele fuisle profecta. Quod autem dixit de caecis divitiis, id sum tum est potissimum ex Aristophanis Pluto. Quo in loco Plutus, qui deus est divitiarum rogatus, unde caecitatis malum obtigisset, respondit ad hunc modum:
*o zeu\s2 me\ tau=t) e)/dras1en a)nqrw/pois2 fqonw=n.
*egw\ ga\r w)\n meira/kion, h)pei/lhs1) o(/ti
*wst tou\s2 dikai/ous2 kai\ s1ofou\s2 kai\ krs1mi/ous2
*mo/nous2 badioi/mhn, o(/d) e)m) e)poi/hs1en tuflo\n,
*ina\ mh\ diagignw/s1koimoi tou/twn mhde/na.
*ou(/tws2 e)kei=nos2 toi=s1i xrhstoi=s1i fqonei=.
id est,
Hoc me malo mulctavit ipse Iappiter.
Rebus videlicet invidens mortalium.
Nam olim puer minabar id fore, ut adprobos,
Doctos, modestos, tantum adirem. at Iuppiter
Oculos in hoc ademit, ut ne quempiam
Horum liceretiam mihi dignoscere,
Adeo bonae ille frugis invidet viris.
Hunc locum imitatus Lucianus in Timone, consimilia quaedam de Pluto narrat, quem non caecum modo facit, verumetiam claudum, caecum quidem semper, ac tunc demum claudicantem, quoties ad bonos viros mittitur, alias pedibus pernicissimis.
*xu/trhs2 fili/a, Ollae amicitia. In amicos istos vulgares quadrabit, quos patina, non benevolentia conciliat. De cuiusmodi Iuvenalis:
Te putat ille suae captum nidore culinae,
Nec male coniectat.
Hos arcanae literae, mensae amicos nominant. Plutarchus item in libello, cui titulus: Quo pacto dignoscas adulatorem ab amico: id genus homines, au)tolhku/qous2 kai\ trapeze/as2, vulgo dici solitos narrat, quia ventriculi, cibique causa diligant, non ex animo: quique tum praesto sunt, quoties audiunt, kata xeiro\s2 u(/dwr. Nam Aristophanes grammatic us apud Athenaeum lib. 9. tradit lotionem manuum, quae praecedebat cenam, vocari kata xeiro\s2, a cena, ni/yasqai. In eosdem, ni fallimur, dictum est illud a Menandro comico, citante Athenaeo:
*oi( de\ kata\ xeirw=n labo/ntes2 perime/nous1i fi/ltatoi.
Manibus ut data est aqua, haerent tunc amici maxime.
Effertur ad hunc modum paroemia zei= xu/tra, zh= fili/a, id est, Fervet olla, vivit amicitia.
*arxaio/tera difqe/ras2 lalei=s2, id est, Antiquiora dipthera loqueris. In eos quadrat, qui nugas narrant, aut de rebus nimium priscis, et iampridem obsoletis. Nam diphthera res quaedam erat ex priscis illis fabulamentis relicta. Siquidem aiunt diphtheram pellem fuisse eius caprae, quae Iovem lactarit, in qua creditum est antiquitus, illum omnia scribere, quae fierent. Unde, quae nec in historicorum literis extarent, nec in hominum memoria servarentur, ea velut ex Iovis diphthera petita dicebantur. Quin subinde apud Aristophanem, a)rxai=a palaia\, id est, prisca, atque antiqua, pro nugam entis leges, quod antiquitas fere fabulosissima sit, opinamur, et a)rxai+kw=s2, pro eo, quod est, deliranter, ac stulte. Simili modo vocamus kronika\ vetera, et obsoleta, desitaque. Sic apud Athenaeum libro 7. quispiam, Arrianus, opinamur, tau=ta s1iti/a kronika/ e)stin w)= e(tai=re. id est, Isthaec Saturnia sunt, o amice, cibaria. Poetae fingunt, Saturnum regno pulsum, et huius loco regnare Iovem.
EXTAT apud Terentium in Phormione. Antiphoni adolescenti uxor erat domi, quam nec eicere poterat, vel, quia non libebat, quod in eam deperiret, vel quod integrum non erat, cum esset iudicum sententiis addicta, neque rursum retinere quibat, propter patris violentiam. Et, cum a patruele felix diceretur, ut qui domi possideret id, quod amabat. Imo, inquit, quod aiunt, auribus teneo lupum. Nam, neque quo modo amittam a me invenio, neque uti retineam
scio. Moxque leno quasi referens paroemiam, ait sibi idem usu venire in Phaedria, quem neque retinere poterat, qui nihil numerabat, neque repellere, quod esset improbe blandus, ac montes aureos polliceretur. Donatus Graecam paroemiam Graecis adscribit verbis. *tw=n w)/twn e)/xw to\n lu/kon, ou)/t) e)/xrin, ou)/t) a)fei=nai dun/amai, id est, Auribus lupum teneo, neque retinere, neque amittere possum. Suetonius in Tiberio. Cunctandi causa erat motus undique imminentium discriminum, ut saepe lupum tenere se auribus diceret. Plutarchus in praeceptis civilibus, lu/kon ou) fas1i\n to\n w)/twn kratei=n. id est, Aiunt lupum non posse teneri auribus, cum homines hac parte maxime ducantur, nimirum persuasione. Dicitur in eos, qui eiusm odi negotio involuuntur, quia neque relinquere sit integrum, neque tolerari possit. Videtur ab eventu quopiam natum, ut alia pleraque. Aut inde certe, quod, ut lepus auribus quippe praelongis commodissime tenetur, ita lupus, quod aures habet pro corporebreviores, teneri iis non potest, neque rursum citra summum periculum e manibus dimitti, bellua tam mordax. Caecilius apud A. Gellium lib. 15. cap. 9. eandem sententiam, sed citra metaphoram extulit. Nam hi sunt, inquit, amici pessimi, fronte hilaro, corde tristi, quos neque ut apprehendas, neque ut amittas scias. Huc adlusit Theognis, etiamsi alienius.
*argale/ws2 moi= qumo\s2 e)/xei peri\ s1h=s2 filo/thtos
*ou)/te ga\r e)xqai/rein, ou)/te filei=n du/namai.
id est,
Pectora nostra tut quam mire amor efficit, ut quem
Non odisse qudam, sed nec amare quea.
Unde videtur illud effictum.
Nec tecum possum vivere nec sine te.
Refertur et a M. Varrone pro exemplo adagionis. Auribus lupum teneo.
HVIC finitimum est illud a)nagkai=on kako\n, id est, Necessarium malum, de iis, quos neque reicere possis, quod quibusdam in rebus opus sit eorum opera, neque commode ferre, quod viri sint improbi. Natum videtur ex Hybraeae cuiusdam apophthegmate, de quo meminit Strabo li. 14. Cum haberet Euthydamus tyrannicum quiddam, multis alioqui nominibus utilis civitat, ita, ut cum vitiis virtutes paria facere viderentur, Hybraeas orator in oratione quadam sic de illo locutus est. Malum es, inquit, civitatis necessarium. Nam nec tecum vivere poslumus, nec sine te. Alexander item Severus Imperator, rationales, quos tollere decreverat, posteaquam perpendisset eos citra Reip. incommodum tolli non posse, necessarium malum appellabat. Huiusrnodi fuit et P. Cornelius Rufinus, furax quidem et impendio avarus, sed idem egregius Imperator, a quo Fabricius Luscinus compilari maluit, quam sub hasta venire, quemadmodum refert Gellius libr. 4. et Cicero de Oratore lib. 2. Torqueri poterit et in uxores, cum quibus incommode vivitur, sed absque his Res publ. omnino consistere non potest. Potest et ad rem accommodari. Veluti si quis dicat pharmacon, rem quidem molestam, necessariam tamen. Eurip. in Oreste:
*aniaro\n w)\n to\ kth=m), a)nagkai=on d) o(/mws2.
id est,
Moiesta cum sit res, necessarias tamen.
Non abhorret ab hac forma, quod Plinivus scribit oraculo proditum fuisse, lib. 18. cap. 6. Quonam igitur, inquit, modo utilissime coluntur agri? Ex oraculo scilicet, malis bonis. Hoc velut aenigmate significatum est, agros quam minimo potest impendio colendos esse.
*ou)k a)/neu qhs1e/ws2, id est, Haud absque Theseo: Cum significamus rem alieno auxilio confici: Aut cum significamus rerum omnium communionem, ac societatem. Nam Zenodotus scribit, Theseum permultis viris fortissimis, in certaminibus auxilio fuisse, quippe qui et Meleagro adfuit in conficiendo apro Calydonio, auxiliatus et Pirithoo pugnanti cum Centauris, item Herculi cum Amazonibus belligeranti. Fabula de apro sic habet: OEneus, Meleagri pater, cum de primitiis annui proventus diis libans, Artemidem praeterisset, illa irata aprum immanem in agros Calydonios immisit, omnia populantem, ad quem conficiendum O Eneus praestantissimum quemque excivit, praemiis ad id propositis. Inter multos certavit et Meleager, qui belluam confecit, sed accersito ad auxilium Theseo. Reliquum fabulae nihil ad proverbii sensum attinet. De Pirithoo sic fertur: Pirithous, Hippodamiae procus, Centauros, quod essent sponsae cognati, convivio accepit. Qui simul atque mero incaluissent, sponsae vim afferre coeperunt. Coorta pugna, Theseus, Pirithoo auxilium ferens, complures centauros trucidavit. De Hercule sic narrant: Cum Eurystheus Herculi ininuxisset, ut Hippolytae, Amazonum Reginae, balteum adimeret, atque ille, pacta facturus, esset profectus, Iuno semper illi infesta, induta formam Amazonis, famam passim dissipavit, adventare hospitem, vel verius hostem, qui, violata regina, balteum, que gestabat, insigne regni, per vim reciperet. Quod ubi auditum esset, Amazones in Herculem parant arma. Hercules, ratus haec non errore, sed dolo geri, Hippolyta occisa balteum abstulit. Deinde quo magis ulcisceretur Amazonas, bello eas adortus est, et oppressit, sed Thesei adiutus opera. Refertur hoc adagium et a Plutarcho in eius vita, significatque Theseum, sicuti dictum est, multis auxilio fuisse, tamen ex plerisque certaminibus nullum retulisse praemium: atque huius rei citat auctorem Herodotum. Allusit ad proverbium Aristides in oratione ad Thebanos de auxiliis: kai\ o(/te toi/nun h(raklei= fi/lou e)de/hs1e, qhs1eu\s2 au)to\n a)qu/nazo a)gagw\n a)nakta=tai. id est, Cumque sane et ipsi Herculi opus esset amico, Theseus illum Athenas deductum refovet, refocillatque. Proinde, quoties facinus aliquod alieno nomine celebratur, alterius tamen opera potissimum peractum, veluti si quis librum suo nomine publicet, in quo sit doctioris alicuius adiutus opera, concinne notabitur hoc adagio: ouk a)/neu qhs1e/ws2, id est, Non absque Theseo: Aut si quis dicat, nullam fortunam sibi iucundam esse posse a)/neu qhs1e/s2.
EIUSMODI proverbium refertur ab Eustathio in Iliados Homeri librum secundum, h( s1fai=ra kata\ pranou=s2, id est, globus per declive, subaudiendum, voluitur, aut mittitur? Perinde est, quasi dicas, currentem incitare. Nam sphaera vel suapte sponte facile per locum declivem devoluitur. Nec
male quadrabit in eos, qui vitae genus aliquod nacti sunt, ad quod videntur esse natura propensi, ut conveniat cum illo, to\n i(/ppon ei)s2 pedi/on, id est, equum in planiciem.
*afwno/teros2 tw=n i)xqu/wn, id est, Magis mutus ipsis piscibus. Proverbialis metaphora de vehementer infantibus, atque infacundis. Conveniet et in hominem immodicae taciturnitatis. Horatius in Odis:
- Omutis quoque piscibus
Donatura cycni, si libeat, sonum.
Pisces enim nullam edunt vocem, exceptis perpaucis, inter quos canis marinus. Lucianus adversus in doctum: ma/llon de\ tw=n i)xqu/wn a)fwno/teros2 ei)=. id est. Imo vero magis es mutus, quam pisces. Rursus in Gallo: polu\ a)fwno/teros2 e)/s1omai tw=n i)xqu/wn, i. multo magis ero mutus, quam pisces. Unde Plutarchus in Symposiacis existimat Pythagoricos a piscibus abstinuisse, quod hos quasi suae disciplinae domesticos agnoscerent, propter e)xemuqi/an, id est, silentium, quod inter animantium genera piscibus est proprium. Nam ceterorum sua quibusque vox est. Aues permultae canorae sunt: quaedam et humanum sermonem referunt. Atque adeo terrestrium quoque manticora apud Aegyptios, si Plinio credimus. Solis piscibus nulla vox. Causam affert Aristoteles, quod his neque pulmo sit, neque arteria, neque guttur. Etiamsi sint nonnulli, qui sonitum quedam, ac stridorem edunt: quorum de numero sunt delphinus, lyra, chromis, voca, (quem hinc dictum apparet quod vocem edat, Mercurio sacrum, prodidit Athenaeus lib. 7.) pecten. Verum eum sonum non naturalibus organis vocis edi putat: sed velattritu branchiarum, vel ab interioribus, quae sunt circa ventrem. Plutarchus existimat Graecis i)xqun= hinc appellari, quod vocem habeant compressam. Et Lucianus in Halcyone: a)/fwna ga\r dh\ ta/ge kaq) u(/datos2 diaitw/mena, i. Nam muta sane, quae in aques degunt. Athenaeus lib. Dipnosophistarum octavo, citat auctorem Mnaseam Patrensem, qui prodiderit, in Clitorio amne Arcadiae pisces esse vo cales. Item Philostephanum, qui scripserit, in fluvio Aorno, qui Pheneum urbem interfluit, piscibus dictis poecilis vocem esse ferme qualis est turdorum. Tamersi Aristoteles adimit omnibus piscibus vocem, excepto scaphro, et porco fluviatili. Veteres aunt quemvis piscem vocabant e)/llopa, quod vocem edere non posset: illesqai siquidem est, ei)/rgesqai, id est, cohiberi, et o)/y vox. Unde apud Theocritum e)llopieu/ein pro piscari. Addit Athenaeus, Pythagoricos a ceteris animantibus non prorsus abstinere, sed quibusdam ex his vesci, quaedam etiam sacrificare, solos pisces non gustare, quasi sacros ob e)xemuqi/an quam Pythagoras docuit.
*trugo/nos2 lali/steros2, id est. Turture loquacior. In garrulos et impendio loquaculos hommes dici solitum. Sumpta metaphora ab avis natura, quae non ore tantum, sed eriam postica corporis parte clamare fertur, ob id opinamur, quod vocem edens, etiam illam movere videatur. Citatur apud Zenodotum ex Plotio Menandri. Aelianus libro 12. cap. 10. meminit huius proverbii, deque ave utraque corporis parte loquaci. Theocritus in Syracusanis, mulieres quasdam loquaculas, turtures appellat.
*trugones2 e)knais1eun=ti platua/s1dois1ai a(/panta.
*ba/traxos2 e)k s1eri/fou. id est. Rana Seriphia. In homines mutos, et canendi, dicendique prorsus imperitos dicebatur. Inde natum, quod Seriphiae ranae in Scyrum deportatae non edebant vocem. In hunc modum collectanea Graecorum proverbiorum decerpta e libris Didymi, Tarrhaei, et aliorum. Totidem verbis Suidas. Et ba/traxos2 s1eri/fios2, id est, rana Seriphia. Proditum enim est in Seripho insula ranas mutas haberi. Meminit huiusce rei Plin. lib. 8. cap. 58. Cyrenis, inquit, mutae fuere ranae: illatis e continente vocalibus, durat genus earum. Mutae sunt etiamnum in Seripho insula. Eaedem alio translatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. Quamquam in vulgatis exemplaribus cicadarum Seriphiarum mentio fit, non ranarum: sed germanam lectionem Hermolaus ex fide veterum codicum restituit. Seriphus autem una est insularum, quas Graeci spora/das2 vocant. Non videntur autem satis convenire verba Plinii cum Graecorum commentariis. Nam hic ait mutas esse in Seripho, illi negant vocem edere deportatas in Scyrum quasi in Seripho vocales, in Scyro obmutescerent. Verum attentius intuenti rem, nihil est absurdi. Seriphus ranas habebat mutas. Eas ut rem prodigiosam deportabant in Scyrum, quas cum Scyrii mirarentur esse mutas, praeter ingenium ranarum indigenarum, dicebant ba/traxos2 e)k s1eri/fou, Ea vox abiit in proverbium:
*alloi men spei/rous1in, a)/lloi d) a)mh/s1ontai, id est. Alii quidem sementem faciunt, alii vero metent. Quod citra metaphoram etiam ad hunc modum efferunt: a)/lloi ka/mon, a)/lloi w)/nanto. id est, Alii laborarunt, alii perceperunt emolumentum. His similimum est illud Fabii dictum apud Livium libro ab urbe condita 10. Quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum, id indignum esse dicere. Huc allusit Hesiodus, cum scribit in Theogonia de Fucis:
*allo/trion ka/maton s1fete/rhn e)s2 gaste/r( a)mw=ntai.
id est:
Atque metunt ventrem in propirum sudorem alienum.
Theognis item:
*ou)/te ga\r a)/n proxkamw\n, a)/llw| ka/maton metadoi/hs2.
id est:
Ante tibi exhaustos alii netrade labores.
Consimili figura dictum est a Diocletiano, nondum Caesare: Ego apros occido, sed alter fruitur pulpamento. Refertur autem in illius vita ad hanc ferme sententiam: Cum Diocletianus apud Tungros in Gallia, in minoribus adhuc locis militans, in caupona quadam moraretur, et cum Druiade quadam muliere familiarem consuetudinem haberet, illaque parsimoniam hominis incusaret, ioco, non serio respondisse fertur, tum se fore liberalem, cum Imperator fuerit. Ad hoc illa: Noli, inquit, iocari, Diocletiane: plane Imperator eris, simul ac aprum occideris. Quam quidem mulieris vocem ominis arripiens vice, studiose sectari coepit apros in venatu: haud intelligens videlicet ominis aenigma, quod eventus postea explicavit. Nam Numerianus imperator, factione Arrii Apri, so ceri sui, interemptus fuerat. Qua re prodita, milites Diocletianum vindicem creant,
et Augustum consalutant. Ille itaque pro contione, quo Druiadis dictum expleret, Aprum manu sua confodit addens Maronianum illud:
Ceterum interea dum adhuc privatus ille multos apros confecisset, nec affulgeret usquam Imperii spes dicere solitum ferunt. Ego quidem apros occido, verum alter fruitur pulpamento.
*allo/tria ba/lleis2, id est. Aliena iacis. Quoties res parum ex animi sententia cadit. Translatum ab iis, qui ludunt alea, quibus iacientibus interdum ea cadunt, quae minime sunt ad victoriam accommodata. Proinde, si quando frustratur nos spes, recte dicemus, a)llo/tria ba/llein. Adagium refertur a Diogeniano.
*allhn drun= bala/nize, id est, aliam quercum excute. In eos convenit, qui sine fine petunt aliquid, aut qui continenter ab eodem mutuum postulant. Hos hoc adagio licebit ablegare, ut, nobis omissis, aliorum aures suis precibus sollicitent. Paroemiam hinc natam putant, quod olim mortales glandibus victitabant, Cereris usu nondum reperto. Has qui quercubus excussis colligebant, mercede ad id conducti, balanistas, id est, glandium collectores, sive glandiarios, appellabant. Qui si quando circumspicerent, si quae glandes etiam dum in arbore reliquae essent, praetereuntes per iocum acclamabant: Aliam quercum excute. Eam vocem vulgus arreptam vertit in proverbium. Non inconcinne accommodabitur ad negotium relinquendum, ex quo iam nihil emolumenti potest capi. Aut mutandum amicum, qui iam utilis esse desiit. Aut praeceptorem mutandum, unde nihil est, quod amplius discas.
NUCES relinquere, est, omissis studiis, ac nugis puerilibus ad graviroa, magisque seria converti. Persius:
-Et nucibus facimus quaecumque relictis,
Cum sapimus patruos.
Translata metaphora, vel a venusta nuptiarum caeremonia, in quibus sponsus uxorem ducens nuces spargebat, utpote iam pueritiae renuntians. Ita Catullus in carmine nuptiali:
Da, puer, propere nuces.
Concubine nuces da.
Virgilius in Bucolicis ecl. 8.
Sparge, marite, nuces.
Quamquam Plin. lib. 15. c. 22. causas alias affert, quam ob rem nuces in nuptialibus caeremoniis consueverint antiquitus adhiberi. Sed praestat ipsius referre verba: Nuces, inquit, iuglandes, quamquam et ipse nuptialium Fesceninorum comites, multum pineis minores universitate, eaedemque portione am pliores nucleo. Nec non et honor his naturae peculiaris, gemino protectis operimento, pulvinati primum calicis, mox lignei putaminis. Quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis fetu munito, quia est verisimilius, quam quia cadendo tripudium, sonumve faciant. Festus item indicat, in nuptiis a pueris nuces spargi solitas, ut novae nuptae, intranti domum novi mariti faustum esset auspicium. Addit Servius, pueros catamitos, tum a turpi Servitio recederent, solitos muces spargere, significantes se posthac omnia puerilia spernere. Vel hinc igitur, vel certe a puerorum lusibus, qui nutibus peraguntur, ductum proverbium videri potest. Nam, talis, ac nucibus olim lusitasse pueros, vel Horatius testis: cum ait:
- Tetalos, Aule, nucesque.
Proinde ad hanc proverbii formam pertinebunt et reliquae illae figurae: Numquam a nucibus recedere, Redire ad nuces, Nuces abicere, Nuces intetmittere, Nucib. indulgere, Nuces re petere, atque id genus alia.
*di\s2 pai=des2 oi( ge/rontes2. id est. Bis pueri senes. Una est ex illis proverbialib. inscriptionibus satyrarum Varronis. Quadrabit in eos, qui, provectiore cum sint aetate, tamen puerilib. quibusdam studiis in tempestiviter, atque indecore detinentur. Aut in senes aetatis vitio desipiscentes, tamquam interum in pueritiam revolutos. Seneca, Non, inquit, bis pueri sumus, ut vulgo dicitur, sed semper: verum hoc in terest, qnod maiora nos ludimus. Plato lib. De republ. 1. *ou) mo/non a)/r) w)s2 e)/oiken, o( ge/rwn di\s2 pai=s2 gi/gnoit) a)\n, a)lla\ kai\ o( mequsqei/s2. id est. Non solum igitur senex, ut videtur, bis erit puer, sed ipse etiam temulentus. Aristophanes in Nubibus:
fh/s1eis2 nomi/zeqai s1u\ paido\s2 tou=to tou)=rgon ei)=nai,
*egw\ de/g) a)ntei/poim) a)/n, w(s2 dis2 pai=des2 oi( ge/rontes2.
id est.
Pueri, inquies, tibi videri facinus illud esse.
Respondeo ipse contra, senes bis esse pupos.
Sophocles in Peleo:
*phle/a to|\n ai)a/keion oi)kouro\s2 mo/nh
*gerontagwgw= ka)napaideu/w pa/lin
*pa/lin ga/r au)=qis2 pai=s2, o( ghra/s1kwn a)nh\r.
id est:
Ego Peleum Aeaco satum, pueri in vicem,
Senem puella moderor, atque tempero.
Nam iterum puer, quisquis senescit, redditur.
Theopompus, *di\s2 pai=des2 oi( ge/rontes2 o)rqw=| tw=| lo/gw|, id est. Pueros bis esse senes, recte dicitur. Plato, *ar) w(s2 e)/oike dis2 ge/ront) a)/n pai=s2 ge/rwn. id est. Similis videtur bis seni puer senex. Antiphon: *gerontotrofi/a| pros1e/oike paidotrofi/a, id est. Senem nutrite, perinde est, quasi nutrices puerum. Lucianus in dialogo, cui titulus, ta\ pro\s2 kro/non, *ou(/tw ga\r a)\n th\n paroimi/an e)palhqeu/s1aimi, h(/fhs1i, pali/mpaidas2 tou\s2 ge/rontas2 gi/gneqai. id est. Sic enim fict, ut vetum videatur adagium, quo dicisolet, senes rursum repuerascere. Huc pertinet, quod lib. De lingua Latina tertio scribit Varro, identidem in Atellanis haberi pupum senem, quod Osci suapte lingua vocent casnar. Nam veteres pupum, puerum vocabant. Neque vero proverbium ideo tantum esse dictum, quod senesaetatis culpa desipiscant: verumetiam, quod omnibus modis in senibus iam velut exacta vita ad initium recurrere videbatur, quemadmodum scite dixit Aristoteles in problemate quodam, in quo quaerit, quo nam pacto sint accipienda, quae priora dicuntur, ac posteriora. Primum enim redit albor simul, et raritas capillitii, quorum utrumque puetis familiare: deinde balbuties, velut altera infantia. Praeterea gingiva exarmata dentibus, aut certe perpaucis, et eis vacillantibus instructa, quod et ipsum cum infantibus commune. Quinetiam senibus omne corpus ad puerilem decrescit modum: consimilis virium imbecillitas. lam vero cibi quoque consimiles utrique congruunt aetati. Postremo morum ineptia, levitas animi, et hoc ipsum, nihil sapere, in senibus infantiam quandam referre videtur. Auctor est
enim in Politicis Aristoteles, post annos duodequinquaginta ingenii vigotem evanescere. Quapropter Euripides in Bacchis ait,
*to) gh=ras2 u(mw=n ei)s1orw= nou=n ou)ke)/xon,
Vestram ubi senectam video mentis indigam.
Unde fit, ut senes pueris mire delectentur, quasi similes iam ad similium amorem propensi.
SEXAGENARIOS de ponte deicere, est, natu maiores, perinde quasi deliros, et ad omne vitae munus inutiles, in otium reicere, atque ab omni functione negotiorum relegare. Inde natum, quod olim sexagenariis ferendorum suffragiorum ius non erat, aetate velut a publicis muniis dimissa. Vel quod olim inventus Ro. mana, quo sola ferret suffragia, senes invalidos de pontibus praecipites dederit. Nam de ponte suffragia ferri iam coeperant, atque ea sententia magis probatur Sisinnio Capitoni apud Festum Pompeium, quam vulgata illa, qua putant, post urbem a Gallis liberatam, ob cibatus inopiam sexagenarios in Tiberim de ponte deici coeptos. Varro libro De vita patrum secundo, honestam causam, religiosamque patefa cit: cum in quintum gradum pervenerant, atque habebant quinquaginta annos, tum denique erant publicis negotiis liberi, atque expediti, et otiosi. Ideo in proverbium quidam putant venisse, Sexagenarios de ponte deici oportere, quod suffragium non ferant, quod per pontem ferebatur. Nonius Marcellus: Sexagenarios per pontem mittendos, male dici popularitas intellexit. Macrobius Saturnalium lib. 1. Adimere vis doctis viris, in verborum comitiis ius suffragandi, ac tamquam sexagenarios maiores de ponte deicere? Ouidius in Fastis:
Pars putat ut iuvenes ferrent suffragia soli,
Pontibus infirmos praecipitasse senes.
Unde et depontam dicuntur senes, iam velut emetiti, et a civihbus negotiis in otium remissi. Plato libro De legibus sexto, loquens de magistratu tw= nomofula/kwn, id est, legib. servandis praefectorum, non admittit ad eum magistrarum gerendum minorem annis quinquaginta, nec sinit in eo perseverare maiorem septuaginta: ut, si quinquagenatius magistratum inierit, viginti annos eum administret: sin sexagenatius, decem duntaxat. Licebit autem uti proverbio, vel in odium aetatis, tamquam ad nihil iam utilis, et ab omni vitae munere relegandae: vel simpliciter in eos, qui Propter aetatis im be cillitatem rude iam donati sunt, ac solidorum munerum vacationem acceperunt.
*di\s2 kra/mbh qa/natos2. id est. Crambe bis, mors est. Plin. lib. 20. c. 9. inter brassicae species, tertio loco refert et cramben. Dioscorides lib. 2. crambes tres species facit. Quarum prima, praeter quam quod alias ad multa remedia efficax est, eriam ebrietatis, et crapulae incommoda tollit, si crudam edas ante cenam ex aceto: ut indicavit M. Cato. Aristoteles in causa putat esle, quod, cum ipsa sit frigida, et sucum habeat dulcem, ac discutientem, fit, ut vinosos humores in alvum detrahat, tenues humores in vesicam delabantur, ipsa in ventriculo remaneus, corpus refirgeret. Atque ita humoribus utrinque deductis, et refrigerato corpore, cessare crapulam. Inest autem peculiaris quaedam vis
crambes, obsistendi vino, ut, si in vineto seratur, vinum proveniat dilutius. Proinde apud Aegyptios, et Sybaritas sollenne erat, ante omnia sumere cramben coctam: quibusdam mos erat ex amcthystino vasculo crambes semen ante compotationem capere, quo citra periculum ebrietatis in dulgere vino possent Huiusmo di fere Athenaeus lib. 1. addens illud, priscis cramben, ac raphanum pro eodem habita. Unde Theophrastus prodidit, vitem etiamnum vivam raphani odotem fugere. Verum, ut ad proverbium redeamus: quidas scribit illam antiquitus in conviviis adhiberi solere, verum recoctam adeo nauseam afferre, ut Graecis in fastidii proverbium abierit. Quoties enim rem iterum, atque iterumrepetitam non sine molestia significabant, dicebant di\s2 kra/mbh qa/natos2, id est. bis crambe mors: hoc est, kra/mbh di/s1efqos2 crambe recocta. Ad hoc adagii Politianus arbitratur allusisse Iuvenalem, cum scribit in Satyra septima.
Declamare doces, ô ferrea pectora Vecti,
Cum perimit saevos classis numerosa tyrannos.
Nam, quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Proferre, atque eadem cantabit versibus iisdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.
Cramben repetitam appellat declamationem maximo cum taedio iterum atque iterum audiendam. Finitimum est illi, quod alio commemoravimus loco, o( dio\s2 ko/rinqos2, id est. lovis filius Corinthus. Contrarium illi, di\s2 kai\ tri\s2 to\)kalo\n. id est. Bis et ter, quod est pulchrum. Quod enim per se praeclarum, id vel decies repetitum ut inquit Horatius, placere solet. Quod ineptum, id primo gustu commendatione novitatis utcumque toleratur: ceterum iteratum, haud iam ferendum, fastidium affert. Et tamen erat priscis admodum celebris haec herba, adeo, ut nec religione careret, et ob hoc ma/ntis2 vocata: per eandem iurare mos erat, praesertim apud Iones, nai/ ma\ th\n kra/mbhn, ut hinc quoque fastidii pronerbium ortum videri possit, auctor Athenaeus libro Dipnosophistarum nono.
*mhd) h(raklh=s2 pro/s2 du/o, id est. Ne Hercules quidem adversus duos, hoc est, Nemo usque adeo viribus excellit, ut unus pluribus par esse possit. Neque indecorum est cedere multitudini. Erit autem suavior metaphora. si significabimus neminem quantumvis eruditum adversus duos in disputando sufficere: aut eu ndem hominem pluribus negotiis sustinendis non esse simul parem: aut non posse resisti precibus duorum rem eandem petentium. Poterit et aliam in formam vetti proverbium, ad hunc modum: Si negant vel Herculem adversus duos esse parem, qui nam ego tam imbecillis adversus duos Hercules stabo? Quamquam obiter huius usum proverbii, in operis huius vestibulo paucis ostendimus. Plato lib. De legibus undecimo: o)rqo\n men dh\, pa/lai te ei)rhme/non w(s2 pro\s2 du/o ma/xesqai ta)nanti/a, xalepo\n, kaqa/per e)n tai=s2 no/s1ois2, polloi=s2 te a)/llois1i. id est. Verum est illud, et iam olim proverbio celebratum, arduum esse adversum duo, eaque contraria pugnare, quemadmodum in morbis, aliisque compluribus. Significat nobis esse
geminam pugnam, tum adversus divitias, tum adversus egestatem. Idem in Phaedone usurpavit, ubi Socrati, periocum hortanti, ut Cebetem, ac Symmiam confutet argumentatione, respondet Phaedon: a)lla\ pro\s2 du/o ou)d) h(raklh=s2 le/getai o(=io/s2 te ei)=nai, id est, At vero contra duos, ne Hercules quidem dicitur suffecisse. Eodem adlusit Catullus in carmine nuptiali, cum ait:
- Nolspugnare duobus.
Haec sententia tametsi non iisdem verbis aliquoties legitur apud Homerum, ut in Odys. Y.
*xalepo\n ga\r e)rukake/ein e(/na pollou\s2.
id est,
Difficile, ac durum est, unum compescere multos.
Telemachus ita loquitur de se, ac procis.
Idem Iliad. E.
*ainei/as2 d) ou) mei=ne qi/os pe\r e)w\n polemisth\s2
*ws2 ei)=deen du/o fw=te par) a)llh/lois1i me/nonte
id est,
Haud stetit Aeneas alioqui strenuus armis,
Conspexit simulatque duos consistere tunctos.
Occasionem adagii varie narrant. Quidam aiunt Molionidas adortos aliquando Herculem ex insidiis, atque illum hominum multitudine territum, non ausum contra resistere, sed fuga saluti consuluisse, idque in vulgi sermonem abiisse. Vero propius est, quod refert Suidas, Herculem constituto certamine Olympiaco, fretum viribus suis, primum ausum certare cum duobus, et utrosque confecisse. Hos aiunt fuisse Cteaton, et Eutytum, Neptuno patre, et Moliona matre prognatos. Deinde proxima Olympiade consimili modo congressum fuisse cum duobus quibusdam, atque ab his fuisse superatum. Quamquam sunt, qui hos existiment fuisse Laeum, et Pherandrum, sed qui vicerint Herculem, non qui victi discesserint. At Plato in Euthydemo longe diversam ab his historiam adducit, puta Herculem cum hydra pariter, et cancro quodam immani, qui e mari emerserat, congressum, inferiorem discessisse, atque ob id Iolai nepotis auxilium implorasse. In eo dialogo Socrates cum duobus fratribus sophistis, et ut sunt illi, contumeliosis disputans, quasi cum duobus monstris unus congressus, cum illi probro obiceret Dionyso dorus, quod fugeret, neque ad interrogata responderet, ad hunc modum respondit: *eikw/tws2 ga\r, ei)pon e)gw/. h(\ttwn ga/r ei)mi kai\ tou= e(te/rou u(mw=n. w(/ste pollou= dew mh\ ou) du/o feu/gein. polu\ga\r pou= ei)mi\ faulo/teros2 tou= h(rakle/ous2, o(/s2 ou)xoio/s2 te h)=n th=| te u(/dra| diama/xesqai (s1ofistri/a| ou)/s1h| kai\ dia\ th\n s1ofi/an a)niei/s1h| ei) mi/an kefalhn a)potmhqei/h tou= lo/gou, polla\s2 a)nti\ th=s2 mia=s) kai\ karki/nw| e(te/rw| pni\ s1ofisth=|, e)k qala/tths2 a)figme/nw|, newsti/ moi dokei=n, ka tapepleukop. o(\s2 e)peidh\ au)to\n e)lu/pei, ou(/tws2 e)k tou= e)p) a)ristera=\ le/gwn kai\ da/knwn, to\n i)o/laon to\n a)delfidou=n bohqo)n e)peka le/s1ato. o( de\ a)utw| ikanw=s2 e)bh/qhs1en. o( d e)mo\s2 i)o/lews2 patroklh=|s2 ei) e)/lqoi, ple/on a)\n qa/teron poih/s1eien, id est, Non iniuria, inquam, fugio. Nam, cum alterutri sum impar, cur non fugiam ambos? Equidem Hercule multo sum imbecillior, qui tamen pugnare pariter non valuit et adversum hydram sophisticam, cui propter sapientiam pro uno sermonis capite amputato multa repullulabant, et adversum cancrum sophistam quendam e mari profectum, et nuper, ut arbitror, advectum. A quo cum
Hercules ad sinistram, angeretur, verbisque acriter morderetur, nepotis sui Iolai auxilium imploravit, qui abunde illi succurrit. Meus autem Iolaus Patroclus si venerit, magis alteram certaminis partem sustineret. Mordaci videlicet allegoria, Socrates e fratribus Sophistis alterum hydram, alterum cancrum nominat, se Herculem, Ctesippum, Iolaum.
*ei(=s2 a)nh\r, ou)dei\s2 a)nh\r, id est, Unus quidem vir, nullus est. Sensus est, nihil egregium praestari posse ab uno homine omni auxilio destituto. Huc pertinet, quod ait Euripides in Heraclidis: mia=s2 ga\r xeiro\s2 a)sqenh\s2 ma/xh, Nam solitariae manus invalida pugna est. Item illud eiusdem: ei(=s2 a)nh\r ou) pa/nq) o(ra=|, id est, Vir unus haud videt omnia. Poterit ad varios usus deflecti proverbium, vel ad insuavem vitam, si non adsit convictor amicus: vel ad iudicium haudquaquam uni committendum: vel ad studium literarum, quod citra socium, et eiusdem, ut aiunt, aemulum Musae, plane friget: vel ad quoduis denique peragendum negotium, quod citra alterius adminiculum commode confici non queat. Adagii mentionem facit Zenodotus.
*onos en piqh/kris2, id est, Asinus inter simias. Ubi quis incidit in homines nasutos, et contumeliosos, ipse stolidus, a quibus impune rideatur. Exstat apud Aulum Gllium lib. 2. cap. 23. apud quem Menander comicus in fabula, cui titulus, Plotium, maritum, de uxoris iniuria querentem inducit his verbis: o)/nos en piqh/kois2 toi, to\ lego/menon e)sti\ dh\ tou=to, id est, Asinus inter simias, vulgo quod aiunt, sane Istud. Constat autem, simiam animal esse petulan: issimum, adeo, ut non vereatur etiam leonem per lasciviam agitare, natibus illius affixa. Quin et hodie vulgo simile quiddam dicunt, Noctua inter cornices, ubi stupidior aliquis in homines petulantes, ac dicaces incidit. Nihil autem vetat, quo minus generaliter usurpetur, ubi quis in negotium incidit vehementer molestum, aut in infortunium aliquod, unde se non queat extricare.
*onos en meli/ttais2, id est, Asinus inter apes. Consimilem habet cum proximo sensum, dici solitum, ubi quis infeliciter incidit in homines improbos, atque importunos. Metaphora per se liquet: Quamquam adagium ab eventu quopiam natum videri potest. Meminit Suidas.
*onos en mu/rw|, id est, Asinus in unguento. Cum deliciae adhibentur iis, quos haudquaquam decent, neque qui vel uti norunt illis, vel delectantur. Nam asinus culmos, ac foenum mavult, quam aurum, vel unguentum, quo etiam offenditur. Locus fuerit huic adagio, si quando indoctus aliquis in optimos incidat auctores, quos ob inscitiam aut negligat, aut etiam depravet. Sive cum amuso cuipiam cum eruditissimis viris vivere contigerit, quorum tamen consuetudine neque frui noverit, neque omnino gaudeat. Refertur a Diogeniano proverbium.
*ou)/te gh=s2, ou)/te ou)ranou= a(/ptetai, id est, Neque caelum, neque terram attingit. De re vehementer absurda, atque aliena, quaeque nulla vicinitate pertineat ad id, de quo agitur. Lucianus in Pseudomante: o)/ktw moi= xrhs1mou|\s2
e)/pemyen, ou)/te gh=s2 fas1i\n, ou)/te ou)ranou= a(ptome/nous2, id est, Octo mihi misit oracula, sed quae neque caelum, ut aiunt, neque terram attingerent. Aristides in Cimone leviter alludens ad proverbium, indicat metaphoram sumptam ab iis, qui in medio pendent aere, utrinque liberi.
*ou\) de\n pro\s2 e)/pos2, id est, Nihil ad carmen. De iis, qui longe discrepant ab iis, quae proposita sunt. Translatum videtur a scena, ubi histrio saltatu, gestuque carminis genus repraesentat. Et haud scimus, an alius fuerit, qui recitaret versus, alius, qui gesticularetur. Apparet enim unum aliquem fuisse recitatorem, cuius est illa vox in calce comoediaru: Calliopius recensui. Nec alioqui apparet, quorsum pertineat, quod admonet Cicero ab histrione deligi fabulam, ad quam natura sit appositus, quod in prologo Comoediae Terentianae qui, prologum dicit, queritur clamosas fabulas ad se deferri, minus laboriosas ad alios. Quod si saltatio parum respondisset ad numeros carminis, aiebant: *ou)de\n pro\s2 e)/pos2. Lucianus in Philopseude: *ou)de\n pro\s2 e)/pos2 tau=ta/ fas1in, ou)de\ peri\ tou/twn ei)ro/mhn, id est, Ista nihil ad carmen, ut dici solet, neque enim de iis interrogabam. Qui in choreis non responderet ad numerum saltationis, eum a)kro/thton appellabant, isque a)krotei=n e)/pos2 dicebatur. Andreas Alciatus, hoc saeculo non modo iuris Caesarei, verumetiam omnium studiorum decus, nec minus suspiciendus ob rarum quendam ingenii candorem, quam ob exactam omnium liberalium disciplinarum peritiam, lib. Dispunctionum suarum 2. consentit quidem nobis in sensu, usuque proverbii, ceterum de origine nonnihil dissentit, mavultque ab oraculis esse nautm, quae quondam carmine reddebantur, praesertim heroico; cuius inventor fuerit Pythius Apollo. Graecis autem e)/pos2 dicitur, quod e(/pontai ta\ pra/gmata toi=s2 xrhs1moi=s2, id est, quod res oraculis respondeant. Hanc enim etymologiam affert Eustathius in principio Iliados Homericae: unde probabilius esse iudicat Alciatus noster, quoties evenirent, quae promissis, aut proposito, non quadrarent, dici solitum, ou)de\n pro\s2 e)/pos2. Usus est eo Ulpianus in Pandectis lib. 11. Tit. de interrogatoriis actionibus, cap. 12. Quod autem ait praetor, omnino non respondisse, posteriores sic acceperunt, ut omnino non respondisse videatur, qui ad interrogata non respondit, id est, ou)de\n pro\sw )epos2. Suidas indicat nonnumquam usurpari o)ude\n pro\s2 e)/pos, pro temere, ac de nihilo, sive abs re. Adducit hos vers. ex poeta, nescio quo:
*ou)de\n pro\s2 e)/pos2 ou(/tws2 a)noh/tws2 e)kbalw=,
*pri\n e)kpu/qwmai pa=nto\ pra=gm) o(/pwi e)/xei.
id est,
Adeo ne temere, et inscienter effe, ram,
Prius atque rem omnem, ut sese haebet, cognovero?
Prior versus Graecus constabit, si legas, pro ou(/tws2 x) ou(/tws2. Usurpavit idem Aristophanes in Contionatricibus, quem locum retulimus proverbio, Extra cantionem.
*ou)de\n pro\s2 th\n xordhn\, id est, Nihil ad chordam. In eos, quorum vita vehementer est inaequalis, quorumve mores ab oratione dissident. Lucianus De saltatione: kai\ mhde\n w(/s1 fas1i, pro\s2 th\n xordhn\, e(/tera ga\r o( pou\s2, e(/tera d) o( r(uqmo\s2 le/gei. id est. Nihil ad
chordam, ut dici solet, nam alia pes, alia loquitur rythmus. Idem in Meretriciis: kai\ o(/ti eu)= tro\s2 th\n kiqa/ran o( pou\s2, id est, Et quod pes probe responderet ad citharam. Plutarchus in commentar. De verecudia: *kai/ toi ou) dia\ th\n tou= podos2 pro\s2 th\n lu/ran a)metri/an, w(s2 pla/twn e)/lege, kai\ po/leis2 po/les1i kai\ fi/loi fi/lois2 diafero/menoi, e)/xata drw=s1i te kai\ pa/xous1in, a)/lla\ di\ th\n peri\ ta\ no/mima kai\ di/kaia plhmmeli/an. id est, Haudquaquam ob id, quod pes a lyra dissentiat, sicut ait Plato civitates cum civitatibus, amici cum amieis conflictantes, exterma tum faciunt, tum patiuntur, sed quod circa leges, atque aequitatem peccetur. Locus autem, quem citat Plutarchus, est in lib. De legib. 7. a)podido/ntas2 pro/xorda ta\ fqe/gmata toi=s2 fqe/gmas1i. th\n de\ e(terofwni/an kai\ poikili/an th=s2 lu/ras2, a)/lla men me/lh to\n xordw=n i(eis1w=n. a)/lla de\ tou= th\n melw|di/an s1unqe/ntos2, tou= poihtou=, kai\ ta\ loipa\, i. Redentes voces cum lyrae sono concordes. Porro vocis discrepantiam, diversitatemque quoties alios modos edunt chordae, alios is, qui cantilenam composuit, et cetera. Videtur ad hoc proverbium allusisse divus Augustinus in epistola quadam ad Licentium: Aut si ego canto, inquit, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me paenitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non monet, cui plena charitatis modulatione cantatur.
*mu/rmhc h( ka/mhlos, id est, Formica camelus. De vehementer inaequalibus, et modo minimis, modo maximis, quia perinde sit, quasi repente camelus in formicam vertatur. Lucianus in prima epistola Saturnalium: w(s2 de\ nun= exomen, mu/rmhc h( ka/mhlos, w(s2 h( paroimia fhs1i\. i. Nam, ut nunc vivitur a nobis, formica camelus, quemadmodum proverbio dicitur. Loquitur de opib. inaequaliter inter mortales distributis, ut huic plurimum supersit, huic multum desit. Neque intempestive dicetur in eos, qui sibi non constant, in utranque partem immodici. Quod genus hominum describit Euripides in Troad.
*ti/s2 d) w(=de phda=|s2 a)/llot) ei)s2 a)/llous2 tro/pous2,
*mis1ei=s2 de\ li/an, kai\ filei=s2 o(\n a)\n tu/xh|.
id est,
Quid ita modo hos modo in hosce mores transilis?
Odisti acerbe, amasque nimium quemlibet.
Os sublinere, pro eo, quod est, dare verba, et arte quadam illudere, reperitur aliquoties apud auctores. Nonius Marcellus tractum putat a ridiculo quodam lusus genere, quo dormientibus ora pinguntur. Plantus in Aulul. Fidei censebam maximam fidem esse. Ea sublevit os mihi pessime. Idem alibi: Os mihi probe sublitum est. Idem in Epid. Ego, si adlegassem aliquem, ad hoc negotium minus hominem, quam doctum, minusque ad rem callidum, os sublitum esset. M. Varro in Mysteriis apud Nonium: Aes defraudasse cauponem, bonam luto oblivisse, cum portitores aera induxere. Sophocles in Antig.
*orw=s1i x) oi(/d3, s1oi\ d) u(pi/llous1i sto/ma.
id est,
Vident et hi, sed os tibi sublinunt.
Virgilius item in carmine Bucolico, pueros inducit per lusum, Sileni faciem mori succo oblinentes.
- Iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis, inquit?
DARE verba, passim obvium est apud omnes auctores, pro eo, quod est fallere. Persius Sat. 4.
-Ut mavis, da verba, et decipe nervos.
Terentius,
Cus Verba dare difficile est.
Ouidius,
- Verba dat omnis amans.
Idem eleganter transtulit ad fallendas animi curas:
Detineo studiis animum, falloque labores:
Experior curis et dare verba meis.
Sed tum frequentiora, tum expositiora sunt exempla, quam ut operae pretium sit ea persequi. Tantum illud admonendum, nonnihil Veneris accessurum proverbio, si longius a simplici detorqueatur oratione, videlicet ad fraudem, imposturamve, quae vel citra verborum fucos peragitur. Quod genus fuerit, si quis dicat mundum hunc dare verba suis cultoribus, et alchemisticam, quam vocant artem, dare verba sui studiosis, et eum sibiipsi dare verba, qui sibi pollicetur haudquaquam speranda.
ILLUD non inusitatius, quod est apud Plautum in Persa, addere manum, pro eo, quod est, ludibrio habere. Translatum ab iis, qui, manu ad aurem porrecta, motaque quempiam irrident. Plantina verba sunt haec. Quid ais, crux, stimulorum tritor? Quomodo me hodie versasti, ut ??? in tricas coniecisti? Quomodo de Persa manus mihi addita est? Item in Poenulo: Quo pacto avarae Veneri pulchre adii manum. Rursum in eadem scena. Ego faxo posthac Dii Deaeque ceteri contentiores magis erunt, atque avidi minus cum scribunt, Veneri ut addiderit leno manum. Idem in Aulularia: Ita illis impuris omnibus adii manum. Iterum in Casina: Satin' lepide addita nobis manus merito? Quamquam varie scriptum invenitur, nunc adii, nunc addita. Videtur rectius legi, addidi, ut accipiamus sumpram metaphoram ab irridentium gestu, cuius meminit Persius:
Nec manus auriculas imitata est mobilis albas.
*perikei/rein tou\s2 ploka/mous2, id est, Circumtondere comam, Graecis in proverbio est, pro eo, quod est, ludibrio habere. Nam id lusus gratia fieri solet stupidis, ut eis non sentientibus caesaries circumtondeatur. Lucianus in Misanth. e)ka/qhs1o tou\s2 ploka/mous2 perikeiro/menos u(p) au)tw=n, id est, Sedebas, cum tibi caesaries ab illis circumtonderetur. Usurpat idem in Pseudomante.
FUCUM facere, pro eo, quod est, imposturam facere, et artificiosa dissimulatione deludere, frequens est apud bonos auctores. Terent. in Eunuch. Per alienas tegulas venisse clanculum, fucum factum mulieri. Quo loco, factum, supinum est, non participium. Q. Frater ad Ciceronem: Si eum, qui tibi promiserit, fucum ut dicitur, facere velle senseris, ut re id audisse et scire dissimules. Nam fucas herbae genus, quam Graeci fu=kon vocant, tingendis lanis utile. Unde simpliciter fucum pro colore reperire licet, et fucare pro colorare. Ho ratius in Odis:
- Stereore fucatus crocodili.
Maxime si colorem non nativum, aut genuinum, sed artificiosum, ac velut adulterinum significemus, ut idem Horatius:
- Nec amissos colores
Lana refert medicata fuco.
Proinde medicamentum illud, quo cuti superinducto mulierculae vitia formae dissimulant, quasique personam assumunt, fucum vocant. Plautus: vitia corporis fuco occulunt. Ut autem fucus est color arte additus, ita persona facies est non vera, sed apposititia. Unde eleganter dictum a Seneca: Ut personam malit, quam faciem: id est, videri malit, quam esse. Lucretius item libro tertio:
Nam verae voces tum demum pectore ab imo
Eliciuntur, et eripitur persona, manet res.
Cor. Tacit. in Dialogo De Oratoribus: Ita nec praeceptor deerat optimus quidem, et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret. Itaque personatos dicimus, qui aliud prae se ferunt, quam sint. Quin et offucias vocant inania quaedam rerum simulacra, quae veluti praestigiis quibusdam, oculis intuentium imponunt. Graeci simplici verbo fenaki/zein vocant, et fenakis1mo\n, huiusmodi imposturam, fe/naka, fuci artificem. Qui scripsit Etymologicum Graecum, auctor insincerus, et impurus, vocem deductam existimat para\ th\n phni/khn, quae Graecis coma dicitur apposititia. Latini galericulum appellant. Quin et colorem pro fuco usurpavit Iulianus citante Ulpiano lib Pand. 14. Tit. ad senat. consul. Maced. cap. 9. Sed Iulianus, inquit, adicit, si color quaesitus sit, ut filiusfamilias, qui mutuam pecuniam accepturus erat, fideiuberet. Quin et rhetores, probabilem ratione, quam ad defensionem commenti sunt, colorem appellant. Iuvenalis:
Dic aliquem nobis, dic Quintiliane colorem.
Et haerente summo rhetore, uxor deprehensa impudentissimo coloro se tuetur.
- Convenerat olim
Ut faceret tu quod velles, nec non ogo possem
Indulgere mihi.
*leukhn\ yh=fon prosqei=nai, id est, Album calculum addere, pro approbare, subinde legimus apud doctos. Inde sumptum, quod antiquitus missis in urnam calculis, ita ferebantur a iudicibus sententiae, ut albis absolverent, nigris damnarent. Qui si forte fortuna fuissent aequales, tamen liberabatur reus, eiusque rei causam Aristo teles copiosissime reddit in problematibus. De calculorum more meminit Ouid. Metam. lib. 15.
Mos erat antiquis, niveis, atrisque lapillis,
His damnare reos, illis absolvere culpa.
Tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
Calculus immitem dimittitur ater in urnam.
Quae simul effudit numerandos versa lapillos,
Omnibus e negro color est mutatus in album.
Plinius iunior in epistola quadam: Nam, quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me, et contubernales, ab editione non abhorrere: si modo tu fortasse errori
nostro album calculum adieceris, id est, si nostrum hunc errorem tuo iudicio comprobaris. Lucianus in Apolog. ouk en pare/rgw| qe/menos, th\n leukhn\ para\ s1ou= kai\ plh/rh moi enexqhn=ai. id est, Haud paruo aestimans, si mihi contingat, album abs te plerumque suffragium auferre. Plato libro De legibus 2. ouk a)\n tiqei/mhn tau/thn yh=fon, id est. Haud posuerim hunc calculum. Huc adscribendum, quod Alcibiades, nolens sese iudicum permittere sententiis, ait, Ne matri quidem confidere velle, sed etiam hanc in eiusmodi periculo suspectam habiturum, ne nigrum calculum pro albo subiceret. Aristides in Pericle, simplici verbo dixit, e)piyhfi/zein, pro comprobare, eamque vocem tamquam Platonicam usurpat.
AD hanc formam pertinent et illa: Creta notare, pro eo, quod est, approbare; et Carbone notare, quod est, damnare. Propterea quod Pythagoras aiebat id, quod esset colore candido, ad boni naturam pertinere; quod atro, mali. Unde et felicia alba dicimus, infames nigros. M. Tullius in actione pro Caecinna de teste Sexto Clodio Phormione: Nec minus niger, inquit, nec minus confidens, quam ille Terentianus Phormio. Et Horatius:
- Hic niger est, hunc tum Romane caveto,
Idem in sermonibus:
Sani an creta, an carbone notandi?
Quem imitatus Persius, ait in quinta Satyra:
Quaeque sequenda forent, et quae vitanda vicissim,
Illa prius creta, mox haec carbone notasti.
Rursum Horatius in Odis:
Cressa neu careat pulchra dies nota
Candidum calculum Cressam notam appellat, qua veteres dies fortunatos signare consueverunt. Tametsi sunt, qui hoc loco pro Cressa legunt Thressa, quod hic mos fuisse perhibetur Thracibus. Ad hanc formam pertinet etiam illud, Unione signare, quod saepius apud auctores est, pro eo, quod est, inter felicia, prosperaque numerare. Ductum a veterum superstitione, qui unum quemque anni diem, missis totidem in urnam, aut, ut apud Scythas, in pharetram, calculis, signabant, quem arbitrabantur prosperum abiisse, candido calculo, aut creta, quem egregie felicem, unione: contra, quem inauspicatum, nigro lapillo notabant. Iuvenalis,
Hunc, Maecrine, diem numera meliore lapillo.
Huius superstitionis meminit Plin. lib. 7. c. 40. Vana, inquiens, mortalitas, et ad circumscribendam se ipsam ingeniosa, computat more Thraciae gentis, quae calculos colore distinctos, pro experimento cuiusque diei in urna condit, ac supremo die separatos dinumerat, atque ita de unoquoque pronuntiat. Quid, quod iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit? Hactenus Plin. Plutarchus in vita Periclis historiam refert ab his non abhorrentem, quam fortassis non ab re fuerit hic ipsius verbis adscriber: *oktw\ me/rh dielw\n to\ pa=n plh=qos2, e)peklh/rou, kai\ tw| labo/nti to\n leuko\n ku/amon, eu)wxetsqai kai\ xola/zein parei=xe, tw=n a)/llwn maxome/nwn. dio\ kai/ fas1itou\s2 en eu)paqei/ais1 ps1i\ genome/nous2, leukhn\ h(me/ran e)kei/nhn, a=po tou= leukod kua/mou pros1ago reu/ein, id est, Universam multitudinem partitus in octo partes sortibus utebatur, et cui
contigisset alba faba, huic ceteris pugnantibus permittebat in conviviis, atque otio agere: quapropter etiam aiunt eos, quibus res aliquae suaviter succedunt, eum diem album vocare, nimirum ab alba faba. Ad hanc viciniam pertinet, quod, quae praecipua sunt, ea melioris notae esse dicimus, veluti cum L. Tull. alicui salutem dici iubet de nota meliore. Tristem notam dixit Livius Deca. 1. lib. 4. Posthumius nulla tristi nota est insignitus, id est, nulla crudelitatis infamia aspersus.
CALCULUM reducere, est, mutare factum, cuius te paeniteat. Aut vertere consilium rei non satis commode institutae. Nonius citat Ciceronem in Hortensio. Itaque tibi concedo, quod in duodecim scrupis olim, ut calculum reducas, si te alicuius dati paeniteat. Translatum apparet, aut a ratiocinantibus, aut, quod est vero propius, a ludo latrunculario. In summa, proverbii speciem habent, quaecumque a calculis finguntur metaphorae. Ut, ad calculos vocare, pro eo, quod est, rationem inire, et aestimare. M. Tullius dialogo De amicitia: Hoc quidem est nimis exigue, et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio datorum, et acceptorum. Valer. Max. lib. 4. c. de liberalitate: Si ad calculos revocetur, parvum, utpote septem iugeribus, et hoc in Pupinia abditis, reductum: sin animo praerogantis omni pecunia maius. Et, Ad calculos reverti, est redire ad rationem, ac respectum, consiliumque. Cicero ad Atticum: Quare nunc saltem ad illos calculos revertamur, quos tum abiecimus, ut non solum gloriosis consiliis utamur, sed etiam paulo salubrioribus. Et in epistolis Plinianis, Movere calculos, pro eo, quod est, proponere rationes. Et ponere, inquit, in utraque parte calculos, id est, utrinque rationes expendere: Et: Hic calculus accedat, id est, hoc momenti adiungatur. Neque quidquam prohibet eadem ratione dici, Decedere calculum, et Detrahere calculum.
*q praefigere, pro damnare, Persius:
Et potis es vitio nigrum praefigere thaeta.
Ausonius in poedagogum liguritorem, carmine Choriambico:
Miselle doctor, ou) tibi sit obsceno,
Tuumque nomen theta sectiblis signet.
Sunt, qui hoc ad figuram Graecanicae literae referant, quod ea cordis humani transfixi speciem quodammodo representet. Sed vero similius, quod scribit Asconius Pedianus, olim in iudiciis sortes, quae mittebantur in urnam, triplicem notam habere solere. Ac, *q, quidem damnationis fuisse symbolum, T. absolutionis, A, ampliationis, id est, quoties significabant sibi parum adhuc liquere, ac denuo causam agi oportere.
*astrois2 s1hmeiou=sqai, h)\ a)/strois2 tekma i/resqai, id est, Stellis notare. Eustathius in 5. Odysseae librum, admonet dictum de his, qui longam, ac desertam viam peragunt, adeo, ut necessum habeant regionum situm, stellarum observatione signare. Ductam autem esse metaphoram a navigantibus, qui, cum eousque profecti sunt a terra, ut iam caelum undique et undique pontus, stellarum indicio cursum moderari solent, maxime Cynosurae, et Helices, teste Arato en fainome/nois2,
*oi( th\ men kuno/s1ouran e)pi/klhs1in kale/ous1i,
*th\ d) e(te/rhn e(li/khn. e(li/kh| ge men a)/ndres2 a)xaioi|\
*ei)n a(li\ tekmai/rontai i(/na xrh= nh=as2 a)ginei=n
*th=| d) a)/ra. foi/nikes2 pi/s1unoi peero/ws1i qa/lassan.
*all) h( me\n kaqarh\ kai\ e)pifra/ssasqai e(toi/mh,
*pollh\ fainome/nh e(li/kh prw/ths2 a)po\ nuxto\s2,
*hd) e(te/rh, o)li/gh men, a)ta\r nau/th|s1in a)rei/wn,
*meiote/rh ga\ pa=s1a peristre/fetai srofa/liggi,
*th=| kai\ s1ido/nioi i)qu/ntata nauti/llontai.
Quorum carminum interpretationem adscribamus ex Germanici Caesaris interpretatione:
Hic Iovis altrices Helice, Cynosuraque fulgent.
Dat Graiis Helice cursus maiorib. astris,
Phoenicas Cynosura regit: sed candida tota
Et liquido splendore Helice, nitet haud prtus ulla,
Cum sol Oceano fulgentia condidit ora,
Stella micat caelo septem qua Cresia flammis.
Certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor,
Quippe brevis totam fido se cardine vertit,
Sidoniamque ratem numquam spectata fesellit.
Et Aratum imitatus Ouidius, lib. de Tristibus quarto:
Magna minorque ferae, quarum regis altera Gratas,
Altera Sidonias, utraque sicca, rates.
Idem indicat Virgilius in quinto, de Palinuro loquens:
Talia dicta dabat, clavumque affixus et haerens,
Numquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.
Idem alibi:
Cuncta notat tacito labentia sidera caelo.
Consimiliter Homerus cum alias, tum Odysseae lib. 5.
*au)ta\r o( phd\ali/w\ i)qu/neto texnhe/ntws2
*hme/nos2, ou)de\ oi( u(/pnos2 e)pi\ blefa/rois1in e)/pipte,
*plhi+a/das2 e)s1orw=nti kai\ o)ye\ du/onta bow/thn.
*arkton q), h(\n kai\ a(/macan e)pi/klhs1in kale/ous1in,
*h t) au)tou= stre/fetai kai\ t) w)ri/wna dokeeu/ei,
*oi)/h d) a)/mmoro/s2 e)sti loetrw=n w)keanoi=o.
id est,
Ille quidem navim arte regens, clavo assidet haerens,
Nec sinit illapso torpescere lumina somno,
Pleiadas, seroque recondentem ora Booten
Suspectans, ursamque, alio cognomine plaustrum,
Qua fixa usque loco se circumflectit eodem,
Et numquam Oceani liquidis aspergitur undis.
Unde a)/strois2 ohmeiou=sqai th\n o( do\n videntur ii, qui notulis quibusdam, et coniecturis arte deprehensis, rem alioqui pervestigatu difficilem inquirunt, aut assequuntur: aut qui signis quibusdam multo ante colligunt, quid sit eventurum. Postea deflexum est, ut stellas praenotare dicantur, qui quippiam velut animadvertendum
insigniunt. Cui diversum o)beli/zein, id est, veru praenotato quasi iugulare, ac damnare. Translatum ab Aristarcho, qui Homeri carmina in corpus redegit, atque in libros digessit, versus nothos, hoc est, adulterinos, et subdititios, qui non viderentur sapere venam illam Homericam, o)beli/s1kois2, id est, minutis verubus praenotatis damnans; contra, qui viderentur insignes, ac genuini, a)stiri/s1kois2, id est, stellulis illustrans. Quin hoc ipsum Aristarchi cognomen in proverbium abiit, quod is eum damnandi notulis, probandique morem excogitarit. M. Tullius Attico: Totum hunc locum in aristocratia ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro, (nosti illas lhku/qous2) valde graviter pertexuit. Atticum vocat suarum orationum Aristarchum, id est, censorem et emendatorem, quod illi mos fuerit, si quae parum probasset in scriptis Ciceronis, ea ceris rubris notare. Quod quidem alibi declarat idem M. Tullius, libro ad Atticum 16. Quae mihi florentia visa sunt tuo iudicio. Cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. Idem ad Dolabellam: Profert alter, opinor duobus versiculis expensum. Alter Aristarchus hos o)beli/zei. Ego, tamquam criticus antiquus, iudicaturus sum. Item M. Varro de ling. Latin. Aristarchos appellat, criticos Grammaticos, qui de libris iudicant. Et Horat. Fiet Aristarchus, id est, castigator, et expensor alieni scripti. Et D. Hieronym. subinde quempiam, sui temporis Aristarchum vocat, quod arbitrio suo alia damnatet, alia probaret.
AD eandem formam pertinent haec quoque. Notare ungui, quod soleat ungui signum apponi, ubi quid parum placet. Horatius dixit. Transverso calamo signum apponere, pro eo, quod est, damnare. In eundem sensum, Censoria virgula, legitur identidem apud Divum Hieronymum, pro castigandi, notandique auctoritate. Item apud Quintilianum libr. Instit. 1. Qua quidem ita sunt severe usi veteres grammatici, ut non versus modo censoria quadam virgula notare, etc. A censoribus Romanis traductum, quorum partes erant notare, si quid in moribus civitatis dignum emendatione iudicassent, ac multam dicere. Eodem pertinent spongia, lima, caelum, quae in emendationis proverbium abierunt. Spongia deletur, quod non placet. Lima detrahitur, atque expolitur, quod redundat, quodque in cultum est. Caelo deformatur item, ac fingitur id, quod est rudius. Proinde in spongiam incubuisse dixit Augustus Aiacem suum, quem deleverat. Et elimata dicuntur expolita. Et sculpturam orationis, cultum dicunt.
STYLUM vertere, est mutare, quod scripseris. Horatius in sermonibus:
Sape stylum vertas.
Antiquitus in tabellis ceratis scriptitabant stylo graphiario, cuius altera parte, nimirum acuta, per aequor cereum ducta, literas exarabant, altera latiore rursum obliterabant, quia exarassent. Hieronym. adversus Rufin. Quamdiu non renuebam laudetionem tuam, sequebaris ut magistrum, fratrem, et collegam vocabas, et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam vero non agnovi laudes tuas, et me indignum tanti viri
praeconio iudicavi, vertis stylum, et omnia laudata prius, vituperas, de eodem ore et dulce proferens, et amarum. Hieronymus imitatus est Ciceronem, qui Verrinarum actionum 4. scribit in hunc modum: Timuit aliquando, et commotus est: vertit stylum in tabulis suis, quo facto causam omnem evertit suam. Invenitur et stylum infigere, et stylo appetere, pro eo, quod est, scriptis insectari, atque invehi.
OMNE tulit punctum, et cunctorum calculis, legimus, pro eo, quod est, omnium sententia, et comprobatione. Quorum prius translatum est a consuetudine comitiorum, ubi tabella circumferri consuevit, in qua puncto apposito significabant, cui candidatorum suffragatentur. l' osterius a iudiciorum sortibus, de quibus paullo superius meminimus. Horatius:
Omne tulit punctum, qui miscuit utile dulci.
Nam, qui iucunda moco scribunt, iis duntaxat placent, qui volupratem appetunt. Contra, qui utilia, ab iis tantum probantur, quibus utilitas quaeritur. At, qui voluptatem cum utilitate coniunxit, is omnium suffragio laudabitur. Idem in Epistolis:
Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
Quis nisi Callimachus?
Item in epigram mate Choriambico, quod refertur a Porphyr.
Ciconiarum Rufus iste conditor,
Hic est duobus elegantior Plancis:
Suffragiorum puncta non tulit septem.
Aristides in Themistocle: h( koinh\ yh=fos e(llhn/wn. id. est, qui est communis Graecorum calculus, dixit, pro eo, quod erat, totius Graeciae consensus. Cicero libro Tusc. q. 2. Quae flamma est, per quam non cucurrerunt, qui haec olim punctis singulis colligebant? Agit autem de magistraribus, qui singulorum civium suffragus mandabantur. Apuleius Asivi sui lib. 6. Certe calculo cunctorum, utcumque mors ei fuerat destinata: id est, omnium suffragiis, senrentiisque.
*oye/ ai)sqa/nontai oi( kumai=oi. id est. Sero sapiunt Cumani. Id agium refertur a Strabone Geographiae lib. 13. Putatque eos vulgo male audisse, tanqu stupidos, atque insulsos, ob hanc causam, quod ducentis annis portus vectigalia exegerint, hoc nomine, ut urbem aedificarent. quae dare tamen non desierunt, cum iam urbs esset exstructa. Adicit et aliam fabulam. Cumanos, publica pecunia mutuo accepta, porticus construxisse, deinde, cum pecuniam eam ad diem praescriptum non reddidissent, a deambulatione fuisse prohibitos. Aliquanto post, cum ingens esset pluvia, creditores ludibrii causa praeconem misisse, qui publicarent edictum, uti Cumani porticus subirent. Atque ita voce praeconis admonitos subiisse: inde natum adi gium, Sero sapere Cumanos, qui non nisi moniti senserint defugiendam esse pluviam. Notat et Stephanus, Cumam, ac Lesbum male vulgo audisse stupiditatis nomine. Proverbium autem non sentit de Cuma Italiae, sed Aeolidis, quae eadem dicta fuisset Amazonium et Phriconitis, aut, ut Herodotus lib. 1. Phriconis. Similimum illi. Sero sapiunt Phryges. Nihil enim vetat, quo minus dicatur et in ilios, qui non nisi suo malo docti parent recte monentibus.
*kak) e)f) au(to\n e(/lkwn w(/ste kai/kias2 ne/fos2. i. Sic mala sibiipsi, ut Caecias nubem attrahens. Versus est senarius, proverbio celebratus, in eos, qui sibiipsis litium, ac negotiorum materiam pariunt, accersuntque. Ducta similitudine ab eius venti natura, cui nomen caecias, quem Plinius media inter aquilonem, et exortum regione flare scribit, et unum contra aliorum septentrionalium ventorum naturam, nubes non pellere, sed attrahere. Quin ipsius haec sunt verba. Ventorum, inquit, etiam frigidissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare. Vicinus his corus. Hi et reliquos compescunt, et imbres abigunt. Humidi auster, et africus, et praecipue auster Italiae. Narrant et in Ponto caeciam in se trahere nubes. Hactenus Plinius. Aristoteles libro Demundo putat caeciam circa ortus aestivos flare, additque hund a nonnullis eundem haberi cum illo, quem alii qras1ki/an nominant, flatque proximus argestae. Quid autem in causa sit, ut hic ventus nubes non more reliquorum a se propellat, sed ad se vocet, Aristoteles in Meteorologicis conatur ostendere. Vel quod alius, inquit, ventus reflet adversus eodem tempore: vel quod hic e sublimi caeli parte spirans, puta orientali, non transversus per terram feratur, sed recurvata linea, propter reflexum, unde exortus est, eo recurrit. Atque ita fit, ut nubes ad sese cogat. Unde idem in libro De mundo, caeciam inter eos ventos numerat, qui a)naka/myipnoi, id est, resupinati flatus vocantur. In Problematis autem sectione 26. duas huiusce rei causas reddit. Alteram hanc esse putat, quod eodem tempore reflet alius ventus caeciae contrarius. Altera non dissonat ab iis, quae retulimus: nempe caeciam spirare ab eminentiore caeli regione, nimirum ab ea, quae vergit ad orientem: hanc autem esse editiorem, quam occiduam, colligit ex magnitudine, et altitudine maris occidentalis. Itaque fieri, ut caecias occiduam regionem adversus invadens, nubes contrahat, easque suo in se reflexu ad se trahat. Huius rei mentionem facit et Plutarchus in vita Sertorii, scribens, hunc ducem, animadversa caeciae natura, qui tum sorte flabat, Cacitanos, aut, ut Graeci codices habet, Characitanos hostes ad deditionem coegisse ad hunc modum: E regione speluncarum, in quibus illi se continebant, obiecit aggeres cinericios. Quibus incursatione equitum concitatis, caecias tantum pulveris in fauces speluncarum devexit, ut, cum ferre non possent, sese Sertorio in manus darent. Refertur adagium ab Aulo Gellio, libro 1. cap. 22. idque ex Aristotele. Refertur et a Theophrasto, libro De natura ventorum. Sed ab hoc, atque item ab Aristotele refertur, ut videatur etiam in bonam partem dici posse. At enim, e(/lkwn e)f) au(to\n to\n plou=ton w(/sper o( kaiki/as2 ne/fh. i. Attrahens ad sese divitias; ut caecias nubes. Plutarchus in commentario, cui titulus, Quo pacto quis possit ab inimicis iuvari: w(s2 ga\r o( kaiki/as2 ta\ ne/fh, ou(/tws2 kai\ o( fau=los2 bi/os2 e)f) au(to\n e(/lkei ta=s2 loidori/as2. i. Quemadmodum enim caecias nubes, itidem improba vita, probra ad sese attrahit. Usurpat idem in bonam partem in Praeceptis politicis. Unde de re quavis dici posse videtur in utramlibet partem. Ut. Hic ad sese eruditorum hominum gregem attrahit, perinde ut caecias nubes. Hic undique
pecunias attrahit ad sese, quemadmodum caecias nubes. Hunc omnes bonae felicitates non aliter sequuntur, quam caecias nubes. Nusquam absunt iurgia, ubicumque hic adest: neque enim secus ad sese lites attrahit, qu caecias nubes. Consimiliter ad rem referri potest. Res est tumultuosa, ambitio, quippe invidiam, simultatem, profusionem, atque id genus alia incommoda, non aliter attraht ad se, quam caecias nubes. Modestia cunctorum hominum benevolentiam allicit ad sese, itidem ut caecias nubes.
OLEUM in auricula ferre. Est apud Martialem. Quo loco non satisfacit interpres Domitius Calderinus, vir alioqui probe doctus. Nam poeta taxare videtur hominem rigida, supinaque aure. id quod etiam Graeci notant, a)n) ou) s2 e)/xwn, a)nti\ tou= a)/nw to\ ou)=s2 e)/xwn. i. Sublimem, et supinam aurem habens. Carmen Martialis est huiusmodi.
Narratur quidam belle dixisse Marulle,
Qui te ferre oleum dixit in auricula.
Porro, ut in Problematibus scripsit Aristoteles, aures aqua infusa offenduntur, oleo non item. Quin, si forte aqua in aurem inciderit, oleo infuso medemur, dum lubrica facta aure, aqua defluit. Proinde et urinatores oleum auribus instillare consueverunt, quo minus aqua laedantur. Hinc itaque videtur natum adagium, nempe a gestu eorum, quibus est aliquid liquoris infusum, quod ne effluat, aurem supinant, quasi aversantes ac fastidientes audire. Neque tamen negaverimus posse referri ad assentatores, qui velut oleum in aurem instillant, dum iucunda loquuntur magis, quam salutaria. Cui diversum est illud Persianum:
Auriculas teneras mordaci radere vero.
Verum, cui placet hic sensus posterior, in auriculam, accusandi casu legat oportet. Quod quoniam et proverbii speciem prae se gerit, et vulgo iactatum Martialis indicat, non est praetereundum.
*ti/ ei) ou)rano\s2 e)mpe/s1oi, id est, Quid, si caelum ruat? Ironia proverbialis in eos, qui tutissimis etiam in rebus ridicule timent. Hoc unde manarit, Aristoteles indicat libro ta\ meta\ ta\ fus1ika\ quinto scribens priscis illis, et rudibus mortalibus persuasum fuisse, caelum hoc, quod videbant imminere, Atlanticis humeris sustineri. Quod si ille se subduxisset, fore, ut e sublimi in terram decideret. Idque non solum poetatum sigmentis. fuiisse proditum, verum etiam a physicis nonnullis affirmatum. Plutarchus in libello Defacie, quae apparet in orbe lunae, citat Phenacem quendam, qui metuerit, ne luna decideret in terram, quique commiscratus sit vicem eorum, qui lunae forent subiecti, cuiusmodi sunt Aethiopes, ac Taprobani, si tantum pondus in eos rueret: idem veritus de terra, caeloque, nisi columnis Atlanticis fulcirentur. Theognis:
*en moi e)/peita pe/s1oi me/gas2 ou)rano\s2 eu)ru\s2 u(/perqen
*xa/lkeos2, a)nqrw/pwn dei=ma palaigene/wn.
id est:
Deinde meo vastus capiti illabatur Olympus
Ferreus, antiqui quod metuere viri.
Terentius en e(auto\n tiimwroume/nw|; Quid si redeo ad illos, qui aiunt: Quid,
si nunc caelum ruat? Allusit huc Horat. in Odis:
Si fractus illabatur orbis,
Impavidum fertent ruina.
*thn\ au(tou= s1ki/an fobei=sqai, id est. Suam ipsius umbra metuere, dicuntur, qui pueriliter trepidant, ubi nihil omnino sit periculi. Translatum vel ab his, qui forte conspecta corporis sui umbra, subito expavescunt. Vel a melancholicis quibusdam, qui, auctore Aristotele, propter oculorum imbecillos spiritus, in aere proximo veluti suam quandam imaginem contemplantes, arbitrantur sese suos videre manes. Socrates in Phaedone Platonis: Tu vero tuam, quemadmodum dici solet, metuens umbram, id est, tibi ipsi diffisus. Q. ad Ciceronem de Consulatu perendo. Alter vero, quo, dii boni splendore est. Primum nobilitate eadem, qua Catilina. Num maiore? Non, sed virtute. Quamobrem, qui manium umbram suam metuit, hunc negliges quidem. Quamquam is locus non uno modo erat depravatus in codicibus. Plutarchus Symposiacorum problematum decade septima, tou=me\n th=s2 okia=s2 a)naino/menos2 o)/noma kai\ duxerai/nwn, a)lhqw=s2 s1ki/an do/cei fobei=sqai. id est. Quiumbrae nomen refugiat, ac moleste ferat, is vere umbram videbitur formidare. Agit autem de umbris ita vocatis, qui non ipsi vocati a convivatore, sed vocatum sequentes, adeunt convivium.
PROVERBIALIS esse videtur hyperbole, quam refert Aristoteles septimo de repub. lib. a)lla\ dedio/ta me\n ta\s2 parapetome/nas2 mij/ as2. id est, Qui muscas, inquiens, etiam praeteruolitantes metuat. id est, quamvis frivola de causa. Idem similem quandam commemorat in Moralium septimo, loquens de iis, qui usque adeo natura sunt timidi, ut, etiam si sorex obstrepat, protinus expavescant.
*apor)r(agh/s1etai teino/menon to\ kalw/dion, i. Abrumpetur tensus funiculus. In eos dici solitum, qui, dum extrema experiuntur, alienant a se eos, cum quibus agunt, et universae rei iacturam faciunt, dum plus satis attenti sunt ad lucrum. Lucianus in dialogo quodam, matrem lenam facit obiurgantem filiam, quod amatorem in convivio nimis pervicaciter contempserit, periculum autem esse, ne praeter modum exacerbatus, atque irritatus iuvenis amorem pariter, et commodum alio convertat. kai\ o(/ra, inquit, mh\ kata\ th\n paroimi/an a)por)r(h/cwmen pa/nu tei/nous1ai to\ kalw/dion. id est, Ac vide, ne, iuxta proverbium, abrumpamus, dum nimium tendimus, funiculum. Pindarus apud Plutarchum, kai\ lu/onti. to\ tw=n dus1fo/rwn xoini/on merimnw=n. id est, Atque intolerabilium curarum funiculum solventi. Quamquam hoc ab adagio nonnihil est diversum, magisque congruit cum illo, quod est apud Senecam in Epistolis ad Lucilium, de explicanda catena negotiorum, atque adeo obrumpenda, si nequeat explicari. Proverbium generaliter trahi poterit ad quemlibet conatum immodicum, et ob id in malum aliquod erumpentem. Nec abhorret Mimus ille Publianus:
Furor fit, laesa saepius patientia.
Atque alter huic consimilis, eiusdem opinamur, etiamsi Senecae nomine feratur:
Bonus antmus laesus, gravius multo irascitur.
*es2 th\n a)mi/da enourei=n, i. In matellam immeiere. Cum sordide tractantur, aut ad munus aliquod parum honestum adhibentur ii, qui non indigni videantur, utpote ipsi sordidi, atque inhonesti, quasique ad contumelias ferendas facti. Lucianus de merecede servientibus. *ou)de\n ou)n ou)/t) au)toi\ deino\n pa/xoien a)\n, ou)t) e)kei=noi u(bristai\ dokei=en e)s2 th\n a)mi/da fas1i\n enourou=ntes2. i. Itaque nec hi quidquam indignum, aut acerbum patiantur, neque illi eos contumeliis afficere videantur, si, quod aiunt, in matellam immingant. Siquidem ad hunc usum quasi nascitur matella. Ex adverso Martialis Bassum quendam ioco taxat, qui in aureum vas incacaret, cum vitro biberet.
Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro
Basse: bibis vitro, carius ergo cacas.
*ge/lws2 i)wniko\s2, id est. Risus Ionicus. In molles, et voluptarios dicitur. Nam Ionum mollicies, perinde ut Sybaritarum fastus, in proverbium abiit, quod alteri Graecorum, alteri Barbarorum essent luxuriosissimi. Athenaeus libro Dipnosophistarum duodecimo, de luxu Ionum locutus, ait, extare paroemiam auream, quae mores eius gentis testificetur, hanc, ut opinamur, intelligens. Idem lib. 14. docet, saltationis genus olim fuisse lascivum, ac petulans, quod Ionicum diceretur. Valerius Maximus libro rerum memorabilium secundo, prodidit, Ionas primos, unguenti, coronarumque in convivio dandarum, et secundae mensae consuetudinem haud parva luxuriae irritamenta reperisse. Maximus Tyrius in dissertatione, cui titulus, Quis sit philosophiae finis, Crotoniates, inquit, Olympicum oleastrum adamat, Spartiates armaturam, venationes Cretensis, luxum Sybarites, Ion choros. Hinc Horatius in Odis:
Motus docert gaudet Ionicos
Matura virgo.
Lascivas saltationes, et parum decoras gesticulationes significans. Unde et apud Atistophanem i)wnikw=s2, pro eo, quod es, a(brw=s2, id est, molliter ac delicate.
*ge/lws2 megariko\s2, id est. Risus Megaricus, in eos dicendum, qui parum tempestive iocantur, quique, quod vetat Quinctilianus, malunt aliquoties amicum, quam dictum perdere. Aut quorum artes iam in contemptum abierunt, successione maiorum artificum obscuratae. Neque male quadrabit in senes, qui, aetate aliena, lusus quosdam indecoros, ac voluptates iuveniles turpiter consectantur. Nam Ionica comoedia viguit ad tempus: deinde in contemptum venit, irrisa ab Atheniensibus. De risu intempestivo celebratur et hic senarius:
*ge/lws2 a)/kairos2 en brotoi=s2 deino\n kako\n.
id est:
Non in loco rider epergrave est malum.
*ge/lws2xi=os2, id est, Risus Chius, de molli, lascivoque luxu. Quandoquidem et Chiorum mores taxavit vetus comoedia. Adagium commemoratur a Diogeniano.
QUIDQUID in buccam venerit, Quoties libere quospiam, ac tuto loqui, significamus, incircunspecte, et
quidquid forte fortuna in animum inciderit. Quemadmodum apud fidos amiculos facere solemus, apud quos im pane quiduis nugamur, atque effutimus. M. Tullius ad Atticum, libro 14. Aut, si nihil erit, quod in buccam venerit, scribes. Idem libro duodecimo, Quid cum coram sumus, et garrimus quidquid in buccam venit? Recte torquebitur et in eos, qui temere, atque inconsiderate loquuntur, perinde, quasi sermo illis non in pectore nascatur, sed in faucibus.
HVIC plane Germanum est illud quod usurpat Lucianus in libello, De ratione conscribendi historiam, e)pinou=ntes2 de\ kai\ a)napla/ttontes2, o(/ttiken e)p) a)kairi/an glw=ttan, fas1i\n, e)/lqh|, id est. Comminiscentes, affingentesque, quidquid verbi temere in linguam, ut aiunt, venerit. Plato dictum hoc libro de republic. octavo citat ex Aeschylo Tiagico poeta. Ulurpavit et Athaenaeus libro Dipnosophistarum quinto, kata ga/r to\n ei)po/nta poihth\n, o(/ttiken e)p) a)kairi/an glw=ttan e)/lqh|. id est. Iuxta poetam, qui dixit: quidquid temere in linguam venent. Hoc velue interpretans Isocrates in oratione panathenaica, o(/moios2 a)\n ei)=nai do/caimi toi=s2 ei)kh=, kai\ fofrikw=s2, kai\ xu/dhn o(/ti a)\n u(pe/lqh| le/gous1i. id est. Similis videbor iis, qui temere, et arroganter, ac furiliter, quidquid in mentem venerit, loquuntur.
*gw=| me/mw| a)res1kein, id est, ??? omo satisfacere. Proverbialis est hyperbole. Hesiodus in Theogonia et Momi cuiusdam meminit, quem ait, Nocte matte. Somno patre progenitum. Huic deo mos est, ipsum quidem nihiloperis edere, sed aliorum deorum opera curiosis oculis contemplari, et, si quod est omissum, aut perperam factum, id summa cum libertate carpere. Nam mw=mws2 Graece reprehensionem sonat. Aristoteles De partib. animalium lib. 3 memmit huius, qui naturam in cusavit, quod bobus cornua in capite, ac non in armis potius addiderit, idelicet quo vehementius posintferire. Ad quod allusisse videtur Lucianus, cum in se cundo Verarum narrationum libro scribit, se vidisse boves quosdam, quibus cornua in essent, non in fronte, quemadmodum reliquis, sed sub oculis. Idque ita visum esse Momo. Huius idem Lucianus cum aliis compluribus locis meminit, tum in Dialogo de haeresibus, huiusmodi quandam de eo fabulam refert. Minervam, Neptunum, et Vulcanum de principatu artificii inter se contendisse. Et, ut quisque artis suae praecipuum aliquod specimen ederer, Neptunum taurum quendam finxisse. Minervam domum excogitasse, Vulcanum hom???em composuisse. Momus delectu a b ter certaminis, et artis expensor. Il e inspecto uniuscuiusque opere, praeter alia, quae in reliquorum operibus reprehendit, illud potissimum in hominis opificio notavit, quod artifex non in pectore fenestras, aut osticla quaedam addidisset, quo perspici posset, quid in corde lateret, quod illi specuosum alioqui, multisque recessibus sinuosum fioxisset. Cuius fabulae mentionem facit et Plato. Philostratus in opistola quadam ad uxorem, de Momo scribit in hanc ferme sententiam: Hunc in Venete nihil alioqui, quod reprehenderet, invenisse, nisi quod sandalium illius calumniabatur, ut stridulum, nimi que loquax, ac strepitu molestum. Quod si Venus
citra sandalium incessisset, ita ut emersit a mari, tota nuda, nullamomnino ansam carpendi Momus invenisset. Qui quidem deus tamtsi non perinde gratus est, atque ceteri, propterea quod pauci veram repreheusionem libenter admittant, tamen haud scimus, an ullus alio e maxima poeticorum deorum turba sit utilior. Quamquam nunc nostri Ioves excluso Momo solam Euterpen audiant, blanda salutaribus anteponentes. Hic igitur Momus varias adagiorum formas suppeditat. Vel cum Plato de repub. lib. 6. scribit, philosophiae studium esse eiusmodi, ut ne a Momo quidem possit reprehendi. Vel cum Venus Lucianica, iam itura in iudicium, negat se dubitaturam, etiamsi MOmus ipse iudicaturus esset. Vel cum Cicero scribit ad Atticum lib. 5. Quod me maxime hortaris, et quod pluris est, quam omnia, in quo laboras. ut etiam Ligurino Momo satisfaciam, moriar, si quidquam fieri poterit elegantius. ergo proverbii speciem habebunt omnes id genus formulae. Haud dubitem tecum vel Momo iudice decertare. Inculpatior est eius viri vita, quam ut vel Momus ipse possit carpere. Hanc faciem ne Momus quidem possit reprehendere. Nec Momum iudicem recusarim. Haec vel Momo ipsi satisfaciant. Et si quae fingi possunt consimiles. Ad hanc formam pertinet illud Ouidianum de forma Adonidis:
Laudaret faciem livor quoque.
Breviter omnes id genus hyperbolae proverbii saciem obtinent, veluti Terentianum illud, Ipsa Salus, si cupiat, feruare domum hanc non possit, de familia deplorata. Item de loco vehementer munito: Hanc arcem ne Mars quidem ipse expugnarit. De homine praefracto, ac pertinaci. Huius animum ne Vertumnus quidem ipse vertit. De femina supra modum virosa: Huius feminae libidinem ne Priapus quidem ipse satiarit. De re neutiquam probabili: Istud ne Pitho ipsa persuaserit. De re tacitu difficili: Hoc ne Harpocrates quidem ipse, aut Angerona continere queat. In tanto rerum strepitu ne Somnus quidem ipse somnum ceperit. De homine praeter modum suspicaci et diffidenti, Iste ne Fidei quidem ipsi fidem habeat. Hic vel Argum fallat, de vehementer astuto. hic miserior est, quam ut ei vel ipsa invidere possit invidentia. Verum de his loquendi formulis admonuimus in operis huius initio.
QUI frustra vociferantur, caelo, ac terrae loqui dicuntur. Sic enim solent, qui diffidunt hominum praesidiis, exclamare, ô caelum, ô terra. Theognetus apud Athenaeum lib. 3. ac rursus lib. 15.
*pefilos1o/fhkas1, gh=| te kai\ ou)ranw| lalw=n,
*oi(s2 ou)den e)stin e)pimele\s2 tw= s1w=n lo/gwn.
id est,
Terrae loquens caeloquephilosophatui es,
Sed hisce nulla, est cura sermonis tui.
Confine est illi, quod albii retulimus, Vento loqueris.
EST apud Quintilianum in Institutionibus, In portu impingere, pro eo, quod est, statim in ipso operis ingressu peccare. Usurpatur et a divo Hieronymo in Apologia secunda adversus Ruffinum: Statim de portu egrediens, navim im pegi. Idem
ad Pammachium: Egredientes de portu statim impegimus. Sumptum a navigantibus, qui magno cum dedecore, priusquam portu exierint, navim illidunt. In diversum sensum inflexit Papyrius Fabianus, referente Seneca in controversiis: Navim in portu mergis, de sene, qui luxuriari coeperat aliena aetate. Apte dicetur in omnes, qui, negotio iam propemodum cum laude confecto, in extremo degenerant. Idem est apud Graecos, en tw| lime/ni pros1krou/ein, id est, In portu impingere. Nilus quidam, Graecus auctor, ita refert, mh\ e)pai/rou, mh/ pws2i)/ to\ naua/gion en tw| lime/ni ge/nhtai, id est, Ne efferaris animo, ne forte naufragium tibi fiat in portu.
HVIC proximum sit illud, In limine offendere, aut deficere. Translatum ab iis, qui domum egressuri, statim in limine pedem offendunt, prius quam quidquam occoeperint agere. Virgilius:
- Cur indecores in limine primo
Deficimus.
Id est, statim, ac vix dum inito bello. Duriuscule dixit Q. Curtius lib. 6. In ipso limine victoriae stamus: pro eo, quod est, proxima est victoria. Huic contrarium est, quod in epistolis ad Lucilium scribit Seneca: In summo deficit clivo. Ducta translatione ab iis, qui, conscenso propemodum monte, tum delassantur, cum proximi sunt cacumini.
CONFINE est superioribus, Cantherius in porta. Natum a Sulpitio Galba quodam, cui cum, provinciam exituro, cantherius in porta cecidisset: Rideo, inquit, cantheri, in porta, cum tam longum iter sis iturus, iam lassum esse te, cum vix dum sis ingressus. Quod dictum in proverbium abiit. Refertur adagium a Festo Pompeio in dictione Ridiculus: atque is indicat convenire, cum quis in principio rei vix incoatae deficit animo. Quid autem sit Cantherius, dilucide exponit; nempe equus exsectis testibus: ut hoc differat cantherius ab equo, quo maialis a verre, capus a gallo, veruex ab ariete.
*akoniti\, id est, Citra pulverem Graeci dicunt, contingere, quo quis facile, citraque negotium potitur. Translatum vel ab Aphe, id est, a pulveris contactu, quo se spargebat in palaestrico certamine congressurus: vel certe a pulvere, quo non indecore sordidari scripsit Horatius eos, qui certant Olympia, quive bellum gerunt. Plinius libro 35. Alcimachus Dioxippum, qui Pancratio olympia citra pulveris tactum, quod vocant a)koniti\, vicit. Aulus Gellius libro 5. Ouandi, inquit, causa est, eum deditione repente facta, sine pulvere, ut dici solet, incruentaque victoria obvenit. Horatius in Epist.
Quis circum pagos, et circum compita pugnax
Magna coronari contemnat Olympia, cui spes,
Cui sit conditto dulcis, sine pulvere. palmae?
Invenitur et a)nidrwti\, id est, citra sudorem, et a)naimati\, id est, citra sanguinem.
*erh/mh dikh, id est, Deserta causa, cum nemo repugnat. Translatum a iudiciis, ubi nonnumquam altera pars cedens tradit causam adversario. Itaque deserta causa vincere, est
vincere nullo contra pugnante. Lucianus in Iove tragoedo: *ws2 te ti/ a)/llo, h)\ e) ce)rh/mhs2 kratei=n ou(/tw do/comen, id est, Itaque quid aliud videbimur fecisse, quam deserta causa vicisse? Idem in Toxaride: *kai\ tos1au/tas2 po/leis2 e)rh/mhn u(po\ s1ou= a(lw=nai, id est, Totque civitates, nullo defendente, abs te capi. Usurpat et socrates in apologia apud Platonem: e)rh/mhn kathgorou=ntes2 a)pologoume/nou ou)deno\s2, id est: Deserta causa, nullo defendente accusantes. Iureconsulti composita voce e)rhmodi/kia vocant. Ita Paulus, Pandect. lib. 4. tit. de minoribus, cap. et si sine dolo. Item et in Eremodiciis ei subvenitur. Constat autem omnis aetatis hominibus restitutionem Eremodicii praestari debere, si doceant se ex iusta causa abfuisse. Rursum lib. 46. Titulo iudicatum solvi, cap. quum quaerebatur. Si interposita iudicatum solvi stipulatione, quis reum non defenderet, postea ex Eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur, etc. Rursum in Codice libro 3. Tit. de iudiciis, cap. properandum. Sin autem reus abfuerit, et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente reo Eremodicium contrahatur. Haec Iustinianus. Est igitur e)rhmodi/ki=on, cum altera parte absente fertur sententia.
QUAE citra nostram operam casu nobis eveniunt a)/sparta kai\ a)nh/rota contingere dicunt Graeci. Lucianus in Parasito: *oti dh\ mo/nos kata to\n s1ofo\n o(/mhron ou)/te futeu/ei xers1i\ futo\n, ou)/te a)roi=, a)lla\ ta\ a)/sparta, kai\ ta\ a)nh/rota pa/nta ne/metai, id est, Quod videlicet unus, iuxta egregium illum Homerum, Nec manibus lantat, nec arat, verum citra sementem, citra arandi laborem fruitur omnibus. Idem in Rhetorum didascalo: *soi\ de\ a)/spora, kai\ a)nh/rota fue/sqw pa/nta, id est, Tibi porro citra seminandi, arandique laborem proveniant omnia, id est, citra studium. Natum apparet adagium a fabula insularum fortunatarum, de quibus Horatius in Odis:
Reddit ubi Cererem tellus inarata quotannis,
Et imputata floret usque vinea.
Sumptum est autem, opinamur, ex Homero, qui Odysseae lib. 9. Cyclopum terram describit ad hunc modum:
*kuklw/pwn d) e)s2 gai=an u(perfia/lwn a)qemi/stwn
*iko/meq), oi( r(a) qeoi=s1 pepoiqo/tes2 a)qana/tois1in
*ou)/te futeu/ous1i xers1i\ futo\n, ou)/t) a)ro/ws1in.
*alla\ ta\ g) a)/sparta, kai\ a)nh/rota pa/nta fu/ontai
*puroi\ kai\ kriqai\, h)/d) a)/mpeloi ai(/te fe/rous1in
*oi)=non e)rista/fulon, kai\ s1fi\n dio\s2 o)/mbroi a)ecei.
id est,
Venimus in terram, quam magnanimi Cyclopes
Et legum expertes habitant, hi numine freti
Diuûm, nec manibus terrae plantaria figunt,
Vomere nec segetem proscindunt, quin ea cuncta,
Nullo semente, et nullo nascuntur aratu
Ordea, frumentum, plenisque onerata racemis
Vineta, et largis haec luppiter imbribus auget.
*eu(donti ku/rtos2 ai(rei=, id est, Dormienti rete capit. In eos, quibus citra conatum obtingunt ea, quae cupiunt. Natum ex eventu, quod aliquando acciderit, ut dormientibus piscatoribus pisces forte retibus involuti caperentur. Quidam ad Timotheum Imp. Atheniensium referunt, cui, quod multa feliciter obtingerent, magis commoditate fortunae, quam ipsius opera, eu)tuxou=s2, id est, felicis cognomen inditum. In huius invidia pingebant nonnulli fortunam ad rete cogentem urbes, illo iuxta dormiente. Quos ille sic elusit, auctore Plutarcho, ut diceret: Si huiusmodi urbes capio dormiens, quid me facturum arbitramini, si vigilaro? Huc allusit Terentius, cum ait in Adelph. Quid credebas dormienti haec tibi confecturos deos? Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? Non dissimili forma dictum est apud T. Livium libro ab urbe condita 7. Unicum belli ducem, qui nihil agenti sibi de caelo devolaturam in sinum victoriam censet. M. Tullius in Verrem actione ultima: Sed non idem mihi licet, quod iis, qui nobili genere nati sunt, quibus omnis populi Romani beneficia dormientibus deferuntur. Quin ??? hodie vulgo dicitur in id genus homines, Fortunatior est, quam sapientior. Et Eupolis comicus apud Athenaeum.
- *w po/lis2 po/lis2
*ws eu)tuxh\s2 ei)= ma=llon h)\ kalw\s2 fronei=s2.
id est,
- O ctui as o civitas,
Ut tu quidem es felix magis quam ovida.
Congruunt, quae dicentur in proverbio, Atheniensium inconsulta temeritas.
ADAGIUM pervetustum, Cum mula pepererit, quoties signisicamus aliquid numquam futurum, aut adeo raro solere accidere, ut improbum, ac stultum videatur sperare. Ortum videri potest ex eo, quod refert Herodotus in Thalia. Cum Babyloniorum urbs obsideretur a Dario, quidam Babylonius, convitiis insectans Darium, atque exercitum: Quid, inquit, istic desidetis, Persae? Quin potius absceditis, tunc expugnaturi nos, ee)pea\n h(mi/onoi te/kws1i, id est, cum mulae pepererint: videlicet ratus id nullo unquam tempore futurum, propterea quod natura steriles sunt mulae. At paulo post evenit, ut Zopyro mula quaepiam pareret, quo quidem ostento in spem capiendae Babylonis erectus est, ac cepit. Huic simile quiddam refertur a Suetonio in vita Galbae Caesaris. Huius avo procuranti fulgur, cum aquila de manibus exta rapuisset, et in frugiferam quercum contulisset, summum, sed serum imperium portendi familiae, responsum est. Atque ille irridens: Sane, inquit, cum mula pepererit. Quod omen ita arripuit Galba, ut eum postea res novas molientem, nihil aeque confirmarit, ac muale partus: ceterisque, ut obscenum ostentum, horrentibus, solus pro laetissimo acciperet, memor sacrifi cii, dictique aviti. Plinius libro octavo, cap. 44. de mularum sterilitate scribit hunc in modum: Observatum est, e duobus diversis generibus nata, tertii generis fieri, et neutri parentum esse similia. Eaque ipsa, quae ita nata sunt, non gignere in omni animalium genere, idcirco mulas non parere. Huius rei causam affert Alexander Aphrodi???eus, quod
semina natura et habitu diversa, si commisceantur, tertium quiddam ab utroque diversum conficiunt, vimque simplicium prorsus amittunt: veluti si misceas album nigro, abolitis utrisque coloribus redditur fuscus ab utroque diversus, quem Graeci leuko/fas2on appellant. Sed multo exactius de his Aristoteles lib. De generatio ne animalium 2. cap. 6. refellens Democriti et Empedoclis rationes. Quamquam proditum est in annalibus Romanorum mulas peperisse saepe, verum id prodigii loco habitum, ut eodem in loco, quem modo citavimus, testatur Plinius. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit. Aristoteles libro De natura animalium 1. cap. 6. tradit mulas coire, ac gignere in Syria supra Phoenicem, sed esse id animal ibi sui generis, etiam si simile.
HVIC affinem habet sensum, Ad Graecas calendas, pro numquam: propterea quod Graeci non habent calendas more Latinorum, sed noumhni/as2 id est, novilunia. Atque ad Lunae re cursus Graeci solvebant usuras. Unde Strepsides in Nubibus Aristophanis, optat sibi incantatricem quampiam, quae carminib. suis efficiat, ne quando Luna exoriatur: sic enim fore, ut non reddat usuras: quandoquidem trapezitae ad lunas, mutuam dant pecuniam, et lunis usurae crescunt. Huc itaque respexit Augustus, cum diceret ad Graecas calendas soluturos, quos numquam reddituros mutuum significabat. De quo in ipsius vita scribit Tranquillus ad hunc modum: Quottidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter usurpasse eum literae ipsius au)to/grafoi ostentant. In quibus identidem, cum aliquos numquam soluturos significare vult, ad calendas Graecas soluturos ait. Huic simile est, quod nunc inter eruditos iactatur, Anno magno Platonis, quem existimant numquam futurum.
*akessai/ou s1elhn/h, id est, Accessaei luna. Dictum in comperendinatores, qui novam subinde causam comminiscuntur, quo negotium proferant, a nautae cuiusdam moribus ortum, cui Acessaeo fuerit nomen. Is, cum esset ignavus, ita prorogare consuevit navigationem, ut se diceret lunam magis opportunam exspectare. Nam Graeci, praecipueque ex hi, Lacedaemonii, quidquid essent rerum auspicaturi, superstitiose lunam observabant. Id quod tacite notat Euripides, cum in Iphigenia in Aulide respondet Agamemnon, tum nupturam filiam, ubi lunae dexter circulus advenerit, videlicet de plena luna sentiens. Lucianus in libello de Astrologia, palam refert Lycurgum legem instituisse Lacedaemoniis, ne proelium inirent ante plenilunium. In eam superstitionem iocatur Aristo phanes, th=| pans1elhn/w|. id est, plenilunio, sero aut numquam futurum significans. Etenim cum Datis et Artaphernes, ductores Regis Persarum in Marathonem irrupissent, plenilunium observabant, ut tum exirent in proelium. Ergo prius, quam illi venirent, Athenienses bellum aggressi sunt. Historiae meminit Herodotus lib. 6. Inde quasi proverbio de cunctantibus, et quavis occasione rem proferentibus, dicitur, en th=| pans1elhn/w|, id est, plenilunio. Adagium lefertur a Diogeniano. De lunis Laconicis, et alibi nonnihil nobis dicetur.
*opo/te di) a(/rmatos2 a)stra/ptei, id est, Ubi per Harma fulgurat. De iis, quae nimis cunctanter, ac sero, aut admodum raro fiunt: aut cum nimis anxie, ac superstitiose captatur rei gerendae opportunitas. Strabo libr. Geographiae nono, unde natum sit adagium, indicat, scribens vicum quempiam esse desertum, atque infrequentem apud Mycaletum Boeotiae, seu Mycalessum Tanagraei iuris, quem Harma, id est, currum nominant. Rursum alterum ab hoc diversum, eiusdem tamen nominis in Attica, quae quidem tribus ex Atticae populo Tanagrae similis, atque ob hanc similitudinem nominis quoque communionem sortitum. Ceterum Harma Boeotiae sic vocatum, quod Amphiarao excusso currus inanis in eum locum delatus sit, ubi nunc sacellum eius exstat. Alii ferunt, Adrasto fugiente, currum eius eo loco confractum fuisse, ipsum Arionis opera servatum: hinc natam paroemiam, o(po/te di) a(/rmatos2 a)stra/ptei, id est, Ubi per harma fulgurat, videlicet Pythicis vatibus fulgur aliquod certum, quod ex eo loco veniret, observantib. eoque viso sacra Delphos mittentibus. Observabant autem ad menses tres, singulis mensibus tres dies, noctesque totidem: idque e Iovis fulguralis foco, qui est in muro inter Pythium, et Olympium. Haec ferme Strabo. Usum adagii Plutarchus palam indicat in Symposiacis: *oi ga\r, inquiens, spani/wn kai\ di) a(/rmatos, w(/s2 fa/s1in, e)stiw=ntes2, a)nagka/zontai to\n o(pws1odn e)pith/deion h)\ gnw/rimon katagra/fein, id est, Etenim, qui raro, et per Harma, ut aiunt, convivium exhibent, hi coguntur utcumque accommodum, ac notum describere. Itaque de raris, et incertis dici solitum videtur. Poterit et per iocum accommodari ad ea, quae numquam eventura credamus, quemadmodum aiunt,ad Graecas calendas.
*li/qos2 h(raklei/a, h)\ li/qos2 ludh\, id est, Heraclius, sive Lydius lapis. In eos dicitur, qui vehementer acri, exactoque iudicio sunt. Refertur a Theophrasto lib. De natura lapidum. Ait enim lapidem quendam esse, qui Lydius, seu heraclius dicatur, qui argentum cuiusmodi sit arguat. Hunc quidam Magnetem putant, velut Herculanum, qui ferrum ad sese trahit: unde nomen etiam additum s1idhri/th|: sed ex Theophrasti verbis satis liquet ba/s1anon signisicari, quem Latini vocant indicem, in quem Battus ille pastor apud Ouidium transfiguratus est, manente nimirum etiamnum in lapide prodendi studio. Nec Heraclium vocatum ab Hercule, sed ab Heraclea, Lydiae civitate. De hoc meminit Plinius lib. 33. c. 8. his quidem verbis: Auri, argentique mentionem comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus inveniri, nisi in flumine Tmolo, ut auctor est Theophrastus, nunc vero passim, quem alii Heracleum, alii Lydium vocant. Sunt autem modici, quaternas uncias longitudinis, binasque latitudinis non excedentes. Iis coticulis periti, cum e vena, ut lima raverint experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti, vel aeris, scrupulari differentia, mirabili ratione non fallente. Huc allusit Theocrit. in Aita:
*ludi/h| i)=s1on e)/xein pe/trh| sto/ma.
id est,
Ut Lydio Lapidi par os habeam.
Nimirum quo in variis osculis optime iudicaret, cuius essent: sic enim ineptiunt amantes. Scholiastes putat hos lapides apud Lydos inveniri, et hinc proverbium ortum. Et, ne dubites, quin de indice loquatur, sequitur,
- *xrus1o\n o(poi/h|
*peu)dontai mh\ fau)lon e)th/tumon ar)tura/moiboi.
id est,
???vius ab effectu explorat mensarius aurum
Sitne probum.
Adagium accommodari potest vel ad personam, vel ad rem. Ad personam, hoc pacto: Tuscriptorum meorum optimus iudex, planeque, quod dici solet, h(raklei/a li/qos2. Item hoc modo: In pensitandis, aestimandisque ingeniis emuctissimae naris, ac prorsus Lydius, ut aiunt, lapis. Ad rem transfertur hoc pacto: Adolescentium ingenia libertas aperit: viris commissum imperium, Lydius, quod aiunt, lapis est.
*leu/kh| sta/qmh|, id est, Alba amussi, hoc est, nullo delectu, ac citra discrimen. Aulus Gellius in Noctibus Atticis: Namque illi omnes, et eorum maxime Graeci, multa, et varia lectitantes, in quas res cumque inciderant, alba, ut dicitur, linea, sine cura discriminis, solam copiam sectati converrebant. Plutarchus in commentario peri\ th=s2 a)dolexi/as2: *esti men ou)=n a)texnw=n, h(leukh\ sta/qmh pro\s2 tou\s2 lo/gous2 a)do/lexos2, id est, Est igitur plane alba linea erga sermones garrulus, propterea quod nullo delectu quavis de re quiduis nugetur. Effertur et expressius adagium a nonnullis, *leukw| leukh\ sta/qmh, id est, In albo lapide alba linea. Diciturque vel in eos, qui nullo sunt iudicio, vel in stupidos, vel in eos, qui incertis probant, aut significant incerta. Sophocles in Cidalione apud Suidam:
*toi=s2 men lo/gois2 toi=s2 s1oi=s1in ou) tekmai/romai.
*ou) ma=llon, h)\ leukw=| li/qw| leukh\ sta/qmh.
id est,
Nihilo mihi plus indicat sermo tuus,
Quam lapide in albo signat alba linea.
Citatur a Nonio Marcello Lucilius libr. 30. sed corrupte, ut opinamur: quod genus sunt pleraque illius: Et amabat omnes: nam discrimen non facit, neque significat linea alba. Usurpatur et a Platone in dialogo, cui titulus, Charmides, ubi Socrates ait, se erga formosos adolescentes perinde esse, ut albam amussim in albo lapide, propterea quod neque discerneret satis inter formas, et omnes ex aequo amaret. Solet enim funiculus ille minio oblini, quo discrimen faciat, unde et rubricam vocavit Persius:
- Ac si oculo rubricam dirigat uno.
*au)ta\ di/ au)tw=n, id est, Eadem per eadem. Refertur in collectaneis Diogeniani, de his, qui semper eadem inculcant, aut eadem assidue faciunt. Non dissimile illi, quod alio reddidimus loco, o( dio\s2 ko/rinqos2, id est, Iovis Corinthus. Potest et in eos torqueri, qui res nugaces nugaciter tractant, veluti si quis in auctorem indoctum indoctos scribat commentarios, aut in obscenum obscenos.
FREQUENS est apud auctores, ad amussim, examussim, examussatim,
amussatim, pro eo, quod est, exquisita diligentia, atque exactissima cura. Gellius lib. 1. cap. 4. Ad haec omnia scripta antiquiora tam curiose spectabat, aut virtutes pensabat, aut vitia rimabatur, ut iudicium factum esse ad amussim diceres. Et Amussitata pro examinatis, apud Nonium. Translatum a fabris lapidariis, aut lignariis, qui funiculo illo regulari, operis aequalitatem explorant. Quamquam Festus in dictione examussim testatur, amussim quibusdam esse non lineam, neque regulam, sed ferramentum, quo fabri in poliendo utantur. Persius de poeta absoluta carmina componente, quod modo citavimus,
- Scit tendere versum,
Non secus, inquit, ac si oculo rubricam dirigat uno,
Item in carmine de viro bono, quod Virgilio tribuunt:
Ne quid hiet, ne quid protuberet angulus, aequis
Partibus ut coeant, ne quid deliret amussis.
Usurpat idem Basilius ad nepotes, cum iubet unamquamque disciplinam ad finem felicitatis referre, perinde quasi lapides, iuxta Doricum proverbium, ad amussim dirigentes. Natum videri potest apud Homerum Odysseae e. cum loquitur de Ulysse navem sibi fabricante:
*ce/sse d) e)pistame/nws2, kai\ e)pi\ sta/qmhn i)/qone.
id est,
Expoliit multa arte, superque induxit amussim.
Rurus Iliados o.
*all) w(/s2 te sta/qmh doru\ nh/ion e)ciqun/ei
*te/ktonos2 en pala/mh| s1i dah/monos2, o(\s2 r(a/ te pa/s1hs2
*eu)= ei)dh=| s1ofi/hs2, a(poqhmos1un/h|s1in a)qh/nhs2.
id est,
Materiam veluti navalem exaequat amussis,
Ducta fabri docti digitis, qui calleat artem.
Quaecumque est, teneatque probe, monitrice Minerva.
Est apud eundem, et aliis aliquot locis.
AD unguem, eundem habet sensum. A marmorariis sumpta metaphora, qui superinducto ungui, commissuras explorant marmorum. Horatius:
- Fonteius ad unguem
Factus homo, id est, absolutus.
Idem in arte,
- Carmen reprehendite, quod non
Multa dies, et multa litura coercuit, atque
Perfectum decies non castigavit ad unguem.
Virgilius secundo Georgic. lib.
Nec sectus omnis in unguem
Arboribus positis secto via limite quadret.
Persius:
- Ut per laeve severos
Effundat iunctura urbes.
Macrobius Saturnalium lib. 1. Nec quisquam alius tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad unguem, ut aiunt, emendatum ordinem non probaret. Ad consimilem modum Graeci, quod exactum sit, et impensis accuratum, dio/nuxon vocant. Plutarchus de praeceptis bonae valetudinis: *h men ou)=n a)kribh\s2 s1fo/dra kai\ dio/nuxos2 legome/nh di/aita, id est, Itaque vehementer exacta, quae ad unguem observata dicitur victus ratio. et e)conuxi/zein, pro a)kribw=s2 e)ceta/zein. Quam vocem usurpat et Athenaeus lib. 3. e)conuxi/zeis2 de\ pa/ta ta\ prospi/ptonta toi=s2 s1undialegome/nois2 ta\s2 a)ka/nqas2, id est,
Porro ad unguem exploras omnia, quae congruunt iis, qui cum spinis disputant.
ELEGANTER Horatius, incudi reddere, dixit, pro eo, quod est, refingere, ac mutare, corrigereque:
Et male tornatos incudi reddere versus.
Consimili forma dicunt recoquere. Quintilianus lib. 12. Sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus reformandum, ac velut recoquendum dedit. Item Horatius:
- Recoctus
Scriba ex quinqueviro.
LESBIA regula dicitur, quoties praepostere, non ad rationem factum, sed ratio ad factum accommodatur. Et cum lex moribus applicatur, non mores ad legem emendantur: aut quoties princeps se populi moribus accommodat, cum contra conveniat plebem ad principis arbitrium vitam instituere, si modo princeps ipse ad honesti regulam, ac scopum respiciat. Huius adagii mentionem facit Aristoteles, quinto Moralium libr. *tou= ga\r a)ori/stou a)o/ri stos2 kai\ o(kanw\n, w(/sper kai\ th=s les1bi/as2 oi)kodomh=s2 o( molu/bdinos kanw/n. pro\s2 ga\r to\ xh=|ma tod li/qou metakinei=pai, kai\ ou) me/nei o( kanw/n. id est, Siquidem infinitae rei infinita item regula, quemadmodum plumbea Lesbiae aedificationis regula. ad lapidis enim figuram transmovetur, neque manet regula.
HYPERBOLE proverbialis est, de vehementer inaequalibus, ac ne ulla quidem ex parte conferendis. Martialis:
Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
Dignus es, aut porcos pascere Pirithoi.
Nam sordidissimum obsequium est, micturienti matulam exhibere, quo qui sit indignus, is videlicet nimium inferior videtur. Unde D. Hieronymus in epistola ad Nepotianum, inter sordida captatorum ministeria hoc quoque commemorat. Ipsi, inquit, apponunt matulam, obsident lectum. Plutarchus in apophthegmatis Laconicis refert, puerum quendam Spartanum ab Antigono captum, ac venditum, paruisse quidem emptori in omnibus, quae non essent indecora ingenuis. Ceterum iussus afferre matulam detrectavit obsequium, addens, non serviam: Surgente domino, puer, senties, inquit, quem emeris, simulque conscenso tecto sese praecipitem dedit. Exstat et hodie vulgo tritissimus sermo, Indignus est, qui illi calceos detrahat. Quin etiam negant eodem die nominandos, quos admodum inaequales volunt videri.
HOMINES nihili, nulliusque prorsum consilii, Cicero scopas dissolutas nominat, scribens ad Atticum epistolarum libr. 7. his quidem verbis. Caesarem vidi Minturnis ad 8. Calendas Februarias mane, cum absurdissimis mandatis, non ad homines, sed scopas dissolutas, ut ad ipsum ille mihi videatur irridendi causa fecisse. Idem in oratore persecto, ages contra eos, qui numeros orationis contemnunt, scopas difloluere dixit,
pro eo, quod est, rem prorsus inutilem efficere. Nam scopae colligatae, et speciem videntur habere qualemcumque, et ad verendum pavimentum sunt accommodtae. Porro, si dissolveris, nihil inutilius, nihil inelegantius. Tulliana verba sunt haec: Sed, si quos magis delectent soluta, sequantur ea sane: modo si quis Phidiae clypeum dissolverit, collocationis universam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem: ut in Thucydide, orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent. Isti autem, cum dissolvunt orationem, in qua nec res, nec verbum ullum est, nisi abiectum, non clypeum, sed ut in proverbio est, etsi humilius dictum, tamen consimile est, scopas, ut ita dicam, mihi videntur dissolvere.
APERTIS tibiis, id est, clariore voce. Translatum a tibicinibus, qui quaedam obturatis tibiarum foraminibus, quasique pressiore sono canunt, quaedam apertis tibiis, acriore sonitu. Quintilianus Institutionum lib. 11. Illa pene apertis, ut aiunt, tibiis, qui, quocumque inciderunt, veterem consuetudinem fori, et pristinum morem iudiciorum requirunt. Venustior erit metaphora, si quis dicatur apertis tibiis invehi in quempiam, id est, non clanclulum obtrectare, sed palam insectari, lacerareque conviciis: aut apertis tibiis laudes suiuspiam celebrare, id est, palam, et magnifice. Fortassis ad hanc sententiam pertinet senarius ille Graecus, quem citat Tullius in Epistolarum ad Atticum libro 2. e poeta nescio quo: Cn. quidem, inquiens, noster, plane iam quid cogitet, nescio:
*fus1a=| ga\r ou= s1mikroi=s1in au)li/s1koisz e)/ti.
id est,
Neque enim minutis iam ille spirat tibiis.
Videtur autem innuere, Pompeium ingentia promittere per legem Agrariam, et rem maximam moliri. Athenaeus lib. 4. refert tibiarum genus, quas Anacreon h(mio/pous2 appellat, ceteris minores, sonoque minus claro: quia ipsum indicat cognomen.
DION lib. 1. huiusmodi quoddam adagium refert, ti\ ga/r me e)/dei makroi=s2 au)loi=s2 au)lei=n, id est, Quorsum attinebat me logis tibiis canere? Idque aiunt convenire in eos, qui sumpsissent inanem operam, aut sumptum. Ductum ab Othone, qui post caesum Galbam fecerat sacrum, in quo exta inauspicatos exitus portendebant. Itaque paenitens sumptus, et operae frustra insumptae, fertur ita dixisse, ti/ me e)/dei makroi=s2 au)loi=s2 au)lei=n, quae verba deinde in vulgi fabulam abierunt. Olim in sacris, longis tibiis cani solitum est, qui mos postea sublatus, auctore Plutarcho. Meminit huius et Suetonius in vita Othonis. Postridie quoque, inquit, in augurando tempestate orta, graviter prolapsum, identidem obmurmurasse, ti\ ga/r moi kai\ makroi=s2 au)loi=s2, id est, Quid mihi cum longis tibiis? Quo quidem loco demiramur, quid commoverit quemquam, non obscuri nominis interpretem, ut reiectis Suetonii verbis velut adulterinis, Dionis supponenda putaret, quasi vero nefas sit: auctoribus eandem sententiam diversis explicare formis; aut quasi non elegantius etiam dixerit Suetonius, quam Dion.
EUSTATHIUS, enarrans Iliados secundum lib. ait hunc versum olim proverbio fuisse celebratum.
*ei)/h moi ta\ metacu/ kori/nqou, kai\ s1ikuw=nos.
id est.
Sit mihi quod Sicyonem interiacet, atque Corinthum.
Id inde venit in adagium, quod urbs utraque eslet opulentissima, agrique longe feracissimi interiacerent. Aristophanes in Auibus, indicat ex oraculo natum.
*all) o(/tan oi)kh/s1ws1i lu/koi poliai/te korw=nai
*en tau)tw=| to\ metacu\ kori/nqou, kai\ s1ikuw=nos.
id est.
Cornix cana, lupusque ubi eadem sede mor antes
Quod spatium Sicyonem dirimit, atque Corinthum.
Interpres adscribit, Aessopo consulenti de parandis opibus, ita responsum fuisse.
*ei) to\ me/s1on kths1aio kori/nqou, kai\ s1ikuw=nos2.
id est.
Si teneas quod agri Sicyonem, interque Corinthum est.
Refertur et a Zenodoto, atque item Athenaeo libro Dipnosophistarum quinto. Conveniet, ubi quis optat ingentia. Poterit et per iocum torqueri in eum, qui quod assequi non potest, id votis tamen quasi somniat. Simili figura dictum est illud Theocriti in Ergatinis.
*ai)/qe moi h)=s1an o(/s1a kroi=s1on po/ka fanti\ pepa/sqai.
id est.
Quae Croesum tenuisse ferunt, utinam illa mihi sint.
HYPERBOLAE sunt proverbiales de singulari laude dignis. M. Tullius in Oratoris sui lib. 2. In quo tu mihi, inquit, deus esse videris, id est, singularis ac summus. Terentius in adelphis. Deum te facio, id est, summis laudibus effeto. Inde natum, quia prisci mortales, si quem ob egregias, ac minime vulgares virtutes suspiciebant, eum deum, ac diis genitum aiebant. Id quia evenit Alexandro Magno, Scipioni Africano, Octavio Augusto, cumque his aliis compluribus. Cui quidem rei Aristoteles adstipulatur Moralium lib. y. Hanc, inquiens, virtutem beroicam velut homine maiorem, et divinitati proximam vocant. Hinc et Hometus Priamum de Hectore loquentem facit, ad hunc modum Iliados a.
*ou) de e)w/|kei
*andro/s2 ge qnhtou= pai=s2 e)/mmenas2, a)lla\ qeoi=o.
id est.
Nec iam hominis, sune mortalis filius ille
Esse videbatur, sed divo semine natus.
Porro Laconibus, ut idem testatur, peculiaris hic erat mos, ut, cum vehementer quempiam admirarentur, divum virum appellarent. Idem commemorat Socrates apud Platonem in Menone, kai\ oi( la/kwnes2, o(/tan tina\ e)tkwmi/azous1in a)gaqo\n a)/ndra, qei=o/st fas1in a)nh\r ou(=tos. id est. Et Lacones, quoties laudart aliquem virum bonum, divinus, inquiunt, vir hic. Inde illa apud Homerum sollennia: qew=| i)/kelos2 kai\ qeoeidh\s2, id est. Deo similis, et divina specie. kai\ i)s1o/qeos2, kai/ za/qeos, id est, Deo par, et admodum divinus. Contra, insigni improbitate viros, belluas appellamus, idque etiam vulgo tritissimum est. Divus Hieronymus, ad Aurelium Augustinum scribens, per Ironiam torsit in quosdam, non contentos communi hominum
iudiciosed nova quaedam desiderantes, Deos illos appellans. Quinctilianus Institutionum lib. 1. hominem omnibus numeris consummatum, vulgo mortalem Deum dici solitum indicat. Nam, sapientes, inquit, formantes eum, qui sit futurus consummatus undique, et, ut dicunt, morralis quidam Deus, non modo cognitione caelestium, vel mortalium putant instituendum, etc.
AULUS Gellius in Noctibus suis lib. 2. c. 6. testatur hunc versiculum olim proverbio fuisse celebratum:
*polla/ki kai\ khpwro\s2 a(nh\p ma/la kai/rion ei)=pen.
id est:
Saepe etiam est holitor valde eooportuna locutus.
Quo quidem admonemur, non esse fastidiendam salutarem sententiam propter auctoris humilitatem: nam fieri nonnumquam, ut aliquis, infimae sortis, ac notae vir, aut minime doctus, dicat quiddam haudaquaquam aspernandum etiam summis viris. Huic respondet illud caecilianum apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus, Saepe est etiam sub pallio sordido sapientia. Neque dissonat Plautinum illud in Captivi duo: Ut summa saepe ingenia in occulto latent. Porro, quod ad Graecum attinet adagium, lectorem admonendum putavimus, hunc quidem ad modum in omnibus, quos adhuc viderim, Gellianis codicibus inveniri scriptum. Verum, dum sursum ac deorsum in Graecis auctoribus oberramus, forte fortuna in collectaneis quibusdam, nullum quidem auctoris titulum praeferentibus, sed eiusmodi tamen, ut aut Stobaei, aut certe ex hoc decerpta viderentur, huiusmodi carmen invenimus, citatum ex Aeschyli tragoedia, cui titulus Phryges:
*polla/ki toi kai\ mwro\s2 a)nh\r katakai/ron ei)=pe.
id est:
Saepe etiam stultus fuit opportuna locutus.
Quae sententia totidem verbis etiam vulgo nunc dicitur, a viro stulto nonnumquam sapiens dictum proficisci. Respondet autemad illam, quam superius ex Euripide citavimus.
- *mwra\ ga\r mwro\s2 le/gei.
id est:
Nam stulta stultus loquitur.
Etenim hoc tametsi vere dictum est, tamen fit nonnumquam, ut fatuus vel casu, vel imprudens aliquid egregie dicat, et ad rem vehementer accommodatum. Id quod accidere saepenumero videmus. Quid enim potuit vel ab homine salsissimo dici accommodatius, quam quod narrat Suetonius dictum a quodam, qui mente parum constabat, in Pompeium, et Iulium Caesarem: Salve Rex, salve Regina. Cum Pompeius regni affectati laboraret invidia, Caesarem rumor esset Nicomedi Regi uxoris vice fuisse.
*amalqei/as2ke/ras2, id est. Copiae cornu. Cum affatim omnia superesse significamus, copiae cornu dicimus. Translatum a pervetusta fabula, quae varie narratur apud auctores. Quidam ad hunc modum narrant, Rhea Iovem enixa, metu patris infantem in Creta occuluit, nutriendum a duabus nymphis, adrastea, et Ida, Melissei filiabus. Hae nutricaverunt illum caprae cuiusdam lacte, cuius nomen fuerat Amalthea: eam capram Iuppiter
iam adultus in sidera retulit, vocaturque a Graecis ai)\c ou)rani/a, id est, capra caelestis. Huius alterum cornu nymphis nutricibus dedit, videlicet officii praemium: hanc adiciens facuitatem, ut, quidquid optassent, id illis ex eo cornu largiter suppullularet. Ouidius Fastorum libro quinto, paulo diversius fabulam narrat, hoc pacto:
Nais Amalthea, Craetaea nobilis Ida
Dicitur in silvis occuluisse Iovem.
Hic fuit haedorum mater formosa duorum,
Inter Dictaeos conspicienda greges,
Cornibus aertis, atque in sua terga recurvis,
Ubere quod nutrisx posset habere Iovis.
Lac dabal illa Deo, sed fregit in arbore cornu,
Truncaque dimidia parte decoris erat.
Sustulit hoc nymphe, cinxitque decentibus herbis,
Et plenum pomis, ad Iovis ora tulit.
Ille, ubi res caeli tenuit, solioque paterno
Sedit, et invicto nil Iove maius erat.
Sidera nutricem, nutricis fertile coinu
Fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.
Legimus et Herculem Aetolis donasse copiae cornu, propter coercitum cornu fluminis Acheloi: quare regionem illam, antea sterilem, fertilissimam reddidit: cornu nimirum laborum duritiem significante, frugibus feracitatem. Hunc igitur titulum Phocion quidam Peripateticus libro suo in didit, ut testatur Aulus Gellius. Plinius item ostedit Graecos aliquot hanc inscriptionem nimis arrogantem suis commentariis imposuisse, tamquam nihil in eis non contineretur, et quiduis inde peti, atque accipi possit. Lucianus de mercede servientibus, *kai\ e(/ceis2 th=s2 a)malqei/as2 ke/ras2, kai\ a)me/lceis2 o)rne/qwn ga/la id est. Et habebis copiae cornu, et lac gellinaceum emulgebis. Philostratus Dionem sophistam appellat a)malqei/as2 ke/ras2 velut omni genere virtutum expolitum. Plautinus quidam servus, epistolam quandam copiae cornu vocat, quod plurimum ex ea commodorum capi posset. Aulus Gellius li. 14. cap. 6. Et simul dat mihi librum grandi volumine, doctrinis omnigenis, ut ipse dicebat, praescatentem. Accipio cupidus, et lubens, tamquam si copiae cornu nactus essem. Apud Athenaeum Philoxeus secundam mensam variis cupediis instructam, copiae cornu vocat. Citatur a Suida carmen huiusmodi,
*enq) i(/na moi bi/os e)sti\n a)malqei/as2 ke/ras2 ai)go\s2.
id est.
Caprae ubi Amaltheae praebet mihi pabula cornu.
Carmen est heroicum. Effertur adagium hoc quoque pacto, ai)/c ou)rani/a, id est, capra caelestis. Comoedia vetus notat Polyagrum quendam uxorem ad quaestum prostituentem, quam caelestem capram vocat, ob immensum quaestum, ut testatur Plutarchus, in commentario de audiendis poetis, *eu)dai/mwn polu/agros ou)ra/nion ai)=ga ploutofo/ron tre/fwn. id est, Fortunatus Polyager, id est, multorum agrorum possessor, caelestem capram opes afferentem alens. Idem alibi adversus Stoicos, o( de\ th\n stwi+khn\ labw\n a)malqei/an. id est, At qui Stoicam acceperit Amalthaeam, irridens paradoxa Stoicorum, qui suo sapienti tribuunt universa, divitias, libertatem, sanitatem, regnum. Horatius in Odis:
-Beatapleno Copia cornu
*orni/qwn ga/la, id est, Gallinarum lac, eundem habet sensum. Dicitur enim in opulentos, et quibus quidvis rerum suppeditat. Aut de raris inventu, atque ob id pretiosis: ut sit hyperbole, significans nihil omnino desse. Plinius in praefatione historiae mundi, irridens Graecorum delitiosas quasdam, et magnificas inscriptiones: Cerion, inquit, inscripsere, quod volebant intelligi fanum, alii ke/ras2 a)malqei/as2, quod copiae cornu. velut lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum. Aristophanes in Vespis:
*egw\ ga\r ou)d) a)\n o)rni/qwn ga/la
*anti\ tou= bi/ou la/boim) a)\n, ou(= me nun= a)posterei=s2.
id est:
Non lac hercle gallinaceum
Hacce pro vita capiam, quam mi adimis in praesentia.
Eustathius in quartum Odysseae, citat hoc adagium ex Anaxagorae fabula, cui titulus, w)a\. Rursum Aristophanes comicus in fabula, cui titulus, o)/rniqes2,
*dw/s1omen u(mi=n
*au)toi=s2, pais1i\, pai/dwn pais1i\n
*plouqugi/eian, eu)daimoni/an,
*bi/on, ei)rh/nhn, neo/thta, ge/lwta,
*xorou\s2, qali/as2, ga/lat) o)rni/qwn,
*wst te pare/stai u(mi=n kopia=|n
*tpo\ tw=n a)gaqw=n.
id est: Dabimus vobis ipsis, filiis, filiorum filiis, opulentiam bonae valetudinis, felicitatem, facultates, pacem, iuventam, risum, choros, festa, lac gallinarum, ut sitis praebonorum copia laboraturi. Strabo Geographiae libro 14. narrat de Samiorum agris, quod essent omnium rerum ampliter feraces, illud vulgo iactatum esse, quod lac etiam ferrent gallinaceum. Idem testatur hoc adagium apud Menandrum comicum inveniri. Athenaeus libro Dipnosophistarum nono, ex mediae comoediae scriptore quopiam Mnesimacho, senarios hos adducit, kai\ to\ lego/menon,
*spaniw/teron pa/restin o)rni/qwn ga/la,
*kai\ fas1iano\s2 a)poteti lme/nos2 k/alw=s2.
Id est: Et quod dicitur proverbio:
Lac suppetit, res rara, gallinaceum, ac
Plumis revulsis phasianus approbe.
Rursum libro nono adducit ex Numenio:
*hd) o(/per o)/rniqos2 kale/etai ga/la.
id est:
Atque quod gallinae dicitur lac.
Idem libro tertio indicat, quibusdam lac gallinaceum esse, album ovi.
NON omnibus dormire dicuntur, qui non omnibus inserviunt, neque per omnia gerunt morem. Translatum putant a maritis quibusdam nimis obsequentibus, qui uxores suas adulteris scientes produnt, somnum interim inter pocula simulantes, ut adultero, quod libet, liceat. Quod genus obsequii notans Iuvenalis:
-Doctus, inquit, spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso.
Plutarchus in libro, cui titulum fecit, e)rwtikw=|. Cum Galba quispiam convivio Moecenatem accepisset, sentiretque iam e nutibus hominem inflammatum in uxorem suam, sensim demisit caput, perinde quasi dormiret. At, cum interea famulus qusipiam ad mensam accedens, vinum clam tolleret, ibi iam vigil, et oculatus, Infelix, inquit, an nesciebas me soli Moecenati dormire? Meminit huius adagii, et ad hunc, quem dixi, modum exponit Festus
Pompeius, citans ex Lucilio, tractum ostendens a Capio quodam, qui Pararencho dictus sit, quod simularet dormientem, quo impunitius eius uxor moecharetur. Idem indicat huius rei meminisse Lucilium. Usurpat et M. Tull. libro familiarium epistolarum septimo: Olim, Non omnibus dormio, sed ego, mi Galle, non omnibus servio. Videtur indicare Cicero alterum, puta, non omnibus dormio, vetus fuisse, alterum nempe, non omnibus servio, novum. Utrumque certe proverbiale, sed prius illud pertinet ad concessionem iuris, hoc posterius ad obsequium impendendum. Idem Tullius epistolarum ad Atticum libro 13. Est bellum aliquem odisse libenter, et, quemadmodum dicitur, non omnibus seruire. Qui quidem locusnon videtur carere mendo. Fortasse enim scriptum erat, et quemadmodum non omnibus dormire, ita non omnibus seruire. Quin et haec ipsa vox, seruire, non vacat metaphora, cum dicimus, seruire scenae, seruire tempori, seruire vitiis, seruire igenio uxoris, seruire populo, seruire commodis privatis, pro eo, quod est, nihil non facere, quo satisfacias.
*sardianoi\ w)/nioi, id est, Sardi venales. In eo libello, cui titulus est, De viris illustribus, quem alii Plinio, nonnulli Suetonio tribuunt, utri usque reclamante stylo, hiusmodi quoddam adagium refertur, Sardi venales, de negotio insinitae prolixitatis, atque inexplicabili. Idque hinc esse ortum tradunt, quod Tiberius Sempronius Gracchus, cum altero consulatu Sardiniam domuisset, tantum ex ea captiorum adduxit, ut longa venditione res in proverbium abierit. Plutarchus in Problematis Romanorum, aliam affert causam, nimirum olim inolevisse morem apud Romanos sollennem, ut, qui ludos ederent in Capitolio, Sardos venales pronuntiarent, prodiretque puer quispiam, per ludibrium monili cinctus, quod bullam vocant. Eum morem hinc ortum putat, quod Veientes Etruscorum populi, multum temporis cum Romulo bellum gessissent, quodque horum urbem postremam Romulus expugnasset. Etiam si T. Livius lib. 1. narrat, victos quidem a Romulo Veientes, sed tamen victorem ab urbe munita abstinuisse. Unde et regem ipsum, et cum hoc captivos quam plurimos Romam deductos, venales prounciavit. Porro, cum Lydi ab initio fuerint Etrusci, quemadmodum testatur et Herodotus lib. 1. Lydorum autem caput erat Sardis, inde factum, ut Etruscos Sardorum nomine pronuntiarit venales. Refert eadem Plutarchus in vita Romuli, licet aliquanto diversius. Debellatis Veiis, captus est illorum dux, qui, cum esset provectae aetatis, visus est rem imprudentius gessisse, quam pro aetate. Unde mos inolevit, ut, quoties Romani ob partam victoriam immolarent victimam, senem purpura indutum per forum in Capitolium inducerent, bollaque ad collum appensa, quod tum erat puerorum insigne, praeco Sardianos venales pronuntiaret. Etruriae caput Veii sunt, et Etrusci Sardianorum coloni putantur. Usus est hoc adagio M. Tullius lib. Epistolarum familiarum 7. ad Gallum: Habes, inquit, Sardos venales, alium alio nequiorem. Sentit Cicero de contemptis, et improbis: et, ni fallimur, patria quoque
Sardis. Nam ita scribit paullo ante hunc locum: Id ego in lucris pono, non ferie hominem pestilentiorem patria sua.
*das1u/pous2 krew=n e)piqumei=, id est. Dasypus carnes desiderat. Dicitur in eos, qui ea requirunt ab aliis, quae ipsis affatim sunt domi. Est enim Dasypus de genere leporum. Lepus autem, ut auctor est Plinius lib. 8. cap. 55. anirual est innocuum, esculentum, et fecundum, omnium praedae nascens. Solus, praeter dasypodem superfetat, aliud educans, aliud in uteto pilis vestitum, aliud implume, aliud incoato gerens partu. Dictus est autem dasypus a pedibus hirsutis, ac villosis.
SUNT, qui existiment cum proximo idem esse, quod legitur in Eunucho Terentiana: Tute lepus es, et pulpamentum quaeris. Dictum est autem a milite glorioso in adolescentem Rhodium, qui scorto suo alludebat, ipse ea aetate, qua scorti vicibus fungi posset. Donatus allegoriam variis modis exponit, indicans proverbium hoc in molles convenire, propterea quod lepus a posteriore parte, hoc est, a lumbis, et clunibus pulpamentum de se praebeat, eaque corporis parte lautissimus sit: vel quia eum canes, amatorum instar, sequantur: vel quod lepus a Physicis dicatur incerti sextus, modo mas, modo femina. Quae commenta frigidiora videntur. Flavius Vopiscus in Numeriano Imperatore, scribit adagium Terentianum, Livii esse Andronici, vetustissimi Romanorum comici.
UNO fasce complecti, legitur apud eundem Plinium, pro eo, quod est, eadem opera, et coniunctim agere, non separatim. Verebamur, inquit, ne nos dies, ne nox, ne latera deficerent, si tot crimina, tot reos uno velut fasce complecteremur. Translatum est ab iis, qui res multas simul colligant, quo commodius gestari queant. Id Graeci dicunt s1ullh/bdhn, id est, comprehensim.
*alakai\ tra/pezan mh\ parabai/nein, id est Salem, et mensam ne praetereas. Ne negligas amiculorum consuetudinem, aut ne violes amicitiae iura. Nam his rebus olim conciliabantur amici, et familiares antiquitus mutua inter sese convivia actitabanit. Quemadmodum testatur etiam Diogenes Laertius in vita Pythagorae. Et adstipulatur Theocritus in Hyla:
*oi( mi/an a)/mfw e(tai=roi a)ei/ dai/nunto tra/pezan.
id est.
Qui ad mensam semper eandem
Caenabant ambo, fidi nimirum ut amici.
Loquens de Hercule, ac Telamomone. Tum Euripidis Hecuba, Polym nestoris exaggerans facinus, hospitalis etiam mensae facit mentionem:
*koinh=|s2 trape/zhs2 polla/kis2 tuxw\n e)moi\.
id est.
Mensa receptus saepe communi mihi.
Inde est, quod, ut docet apud eundem Laertium Alexander in commentariis Pythagoricis. Pythagoras vetabat frangi panem, videlicet, ne dissecaretur, quod amicos copularet. Idem censuit, salem potissimum in mensa apponendum, quod aequitatis, ac iustitiae nos admoneat, ut quia et seruet, tucaturque quidquid occuparit, et ex liquidissimis rebus aqua,
marique fiat. Origenes adversus Celsum lib. 2. Parium quempiam Iambographum adducit, qui Lycomantem insectatus sit, quod salem, ac mensam esset praetergressus. Certe apud Macedones patrio ritu foedus, quod sanctissimum vellent haberi, sic inibant, ut panem gladio divisum uterque libaret. Auctor Q. Curtius lib. 8.
*ikelos bakh/lw|, kai\ ba/khlos2 ei)=, id est, Bacelo similis, et Bacelus es. In cinaedos, ac parum viros dictum, aut in magnos quidem corpore, sed animo stupidos. Tractum a forma, moribusque Baceli cuiusdam. Ait Suidas, Bacelum proprie significare eum, qui sit exsectus, eoque in molles dici, quod hoc morbo potissimum laboret illud hominum genus. Antiphanes in Caribus, Bacelum quempiam taxat apud Athenaeum lib. 4.
*ou)x) o(ra=s2 o)rxou/menon
*tai=s2 xers1i\ to\n ba/khlon, ou)=d) ai)xun/etai.
id est,
An Bacelum non vides,
Manibus suis sic saltitantem, nec pudet?
Meminit huius Suetonius in vita Augusti, scribens eum peculiari vocabulo, Bacelum pro stulto assidue solitum dicere, quamquam in vulgatis codicibus Baceolus scriptum est. Hermolaus existimat et apud Quintilianum recte pro Bagoa, Bacelum legi posse. Verba Fabii sunt haec: At vero statuarum artifices, pictoresque clarissimi, cum corpora speciosissima pingendo, fingendove effingere cuperent, numquam tamen in hunc inciderunt errorem, ut Bagoam, aut Megabysum aliquem in exemplum operis assumerent sibi. Verum non videtur, cur Fabiana scriptura mutanda sit, cum bagw/as2 barbara lingua significet Eunuchum, quo nomine Lucianus philosophum quendam inducit, qui vultu, corporisque figura eunuchum praeseferret. Quin et Ouidius de Amoribus, servum puellae custodem Bagoum appellat.
Quem penes est dominam servandi cura Bogoe.
*ba/talos ei)=, id est, Batalus es. Olim in effeminatos per contumeliam dicebatur. Plutarchus ostendit id cognominis Demostheni puero inditum fuisse, et ab inimicis probro obiectum. Porro cognominis huius idem varias affert rationes, vel quod Batalus quispiam fuerit tibicen, mollis et effeminatus, qui muliebribus sandaliis primum omnium in scenam prodierit, ac musicam, ut ita dixerimus, evirarit, vel quod poetae cuidam obsceno nomen fuerit Batalo, vel quod apud Atticos Batalus appellata sit ea pars corporis, quae verecunde nominari non potest. Meminit huius rei Libanius. Idem nempe Demosthenes, iam provecta aetate, simili contumelia dictus est Argas, sive quod hoc nomine fuerit qusipiam malarum auctor legum, sive quod, ut existimat Suidas, serpentis genus sit Argas. Dicunt item Graeci batali/zesqai, pro eo, quod est, turpiter atque effeminate vivere.
RUSTICORUM proverbium est, Bene plaustrum perculit. Apparet dici solitum in eos, qui quempiam impellunt, quo suapte sponte iam propendebat. Translatum a plaustris onustis, quae quo exonerentur, solent everti. Fit autem id commodius in eam partem, in quam propter
solum declivius inclinant. Donatus indicavit hoc adagium exponens in Eunucho haec Parmenonis verba: Perculeris iam tu me? ab hac sententia non abhorret Plautinum illud in Curculione: Qui monet, quasi adiuvat. Verba sunt lenonis, qui libentius sit mutaturus fidem, admonitus a trapezita, quod tamen vel citra monitorem erat facturus. Idem eleganter expressit Sophocles apud Plutarchum in vita Artaxerxis:
*taxei=a peiqw\ tw= kakw=n o(doiporei=.
id est,
Rerum malarum facilis est persuasio.
Plerique ad deteriora proclives sunt.
*en kari\ to\n ki/ndunon, id est, In Care periculum, subaudi, facito, hoc est, in homine, aut re viliore, fac periculosam experientiam, in qua si parum feliciter cesserit, non multum sit dispendii capiendum. Hic adagio Carum mores fecere locum. Hic populus est, ut auctor est Mela Pomponius, incertae originis, ut quos alii au)to/xqonas2, id est, indigenas, nonnulli Pelasgos, alii Curetes existiment, gens usque adeo armorum, pugnaeque amans, ut aliena etiam bella mercede conducti soliti sint agere. Unde Theocritus in Encomio Ptolemaei:
*filoptole/mois2 te ka/ressi dixit, id est,
Bellandique avidis Caribus.
Item Herodotus in Euterpe, ostendit Cares barbaro, servilique fuisse ingenio, et ad quiduis malorum ferendum paratos, mercede proposita. Id quod indicat et Aristophanes in Auibus, *ei) de\ dou=lo/s2 e)sti kai\ ka/r, id est, Quod si servus est et Car. Strabo libro Geographiae 14. narrat, Cares tota quondam errasse Graecia, passimque stipendiis meruisse. Ceterum in rebus bellicis usque adeo praecelluisse, ut passim apud poetas arma bellica Carica nominentur, quemadmodum Anacreon Caricam loricam, alcaeus Caricam cristam dixit, ad quam alludit Aristophanes in Auib. Suidas scribit, Cares primos mortalium mercede militasse, ut qui vitam suam vielm haberent. Hos igitur, qui conduxerant primos in acie collocare consueverant, ut primos hostium impetus suo exciperent periculo, aut ubi fortuna belli difficilima videretur, illic obiciebantur. Persae sua lingua ka/rdakas2 appellabant, qui rapto vivebant. Carum laudem his temporibus aemulari videntur Helvetii, gens bello nata, simplex alioqui, ac minime malum hominum genus, planeque dignum, ut quidem sentimus, quod hac quoque nota vacaret, et in literis, et in ceteris honestis studiis egregie valiturum, si relictis bellis huc animum appellerent. Usurpat hoc adagium Socrates apud Platonem in Euthydemo, iubens in se potius fieri periculum transformationis, velut in homuncione Care, quem si perdas, non admodum gravis sit iactura. *ei\ de\ u(mei=s2 oi( ne/oi fobei=sqe, w(/sper en kari\ en e)moi\ e)/stw kindunos, w(s2 e)gw\, e)peidh\ kai\ pres1bu/ths2 ei)mi\ parakindun euein e)/toimos2, kai\ paradi/dwmi e)mauto\n *dionus1odw/rw| tou/tw|, w(/sper th=| mhdei/a| th=| ko/lxw|, a)pollu/tw me\, kai\ ei) men bou/letai, e(ye/tw. ei)d) o(/, ti bou/letai tou=to poiei/tw, mo/non xrhsto\n a=opfuna/tw. id est, Quod si timetis vos iuvenes, in me, tamquam in Care fiat periculum. Nam et ipse quandoquidem senex sum, paratus sum subire periculum, meque ipsum trado huic Dionysodoro, quasi Medeae Colchicae, perdat me, et si velit, in lebete coquat me. Sin minus,
quidquid voluerit, id faciat, tantum ut me reddat probum. Idem in Lachete huc respexit, cum ait: Cogitandum esse iis, qui primum docere incipiunt, et artis suae periculum cum magno iuvenum periculo faciunt, non Carem quempiam mercenarium, sed civium liberos in discrimen adduci. Et hunc imitatus Aristides in oratione Panathenaica, en de\ tw| kari\ kai\ ou)k en toi=s2 e(autw=n s1w/mas1i ta\s2 pei/ras2 poiou/menoi, id est, In Care vero, non in suis ipsorum corporibus facientes periculum. Usus est eodem M. Tullius in actione pro L. Flacco: Quid, inquit, de tota Caria? nonne hoc vestra voce vulgatum est, Si quid cum periculo experiri velis, in Caria potissimum esse faciendum? Quem quidem locum apparet esse vitiatum, et in Care legendum esse, non in Cria. Huic diversum est illud, Aureo piscari hamo, quod alibi reddemus.
ITEM illud, en pi/qw| th\n keramei/an manqa/nein, id est, In dolio figulariam artem discere. De iis, qui protinus maximis in rebus artificii sui capiunt experimentum, cum paulatim a minutis ad summa proficisci conveniat. Neque enim figulus statim a dolio, id est, vase maximo artem auspicatur sed a pusiliis quibusdam vasculis, in quibus non sit grave dispendium, si quid secus accidat. In hanc ferme sententiam usurpat Plato in Lachete: *skopei=n xrh\ ou) en tw=| kari\ h(mi=n o( ki/ndunos kinduneu/htai, a)ll) en toi=s2 ij(e/s1ite kai\ en toi=s2 tw= fi/wn pais1i\, kai\ a)texnw=s2 to\ lego/menon kata th\n paroimi/an h(mi=n s1umbai/nh| en pi/qw| h( keramei/a, id est, Considerare oportet, ne hoc periculum nobis fiat, non in Care, sed in filiis simul, atque amicorum liberis, ac plane contingat, quod proverbio dicitur, in dolio figulina. Dicaearchus ad aliam sententiam torquet proverbium, ut admoneat unumquemque artificem in suis negotiis exerceri oportere, velut aurigam in ducendis curribus, nauclerum in guberanda navi, medicum in curandis morbis. Tamquam absurdum sit, figulum in aurigatione versari, re videlicet aliena, ac non magis in dolio. Atque ita huc pertinebit illa sententia:
Quam quisque novit artem, in hac se exerceat.
Et Horatianum illud in epistolis:
Navim agere ignarus navis timet, abrotanum aegro
Non audet, nisi qui didicit dare, quod medicorum est
Promittunt medici, tractant fabrilia fabri.
Scribimus indocti, doctique poemata passim.
Sic propemodum usurpat Gregorius Theologus in Apologia De fuga: w(s2 to/ge paideu/ein a)/llous2 e)pixeirei=n, pri\n a)utou\s2 i(kanw=s2 paideuqh=nai, kai\ e)n pi/qw| th\n kera/meian to\ dh\ lego/menon, e)n tai=s2 tw= a)/llwn yuxai=s2 e)kmeleta=n th\n eu)s1e/beian, li/an e)moi\ fai/netai a)noh/twn, id est, Itaque alios velle docere, priusquam ipsi satis edocti sint, et in dolio, quod aiunt, figulinam, in aliorum animis meditari pietatem, mihi quidem videtur hominum insigniter desipientium.
HVIC finitimum est illud, Ne sutor ultra crepidam, id est, Ne quis de his iudicare conetur, quae sint ab ipsius arte, professioneque aliena. Quod quidem adagium natum est ab Apelle, nobilissimo pictore. De quo Plinius lib. 35. cap. 10. scribit in hunc modum: Idem perfecta opera
proponebat in pergula transecuntibus, atque post ipsam tabulam latens, vitia, quae notarentur, auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem, quam se praeferens: feruntque a sutore esse reprehensum, quod in crepidis una intus pauciores fecisset ansas. Eodem postero die superbe ob emendationem pristinae admonitionis cavillante crus, indignatum prospexisse, denuntiantem, ne supra crepidam sutor iudicaret. Quod et ipsum in proverbium venit. Hactenus Plinius. Huic similimum est, quod refert Athenaeus. Stratonicus citharoedus fabro secum de musica contendenti, Non sentis, inquit, te ultra malleum loqui? Eodem pertinet, quod huius nepos in epistolis scripsit, de artificio non recte iudicare quemquam, nisi et ipsum artificem. Quodque primo Moralium libro dixit Aristoteles, earum rerum unumquenque iudicem esse idoneum, quarum sit eruditus. Et quod idem scripsit lib. 2. Naturalium, caecum disputare de coloribus. Quae verba iam inter nostri temporis scholasticos in proverbium abierunt, quoties quispiam de rebus ignotis disputat. Ad eandem sententiam referendum, quod ait Fabius Pictor apud Quintilianum, felices futuras artes, si soli artifices de iis iudicarent.
VARRO liro de re rustica primo: Et, quoniam, ut aiunt, dii facientes adiuvant, prius invocabo deos. Significat divinam opem non cessantibus, sed industriis, et pro sua virili conantibus auxilio esse solere. Huc est referendum illud Homericum carmen, quod iam velut in proverbium abiit:
*thle/max) a)/lla men au)to\s2 e)ni\ fres1i\ s1h=|s1i noh/s1eis2,
*alla de\ kai\ dai/mwn a(poqh/s1etai.
id est,
Haec partim ipse tuo perpendes pectore tecum,
Partim aliquis diuûm tibi suggeret.
Idem M. Tullius usurpavit lib. epist. ad Atticum 9. Omnia vobis imparatis agenda: Sed tamen,
*alla men au)to\s2,
*alla de\ kai\ dai/mwn a(poqh/s1etai.
id est,
Partim ipse inventes, partim fors suggeret ipsa.
HVIC finitimum est, s1un\ a)qhna=| kai\ xei=ra ki/nei, id est, Auxiliante Minerva manum interim move. Monet adagium, ne fiducia divinae opis industriam remittamus. Convenit peculiariter in mulieres, quae lanificium exercent, favente quidem, atque invocata Minerva: sed nihilo segnius interim operi insistentes. Sunt, qui putent, ab agasone quopiam natum, cuius asinus cum luto infixus haereret, deberetque illi succurrere, otiosus Herculem implorabat. Huic respondisse deum, uti interim manum admoveret asino laboranti, atque ita demum numen affuturum. Alii diversam huic fabulam afferunt, puta, quendam, cum esset decertaturus, Minervam consuluisse, num futurum esset, ut victor discederet. Responsum est fore. Verum, cum ille ingressus in theatrum, in coertamine manibus staret otiosis, percussum ab adversario victum fuisse. Ad hoc adagium pertinet elegantissimum illud carmen, quod ex Agathonis tragoedia citat Aristoteles, libro Moralium Eudemiorum 5.
*te/xnh tu/xhn e)/sterce, kai\ tu/xh te/xnhn.
id est,
Fortunam ut ars fortuna ita artem amat invicem.
Citatur a Suida senarius hic in eandem sententiam:
*au)to/s2 ti nun= drw=n, ei)=ta tou\s2 qeou\s2 ka/lei.
id est,
Fac interim aliquid ipse, dein deos voca.
QUOTIES, nullis auxiliis adiuti, nostropte ingenio, propriisque viribus rem peragimus, nostro Marte peragere dicimus. Aut etiam cum nostro periculo res geritur. M. Tull. lib. Officiorum 3. Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, ut dicitur, Marte nostro. Hactenus ille. Idem Philippica 2. de Deiotaro loquens. Rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simulatque audivit eius interitum, suo Marte res suas recuperavit. Cod. lib. 2. titulo. Ne liceat potentioribus, cap. 1. Bene admodum constituit Claudius consultissimus princeps, parens noster, ut iactura causae afficerentur hi, qui sibi potentiorum patrocinium advocassent, ut hoc proposito metu, iudiciariae lites potius suo Marte decurrerent, quam potentiorum domorum opibus niterentur. Rursus lib. 3. tit. De iudiciis, cap. 11. Illo proculdubio observando, ut si neque per alterutram litigantium partem, nec per iudices steterit, quo minus lis suo Marte decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici. Translatum videtur ab Imperatoribus, qui suis ipsorum auspiciis, et copiis bellum sustinent, siquidem Plautus etiam, Meis copiis, dixit, pro meo Marte. Sapiunt proverbium etiam illa, Vario Marte, Dubio Marte, Iniquo Marte. Huic adagio pene diversum est illud, quia alibi retulimus, ou)k a)/neu qhs1e/ws2, id est, Non absque Theseo.
SENTENTIA vel hodie vulgo frequentissime iactata, frustra sapere, qui sibi non sapiat. Plato in Hippia maiore, *kai\ polloi=s2. in quiens, s1undokei=, o(/ti to\n s1ofo\n, au)to\n au(tw|m a/lista dei= s1ofo\n ei)=nai. id est, Idem itidem et plerisque videtur, quod oportet eum, qui sapiat, ipsum sibi maxime sapientem esse. Usurpat et Cicero in epistola quadam ad Trebatium, ostendens ex tragoedia Medea sumptam: Et, quando, inquiens, coepi agere Medeam, illud semper memento:
Qui sibi ipse sapiens prodesse nequit, nequidquam sapit.
Est autem versus trochaicus. Idem Epistolarum familiarum libro 13. ad Caesarem Imperatorem: Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta *eu)ripi/dou:
*mis1w= s1ofisthn\ o(/s2tis2 ou)x au(tw| s1ofo\s2.
Quem versum senex Praecilius laudat egregie. Idem lib. de Divinatione 1. citat ex Ennio in astrologos, Qui sibi ipsimet non sapiunt, alteri monstrant viam. Quibus divitias pollicentur, ab his drachmas ipsi petunt. Citatur a Luciano in Apologia:
*mis1w= s1ofisthn\, o(/s1 tis2 ou)x au(tw| s1ofo\s2.
id est,
Sapientem eum odi, qui sibi ipse non sapit.
Eundem Alexander torsit in Callisthenem, qui se moribus eorum, quibuscum vivebat, non accommodaret, sed praeseferebat, nihil eorum, quae illic gerebantur, sibi placere. Eaque libertas optimo viro attulit
exitium, cum Anaxarchus philosophus omnium adulatorum abiectissimus, haberetur in pretio. Huius generis est illud apud Suetonium:
Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Syllam.
CANTHERIUM in fossa: rusticum proveribum: sed tamen e re militari natum. Hoc licebit uti, quoties quis ad id negotii trahitur, in quo nequaquam valeat. aut ubi res vehementer erit impedita, periculosave. Refertur a T. Livio, decadis tertiae lib. 3. Narrat autem, cum Fabius Capuam obsideret secundo bello Punico, Iubellium Tauream, inter equites Campanos nobilissimum, e Romanorum exercitu quemvis ad singulare certament evocasse, ausumque prodire Claudium Asellium. Deinde, ubi diutius uterque alterum libero campo elusisset, Campanus in cavam viam descendere iussit, alioqui equorum, non equitum fore certamen. Eo cum Romanus, re, quam verbis, ferocior, exemplo descendisset, rursum elusit Taurea sermone, qui postea in rusticum versus est proverbium: Minime scis, inquiens, cantherium in fossa? Qanquam ex Livianis verbis parum liquet adagii sensus, tamen coniecturis facile deprehenditur. Pugnat autem cum illo, quod alibi dicemus: to\n i(/ppon ei)s2 pedi/on, id est, equum in planiciem. Etenim, quemadmodum plurimum valet equus in planicie, ita minime valet in fossa.
*ta/lanta tanta/lou, id est, Tantali talenta. De immensis opibus. Nam Tantalus Phryx ob luculentas divitias in fabulam hominum venit, ita ut fingatur et apud inferos similie quiddam pati, cuiusmodi solent inter congestas opes tenaces isti divites. Horatius:
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Pocula, quid rides? mutato nomine, de te
Fabula narratur.
Ostendit, allegoriam sigmenti ad divites sordidos pertinere. Usurpatur adagium a Platone in Euthyphrone. Suidas ait esse et apud Epicharmum, et apud Anacreontem. Effertur et ad hunc modum, cum venusta quadam vocum allusione: ta/lanta tanta/lou talanti/zetai, id est, Tantali talenta talentizat: hoc est, librat, et accumulat. Porro, Tantalum praedivitem fuisse, testatur vel illud ex tragoedia carmen apud plutarchum, libro De exilio.
*spei/rw d) a)rou/ras2 dw/dex) h(me/rwn o)do/n.
id est,
Idem dierum duodecim sero iugera.
Idem alibi iingentes divitias, plou=ton tanta/leion appellat, id est, opes Tantalicas, Antiphanes apud Athenaeum lib. 6.
*oi(=an pot) e)/xe kai\ qri/bwn o( tanta/lou
*malako\n tala/ntois2 e)ktalantwqei\s2 a)nh\r.
id est,
Qualem olim habebat et Thribon, qui molliter
Exutus est ipsis talentis Tantali.
CONSIMILI figura Theocritus in Idyllio *q. dixit Pelopis talenta:
*mh/ moi ga=n pe/lopos2, mh/ moi xru/s1eiw ta/lanta
*ei(/h e)/xein, mhde\ pro/sqe qe/ein a)ne/mwn.
id est,
Non Pelopis mihi sint agrique, aurique talenta,
Nec ventos celeres antevolasse pede.
Porro talentum apud Atticos, maxima pecuniae summa erat. Talentum minus valebat libras sexaginta, talentum magnum octoginta. Unde illud in Phormione:
Si quis daret talentum magnum.
Imo malum.
Et Aristophanes:
*all) e)gw/ g) o)pou/ntoios2
*ou)k a)\n genoi/mhn e)pi\ tala/ntw| xrus1i/ou.
- At ego sane Opuntius
Nolim esse, si quis det talentum mi aureum.
Id est, Nolim esse luscus, vel quantalibet pecunia.
*mi/dou plou=tos2, kai\ mi/dou plous1io/teros2, id est, Midae opes, et Mida locupletior: in proverbium abierunt, propter immensas eius regis opes, quae fabulis quoque compluribus fecere locum. Statius in Surrentino Pollii:
Vive Midae gazis, et Lydo ditior auro.
Fuit hic Midas Phrygiae tyrannus, cui, iuxta poetarum figmenta, concessum a diis est, ut, propter Bacchum hospitio acceptum, quod vellet, optaret; accepturus quidquid optasset. Optavit, ut, quidquid corpore contigisset, protinns in aurum verteretur. Historicorum literis proditum est, huic puero dormienti formicas in os grana tritici congessisse: respondisse augures, omnium mortalium illum ditissimum futurum, atque ita evenisse. Huic Plinius primum attribuit locum inter insigniter divites, lib. 33.
APUD Aristotelem usurpatur proverbii vice, et apud eruditos iam olim in proverbium abiit nobilis illa Hesiodi sententia: hn(\ a(/pantes2 a)/|dous1i, quemadmodum ait aristides in defensione Periclis, quae dicit, non usquequaque irritum esse solere, quidquid rumore populi iactatum fuerit. Ea est in operis volumine secundo, cui titulus, Opera et dies:
*deinhn\ de\ brotw=n u( paleu/ro fh/mhn.
*fh/mh ga/r te kakh\ pe/letai, kou/fh men a)ei=rai
*rei=a ma/l), a)rgale/h de\ fe/rein, xaleph\ d) a)poqe/sqai.
*fh/mh d) ou)/tis2 pa/mpan a)po/llutai, hn(/tina polloi\
*laoi\ fhmi/zous1i, qeo\s2 nu/tis2 e)sti\ kai\ au)th\.
id est,
Rumores hominum cures vitare molestos.
Fama malum est, oritur, surgitque facillima: verum
Difficile hanc perferre, grave est, sedare coortam.
Nam non ulla quidem prorsum perit irrita sama,
Per populos quaecumque volat, quia numen et ipsa est.
Potest bifariam accipi sententia: nimirum aut non plane falsum videri, quod plurimis est in ore, quodque populi consensus approbat: aut non prorsus aboleri posse rumorem etiam falsum, qui iam in vulgus dimanarit. Proinde admonet. ut sollicite caveamus, ne vel falso per temeritatem in fabulam vulgi venire contingat. Quod autem famam deam dixit, cum Homero sensit, qui compluribus locis o)/ssan suam inducit. sic enim deam ipsam appellat. Et hunc aemulatus Virgilius in quarto Aeneidos:
Haec passim dea foeda virûm diffisdit in ora.
CUM nulla huius poetae sententia non cesserit in poverbium, tamen eas libentius recensebimus, quae, propter aenigmatis involucrum, propius accedunt ad speciem proverbialem: quod genus est illa ex eodem, quem modo citavimus, libro.
*mhde\ do/mon poiw=n a)nepi/ceston katalei/pein,
*mh/ toi e)fezome/nh xrw/zh| lake/ruza korw/nh.
id est,
Neve domum fabricans, linquas mutilamque, rudemque,
Ne forte insideat cornicans garrula cornix.
Proculus interpres admonet locum hunc bifariam accipi. Quibusdam videri, monere poetam, uti quisque domicilium ante hiemem absolvendum curet, ne tum non habeat, quo depellat frigoris molestiam. Hiemem enim cornicis indicatam symbolo, videl. avis hibernae. Porro, cum semper alias, tum maxime mensibus hibernis oi)=kos2 fi/los2, oi)=kos2 a)/ristos2, id est, Est grata domus, domus optima: quemadmodum in proverbio est. Alii putant significatum, aedificium semel institutum, non oportere semiperfectum relinquere, ne vulgo risui sis: et, qui praeterierint, obloquantur, carpantque levitatem tuam, qui, quod coeperis, non absolvas. Eam autem obtrectantium petulantiam per cornicem voluit indicare poeta: nempe avem gartulam, et obstreperam: ut hinc etiam verbum proverbiale ductum sit, krwe/zein. At ipsi Proculo magis probatur, ut kaqolikw=s2 accipiamus, unicuique negotio, quod semel instituerimus, finem idoneum imponendum, ut nihil omnino desideretur, et ubique connitendum ad perfectionem. Id quo longius avocabitur a simplici sermone, hoc venustiius fiet, et magis proverbiale. Veluti si quis adhortetur aliquem, ne literarum studium deserat, sed laudabiliter institutis summam imponat manum, ne vulgo ludibrio sit, quod a bene coeptis destiterit, Hesiodium hoc obiciens.
AENIGMATICUM est et illud, quod eo loco continenter sequitur:
*mhd) a)po\ xutropo/dwn a)nepir)r(e/ktwn a)nelo/nta
*esqein, mhde\ lo/esqai.
id est,
Neve a chytropode sublatam protinus escam
Ante sacrum, neque lotus edas.
Indicat et M. Tullius, irreligiosum fuisse, cibum e patella edere. Scribit enim ad hunc modum libro de Finibus secundo: Atqui reperiemus Asotos primum ita non religiosos, ut edant de patella: deinde ita mortem non timentes, ut illud in ore habeant ex Hymnide. Mihi sex menses satis sunt vitae septimum orco spondeo. Est aunt versus trochaicus. Suet. in Vitellio prodit, eum illum adeo non profundae modo, verum etiam intempestivae fuisse gulae, ut ne in sacrificio quidem unquam, aut ullo itinere temperarit, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra e foco pene rapta manderet, circaque viarum popinas fumantia obsonia, vel pridiana, atque semesa. Quantum ad simplicem attinet sensum, docet, ne ritu pecudum ad cibum capiendum irruamus, sed ita demum edamus, si prius inde primitias diis immolaverimus. Antiquitus enim, ut auctor est in Symposiacis
Plutarchus, inter res sacras habebatur et mensa quottidiana. proinde cibum sumpturi, diis consecrabant ta\s2 a)parka\s2, hoc est, primitias: ac deinde non indecore, neque tumultuanter, sed religione quadam ad convivium accedebant lotis manibus, non aliter, quam ad sacrum epulum. Qui mos et hodie durat apud bene moratos Christianos. Sed proverbialius fiet, si intelligamus, non esse spoliandos, nec inhumanius expilandos ministros, aut servos nostros, verum et illis aliquam pecuniae portionem relinquendam, quo vivant. Fortassis quadraverit et in hos, qui praepropera aviditate commodum auferre student, prius quam oporteat: et quodammodo messem facere, prius quam maturuit seges: veluti si quis legatum, aut promislum statim e vestigio flagitet, cum civilius sit in dies aliquot silere: aut si quis, modo nactus imperium, protinus incipiat populum exactionib. spoliare: aut si quis sponsam puellam, non exspectata aetate, nec exspectatis nuptiarum caeremoniis, properet amplecti. Sumptum est a ritu sacrorum, in quibus olim epulabantur. Huc pertinet et illud, quod aibi retulimus ex Athenaeo libr. nono, a)po\ thga/nou, id est, a patella frixoria. Libro sexto refert hunc senarium ex Pherecrate:
*apo\ thga/nou t) e)/fas1ken a)fu/as2 fagei=n.
id est,
Si vesci apuis dixit e sarragine.
Quidam pro lopade th/ganon dixere, quod Iones h)/ganon. Hinc composita a)pothgani/zein. Ita Phrynicus apud Athenaeum libro 6. h(du\ d) a)pothgani/zein a)/neu s1umbo/lwn, id est, Iucundum est a sartagine tollere sine symbolis, id est, si nihil sit solvendum, et si id liceat immuni. Rursus alias apud hunc ipsum ex Archestrato: a)farpa/zous1a o)/beli/s1kou. id est, Rapiens a veru. De muliere, quae sacra nondum immolata devorare dicta sit: Apud eundem lib. 6. Anaxandrides:
*tw=n zwgra/fwn men h( kalh\ xeirourgi/a,
*en toi=s2 pi/naci kremame/nh qauma/zetai.
*au(/th de\ s1emnw=s2 e)k lopa/dos2 a)rpa/zetai
*apo\ tou= tagh/nou t) eu)qe/ws2 a)fani/zetai.
id est,
Pictoris opera pulchra, tabula pensili
Spectantur, ac spectata sunt miraculo, at
Rapiuntur haec e lopade pulchre, ac protinus
Redduntur ipsa evanida e sartagine.
In genere poterit accommodari ad quemvis, qui negotium irreverenter, et illotis, ut aiunt, pedibus aggreditur.
PLUTARCHUS in Problematib. Graecanicis proverbium quoddam refert ad hunc modum. *apo/ tinos2 e)r)r(e/qh to\ paroimiw=des2, au(/th kuri/a; di/nw o( taranti=nos2 strathgw=n, a)nh\r de\ w)\n a)gaqo\s2 e)n toi=s2 polemikoi=s2 a)poxeirotonhs1a/ntwn au)tou= ti/na gnw/mhn tw=n politw=n, w(s2 o(kh=ruc a)nei=pe th\n nikw=s1an, au)to\s2 a)natei/nas2 th\n decia\n, a(/de, ei)=pe, krei/sswn. ou(/tws2 ga\r o( qeo/farstos2 i(sto/rhke. pros1isto/rhke de\ kai\ o( a)pollo/dwros2 e)n r(uti/nw| tod kh/rukos2, au(=tai plei/ous2 ei)po/ntos2, a)ll) au(=tai, fa/nai belti/ous2. kai\ e)pikuriw=s1ai th\n tw=n e)latto/nwn xeirotoni/an. Horum verborum hic ferme sensus, Unde fluxit illud, quod proverbii vice dicitur, Haec victrix? Dinon Tarentinus, ductor exercitus, vir apprime fortis, reique bellicae sane quam peritus, cum in contione dixisset sententiam, eaque civium
suffragiis esset reiecta: deinde praeco pronuntiaret sententiam, quae vinceret, sublata dextera, haec, inquit, potior. Nam ad hunc modum retulit Theophrastus. Ceterum Apollodorus in Rhytino illud adiunxit, cum praeco respondisset, at hae sententiae numero plures sunt, Dinonem protinus subiecisse, sed hae meliores. Atque ita pauciorum sententiam fuisse promulgatam. Quibus ex verbis conicere licet, ita vulgo dici solere, si quando significaretur consilium aliquod esse praestantius, et conducibilius, etiamsi pluribus secus videretur. Aut ubi, qui numero pauciores essent, facultate praeponderarent. Quod genus fuerit, ut res exemplis demonstretur. Maxima pars hominum voluptate, lucrisque felicitatem metitur, perpauci virtutem amplectuntur. Cave, ne quid te moveat multitudinis exemplum, au8/th ga\r krei/s1s1wn. Imo nemo pene est in toto principis famulitio, qui tibi non bene velit: sed unus tibi refragatur, qui tantum ubique valet, ut in ipsum fere principem agat tyrannum: Quare, si res e suffragiis penderet, viceras. Sed au(/th kuri/a. Porphyrion leviter, ceu digito, proverbium indicat, exponens eum locum in Horatianis Epodis:
Eamus omnis exsecrata civitas,
Aut pars indocili melior grege.
Quamquam depravate, sicut opinamur, legitur in multis exemplaribus kir)r(o/non ni/ka. Castigate legetur, ni fallimur, kar)r(o/nwn ni/ka, hoc est, praestantiorum victoria. Nam Oda concio nalis est, ac fugam decerni iubet, communib. omnium suffragiis. Quod si fieri non queat, ut id, quod est optimum, multitudini probetur, saltem vincat ea sententia, quae sit potior, etiamsi paucioribus suffulta suffragiis. Ad id faciunt, quae Plato scripsit libr. de leg. 1. pulcherrimum esse victoriae genus, cum turba cedit potioriribus: et in decernendo magis spectatur pondus suffragiorum, quam numerus. Verba Platonis ex eo, quem diximus libro, sunt haec: en o(po/s1ais2 men ga\r oi( a)mei/nones2 nikw=s1i to\ plh=qos2 kai\ tou\s2 xei/rous2, o)rqw=s2 a)\n au(/th xrei/ttwn te au)th=s2 le/goiq) h( po/lis2, e)painoi=to/ te a)\n dikaio/tata toiau/th| ni/kh|, tou)nanti/on de\, o(/pou ta)nanti/a, id est, Quibuscumque siquidem in civitatibus meliores qui sunt, ii vincunt multitudium, ac deteriores: ibi res publica se ipsa superior, recte dicetur, et huius victoriae nomine meritissimo laudabitur: secus autem, ubi secus accidit. Eodem respexit Plinius, cum quaeritur in Epistolis, numerari sententias, non expendi. Huc pertinet Livianum etiam illud: Maior pars vicit meliorem. Indicat idem Homerus Iliados libro primo.
- *epei\ ta\ xerei/on nika=|.
id est,
- Quando superant iam deteriora.
Neque vero praetereundum hoc loco, quia de Zenone philosopho memorat Diogenes Laertius. Zenon, cum videret Theophrastum magnifieri, laudarique, quod plures haberet auditores, ad hunc respondit modum: *exei/nou men xoro\s2 mei/zwn, o(u)mo\s2 de\ s1umfwno/teros2, id est, Maior quidem est illius chorus, at meus melius consonans. Itaque locus fuerit adagio, sive cum negabimus spectandum, quam multis placeamus, sed quam bonis: sive cum suadebimus, id sequi oportere, non quod plurimis placeat, sed quod per se sit optimum factu, etiamsi paucissimorum calculis approbetur. Sive cum dicemus, unius, aut alterius studium pluris aestimandum, qui vel opibus, vel gratia, vel auctoritate praepolleat, qua
multitudinis benevolentiam, quae numero tantum superior sit, reliquis omnibus inferior. Quemadmodum apud Plautum quispiam contemnere se dicit minutos illos deos, modo Iovem unum sibi propitium habeat Nec absurde trahetur in usum, quoties una vis plus potest reliquis omnibus: ut si quis dicat: Haec causa plurib. probatur, pluribus fulcitur rationibus, nititur aequo, dictatur a legibus, verum altera xuri/a. Sic enim volo, sic iubeo. Nam omnia cedant necesse est, quoties rex huiusmodi promit oraculum, quale profet apud Homerum Agamemnon:
*ei) de/ ke mh\ dw/hs1in, e)gw\ de/ ken au)to\s2 e(/lwmai.
id est.
Ipse equidem eripiam, si tradere forte graventur.
De cuiusmodi Lucianus in captivo, kai\ to\ di/kaion e)n th=| xeiri\ tiqeme/nwn. id est. Qui ius in manu reponunt, quique ius in manu posuerunt. Pyrrhum e liberis quidam adolescens admodum, interrogabat, cuinam esset relicturus regnum. Is respondit, o(/s2 a)\n, inquit, u(mw=n th\n ma/xairan o)cute/ran e)/xh|. Quicumque vestrum acutiorem habet gladium. Id dictum Plutarchus in eius vita non arbitratur multum abesse ab illa tragica exsecratione.
*qhktw=| s1idh/rw| dw=ma diadoxa=n tou\s2 a) delfou\s2.
id est.
Fratres acuto dividant ferro domus
Vices habendae.
In hos igitur, qui vi rem gerunt, et quibus, ut Ennius ait, ferro geritur res, quibus ius est in armis, et quibus leges inter arma silent, per ironiam recte torquebitur, au(/th xrei/sswn, kai\ au(/th kuri/a. Nam Graecis ku/rios non solum dominum signifieat, verum etiam eum, qui praevalet auctoritate. Et Suidas indicat contionem illis kuri/an dici, in qua soliti sint creati magistratus. Aristophanes in Acharnensibus kuri/an e)kklhs1i/an appellat, in qua e)ku/roun ta\ yhfi/s1mata, id est, vincebant suffragia. Nonnumquam ad rem refertur, ut apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi,
*ou)mo\s2, ou)x o( tou=d de mu=qos kurioteros le/gein.
id est.
Plus valere nostra debet, quam huius hic oratio.
Significat enim servus, quamquam esset conditione inferior Menelao, tamen hoc se potiorem esse, quod iustiorem haberet causam. Non abhorret hinc, quod M. Tullius dixit in Pisonem: Sed omitto, ut sit factus uterque nostrum. Sit sane fors domina campi.
*dh/lios kolumbhth|s2, Delius natator. Olim vulgo dicebatur admodum natandi peritus, quique posset in summa natare aqua. Natum adagium, aut certe factum illustrius ex Socratis apophthegmate. Cum enim huic Euripides librum obtulisset Heracliti, cui cognomen additum s1koteinw| propter affectatam scriptorum obscuritatem, rogaretque, cuiusmodi videretur, respondisse fertur hoc pacto, *a men s1unh=ka gennai=a, oi)=mai de\ kai\ a)\ mh\ s1unh=ka, plhn\ dhli/ou dei=tai kolumbhtou= ei)s2 to\ mh\ a)popnighn=ai e)n au)tw|. id est. Quae quidem intellexi, praeclara: arbitror autem et ea, quae non intellexi: quamquam natatore Delio opus, ut ne quis in eo praefocetur. Haec Socrates, alludens simul et ad proverbium, et ad Heracliti sensus nimium abstrusos, ac profundos: ut, nisi natator insigniter peritus contigisset, periculum esset, ne lector in eo libro suffocare ???
mergereturque. Laertius in Heraclito refert hoc dictum ad Cratetem quendam, qui primus Heracliti librum de natura Graecis invexerit, et hoc elogio commendarit.
*extou= le/gein to\ le/gein pori/zeetai, id est, Dicendo consequimur, ut dicamus. Syrianus, Hermogenis interpres, Euagoram sophistam taxat, qui dicendi facultatem non putarit ratione, sed usu duntaxat constare, fierique, ut dicendo consequeremur dicendi facultatem. *aciou=ntos2 de\, inquit, kata th\n s1urfeth\n paroimi/an, to\ le/gein e)k tou= le/gein pori/zes1ai. id est, Existimantis, iuxta vulgare proverbium, dicendi facultatem dicendo contingere. Usurpavit et M. Tull. lib. 1. De oratore, In quo, inquit, fallit eos, quod audierunt, dicendo homines ut dicant efficere solere. Verumetiam illud dicitur, perverse dicere, homines perverse dicendo facilime consequi. Plinius libro Epist. 6. Video etiam multos paruo ingenio, literis nullis, ut bene agerent agendo consecutos. Latius autem patet adagium, nempe ad cuiusvis rei peritiam, quam potissimum usus suppeditat, optimus rerum omnium magister. Proinde proverbiales erunt omnes id genus: fabricando fabricam disces, canendo musicam, militando militarem artem, scribendo disces scribere.
*polloi\ ka)gaqoi\, i. Multi, bonique. Proverbiali figura dicebatur olim. Translatum a ritu sacrorum, in quibus sacrificulus rem divinam facturus dicebat, ti\s2 th= de\, i. Quis hic? Dein qui aderant, respondebant, plloi\ ka)gaqoi\. i. Multi et boni. Atque haec partim ominis causa dicebantur: oportebat enim in sacris eu)fhmei=n, hoc est, bene ominata dicere: partim, ut, si quis esset sibi conscius admissi piaculi, discederet a mysteriis. Plutarchus in Symposiacis, *epei ma/rture/s2 getw=| pla/twni polloi/ t) a)gaqoi/ te pa/reis1in. id est. Quandoquidem Platoni testes adsunt multique bonique. Sed de hoc ante meminimus, Quo quidem allusit et Aristides in Pericle, *all) w(/s2 g) a)\n ei)=s2 tw=n kalw=n ka)gaqw=n a)nepi/fqonon au)tw=| kai\ kaqara\n th\n marturi/an a)pe/dwks2. id est. Verum velut unus e numero honestorum, ac bonorum, citra invidiam, ac purum illi reddidit testim onium. Quin etiam Homericum illud iam proverbii vice receptum est, *hu/s2 teme/gas2 te. Magnusque bonusque. Est subinde et apud Aristophanem. Proverbium igitur locum habuerit, quoties aut testes, aut iudices, aut convictores significamus idoneos, ac neutiquam reiciendos.
*audrw=n h(rw/wn te/kna ph/mata. id est, Virorum heroum filii noxae. Veteribus illud observatum fuit, praestantium virorum filios multum a progenitorum moribus abfuisse. Unde et Demosthenes dixit, *tw=n a)gaqw=n a)ndrw=n w(/sper ei)marme/nh ei)/h, fau/lous2 a)pobai/nein tou\s2 ij(ou\s2. id est, A viris egregiis, perinde quasi fato quodam id accidat, improbos proficisci filios. Quae quidem Demosthenis sententia refertur ab Aristide in Cimone. Interpres, quisquis is fuit, homo nec indiligens, nec indoctus, hoc loco proverbium citat, quod modo retulimus. Manet et hodie vulgatus iocus: ex sapientissimis patribus stultissimos propagari liberos. Euripides in Heraclidis, generaliter hanc sententiam ad omnes mortales retulit.
*ena ga\r en polloi=s2 i)/s1ws2
*eu(/rais2 a)\n o(/s2 tis2 e)sti\ mh\ xei/rwn patro\s2.
id est:
Unum forsan inter plurimos
Inveneris, qui patre non sit nequior.
Adstipulatur huic sententiae locis aliquot Homerus, nominatim Odysseae E.
*pau=roi ga\r toi pai=des2 o(moi=oi patri\ pe/lontai,
*oi( ple/ones2 kaki/ous2, pau)/roi de/ te patro\s2 a)rei=ous2
id est,
Aequat rara patrem soboles, sed plurimi ab illis
Degenerant, pauci superant probitate parentem.
Declamat hoc argumentum Aelius Spartianus in Severo Caesare, multis exemplis declarans: ita fere usu venisse, ut viri, seu virtute, seu literis, seu fortunae indulgentia insignes, aut nullos omnino liberos habuerint, aut tales reliquerint, ut magis ex usu rerum humanarum fuerit, illos absque liberis decedere.
EURIPIDES hanc sententiam proverbio celebrem fuisse testatur, ex malo patre non progigni bonos liberos:
*feu= feu=, palaio\s2 ai)=nos2 w(s2 kalw=s2 e)/xei.
*ou)k a)\n ge/noito xrhsto\s2 e)k kakou= patro\s2.
id est.
Heus heus, ut illud dictitant recte, probum
Patre ab improbo non posse nasci filium.
Adstipulatur huic dicto proverbium illud: kakou= ko/rakos2 kakon w)o/n, i. Mali corui malum ovum. Item illud Theognidis.
*ou)/te ga\r e)k s1ku/llhs2 r(o/da fu/etai.
id. est.
Non etenim ex squillis rosa nascitur.
Atque id genus alia, quae suis referentur locis.
ARISTIDES in Themistocle: *qemistokle/a de\ deu/tera a)ei tw=n prote/rwn mei/zwna e)cedexeto, kai\ to\ th=s2 paroimi/as2 au)tw=| perieisth/kei, to\ men ga\r e)/lipen au)to\n ku=ma, to/d) e)gkatela/mbanen, e(/ws2 diech=lqe dia\ tw=n trikumiwn nikw=n. id est, Themistoclem posteriora semper maiora prioribus excipiebant, atque illud, quod proverbio dicitur, illi accicidit: Nam haec illum reliquit unda, illa vero excepit, donec per tricymias victor evasisset. Videtur autem versus fuisse proverbialis, quam Aristides ad usum suae sententiae nonnihil detorsit. Legit integre ad hunc modum:
*to\ me\n m) e)/lipe ku=ma, to/ d) e)gkatela/mbanen.
id est:
Haec me reliquit unda, at illa corripit.
Sumpta metaphora a periculose navigantibus, qui semper post unius impulsum fluctus, alium exspectant, succedentibus invicem procellis. Atque etiam numerant undarum insultus, periclitantes nautae. Nam decimam quanque maxime formidant, quam veteres decumanam appellabant. Graeci gravissimas illas procellas, trikumi/as2 vocant. Nec inconcinne deflectetur ad incursus malorum, cum, ut fere fit, calamitas calamitati succedit, iuxta proverbialem illum versiculum:
Fortuna obesse nulli contenta est semel.
*ek duoi=n podoi=n katafeu/gein. id est, Duobus pedibus confugere. Aristides in oratione Panathenaica: kai\ mhn\ au)to\ tou=to prw=ton, to\ pa/ntas2 tou\s2 e)n xrei/a| bohqei/as2 katafeu/gein e)pi\ th\n polin,
w(/spe er e)k duei=n podoi=n w(s2 a)lhqw=s2, kai\ mhdemi/an tw=n a)/llwn po/lewn o(ra=n, me/ga kai\ fanero\n s1u/mbolo/n e)sti, kai\ sthlhs2 a/meinon, tou= proe/xein eu)qu\s2 e)c a)rxh=s2. id est, Atqui primum illud ipsum, quod quibuscumque opus esset auxilio, ad hanc confugerent civitatem, plane tamquam duobus pedibus, neque ullam alia reliquarum civitatum respicerent, magnum, et evidens argumentum est, ac monimentum columna praestantius, eam protinus ab initio praecelluisse. Is, qui scholiis quibusdam, haud quaquam contemnendis, hunc auctorem illustravit, admonet, proverbium ductum ab iis, qui fectinant cursu, ut non dissimile videatur illi, a)mfote/rais2 xers1i\n, i. Ambabus manibus, quo proverbio sedulitatem, celeritatemque peragendi negotii significamus. Vel a navigantibus, perinde quasi dicas, duobus clavis. Nam gubernaculum navis pedem appellant, quia eo navis, cum huc atque illuc vertitur, velut ingredi videatur. Itaque confine fuerit illi, quod alibi diximus, e)pi\ duoi=n o(rmei=n. Ut alterutrum sensum accipiamus, aut summo studio, summaque celeritate illos ad urbem confugere solitos, aut tutissimum illic omnium receptaculum fuisse. Quamquam Aristophanes en o)/rnis1in, ad celeritatis significationem retulit, cum ait:
*anepto/mesq) e)k th=s2 patri/dos2 a)mfoi=n podoi=n.
id est:
E patria utroque deuolavimus pede.
Interpres admonet, a navibus sumptum, secundo vento currentibus: sensum autem esse hunc: Summa vi, summoque conatu.
*ti\s2 a)\n qu/ras2 a(ma/rtoi, id est. Quis aberret a ianua? Dici solitum, ubi quis penitus aberrat a vero, totoque fallitur iudicio. Usurpatur ab Ariftotele tw=n meta\ ta\ fus1ika\ lib. 2. ipsa statim in fronte: et in omnibus quidem exemplaribus, quae videre contigit, qu/ras2 per u scriptum reperitur. Praeterea ianuam vertit Argyropylus, nec malus interpres, nec philosophus cuiquam aspernandus. Ad haec Auerrois, hunc enarrans locum, palam declarat sese de ianua sensisse. Denique in commentariis Alexandri Aphrodisei, consimili modo qu/ras2 invenitur. Quod si quo modo fas esset, a tot exemplaribus, a tantis auctoribus dissentire, nobis quidem magis probabilis lectio videatur, si qh/ras2 legatur per h, non per u. Quod autem qu/ras2 irrepsit, mirandum non est. Primum, quod perfacilis erat lapsus unius literulae depravatione. Deinde metaphorae ratio magis obvia, magisque ad manum sita, fieri potuit, ut doctis etiam philosophis imposuerit. Quippe quibus fabula non perinde nota fuerit, ut communis illa similitudo de domus ingressu, deque primis cognitionis principiis. Postremo de codicum inter se consensu nequaquam mirandum videbitur iis, qui sunt vel mediocriter in pensitandis, conferendisque codicibus exexcitati. Fit enim saepenumero, ut unius archetypi mendum, modo veri fucum aliquem praeseferat, in universam deinde veluti posteritatem librorum propagetur, *kai\ pai=das2 pai/dwn kai/ toi meto/pisqai ge/nwntai. Neque vero haec dicuntur, quod hac de re, si quis forte diversum sentiat, digladiari velimus, vel quod hoc sit ab vostro instituto alienum, vel quod non ignoremus, quam lubrica, plenaque discriminis res sit, in tantis auctoribus quidquam
immutare. Tantum coniecturas, quibus adducimur, in medium afferemus. Quae si cui videbuntur idoneae, nostrae subscribet opinioni: sin minus, veterem sententiam hoc iam obtinebit libentius, quod etiam in dubium vocata vicerit. Primum igitur omnium nobis scrupulum haud mediocrem iniecit vetustissimus simul, et emendatissimus codex orationum Aristidis rhetoris, in quo non solum qh/ras2 invenimus scriptum, verum etiam indicatam fabulam, antiquissimam, pariter et auctorem, unde proverbium hoc Aristotelicum, ni fallimur, dimanarit. Igitur Aristidis in oratione, cui titulus, Pericles, verba sunt haec: *ou)kou=n pri/n tina tw=n a)ntipa/lwn e(lei=n e(/na tw=n fi/lw n qhreu/s1as2 a)/geis2, kai\ pe/ponqas2 tau to\n tw=| pinda/rou phlei=, o(\s2 th=s2 qh/ras2 dih/marte, kai\ to\n eu)ruti/wnea fi/ltaton o)/nta au)tw=| prosdie/fqeire. id est. Itaque, priusquam adversariorum quempiam ceperis, unum ex amicis venatu nactus adducis. Atque idem accidit tibi, quod apud Pindarum Peleo, qui aberrans a fera, quam petebat, Eurytionem, quem sibi carissimum habebat, interemit. Adstipulantur hoc loco scholia, quae exstant in hunc auctorem, nullo quidem certo titulo, veruntamen sicuti res indicat, hominis nec indiligentis, nec indocti. Proinde non gravabimur, et huius adscribere verba, si quis forte fortuna requisiturus est, me/mnhtai, inquit, en u(/mnois2 pi/ndaros2, o(/tito\n eu)ruti/wnato\n tou= i)/routou= a)/ktoros2 pai=da e(/na o)/nta tw=n a)ronautw=n, s1unqhreu/onta a)/kwn a)pe/kteine phleu\s2. fi/lon de\ le/gei, e)peidh\ s1uggenh\s2 tou=tou h)=n, puleu\s2 ga\r pro/ qugate/ra a)/ktoros2 th\n polu/mhlon ei)=xe gunai=ka, o( de\ a)/ktwr path\r i)/rou, o(\s2 pai=da e)/xe to\n eu)ruti/wna. i. Meminit in hymnis Pindarus, quem admodum Eurytionem Iri, cui pater Actor, filium ex Argonautis unum, secum venantem imprudens occiderit Peleus. Amicum autem vocat, quia huic esset affinis. Nam Peleus ante Thetidem, Polymelam habuerat uxorem Actoris filiam. Porro Actor Iri pater erat, cui filius Eurytion. Proinde non dissimile veri videtur, ex Pindaro profectum adagium, quod tacito, sicuti fere facit, auctoris nomine usurpavit Aristoteles, ut intelligamus illum th=s2 qh/ras2 diamartei=n, qui non solum feram ea parte non ferit, quam destinarat, verum toto aberrat captu, ne attingens quidem, quod appetebat. Iam vero neque postulamus, ut quisquam haec probet: nisi videbuntur cum Aristotelis sententia, vel ad amussim, ut aiunt, congruere. Disserit enim eo loco philosophus de rerum naturalium cognitione, quae sit eadem et facilis, et difficilis. Facilitatis illud argumentum adducit, quia ea nemini non aliqua ex parte contigit: difficulatais, quod exacte nulli. Neminem autem fuisse, qui nihil omnino veritatis in rerum cognitione naturalium attigerit, id proverbio veluti fulcit, ti\s2 a)\n, inquiens, qh/ras2 a(ma/rtoi. Tamquam singulorum exactam tenere scientiam, perinde sit, quasi si quamcumque partem destinaris, eam citra errorem ferias. Rursum ubique labi, sit velut a toto corpore aberrare, et in aliud longe diversum ceu telum deflecti coniecturam. Verum, quo curioso etiam Lectori, ac duspei/s2w fiat satis, ipsius Aristotelis, ex eo, quem diximus, libro, verba subscribentur, *h peri\ th=s2 a)lhqei/as2 qewri/a, th=| men xaleph\, th=| de\ r(a| di/a. *shmei=on de\, to\ mhte a/ci/ws2 mhde/na dun/asqai tuxei=n au)th=s2 mh/te pa/ntws2 a)potugxai/nein, a)ll) e(/kaston le/geinti peri\ th=s2 fu/s1ews2, kai\ kaq) e(/na mhde\n, h)\ mikro\n e)piba/llein au)th=|,
e)k pa/ntwn de\ s1unaqroizome/nwn ginesqai/ ti me/geqos, w(/s2 t) ei)/per e)/oiken e)/xein, kaqa/per tugxa/nomen paroimiazo/menoi, ti/s2 a)\n qu/ras2 a(ma/rtoi. tau/th men ei)/h r(a|di/a, to| de/ o(/lon t) e)/xein kai\ me/ros mh du/nasqai, doiloi= to\ xalepo\n a)uth=s2. id est. Veritatis consideratio partim difficilis est, partim facilis. Huius rei illud argumentum est, quod neque quisquam illam sit assecutus pro rei dignitate, neque rutsum omnino frustratus sit aliquis: sed cum unusquisque aliquid de natura disserat, fit, ut unusquisque per se nihil, aut paullum afferat ad illam momenti: verum ex omnibus in unum collectis aliqua magnitudo confletur. Itaque, si res ad eum videtur habere modum, quemadmodum proverbio dicimus, quis non attigerit ostium? hoc quidem nomine facilis fuerit. Ceterum haberetotum, partem autem non posse, difficultatem illius declarat. In his philosophi verbis non apparet, quis locus sit ianuae. Verum illa similitudo principiorum et ostii, praebuit, ni fallimur, erroris ansam. Quin potius, a(marta/nein th=s2 qh/ras2, Aristoreles sentit eum, qui nulla ex patte consequitur, quod petit, id quod mox to\ o(/lon e)/xein, vocat, quasi confusim, ac generatim habere: cui contrarium to\ me/ros e)/xein, facit, velut exacte tenere, et non solum feram utcumque, sed hanc, aut illam belluae partem, quam maxime velis, attingere. Tametsi in hunc locum interpres tam multos affert sensus, ut nullum idoneum percepisse videatur. Idem admonet etiam lectionem aliam aliis placere. Quod quoties fit, protinus suboritur suspicio, mendum aliquod subesse. Alioqui a(plou=s2 o( mu=qos2 th=s2 a)lhqei/as2 e)/fu, id est, Simplex veritatis oratio, quemadmodum vere dixit Euripides. Iam vero telum illud restar potissimum, Alexander Aphrodiseus, qui, praeterquam, quod tota eius oratio nostrae sententiae palam suffragatur, nominatim etiam admonet, proverbii metaphoram a sagittariis esse ductan, quorum nemo solet a lato aberrare scopo, nimirum cuiusmodi est tota bellua, cum ab exisi scopo nonnumquam aberrent. Sed praestiterit et huius verba eatenus subscribere, quatenus ad proverbii pertinent explanationem: *dokei= de/ moi dia\ tou= men tou\s2 pollou/s2 te e)piba/llesqai le/gein peri\ au)th=s2, kai\ mhde/na au)tw=n pa/nth diamarta/nein, dei/knusqai to\ kata\ fu/s1in h(mi=n ei)=nai, th\n de/ th\n pragmatei/an. dia\ de\ tou= mhdena kat) a)ci/an ei)rhke)nai peri\ au)th=s2, to\ me/geqos2 au)th=s2 e)ndei/knusqai kai\ th\n xalepothta, kai\ o(/ti mh\ xrh\ pa/rergon poiei=sqai th\n zh/ths1in au)th=s2. e)/xesqai men ga\r au)th=s2 xrh\, o(/ti h(min e)sti\ kata\ fu/s1in, mh\ pare/rgws2 de\, o(/ti e)sti\ xaleph\, perotre/pei d) a)\n h(ma=s2 di) w(=n ei)/rhke, kai\ e)pi\ to\ mh/te katafronei=n au)th=s2 w(s2 r)a|di/as2 pa/nth, mh/te a)poginw/s1kein, w(s2 pa/nth xaleph=s2 w(st) ei)/per e)/oiken e)/xein kaqa)pertugxa/nomen paroimiazomenoi ti/s2 a)\n qh/ras1 a(ma/rtoi, o(\ti to\ pa/ntas2 ti\ u(gie\s2 ei)rhke/nai tou=s2 peri\ au)th=s2 le/gontas2 s1umei=on a)\n ei)/h, tou= r(a|di/an au)th\n ei=nai e)/deice th=| paroimi/a| proxrhs1a/menos2 th=|, ti/s2 a)\n qh/ras2 a(ma/rtoi. h(\ le/getai. men e)pi\ tw=n eu)ko/lwn kai\ mhde/n xalepo\n kai\ dus1a/reton e)xo/ntwn. ei)/rhtai de\ a)po\ tw=n tocotw=n, tw=n e)pi\ s1kopo\n toceuontwn. ou(=toi ga\r a)\n men steno\s2 o( prokei/menos2 h)=| s1kopo\s2 ou) r(a|di/ws2 au)tou= tugxa/nous1in. a)|n de\ h)=| platu\s2, ou) xalepo\n to\ tou/tou tugxa/nein, dio\ kai\ pa/ntes2 tugxa/nous1in r(a/| diontou=to, id est. Videtur autem mihi quod permulti tentant de ea disserere, neque quisquam illorum omni ex parte fallitur, hoc argumento demonstrare, tractationem hanc nobis naturalem esse. At rursum, quod nemo pro dignitate, pleneque deilla sit locutus, ex hoc et amplitudinem illius, et
difficultatem argui posse. Simulque illud admonere, non oportere obiter, aut indiligenter vestigationem illius peragere: imo sectandam quidem esse, propterea quod ad eam natura propensi videamur: at rursum non oscitanter, eo quod sit difficilis. Atque his verbis adhortatur nos, ut eam neque contemnamus, tamquam omnino facilem, neque rursum perdespera tionem ab ea deterreamur, tamquam admodum difficili. Itaque si perinde videtur habere, quemadmodum proverbio dicimus, quis non attigerit ianuam? Quod omnes aliquid recte dixerint, quicumque de ea sunt locuti, id facilitatem illius arguere, adhibito proverbio demonstrat. Nempe illo, quis non attingat ostium? Quod quidem usurpari consuevit, de rebus factu proclivibus, in quibus omnino nihil insit vel difficile, vel arduum. Sumptum est autem a sagittariis, ad scopum propositum iaculantibus. Siquidem ii, si scopus fuerit minutus, facile fit, ut fallant, neque feriant: sin autem amplus, haud difficile feriunt. Hactenus Alexandri verba retulimus, e quibus satis abunde liquet, qh/ras2 legendum, non qu/ras2. Quamquam totum hoc, quidquid est, eruditorum iudicio relinquimus. Etenim, si quis erit, cui ianua illa impendio placebit, habiturus est, quo suffragium suum non omnino absurde tueri possit. Haud enim scimus, an et antiquitus fieri soleat, quod hodie nonnullis in locis videmus, ut aggeres, qui scopum sustinent, a lateribus, atque item a tergo muris defendantur, superne imminente tecto, ut ingressus ille, qui patet, ianuae speciem habere videatur. Porro vehementer imperitus sit oportet, qui non solum non attingat scopum, aut aggerem, verum etiam ab ipso aberret ingressu, quem difficile non sit vel cuivis attingere. Nobis tamen vero propius videtur, ut ad Pindaricam fabulam referatur adagium. Sed super hoc, quemadmodum diximus, docti pronuntiabunt. Nos, commentatoris officio functi, sat habuimus, quod apud auctores in venerimus, quodque nobis videatur, id expendendum in medium proponere. Affine videtur huic proverbio, quod apud Platonem legitur in Phaedro: *lus1i)as2 tou= pauto\s2 h(ma/rthke. i. Lysias prorsum aberravit. Allusit huc leviter Lucianus in Timone, cum ait: Iovis fulmen; quod in Anaxagoram philosophum torserat, fallente manu, ab ipso quidem aberrasse, ceterum in Castoris ac Pollucis templum fuisse detortum. Nec abhorrent ab hac forma, Toto aberrare caelo, et Tota aberrare via, quae retulimus alias.
*almuro\n geito/nhma, id est, Salsuginosa vicinia. De sterili, agresti, atque inhumana vicinia dicebatur. Aristides in Themistocle: e)/stw to\ geito/nhma a(lmuro\n w(/s2 fas1in, id est, Sit salsa, ut aiunt, vicinia. Interpres adscripsit, adagium ex Alcmane Lyrico poeta sumptum. Plato lib. De legibus 4. ma/lage mh\ o)/ntws2, a(lmuro\n, kai\ ponhro\n geito/nhma, id est, Haud sane vere; salsuginosa, malaque vicinia. Transferri potest vel ad negotium multi quidem laboris, at parum frugiferum, vel ad vicinos molestos. Traductum ab agris mari finitimis, qui plerumque solent ad culturam inhabiles esse. Proinde Virgilius etiam terram salsam, ut minime feracem, damnat. Ad haec videmus homines et ipsos litorales fere ceteris inhumaniores, tamquam immanitatis nonnihil ex immanissimo contrahant elemento.
*pro\s2 e)r)r(wgij= an a)/|deis2, id est, Ad fractam canis, subaudi, vel chordam, vel citharam. Suidas ostendit dici solitum de iis, qui frustra laborant. Antiquis mos erat ad citharam canere, in qua si qua chorda rupta sit, ad eam frustra vocem accommodes, cum illa non respondeat. Fabulam de cicada, fractae fidis vicem supplente, diximus alibi. Quamquam non inscite accommodabitur, ubi non respondetur officiis alicuius, aut ubi quis suadet obstinato, aut orat inexorabilem.
*as1kw=| h)\| a)oki/w| mormolu/ttesqai, id est, Utre terrere, sive terreri. Dici solitum, quoties inanem formidinem aut concipit aliquis aut incutit. Sumptum ab iis, qui vasorum inanium strepitu pavefaciunt pueros, aut alioqui formidolosos, vel potius qui vasorum huiusmodi sonitu propellunt aves, ut indicat in Auibus Aristophanes. Exstat apud Diogenianum, atque huic finitimum putat, a)s1kw=| fauli/zein. Hesychius unica dictione pronuntiat, a)s1kwflauri/zein, pro inanimetu. Putat idem valere, th=| s1kia=| mormu/ssh|, id est, umbra territas.
*mormoluki/ois2 e)kfobei=s2 to\n le/onta, id est Laruis terres Leonem. Apud eundem refertur. Conveniet de minis inanibus, ac terriculis deridendis. Quamquam, ut inquit Plinius, hoc tale, tamque saevum animal rotarum orbes circumacti, currusque inanes et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Adagium usurpat Seneca lib. 2.
*arxh\ s1kuri/a, id est, Imperium Scyrium. De frigido, tenuique regno. Scyrus insula, quam olim incoluere Pelasgi, et Cares, petricosa, et infrugifera, nec ulsius bonae rei ferax. Suidas addit, quosdam referre proverbium ad Theseum, qui cum invasisset ditionem Lycomedis, atque huius uxorem sollicitasset ad stuprum, praecipitatus sit: unde videtur saevum imperiu dictum principatus Scyrius. Legimus et de saxis Scyroniis, quod an ad hoc proverbium pertineat, nescimus. Iuxta priorem interpretationem adagium eleganter accommodabitur ad munus aliquod, unde praeter inanem titulum, et molestam administrandi curam nihil emolumenti capitur. Auctor Zenodotus.
*meta\ le/s1bion w)|don, id est, Post Lesbium cantorem. Hoc adagio significabant, aliquem non primas, sed secundas tenere partes. Finitimum illi, *ou)de\n pro\s2 thn parme/nontos2 un(=, id est, Nihil ad Parmenonis suem, Lacedaemonicum proverbium, hac natum occasione, quemadmodum narrat Suidas: Cum Lacedaemoniorum res seditionibus tumultuarentur, consultum oraculum iussit, uti Lesbium cantorem accerserent. Accersitus itaque Terpander Lesbius, nimirum Antisseus, et ad Lacedaemonios missus. Is canendo sic illorum animos delinivit, ut seditionem omnem sedaret, redactis in concordiam civibus. Qua ex re factum est, ut Lacedaemonii Lesbiis cantoribus primas in arte musica partes tribuerent, et si quem alium canentem audissent, protinus dicerent, meta\ le/s1bion w)|don, id est, Post Lesbium musicum. Zenodotus proverbium hoc citat ex Cratini fabula, cui titulus Chiron. Meminit huius adagii Plutarch. in commentario, quem inscripsit peri tw= u(po\ tou= qei/ou bradews2
timwroume/nwn. Nihil autem vetuerit, quo minus proverbium etiam ad rem deflectatur, veluti si quis affirmans quaerendam eruditionem, sed post paratam pecuniam, dicat, meta\ le/s1bion w)|do\n.
*kallippi/dhs2 olim proverbio dicebatur, qui in moliendis negotiis, cum multa se facturum minaretur, nihil tamen conficeret: aut quemadmodu ait Terentius, qui sedulo movens sese, nihil promoveret. M. Tull. ad Atticum, lib. 13. Quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes, aut aliquid id genus solitum scribere, ut Varronem nusquam possem intexere. Postea autem quam haec coepi filologw/tera, Varro mihi denuntiaverat magnam sane et gravem pros1fw/nhs1in. Biennium praeteriit, cum ille kallippi/dhs2 assiduo cursu nullum cubitum ptocesserit. Quibus verbis Cicero notat M. Varronis tarditatem, qui, cum magnas quasdam spes ostenderet, re nihil unquam absolveret. Suetonius Tranquillus in Tiber. Ad extremum vota pro itu ac reditu suo suscipi passus est, ut vulgo iam per iocum Callippides vocaretur, que cursitare, ac ne cubiti quidem mensuram progredi, proverbio Graeco notatum est. Hactenus Tranquil. Parum autem liquet, utrum omnis proverbii ratio sita sit in Callippidis cognomine, quia a pulchritudine equroum est dictu: an aliud quoddam fuerit proverbium, quod in Callippidem sit dictum: quemadmodum ex Suetonii verbis coniectura sumi posse videtur. Deinde, quis hic fuerit Callippides, cuius tardam celeritatem notarit adagium, non satis perspicuum est, nisi quod haud dissimile veri videtur accipiendum esse de Callippide tragoediaru histrione: cuius meminit Plutarch. in Apopht. Laconicis, his quidem verbis: *a de\ tou\s2 a)/llous2 e(w/ra qauma/zontas2, e)dw/kei mhde( ginw/s1kein. kai\ pote\ kallippi/dhs2, o( tw= tragw|dopoiw=n a(pokrith\s2, o)/noma kai\ do/can e)/xwn en toi=s2 e(/llhs1i, kai\ spoudazo/men os u(po\ pa/ntwn, prw=ton men a)phn/ths1en au)tw=| kai\ pros1ei=pen, e)/peita s1obarw=s2 ei)s2 tou\s2 s1umpa/ron tas2 e)mbalw\n e(auto\n e)pedei/knuto, nomi/zwn e)kei=non a)/rcesqai/ tinos2 filofronh/s1ews2. te/los de ei)=pen, ou)k e)piginw/s1keis2 me w)= bas1ileu=, ou)k h)/kous1as2 o(/s2 tis2 ei)mi\, o( a)ghs1i/laos2 a)poble/yas2 ei)s2 au)to\n, a)ll) ou)tu/ e)ssi kallippi/das2, o( deikhliktas2, ou(/tw de\ lakedaimo/nioi tou\s2 mi/mous2 kalou=s1i. Quorum verborum haec ferme sententia est. Quarum rerum admiratione reliquos teneri videbat, eas ipse ne cognoscere quidem videbatur. Evenit aliquando ut Callippides, tragoediorum histrio, multi nominis, atque opinionis inter Graecos, et ab omnibus in pretio habitus, primum illi fieret obvius, ac salutaret: deinde arrogantius inter reliquos regis assectatores admisceret sese, ostentaretque ratus futurum, ut ille prior aliquid comitatis inciperet exhibere. Tandem, cum diceret etiam, Non agnoscis me, rex, nec qui sim audisti? Agesilaus, contemplatus hominem. An non tu es, inquit, Callippides ille dicelicta? Nam sic appellant Lacedaemonii mimos. Haec Plutarchus. *aei/khlon autem apud Graecos simulacrum, ac repraesentationem, imitamenque significat, ut auctor est Eudemus. Unde Lacedaemonii mimi vocabulum duxisse videntur, quia ipsum ent a)po\ th=s2 mimh/s1ews2, i. ab imitatione dictum est nobis. Licet igitur conicere, Callipidem hunc, aut quisquis is fuit, ita gesticulationib. uti solere, ut cum mira agilitate moveri videretur, a loco tamen non discederet. Meminit huius nominis ent in Nebulis Aristoph. indicans eam vocem a)po\ tw= i(/ppwn esse deductam.
*balaneu\s2, id est, Balneator, sive balnei caupo. Id nominis vulgato convicio dicebatur in hominem alienarum rerum plus satis curiosum. Propterea quod huiusmodi genus hominum, quoniam in otio vivit, neque suis negotiis destinetur, aliena curare consuevit. Quemadmodum ille Damasippus Horatianus:
- Altena negotia curans,
Excussus propriis.
Cuiusmodi sunt et tonsores. Unde idem Horatius:
- Opinor,
Omnibus et lippis notum, et tonsoribus esse.
Plato libro De republica 1. videtur usurpare in verbosos. Quamquam germana inter se vitia sunt, curiositas et garrulitas, teste vel Horatio:
Percunctatorem fugito quia garrulus idem est.
Meminit adagii Diogenianus.
*ba/kxhs2 tro/pon, id est, Bacchae more. De tetricis, ac taciturnis dictitari solitum, quod essent huiusmodi Maenades illae, Bacchico afflatae furore. Auctor idem Diogenianus. At Iuvenalis retulit ad vitam intemperantem.
Qui Curios simulant, et Bacchanalia vivunt.
SENECA de ira lib. 3. proverbium huiusmodi refert, A lasso rixa quaeritur: Aut, Lassus rixam quaerit. Quod in quem sensum antiquitus fuerit usurpatum, non satis liquet. Quod si coniecturas sequi licet, apparet dictum in quosdam morosiores, et ad rixandum procliviores, non quod offendantur, sed quod alioqui animo male affecti sunt, ut sunt difficiles ac submorosi, quibus fortuna adversa est. Sed ipsius Senecae verba subscribentur, ex quibus proverbii sensus hic colligi poterit. Ideo, quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negotii, bilem cibo temperent, quam maxime movet fatigatio, sive quia calorem inedia compellit, et nocet senguini, cursumque eius venis laborantibus sistit, sive quia corpus attenuatum, et infirmum, incumbit animo. Certe ob eandem causam iracundiores sunt, valetudine aut aetate fessi. Fames quoque, et sitis, ex eisdem causis vitanda est. Exasperat enim et incendit animos. Vetus dictum est, A lasso rixam quaeri. Aeque autem et ab esuriente, et ab omni homine, quem aliqua res urit. Nam, ut hulcera ad levem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus affectus, minimis offenditur: adeo, ut quosdam salutatio, epistola, oratio, et interrogatio ad litem evocent. Nusquam sine querela aegra tanguntur. Hactenus Seneca. Huc pertinet, quod scribit Plinius lib. 22. cap. 24. Sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam, et in siti.
GLADIATOR in arena consilium capit. Admonet, e re nata mutandum aliquando consilium, et tempori, quod aiunt, serviendum. Refertur et hoc ab Annaeo Seneca lib. epist. ad Lucilium 3. Iam intelligis, inquit, educendum esse te ex istis occupationibus speciosis, et malis. Sed quomodo consequi possis, quaeris. Quaedam non nisi a praesente monstrantur. Non potest medicus per epistolas, cibi, aut balnei tempus eligere. Vena tangenda est. Vetus proverbium est,
Gladiatorem in arena capere consilium. Aliquid adversarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis, intuentem monet. Quid fieri soleat, quid oporteat, in universum et mandari potest, et scribi. Tale consilium, non tantum absentibus, sed etiam posteris datur. Illud autem quando fieri debeat, aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit. Cum rebus ipsis deliberandum est. Hactenus ille. Caesar Commentario belli Gallici 5. Quod plerumque his accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. Dicimus et E re nata consilium capere.
*amous1o/teros2 leibhqri/wn, id est, Indoctior Libethriis. Proverbialis hyperbole, quadrans in hominem admodum idiotam, et ab omni Musarum commercio prorsus alienum. A gentis huius agresti imperitia sumptum est proverbium. Tradunt enim Libethrios, musices, ac poetices, breviter omnium elegantiorum disciplinarum stolidissimos contemptores fuisse, adeo, ut apud hos quidam occisum Orpheum existiment, quorum de numero Zenodotus est, qui Libethrios gentem Persicae scribit fuisse. Servius Libethrum fontem quempiam esse credidit, unde Virgilius in Melibaeo Musas Libethridas cognominarit. Plinius lib. 4. mentionem facit Libethrae fontis, quem constituit in Magnesia, quae Thessaliae regioni adiungitur. Solinus Libethrum vocat genere masculino. Strabo item libro Geographiae 9. Libethri meminit: Hoc in loco, inquit, consecrata est Musis aedes, fonsque Caballinus, et Libethridum spelunca nympharum. Qua ex re suspicari licet, eos, qui et Helicona, et Pieriam, et Libethrum, et Pimpliam eisdem Musis consecrarunt, Thraces exstitisse. Pieres autem vocabantur, quibus exstinctis loca haec Macedones nunc possident.
*to\n oi)/koi qus1auro\n diaba/lleis2, id est, Domesticum thesaurum calumniaris, sive traducis, hoc est, tua ipsius carpis, lacerasque. Similimum illi, quod alibi retulimus, Horatiano: Vineta propria caedere. Aristid. rhetor in Pericle: *to\n oi/koi qhs1au ro\n diaba/lloimen a)\n, ei) tau=ta dias1u/roimen. id est, Domesticum thesaurum insimulabimus, siquidem istis obtrectabimus. Nullus autem sanae mentis, quae domi recondita habet, traducit ac reprehendit, sed suis quisque favet, alienis invidet. Conveniet et in illos, qui sua ipsorum arcana non celant.
ANNEUS Seneca in epist. quas scripsit ad Lucilium li. 20. Apud Graecos, inquit, in proverbium cessit, Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Graecum id proverbium exstat apud Aristidem, in 2. Rhetoric. adversus Platonem defensione: *ou)k a)postatei= de\ h(paroimi/a tou/twn h( le/gous1a, oi)=os2 o( tro/pos2, toiou=ton ei)nai kai\ to\nm lo/gon, kai\ pa/lin to\ e(/teron w(s1a/utws2. id est, Non dissonat aunt ab iis adagium, quo dicunt, cuiusmodi sunt mores, eiusmodi et orationem esse. Ac rursum: Qualis sit oratio, tales item esse mores. Ad eandem facit sententiam, quod inter Solonis apophtegma commemorat Diogenes Laertius: to\n lo/gon ei)/dwlon ei)=nai tw= e)/rgwn. id est, Orationem factorum esse simulacrum. Persius 5. Satyra, sententiam hanc allegoria texit, cum ait:
- Pulsu dignoscere cautus,
Quid solidum crepet, et pictae tectoria linguae,
Nimirum innuens, haud aliter animum hominis ex oratione spectari, quam vasa dignoscuntur crepitu, quem reddunt digito pulsata. Idem in Satyra 3.
- Sonat vitium percussa, maligne
Respondet, viridi non cocta fidelia limo.
Idque proverbii non solum locum habet, cum improbum, aut probum virum arguit oratio, verumetiam cum ex stylo perpendimus ingenium cuiusque, omnemque mentis habitum ex ipsa dictionis ratione coniectamus. Etenim tumidi, stylus turgidus; abiecti, humilis; exsanguis, asperi, scaber; amarulenti, tristis, ac maledicus; deliciis affluentis, picturatus, ac dissolutus. Breviter omne vitae simulacrum, omnis animi vis, in oratione, perinde ut in speculo, repraesentatur, ac vel intima pectoris, arcanis quibusdam vestigiis deprehenduntur. Itaque Seneca Maecenatis delicias, ac amollitiem ex ipsa hominis dictione colligi scribit. Huc pertinet, quod socrates apud Platonem iubet loqui Charmidem, ut eum videat, nimirum hominem ex oratione aestimaturus. Idem in Gorgia negat se nosse Archelaum Perdicae filium, quod numquam cum eo venerit in colloquium. At vulgo praedicant se nosse hominem, quem viderint tantum, cum animus hominis non perspiciatur, nisi ex oratione.
*hyellh\ ou) pipteu/ei, id est, Balba non cre dit. Iocus proverbialis, ubi quis sua mala conatur dissimulare, quae prae se fert, etiam cum dissimulat. Veluti, si quis neget se blaesum esse, idque ipsum non possit, nisi blaese dicere. Dictum est. n. pitteu/ei pro pisteu/ei. Propterea, quod, qui linguae vitio laborant, in literis duabus, sigma, et rho, potissimum laborant. Refertur a Suida. Notatus est et Alcibiadis lambdacismus, qui pro r litera, l solitus sit pronuntiare, non linguae vitio, sicut arbitramur, sed magis ob delicias. Apud Aristophanem in Vespis, ubi quispiam pro qe/wros2 qe/wlos2, proque ko/rakros2 ko/lakros2, dixisset, o(la=s2 qe(wlon: th\n kefalhn\ ko/lakos2 e)/xei, alter subicit:
*orqw=s2 ge tou= t) a)lkibia/dhs2 e)trau/lis1en.
id est,
Recte Alcibiades haec quidem ebalbutiit.
*toi=s2 au(tw=n pteroi=s2 a(lis1ko/meqa, id est, Nostris ipsorum pennis capimur. Aristoph. in Auibus.
*tauti men h)| ka/s1mesqa kata to\n ai)xu/lon,
*ta/d) ou)x u(p) a)/llwn, a)lla\ toi=s2 au(tw=n pteroi=s1.
id est,
Atque hic quidem coniecimus, iuxta Aeschylum,
Haec non ab aliis, imo pennis propriis.
Aeschylus autem, ut admonet interpres, in fabula, cui titulus Myrmidones, hoc proverbium appellat, libustiko\n, quod ex apologo Libyco dictum sit. Fertur autem apologus huiusmodi, aquilam ictam sagitta, cum inspexisset iaculum ad imaginem pennarum effictum, imitatumque dixisse.
*ta/d) ou)x) u(p) a)/llwn, a)lla\ toi=s2 au(tw=n pteroi=s2
*alis1ko/meqa.
id est,
Haec non ab aliis, imo pennis propriis
Capimur.
Usus est hoc Athenaeus lib. 11. *kai\ tau=ta ou)x) u(p) a)/llwn, a)lla\ toi=s2 s1eautou= pteroi=s2 kata\ to\n qauma/s1ion ai)xu/lon a(li/s1kh|, id est, Idque non ab aliis, sed tuis
ipsius alis caperis, ut egregius ille dixit Aeschylus. Convenit in eos, qui ipsi praebent occasionem sui mali, ut Chremes Terentianus en e(auto\n timwroume/nw|, cum servum hortatur, ut technam aliquam in Menedemum intendat, a quo mox ipse deluditur dolis.
*agaqou= dai/monos2, id est, Boni genii, vel bonae fortunae, subaudi, nomine, sermo est bene ominantis in re quapiam aggrediunda, quemadmodum et illud Persianum: Hoc bene sit. Itaque festivius erit, cum ad iocum trahetur de eo, qui rem incoeptat, levem quidem illam, sed perinde laborans quasi esset maxima. Velut si sordidus quispiam tandem vini cadum relineret, aut caseum diu servatum aliquando proponeret a)gaqou= dai/monos2. Zenodotus et item Aristoplianis interpres ostendit, proverbium hinc esse natum, quod olim peracto convivio, sublataque mensa, meracum inferri consuevit. Isque calix a)gaqou= dai/monos2, id est, boni genii appellatur. Huius commenti auctorem citat Theopompum interpres Aristophanis in Vespis. Nec diversum est, quod affert ex Apollodoro. Cui sententiae suffragari videtur Aristophanes in Equitibus.
*ma\ di\ a)ll) a)/kraton oi=non a)gaqou= dai/monos2.
id est,
Non per Iovem, verum boni genii merum.
Item in Vespis:
*mhde/pote pi/oim) a)kra/tou misqo\n a)gaqou= dai/monos2.
id est,
Ne merum unquam bibere detur, praemium genii boni.
Idem in eodem:
*kai\ spei=s1on a)gaqou= dai/monos2.
id est,
Ac boni libato genii nomine:
Paulo diversius in Pace:
*num= ga\r h(mi=n a(rpa/s1ai pa/restin a)gaqou= dai/monos2.
id est,
Nam boni genii licet nunc rapere nobis nomine.
Quamquam Athenaeus lib. Dipnosophist. 11. palam demonstrat, a lotione, qua cenati utebantur, calicem inferri solere, qui dicebatur a)gaqou= dai/monos2. Qui sane mos hodieque durat Germanis. Id poculum ostendit dictum meta/niptron, quod a lotis manibus afferretur, qui mos et hodie diligenter servatur apud Britannos. Antiphanes in Lampade:
*dai/monos2 a)gaqou= meta/niptron en tragei=n.
id est,
Brni dei metaniptron devorare.
Rusus idem:
*alla\ mhn\ dai/monos2 a)gaqod meta/niptron.
Hunc calicem quisquis accepisset, praebilbebat alteri cuipiam, ut idem auctor indicat. Erat autem mos apud veteres, ut propinantes, aut bibituri, deum quem piam, aut hominem ominis causa praefarentur, eumque gignendi causa proferebant. Quemadmodum apud Lucianum in Lapithis Alcidamus Cynicus, sponsae Herculis nomine propinat. Item Horatius:
Da lunae propere novae,
Da noctis mediae da puer auguris.
Aliis magis placet hinc ductum adagium, quod antiquitus primus calix a)gaqou) dai/monos2 sit appellatus, eaque voce ominari soleant, ob Bacchum, ceu vernaculum, ac domesticum deum. Quin ent mensis cuiusque diem a primo proximum, a)gaqou= dai/monos2 appellitabant antiquitus. Fertur et apud Thebanos sacellum fuisse a)gaqou= dai/monos. Denique est et insula quaedam huius nominis in mari Indico, quemadmodum ostendit Stephanus. Plutarchus convivalium
quaestiuncularum decade tertia, demonstrat antiquitus fuisse morem, ut non gustarent vinum, nisi prius libassent alicui de eo, quo potus illius ceu pharmaci, sibi innoxius esset, et salutaris. Atque Athenis quidem undecimo mensis die immolabant vini primitias, eumque diem pithoegiam appellabant. Ast apud Boeotos septimo mensis ineuntis die, sacris peractis bono daemoni, gustabant ab exorto Zephyro, quod is ventus praecipue suscitet, moveatque vinum, adeo, ut, quod illum effugerit, videatur iam duraturum. Mensis autem is vocabatur prostath/rios. Aristides in Themistocle videtur ad hoc allusisse proverbium, cum ait, *alla\ kaqe/sth toi=s2 e(/llhs1in a)nt) a)gaqou= dai/monos, id est, Verum constitit Graecis boni genii vice. Quamquam hoc magis referendum ad id, quod alibi diximus, Bonus genius, et malus genius.
*ef) u(/dwr kako\s2, id est, Ad aquam malus. In infimae sortis homines olim dicebatur, ac sordidissimis quaestibus addictos, propterea quod antiquitus infames habebantur, multoque omnium contemptissimi, qui litigantib. aquam subministrare consueverunt. Nam alias admonuimus, veteres ad clepsydrarum mensuram in iudiciis dicere solitos. Infundebatur et certantibus per dlepsydras aqua. Eam aquam tenues quidam, ac nullius frugis homines infundebant, dispensabantque. Porro, qui hoc ministerio fungebantur, Athenis habebantur reiecti, rei pariter, ac bonae famae in digi, non aliter, quam Romanis legibus notantur scenici, et aliorum publicorum certaminum ministeria quaedam. Est aliud huic confine, ba/ll) e)s u(/dwr, id est, aufer in aquam, id est, in malam rem.
*fwke/wn a)ra\, id est, Phocensium exsecratio. De iureiurando multis vinculis adstricto. Nam olim in foederibus, quo minus violarentur, adhibebant non solum promissa, dextras, et sacrificium, verum exsecrationes in caput eius, quicumque non staret pactis, id quod ex Euripide licuit colligere, cuius hi versus in Iphigenia Aulidensi,
*orkous2 s1una/yai, deci/as2 te s1umbalei=n
*mnhsth=ras2 a)llh/lois1i, kai\ di) e)mpu/rwn
*spo/ndas2 karei=nai, ka)para/s1asqai ta/ de.
Eorum versuum sententiam nos olim sic vertimus:
Ut coirent iureturando proci,
Atque inter ipsos iungerent dextras, ad haec
Adolenda divum ponerent aris sacra:
Ac semetipsi adstringerent, diris ad id
Caput obligantes exsecrationibus.
Proverbium autem, ut ad id redeamus, ab huiusmodi profectum est casu. Phocenses, Ioniae populus, olim communi populi consilio patrium solum reliquerunt, adacti devotionibus, atque exsecrationibus quibusdam, ne quisquam de repetenda patria cogitaret. Itaque iuxta Dianae oraculum, Aristarcha duce, Galliam Narbonensem adierunt, ibique civitatem florentissimam Massiliam condiderunt. Cuius historiae mentionem faciunt, Herodotus lib. primo, Strabo quarto. Meminit et Horatius libro Epodon.
Forte quid expediat communiter, aut melior pars
Malis carere quaeritis laboribus.
Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum
Velut profugit exsecrata civitas.
Agros, atque lares patrios, habitandaque fana,
Apris reliquit, et rapacib. lupis.
Deinde, qui fuerit eiusmodi ritus exsecrationis, aperit.
Sed iuremus in haec, simul imis saxa renarint
Vadis levata, ne redire sit nefas.
Neu conversa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina laverit cacumina,
In mare seu celsus procurrerit Apenninus,
- Novaque monstra iunxerit libidine
Mirus amor, iuvet ut tigres subsidere cervis,
Adulteretur et columba mivio,
Credula nec flavos timeant armenta leones.
Ametque salsa laevis hircus aequora.
Haec, et quae poterunt reditus abscindere dulces,
Eamus omnis exsecrata civitas.
Stephanus fwkai/an urbem Ioniae facit, cuius denominativum fwkaieu\s2, iuxta Herodotum, kai\ fwkaeu\s2, et alteram eiusdem nominis in Mycala Cariae. Est autem et fwki\s2 Boeotiae regio, iuxta Parnassum, a quo denominativum fwkei=s2, kai\ fwkikoi\. Hoc idcirco visum est admonere, quia quidam affinitate nominum labi videntur. Siquidem a Phocaeis, sive Phocensibus Ioniae ductum est hoc proverbium, a Phocicis Boeotiae natum est, quod alibi referemus, Phocensium, seu Phocidentium desperatio. Proverbium refertur a Zenodoto.
*subaripkoi\ lo/goi, id est, Sybaritici sermones. Hesychius narrat *akwpo\n quempiam, Sybaritam opinamur, summo studio incubuisse, ut orationis quoque genus haberet lautum, et opiparum, hinc iocum proverbialem ortum, ut oratio nitidior, et accuratior, Sybaritica diceretur. De luxu Sybaritarum in apparandis conviviis, dictum est in proverbio, Sybaritica mensa. Sic et Asiaticum dicendi genus venit in proverbium. Fit enim fere, ut, qualis vita, talis sit oratio. Congruet et in orationem arrogantem, atque ampullosam. Nam et fastus nomine notati sunt Sybaritae per plateas.
*apo\ grammh=s2 a)/rxesqai, id est, a linea incipere dicuntur, qui ab ipso rei exordio sumunt initium. Aristides sophista in Themistocle. *au(/th prw/th qemistokle/ous2 e)ce/tas1i kai\ kri/s1is2, entedqen o(/ra to\n a)/ndra a)pi\ grammh=s2 a)rca/menos, id est, Hoc primum Themistoclis specimen, ac probatio. Hinc virum spectato, a linea exorsus. Is, qui in hunc auctorem addidit scholia, putat hoc proverbium finitimum illi, a)f) e(sti/as2 a)rca/menos, id est, A lare exorsus: sed magis videtur cognatum illis, quae diximus alibi, A capite, A carceribus. Sic enim vocabant unde primum emittebantur equi, quod ipsum et oppidum vocatur, auctore Festo. Sumpta est autem metaphora ab his, qui cursu certant in studiis. Nam iis linea quaedam ducitur, ad quam ex aequo stent, donec currendi signum accipiant, ut ostendit Aristophanis interpres in eo, quem mox citabimus, loco. Tertullianus libro adversum Marcionem primo: Age igitur ad
lineas rursus, et ad gradum. Ad lineas dixit pro eo, quod est, ab integro.
*apo\ balbi/dwn, id est, A repagulis, sive carceribus. Eandem habet sententiam cum eo quod proxime retulimus, Aristophanes in Vespis:
*kai\ mhn\ eu)qu\s2 g) a)po\ balbi/dwn peri\ th=s2 a)rxh=s2 a)podei/cw.
id est,
Atqui protinus a carcerib. de fonte ret reserabo.
Id est, a)p) a)rxh=s2 eu)qe/ws2. Interpres ostendit, ut modo diximus, metaphoram mutuo sumptam a stadiis, in quibus carceres erant repagula quaedam, unde cursus initium erat, quae Graeci balbi/das2, seu a)fethri/as2 appellant: iuxta has linea tendebatur, cui insistebant cursuri. Unde frequentes illae apud Latinos etiam scriptores formulae, a carceribus ad metam, a meta ad carceres. Quae quidem exempla citavimus alibi.
*ne/a xelidw\n, id est, Nova hirundo. Suidas hoc adagium citat ex Auib. Aristophanis, fallente sicut opinamur, memoria. Nam exstat apud hunc poetam in Equitibus, his versibus.
*echpa/twn ga\r tou\s2 magei/rous2, e)pile/twn toiauti\,
*ske/yasqe pai=des2, ou)x o(ra=q), w(/ry, ne/a xelidw\n.
*oi( d) e)/blepon, ka)gw\n tos1ou/tw| tw= krew=n e)/klepton.
id est,
Etenim coquos ego fefelli, fatus haec adillis:
Spectate pueri, non videtis ver, nova ecce hirundo:
Illi tuentur, interim autem sustuli ipse carnes.
Interpres a dmonet, proucrbiali figura dictum, ac perinde valere, quasi dicas initium veris, propterea quod id temporis appareat haec avis. Quemadmodum et Horatius:
Zephyris et hirundine prima.
Suidas ait, dici solere, quoties verba darentur alicui. Sumptum a ioco puerili. Nam hi, data opera, novam hirundinem assimulantes videre sese, ostendunt aliis: deinde contemplantibus illis, et intentis, interim quod volunt surripiunt. Theognis apud Athenaeu lib. 8. declarat, Rhodiis sollemne fuisse quotannis publicis votis invitare hirundinem sub tempus vernum, quod illi xelidoni/zein appellabant, acclamantes in hunc modum: h)=lqe h)=lqe xelidw\n kala\s2 w(/ras2 a)/gous1a kai\ kalou\s2 eniautou\s2, id est, Veni, veni, hirundo, pulchra tempora adducens, ac pulchros annos. Proinde quadrabit in eos, qui falsa spe quapiam iniecta fallunt, ac nocent.
*dio\s2 e)gke/falos2, id est, Iovis cerebrum: kai\ bas1ile/ws2 e)gke/falos2, id est, Regis cerebrum. De cibo vehementer opiparo, ac suavi. Aut de molliter, delicateque. viventibus. Clearchus apud Zenodotum scribit, opiparas epulas apud Persas, Iovis, ac regis cerebrum appellari. Athenaeus lib. 12. docet, Sardanapalum iis, qui voluptatem aliquam essent commmenti, Iovis, ac regis cerebrum apponere solitum, cibum, opinamur, exquisitum. Idem libr. 14. Iovis cerebrum inter secundae mensae delicias annumerat. Apud Apuleium in prima Apologia citatur Ennius.
Quid scarum praeterii, cerebrum Iovis pene supremi.
Nestoris ad patriam hic capitur, magnusque, bonusque.
Ephippus apud Athenaeum, dio\s2 e)gke/falon, id est, Iovis cerebrum inter secundae mensae lautitias commemorat. Idem cibum praelautum ne/ktaros2 a)/nqos vocat, id est, nectaris florem. Atque alibi vinum, th=s2 a)frodi/ths2 ga/la, id est, Veneris lac, ab Aristophane nominatum docet. Rursum alio in loco suaves cibos, th=s2 e(le/nhs2 brw/mata, id est, Helenae cibos dictos indicat.
*aki/nhta kinei=s2, id est, Non movenda moves. Quadrabit aut in eos, qui moliuntur a)dun/aton aliquid, qut qui res sacras violant, aut qui pacta mutant, sive qui conviciis incessunt eos, quibus obauctoritatem debetur reverentia. Zenodotus inde natum putat, quod fas non sit movere neque aras, neque sepulcra, neque sacella, quibus reverentia, quaedam ac religio debetur. Plutarchus in commentario De daemonio Socratis, scribit hanc vocem editam cuidam evocanti manes amici defuncti, ta\ a)ki/nhta mh\ kinei=n. Idem en tw=| e)rwtikw=| usurpat in eum, qui receptam de diis opinionem convellere videbatur. Meminit huius Plato libro De legibus 8. proferens legem, quam Iovis terminalis appellat, ne quis vicini civis, aut hospitis limites agrorum moveat, ne quis item urbis, aut regionis pomeria moveat, malitque quisque saxum ingens movere, quam exiguum lapidem, foedere, iureque iurando fixum, nomi/s1as2, inquit, ta\ a)ki/nhta kinei=n a)lhqw=s2 tou=to ei)/nai, id est, Existimans hoc esse vere, quod dicitur, non movenda movere. Idem lib. De legibus 11. e)pi\ polloi=s2 ga\r dh\ lego/menon eu)= to\ mh\ kinei=n ta\ a)ki/nhta. id est. Inter multa illud recte sane dicitur: Ne moveris non movenda. Meminit et eiusdem operis libro tertio. Et in Epigrammate quodam ita legitur:
*akinh/twn a(/ptetai ou)d) a)i/dhs2.
id est:
Immota haud tangit ne Libitina quidem.
Sophocles in Antigone:
*ors1eis2 me\ t) a)ki/nhta dia\ frenw=n fra/s1ai.
id est:
Coegeris me non movendaperloqui.
Idem in Oedipo Coloneo:
*all) ou) ga\r au)da=|n h(du\ t) a)ki/nht) e)/ph.
id est:
Neqvenim suave est verba in auras eloqui,
Quae sit nefas movere.
Plutarchus in libello De auscultando: e)piqumi/a kinou=s1a xorda\s2 ta\s2 a)kinh/tous2, i. Cupiditas chordas movens non movendas. Idem peri\ th=s2 a)dolexi/as2,
*kinou=s1a xorda\s2 ta\s2 a)kinh/tous2 frenw=n.
id est:
Fides movens minime movendas mentium.
Eleganter huc allusit oraculum, quod exstat in Eratone Herodoti:
*kinh/s1w kai\ dh=lon, a)ki/nhto/n per e)ou=s1an.
id est:
Et Delum, quam vis sit adhuc immota, movebo.
Simul enim respexit ad fabulam, sive mavis historiam, Delon antea fluitantem, postea fixam in gratiam Apollinis: Unde Maro: Immotamque coli dedit, et contemnere ventos.
*mh/te me/li, mh/te me/lissas2. i. Neque mel, neque apes. In eos dici solitum, qui recusant incommodum ferre, quia sit cum commodo quopiam coniunctum. Veluti si quis apes, quod sint aculeatae, nolit perpeti, is nec melle quidem, quod optat fruetur. Res enim mortalium ita temperaverunt superi, ut semper incommoditas comes sit
commoditatum. Tryphon grammaticus infiguris hoc exemplum affert paroemiae, citatque ex Sappho poetria Lesbia:
*mh/ t) e)moi\ me/li, mh/te me/litta.
id est:
Neque mihi mel, neque apis.
Celebratur Mimus ad hanc faciens sententiam:
Feras, quod laedit: ut, quod prodest, perferas.
Eodem pertinet illud Plautinum: Fortiter malum qui patitur, post potitur bonum. Idem obscurius quidem, sed tamen eleganter innuit Homerus, ut opinamur, per herbam moly, cui radicem nigram, florem lacteum attribuit, radicis nigrae symbolo laboris molestiam significans, qua pervenitur ad animi tranquillitatem, virtutis absolutae praemium.
*bh\c a)nti\ pordh=s2, Tussis pro crepitu. Dici solitum, quoties aliquis perplexus, aliud pro alio simulat. Veluti, si quis, in adulterae domo deprehensus, fingeret se quippiam mercatum venisse. Translatum ab iis, qui crepitum clara tussi dissimulant, quod genus homines etiam hoc tempore non raro magno cum risu deprehenduntur.
*upe\r ta\s2 korw/nas2 bebiwkw\s2, id est, Cornicibus vivacior. De vehementer annosis, proverbialis hyperbole. Ab avis eius prodigiosa vivacitate sumpta, de qua ita scribit Plutarchus in commentario, qui inscribitur. *peri\ tw=n e)kleleipo/twn xrhsthri/wn, citans Hesiodum, sub persona Naidis, aetates animalium varias sic complectentem:
*enne/a toi zw/ei genea\s2 lake/ruza korw/nh
*andrw=n h(bw/ntwn, e)/lafos2 de/ te tetrako/rwnos
*trei=s2 d) e)la/fous2 o( ko/rac ghra/s1ketai au)ta\r o( foi=nic
*enne/a tou\s2 ko/rakas2, de/ka d) h(mei=s2 tou=s2 foi/nikas2
*nu/mfai e)u+plo/kamoi, kourai\ dio\s2 ai)gio/xoio.
id est:
Ter tria saecla hominis transmittit garrula cornix,
Quatuor at peragit cornicis tempora corvus.
Cervinam aetatem corvus ter praeterit ater,
Coruinos annos novies agit Indica phoenix.
Atqui crispicomae, soboles Iovis alma Tonantis,
Egredimur decies phoenicia saecula nymphae.
Hos versus Hesiodios interpretatus videtur quidam, quisquis fuit. exstat autem carmen inter reliquas Maronis appendices. Estque huiusmodi.
Ter binos, deciesque novem superexit in annos
Iusta senescentum quos implet vita virorum.
Hos novies superat vivendo garrula cornix,
Et quater egreditur cornicis saecula cervus.
Alipedem cervum ter vincit corvus, at illum
Multiplicat novies phoenix reparabilis ales.
Quem vos perpetuo decies praevertitis aevo
Nymphae Hamadryades, quaerum longissima vita est.
Hi cohibent fines vivacia fata animantum,
Cetera secreti novit Deus arbiter aeut.
Eandem hanc Hesiodi sententiam oppido quam commode, breviterque reddit Plinius: Hesiodus, inquiens,
cornici novem nostras attribuit aetates: quadruplum eius cervis: id triplicatum coruis. Etiam si nonnullis auctoribus haec fabulosa videntur. Inter quos Aristoteles arbitratur homine nullum aliud animal esse vivacius, excepto uno elephanto. Martial.
Et cornicibus omnibus superstes.
De anu nimium vivace.
Item Horatius in Odis:
- Servatura diu parem
Cornicis vetulaetemporibus Lycen.
Eodem pertinet, quod philosophus ille moriens, cornicibus invidisse legitur longaevitatem, quam natura negasset homini. Synesius in epistola quadam: *ei)ko/s2 e)sti korw/nhs2 e)niautou\s2 a)/rcai pa\r) h(mi=n, to\n dikaio/taton. id est, Consentaneum est, iustissimum principem, cornicis annis apud nos imperaturum esse.
*tiqwnou= gh=ras2, id est, Tithoni senecta. Fabulae tradunt Tithonum adamatum ab aurora in caelum sublatum fuisse, atque illius succo perfusum, ad tantam pervenisse senectutem, ut tandem optaverit, ut in cicadam verteretur. Lucianus in quodam dialogo: kai\ u(pe\r tiqwno\n e)/zh o( ge/rwn. id est, Atque ultra Tithonum vivebat senex. Huius Tithoni personam inducit Aristo Chius in libro de senectute, propter vivacitatis miraculum, ut testatur in Catone M. Cicero. Suidas adagium refert hunc in modum, kataghra/s1ais2 tiqwnou= baqu/teron. id est, Senescas Tithono profundius.
ITIDEM certe apud Latinos Nestoris anni in proverbium abierunt, cui tres aetates attribuit Homerus in Odysseae tertio:
*tri\s2 ga\r dh/ min fas1i\n a)na/casqai ge/ne) a)ndrw=n.
id est:
Illum iam exegisse hominum tria saecula fama est.
Idem affirmat in primo Iliados:
Quod ipse Nestor de se testatur apud Ouid. 12. Met.
- Vixi
Annos bis centum, nunc tertia vivitur aetas.
Ubi aetas pro centum annis usurpatur. Et Iuvenalis:
- Atque suos iam dextra computat annos.
Tertiam aetatem indicans. Breviter proverbii faciem habebit, quidquid ab iis sumetur, qui insigni vivacitate fuerunt. Ut phoenice vivacior, quem Hesiodus scribit, novem corui aetates vivere: et cervo vivacior: coruo vivacior: et Tiresia vivacior, quem tragoedia fingit sex aetates hominum vixisse. Et Seribus vivacior, quos Graecis historiis proditum est, trecentos annos vivere. Quod genus exempla si quis desideret, legat Lucianum de Macrobiis, id est, longaevis, et Plin. 7. Libri caput quadragesimum octavum.
LEPIDUM est, quod ait Lucianus in Philopseude: u(pe\r ga\r to\n a)/trakton h)/dh bioi=, id est, Iam enim ultra fusum vivit: hoc est, vivit ultra fatalem diem. Allusum ad Parcarum fusos, quibus aevum mortalium evolui fabulantur poetae. Quin et Philosophi metam vitae fatalem, periodum appellant, quam praetercurrere nulli fas sit.
IN Andria Terentiana ab adolescente non admodum cordato, cordatissima simul, et elegantissima sententia profertur. Facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus. Tu, si hic sis, aliter sentias. Ea nata
videtur ab oraculo Thaletis philosophi. Nam is, ut auctor est Laertius, interrogatus, quod nam esset difficilimum, respondit gnw=nai s1eauto\n, idest, nosse se ipsum: quid facillimum, respondit a)/llw| u(poti/qesqai, id est alteri consilium dare. Comicus autem translationis gratiam admiscuit. Euripides in Alcestide:
*mh\ nun= u(pe/rbain), a)ll) e)nais1i/mws2 fe/re.
id est.
Ne nimius hic dolor esto, sed modice feras.
Verba sunt Herculis Admetum consolantis super uxoris morte. At ille:
*ra=|on parainei=n, h)s\ paqo/nta karterei=n.
id est.
Facilius est monere, quam situm in malis
Animo tmperare.
Fertur et huic similis sententia proverbialis:
*apantes e)s1me\n ei)s2 to\ nouqetei=n s1ofoi\.
*au)toi\ d) a(marta/nontes2, ou) ginw/s1komen
id est.
In admonendo sapimus omnes, verum, ubi
Peccamus ipsi, non videmus propria.
Ducta est sententia a communibus hominum morib. Omnes enim aegrotantibus recte praecipiunt, quid fugiendum, quid agendum, et obiurgant nonnumquam, quod salutis causa non obtemperent bene monentibus. Ipsis, posteaquam in morbum inciderint, non succurrunt illa praeclara monita, sed aliis item monitoribus, et obiurgatoribus est opus. Porro cupiditas omnis animi morbus est, quo velut excaecatus, aut non perspicit, aut si perspicit sequi non vult ea, quae sunt ad salutem necessaria. Nam Phaedria Terentianus prudens, et sciens in flammam manum mittit, et vivus, vidensque perit. Item Horatius fugienda sequitur, fugiens quae profore credit. Perspicit avarus aliquando, quam prodigiosa res sit ambitio. Contra ambitiosus avari morbum pervidet, et uterque alteri in alieno malo recte consulir, neuter in suo sapit.
*ta\ u(p e\r h(ma=s2, ou)de\en pro\s2 h(ma=s2, id est. Quae supra nos, nihil ad nos. Dictum socraticum, deterrens a curiosa vestigatione rerum caelestium et arcanorum naturae. Refertur proverbii vice a Lactantio libro 3. capite 20. Ex his, inquit, unum eligam, quod ab omnibus sit probatum, celebre. Hoc proverbium Socrates habuit: Quod supra nos, nihil ad nos. Vertere licebit et in contrarium, Quae in fra nos, nihil ad nos. Ubi significamus res leviusculas, quam ut nobis curae esse debeant.
QUAE iam in ora vulgi abierunt, omnibus tonsoribus, ac lippis nota dicuntur, propterea quod olim in tonstrinarum consessibus omnes rumores narrari consueverunt. Quod indicat Aristophanes in Pluto:
*kai/ toi lo/gos2 g) hn)= nh\ to\n h(rakle/apolu\s2.
*epi\ toi=s1i kourei/ois1i tw=n kaqhme/nwn,
*ws2 e)capi/nhs2 a)nh\r gege/nhtai plou/s1ios2.
id est.
Hercle profecto sermo erat videlicet
In officicinis desidentium frequens
Tonsoriis, hominem repente divitem
Factum esse.
Et apud Terentium Antipho, in tonstrina, de puella cognoscit. Item Horatius de tonstrina.
- Gaudent ubi vertice rase
Garrula securi narrare periculae nautae.
Idem in Sermonibus.
- Opinor,
Omnibus et lippis notum et tonsortbus esse.
Ubi proverbium explicuit, significansrem vulgo iactatam. Nam lippi in tonsorum officinis desident, expetentes rem edium oculorum. De tonsorum garrulitate complura lectu digna tecenset Plutarchus in libello, quem scripsit De futili loquacitate. Quorum unum illud referre non pigebit. Cum aliquando, inquit, in tonstrina sermo esset de Dionysio, dicereturque tyrannidem illius adamantinam esse, et inexpugnabilem, ridens tonsor, Haeccine, inquit, loqui vos de Dionysio, in cuius iugulo ego subinde teneo novaculam? Quod dictum simulatque Dionysius rescisset, tonsorem in crucem sustulit, atque ita, quod ait Plinius, voces per iugulum rediere in auctorem. Ut autem tonsorum genus usque adeo loquax sit, id existimat esse in causa, quod in eorum officinas loquacissimi quique conveniant, desideantque, quorum assiduo convictu garrulitatis morbo inficiuntur et ipsi. Quas ob res Theophrastus, ut idem testis est Plutarchus, ta\ kourei=a, a)/oina s1umpo/s1ia, id est, sine vino compotationes appellavit, quod illic loquacitate ceu temulenti reddantur homines. Simili infamia laborant balneatores, quod illic quoque desideant otiosi, garrientes quidlibet. Quin hinc factum est, ut veteres aerarias officinas le/xas2 dixerint, ut indicavit loannes Grammaticus, quod hibernis frigotibus huc sese turba tenuium temporis gratia conferre consueverit, ibique desidens otiosis fabulis rempus fallere. Haec loca, velut ignavis apta, Hesiodus iubet vitare agricolam.
*pa\r d) iqi xa/lkeion qw=kon kai\ e)pale/a le/xhn
*wrh| xeimeri/h|.
id est.
Mensibus hibernis valeat ferraria sedes,
Ac nugae tepidae.
OPPIDO quam eleganter extulit Horatius:
Optat ephippia bos piger, optat arare caballus.
Vitium illud significans humanis ingeniis insitum, ut semper alienam sortem magis mirentur, suam contemnant, ac fastidiant, optent inexperta, experta damnent. Siquidem ephippia vocantur, quas vulgo sellas equestres appellant, additas in hoc, ut commodius sedeat eques. Veteres bubus arabant, non equis. Videtur esse sumpta allegoria ex apologo quopiam. Citra metaphoram dixit Terentius: Nostri nosmet paenitet.
OVIDIUS mutavit metaphoram, eundem explicans sensum:
Fertilior seges est alteno semper in aruo
Vicinumque pecus grandius uber habet.
Persius satyra sexta.
Securus et angullus ille
Vicini, quia pinguior,
In eandem sententiam celebratur et Mimus unus, er illis Publii ab Aulo Gellio laudatis:
Aliena nobis, nostra plus aliis placent
Et Horatius:
Qui fit, Mecaenas, ut nemo, quam sibi sortem,
Seu ratio dederit, seu fors obiecerit, illa
Contentus vivat, laudat diversa sequentes?
HAUD dubium, quin proverbialiter dixerit Aristophanes in Pluto, faecem epotandam eidem, qui vinum ebrius eiberit, id est, qui fruitus sit optimis, eundem boni consulere debere deteriora.
*omws2 d) e)peidh\ kai\ to\n oi)=non h)ci/ous2
*pi/nein, s1unekpote/on e)s2i\ th\n tru/ga.
id est.
At, ubi haud gravatus bibere vinum es, faex item
Tibi nunc eidem est ebibenda scilicet.
Verba Chremyli de muliere, quae quodam vernans, ac florens aetate placuerat, tum anus fastidiebatur a iuvene.
APUD Graecos opulentia Croesi, Lydorum regis, in provetbium abiit, praesertim nobilitata dicto Solonis. Apud Romanos item M. Crassi, cui cognomentum etiam Divitis ad ditum est. Hic negabat divitem esse, nisi qui redditu annuo legionem tueri posset. In agtis suis sestertium vicies mille possedit. Commemorantur et alii nonnulli apud Plinium lib. 33. ca. 10. et item 3. qui immodicas opes possederunt, atque in his est Aristoteles, cuius heredes in auctione septuaginta patinas vaenum produxisse leguntur, Verum non itidem in vulgi cessere sermoncm. Proinde nihil attinet hoc loco referre. Festivior erit adagii figura, si numerum etiam commutemus, ut D. Hieronymus: Croesos licet spires, et Darios, literae marsupium non sequuntur. Horatius et Arabum gazas dixit, pro cumulatissimis opibus, non sine specie proverbiali, quemadmodum et Persicos apparatus, pro nimis exquisitis ac sumptuosis.
*to\n paktw/lou plou=ton, id est. Pactoli divitias, pro summis opibus alicubi dixit Philostratus. Est autem Pactolus Lydiae fluvius, ex monte Tmolo profluens, aureis scatens harenis, unde xrus1or)r(o/as2, a poetis cognominatus. Cuiusmodi narratur et Tagus in Iberia, et Ganges in India, et Hebrus in Thracia. Plinius addit Padum in Italia, negatque ullum esse autum absolutius, quam id, quod in fluviis reperitur, utpote cursu ipso, trituque perpolitum. Horatius in Epodis:
Sis pecore, et multa dives tellure licebit,
Tibique Pactolus fluat.
Iuvenalis.
Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare voluitur aurum.
Has hyperbolas in varios usus accommodare licebit. Veluti si quis dicat. Hos tantos sumptus sustinere nemo queat, ne si Pactolus quidem illi domi fluat. Huius hominis cupiditatem ne Tagus quidem ipse possit explere. Nihil mediocre sperabat, sed totos Pactolos, ac Tagos animo conceperat. Aut Pactolos pollicebatur, id est, divitias effertissimas.
CONTRA, Iri, et Codri paupertas proverbio locum fecit. Ouidius:
Irus erit subito, qui modo Croesus erat,
De Codro Iuvenalis.
Tota domus codri rheda componitur una.
De Iro mentionem facit Homerus Odysseae *s. scribitque eum publicum fuisse mendicum apud Ithacenses, corpore, specieque praegrandi, a matre dictum Arnaeum, a iuvenibus Irum fuisse nominatum, quod iret
nuntius, quo iussus esset. Cum hoc commissus Ulysses, cum haberetur et ipse pro mendico, eicit hominem. Quin et Hecale paupertate nobilis est, cuius meminit Plautus in Cistellaria: Siquidem eris ut volo, numquam Hecale fies. Meminit et Ouidius:
Cur nemo est Hecalen, nulla est qua ceperit Irum.
Nempe quod alter egens, altera pauper erat.
His formulis quot modis uti liceat, in operis ingressu satis ostendimus.
*mus1w=n e)/xatos2, id est, Mysorum extremus. Strabo Geographiae lib. 12. refert Mysorum populum usque adeo contemptum fuisse, ut proverbio locum fecerit. Id usurpat M. Tullius in oratione pro Lucio Flacco. Quid, inquit, porro in Graeco sermone tam tritum, atque celebratum est, quam si quis despicatui ducitur, ut Mysorum ultimus esse dicatur? Idem ad Q. Fratrem: Nisi me forte Paconii nescio cuius hominis, ne Graeci quidem, at Mysi aut Phrygis potius, querelis moveri putas, nimirum gentis eius contemptum declarans. Summum itaque despectum, et infimam humilitatem hoc adagio significabimus.
*exatos2 mus1w=n plei=n, id est, Mysorum postremus navigare, proverbiali ioco dicebatur, qui frustra laboraret. Origo proverbii, sicuti fit in plerisque, non uno narratur modo. Quidam tradunt, olim Graecis pestilentia laborantibus, oraculo responsum esse, ut ad ultimum Mysorum navigarent. Ac primum quidem ambigebant, quid sibi vellet oraculum. Tandem diu circumacti repererunt Aeolidem in extremis Mysorum esse sitam, atque eo demigrandum esse monuisse numen. Alii scribunt, Telepho, post interemptos avunculos, consulenti Pythium, quo gentium sibi demigrandum foret: nam antiquitus mos erat homicidis solum vertere: responsum, uti ad extremam Mysorum regionem sese conferret: venisseque in Teuthraniam, quae Mysiae extrema pars, atque eius loci principatum obtinuisse. Sunt, qui dicant, hunc non ob caedem avunculorum fugisse, sed uti matrem quaereret, quam in Teuthrania tandem invenerit. Proverbium autem dictitatum, ubi dura quaepiam imperarentur, factuque difficilia.
*kinei=n h)\ qi/gein to\ e(/lkos2, id est, Movere seu tangere ulcus, est, movere dolorem, eiusque rei facere mentionem, quae nos magnopere urat, Terent. Quid minus necesse fuit, quam hoc ulcus tangere? Quo loco Donatus admonet subesse proverbium. Octavius Augustus, ut auctor est Tranquillus, filiarum I uliarum, et neptis infamem vitam, morte ipsa gravius tulit, nec eas aliter appellare consuevit quam tres vomicas, aut tria carcinomata sua, nimirum quod earum non sine magno dolore suo recordaretur. Hanc metaphoram M. Tul. oppido quam eleganter expressit in Clodium, qui populum fame iam exasperatum, contionibus insuper seditiosis in rabiem agebat. Ut tu, inquit, in hoc ulcere tamquam unguis exsisteres. Plutarchus de adulatione: *krufi/ou de\ lo/gou kinh/s1antos2 e(/lkrs2, id est, Arcani sermonis cum movisses ulcus
TRANS lationes, quae ducuntur a corporis sensibus, quoniam velut ad
manum sunt, et quasi de proximo sumuntur, omnes ferme proverbiales sunt, quemadmodum admonuimus in operis huius initio. Velut odorari pro resciscere, et sagaciter deprehensum atque animadversum cognoscere. Odor, pro suspicione ac rumore. Cicero: Est nonnullus odor dictaturae. Olfacere, apud Terentium in Adelphis, pro deprehendere. Subolere, apud eundem, pro suspectum esse. Obolere, pro molestum esse, aut esse in suspicione. Unde et Nasuti dicuntur, et Emunctae naris, et Muccosis naribus. Denique Nasus ipse in proverbium abiit pro iudicio. Horatius:
- Non quta nullus
Illis Nasus erat.
Et putent, quae displicent. Huc pertinent et illa, Olet mendacium. Redolent Atticismum. Olent lucernam. Itidem Gustum rei vocamus, veluti primam illam experientiam, et degustationem, quasique specimen. Cicero ad Atticum: Hominem degustes. Idem ad eundem. Et Latinus ille tuus Atticismus ex intervallo regustandus. Unde et Salivam primam dicimus primum illum gustum, quem pueri tamquam a nutricibus imbibimus. Et palato satisfacere dicitur, quod animo placet. Et devorare dicimur, cum rem, alioqui acerbam, veluti citra sensum perferimus; translatione sumpta ab iis, qui amara catapotia, tamquam invito palato, solent absorbere. Unde aliquoties apud Ciceronem et Fabium, Devorare taedium, Absorbere molestiam. Affinia sunt illa, Sapiunt arrogantiam, Resipiunt invenile quiddam. Concoquere item, pro vincere molestiam. Nauseare, cum taedio audire. Euomere, dicere, quod dolor non sinebat reticere. Et Expuere miseriam ex animo. Consputare, pro lacessere maledictis. Despuere, pro contemnere. Stomachari, pro indignari. A visu item multae ducuntur metaphorae, ut Oculis ferre, pro vehementer amare, curaeque habere. In oculis esse, Obversari oculis, pro eo, quod est recordari, et in memoria cogitationeque esse. Respicere, curam agere, et rationem habere. Prospicere, in posterum consulere. Despicere, fastidire. Suspicere, mirari. Connivere, pro data opera dissimulare. Caecutire, Allucinari, pro falli iudicio. Verum haec longius persequi, nec huius est instituti et insiniti fuerit operis. Quare, quamquam istiusmodi videntur ad proverbiorum cognationem pertinere, tamen ea minutius, exactiusque conquirere, non est sententia.
PLAUTUS in Epidico, sane quam elegans adagium usurpavit: Mihi, inquiens, istic nec seritur, nec metitur: id est, ista res nihil ad me pertinet, ut quae neque meo fiat periculo, neque emolumento. Metaphora notissima est. Etenim, qui sementem facit, is suo impendio, suoque periculo facit: qui metit, compendium accipit, et in tuto est. Diversum est huic, quod est apud Plautum in Mercatore: Tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi eidem metis.
*af) e(sti/as2 a)/rxou, id est, A lare incipe, hoc est, a domesticis, ac familiaribus initium sumito. Recte dicetur in magistratus, et alienae vitae censores, quorum officiu est, ut inprimis suos, suorumque vitam corrigant. Nam e(sti/an Graeci vocant, quem nos Larem, ac Vestam vocamus. Aristophanes s1fhci\n.
*ou)k a)ll) i(/na
*af) e(sti/as2 a)rxo/menos e)pitri/yw tina\.
id est,
Non, verum ut altquem, exorsus a lare, obteram,
Ductum a vetusto ritu sacrorum, in quibus primitiae laribus immolabantur. Aristocritus, citante interprete, fabellam huiusmodi refert. Cum devictis Titanibus Iuppiter imperio potitus esset, Vestae permisit optionem, ut quidquid vellet eligeret e regni partibus. Illa primum virginitatem poposcit: deinde sacrorum omnium, quae diis immolarent homines, primitias. Inde abiisse in consuetudinem, ut in omni sacro primae partes lari tribuerentur. Usus est hoc adagio Plato in Euthyphrone: *bouloi/mhn a)\n w)= s1w/krates2, all) o)r)r(odw= mh\ tou)nanti/on ge/nhtai. *atexnw=s2 ga\r a)f) e(sti/as2 doxei= moi a)/rxesqai kakourgei=n th\n polin, s1e\ e)pixeirw=n a)dikei=n id est, Equidem cupiam, verum vereor, ne res in diversum exeat. Nam mihi quidem laedendae Rei publicae ab ipso lare sacere videtur initium, cum re tentat laedere. Plutarchus in libello de Polyphilia: *prw=ton men ou)=n w(/sper a)f) e(sti/a|s2 a)rca/menoi. id est, Primum igitur velut a lare exorsi. Totidem ferme verbis utitur in commentario, *peri\ tw= a(po\ tou= qei/ou brade/ws2 timwroume/nwn. Usurpat et in libello, quem scripsit adversus Herodotum. Aristides in Pericle: *od) a)f) e(sti/as2 a)rca/menos th=s2 au)to\s2 au)tou=, to\ s1u/mmetron h(rei=to, pro\ tou= plei/onos. id est, At ille a suo ipsius exorsus lare, maluit aequalitatem sequi, quam reliquos antecellere. Interpres admonet dici solitum de iis, qui ab ipso statim initio, vel boni sunt, vel mali. Quasi dicas, ab ipsis incunabulis, quod Lar statim nascentes excipiat.
HVIC affine est illud Horatianum:
Ut vineta egomet cadam mea.
Id est, ut a me ipso incipiam, et poetas ipse poeta carpam, ac lacerem. Translatum videri potest vel ab amputantibus vineam, vel ab iis, qui per iniuriam novellas vites laedunt. Horatius in Epistolis:
Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
Ut vineta egomet caedam mea.
AULUS Gellius scribit hunc Homericum versiculum, qui est Odysseae d. proverbii vice semper in ore fuisse:
*otti toi en mega/rois1i kakw=n t) a)gaqw=n te te/toktai.
id est,
Aedibus in nostris quae prava aut recta gerantur.
Quod alii tribuunt Socrati, Diocles ascribit Diogeni, ut refert Laertius. Socrates autem hoc dicto dehortans a studio rerum naturalium, ac supernaturalium, item a disciplinis mathematicis, revocabat ad curam moralis philosophiae, quod haec tractat ea, quae proprie ad nos pertinent. Plutarchus in commentario De servanda bona valetudine, proverbii vice usurpavit: *ei\ ma=llon a)uto\n oi)/etai pros1h/kein gewmetri/as2 h)\ dialektikh=s2 kai\ mous1ikh=s2 o(ra=sqai metapoiou/menon, h)\ zhtei=n, kai\ manqa/nein boulo/menon,
*otti toi en mega/rois1i kako/n t) a)gaqo/n tete/toxtai.
id est, Si magis officii sui putat esse, ut in geometriae, dialecticae, musicaeque studio versari videatur, quam ut inquirat, cupiatque cognoscere,
Aedibus in propriis quae prava, aut recta gerantur.
Quo versu monemur, ut ea potissimum, quae ad nos ipsos pertinent
curemus, externa, atque aliena ne inquiramus. Quo vitio festiviter Martialis Ollum quendam notat, qui malorum alienorum erat observator curiosissimus, et taxator acerrimus, cum ipse uxorem haberet adulteram, filiam viro maturam, deberetque etiamnum pro togula. Diogenes Cynicus, cui carmen hoc, ut modo diximus, semper in ore consuevit esse, grammaticos nimis ridicula facere aiebat, qui tanto studio Ulyssis mala inquirerent, sua ignorarent. Huc referri potest et illud apud Homerum pene sollemne: Habetur enim Iliad. z. Odys. a. q. et f.
*all) ei)s2 oi)=kon i)ou=s1a ta= s1auth=s2 e)/rga ko/mize.
id est,
Quin in tecta abiens, tua propria munia cura.
Plutarchus polupragmos1u/nhn definit filoma/qeian a)llotri/wn kakw=n, id est Curiositatem, studium aliena mala cognoscendi. Atque id hominum genus lamiis similes ait, quae domi oculos reconditos habent foras egressurae reponunt. Atque ita fit ut domi caecutiant, foris sint oculatissimae. In huiusmodi praepostere oculatos eleganter torseris illud Sophoclis de senibus dictum:
*po)r)r(wqe leu/s1wn, e)gtu/qen de\ pa=s2 toflo\s2.
id est,
Procul videns, sed cominus videns nihil.
Nam in senibus accidit, ut propius admota non cernant, longius semota videant, atque huius rei causam reddit Plutarchus Convivialium quaestionum 1. decad.
PROXIMUM Homerico carmini videtur et illud eiusdem Persii:
Tecum habita, ut nor is, quam sit tibi curta supellex.
Id est, domi tuae vivito, ut in telligas, quam tenuis sit tua fortuna. Traslatum ab iis, qui in principum familiis agunt, et ut vulgo fit, ex alienis opibus, perinde quasi suis, intumescunt, quibus si domi vivendum sit, vix salinum habeant, quod apponant. Tecum igitur habita, id est, tuapte supellectile te metire, ac tuis ipsius malis bonisve te ipsum expende. Haud scimus, an huc pertineat, quod scribit M. Tullius in Catone maiore, Secum, ut dicitur, vivere.
Idem diversa explicuit metaphora Persius Sat. 6.
Messe tenus propria vive.
Id est, Sumptum facito pro modo facultatum tuarum. Ab agricolis traductum, qui sumptus annuis agrorum proventibus metiuntur. Neque enim res consistere potest, cum quaestum superat sumptus, quemadmodum ait Plautus. Ostentatorem divitiarum elegante verbo Alexis apud Athenaeum lib. 6. ptwxala/zona dixit, eodem verbo declarans fastum cu paupertate coniunctum.
AD eandem sententiam pertinet illud Horatianum:
Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.
Lucianus in libello, cui titulus, u(pte\r tw= ei)ko/nw: *alla\ diakri/nhs2 kai\ parametrh=s2 tw= oi)keiw| me/trw| e(ka/teron, id est, Verum diiudices, dimetiarisque propria utrumque mensura. Nimirum hoc est, quod dixit Horat. suo modulo, oi)kei/w|, et, tamquam interpres sui, adiecit, ac pede. Pindarus item:
*xrh\ de\ kaq) a(uton aiei\ panto\s2 o(ra=| metron.
id est,
Oportet autem iuxta suam quenque conditio nem uniuscuiusque reispectare modum. Et Aristophanes in Auibus:
*ou)k a)nametrh/s1eis2 s1auto\n a)piw\n a)llaxh=.
id est,
Non ipse te remetieris hinc loci
Alto profectus.
Monet adagium, ne quis se dilatet ultra conditionem suam, neve se ipsum ex assentatorum laudibus, aut vulgi opinione, aut fortunae favore, verum propriis ac veris dotibus, animique vir utibus aestimet. Translatum ab iis, qui corporis humani modum, pedum numero aestimant. Porro iusta cuiusque hominis mensura, 7. ipsius pedibus constat, si quid pictoribus, et statuariis credimus. Eodem pertinet illud Martialis:
Qui sua metitur pondera, ferre petest.
Catullus in Scazonte:
Sed non videmus, manticae quod in tergo est.
Id est, Non videmus nostra ipsorum vitia, cum aliena curiosis oculis perspiciamus. Proverbium natum est ex Apologo quopiam Aesopico, qui fertur huiusmodi apud Stobarum: *ais1wpos2 e)/fh du/o ph/ras2 e(/kaston h(mw=n fe/rein, th\n men e)/mprosqen, th\n d) o)/pisqa, kai\ ei)s1 men th\n e)/mprosqen a)potiqe/nai ta\ tw= a)/llwn a)marth/mata, ei)s2 de\ th\n o)/pisqen ta\ e)autw=n. Quorum verborum haec ferme sententia, Finxit Aesopus singulos mortales binas habere manticas, hoc est, peras, alteram ante pectus, alteram a scapulis, tergoque propendentem. Sed in p riorem, inquit, aliena vitia immittimus, in posteriorem nostra. Persius:
Ut nemo in sese tentat descendere, nemo,
Sed praecedenti spect atur mantica tergo.
Horatius:
Refpicere ignete discet pendentia tergo.
D. Hieronymus: Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostra opera non videntes, aliorum, iuxta Persium, manticam consideremus.
HANC humani ingenii caecam filauti/an poetarum literae notarunt. Horatius:
Cum tua, inquiens, pervideas oculis mala lippus inunstis,
Curin amicorum vittis tam cernis acutum.
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius?
Idem alibi,
Qui ne tuberibus propriis offindat amicum
Postulat, ignoscat verrucis illius aequum est.
Quod ipsum proverbii speciem evidentem ante se gerit. Tubera maiora vitia dixit, verrucas minora, quae alibi naevos appellavit.
INTRA tuam pelliculam te contine. Porphyrion proverbium esse admonet, quo vetamur, obliti sortis nostrae, maiora conari, quam pro nostra faculrate. Idque inde sumptum putat, quod olim ductores in pellibus hoc est, pelliceis tentoriis dormitarent. Sed videtur rectius referri ad asinum illum Cumanum, quem Apologi fabulantur adaptasse sibi leonis exuvium, atque ita sese ad tempus pro leone gessisse. Verum eam illi magno fuisse malo, cum agnitus, et magno omnium risu, aliena, apposititiaque exutus pelle, fustibus ad necem caederetur. Neque absurde quis
ad Cleonem Atheniensem referat, qui ex Byrsopola, hoc est, coriario creatus exercitus ductor, fortuna favente, victoriam reportavit, capta Pylo, suam ipsius civitatem furto spoliavit, atque ad eum modum ad summas opes evectus est, tandem per alium eiectus, maleque acceptus, poenas dedit, quod non in propria pelle quiesset. Hic inducitur in Aristophanis comoedia, cui titulus Equites, neque non aliis locis fubinde mordetur ab ab eodem poeta. Huc nimirum videtur allusisse Plautus, cum militem gloriosum, et iactabundum fingit elegphantino corio circumtectum, non suo, sive quod stolidum significaret, sive quod maiora, quam pro facultate, loquentem. Horatius.
Et merito, quoniam in propria non pelle quiessem.
Martialis in sutorem quendam, qui Cleonis exemplo, prius ad summas evectus divitias, ut venti erant, ita velum in altum sustulit: deinde ad pristinam rursus inopiam largitionibus suis redactus est, ut nihil iam esset nisi cerdo.
Lusisti, inquit, satis ext; sed te, mihi crede, memento
Intra pelliculam cerdo tenere tuam.
Item Seneca in Epistolis: Sapientem undique submovent, et intra cutem suam cogunt. Id citra metaphoram sic extulit Ouidius:
Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra
Fortunam debet quisque manere suam.
Allusit huc et Lucianus in Imaginibus, auk e)/ti me/nous1in e)pi\ tw=n u(parxontwn, id est, Non iam manent in his, quae adsunt: de his, qui, fortunae successibus elati, suae conditionis non satis meminerunt. Denique non absurdum videtur, si proverbium referatur ad Marsiae excoriati fabulam, qui quoniam parum memor suae conditionis, ausus est cum Apolline certare, sua pelle exutus est.
EST apud Horatium in Epistolis, non dubium, quin proverbialis metaphora, Pennas nido maiores extendere, pro eo, quod est, rem, fortunamque, quam mediocrem, aut tenuem a maiorib. acceperis, auctiorem reddere. Quod quidem, si virtute fiat, summa laus est: tantum abest, ut vitio dandum existimemus.
Me, inquit, natum patre, et in tenuire,
Maiores poenas nido extendisse loqueris,
Ut, quantum generi demas, virtutibus addas.
Translatum ab avium pullis, qui sic grandescunt, subnascentib. plumis, ut materno nido capi non possint.
HAC nostra tempestate multis regionibus hoc circumfertur adagium. lubent enim hominem aliena vitia taxantem, in suum ipsius sinum inspuere, tamquam admonentes, ut domesticorum malorum recordatione desinat arrogantius insectari vitam alienam. Idem antiquis fieri solere, colligi utcumque potest ex verbis Plinianis, qui lib. 28. cap. 4. scribit hunc in modum: Veniam quoque a deis, spei alicuius audacioris petimus, in sinum spuendo. Idem in eodem capite scribit, ex auctoritate Salpae, torporem sedari quocumque membro instupente, si quis in sinum expuat. Quorum utrumque non prorsus abhorret a nostro vulgato proverbio. Siquidem, qui carpit aliena,
spe quadam improba peccat, quasi speret sibi nihil simile a quoquam opprobrari posse, cum nemo sit, qui non aliquo vitio teneatur. Et qui proprii mali, quasi sui ipsius sensu caret, ceu torpore quodam tenetur. Seneca libro de beneficiis septimo: Fortasse vitium, de quo quereris, si te diligenter excusseris, in sinu in venies. Lucianus in apologia De mercede feruientibus, kai\ o(/ti ouk ei)s2 to\n ko/lpon ptu/s2as2 pro/teron h)ci/ous2 kathgorei=n, Id est, Quodque non prius in tuum ipsius sinum inspueris, quam accusare coeperis. Idem in Votis, u(permaza=|s2 ge w) a)dei/mante, kai\ e)s2 to\n ko/lpon ou) plu/eis2 ou)de oi)sqa o(/stis2 w)\n nauklhrei=s2. Iocatur quispiam in amicum, quod tamquam oblitus sui, opes immensas imaginaretur, neque in sinum spueret, ut agnosceret, quisnam esset. Idem indicat Theocritus Ecloga sexta. Nam Polyphemus, cum paulo arrogantius suam formam extulisset.
- *ws2 mh\ bas1kanqw= de\ tri\s2 ei)s2 e)mo\n e)/ptus1a ko/lpon.
*tau=ta ga\r a( grai=a/ me kotuttari\s2 e)cedi/dacen.
Quorum carminum haec ferme sententia est. Ne quid me laedat invidia, neve noceat fascinatio, ter in meum inspui sinum. Nam id me Cotyttaris anus docuit. Scholiastes addit eum morem sua etiamnum aetate durasse mulierculis, ut abominantes in vidiam in sinum expuant. Refert et Callimachi versum:
*dai/mwn, ti\ ko/lpois1in e)piptu/ous1i gunai=kes2.
id est,
O foriuna, sinum mulier cur censpuit omnis?
Nec fortasse pertinet, quia ait Lucianus in Necromantia, *teri\s2 a)/n mou pro\s2 to\ pro/s1wpon a)poptu/s1as2, id est, Posteaquam ter mihi despuisset in faciem. Nec alienum hinc est, quod in secunda Satyra scripsit Persius:
- Frontemque, atque uda labella Infami digito, et lustraltbus ante salivis
Excipiat.
E simili superstitione profectum est, quod in dicat Athen aeus libro primo, priscos ad depellenda mala solitos ter abstergi. Refert versiculum hunc Cyrenaei:
*tris2 d) a)pomacame/nois1i qeoi\ dido/as2in a)/meinon.
id est,
Ter vero abstersis, melius bona numina donant.
AD eam sententiam pertinent tria illa, inter omnia fapientum apophthegmata vel maxime celebrata, adeo ut, quemadmodum in Charmide testatur Plato, pro foribus templi Delphici ab Amphictyonibus inscripta, veluti digna deo viserentur. Quorum primum est gnw=qi s1eauto\n, Nosce teipsum. In quo modestiae, medio critatisque commendatio est, ne nobis vel maiora, vel etiam indigna sequamur. Nam hinc omnis vitae pestis oritur, quod sibi quisque blanditur, et, quantum aliis praeter aequum detrahit, tantum sibi philautiae vitio praeter meritum tribuit. M. Tullius ad Q. Fratrem libr. tertio. Et illud gnw=q: s1eauto\n, noli putare ad arrogantiam minuendam solum esse dictum, verum etiam ut bona nostra norimus. Fertur hic quoque senarius inter sententias proverbiales:
*to\ gnw=qi s1auto\n pautaxou)=sti xrh/s1imon.
id est,
Uhique confert, ut teipsum noveris.
Citatur a Nonio Marcello Satyra quaedam Varronis, hoc titulo, gnw=qi s1eauto\n. Ouid. de Arte amandi.
- Fama celebrata per orbem
Litera, cognosci quae sibi quem que vubet.
Iuvenalis:
- Ecaelo descendit gnw=qi s1eauto\n.
Ouidius hanc sententiam ad Pythagoram auctorem refert. Platonicus Socrates ab Apolline profectam arbitratur. Plato in Phaedro, ou) du/namai/ pw to\ kata\ delfiko\n e)pi/gramma gnw=nai e)mauto\n, id est, Nondum possum meipsum iuxta Delphicam in scriptionem cognoscere. Sunt, qui ex Homero, tamquam Oceano, hanc quoque mutuo sumptam existiment, apud quem Hector, cum in reliquos omnes impetum faceret, tamen Aiacem ut se praestantiorum declinavit. Sic enim ait poeta:
*ai/antos2 d) a)le/eine ma/xhn telamwnia/dao.
id. est,
Congressum Atacis fugit Thelamone creati.
Diogenes Thaleti tribuit. Apud hunc Antisthenes Phemonoae adscribit: ceterum Chilonem usurpasse. Thales autem, rogatus, *ti/ e)sti du/s1kolon; e)/fh, to\ e(auto\n gnw=nai. tis\ e)/uko lon; a)/llw| a(poti/qesqai, id est, Quid est difficile? respondit, se ipsum nosse. Quid facile? alterum admonere. Macrobius primo in Scipionis somnium commentario tradit, cuidam, Delphicum oraculum consulenti, quonam itinere posset ad felicitatem pervenire, responsum ad hunc modum: Si teipsum cognoveris. Id autem oraculum redditum fuit Craeso, ut auctor est Xenophon in Poedia Cyri. Citatur a Gnomologis Graecis hic ex Antiphane senarius:
*ei) qnhto\s2 ei)= be/ltiste qnhta\ kai\ fro/nei.
id est,
Praeclare, si mortalis es, mortalia fae cogites.
Eandem sententiam sic extulit Plindarus, qnata\ qnatoi=s2 pre/pei, id est, Mortalia mortales decent. Demonax, in terrogatus, quando coepisset philosophari, Posteaquam, in quit, coepi nosse meipsum. Socrates, quod Apollinis oraculo solus esset sapiens iudicatus, cum Graecia tot haberet sophos, sic in terpretatur, quod ceteros profitentes se scire, quod nesciebant, hoc nomine vinceret, quod sciret se nihil scire, et hoc unum se scire profitebatur. Ceterum hanc Socratis modestiam vicit Anaxarchus, qui praedicabat se ne id quidem scire, quod nihil sciret. Apud Menandrum Comicum quispiam corrigit hoc omnib. laudatissimum dictum:
*kata\ poll) a)\n e)sti\n ou) kalw=s2 ei)rhme/non
*to\ gnw=qi s1auto\n, xrhs1imw/teron ga\r hn)=
*to\ gnw=qi tou\s2 a)/llous2.
id est,
Multis modis dictum videtur perperam,
Cognosce teipsum, magis enim in rem fuerat hoc,
Cognosce ceteros.
ALTERUM diversis verbis eandem ferme sententiam complectitur, mhde\n a)/gan, id est, Ne quid nimis, quam quidem, tamquam vulgo celebratam, Terentius in Andria etiam Sosiae libertini personae tribuit. Diogenes Laertius Pythagorae adscribit. Aristoteles tertio Rhetoricorum libr. ad Biantem auctorem refert, tractans de iuvenum immoderatis affectib. qquos ait, ubique nimia vehem entia peccare: nam et amare nimium, pariter et odisse nimium. Senes non item, sed ut ipsius Aristotelis utar verbis, kata\ th\ou bi/antos2 a(poqh/khn, kai\ fi/lous1in w(s2 mis1h/s1ontes2, kai\ mis1ou=s1in w(s2
filh/s1entes2, id est, Iuxta Biantis admonitionem, et amant tamquam osuri, et oderunt tamquam amaturi. Sunt, qui Thaleti tribuant. Sunt, qui Soloni, teste Laertio. Plato quodam loco ex Euripide citat. Neque desunt, qui ad Homerum veluti fontem referant: cuius hi versus sunt in Odysseae. O.
*nemessw=mai de\ kai\ a)/llw|
*andri\ ceinodo/kw|, o(/s2 k) e)/coxa men file/hs1in,
*ecoxa d) e)xqai/rhs1in. a)mei/nw d) ai)/s1ima pa/nta.
id est,
Mihi nequaquam is placet hospes,
Qui valde praeterque modum simul odit, amatque
Sed puto rectius esse, ut sint mediocria cuncta.
Idem in Iliados K.
*tudei/dh, mh/t) a)/r me ma/l) ai)/nee, mh/t) e)/ti nei/kei.
id est,
Ne nimis aut laudes, Tytida, aut vituperes me.
Ad Hesiodum quidem referre malimus. Cuius illud est in opere, cui titulus, e)/rga hai\ h(me/rai,
*me/tra fula/ssesqai, kaisro\s2 d) e)pi\ pa=s1in a)/ristos2.
id est,
Mensuram serva, modus in re est optim us omni.
Euripides cum aliis aliquot locis, tum in Hippolyto coronato:
*ou(/tw to|\ li/an g) h(=sson e)painw=
*tou= mhde\n a)/gan.
id est,
Sic equidem minus approbo, quidquid
Est vehemens, quam quod vulgus ait,
Ne quid nimium.
Pindarus apud Plutarchum, s1ofoi\ de\ kai\ to\ mhde\n a)/gan e)/pos2, ainhs1an perissw=s2, id est, Sapientes hoc verbum, Ne quid nimis, praeter modum laudarunt. Sophocles in Electra:
*mh/q) oi=s2 e)xqai/reis2 u(pera/xqeo mh/ t e)pila/qou.
id est,
Ne nimium, praeterque modum te torque at tlle,
Quem odisti, sed nec neglexeris immemor hostem.
Plautus in Poenulo: Modus omnibus in rebus, soror, est optimus. Eodem pertinet Homericum illud Iliados N.
*pa/ntwn men ko/ros2 e)sti\ kai\ u(/pnou, kai\ filo/thtos2,
*molph=s2 teglukerh=s2, kai\ a)mu/monos o)rxhqmoi=o.
id est,
Cunctarum rerum saties contingit, amorisque,
Et somni, et blandae citharae, choreaeque decentis.
Id imitatus videtur Pindarus in Nemeis:
*ko/ron d) e)/xei kai\ me/li, kai\ ta\ te/rpn) a)/nq) a)frodi/s1ia.
Id est, Satietatem habet et mel, et iucundi flores venerei. Plin. lib. 11. Perniciosissimum autem, et in omni quidem vita, quod nimium. Horatius:
Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos ultra, citraque nequit consistere rectum.
Rursus idem:
Virtus est medium vitiorum utrinque redactum.
Phocylides:
- *pa/ntwn me/tron a)/ris2on,
i. Omnium modus optimus. Et Alpheus in Epigrammate:
*to\ mhde\n ga\r a)/gan, a)/gan me te/rpeis.
id est,
Hoc Ne quid nimium, nimis plaet mi.
Quintilianus scripsit, modum in pronuntiatione regnare, quemadmodum in ceteris omnibus. Denique Plutarchus in Camillo docet,
pietatem esse mediam inter contemptum numinum, et superstitionem: h( de\ eu)la/beia, kai\ to\ mhde\n a)/gan, a)/riston, id est, Pietas autem, et, quod aiunt, Ne quid nimis, optimum est. Nihil autem est rerum omnium, in quo non peccari queat nimietate, praeter amorem Dei, quod aliis verbis fatetur et Aristoteles, pro deo supponens sapientiam. Huc pertiner, quod ex poeta quopiam refert Athenaeus libro primo, de laudibus vini.
*pa/s1aas2 d) e)k kradi/as2, a)ni/as2 a)ndrw=n a)lapa/zei
*pino/menos2 kata\ me/tron, u(pe\r me/tron de\ xerei/wn.
id est,
Atqus omnes hominum pellit de pectore cur as,
Si modice biberis, sin absque modo, nociturum est.
*eggu/a, para\ d) a)/ths, id est, Sponde, sed noxa praesto est. Quae quidem omnia Socrates apud Platonem putat ad eandem sententiam pertinere. Nam, qui pro altero fideiubet, id pollicetur, quod non sit in ipso situm praestare, nempe fidem alienam, Sed primum illud Apollini tribuit, reliqua duo a mortalib. adiecta credit. Plin. lib. 7. cap. 32. cuncta pariter adscribit Chiloni, sed ita, ut oraculorum vice fuerint habita. Rursus, inquines, mortales oraculorum societatem dedere Chiloni Lacedemonio, tria praecepta eius Delphis consecrando aureis literis, quae sunt haec: Nosse se quem que. Et nihil nimium cupere. Comitemque aeris alieni, atque litis esse miseriam. Explicuit Plinius, quid sit spondere Fideiubemus enim pro eo, cui creditur pecunia, et saepe fit, ut fideiussor cogatur creditori numerare pecuniam. Fideiubemus, et apud iudices, de sistendo reo, atque illo fallente plectuntur vades. Et hoc dictum ad Homerum auctorem referunt. Cuius hoc est carmen Odyss. q.
*deilai/ toi deilw=n ge kai\ e)ggu/as2 e)ggua/asqai.
Chersias apud Plutarchum in convivio Platonis, refert ad fabulam Homericam de Ate, quae, quod adfuerit Iovis sponsioni, de nativitate Herculis, ab eo praecipitata est in terram. Citantur, ac laudantur haec tria apophthegmata a Plutarcho in libello de futili loquacitate.
*oi)=de to\ leuko\n, kai\ to\ me/lan, id est, Novit quid album, quid nigrum. Duplicem in sententiam accipi potest: Aut novit discrimen recti, pravique: aut novit id, quod nemo vel indoctus ignorat. Nam evidentius est albi, nigrique discrimen, quam ut quisquam non videat. Aristophanes in Equitibus.
*nun\ a)ri/gnwton ga\r ou)dei\s2 o(/s2 tis2 ouk e)pi/statai.
*ostis2 h)\ to\ leuko\n oi)=den, h)\ to\n o)/rqion no/mon.
id est,
Nunc Arignotum lyristen nullus est, qui nesciat,
Qui album noverit, rectos ve noverit modos.
Interpres ostendit, exponitque proverbium. Videtur esse tractum a priscis illis mortalibus, qui duos tantum naturales colores noverant, album, et nigrum, teste Pompeio.
ALBUS, an ater sis, nescio. Solet dici de homine vehementer ignoto. Cicero Philippica secunda: Me nemo nisi amicus fecit heredem: ut cum
illo commdo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur. Te is, quem numquam vidisti, L. Rubrius Cassinas fecit heredem. Et quidem vide, quam te amarit is, qui albus, aterve fueris, ignorans, fratris filium praeteriit. Quintilianus in undecimo Oratoriarum in stitutionum lib. Negat, in quit, se magnifacere aliquis poetarum, utrum Caesar sit albus, an ater homo: Catullum, digito in dicans, cuius in Caesarem hoc exstat carmen:
Nilnimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
Nec scire, utrum sis albus, at ater homo.
Apuleius in apologia Magiae: Etiam libenter te nuper usque, albus an ater esses, ignorabam, adhuc hercle non satis novi. Divus Hieronymus adversus Heluidium: Quis te, oro, ante hanc blasphemiam noverat? Quis dupondio supputabat? Consecutus es, quod volebas. Nobilis es factus in scelere. Ego ipse, qui contra te scribo, cum in eadem urbe tecum consistam, qua balbutis et erubescis, albus, ut aiunt, an ater sis, nescio. Horatius in extrema epistola:
Vultu mutabilis albus, et ater.
Quo loco Porphyrion admonet proverbiali figura dictum, albus et ater, pro eo, quod est bonus et malu; et Horatium album, aut ad liberale, aut laetum reddidisse, atrum ad sordidum et aerum nosum. Huc festiviter allusit Mateon apud Athenaeum libro quarto de Sepia loquens:
*h mo/nh i)xqu\s2 e)ou=s1a)/, to\ leuko\n kai\ me/lanoi)=de.
id est.
Quae cum sit piscis, sola album novit et atrum.
Est enim Sepia colore albo, sed sucum habet atrum, quem spargit in metu, ne deprehendatur.
SIMILLIMA huic figura est, Naturm non novi, pro eo, quod est, prorsus, ac modis omnibus iignoro. M. Tull. lib. Familiarium epistolarum nono ad Papytium: Nam mihi scio iam a regibus ultimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agunt, quod se mea sententia reges appellaverim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nescie bam. Simi imum est illi, quod est apud Aristophanem in Vespis: o(\s2 e)m) ou)d) a)\n zw=nt) h)/dei. id est. Qui me ne vivum quidem novisset: id est, nullam omnino mei rationem habuisiet. Item Theocritus in Phatmaceutria:
*ou)d) e)/gnw po/teron teqna/kamen, h)\ zooi\ ei/me\s2.
id est:
Non etiam illud, utrum sim viva, an mortua, novit.
In ean dem sententiam usurpavit Plautus in Euclione: Non magis me respicias, quam si natus numquam siem.
*mis1w= mna/mona s1umpo/thn, id est, Odi memorem compotorem. In eos, qui quae inter amicos et in ter pocula dicuntur liberius, foras eliminant. Lucianus in Lapithis, ex poeta quopiam citat Martialis:
*mis1w= mha/mona s1umpo/tan, Procille.
Iocatur enim poeta in Procillum quem piam, qui inter pocula iussus postridie caen at um venire, venit setio perinde quasi quae inter vina dicuntur, pondus habere debeant. Huius proverbii meminit Plutarchus in Symposiacorum pimo statim problemate, ubi quaerit, num conveniat in
conviviis philosophari. Putat autem dictum adversus eos, qui praeter modum instant, et urgent in conviviis, ad bibendum im pellentes, exigentesque praescriptum poculi modum. Solent enim nonnulli, non admodum avidi bibendi, sic effugere, ut interiectis sermonibus convivas in oblivionem avocent. Deinde, si quis forte memor exigat, mentiuntur iam ebibisse sese. Dores autem in Sicilia e)pista/qmous2, id est, conviviorum, seu mensurarum praefectos, Mnamonas appellant, quos Latini Modiperatores vocant, teste Nonio, quod bibendi modum imperent. Unde proverbium quadrare videbitur in eos, qui modum in convivio praescriptum, nimium exacte requirant. Aliis magis videtur, ut proverbium admoneat a)mnhsti/an, hoc est, oblivionem omnium, quae in conviviis vel fiunt, vel dicuntur. Id enim testatum esse et maiorum fabulis, qui Baccho simul et ferulam et oblivionem consecrarint, nimirum hoc innuentes, non oportere meminisse, si quid in convivio peccatum sit, aut certe levem admodum, ac puerilem reprehensionem sufficere. Nam ferula pueros caedi solitos, vel Iuvenalis indicat,
Et nos ergo manum ferulae subduximus.
Idem Plutarchus alias eodem in opere narrat, Lacedaemoniis hunc fuisse morem, ut, si quem amicum, aut hospitem in domum acciperent, ostensis foribus dicerent, tauth=| ouk e)ce/rxetai lo/gos, id est, Hac non egreditur sermo. Damnat autem hanc consuetudinem, propterea quod sentiat, in conviviis sermonibus utendum non ineptis, sed eruditis ac frugiferis, quos efferri sit honestum, et conducibile. Refert idem in vita Lycurgi, ex cuius in stitutione, qui natu maximus erat, stabat ad ostium, et ad convivium ingredientibus dicebat, ostensis foribus. dia|\ tou/ twn e)/cw lo/gos2 ouk e)kporeu/etai, id est, Per hasce nullus sermo progreditur foras. Horatius hoc quoque inter iucundi convivii commoditates commemorat:
- Ne fidos inter amicos
Sit, qui dictae foras eliminet.
Huc pertinet ille Graecorum Senarius:
*to\n ga\r gunaiko\s2 o(/rkon ei)s2 oi)=non gra/fw.
id est:
Inscribo vino, si qua iurat femina.
Innuens irrita esse solere quaecumque in compotationibus effutiuntur. Alluditur autem ad proverbium, quod alibi retulimus, ri)s2 u(/dwr gra/fw, id est, In aqua scribo, de evanida. Huc adscribendum, quod quemadmodum in Symposiacis testatur Plutarchus, veteres Bacchum oblivionis filium finxerant, idque per iocum invertit apud hunc quispiam, dicens patrem potius oblivionis appellandum fuisse quam filium; quod vinum, praesertim immodicum, vel ante senectam akimat homini memoriam.
DVAB S sedere sellis, est, incertarum esse partium, et ancipiti fide, ambabus satis facere velle. Quo verbo nove composito, a)llopro/s1allon, Homerus appellat Martem, id est, nunc his, nunc illis partibus faventem. Macrobius in Saturnalibus cenis: Laberius Mimus in senatum a Caesare lectus, cum a Cicerone ad consessum non reciperetur, dicente, Reciperem te, nisi anguste sederemus, nimis mordaciter respondit, Atqui solebas duabus sellis sedere: obiciens tanto viro lubricum fidei. Sed id, quod Cicero
dixit, nisi anguste sederemus, scomma erat in Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat, ut eos quatuordecim gradus capere non possent. Hactenus Macrobius. Est autem omnium consensu turpissimum, cum utraque parte colludere. At Solon legem tulit, qua punirentur hi, qui in civitatis tumultu neutri partium adhaesissent.
HVIC finitimum videtur illud, Duos parietes de eadem dealbare fidelia; pro eo, quod est, eadem re duplicem inire gratiam, eademque opera duos pariter demereri. Curius ad Ciceronem: Sed, amice magne, noli hanc epistolam Attico ostendere: sine eum errare, et putare me virum bonum esse, nec solere duos parietes de eadem fidelia dealbare. Volebat enim Curius pariter et Attico, et Ciceroni videri summus, ac de se uno fructum quidem Ciceronis, mancipium autem Attici facere. Tractum videtur ab his, qui parietibus opus alb vium superinducunt. Legitur et huiusmodi Graecum adagium apud Suidam, du/o toi/xous2 a)lei/feis2, id est, Duos linis parietes.
HIS simile quiddam etiam nunc vulgo dicunt, dignum videlicet, quod vel unum intr antiquitatis adagia connumeretur, Unica filia geminos vis parare geneors. Ubi quis idem beneficium duobus simul pollicetur, aut pro eodem officio, quod alteri praestiterit, a duobus gratim reposcit.
NESCIS, quid serus vesper vehat. Ex Menippeis Varronis satyris citatur hic titulus, tum ab A. Gellio, tum a Macrobio: neque dubitandum, quin proverbialis, sicut sunt et alii plerique. Quo salubriter admonemur, ne praesentium successuum prosperitate sublati, futuri curam abiciamus. Neque ulla de re securis simus, prius quam exitum viderimus. Idem hodie quodque vulgo icunt, diem nondum ad vesperam decurrisse, cum significant diversum exitum posse accidere. Apparet Maronem ad paroemiam allusisse, cum ait primo Georg. libr.
Agens de prognosticis occasus. Potest referri et ad illam Solonis sententiam: o(/ra te/los2 makrou= bi/ou. id est, Specta finem longae vitae. Tit. Livius Decad. 5. lib. 5. In secundis rebus nihil in quemquam superbe, ac violenter consulere decet, nec praesenti cedere fortunae, cum, quid vesper ferat, incertum sit. Hoc allusit Philippus rex apud eundem Decad. 4. libr. 9. cum Thessalis respondens minacem clausulam adiecit, nondum omnium dierum solem occidisse.
*polloi/ toi narqhkofo/roi, pau=roi de/ te ba/kxoi.
id est:
Plures thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos.
Carumen hexametrum proverbio Graeics celebratum, quo significatum est, compluribus mortalium adesse virtutis insignia, aut etiam famam, qui tamen vera virtute vacent. Non enim omnes poetae, qui se eo titulo circumferunt. Non omnes generosi, qui torquem gestant auream. Neque pwrgnofori/a, aut tribwnofori/a, quemademodu loquitur Plutarchus, philosophum facit, hoc est, gestat barba, aut gestatum pallium. Translatum a caeremoniis Bacchanalium,
in quibus thyrsos, id est, hastas quasdam vitreas, quatiebant afflati furore. Usurpatur a Platone in Dialogo, cui titulus Phaedon. Allusti huc eleganter Plutarchus in libello, quem scripsit adversus Colotam: *eist tw=n e( tai/rwn a)risto/dhmos2 o( ai)gieu\s2, oi)=sqa ga\r to\n a)/ndra to\n e)k th=s2 a)kadhmi/as2, ou) narqhkofo/ron, a)lla\ e)mmane/staton o)rgiasth\n pla/ twnos2. i. Quidam amicus Aristodemus Agiensis: nam hominem nosti, Academicorum non thyrisigerum, sed ardentissimum mystem Platonis. narqhkofo/ron appellat, nomine, et cultu duntaxat Acaedmicum, non re. Scitum est et illud Herodis Attici in palllatum, crinitum, barba ad pubem usque porrecta: video barbam et pallium, philosophum non video.
M. Varro libro De re rustica secundo, eandem sententiam extulit diversa metaphora: Sed non omnes, in quit, qui habent citharam sunt citharoedi. Huc adscribendum videtur, quod lepide scripsit Seneca, quendam personam malle, quam faciem. Faciem vocat, ubi qurs talis videtur, qualis est: personam, cum praesefert aliquis, quod non est. Potest et ad avaros torqueri, si neges eos divites, qui possident opes, sed qui recte noorint uti. Uti non est citharoedus, quisquis tenet citharam, sed qui cithara recte noverit uti.
*polloi\ qriobo/loi, pau=roi de\ te ma/nties2 a)/ndres2. id est. Plures thriobolos, paucos est cernere vates. Simile carmen est superiori, eodem modo Graecis celebratum. Philochorus apud Zenodotum auctor est, olim tres nymphas, Apollinis nutrices, Parnassum incoluisse, quae Thriae dicerentur, unde postea receptum sit, ut calculi, sortesque divinorum Thriae vocarentur. Unde Thrioboli, qui thrias in urnam divinam iaciunt. Sunt, qui affirment rationem divinandi per sortes a Minerva fuisse repertam, quae cum magis floreret, quam oracula Delphica, mendax, et vana reddita est, idque opera Iovis, Apollini gratum facere cupientis. Deinde, ubi rursum mortales Delphica frequentarent oracula, Pythia ad hunc modum dixisse,
*polloi\ qriobo/loi, pau=roi de/ te ma/nties2 a)/ndres2.
CONSIMILEM habet sententiam et hic versus:
*polloi\ bouke/ntai, pau=roi de/ te gh=s2 a)roth=res2.
id est:
Qui taurum stimulent multi, sed rarus arator.
Multi praeseferunt, quod non sunt. Siquidem antiquitus arabant bubus, ut ante dictum est: eos exstimulabant praelonga arundine, aut hastili cuspide quapiam acuminato. Qui mos et hodie durat apud Italos.
*pi/qhkos2 en porfu/ra|, id est, Simia purputata. In varios usus potest adhiberi paroemia, nempe vel in hos, qui, tametsi magnifico cultu sint ornati, tamen, cuiusmodi sint, ex ipso vultu, moribusque cognoscitur: vel in hos, quibus dignitas indecora additur: vel quoties rei, per se foedae, sacititia, peregrinaque ornamenta indecenter admoventur. Quid enim tam ridiculum, quam simia vestita purpurea veste? Atque
id tamen non raro sieri videmus apud istos, qui simias habent in delitiis, ut, quam maxime possunt, ad humanum morem ornent, ac vestiant, aliquoties et purpura, quo parum attentos, aut imperitos fallant, proque homine salutetur simia, aut, si deprehesus fuerit fucus, res magis sit ridicula. Et Ammianus li. 14. Ancigonum quendam amictu tenus philosophum appellat. De barbae tenus sapientibus antea nobis dictum est.
*pi/qhkos2 o( pi/qhkos2, ka)\n xru/s1ea e)/xh| s1u/mbola, i. Simia simia fuerit, etiamsi aurea gestet insignia. Superiori respondet, admonens fortunae ornamenta non mutare hominis ingenium. Citatur adagium â Luciano in oratione contra ineruditum. Natum videtur a simiis illis Aegyptiis saltationem humanam imitantibus. Lucianus refert apologu in hunc modum: Rex quidam Aegyptius simias aliquot in stituit, ut saltandi rationem perdisceret. Ut enim nullum animal ad figuram hominis propius accedit, ita nec aliud actus humanos aut melius, aut libentius imitatur. Artem itaque saltandi protinus edoctae saltare coeperunt, insignibus indutae purpuris, ac personatae. Multoque iam tempore maiorem in modum placebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quispiam, nuces, quas clanculum in sinu gestabat, in medium abiecit. Ibi simiae, simul atque nuces vidissent, oblitae choreae, id esse caeperunt, quod ante fuerant, ac repente e saltatricibus in simias redierunt. Contritisque personis, dilaceratis vestibus, pro nucibus inter se depugnabant, non sine maximo spectatorum risu. Narratur apologus non absimilis de fele, quam Venus belle adornatam in pedisseequaru ordinem asciverat, ac satis apte e)gunai/kize, donec, mure e cavo quopiam in medium procurrente, declaravit sese nihil aliud esse, quam felem.
*onos2 para\ kumai/ous2, id est, Asinus apud Cumanos. Competit in eos, qui, cum sint inepti, ridiculique, tamen apud ignotos ipsa novitate habentur in pretio. Aut in eos, quibus honos aliquis praeter meritum additus a fortuna, tumorem, et insolentiam, ita ut fere fit, conciliat, id quod eleganter notat Demosthenes Olynthiacarum orationum prima: to\ ga\r eu)= pra/ttein para\ th\n a)ci/an, a)formh\ tou= kakw=s2 fronei=n, toi=s2 a)noh/ tois2 gi/netai. i. Felicitas enim et rerum successus, qui contigerit immerenti, stultis vaesaniae causam praebere solet. Cui congruit illud ex Aeschylo citatum:
*h baru\ fo/rhm) a)/nqrwpos2 eu)tuxw=n a)/frwn.
id est:
Grave pondus amens, rebus viens prosperis.
Narravimus alibi fabulam de afino fugitivo, qui apud Cumanos se gessit pro leone.
*o qumo\s2 e)/xaton ghra/s1kei, id est, Ira postremum senescit. Huic diversum illud Aristotelis apophthegma, qui, auctore Laertio, rogatus, quae res qur ocissime consenesceret, respondit beneficium. M. Tullius utrumque complexus: Cui placet, in quit, obliviscitur: cui dolet, meminit. Nam vulgo mortales iniuriae tenacissime meminisse solent, bensefactorum quam facilime oblivisci. Graecum adagium videtur ex Sophocle sumptum, cuius in Oedipo Coloneo haec sunt verba:
*qumou= ga\r ou)de\n gh=ra/s2 e)s2in a)/llo, plhn\
*qanei=n, qano/ntwn ou)den a)/lgos2 a(/ptetai..
id est.
Senecta nulla obtingit iracundis,
Nisimors: sepultos nullus attingit dolor.
Hoc idem innuit Homerus lepidissimo sane figmento de Litis, et Ate. Hanc deam facit, quae noxas, ac turbas soleat im mittere rebus mortalium, atque ipsam quidem acribus oculis, ac praevelocibus esse pedibus. Ceterum posteam multo inveruallo consequi Litas deas, quae, quod Ate turbaverit, sarcire moliantur. Has et strabis oculis fingit, er pedibus ciaudis, illud nimirum innuens: offensas esse citas, reconciliationes esse tardas: propterea quod iniuriae diu meminisse solent homines. Carmen ipsum Homeri subscribuamus ex Iliados li. 9.
*kai\ ga/r te litai/ ei)s1i dio\s2 kou=rai mega/loio.
*xwlai/te r(us1ai/te parablwpe/s2 t) o)fqalmw\,
*ai(/r(a/ te kai\ meto/pisqen a)/ths2 a)le/gous1i kiou=s1ai.
*hd) a)/th sqenarh/ te, kai\ a)rti/pos2, ou(/neka pa/s1as2
*pollo\n u(pekproqe/ei, fqa/nei de/ te pa=s1an e)p( ai)=an
*bla/ptous1) a)nqrw/pous2, ai(d) e)cake/ontai o)pi/ssw
*os2 men t) ai)de/s1etai kou/ras2 dio\s2 a)=sson i)ou/ s1as2
*to\n de\ me/g) w)/nhs1an, kai\ t) e)/kluon eu)came/noio.
*os2 de\ a)nhn/hati kai/ te sterew=s2 a)poei/ph|,
*li(/ssontai d) a)/ra tai/ge di/a kroni/wna kiou=s1ai,
*tw=| d) a)/thn a(/m) e(/pesqai, i(/na blafqei\s2 a)poti/s1h|.
Quorum versuum non it dolen, neque gratiam, sed sententiam utcumque reddemus Latinis auribus.
Nam Litas etiam genuit Saturnius ingens,
Rugosas, pedibus claudis, ac lumine laesas,
Quae Ates a tergo veniunt, medeantur ut illt.
Ipsa Ate, pedtbusque valens, et robore praestans,
Proinde gradu celeri longe praevertitur, omnes
Occupat, et terras prior advenit illa per omnes
Mortales laedens: verum hae post terga sequuntur,
Sarturae quidquid commoverit illa malorum:
At vero natas Iove qui reveretur, et audit,
Se simul ac adiere, huic commoda plurima gratae
Conciliant, huiusque vicissim vota receptant.
Reicit at si quis prafracte et pernegat illis,
Tunc adito Iovepatre, precantur, ut ilicet Ate
Huic adsit, poenasque suo det denique damno.
Eiusdem Ates fit mentio Iliados t. ubi luppiter, imputans huic deae, quod a Iunone deceprus csset, illam capillis areptam in terras praecipitem dedit, interdicens, ne unquam rediret in caelitum contubernium.
CAPTATORES testamentorum, et heredipetae, vulgata metaphora vultures appellantur, quod senibus orbis ceu cadaveribus inhient. Nam huic avi proprium, cadaveribus tantum vivere. Unde et natura tantum illi sagacitatis addidit, auctore Plinio, ut biduo, aut triduo praevolet illuc, ubi cadavera sint futura: eoque, ut refert vere Magnus ille Basilius,
ingenti agmine solet comitari castra militum. Hoc minu nocens, quam sint homines isti divitum funeribus imminentes, quod neque fruges attingit, neque ullum animal, quantumvis imbelle, occidit, aut insectatur, tantum cadavera, vel eorum, quae sponte interierunt, vel ab aliis relicta sunt, depascitur. In quibus tamen abstinet a sui generis, id est, avium cadaveribus. Quemadmodum et Plutarchus docet in ptoblematis rerum antiquarum, ne quid interim afferamus ex Aegyptiorum opinione, qui dicunt vultures omnes esse feminas, nec aliter ex euro concipere, quam e zephyro graudiae fiunt arbores. Unde mirum est, hanc avem innocentiffimam apud homines tam male audire. Proinde, qui divites audent aut accusare, aut veneno tollere e medio, miluii vocantur: qui vero duntaxat obsequiis, et adulationib. aucupantur, ut misceantur testamento, vultures proverbio dicuntur. Seneca lib. epist. 15. epist. 96. Si vultur es, cadaver exspecta. Martial. lib. 6.
Amisit pater unicum Silanus.
Cessas mitiere munera Oppiane?
Heucrudele nefas, malaeque Parcae,
Cuius vultus is hoc erit cadaver?
Diogenianus in Collectaneis meminit huius adagii, sed alia figura, a(/per gu/pers2, id est, vulturum ritu. Admonet autem dictum de iis, qui vel ob hereditatis, vel alterius alicuis emolumenti spem insidiantur cuipiam.
HAUD dissimili figura dictum est ab Horatio in eum, qui captatorem suum arte frustratus fuerat,
-Corvum delusit hiantem.
Nam haec quoque avis cadaveribus imminet.
- Plerumque, inquit, recoctus
Scriba ex quinque viro corvum delusit hiantem.
Loquitur de Corano, qui Nasicae socero, spe testamenti per dolum ostentata, moriens, nihil praeter plorare reliquit. Videtur autem hoc adagium effictum et imitatum ad illud Graecorum, lu/kos2 e)/xanen, id est, Lupus hiat. Ut itidem dicere liceat, lupum delusit hiantem, et ko/rac e)/xanen, id est, Corvus inhiabat.
QUIN et Graeci proverbio xrw/zein, dicunt, pro eo, quod est, inhiare praedae, aut inepte garrire. Aristophanes in Pluto,
*su\ me\n oi)=d) o(\ krw/zeis2, w(s2 e)mou= ti\ keklofo/tos2
*zhtei=s2 metalabei=n.
id est,
Quid crocites scio, nempe si quidquam rei
Furto involarim, ut hinc tibi partem feras.
Interpres admonet esse proverbium in eos, qui, cornicum more, frustra cornicantur. Sunt autem verba Chremyli senis, qui ait se non ignorare, quid sibi vellet Blepsidemus, sursum ac deorsum vertens orationem, dum studet furti confessionem elicere, imirum ut conscius in praedae partem veniret. Persius Sat. 5.
Nescio quid tecum grave cornicaris inepte.
Usus est et D. Hieronxmus in epistola ad Rusticum monachum.
*en oi)/nw| a)lh=qeia, id est, In vino veritas, passim apud auctores usurpatum adagium, significans ebrietatem animi fucum tollere, et quid quid in pectore conditum est, in apertum proferre. Plin. lib. 15. cap. 22. scripsit, vinum usque adeo mentis arcana prodere,
ut mortifera etiam inter pocula loquantur homines, et ne periugulum quidem rediturasvoces contineant: vulgoque, inquit, veritas attributa vino est. Celebratur et Persae cuiusdam apophthegma, qui negavit tormentis opus esse ad exquirendum verum. vino enim rectius elici: quod approbans Horatius in Odis:
Tu lente, inquit, tormentum ingenio admoves
Plerumque duro, tusapientium
Curas, et arcanum iocoso
Consilium retegis Lyao.
Idem in arte poetica:
Reges dicuntur multis urgere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborent,
An sit amicitia dignus.
Rursum alibi:
Quid non ebrietas designat? operta recludit.
Effertur et ad hunc modum apud Athenaeum lib. 2. paroemia, oi)=nos kai\ a)lh/qeia, id est, Vinum, et veritas. Quod largius poti non tantum effutiunt sua arcana, verumetiam audacius in alios loquuntur. Apud Plutarchum in vita Artaxerxis, Sparamixas Mithridati, per vinum quiddam insolentius elocuto, fqo/nos2 men ou)dei\s2 w) miqrida/ta, e)pi\ de/ fas1in e(/llhnes2, oi)=non kai\ a)lh/qeian ei)=nai. id est, Nulla quidem invidia est, ô Mithridates; ceterum, quando Graeci dicunt, vinum et veritatem esse, etc. Celebratur a Graecis haec quoque sententia proverbialis, to\ en th=| kardi/a| tou= nh/fontos2, e)pi\ th=s2 glw/sshs2 tou= mequ/ontos. id est, Quod in corde sobrii, id in lingua ebrii. Theognis:
*en puri\ men xrus1o/nte, kai\ a)/rguron i)/dries2 a)/ndres2
*ginw/s1kous1), a)ndro\s2 d) oi)=nos e)/deice no/on.
id est,
Aurun, aut argentum fabris dignescitur igni,
Vinum hominis prodens arguit ingenium.
Athenaeus hunc senarrium citat ex Euripide:
*ka/qoptron ga\r ei)/dous2 xalko/s2 e)st), oi)=nos de\ nou=.
id est,
Forma aere lucet, vina produnt pectora.
Apud eundem Ephippus:
*oi)=nou s1e plh=qos2 poll) a)nagkazei lalei=n,
*ou)koun= mequ/onta/ fas1i t) a)lhqh= le/gein.
id est,
Vis multa vini, multa te cogit loqui:
Loqut proinde Vera dicunt ebrios.
At idem lib. 10. refert Anacharsidis dictum, o(/ti yeuedei=s2 do/cai toi=s2 mequ/ous1i gi/gnontai, id est, quod falsae opiniones accidunt temulentis: ac mox narrat quiddam haud infestivum. Quidam e convivis dixerat Anacharsidi, Uxorem duxisti admodum deformem. At ille, Prorsus, in quit, idem mihi videtur, sed, heus puer, porrige poculum meracius, ut illam faciam formosam. Non solum igitur amanti, verum etiam ebrio ta\ mh\ kala\, kala\ pe/fantai, quemadmodum in quit Theocritus. Atqui, verum qui potest dicere, qui labitur rerum iudicio? Sed veritas no semper respondet mendacio, verum interdum simulationi. Potest autem fieri, ut ex animo loquatur, qui tamen falsum dicat; et verum dicat, qui non vere loquatur. Postremo proverbium non sentit de insana temulentia, quae facit, ut, quaefixa sunt, videantur ambulare; et quae simplicia, videantur multiplicia: sed de moderata, quae dysopiam, ac fucum excutit. Alcibiades in Symposio Platonis: to\ d) enteu=qen ou)k a)/n mou h)kou/s1ate le/gontos2
ei( mh\ prw=ton men to\ lego/menon; oi)=nos2 a)/neute pai/dwn, kai\ meta\ pai/dwn, hn)= a)lhqh\s2. id est, Quae vero nunc sequuntur, non prius audietis, quam proverbium illud recenseam us: Vinum et cum pueritia, et sine pueritia, veridicum est. Quibus ex verbis liquet, idem de pueritia, quod de vino, proverbio iactatum fuisse. Durat et hodie vulgo tale proverbium, non audiri verum, nisi a tribus hominum generibus, pueris, ebriis, et insanis. Huc adscribendum arbitramur versiculum illum proverbialem:
*hglw=ss) a(mata/nous1a t) a)lhqh= le/gei.
id est,
Verum solet prolapsa lingua dicere.
Nam verum esse creditur, quod exciderit imprudenti, quandoquidem id demum vacat sictionis suspicione. Ex huiusmodi lapsu colliguntur et omnia certioris fidei.
Saepe Neoptolemi pro nomine nomen orestis
Exit, et errorem vocis ut omen amo.
Denique M. Tullius in Topicis, inter ea, quae certam faciunt fidem, commemorat pueritiam, somnum, imprudentiam, vinolentiam, insaniam.
*bou=s2 e)pi\ glw/tths2, id est, Bos in lingua. In eos, qui non audent libere, quod sentiunt, dicere. Translatum, vel a robore animantis, quasi linguam opprimens, non sinat eam eloqui. Vel hinc, quod Atheniensium numisma quondam bovis obtinuit figuram. Item apud Romanos Servius Rex, ovium, ac boum effigie primus signavit aes, auctore Plinio lib. 18. c. 3. Ide testatur Plutarchus in Problem. rerum priscarum, quod priscis omnis fere possessio erat in gregibus, et armentis. Unde et a pecoribus dictam pecuniam volunt. Itaque qui mulctae pendendae metu deterriti reticerent, aut qui pecunia corrupti loqui non auderent, bovem in lingua dicebantur habere. At Iulius Polluxus. de rerum vocabulis lib. proverbium hoc exponens, his ferme consentanea commemorat, addens ipsum numisma bovem vulgo vocari solere. Proinde in Deliacis spectaculis, si cui minus dandum erat, praeconem pronuntiare solitum: Tot boves illi dabuntur, Bovem autem valuisse duabus drachmis Atticis, unde fuisse, qui crederent hoc numisma Delioru fuisse proprium, non Atheniensium. Addit item in Draconis legibus extare mentionem, peri\ tou= a)poti/nein deka/boion. id est, De pendendis decem bubus, id est, nummis decem. Neque defuisse, qui senserint, Homerum quoque de numismate locutum, non de animante, cum ait:
*xru/s1ea xalkei/wn e(kato/mboi) enneabi/wn.
Verum hanc opinionem alio in loco refellit Iulius Pollux, ostendens illam fuisse commutationem rerum citra nummos. Qui scripsit scholia in Homerum lib. 2. tradit bovem apud priscos in honore fuisse, cum multis de causis, tum praecipue, quod Apollini sacrum sit animal. Itaque in altera parte numismatis in sculpebant bovem, in altera faciem regiam. Adagium autem effert ad hunc modum, bou=s2 e)pi glw/ssh| bebhken. id est, Bos in lingua incedit. admonens, id dici solitum, ubi quis pecuniae causa taceret. Theognis:
*bou=s2 moi e)pi\ glw/ssh|.
id est,
In lingua mihi bos.
Philostratus in vita Apollonii: glw=tta/n te w(s2 prw=tos2 a)nqrw/pwn s1une/xe, bou=n e)pi\ au)th=| s1iwph=s2 eu(rw\n do/gma,
id est, Linguam primus hominum coercuit, bovem in illa, silentii inveniens decretum. De Pythagora loquitur, silentii auctore. Item in Scopeliano sophista: kai\ ou) xrh\ qanma/zein ei/ pepedhme/noi th\n glw=tta/n tines2 kai\ bou=n a)fwni/as2 e)p) au)th\ beblhme/noi, id est, Neque mirandum est, si quidam, linguam habentes vinctam, bove silentii eam occupante. Exstat apud Aeschylum in Agamemnone:
*ta\ d) a)/lla s1igw=, bou=s1 e)pi\ glw/tths2 me/gas2
*be/bhken.
id est,
Taceo cetera, linguam occupavit bos quidem Ingens.
*argura/gxhn pa/xei, id est, Argentanginam patitur. Superiori finitimum est, natum ex historia, quam refert Aulus Gel. in Nocibus Atticis, atque item Plutarch. in vita Demosthenis. Ea est huiusmodi. Cum adversus Milesiorum legatos, qui auxilii petendi causa Athenas venerant, acriter in contione dixisset Demosthenes, obsisteretque quominus impetraturi postulata viderentur, causa in diem posterum reiecta, legati Demosthenem ipsum adierunt, magnaque pecuniae summa, ne contra se diceret, redemerunt. Postridie, cum res denuo foret agenda, Demosthenes, multa lana collo circumvoluto, in contionem prodiit, fingens sese s1una/gxhn, id est, anginam pati: eamque rem impedimento esse, quo minus ex more diceret. Tum e populo quispiam, cui simulatio subolebat, exclamat, eu non s1una/gxhn, sed a)rgura/gxhn pati. Est autem synanche morbi genus, quem vulgus medicorum, depravate squinantiam appellat. Hunc Aretaeus Cappadox lio: 1. commemorat inter morbos acutos, ostendens bifariam appellari vel kuna/gxhn, quod in mali caniubus sit familiare, vel s1una/gxun, quod spiritum coarctet ac praefocet.
*ippos me\ fe/rei, bas1ileu\s2 me\s2 me\ tre/fei.
id est,
Me rex alit, ac me portat equus.
Refertur inter Graecorum adagia, atque addunt hinc natum. Iuvenis quidam sub rege Philippo stipendia faciebat. Is, cum admoneretur, ut missionem peteret, seseque a militia abdicaret, negavit se facturum, his quidem verbis:
*ippos me\ fe/rei, bas1ileu\s2 me\ tre/fei.
id est,
Equus meportat, rex me alit.
Significans se commodissime vivere, ut qui et pedibus alienis ingrederetur, et aliena pecunia pasceretur. Huc allusit Horatius, cum in epistolis sub Aristippi persona sic ait:
- Rectius hoc, et
Splendidius multo est, equus ut me portet, alatrex.
Quo quidem in loco Acron huius admonet proverbii, cuius etiam meminit Diogenianus. Apparet e tragoedia quapiam ascitum. Est enim carmen anapaesticum dimetrum.
*kai\ ko/rxo ros2 en laxa/nois2, id est, Etiam corchorus inter olera. Dici solitum in homines nullius pretii, qui tamen in numero aliquo studeant haberi. Nam ko/rxoros2, oleris genus est vilissimi, quia Plinius lib. 21. in catalogo olerum recenset. Idem alibi commemorat inter herbas sponte nascentes. Scribit autem corchorum Alexandrini cibi herbam esse, convolutis foliis, ad similitudinem mori, multis remediis utilem. Meminit proverbii Theophrastus lib. De plantis 7. cap. 7.
Corchorum referens inter olera, quae vel cocta, vel cruda possint edi, verum ob amaritudinem proverbio esse infamem. Suidas et Hesychius auctores sunt, nonnullis piscem existimari corchorum, contemptissimum, nulliusque pretii, qualis sit hippurus. Aristophanes in Vespis: kh)=q) h(/yamen tou= korxo/rou, id est, Deinde corchorum attigimus. Nec hic tacuit interpres de proverbio.
CVI non dissimile videtur, koloio\s2 e)n tai=s2 mou/s1ais2, id est, Graculus inter musas. Indoctus inter doctissimos: in fantissimus inter eloquentissimos. Recte dicetur et in homines ostentatione falsae do ctrinae sese iactantes, et viris eruditis impudentaer obstrepentes. Est enim Graculus avis minime canora, sed tamen odiose garrula, atque obstrepera. Confine est his, quod in Bucolicis ait Virgilius:
- Sed argutos inter strepere anser olores.
Cycnos canoros esse sic omnium poetarum literis est decantatum, ut nihil sit celebratius, etiam si nemini contigit hunc audire cantum. Nec desunt philosophi, qui huiusce rei rationem quoque reddere conentur. Aelianus addit, eos non canere, nisi flante Favonio. Unde fertur etiam proverbium, ku/kneion a)=s1ma, id est, Cycnea cantio. Contra, anseres molesto quodam stridore obganniunt. Proinde, cum indoctus inter eruditos garrit, in tempore usurpabitur adagium, Anser inter olores.
*to\n e)pi\ fakh=\ mu=qon, id est, In lenticula fabulam, subaudi, narras. Ubi quis mentionem inducit vilis cuiuspiam, et nihili hominis, aliis de viris egregiis verba facientibus: Ad hunc quidem modum legitur in omnib. vulgatis exemplaribus, apud A. Gellium, lib. 13. cap. 27. Verum placet Hermolai castigationi subscribere, qui locum hunc ita restituit, ut legat, to\ e)n fakh=| mu/ron, id est, In lente unguentum. Quadrat autem in hominem, aut in rem quam piam, quae neutiquam in tempote adhibeatur iis, quibus minime congruit. Veluti si philosophum iuvenem lascivientium convivio misceas: aut inter pocula de rebus gravibus incipias disputare. Quemadmodum videlicet lenticulae vili legumini inepte quis admiscuerit unguentum. Siquidem, auctore Dioscoride, et oculorum aciem hebetat, stomacho gravis, intestinis noxia, nervis, pulmoni, et capiti inimica, ginit turbulenta insomnia. Dicetur etiam, ubi plura inter se dissimilia confundentur. Verba Frontonis apud Gellium sunt haec: Videte tamen, ne existimetis semper, atque in omniloco, mortales multos, pro multis hominibus esse dicendum: ne plane fiat Graecum illud de Varronis satyra proverbium, to\ e)n fakh=| mu/ron, id est, In lente unguentum. Idem usurpavit M. Tullius lib. ad Atticum 1. Legati, inquit, cum auctoritate mitterentur, qui adirent Galliae civitates, darentque operam, ne eae cum Helvetiis se iungerent. Legati sunt Q. Metellus Creticus, et L. Flaccus, to\ e=pi\ th=| fakh=| mu/ron. Lentulus Clodiae filius. Tametsi hic quoque locus eodem mendo laborat, quo Gellianus ille. Citatur autem adagium ab Aristotele, lib. De sensu et sensili. a)lhqes2 ga\r o(/per eu) ripi/dhn ei)=pe s1kw/ptwn stra/tis2, o(/tan fakh\n e(/yhte, mh\ e)pixei=n mu/ron. id est, Nam verum est, quod ait Stratis Euripidem taxans, ubi lenticula coquitur, non oportere unguentum infundere. Quo sane loco, quae
portenta habeant nostri vulgati codices, nihil attinet commemorare. Citat et Athen aeus lib. Dipnosoph. 4.
*paraine/s1ai s1fw=in ti bou/lomai s1ofo\n,
*ota\n fakhn\ e/yhte mh\ pixei=n mu/ron.
id est,
Vos admonere callidum quiddam volo,
Ubi lens coquitur, unguenta nequa infundite.
Ex Phoenissis Stratidis, Comici Poetae. Citat et ex Sopatri Necya: i)qako\s2 o)dusseu\s2, to\ e)pi\ th=| fakh=| mu/ron, pa/resti, qa/rs1ei qume/. id est, Ithacensis Ulysses, in lente unguentum, adest, aude anime. Adducit et Clearchum, proverbiorum collectorem, qui hoc quoque recensuerit proverbii titulo, to\ en fakh=| mu/ron. addens extare apud Varronem, compluresque Latinorum usos eo proverbio, quibus in cognitum tamen sit, unde Varro desumpserit eum iambicum. Huc nobis videtur Aristo phanes allusisse, cum ait,
*ka)pifuteu/s1eis2 e(/rpullon a)/nw
*kai\ mu/rone)pixei=s2.
id est,
Praeterea seres serpillum sursum,
Et unguentum infundes.
Porro unguentum intellgimus oleum odoratum, ac velut unguentarium. Alioqui plebeium oleum admiscere lenti, nihil prodigiosum. Athenaeus libr. 2. citat hunc trimetrum ex Eupolide:
*oyw| ponhrw=| polutelw=s2 h(rtume/nw|.
id est,
Conditum opipare vile malumque obsonium.
Est autem apud scriptores hoc legumen cum primis celebre, quemadmodum bulbus, cepe, et alllium: nonnulli etiam encomium lentis scripsere. Quaedam per se pulchra sunt, quae tamen sibi non congruunt. Elegantis igitur est, scire, quid cui conveniet. Diocles Philosophus habitus est o)yofa/gos2. Hic. cuidam interroganti, uter piscis esset melior, congrus, an labrax, nobis dictus lupus: alter, inquit, elixus, alter assus. Sic Flaccus de poeta: Bello malus, utilis urbi. Quoties munus delegatur minus accommodo, apte dixeris, en fakh=| mu/ron. Adicietur et hoc: apud auctores dictionem hanc comperimus varie scriptam, nunc acute, fakhn\, nunc circumflexe, fakhn=, quod cum tam crebro occurrat, vix inscitia, casuve factum videri potest. Unde conicinus, fakhn= dictam ex contractione, pro faki/an. Nam fake/as2 legimus apud Athenaeum. Idem leonthn\ dictam admonet, pro leonte/an. Haec igitur, quibus placer origo, malunt dicere fakh=, quibus magis placet forma communis, origine neglecta, scripserunt fakh\, et fakhn\.
UBI res quaepiam per se praeclara illic adhibetur, ubi minime addecet. Ut, si stulto contingant opes, fatuae forma, genus ignavo, eloquentia viro improbo, magistratus imperito. His enim rebus non modo non ornantur, verum etiam magis ridiculi fiunt. Olim autem anulis quibusdam aureis in auriculas insertis, ornari sese credebant, maxime barbari. Inseritur et suillis naribus anulus aereus, quo minus noceant agris rostri suffossione, quae peculiaris est huic animanti, quapropter et agricolationem monstrasse creditur. Quod si anulum aureum rostro suillo inseras, res sit oppido quam ridenda. Celebratur apud Graecos Menandri versiculus ab hac sentetia non admodum abhorrens.
*mis1w= ponhro\n, xrhsto\n o(/tan ei)/ph| lo/gon.
id est,
Odi improbum, qui verba proloquitur proba.
Huc pertinet illud, quod memorat in Noctibus a. Gellius: Cum quispiam improbatae famae vir sententiam dixisset Rei pub. conducibilem, iusserunt eandem ab alio quopiam integro, bonoque viro pronuntiari, atque illius nomine decerni, quo absurdum existimarent, a malo viro bonum consilium, aut bonam sen tentiam proficisci. His adiungendum est illud Antiphonis apud Athenaeum li. 6.
*sapro\n s1i/louron a)rgurou=s2 pi/nac e)/xwn.
id est,
Putrem Silurum quadra habens argentea.
Quidam Silurum existimant eum esse, quem nunc vulgo Sturionem dicimus, piscem multo omnium laudatissimum.
HVIC confine est illud, en e)lefanti/nw| koulew+\ to molu/bdinon cifos2, id est, In eburna vagina plumbeus gladius, natum ex Diogenis Cynici apophthegmate. Nam, cum dolescens quispiam, insigni forma, foedum quiddam, atque obscenum dixisset: Ex eburna, inquit, vagina plumbeum gladium educis.
*apantiktw\, id est, Omnia octo. Cum nihil deesse significamus, aut cum multa inter se similia videtur. Paroemiam hinc natam existimant: Stesichorus poeta in oppido Cataa splendide sepultus fertur, monumento diligenti quadam ratione ex omnibus octonis constructo, octo gradibus, angulis octo. Atque hinc proverbium increbruisse a(pantoktw\. Meminit huius et Iulius Pollux in nono, agens de lusu taxillo rum, quem ait numeris constare, in quibus sit unus, qui Stesichorius appelletur, nimirum octo: idque cognominis sumptum esse ab eius monumeto. Sunt qui dicant, eum, qui Corinthios in unam civitatem coegit, cives universos in octo tribus distribuisse, atque hinc ortum vulgi sermonem. Neque desunt, qui scribant, idque Euandro, ut citant, auctore, octo deos esse, qui rerum imperent summae, ignem, aquam, terram, caelum, lunam, solem, mithram, noctem. Mithram autem Persae, eundem cum sole existimant. Rursum alii dicunt octo fuisse certaminum species in Olympiis, atque inde ductum adagium, Omnia octo. Quod si nobis quoque conceditur in aenigmate divinare, non absurde natum videri potest a fabula, quam narrat Plutarchus in commentario de Daemonio Socratis. Deliis, ac ceteris Graecis oraculo responsum fuisse apud Aegyptios, ita demum malorum finem fore, si aram, quae in Delo erat, duplassent. Qui cu non intellexissent, quid sibi vellet oraculum, ridicule duplatis singulis arae lateribus, imprudentes solidum octuplum effecerunt, ob inscitiam proportionis, quae longitudine duplum reddit. Ceterum hac in re consultus, Plato, geometriae cum primis peritus, respondit deum Graecis imperitiam exprobrasse: monere, ut geometriae darent operam. Delectatum apparet hoc proverbio Heliogabalum Imperatorem, cui morem hunc fuisse scribit Aelius Lampridius, ut simul ad cenam vocaret octo calvos, octo luscos, octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo praelongos, et octo praepingues et obesos.
*pa/nta mi/a ko/nis2, id est, omnia idem
pulvis. De in discreta similitudine. Lucianus a)lla\ pa/nta mi/a h(mi=n ko/nis2 fas1i\, id est, Quin nobis omnia idem, quod aiunt, pulvis. Alludens ad defunctorum cineres, inter quos nihil apparet discriminis. Confine illi, quia alio demonstrabimus loco, eiusdem farinae. Siquidem antiqui farinam pollinem vocabant.
*h a(/maca to\n bou=n e)lau/nei, id est, Currus bovem ducit, de re, quae praepostere geritur. Veluti, si uxor praescri bat marito, si discipulus reprehendat praeceptorem, si populus imperet principi, si ratio pareat affectui. Lucianus in Terpsione: *nun= de\ to\ th=s2 paroimi/as2, h( a(/maca to\n bou=n polla/kis2 e)kfe/rei, id est, Nunc id evenit, quod vulgo dici solet, Plaustrum saepenumero bovem ipsum aufert. Translata metaphora a plaustris per declive retro labentibus, unaque secum bovem auferentibus.
*af) i(/ppwn e)p) o)/nous2, id est, Ab equis ad sinos. Ubi quis a studiis honestioribus ad parum honesta deflectit, veluti si quis e philosopho cantor, e mercatore caupo, ex oeconomo coquus, e fabre fieret histrio. Quadrabit item, ubi quis e conditione lautiore ad abiectiora devenerit. Procopius sophista in epistola quapiam: *to\ dh\ lego/menun, a)f) i/ppwn e)p) o)/nous2 metabebh/kamen, id est, Iuxta proverbium, ab equis ad asinos transivimus.
HVIC diversum est illud Plautinum, Ab asinis ad boves transcendere, pro eo, quod est, ex humiliore conditione ad ditiorum partes transire. Sic enim apud Plautum in Aulularia, Euclio, cuius pauperculi dives quidam expetebat affinitatem. Venit hoc mihi in mentem, Megadore, te esse hominem divitem, factiosum, me item esse hominem pauperum pauperrimum. Nunc, si filiam locassem meam tibi, in mentem venit, te bovem esse, et me esse asellum. Ubi tecum coniunctus siem, ubi onus nequeam portare pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos haud magis respicias, natus quam sinumquam siem. Et te utar iniquiore, et meus me ordo irrideat, neutrobi habeam stabile stabile stabulum, si quid divortii fiat. Asini me mordicus scindant, boves in cursent cornibus. Hoc magnum periculum est, em ab asinis ad boves transcendere. Hactenus Plautus. Videtur allegoria ex Apologo quopiam mutuo sumpta; qui nobis in praesentia non succurrit.
*ap) o)/nou katapes1w\n, id est, Ab asino delapsus. In eos dicitur, qui in consulte quippiam agunt, et imperite: aut in eos, qui a praesentibus commodis, quibus ob inscitiam uti nesciunt, exidunt. Est autem in Graecis Verbis faceta allusio ad finitimam orationem, mutato accewntu, a)po\ nou=, id est, a mente delapsus, tamquam vaecors et mentis im potens. Utitur hoc adagio Plato lib. De legib. 3. *dei=n fai/netai e)/moige, oi(=onper i(/ppon to\n lo/gon e(ka/stote a)nalamba/nein, kai\ mh\ kaqa/per a)xa/linon kekthme/non to\ sto/ma, bi/a| u(po\ tou= lo/gou fero/menon, kata thn\ paroimi/an, a)po/ tinos2 o)/nou pes1ei=n, id et, Mihi sane videtur sermo, velut equus, undequaque restringendus, ne tamquam os habens effrene, impetu abreptus, iuxt proverbium, ab asino tamquam a mente
excidat. Utitur item Plutarchus in Gryllo. Rursum Aristophanes in Nubibus:
*kakw=s2 ga\r o)/ntws2 ei)=xes2, w(s2 ge/ moi dokei=s2.
*ippous2 g) e)lau/nwn e)ce/pes1on nh\ tou\s2 qeou\s2.
*ti\ dh=ta lhrei=s2, w(/sper a)p) o)/nou e)kpes1w/n.
id est,
Mali, ut videtur, accidit tibi quipüiam.
Ita per deos, equos agens, miser excidi.
Quid haec ita, ut delapsus asino blatter as?
Primus verus dixitur a Strepsiade, Danistam irridente, quod pecuniam filio fuo mutuo datam repetat. Alter est Danistae, iuvenem tacita illusione notantis, qui studio alendorum equorum pecuniam eam absumpserat. Tertius rursum Strepsradis, dicentis illum delirare, perinde quasi non ab equis, sed ab asino decidisset, hoc est, a)po\ nou, id est, a mente. Quandoquidem et Latinis mente delapsi dicuntur, qui mente exciderunt. Suetonius in Augusto: Rectorem quodque solitus apponere aetate paruis, aut mente lapsis. Quidam huic quoque proverbio huiusmodi affingunt fabulam. Duo quidam, cum in desertis locis asinum quem piam forte fortuna nacti essent, contendere inter sese coeperunt, uter eum, uti suum, domum abduceret: nam utrique pariter a fortuna videbatur obiectus. Hac interim de re illis invicem altercantibus, asinus sese subduxit, ac neuter eo potitus est. Atque hinc proverbium natum autumant. Sed magis placet in adagio captatam fuisse allusionem, de qua diximus, maxime quod videamus grammaticis id studio fuisse, ut omnib. adagiis fabulam aliquam, aut historiam, vel commentitiam, adiungerent. Ut autem Suetonius dixit mente lapsos, ita Ulpianus titulo de magistra tivus conveniendis, Facultatibus lapsos dixit, qui redacti essent ad inopiam.
*gh=s2 ba/ros2, id est, Terrae onus. De homine vehementer inutili, qui nihil aliud, quam terram, suo pondere gravet. Refertur inter adagia Graecanica, natum ex Homero, apud quem Achilles Iliados *s. hoc pacto loquitur, indigne ferens otium, et quod non ineat proelium cum reliquis copiis:
*all) h(=mai para\ nhus1i\n e)tw/s1iwn a)/xqos2 a)rou/rhs2.
id est,
Navibus assideo, telluris inutile pondus.
Rursum in Odysseae Y.
*oion men tina tou=ton e)/xeis2 e)pi/maston a)lh/thn
*si/tou kai\ oi)/nou kexrhme/non, ou)de/ ti)e/rgwn
*empaion ou)de\ bi/hs2, a)ll) au(/tws2 a)/xqos2 a)rou/rhs2.
id est,
Quem tandem nobis erronem adducis edacem,
Enectumque fame, vinique, et panis egenum,
Artibus edoctum nullis, neque viribus ullis
Pollentem, ac tantum telluris inutile pondus?
Utitur eo Plato in Theaeteto, oi)/ontai ga\r a)kou/ein, o(/ti ou) lh=roi/ ei)s1in, gh=s2 a)/llws2 a)/xqh, id est, Existimant enim se non haberi pro nugis, et inutilibus terrae oneribus. Nec illepidum, nec prorsus, ni fallimur, a)pros1dio/nus1on est, quod memorat Athenaeus lib. 8. Stratonicus quidam citharoedus Corinthi peregrinabatur. hunc cum anicula quaedam fixis oculis intueretur,
idque diu, tandem, Quid, inquit, tibi per deos vis, mater, aut quid me sic continenter intueris? Demiror, in quit, illa, si matris uterus te decem menses ferre potuit, cum civitas angatur, unum duntaxat diem te portans. In tales quadraret epitaphium, quod Timocrcontis Rhodii poetae, ceterum voracis, ac bibacis sepulcro inscriptum indicat Athenaeus lib. 10.
*polla\ piw\n kai\ polla\ fagw\n, kai\ polla\ kak) ei)pw\n
*anqrw/pous2, kei=mai timokre/wn r(o/dios2.
i.
Multum edi, multumque bibi, mala plurima dixi in
Mortales, iaceo hic Timocreon Rhodius.
*ara/bios2 au)lhth\s2, id est, Arabius tibicen, aut a)ra/bios2 a)/ggelos2, id est, Arabius nuntius. In eos dic solitum, qui a semel coeptis numquam desistunt. Quod vitii Flaccus cantoribus peculiare esse scripsit, ut iussi cantare, numquam adducantur ut incipiant; si iniussi coeperint, numquam desinant. Citatur ex Menandro: a)ra/bion a)/ra e)gw\ keki/nhka au)lo\n, Arabiam ego hercle tibiam excitavi. Meminit adagii Iul. Pollux, c. de loquacibus, ad hunc modum: a)ra/bios2 au/lo\s2, id est, Arabia tibia. Citatur et Cantharus in Medea: *kiqarw|do\n e)chgei/rato a)ra/bion, id est, Citharoedum excitavit Arabium. Celebratur Graecis et hic versiculus de tibicine Arabio:
*draxmh=s2 men au)lei=, tetta/rwn de\ pau/etai.
id est,
Drachma canit, sed quatuor compescitur.
Quod paululo pretio provocaretur ad canendum, non nisi magna mercede desisteret. Adagium hinc natum existimant, quod olim tibiis canendi artem non discebant ingenui, tamquam sordidam, sed hanc sola mancipia exercebant, quae plerumque ex Arabibus producebantur. Deinde ingenuis usque adeo placere coepit, ut indoctus haberetur, quisquis huius esset rudis, donec Alcibiades tibias abiceret, oris deformitate conspecta ad speculum. Conveniet et in eos, qui laborant morbo, quem Graeci vocant a)perantologi/an, id est, qui dicendi finem facere nesciunt. In quos exstat illud Sophocis,
*anh\r ga\r o(/stis2 h(/detai le/gein a)ei\.
*le/lhqen au)to\n toi/s2 cunou=s1in w)\n baru\s2.
id est,
Quicumque gaudet continenter proloqui,
Is se gravem esse, quotquot adsunt, non videt.
*to\ te/xnion pa=s1a gai=a tre/fei, id est, Artem quaevis alit regio. Proverbialis sententia, qua significatum est, certissimum viaticum esse eruditionem, aut artificium aliquod. Nam haec neque eripi possunt a latronib. et quocumque terrarum abeas, te comitantur, nihil afferentia sarcinae. Suetonius scribit, aliquando Neroni praedictum a mathematicis, fore, ut Imperio destitueretur: unde vocem illam Neronis celeberrimam exstitisse, to\ te/xnion pa=s1a gai=a tre/fei, quo maiore venia meditaretur citharoedicam artem, principi gratam, privato necessariam. Itaque, cum intelligeret sibi pereundum, illud identide dictitabat, Qualis artifex pereo, velut indignum esset, qui tantus esset musicus, ut ubivis gentium vivere possit, nunc fame ad mortem adigi. Nec enim assentimur hoc loco
interpretum sententiae, qui locum apud Suetonium hunc secus enarrant. Idem nullo convicio magis offensus est, quam quod quidam illum malum citharoedum appellasset. Idem evenit Dionysio Syracusano tyranno, qui Imperio exutus Corinthi ludum aperuit, ac pueros literas; et musicam docuit. Apparet autem senarium esse, quem citat Suetonius, sed paucarum syllabarum commutatione depravatum, fortassis sic restituetur:
*to\ te/xnio\nge pa=s1a gai=a e)ktre/fei.
Fertur inter Graecorum sententias huius modi senarius, ab hoc proverbio non admodum dissidens:
*limhn\ a)tuxi/as2 e)s2i\n a)nqrw/pois2 te/xnh.
id est.
Ars ipsa inopiae portus est mortalib.
Hoc est. Unicum confugium in egestate ars est. Unde, quisapiunt, etiam si suppetat abunde res familiaris, tamen liberos suos opificium aliquod discere cogunt: quo, si contingat, ut fortuna auferat opes, aut in exilium ire iubeantur, sit, quo sibi victum paient. At nunc plerique, quibus domi nihil est, in divitum familiis consenescunt: unde si pellantur, aut mendicandum sit, aut tollendum, qudo non posuerunt, contra Platonis legem. Qui scripsit Cornu copiae Latinum, citat similimum huic proverbium, Sua cuique ars pro viatico est. Honestissimum sane viaticum, modo ars sit honesta.
NON eras in hoc albo, hoc est, Non eras in hoc numero. Translatum ab albata tabula, in qua quondam scribebantur nomina iudicum. Plin. in praefatione historiarum mundi: Cum han operam conducerem, non eras in hoc albo: i. non eras in eorum numero, quos haec lecturos credebam. Erat et Album praetoris, in quo leges, et formulae describebantur. Pandectarum lib. 1. tit. de Edendo, ex Ulpiano eum quoque edere Labeo ait, qui producat adversarium suum ad album, et demonstret, quid dicturus sit. Atque hoc sance loco, adversarium non declarat eum, qui cum lis est, scd tabulas ex tempre notatas memoriae gratia. In quem sensum M. Tullius usus est in oratione pro Roscio, idque non semel. Andreas Alciatus existimat legendum. Adversaria, non Adversarium, libro Dispunctionum tertio. Item secundo eiusdcm operis li. tit. 1. multa fit menbio de albo. Quintilianus libro Institutionum undecimo. Quorum alii se ad album, et rubricas transtulerunt, videlicet leguleios, et formularios irridens, qui non ex libris Iurisprudentium, sed ex albo praetoris iuris scientiam discerent. T. Livius Decadis primae libro nono. Civile ius repositum in peretralibus pontisicum evulgavit, fastosque circa forum in albo proposuit, ut, quando lege agi posiet, sciretur. Apuleius Metamorphosewse w s lib. sexto, meminit albi. Siquidem Iovem, allocuturum deos, ita fait exordiri: Dei conscripti musarum albo. Quibus in verbis subesse videtur obscura quidem, sed faceta allusio scriptoris, ad deos a poetis confictos, quasi ii demum in deorum numero sint, quos illic Musae, quibus afflati scribunt poetae, constituerint.
OLEO tranquillior, Hyperbole proverbialis, in homines minime iracundos, lenique ingenio praeditos, a liquoris natura sumpta, quo nihil magis tacitum, magique lene. Plautus in Poenulo: Ita hanc canem faciam
tibi oleo tranquilliorem. Est autem usque adeo tranquilla olei natura, ut mare quoque rem omnium saevissimam tranquillet, atque ob id urinantes aiunt oleum ore spargere, quod mitiget elementi naturam asperam, lucemque deportet. Auctor est Pli. li. 2. Idem confirmat Plutarchus: et, cur ita fiat, rationem reddit in libello De causis naturalibus. Rursus in convivialium quaestiuncularum Decade sexta, causam afferens, cur Homerus inter tot liquores, oleum duntaxat appellarit u(gro\n, id est, humidum, sive liquidum, ostedit oleo nihil inesse asperum, sed undique leve esse, et ob id maxime reddere imagines more speculorum. Praeterea nec motum, aut percussum strepit, quemadmodum humores reliqui, nec luctatur cum igni, sed tacite pascit. Denique non est alius liquor, qui tam late diffundatur, cum inungitur corpori, aut serius siccescat, aut aeque molliat ac leniat. Utitur hoc adagio et Plato in Theaeteto de scientia, placida ingenia, quae leniter, ac tranquille ad disciplinas, et disputationes accedunt, oleo molliter fluenti comparans, o( de\ ou(/tw lei/ws2 te kai\ a)ptai/stws2 kai\ a)nus1i/mws2 e)/rxe tai e)pi\ ta\s2 maqh/s1eis2 kai\ zhth/s1eis2 meta\ pollh=s2 th=s2 prao/thtos, oion e)lai/ou r(eu=ma a)yofhti\ r(e/ontos2, w(/ste qauma/s1ai to\n thlikou=ton o)/nta ou(/tw tau=ta ddiapra/ptesqai. id est. At hic adeo leniter, ac circumspecte, simulque expedite ingreditur ad disciplinas, quaestionesque, multa cum mansuetudine, olei in morem, citra strepitum fluentis, ut admireris, tantus cum sit, haec ad eum modum agere.
HVIC similimum, quod M. Tull. usurpat in epistolis ad Q. Fr. libro 2. Tu, inquiens, quemadmodum me censes oportere esse in Rep. et in nostris inimicitiis, ita et esse, et forte auricula infima scito molliorem. Ammianus lib. 19. In aliis aimiu severus, in hoc titulo, ima, quod aiunt, auricula mollior. Translata metaphora ab ea auriculae parte, qua non est aliud in humano corpore mollius, aut flexibilius, lentiusque. ut quae nec osse rigeat, neque cartilagine durescat, neque nervis intendatur.
*api/ou pepai/teros2, id est, Apio mitior. Simili figura dictum est a Theocrito:
*kai\ thn\ ma\n a)pi/oio pepai/teros.
id est:
Et iam cerie apio mansuetior.
Est autem apius Graecis raphanus, aut pyri genus.
EIUSDEM est generis, th=s2 spoggia=s2 malakw/teros2, id est, Spongia mollior. Sic enim assentator quispiam loquitur apud comicum quempiam citante Plutarcho in commentario De discrimine adulatoris et amici.
*eme\ niko/maxe pro\s2 to\n stratiw/thn ta/cate,
*an mh\ poih/s1w pe/pona, masti/gwn o(/lon,
*an mh\ poih/s1w spoggia=s2 malakw/teron
*ta\ pro/s1wpon.
id est:
Nicomache, me isti militi opponas velim,
Nisipepona loris, quantus est, effecero;
Nisi spongia illi molliorem qualibet
Reddidero vultum.
Ad eundem modum dicebant, Pepone mollior. Theopompus apud Athenaeum lib. 2. *malakwte/ra pe/ponos2 kai\ s1iku/ou moi\ ge/gone. i. Molliora mihi Pepone, et cucumere facta sunt. Ad hanc formam pertinet, quod idem
citat ex Epicharmo, *prau/teros2 e)/gw ge mala/xhs2. i. Mitior equidem malva, quod ea herba vim habeat leniendi. Idem, Cinaedo mollior. Plautus in Aulularia, Ita fustibus sum mollior magis, quam ullus cinaedus. Nam ptisci saltatores et pantomimos cinaedos vocabant, quod cum gesticulatione canerent. Similiter Catullus:
Cinaede Thalli mollior cuniculi capillis.
*toi=s2 e)utuxou=s1i kai\ tri/mhna paidi/a. id est: Felicibus sunt et trimestres lberi. Senarius proverbialis in principum, ac divitum felicitatem, quibus per adulationem omnia laudi vertuntur, quique sibi nihil non licere putant, adeo, ut quia in homine plebeio perinde, ut summum sceuls damnatur, in illis virtutis titulo celebretur. Unde nata sit paroemia, Suetonisu Tranquillus declarat, Claudii Caesaris vitam his verbis exordiens: Patrem Claudii Caesaris Drusum, olim Decimum, mox Neronem praenomine, Livia, cum Augusto gravida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe vulgatus est versus:
*toi=s2 eu)tuxou=s1i kai\ tri/mhna paidi/a.
id est:
Potentibus sunt mensium et partus trium.
Nam mense septimo, decimo, et undecimo, legitimi sunt partus: quarto et octavo, neque vitales fere, et per quam rari: mense tertio, nulli partus editi leguntur. Auctor Plin. lib. 7. cap. 5.
AUREM vellere veteres dicebant, admonere: a prisco ritu sumpta figura, quo in ius ducturi quempiam, aurem vellicabant, antestantes eum, quem quasi testem meminisse volebant. Inde Horatianum illud in Sermonibus:
- Et licet antestari, ego vero
Oppono auriculam.
Siquidem, ut frons antiquitus erat sacra Genio, vesuti scribit in Maronis Silenum Servius, ut digiti Minervae, genua, Misericordiae, ita auris Memoriae eae, quam Graeci mnhmos1un/hn vocant. Virgilius in Sileno:
Cum canerem reges, et proelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.
Quod imitatus Calphurnius in Bucolicis:
Veilit nam saepius aurem
Invida paupertas, et dicit, vilia cura.
Nonnihil decoris adiunxit proverbio Calphurnius, quod ad rem transtulit. Quamquam potest paupertas hoc loco pro dea accipi. Seneca lib De beneficiis 4. Nec tamquam munus dabo, sed verba mea redimam, et aurem mihi pervellam, damno castigabo promittetis temeritatem, Rursus libro 2. Loquar mecum, et mihi aurem pervellam: hoc est, ero mihiipsi monitor, ne similiter peccem. Utitur in hunc modum et aliis aliquot locis, ut in epistola quadam. Sit ergo aliquis custos, et aures subinde pervellat, abigatque rumores, et reclmet populis laudantibus.
PROVERBIALIS hyperbole, ou/=tos2 a)/llos2 h(raklh=s2, id est, Hic alter Hercules. De viro praestrenuo, ac laborum
tolerantissimo. Exstat hoc titulo fabula quaepiam ex Menippeis Terentii Varronis, mirum ni proverbiali. Aristoteles libro Moralium Eudemiorum 7. *o ga\r fi/los2 bou/letai ei)=nai, w(/sper h( paroimi/a fhs1i\n, a)/llos2 h(raklh=s2, a)llos2 ou(=tos2. id est. Nam amicus cupit esse, sicuti proverbio dicitur, alter Hercules, alter hic. Plutarchus scribit, id cognominis vulgo Theseo attributum, quod multa fortiter patraret exemplo Herculis. Laertius in vitis philosophorum ostendit, et Cleanthem philosophum alterum Herculem vulgo dictum fuisse, quod esset omnium laborum patientissimus, adeo, ut noctu hauriendo e puteo aavam victum diurnum pararet. unde et freantlh\s2 dictus pro Cleanthe, et nihil tamen segnius egregiam operam interdiu navaret philosophiae. Clearchus apud Zenodotum aliam fabulam affert, unde hoc sit natum adagium. Ait enim; Briareum, qui et ipse Hercules dictus est, profectum Delphos, sublatis inde thesauris aliquot, ac monumentis, ex iis, quae eo in loco servabantur, iuxta veterem quandam consuetudinem, ad columnas, quas Herculis cognominant, sese contulisse, atque itidem illis, quae illic erant, fuisse potitum. Deinde Tyrium Herculem venisse Delphos, ut oraculum consuleret, deumque respondisse, ou(=tos2 a)/llos2 h(raklh=s2, id est, Hic alter Hercules, atque oraculum in adagionem abiisse. Nec desunt, qui huius dicti originem referant ad Titormum quendam bussequam, qui multis exemplis Milonem superarit. Is, se profitens superatum, sublatis in caelum manibus, dixit, w)= zeu=, mh\tou=to h(raklhn= h(mi=n e(/teron e)/speiras2, O Iuppiter, num hunc nobis Herculem alterum genuisti? Huc pertinet illud Theocriti in Pastoribus:
*fanti/nin h(raklh=a bi/hn kai\ ka/rtos2 e)ri/s1den.
id est:
Viribus Alcidae hunc certare, et robore dicunt.
Subicitque pastor:
*kh)/m) e)/faq) a( ma/thr poludeu/keos2 h)men a)mei/nw,
id est:
Mequoque pollucem mater praecellere dixit.
Erat enim hic excellens in pugilum certamine. Et Graeculus adulator apud Iuvenalem, divitem im becillum Herculi aequat, Antaeum procul a tellure tenenti. Macrobius lib. Saturnalium 3. scribit in hunc modum: Salios autem Herculi proptes ubertatem doctrinae altioris assignat: quia is Deus et apud Pontifices idem qui et Mars habetur. Et sane ita Menippea Varronis affirmat, quae in scribitur, a)/llos2 ou(=tos2 h(raklh=s2, quia, cum de Hercule multa loqueretur, eundem esse cum Marte probavit, Apud Latinos quoque Ruticello cuidam prodigoiosis viribus, herculis nomen attributum. Is mulum suum tollebat, ut scribit M. Varro citante Plin. lib. 7. At Hippocrati medico, quod pestilentiam ab Illyriis venientem praedixisset, dimissis ad auxiliandum circa urbes discipulis, Graecia ob meritum eosdem daecrevit honores, quos Herculi. nam et is a)leci/kakos2 habitus est. Auctor idem Plin. eodem libro. Quin nomen hoc Herculis videtur vulgari serumone ad oens viros egregie fortes transferri solere, non aliter, quam Catonis ad graves, et sapientes. Nam Varro quadraginta tres hercules enumerat, additque hoc nomine honoratos fuisse omnes, qui fortiter quippiam egissent. Testatur et Macrobius in Saturnalibus, hoc nominis compluribus fuisse
commune, et ante Amphitryonis privignum. Sic et Achilles appellabantur insigni fortitudine duces: quorum de numero suit Lucius Sicinius Dentatus, ob ingentem fortitudinem Romanus Achilles appellatus, quod centum et viginti proeliis cum hoste pugnasset, nec ullam haberet cicatricem aversam. Auctor A. Gellius lib. 2. c. 11. Denique rationem, aut argumentum Achilleum vocant, quod sit insuperabile, et insolubile.
BIPEDUM nequissimus, de homine vehementer improbato, quique vel pecudes nequitia superet. Dictum est in Regulum quendam oratorem, quem Plinius in epistolis subinde suis pingit coloribus, ubi et adgium hoc refertur: sed ante hunc Cicero torserat in Clodium in oratione pro domo sua, Hoc tu proscriptore, hoc consiliario, hoc ministro, omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum im purissimo Remp. perdidisti. Consimili figura Alexander Imperator apud Aelium Lampridium: Nuper certe, patres, meministis, cum ille omnium non solum bipedum, sed etiam quadrupedum spurcissimus, Antonini nomen oraeferret. Heliogabalum significans, Imperatorum vum omnium effeminatissimum, et quem optimo irue Romanu Sardanapalum possis dicere. Addit autem in hoc sermone nominis generalitas gratam quandam, et novam e)/mfas1in, quemadmodum et nullum animal pro nullo homine vulgo dicimus.
*adama/ntinos2, id est, Adamantinus, pro eo, quod est inexorabilis, aut infatigabilis, Huic proverbio in credibilis huius lapidis durities locum fecit: de qua Plin. libro 37. scribit ad hunc modum: Incudibus admantes deprehenduntur, ita respuentes ictum, ut ferrum utrinque dissultet, in cudesque etiam ipsae dissiliant. Quippe duritia inenarrabilis est, simulque ignium victrix natura, et numquam incalescens. Unde et nomen indomita vis, Graeca interpretatione accepit. Hactenus Plinius. Unde, quidquid invictum, atque inexpugnabile, id adamantinum vocamus. Hesiodus:
*all) a)da/mantos2 e)/xei kratero/frona qumo\n.
id est:
Durus at his animus solido ex adamante creatus.
Theocritus in Amatyllide:
*kai\ ke/m) i)/s1ws2 poti/dh|, e)pei\ ouk a)damanti/na enti\.
id est:
Me quoque respiciet, neque enim est adamantina sorsan.
Eodem pertinet, quod Homerus Vulcanum fingit, adamantinis vinculis irretientem Venerem, et Martem: quod Maro portas, et columnas inferorum ex adamante fabricatus est. Socrates in Gorgia Platonis, rationes admantinas vocat, id est, inexpugnabiles. Rursus libro de Republica 10. a)damanti/nws2 e)/xein dixit, pro firmiter tenere, a)damanti/nws2 dei= dh\ th\n tau/thn docan e)xonta, ei)s2 a)/dou i)e/nai. id est. Oportet nimirum adamantine sententiam hanc obtinentem ad inferos proficisci. Plutarchus in vita Dionis, e)k de\ tou/tou proiou=s1a kai\ nemome/nh kata mikro\n h( peri\ to\ meira/kion a)/nes1is2, tou\s2 a)damanti/nous2 des1mou\s2 e)kei/nous2, oi=s2 o( pres1bu/teros dionu/s1ios e)/fh dedeme/nhn a)polipei=n th\n monarxi/an, e)ce/thce kai\ die/fqeiren. id est. Ex hoc autem progressa, ac paulatim serpens circa adolescentem remissio, adamantina illa vincula, quibus senior Dionysius dxierat se relicturum adstrictam monarchiam, solvit, ac perdidit. Horatius in Odis:
Quis Martem tunica tectum adamantina.
Item alibi:
Si figit adamantinos
Summis verticibus dura necessitas
Clavos.
Itidem Augustinus adversus Manichaeum: Sed cum ostendere coepero certas, necessariasque rationes, quae illas propositiones adamantinis, ut dixitur, catenis innexae consequuntur. Denique scriptoribus aliquot, pro pter infatigatam studii tolerantiam, adamantini cognomen inditum, ut Didymo gtammatico, et Origeni Theologo. In consimilem sensum usurpat Pindarus in Isthmiis encomio quinto, laudans Lamponem quendam inter fortes fortissimum, qualis est Naxia cos inter reliquas.
fai/hs2 ke/nin a)/ndr) e)n a)qlhtai=s1in e)/mmen
*naci/an pe/trais2 en a)/llais2
*xalkoda/man t) a)ko/nan.
id est, Diceres sane eum virum in ter athletas esse Naxiam in ceteris saxis, ferrique domitricem cotem. Pli. lib. 36. c. 7. meminis Naxii marmoris, quod diu fuit in pretio, et hinc cotes dictas naxias, quae in insula Cypro nascerentur. Est autem Naxus una Cycladum, haud procul a Paro, cuius marmora celebrantur ob candorem. Plindari interpres ponit Naxum hanc in Creta. quid secutus, in certum. Plinisu ponit Naxum opidum in Sicilia. stephanus indicat hoc nomen, ut pleraque sunt, compluribus locis esse commune. Addit Creticm cotem appellatam Naxiam, quae eadem dicta sit naci/as2. Subindiccat autem, hoc proverbium magios pertinere ad diiudicandum, et prodendum, quod fallebat, quam ad robur, quemadmodum ante de Lydio lapide diximus. Unde considerandum, an in Plinio pro Cypro legendum sit Creta, aut Naxo.
SIMILI figura, Ferrea, atque abenea dicuntur, quae solida, firmaque significamus. Virg.
Non mihi si centum linguae sint, oraque centum,
Ferrea vox.
Quo quidem in loco videtur expressisle illud Homericum ex secundol Ihados lib.
*ou)/d) ei)/ moi de/ka me\n glw=ssai, de/ka de/ sto/mat) ei)+en,
*fwnh\ d) a)/r)r(hktos, xalkou=n de/ moi h)=tor e)nei/h.
id est.
Non mihi si sint ora decem, totidem quoque linguae,
Vox infracta, animusque mihi simul aereus adsit.
Horatius in prima epistola:
- Hic murus aheneus esto.
De decreto animi non convellendo. Homerus Iliadox X.
*h ga\r s1oi/ ge s1idh/reos2 e)/ndoqi qumo\s2.
id est.
Ferrea nimirum tibi mens in pectore clausa est.
Idem Odysseae E.
- *ou)de/ moi au)th=|
*qumo\s2 e)ni\ sth/qessi s1idh/reos2, a)ll) e)leh/mwn,
id est.
- Neque enim mihi scilicet ipsi
Ferreus est aimus sub pectore, sed miserescens.
Et Iliados y:
*sidh/reon me/nos tou puro/s2.
id est.
Ferream incendii vim dixit. - *en de puro\s2 me/nos2 h(=ke s1idh/reon.
id est.
Ferrea vero ignis venit in praecordia virtus.
Paulo diursius est, quod Cicero Attilium ferreum scriptorem vocat, pro duro, atque im perito. Nam in artibus dura dicuntur, quae parum sunt artificiosa, contra mollia, quae summa arte perfecta. Verba M. Tullii lib. De finibus 1. sunt haec: Electram tamen male conversam Attilii mihi legendam putem. De quo Licinius, ferreun scriporem, verum, opinor, scriptorem, ut tamen legendus sit. Eundem in libris de Divinatione durissimum et malum poetam vocat.
NEQUE dissimili figura dixit Persius,
- Neque enim mihi cornea fibra est.
Nam cornua et durissima sunt, et sensu carent, quemadmodum et ungues. Quanquem potest et a corno arbore Corneum dici, cuius lignum durissimum esse constat. Persii carmen in 1. satyra sic habet,
Non ego, cum scribo, si forte quid aptius exit,
Quando haec rara avis est, si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam, neque enim mihi corena fibra est.
Unde, qui carent humanis affectibus, ro bur, adamantem, silicem, ferrum, cornu in pectore gestare dicuntur.
*ai)a/nteios ge/los, id est, Aiacinus risus. In eos, qui temere ac vecorditer rident. Id quod apposite dicetut in homines mortiferis voluptatibus gudentes, brevi perituros: aut qui malefactis gaudent, mox poenas daturi. Cuiusmodi risum eleganter describit Homerus in Odys. Y.
*mnhsth=ri de\ pa/llas2 a)qhn/h
*as1beston ge/lon w)=rs1e, pare/plagcen de\ no/hma.
*oi(d) h)/dh gnaqmoi=s1i geloi/wn a)llotri/ois1in.
*ai(mofo/rukta de\ dh\ kre/a h\/ sqion, o)/sse d) a)/ra s1fe/wn
*dakruo/fin pi/mplanto, go/on de\ w)i/eto qumo\s2.
id est,
Deinde procis risum commovit diva Minerva.
Haud compescendum, mentemqque exussit, at illi
Protinus attoniti malis risere alienis.
Mandunt interea tabentes sanguine carnes.
Lumina complentur lacrimis, mens anxia maeret.
Adagium natum est ex historia Aiacis. Is adeo graviter tulisse legitur Ulyssem sibi praelatum in capessenda successione armorum Achillis, ut prae dolore in insaniam versus sit, itaque gladio districto in gregem pecorum insiliit, existimans sese Graecorum copias caedere. Tum duod quosdam maximos sues a trabe suspensos flagris cecidit, arbitrans hos esse Agamemnonem, atque Ulyssem, quorum alteri ut iudici, alteri ut victori potissimum erat iratus. His igitur suibus plurimo cum risu insultatuit, addens coniutia, quaecumque suggerebat sölendida bilis. Deinde, postea quam resipuisset, partim pudore, partim metu, sibi mortem conscivit. Nec intempestiviter torquebitur in eos, quibus risus oboritur nulla de causa, quem vulgo dicunt, aut insantiae, aut stultitiae argumentum esse. Attestatur et senarius ille proverbialis:
*gela=| d) o( mwro\s2 ka)/nti mh\ geloi=on h)=.
id est,
Ridet fatuus, ut nulla risus causa sit.
*kuno\s2 di/khn, id est, Canis vindictam. Maedonicum adagium, in eos, qui praeter exspectationem poenas dant iis, quos alivando laeserunt. Natum ab Euripidis, rragici poetae, interitu. In Macedonia vicus quispiam est, qui Thracum dicitur, propterea quod olim a Thracibus sit in habitatus. Hic cum canis quidam Archelai regis aberrasset, Thraces de more suo mactatum sacrificarunt ac devorarunt. Quod ubi comperisset Archelaus, talentum eis mulctam dicit. Verum, cum illi solvendo non essent, Euripidem subornarunt, qui regem exoraret, ut sibi mulctam remitteret, ita ut fecit. Postea vero, cum Euripides in silva quadam solus esset, et Archelaus a venatu reverteretur, canes Euripidem cinctum discerpserunt, devoraruntque. Existimatum est autem, eos canes ex eo prognatos fuisse cane, quem Thraces sacrificarant. Hinc adagium apud Macedonas increbruit, Canis vindictam; subaudiendum, passus est, aut aliud commodius. Valerius Maximus lib. 9. cap. de morte non vulgari, refert, Euripidem, cum ab Archelao, rege Macedonum, cenae adhibitus fuisset, domum a convitio repetentem, a canibus fuisse discerptum. Eos canes ab aemulo quopiam immissos fuisse, confirmat Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. 15. cap. 20. Suidas addit, hos aemulos fuisse arrideum Macedonem, et Cratevam Thesialum poetam, quos Euripidis gloria urebat. Hi finxerunt eum a regiis canibus dilaceratum fuisse. Sunt, qui narrent, eum non a canibus, sed a mulieribus fuisse dilaniatum, cum in temposta nocte Craterum adolescentem petetet, Archelai amasium. Testatur enim et Gellius, Euripidem mis1ogunh=, id est, mulierum osorem fuisse. Sed, quod ad superiorem attinet opinionem, fabulam non usquequaque dissimilem narrat Plutarchus in dialogo De comparatione terrestrium animantium, et marinorum. Pyrrhus, inquit, rex, iter faciens, canem reperit, corpus hominis interfecti servantem: cumque cognovisset eum tertium iam diem impastum manere, nec a cadavere divelli, iussit extin ctum sepeliri, canem secum adducendum curavit. Paucis post diebus militum delectus est actus, omnesque regem sedentem praeteribant. Aderat et canis, quietus interim, donec domini interfectores praetereunes conspicatus est: in hos protinus iratus, cum clamore irruit, ac saepius allatravit, subinde respectans Pyrrhum, adeo, ut non solum ipsi Pyrrho, sed et omnibus, qui aderant, suspicio nasceretur: Proinde, cum et aliae nonnullae coniecturae, ita ut fit, accederent aliunde, duo comprehensi sunt, et facinus confessi, supplicio sunt affecti. addit et Hesiodi interfectores, ab ipsius cane proditos, supplicium dedisse. Subicit his, quod sua memoria dicit accidisse. Quidam irrupit in Aesculapii templum, sublatis aureis et argenteis aliquot monumentis: clam, et ignotus, ut putabat, aufugit. At canis, templi custos, cui nomen Capparus, (nam indignus qui periret a)nw/numos2) cum videret neminem aediturrum sua voce commoveri, fugientem sacrilegum est insecutus, ac primum quidem saxis petitus, haud tamen discedebat. Exorto die, non accedebat propius, sed procul oculis observans sectabatur, nec cibum obiectum capiebat. Rursum iuxta
mientem cubabat et ipse, et abeuntem ad consimilem modum insequebatur, quod si qui viatores fuissent obvii, iis cauda adblandiebatur, in illum unum latrabat, ac saeviebat. Haec cum ab aliis alii didicissent, simulque et canis et hominis figuram cognovissent, sacrilegum apprehenderunt, et supplicium duxerunt, cane praecedente hilari iam, ac gestiente, quod maleficum esset venatus. Unde ei cani de publico pastus decretus est, eiusque rei cura sacerdotibus mandata. Verum, ut ad proverbium redeamus, apparet apte dici posse et in hunc sensum, quoties auctor illati mali dissimulatur. Veluti, cum veneno tollitur inimicus, et spargitur in vulgum rumor, illum febri perisse: aut, cum princeps, immissis in aedes alicuius satellitibus, omnia diripit, et fama dissipatur a latronibus fuisse spoliatas: aut cum tyrannus subvertit eum, cui male vult, deinde facti invidia confertur in magistratus, tamquam illo inscio fecerint. Videtur hinc fluxisse, quod hodie passim apud Germanos dictitant, ubi quid accidit incommodi certi, incerto auctore, quodque nemini possis imputare, id canis accidisse morsu.
QUOD cuiusque privatum est, regnum eius dicitur. Inde et Meliboeus Virgilianus:
Post aliquot mearegna videns mirabor aristas.
Scaevola apud Ciceronem in Oratore, Id, nisi in tuo regno essemus, non tulissemus, id est, in tua villa. Nam Crasso loquitur in Tusculano, quaevilla tum erat Crassi. Quin etiam vulgo iactatur adagium, Suae quenque domi regem esse: quod tamen ab ipsa usque antiquitate manasse videtur. Quandoquidem apud Homerum Odyss. A. versiculus hic exstat,
*au)ta\r e)gw\n oi)/koio a)/nace)/s1om) h(mete/roio,
id est,
Aedibus in nostris ego regem gessero sane.
IN tuo luco, et fano, legitur apud Plautum, pro eo, quod est, in tua potestate, tuo arbitrio, tua tutela, tua manu. Translatum a fanis, et lucis, numinibus dicatis. Nonnihil diversum est, quod ait M. Tullius in oratione pro Aulo Caecinna: In meis castris, praesidiisque versari: id est, mecum facis, et pro me pugnant, quae dicis.
SIMILI figura dicit Plautus in Casina, Scit, si id impetret, futurum quod amat intra praespes suas: pro eo, quod est, certum ac paratum. Nam, quod intra septa nostra clausum sit, id tuto, certoque possidemus. Dictum est autem in senem, dantem operam ut ancilla, quam amabat, villico suo nuberet, hoc quidem consilio, ut insciente uxore, cum liberet, ea ruri potiretur. Idem in Rudentibus: Ad herum arbitrum vocat me hic intra praesepes meas.
QUEM nobis officiis obstrictum, significamus, ita ut iam totus certoque noster sit, eum in aere nostro dicimus esse. Nam antiquitus omnis pecunia arera erat, auri vus nondum reperto in feriendis numismatis. Legitur apud Cic. li. ep. famil. 13. Et me hercle semper sic in animo habui, te in aere meo
esse, propter Lamiae nostri coniunctionem, et singularem necessitudinem. Item lib. 15. Marcum Fabium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum. Multi enim anni sunt, cun ille in aere meo est, et a me diligitur.
*apo\ to=u a(palw=n o)nu/xwn, id est, A teneris unguiculis, pro eo, quod est, aprima pueritia. Translatum a catulis, quorum unguiculi nondum durue runt. M. Tullius, A teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis. Flaccus in Odis:
- Et incestos amores
De tenero meditatur ungui.
Plutarchus in libello De puerorum institutione, *ws2 a)\n e)/ndoqen kai\ to\ dh\ legomenon e)c o)nu/xwn a)gapw=s1i ta\ te/kna, id est, Ut intrinsecus, et quod dicitur, ab unguiculis ament liberos, hoc est, a prima statim infantia. De matribus loquitur, quae suis uberibus lactant fetus suos.
EUNDEM habet sensum. Ab incunabulis, id est, a primis vitae rudimentis. Plautus in Pseudolo, Sed hic servus Carysto huc qui advenit, quid sapit usq; a cunabulis? Item Titus Liius Ab incunabulis imbutum odio tribunorum. M. Tullius oratoris incunabula vocat primam illam a fundamentis institutionem. Et Virgilius:
Gentis cunbula nostrae.
Aurelius lib. Pandectarum 1. tit. de officio praefecti praetoio. His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, ut appellari a praefectis praetorio non possit. Aristoteles in Ethicis lib. 2 dicit, e)k nhpi/wn, e)k ne/wn. Quorum posterius citat ex Platone. Est aut em is locus apud Platonem libro De legibus 10. nun= ou)=n peiqo/menoi toi=s2 mu/qois2 o(\s2 e)k ne/wn pai/dwn e)/ti en ga/laci trefo/menoi, trofw=n te h)/kouon kai\ mhte/rwn, etc. id est, Nunc vero credentes fabulis, quas a pueris, cum adhuc lafte aleremur, a nutricibus, ac matribus audivimus. Similiter et Crepundia pro prima aetate accipiuntur.
COGNATUM est his, quae superius retulimus, Ab incunabulis, A teneris unguiculis. Cicero Tusc. quaest. lib. 3. Nunc autem, simul atque editi in lucem, et suscepti sumus, in omni continuo pravitate, et in summa, opinionum perversitate versamur: ut pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.
*pro\ th=s2 ni/khs2 to\ e)gkw/mion a)/|deis2, id est, Ante victoriam encomium canis, In eum, qui praepropere gloriatur, re nondum confecta. Nam apud Graecos, qui rem strenue gessissent bello, oratione quapiam, aut carmine laudabantur, quae laudatio proprie Enconium dicitur. Exstat enim theocriti carmen in laudem Ptolemaei, cui titulus, Encomium: et Luciani Demosthenis encomium. Apud Romanos, orationes, supplicationes, triumphi, praemia virtutis erant, unde liceat dicere, Antequam viceris, triumphum paras. Plato in Lyside, *pri\n nenikhke/nai, poiei=s2 te kai\ a)|deis2 ei)s2 e(auto\n e)gkw/mion, id est, Priusquam viceris, et facis, et canis de teipso encomium. Non abludit hinc, quod ait Plato in Thaeeteto, *fainomeqa a)gennou=s2 a)lektruo/nos dikhn prin nenikhke/nai, a)pophdh/s1antes2 a)po\ tou=logou a)/|dein, id est, Videbimur, galli ignavi more,
priusquam vicerimus, a sermone desilientes canere. Si quide hic mos animanti, cantu victorem se restari. Huc pertinet illud, quod alibi tetulimus ex Solonis auctoritate, o(/ra te/los makrou= bi/ou. Tum illud Pindari in Isthmiis, e)/stin d\ a)fa/neia tu/xas2 kai\ marname/nwn, pri\n te/los a)/kron i)ke/sqai, id est, Est aute incerta fortuna etiam pugnantium, priusquam ad summum finem perveniatur.
*pa/ntas2 g) u(fe/lkwn oi(=a magnh=tis2 li/qos.
id est,
Cuncta attrahens haud aliter, ac magnes lapis.
Hoc carmen Suidas citat ex Piside. Videtur proverbiale. Metaphora ducta a natura lapidis, ferrum ad se trahentis, et attractum tenentis, quem quidam eundem putant cum eo, quem Heracleum vocant, cuius alibi mentionem fecimus in proverbio, Lydius lapis. Hoc miraculi Plinius verbis attollit lib. 36. c. 16. ad hunc modum, Quid lapidis rigore pigrius? Ecce sensus, manusque tribuit illi. Quid ferri duritia pugnacius? Sed cedit, et patitur mores, trahiturque a Magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia, ad inane nescio quid currit, atque ut propius venit, assistit, teneturque, et complexu haeret. Sideriten ob hoc alio nomine appellant: quidam Heracleon. Magnes appellatus est ab Inventore, ut auctor est Nicander, in India repertus. Hactenus Plinii verba reddidimus. Inter multas Magnetis species, Aethiopicum commemorat, attractu usque adeo efficaci, ut non ferrum modo, verumet iam alterum Magnetem ad se trahat. Eoque tantus huius lapidis honos, ut argento expendi soleat. Commemorat et Haematiten, non perinde in attrahendo ferro violentum, sed alio insignem miraculo. Siquidem, ut est colore sanguineo, nam hinc etiam vocabulum ita si teratur, sanguinem reddit. Huius igitur lapidis tam prodigiosa vis proverbio locum fecit. Citat Suidas Euripidem ex Oeneo:
- *ws2 te magnh=tis2 li/qes2
*thn\ do/can e(/lkei, kai\ meqi/sths1in pa/lin.
id est,
- Sicuti Magnes lapis
Mentemptrahit, transfertque rursum ac demovet.
Confine est illi, quod alibi diximus:
*ef) e(auto\n e(/lkwn, w(/s2 te kaiki/as2 ne/fos2.
id est,
Ad se attrahens, ut Cacias nubes trahit.
IN silvam ligna ferre, est, aliquem iis rebus augere velle, quibus ipse maxime abundet. Horatius in Sermonibus.
Atque ego cum Graecos facerem naetus mare cetra
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
Post mediam noctem visus, cum insomnia vera,
In silvam non ligna feras insanius, acsi
Graecorum malis magnas implere catervas.
Eadem ratione dicimus. In mare deferre aquam: quorum utrumque nos epigrammate quodam coniunximus.
Largire numeros tibi Petre, hoc est.
Solvae ligna, vago mari addere undas.
Utrumque congruit cum eo, quod alio rerulimus loco, ululas Athenas.
*to\ fw=s2 h(li/w| danei/zeis2, id est, Lumen soli mutuum das. Cum docemus doctissimum, monemus vehementer prudentem: aut, cum conamur exponere, quae per se sunt clarissima; aut sermone celebrare, quae sua sponte sat illustria sunt. Sol enim fons omnis luminis putatur, qui lucem mutuare solet, non mutuo accipere. Refertur in iis Collectaneis, quae Plutarchi titulo circumferuntur. Et simile quiddam apud Fabium de iis, qui per se clara conantur illustrare, eos perinde facere, quasi si quis studeat clarissimo soli mortale lumen inferre.
FONTES ipsi sitiunt, Ironia proverbialis in eos, qui petunt ab aliis, quod ipsis affatim abundet domi. Cic. ad Q. frat. Tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habeo spatii, scribam. Significat fratrem magis abundare versibus, quos tamen a se petat, perinde quasi carminum indigens. Idem ad Attic. lib. 12. Non ad diyw=s1an krh/nhn, sed ad h(ri/nhn eum venisse, ut scribis, in tantis praesertim angustiis.
IPSA olera olla legit. In eos quadrabit, qui suum ipsorum vitium in aliud quippiam reiciunt: aut, qui sic ad scelus aliquod quasi facti sunt, ut non possint non peccare. Catullus in Caesarem:
Metula maechatur, maechatur mentula certe.
Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.
Nam olla coquendis oleribus nata est: vel quod absurdissimum sit, si quis dicat ollam legere olera, quae non coquet, nisi quis immiserit. Non igitur olla in causa est, sed qui inicit mala olera. Non est admodum huic dissimile, quod ex Homero ceu proverbiale citat Tertullianus, ipsum ferrum virum attrahit. Id a nobis alio dictum est loco, in proverbio, Tollenda mali occasio. Item, ipsa olla lenticulam attigit.
*oi)di/podos2 a)ra\, id est, OEdipi imprecatio. De tragicis, et ingentibus malis. Qui Graeca colligunt adagia, citant ex Aeschylo huiusmodi fabulam: Eteocles, et Polynices, de more patri ex unoquoque sacro partem anteriorem mittebant. Cum autem aliquando per imprudentiam, atque incogitantiam, coxam, hoc est, posteriorem partem misissent, ille, existimans id non oblivione, neque imprudentia, sed contumeliae causa factum, imprecationibus diris eos est exsecratus. Alii narrant, OEdipum, simulatque cognovisset se parricidam esse, tum autem cum matre consuetudinem habuisse, suis ipsius manibus oculos sibi eruisse. Quae res ubi eius loci incolis cognita est, OEdipum expulerunt urbe. Ille, in exilium abiens, filios, quod patrem in calamitate non defenderent, exsecrationibus deuovit. Quae quidem neutiquam irritae fuerunt: nam iuvenes mutua caede exstincti sunt: Mater sibi mortem conscivit: OEdipus ipse fulmine ictus interiit. Cuiusmodi autem fuerint huiusmodi imprecationes, Diogenes Cynicus apud Laertium propemodum indicat, qui per iocum dicere solitus erat, sibi ta\s2
tragika\s2 a)ra\s2, id est, Tragicas exsecrationes occurrisse. Esse enim sine domo, sine civitate, privatum patria, pauperem, palantem, vitam in diem agentem. Sophocles in Tyranno, fingit OEdipum (ignarum etiamnum de quo Phoebus dixisset exigendo, tamquam qui civitatem suis sceleribus pollueret) multa dira in eum hoc est, in se, precantem. Eurip. in Phoenissis:
*ara\s2 a)ra=tai pais1i\n a)nos1iwta/tas2,
id est,
Dirissimas preces precatur liberis.
Verba Iocastae de OEdipo. Idem de OEdipo Coloneo, sic OEdipum imprecantem facit Polinici, ut fraterna manu occideretur, vicissimque occideret,
- *ta\s2 de\ s1ullabw\n a)ra\s2
*as2 s1oi kalou=kai, mh/te gh=s2 e)mfuli/ou
*dori\ krath=s1ai, mh=te nostk=s1ai pote\
*to koi=lon a)/rgos2, a)lla\ s1uggenei= xeri\
*qanei=n, katanei=nq) u(f) ou(=per e)celh/las1ai.
*toiau=t) a)rw=mai kai\ kalw= tod tarta/rou
*stugnou= patrw=|on e)/rebos2.
et reliqua quae sequuntur, id est,
Haec te sequantur agmine imprecamina,
Tibi quae imprecor, uti neve natali solo
Pottare bello, neve ad Argosposlea
Redire liceat, imo faterna manu
Perimaris, ac vicissim eum dedas neci,
Qui te expulit, fratrem. Ista vobis imprecor,
Testorque patrii triste numen tartari.
Horatius hoc genus imprecationis diras vocat in Odis:
Diris agam vos: d r ae deprecatio
Nulla expiatur victima.
Huiusmodi autem parentum in liberos devotiones esse formidandas, Homerus quoque testatur Iliados 1. Cum Phoenix narrat se paternis exsecrationib. obnoxium fuisse, idque contigisse quod illi fuerant imprecatae. Carmen Homeri sic habet:
*mh/ pote gou/nas1in oi=s1in e)fe/zesqai fi/lon ui(o\n
*ec e)me/qen gegaw=ta, qeoi\ d) e)te/leion a)para\s2.
id est,
Orat. ne in genibus proles aliquando sideret
Ex me nata suis, diique audivere precantem.
EFFICIMUS pro nostris opibus moenia. Quadrat in tenui fortuna, paruisque facultatibus, homines, qui tamen ipsi quoque pro rei modulo vivunt laute. Plautus in Sticho: Quib. divitiae sunt domi, scaphiis, et cantharis batrochis bibunt. Nos nostro Samiolo poterio, tamen vivimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. Hactenus Plautus. Itidem vulgo dicitur hodieque, Pusillae aviculae pusillos nidulos construunt.
TERENTIUS in Eunucho: Omnium rerum vicissitudo est. Quae sententia significat in rebus mortalium nihil esse perpetuum, nihil stabile, sed omuia velut aestuario quodam fluxu, refluxuque decedere, atque accedere. Atque his vicibus fortunaeab aliis ad alios transferuntur imperia, opes, gloria, voluptas, eruditio, denique quidquid est, aut commodorum, aut incommodorum. Sophocles in OEdipo Coloneo has rerum humanarum vices eleganter describit.
- *mo/nois2 ou) gi/gnetai
*qeoi=s1i gh=ras2, ou) de\ katqanei=n pote\.
*ta\ d) a)/lla s1ugxei= pa/nq) o( pagkrath\s2 xro/nos.
*fqi/nei men i)sxu\s2 gh=s2, fqi/nei de\ s1w/matos2.
*qnu/s1kei de\ pi/s2is2, blasta/nei d) a)pisti/a.
*kai\ pneu=ma ta)uto\n, ou)/pot) ou)/t) en a)ndra/s1in
*fi/lois2 be/bhken, ou)/te pro\s2 po/lin po/lei.
*toi=s2 men ga\r h)/dh, toi=s2 d) en u(ste/rw| xro/nw|
*ta\ terpna\, pikra\ gi/gnetai, kau)=qis2 fi/la.
Quorum carminum sententiam utcumque reddemus.
- Solis deis
Numquam senecta molesla, nec mors accidit.
At reliqua miscet cuncta tempus impotens.
Terrae per hoc vis, atque robur interit,
Simulque nostri corporis perit vigor,
Moritur fides, perfidia pullulat invicem.
Nec animus idem, nec eadem flagrantia
Haud unquam amico durat erga amiculum,
Nec civitati in civitatem permanet,
Siquidem his statim, illis post pusillum temporis,
Iucunda quae fuerani, amara, ac tristia, et
Ingrata dudum, grata fiunt invicem.
Homerus item Iliados Z.
*ni/kh d) e)pamei/betai a)/ndras2.
id est,
Nunc his, nunc illis contingit vincere.
Item Iliados *s.
*cuno\s2 enua/lios2 kai/ toi ktane/onta kate/ata.
i. Communis Mars, inque vicem perimit perimentem. Neque vero praetereundum hoc loco bellissimum eiusdem poetae figmentum de duobus doliis, ex quibus Iuppiter varie miscet res mortalium. Carmen exstat in Iliados ultimo libro, quod non ab re fuerit adscribere.
*doioi\ ga/r te piqoi katakei/atai en dio\s2 ou)/dei
*dw/rwn oi)=a di/dws1i, kakw=n, e(/teros2 de\ e)a/wn.
*w me\n kammi/cas2 dw/h zeu\s2 terpiki/raunos,
*allote me/n te kakw=| o(/ge ku/retai, a)/llote d) e)sqlw=|.
id est,
Dolia namque Iovis duo stant in limine piena
Muneribus quae is donat: in hoc mala sunt, bona in illo,
Hinc miscens dispensat acuto fulmine gaudens,
Nunc mala distribuens, ac tristia, nunc bona rursum.
Tractum videtur adagium ab Aesopi responso. Is enim, rogatus, auctore Laertio, quid ageret Iuppiter, respondit, ta\ men u(yila\ tapeinoi+, ta\ de\ tapeina\ u(yoi=, id est, Deprimit excelsa, et tollit humilia. Euripides in Ione,
*ta\ qnhta\ toiau=ta, ou)de\n en tautw=| me/nei.
id est,
-E usmodi mortalium Sunt res, ut in eodem nihil duret statu.
Euripides in Icetidibus.
*o ga\r qeo\s2 pa/nq( a)nastre/fei pa/lin.
id est,
Fortuna cuncta versat in contrarium.
Theognis in sententiis,
*zeu\s2 ga\r toi= to\ ta/lanton e)pir)r(e/pei a)/llote a)/llw|,
*allo/te men ploutei=n, a)/llote d) ou)de\n e)/xein.
id est,
Nunc etenim huic libram inclinat, nunc Iuppiter illi,
Ut modo sis dives, nil modo possideas.
In quibus versibus Theognis, ut illud obiter indicemus, allusit ad locum Homericum in Iliados q. ubi Iuppiter aureis lancibus expendit Troianorum, ac Graecorum fata. Fertur in eam sententiam huiusmodi versiculus,
*ta\ qnhta\ pa/nta metabola\s2 polla\s2 e)/xei.
id est,
Varias vices, res obinent mortalium.
Celebratur et hoc dictum, ku/klos2 ta\ a)nqrw/pina, i. Circulus res mortalium, ut subaudias, sunt, quod circumagantur, et velut in orbem recurrant, fortuna versante rotam. Item Pindarus in Therone,
- *roai\ d) a)/llote a)/llai
*eu/qumia=n te meta kai\ po/nwn e)s2 a)/ndras2 e)/ban.
Quorum carminum sensus est, Iucunda, ac tristia, aestus in morem, vicissim accidere mortalibus. Homerus locis aliquot appellat e(teralke/a ni/khn, id est, Victoriam alternatim nunc his, nunc illis obtingentem.
*metabolh\ pa/ntain gluku\, id est, Iucunda rerum omnium vicissitudo. Sententia proverbialis, cum ab aliis passim auctorib. usurpata, tum vero ab Aristotele 2. Rhetoricarum praeceptionum lib. *kai\ to\ metaba/llein h(du\. ei)s2 fu/s1in ga\r gi/gnetaimetaba/llein, to\ au)to\ a)ei\ u(perbolh\n poiei= th=s kaqestw/s1hs2 e)/cews2. o(/qen ei)/rhtai, metabolh\ pa/ntwn gluku\, id est, Varietas quoque, vicissitudoque iucunda. Fit enim iuxta naturam transmutatio. Quod autem semper idem stati, perpetuique habitus, parit satietatem. Unde illud idctum est: Vicissitudo rerum omnium iucunda. Usurpatur ab eodem lib. Moralium Eudemiorum 7. Sumptum apparet ex Euripidis Oreste, *metabolh\ pa/ntwn gluku\, id est, Mutatio iucunda rerum est omnium. Eodem allusit Virgilius in Bucolicis.
Alternis dicetis: amant alterna camenae.
Fertur et Mimus quidam in hanc sententiam non illepidus:
Nil iucundum, visi quod commendat varietas.
Item alter huic consimilis:
Bonarum rerum consuetudo pessima est.
Ea rerum natura, eiusmodi sensus humani fastidium, ut nihil esse possit tam suave, quod non abeat in nauseam, si paulo diutius utare; nihil tam egregium, quod idem diu placere possit. Unde et illud Iuvenalis:
Voluptates commendat rarior usue.
Varietas autem tantam in omni re: im habet, ut commendatione novitatis, interdum et pessima pro optimis placeant.
INVITIS canibus venari. Hoc adagio significatum est, non sat feliciter succedere, quod a nolentibus extorquetur. Neque eorum officio utendum, qui non ex animo operam suam nobis commodant. Apud Plautum in Sticho Panegyris, patri interminans, ne se, suamque sororem invitas viris collocet: Stultitia est, inquit, pater, venarum ducere invitas canes. Additque sententiam, qua metaphoram explicat: Hostis est uxor, invita, quae ad virum nuptum datur.
SIMILE dictum etiam hodie
perseverat vulgo celebratum, incommodum esse, bubus invitis plaustrum ducere, aut invitis equis plaustrum agere. Videtur autem ex Theognide sumptum.
*mh/ m) a)ke/onta bih=| kentw=n u(f) a(/macan e)/laune.
id est,
Invitum ne me scuitica, stimulisque subactum
Ut studeas unquam ducendo inducere plaustro.
*kixa/nei toi bradu\s2 w)kun\, id est, Assequitur celerem tardus. In eum competet, qui virib. imbecillior, arte, atque ingenio vincit potentiorem. Natum adagium ex Odysseae *q. ubi lepidissima narratur fabula, quemadmodum Vulcanus claudus, cum suspectam haberet uxorem Venerem, quod furtim cum Marte congrederetur, nec vires suppeterent, quibus adulterum deprehenderet, ad artes, atque ingenium confugit. Lectum suum adamantinis, atque invisibilibus catenulis circumvinxit: quod ubi fecisset, foras abire se simulat. Deinde, cum in arctissimis essent complexib. Mars, et Venus, vinculis illis hoc magis irretiti, quo magis se circumagerent, ecce tibi repente redit Vulcanus, et prodente Sole, deos omnes adhibet, deprehensi adulterii testes. Quo loco Homerus:
*kixa/nei toi bradu\s2 w)kun\,
*ws2 kai\ nun= h(/faistos2 e)w\n bradu\s2 ei(=len a)/rha
*wku/tato/n per e)o/nta qew=n, oi( o)/lumpon e)/xous1i,
*xwlo\s2 e)w\n te/xnh|s1i, to\ kai\ moixa/gri) o)fe/llei.
id est,
Nonnumquam assequitur tardus celeremque citumque.
Sic uti nunc Vulcanus, ut est vestigia tardus,
Mavortem cepit, qui pernicissimus unus
Cunctorum quicumque tenent supera astra deorum.
Et, quamquam est claudus pede, rem tamen arte peregit.
Proinde etiam debent poenas deprensus adulter.
Eodem pertinet apologus de vulpe, et coruo, praedam eandem cursu petentibus, quam vulpes, celeritate impar, ingenio sibi vindicavit. Item de cancro, crusu cum vulpe certante. Item de corydo avicula, volatu certante cum aquila. Accidit huiusmodi quiddam et in piscibus, ut, qui tardissimi sint, arte capiant velocissimos. Quorum de numero est Raia, quae abdens sese locis arenosis, aut limosis, capillamentis illis suis porrectis, pisces allicit, allectosque ad os usque pertrahit. Item Torpedo abscondit sese in arena, limove: ac pisces forte incidentes torpore afficit, atque ita depascitur. Qua quidem arte venatur eriam hominem. Occultat sese et Pastinaca, Graecis Trigonis dicta, sed diversa ratione. Atque ita fit, ut, cum sint ipsae segnes, tamen aliquando capiantur, mugilem habentes in alvo. Auctor est Aristoteles libro de naturis animalium nono. Plinius autem libro nono testatur, mugilibus praecipuam esse velocitatem, ut aliorum piscium vim timentes, transversa navigia superiactent. Theognis adagium retulit ad hunc modum.
*kai\ bradu\s2 eu)/boulos2 ei(=len taxun\ a)/ndra diw\kwn.
id est,
Callidus, ac tardus celerem insectando prehendit.
AB hac non discrepat illud quod
refert Diogenes Laertius in vita Menedemi philosophi, ex Achaei poetae satyra, cui titulus Omphale,
*hli/s1ket) a)/rage kai\ pro\s2 a)sqenw=n taxu\s2
*kai\ pro\s2 xelw/nhs2 a)eto\s2 e)n braxei= xro/nw|.
id est.
Capta est profecto celer ab imbecillibus,
Et avila tempore in brevi a testudine.
Hos senarios ait usurpare solitum Menedemum in eos, qui secum in civilibus honoribus contenderent. Accipi potest per ironiam, aut simpliciter, ubi quis potentiorem arte vincit, et, quod viribus non potest, assiduitate conficit.
SENARIUS est Graecis proverbii vice celebratus:
*akairos2 e)/unoi) ou)de\n e)xqra=s2 diafe/rei.
id est.
Par odio importuna benevolentia.
Suidas in dictione a)/kairos2 narrat hoc versu Hippolytum respondisse Phaedrae novercae, dicenti se illius amore captam esse. Quadrabit in eos, qui, dum officiosi student esse, non habita temporis ratione, nocent, aut molesti sunt sedulitate. Veluti qui non apto tempore obiurgant amicum: aut qui immodicis, et intempestivis laudibus conciliant homini invidiam: aut qui pecuniam suppeditant adolescenti, qua fiat deterior. Fertur et alter huic consimilis:
*fi/los2 me\ bla/ptwn ou)de\n e)xqrou= diafe/rei
id est.
Cum nocet amicus, nihil ab hoste discrepat.
Huc respexit Horatius in epistolis:
Nil moror officium, quod megravat.
Rursum alibi.
Sedulitas autem, quem stulte diligit, urget.
Itidem Seneca libro de beneficiis 2. Saepe, inquit, nihil interest inter amicorum munera, et hostium vota. Quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiva indulgentia impellit, atque instruit. Quid autem turpius, quam quod evenit frequentissime, ut nihil intersit inter odium, et beneficium? In his Senecae verbis, pro Vota, quod nos ex vetustis exemplaribus reposuimus, vulgati codices habebant Acta. Id admonendum erat, ne quis ignarus ut mendum tollat, quod in multis ante hac usu venit. Proverbio accedet nounihil gratiae, si paullo longius deflectatur: veluti si dicas: nullos aequae nocere bonis literis, atque hos, qui sedulo quidem, at parum feliciter tractant eas. Aut neminem magis officere famae, quam ineptum praeconem. secundam fortunam nocentiorem esse adversa.
*gnw=qi kairo\n. id est, Noveris tempus, Celebratur in primis inter septem sapientum apophthegmata: ac, ut alia pleraque, pluribus auctoribus adscribitur, a nullo non usurpatum. Hesiodus:
*me/tra fula/ssesqai, kairo\s2 d) e)pi\ pa=s1ie a)/ristos2.
id est.
Observato modum, nam rebus in omnibus illud
Optimum erit, si quis tempus spectaverit aptum.
Huc allusit Theocritus in Idyllio l.
*alla\ ta\ me\n qe/reos2, ta\ de\ gi/gnetai en xeimw=ni.
id est:
Verum alia aestivo, atque hiberne tempore fiunt.
Quin et Isocrates ad Demonicum scribit, iniuncundum in omni re esse, quidquid intempestivum sit. Adeo cunctis in negotiis plurimum habet momenti, temporis, et opportunitatis observatio. Idem admoment Graecorum sententiae:
*ws2 me/ga to\ mikro\n e)sti\n en kairw=| doqen.
id est:
Vel maxima est pusilla res loco data.
Rursus alia:
*kalo\n to\ kairou= panto\s2 ei)de/nai me/tron.
id est:
Res bolla cuncti nosse temporis modum.
Praeterea Pindarus in Pythiis:
*o de\ kairo\s2 o(moi/ws2 pantos2 e)/xei karufa\n.
id est:
Tempus pariter in omni refastigium obtinet.
Item illud Horatii:
Dulce est desipere in loco.
Tantam vim habet opportunitas, ut ex honesto inhonestum, ex damno lucrum, ex voluptate molestiam, ex beneficio maleficium faciat, et contra: breviterque rerum omnium naturam permutet. Haec in aggrediundo, conficiendoque negotio praecipuum habet momentum: ut nonsine causa veteres videantur eam divinitate donasse: tametsi apud Graecos mas est hic Deus, appellaturque kairo\s2. Eius simulacrum ad hunc modum fingebat antiquitas: Volubili rotae pennatis insistens pedibus, vertigine quam citatissima semet in orbem circumagit, priore capitis parte capillis hirsuta, posteriore glabra, ut illa facile prehendi queat, hac nequaquam. Unde dictum est, Occasionem arripere. Ad quod erudite simul, et eleganter allusit quisquis is fuit, qui versiculum hunc conscripsit:
Frontecapillata, post haeo Occasio calvae.
Sed libet et Posidippi super hac re carmen adscribere, quod quamobrem Politianus omittendum existimarit, admiramur. Est aurem huiusmodi:
*ti/s2 po/qen o( pla/sths2; s1ikuw/nios2, ou)/noma dh\ ti/s2;
*lu/s1ippos2. s1u\ de\ ti/s2; kairo\s2 o( pandama/twr.
*ti/pte d)e)p) a)/kra be/bhkas2; a)ei troxa/w. ti\ de tars1ou\s2
*possi\n e)xeis2 difuei=s2; i(/ptam) u(phne/mios2.
*xeigi\ de\ deciterh=| ti\ fe/reis2 curo\n; a)ndra/s1i dei=gma
*ws2 a)kmh=s2 pa/s1hs2 o)cu/teros2 tele/qw.
*h de\ ko/mh, ti/ kat) o)/yin; u)pantia/s1an ti labe/sqai.
*nh\ di/at) e)co/piqen pro\s2 ti/ falakra\ pe/lei;
*to\n ga\r a(/pac plhnoi=s1i paraqre/canta/ me possi\n,
*ou)tis2 e)q) i(mei/rwn dra/cetai e)co/piqen.
*toi=on o( texni/ths2 me\ die/plas1en ei(/neken u(me/wn
*cei=ne, kai\ e)n proqu/rois2 qh=ke didas1kali/hn.
Quod versus nos ita vertimus; non quo cum archetypo Graeco certaremus, sed crassiore, sicuti solemus, Minerva planeque ex tempore: videlicet ut intelligi duntaxat possit ab his, qui Graece nesciunt.
Quae patria artifici? Sicyon. quo nomine? nomen
Lysippo dictum est. ipse quis es? loquere.
Illo ego cuncta domaus Occasio. cur, age pinnis
Insistis? voluorque, acrotor assidue.
Cur gemina in pedibus gestas talaria? dicam.
Huc illuc volucrem me levis aurae rapit.
Quid dextrae sibi vult inserta novacula? signum hoc,
Quod quavis acie simmage acuta, docet.
Tecta capillitio facies quidnam admonet? Illud.
Quisque uti me, quoties offeror, arriptat.
Cur autem capitis pars posticaria calvet?
Quem semel alatis praeteriipedsbus,
Is quamquam volet, inde cito me prendere cursu,
Haud liceat, simul ac vertero terga viro.
Hac itaque idque tua mefinxit imagine causa,
Hospes, scalptoris ingeniosa manus,
Spectandamque domus hic prima in fronte locavit,
Scilicet ut cunctos et moneam, et doceam,
Non ab refuerit et Ausonianum epigramma subscribere, quod, ut admonet Politianus, e Graeco videtur effictum, quamquam aliis nonnullis diversum, tum illo potissimum nomine, quod hic additur paenitentia comes. Carmen sic habet:
Cuius opus? Phiditae, qui signum Pallados, eius
Quique Iovem fecit, tertia palma egosum.
Sum dea, quaerara, et paucis Occasio nota.
Quid rotula insistis? stare loco nequeo.
Quid talaria habes? volucris sum,
Mercurius quae
Fortunare solet, trado ego cum volui
???ine tegissaciem? cognosci nolo, sed heus tu
Occipti calvo es? ne toncarsugiens.
Quae tibi, tuncta comes? dicat tibi. dic rogo, quae sis?
Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
Sum dea, quae facti, non factique exigo paenas.
Nempe ut paeniteat, sic Metanoeae vocor.
Tu modo dic quid agat tecum? si quando volavi,
Haec manet: hanc retinent quos ego praeterii.
Tu quoque dum rogitas, dum percunctando moraris,
Elapsam dices me tibi de manibus.
*to\n lu/xnon o)/zei, id est, Lucernam olet. De re meditata, multoque studio elucubrata. Inde ductum, quod studiosi ad lucernam vigilantes soleant elaborare, si quid accuratius velint excudere. Iactatum olim in Demosthenem, illius e)nqumh/mata to\n lu/xnon a)po/zein, i. Enthymemata lucernam olere, quod omnia de scripto diceret, ac praemeditatus domi. Unde et illud de eodem celebratur elogium: quod plus olei, quam vini, consumpserit. Erat enim abstemius, et u(dropo/ths2, atque extrema etiam senecta ad lucernulam illam suam exercebatur.
ARISTOPHANIS, et Cleanthis lucerna, propter insignem studii diligentiam in proverbium abiit. Ut is ad Aristophanis, aut Cleanthis lucernam dicatur lucubrare, qui summo studio, exquisitaque cura singula pensitat. Varro libro De lingua Latima primo. Quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleathis lucubrem, nolui praeterire,
qui poetarum modo verba, ut significant, expediunt. Videtur autem adagium sentire de Aristophane grammatico. Neque fama caruit etiam Epicteti lucernula, quae post illius mortem magno aere redempta est. Ceterum, quod ait Iuvenalis:
Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
Magis pertinet ad investigationem, quam ad lucubrationem.
LIBERTAS veteris commoediae eousque progressa est, ut non solum civium primates, verumetiam Deos nominatim taxaret: id quod apparet ex Aristophane, qui in Pluto Iovem, Mercurium, Aesculapium, reliquosque Deos omnes contumeliose tractat. Bacchum item in Ranis, non admodum honorifice. Quoniam autem apud priscos illos huiusmodi fabulae in plaustris agebantur a iuvenibus, ore faece collito, ne possent agnosci, qui magna licentia in obvium quemque dicteria iaciebant, inde natum adagium, w(s2 e)c a(ma/chs2 lalei=n, id est, Tamquam e plaustro loqui, de iis, qui palam, ac libere conviciantur. Id notat Aristophanes in Nebulis, dicens, *ou) moi= s1kw/yh, ou)de\ poih/s1h|s2 a(/per oi( trugodai/mones2 ou(=toi, id est, Non me ludes, nec mifacies ea, quae trygodaemones isti. Nisi malumus haec referre ad consuetudinem, quae posterioribus etiam saeculis duravit apud Athenienses. Nam in festo, quod Lenaeum appellant, mos erat poetas, inter se concertare scriptis carminibus, ad risum concitandum accommodatis, quae sedentes in plaustris pronuntiabant, invicem sibi convicia dicentes. Sunt, qui ad Eleusinia sacra, quae Magna vocantur, referunt: in quib. mulieres curru vehebantur, atque interim, dum veherentur, ex more mutuis conviciis sese lacessebant. Lucianus in Iove tragoedo. *ws2 daimo/nwn ou)deno\s2 fei/detai, a)ll e)c a(ma/chs2 par)r(hs1ida/zetai, kai\ ma/rptei e)cei/hs2, o(/s2 t) ai)/tios2, o(/s2 te kai\ ou)ki\. id est. Ut nulli Deorum parcit, verum e plaustro libere loquitur. Corrpiens simul insontem, pariterque nocentem. Obicit et Demosthenes Aeschini, quod in se, veluti de plaustro, dicenda, et non dicenda protulisset. Unde hoc ipsum, Veteris comoediae licentia, proverbii quiddam sapit. Divus Hieronymus ad Rusticum monachum, Ego enim neminem nominabo, nec veteris comoediae licentia certas personas eligam, atque perstringam. Allusit huc Aristophanes in Equitibus:
*oimoi s1u\ d) ou)de\n e)c a)macourgou= le/geis2.
id est:
Heu mihi, nihil tu loqueris e plaustrario.
Siquidem a(macourgoi\ vocantur plaustrorum fabri.
EODEM allusit Lucianus, cum ait in Eunucho, kai\ o(/las2 a(ma/cas2 blas1fhmiw=n kates1ke/das1an a)llh/lwn, id est, Et solida plaustra conviciis onusta inter se effundebant. Loquitur de duobus philosophis inter sese contumeliose altercantibus. Significat autem u(perbolikw=s2 tantum conviciorum, quantum plaustro possit vehi. Quae quidem ipsa figura ad proverbii naturam pertinet, cum dicemus, plaustra promissis onusta, et naves pollicitis onustas, pro maximis, amplissimisque promissis. Nam et a(maciai=a, id est, plaustralia, Graeci vocant magnifica, fastuosaque, a plaustris ducto nomine. Alexis apud Athenaeum
lib. 9. detorsit in bonam partem, pare/qhketh\n tra/pezan, ei)=ta perife/rwn a)gaqw=n a(ma/cas2, id est, Apposita mensa est, ac dein circumtulit rerum bonarum plaustra.
TOLLAT te, qui non novit. Si cuius dolos iam non ignotos esse nobis significabimus, neque posthac posse ab illo falli, concinne dicemus, Tollat te, qui non novit. Refertur a Quinctiliano lib. 6. Smile est, inquit, quod dicitur paroimi/a, et proverbia opportune aptata, ut de homine in aquam lapso, ut allenaretur, roganti: Tollat te, qui non novit. Haec Fabii verba, alioqui subobscura, velut interpretatur Horatius in Epistolis, agens de scurra Plano, qui, sponte sua saepe cadens, tamquam crure fracto, miserandis vocibus praetereuntes implorabat, ut humo tolleretur. Peregrinus quispiam, ac doli ignarus, si quando allevaturus accessisset, a scurra ludibrio habebatur. Verum, ubi iam illius simulatio plerisque innotuisset, isque aliquando, crure vere fracto, tolli precaretur, nemo subvenit, omnibus Planum solitos agere ludos arbitrantibus. Nimirum evenerat homini, quod Aristotelem dixisse ferunt, qui, rogatus quidnam lucri facerent mendaces, hoc, inquit, ut nec vera dicentibus habeatur fides. Versus Horatii sunt hi:
Nec semel irrisus, triviis attollere curat
Fracto crure Planum, licet illi plurima manet
Lacrima, per sanctum dicat iuratus Osirim
Credite, non ludo, crudeles tollite claudum.
Quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat.
Porro vocem hanc Planus, Aulus Gellius libro 16. capite 7. commemorat inter verba inusitata, quibus usus sit Mimus Laberius, aitque significare sycophantam. Quamquam eodem nomine usus est M. Tullius, eodem significatu, in oratione, quam dixit pro Cluentio. Est autem dictio Graeca pla/nos, significatque tum erronem, tum impostorem. Potest et hoc pacto efferri adagium, Quaere hospitem, aut quaere peregrinum, quemadmodum extulit Flaccus. Conveniet et in eos, a quibus aliquando sumus delusi, eaque experientia facti cautiores, minusque creduli. Simile est illud Iuvenalis:
Circuit, et fatuos non invenit.
Nam fatui facile decipiuntur. Nec abludit hinc Graecum illud, *ou)k au)=: qis2 a)lw/phc, id est. Non iterum vulpes, subaudi, decipitur.
OPPEDERE, proverbialiter, pro reclamare, et contemnere, reperimus usurpatum. Horatius in Sermonibus: Vin' tu curtis Iudaeis oppedere? Aristophanes in Pluto:
*kai\ th=s2 peni/as2 a)ntapopardei=n.
Rursum in eadem alibi:
*kai\ th=s2 peni/as2 katapas2dei=n.
id est:
At paupertati oppedere tristi.
Quod iam divites facti paupertatem negligere possent.
Idem in Nubibus:
*kai\ bou/lomai a)ntapopardei=n pro/s2 ta/s2 bronta\s2.
id est:
Voloque ipsum oppedere contra caeli tonitru.
Verba sunt Strepsiadis adorantis
nubes, et contzemnentis tonitrua Iovis. Interpres addit natum ex amificio quodam in scena repreaesentari solito, lapillis ex amphora in vas quoddam aeneum praecipitatis, atque ita tonitrui strepitum imitantibus: ut hoc sit velut obstrepere tonitruis. Non opinamur allusum ad veterum poppyssandi consuetudinem. Antiquitus enim cum fulguraret, poppysmatibus obstrepebant, id remedio fore rati, ne quid laederet fulgur. Aristophanes in Vespis, *ka)\n a)s2ra/yw, poppu/zous1in. id est. Quod si fulguraro, poppyssant. Unde quidam periocum, veluti perperam imitantes aliotum poppysmata, crepitum ventris edebant. Cyclops apud Euripidem in eiusdem nominis tragoedia, Iovis tonitrum contemnens, loquitur hoc pacto.
*ei)= t) e)kpiw\n ga/laktos2 a)mfore/a, pe/plon
*krou/w, dio\s2 brontai+s1in ei)s2 e)/rin ktupw\n.
id est.
Ubi lactis epotavero amphoram, peplum
Quatio, Iovis expari tonitribus obstrepens.
*es2 trofwni/ou mema/nteutai, id est, In Trophonii antro vaticinatus est. De homine vehementer tristi, tetricoque: propterea quod olim creditum est, eum, qui in Trophonii specum descendisset, postea numquam ridere. Aristophanes in Nubibus,
*ws2 de/doik) e)gw\
*eis1w katabai/nwn w(/sper e)s2 trofwni/ou.
id est:
-Ut videlicet horrui, Haud aliter, ac subiens specum Trophonii.
Porro historia de Trophonio varie narratur a Graecis. Quidam aiunt hunc Trophonium in secandis saxis summum artificem fuisse, fanumque subterraneum exstruxisse in Lebadia, Boeotiae regione, quod Trophonii vulgo cognominatum est, nimirum ab artifice. Dein, qui sciscitatentur oracula, in aditu specus sedere solitos, nudos: atque inde flatu quodam abripi sub terram. Gestare autem secum placentas quasdam, quas lemuribus, et serpentibus occurrentibus obicerent. Deinde, percepto oraculo, rursus per alium hiatum in summam terram restitui. Alii narrant hoc pacto: Agamedes Stymphali, quae est Arcadiae pars rex erat: is uxorem duxit Epicasten, cuius filius erat Trophonius. Ii eius tempestatis mortales omnes artificio superabant, ac Delphicum templum exstruendum receperant, atque in Helide aerarium quoddam condiderant Augeae, ubi aurum suum reconderet: qui postea, solura lapidis cuiusdam eommissura, quam in hoc ipsum reliquerant, noctu ingressi, pecuniam furari consueverunt, socio Gercyone, Agamedis germano, atque Epicastae filio. Quae res cum vehementer perplexum habetet Augeam, forte fortuna accidit, ut Daedalus, Minoem fugiens, ad eum diverteret. Hunc exoravit Augeas, ut arte quapiam fures hos investigaret. At Daedalus laqueos quosdam summo artificio constituit, quibus Agamedes captus est. Id conspiciens Trophonius, non esse effugium, capite Agamedis amputato, ne posset agnosci quis esset, una cum Gercyone Orchomenon aufugit. Hos cum Augeas, auctore Daedalo, persequeretur, et illic aufugerunt: alter nempe Gercyon, Athenas, ut testatur Callimachus, in Arcadiam, alter vero in
Lebadiam Boeotiae regionem. Ubi parato sibi domicilio subterraneo per omnem vitam perseverabat. Quo defuncto, vulgo creditum est, illic certa reddi oracula, ac Trophonio perinde ut deo sacrificari coeptum. Quidam aiunt, Agamedem, et Trophonium Daedali opera suffuratos aufugisse, et Trophonio fugienti terram hiatu diductam, vivumque absorbuisse circa Lebadiam. Aliquot post annis, cum Boeotii pestilentia laborarent, consultum oraculum respondit. Trophonii manibus honorem habendum esse. At illi, cum essent ignari, ubi nam terrarum illius esset monumentum, apum indicio repererunt. Nam, ubi eas conspicerent, e cavo quodam subscatentes, coniectarunt eum esse locum. Quare visum est aliquem in id antrum demittere, qui rem exploraret. Quidam igitur ingressus, duos dracones obvios habuit: quibus obiectis offis mellitis, illaesus evasit. Unde et mos inolevit, ut antrum Trophonii subituri placentas aliquot secum deferant. Priusquam autem subirent, certis diebus caeremoniis praescriptis lustrabantur, pure interim agentes: deinde stola sacra ornati descendebant, hastas manu gestantes, ut aiunt nonnulli, quo vim serpentium depellerent. M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro 1. tradit, Trophonium, et Agamedem, exaedificato templo Apollini Delphico, venerantes deum laboris sui mercedem petisse, nihil quidem certi, sed quod esset optimum homini: quibus Apollo se id daturum ostendit, post diem ab illo tertium, qui ut illuxit, mortui sunt reperti. Recentiores ita tradunt, Trophonium virum quempiam fuisse supra modum gloriae famelicum, Empedoclique similimum, exstructoque sibi subterraneo domicilio oracula reddidisse: deinde, ubi ille fame interisset, genium quendam in id immigrasse, atque oracula reddere perrexisse: post superstitione mortalium plures in id antrum demisisse sese, ac dies complures fuisse commoratos. Plutarchus in commentario de daemonio Socratis, narrat Timarchum quendam in Trophonii specum ingressum, posteaquam illinc redisset, prodigiosa dictu narrasse sibi visa. Meminit et Cicero lib. De natura deorum 3. huius Trophonii. Meminit Herodotus in 1. Sed plurima de hoc nugamento nugatur apud Philostratum Apollonius, vir nostro iudicio dignus, qui non alia de re philosophari debuerit. Ridet locis aliquot Trophonium hunc Lucianus, adamantinus omnium superstitionum insectator: per cuius antrum et Menippus se iocatur ab inferis redisse. Huius antri mentionem facit Euripides in Ione:
*ti qe/spis1m) e)k trofwni/ou fe/reis2.
id est,
Quod ex Trophonii refers oraculum?
Item in eadem:
*shkou\s2 d) e)nstre/feis2 trofwni/ou.
id est,
Templa adis Trophonii.
Quae nos de Trophonii antro retulimus, partim ex Aristophanis interprete, partim ex Zenodoto sumus mutuati.
*froura=s2 a)/|dwn, id est, Excubiarum gratia canens. Dicebatur olim in hominem vigilantem, ac diligentem: inde ductum, quod, qui excubias agunt, canere consueverunt, veluti vigiliarum taedium cantu solentur, vel ne interim obdormiscant. Sic ait Strephsiades in Nubibus Aristophanis male acceptus in schola Socratis.
*frou=da ta\ xrh/mata, frou/dh xroia\,
*frou/dh yoxh\, frou/dh d) e)mba\s2.
*kai\ pro\s2 tou/tois2 eti toi/s1i kakoi=s2,
*froura=s2 a)/dwn o)li/gou frou=dos2 gege/nhmai.
id est,
Cassi nummi, cassusque color.
Cassa est anima, cassae soleae.
Hisque malis accedit et illud.
Dum canto vigil, pene interii.
Effertur autem bifariam paroemia, froura=s2 a)/|dwn, kai\ frouro\s2 a)/|dwn. Alluditur ad hanc vocem frou=dos2, quae significat cassum, et inanem.
*alw/nhton a)ndra/podon, id est, Sale emptum manicpium. In barbarum quempiam, ac vilem homuncionem olim dicebatur. Nam negotiatores olim in mediterranea salem importantes, mancipia reportabant a barbaris. Et Thraciae genti peculiaris erat mos, manicpia sale commutare. Unde comicus quidam:
*qra\c e)ugenh\s2 ei)= pro\s2 a(los2 h)goras1me/nos.
id est,
Generosus es Thrax sale redemptus scilicet.
Huiusmodi ferme referuntur a Zenodoto.
*alw=n de\ fo/rtos2 e)/nqen h)=lqen e)/nq e))/bh.
id est,
Sal abiit illuc, unde demanaverat.
Senarius proverbialis in eos, qui parta tueri nequeunt. Aut in eos, quibus male parta male dispereunt. Natum adagium ab eventu. Negotiator quidam navem onustam sale vehebat, nautis dormitantibus, influxu aquae marinae sentina vehementer adaucta, et salem universum solvit ac corrupit, et navem ipsam demersit: itaque quod ex aqua marina natum fuerat, nam hinc concrescit sal, in eandem denuo liquefactum est.
FERTUR et his verbis adagium ex eodem eventu natum, a(/las2 a)/gwn kaqeu/deis2, id est, Salem portans dormis. Quadrabit in eum, qui in re periculosa socorditer atque indiligenter agit, propterea quod sal influxu sentinae facile corrumpitur.
RESPONDET superiori sententiae, quod est in 2. Ciceronis Philippica: Sed, ut est, inquit, apud poetam nescio quem, Male parta, male dilabuntur. Quod autem de auctore dubitat Tullius, est apud Plautum in Poenulo, Male partum, male disperit. Festus Pompeius ex Naevio citat. Male parta, male dilabuntur.
Qui se non habet, Samum habere postulat. *os2 au)to\s2 au(to\n ou)k e)/xei, s1a/mon qe/lei.
id est,
Qui semetipse non habet, Samum cupit.
In eos conveniet, qui impudenter quippiam postulant. Aut qui minora curant, maiorum negligentes. Natum ex historia quapiam, cuius meminit Plutarchus in apophthegmatis Laconicis. Athenienses, urbe victori tradita, postularunt, ut Samum duntaxat sibi relinqueret. Atque is respondit ad hunc modum, Cum vestri non sitis, alios habere postulatis. Atque hinc ducta paroemia:
*os2 au)to\s2 au(to\n ou)k e))xei, s1a/mon qe/lei.
id est,
Qui semetipsum non habet, Samum petit.
Dion sophista in libello peri\ tou= a)pistei=n, eleganter accommodat in
alium sensum, o\s2 au)to\s2 au(to\n ou) filei=, pw=s2 a)/llon filei=, id est, Qui sibiipsi non est amicus, quomodo alteri est amicus? Quadrabit et in eos, qui imperium affectant in alios, cum ipsi sibi nequeant imperare.
OCCULTAE musices nullus respectus. Graecis quondam celebratum adagium: cuius sensus est, Quamvis egregias ingenii dotes, si non proferas, perinde esse, quasi non habeas. Quo videtur allusisse Persius, cum ait:
Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.
Refertur a Suetonio in vita Neronis Imperatoris, quem scribit, imperatoriae dignitatis oblitum, usque adeo musices studiosum fuisse, ut non modo nihil omitteret eorum, quae generis eius artifices vel conservandae vel augendae vocis gratia factitarent, verumetiam in scenam prodire concupiverit: subinde inter familiares Graecum proverbium iactans, Occultae musicae nullum esse respectum. Usuprat idem Aulus Gellius libro Noctium 13. cap. ult. Nosti, inquit, magister verbum illud scilicet vetus: egregiam musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei. Usurpatur a Luciano in Harmonide: *ou)de\n ga\r o)/felos a)por)r(h/tou fas1i\, kai\ a)fanou=s2 th=s2 mous1ikh=s2, id est, Nulla enim utilitas occultae, quemadmodum proverbio dicunt, et abstrusae musices. Allusit huc haud dubie Ouidius, cum ait:
Tu, licet et Thamyram superes, atque Orpheae cantu,
Non erit ignotae gratia magna lyrae.
Sunt autem nonnulli mortales, qui vel nativo quodam ingenii vitio, vel data etiam opera, quae sciunt, dissimulant, et aliis gravantur impertire. His illud nonnumquam evenire solet, ut pro indoctis negligantur. His adscribendum, quod Graeci toflo\n plou=ton appellant, id est, caecas divitias, reconditas opes, et abstrusas. Ad hunc modum vocat Plutarchus compluribus locis, atque item Lucianus. Hoc dictum Plutarchus in vita Lycurgi testatur vulgo apud Lacedaemonios fuisse iactatum, quod illic Plutus servaretur inhonoratus non aliter, quam imago picta inanimis et immobilis. Sic enim Lycurgus instituerat rem publicam, ut divitiae nec usui cuiquam esse possent, nec ornamento.
LIGNUM ficulnum, ut fragile, atque ad omnia ferme inutile, proverbiis aliquot locum fecit. Nam a)/ndra s1u/kinon, id est, virum ficulnum appellant mollem, atque inutilem, ut Theocritus in Ergatinis:
- *mh\ pariw/n tis2
*ei/poi s1u/kinoi a)/ndres2. a)pw/leto, x) ou(=tos2 o( misqo\s2.
id est,
Ne quis praeteriens dicat, ficulni homines sunt.
Atque haec deperiit merces.
Scholiastes admonet, proverbium ductum a ligno sicus, inutili, fragili, et invalido, unde dictum et Ficulnum praesidium, pro inutili. Apud Aristophanem in Fucis quidam interrogat ti/nos cu/lou s1u/, id est, Cuius ligni tu? Respondetur s1uki/nou, id est, ficulni. Quo loco monet interpres, ex ficulno ligno fumum exsistere acerrimum ac molestissimum. Apud eundem in Pluto Sycophanta minatur, si quem nactus esset suae sortis virum ficulnum, ulturum iniuriam.
*ea\n de\ s1u/zugon la/bw tina\, kai\ s1u/kinon.
id est,
Si quempiam nanciscar eiusdem iugi
Virum, atque ficulnum.
Rursum apud eundem in eadem fabula:
*kai\ s1u/kinon to\n i)sxuro\n tou=ton qeo\n,
*egw\ poih/s1w, th/meron doun=ai di/khn,
id est,
Ficulnum ego hercle, ac praepotentem istum deum
Compulero poenas hoc die dependere.
Ficulnum deum appellans imbecillum, ac nullarum virium. Huc allusit Horatius, cum Priapum ita loquentem facit,
Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum.
Ac paulo post:
- Pepedi
Diffissa nate ficus.
Ficulnam mentem dixit Lucianus en tw=| pro\s2 to\n a) pai/deuton.
*xw/lhn men e)/xwn, kai\ s1uki/nhn gnw/mhn.
id est,
Claudam habens ac ficulnam mentem.
Eodem respexit Alexander Pseudomantis, libros Epicuri lignis exurens ficulnis, nullius pretii philosophum significans. Et s1uki/nh e)pikouri/a, id est, ficulnum auxilium, pro invalido, atque inutili Aristophanes in Lysistrata:
*os2 h)=n a)\n h(mi=n s1uki/nh e)pikouri/a,
id est,
Ficulna nobis qui er at opitulatio.
Et s1uki/nh ma/xaira, id est, Ficulna machaera, pro calumnia. Et s1uki/nh nau=s2, id est, Ficulna navis, pro vili minimique pretii navicula. Quin apud Naxios Bacchum, quem bakxe/a dicunt, viteum effingunt: alterum, quem meili/xion appellant, ficulnum. Nam ficus illi mei/lika vocant. Existimant autem Bacchum non vini tantum, sed et ficuum auctorem. Sic ferme Athenaeus lib. 3. Diversa figura dicit Theocritus in Aita, xru/s1eioi pa/lai a)/ndres2, id est, aurei quondam viri. Item Praesidium sacrum, et Anchora sacra, et Robur adamantinum.
LUPI illum priores viderunt. In raucum dicitur, et cui vox repente sit adempta. Festivius dicetur in eos, qui metu alicuius obticescunt, alioqui feroces. Virgilius in Ecloga, cui titulus Moeris:
- Vox quoque Moerim
Iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.
Servius admonet, physicos auctores esse, inesse eam vim lupis, ut si quem hominem priores viderint, ei vocem adimant. Neque desunt Philosophi, qui huiusce rei causam reddere conantur. Socrates apud Platonem libro De repub. 1. rem ad allegoriam vertit, dicens Thrasymachum sibi vocem adempturum fuisse, ni forte fortuna prior conspexislet. *kai\ e)gw\, inquit, a)kou/s1as2 e)cepla/ghn, kai\ pros1ble/pwn au)to\n e)fobou/mhn, kai/ moi dokw=, ei) mh\ pro/teron e)wra/kein au)to\n, h)\ e)kei=nos e)me\, a)/fwnos a)\n gene/sqai. Theocritus in Idyllio *c.
*ou) fqegch=|, lu/kon ei)=des2.
id est,
Edere non poteris vocem, lupus est tibi visus.
Illud interim observatione dignum, Theocritum vertisse sententiam, cum negat eum proloqui posse, non qui a lupo sit visus, sed qui lupum viderit. Sed allusit duntaxat ad proverbium Theocritus, cum significaret rivalem conspectum, cuius nomen erat Lupus.
*ossa e)n o)nei/rw| ble/peis2, id est, Quaecumque per somnium vides. De votis
immodicis dicitur. Nam quidquid optaris, id somniare contingit quibuslibet, sicuti Micyllus ille Lucianicus divitem se, ac praepotentem somniat. Apud Theocritum piscator somniat aureum piscem. Et in fimae sortis homines nonnumquam reginarum coniugium somniant. Pastor quidam apud Theocritum in Ecloga nona:
*exw de/ toi o(/ss) e)n o)nei/rw|
*fai/nontai, polla\s2 men o)/is2, polla\s2 de\ ximai/ras2.
id est,
Possideo quaecumque solent sub nocte videri
In somnis, vim magnam ovium, multasque capellas.
Interpres admonet, proferri hunc in modum, o(/ssa e)n o)nei/rw| fe/rein. id est, Ferre quidquid in somno videtur. Citat et versum Homericum:
*ou) d) ei)/moi to/ssa doi/h, o(/ssa yeu/dontai o)/neiroi.
id est,
Nec mihi sitantum dederis quam multa sopitis
Somnia vanaferunt.
Est autem apud hunc poetam Iliados a. sed paulo aliter:
*ou d) ei)/moi to/ssa doi/h, o(/ssa ya/maqo/s2 te ko/nis2 te.
id est,
Nec mihi si tantum dederis, quantum exstat arenae, ac Pulveris.
Videtur huc allusisse Pseudocicero in Salustium: Unde tu, qui modo ne paternam quidem domum redimere potueris, repente tamquam somnio beatus, hortos pretiosissimos, villam Tiburti, et Caesaris reliquas possessiones paraveris.
BONA Porsenae dicebantur, quae velut ab hostibus erepta paruo veneunt. Eam appellationem Livius ab urbe condita 2. scribit ad suam usque aetatem durasse: putatque inde natam, quod in bello soleant bona Porsenae venire Romae, eaque consuetudo una cum titulo perseverarit et pace, quod alioqui is mos hostiliter bona vendendi non congruat tam pacatae regis perfectioni, quod si minus probatur existimat eam consuetudinem a mitiori principio fuisse natam. Illud arbitratur vero proximum, quod Porsena discedens ab Ianiculo ex foederis lege, castra opulenta, convecto ex propinquis, ac fertilibus Etruriae aruis commeatu, Romanis dono dedit, inopi tum urbe ab longinqua obsidione. Ea deinde ne populo immisso diriperentur, hostiliter venisse, bonaque Porsenae appellata, gratiam muneris magis significante titulo, quam auctionem fortunae regiae. Fortasse non inepte dicetur in res, quae dono cuiuspiam aut fortunae commoditate citra nostram operam, contingunt. Nam Livius non indicat usum adagii.
LEONINA societas est, cum omne commodum ad unum aliquem redit, reliquis vi fraudatis. Exstat in Pandectis, in quibus ex Ulpiano refert Aristo, Cassium respondisse, societatem talem coiri non posse, ut alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam solitum appellare. Ceterum Cassianam appellationem, haud dubium proverbialem, ex Aesopi Graeci apologo natam apparet, qui talis circumfertur. Leo, asinus, et vulpes societatem inierant, ut quod venatu coepissent, id in commune partirentur. Praedam ubi erant nacti, leo iubet, ut asinus partiatur. Ille, ut est stolidus, in tres aequas portiones distribuit. Qua gratia mox
indignatus leo, quod ceteris aequaretur, asinum adortus dilaniat. Restabat vulpes, eam de integro partiri iubet, illa totam ferme praedam leoni attribuit, sibi vix paucula quaedam servans. Leo, comprobata distributione, rogat, quisnam illam artem partiendi docuisset. Et vulpes, Calamitas, inquit, asini.
*ta\ e)k tou= tri/podos2, id est, Ex tripode dicta. Dici solitum de iis, quae vehementer vera, atque indubitata videri volumus. Effertur varie adagium, w(s2 e)k tri/podos2, id est, Tamquam ex tripode dicta. ta/de e)k tri/podos2, id est, Haec ex tripode dicta, id est, certissima, perinde, quasi ex Apollinis oraculo profecta. M. Tullius in epistola quadam ad Brutum: Haec ex oraculo Apollinis Pythii edita tibi puta. Translatum a tripode, vel Delphica, vel Pythia. Nam haec duo oracula quondam summam fidem apud mortales obtinuerunt. De Pythio testatur Strabo lib. Geographiae nono, fuisse quondam celebratissimum, idque liquere thesauris ingentibus inibi constructis, in quos sacrae conferrentur pecuniae, tum operib. praestantissimorum artificum: deinde ludis Pythiis illic celebratis, denique innumerabilibus oraculis, quae mandata literis extarent. Tripodem ita describit, Auctores, inquit, certi memorant, divinum ipsum domicilium, profundam, et curvam esse speluncam, non admodum lato patentem ore. Atqui hinc auram reddi, sacro efflante numine. Excelsum autem ostio imminere tripodem, quem simul atque Pythia vates inscendetit, hausto divinationis spiritu, responsa edere, partim metro, partim oratione libera. Comicus, Non Apollinis magis verum, atque hoc responsum est. Plato lib. de legibus devodecimo: Ne si Pythius quidem affirmaverit. Quin illae quoque figurae proverbium resipiunt: Quidquid dixerit, oraculum videri vult. Quidquid dixerit, legem esse vult. Stoicorum do/gmata, id est, decreta. Et, quod apud Plinium de medicis ait Cato, Et hoc puta vatem dixisse: id est, existima verum fore, quod dixi. Ipse Plinius alibi, Utinamque falsum hoc, et non a vate dictum, quamplurimi iudicent. Et Plutarchus in commentario, De dignoscendo adulatore ab amico: *eu)=t) a)kou/s1as2 o(/ti a)\n ei)/ph|, xrhs1mo\n ei)lhfe/nai fh/s1as2, ou) gnw/mhn a)peis1i/n. id est, Cum is audito quidquid dictum fuerit, ita discedit, ut existimet se oraculum accepisse, non sententiam. Ceterum ab his nonnihil diversa sunt, quae Athenaeus secundo dipnosophistarum libro commemorat, nempe in Bacchi certaminibus praemium fuisse tripodem, atque ob id, qui vera dicerent, vulgo de tripode loqui dicto\s. Tripodem autem fuisse lebetem tribus fultum pedibus. Huius duo erant genera, alterum Apollinis, ob veritatem oraculorum, alterum Bacchi, in quo vinum miscebatur, quod ebrii vera loquantur, quemadmodum dictum est in proverbio, In vino veritas. Simili figura dixit Galenus libr. peri\ fus1ikw=n duna/mewn primo, velut ex adyto. *apefh/nato ga\r o( lu/kos2 ou(=tos2 w(/sper e)c a)du/tou tino\s2 xrhs1mo\n a)pofqeggo/menos2, peri/ttwma th=s2 tw=n nefrw=n qre/yews2 ei)=nai to\ ou)=ron, id est, Pronuntiabat enim lupus iste, perinde quasi ex adyto quopiam redderet oreculum, quod superfluum est ex nutrimento renum, id esse urinam.
FOLIUM Sibyllae apud Latinos eandem vim obtinet. Iuvenalis:
Credite me vobis folium recitare Sibyllae.
Id est, rem indubitatam.
Aristo phanes in Pace,
*ou) mete/xw tou/twn, ou) ga\r tau=t) ei)=pe s1ibulla.
id est,
Haud equidem agnosco, neque enim canit ista Sibylla.
Ductum adagium a Cumana Sibylla, cuius oracula cum primis celebrantur. Huic autem mos erat, ut testatur M. Varro, in palmarum foliis oracula scribere. Quod secutus est Virgilius in tertio Aeneidos.
Insanm vatem asptcies, quae rupe sub ima
Fata canit, folsisque notas, et nomina mandat.
Quaecumque in foliis descripsit carmina virgo,
Digerit in numerum, atque auro seclusa relinquit.
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt.
Item in sexto:
- Foliis ne tantum carmina manda,
Ne turbata volent rapidis ludibria ventis.
*adelfo\s2 a)ndri\ parei/h, id est, Frater viro adsit. De fido auxilio dici solitum, propterea quod in rebus periculosis vix unquam frater solet fratri deesse. Apud Platonem secundo De republica libro, Adimantus, Glauconis adversus Socratem disputantis partes excipiens, Nondum, inquit, Socrates, satis hac de re disser um. Cur ita? Nampe, quia id nondum est dictum, quod maxime dict um oportuit. Tum Socrates, ou)kou=n to\ lego/menon, a)delfo\s2 a)ndri\ parei/h, id est, Igitur frater adesto viro, ut habet proverbium: quare tu, si quid hic praetermisit, adiuva. Idem ex Homero sumptum adagium testatur in Protagora, ubi Socrates, Prodicum advocans, ut Simonidem ciusdem civitatis hominem a Protagorae calumnia tueatur. Videor equidem, inquit, advocare te; quemadmodum ait Homerus, Scamandrum ab Achille obsessum Simoentem advocasse:
*fi/le kas1i/gnhte, sqe/nos2 a)neros2 a/mfote/roi/ per
*sxw=men.
id est,
Frater amice, hominis paeriter compescere vires
Ambo huius studeamus.
Est autem is locus in Iliados f. Rursum iliados x. similiter Hector iam impar Achilii Deiphobum fratrem invocat, uti ferat suppetias. Pallas enim illi apparuerat Deiphobi specie, ac deceptus Hector, frustra inclamat,
*dhi/fobon d) e)ka/lei leukaspi/da makra\n a)u+/s1as2.
id est,
Deiphobum fratrem intento clamore vocabat.
A quo cum destitueretur, diem fatalem esse intellexit. Plutarchus in vita Caesaris refert, Cascam, Caesare retinente gladium, fratris auxilium ad hunc modum implorasse, idque verbis Graecis, a)delfe boh/qei.
*mh\ ei)kh= thn\ a)/budon, id est, Netemere Abydum, subaudiendum, naviges. Ne quid grave periculum suscipias sine causa idonea. Veluti, si quis admoneat, ne se facile coniciat aliquis in aulam principis, quod eares non omnibus feliciter cedat: aut ne compotationibus temulentis
admisceat sese, quod fere non contingat abire sine malo, aut ne poetarum attingat literas, quod animos complurium soleant corrumpere. Athenaeus lib. 12. narrat, Alcibiadem, posteaquam a tutoribus accepisset suas facultates, Abydum Hellesponti navigasse, atque illic luxu, deliciisque fuisse corruptum, ut non dissimile sit illi,
Non cuivis homini contingit adire Corinthum.
Male audiebat Abydena gens, quod calumniatrix esset, ut intelligas ea gratia non esse tutum illic versari. Meminit adagii Stephanus, et Suidas. Stephanus sic effert adagium, ei) mh\ d) ei)/kh th\n a)/budon patei=n, id est, Si ne temere quidem Abydum calcare: id est, ne quis confidenter illam ingrediatur: indicat usurpari de temerariis, addens hoc iaci solitum in eos, qui Abydum Insulae Mileti incolebant.
*mi/a xelidw\n e)/ar ou) poiei=, id est, Unica hirundo non efficit ver, hoc est, unus dies non sat est ad parandam virtutem, aut eruditionem. Aut non unum aliquod bene factum, bene dictumve sufficit ad hoc, ut viri boni, aut boni oratoris cognomen promerearis: plurimis enim virtutibus ea res constat. Aut, ut certum aliquid cognoscas, non satis est unica coniectura. Quod si permultae conveniant, tum denique probabilis fuerit coniectura. Siquidem fieri potest, ut una quaepiam hirundo casu maturius appareat. Sumptum ab hirundinis natura, quae veris est nuntia: nam hieme devolat. Unde Horatius.
-Zephyris, et hirundine prima.
de primo vere sentiens. Aristoteles lib. Moralium primo, *to\ ga\r e)/ar ou)/te mi/a xelidw\n poiei=, ou)/te mi/a h(me/ra, id est, Ver enim nec una hirundo facit, nec unus dies. Et beatum eodem modo, felicemve nec unus dies, nec breve essicit tempus. Aristophanes in Auibus,
*dei=sqai de\ e)/oiken ouk o)li/gwn xelido/nwn.
id est,
Multa videtur opus habere hirundine.
Interpres indicat allusum ad proverbium quod modo retulimus, *mi/a xelidw\n e)/ar ou)poiei=. Huic affine videtur illud Sophocleum in Antigona.
*polis2 ga\r ou)k e)/sq) h(/tis2 a)ndro\s2 e)/sq) e(no\s2.
id est,
Namque unius quae sit viri, haud est civitas.
Etenim, quemadmodum una hirundo non facit ver, ita nec unus homo facit civitatem, nec unus nummus divitem.
*da/neis1o/n moi martori/an, id est, Da mihi mutuum testimonium, hoc est, Da mihi tuum testimonium recepturus itidem meum, si quando desiderabis. In eos recte iaciendum, qui se mutua ratione laudant, ac praedicant: aut qui mutuo studio sibi invicem suffragantur, aut qui ad gratiam testisicantur, neglecta religione. M. Tull. pro L. Flacco, repudians, elevansque Graecorum testium fidem. Veruntamen, inquit, hoc dico de toto genere Graecorum, Tribuo vel literas, do multarum artium disciplinam: non adimo sermonis leporem, ingeniorum acumen, dicendi copiam. Deinde, si qua sibi alia sumunt, non repugno. Testimoniorum religionem, et fidem numquam ista natio coluit, totiusque huiusce rei, quae
sit vis, quae auctoritas, quod pondus, ignorant. Unde illud est, Da mihi testimonium mutuum? Non Gallorum, non Hispanorum putatus. Totum istud Graecorum est, ut, etiam qui Graece nesciunt, hoc quibus verbis a Graecis dici soleat, sciant. Quibus ex verbis M. Tullii satis liquet, adagium hoc aetate illa multo fuisse tritissimum.
MUTVUM muli scabunt. Ubi improbi, atque illaudati se vicissim mirantur, ac praedicant. Translatum a mulis, qui, sicuti reliqua iumenta, sese invicem dentibus scabere solent. Citatur hic titulus, Mutuum muli scabunt, a Nonio Marcello inter reliquos Menippearum titulos M. Varronis, mirum ni proverbialis. Ausonius in altera praefatione monosyllabarum: Sed, ut, quod per adagionem coepimus, proverbio finiamus: mutuo muli scabunt. Meminit huius et Varro li. de lingua Latina tertio. Symmachus in epistola quadam, Mutuum, inquit, scabere mulos, cui proverbio ne videar esse consinis, praeconium virtutum tuarum, pres so dente restringo. Non videtur autem adagium recte accipi posse,nisi malam in partem: veluti si indoctum indoctus, deformem deformis, improbum improbus vicissim laudaret. Cuiusmodi fabulam memorat Horatius de duobus fratribus, qui semutuum scabebant, ac mutuo officio alterum alter vicissim efferebant laudibus:
Fratur, inquit, er at Romae, consulti rhetor, ut alter
Alterius sermone meros audiret honores,
Gracchus ut hic illi foret, hic ut Mutius illi.
Idem, poetas indoctos notans, qui tamen invicem se recitantes audiebant, ac laudabant,
Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
Quis? nisi Callimachus?
HVIC confine est Terentianum illud ex Phormione: Tradunt operas mutuas. De adolescentibus, qui se vicissim in peccatis defenderent. Translatum videtur ab agricolis vicinis, qui mutuam inter sese operam commodare solent. Aut ab artificibus, qui mutua nonnumquam utuntur opera: maxime fabri aerarii.
HUC pertinet et iocus ille in proverbium versus, de senibus mutuo se fricantibus. Narrat autem fabulam Aelius Spartianus in Adriani Imperatoris vita. Is Adrianus in balneo veteranum quempiam, servuli penuria, sese marmorib. affricantem conspicatus, eum et servulis aliquot, et sumptibus donavit. Quod reliqui veterani, feliciter cessisse videntes, coeperunt et ipsi complures sub oculis Imperatoris sese marmoribus affricare, ut hoc modo principis elicerent benignitatem. At ille, evocatis senibus, iussit, ut alius alium vicissim defricarent, atque ita pueris nihil opus fore. Is iocus postea in vulgi fabulam cessit. Celebratur et Scipionis Aemiliani apophthegma, Iumenta, quod manibus carent, alieno egere frictu. Quo significatum est, eos, qui res egregias gerere non possunt, egere praecone, quo famam sibi comparent.
*to\n cu/onta a)nticu/ein, id est,
Scalpentem vicissim scalpe. Refertur in Diogeniani collectaneis. Par est de merente bene, bene mereri, et officium officio pensare. Suidas ab asinis metaphoram translatam existimat invicem morsicantibus: et in utranque partem dici posse, qui se mutuis officiis adiuvant, aut qui se mutuis contum eliis afficiunt. In quam sententiam celebratur et Mimus ille non illepidus, Senecae titulo, sed falso:
Ab altero exspectes, alteri quod feceris.
Aristides in communi defensione quatuor oratorum. *to\n cu/onta d) a)nticu/ein kai\ toi=s2 o)/nois2 h( paroimi/a dh/pou di/dws1i. perikle/a de\ ka)\n toi/s2 le/ous1i ma=llon, h)\ toi=s2 o)/nois2 ei)ka/zein fai=en a)\n omhri/dai, id est, Scalpentem invicem scalpere, etiam asinis videlicet tribuit proverbium. Porro Periclem cum leonib. Magis, quam cum asinis, esse conferendum dixerunt Homerici. Huc pertinet illud, xei\rxei=ra ni/zei, id est, Manus manum lavat. Quod citat in Axiocho Plato.
*dia\ panto\s2 de\ e)/qos2 e)sti\n au)tw=| fronei=n to\ e)pixa/rmeion.
*a de\ xei\r thn\ xei=ra ni/zei, do\s2 ti\ kai\ la/be ti.
id est,
Semper illi mos erat in animo voluere illud Epicharmi dictum:
Abluit manum manus, da aliquid, et aliquid accipe.
Et melius trochaicus tetrameter Graecus constabit, si pro la/be ti legas la/mbane/ ti. Quod idem alio loco citavimus, sed aliter, mendosum exemplar secuti, cum Graecus Plato nondum esset ad manum, quem consulere possemus. Cuius rei visum est commonefacere lectorem, ne quis hoc nomine nobis calumniam struat, quod temere Platonis scripturam inverterimus. Quantum autem ad sententiam pertinet, nihil omnino referri, ni/zei legas, an kni/zei, quandoquidem, ut manus manui mutuum praestat officium lavando, itidem et scalpendo.
*thn\ kata s1auto\n e)/la, id est, Aequalem tibi uxorem ducito. Adagium admonet, ne quis, cupiditate, aut ambitione allectus, se potentiorem ducat uxorem. Nam eiusmodi ferme connubia inauspicato cedere. Plutarchus in libello de Liberis educandis parentes admonet, ut eiusmodi liberis suis uxores despondeant, quae non sint multo vel ditiores, vel potentiores. Prudenter enim dici proverbio, Tuae sortis uxorem ducito. Celebratur et hoc inter sapientum apophthegmata, atque a nonnullis Pittaco adscribitur, *ga/mei e)k tw=n o(moi/wn, id est, Uxorem ducito ex aequalibus. Nam, si duxeris ex potentioribus te prognatam, dominos tibi parabis, non affines. Diogenes Laertius in vitis philosophorum huiusmodi quiddam commemorat, quod quidem affirmat et Callimacho non ineleganti epigrammate celebratum esse. Adolescens quidam Atarnetes, Pittacon consuluit, utra sibi e duabus ducenda esset uxor. Nam duae offerebantur: altera par opibus ac genere: altera utroque superior. At ille, sublato scipione, quo nitebatur, admonuit, uti pergeret ad trivia civitatis, quo pueri lusus causa conveniunt: eos consuleret, et quia illi dedissent consilii, id sequeretur. Pueri ex proverbiali cantione responderunt. Aequalem uxorem esse ducendam. Itaque adolescens, altera praeterita, duxit aequalem. Idem Dioni suadet Callimachus. Haec autem sententia hoc
impensius placuit Pittaco, quod ipse nobiliorem se duxerat Draconis sororem, cuius imperium, fastidiaque molestissime legitur tulisse, ut hoc dictum non in tempore, sed suo malo videatur reperisse. Exstat autem epigramma, id est huiusmodi:
*cei=nos2 a)tarnei/ths2 ti\s2 a)nei/reto pi/ttakon ou(/tw,
*to\n mitulhnai=on pai=da to\n u(r(r(adi/ou.
*atta ge/ron, doio/s2 me kalei= ga/mos2, h( mi+/a me\n dh\,
*nu/mfh, kai\ plou/tw| kai\ geneh= kat) e)me\,
*h d) e(te/rh, probe/bhke. ti/ lw/ion, ei) d) a)/ge moi s1u\
*bou/leus1on pote/rhn ei)s2 u(me/naion a)/gw.
*ei)=pen. o( de\ s1kipi/ona gerontiko\n o(/plon a)ei/ras
*hni\ de\ kei=noi s1oi pa=n e)re/ous1in e)/pos
*oi(d) a)r) u(po\ plhgh=|s1i qoa\s2 be/mbikas2 e)/xontes2
*estrefon e)urei/h| pai=des2 e)ni\ trio/dw|.
*kei/nwn e)/rxeo fhs1i\ met) ixni/a. x) o( me\n e)pe/sth
*plhs1i/on, oi( d) e)/legon, th\n kata s1auto\n e)/la.
*tau=t) a)i+/wn o( cei=nos2 e)fei/s1ato mei/zonos2 oikou
*dra/cesqai, pai/dwn klh/doni s1unqe/menos
*thn\ d) o)li/ghn w(s2 kei=nos2 e)s2 oi)=kon e)ph/geto nu/mfhn,
*ou(/tw kai\ s1u\ di/wn th\n kata s1auto\n e)/la.
Quos versus, quoniam Ambrosius Camaldulensis, Diogenis interpres, non omnino infeliciter Latinos fecit, haud gravabimur adscribere:
Hospes Atarnites rogitavit Pittacon olim,
Sic Mitilenaeon, Hyrradioque satum,
Magne senex, geminae cupiunt mthi nubere, quarum
Et genere, atque opibus convenit una mihi:
Altera praecellit, quid praestat consule, dicque,
Utra ex his potius sit capienda mthi?
Hic, baculum tollens, sic, tela senilta, dixit,
Consilium pueri, quod petis, expedient,
Queis celer in gyrum iactatus verbere turbo
Assiduo latis vertitur in triviis.
I, sequere illorum monttus. sic fatur, at ille
Scitatur, referunt, Tu tibi sume parem.
Quae postquam aeudivit, monitis puerilibus haerens,
A magnis hospes abstinuit thaelamis.
Atque parem parvas laetus traduxit in aedes.
Sic Dion aequalem, si sapis, ipse cape.
Est autem allegoria a turbine puerili, qui flagellis circumagitur. Agebat enim quisque pro suis viribus turbinem sibi congruentem. Deianira apud Quidium ad suum sexum transtulit proverbium:
Quam male inaequales veniunt ad aratra iuvenci,
Tam iuveni magno coniugo nupta minor.
Non honor est, sed onus, species laesurae ferentes:
Si quae voles apte nubere, nube pari.
Plutarchus De liberis educandis, to\ ga\r th\n kata s1auto\n e)lei=n s1ofo\n, id est, Sapientis est, uxorem sibi parem, congruamque ducere. Huc adscribendum putavimus carmen illud ex Thesmophoriazusis, Aristophanis titulo inscripta:
*de/spoina ga\r ge/ronti numfi/w| gunh\.
id est:
Reginae siquidem mulier est sponse sent.
Idem admonet versus ille Euripideus in Rheso:
*ou)k e)c e)mautou= meizo/nwn gamei=n qe/lw.
id est:
Nolim ex potentioribus me coniugem.
Neque vero solum id spectari conveniet, ut par sit uxor generis claritate, aut modo rei familiaris, verum ut aetas non admodum discrepet, ut forma, ut vitae genus. Potest et longius trahi nimirum ad negotium suscipiendum, cui sis conficiendo par, et idoneus. Item ad vitae genus aptum, et ad amicum tuis accommodum moribus.
QUI metu non auderent hiscere, ii quondam negabantur my facere audere. Refertur adagium a Varrone, libro De lingua Latina 3. Putat enim ille mussare verbum deductum a my literae vocabulo, quasi mu/zein, propterea quod muti non amplius sonare queant, quam my. Est enim ea litera maxime omnium muta, praesertim in fine, mire os contrahens, et occludens. Verba Varronis sunt haec: A quo idem dicit, quod minimum est, neque, ut aiunt, mu= facere audent. Videtur esse carmen Ennianum: Nam hunc paulo superius citaverat. Dicit, quod minimum est, neque, ut aiunt, my facere audent. Est autem Graecis mu/zw, tum sugo, tum naribus vocem reddo. Aristophanes e)n qes1mofori+azou/s1ais2,
*ti/ mu/zeis2, pa/nta pepoi/htai kalw=s2.
Cum enim Mnesilochus dixisset, mu\, mu=, id est, mu, mu, Euripides respondet:
Quid mussitas? peracta sunt cuncta optime.
Et apud Latinos Mutire, ac Mussare, id est, tacite ferre, et quasi vocem absorbere. Terentius:
Mussitanda iniuria adolescentium.
Virgilius:
-Mussat rex ipse Latinus.
Apud Aristophanem in Equitibus, duo privatim apud se questuri quaedam de vitiis civitatis, senarium hunc concinunt:
*mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=, mu\, mu=.
Ex quo licet conicere hanc esse vocem loqui formidantium.
*mhde\ gru\ fqe/ggetai, id est, Ne gry quidem loquitur: hyperbole item proverbialis apud Graecos, pro eo, quod est, ne tantulum quidem. Nam Gry, minimum quiddam significat, aut sordes unguium, rem videlicet vilissimam, aut vocem suillam, quam edere solent ii, qui gravatur sermone respondere, aut numisma minutissimum. Aristophanes in Pluto:
*kai/ me pros1bia/zetai,
*kai\ tau/t) a)pokrinome/nou to\ para/pan, ou) de\ gru\.
id est:
Meque vi subigit simul,
Atque interim rogatus, haec quid sibi velint.
Prorsum nihil respondet, ac ne gry quidem.
Hinc et verbum deductum gru/zein. Idem in eadem fabula:
*gru/zein de\ kai\ tolma=ton w)= kaqa/rmate.
id est:
Grunnire vero audetis etiam perditi?
Philostratus in vita Apollonii, *ou/damou= e)fqe/gcato, ou)d) u(ph/xqh gru/cai, id est, Haud quaquam locutus est, neque adduci potuit, ut, vel hisceret. Huius vocis usus admodum frequens est apud Aristophanem.
EST Latinis haec familiaris hyperbole: Non facio pili. Ne pilo quidem melior, cum minimum quiddam momenti significant. Catullus: Non faciunt pili cohortem. Cicero ad fratrem. Ego enim ne pilo quidem minus te amabo. Idem: Interea de Cappadocia, ne pilum quidem. Tametsi in vulgatis exemplaribus pileum hoc loco scriptum est. Quod quidem adagium etiam his temporibus nulli non est in ore. Pili vilitas etiam Graecis in proverbio fuit. Unde a)/cios2 trixo\s2, id est, dignus pilo, in hominem nihili. Quo durior erit translatio, hoc venustior. Nam, Pili non facio, praeter hyperbolen, nihil pene habet figurae. At Ne pilo quidem doctior, Ne pilo quidem iniucundior, Ne pilo quidem honoratior, atque id genus orationes, quoniam paulo longius recedunt a simplici sermone, plusculum accipiunt gratiae.
NAUCI esse, et Nauci facere, pro eo, quod est, nihili esse, et nihili facere, saepiuscule apud Plautum reperietur. Quod autem Nauci significet, servus quidam Plautinus, cum ea voce esset usus, tame scire se negat. Plautus: Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit. Grammatici quidam, inter quos Pompeius Festus, aiunt Nauci significare nucis putamen, aut oleae nucleum, aut eam membranulam, quae visitur in medio nucis iuglandis intersita: denique rei cuiusvis putamen, quod Graeci peri/yhma, nauci vocatum existimant. Quidam a voce Graeca deducunt na/kh, quod declarat pellem caprinam. Sunt et aliae de Nauci sententiae, quas qui volet cognoscere, legat Festum in dictione Naccae. Nauci non habeo, dixit Ennius apud M. Tullium libro de Divinatione primo. Non habeo denique nauci Marsum augurem.
EADEM ratione dictum est, Flocci facere, et Ne flocci quidem facere, pro eo, quod est, ne tantuli quidem facere Est autem Floccus, particula lanae, quae inutilis a vellere divellitur, atque evolat, aut certe simile quiddam nullius momenti. Exempla passim apud auctores obvia sunt, ut non videatur operae pretium hoc inculcare loco.
AD hanc formam pertinet illud Terentianum, ex Adelphis; Huius quidquam non faciam. Donatus admonet, esse deiktiko\n, demonstrantis aut floccum, aut stipulam, aut summum digitum, aut huiusmodi quippiam. Athenaeus libro 12. prodidit, Sardanapali statuam, ipsius monumento impositam, hoc gestu digitorum, ut significaret res humanas omne prorsus esse contemnendas, ac ne digituli quidem crepitu dignas.
APUD Plautum est in Milite: Vitam tuam vitiosa nuce non emam, pro eo, quod est, ne minimo quide. Et vulgo dicimus, Cassa nuce non emerim, et Putamine nucis non emerim. Aristophanes in Pace:
*ou)k a)\n priai/mhn ou)d) a)\n i)sxa/dos2 mia=s2.
id est:
Non emerim nec unica quidem nuce.
Consimile his, quod legitur apud eundem Plautum, citante Festo: Non ego istud verbum empsitem titivillitio. Nam hoc verbo Latinos nihili
rem significare solitos, quemadmodum et Graeci dicunt, pipolo\. Quamvis Nonius putet, pipolo convicii vocem fuisse. Plautus in aulularia: Ita me bene amet laverna, iam nisi vasa reddi iubes, pipulo hic differam ante aedes. Rursum Butubata, qua voce usus est Naevius, pro navigatoriis, auctore Festo.
EST aliquoties apud Ciceronem hyperbole teruntii, quod apparet esse genus minutissimi numismatis, ad Atticum: Atque etiam spero, toto anno Imperii nostri, teruncium sumptus in provincia nullum fore. Idem ad Atticum libro quinto, Cave putes quicquam homines magis unquam esse miratos, quam nullum teruncium me obtinente provinciam, sumptus factum esse in Rampublicam, neque in quemquam meo rum. Idem in Cani. De praeda et mea teruncium, non attigit quisquam. Plautus in Captivi duo: Neque ridiculos iam teruncii faciunt: quemadm odum Graeci dicunt h(miobo/lion, pro re vilissima. Varro libro de Lingua latina quarto Teruncium a tribus unciis: hoc est, quarta libelli parte dictum putat. Confine illi: Ne nummus quidem plumbeus, hyperbole proverbiali dictum, pro minimo pecuniae. Plautus in Casina: Cui homini hodie peculi numus non est plumbeus. Idem in Trinummo: Cui si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum.
ITIDEM Plautus in Poenulo hominem trioboli dixit, pro nequissimo, planeque nullius pretii. A nummo minutissimo. Consimili figura dixit Aristophanes in Vespis, pro vilibus versibus, trixoini/kwn e)pw=n. Gregorius in epistolis de vili, contemptoque dixit, ma=llon a)ndra/podon o)li/gwn o)bolw=n a)/cion, id est, Imo potius mancipium paucis obolis dignum. Dicuntur et Triobolares. Huc referendum et alterum illud: mikro\n tou= o)bo/lou ti/mion, id est, exiguum oboli pretium. Quod ex Maryca Empedoclis Suidas citat.
CONSIMILI modo Persius tressem agasonem appellat, contem ptissimum homuncionem.
Idem:
Et centum Graecos curto centusse licetur.
Id est, minimo. Tressem autem dixit, nove, quasi tribus assibus aestimandum. Assis autem erat aerei nummuli genus. Persianum carmen sic habet in quinta Satyra:
-Heu steriles veri, quibus una Quiritem
Vertigo facit hic dama est,non tressis agaso.
Confine Hieronymianum illud: Quis te dupondio supputabat? Iustinianus in praefatione Pandectarum, noluit adolescentes legum studiosos, veteri non minus ridiculo, quam frivolo cognomine, nuncupari dupondios, sed Iustinianos novo.
*acioi\ trixo\s2, id est, Pilo digni, dicuntur Graecis, nulla bona re digni, quod pilo nihil contemptius.
Aristophanes in Ranis:
*ei) pw/pot) h)=lqon deu=r e)qe/lw teqnhke/nai,
*h kleya tw=n s1w=n a)/cio/n ti kai\ trixo\s2.
id est:
Si quando veni huc, emori sane volo, aut
Si quid tuorum sustali, dignum pilo.
Adagium commemoratur a Diogeniano. Hinc non multum ablusit Cicero ad Q. Fratrem libr. secundo. Nihil est quod vereare: ego enim ne pilo quidem minus me amabo.
*acios2 ou)de\ mo/nou, kai\ a)/cios2 e(no\s2, id est, Ne uno quidem dignus, et uno dignus, de vilissimo. Translata metaphora a iactu talorum, in quo mona\s2, id est, unionis numerus infi mus erat. Demum ubique in rationibus numerorum minimum quiddam est unio, ac ne numerus quidem, ut autumant philosophi. Ex adverso, quem multi pretii significant, hunc pollou= tino\s2 a)/cion, id est, multa re dignum, trita figura Graeci dicunt, et tou= panto\s2 a)/cion, id est, quavis re dignum, et ediverso o)li/gou a)/cion, id est, paulo dignum, quem contemnunt. Gregarium autem est, ac plebeium, unius duntaxat hominis vice supputari. Proinde Homerus Iliados *l. cum medici dignitatem explicare vult, ait:
*ihtro\s2 ga\r a)nh\r pollw=n a)nta/cios a)/llwn.
id est:
Unnus homo medicus multis aequandus honore est.
Ad quod respexit Plato libro De legibus quinto. *o men ga\r e(no\s2, o( de\ pollw=n a)nta/cios e(te/rwn, id est, Nam hic quidem pro uno, ille pro pluribus aliis aestimandus est. Ad hanc formam pertinent et illae rhetorum figurae, cum aiunt, unum aliquem sibi pro theatro esse, et unius cuiuspiam iudicium pluris se facere, quam infinitae multitudinis.
*acios2 o)beli/s1kou, id est, Dignus obelisco, dignus quovis honore. Summis enim viris eiusmodi columnae, ac pyramides erigebantur, magnificis inscriptae titulis, aut ingentes colossi; sic enim stupidi principes olim fingi gaudebant. Tametsi proverbium ancipitem habet sententiam, propterea quod Aristarchus obeliscis iugulare sit solitus, quae parum probaret. Meminit huius praeter alios Suidas.
QUEM summo praemio dignum Graeci significant, ei dicere solent. Aureus in Olympia statuere. Lucianus in Pseudologista, xrus1ou=s2 fas1i\n en o)lumpi/a| staqhti, id est, Aureus, ut aiunt, in Olympia stato. Quod is honos id aetatis praecipuus haberetur, loco tam celebri, statuam inter illuscres viros habere. Huc allusit Virgilius cum ait:
Si fetura gregem suppleverit, aureus esto.
Plato in Phoedro, *upisxnou=mai xrus1hn= ei)ko/na i)s1ome/trhnon ei)s2 delfou\s2 a)naqh/s1ein, id est, Polliccor me statuam auream tibi aequalem Delphis collocaturum. Ibidem paulo post, *para\ tw=n kuyelidw=n a)na/qhma s1furh/latos2 en
o)lumpi/a| s2a/qhti id est. Inter statuarum Cypselidarum monumenta, in Olympia fabrefactus stato. Interpres fortassis xrus1h/latos, legit, aut certe somniavit, ut qui verterit aureum. Porro reges Corinthii dicuntur Cypselidae, a Cypselo, qui, pulsis Bacchidis e Corintho, ibidem imperio est potitus, sum masque coegit divitias, cuius rei argumentum, inquit Strabo to\ o)lumpia/s1in a)na/qhma kuye/lou s1furh/latos2 xrus1ou=s2 a)ndria\s2 eumege/qhs2. Allusit huc et Philostratus in Apollonii vita, kai\ s2efanw/s1ous1i/ s1e o)lumpi/a|, id est, et coronabunt te in Olympia. Non dissimili figura dixit Persius, Satyra 2.
Praecipui sunto, sitque illius aurea barba.
Quibusdam enim signis aurea barba consuevit addi.
*acios2 tou= panto\s2, id est. Quavis re dignus. Refertur ab omnibus Graecorum adagiorum collectoribus. Utitur Plato in Sophista, kai\ toi=s2 men dokou=s1in ei)=nai tou mhdeno\s2 ti/mioi, toi=s2 de\ a)/cioi tou= panto\s2, id est. Aliis videntur nulla te digni, aliis rursus quantavis: Similiter dixit Terentius: Hominem quantivis pretii. Quamquam huius adagionis modo est facta mentio.
*acios2 ei)= th=s2 e)n a)/rgei a)spi/dos2, id est. Dignus es Argivo clypeo. De generoso, ac maiorem in modum venerando, inde sumptum, quod olim apud Argivos ex more pueri incorrupti, purique clypeos quosdam gestantes, pompas agebant. Isque honos erat illi aetati, prisco quo dam instituto decretus.
UBI rem maximi momenti volemus significare, quaeque vel quantovis dispendio debeat expeti, dignam esse dicemus, cuius gratia vadimonium deseratur. Nam, qui vadati sunt, non nisi summo suo periculo abesse possunt. Piinius secundus in praefatione Naturalis historiae: Inscriptiones, inquit, propter quas vadimonium deseri possit, hoc est, quarum gratia omnia sint posthabenda, vel maxime seria. Seneca De benefieiis lib. 4. Vadimonium promittimus, tamen deseritur. Non in omnes datur actio. Deserentem vis maior excusat. Haec Senecae verba declarant, vehementer urgens esse oportere, quod excuset vadimonii promissi desertorem. Horatius:
-Et casu iam respondere vadato Debebat.
Ridet improbum garrulum, qui maluerit periclitari de causa, quam a nugis discedere. Consimilis est forma, quasi pro aris focisque dimicare, cum de re cara, seriaque certamen est. Nec dissimili schemate dixit Celsus, libro Pandectarum sexto, titulo de rei vendicatione, Laribus sepulcrisque avitis carere. Finge, inquit, pauperem, qui, si red dere id cogatur, laribus, sepulcrisque avitis carendum habeat: sufficit tibi permitti tollere ex his rebus, quae possis, dum ita ne deterior sit fundus, quam si initio non foret aedificatum.
IN utramuis dormire aurem, est animo otioso, securo, vacuoque esse. Terent. in Heauton. Ademptum tibi iam faxo omnem metum, in aurem utramuis otiose ut dormias. Utitur eo et Basilius in epistola quadam, sed malam in partem, ita, ut supinam securitatem intelligi velit. Menander in Plotio apud Gellium:
*ep) a)mfote/ran, i(/n) e)pi/klhros2 h)=|, me/llei kaqeudh/s1ein.
id est,
In aurem utranque, quandoquidem dotata est, cubet.
Sic enim vertit nescio quis.
EODEM sensu dixit Plinius, In dexteram aurem. Ita enim scribit Romano suo: Nihil quod in dexteram aurem, fiducia mei, dormias, non impune cessatur, id est, nihil est, quod sis securus. Sic enim admonent medici, ut in primo somno qui profundissimus esse consuevit, in aurem dexteram incum bamus: cum experrecti redormire cupimus, in sinistram. Porro, qui leni somno vult uti, in neutram incumbit aurem, quo facilius expergefiat.
HVIC affine est illud, a)potei/nanta tw\ po/de kaqeu/dein, id est, Porrectis pedibus dormire. Lucianus de mercede servientibus, kai\ tou=to dh\ to\ th=s2 e)uxh=s2 a)potei/nanta tw\ po/de kaqeu/dein, id est, Iamque tandem, quod optari solet, obtigit, ut porrectis pedibus dormias. Ad eandem figuram pertinet, quod in Aristophanis Pluto dixit Mercurius, a)naba/dhn a)napa/uomai, id est, Sublatis pedibus requiesco, et supinus per otium. Et supinitatem, negligentiam, incogitantiamque significamus.
NASO suspendere, est, vafre ac subdole irridere Plinius lib. 11. cap. 37. docet, a suae aetatis hominibus nasum subdolae irrisioni fuisse dicatum. Nam apud veteres auctores nihil huiusmodi legitur. Verba Plinii subscribamus: Et altior homini tantum (quem novi mores subdolae irrisioni dicavere) nasus. Horatius in Sermonibus:
- Naeso suspendis aedunco.
Idem alibi:
- Balario suspendens omnia naso.
Persius de Horatio, qui vafre tecteque rideat:
Callidus exterso populum suspendere naso.
Idem alibi:
Disce, sed ira cadat naso, rugosaque sanna.
Unde nasuti vocantur, qui docte norint alios irridere.
Martialis:
Non cuicumque datum est, habere nasum,
Idem:
Et pueri nasum Rhinocerotis haebent.
Idem rursum:
Nasutus sis usque licet, sis denique nasius.
Persius:
- Rides, ait, et nimis uncis
Naribus indulges.
Graeci simplici efferunt verbo, mukthri/zein, a)ntimukthri/zein, id est, irridere, vicissim irridere, a)po\ tou= mukth=ros2, id est, naso. Cassius ad Ciceronem, libro epistolar. familiarium 15. Quosque ubi ridiculo, aut scommatico dicterio laeseris, velint rustice gladio a)ntimukthri/s1ai, id est, vicissim naso suspendere.
QUI certissima esset fide, eum dignum dicebant, qui cum in tenebris micaretur. Cicero libro Officiorum 3. Hoc nonne est turpe, dubitare philosophos, quae ne rustici quidem dubitant, a quibus natum est id, quod tritum est vetustate proverbium. Cum enim fidem alicuius, bonitatemque laudant, dignum esse dicunt, qui cum in
tenebris mices. Idem De finibus libro 2. Cur iustitia laudatur, an verum est tritum vetustate proverbium, qui cum in tenebris mices? Est autem Micare, lusus genus quoddam, quod adhuc apud Italos durat, ut repente porrectis digitis, certantium uterque numerum divinet. Huius Cicero mentionem facit libro De divinatione 2. Quid est enim sor? Idem propemodum, quod micare, quod talos iacere, quod tesseras. M. Varro: Micandum erit cum Graeco. utrum ego illius numerum, an ille meum sequatur. Nemesianus in carmine Bucolico: Digitos iactare micantes. Meminit Divus Augustinus lib. de Trinitate 8. cap. 5. Nam id, inquit, ubi volumus, facile habemus, ut alia omittam, vel micando digitis tribus. Porro, qui cum micas in tenebris, ei liberum est, si velit fallere. Proinde dignus, qui cum in tenebris mices, dicitur, qui sit usque adeo certa fide, ut nec si tuto possit, velit quempiam mendacio fallere. Habent Graeci simile quiddam: Dignus hic est, cui vel iniurato fidem habeas: *od) a)nh\r k) a)nw/motos2 pisteu/ein a)/cios, id est, Hic vir dignus, cui credas etiam iniurato. Cui diversum: Neiurato quidem illi crediderim.
*ek to=u dio\s2 de/ltwn o( ma/rtus2, id est, Ex Iovis tabulis testis. Apud Graecos dicebatur, pro certo et indubitabili teste. Lucianus in libello de mercede servientibus. *ei)/ tis2 ei)/ph| moixo\n h)\ paiderasthn\, tou=to e)kei=no e)k to=u dio\s2 de/ltwn o( ma/rtus2, id est, Si quis te adulterum, aut paederastem dixerit, is protinus, iuxta id, quod dici solet, ex Iovis tabulis testis. Allusum est, ad diphtheram, in qua Iuppiter omnia mortalium acta describere fingitur a poetis.
*attiko\s2 ma/rtus2, id est, Atticus testis, legitur in Collectaneis Diogeniani, pro probatissimo, atque incorruptissimo teste. Quod si quis per ironiam torqueat in testem vanum, non inconcinne dixerit.
*attikh\ pi/stis2, id est, Attica fides, legitur apud eundem de minime vanis minimeque periuris: inde natum, quod apud Atticos templum esset Fidei deae constructum. Cuius meminit etiam Plautus in Aulularia. Velleius Paterculus meminit his quidem verbis: Si quis hoc rebellandi tempus, quo Athenae a Sylla captae sunt, imputat Atheniensibus, nimirum veri, vetustatisque ignarus est. Adeo enim certa Atheniensium in romanos fides fuit, ut semper, et in omnire, quidquid sincera fide gereretur, id Romani Attica fide fieri praedicarent. Quint. lib. 12. cap. de genere dicendi, scribit hunc in modum: Quos ego existimo, si quod in his finibus uberius invenerint solum, fertilioremve segetem, negaturos Atticam esse, quod plusquam acceperit seminis reddat, quia hanc eius terrae fidem Menander eludit. Ex his colligimus, Atticam fidem dictam, quod nec detraherent pactis, nec adderent. Talis erat et soli fides non admodum feracis, cum agrorum fides laudetur, si cum foenore reddant quod creditum est.
*ellhnikh=| pi/stei, id est, Graeca fide, reperitur, pro certa idem fide. Fortassis idem cum proximo nisi malumus perironiam accipere. Ausonius ad Paulum:
Nobiscum inven es kateno/plia, si libet uti.
Non Poena, sed Graeca fide.
Idem de Philone, villico suo:
Mutuatur ad Graecam fidem.
Pautus Graecam fidem dixit, ubi non verbis, neque stipulationibus, sed praesente pecunia res agitur. Sic enim apud eum loquitur Clareta lena in Asinaria: Diem, aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo. Cetera, quae volumus uti, Graeca mercamur fide, id est, numerata pecunia. Euripid. in Iphigenia Taurica: pisto\n e(lla\s2 oi)=den ou)den, id est, Graecia nequaquam novit fidem. Hoc sane nomine ea natio pessime audiit olim.
POENORUM perfidia in proverbium abiit, quod ea gens peculiariter periurii, vanitatisque notata sit, quemadmodum abunde testatur T. Livius. Cuius haec verba sunt libro 2. de bello Punico: Quae Punica religione servata est fides ab Hannibale. Idem belli Punici secundi libro 1. Has tantas viri virtutes ingentia vitia aequabant, inhumana crudelitas, perfidia plusquam Punica, nihil veri, nihil sancti, nullius dei metus, nullum iusiurandum, nulla religio. His coloribus depingit Hannibalem. Subindicat idem Q. Curtius, in Tyriis Poenorum auxilio destitutis. Rursum Maximinus apud Iulium Capitolinum: Afri, inquiens, fidem Punicam praestiterunt: et quod modo citavimus ex Ausonio, Poena fide. Salustius in Iugurthino: Comperio Bocchum magis Punica fide, quam ob ea, quae praedicabat, simul Romanos, et Numidam spe pacis detinuisse. Plautus: Nemo me Poenus punicior, alludens ad morum perfidiam. Poeni foedifragi semper habiti. Idem in Poenulo, Et is omnes linguas scit, sed dissimulat sciens se scire, Poenus plane est, quid verbis opus?
QUI coram blandiuntur, clam obtrectantes, palam amicos agunt, clanculum nocent: aut qui hic prosunt, illic laedunt, falsam beneficii spem ostentant, ut nacti occasionem funditus perdant, ii dicuntur altera manu portare lapidem, altera panem ostentare. Translatum ab iis, qui canes, ostentato pane, pelliciunt: deinde accedentibus saxum illidunt. Euclio Plautinus in Aulul.
Nunc petis cum pollicetur, aurum inhiat, ut devoret:
Altera manufert lapidem, panem ostentat altera.
Divus Hieronymus ad Rufinum: Haec apud te amice potius expostulare volui, quam lacessitus publice desaevire, ut animadvertas me reconciliatas amicitias pure colere, et non iuxta Plautinam sententiam, altera manu lapidem tenere, panem offerre altera. Eodem eleganter allusit, scribens ad eundem Rufinum: An tibi ideo panem non damus, quia haereticorum cerebro lapidem illidimus? Simile quiddam habet Gregorius Theologus in epistola ad Eusebium episcopum Caesariensem, w(/sper ei)/ tis2 e(no\s2 a)ndros2 th=| men to=u xeirw=n katayh/xoi th\n kefalhn\, th=| de\ pai/oi th\n pareia\n. id est, Perinde quasi quis eiusdem viri altera manu scabat caput, altera malam feriat.
*ek tou= au)tou= sto/matos2 to\ qermo\n, kai\ to\ yuxro\n e)ca/gein, id est, Eodem ex ore
calidum ac frigidum proferre. Bilingues, et qui eundem modo laudant, modo vituperant, ex eodem ore calidum, ac frigidum spirare dicuntur. Natum ex Apologo quopiam Aniani fabulatoris. Satyrusquidam, cum vehementer algeret, hiberno gelu supra modum saeviente, a rustico quodam inductus est in hospitium. Admiratus autem, cur homo inflaret in manus ori admotas, rogavit, cur ita faceret: is respondit, ut frigidas manus halitus tepore calefaceret. Deinde, ubi exstructo foco, apposita mensa, in pultem fervidam rursum inflaret, magis etiam admiratus, sciscitatus est, quid hoc sibi vellet: ut pultem, inquit, nimium ferventem halitu refrigerem. Tum Satyrus, surgens a mensa: Quid ego audio, inquit? Tun' eodem ex ore pariter et calidum, et frigidum efflas? Valebis, neque enim mihi ratio est, cum eiusmodi homine commune habere hospitium. At huiusce rei, quam Satyrus admirabatur, causam reddit Aristoteles in Problematis, Sectione 34. problemate 7. idque ideo fieri putat, quod, qui vehementius efflat, is non moveat universum aerem, sed ore contractiore paululum venti exspiret, ut calor ab ore profectus, a reliquo aere, quem ob impetum plurimum movet, continuo evanescat, atque in frigus abeat. Id quo secus fit in eo, qui faucibus apertis aerem exhalat. Ex eodem ore emanat dulce, et amarum. Huc adscribi poterit, quod refert 2. lib. Plinius, plus quam prodigiosum, fontem esse quendam in Dodona, qui, cum sit frigidissimus, et faces si quis ardentes immergat, exstinguat: si exstinctae admoveantur, accendit. Quae omnia torquere licebit in rethores, qui eadem norunt laudare, et vituperare, elevare atque attollere. Item in Iureconsultos, qui causam eandem nunc tuentur, nunc impugnant. Ad eum sensum detorsit Plutarchus, quod Circe eadem virga mentem adimit ac reddit: pecudes facit, et homines. Exstat apud Graecos hic senarius proverbialis:
*to\n au)to\n ai)nei=n kai\ ye/gein a)ndro\s2 kakou=.
id est,
Laudare eundem, carpereque viri est mali.
Athenaeus lib. 4. docet esse fistulae genus, a Graecis dicitur ma/gadis2, sive palaioma/gadis2, quod idem et gravem, et acutam vocem reddit. Unde versum adducit ex Alexandride,
*ma/gadin lalh/s1w, mikro\n a(/ma s1oi kai\ me/gan.
id est,
Grande, ac pusillum Magade proloquar simul.
Id Graecis dicitur magadi/zein, sonare simul duas voces, gravem, et acutam, dia\ pas1w=n, ut vocant musici. Aristot. sectionis 19. problem. iuxta Graecos codices, 18. iuxta Theodori versionem 17. utitur eo verbo magadi/zein, quaerens, cur haec sola harmonia, quam diximus, sonetur magade. Rursus in problem. 39. iuxta Graecos codices, magadi/zous1i de\ en th=| dia\ pas1w=n s1umfwni/a|, id est, Magadissant in concentu diapason.
OCULATAS manus dixit Plautus, quae promissa velint exhiberi re, non oratione promitti. Nam oculos habere, quibus videant exhibita, aures non habere, quibus audiant pollicitationes. Ita lena quaedam in Asinaria adolescenti, montes aureos pollicenti, cum illa nihil commoveretur promissis: Semper, inquit, oculatae nostrae sunt manus, credunt.
quod vident. In eadem erat sententia leno ille Terentianus Sannio. Numquam inquit, et ego adeo astutus fui, quin, quid quid possem, mallem auferre in praesentia potius. Huc allusit Chaerea in Eunuch. Fac nunc promissa ut appareant.
PLAUTUS item caecam diem, et oculatam, pro die, qua non numeratur praesens pecunia, et qua numeratur. Sic enim leno quidam loquitur in Pseudolo: Eme die caeca hercle oleum, id vendito oculata die, iam hercule vel ducentae fieri possunt praesentes minae. Hoc est, eme non praesente pecunia, sed in diem pacta, revende pecunia praesente. Vocant et Iurisconsulti caecam diem, et caeca testimonia, quae scripto perhibentur absentibus. Nam caeca sunt non tantum quae non vident, sed quae non videntur, et absunt.
*sxi=non diatrw/gein, id est, Lentiscum mandere, vel arrodere, Graeco proverbio dicuntur ii, qui nimio comendi corporis studio superfluunt: Nam ex lentisco dentifricium fieri consuevit. Is est pulvisculus quidam candidandis dentibus comparatus. Fiebant et dentiscalpia ex lentisco, hoc est, cuspides quaedam purgandis dentibus accommodae. Martialis in Apophoretis:
Lentiscum melius, sed, si tibi frondea cuspis
Defuerit, dentes penna levare potest.
Quin et Dioscorides lib. 1. indicat, len tisci sucum ex aqua decocta figere vacillantes dentes, si eo colluantur: tum et cuspides hinc factas, si affricentur, utiles esse dentibus abstergendis. Huiusmodi igitur, quibus dentiscalpium semper in ore est, lentiscum arrodere dicuntur et sxinotrw=ges2, id est, Lentisci arrosores appellantur. Nam dentium cura, olim ut delicatis probro dabatur, et Apuleio inter reliqua crimina obiectum est, quod dentifricium parasset. Recte transfertur adagium et ad reliquum totius corporis cultum.
MOLLES, atque effeminati uno digito caput scalpere dicuntur, nimirum solliciti, ne comam studiose compositam perturbent. Id primum dictum putant a Calvo poeta in Pompeium, hinc in omnes parum viros translatum. Iuvenal. Satyr. 9.
Qui digito scalpunt uno caput.
Molles, et impudicos ex gestu notans. Porro gestum eum antiquitus impudicitiae habitum argumentum, testatur in epistolis Seneca: Rerum, inquiens, omnium, si obseruentur, indicia sunt. Et argumentnm morum ex minimis quoque licet capere. Impudicum, et incessus ostendit, et manus mota, et unum interdum responsum, et relatus ad caput digitus, et flexus oculorum. Improbum interdum risus, insanum vultus, habitus que demonstrat.
*tw=| a)(krw| daktu/lw| th\n kefalhn\ kna=n, id est, Summo digito caput scalpere. Idem est cum proximo. Lucianus in Rhetorum praeceptore, deliciis effeminatum hominem describit his verbis: *en tou/tois2 de\ pa/ns1ofo/n tina, kai\ pa/gkalon a)/ndra, dias1es1aleume/non to\ ba/dis1ma,
e)pikeklas1me/non to\n au)xe/na, gunaikei=on to\ ble/mma, melixro\n to\ fw/nhma, mu/ron a)popne/onta, tw=| daktu/lw| a)/krw| thn\ kefalhn\ kinw/menon, id est, Inter haec autem virum quendam egregie sapientem atque insigni forma, lubrico incessu, fracta cervice, muliebri aspectu, voce mellita, olentem unguenta, caput summo digito scalpentem.
PHRYX plagis emendatur. In barbaros, servilique ingenio homines dicitur, qui non pudore, neque monitis, sed verberibus redduntur meliores. Cum contra generosus animus, ut ait Seneca, rectius ducatur, quam trahatur. Cicero pro L. Flacco in testes Asiaticos: Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Utrum igitur nostrum, an vestrum est hoc proverbium? Phrygem plgis fieri solere meliorem. Adagium ita refertur apud Suidam versu trochaico:
*fru)c a)nh\r plhgei\s2 a)mei/nwn kai\ diakone/steros2.
id est,
Verberatus Phryx melior, et obsequens erit magis.
Ostedit Athenaeus, e Phrygia mitti solere mancipia laudatissima,
*andra/pod) e)k frugi/as2, a)po\ d) a)rkadi/as2 e)pikou/rous2.
id est,
Mancipia ex Phrygta, sed ab Arcadia auxiliares.
*ou)de\n i(ero\n e)pa/rxeis2, id est, Nihil es sacri. Sermo contemnentis proverbialiter. Siquidem Graeci, quidquid praeclarum, ac vehementer conducibile videri vellent, id sacrum appellabant, ut i(ero\n boulh\, Sacra res consilium, et i(era\n po/lin, id est, Sacram civitatem dixit Aristides, tamquam omnium tutatricem, et, quod alio citavimus loco, i(era\n a)/gkuran, id est, Sacram ancoram. Plutarchus in vita Pelopidae, Sacri praesidii mentionem facit. Theocritus in Hodoeporicis,
*all) ou)=n ai)ka lh=|s2 e)/rifon qe/men: e)/nti men ou)de\n
*iero\n.
id est,
Haedum igitur, sivis, ageiam deponito, quamquam
Nil sacri est.
Verba sunt contemnentis pignus. Qui proverbii tradunt originem, aiunt, Herculem, conspecta Adonidis imagine, contempsisse, his verbis, ou)de\n i(ero\n ei)=, id est, Nihil es sacri. Seu quod existimaret, iis duntaxat habendum esse divinitatis honorem, qui de genere mortalium essent bene meriti: sive quod fures, qui in eius templum aufugissent, non essent in tuto, propter loci religionem, quemadmodum in aliorum deorum sacellis. Nunc accommodatur ad quamvis rem despicatui habitam. Ab hac interpretatione non discrepant, quae refert Theocriti scholiastes, huius commenti auctorem citans Cleandrum.
SUMMAM morum corruptionem, et nullum honesti respectum his verbis Graeci signifrcant, ou)de\n u(gie\s2, id est, Nihil sanum. Exempla passim in comoediis, tragoediisque Graecorum sunt obvia. Aristophanes in Pluto:
*peus1o/menos2 ei) xrh\ metaba/llonta tou\s2 tropous2,
*ei)=nai panou=rgon, a)/dikon, u(gie\s2 mhde\n,
*ws2 tw=| bi/w| tou=t) au)to\ nomi/s1as2 cumfe/rein.
id est,
Scitatum an expediret, ut in contrarium
Verso instituto, pristinisque moribus,
Iniquus esset, subdolus, sani nihil,
Ratus ista vitae commodis conducere.
Andromache in sui nominis tragoedia apud Euripidem ita describit Spartanorum mores.
*w pa=s1in a)nqrw/pois1in e)/xqistoi brotw=n,
*spa/rths2 e)/noikoi, do/lia bouleuth/ria,
*yeudw=n a)/naktes2, mhxano/r)r(afoi kakw=n,
*elikta\, k) ou)de\n u(gie\s2.
id est,
Heus omnium mortalium invisisimi,
Spartam incolentes, fraudulenti consilii,
Mendaciorum principes, et opifices
Tects malorum, tortiles, sani nihil.
Aristophanes en qes1moforiazou/s1ais2 (si modo non fallit titulus) de feminis:
*ta\s2 oi)nopo/tidas2, ta\s2 prodo/tidas2, ta\s2 la/lous2,
*ta\s2 ou)de\n u(gie\s2, ta\s2 meg) a)ndra/s1in kako\n.
id est,
Vini bibaces, proditrices, garrulas,
Nthilque sanum, maximum viris malum.
Ubi plane proverbialiter dixit: ou)de\n u(gie\s2, pro perditissimis. M. Tullius ad Atticum libro decimoquinto: Quid quaeris? ou)den u(gie\s2. Id velut interpretans in epistola, quae praecessit ab hac tertia: Quid quaeris? nihil sinceri.
*to\ di/onos2 gru\, id est, Dionis gry. Recte dicetur, aut ubi quempiam magno animo contemnimus, ac ne responso quidem dignum habemus: aut cum rem nihili significamus. Nam de gry alio diximus loco. Adagium ortum ex cuentu. Dion, Alexandrinus natione, praecipuam in philosophia laudem est consecutus. Huic erat frater luctator, nomine Topsius. Itaque, cum quidam ex eius concertatoribus Dionem probris incesserit, fanda, atque infanda in eum evomens, multa interim turba ad convicium, ut fit, affluente, ipse ne verbo quidem respondit maledictis, videlicet philosophiae dogmatum memor. Ceterum, ubi iam intra aedium suarum vestibulum esset, nam conviciator eo usque fuerat prosecutus, nihil iracundiae prae se ferens, hoc tantum respondit, ou)de\ gru\, id est, Ne gry quidem. Iuvenis autem, animi impotens, laqueo se praefocavit. Ea res in vulgi fabulam abiit.
*tuflo\s2 tuflw=| o(dhgo\s2, id est, Caecus caeco dux. Uti licebit, quoties indoctus indoctum docere, inconsultus imprudenti consilium dare conabitur. Allusit ad proverbium M. Tullius libro De finibus ultimo: C. autem Drusi domum compleri consultoribus solitam accepimus, cum, quorum res esset, ipsi non videbant, caecum adhibebant ducem. Haec Cicero. Drusus enim Iureconsultissimus, aliis prospiciebat animo, cum corporis oculis nihil cerneret. Cui confine est Horatianum illud: Caecus iter ostendit. Horatius ad Scaevam:
Caecus utisi monstret iter, tamen aspice.
Quod quidem Porphyrion perinde dictum autumat, quasi dicas: Sus Minervam. Praepostere enim res geritur, cum caecus videntibus iter commonstrare conatur: Apud Aristophanem in Pluto, Carion servus stomachatur in herum, quod ipse videns, Plutum oculis captum sequeretur.
*os2 tis2 a)kolouqei= kato/pin a)nqrw/pou tuflod,
*tou)nanti/on drw=n, h)\ pros1h=k) au)tw=| poiei=n.
*oi( ga\r ble/pontes2 toi=s2 tufloi=s2 h(gou/meqa,
*ou(=tos2 d) a)kolouqei=, ka)me\ pros1bia/zetai.
id est,
Luminibus ut qui captum, et orbum homunculum
Sequatur a tergo; hoc agent praepostere.
Nam, qui videmus, ducimus caecos: at hic
Sequitur, simulque cogit eadem facere me.
*alaos1kopih\, id est, Caeca speculatio. Composita Graecis est dictio, a)po\ tou= la/ein, quia est videre, inde a)lao\s2 caecus, et s1kopei=n, i. inspicere. Ita Suidas, ex Homero citans. Etymologus addit alias coniecturas ex Methodio, citans idem dictum. Suidas proverbialem dictionem admonet, quoties aut connivent, quibus datum est negotium, aut ipsi nihil vident, quib. observandi partes sunt delegatae. Translatum ab iis, quie speculis sublimibus diligenter circumspectant undique, et, quod viderint, aliis renuntiant. Homerus aliquoties hoc habet, *ou) d) a)laos1kopihn\ ei)=xe, quod Etymologus citat ex Methodio. Pro eo, quod est, haudquaquam caecutienter speculatus est. Uti conveniet, quoties significabimus, aliquem rem sagaciter odoratum, ac deprehendisse.
SINE cortice nare dicuntur, qui iam per aetatem non egent custode morum; aut qui eo doctrinae processerunt, ut iam praeceptorum opeta non habeant opus. Horat.
- Simul ac duraverit atas
Membra, animumque tuum, nabis sine cortice.
Id est, citra custodem, ac poedagogum ipse te reges, ac moderaberis. Acron proverbii admonet: putatque metaphoram mutuo sumptam a iuvenibus, qui, cum primitus natare discunt, corticibus, aut suberibus ventri subligatis natant: deinde exercitatiores, citra huiusmodi adminicula natare incipiunt. Plautus in Aulularia: Quasi pueris, qui nare discunt, scyrpea induitur ratis, Qui laborent minus, facilius ut ment, et moveant manus. Est autem Graecis fello\n, sive fe/llos2, (nam varie scribunt) quod Latini vertunt suber, (sic enim vertit Theodorus) Cortex arboris semper fluitans, et ob id aptus navibus praesertim ancoralibus, (indicat enim ancorae locum, ut a nautis caveatur) et piscantium tragulis: sustinet enim summos retium funes: uti lis et cadorum obturamentis, postremo et feminarum calceatui mensibus hibernis, unde ioco proverbiali apud Graecos cortices arborum dicuntur. Meminit Plin. lib. 16. cap. 8. Lucianus in Veris narrationib. narrat fello/podas2, unde Graeci felleu/ein dicunt supernatare. Et fellei=s2 loca, quae paullulo terrae tegunt saxa.
*zw=men ga\r ou)x w(s2 qe/lomen, a)ll) w(s2 duna/meqa.
id est,
Non uti libet, sed uti licet, sic vivimus.
Senarius proverbialis, quo monemur, tempori, ac necessitati serviendum esse. Terentiana Misis in Andria, rogata, quam Athenis vitam agerent, verecunde seni meretricium
quaestum confitens: Ut quimus aiunt, quando, ut volumus, non licet. Caecilius in Plotio, apud Donatum: Vivas ut possis, quando non quis, ut velis. Item Plato in Hippia maiore. *toiau=ta w)= i(ppi/a ta\ h(me/tera/ e)stin ou)x) oi)=a bou/letai/ tis2 (fas1i\n a)/nqrwpoi e)ka/stote paroimiazo/menoi) a)ll) oi(=a dun/atai, id est, Eiusmodi sunt, Hippia, res nostrae, non quales quis optaret, sicuti proverbio dicitur usquequaque, sed quales esse possunt. Allusit eodem et in Cratylo: o(/pws2 a)\n dunw/meqa proei/pontes2, id est, Praefati utcumque potuerimus. Sic enim modestiae gratia praefantur, qui negotium aliquod suscipiunt. Huc pertinent et illae Graecorum sententiae:
*boulo/meqa ploutei=n pa/ntes2, a)ll) ou) duna/meqa.
id est,
Omnes cupimus, at non licet ditescere.
Et:
*pa/ntes2 kalw=s2 zhn= qe/lomen, a)ll) ou) duna/meqa.
id est,
Bene vivere omnes volumus, at non possumus.
Nemini sua fortuna satisfacit, et aliud votis destinat. Usus erit, ubi significabimus nostra nobis parum placere, verum facultatem deesse, non animum: videlicet fortunam esse parum commodam, aut vitam non satis integram, aut epistolam non satis eruditam.
*h tw=n a)qhnai/wn dus1bouli/a, id est, Atheniensium inconsulta temeritas. Quadrat in eos, quibus male consulta vertunt bene. Nam id olim vulgo tributum est Atheniensibus, quod ipsi quidem socorditer consultarent, parumque prospicerent, verum Minerva, civitatis praeses, illorum male instituta, bene vertere consuevit. Simile est huic, quod hodie quoque vulgo dicunt. Est fortunatior, quam prudentior, de quoqiam non suapte industria, sed forcunae commoditate successu rerum utente. Eupolis apud Suidam, et Athenaeum libr. decimo, in Atheniensium mores.
*ou(\s2 d) ouk a)\n ei)/leq) ou) d) a)\n oi)no/ptas2 pro\ tou=,
*nuni\ strathgou\s2 leu/s1omen. w)= po/lis2 po/lis2
*ws2 e)utuxh\s2 ei)= ma=llon h)\ kalw=s2 fronei=s2.
id est,
Quos ante hac nec praefici convivio
Quisquam tulisset, nunc videmus scilicet
Belli duces.o civitas, o civitas,
Fortuna ut es feliciore, quam sapis.
Porro Atheniensium incogitantiam notat et Aristophanes hoc versu, in Nubibus:
*fas1i\ ga\r dus1bouli/an th=|de th=| po/lei pros1ei=nai.
id est,
Laevae consiliae ferunt huic adesse civitati.
Quo loco interpres adscribit fabulam huiusmodi: Cum Neptunus, a Minerva victus, non posset Attica regione potiri, iratus immisit illis dus1bouli/an, id est, laeva, stultaque consilia: hoc deinde vitium Atheniensibus e)pixw/rion, hoc est, vernaculum fuisse. Idque Minervam non mutasse: ceterum, quod illi male statuissent, illa in bonos exitus vertebat. Allusit huc idem Aristophanes in Vespis:
*glau=c ga\r h(mw=n pri\nma/xesqai to\n strato\n die/ptato.
id est,
Ululae nostras ante pugnam pervolarat copias.
Eodem leviter allusisse videtur Demosthenes, cum ait in Olynthiaca prima, in ipsa statim fronte: *alla\ kai\
th=s2 u(mete/ras2 tu/xhs2 u(polamba/nw, polla\ tw=n deo/ntwn e)k tou= paraxrh=ma eni/ois2 a)\n e)pelqei=n ei)pei=n, id est, Sed et vestrae fortunae arbitror, nonnullis ex tempore venire in mentem, ut dicant ea, quae ad rem pertinent. Verum hoc vitii manifestius exprobrat illis in alia quadam oratione, dicens, alios homines solere consultare prius, ac deinde rem aggredi: contra Athenieuses post rem factam tum consultare. Theognis:
*polloi/ toi xrw=ntai deilai=s2 fres1i\, dai/moni d) e)sqlw=|
*oi)=s2 to\ kako\n doke/on gi/gnetai ei)s2 a)gaqo\n.
id est,
Multis laevae quidem mens est, sed numina dextra,
Queis bene vertit et id, quod temere instituunnt.
Aristophanes in Contionatricib.
*lo/gos2 te/ toi ti/s2 e)sti tw=n ghraite/rwn,
*os2 a)\n a)no/hta, kai\ mwra\ bouleus1w/meqa
*apant) e)pi\ to\ be/ltion h(mi=n cumfe/rein.
id est,
Est sermo quidam ductus a maiorib.
Fatua licet statuamus ac vaecordia
In melius attamen omnia nobis cedere.
Medium carmen Graecum carebit vitio, si tollatur coniunctio kai\, quamquam editio Aldina habebat. Et apud Livium subinde nominatur fortuna Romana. Nec abhorret hinc, quod alibi retulimus, eu(/donti ku/rtos2 ai(rei=, id est, Dormienti rete tollit.
CICERO in epistola quadam lib. 7. Familiarium, sententiam huiusmodi veteris proverbii citat. Vetus est, inquiens, Ubi non sis, qui fueris, non esse, cur velis vivere. Sumptum est a communi mortalium affectu, qui nihil minus tolerandum putant, quam ut inter eos neglecti, aut etiam notati vivat, apud quos aliquando cum splendore, atque auctoritate sint versati. Adeo, ut exilium ubivis praeoptent potius, aut etiam e vita decedere, quam mutatae fortunae pudorem perpeti. Id quod notavit Euripides in Hecuba, quam ita facit loquentem, ut dicat, sibi pudorem in causa esse, quo minus obtueatur Polymnestorem. Pudere enim in tam calamitoso rerum statu, conspici ab eo, cui aliquando visa sit florens. Idem in Alcestide:
*th/ moi zhn= dh=ta ku/dion, fi/loi,
*kakw=s2 klu/onti, kai\ kakw=s2 peprago/ti.
id est,
Post hac, amici, cur mihi sit vivere
Cordi, male audienti, et affecto male.
Ad eandem facit sententiam, quod apud Sophoclem ait Aiax,
*ai)sxro\n ga\r a)/ndra tou= makrou= xrh/zein bi/ou
*kakoi=s1in o(/s2 tis2 mhde\n e)calla/ssetai.
id est,
Est turpe, vitam prorogare longius
Quisquis malis nil explicat sese suis.
Ite paulo post in eadem tragoedia,
*all) h)\ kalw=s2 zhn=, h)\ kalw=s2 teqnhke/nai
*to\n e)ugenh= xrh\.
id est,
Verum aut decore vivere ingenuum virum
Decet, aut decore oppetere mortem.
Fertur hic quoque senarius,
*zhn= ai)sxro\n oi(=s2 zhn= e)fqo/nhs1en h( tu/xh.
id est,
Fortunae quibus invidit aspera vivere,
Hos indecorum, ac turpe velle vivere.
Sed propius ad Ciceronis sententiam accedit locus ille apud Euripidem in Hecuba, ubi Polyxena
ratiocinatur, sibi non esse causam, cur optaret vivete, quod omnibus ornamentis pristinae fortunae iam esset spoliata.
*ti/ ga\r me\ dei= zhn, h(=|path\r men hn)= a)/nac
*frugw=n a(pa/ntwn, tou= to/ moi prw=ton bi/ou.
*epeit) e)qre/fqhn e)lpi/dwn kalw=n u(po\
*bas1ileu=s1i nu/mfh.
id est.
Quae namque vitae causaiam superest mihi?
Ut cui pater rex omnium fuerit Phrygum.
Etenim rudis milucis hoc initium.
Dein spes in amplas educabar, regibus Desponsa.
Et reliqua, quae sequuntur. Sunt enim longiora, quam ut hic putemus esse percensenda.
ANTIQUITUS in pollice favoris erat, studiique significatio. Qui faveret, poilicem premebat: qui minus faveret, pollicem convertebat. Qui gestus in proverbium abierunt, ut iam premere pollicem dicatur, qui quoque pacto favet: convertere, qui male vult. Pli. lib. 27. cap. 2. Pollices, cum faveamus, premere etiam proverbio iubemur. Iuven.
- Converso pollice vulgi,
Quemlibet occidunt populariter,
Horatius Utroque pollice dixit, pro summo favore,
Consentire suis studiis qui crediderit te,
Fautor utroque tuum laudabit pollice ludum.
Porphyrion enarrat hunc ad modum, Utroque pollice, id est, utraque manu, s1unekdoxikw=s2. Synecdoche, a parte totum. An, qui vehementius laudat, manus iungens, iungit pollicem cum proximo. Acron hoc pacto, Utroque pollice, s1unekdoxikw=s2, manu utraque, sublataque pariter, ac saepius mota. Hic etum gestus valde laudantium est. Sane utrumque, sicut ex iis conici licet, proverbii origo fugit.
FRONS habita est antiquitus pudori sacra, et facies item. id quod et proverbio testatum est, quo dicunt, pudorem esse in oculis. Inde frontem, aut faciem proverbio perfricuisse dicuntur, qui pudorem omnem ded: dicerunt, velut absterso manu a vultu pudore. Translatum apparet a gestu quorundam, qui dicturi, facturive quippiam apud ignotos, manu faciem perfricant, id quod rusticani cuiusdam pudoris indicium est, quem coneris pervincere. Hunc gestum Quintilianus notat inter vitia pronuntiationis libro undecimo: Vitiosa enim, inquiens, sunt illa, intueri lacunaria, perfricare faciem, et quasi improbam facere. Plutarchus scribit hunc gestum peculiarem fuisse M. Tullio, ut dicturus, laeva faciem demulceret. Alioqui non inficias it ipse Cicero, initio dicendi trepidantiorem fuisle sese. Fabius lib. nono, citat haec ex Calvo: Perfrica frontem, et dic te digniorem, qui praetor fieres, quam Catonem. Significatid esle dictu vehementer improbum. Plinius in praefatione naturae historiarum; Perfricui faciem, nec tamen profeci, quando alia via ingens occurris. M. Tull. Tusc. 1. lib. 3. in eundem sensum dixit, Perfricare os: Quid tergiversamur, Eipcure? nec fatemur eam
nos dicere voluptatem, quam tu idem, cum os perfricuisti, soles dicere? Seneca lib. 5. epistola 40. Perfrices frontem oportet, et ipse te non audias. Huc pertinent etiam illa, quod effrontes appellamus inverecundos. Et, Qua fronte audebis haec facere? Quod enim Horatius dixit:
- Clament periisse pudorem Cuncti pene patres.
Id Persius imitatus:
- Exclamet, inquit, Melicerta perisse
Frontem de rebus.
Item illa, Quo ore obiurgabis filium: Et, Os impudens, Os durum, Os ferreum, cum impudentiam indicamus. Ouidius:
Non tibi plus cordis, sed minus oris adest.
Non plus audes, aut sapis, sed minus pudet. M. Tullius in Verrem, Os hominis, insignemque impudentiam cognoscite. Idem in Philippica quinta. Sed illud os, illam impuritatem. Idem pro C. Rabirio Posthumo: Quod habent os, quam audaciam? Rursus in Oratore. Quod tamen os est illius patroni, qui ad eas causas sine ulla scientia iuris audet accedere? In Philippica undecima. Audisset furentis introitum Dolabellae, vocem impuram, atque os illud infame. Martialis libro nono:
Santonica medicata dedit mihi pocula virga,
(Os hominis) mulsum me rogat Hippocrates.
Homericus Achilles Agamemnonem kunw/phn appellat, id est, canino adspectu, et apud eundem:
*kuno\s2 o)/mmat) e)/xwn, kradi/hn d) e)la/foio.
id est:
Canis habens oculos, cor cervi:
impudentiam significans cum timiditate coniunctam. Denique, haud scimus, an huc pertineat, quod apud Athenaeum in Dipnosophistis adducitur e Cyrenaeo poeta:
*tri\s2 d) a)pomacame/nois1i qeoi\ dido/as1in a)/meinon.
id est:
Porro ter abstersis divi donant meliora.
Subindicat impudentius id postulare, ut, quae sint acta in convivio, narret.
FRONTEM explicare, cum hilarescimus: contrahere, cum ringimur, (hoc est, ubi quid molestum est,) dicimur. Plinius in libro undecimo: Frons et aliis, sed homini tantum tristitiae, hilaritatis, clementiae, severitatis index. Terentius:
Exporge frontem.
Horatius in Odis:
Sollicitam explicuere frontem.
Idem alibi:
EXPORRECTA fronte, hilariter. Porrectiore fronte necum loquaris oportet, apud Plaut. Obducta fronte, corrugata fronte, contracta fronte, caperata fronte. Plaut. Caperat frons severitudine. Quod quidem a caprinis cornibus translatum volunt. Et nubila frons, serena frons, explicata frons.
PLINIUS Supercilia, inquit, homini, et pariter, et alterne mobilia. Et in his pars animi. Negamus, annuimus. Haec maxime indicant fastus. Superbia aliubi conceptaculum, sed hic sedem habet: in corde nascitur, huc subit, hic pendet. Nihil altius
simul, abruptiusque invenit in corpore, ubi solitaria esset. Hactenus ille. Inde proverbio. Attolli supercilium dicimus, arrogantiam significantes: Adduci supercilium, fastidium indicantes. Citat et Suidas, a)naspw=ntes2 ta\s2 o)fru=s2, kai\ ta\s2 gna/qous2 fus1w=ntes2, id est. Contractis superciliis, inflatis buccis. Quod Graeci unico verbo dicunt katofrua=sqai. Lucianus a persona ad rem transtulit, sermonem arrogantem, ac superciliosum appellans katwfruwme/nous2 lo/gous2. Poni dicitur supercilium, cum a fastu receditur. Et fastosos homines supciliosos nominamus. Denique simpliciter ipsum supercilium pro fastu, atque arrogantia ponitur. Philosophorum supercilium quis ferat? Porro, quod Plinius ait, superciliis annuere nos, atque renuere, Homerum secutus est, apud quem versus hic aliquoties legitur:
*h kai\ kuane/h|s1i e)p) o)/frus1i neu=s1e kroni/wn.
id est:
Sic ait, atque superciliis pater annuit atris.
Id aemulatus Maro:
Sic ait, et totum nutu tremefecit Olympum.
ARISTOPHANES in Vespis, pi=q) e)lle/boron. id est, Bibe helleborum. Quo dicto significat insanire quempiam. pi=qi vero dixit, non pi=ne, quod, ut admonet interpres, hoc ad simplicem potum referunt grammatici, illud ad potionem pharmacorum. Idem ostendit et verbum hinc esse fictum, e)lleboria=n kai\ e)llebori/zein, pro insanire. Quique parum animo constant, e)llebo/rou dei=sqai, id est, Helleboro opus habere dicuntur. Atque iidem apud Latinos etiam auctores, helleborum edere, et helleboro sese purgare, proverbio iubentur: propterea quod antiquitus plurimus usus fuerit huius herbae ad levanda mentis, et capitis vitia. Plin. lib. Nat. historiae 25. cap. 5. hellebori duo facit genera, sicut et Dioscorides libro quarto: Candidum, quod Italia veratrum album appellat: et nigrum, quod alii vocant entomon, etiam si in Dioscoride atomon legimus. Alii polyrrhizon, plerique Melampodion vocant, ab inventore Melampode vate,vel eiusdem nominis pastore, quod is animadvertisset eo purgari capras, deinde dato eorum lacte sanavit Proetidas furentes. Sed Aulus Gellius, Plinium secutus, ait, coloris discerniculum non in semine, neque in virgultis, sed in radice apparere. Candido vomitiones cientur, eoque stomachum, et ventrem superiorem purgat. Nigro alvus inferior diluitur. Utriusque periculosa sumptio, sed albi ut praestantior, ita periculosior. Quod ipsum tamen adeo vulgatum esse coepit, ut plerique, studiorum gratia, ad pervidenda acrius, quae commentabantur, saepius sumptitaverint. Nominatim autem Carneades Academicus, scripturus adversum Stoici Zenonis libros, candido helleboro superiora corporis purgare solitus legitur, ne quid ex corruptis in stomacho humoribus, ad domicilia usque animi redundaret, et instantiam, vigoremque mentis labefaceret. Nigri vero religiosum etiam usum fuisse, testatur Plinius. Siquidem hoc et domos suffiebant, purgabantque, aspergentes et sese, et pecora. Tum sollenni cum precatione colligebatur, et supstitiosius, ut meminit etiam Theophrastus. Primum enim gladio circumscribebatur, deinde, qui succisurus erat, exortum solis spectabat,
precabaturque, ut id sibi liceret, diis concedentibus, facere. Observabat et aquilae volatum, quae si propius advolasset, morituru eo anno, qui succiderat, augurium erat. Ex Plinio igitur colligere licet, utrumque genus, tum candidum, tum nigrum, cum ad alia complura mala, tum adversus melancholiam remedium efficax habere. Unde et proverbium natum, quod tamen varie effertur. Plaut. in Menaechmis: Non potest haec res trium iugerum helleboro obtinerier. Demosthenes Aeschinem in actione monet, ut sese purget helleboro. Lucianus in Dialogo Menippi, ac Tantali: lhrei=s2, w) ta/ntale, kai\ w(s2 a)lhqw=s2 po/tou dei=sqai dokei=s2 a)kratou= ge e)llebo/rou nh\ di/a, i. Desipis, Tantale, et, ut vere dicam, helleboro poto tibi est opus, eoque sane meraco. Et apud eundem Rhadamanthus, in secundo Verarum narrationum libro, ita pronuntiat, ut Aiax traditum ab Hippocrate helleborum bibat, prius quam in heroum consortium recipiatur, alludens ad eius insaniam. Ibidem legitur, non licuisse Chrysippo in beatorum insulam immigrare, nisi quartum iam sumpto helleboro. Nimirum illuc alluditur, quod ter in vita bibisse memoratur, ut testatur etiam Petronius in carmine quodam. Horatius:
Expulit helleboro morbum, bilemque meraco.
Ouidius in epist. Ponticis lib. 4.
I, bibe, dixissem, purgantes pectora suecos,
Quidquid et in tota nascitur Anticyra.
Persius:
Anticyras melior sorbere meracas.
Insanum significans.
Ausonius ad Theonem:
Helleborumque bibas Samii Lucumonis acumen.
*pleu/s1eien ei)s2 a)ntiku/ras2, id est, Naviget Anticyras. Horatius eleganter nouavit adagii quasi faciem, cum ait in Sermon.
Quibus verbis Stoicum insanum significat, quique mentis morbo laboraret, essetque sapientis in dignus nomine, cum nemo sapiens nisi sanus. Dictum est autem eadem figura, qua Graeci dicunt pleu/s1eias2 ei)s2 massuli/an, id est, Naviges Massyliam. Strabo libro Geographiae nono, duas Anticyras commonstrat, et in altera, quae sit post Crissam oppidum, helleborum nasci, in altera eiusdem nominis, quae sit ad sinum Maliacum, et Oetam montem, optime temperari. Atque in eam quam plurimis e regionibus adnavigari sanitatis gratia. Pausanias in ultimo libro scripsit, supra Anticyram montes esse magnopere petricosos, in his copiose provenire helleborum, nigro purgari alvum, albo vomitum cieri, ac superiora corporis purgari. Stephanus addit, Anticyrensem quempiam fuisse, qui Herculem, helleboro dato, liberarit insania. Horatius:
Si tribus Anticyris caput insanabile numquam
Tonsori Licino commiserit.
Tres Anticyras dixit pro universo helleboro, significans deploratam, et immedicabilem insaniam. Simili figura, quos indicant esse parum integrae mentis, et hodie iubent deportari Chelam. Ad hanc formam pertinent illa, Tonsoris eget, aut Curatore est opus. Horatius:
Nec tonsore putas, nec curaetoris egere.
Tutores enim dabantur pupillis, curatores mente captis. Sic et
Colnmella libro 1 cap. 3. scribit, Catonem dicere solitum, eum, qui agrum incoleret, nec salubri caelo, nec fertilem, velut commotae menti ad agnates, ac gentiles esse deducendum. Var o libro De re rustica 1. cap. 2. Qui salibrem locum negligit, mente captus est, atque ad agnatos, et gentiles deducendus Cic. lib. 2. De inventione. Si furiosus exsistet; agnatorum, gentiliumque in eo, pecuniaque eius potestas esto. Nam duodecim tabulae furiosis ius adimunt administrandi res suas, et ad getiles, agnatosque transferunt; quemadmodum legimus libro Institutionum primo, titulo de Curatoribus; et Pandectarum libro vigesimoseptimo, titulo ultimo de curatore furiosi. Rursum eiusdem operis libro primo, titulo duodecimo octavo, de Officio praesidis. Et apud Ciceronem libro tertio Tusculanarum quaest. Qui ita sit affectus, eum dominum esse rerum suarum, verant XII. tabulae. Verba XII. tabularum sunt haec: Prodigo, et furioso bonorum suoru administratio interdicta esto, et in curatione agnatorum sunto.
*stru/xnon e)/pinen, id est, Strychnum bibit, in insanos item competit, a Strychni herbae natura, quae, vel gustata, statim insaniam parit. Dioscorides in quarto, quatuor strychni genera facit. E quibus postremum maniko\n vocat, id est, insanum. Plinius lib. 21. cap. 31. cum duo strychni genera salutaria demonstrasset: Tertio, inquit, folia sunt ocymi, minime diligenter demonstranda. Remedia enim non venena tractamus; quippe insaniam facit: paruo quoque succo. Quamquam et Graeci auctores in iocum vertere. Drachmae enim pondere lusum pudoris gigni dixerunt, species varias, imaginesque conspicuas obversari demonstrantes Duplicatum hunc modum legitimam insaniam facere: quidquid vero adiciatur ponderi, repraesentari mortem. Hoc est venenum, quod innocentissimi auctores simpliciter Dorycnion appellavere, ab eo, quod hoc cuspides in proeliis tingeretur, passim nascente. Dioscorides scribit, Strychni radicem cum vino potam, mensura ??? visa quaedam, ac ludibria non iniucunda parere: duplicato modo sumptam, stuporem triduanum inducere: quadruplicato potam, adimere vitam: remedio esse, si multum, ac largiter biberis, ac revomueris. Unde magis videtur congruere in filau/tous2, et sibi placentes, et, ut Flaccus inquit, sibi pulchros. Nam Theophrastus tradit, qui Strychnum ederint, sibi videri pulcherrimos. Cuiusmodi multos homines videmus, qui sibi nulla in re displicere possunt, perinde quasi Strychno victitent. Est diversum insaniae genus, quo quidam sibi displicent in omnibus; sed alterum vulgatius est, et immedicabilius.
*esqi ka/rdamon, id est, Ede nasturtium. In socordem, ignavum, hebetem, stupidum, olim dicebatur, propterea quod huic efficaciam inesse credant, erucae contrariam: vim enim, vigoremque animi suscitare, Venerem coercere, cum illa e diverso Venerem acuat, vim mentis hebetet, unde et nomen apud Graecos habere videtur ka/rdamon, quasi cor domans. Plinius libro 19. cap. 8. Nasturtium, inquit, nomen accepit a narium tormento. Et inde vigoris significatio, proverbio id vocabulum usurpavir, veluti torporem excitantis. Graecis
a corde nomen habet. Dioscorides tradit, nasturtio vim esse similem erucae, et sinapi, quod attinet ad acrimoniam in nares erumpentem. Ceterum, quod ait, nasturtio stimulari Venerem, dissentit a Plinio. Aristophanes e)n qes1moforiazou/s1ais2. e)xqe\s2 e)/fagon ka/rdama. ti/ kardami/zeis2, id est: Edi heri nasturtia. Quid nasturtiaris? Idem in Vespis:
*ocuqu/mwn, kai\ dikai/wn, kai\ blepo/ntwn ka/rdama.
id est.
Acrium, ac iustorum, et oculis qui exhibent nasturtia.
NEQUE praetereundum existimamus, quod Plautus in Menaechmis, porcum sincerum, et sacrum immolare iubet eum, quem mentecaptum significat Adolescens, quibus hic pretiis porci veneunt sacres, sinceri, nummum unum en a me accipe. Iube te piari de mea pecunia: Nam ego quidem insanum esse te certo scio. Opinamur, quod veterum usu, qui cuiuspiam irati numinis intempetiis ageretur, hoc piaculo se soleat purgare. Idem paullo post in eadem fabula: Nam tu quidem hercle certo non sanus satis Menaechme, qui nunc ipsus maledicas tibi. Iube, si sapias porculum afferri tibi. Horatius in Sermonibus:
- Immolet aequis
Hic porcum laribus.
Loquitur de eo, qui iam ab infamia resipuisse videretur.
*polla\ s1u/rwn la/xana, id est, Multa Syrorum olera. Dicetur aut in magicae artis peritos, et herbis maleficis eam exercentes, aut in eos, qui rebus vilibus abundant. Fortassis recte dicetur et in eos, qui in rebus non multae frugis, nimium insumunt operae, quippe non in agtis exercendis, sed in hortis colendis occupati, quae plus afferant voluptatis, quam emolumenti. Proverbium refertur a Plinio libro vigesimo, capite quinto, ubi, commemoratis variis remediis herbae Staphylini, quam eandem et pastinacam erraticam vocant, haec subnectit: Syria in hortis operosissima, inde quoque proverbium est Graecis: Multa Syrorum olera. Similimam Staphylino herbam serit, quam alii gingidion vocant. Hactenus Plinius. Ut autem existimemus paroemiam in maleficos quadrare posse, illa nos coniectura commovet, quod paullo ante Orpheum citaverat auctorem, Staphylino amatorium inesse. Neque Syrorum mores vulgo nota caruisle, vel adagium illud testatur, s1u/roi pro\s2 tou\s2 foi/nikas2, id est, Syri contra Phoenices. Arque in hoc proverbio miseretur nostri Caelius Rhodiginus, qui tam insigniter torqueamur, neque quidquam tamen ipse sublevat.
MELLE litus gladius. In pernitiosam adulationem dici solitum. Plin. li. 21. tradit, Heracleae in Ponto, ab eisdem apibus aliquando mella reddi petnitiosissimum habentia venenum. Quae qui ederint, abiciunt se humi, refrigerium quaerentes. Nam sudore diffluunt. Id cur fiat, pabulum in causa est. Ea est herba alba, quam aegolethron appellant. Allusum est autem ad morem barbaricum, qui solent tela venenis tingere, quo vulnus esset immedicabile: praesentissimum malum erat oleum incendiarium, quod illitum telo, sicubi haesisset in corpote, tenaciter cremabat, incendium aqua iniecta irritabatur,
solo pulvere insperso consopiri poterat. Auctor Marcellinus lib. 23.
*fana/s1imon meli/kraton, id est, Letale mulsum. Eandem cum superiori habet sententiam. Diogenes, formosa scorta, qana/s1imon meli/kraton, id est, Letiferum mulsum, appellare consuevit, tametsi nihil vetabit, et in assentationem, in foedas voluptates torquere, breviter, quidquid ita iucundum est, ut idem sit perniciosum. Legimus et mellitum venenum apud Plinium, et idem Diogenes orationem ad gratiam comparatam, auriumque pruritum, meliti/nhn a)gxo/nhn, id est, Melleam praefocationem appellabat, quod assentatione quidem delectaret, ceterum mendacio strangularet admittentem. Ad hanc formam attinet, quod refert Irenaeus lib. 3. cap. 19 Lacte gypsum male misceri, praesens enim venenum habet gypsum, et additum lacti fallit.
*li/non li/nw| s1una/pteis2, id est, Linum lino connectis. Huius adagii duplicem apud Graecos interpretes sensum invenimus. Quorum alter est, Insirmis infirma copulas, frivola frivolis: alter. Eadem non eisdem rationibus facis, aut dicis. Ctesippus in Platonis Euthydemo: Haud tu quidem linum, uti proverbio dicitur, lino connectis, si pater tuus pater est omnium. Est autem ironia in sophistam, qui frivolis argutiis id sibi collegisse videbatur. Aristoteles in 3. libro, th=s2 fus1ikh=s2 a)kroa/s1ews2, disputans de infinito, ubi Parmenidis sententiam praefert sententiae Melissi. Melissus enim ipsum infinitum totum dixerat. At Parmenides totum dixit esse finitum, a medio aeque distans. Fieri enim, inquit, non potest, ut infinitum cum toto atque universo, perinde atque cum lino linum nectatur. Ipsa philosophi verba subscribamus, si quis forte requiret, dio\ be/ltion oi)hte/on parmeni/dhn meli/ssou ei)rhke/nai. o( men to\ a)/peiron o(/lon fhs1i\n, o( de\ to\ o(/lon pepera/nqai, mes1o/qen i)s1opale\s2, ou) ga\r li/non li/nw| e)sti\ s1hna/ptein, tw=| a(/ panti kai\ o(/lw| to\ a)peiron. Suidas hoc adagium ex Stratidis citat Politis. Proculus item in discutiendis quaestionibus, quae exoriuntur ex dictis Platonis, quodam in loco sic utitur, ut videatur convenire in eum, qui copulet inter se pugnantia, ostendens, quemadmodum Plato de Homero diversa, pugnantiaque dixerit: ou) ga\r li/non li/nw| s1una/ptein e)sti\, to\ tadta a)llh/lois2 s1umple/kein, id est, An non enim linum lino connectere est, ista inter se copulare? Huic affine est, quod apud Athenaeum lib. 6. ex Thebano poeta, Pindaro, ni fallimur, citatur: potikollw=n a(/te cu/lon para\ cu/lw|, id est, Agglutinans ceu lignum ligno. Prior enim dixerat de parasitis: is, qui hoc dicit, sermonem suscipit de adulatoribus superiori congruentem.
*ghra/s1kw d) ai)ei\ polla\ didas1ko/menos.
id est,
Discenti assidue multa, senecta venit.
Hic pentameter ex elegiis Solonis in proverbium abiit, significat autem, usu vitae, multaque rerum experientia parari prudentiam. Convenit cum ea, quae citatur apud Gellium, sententia.
Usiss me genuit peperit mater memoria.
Citatur a Platone lib. de Rep. 7. Rursum in dialogo De philosophia, quaerens quispiam, num philosophia sit polumaqi/a, Quid aliud, inquit, est
philosophari, quam id facere, quod dixit Solon? Dixit autem:
Discenti assidue multa, senecta Venit.
At nobis quidem videtur semper aliquid discendum ei, qui in Philosophum sit evasurus, sive iunior sit, sive senior, ut quam plurima discat in vita. Citat et in Lachete. Seneca in epistola quadam ad Lucilium. Tamdiu discendum est, quamdiu nescias, et, si proverbio credimus, quamdiu vivas. Citatur semel atque iterum apud M. Tullium in Catone maiore. Quin etiam Terentianus ille Demea Solonis sententiam retulit, cum ait: Numquam ita quis quam bene subducta rarione ad vitam fuit, quin res, aetas, usus semper aliquid adportet nou, Aliquid moneat, ut illa, quae te scire, credas, nescias: et quae tibi putaris prima, in experiundo repudies. Allusit huc cuiuscum que est versiculus ille, neque inscitus, neque inelegans, Senecae nomine celebratus. E Publianis autem mimis unum esse suspicamur, hac adducti coniectura, quod in hoc numero quosdam reperimus, qui nominatim ab Aulo Gellio sub Publii titulo referuntur. Senarius autem hic est:
Discipulus ect prioris posterior dies.
*zwh\ pi/qou, id est, Vita dolii, proverbio dicitur vita frugalis, parca, et ab omni strepitu, atque ambitione semota. Breviter talis, qualem Diogenes nobilis ille Cynicus Athenis egisse legitur, unico contentus pallio, baculo, quo canes abigeret, dolio de palo suipenso pro domicilio libenter utens, crudis herbis, et aqua simplici victitans, pane excavato pro carino, manu cava poculi vice solitus uti: idque a puero quodam didicisse se praedicabat, quem forte ad eum modum aquam haurientem viderat. Porro, ut in dolio habitaret, inde sibi dicebat in mentem venisse, quod cochleas contemplatus, nullum aliud aeque commodum domicilium iudicasset, unde proreperet ad solem, et ubi se conderet a ventis, atque aestu. Poterit torqueri et in eos, qui nimium sordide, nrmisque dure atque immunde vivunt. Hos ita sepingit Eubulus comicus apud Athenaeum libro 2. *aniptopodes2, xamaieuna/des2, a)eri/oikoi, id est, lilotis pedibus, humi cubantes, in aere domicilium habentes. Idem lib. 4. de Pythagoricis, ex Antiphane:
*edei u(pomei=nai mikro\n a)s1iti/an, r(u/pon,
*ri/gos2, s1iwphn\, stugnotht), a)lous1i/an.
id est,
Inedia, sordes sunt ferendae paululum,
Silentium, tristitia, frigoris rigor,
Simul ferendum corpus expers balnei.
Ad hanc formam totqueri poterit Hamaxobiorum (ea gens est Sarmatiae) appellatio, ut Hamaxobii dicantur, qui dure, sordideque vivant. Nomen hinc inditum genti, quod iis plaustra aedium vice sint.
IN diem vivere, est, praesentibus rebus contentum vivere, atque ex parato, minime sollicitum de futuris. Quae vita Graecis dicitur kaqhmerios bi/os, et kaqhmero/bioi, qui ad eum vivunt modum, Theocritus in Idyllio N.
*oi qnatoi\ pelo/mesqa, to\ d) a)/urion ou)k e)s1orw=mes2.
id est,
Mortales sumus, haud sunt nobis crastina curae,
Aristophanes in Equitibus:
*kriqa\s2 poriw=| s1oi kai\ bi/on kaq) h(me/ran.
id est,
Ego affatim tibi suppeditavero ordeum, et
Victum diurnum.
Homerus Odys. *f.
*nh/pioi, a)groiw=tai, e)fhme/ria frone/ ontes2.
id est,
Agrestes, stolids, tantumque diurna scientes. Persius:
Atave ex tempore Vivis.
Id est, citra sollicitudinem futurorum. Unde et Ex tempore dicere, id est, citra praemeditationem. M. Tul. Philippica 5. simili forma dixit, In horam vivere. Quae non faciebat Hannibal, qui multa ad usum reservabat, haec ii, qui in horam vivererent, non modo de fortunis, et de bonis civium, sed ne quidem de utilitate sua cogitaverunt. Nec abludit ab hac specie, quod scribit Horatius in Arte poetica. Et mutatur in horas, hoc est subinde.
*bi/os memalagme/nos, id est, Vita macerata, seu permollita. De molliter viventibus, quibus ex facili omnia suppetunt. Refertur a Diogeniano, Zenodoto, et Suida. Translatum arbitramur a leguminibus, aut salsamentis maceratis, iamque ad esum accommodatioribus: aut a tritico iam molito, pisto, ac subacto. Cui diversum est, bi/os a)kanqw/dhs2, id est, Vita spinosa.
VERSUS est Hesiodi in libro de observatione dierum auspicatorum, atque inauspicatorum, qui deinde in proverbium abiit, longo homionum aevo probatus, ut apud Gellium refert Phavorinus philosophus, is est huiusmodi:
*allote mhtruih\ pe/lei h(me/rh a)/llote mh/thr.
id est,
Ipsa dies quandoque parens, quandoque noverca est:
Eo versu significatum est, non omni die bene esse posse, sed isto bene, atque alio male. Inde tranlatum, quod matres bene volunt liberis, novercae oderunt privignos. Proinde Plinius dubitare se dicit, utrum natura sepius noverca sit, an mater, ut quae tot venena, tot item remedia progignat.
Diversa metaphor rem eandem explicuit Theocritus in Batto:
*x) w( zeu\s2 a)/lloka men pe/lei ???e)/??rios, a)/lloka d) u(/ei.
id est,
Nunc pluit, et claro, nunc Iuipiter aethere lucet.
Id est, Aliquando res adversae sunt, aliquando secundae, quemadmodum caelum nunc serenum est, et placidu, nunc turbidum, ac tempestuosum. Huic affinis est allegoria Pindarica, e Pythiis hymnis. Non semper eosdem flare ventos, sed nunc hos, nuc alios.
*allot) a)lloi=ai pnoai u(/yipetw=n a)ne/mwn.
id est,
Alias alii flatus, sublimiter voluntium ventorum.
Idem in Isthmiis hymno quarto: *alloted) a)lloi=os ou)=ros pa/ntas2 a)nqrw/pous2 e) pai+sswn e)la/unei, id est, Sed alias alius ventus omnes efflans agit.
PLUS aloes, quam mellis, habet, Proverbialis metaphora, perinde declarans, ac si dicas, plus molestiae, quam voluptatis. Nam aloe frutex quidam est, odore gravi, gustu amarissimo, cuius meminit Disoscorides libro 3.
Plautus in Amphitryone, Ita cuique comparatum est in aetate hominum, ita diis placitum, voluptati ut maeror comes consequatur. Quin incommmodi plus, malique adsit, boni si obtigit quid. Apud eundem alicubi legitur, vitam hominis plus aloes, quam mellis habere. Et Iuvenalis de urore.
Apuleius citra metaphoram sic extulit in Floridis. Sed verum verbum est profecto, quod aiunt, nihil quidquam tam prospere divinitus hominibus darum, quin et tamen admixtum, sit aliquid difficulatatis. Has rerum humanarum vices, ac tristium, laetorumque mixturam Homerus Iliados ultimo libro, perquam eleganter indicanit, figmento duorum doliorum, quae scribit in Iovis limine sita esse, quorum alterum sit plenum tristibus, alterum laetis. Ex quibus ille mortalium fortunas temoperans.
*allote me/n te kakw=| o(/ge ku/retai, a)/llote d) e)sqlw=|.
id est,
Nunc laetis Vitam miscet, nunc tristibus idem.
Quemadmodum et superius indicavimus. Verum admodum maligne temperat Iuppiter Homericus, nimio plus admiscens malorum, quam bonorum, ut si suam quis que fortunam ad calculos vocet, minima sit futura ratio eorum, quae nobis ex animi sententia evenerunt. Id quod eleganter dictum est a Pindaro in Pythiis hymnis, e\n ga\r pa\r e)sqlon ph/ma ta s1undu/o dai/ontai brotois2 a)qa/natoi, id est Ad unum enim bonum duo pariter oncommod distribuunt mortalib. immortales. Plin. lib. 27. sententiam invertit, cum ait, nihil esse tam malum in rerum natura, cui non boni quippiam sit adiunctum. Quandoquidem compertum est, etiam aconito, quo non aliud venenum nocentius, inesse remedium, cum ad alia, tum ad oculorum vitia. Ad cundem modum Euripides, citante Plutarcho;
*ou)k a)\n ge/noito xwri\s2 e)sqla\ kai\ kaka\,
*all) e)sti/ tis2 s1u/gkras1is2.
id est,
Bona separare non licet malis, sed est
Mixtura quaedam.
ADSIMILI figura dixit Homerus Iliados Y. convitia, quorum onus, navis centiremis non queat portare: cuiusmodi Lucianus dixerat, o(/las2 a(ma/cas2 blas1fhmiw=n, ut ante dictu est. Carmen Homeri sic habet:
*esti ga\r a)mfote/rois1in o)nei/dea muqh/s1esqai
*polla\ ma/l). ou)d) a)\n nhds2 e(kato/nzugos2 a)/xqos2 a)/roito.
id est,
Probrorum superest ambobus copiae summa,
Quorum onus haud portet centum ratis incita remis.
Affine et illi, quod alio dicetur loco,
*ou(\s2 ou)k a)\n ai)/rhnt) ou)d) e(kato\n ai)gu/ptioi.
id est,
Quos tollere nec centum queant Aegyptii.
Hermippus apud Athenaeum lib. 1. describens, quid a quaque regione soleat importari, versiculum hunc ioco admiscet.
*kai\ para perdi/kou yeu/dh, nhus1i\n pa/nu pollai=s2.
id est,
Atque a Perdicca ratibus mendatia multis.
Notans Lyciorum mores. Nam Perdicia pars est, ac portus Lyciae. Lycias sortes notat, et Virgilius Aeneid. 4. veluti vanas.
TOLLERE cornua, pro eo, quod est amimo efferri, nunc quoque vulgo tritissimum est. Horatius de Baccho:
Et addis cornuapauperi.
Ouidius item de ebrietate:
Tunc veniunt risus, tunc pauper cornua sumit.
Translatum a pecoribus, quae corinibus oppositis minantur. Horatius in Epodis:
Namque in malos acerrimus,
Paratatollo cornua.
Tollere cristas. Diversa metaphora, seusus idem. Iuvenalis:
Quid apertius? et tamen illi
Surgebant cristae id est, Sibi placebat.
Translatum ab avibus cristatis, in quibus cristae erectiores alacritatis, atque animorum indicia sunt, nisi ad militum cristas referre malumus, quo sane hominum genere nihil nec insolentius, nec stolidius. In hanc sententiam Aristophanes in Pace dixit, detrahere cristas, h(/per h(mw=n tou\s2 lo/gous2 a)fei=le, id est, quae nobis cristas detraxit. Videlcet, reddita pace. Contra, Submittere faces dicuntur, qui de iure suo contendunt, ac legitimam potestatem ultro ad privatam mediocritatem demittunt. Plinius lib. 7. cap. 30. Cn. Pompeius, confecto Mithridatico bello, intraturus Posidonii professione sapientiae clari domum, fores percuti de more lictore vetuit, et fasces lictorios ianuae sub misit, is cui se oriens, occidensque submiserat. M. Tullius in Bruto: Cum enim in maximis causis versatus esses, et cum tibi aetas nostra iam cedert, fascesque submitteret. Et apud T. Livium in 2. ab. urbe condita: Publicola, submissis fascibus, in contionem ascendit.
QUI vehementer consternantur, atque expavescunt, iis animus in pedes decidere dicitur. Quin hodie vulgo audimus: Totus animus mihi erat in pedibus, pro eo, quod est, vehementer eram exanimatus, Homerus Iliados O.
*ta/rbhs1an, pa=s1in de\ parai\ pos1i\ ka/ppes1e qumo\s2.
id est,
Pavor ingruit ingens
Omnibus, inquepedes animus mox decidit imos.
*sfh\c bombw=n te/ttigos2 enanti/on,
id est,
Scilicet obstrepitans argutae vespa cicadae.
Apud Theocritum est in Hodoeporis. Nam his verbis contemnit quidam pastor pastorem, a quo provocatur. Quadrabit in eum, qui certat longe impar cum superiore. Aut qui negotium facessit longe se praestantioribus. Quod genus est illud: Catulus leonem allatrans.
CONSIMILEM habent sententiam, quae leguntar apud eundem iin eadem Ecloga:
*ou) qemito\n la/kwn po/t) a)h|do/na ki/ssas2 e)ri/s1den,
*ou) d) e)/popas2 ku/knois1i.
id est,
Haud fas est Lacon, philomelam ut provocet unquam
Pica, nec argutis epopa obstrepat improba cynis.
*tri/xas2 a)nt) e)ri/wn, id est, Pilos pro lana. Proverbialiter apparent dicta etiam illa, apud eundem poetam in Hodoeporis, de re vehementer
inaequali, aut de negotio supra modum absurdo:
*ti/s2 tri/xas2 a)nt) e)ri/wn e)poxicatoeti/s2 de\ pareu/s1as2
*ai)go\s2 prwtoto/koio kaka\n ku/na bou/let a)me/lgein.
id est,
Quis vice lanarum setas detondeat unquam?
Quis capra pro primipara vilem velit mens
Emulgere canem?
Capra pilos habet potius, quam lanam, ovis lanigera est. Haec dicuntur in pastorem, qui certaturus haedum opponebat agno.
*au/lo\n s1a/lpiggi s1ugkri/neis2, id est, Tibiam tubae comparas. Refertur a Diogeniano. Convenit in res supra modum impares, propterea quod exilem vocem edat fistula, tuba praegrandem.
*te/ttigi thn\ me/littan s1ugkri/neis2, id est, Cicadae comparas apem. Nam cicada cum maior, tum canora, cum apis sit non modo minuto corpusculo, verum etiam pene muta. Lucianus in Rhetorum doctore, proverbium utrumque atiingit: tos1odton h( perfwnou=nta e(urh/s1eis2, o(po/s1on h( s1a/lpigc tou=s2 au)lou\s2, kai\ oi( te/ttiges2 ta\s2 meli/ttas2, id est, Invenies tanto voce superiorem, quanto tuba superat tibias, apes cicadae.
*xelw/nhn phga/s1w| s1ugkri/neis2, id est, Testudinem pegaso comparas. De rebus nequaquam inter se conferendis. Pegasus equus erat volucer, si fabulis credimus: testudine nihil tardius. Virgilius in Tityro aliquot dissimilitudinis formulas congessit:
Sic canibus catulos, similes sic matribus haedos
Norma, sit paruis componere magna solebam.
Verum haec tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
APUD Plautum legitur in Epidico sordidior quidem metaphora, sed tamen ad rem siguificandam apta: Aliter catuli longe olent, aliter sues. Quo dicto significatum est, non veste dignosci hominem ab homine, verum inesse nativum quiddam, genuinum, ac proprium in unoquoque, quod in ipso vultu, oculisque eluceat, quo liberum a servo, generosum a rustico, probum ab improbo facile discernas. Atque hic est hominis veluti peculiaris quidam odor, quo deprehenditur, si quis modo sit sagaci nare. Huc allusit Martialis lib. 6.
Oum bene se tutam per fraudes mille putavit.
Omnia cum fecit, Thaida Thais olet.
Huc pertinet etiam illud cuiusdam apud Fabium: Nefaciem quidem liberi hominis habet. Quod cum a quodam esset dictum deformi specie, retorsit adversarius, affirmans recte dictum, eum non esse liberum, cui non sit facies liberalis.
ELEGANTISSIAMA metaphora dixit Cicero: Ut sementem feceris, ita et metes, id est, reportabis praemium tuis factis dignum. Plautus in Epidico: Sed, ut acerbum est, pro benefactis cum malam messem metas, i. cum pro beneficio maleficium reportes. Et apud Platonhem: Quam hic messem facturus est? Haud sane bonam.
Huc respicit illud Euripidis in Hecuba:
*umei=s2 de/ e)/xhq) o(/moia toi=s2 bouleu/mas1in.
id est,
Habeatis at vos instituto congrua.
Denique illud pene sollenne est apud Graecos poetas, kakw=s2 kako\n. Aristophanes in Equitibus:
- *ou) de\ mous1ikhn\ e)pi/stamai
*plhn\ gramma/twn. kai\ tau=ta men kakw=s2 kaka\.
id est,
Neque Musicam doctus sico,
Sed literas tantum, atque e as malas male.
Illud item frequens, a)po/ s1) o)lw= kakw=s2 kako\n, id est, Te malum perdam male. Interpres admonet figurae proverbialis, qua de re dictum est in huius operis vestibulo. Rursum Euripides in Hecuba:
- *to\n men kako\n
*kako\n ti\ pa/sxein, to\n de\ xrhsto\n e)utuxei=n.
id est,
Bonis bene evenire, sed malis male.
Idem in eadem fabula:
- *all) e)pei\ ta\ mh\ kala\
*pra/ssein e)to/lmas2, tlh=qi kai\ ta\ mh\ fi/la.
id est,
- Quin ubi quae non decent
Haud veritus es patrare, fer quae non libent.
Perquam festivum est, quia de Diogene refert Laertius: Super cenam quidam illi obiciebant ossa, veluti cani, quod Cynicus esset, eam contumeliam ille sic pensavit. Accessit propius, et iuxta illos stans mingebat, vicissim illis canem agens. Sed propius huc pertinet, quod idem refert in Zenone, qui servum in furto deprehensum caedebat. Servus interim clamabat, in fatis fuisse, ut suraretur. At Zeno, Illud etiam, ut caedereris. Servus, qu oniam audierat herum disputante m de necessitate fatorum, eam praetexuit suo commisso: sed cito retorsit Philosophus.
*karikh\ mou=s1a, id est, Carica musa, karika\ au)lh/mata, id est, Caricae, cantiones. De lugubri, aut rustica, atque indocta, seu molesta cantione dici solitum. Quadrabit in poetam, aut oratoremm indoctum. Antiquitus de tristi, stridulaque, et inamoena cantione dicebatur, propterea quod, ut tradit Athenaeus libro Dipnosophiston 4. Cares itidem ut Phoenices in luctu tibiis uti solent maguitudine palmi, lugubre quiddam, et stridulum sonantibus. Eas autem tibias, Phoenicum lingua, gringos vocari, quod iis in Adonidis luctu soleant uti. Porro Adonidem gri/gghn, id est, Gringen appellant. Hinc eisdem verbum giggrai/nw. His confinia tradit Iulius Pollux lib. 4. nisi quod ibi gi/ggran invenimus scriptum. Caricam musicam notat Aristoph. in Ravis:
*skoliw=n meli/tou kai\ karikw=n au)lhma/twn.
id est,
Obliqua Meliti, et Caricorum carmina,
Modosque tibiarum.
Eade karika\ au)lh/mata veteres s1kolia\, id est, oblique, vocabant: vel a tibiarum specie, ve ab obliquo in conviviis canendi ordine, de quo meminerimus in proverbio, Ad Myrtum canere. Meminit et Plato apud Athenaeum in Laconibus:
*au)lou\s2 d) e)/xous1a/ tis2 kori/s1ka, kariko\n me/los2
*Meli/zetai.
id est,
Calamos habens pulla, Caricum melos
Maodulabitur.
Plato quoque Philosophus libro De legib. septimo, mentionem facit
Caricae nusae, quam interpretatur e)pikhdi/an w)|dhn\, id est, Lugubrem cantionem. Hesychius indicat, inde ductum, quod ad pompas funebres conduci soleant e Caria feminae, quae lamentantium personam agerent. Itaque orationem indoctam, et inamoenam recte dixeris karikhn\ mou=s1an. In quam convenit illud Sopatri apud Athenaeum lib. 4.
*phkti\s2 de\ mou/s1h| gauriw=s1a barba/ga|.
id est,
Pectis camena iactitans se barbara.
Pectis autem organi genus est, duabus chordis instructum. Idem Athenaeus dubitat, an Caria sit eadem dicta Phoenice. Nam Phoenices fistulas, sive calamos, gi/ggous2 appellant, vocabulo, ut ???idetur, a stidore soni efficto. Cum nis consentiunt, quae Plato scribit lib. De legious, quemdamodum citabimus, septimo: kai\ ???pot) a)/ra dei= toiou/twn gi/gnesqai tou\s2 poli/tas2 e)phko/ous2, o(po/tan h(me/rai mh\ kaqarai/ tines2, a)ll) a)pofra/des2 w)=s1i, to/q) h(/kein de/on a)\n ei)/h ma=llon xorou/s2 tinas2 e)/cwqen memisqome/nous2 w)|dou\s2, oi(=on peri\ tou\s2 teleuth/s1antas2 misqou/menoi karikh=| tini\ mou/s1h| prope/mpous1i tou\s2 teleuth/s1antas2, et cetera, id est, Et si quando oportet cives istiusinodi lugubrium auditores fieri, cu n??? lies fuerint non puri, sed nefasti, cum magis conveniet venire choros aliquos musicos aliunde conductos, quemadmodum hi, quii ad funera conduci solent, Carica quadam musa, deducunt vita defunctos. Carum barbariem in fdicendo taxat Homerus 2. Iliados lib.
*na/sths2 au)= karw=n h(gh/s1ato barbarofw/nwn.
id est,
Nastes ducebat Cares, queis barbara vox est.
Unde et populari dicto Graecis karba/zein, sive karbai+/zein, aut karbani/zein dicuntur, quibus barbarus est, et agrestis sermo. Et M. Tull. apud Quintil. in capite de pronuntiatione dicit, illos ex Lycia, et Caria oratores in epilogis bene canere, nimirum reprehendens illorum pronuntiationem. Strabo libro Geographiae 14. ostendit Cares cocasione frequenter fuisse mixtos Graecis, et tamen barbare, crasseque sonuisse linguam Graecorum, quod idem evenit Graecis in lingua Romana, et nobis in lingua Britannica. Hoc vitium Strabo paxustomi/an, kakostomi/an, et barbarostomi/an vocat. De Cantionibus Carum, et Phrygum meminit et Marcus Tullius in Bruto. Erat et saltationis genus tumultuosum, ac militare, unde nonnumquam sacii discedebant. nam ab armatis peragebatur, quod Iulius Pollux libr. quarto kariko\n appellat.
CVI diu ersum, a)ttikh\ mou=s1a, id est, Attica musa, pro venusta lepidaque oratione. Nam inter dicendi genera laudatur in primis Atticum. Diogenes Laertius, et Plutarchus in vita Platonis scribit, id cognominis vulgo tributum fuisse Xenophonti, ut Attica musa vocaretur, propter admirabilem quandam hominis in dicendo venustatem. Unde et Atticam eloquentiam, et Atticum leporem appellant, quemadmodum indicavimus alibi. Sed ad hominem accommodatum, erit venustius, praesertim si accedat ironia: veluti, si inelegantemä aliquem, et ab omnibus literis, et gratiis alienissimum, Atticam musam voces. Nam amusi vocantur omnes huiusmodi.
EODEM bibert poculo, est, iis dem
affici incommodis, malisque communibus obnoxium esse Plautus in Casina: Ut senex eodem hoc poculo, quo bibi, biberet. Translatum vel a bibendi certaminibus, vel ab iis, qui metuunt venena. Idem hodieque nostrati vulgo tritissimum manet. Etenim, si quando minantur, se parem gratiam relaturos, aiunt se de eodem potaturos poculo. Taxat Martialis quendam, qui convivis vinum dilutum et acerbum apponebat, cum ipse de exquisitissimo biberet, qui mos et hodie plerisque divitibus. atque hinc proverbium natum videri potest. Fit autem interdum, ut, qui imprudentes poculum acerbum gustarint, studant et alios illicere, ut ex eodem bibant. Paulo diversius est, quod ait Aristophanes in Equitibus:
*ou)/pot) e)k tau/tou met) h(mw=n pi/etai pothri/ou.
id est,
Ille nobiscum haud eodem potat unquam poculo.
Taxat Fellatorem.
*es2 pedi/on to\n i(/ppon, id est, In planiciem equum. Quoties quis ad id provocatur, in quo plurim um valet, quoque vel maxime gaudet. Equus in campo, tamquam in sua est harena. Apud Lucianum in capituo, cum ipse iudices postularet, Plato respondet, tou=to e)kei=no ei)s2 pedi/on to\n i(/ppon, id est, Hoc ipsum, quod dici solet, equum in planiciem, videlicet hominem Rhetorium significans, et in agendis causis exercitatum. Plato in Theaeteto, i(ppe/as2 ei)s2 pedi/on prokalei=s2, s1wkra/thn ei)s2 lo/gous2, id est, Equites in planiciem provocas, Socratem ad disputandum. Tametsi quidam codices i(/ppon habent hoc loco, non i(ppe/a. Synesius in epistola quadam: *ep) au)to\ dh\ todto parakalw=, i(ppon ei)s2 pedi/on, todto dh\ to\ tod lo/gou protre/pein h(gou/menos, id est, Ad hoc ipsum certe provoco, equum in planiciem iuxta id, quod dicitur, adhortari me putans. Translatum videtur a malitia. Nam quoties res est pediti cum equite, pedes fugit campestria, sectaturque loca impeditiora.
ACANTHIDEM superat cornix. Calphurnius Bucolicus poeta, ecloga sexta:
Astyle credibile ect, si vincat acanthida cornix,
Vocalem superet si turpis aedona bubo.
Acanthis enim vocalis est avis, et in primis canora. Cornix obstrepera quidem, sed minime canora: Achantidem Theodorus nunc spinum vertit, nunc ligurinum, quin et aedona Graece dixit. Sic autem pronuntiandum, ut ae faciunt duas syllabas. Nam Graecis a)hdw\n lusciniam significat. Plinius Graeca voce dixit achantidem, quasi dica s spinulam, eo quod in spinis vivat, eoque asinos habet invisos, quod hoc animal spinae florem devoret. Est autem avium minima, tantae fecunditatis, ut pariae duodena. Auctor Plinius libro decimo, capitibus sexagesimo tertio, et septuagesimoquarto.
*pro/teron xelw/nh paradramei=tai das1u/poda, id est, Prius testudo leporem cursu praeterierit. De re neutiquam verisimili. Testudine nihil tardius. Unde et testudineum incessum dicimus, et apud Ciceronem in libris de Divinatione, vispiam testudinem, tardigradam, et domiportam vocat. Lepus autem celeritate praecellit.
Meminit huius adagii Diogenianus. Huius generis sunt illa apud Theocritum in Thyrside:
*nu=n i)/a men fore/oite ba/toi, fore/oite d) a)/kanqai,
*ade\ kala\ na/rkissos2 e)p) a)rkeu/qois1i koma/s1ai,
*pa/nta d) e)/nalla ge/nointo, kai\ a( pi/tus2 o)/xnas2 enei/kai
*da/fnis2 e)pei\ qna/s1kei, kai\ tw=s2 kun/as2 w(/lafos2 e(/lkoi,
*ka)\c o)re/wn toi\ s1kw=pes2 a)hdo/s1i garu/s1ainto.
id est,
Nund violas proferte rubi, producite spinae,
Iuniperusque comet Narcisci flore decenti,
Omnia vertantur, portet pyra mitia pinus
Postquam obiit Daphnis, trahat et iam cerva molossos,
Montib. in summis Philomelae noctua cantet.
*karki/nous2 das1u/podi s1ugkri/neis2, id est, Cancros lepori comparas, de supra modum dissimilibus. Etenim, ut leporum celeritas, ita et cancrorum tarditas nota est. Similimum esti illi, quod proxime retulimus. Refertur et hoc apud eundem. Suidas addit karki/nos2 lagw\n ai)rei=, id est Cancer leporem capiet: de absurdis, quaeque sieri nullo modo possunt.
OLIM homines, obscuro, ignoto que genere prognati, terrae filii dicebantur, propterea quod terra sit omnium communis parens. Vel quia, iuxta quorundam etiam historias, primitus mottales e terra nascebantur. Tertullianus in Apologetico adversus Gentes: Nam et terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Apud Athenaeum lib. 10. legitur, ghgenh\s2 a)/nqrwpos2, id est, e terra genitus homo. M. Tullius ad Atticum lib. 1. Et huic terrae filio, nescio cui, committere epistolam tantis de rebus non audebam. Idem ad Trebatium libro Familiarium epistolarum septimo: Cn. Octavius, tuus familiaris summo genere natus, terrae filius. Persius:
Praesto ect mihi Manius heres,
Progenies terrae, quaere ex me, quis mihi quartus
Sit pater: haud prompte, dicam tamen: adde etiam unum,
Unum etiam, terrae ect iam filius.
Iuvenalis:
Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantum.
Ad proverbium palam alludens. Nam gigantes e terra progenitos poetae fabulantur. Huc pertinot, quod apud Euripidem Ion Xuthum percuntatur:
*gh=s2 a)\r e)kpe/fuka mhtro\s2;
id est.
Num satus tellure matre?
Atque ille respondet:
*ou) pe/don ti/ktei te/kna.
id est,
Non parit natos solum.
Apud Pausaniam, Strabonem, atque alios id genus auctores, legimus populos quosdam au)to/xqonas2 appellatos, qui non alio referant origmem suam, quemdamodum plerique faciunt, verum ex ipso solo nati videri velint, quorum de numero sunt Athenienses. Qui sibi nobilitatem virtute peperissent, nullis maiorum imaginibus illustres, novi homines dicebantur. Porro ignoti, et subito apparentes, incertum, qua regione profecti, Caeli filii vocabantur, quasi e caelo demissi. Neque dissimili
ratione ou)ranopetei=s2, id est, de caelo lapsi di cebantur,
Iuvenalis:
Tertius e caelo cedidit Cato.
Quan quam hoc magis convenit in homines eximia virtute. Plutarchus in invectiva, quam scipsit adversus Herodotum, de navi quadam unde subito vox est edita Adimanto: o( de\ ke/lhs2 ou(=tos2 hn)= w(s2 e)/oiken ou)ranopeth\s2, id est, Navis autem illa etat, ut videtur, e caelo delapsa. Atque hic sermonis color sumptus est e tragoediis, in quibus machinis quibusdam sic repente ostendebantur personae populo, ut e caelo venisse videri vellent. Apud Romanos novi homines dicebantur, qui, maioribus obscuris nati, suis virtutibus innotuissent, quod M. Tullius, ab inimicis probro obiectum, ipse gloriae sibi vertit.
HVIC finitimum est illud Homericum. E quercu, et saxis prognatus, quod quadrabit vel in hominem obscuro genere, vel in eum, qui sit agresti, atque effero ingenio, moribusque immanibus. Inde ductum adagium, quod antiquitas in cavis quercubus, tectorum vice victitarent homines, atque hinc e quercubus nati fingebantur. Inde illud:
Et duro robore natos.
Praeterea credirum est, ex saxis a Deucalione, Pyrrhaque proiectis, mortalium genus absumptum diluvio, instauratum fursse. Homerus in Odyss. T.
*ou) ga\r a)po\ druo)s2 e)ssi\ palaifa/tou, ou)d) a)po\ pe/trhs2.
id est:
Nam neque fatidica quercu satus es, neque saxo.
Id imitatus Pallada in epigrammate.
*ou) ga\r a)po\ druo\s2 ei) ou)d) a)po\ pe/trhs2, fas1in.
id est:
Neque te, quod atiunt, quercus, aut lapis edidit.
Allusit ad id festiviter Plato lib. de Repub. 8. h)\ oi\ei e)k druo\s2 poqe\n, h)\ e)k pe/tras2 ta\s2 politei/as2 gi/nesqai a)ll)ou)xi\ e)k to=u h)qw=ntw=n e)n tai=s2 po/les1in, id est. An existimas e quercu quacumque, aut rupe res publicas nasci, ac non potius ex moribus eorum, qui in republica versantur? In crudeles, et im mites convenit ilklud Theocritum in Aepolo de Cupidine:
- *h r(a leai/nas2
*mas1do\n e)qh/laze, drumw=| te/min e)/trefe ma/thr.
id est:
Sicilicet ille leaenae
Uberae suxit, et in nemore hunc genitrix fera pavit.
*qew=n trofh\, id est, Deorum cibus. De praelautis epulis dicebatur, propterea quod Homerus fingit deos nectare, atque ambrosia victitare, nec oob id unquam senescere. Tranquillus in Nerone. Parricidia, inquit, et caedes a Claudio exorsus est. Cuius necis etsi non auctor, at conscius fuit. Neque dissimulavit, ut qui boletos, in quo cibi genere venenum is acceperat, quasi deorum cibum, proverbio Graeco collaudare sit solitus. Horatius in epistolis:
- O noctes, caenaeque deum.
Aristophanes in Ranis e)s2 maka/rwn e)uoxi/as2, Regum alica convivia significans.
TERTIUS Cato, proverbialis est ironia. In viros impendio terricos, atqu alienae vitae censores. Nam duorum Catonum, senioris, cui nomen Censorio, et minoris, cui nomen
Uticensi, gravitas pariter, atque integritas, vulgo celebratissima quondam fuit, Adeo, ut caelo demissi dicerentur, ut bellum cum vitiis gererent: Iuvenalis:
- Habeat iam Roma pudorem,
Tertius e caelo cecidit Cato.
HVIC per omnia similimum est illud Horatianum in Sermonibus, Sapientum octavus. In eum, qui sibi multum tribuat in sapientia. Numerantur enim apud Graecos septem sapientes, eorumque apophthegmata oraculorum vice celebrantur, etiamsi de nominib. magna inter scriptores varietas est. De numero certo constat inter omnes: unde per ironiam sapientum octavum dicebant, dignum, qui septem illis adderetur. Horatius:
Haec mihi Stertinius sapientum octavus.
Item Ausonius:
Sapiensque supra Graeciae septem viros
Octavus accessit sophos.
MEMINIMUS autem apud Senecam alicubi legere, Bis dat, qui cito dat. Idem lib. De beneficiis 2. Ingratum est beneficium, quod diu inter manus dantis haesit. Quae sentenita monet, haud cunctanter, haud gravatim opitulandum amicis, cum opus est, sed ultro non exspectatis precibus deferendum officium. Inter epigrammata Graeca fertur et hoc distichon, nomine tituloque Luciani.
*wkei=ai xa/rites2 glukerw/terai, hn)\ de\ bradun/h|
*pa=s1a xa/ris2 keneh\, mh\ de\ le/goito xa/ris2.
Id carmen Latine non potest commode verti, propterea quod lepos, et argutia epigram matis sita sit in hac voce xa/ris2, quae Graecis aliquando beneficium significat, aliquando gratiam, qua commendatur aliquid, aliquando deam ipsam. Citatur similis apud Auson. sententia Graeca.
*a xa/ris2 a( bradu/pous2, a)/xaris2 xa/ris2.
Est autem initium carmivis Heroici, ex Epigrammate quopiam, Tardum beneficium, ingratum est. Eam ille sic vertit.
Gratia, quae tarda est, ingrata est: gratia namque,
Cum fieri properat, gratia grata magis.
Rusumque aliter vertit idem?
Si bene quid facias, facias cito. nam cito factum
Gatum erit, ingratum gratia tarda facit.
Unde et Hector apud Euripidem in Rhaeso contemnit, ac dam nat auxilium sero delatum amicis:
*mis1w= fi/lois1in u(/s2eron bohdromei=n.
id est:
Odi equidem amicis serius succurrere.
Exstat et Mimus non invenustus in hanc candem sententiam;
Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras.
Item alter huic adsimilis.
Beneficium inopi bis dat, qui dat celeriter.
ID, quod est apud Marcum Tullium, Honos alit artes, videtur esse sumptum ex Aristophanis Pluto:
*ou)/te ga\r o) misqo\s2 ou)de\n e)st)ou)/q)h( te/xnh.
id est:
Neque praemium ullum est, ars noc ipsa item viget,
Colligit enim non esse
consentaneum, Athenis ullos esse bonos medicos, cum medicis nulla sint praemia. Diogenianus autem hoc intra adagia commemorat. Huc allusit Marialis, cum ait,
Sint Maecenates, non deerunt, Flace, Marones,
Virgiliumque tibi vel tuarura dabunt.
Et Aristoteles scribit, honorem esse praemium virtutis. Ac priscorum leges, non solum comminabantur poenan maleficis, sed et Praemiis, et honoribus invitabant ad recte agendum. Pindurus in Isthmiis, hymno nono, tamquam vulgo celebrem sententiam citat: e)/sti de/ tis2 lo/gos2 a)nqrw/pwn, teteles1me/non e)s1lo\n mh\ xamai\ s1iga=| kali/yai, i. Est autem dictum quoddam inter homines celebre, Bonum peractum non esse in terra occultandumm si8lentio. In hoc autem praedicanda sunt recte facta virorum illustrium, ut ceteris praeluceant ad capessandam virtutem.
*pollai=s1i plhgai=s2 dru=s2 s2er)r(a\ dama/zetai.
Multis rigida quercus domatur icitbus.
Senarius hic exstat in Diogeniani Collectaneis, de re factu quidem ardua, quae tamen assidua industria pervincatur. Huic non dissimile videtur Hesiodium illud:
*ei) ga/r ken to\ s1mikro\n e)pi\ s1mikro\n kataqei=o,
*kai\ qama\ tou=t) e)/rdois2, taxa/ ken me/ga kai/ ti ge/noito
Si paullum paullo adicies, faciesque ita crebro,
Mox magnum quiddam tibi conficietur, et ingens.
Id quod non tantum ad lucri naturam pertinet, quod ex minutissimis saepe maximum conflatur, verum etiam ad industriam assiduam: quae si vehemens non sit, tamen, si perpetua, atque in indefatigata fuerit, res difficilimas quoque facile conficit. Quemadmodum unicus ictus nihil afferre momenti videtur ad diciendum molem querni roboris, verum ea crebris ictibus facile prosternitur.
CAUDAE pilos equinae paullatim vellit, qui, quod viribus, atque impetu fieri nequit, id tempore, atque assiduitate conficit. Horatius in Epistolis:
Utor permisso, caudaeque pilos ut equinae
Paullatim vello, demo unum, demo etiam unum,
Dum cadat elusus ratione ruentis acerui,
Qui redit ad fastos, et virtutem aestimat annis.
Natum e facto quodam ducis Sertorii, cuius rei meminit Plutarchus in eius vita. Hic enim, cum, sus copiis, ex barbata turba conssatis, rationibus persuadere non posset, in re militari plus habere momnenti consilium, quam vires temerarias, postea quam illi parum feliciter pugnassent, duos proponit equos, alterum macilentum, atque invalidum, alterum vegetum, cauda pilosa. Atque invalido illi iuvenem adhibet praegrandi corpore, et admirandis viribus. Contra, vegeto illi pusillum, et im becillum ad movet homuncionem. Hic, singulos pilos pa ullatim vellens, brevispatio totam depilauti caudam. Iuvenis e diverso, caudam omnem simul manibus utrisque comprehensam, vi,
atque impetu conatur revellere. Qui cum frustra sudaret, risui fuit circumstantibus. Sub haec assurgens Sertorius, cuius consilio, iussque haec fuerant acta, Videtis, inquit, commilitones, quanto plus possit ingenium, quam vires.
*ka)\n mu=s2 da/koi a)/ndra ponhro\n.
id est:
Scelerosum mordeat et mus.
Hemistichium heroicum. Quo significatum est, quacumque ratione vindictam non deesse malis, sed eos aliqueo pacto meritas dare poenas. Competit et in eos, qui de re quantumvis frivila rixam movent, seque laesos queruntur, et offensos simulant, ne quid dent. Refertur adagium inter Graeca epigrammata:
*fas1i\ paroimiakw=s2, ka)\n mu=s2 da/koi a)/ndra ponhro\n.
id est:
Vulgo aiunt, vel murem etiam mordere scelestum.
At is, quisquis est, nam incertus auctor, inveriti prourbium, dicens: Bonos viros vel a mure morderi, malis ne draconem quidem audere dentes admoliri: hoc est, insontibus passim noceri, propterea quod ii impune laedi posse videantur, utpote non relaturi iniuriam.
*ka)\n a)/ic da/kh| a)/ndra ponhro\n.
id est:
Mordebit vel capra nocentem.
Ita reperitur in Collectaneis Diogeniani. Sensus nihil discrepat a proximo. Nam capra minime alioqui mordax est, nisi quod im probis omnia sunt infesta. Suidas indicat orthographiam: cum enim ad hoc rofertur, hoc est, cum significat hominem affictum, ac miserum, vult primam acui, po/nhros2, unde et ponh/rws2 e)/xein, dicuntur, quibus res sunt adversae: et Aristophanes in Pluto:
*ponh/rous2 g) ei)+pas2 h(mi=n cumma/xous2.
id est:
Auxilia nobis misera sane pndicas.
Cum ad animum, ultimam acui, ponhro\s2. id est, improbus, et ponhrw=s2 improbe. Nam, cum dicimus ponhrou= ko/mmatos2, kai\ ponhro\n u(/dwr, quod hominis, est, ad rem inanimam transferimus, quemadmodum frigus sceleratum, et fallaces divitias dicimus.
CELEBRATUR Graecis et hic senarius proverbialis:
*di/khn u(fe/cei ka)\n o)/nos2 da/kh| ku/na.
id est:
Litem movebit, si vel asinus mordeat canem.
Quadrabit in eos, qui de re quantumvis exigua litem suscitant. Natum videtur ab eventu quopiam. Exstat autem apud Iureconsultos actio ex lege, si quadrupes damnum dedrit. Refertur a Zenodoto et Suida, quamquam ad utrumque scriptum est, makroi=s2 pro mikroi=s2, quorum hoc nobis videtur sensus exposcere.
*di/kh di/khn e)/tikte, kai\ bla/bhn bla/bn.
id est:
Litem parit lis, noxa item noxam parit.
Senarius in rixosos, et litium avidos dici solitus, quibus lis ex lite, alis ex alia nascitur: negotium seritur ex negotio, iniuria propagat iniuriam. Exstat apud Suidam.
*o kalw=s2 a)/gwn, e)mpoiei= to\ kalw=s2 e(/pesqai, id est, Qui bonum ducem praestat, is bonum redit comitem. In principe situm est, ut sit bene morata civitas. Prudens, et incorruptus magistratus, et probos, et integros reddit cives. Bonus paterfamilias domum efficit bene institutam. Doctus, ac diligens praeceptor eruditum reddit discipulum. Frugi maritus uxorem in suos trahit mores. Unde, quisquis praefectus est negotio, debet in primis operam dare, ut ipse suo fungatur officio, prius quam ab aliis officium exigat. Sumpta est metaphora a militia, in qua fere, qualiscumque fuerit dux, eiusmodi solet esse miles. Refertur in Graecorum Collectaneis, sed a)de/spoton. Exstat autem apud Plutarchum, auctorem minime vulgarem, in vita Lycurgi, a)ll) h( peiqarxi/a ma/qhma me/n e)sti a)/rxontos, e)mpoiei= ga\r o( kalw=s2 a)/gwn, to\ ka lw=s2 e(/pesqai, id est, Ut populus dicto sit audiens, hoc discit a principe. Nam, qui bonum praebet ducem, is facit, ut alii bene sequantur.
*ta\s2 a)mu/klas2 a)pw/les1en h( s1igh\, id est, Amyclas perdidit silentium. Quibusdam eruditis, iin quibus est auctor operis haud quaqum aspernandi, quod inscribitur Copiae cornu, placet hoc ad proverbiorum ordinem pertinere, neque nos ab illorum sententia magnopere dissidemnus. Consentaneum enim est, rem vulgari ioco fuisse iactatam. Innuit autem adagium Virgil. Aeneid. lib. decimo, cum ait:
Fuluumque Camertem,
Magnanimo Volscenta Latum, ditissimus agri
Qui fuit Ausonidum, et tacitis regnavit Amyclis.
Videlicet epitheto notum eius eventum indicans. Eum Servius einterpres enarrat hunc in modum. Cum apud Amycleos subinde nuntiaretur hostium adventus, idque falso, et ob eam rem civitas frequenter inani terrore quassaretur, lata lege cautum est, ne quis unquam hostis nuntiaret adventum. Atqui post evenit, ut vere iam advenirent hostes. Quod cum nemo nuntiaret, propter legis interdictum, civitas de improviso capta est. Qui casus, ut apparet, populari ioco dedit occasionem, ut dicerent, Amyclas silentio periisse, si cui sua taciturnitas fuisset incommodo. Citat idem Luiclium: Mihi necesse est loqui. Nam scio Amyclas tacendo periisse. Accipiendae sunt autem hoc loco Amyclae, non ut sit una e centum illis urbibus Laconiae, quam Lacedaemonis filius condidit, sed oppidum quoddam situm inter Caietam, et Tarracinam, conditum ab iis Laconibus, qui comites Castoris, et Pollucis fuerunt, eique nomen indidere, quo Laconicas illas Amayclas referret. Servius existimat, Laconas Pythagoricae disciplinae fuisse sequaces. Quoniam autem interdixisse creditus est Pythagoras s1arkofagi/an, hoc commento, quod diceret humanas animas in animantium corpora demigrare, et ob eam rem prohibuisse, ne quod animal occideretur, (quemadmodum attestatur et Iuvenalis: A cun ctis animalibus abstinuit qui, tanqum homine) nefas esse ducebant, serpentes, qui ex vicinis paludibus nascebantur, occidere. Quorum tanta increvit multitudo, ut civitatem eam deleverint, teste etiam Plinio. Potest igitur et
hinc ortum videri vulgare dictum, Amyclas silentio periisse, quod Pythagorici dogmatis obserustio perniciem illis attulerit, quorum primum est, e)xemuqi/a, id est siletium, quod in quinquennium indicebat iis, qui suae philosophiae vellent initiari, sicut declarat Aulus Gellius. Porro, quod ait Servius, Lacones Pythagoricae fuisse factionis, non recordamur apud alium auctorem legisse, nisi quod Plutarchus in Symposiacis tradit, Tyrrhenos huius philosophi decretis usque adeo fuisse addictos, ut etiam ea, quae ille symbolis illis praecepit,ä ridicula superstitione soliti sint observare. Aut igitur ex his erant Amyclei, aut eiusdem instituti sectatores. Meminit de Amyclarum silentio Silius Italicus:
Quasque evertere silentia Amiclae.
Meminit et Catullus (nisi fallit inscriptio carminis) de Vere, quod nuperä nobis Aldus Manutius noster exhibuit, in antiquissima quadam Galliae bibliotheca repertum:
Sic Amyclas, dum tacebant, perdidit silentium.
Proverbium ad varios usus accommodare licebit, veluti si ubi quis pecuniam creditam perdidisset, quod non appellasset debitorem, aut iure praecriptionis, ut vocat, excidisset a possessione, Amyclarum silentium appellet, aut si quis audacius agens causam suam, iussusque tacere, respondeat, ta\s2 a)mu/klas2 h( s1igh\ a)pw/les1en. Hoc inutile silentium Graeci vocant dus1wpi/an, atque huic diversum vitium a)dolesxi/an. De utroque exstant Plutarchi praecepta.
*deilo/teros2 ei) tou= paraku/ptontos2, id est, Formidolosior es eo, qui prospectat. Dicitur in hominem supra modum pavidum. Id orrum aiunt ex huiusmodi fabula. Quidam, natura timidus, audita Herculis fama, abdiderat se prae metu in specum quendam: deinde, cum aliquando prospectaret, et Herculem forte fortuna praetereuntem vidisset, immodico metu exanimatus est, ac protinus diriguit in saxum versus, quod adhuc visitur specie viri, velut a specu prospicientis. Unde to\n paraku/ptonta, saxum illud vocant. Suidas auctor. meminit Zenodotus, quemadmodum et mox sequentis.
*deilo/teros2 peis1a/ndrou, id est, Timidior Pisandro. Dicebatur olim et hoc in immodice formidolosos. Aiunt autem Pisandrum fuisse quempiam prodigiosa timiditate, adeo, ut anxius esset, ne suam ipsius anim am alicubi videret, quae se vivum reliquisset. Idem videtur cum illo Ciceronis, Umbram suam metuere.
*diomh/deios2 a)na/gkh, id est, Diomedea necessitas. De iis, qui i adacti, non sponte quid faciunt. Usurpatur a Platone libro de Republica sexto: diomhdei/a legome/nh a)na/gkh poiei=n au)tw=| pa/nta a\ a)\n ou(=toi e)painw=s1i, id est, Diomedea, ut dicitur, necessitas est, facere omnia quaecumque isti probarint. Quidam originem adagii referunt ad Thracium illum Diomedem, qui solitus fertur hospites suos compellere, ut cum filiabus suis deformissimis rem haberent: quo facto, eosdem interimebat. Unde fabula spargit, Diomedis equas homines pabuli vice estiare solitas, videlicet filias a viris agitatas, equas appellans. Et sane
in hunc sensum interpretatur Aristophanis enarrator in Contionatricibus, ubi versus hic habetur.
*kai\ tau=t) a)na/gkh mou)/sti diomhdei/age.
Quaerit adolescens, num qua sit necessitas sibi sectari anum. Respondet illa, esse, et quidem Diomedeam. Alii referunt ad Diomedem ducem Graecorum, huiusmodi commetum afferentes: Cum Diomedes et Ulysses communi opera sublato Palladio, rediret noctu, Ulysses, quo facti gloriam in se unum transferret, destinabat occidere Diomedem praecedentem, ac Palladium secum portantem. Itaque, cum ensem in caput illius a tergo vibrasset, Diomedes, animadversa ad lumen lunae gladii umbra, subtraxit se plagae, correptumque Ulyssem, vinctis manibus praecedere compulit, gladio lato subinde caedes illius tergum. Hinc Diomedea necessitas. Huiusmodi fere Suidas, ac Zenodotus.
*ei)s2 a)rxai/as2 fa/tnas2, id est, Ad pristina praesepia In eos dicebatur, qui e vita quapiam lautiore excussi, ad pristinam tenuitatem rediguntur. Aut contra de iis, qui restituuntur in pristinam fortunam, unde exciderant: aut qui ad solitum contubernium sese recipiunt. Translatum ab animantibus, quibus nota, familiariaque praesepia gratissima solent esse. Usurpavit et Plautus in Curculione, Tormento non retineri potuit ferreo, quin reciperet se huc esum ad praeesepim suam.
*allos bi/os, a)/llh di/aita, id est, Alia vita, alia vivendi ratio. In eos quadrabit, qui, commutata in melius fortuna, partier et vitae rationem, moresque commutant. Translatum ab iis, qui lautius incipiunt vivere, ubi res lautior obtigit. Huc allusit Aristophanes in Pluto, cum ait:
*epeita ploutw=n ou)k e)/q) h(/detai fakh=|.
*pro\ tou= d) u(po\ th=s2 peni/as2 a(/panta kath/sqien.
id est,
Dein diurtem factum, nihiliam lens iuvat.
At pauper antehac devor abat quaelibet.
De iuvene, iam anum amicam fastidiente, postea quam desiisset egere. Allusit huc Horatius:
Non eadem ect aetas, non mens.
*dia\ daktuli/ou dei= s1e e(lkusqh=nai, id est, Per anulum trahendus es. In eum quadrabit, qui sit vehementer extenuato, gracilique corpore, seu morbo, seu cura, seu studio, seu qua alia re. Aristophanes in Pluto:
*dia\ daktuli/ou men ou)=n e)me/g) a)\n dielku/s1as2.
id est,
Itaque profecto per anulum me traxeris.
Verba sunt anus volentis se videri usque adeo maceratam atque exhaustam dolore, ut per anulum trahi posset. Opinamur autem adagium esse sumptum a lusu, quo ovum aceto maceratum per anulum trahitur. Cuius rei meminit Plinius lib. 10. cap. 60. Magicum erat, aliquid per anulum traicere. Nam cerebrum caprae per anulum aureum traiectum, prius quam lac daretur infantibus, instillabatur contra comitiales, ceterosque infantium morbos, veluti testatur idem lib. 28. cap. 10.
*grads2 bakxeu/ei, id est, Anus bacchatur. In eos dici solitum, qui praeter aetatem indecore lasciviunt. Nam Bacchanalium licentia iuvenculis
utcumque permittitur, aniculis certe foedissim est. Quandoquidem insaniae species est, aut vetulam amare, aut potare, aut choros ducere, aut reliquis puellaribus lusibus indulgere.
*grads2 kaprw=s1a, id est, Anus hircissans. De anu adhuc intempestiva libidine prurienti, et ut ait Plautus, catuliente. Aristophanes in Pluto:
- *all) h)pi/stato
*grao\s2 kaprw/s1hs2 ta)fo/dia katesqi/ein.
id est,
-Verum noverat
Anus caprissantis varare viatica.
De iuvene, cui anus libidinosa omnia suppeditabat, quo vicissim ab illo voluptatem auferret. Nota est hircorum libido, odorque, qui ae subantes consequitur.
*pro\s2 to\n mhtruih=s2 ta/fon dakru/ein, id est, Ad novercae tumulum lacrimari, est simulare gestu dolorem, cum re gaudeas. Neque enim consentaneum est, privignum moleste ferre novercae mortem, nihilo setius tamen officii causa nonnumquam ad tumulum illacrymat. Quod idem de divitis heredibus non inconcinne dicetur, in quos exstat Publianus ille mimus, cum primis elegans.
Heredis fletus, sub persona risus est.
SUNT, quibus hoc quoque inter adagia videtur annumerandum, quod scriptum est apud Plinium Secundum in praefatione historiae mundi. Nam de grammaticis, inquit, semper exspectavi parturiri adversus libellos meos, quos de grammatica edidi, et subinde abortus fecere iam decem annis, cum celerins etiam elephanti pariant. Hactenus Plinius. Itaque cunctationem immodicam, et quorundam nimis lenta molimina, his verbis licebit signiscare. Porro de elephantorum partu Plautus in Sticho, Audivi saepe hoc vulgo dicier, solere elephantum gavidam perpetuo decem esse annos. Huic adstipulatur Plinius libro 9. Decem annis gestare in utero: vulgus existimat. Etiamsi Aristoteles biennio parere putat, nec saepius, quam semel, singulos gignere. Theophrastus refert, arborem quandam Indicam non ferre ante centum annos. Latinis parturire dicuntur, qui moliuntur, animoque destinant aliquid. Proinde licebit adagium etiam in hanc vertere formam. Quando tandem paries, obsecro, quod tot iam annos parturis, ut nec elephanti diutius?
*apo\nekrou= forologei=n, id est, A mortuo tributum exigere dicebantur, qui per fas nefasque divitias undecumque congerunt. Citat Aristoteles lib. Rhetoricorum. 2. ka)\n a)po\ nekrou= fe/rei, id est, Vel a defuncto vectigal aufert. ostendens dicisolitum in eos qui turpiter undecumque lucrum aucuparentur e rebus minutis ac sordidis, veluti Vespasianus e lotio: aut e turpibus, velut e lenocinio, quaestuque corporis: aut cum a quibuslibet extorquetur, ab amicis, a tenuibus, a mendicis, postremo vel a mortusis. Probro datum est Romanis principibus, quod suffossis Corinthiorum monumentis, aera Corinthia sustulerunt, ipso etiam vocabulo rei turpitudinem exprobrante. Nam ad eum sublata modum, nekrokori/nqia, dicta sunt. Attici fo/ron vocant emolumentum, sive vectigal,
quod ex re quapiam fertur, etiam pecuniarum. Qui praedas huiusmodi colligunt, forolo/gous2 appellant, invisum omnibus hominum genus, et optimo iure invisum. Deductum est autem foros2, a verbo fe/rein, quod est ferre, a quo Latinis quoque dictum foenus, qua voce veteres non utebantur, nisi de proventu terrar, quae veluti gratissima debitrix, pro singulis granis aliquoties centena reddidit. Siquidem praeter naturam est, quemadmodum in Politicis scripsit Aristoteles, ut pecunia pecuniam pariat. Opinamur hoc proverbium, aut idem, aut certe vehementer cognatum esse illi, quod alibi retulimus:
*ai)tei= ge kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 a)/lfita.
id est,
Ipsis farinas poscit a statuis quoque.
Per iocum enim pro vectigali farinas posuit, quod ad cibum referantur omnia, et defunctis signa ponebantur, memoriae causa. Proinde, qui vectigal hinc quoque corradit, is a mortuis extorquere videtur. Apud veteres autem magna fuit sepulturae religio, et sepulcrorum immunitas.
*ke/pfos w)di/nei, id est, Cepphus parturit. Antiquitus dicebatur in eos, qui pollicerentur ingentia, nihil dignum promisssis exhiberent. Aiunt Cepphum, sive Cemphum aviculam esse stupido ingenio, unde et in proverbium stoliditatis abiit, quam nonnulli larum appellant, alii, quorum est Theodorus Gaza, fulicam vertunt: eam vivere spuma marina, plumis, ac pennis esse copiosis, corpore pusillo, cum parturit, vociferari. Hinc natum proverbium, Larus parturit, ubi quis magna praesefert, spusilla praestiturus. Haec ferme seribit interpres Aristophanis, in comoediam Pacem. Hesychius tradit, esse avem levissimam circa mare versantem, quae facile vento moveatur, eoque hominem inconstantem ac levem cepphon dici. Plinius lib. 8. cap. 19. meminit cepphi quadrupedis, quod Pompeius ex Aegypto deportatum Romanis ostenderit, cuius pedes posteriores humanis pedibus, priores manibus erant similes. Id negat postea Romae visum. Verum id quidem nihil ad proverbium.
*wdinen ou)=ros2, ei)=ta mdn a)pe/kteken.
id est,
Mons parturibat, deinde murem prodidit.
Senarius proverbialis, dici solitus in homines gloriosos, et ostentatores, qui magnificis promissis, tum vultus, vestitusque auctoritate mirani de se movent exspectationem: verum ubi ad rem ventum est, meras nugas afferunt. Utitur hoc adagio Lucianus in libello, cui titulus, Quemadmodum oporteat historias conscribere: dicit enim sic reclamari a valgo in Cupidinem, Herculis, aut Titanis personam assumentem, w)/dinen o)/ros2. Athenaeus in Dipnosophistis lib. 14. refert, quod Tachas Rex Aegyptiorum huiusmodi sscommate tetigerit Agesilaum Lacedaemonirum regem, cum ad eum venisset, suppetias illi laturus in bello, w)/dinen o)/ros2, zeus2 d) e)fobei=to, to\ d) eteken mdn, id est, Parturiit mons, Iuppiter autem metuit, at ille peperit murem. Erat autem Agesilaus pusillo corpore. Porro dicto offensus, respondit: fanhs1omai/ s1oi pote\ kai\ le/wn, id est, Atque aliquando tibi videbor leo. Post
ovenit, ut, exorat seditione apud Aegyptios, cum Agesilaus non adesset regi, coactus sit ad Persas fugere. Porro Graecis videtur esse carmen anapaesticum. Utitur et Horatius in Arte poetica:
Quid dignum tanto feret hic promissor hiatu?
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.
Porphyrion ex Aesopi apologo quopiam natum existimat. is fertur eiusmodi, Cum olim quidam rudes, atque agrestes homines viderent in monte terram intumescere, moverique, concurrunt undique ad tam horrendum spectaculum exspectantes, ut terra novum aliquod, ac magnum portentum ederet, monte nimirum parturiente, foreque, ut Titanes rursum erumperent, bellum cum diis redintegraturi. Tandem, ubi multum diuque suspensis attonitisque animis exspectassent, mus prorepsit e terra, moxque risus omnium ingens exortus.
*xrus1a= o)/rh u(pisxnei=sqai, id est, Aureos polliceri montes. Proverbialis hyperbole, de iis, qui immensa promittunt, spesque ampissimas ostentant. A Persarum arrogantia ducta, qui propter auri venas, montes aureos iactabant. Plautus in Sticho. Neque ille sibi mereat Persarum montes, qui esse aurei perhibentur. Atque idem in Milite, in eandem sententiam dixit Argenti montes. Tum argenti montes, non massas habet. Terentius in Phormione, Is senem per epistolam pellexit, modo non montes auri pollicens, quo quidem loco illud obiter admonendum, quod vulgus interpretum arbitramur later, Modo non dictum, pro eo, quod est apud Graecos mononouxi\, id est, tantum non. id perinde valet, quasi dicas, propemodum. Nam tantum non Graecanico more reperies, tum apud Livium, tum apud Suetonium, neque semel apud Valerium Maximum. Apuleius in prima actione Apologiae suae. Qui si est avaritia egenus, et ad omne lucrum inexplebilis, nec montibus auri satiabitur. Divus Hieronymus in Rufinum, ut cum montes auri pollicitus fueris, ne scorteum quidem nummum de thesauris tuis proferas. Aristophanes en a)xarneds1i,
*ka)/xezen o)ktw\ mh=nas2 e)pi\ xrus1w=n o)/rwn.
id est,
Menses et octo cacavit in auri montibus.
Cacavit, dixit, pro desedit, lascivia comoediae veteris. Phoenix Colophonius apud Athenaeum lib. 12. de Ninor rege praedivite loquens, ex monte fecit mare, ait, *ostis2 ei)=xe xrus1i/ou po/nton, id est, mare possidens auri. Paulo diversius dixit Salustius in Catilinario, Maria montesque polliceri coepit. Ad eundem modum Persius:
Magnos promittere montes.
Ut hyperbole mmagnitudinis sit non in aureis, sed simpliciter in ipsis montibus.
*antlei=n a)mfote/rais2, id est, Haurire ambabus, subaudi, mmanibus. De iis dici consuevit, qui summo conatu quippiam agunt. Itidem Aristophanes in Equitibus:
*k) a)mfoi=n xers1i\n mustilla=tai to=u dhmos1i/wn.
id est,
Utraque manu bona dispergens publica sugit.
Huic confine est illud Homericum ex Iliados H.
*oi)=d) e)pi\ decia\, oi)=d) e)p) a)ristera\ nwmh=s1ai bw=n.
id est,
Novi equidem clypeum dextra, laevaeu movere.
Invenitur et illud a)mfoi=n dwrou/menos2, id est, Ambabus manibus largiens, id est, affatimm, et prodige, aut etiam perbenigne. Plato in Sophista: kai\ to\ legomenon ou) th= e(te/ra| lhpte/on, ou)kou=n a)mfoi=n xrh\, id est, Et, quod dici solet, nequaquam altera prendendum manu quin magis ambabus. Nonnihil ab hac forma recedere videtur, quod scriptum est apud Aristidem in Cimone, qui citat hunc locum ex hymno poetae cuiuspiam, me/ga d) e)/stenen a)s1i/a u(p) au)tw=n plhgei=s1) a)mfote/rais2 xers1i\, kra/tei pole/mou, id est, Graviter autem gemuit Asia, ab illis percussa ambabus manibus, robore belli. Vicinius illud, quod est apud eundem in oratione Panathenaica, o( de\ a)mfote/ra| th=| xeiri\ parhn=, a)/gwn tou\s2 me/xri th=s2 a)ttikh=s2 e(/llhnas2 o(mou= kai\ barba/rous2, id est, At ille utraque aderat manu, ducens usque ad Atticam Graecos simul, ac barbaros. Quamquam hoc loco potest etiam citra figuram dictum accipi, ut intelligamus vel de terrestribus pariter, ac maritimis copiis, vel de barbaris, ac Graecis. Quandoquidem et militum manum dicimus, ut apud Virgilium:
- Iuvenum manus emicat ardens.
De plena manu dictum est alias, quod Graeci dicunt o)mpni/a| xeiri\, quasi dicas, divite manu, unde et Cererem o)/mpnion cognominant, quemadmodum nos almam, quod affatim alat, et o)/mpnion u(/dwr, quod copiose nutriat.
*aeto\n glauki\ s1ugkri/neis2, id est, Aquilam noctuae comparas.
Martialis in Scazonte:
Aquilasque similes facere noctuis quaeris.
Aquila visus acerrimi, adeo, ut a)s1karda\muktw=s2, id est, non connivens adversus solem intueatur. Et sunt, qui tradant, hanc avem hoc experimento probare, degeneres ne sint pulli, an genuini. Contra noctua, solis lumen modis omnibus refugit. Pindarus quodam loco graculos cum aquila confert.
CONGREGARE cum leonibus vulpes, est, res impares, dissimilesque permiscere. Martialis:
Quid congregare cum leonibus vulpes?
Vulpes dolis nititur, leo virib. fidit. Quamquam utrumque coniunxit Pindarus, indicans virum fortem leonem oportere praestare in exhauriendis certaminum laboribus, vulpem in consiliis: Sic enim in Isthmiis scribit, *to/lma ga\r e)oikw\s2 qumo\n e)ribremeta=n qhra=n leo/ntwn en po/nw|, mh/tin d) a)lw/phc, id est, animo similis frementibus leonibus in ferendis laboribus, consilio vero vulpes.
*aeto\s2 en nefe/lais2. id est, Aquila in nubibus, plerique interpretantur de re magna quidem illa, sed quam non facile assequaris: alii de iis, qui longe reliquis praecellunt. Aristophanes in Equitibus:
- *wper h(/domai
*ws2 en nefe/lh|s1in ai)eto\s2 genh/s1omai.
id est,
- Gaudeo istoc nomine,
Quod aquila fiam in nubibus videlicet.
Verba sunt populi Atheniensis, promittentis sibi futurum, ut orbi
universo imperet. Et paulo inferius in eadem Comoedia, tamquam oraculum pronuntiatur,
*ai)eto\s2 w(s2 gi/gnei, kai\ pa/s1hs2 gh=s2 bas1ileu/eis2.
id est,
Quippe aequilaes, terraeque omnem dominaris in orbem.
Dicuntur et haec de populo Atheniensi, nisi forte placet allusio, ad spes huius principatus inanes. Rursum in Auibus, ai)eto\s2 en nefe/lh|s1i genh/s1eai, id est, Aqulia in nubibus fies. Interpres admonet, alludere poetam ad oraculum, quondam Atheniesibus redditum, quo praedicabatur, futurum, ut Athenienses tanto interullo reliquas urbes superaret, quanto Aquila in nubibus reliquis avibus esset sublimior. Pindarus item in Nemeis, quem locum modo attigimus, se vocat aquilam, Bacchylidem aemulum graculum, videlicet quod illum immenso vinceret intervallo:
*ai)eto\s2 w)ku\s2 en petanoi=s2
*os2 e)/laben ai)=ya thlo/qen metamaino/menos
*dafoino\n a)/rgan pos1i\,
*krage/tai de\ koloioi\ tapeina\ ne/montai.
Quorum carminum haec est sententia: Aquila pernix inter volucres, quae repente aduloans eminus, corripuit cruentam praedam, loquaces autem graculi humi pascuntur.
HVIC affine est, quod usurpat Aristoteles tertio tw=n meta ta\ fus1ika\ libro, ta\ petw/mena diw/kein id est, Volantia sectari. loquitur autem de vehementer obscuris, et quae difficilimum sit pervestigare. Cui non dissimile est illud:
Est aliquid, quo tendis, et ion quod dirigis. arcum?
Ax passim coruos sequeris testaque, lutoque?
De iis, qui nullum certum vitae scopum sibi proponunt, sed ex tempore vivunt, ad quamvis occasionem mutabiles.
*ai( i)bu/kou ge/ranoi, id est, Ibyci grues. Graecis in proverbium abierunt. quod dici consuevit, quoties sceleribus novo quodam, et improviso casu proditis, scelesti poenas dant iis, quos laeserunt. Id ex huiusmodi quodam eventu natum memorant. Ibycus poeta quidam, cum in latrones incidisset iam occidendus, grues forte supervolantes obtestatus est. Aliquanto post tempore, cum iidem latrones in foro sederent, rursumque grues supervolarent, per iocum inter se susurrabant in aurem, *ai( i)bu/kou e)/kdikoi pa/reis1in, id est, Adsunt Ibyci ultores, eum sermonem assidentes in suspicionem rapurunt, maxime desiderato iam pridem Ibyco. Rogati, quidnam sibi vellet ea oratio, haesitanter, atque inconstanter responderunt, subiecti tormentis facinus confessi sunt. Atque ita velut gruum indicio poenas Ibyco dederunt, ac potius suo ipsorum indicio, ut dicitur, perierunt. Huiusmodi ferme Plutarchus in commentario de futili loquacitate: Meminit huius adagii Ausonius in monosyllabis:
Ibycus ut periit, vindex fuit alituolans grus.
Exstat super. hac re Graecum epigramma, titulo Antipatri, quod non gravabimus adscribere.
*ibu/ke lhi+stai/ s1e kate/ktanon, e)k pote\ nh/s1ou
*ba/ntes2 e)rhmai/hn a)/stibon h)i+/ona,
*poll) e)pibws1a\menon gera/nwn ne/fos2. ai(/toi i(/konto
*ma/rtures2, a)/lgiston o)llumen/w| qa/naton
*ou)de\ ma/thn i)a/xhs1as2 e)pi\ poinh/tis2 e)rinnu\s2
*tw=n de\ dia\ klagghn\ ti/s1ato s1ei=o fo/non
*sis1ufi/hn kata gai=an, i)w\ fi/lokerde/a fu/la *lhi+ste/wn, ti\ qew=n ou) pefo/bhsqe xo/lon.
*ou)de\ ga\r o( propa/roiqe ktanw\n aigisqos a)oide\n
*omma melampe/plwn e)/kfugen eu)meni/dwn.
id est,
Quondam ad desertum venientes Ibyce litus,
Vitam preaedones eripuere tibis,
Saepe gruum nubem implor anti, quae tibi testes
Advenere necis cum morerere tuae.
Attamen haud frustra, siquidem clangore volucrum
Stsyphio caedem est Eumenis ulta solo.
Latronum genus heu cupidum lucri, atque rapinae,
Cur vos nequaquam terruit ira deum?
Quando nec Aegisthus, vatem qui occiderat olim,
Atrarum occursus fugerat Eumenidum.
Meminit huius poetae M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum 4. cuius peoma maxime lascivum fuisse testatur.
*alhqe/stera| tw=n e)pi\ s1a/gra|, id est, Verior iis, quae apud Sagram acciderunt. Dictum olim in incredulos, quique non nisi magno malo docti credunt. Refertur a Strabone lib. Geographiae sexto. Post Locros, inquit, Sagra fluvius labitur, in cuius ripa Castoris, et Pollucis arae sitae sunt, ad quas decem Locrorum milia, una cum Rheginis, adversus Crotoniatas, numero centies ac tricies mille, Marte collato victoriam reportarunt Ex quo eventu natum est in incredulos adagium, *alhqe/stera tw=n e)pi\ s1a/gra|, id est, Veriora iis, quae apud Sagram acciderunt. Addidere plerique? quo die certamen initum est, iis, qui in Olympiis erant, eum belli eventum nuntiatum fuisse: tanta celeritate nuntiatae pugnae veritas comperta est. Meminit huius pugnae lustinus lib. 20. Tametsi de numero occisorum a Strabone dissentit. Meminit et Eustathius in Boeotiam Homeri, additque dici solitum de rebus, verissimis quidem illis, at non creditis. Postremo meminit et M. Tullius De natura deorum 2. Nam de Sagra, inquit, Graecorum etiam est vulgare puerbium, qui, quae affirmant, certiora esse dicunt, quam illa, quae apud Sagram.
RUDEM accipere, pro. dimitti a munere. Rude donare, pro dimittere, crebriter apud idoneos auctores obvia sunt. Inde ducta metaphora, quod antiquitus gladiatores, quib. permissum erat a gladiatorio munere cessare, rude donati dicebantur. Ea cessatio dabatur virga, quam rudem appellabant, unde hoc modo dimissi, Rudiarii vocantur. Proinde, quicumque a munere quovis in otium restituuntur, vel ob aetatem, vel ob im becillitatem, rudem accepisse dicentur. Horatius in prima epistola:
Spectatum saetis, et donatum iam rude, quaeris,
Moecenas, iterum antiquo meinclisere ludo.
Item Iuvenalis:
Ergo sibi dabit ipse rudem, si nostra movebunt
Consilia.
Quidius:
Sic igitur tarda vires adimente senecta
Me quoque donari iam rude tempus erat.
M. Tull. Philippicarum secundo: Tam bonus gladiator rudentam cito accepisti? Lepidior erit metaphora, si longe traducatur, veluti, si quis adhortetur quempiam, ut a studiorum laboribus abstineat, sibique rudem impartiat: aut qui vitam auli. cam reliquerit, eum aulicae vitaerudiarium appellemus. Huic ferme contrarium videtur, quod ait Fabius, Acutae eloquentiae candidatus: quamquam equidem hoc loco legendum esset, Auitae, pro Acutae, et bonarum literarum candidatus. Nam candidati proprie dicuntur, qui magistratum ambiunt. Quod si transferatur alio, transibit in proverbii speciem.
*kakou= ko/rakos2 kako\n w)o/n, id est, Mali corui malum ovum. Apte usurpabitur, quoties a malo praeceptore discipulus malus proficiscitur: ex improbo patre filius improbus: ex patria illaudata vir illaudatus: denique facinus sceleratum ab homine scelesto. Metaphoram alii referunt ad naturam animantis, quae nec ipsa est idonea cibis humanis, nec ovum parit ad quidquam utile. Sunt, qui dicant, fieri, ut coruorum pulli parentes ipsos deurent, si forte non pascant illos ad satietatem, et hinc ductum adagium: alii malunt ad huiusmodi fabulam referre: Corax quidam primus Syracusis, post mortem Hieronis, instituit artem rhetoricen mercede profiteri. Cum hoc adolescens quidam Tisias hac lege pactus est, ut tum demum mercedem solveret, ubi iam artem perdidicisset. Dein, vib, iam arte cognita, praemium reddere cunctaretur, Corax in ius discipulum vocat. Ibi iuvenis huiusmodi dilemma proponit percunctanti, quis esset artis, finis, ubi Corax respondisset, persuadere dicendo. Age, inquit, si persuadeo iudicibus, me nihil debere, non reddam, quia vici causam: sin minus persuadeo, non reddam, quia non perdidici artem. At Corax Tisiae dilemma tamquam vitiosum, et a)ntistre/fon, in discipulum retorsit ad hunc modum, Imo, inquit, si persuades, dabis, quia tenes artem, et debes ex pacto: sin minus, dabis, quia sententiis iudicum damnatus. Quod commentum tam vafrum, tamque callidum ubi iudices audissent, admirati versutiam adolescentis, succlamarunt, kakou= ko/rakos2 kako\n w)o/n. Sunt, qui narrent hoc succlamatum a corona circumstantium, cum alter alteri litem intenderet. Huiusmodi ferme leguntur in Prolegomenis in Hermogenis rhetoric. Ex hac fabula, ni fallimur, efficta est ea, quam narrat A. Gellius in noctibus Atticis libro quinto, c. 10. de Protagora sophista, et huius discipulo Euathlo: quae tametsi longiuscula est, et in promptu sita, tamen quod omnium lepidissima videatur, non pigebit adscribere. Gellius igitur, ostenso vitioso dilemmate, (quod Antistrephon vocant, propterea quod totidem verbis possit in adversarium retorqueri:) Quale est, inquit, provulgatum illud, quo Protagoram sophistarum acerrim usum esse ferunt adversus Euathlum discipulum suum. Lis namque inter eos, et controversia super pacta mercede haec fuit. Euathlus, adolescens dives, cloquentiae discendae,
causarumque orandi cupiens fuit. Is in discipulum Protagorae se dedit, daturumque promisit mercedem, grandem pecuniam, quantam Protagoras petiverat: dimidiumque eius dedit iam tunc statim prius quam disceret: pepigitque, ut reliquum dimidium daret, quo primum die causam apud iudices orasset, et vicisset. Postea, cum diutule auditor, assectatorque Protagorae fuisset, et ion studio quidem facundiae abunde promovisset, causas tamen non reciperet, tempusque iam longum transcurreret, et facere id videretur, ne reliquum metrcedis daret: capit consilium Protagoras, ut tum existimabat, astutum, petere instituit ex pacto mercedem, litem cum Euathlo contestatur. Et, cum ad iudices coniciendae, consistendaeque causae gratia venisset, tum Protagoras sic exorsus est: Disce, inquit, stultissime adolescens, utroque id modo fore, uti reddas quod peto, sive contra te pronuntiatum erit, sive pro te. Nam, si contra te lis data erit, merces mihi ex sententia debebitur, quia ego vicereo, sin vero secundum te iudicatum erit, merces mihi ex pacto debebitur, quia tu viceris: Ad ea respondit Euathlus: Potui, inquit, huic tuae tam ancipiti captioni isse obviam, si verba ipse non facerem, atque alio patrono uterer. Sed maius mihi in ista victoria proludium est, cum te non causa tantum, sed etiam in argumento vinco. Disce igitur tu quoque, magister sapientissime, utroque modo fieri, uti non reddam quod petis, sive contra me pronuntiatum fuerit, sive pro me. Nam, si iudices pro mea causa senserint, nihil tibi ex sententia debebitur, quia ego vicereo: sin contra me pronuntiaverint, nihil tibi ex pacto debeo, quia ego non vicero Tum iudices dubiosum hoc, inexplicabileque esse, quod utrinque dicebatur, rati, nesententia sua, utramcumque in partem dicta esset, ipsa sese rescinderet, rem iniudicatam reliquerunt, causam in diem longissimum distulerunt. Hactenus Gellius. Quoid autem? an non optimo iure iudices hoc saltem sententiae vice pronuntiare debuerunt, kakou= ko/rakos2 kako\n w)o/n? Narrat eandem fab ulam L. Apuleius in Floridorum libris, non dicamus copiosius: neque enim potest copiosius referri, quam a Gellio denarrata est, sed tamen florulentius, et, ut ita dixetimus, picturatius. Meminit Euathli Aristophanes in Fucis, atqu item in Acharnensibus.
SIGNIFICAT, ab impiis semper mali quippiam exoriri, a bonis nihil malorum proficisci.
Idem propemodum dicitur apud Graecos versu proverbiali:
*gnw/mhs2 ga\r e)sqlh=s2 e)/rga xrhsta\ gi/gnetai.
id est,
Probis ab animis facta promanant probae.
*lh/mnion kako\n, id est, Lemium malum, de malis immensis, ac miserandis. Historia, unde natum adagium, varie narratur, neque magni refert eam anxie persequi. Herodotus in Eratone, et proverbii, et historiae meminit, in hanc ferme sententiam: Pelasgi, ex Attica per vimm expulsi, Lem non incolebant. Huius iniuriae cum poenas de Atticis sumere cuperent, probeque cognitos haberent dies festos, ac ceremonias illorum, collatis insidiis, uxores Atheniensium
abduxerunt, cum Minervae sacra facerent in Braurone: hisque in Lemnum navigio asportatis, concubinarum vice sunt abusi. Ceterum mulieres, cum plurimos liberos parerent, omnes et Atticis moribus instituerunt, et Attice loqui docuerunt, ita factum est, ut nec miscere coniugia cum puellis Pelasigicis vellent, et, si quando Pelasgus quepiam pulsare conaretur, omnes conglobati Attici huic suppetias ferrent. Breviter adeo invalescebat pubes Attica, ut plerisque in rebus priores tenere videretur. quare visum est Pelasagis, ut silios ex Atticis mulierib. susceptos trucidarent. Idque perfecerunt, occisis una et matribus, deinde, sterilitate, obitate, pestilentia, reliquisque plurimis adacti malis, Delphicum oraculum consuluerunt, qua via calamitatib. levari possent. Hinc igitur ait per omnem Graeciam increbuisse proverbium, ut ingentia, miserandaque mala, Lemnia dicerentur. Partim igitur hinc natum adagium putat, partim illinc, quod aliquando Lemniae mulieres graveolentia maritorum offensae, eos universos sustulerunt, auxilio Thoantis. Cuius rei meminit Euripides in Hecuba:
*kai\ lh=mnon a)/rdhn a)rs1e/nwn e)cw/|kis1an.
id est,
Maresque Lemno sustulere feminae
Funditus.
Item Seneca in Agamemnone:
Et scelere Lemnon nobilem.
*te/ttiga pterou= s1unei/lhfas2, id est, Cicadam ala corripuisti. Dicitur in cos, qui quempiam provocant minime ex usu suo. Lucianus in Pseudologista, scribit Archilochum poeram iambographum, et ad male dicendum egregie instructum, ad hunc modum respondisse cuidam, a quo fuerat convicio provocatus. *to\n te/ttiga pterou= s1unei/lhfas2. Est autem huius insecti mira quaedam, et prodigiosa loquacitas, maxime efferucscente sole. Plinius negat iis vocem esse, sed stidorem cum tractu: cumque sonum emittit non alis, quemadmodum muscae, apes, culices: nam iis stridor simul cum volatu desinit, at cicadae si presseris alas, vehementius etiam perstrepit, sed in pectore subesse ait duos specus, attrituque membranae, mobili accedente spiritu, per hos e visceribus sonum edi. Ergo, quemadmodum, si cicadam natura garrulam ala prehensas, clarius obstrepit, ita, si poetico homini praebeas occasionem simultatis, non modo non tacebit, sed clarius obstrepet, et omnem bilem chartis illinet atris. Proinde Platonem aiunt admonuisse, ne quis hominem poetam sibi faceret inimicum. Et Horatius, Genus irritabile vatum, dixit.
*tene/dios2 pe/lekus2, id est, Tenedia securis. Conveniet aut in eos, qui nimium severe iudicant, ac puniunt: aut qui celeriter expediunt controversias, et litium ambiguitates. Inde translatum, quod olim rex Tenedi, securim gestans, lites audire consuevit; causaque iudicata, protinus eum, qui fecisset iniuriam, securi percutere: aut quod Tenedius quidam rex legem tulit in adulteros, ut utriusque corpus securi concideretur, eiusque legis exemplum etiam in filium edidit. proinde in numismate iussisse insculpi, altera ex parte securim, altera duos vultus ex eadem cervice prominentes. Cuius rei meminit et
Stephanus in utbium cataloge. Plutarchus in commentario de Pythiis oraculis, osten dic securim typum, atque insigne fuisse Tenediorum, idque propter cancros, qui sunt apud illos in loco, qui dicitur Asterium. Verba Plutarchi, si quis forte re quirer, sunt haec: *wsper a)me/lei s1elinou=ntioi/ pote xrus1ou=n s1e/linon a)naqei=nai le/gontai,kai\ tene/dioi to\n pe/lexun a)po\ tw=n karki/nwn tw=n ginome/nwn peri\ to\ kalou/menon a)ste/rion par) au)toi=s2. mo/noi ga\r w(s2 e)/oiken en tw=| xelwni/w| tu/pon pele/keos e)/xous1i. Lucianus in Philopseude: *tou=t) e)kei=no, h(/kein ga\r moi nomi/s1as2, pe/lekun/ tina kata yeus1ma/twn, id est, Ratus enim iuxtra illud. quod vulgo dici consucuit, securim quandam mihi venisse ad incidenda mendacia. Videtur allusum ad Alexandti Magni factum, qui nodum insolubilem in Midae plaustro ense dissecuit, quemadmodum ostendimus alibi. Meminit et Pausanias in Phocicis, sed otiginem adagionis ad aliam fabulam refert. Scribit autem securim inter anathemata fuisse, monumentumPericliti, cuius pater Euthymachius Tenedius, qua de re vetusta ferretur fabula: Cycnon filium fuisse Neptuni, ac regnasse in Colonis. Porro Colonae erant in terra Troiona, contra insulam, cui nome Leucophrys. Porro, cum Cycnus haberet filiam, nomine Hemitheam, ac filium nomine Tennem ex Proclea, ea fuerat Clytii filia soror Caletoris, quem Homerus in Iliadoso, tradit interfectum ab Aiace, quodis Caletor in Protesilai navim ignem iniecisset. Haec igitur cum esset defuncta huicsuccessit Philonome, Craugasi silia, quae cum adamaret Tennen, ac reiecta fuisset, mentitur apud maritum, quod ipsa nolens ab eo fuerit de stupro sollicitata. Cycnus, uxo ris mendacio persuasus, Tennen una cum sorore cistae inclusum abicit in mare. Catervm incolumes appulsi sunt in insulam Leucophtyn cui post a Tenne nomen versum sit Tenedos. Cycnus tandem, ubi comperisset se deceptum, navigat ad filium, simul et agniturius ertorem suum, et veniam deprecdatuius. Cum autem appulisset Cycnus, et navim ab arbore quapiam, aut saxo religasset, Tennes prae iracundia securi funes incidit. Unde proverbium dici coeptum de iis, qui perinaciter negarent aliquid: Hic est, qui Tenedia securi hoc aut illud incidere posset. Huic non dissimilis historia refertur in proverbio, Tenedius homo.
*anqrakes2 o( qhs1auro\s2 pe/fuken, id est, Carbones thesaurus erant. In eos competit, qui spe sua frustrantur, quique magnificis rebus exspectatis, meras nugas reperiunt. Ex eventu quo piam natum videtur, quo quispiam, thesauri spe fodiens, carbones defossos invenit. Eaqueres in risum, vulgique sermonem abiit. Nam antiquitus carbones in terra defodi solent, ad indicandos agrorum terminos, propterea quod, ut testatur in opere de civitate Dei Divus Augustinus, nulla res magis durabilior, magisque perpetua, quam carbones sub terra defossi. Lucianus in Zeuxide: *to\ de\ kata thn\ paroimi/an a)/nqrakes2 h(mw=n o( qhs1auro\s2 h)=s1an, id est. Verum, iuxt proverbium, thesaurus noster carbones erant. Rursum in Philopseude: *to\ gou=n tou= lo/gou e)kei=no, a)/nqrakes2 h(mi=n o( qhs1auro\s2 pe/fh|nas2, id est, Proinde iuxta id, quod dici solet: tu nobis, qui thesaurus credebaris, carbones exstitisti. Idem in Timone de auro invento.
*de/dia gou=n, mh\ a)/nqrakas2 eu(/rw a)negro/menos2, id est, Vereor itaque, ne expergefactus carbones reperiam. Rursus in Votis: *kai\ a)/nqrake/s2 s1oi o( qhs1auro\s2 e)/stai, id est, Ac thesaurus tibi carbones fuerint. Alciphron in epistola quadam: *ou) spo/dos2 moi pa/ntes2 oi( qhs1auroi\ genh/s1ontai, id est, Non omnes thesauri mihi cinis erunt?
*pa/lin dromh=s1ai ma=llon, h)\ dramei=n kakw=s2.
id est:
Satius recurrere, atque uti curras male.
Senarius proverbio celebratus, cuius hic est sensus: Praestat mutare consilium in melius, quam in male institutis pergere. Lucianus asinus sententiam hanc secum voluebat, non admodum asininam:
*ekrina tou=to dh\ to\ tou= lo/gou,
*pa/lin dromh=s1ai ma=llon, h)\ dramei=n kakw=s2.
id est:
Visum est tandem iuxta vulgi sermonem,
Potius recurrere, atque currere perperam.
Quin et hoc saeculo vulgo dictitant, non prorsus aberrare eum, qui medio e cursus recurrat: significantes, probandos eos, qui mature resipiscunt ab stultitia.
*mo/nos qe/wn e)kra/tei, id est, Solus currens vicit. Deiis, qui vincunt nemine contra certante. Translatum a stadiis. Nihil autem est negotii vincere, si nemo tecum certet. Concinne dicetur in eos, qui sibi placent, quasi pulchre causam suam probarint, cum nullus adsit, qui contra disputer. Lucianus in imaginibus: *ra=|ston de\ oi)=mai tou= to/ e)sti kata th\n paroimi/an, mo/non qe/onta kratei=n, id est, Haud est difficile, iuxta proverbium, cum solus curras, vincere. Affine illi, quod alias recensuimus, e)rh/mhn nika=n, id est, Desertam causam vincere. Nec alienum ab illo, a)koniti\ nika=n, id est, Citra pulverem vincere. Et a)nidrwti\ nika=n, id est, Citra sudorem vincere; quorum alibi meminimus.
*ek tw=n o)nu/xwn le/onta ginw/s1kein, id est, Ex unguibus aestimare leonem, est, ex una quapiam coniectura negotium universum perpendere, ex paucis multa, ex minimis maxima conicere. Natum videtur adagium a Phidia statuario, qui, sicut narrat Lucianus in Haeresibus, inspecto leonis duntaxat ungui, quantus esset totus leo, perpendit, totumque ex indicio unguis effinxit. Plutarchus in commentario De defectis oraulis, videtur ad Alcaeum referre. Sic enim scribit: *ou)k kat) a)lkai=on e)c o)/nuxos to\n le/onta gra/fontas2, id est: Non Alcaei more leonem ex unguibus depingentes, hoc est, ex re minima, maxima colligentes. Philostatus in vita Apollonii: *oi(=on e)c o)/nuxos2 h)/dh o(rw=, id est, Qualem ex ungui iam esse video. Basilius magnus ad maximum Philosophum: ei)ko/nes2 o)/ntws2 to\n yuxw=n ei)s1i\n oi( lo/goi. katema/qomen ou)=n s1e\ dia tou= gra/mmatos2, o(/s1on, fas1i\n, e)c o)nu/xwn to\n le/onta, id est, Animi imago re vera est oratio. proinde cognovimus te ex literis, non aliter, quam leonem, ut aiunt, ex unguibus. Fit autem hoc mathematica ratione, sicuti docet Vitruvius libro tertio, ut ex membro vel minimo, totius corporis modus colligatur. Quemadmodum Pythagoras Herculani corporis mensuram, ex Pisano stadio quod Hercules suis
pedibus fuerat metatus, ratiocinatus est. Sic ex unius arteriae pulsu, medici de tota hominis valetudine iudicant: sic ex unica epistola doctrinam omnem aestimamus: ex unico responso, totam hominis spaientiam perpendimus.
*h ke/rkos2 th=| a)lw/peki marturei=, id est, Cauda de vulpe testificatur. In eos dici solitum, qui pusilla in re, cuiusmodi sint, declarant. Est autem vulpi cauda pro corpore maior, ac pilosior, ut non sit facile celare. Alioqui canis videri possit. Unde quadrabit de exitu declarant, cuiusmodi fuerint reliqua. Quidam primo aggressu agni, in eventu vulpes comperiuntur.
*ek tou= kraspe/dou to\ u(/fas1ma gnnw/s1kw, id est, E fimbria textum omne cognosco. hoc est, ex uno aliquo pusillo reliquorum facimus coniecturam. Translatum a negotiatoribus, qui; inspecta texti margine, facile de universo, cuiusmodi sit, iudicant.
*ek geu/matos2 ginw/s1kw, id est, Ex degustatione iudico, hoc est, ex minima experientia. Ductum item a negotiatoribus, qui, gustato duntaxat vino, aut oleo, de reliquo mox pronuntiant. Est enim cuiusque arboris foetui suus quidam sapor, et indoles, et forma quoque peculiaris; quae quoties mutarentur in diversum, pro ostento habitum fuit, ut eleganter Theophrastus in historia plantarum libro secundo, capite quarto. Unde Plinius: Ad eum, inquit, gustum tibi reliqua promitto. Seneca: Eg gustum tibi dare volui. Et degustationem huiusmodi experientiam vocamus. Haud alienum fucrit huc asscribere, quod Irenaeus refert proverbii nomine, ut discas mare salsum esse, nihil opus totum ebibere. Siquidem e paucis gutiis deprehendere licet, quale sit universum mare.
*to\n ai)qi/opa e)k th=s2 o)/yeos2 ginw/s1kw, id est, Aethiopem ex ipso vultu cognosco. Praefert quisque aliquo signo, cuiusmodi sit moribus. Praesefert enim Aethiops, nigrore vultus, intortis capillis, labris tumentibus, dentium candore,. patriam suam. Nam vestem mutare potest Aethiops, faciem non potest.
*ek tou= karpou= to\ de/ndron ginw/s1kw, id est, E fetu cognosco arborem: e factis hominem iudico. Nam simulatio nec diuturna potest esse, nec fieri potest, quin, alicunde cedens naturae, prodat animi morbum.
*en tw=| s1ko/tw| o)rxei=sqai, id est In tenebris saltare. Est, rem gerere clanculum, nullo teste, nulloque iudice. Translatum ab iis, qui choros ducunt, quos in tenebris nemo queat diiudicare, recte ne, an secus movesnt pedes. Lucianus in Sectis, *en s1ko/tw| fas1i\n o)rxoi/meqa, id est, In tenebris, ut aiunt, saltaremus. Quibus ex verbis videtur adagium dici posse etiam in illos, qui temere, nulloque iudicio, nulla certa ratione rem agunt. Sentit enim Lucianus, nos, philosophia destitutos, tamquam in tenebris saltaturos, ut, quidquid in manus venerit, id esse credamus, quod quaerebatur. Apparet huc tacite allusisse Platonem libro de Republ. octavo.
*ina mh\ s1koteinw=s2 dialegw/meqa, pro=ton o(ris1w/meqa, id est, Ne tenebrose disseramus, prius desiniamus, Nam qui confuse disputat, velut in tenebris saltat.
*areiopagi/ths2, id est, Areopagita. De tristi severoque dicebatur, aut etiam de iudice vehementer incorrupto. Inventiur et *skuqrwpo/teros2 a)reiopagi/tou, id est, Tristior Areopagita. Athenis summa erat Areopagitarum auctoritast hi eranti iudices, qui de capitalibus causis pronuntiabant, tanta integritate, ut noctu atque in tenebris, non interdiu, neque luci causas cognocerent: quo non dicentes, sed duntaxat quae dicerentur spectarent. Id ita esse, testatur Lucianus in Sectis. Adlusit ad proverbium Cicero ad Atticum libro 2. Senatus a)/reios2 pa/gos, nihil constantius, nil severius, nil fortius. Idem eiusdem operis libr. 4. Ex quo intellectum tres tou\s2 a)reiopagi/tas2, ambitum, comitia, interregnum, maiestatem, totam denique Rem publicam flocci non facere.
*attiko\n ble/pos2, id est, Atticus aspectus, perinde est, quasi dicas, os impudens. In eos dicebatur, qui vultu ipso prae se ferebant impudentiam, dicendique confidentiam. Nam hoc vitio notati sunt Atticorum mores, Aristophanes in Nubibus:
*epi\ tou= pros1w/pou t) e)sti\n a)ttiko\n ble/pos.
id est:
Ac vultu in ipso aspectus Atticus eminet.
Sic enim loquitur Strepsiades de silio socratica e schola redeunte, quem ex ipsa fronte conicit, malam causam agere posse, quod nescimus quid Atticae astutiae simul atque im pudentiae praeferret. Quin et Achilles apud Homerum Agamemnonem appellat kunw/phn, ob impudentiam. tales et kunoblw=pas2, dici, admonet Hesychius.
*esti/a| qu/ous1in, id est, Lari facrificant. In tenaces dicetur, qui de suis nemini quidquam impartiunt: aut in convivas edaces, qui nihil appositis epulis mittunt amicis: neque quidquam faciunt reliquum. Nam antiquis religiosum erat, ex iis, quae laribus immolabantur, aliquid foras efferre. Huc adlusit Aristophanes in Pluto, apud quem Carion Mercurio obsecranti, ut aliquid sibi de sacrificio, quia intus agebatur im pertiant: a)ll), inquit, ouk e)kfora\, id est, Efferre nequaqum licet. Item in eadem fabula mulieri volenti pro foribus spargere bellaria:
*endon ge, inquit, para\ thn\ e(sti/an, w(/sper no/mos,
*ou)de\n e)kfe/rein prepw=de/s2 e)stin a)llod ei)s1fe/rein.
id est:
Intus profecto, ut moris est, apud Larem,
Nam nefas efferre quidquam, inferre sed decet magis.
Apud Romanos auctore Plutarcho, nefas erat mensam prorsus inanem tolli: vel quod in nuerent semper aliquid resei vandum in tempus posterum: vel ut assuescerent temperare cupiditati, a praesentibus abstinentes: vel ut hoc pacto servorum animos sibi conciliarent, cum quibus mensam aliquo pacto communem habere viderentur: vel quod religiosum haberetur in sacris quidquam vacuum conspici. Porro mensa sacra quaedam res est. Cato libro De re rustica monet, ut villica certis
diebus Lari sacrificet pro copia, addita foco corona. Huic diversum adagium fiugi poterit th=| e(ka/th| qu/ein, id est, Hecatae sacrum facere. Siquidem in huius deae sacris, ii, qui cenam inferebant, ipsi nihil inde gustabant, neque quidquam auferebant praeter tumultum et fumum, ut inquit in Symposiacis Plutarchus. Idem fieri consuevit, si quid inferebatur reliquis diis, quos a)po tropai/ous2 appellant. Torquebitur in eos, qui aliis consulunt, non sibi, aliis parant opes, ipsi non fruuntur.
ERAT hoc religiosum in nonnullis etiam aliis hostiis, ne quid ex sacris epulis relinqueretur: aut, si quid reliquum esset, id igni absumeretur. Porro id genus sacrificii Romani Proterviam appellant. Unde celebratur illud Catonis festiviter dictum in Albidium quendam, qui partrimonium universum luxu absumerat, unis exceptis aedibus, quae in cendio conflagrarunt: Proterviam, inquit, fecit propterea quod ea, quae comesse non potuerit, quasi combussisset. Auctor Macrobius lib. Saturnalium secundo. Ad hoc facit, quod apud Athenaeum libro octavo, Theocritus Chius Diocliti Gurgiti, qui, devorato pisce calido, dixit se caelum exussisse: Unum, inquit, illud tibi superest, ut mare ebibas, atque ita tres res omnium maximas confeceris, terram, mare, caelum. At, quoties, sumptus superat quaestum, nec morbus decedit iam in naturam versus, quid superest, nisi ut ad malas artes vertant sese, quo luxui semper gliscenti suppeditet pecunia? Si legum severitas coerceret talium intemperantiam, non essent tam multi, quibus supplicia vel infligere cogeretur, vel condonare. Per aleam enim, chartas, scorta, compot tiones, et otium venitur ad aes alienum, mox ad rapinas, et sycophantas. Curritur in militiam, redeunt cum praeda non ab hostibus parta. His rudimentis exercitati, nullum horrent facinus. Apud veteres erant leges sumptuariae, atque adeo Corinthi, quae civitas erat ceteris corruptior, tamen lex erat opposita, sumptuosius, quam pro ri familiaris modo, viventibus. Eam apud Athenaum libro sexto Diphilus refert hisce versibus:
*toiou=to no/mimo/n e)sti be/ltist) enqa/de
*korinqi/ois2, in a)/ntin) o)ywnou=nt) a)ei\
*lampra=s2 o(rw=men, tou=ton a)nakri/nein po/qen
*zh=| kai\ ti/ poiw=n. ka/n me\n ou)s1i/an e)/xh|,
*hs2 ai( pro/s1odoi lu/ous1i ta)nalw/mata,
*ea=n a)pola/uein tou=ton h)/dh tou= bi/ou.
*ea\n d) u(pe\r th\n ou)s1i/an dapanw=n tu/xh|,
*apei=pon au)tw=| tou=to mh\ poiei=n e)/ti.
*os2 d a)\n de\ mh\ pei/qht) e)pe/balon zhmi/an.
*ea\n de\ mhd) o(tiou=n e)/xwn zh= polutelw=s2,
*tw=| dhmi/w| pare/dwkan au)to\n. h(ra/kleis2.
*ou)k ende/xetai ga\r zh=n a)/neu kakou=tino\s2
*tou=ton, s1uni+/hs2. a)ll) a)nagkai/ws2 e)/xei
*h lwpodutei=n nukto\s2, h)/toi xwruxei=n,
*h tw=n poiou/ntwn tau=ta koinwnei=n tis1i\n,
*h s1ukofantei=n kat) a)gora\n, h)\ marturei=n
*yeudh=. toiou=ton e)kkaqai/romen ge/nos.
id est:
Hoc lege cautum est hic apud Corinthios
Si quempiam obsonare semper splendide
Videmus, huncrogamus, unde vinat, et
Quid faciat operis: si facultates habet,
Ut reditus harum solvere expensas queat,
Perpetimur illum perfrui bonis suis.
Sin forte sumptus superat ea, quae possidet,
Prohebemus huic, ne faciaet hoc in posterum.
Ni pareat, iam plectitur mulcta gravi.
Sin sumptuose vivit is, qui ntl habet,
Tradunt eum tortorib. Proh Hercules.
Nec enim licet vitam absque malo ullo degere
Talem scias, sed est necesse aut noctibus
Abigere praedam, aut fodere muros aedium,
Aut haec patrantum iungier commercio,
Aut in foro agere sycophantam, aut perfidum
Praebere testem. Nos genus hocmortalium
Eicimus hac ex urbe, velut purgamina.
*au(/th men mh/rinqos2 ou)de\n e)/spas1en. id est: Funis quidem iste piscium attraxit nihil. Senarius proverbialis, quo significabant operam frustra sumptam, neque ex sententia evenisse, quod quis conabatur. Translatum ab hamato funiculo piscantibus, qui saepe hamum retrahunt inanem. Natum videtur ex fabula Aristophanis, cui titulus, qes1moforia/zous1as2, ubi legitur hic Senarius. Ad adagium allusit idem in Vespis: *all) ou)k e)/spas1en, id est, Atqui non attraxit. De eo, qui tetenderat patri laqueum, ne quo exiret.
ADSIMILI metaphora dixit Ouid. in Amoribus:
Casus ubique valet, semper tibi pendeat hamus,
Quo minime credis gurgite piscis erit.
Semper experienda fortuna, et omnis tentanda occasio. Similie illi: Omnem movere lapidem.
DIVUS Hieronymus ad Hedibiam scribit in hunc modum: Unde et illa vulgata sententia nobis videtur esse verissima: Dives, aut iniquus, aut iniqui haeres. Quod si verum est illud Hesiodium, non omnino temere esse quidquid vulgo dicunt mortales, proverbium hoc haud oscitanter expendendum est iis, qui suis opibus stulte se iactant. Neque enim fere parantur ingentes opes sine fraude. Et aut ipse possessor eas per fas nefasque congessit, aut certe successit ei, qui has ea paravit via. Plato lib. De legibus 5 *ws2 te o( lo/gos2 h(mi=n o)rqos2, w(s2 ou)k ei)s1in oi( pamplou/s1ioi a)gaqoi\. id est. Ita verum est, quod vulgo dicimus, admodum divites non esse bonos. Circum fertur apud Graecos et hic versiculus ex Menandri comoediis:
*ou)dei\s2 e)plou/ths1e taxe/ws2 dikaios2 w)/n.
id est:
Numquam vir aequus, dives evasit cito.
Huc respexit ille, qui Syllae, iactanti sese, dixisse legitur: Quo modo vir bonus esse potes, qui tantas possideas opes, cum a patre nihil tibi sit relictum? Refert Plutarchus in illius vita.
*hra/kleion a(/mma. id est. Herculeus nodus, pro vinculo arctissimo, atque indissolubili, legitur apud eruditos. Seneca ad Lucilium: Unus tibi nodus, sed Herculeus restat. Sic enim vocat syllogismum, qui vix dissolvi posset. Quod in eos quadrabit, qui sunt arctissima necessitudine copulati.
Idque unde sit natum, Plutarchus propemodum indicat in Alexandri vita. Scribit enim, Alexandrum Magnum subacto oppido Gordio, Midae regia, visere voluisse plaustrum illud celebre, mirando artificio ex corni libro connexum. De quo talis fama apud barbaros increbuerat, quisquis eius nodos explicuisset, ei totius orbis imperium portendi fatis. Alexander ense disecuit. Aristobulus scribit eum facilime dissolvisse, nempe adempto clavo, quo temoni iugum annectitur. Allusit huc Ausonius, scribens Paulino suo, Nae tu Alexandri Macedonis pervicaciam supergressus es? qui fatalis iugi lora, cum solvere non posset, abscidit, et Pythiae specu, quod nefas erat patere, penetravit. Rursus ad eundem in carmine,
Ocius illa iugi fatalis solvere lora
Pellaeum potuisse ducem reor, abdita opertis
Principtis, et utroque caput celantia nodo.
Nodum autem eum, quem ostendit Hercules, religiosum ac sacrum apud priscos fuisse, satis liquet ex iis Plinii verbis, quae sunt in historia mundi, lib. 28. cap. 7. Ac vulnera nodo Herculis paeligare, mirum quantum ocior medicina est. Atque etiam quottidiani cinctus tali nodo, vim quandam utilem habere dicuntur. Festus Pompeius ostendit antiquitus fuisse morem, ut nova nupta laneo cingulo praecingeretur, vincto nodo Herculis: quem vir ominis gratia solvebat in lecto, ut et ipse felix esset in liberis suscipiendis: nam Hercules septuaginta libros reliquit. Athenaeus libro 11. tradit Heracliotas Boeotiae gentem hoc insigni a ceteris distingui, o(/ti e)/pestin e)pi\ to=u w)/twn au)toi=s2 o( lego/menos h(ra/kleios des1mo\s2, id est, quod super aures gestent vinculum, quod Herculanum dicitur. In consimilem sensum M. Tullius usurpavit, Trabali clavo, actione in Verrem 6. Et ut hoc beneficium quemadmodum dicitur, trabali clavo figeret, cum consilio causam Mamertin orum cognoscit. Meminit et Horatius clavorum Trabalium.
*pa/lai po\t) h)=s1an a)/lkimoi milh/s1ioi/.
id est,
Fuere quondam strenui Milesii.
Hoc senario notabant eos, qui a pristina fortuna defluxissent, aut a maiorum moribus degenerassent. Breviter in omnes quadrabit, qui desierunt esse quod erant, facti deteriores. In senem, in pauperem factum e divite: in privatum, qui quandoque regnarit: in obscurum, qui aliquando floruerit. Origo proverbii varie narratur a Graecis. Quidam aiunt Milesios olim belli gloria praeter ceteros floruisse, adeo, ut quoscumque bello lacesserent, eos superarent. Proinde Polycrates Samiorum tyrannus, bellum quoddam gesturus, cum in animo haberet Milesios socios ad eam rem accersere, oraculum super eo negotio consuluit. Deus respondit. Quondam fuere strenui Milesii. Alii diversam afferunt fabulam. Cum Cares bellum adversus quosdam molirentur, statuissentque eius gentis auxiliis uti, quae tum esset inter finitimos pollentissima, quidam Milesios accersendos censuerunt, alii cum Persis res componendas. Itaque consultus hac de re Apollo, respondit modo dictum senarium. Dissipato per omnem Asiam oraculo, Milesii
propemodum omnes in praelio cum Persis collocato, caesi sunt, Itaque oraculum cum risu in proverbium abiit. Rursum alii scribunt: Cares, cum Dario belligerantes, iuxta vetus quoddam oraculum, quo monebantur, ut fortissimos auxilio advocarent, in Branchidas fuisse profectos: atque eius loci deum consuluisse, num Milesiorum auxiliis oporteret uti, atque eum respondisse: Quondam fortes fuisse Milesios, significantem videlicet, eos iam imbelles esse, et deliciis effeminatos. Verum hoc commentum ex ipsa temporis ratione coarguit Zenodotus. Siquidem hunc senarium legimus apud Anacreontem, qui floruit aetate Cyri, Persarum regis, a quo Darius fuerit tertius. Angelus itaque Politianus maluit ad Milesiorum mores in mollitiem versos referre: quemadmodum facit et Athenaeus libro Dipnos. 12. Usurpat hoc adagium semel atque iterum Aristoph. In Pluto:
*kai\ pro\s2 e)pi\ tou/tois2 ei)=pen a)pope/mpwn, o(/ti
*pa/lai po/t) h)=s1an a)/lkimoi milh/s1ioi.
id est,
Ac praeter haec renunicavit hoc quoque,
Fuisse quondam strenuos Milesios.
Dicitur autem sub persona adolescentis, qui revocatus ab anu, quam pauper aliquando divitem emolumenti gratia coluerat, tunc dives effectus, eandem exhaustam fastidit. Allusit eodem in Vespis, iocans in senes,
*w pa/lai po/t) o)/ntes2 u(mei=s2 a)/lkimoi men en xoroi=s2,
*alkimoi d) en ma/xais1in,
*kai\ kat) au)to\ dh\ tou=to mo/non, a)/ndres2 maximw/tatoi,
*pri\n po/t) hn)= pri\n tau=ta. nun=
*d) oixetai/ ge, ku/knou poliw/tero dh\.
i. O qui quondam fortes fuistis in choreis, fortes in pugnis: et secundum hoc denique tantum viri pugnacissimi: prius olim fuerunt, prius ista: nunc vero perierunt, cycno magis cani iam. Aristophanes in Ranis notat milh/s1ia strw/mata, id est, stragulas Milesias, ut deliciis effeminatorum. Usurpatur et a Synesio in epistola quadam ad Philosophon mulierem, significans sese a pristina felicitate redactum ad calamitatem.
*hmen trw=es2, id est, Fuimus Troes. Hic loquendi color in Graecanicis tragoediis adeo passim obvius est, ut tamquam in adagiu abierit, ubi periisse quem piam significant: Euripides in Hecuba: *ka/gw\ ga\r hn)= pote\, id est Et quondam ego fui. Sophocles in Electra:
*apwlo/mhn du)sthnos ou)de\n ei)=m) e)/ti.
id est,
Miseranda perit, nulla sum posthae ego.
Id imitatus Virgilius 2. Aeneidos libro:
- Fuimus Troes, fuit Ilium et ingens
Glorta Teucrorum.
Rursum alibi:
Et campos ubi Troiafuit, exstinctam significans.
Eandem sententiam diversa metaphora extulit Ouidius lib. De tristibus:
Nos quoque floruimus, sed flos fuit ille caducus.
Flammaque de stipula nostra, brevisque fuit.
Ad eandem figuram pertinet et illud ex Terentiana fabula, cui titulus e(auto\n timwrou/menos. Immo habui, Chreme, tamquam periisse significans.
Item illud ex Rudentibus Plauti. Miserum istuc verbum et pessimum est, habuisse. Praeterea nobilis illa vox M. Tullii de coniuratis supplicio affectis. Vixerunt: cum occisos significaret. Hanc sermonis figuram ex antiquissima illa Lacedaemonii chori cantilena putant increbuisse. Eius chori mentionem facit Plutarchus in libello, cui titulus, Quo pacto laudare se quispiam citra invidiam possit. Meminit et Diogenianus in Graecorum adagiorum Collectaneis. Constabat autem is chorus triplici serie, atque orbe, senum, puerorum, iuvenum. Senum haec erat cantio:
*ammes2 de\ po/t) h)=men a)/lkimoi neani/ai.
id est,
Nos fuimus olim strenui iuvenculi.
Deinde puerorum haec erat:
*ammes2 de\ g) e)sso/mesqa pollw=| ka/r)r(ones2.
id est,
Praestantiores nos futuri olim sumus.
Postremo iuvenum haec erat:
*ammes2 de\ g) ei)me\n, ai) de\ lh=|s2 a)uga/s1deo.
id est,
At nos sumus, vel experire, si velis.
Hunc chorum, quem trixori/an vocant, instituit apud Lacedaemonios Tyrtaeus, iuxta triplex aetatum discrimen. Nam pueritia ingressus est vitae; virilis aetas, progressus; senecta exitus.
*purau/stou mo/ros, id est, Pyraustae interitus. In eos ddicebatur, qui sibiipsis exitium accersunt. Ait enim Zenodotus, Pyraustam insectum esse, quod lucernis advolet, atque ita exustis alis concidat, pereatque. Citat autem hunc ex Aeschylo senarium:
*de/doika mwro\n ka/rta purau/stou mo/ron.
id est,
Magnopere stultum metuo pyrausta exitium.
Tradit eadem de Pyrausta Aelianus De natura animantium libr. 12. citans eundem ex Aeschylo locum. Meminit de Pyrausta et Plinius lib. 11. c. 36. Gignit, inquiens, aliqua et contrarium natura elementum, siquidem in Cypri aerariis fornacibus ex medio igni maioris muscae magnitudine, volat pennatum quadrupes, appellatur Pyralis, â quibusdam Pyrausta, aut, ut nonnulli codices habent, pyrotus. Quamdiu est in igne, vivit: cum evasit longiore paulo volatu, tunc emoritur. Cuiusmodi ferme tradidit Aristoteles lib. 3. De animalibus, e nive vetustiore vermem nasci, qui nive exemptus non vivat. Eum nos vidimus in Alpibus. Quod si placet ad hoc referre adagium, conveniet et in eos, qui w)ku/moroi sunt, id est, qui celeriter intereunt. Nec invenuste deflecteretur in eos, qui nusquam vivere possunt, nisi in propria patria: si contingat agere peregre, rebus omnibus offenduntur.
*kato/pin th=s2 e(orth=s2 h(/keis2, id est, Post festum venisti. Refertur a Diogeniano. Dicitur in eos, qui negotio cuipiam egregio non interfuerunt: propterea quod serius, iam reperacta, accesserint. Socrates in Gorgia Platonis: a)ll) h)\to\ lego/menon, kato/pin e(orth=s2 h(/komen, kai\ u(sterou=men, id est, Num, inquit, post festum, quemadmodum dici consuevit, venimus, ac serius? Legitur et hoc pacto: panaqhnai/wn kato/pin, id est, Post Panathenae. Item puqi/wn u(/steron h(=kes2, id est, Post Pyrthia venisti.
MERCES ultroneae putent, id est, ingrata sunt, quae ultro non petentibus offeruntur. Translatum videtur a negotiatoribus, qui merces a venditore ultro oblatas, suspectas habere solent, quasi studeant eas extrudere. Adagium refertur a Divo Hieronymo in quaestionibus Hebraicis: Tritum, inquit, proverbium est, ultroneas putere merces. Unde et nos de industria dicenda reticemus, ut avidius velis audire, quae tacita sunt. Usurpat idem in epistola ad Demetriadem virginem. Ab hac sententia non abludit illud Oudianum:
Quod venit ex facili, facile,s segnesque tenemus.
Quod spe quodque metu torsit, habere iuvat.
Quin vulgo etiamnum in ore est, ultro delatum obsequium pletumque ingratum esse. Cui tamen refragetur Mimus ille non insulsus:
Bis est gratum, quod opus est, ultro si offeras.
*ani/ptois2 pos1i\n a)nabai/nein, id est, Illotis pedibus ingredi. Est, confidenter, atque imperite rem egregiam aggredi, tamquam profane, et ineverenter. Translatum a sacrorum caeremoniis, in quibus omnia pura, lotaque iubebantur exhiberi. Lucianus in Demonactis vita, *ou) mhn\ a)ni/ptoi/s2 ge pos1i\ to\ tou= lo/gou, pro\s2 ta=nta h(=cen, id est, Haudquaquam illotis, ut aiunt, pedibus ad ista venerat, hoc est, neutiquam inexercitatus, neque rudis. Idem in Rhetorum praeceptore notat eos, qui a)ni/ptois2 pos1i\n, id est, nullis bonis disciplinis instructi, ad rhetoricum munus accedunt. Aeneas sophista in epistola quadam: *oi( men polloi\, to\ dh\ lego/menon, a)ni/ptois2 pos1i\n e)piphdw=s1i toi=s2 i(erois2, id est, Plerique quidem illotis, quod aiunt, pedibus irrumpunt ad sacra. Aulus Gellius in Noctibus: Illotis, quod aiunt, pedibus et verbis, reprehendit doctissimi hominis orationem. Macrobius Saturnal. lib. 1. Illotis pedibus praetereunt. De literatoribus loquitur, qui reconditam illam in Virgiliano poemate doctrinam negligunt. Huiusmedi Galenus libro De virtute simplicium remediorum 7. a)muh/tous2 vocat, kai\ bebh/lous2. kai\ ou)de\n, inquit, i/s1ws2 qaumasto\n, ei)/ge kai\ musthri/wn bi/blous2 e)to/lmhs1an e(/nioi to=u a)muh/twn a)naginw/s1kein. a)ll) ou)t) e)kei/nas2 e)/grayan oi( gra/yantes2 toi=s2 bebh/lois2, ou)t) e)gw\ tau=ta toi=s2 mh/ pw peri\ ta\ pra=ta gegumnas1me/nois2 id est, Ac fortassis haudquaquam mirum est, si et mysteriorum libros quidam sacris non initiati sunt ausi legere. At eos libros nec illi, qui scripserunt, scripserunt profanis, nec ego haec scribo iis, qui nondum in primis rudimentis sunt exercitati. In genere sermonem omnem parum verecundum, nimisque procacem, ac petulantem, illotum proverbio vocant.
*ani/ptois2 xers1i\n, id est, Illotis manibus. A Diogeniano refertur, pro eo, quod est, irreverenter, atque imparate. Translatum item a sacrorum puritate. Hesiodus in Operibus et Diebus vetat, ne quis mane Iovi libet vinum xers1i\n a)ni/ptois2, id est, manibus illotis.
*mhde/ pot) e) h)ou=s2 dh\ lei/bein ai)/qopa oi\=non
*xers1i\n a)ni/ptois1in mhd) a)/llois2 a)qana/tois1in.
id est,
Ne unquam mane Iout vinum li baveris ardens
Illotis manibus, neque divum praeterea ulli.
Ac ne vel amnem quispiam ingrediatur, aut fontem xei=ras2 a)/niptos2, idem vetat, id est, manibus illotis. Unde xe/rnibos apud Homerum crebra mentio. Ea vox perinde sonat, quasi dicat manuum lotionem, a qua rem divinam antiquitus auspicabantur, atque etiam convivium, utpote rem sacram. Gregotius, cognomento Theologus, in Apologia De fuga sua in Pontum coniungit utrumque. a)ni/ptois2 xers1i\n, o(\ dh\ le/getai, kai\ a)muh/tois2 pos1i\ toi=s2 agiwta/tois2 e(autou\s2 e)pis1a/gous1in, id est, Illotis, ut dici solet, manibus, ac profanis pedibus, semet rebus sacratissimis ingerunt. Caius lib. Pandec. 1. Titulo de Origine iuris: Si in foro, inquit, causas dicentibus nefas, ut ita dixerim, videtur esse, nulla praefatione facta iudici rem exponere, quanto magis interpretationem promittentibus inconveniens erit, omissis initiis, atque origine non repetita, atque illotis, ut ita dixerim, manibus, protinus materiam interpretationis tractare? Utrumque proverbium recte usurpabitur in eos, qui vel audacius, vel parum instructi rebus his, quibus oportuit, negotium invadunt: veluti, si quis principis munus capessat, nulla neque virtute, neque sapientia, neque rerum usu praeditus.
*aetou= gh=ras2, id est, Aquilae senecta. In senes dicebatur bibaces magis, quam edaces. Nam Plinius libro 10. cap. 3. refert, aquilas neque senio, neque aegritudine oppetere, sed fame: in tantum superiore accrescente rostro, ut aperiri non queat. Eoque aquilam tantum in senecta bibere, aut de praeda sanguinem sugere: cum nullae fere aves aduncis unguibus utantur potu, praeter tinnunculum et miluum: quamquam hi quoque perquam raro bibant. Auctor Aristoteles libro De natura animalium 8. Sed idem libro 9. narrans de aquilae rostro eadem ferme, quae Plinius, addit huic rei datam fabulam, quae significat hoc ideo accidere aquilae, quod olim, cum homo esset, hospiti fecit iniuriam. Terentius in Heautontimorumeno. Visa vero est, quod dici solet, Aquilae senectus. Verba sunt Syri, adulantis hero, quod pridie strenue bibisset in convivio. Est autem veluti peculiaris senibus bibacitas. Sive quod natura frigus aetatis, vini calore pensare desiderat: sive quod vini hilaritas minuit senectutis molestiam. Unde Plato quoque, cum iuvenibus in totum interdixerit usum vini, viris moderatum permiserit, senibus largiores compotationes concedit. Tum, cur senectus sit vinosior, causam reddit etiam Alexander Aphrodiseus in problemate quarto ab ultimo, quod aetas ingravescens minuat calorem, vinum autem humectet simul et calefaciat. Unde et vulgo lac senum dicitur. Fertur et prisci Catonis Saepe mero caluisse virtus, ut inquit Flaccus.
*aetou= gh=ras2, koru/dou neo/ths2, id est, Aquilae senecta, Corydi iuventa. De vivida, viridique senecta, quae praestantior sit aliquorum iuventa. Nam anus aquila praestat Corydo aviculae, etiam aetate integra. Citra allegoriam extulit Euripides in Andromache:
*pollw=n ne/wn ga\r, ka)\|n ge/rwn e)u/yuxos2 h)=|
*krei/sswn.
id est,
Multis enim iuvenibus ante stat senex,
Cui mens adest generosa.
*ka/mulos2 kai\ ywriw=s1a, pollw=n o)/nwn a)nati/qetai forti/a, id est, Camelus etiam scabiosa, complurium asinorum tollit onera. De iis, qui usque adeo praecellunt quosdam, ut etiam senes, aut alioquin aegroti, praestantiore tamen sint illis integris. Aut de his, qui, rebus parum prosperis, tamen plus valent ob pristinae fortunae reliquias, quam alii rebus integris. Usus est Synesius.
*palinw|dei=n, id est, Palinodiam canere, est, diversum ab his, quae prius dixeris, dicere, atque in contrarium vertere sententiam. Translatum est a Sthesichori Lyrici poetae facto: cuius meminit Plato in Phoedro. Is, cum Helenam carmine vituperasset, oculis orbatus est. Intelligens autem (Achille, sicut scribit Pausanias in Laconicis, Helenae iussu nuntiante) caecitatis suae causam, protinus palinodiam cecinit: Helenamque prius vituperatam laudavit, itaque visum recepit. Hunc Socrates iocatur sese velle imitari, et amoris vituperati prius canere palinodiam, quam orbetur oculis. Sonat autem Graece palinw|di/a, quasi dicas recantationem. Quo quidem verbo Flaccus usus est in Odis, promittens palinodiam amicae, quam contumeliose carmine provocarat:
-Dum mihhi
Fias recantatis amica
Opprobriis, animumque reddas.
M. Tull. ad Atticum: Exspecta palinodiam divinam. Usurpavit hoc adagium nominatim proverbii vice Ioannes Chrysostomus. Item Plato in epist. ad Dionysium tertia.
VERTERE vela, est, in diversum mutare sententiam, vitaeque institutum. Horatius in Odis:
Nunc retrorsum
Vela dare, atque iterare cursus
Cogor relictos.
Translat a metaphora a navigantibus, qui cursus errorem versis velis corrigunt. Hanc Persius in quinta Satyra non nihil novans, Funem reducere dixit, pro eo, quod est, institutum mutare in diversum:
Quae dederam supra, repeto, funemque reduco.
*suggn/w/mh prwtope/rw|, id est, Venia primum experienti. Refertur a Diogeniano. Ignoscendum his, qui rudes non quopiam in negotio incipiunt versari, si quid per imperitiam peccarint. Chrysostomus sententiam extulit in homilia quadam: kai\ to\ men en a)rxh=| pes1o/nti s1ugginw/s1komen a(/pantes2 dia\ thn\ a)peiri/an, id est, Et ei, qui lapsus est in itiio, veniam damus omnes, ob im pertitiam. Fertur et hoc, *suggnw/mh tw=| prw=ton a(marta/nonti, id est, Veniam primum delinquenti. Pindarus in Hymnis, ta\s2 du/o a)mplaki/as2 ferepo/nous2, dixit, quod iteratum facinus, non oportet im punitum esse. Alibi retulimus di\s2 pro\s2 to\n au)to\n li/qon. Celsus lib. Pandect. 1. Tit. de legibus et senat. Nam ad ea potius debet aptari ius, quae et frequenter fiunt, et facile, quam ad ea, quae perraro eveniunt, quia, quae semel, aut bis, ut ait
Theophrastus, accidunt, contemnunt legislatores. Theophrasti Graeca sic habent: ta\ ga\r a(/pac h)\ di\s2 parabai/nous1i nomoqe/tai.
*eu)/ripos2 a)/nqrwpos2, id est, Euripus homo. In inconstantes, ac morib, inaequalibus homines dicetur. Quadrabit et in fortunae vices: quae res mortalium, velut aestu quodam, sursum ac deorsum iactat: ut recte dixerit Plautus in Captivi duo: Dii nos, quasi pilas, homines habent. A maris Euripi prodigiosa quadam reciprocandi celeritate ducta metaphora. Est autem Euripus, maris pars inter Aulidem Boeotiae portum, et Euboeam insulam: cuius meminit Strabo libro nono, et Plin. libro secundo. Et quorundain tamen, inquit, privata natura est, velut Taurominitani Euripi saepius, et in Euboea septies die, ac nocte reciprocantis, tam rapida conversione, ut, quemadmodum auctor est Pomponius Mela, ventos, ac etiam plena ventis navigia secum portet. Neque dum huius tam stupendae rei causa satis idonea pervestigata est a scriptorib. Etiamsi T. Livius, secundi belli Punici lib. octavo, a ventis quibusdam illic flantib. ita rapi credit. Seneca in Hercule OEtaeo:
Euripus undas flectit instabilis vagas,
Septemque rursus flectit, et totidem refert,
Dum lassum Titan mergit Oceano iubar.
Boetius item:
Exaestuantis more fertur Euripi.
Cicero pro Cn. Plancio: Quod fretum, quem Euripum, tot motus, tantas, tam varias habere creditis agitationes, commutationes, fluctus, quantas perturbationes, et quantos aestus habet ratio comitiorum? Obicit Aeschines Demostheni, quod, subinde commutata factione, Euripum ipsum inconstantia sua vicisset. Unde Graeci Euripiston, hominem incerta fide vocant. Gregorius Theologus in Epistola quadam ad Sophronium equitum magistrum, o(ra=s2 oi(=a ta\ h(me/tera, kai\ o(/pws2 ku/klos2 ti\s2 tw=n a)nqrwpi/nwn peritre/xei pragma/twn, nun= men tw=n, nun= de\ to=u a)nqou/ntwn kai\ a)panqou/ntwn, kai\ ou)/te tou= e)upra/ttein e(stw=tos2 h(mi=n, ou)/te tou= dustuxei=n, o(\ dh\ le/gous1in, a)lla\ s1a/xista metakinome/nou kai\ metapi/ptontos2, w(s2 au)/rais2 ei)=nai ma=llon pisteu/ein kai\ gra/mmas1i toi=s2 kaq) u(/datos2, h)\ a)nqrw/pwn euhmeri/a|, id est, Vides, quae sit conditio rerum nostrarum, utque rota quaedam negotiorum humanorum cursu circumagatur, nunc his, nunc illis florentibus, ac marcentibus, dum neque prosperitas, neque adversitas, ut aiunt, nobis constat, sed quam ocissime in diversum mutatur, ac transilit, ut auris, ac literis aquae inscriptis fidere liceat citius, quam humanae felicitati. His verbis pulchre depingit Euripum humanae conditionis. Invenitur et tu/xh e)u/ripos2, id est, Fortuna volubilis. Nihil enim hac instabilius, et e)u/ripos2 dia/noia, quod cogitatio nunc huc nunc illuc feratur.
*endumi/wnos2 u(/pnon kaqeu/deis2, id est, Endymionis somnum dormis. In eos quadrabit, qui sese immodico somno saginant, aut qui diuturno in otio versantur, nec ullis se negotiis exercent, sed mollem, feriatamque agunt vitam. Natum a fabula notissima Endymionis. is erat puyer apprime formosus, ac Lunae adamatus. Cui quidem illa a patre Iove precib.
impetravit, ut, quidquid optasset, id ferret. Optavit Endymion, ut perpetuum dormiret somnum, a)qa/natos2, kai\ a)gh/rws2 me/nwn id est, Immortalis perseverans, et expers senii. Usus est hoc adagio Aristoteles decimo Moralium libro, colligens neque otium convenire diis, neque rursus ullam aliam actionem illis dignam videri, praeter contemplationem. Porro, cum constet inter omnes, illos vivere, consentaneum est eosdem et agere quippiam: Neque enim, inquit, oportet eos Endymionis, ut aiunt, dormire somnum. Cicero libro de Finib. quinto, disserens id maxime nobis insitum a natura, ut agamus aliquid: Itaque, inquit, ne si iucundissimis quidem nos somniis usuros putemus, Endymionis somnum nobis nolimus dari, idque si accidat, mortis instar putemus. Idem Tusc. quaest. lib. 1. Quamquam, qui leviorem faciunt, somni similimam volunt esse. Quasi vero quisquam ita nonaginta annos velit vivere, ut, cum sexaginta confecerit, reliquos dormiat. Ne sues quidem id velint, non modo ipse. Endymion vero, si fabulam audire volumus, quando in Latmio obdormivit, qui est mons Cariae, nondum est experrectus.
*upe\r to\n e)pimeni/dhn kekoi/mhs1ai, id est, Ultra Epimenidis somnum dormivisti. In eos dicetur, qui perpetuum agunt otium. Historia de Epimenide Cretensi exstat in Noctib. Gellianis, exstat et apud Diogenem Laertium. Is, ambulando fessus, in specum quendam subierat, illic obdormivit: nec experrectus est a somno ante exactos annos 57. Meminit huius Plin. lib. 7. cap. 52. his verbis, Magna quidem fabulositate, quam equidem et in Gnosio Epimenide simili modo accipio: puerum, aestu, et itinere fessum, in specu septem et quinquaginta dormisse annis: rerum faciem, mutationemque mirantem, velut postero experrectum die: hinc pari numero dierum, senio ingruente, ut tamen in septimum et quinquagesimum atque centesimum vitae duraret annum. Lucianus in Timone: *upe\r to\n e)pimeni/dhn ga\r kekoi/mhs1ai, Nam ipsum etiam Epimenidem somno vicisti.
COLUMELLA de re rustica scribit hunc in modum: Sed cum omnia in agricultura strenue facienda sunt, tum maxime sementis. Vetus est agricolarum proverbium: maturam sationem saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit. Hactenus Columella. Admonet adagium, in omni negotio maturandum esse, neque paulo satius esse, occupare tempus legitimum, quam serius aggredi. Velut, si quis admoneat, ut puer, tenera adhuc aetate, praeceptoribus committatur erudiendus. Consultius enim antevertere, quam provectioribus annis tum demum incipere.
*limo\s2 mhliai=os2, id est, Fames Meliaea. De fame extrema, deque rebus difficilimis. Est enim Melus oppidum Thessaliae, quod Nicias, Atheniensium dux, obsedit, expugnavitque, non tam machinis bellicis, quam fame. Haec ferme Suidas. Idem effert hoc pacto, limw=| mhli/w|, fame Melia. Meminit huius historiae Thucydides in quinto. Proverbium est apud Aristphanem in Auibus:
*tou\s2 d) au)= qeou\s2 a)polei=te limw=| mhli/w|.
id est,
Iterum deos fame enecatis Melia.
SAGUNTINA fames consimili ratione in proverbium venit. Historiae meminerunt T. Livius, Val. Maximus, et M. Tullius in Philippicis. Est autem Saguntum Hispaniarum oppidum, iuxta flumen Hiberum, societate, foedereque coniunctum cum Romanis. id longa Poenorum obsidione, fameque eo redactum est, ut cives, exstructo in foro igni, quidquid erat pretionsarum rerum, in eum conicerent, ac postremo, seque suosque liberos eodem praecipitarent, ne venirent in hostium manus. Ausonius: Iam iam peresam, iam Saguntina fame Lucaniacum liberet. Graeci vehemetem et intolerandam famem, quaeque leipoqumi/an inducat, bou/limon appellant, et boulimia=n dicuntur, qui animo deficiunt, praesertim ob mediam. Aristoteles sectione octava, problemate quarto, quaerit, cur in frigore et hibernis mensibus homines magis boulimiw=|s1in, nam hoc verbo utitur. et quam Aristoteles vocat boulimi/an, Theodorus vertit famem caninam. Mos erat olim apud Graecos, famem virgis ex aedibus eicere, dicentes, e)ccw bou/limon, e)/s1w plou=ton kai\ u(giei/an, id est, Foras famem, intro divitias, et sanitatem.
*limou= pedi/on, id est, Famis campus. In civitates dicitur, ingenti fame pressas. Est aunt locus quispiam hoc nomine. Addunt, cum aliquando illic summa fame laboraretur, apud Athenienses oraculum admonuisse, ut famem, loco designato, certis piaculis, placarent, illi designarunt campum, qui est post aerarium. Atque hinc eum locu, famis campum appellant.
*ele/fanta e)k mui/as2 poiei=s2, id est, Elephantum ex musca facis, id est, res exiguas verbis attollis, atque amplificas. Lucianus in Muscae encomio: *polla\ d) e)/ti e)/wn ei)pei=n, katapau/s1w to\n lo/gon, mh\ kai\ do/cw kata thn\ paroimi/an, e)le/fanta e)k mui/ as2 poiei=n, id est, Multa adhuc commemorare possem, sed finem dicendi faciam, ne videar et ipse, iuxta tritum proverbium, ex musca elephantum facere. Sumptum videri potest ex Homero, qui inter proelia deorum, et heroum, muscae improbitatem describit, cum hac invictum, et acrem bellatorem conferens Menelaum Iliad. r. Quin et D. Augustinus libro contra Manichaeos de duabus animabus, non dubitat muscam conferre, ac praeferre soli, velut animal inanimi.
*elefas2 mu=n ouk a(li/s1kei, id est, Elephantus non capit murem. Generosus, et excelsus animus negligit praedas viles, ac lucella minuta. Vir egregie doctus non insectatur minutulos istos literatorum simios. Homo praepotens non offenditur iniuriolis tenuium.
*aeto\s2 qri/pas2 o(rw=n, id est, Aquila thripas aspiciens. De magnis, qui pusilla negligunt. Est qri\y avicula quaedam minutissima, quam aquila cum videat, ut est oculatissima, haud tamen dignatur persequi, utpote praedam unguib. suis parum dignam. Ad hunc quidem modum invenitur in commenta iis Graecorum, verum
haud scimus, an mendose: nam thripas vermiculi genus est.
*ek trixo\s2 krema=tai, id est, De pilo pendet. De re vehementer periculosa. Videtur natum ab historia illa Dionysii tyranni, propter gladium de pilo in caput impendentem. Ad quod allusit Persius Satyra tertia:
Et magis auratis pendens laquearibus ensis
Purpureas subter cervices terruit.
Citatur hic versiculus apud Macrobium lib. Saturnalium 1. ex Ennianorum annalium libro tertio:
Hac noctu filo pendebit Etrurta tota.
Id est, versabitur in summo discrimine. Hoc dicto non est aliud hodie vulgo tritius Synesius in epistola quadam a)po\ leptou= fas1i\ mi/tou to\ zhn= h)rth=sqai, id est, Aiunt vitam de tenui pendere filo. Eodem pertinet dictum illud Laconicum, cuius meminit Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis. Nam, cum quispiam Lampen Aeginitan efferret, tamquam longe ditissimum, propterea quod multa possideret navigia, Lacon quidam, ou) pros1e/xw e)/fh th=| e)udaimoni/a| e)k sxoini/wn h)rthme/nh|, id est, Nihil, inquit, moror felicitatem de funiculis pendentem. Nimirum innuens, nauticas opes incertas esse, ac fortunae ludibriis obnoxias.
EST versus proverbialis apud Horatium in Epistolis, dicendus in eos, qui ad insaniam usque impuedentes, non verentur et confessa negare, et manifesto falsa pro certis affirmare: denique quiduis dicere, ne victi in disputando videantur. Qualem Plato inducit sophistam Euthydemum, qui canem aiebat suum patrem esse, et eundem patrem omnium, et omnes omnia scire, atque id genus portenta pertinaciter, ne coargueretur, asseverabat. Carmen Horatianum est huiusmodi:
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
Nimirum inter sanos convenit, et nucem corticem habere durum, et baccam oleae, lapillum intus durum. Proinde ludit operam, quisquis cum id genus hominib. disceptat, qui dicunt lucem tenebras, et tenebras lucem. Simile est quod affert Galenus De virtute simplicum remediorum lib. 2. quosdam Anaxagoram auctorem citasse, qui pronuntiasset nivem non esse albam. Verba Galeni sic habent: kai/ tines2 e)c au)tou=, kai\ to\n *anacago/ran e)pikalou=ntai ma/rtura, peri\ xio/nos2 a)pofhn a/menon w(s2 ouk ei)/h leukh\. Atque istorum nonnulli, etiam Anaxagoram testem adducunt, qui de nive pronuntiarit, quod non sit alba.
*zeu\s2 a)/gonos2, id est, Iuppiter orbus. Ubi quis palam falsa asseverat. Constat enim Iovi quam plurimos esse liberos, utpote deo longe mulierosissimo, salacissimoque: qui non una tantum corporis parte gignat, sed e femore Bacchum, e cerebro Palladem produxerit.
*en qala/ssh| zhtei=s2 u(/dwr, id est, In mari quaeris aquam. Ibi quaeris, perinde quasi difficile inventu, ubi nihil aliud occurrat: veluti si quis in moribus scelestissimi hominis unum aut alterum admissum vestiget, cum tota vita sit contaminata: aut si quis in scriptoribus indoctis pauca captet, quae reprehendat, cum nihil occurrat
non reprehendendum. Martialis, si meminimus: Per mare, inquit, quaeris aquam. Item Propertius Elegiarum libro primo:
-Nunc tu
Insanus medio flumine quaeris aquam.
*potamo\s2 qala/tth| e)ri/zeis2. id est, Flunius cum mari certas, ubi minimi cum ru aximis certamen suscipiunt. Est autem locus quispiam, ut auctor est Suidas in Leontide, cui nomen potamoi\. id est, fluvii. Huius incolae pota/mioi, quasi fluviales dicuntur. Hi notati sunt, quod quamplurimos in suam civitatem adscriberent, quos ea non satis commode caperet. Atque hinc proverbii iocus, quod, cum fluvius esset, id est, locus non admodum amplus, mare videretur aemulati, cum omnes undecumque in sese reciperet.
BALBUS balbum rectius intelligit, id est, Barbrus barbari orationem. Ita enim natura comparatum est, ut, qui balbutit, hoc est, patum expedite loquitur, melius iutelligat sermonem illius, qui et ipse consimili modo balbutiat, quam qui integre, et atticulate loquatur. Concinne dicetur in eos, quib. indoctis indocta magis et nota sunt, et placent. D. Hieronymus hoc adagio cuiusdam stultitiam tangir. Et idcirco, inquit, se eruditum putat, quia Iovinianum solus intelligit. Est quippe proverbium, Balbum melius balbi verba cognoscere. Haec ille. Porro Ioviniani stylum, ut portentosum, et vehementer obscurum, idem Hieronymus miris salibus deridet in praefatione librorum, quibus illius coarguit errores.
HERBAM dare, pro eo, quod est, victorem agnoscere, ac se victum fateri, passim obvium est apud doctos. Inde sumptum, quod, ut est auctor Festus Pompeius, id erat pastoralis vitae indicium, propterea quod antiquitus cursu, aut alio quopiam certamine, superati, herbam ex eodem statim loco decreptam, adversario porrigebant, victoriae agnitae symbolum. Plinius libr. 22. cap. 4. loquens de corona obsidionali graminea: Dabatur, inquit, viridi e gramine, decerpto inde, ubi obsessos servasset aliquis. Namque summum apud antiquos signum victoriae erat, herbam porrigere victos, hoc est, terra, et altrice humo, et humatione etiam cedere. Quem morem, inquit, etiam nunc durare apud Germanos scio. Idem libro octavo, ca. 5. de elephante: Mirus nanquepudor est, victusque vocem fugit victoris, terram, ac verbenas porrigit. Festivius autem erit adagium, si ad literariam victoriam transferatur.
QUI leviter, ac velut obiter artem quampiam, aut auctorem degustant, hi ceu cani e Nilo de gustare dicentur. Id adagii natum est ex apopthegmate quodam, cuius meminit Macrobius Saturnalium libro secundo: Id est hiusmodi: Post fugam Mutinensem, quaerentibus, quid ageret Antonius, quidam familiaris eius respondit: Quod canis in Aegypto, bibit, et fugit. Nam in illis regionibus constat, canes, raptu Crocodilorum exterritos, bibere, et fugere. Solinus ait, eos non nisi currentes lambitare, ne deprehendantur.
HASTAM abicere, dixit M. Tullius in oratione pro Murean, pro eo, quod est, causae diffidere, et contentionem relinquere. Translatum a malitia. Desperat enim quisquis arma in bello abicit, et aut fugam spectat, aut mortem exspectat. Graeci simplici vocabulo r(iya/spidas2 vocant timidos, et in bello fugitivos, nimirum ab clypei iactu. Id cognominis Demosthenes in praelio quodam emeruit: tam ignavus in bello, quam in contionibus invictus. Cleonymus apud Aristophanem in Fucis, a)spidapoblh\s2 appellatur. Plato libro de legibus duodecimo declarat r(iya/spidos2 nomen multo probrosissimum esse.
CONFINE est huic, Arena cedere, pro, desistere a certamine, et victoriam ultro concedere. Translatum a pugna gladiatoria. Sic et Horatius:
Iam Scythae laxo meditantur arcu Cedere campis.
IN arenam descendere, pro eo, quod est, certamen inire. A gladiatoria item arena translatum, de qua Flaccus:
Ne populum extreme toties exoret arena.
Quae si ad rem animi transferantur, metaphoram habebunt proverbialem. In exemplis referendis, quoniam passim obvia sunt, non arbitrati sumus, vel immorandum nobis, vel remorandum lectorem. Meam arenam dixit Plinius in epistolis, pro mea functione. Ita enim scribit Fabato: Itaque Boetico Prisco, quantum plurimum potuero, praestabo, praesertim in arena mea, hoc est, apud centumuiros.
AUSTRUM perculi, id est, Operam lusi: est apud Plautum in Epidico. Aer enim verberantis ictum cedens eludit. Sumptum videri potest vel ab iis, qui exercentur ad artem gladiatoriam, ensem per aera ventilantes. Vel ab historia, cuius meminit Aulus Gellius de gente quadam, quae cum hoc vento bellum gessit.
SIMILIMUM est huic illud, quod usurpat Marcus Tullius in epistola ad Atticum libro octavo: O hominem amentem, et miserum, qui ne umbram quidem tou= kalou= vid erit. Plutarchus peri\ polufili/as2. Menandrum citat, qui beatum dixerit eum, qui vel s1kia\n fi/lou, id est, amici umbram habeat. Et apud Athenaeum, parasitus quispiam panesrancidos et atros in convivium illatos, a)/rtwn s1kia\s2 appellavit: quasi manes panium, non panes. Quamquam adagium magis videtur ductum ab antiqua pictura, quae rem duntaxat umbris ruditer repraesentabat. Et nota est specus Platonica, in qua qui desident, rerum umbris oblectantur.
SAPIUNT et haec quoque proverbium maxime cum ad res incorporeas referuntur: Prima facie, Prima fronte, pro eo, quod est, primo obtutu, et priusquam pressius, ac diligentius consideres. Fallit enim plerumque primus ille aspectus, neque raro caligant oculi pudore quodam. Deinde, iterum atque iterum contemplati, perspicimus quaedam, quae
nos antea fefellerant, et primum illud oculorum iudicium quasi recantamus. Huius adagii freques est usus apud scriptores Latinos, nominatim apud Quinctilianum libro duodecimo. Papinianus libro duodecimo, tit. de Condictione sine causa, Cessare condictio prima facie videtur. Item libro 16. titul. ad Senatuscon. Velleianum, Cum prima facie quidem alienam, re vera autem suam obligationem suscipiat, et aliis item aliquot locis. Celsus libro 22. tit. de Probationibus, capite Quingenta: Prima fronte aequius videtur, ut petitor probet quod intendit, etc.
INTUS, et in cute notus est, modis omnibus cognitus: perinde quasi dicas, foris, atque intus notus. Persius:
Ad populum phaleras, ego te intus, et in cute novi.
Id est, aliis fucum facito, mihi plane notus es, neque potes imposturam facere. Et summam cutem primam illam rei quasi frontem, ac speciem vocamus. Ausonius in praefatione in periocha Homeri: Haec eius species apparet, summam cutem primi operis intuenti. Et Horatius:
Introrsum turpis, spectosus pelle decora.
HVIC pene diversum es,t A limine salutare. Plurimum vetustatis obtinebit et hoc, si ad res incorporeas deflectatur. Veluti si quis dicatur theologiam a limine duntaxat salutasse, qui videlicet neque valde diuturnam, neque praecipuam operam impenderit, sed rudimenta modo degustarit. Seneca epistola quadragesimanona: Nec ego nego prospicienda ista, sed prospicienda tantum, et a limine salutanda. Agit de dialecticorum argutiis, quas abunde satis existimat leviter artigisse. Translatum a vulgaribus istis amicis, qui non admittuntur in penetralia, sed procul, atque a limine salutant, ac deinde discedunt.
PRIMORIBUS labiis degustare, est, leviter quippiam attingere. Ductum ab iis, qui cibum, aut potum tenuiter degustant, nihil inde in stomachum transmittentes. Cicero pro Caelio: Equidem multos et vidi in hac civitate, et audivi, non modo qui primoribus labiis degustassent genus hoc vitae. Idem de natura deorum libro secundo. Is cum dixit fore sempiternum, hunc censes primis, ut dicitur, labiis degustasse physiologiam? id est, naturae rationem. Quinctilianus libro duodecimo. Sed hoc transeo, de quo neminem, qui literas, vel primis, ut aiunt, labiis degustarit, dubitaturum puto. Procopius sophista in epistola quadam, pa/lin de\ tau/thn e)memfo/mhn, ei) tos1ou/tou geu/s1as1a pra/gmatos2 a)/krw| daktu/lw| fas1i\n, ei)=ta th\n h(donhn\ a)fasrh/s1eta/i, id est, Rursum in hanc stomachabar, si cum tantam rem summo, ut aiunt, digito degustandam praebuisset, deinde voluptate spoliaret. Quibus in verbis illud nove dictum, quod digito gustum tribuit: nisi hoc sensit, qui leviter degustant, eos rem degustandam summo digito admovere linguae.
SUMMIS labiis Graeci paulo diversius usurpant, nempe, cum quis verbis duntaxat imulat quippiam,
non autem ex animo facit. Lucianus in apologia, kai\ a)p) a)/krou xei/lous2 filos1ofw=n, id est, Ac summis labiis philosophum agens. Item in Dialogis amatoriis e)/p) a)/krou tou= xei/lous2 tou\s2 o)/rkous2 e)/xous1i, id est, Summis in labiis iusiurandum habentibus. De amatoribus loquitur, qui venereum iurant iusiurandum, non ex animo. Seneca libro primo, cap. 10. Non a summis labris ista venerunt, habent haevoces fundamentum. Ad eundem modum Divus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum, Ut non levi, inquit, citatoque sermone, et, ut ita loquar, summis labiis hospites invitemus.
HVIC germanum est, Extremis attingere digitis, pro eo, quod est, leviter attingere, quod ita demum adagium videbitur, si metaphora accesserit. M. Tull. in eo loco, quem modo citavimus: Equidem multos et vidi in hac civitate, et audivi, non modo qui primoribus labiis gustassent genus hoc vitae, et extremis, ut dicitur digitis attigissent, sed qui totam adolescentiam voluptatibus dedissent, emersisse aliquando, et se ad frugem bonam, ut dicitur, recepisse. Graeci sic efferunt. tw=| a)/krw| a(/yasqai daktu/lw|, id est, Summo contingere digito. Ita Basilius in epistolis: oi)=da kai\ au)to\s2, ei) kai\ a)/krw| daktu/lw| tou= glukuta/tou me/litos2 th=s2 par) u(mi=n e)kklhs1i/as2 a)pelaus1a/meqa pe/rus1in, i. Novi et ipse, tametsi summo digito mel dulcissimum vestratis ecclesiae gustavimus anno superiore. Translatum videri potest a luctantibus. Nam Graeci vocant a)kroxeiri/zesqai, colluctari cum quopiam citra reliqui corporis congressum, sed summis duntaxat digitis. Lucianus in Demonactis vita, *ou)de\ kata th\n paroimi/an, a)/krw| tw=| daktu/lw| a(ya/menos2, id est: Neque summis, ut aiunt, digitis attigerat. Euripides hyperbolem citra metaphoram usurpavit in Iphigenia Aulidensi:
*ou)x) a(/yetai th=s2 qugatro\s2 a)game/mnwn a)/nac,
*ou) d) ei)s2 a)/kran xei=ra.
id est:
Haud filiam continget Agamemnon tuam,
Non vel manu primore.
*ple/on h(/mis1u panto\s2, id est, Dimidium plus toto, aenigma proverbiale, quo commendatur aurea mediocritas. Refertur, et exponitur a Platone lib. De legibus 3. a)/ra ouk a)gnoh/s1antes2, to\n h(s1i/odon o)rqotata le/gonta, w(s2 h(/mis1u tou= panto\s2 polla/kis2 e)sti\ ple/on. o(po/tan h)= to\ men o(/lon lamba/nein, zhmiw=des2, to\ de\ u(/mis1u me/trion, to/teto\ me/trion tou= a)me/trou ple/on h(gh/s1ato a)/meinon o)\n xei/ronos2, id est, Nonne, quod ignoraverint Hesiodum rectissime dicentem, dimidium saepenumero plus esse, quam totum, videlicet cum totum accipere noxium fuerit, dimidium autem moderatum, ibi moderatum immoderato plus esse duxit, utpote quod sit deteriore melius. Ad eundem modum enarrant Hesiodi interpretes: nimirum in toto significatum esse thn\ pleoneci/an, in dimidio th\n i)s1o/thta. Siquidem, qui dimidio contentus est, is in medio consistit: contra quisquis ad totum usque progreditur, is, mediocritatem praetergressus, ad extremum perveniat oportet. Meminit eiusdem adagii et libro de Republ. quinto. Rursus libro De legibus sexto, declarans in civitate praecipuum esse, ut eximiis viris committantur magistratus. *arxh\
ga\r le/getai me\n h(/mis1u panto\s2 e)n tai=s2 paroimi/as2 e)/rgou=, kai\ to/te kalw=s2 a)/rcasqai pa/ntes2 e)gkwmia/zomen e(ka/stote. to/d) e)sti/ge w(/s2 e)moi fai/netai ple/on h)\ to\ h(/mis1u, id est, Principium enim totius negotii dimidium dicitur in proverbiis, ac bene coepisse ab omnibus ubique laudatur. Ceterum hoc mihi sane plusquam dimidium videtur. Plato alludit ad vocis amphibologiam, nam a)rxh\ Graecis et principium rei, et magistratum sonat. Pittacus apud Laertium, ubi se sponte abdicasset magistratu, agri sibi a Mitylenaeis relicti dimidium resecuit, auctore Sosicrate, dicens, dimidium praestabilius esse toto. Idem pecuniam a Craeso missam recusavit, respondens, sibi dimidio plus esse, quam vellet. Carmen exstat apud Hesiodum libro primo operis, cui titulus e)/rga kai\ h(me/rai. Scribit enim ad fratrem Persam in hunc modum:
*hdh me\n ga\r klh=ron e)dassa/meq), a)/lla te polla\
*arpa/zwn e)fo/reis2 me/ga kudai/nwn bas1ilh=as2
*dwrofa/gous2, oi( thn/ de di/khn e)qe/lous1i dika/s1ai,
*nh/pioi ou)d) i)/s1as1in, o(/s1w| ple/on h(/mis1u panto\s2,
*ou) d) o(/s1on e)n mala/xh| te kai\ a)s1fode/lw| me/g) o)/neiar.
Quos versus utcumque vertimus ad hunc modum:
Iamque patris nobis erat herciscunda facultas,
At tu ultra sortem rapiebas plurima, reges
Donivoros tibi concilians, qui solvere litem hanc
Affectant verum stulti nescire videntur,
Dimidium quam sit toto praestantius, et quam
Magna sit utilitas malvae, asphodelique virentis.
Quid autem sit Asphodelus, videdetur olim parum inter eruditos constitisse. Quandoquidem Gellius lib. 18. hanc quaestionem in studiosorum conviviis propositam fuisse praedicat, tamquam de re paucis cognita. Theodorus alicubi vertit Albucum. Quod autem ad huius adagii pertinet enarrationem, ex n ultis Luciani locis colligere licet, asphodelum herbam esse plebeiam, ac vilem: atque hac victitare manes, apud quos nullus luxus, nulla sit ambitio. Quinetiam apud Theocritum Idyllio septimo, asphodelus inter rusticanas herbas commemoratur.
*knu/s1a| t) a)s1fode/lw| te polugna/mptw| te s1eli/nw|.
Proinde Poeta, regum, ac locupletum immoderatos luxus taxat, illorum fastibus, popularium mediocritatem anteponens. Plutarchus item in convivio septem sapientum, locum hunc Hesiodium putat ad frugalitatis amdonitionem esse referendum. suidas ex eventu natam paroemiam existimat huiusmodi quandam afferens fabulam. Duo fratres erant, quorum alter moriens, fratri testamento mandavit, et filii, quem pupillum relinquebat, tutelam, et facultatum illius procurationem. At is, cum esset eiusmodi, cuiusmodi vulgo sunt homines: nimirum ut plus apud eum valeret lucrum, quam pietas: pueri res occupare conatur, idque dum molitur, etiam sua perdidit. Deinde postulanti, ut sui ratio haberetur, quo posset in locum meliorem restitui, responsum est ad hunc modum:
*nh/pios2 ouk e)no/hs1en o(/s1w| ple/on h(/mis1e panto\s2.
id est:
Dimidium, quam sit toto praestantius istud
Haud novit stultus.
Sutdas citat ex Marino quodam: ge/gone de\ h( a)rxh\, ou)k a)rxh\ mo/non, ou)de\ kata paroimi/an, h(/mis1u tou= panto\s2, au)to\ de\ o(/lon to\ pa=n, id est, Contigit autem nobis principatus, non principatus tantum, neque (iuxta proverbium) dimidium totius, sed ipsum totum universum. Regum igitur est, dimidium totius; totum auferre, tyrannicum. Idque proverbium trifariam licebit usurpare: primum, cum mediocritatem illam vere auream efferemus, citra quam nihil est in rebus humanis, nec honestum, nec iucundum, nec laudatum: medioctitatem autem opportunitate metimur, quemadmodum Hesiodum imitatus ait Pindarus:
*epetai d) e)n e(ka/s2w| me/tron, noh=s1ai de\ kairo\s2 a)/ristos2,
id est:
Adest unicuique rei modus, ad eum cognoscendum optima opportunitas. Etenim pro loco, quod alias nimium est, alias erit parum. Idem in Nemeis hymno ultimo:
*ke/rdwn de\ xrh\ me/tron qhreu/emen,
*apros1i/ktwn d) e)rw/twn o)cu/terai mani/ai.
id est:
In lucris autem oportet modum sectari. Nam im mensarum rerum cupiditates vehementiores habent insanias. Altera utendi ratio fuerit, cum aequalitatem anteferemus, quam Pythagoras dixit amicitiae tum parentem, tum altricem, contra inaequalitatem, discordiarum, bellorumque matrem: id quod eleganter extulit Euripides in Phoenissis:
*kei=no ka/llion te/knon,
*is1o/thta tima=n, h(/ fi/lous2 a)ei/ fi/lois2,
*po/leis2 te po/les1i, cumma/xous2 te cumma/xois2
*sundei=, to\ ga\r o)/s1on, no/mimon a)nqrw/pois2 e)fu.
*tw=| ple/oni d) ai)ei\ pole/mion kaqi/statai
*tou)/lasson, e)xqra=s2 d) h(me/ras2 kata/rxetai.
*kai\ ga\r me/tr) a)nqrw/pois1i kai\ me/rh staqmw=n
*is1o/ths2 e)/tace, ka)riqmo\n diw/ris1e,
*nukto\s2 t) a)fegge\s2 ble/faron, h(li/ou te fw=s2
*is1on badi/zein to\n eniau/s1ion ku/klon,
*kou)de/teron au)toi=n fqonon e)/xei nikw/menon,
*ei)=q) a(/lios2 me\n, nu\c te douleu/ei brotoi=s2.
id est:
Illud, nate, fuerit pulchrius,
Aequalitatem amplecti, amicos haec enim
Glutinat amicis semper, urbes urbibus,
Sociosque sociis nectit, etenim aequalitas
Cum legibus respondet, atque concinit.
At, quod minus sit, cum hoc, quod est plus proelium
Usque habet, et hinc discordiaerum exordia.
Siquidem modos cunctorum, et aequilibria
Aequalitas mortalib. praescripsit, et
Praefiniit numeros et atrae noctis, ac
Lucis diurnae secuit haec discrimina.
Ut annuum aequis vicibus exigant simul
Orbem, nec altera alteri unquam inviderit
Superata, deinde noxque solqueserviunt
Mortalibus.
et reliqua. Tertia utendi ratio, si quando deterrebimus ab inferenda iniuria,
suadebimusque satius esse, iuxta Platonis sententiam, iniuriam in sese admittere, quam inferre alteri. Nam id sibi velle proverbium hoc demonstrat Plutarchus in commentario De audiendis poetis. Huc pertinet quod de Dario refert Plutarchus. Cum enim Praefectos provinciarum ad sese accersitos, percunctatus esset, num gravia essent attributa, atque illi respondissent, esse mediocria, iussit de singulis dimidium pendi, indicans esse satius dimidium accipere cum benevolentia provincialium, quam totum odio suorum. Nostra sententia non semper aspernandum illud comici Syri consilium: Potius quam venias in periculum, serues ne, an perdas totum, dimidium, sive ut legunt alii, dividuum face.
*ofews2 o)fqalmo\s2, id est, Serpentis oculus. De his dici consuevit, qui acribus et intentis intuerentur oculis. Ab animante sumpta metaphora. Sunt enim huic animanti oculi duriores ac perspicaces. Unde Flaccus:
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum,
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius?
*mh\ ki/nei grammhn\, id est, Ne move lineam. Pindaricorum hymnorum enarrator, exponens eum locum, *ou(/tw d) e)di/dou li/bus2 a(rmo/zwn ko/ra| numfi/on a)/ndra, poti\ gramma=| men a)uta\n sta=s1e. (Loquitur autem de Anteo, qui iuvenibus desponsam filiam extrema statuerit linea, ut qui primus ad eam cursu pervenisset, is uxorem abduceret domum) recenset huiusmodi proverbium: *mh\ ki/nei grammhn\, id est, Ne moveris lineam. Idque translatum existimat a more veterum, qui metam ducta linea signabant, in qua praemium propositum erat, quod auferret victor. Ducebatur autem et altera linea pro carceribus, quemadmodum alibi diximus, unde cursus erat initium. Igitur utraque linea proverbii ministravit occasionem a)po\ grammh=s2, id est, ab ipso initio, et *mh\ ki/nei grammhn\, id est, Ne moveas metam. Significat autem, non esse mutandas leges, neque praetereundos fines rerum praescriptos. Huc peculiarius pertinet Theocriticum illud en bwrolia/stais2:
*kai\ to\n a)po\ gramma=s2 kinei= li/qon.
id est,
Atque e lineala lapidem movet.
Alludit ad flumen Galateae, saxum aliquod ab extrema ripa secum auferens. Est et sacra linea in tesserarum lusu, de qua dictum est alias.
EANDEM incudem assidue tundere, est indefatigabili assiduitate in operis alicuius studio perseverare. Metaphora ducta a fabris, crebis ictibus incudem ferientibus, atque ita tandem aliquando ferri rigorem perpetuo labore vincentibus. M. Tullius lib. de oratore 2. Ego autem, si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, iis potius tradam assiduis, uno opere eandem incudem, die noctuque tundentibus. Convenit in grammatistas ac literatores, quibus sine fine eadem sunt inculcanda pueris, ut haereant aliquando.
*te/ttigos2 e)ufwno/teros2, id est, Cicada vocalior. Dicebatur in hominem impendio garrulum, aut admodum musicum, propterea, quod hoc insectum, rore duntaxat vivens, cantu potissimum delectetur. Et quosdam ita musicae deditos, ut neglecto cibo
perituri fuerint inedia in cicadas a diis mutatos, narrat apud Platonem Socrates in Phaedro. Et Theocritus in Daphnide:
- *te/ttigos2 e)pei\ tu/ge fe/rteros2 a)/deis2.
id est,
- Quippe canis melius quacumque cicada.
Apud Diogenem Laertium refertur Timonis carmen in Platonis eloquentiam,
*tw=n pa/ntwn d) h(gei=to platu/statos2, a)ll) a)gorhth\s2
*hdueph\s2 te/tticin i)s1ogra/fos oi(/q) e(kadh/mou
*de/ndre) e)fezo/menoi o)/pa leirio/essan i(ei=s1i.
id est,
Cunctos anteibat latissimus ille, suavis
Orator, cuius non cedunt scripta cicadis,
Quae super arboribus resident lucis in opacis,
Ac mittunt vocem modulato gutture amoenam.
Est autem allusio, quam Latinus interpres non potest reddere, in pla/tustos2 ad Platonem, et in e(kadh/mou ad illius Academiam. Allusum item ad carmen Homeri Iliados g. de senibus, qui o)/pa leirio/essan i)ei=s1i, id est, Vocem floridam emittunt. Apud Athenaeum lib. 6. parasitus quispiam se ipsum depingens, lalei=n, inquit, te/ttic, id est, garrulitate cicada sum. Et apud eundem lib. 11. Theopompus te/ttic keladei=, id est, Cicada stridet, quod tamen illic videtur boni ominis causa dici.
*antipelargei=n apud Graecos est, mutuam officii vicem rependere, maxime nutricandi, fovendique eos, a quibus aliquando fueris enutritus, aut institutus, ut si liberi parentes aetate fessos vicissim alant, foveantque: aut si discipulus praeceptorem invicem erudiat. A ciconiae natura sumptum, quae Graece pelargus dicitur. Ea inter aves una pietatis symbolum obtinet. Exstat autem lex pietatis magistra, quae edicit, ut liberi parentes alant, aut vinciantur. Ad id respexisse videtur Homerus iliad. *d. cum ait:
*ou)de\ tokeu=s1i
*qre/pta fi/lois2 a)pe/dwke minunqa/dios2 de\ oi( ai)w\n.
id est,
Nec nutricandi officium genitoribus unquam
Persolvit charis, breve at illi contigit aevum.
Eodem allusit Euripides in Oreste:
*kai mhn\ ti/noi g) a)\n th=| teqnhkui/ a| trofa\s2.
id est,
Atqui rependet mortuae alturae vicem.
Hanc itaque leem, quam plerique etiam mortates negligunt, sola ciconia inter omnia animantium genera exprimit. Siquidem reliqua tantisper amant, agnoscuntque parentes, dum egent illorum ad nutricationem opera: Una ciconia parentes senecta defectos, vicissim alit, et volandi impotentes humeris gestat. Quorum posterius laudatur in Aenea, cui inde Pii cognomen: alterum miris laudibus fertur in puella, quae matrem captivam complures dies suis uberibus aluit. Hanc ob causam, ut auctor est Suidas, antiquitus in regum summo sceptro ciconiae figura ponebatur, in imo hippopotamus: ut ipso gestamine admonerentur, pietatem plurimi facere oportere, violentiam cohibere. Nam hippopotamus animal efferum est, ac violentum: atque adeo impium, quippe quod interfecto patre matrem init, teste Plutarcho
in commentario, cui titulus, Utra animantia sint prudentiora, terrestria an aquatilia. Laborant infamia impietatis et viperae, quod perfracta matris alvo nascantur. Item scorpiones, et aranei, qui post incubatus officum a suis fetibus interimuntur. Testis Aristot. lib. De natura animalium 5. De ciconiarum pietare Plinius lib. 10. cap. 23. testatur his verbis, Ciconiae nidos eosdem repetunt. Genitricum senectam invicem educant. Quin et divus Basilius ciconiarum nobis pietatis erga parentes exemplam proponit. Eodem allusit Crates Cynicus, scribens Hipparchiae xvori de filio nato, cum pollicetur sibi curae futurum, ut illum matri ciconiam pro cane remittat in senecta. Canes enim vocantur Cynicae sectae philosophi. Significat igitur, puerum fore pium, qui paren tem iam decrepitam mutuo foveat. De ciconiarum pietate meminit et Aristophanes in Auibus:
*all) e)/stin h(mi=n toi+s1i o)/rnis1in no/mos
*palaio\s2 en toi=s2 to=u pelargw=n ku/rbes1in.
*eph\n o( path\r o( pelargo\s2 e)kpeths1i/mous2
*pa/ntas2 poih/s1h| tou\s2 pelargidei=s2 tre/fwn
*dei= tou\s2 neottou\s2 to\n pate/ra pa/lin tre/fein.
id est,
Nobis quidem avibus pervetusta lex viget,
Ciconiarum inscripta tabulis, ut simul
Ciconiaparens educaverit suos
Ciconiadas, et iam volucres evaserint,
Fulli vicissim nutriant patrem suum.
Utitur eodem Plato in Alcibiasse primo. Sed nemo profecto venustius, nemo felicius, quam Angelus Politianus in quodam epigrammate:
*kou)/tige qadma
*eige ne/oi th\n graun= a)ntipelarge/omen.
id est, Si nos Latini, olim Graecorum literis educati, nunc Graeciam, velut anum, atque effetam, vicissim suas doceamus literas. Porro huiusmodi officium, quod liberi vicissim in parentes collocant, Graeci unico verbo dicunt, ghrobos1kei=n, seu ghrotrofei=n, et ghrokomei=n. Exstat in hanc sententiam huiusmodi senarius:
*ikanw=s2 biw/s1eis2 ghrobos1kw=n tou\s2 gonei=s2.
id est,
Vivax eris, senes parentes confovens.
IN quadrum redigere dixit M. Tullius in De claris oratoribus, pro eo, quod est, in ordinem, aptamque structuram concinnare. Sumptum ab iis, qui arbores aut lapides mathematicis gnomonibus exaequant, ut undequaque congtuant inter sese: proinde, quod convenit, quadrare dicimus. Virgilius Georgicon libro 3.
Indulge ordinibus, nec setius omnis in unguem
Arboribus positis, secto via limite quadret.
M. Tullius in catalogo illustrium oratorum, figura mirum ni proverbiali, dixit: De faece haurire, pro eo, quod est, sordida quaepiam, ac plebeia, nimisque humilia persequi. Usurpat hoc proverbium Atticus eo, quo diximus, libro, in Ciceronem, qui tempus tereret in commemoradis oratoribus quibusdam
obscuris, ac nullius pene nominis. Mutuo sumptum a sordidis istis, qui vinum una cum ipsa faece hauriunt, ne quid omnino reliquum faciant in dolio, unde et plebis infimam faecem dicimus.
IN laqueum inducere, et In casses inducere, est, arte sic concludere quempiam, ut iam nullum sit effugium. Qui mos fuit Socrati Platonico, suis illis rogatiunculis eo depellere sophistas, ut negarent, quae prius affirmaverant; quae negaverant, affirmarent; denique nihil non dicerent. Quintilianus lib. Institutionum 5. Turbantur enim, et a patronis diversae partis in laqueum inducuntur. Graeci, qui iam capti teneantur, e)mbou/xous2 vocant. Ouidius:
Decidit in casses praeda petita meos,
Euripides in Hippolyto coronato:
*kremastoi=s2 en bro/xois2 h)rthme/nh.
id est,
Pensilibus irretita cassibus.
Ibidem paulo post:
*lu=s1ai t) a)/nassan e)c e)pispastw=n bro/xwn.
id est,
Heram e tenacibus expedire cassibus.
*h boiwti/a u(=s2, id est, Boeotica sus. Vetustissimum adagium, olim in stolidum, et indoctum hominem iaci solitum, usurpatur a Pindaro in Olympiacis:
*epeit) a)rxai=on o)/neidos2 a)la-
qe/s1i lo/gois2 feu/gomen boiwti/an u(=n.
Admonet Aeneam Choro didascalum, ita curet canendum hymnum, ut vetus illud probrum veris rationibus liceat effugere, quod in amusos dici consueverit, boiwti/a u(=s2. Interpres originem proverbii refert ad hunc modum. Qui priscis temporibus Boeoticam regionem incolebant' u(/antes2 appellabantur, gens barbara' et agrestis: proinde quidam depravata voce, pro u(/antas2 u(/as2, id est, sues appellabant. Idque scomma cessit in proverbium, ut primum in Boeotos diceretur: ab his in quosuis indoctos, inconditos, moribusque rusticanis homines torqueretur, boiwti/a u(=s2. Interpres citat eundem Pindarum ex Dithyrambis:
*hn o(/te s1u/as2 to\ boiw/tion e)/qnos e)/legon.
id est,
Erat, cum Boeoticam gentem sues vocarent.
Citat et ex Cratino: *au(=toi d) ei)s1i\ s1uboiwtiko\n pezofo/ron ge/nos a)ndrw=n, id est, Isti sunt Syboeoticum pedestre genus virorum, dictione ridicula composita ex sue et bove. In Commentariis Graecorum invenitur, boiw/tios nou=s2, id est, Boeoticus animus, pro stupido, brutoque. Plutarchus in commentario: peri\ th=s2 s1arkofagi/as2 indicat Atticos stupidi, bardi, insulsi, denique et suis cognomen indidisse boeotis, potissimu ob edacitatem. Cui adstipulatur Athenaeus li. 10. referens hos versus ex Eubulo:
*ponei=n men a)/mmes2, kai\ fagei=n men a)ndrikoi\,
*kai\ karterh=s1ai, toi=s2 d) a)qhnai/ois2 le/gein
*kai\ mikra\ fage/men, toi\ de\ qhbai=oi me/ga.
id est,
Sumus ad bibendum, atque ad vorandum strenui,
In his valemus. Athenienses dicere
Prompti, edere pauca, multa Thebani solent.
In Graecis versibus apparet ponei=n scriptum pro pi/nein, aut piei=n, et men pri' pro ga\r et toi\ pro oi(. Idem Eubulus in Europa.
*kti/ze boiwtw=n po/lin,
*andrw=n a)ri/stwn e)sqi/ein di) h(me/ras2.
id est,
Urbem paravit ille Boeotis viris,
Diem per omnem ingurgitare strenuis.
Rursus ex Eubuli altera fabula:
*ou(/tw s1fo/dr) e)sti\ tou\s2 tro/pous2 boiw/tios2.
id est,
Usque adeo mores obtinet Boeoticos.
Idem approbat multis multorum auctorum testimoniis. Sunt autem inter se cognata vitia polufagi/a, et stoliditas. Atque hinc Herculem Thebanum edacem faciunt, sed eundem a literis alienissimum, adeo ut praeceptorem suum trucidarit. Fuit autem et hic Boeotus, nimirum Thebis natus. Rursum Plutarchus De daemonio Socratis: *anegei/rein to\ kata boiwtw=n a)rxai=on ei)s2 mis1ologi/an o)/neidos2, id est, Refricare vetus illud adversus Boeotios de literarum odio probrum. Quamquam ipse Plutarchus Boeotus fuit, homo quiduis citius, quam stupidus. Denique quoniam constat vel ob Romanum imperium latissime propagatum, vel ob commercia negotiatorum, voces Germanicae, Gallicae, Britannicaeque linguae fuisse mixtas, suspicamur a Graecis ad nos dimanasse, quod hominem stupidum, ac nullo mentis acumine praeditum vulgo dicimus Bot, pro Boeoto, proprium enim huic linguae, voces quamvis multarum syllabarum in unam syllabam contrahere.
*kos1ki/nw| manteu/esqai, id est, Cribro divinare, et coniectura sagaci rem deprehendere, Aut stulte de rebus occultis divinare. Lucianus in Pseudomante: kos1ki/nw|, to\ tou= lo/gou, manteuo/menos. id est, Cribro, quod aiunt, vaticinans. Meminit et Theocritus in Idyl. 3.
*ei)=pe kai\ a)groiw\ ta\ a)laqe/a kos1kino/mantis2.
id est,
Cribro vaticinans, verum mihi dixit Agraeo.
Porro genus hoc divinandi suspenso cribro in hodiernum usque tempus durat apud quosdam superistitiosos. Apud veteres vaticinia peragebantur cribro, lauro, et tripode.
*udran te/mneis2, id est, Hydram secas. Es tapud Platonem lib. De Rep. 4. a)gnoou=ntes2, inquit, o(/ti tw=| o)/nti w(s2 u(/drante/mnous1i. id est, Ignari se revera tamquam hydram secare. Est autem hydram incidere, ita unum aliquod incommodum tollere, ut in eius locum alia plura recipias. Adagium natum a fabula hydrae Lernaeae, quam alii centum fuisse capitum aiunt, alii octo, e quibus unum erat immortale. Cum hoc monstro multum, diuque conflictatus est Hercules, propterea quod uno reciso capite, plura renascerentur. Plutarchus in commentario De fortuna Alexandri, u(/dran te/mnwn a)ei/ tis1i pele/mois2 a)nablasta/nous1an, id est, Hydram secans semper aliquibus bellis repullulantem. De Alexandro loquitur, cui, uno bello confecto, subinde aliud, atque aliud exoriebatur. Cyneas cognita Romanorum multitudine identidem post acceptam cladem copias instaurantium dixit, Pyrrhum sibi videri adversus Lernaeam hydram pugnare. Hinc Horatius in Odis:
Non hydra secto corpore firmior
Vinci dolentem crevit in Herculem.
Accommodari poterit ad eos, qui litib. involvuntur numquam finiendis.
Lis enim litem parit, et saepenumero pro una enecta tres subnascuntur. Seneca quodam in loco scribit, negotia sordida, quae nos avocant a studio sapientiae, abrumpi posse, explicari non posse, quod negotium ex negotio seratur, et occupationi occupatio, velut unda succedat undae.
NE ramenta quidem ditior, hyperbole proverbialis, cum alias aliquoties apud Plautum, tum in Rudentibus: Numquam hercle hinc hodie ramenta fies fortunatior, perinde quasi dicas stupa ditior, ita, ut vulgo loquuntur. Simili sigura dixit Aristophanes in Lysistrata:
*lipou=s1a mhde\n enqadi\, kinou=s1a mhde\ ka/rfos.
id est,
Nihil hic cum reliquerit, moverit ne festucam quidem.
Idem in Vespis:
*upnou d) o(ra=| th=s2 nukto\s2 ou)de\ paspa/lhn.
id est,
Noctu haud Videt somni ne paspalam quidem.
Interpres ait, paspa/lhn significare minutissimum quippiam. Quibusdam ea vox magnetem lapidem declarat. Subnectit eodem in loco consimilem figuram:
*hn d) ou)=n katamu/s1ei ka)\n a)/xnhn.
id est, Quod si vel achnen flexerit somno caput, a)/xnh vero significat minutissimum, ac levissimum illud, quod e spicis excussis evolat. Qua voce usus est et Homerus Iliados e.
*ws2 d) a)/nemos2 a)/xnas2 fore/ei i(era\s2 kat) a)lwa/s2.
id est,
Ut vento tenues sacra area iactitat achnas.
Hebraicarum periti literarum afsirmant, illam, quam vocem Hieronymus vertit pulverem, secutus septuaginta, qui transtulerunt xnoun=, idem Hebraeis sonare, quod Graecis a)/xnh.
*akapnos2 qus1i/a, id est, Sacrificium absque fumo, de nimium tenui convivio, et in quibus nihil cocti obsonii apponitur. Translatum a pauperculorum sacris, molas, thusculum, lac, aut corollas offerentium, cum dii nidorem illum exspectent una cum fumo subuolantem, iuxta Homerum. Lucianus in Amoribus, *boufa/gos2 men o( dai/mwn w)= luk/i=ne, kai\ tai=s2 a)ka/pnois2, w(/s2 fas1i, to=u qus1iw=n h(/kista terpo/menos2, id est, Sane perquam edax deus est Lucane, quique fumi expertibus sacris haudquaquam gaudeat. In eum sensum usus est et Athenaeus, a)/kapna ga\r a)ei\ a)oidoi\ qu/omen, id est, Nam poetae semper sacra sine fumo sacrificamus.
*ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh, id est, Non est Hippoclidi curae. Sive, ut carmen reddamus, Non curat Hippoclides. Est enim versus iambicus, dimeter catalecticus. Hoc adagio significabant se quippiam negligere, neque magnopere laborare. Natum autem est ex historia, quam pluribus verbis narrat Herodotus in Eratone. Ut autem in pauca conferamus, hic Hippoclides erat Tisandri filius, qui cum multi aliis iuvenibus Clisthenis Sicyonii filiam ambiebat. Verum cum Clisthenes procos toto anno probaret, et Hippoclides in convivio indecoram quandam saltationem edidisset, sublatis in altum pedibus, pater offensus inhonesto iuvenis lusu, ait, *w pai= tis1a/ndrou a)porxh/s1ao/ge mh\n to\n ga/mon, id est, Fili Tisandri, a nuptiis tua saltatione excidisti. At ille
protinus respondit, *ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh, id est, Haud curat Hippoclides. Ea vox, ut testatur Herodotus, in proverbium abiit. Id dictum in ipsum retorquet Herodotum Plutarchus in libello, quem adversus eum scripsit, *dokei= moi kaqa/per i(ppoklei/dhs2, o( toi=s2 s1ke/les1i xeironomw=n e)pi\ th=s trape/zhs2, ei)pei=n a)\n e)corxou/menos thn\ a)lhqei/an, ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh, id est, Videtur mihi, velut Hippoclides cruribus manuum vice in mesa gesticulans, postquam a veritate desultavit, dicere, non est curae Hippoclidi. Lucianus in apologia, *ikanon a)\n ei)/ moi to\, ou) fronti\s2 i(ppoklei/dh, id est, Mihi suffecerit illud, quod dicitur, haud curat Hippoclides. Idem in Hercule, *kai\ o( i(ppoklei/dhs2 ou) frontiei=, id est, Neque laborabit Hippoclides. Mentione huius adagii facit et Eustathius in Iliados Homericae primum librum scribens. Allusit huc Aristophanes in Vespis, saepius repetens illud, o)li/gon moi me/lei, id est, Leviter mihi curae est.
*h ku/wn en th=| fa/tnh|, id est, Canis in praesepi. In eos dicitur, qui nec ipsi fruuntur re quapiam, neque rleiquos item sinunt uti, veluti si quis egregios codices inclusos diligenter adseruet, quos nec ipse unquam evoluat, nec aliis evoluendi faciat copiam. Quemadmodum canis in praesepi nec ipse vescitur hordeo, et equum vetat vesci. Lucianus adversus indoctum, *alla\ to\ th=s kuno\s2 poiei=s2, th=s2 en th=| fa/tnh| katakeime/nhs2, h(\ ou)/te au)th\ tw=n kriqw=n e)sqi/ei, ou\/te tw=| i)/ppw| duname/nw| fagei=n e)pitre/pei, id est, Verum haud aliter facis, quam canis ille in stabulo cubans, qui cum ipse non edat hordeum, tamen haud sinit equum, qui posset edere, id facere. Utitur eodem in Timone. Citatur apud Suidam in proverbio, ou)de\n pro\s2 to\n dio/nus1on, sed tacito auctoris nomine, th=| fa/tnh| pros1a/geis2 to\n kun/a, kai\ pro\s2 to\n di/onus1on a)/geis2 ou)de\n, id est, Ad praesepe ducis canem, nihil autem adducis ad Bacchum: hoc est, adfers quae ad rem nihil attinent, ex his vero, quae pertinebant ad causam propositam, nihil adfers. Simile quiddam refert Athenaeus libro sexto, de gente quadam Galatarum, qui dicuntur Cordistae: abominantur aurum, nec important in suam regionem, nihilo setius tamen alios non desinunt eo spoliare. aiunt eam gentem esse reliquias Galatarum, qui sub duce Brenno spoliarunt oraculum Delphicum, quos insecutus Bathanatus dux, inclementer tractavit. Hinc auri odium, cuius gratia tantum passi sint malorum, quod tamen aliis invident.
*ai(rou=ntes2 h(|rh/meqa, id est, Captantes capti sumus. Cum res praepostere evenit, ut ipsi circumveniamut ab iis, quibus conebamur imponere. Id quod non raro solet usu venire, ut in eas incidamus pedieas, quas aliis struxeramus. Saepe sit, ut qui simulat amorem, quo puellam in amorem pelliciat, ipse vere incipiat amare. Et qui dat operam, ut invitatiunculis alium conetur efficere temulentum, ipse reddatur ebrius: et qui finitimum moliatur imperio depellere, ipse suum amittat imperium. Sic et Horatius:
Graecta capta ferum victorem cepit.
Videtur eodem allusisse Plato, cum ita scribit in Theaeteto, *dokei= moi+ w)= *sw/krates2 ma/lista a(li/s1kesqai o( lo/gos2 a(lis1ko/menos, i. Mihi videtur ô Socrates,
maxime capi ratio, quae captabat. Sophocles in OEdipo Coloneo,
*gnw=qi d) w(s2 e)/xwn e)/xh|, kai\ s1) ei(=le qhrw=nq) h( tu/xh.
id est,
Scito quod tenens teneris, teque captantem, invicem
Fortuna cepit.
Plautus in Epidico, Iam captoripse captus est. Lucianus in meretriciis dialogis, *kai\ e(a/lwka o( kakodai/mwn, kai\ s1unei/lhmmai pro\s2 au)th=s2, id est, Et cepi miser, et simul ab illa captus sum. Translatum aut a bello, aut piscatione, seu venatu.
FESTIVIUS dixit Lucianus in Toxaride, *au)th/ te a)pw/leto u(po\ th=s a)/gras2, id est, Et ipsa venatu periit, hoc est, dum adolescentem venatur, studetque irretire, etiam ipsa sese perdidit. Quin etiam illa ipsa: Venari laudem, aucupari famam, proverbiales sunt metaphorae, velut, Expiscari, pro sciscitari, atque exquirere.
*ei)s2 pa/gas2 o( lu/kos2, id est, In laqueos lupus. Cum improbus quispiam tandem in extremum adducitur discrimen. Etenim cum lupus animal sit insidiosissimum, applauditur ab omnibus, si quando contingat illum irretiri, ac protinus acclamant omnes, ei)s2 pa/gas2 o( lu/kos2. Refertur a Zenodoto.
*ge/rwn a)lw/phc ou)x) a(li/s1ketai pa/gh|, id est, Vulpes anus laqueis capi haud ullis potest. Senarius proverbialis dicendus in eum, qui longa aetate, multaque rerum experientia callidior est, quam ut arte, dolisque capi queat.
*alw/phc ou) dwrodokei=tai, i. Vulpes non corrumpitur muneribus. Suidas huius adagii Cratinum citat auctorem. De callidis, ac versutis, quos haud facile sit obiecto munusculo, aut assentatiuncula, pollicitisve fallere. Larus enim, et aliae quaedam aves esca capiuntur, vulpes non item. Verbum autem, dwrodokei=n, sumptum est a contionibus, aut iudiciis, in quibus nonnulli pecunia corrupti dicunt sententiam.
*attiko\s2 ei)s2 lime/na, id est, Atticus in portum. In eos dicebatur, qui illic virtutem ostentare solent, ubi tutum est, atque ubi nihil opus. A nautis Atticis sumptum, qui portum ingressuri ostentandi sui gratia magnifice sese gerebant, in ipsa re, hoc est, in praelio navali, non perinde strenui.
*ai)/c s1kuri/a, id est, Capra Scyria. Zenodotus huius proverbii Chrysippum citat, tum auctorem, tum interpretem. Convenit in eos, qui beneficium maleficio corrumpunt, aut qui virtutes adiunctis vitiis contaminant, atque obscurant, quive recte in stituta non recte finiunt. Veluti capra Scyria, quod fera sit, mulctrum, quod lacte impleverat, ipsa rursus evertit, atque hoc modo beneficium, quod dederat, eadem perdidit. Alii putant dici in eos unde plurimum emolumenti capitur, propterea quod eius regionis caprae maximam lactis vim reddere dicantur. Id quod affirmat et Athenaeus Dipnosophistarum lib. 1. citans hoc Pindari carmen.
*sku/riai d) e)s2 a)/melcin ga/laktos2 ai)=ges2 e)coxw/tatoi.
id est,
Scyrtae vero ad emulgendum lac caprae praestantissimae.
IN re vehementer indigna, neque ullo pacto toleranda, veteres arborem suspendio deligendam esse dicebant. Inde natum, quia olim in Theophrastum philosophum praecipuum meretricula quaedam nomine Leontium ausa sit scribere. Plinius secundus in praefatione historiarum naturae: Ceu vero nesciam adversus Theophrastum, hominem in eloquentia tantum, ut nomen divinum inde invenerit, scripsisse etiam feminam, et proverbium inde natum, suspendio arborem eligendam. Hactenus Plinius. Finitimum huic est illud apud Euripidem in Alcestide:
*acia kai\ s1faga=s2 ta/de
*kai\ plei=on, h)\ bro/xw| de/rhn
*ou)rani/w| pela/s1ai.
id est,
Heus ista caede digna sunt,
Vel potius, ut laqueo gulam
Praesocet aliquis pendulo.
Plautus in Curculione, Mea praeda illa est, Proin tu te in laqueum duas. Iuvenalis:
Ferre potes dominam salvis tot restibus ullam.
Et apud Plautum, qui vitae taedio tenebatur, optat nummum, quo restim emat. Nec enim sontes sibi deligunt arborem, sed aguntur iu crucem. Ceterum qui cogitant de consciscenda nece, solent alii aliud suspendii genus eligere, ut appareat illos hoc agere non impotentia mentis, sed certo, destinatoque consilio.
*aqhna=| to\n ai)/louron, id est, Minervae felem, subaudiendum, comparas. Cum multo inferiora cum praestantioribus comparantur, quod levicula quapiam in re conveniant. Quid enim habet Minerva dea cum fele commune, praeter glaucorem oculorum? Nam is oculorum color Minervae tribuitur, qui et noctuis adest, et felibus. Unde apud Homerum etiam epitheton, glaukw=pis2 a)qh/nh. Est et hoc felibus commune cum noctuis, quod et noctu cernunt, et pariter insidiantur muribus. Refertur apud Zenodotum et Suidam. Etymologus indicat discrimen orthographiae, quo ei)/louros2 pro gente, est enim Scythiae a paludibus dicta, scribitur per e. pro animante, per diphthongum ei)/louros2, quasi dicas Torquicaudam, aut Trahicaudam, quod tamen apud auctores negligitur.
*thn\ yuxhn\ o)fei/lei, id est, Animam debet, Donatus proverbium esse admonet, de eo, qui immodico aere alieno teneatur, ut plus quam omnes facultates debeat, ac denique scipsum debeat. Terentius in Phormione: Quid si animam debet. Erat enim antiquitus lex, ut qui solvendo non esset, is nexus addiceretur creditori, luiturus corpore, id est, opera, quod aere non posset. Exstat apud Gellium lex duodecim tabularum, quae iubebat dissecari corpus eius, qui multis creditoribus deberet, nec esset solvendae rei.
SUMMUM ius summa iniuria, hoc est, Tum maxime disceditur ab aequitate, cum maxime superstitiose haeretur legum literis. Id enim summum ius appellatur, cum de verbis iuris contenditur, neque spectatur quid senserit is, qui scripsit. Nam voces, ac
literae, quasi legum summa cutis est. Eam ineptiam quorundam superstitiosorum iuris interpretum, copiose simul, et eleganter illudi M. Tull. in actione pro Murena. Terentius, Verum illud Chreme dicunt, ius summum saepe summa malitia est. M. Tull. Officio. lib. 1. Ex quo illud, summum ius, summa iniuria, factum est iam tritum sermone proverbium. Columella 1. rei rusticae lib. Nec sane est vindicandum nobis, quidquid licet. Nam summum ius antiqui summam putabant crucem. Citatur et Celsus adolescens lib. Pandect. 45. titulo De verborum obligatione. Capit. Si servum Stichum: qui scripserit quaestionem esse de bono et aequo, in quo genere plerumque sub auctoritate iuris scientiae periculose erratur. Itidem Paulus libro 15. titulo, De regulis iuris: In omnibus quidem, maxime tamen in iure aequitas spectanda est. Simili figura seneca libro De ira primo dixit, summo animo. Si intelligis non ex alto venire nequitiam, sed summo, quod aiunt, animo inhaerere.
*ou)de\ purfo/ros2 e)lei/fqh, i. Ne ignifer quidem superfuit, ubi significamus, omnes ad unum interiisse adeo, ut ne quidem sit parcitum, qui ignem praeferat exercitui. Nam priscis mos erat, ut vates aciem praecederet, lauro coronatus, ac facem gestans. Ab hoc belli vim abstinebant utrinque, quod nefas ducerent, in virum sacrum ferrum stringere. Proinde si crudelem aliquam stragem significare voluissent, ne ignifero quidem parcitum aiebant. Meminit huius adagii Eustathius Iliados m. enarrans hos Homeri versus:
*ou)k e)/t) e)/peit) o)i+/w ou)d) a)/ggelon a)pone/esqai.
*ayor)r(on poti\ a)/stu.
id est,
Haud equidem fore credo, uti sit redituruo ad urbem
Hinc posthac aliquis vel nuntius.
Admonet hoc quoque figuram habere proverbialem, ou)de\ a)/ggelos2 u(pelei/fqh, id est, Ne nuntius quidem relictus est, quoties significamus ad unum omnes exstinctos, ut ne unus quidem effugerit, qui rem gestam renuntiaret. Nam is vel dedita opera relinqui solet ab hoste.
*qra/keia pareu/res1is2, id est, Thracium commentum, sive inventum. Apud Zenodotum legitur, torquendum in eos, qui pacta eludunt callido vafroque aliquo commento. Porro unde id proverbium natum fuerit, indicat Strabo libro Geographiae non, ex Ephoro auctore. Thraces pactis cum Boeotiis aliquot dierum induciis nihilo segnius incursiones agebant nocturno tempore. Hos cum propulsassent Boeotii, atque expostularent, quod violassent inducias, responderunt Thraces, se nihil praeter facta fecisse, pactos enim esse de diebus, noctibus incursasse. His ferme similia refert Zenodotus, nempe Thraces constitutis decem dierum induciis, noctu impressionem fecisse in Boeotios, iam negligentius agentes induciarum siducia, atque ex his nonnullos trucidasse, aliquot vivos, abduxisse, deinde expostulantibus de violatis pactis Boeotiis, respondisse, dies, non noctes, pacto contineri. Ea res proverbio locum fecit, *qra/keia pareu/res1is2, id est, Thracium inventum. Est enim proprie pareu/res1is2, excogitata cavillatio, qua
pactum eludimus, quas Plautus sutelas vocat. Et Terentius: Ne quid suo assuat capiti. Addunt enim extra pactionem commenti quippiam, quo rem omnem subvertunt.
ROMANUS sedendo vincit. Vetus proverbium in eos, qui tranquilli, atque otiosi, tamen quae volunt efficiunt, aut qui non viribus, sed arte rem gerunt. Marcus Varro libro De re rustica primo, capite secundo, Vultis igitur interea vetus proverbium, quod est, Romanus sedendo vincit, usurpemus, dum iste venit. Ex historia Fabii cunctatoris natum arbitramur, qui Hannibalem iuveniliter exsultantem sua patientia fregit, de quo exstat versus ille Ennianus:
Unus qui nobis cunctando restituit rem.
Citatur apud Ciceronem in Catone maiore. Usurpatus est divinitus a Marone lib. 6. Quamquam Livius libro de bello Macedonico primo refert simile quiddam de Sulpicio consule. Quibus, inquit, si undique circumventus copiis foret, sedentem Romanum debellaturum credi potuerit.
*tugxa/nein tou= s1kopou=, id est. Scopum attingere. Est voti compotem fieri, aut coniectura rem ipsam assequi. Lucianus in Icaromenippo, kai\ ou)k a)po\ s1kopou= ei)/kas1as2, id est. Tuaque coniectura haud procul abest a scopo. et a)potugxa/nein tou= s1kopou=, id est, Non attingere scopum, et diamarta/nein tou= s1kopou=, id est, Aberrare a scopo, atque id genus aliae figurae omnes proverbium sapiunt. Hoc adagio festiviter usus est Diogenes in puerum saxa in crucem iaculantem. Euge, inquit, continges tandem aliquando scopum. Pindarus in Nemeis hymno nono, a)konti/zwn s1kopou= a)/gxis2 a mois1w=n. id est, Proxime iaculans ad scopum Musarum. Idem hymno sexto, e)/lpomai me/ga ei)pw]n, a)/nta s1kopou= tuxei=n, id est, Spero quod magna poilicirus scopum attingam. Dicitur et e)/cw s1kopou= ba/llein, hoc est, extra scopum iaculari, ubi quis loquitur aliena ab eo quod agitur. Usus est Gregorius Nazianzenus in Monodia.
*o pi/qhkos2 ou)x a(li/s1ketai bro/xw|, id est Simia non capitur laqueo. In callidos tergiversatores dici solitum, qui coargui non queunt. Id olim dictum est in Heraclidem, qui perimprudentiam perperam citarat ex Dionysio, quod erat apud Sophoclem. Missum est exemplar, ut ibi conspecto carmine agnosceret suum errorem. Hic quoque tergiversanti, nec lapsum agnoscenti, dicentique casu sieri posse, ut in diversis poetis versus consentiant, scripsit quispiam, simiam haud capi laqueo. Auctor Diogenes Laertius. Carmen Graecum sic habet:
*ge/rwn pi/qhkos2 ou)x a(li/s1ketai pa/gh|.
*ali/s1ketai men, meta\ xro/non d) a)li/s1ketai.
id est:
Laqueo vetustus simius non prenditur,
Capitur quidem ille, capitur autem serius.
M. TULLIUS lib. Offi. 2. Omnino, inquit, meminisse debemus, id quod a nostris hominibus saepissime usurpatum, iam in proverbii consuetudinem venit, largitionem fundum non habere. Quo dicto significabant
stulta liberalitate quantaslibet opes exhauriri, vel effluere potius. Translatum videtur a pertuso dolio Danaidum apud inferos. Quae fundo carent Graeci vocant a)pu/qmena. Unde Parthenius apud Athenaeum libr. 11. a)pu/qmenon fia/lhn dixit.
*aplhstos2 pi/qos2, id est, Inexplebile dolium. Varius est huius adagionis usus. Quadrat enim primum ei)s2 tou\s2 a)ddhfa/gous2, id est, In glutones, edacesque, congruentius autem in istos bibacitate inexplebili, qui quo plus biberint, hoc plus sitiunt, quemadmodum olim dictum est de Parthis. Sic enim Festus sensisse videtur: nam locus mutilus est, qui dolium pertusum dixerit, cum ventrem significaret, quamquam natura quoque venter inexplebilis est, quod quidquid per os infuderis, id aliis viis excernitur. Quadrabit et in obliviosum, cui si quid eruditionis infundas, protinus effluit, quique prius obliviscatur, quam perdidicerit, cuiusmodi Stepsiadem facit Aristophanes in Nebulis:
*os2 tis2 s1kalaqurma/ti) a)/tta mikra\ manqa/nwn,
*tau= t) e)pile/lhstai pri\n maqei=n.
id est:
Huius modi minutulas qui argutias
Prius, atque didicit, dedidicerit immemor.
Sic propemodum usus est Plautus in Pseudulo, In pertusum ingerimus dolium, operam ludimus. Competet etiam in homines praeter modum profusos, quemadmodum indicavit Aristoteles libro Oeconomicorum primo: kai\ ga\r to\ kta=sqai dunato\n xrh\ ei)=nai, kai\ fula/ttein, ei)de\ mh\, ou)de\n o)/felos2 tou= kta=|sqai: tw=| ga\r h)qmw=| a)ntlei=n tou=t) e)stin, o( legomenos2 pi/qos2 tetrhmme/nos2, id est, Siquidem oportet eiusmodi esse, qui norit et parare, et parata tueri. Alioqui nihil profuerit parasse, propterea quod hoc sit cribro haurire, quodque proverbio dicunt, pertusum dolium. Congruit item in avaros, quorum cupiditatibus nihil est satis; verum quo magis impletur opibus, hoc magis inanes esse videntur Quod eleganter illo Solonis carmine testatum est apud Plutarchum in libello peri\ filoploupi/as2,
*plou/tou d) ou)de\n te/rma pefas1me/non a)nqrw/pois1i.
id est:
Non est fixus opum finis mortalibus ullus.
Zenodotus et tartarum ipsum recte accipi inexplebile dolium putat, quod tot milibus defunctorum numquam expleatur. Quadrabit et in eos, qui male ab aliis rapiunt, quae male item profundant in alios. Usurpatur et de frustra laborantibus, quemadmodum alio demonstratum est loco, velut apud Catullum.
Dolia virgineis idem ille repleverit urnis.
Adagium natum a notissima fabula puellarum Danaidum, quae ob sponsos necatos has poenas apud inferos dare dicuntur, ut situlis perstillantibus aquam hauriant, atque in dolium item pertusum infundant, gravi nimirum, sed inutili labore. Cuius fabulae mentionem facit Horatius in Odis:
Et inane lymphae
Dolium fundo pereuntis imo.
Item Tibullus:
Et Danai proles, Veneris quae numina laesit,
In cava Lethaeas dolia portat aquas.
Meminit huius Lucianus in Timone. Et Aristoteles libro Politicorum sexto. Rursus Lucianus in Hermotimo, *epir(r(ei= ga\o kata th\n paroimi/an to\ pra=gma e)cantlou/menon, e)s2 to\ e)/mpalin, h)\ o( tw=n danai+/dwn pi/qos, id est, Affluit enim, dum exhauritur negotium, laborque, et contra fit, atque in Danaidum dolio. Usurpavit et Plato, cum aliis aliquot locis; tum in Gorgia.
*arktou parou/s1hs2 ta\ i)/xnh zhtei=s2, id est, Ursi praesentis vestigia quaeris. De iis dicitur, qui timiditate praesens negotium declinant, atque ad alias nugas dilabunrur. Translatum a formidolosis venatoribus, qui se dissimulant sensisse ursum, et vestigia psequi fingunt, quo absint a periculo. Hoc genus homines Plato de Republ. libro quinto scripsit similes esse toi=s2 kunidi/ois2, a(\ tou\s2 li/qous2 da/knei, to\n balo/ntwn ouk a(pto/mena, id est, Catulis, qui lapides mordent, cum eos, qui iecerint, non ausint attingere. Ab hoc non est alienum, quod scribit Plutarchus in vita Luculli. Nam illum cum hortaretur Achelaus, ut relicto hoste in Pontum traiceret, sic enim fore, ut protinus omnium rerum potiretur: *ou)k e)/fh deilo/teros ei)=nai kunhgw=n, w(/ste ta\ qhri/a parelqw=n e)pi\ kenou\s2 au)twn fwleou\s2 badi/zein, id est, Negavit se timidiorem esse venatoribus, ut praeteritis feris, ad inania illarum lustra vellet ire.
*au)to/matoi d) a)gaqoi\ a)gaqw=n e)pi\ dai=tas2 ientai.
id est:
Sponte bonis mos est convivia adire bonorum.
Hexameter proverbialis, tum usurpandus, ubi vir bonus, fiducia virtutis et amicitiae, quae generalis inter omnes probos intercedit, ad sui similem accedit, non exspectatis vulgaribus istis invitatiunculis, Quidam natum putant ab Hercule, qui cum Ceti Trachinii domum invocatus inviseret, hunc versiculum primus dixerit. Fertur et trimeter iambicus in eandem sententiam.
*aklhtoi\ kwma/zous1in ei)s2 fi/lous2 fi/loi.
id est:
Conviva amico amicus ultro etiam venit.
Tacite notavit adagium Homerus in secundo Iliados:
*au)to/matos de\ oi( h)=lqe bohn\ a)gaqo\s2 mene/laos.
id est.
Illi vocalis Menelaus venerat ultro.
Scholiastes indicat, hoc verbo fuisse significatam Menelai fortitudinem in bello. Exilis enim vox formidolosum arguit, et boh\ apud Graecos interdum bellum declarat, quemadmodum et hodie apud Germanos. Zenodotus in collectaneis diversa sententia citat hoc adagium ex Eupolidis comoedia, cui titulus Chrysogenes.
*au)to/matoi d) a)gaqoi\ deilw=n e)pi\ dai=tas2 i/as1in.
id est:
Ultro adeunt hominis timidi convivia fortes.
Idem ferme significat Plato in Symposio, *ina kai\ th\n paroimi+/an diafqei/rwmen metabalo/ntes2, w(s2 a)/ra kai\ a)gaqw=n e)pi\ dai=tas2 i)/as1in au)to/matoi a)gaqoi\, id est, Ut et proverbium perdamus, hunc ad modum invertentes: Boni ad bonorum convivia ultro veniunt. Sentire videtur Plato, Homerum fecisse Menelaum deteriorem ad
praestantioris accessisse convivium, quod Agamemnon bello valuerit, Menelaus fuerit imbellis. Citatur hic locus et ab Athenaeo libro quarto. Tametsi non hanc opinamur Homeri mentem fuisse, cum virtutis addat elogium:
*boh\n a)gaqo\s2 mene/laos.
id est:
Voce bonus Menelaus.
Et cum aliquot locis illum fortissimerem gerentem inducat, alicubi etiam a)rhi/fi/lou cognomento honestet. Apud Athenaeum lib. 1. ex Cilatino, quidam qui invocatus ad convivium accesserat, ita loquitur, *agaqo\s2 a)\n pro\s2 a)gaqou\s2 a)/ndras2 e(stias1o/menos2 h(=kon, koina\ ga\r ta\ tw=n fi/lwn, id est, Bonus enim ad bonos viros convivaturus veni. Nam res amicorum communes.
*en fre/ati kus1i\ ma/xesqai, id est, In puteo cum canibus pugnare. Dici solitum, ubi cuipiam negotium incidit cum homine rixoso, et contentioso, a quo se nequeat extricare. Effertur etiam hoc pacto en fre/ati kunomaxei=n, voce composita.
*emautw=| balaneu/s1w, id est, Ipse mihi halneator ero, ubi quis suis ipsius inseruit commodis. Aut ubi quis, non exspectato alieno officio, ipse suum agit negotium. Aristo phanes in Pace:
*all) ei) tau=ta dokei= ka)|gw\ e)mautw=| balaneu/s1w.
id est:
Balneum et ipse mihi, si haec vobis grata, pararo.
Interpres admonet translatum a balneis, in quibus cessante balneatore, ipsi qui lavant, aquam huriunt, atque infundunt. Zenodotus putat et ad eos referri posse, qui glandes in ignem iniectas coquunt. Fortassis haud absurde referetur ad glandium excussores. Nam Graecis balaneu\s2, balnearium cauponem significat, ba/lanos2 glandem, atque hinc anceps proverbii interpretatio.
*anh\r de\ feu/gwn ou) me/nei lu/ras2 ktupo\n.
id est:
Hunc qui fugit strepitus lyrae haud remor abitur.
Senarius proverbialis in eos, qui in rebus periculosis, ac seriis, properandi studio negligunt leviota. Nam qui fugit in bello non putat sibi liberum, ac vacuum, ut cantorem aliquem auscultet. Idque ad complures res accommodari potest.Veluti si dicas non esse rebus fiiu olis, ac voluptuariis nugandum, vum haec vita tot periculis sit obnoxia. In hanc sententiam eleganter Seneca in epistola quadam ad Lucilium. Transcurramus, inquit, sollertissimas nugas, et ad illa, quae nobis aliquam opem sunt latura, properemus. Nemo, qui obstetricem parturienti filiae sollicitus accersit, edictum, et ludorum ordinem perlegit. Nemo, qui ad incendium domus suae currit, tabulam latrunculariam perspicit, ut sciat quomodo alligatus exeat calculus. At me hercle undique tibi omnia nuntiantur, et incendium domus, et periculum liberorum, et obsidium patriae, et bonorum direptio. Adice his naufragium, motusque terrarum, et quid quid aliud timeri potest. Intet ista districtus, rebus nihil aliud, quam animum oblectantibus vacas. Plutarchus in libello, quem scripsit de ei Delphico:
*ou) nau=bla kwkutoi+s1in, ou) lu/ra fi/lh.
id est:
Ingrata naubla, ingrata lugentilyra.
CANINUM prandium proverbio dicebatur abstemium, et in quo nullum vinum biberetur, propterea quod peculiari naturae proprietate canes a vino abhorrent. Id adagii refertur ab A. Gellio libro Noctium Atticarum 13. capite ultimo, his quidem verbis. Eius autem loci, in quod id proverbium est, verba haec sunt, nimirum ex M. Varronis Satzrarum libro, qui u(/dwr kruero\n, id est, Aqua ingens inscribitur. Non vides apud Mnesteum scribi, tria genera esse vini, nigrum, album, medium, quod vocant, kir)r)o\n, id est, giluum, novum, vetus, medium? Et efficere nigrum virus: album urinam, medium pe/yin, id est, concoctionem. Novum refrigerare, vetus calefacere, medium vero esse prandium caninum. Quid significet, inquit Gellius, prandium caninum, rem leviculam diu, et anxie, quaesivimus. Prandium autem abstemium, in quo nihil vini potatur, caninum dicitur, quoniam canis vino caret. Cum igitur medium vinum appellasset, quod neque novum, neque vetus esset, et plerunq, homines ita loquantur, ut omne vinum aut novum esse dicant, aut vetus, nullam vim habere significavit neque novi, neque veteris, quod medium esset: idcirco pro vino non habendum, quia neque refrigeraret, neque calefaceret. Hactenus Gellius. Plutarchus in Symposiacis scribit, Theophrastum ioco vocare solitum, a)/oina s1umpo/s1ia ta\ kourei=a, quemadmodum alias admonuimus.
*anh\r o( feu/gwn kai\ pa/lin maxh/s1etai.
i.
Qui fugerit, rursum ille praeltabitur.
Senarius proverbialis, quo monemur non protinus abicere animum, si quid parum feliciter successerit. Nam victos posse vin cere contingit. Proinde Homerus e(teralke/a ni/khn vocat, id est, vicissim, nunc apud hos, nunc apud illos pollentem. Apud eundem Iliados *q. Alexander sic loquitur Hectori:
*ni/kh d) e)pamei/betai a)/ndras2.
id est:
Alterna viris victoria cedit.
Idem alibi Iliados g.
*nun= me\n ga\r mene/laos2 eni/khs1en cun\ a)qh/nh,
*kei=non d) au)=qis2 e)gw\.
id est:
Palladis auxilio nunc victor abit Menelaus.
Illum ego sed posthac pugna superaro vicissim.
Demostheni probro datum est ab inimicis, quod in eo praelio, quo Philippus Macedonum rex Athenienses apud Cheroneam vicit, clypeo abiecto fugisse,t eaque gratia r(iyaspis2 ignominioso cognomine vocatus est. Verum id probri Demosthenes, homo non admodum verecundus, proverbiali, notissimoque versiculo legitur eludere solitus:
*anh\r o( feu/gwn kai\ pa/lin maxh/s1etai.
Huic confine est illud Davi Terentiani. Hac non successit, alia agrediundum est via. Usurpat adagium Tertullianus in lib. De fuga in persecutione. Sed omissis,inquit, quidam divinis exhortationibus, illum magis Graecum versiculum saecularis sententiae sibi adhibent. Qui fugiebat, rursum proeliabitur, ut et rursus forsitan fugiat. Et quando vincet, qui cum fugerit victus est?
*ek th=s2 kala/mhs2 ginw/s1kein, id est. E stipula iudicate, dicimus, quoties e vestigiis quibusdam in senects reliquis, coniecturam facimus,cuiusmodi quis fuerit in adolt scentia, translata metaphora ab segetibus. Homerus in c. Odisseae.
*all) e)/mphs2 kala/mhn ge s1) o)i+/omai ei)s1oro/wnta
*ginw/s1kein.
id est:
Attamen inspecta stipulae te suspicor illud
Conicere.
Utitur hoc adagio Lucianus in Pseudomante, quem nos olim Latinum fecimus. Aristoteles in Rhetoricis kala/mhn senectam interpretatur. *otan ga\r, inquit, to\ gh=ras2 ei)=pe kala/mhn, e)poi/hs1e ma/qhs1in, kai\ gnw=s1in dia\ tou= ge/rontos2, a)/mfw ga\r a)phnqhko/tes2, id est. Etenim cum senectam dixit culmum, senem ostendit, ac repraesentavit. Nam utrique defloruerunt. Aristophanes in Vespis non dissimili figura usus est:
*alla\ e)k tw=n leiya/nwn
*dei= tw=nde r(w/mhn neanikhn\ e)/xein.
id est:
Verum e reliquiis robur horum colligi
Iuvenile oportet.
Dicimus item, ex fragmentis, ex ruina rem cuiusmodi fuerit comectare.
*tw=| au)tw=| ph/xei, id est, Eodem cubito, hoc est, eadm regula, eadem mensura. Utitur hoc aliquoties Lucianus, cum alias, tum in libello De ratione conscribendae historiae, kai\ o(/lws2 ph=xus2 ei(=s2, kai\ me/tron a)kribe\s2, id est, In summa cubitus unus, atque exacta regula. Aristophanes in Ranis.
*kai\ ga\r tala/ntw| mous1ikh\ staqmh/s1etai.
*kai\ kano/nas2 e)coi/s1ous1i kai\ ph/xeis2 e)pw=n,
In lance enim librabitur poetica,
Promentque regulas, cubitosque carminum.
Non dissimili figura dixit Cornelius Tacitus libro De oratoribus in pnfatione, cum ait, se quae a praestantissimis vitis acceperat, iis dem numeris iisdemque rationibus persequi velle. Pli. Epis lib. 8. dixit, pari libra. Illud forrtasse parergo/teron, at non inutile fuerit, admonere, plerasque meraphoras a mensuris ductas esse proverbiales, ut pensiculate rem, pensitate factum, rependere beneficium, remetiri grariam, librare negotium, expendere cautam, renumerare beneficium, aequilibrium officii, retaliare convitiam, atque id genus alia.
*mhde\ to\n e(/teron po/da, i. Ne alterum quidem pedem disce dere. Lucianus in Harmonide. Idem in Sectis, *ou)de\ pw/pote e)c ai)qiopi/as2 to\n e(/teron po/da proelqw\n, id est. Qui ex Aethiopia numquam vel alterum promoverit pedem. Annumerandum illis, quae retulimus alibi, latum digitum, et latum pedem, latum unguen, quibus vel consensus opinionum, vel studii assiduitas significatur, velut illo, nocte, dieque: quod aliter extulit T. Livius bellio Maced 1. Alii in castris sine stationibus per somnum, vinumque diem noctibus aequabant.
*ek diame/trou, id est, Ex diametro, De vehementer inter se pugnantibu olim dicebatur, sumpta metaphora a geometris, apud quos pfectissima oppositio ex diametro est. Lucianus
in Tyranno, e)k diame/trou ga\r oi( bi/oi, fas1i\, id est, Nostra enim et illorum vita, ex diametro, quemadmodum aiunt, inter se distat. Athanasius in libro quodam de synodo Nicaena, oi( kata dia/metron, w(s2 e)/pos2 ei)pei=n, a)nti/keintai th=| s1abelli/ou gnw/mh|. Qui iuxta diametrum, ut ita loquamur, adversantur Sabellii sententiae. Basilius in epistola quadam ad Athanasium, kata dia/metron dixit. Diametrus enim est recta linea, figuram,qua longissime patet, ex aequo secans, velut diametrus orbis est, quae sic a summo ad summum tenditur circulum, ut per centrum eat, definitore Macrobio in Somnium Scipionis libro 2. Nec ab hoc dissentit Euclidis diffinitio. Latini lineam hanc, dimetientem vocant. Nam Graecis dia/metros para\ to\ diametrei=n, id est, a dimetiendo. Nominis causam reddit Aristoteles in Problematis, Sectione 15. problema. 2. Cognatum est illi, quod alio recensuimus loco. di\s2 dia\ pas1w=n.
*akoue t) a)po\ kardi/as2, id est, Audi quae dicuntur ex animo. Nam seria, quaeque citra dissimulationem dicuntur ex animo dici dicuntur, eaque ex corde proficisci vulgus ait. Lucianus in Iove Tragoedo, *ou)kou=n a)kou/ete w)= qeoi\ ta/ge a)po\ kardi/as2, fas1i\, id est, Itaque audite dii nimirum ex animo dicenda, sicut proverbio dicitur. Nam adulatorum et simulantium oratio in faucibus nascitur, non in corde. Plutarchus in commentario, quem inscripsit, quo pacto quis possit assentatorem ab amico dignoscere, refert hos senarios:
*emoi\ ga\r ei)/h ptwxo\s2, ei) de\ bou/letai,
*ptwxou= kaki/wn, o(/stis2 w)\n e)u/nous2 e)moi\,
*fo/bon parelqw\n t) a)pi\ kardi/as2 e)rei=.
id est,
Mendicus utinam sit mihi, vel si libet
Mendicum et infra, qui mihi volens bene
Timore posito, possit ex animo loqui.
Ad hanc figuram pertinet illud Plautinum, corde amare: item illud persequi corde, animo, et viribus, utrumque est in Captivi duo. Contrarium est huic, A summis labris, pro eo quod est, non ex animo. Seneca in Epist. ad Lucilium, Non a summis labris ista veniunt.
AUT bibat, aut abeat. Quo quidem adagio monemur, ut aut tempori, locoque nos accommodemus, aut ab hominum consuetudine nos subducamus. Quemadmodum Cato fecisse legitur, qui, cum non posset sumere vultum Floralium licentiae convenientem, discessit e theatro, Natum a priscis illis Graecorum symposiis, hoc est, compotationibus, in quibus mos erat, talis sortiri quempiam, qui convivio quasi praesideret, ac decreta convivialia praescriberet, quae no/mous2, id est, leges appellabant. De hisce legibus Valerius Valentinus iocoso carmine conscripsit, cui titulum fecit Tapullae, teste Festo Pompeio. Porro praefectum bas2ile/a, hoc est, regem nominabant. Plutarchus s1umpos1i/arxon vocat. Varro apud Nonium, Modimperatorem a Latitinis vocatum scribit, quasi modum imperantem, ne quis aut plus satis biberet, aut parum. Athenaeus libro 10. ex Eupolidis auctoritate docet huic praefectos rei oi)no/ptas2 dictos, ab aliis o)fqalmou\s2. Huius consuetudinis meminit et Horatius in Odis:
Nec regna vini sortiere talis,
Ex legibus iocosis haec una fertur, aut bibat, aut abeat. Commemoratur a Cicerone, libro Tusculanarum quaestionum 5. Mihi quidem, inquit, in vita servanda videtur illa lex, quae in Graecorum conviviis obtinet. Aut bibat, inquit, aut abeat. Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, aut discedat. Sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Hactenus ille. Quidam sic efferunt, h)\ pi=qi, h)\ a)/piqi, id est, aut bibe, aut abi. Quanto civilior haec lex, quam ea quam Empedocli in convivio praescripsit convivii praefectus, ut aut biberet, aut vinum in caput illius effunderetur. Eam rem tam indigne tulit Empedocles, ut postridie coacto concilio, et invitatorem cuius opera id erat factum, et symposiarcham reum peregerit, damnandosque curarit. Refert Diogenes Lacrtius.
AD eandem pertinet metaphoram: Domi habere: Nam id domi dicimus habere, quod in nobis situm est, nec necesse est ab aliis mutuo sumere. Translatum apparet ab ea consuetudine foris rogandae supellectilis, quam domi desideres. Terentius in Adelph. Phy, domi habet, unde discat. M. Tullius ad Varronem, Sed quid ego nunc haec ad te, cui domi talia nascuntur? Idem Academicarum quaestionum libro 2. Desine quaeso communibus locis, domi nobis ista nascuntur, id est, haec oratorum sunt propria. Proinde dixeris eleganter: Quid in rebus istis felicitatem venaris? domi habes, unde beatus esse queas. Regum est domi consilium habere, non ab aliena pendere sententia.
APUD Plautum in Cistellaria confregisse tesseram dicitur, qui sibi reditum in domum aliquam praeclusit. Siquidem cum amans dixisset se iureiurando adstrictum, ut lenae filiam duceret, orans ne se periurum fieri pateretur, illa respondens, Abi, inquit, quaerere, ubi tuo iuriiurando satis sit subsidii. Hic apud nos iam Alcesimarch, confregisti tesseram. Est autem tessera symbolum hospitale, quo prolato cognoscebantur hospites, si quando redissent.
FRIGIDAM aquam suffendere, Plautus in Cistellaria videtur usurpasse pro eo, quod est, instigare clanculum. Sic enim in ea fabula meretrix queritur de matronis maritos suos in meretricum odium, quoad possunt, inflammantibus. Ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est, aquam frigidam subdole suffundunt. Viris cum suis prardicant nos solere, suas pellices esse aiunt. Translatum apparet ab iis, qui certaminibus equestribus aquam equis aspergebant, quo refocillati currerent acrius, atque hoc pacto ad cursum instigabant. Cuius ministerii meminerunt etiam Pandectae ruris Caesarei libro 3. Titulo de iis, qui infamia notantur, ex Ulpiano, his quidem verbis: Et generaliter, ita omnes opinantur, et utile videtur, ut neque thymelici, neque xystici, nec agitatores, nec qui aquam equis spargunt, ceteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deserviunt, ignominiosi habeantur. Hactenus Ulpian. Id fiebat,opinamur, in Olympicis, aut similibus certaminibus,
nonnumquam et ob hanc causam, ne rocae agitatione fervescentes, flammam concipeent. Nisi si cui magis probatur, ut traductum putetur ab iis, qui ioci, ludibtiive causa, clanculum aquam infundunt in convivii locum, aut ab his, qui ludibrii causa, aqua conspergunt aliquem, qui balneatorum iocus est. Unde et Iulius Pollux lib. 7. docet plu/nein interdum usurpari pro convitiari Sic Aristophanes in Pluto, plu/non me poiw=n en tos1ou/tois2 a)ndra/s1in. Queritur quispiam quod contumeliae causa consperus sit aqua multis praesentibus. Sed probabilius est translatum ab officinis aerariis, ubi fabri subinde frigidam in ignem aspergunt, quo ignis sit vehementior.
*ge/ronti mhde/pote mhde\n xrhsto\n poiei=n,
id est,
Ne quid unquam beneficii collocaris in senem.
Refertur nominatim proverbii vice, ab Aristotele, lib. Rhetoricorum 2. x) o(/s2 tis2 s1umbouleu/ei mh\ poiei=sqai fi/lon ge/ronta, tou/tw| marturei= h( paroimi/a, mu/pot) e)u= e(/rdein ge/ronta, id est, Qui consulit, ne quis cum sene ineat amicitiam huic testimovii loco est proverbium, ne quando bene merearis de sene. Dicitur hodieque vulgo. Neque in senem, neque in puerum collocandum esse beneficium, propterea quod alter non refert, alter non meminit. Exstat et huiusmodi quoddam apud Diogenianum adagium, *mh/pot) e)u= e(/rdein ge/rontas2, mhde\ gunai=ka, mhde\ pai=da, mhde\ ku/na tino\s2, mhde\ la/lon kwphla/thn, id est, Ne quid beneficii colloces, neque in senes, neque in mulierem, neque in puerum, neque in canem cuiuspiam, neque in garrulum remigem, propterea quod perire videatur, quod in eius modi genus hominum insumitur. Seneca de beneficlis 3. Sic fit, ut praeceptores, eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam relinquimus: sic fit, ut in adolescentiam nostram collata pereant, quia ipsa numquam retractatur.
SUPERIORI protinus illud subtexuit Aristoteles, et quidem proverbii nomine. kai\ tou\s2 ui(ous2 a)nairei=n, w(=n kai\ tou\s2 pate/ras2.
*nh/pios, o(\s2 pate/ra ktei/nas2, pai/das2 katalei/poi.
id est,
Et qui suadeat occidere liberos, quo rum patrem occideris, huic attestatur hoc proverbium. Stultus qui patre occiso libefos relinquat. Refert idem postea inter sententias: Fatuus qui occiso patre liberis pepercit. Est autem versus proverbialis:
*nh/pios, o(\s2 pate/ra ktei/nas2 ui(ou\s2 u(polei/pei.
id est,
Est facuus, qui patre perempto pignora linquit.
Usus est et Herod. in Clione, o(moi/ws2 ga\r moi\ nun= fai/nomai pepoihke/nai, w(s2 ei) tis2 pate/ra a)poktei/nas2 to=u pai/dwn au)tw=n fei/s1aito, id est, Nam mihi nuc perinde fecisse videor, ac si quis occiso patre, liberis illius parcat. Hoc adagium usurpasse scribitur Philippus Macedo, cum liberos etiam e medio tolleret, quorum parentes occiderat. Fertur vox militum, qui Maximinum Imp. trucidarunt una cum filio, ex pessimo genere, ne catulum quidem esse relinquendum. Huc pertinet Homericum illud ex Odys. g.
*ws2 a)gaqo\n kai\ pai=da katafqime/noio lipe/sqai *andro\s2
id est,
Ut bene habet caeso prolem superesse parenti.
*xrhstolo/goi dicebantur, atque hodie quoque vulgo dicuntur, qui probe loquuntur, et improbe faciunt. Dictum autem peculiariter in Pertinacem Imp. quemadmodum in huius vita testatur Iulius Capitolinus.
*kera/meios plou=tos2, id est, Fictiles divitiae. De rebus incertis, fragilibus ac neutiquam duraturis. Quemadmodum figulorum vasa facile comminuuntur quolibet casu. Refertur adagium a Diogeniano.
*lagw\s2 kateu/dwn, id est, Lepus dormiens. Quadrat in eum, qui, quod non facit, id facere sese adsimulat, aut quod facit, id se facere dissimulat. Qualem quidam arbitrantur fuisse Ulyssis somnum, cum a Phaeacibus in Ithacam insulam exponeretur, auctore Plutarcho. Nam leporem patentibus genis dormire, cum alii permulti tradunt auctores, tum Plinius lib. 11 cap. 37. id quod etiam hominibus nonnullis ait accidere, quos Graeci korubantiei=s2 appellant. Neque perperam dicetur et in timidos. Adagium a multis auctoribus refertur.
*o zeu\s2 katei=de xro/nios ei)s2 ta\s2 difqe/ras2. id est, Inspexit, et si sero, pellem Iuppiter. Senarius proverbialis in eos, qui sero quidem, sed aliquando tamen pro malefactis dant poenas. Autiquitas enim credidit Iovem omnia in sua diphthera, hoc est, pelle caprina scribere, ac multa quidem pro tempore dissimulare, verum aliquando de improbis poenas sumere. Belle quadrabit et in principes, qui diu dissimulata maleficia tandem puniunt.
*htoi te/qnhken, h)\ dida/s1kei gra/mmata.
Aut periit, aut profecto liter as docet.
Senarius proverbialis, quo significabant olim, cuipiam omnino male esse, tametsi parum liqueret, quid rerum ageret. Is autem hac occasione venit in vulgi sermonem, auctore Zenodoto. Athenienses duce Nicia parum feliciter aliquando pugnaverunt adversus Siculos, permultis occisis, plerisque captivis in Siciliam abductis, qui Siculorum filios literas docere coacti sunt. Proinde pauci, qui fuga elapsi redierant Athenas, rogati quid hic, aut ille faceret in Sicilia, modo memorato versiculo respondebant. Aut periit, aut docet literas.
*h dei= xelw/nhs2 kre/a fagei=n, h)\ mh\ fagei=n.
id est,
Testudinis carnem aut edas, aut non edas.
Trimeter provebialis in eos, qui negotium susceptum frigide ducunt, neque explicantes, neque relinquentes. Sunt qui putent hoc dictum ab auctore Terpsione profectum esse: quorum est Athenaens lib. 8. declarans hunc primum praecepisse de gastrologia, editis regulis, per quas liqueret, a quibus esset abstinendum, quibus contra vescendum: inter quas erat et haec de testudine, h)\ fagei=n, h)\ mh\ fagei=n. Addunt, testudinis carnem si modice edatur, ventris tormina facere: rursum, si copiose, lenire. Cuiusmodi quiddam et de lactucis refert Plinius. Perinde quasi dicas: aut bellandum est, aut non bellandum,aut studendum, aut non studendum. Nam pleraeque res sunt
quas si facias acriter, plurimum conducunt: sin ignaviter, officiunt. Velut eae, quae mediocritatem non reicpiunt, quod genus est musica, poeticaque. Sunt rursus quaedam, quae degustasse sit satis. Quo de genere putavit esse plulosophiae studium Ennianus ille Neoptolemus, et Callicles Platonicus.
MACROBIUS Saturnalium libro 3. Vetus verbum est, inquit, Leges bonae ex malis moribus procreantur. Nam sicuti medicorum pharmacis nihil opus foret, nisi morbis laboraretur, ita legibus ferundis nihil opus esset, nisi perperam viveretur. Unde apud Aeginetas olim pecuniaria poena mulctabatur is, qui legis instituendae dedisset occasionem. Austor Aristoteles li. Rhetoricorum 2. Cornelius Tacitus lib. 15. Usu probatum est, leges egregias, exempla honesta, apud bonos ex delictis aliorum gigni. Huc pertinet quod Solon e)rwthqei\s2, dia/ti mh\ kata patrokto/nou no/mon e)/qhke. dia\ to\ a)elpi/s1ai, ei)=ten, id est, Rogatus quam ob causam non tulisset legem in parricidas, respondit quod non sperasset futurum parricidam.
*bou=s2 a)llo/trios ta\ polla\ e)/cw ble/pei. id est, bos alienus subinde foras prospectat. De iis qui apud alienos non satis ex animi sententia tractantur, eoque saepius suos desiderant. Unicuique domi, ac velut in suis praesepibus iucundissima vita, peregre permulta sunt, quae laedant, plurima desunt. Allusisse videtur ad hoc proverbium Plutarchus in Symposiacis, decade 8. problem. 2. o(/pws2 de\ e(autw=n mh\ katafronh=te, mh/d) e)/cw ble/phte panta/pas1in. id est, Verum ne vos ipsos contemnatis, neve foras prospiciatis, id est, Ne aliunde petatis, quod ab ipsis Platonis interpretibus sumi potest. Proinde recte dicetur, e)/cw ble/pein" qui non contentus suis aliunde pendet. Usurpat et in libello, peri\ th=s2 a)reth=s2, kai\ kaki/as2.
*ebdomos bou=s2, id est, Septimus bos. Olim in stupidos, brutosque dicebatur, unde celebratus senarius:
*to\n e(/bdomon bou=n h( s1ofh\ paroimi/a,
id est,
Venustum adagium septimum narrat bovem.
Id hinc ortum esse tradunt, quod antiquitus post sextam lunam bovis imaginem e farina pinsere consueverint, qui septimam lunam cornibus referret. Sunt qui malint hinc natum, quo cum apud veteres sex animantium genera mactari diis soleant, ovis, sus, capra, bos, gallina, anser: pauperes non habentes vivum animal, quod immolarent, bovis simulacrum e farina fingere consueverunt: is, quoniam sensu, vitaque careret, in stoliditatis abiit proverbium. Citatur apud Suidam Euripides in Erechtheo, et Achaeus in Iride, qui proverbinum hoc usurpaverint, tametsi versus illorum non refert.
IN epistolis, quae Phalaridis nomine feruntur, exstat huiusmodi quoddam adagium, kw/nwpos e)le/fas2 i)ndo\s2 ou)k a)legi/zei, id est, Culicem haud curat elephantus Indicus. Dictum est autem ob singularem duritiem cutis elephantinae, qua fertur etiam iacula excutere, tantum abest, ut culicis
morsu possit ostendi. Adhiberi poterit, quoties significabimus excelsis animis leves, et vulgares iniurias esse negligendas.
*phlw=| phlo\n kaqai/resqai, id est, Lutum luto purgari, dicitur, ubi res sordida sordibus tollitur, hoc est, cum sordes non tolluntur, sed aut mutantur, aut augentur etiam. Apollonius in epistola quadam, a)ll) ou)d) e)aei=nos2 e)fes1i/ous2 e)/peis1e, mh\ phlw=| phlo\n kaqai/resqai, Loquitur de sacerdotibus, qui deorum aras sanguine polluerent, eamque expiationem esse ducerent. Huc pertinet Diogenis dictum. Is ingressus balneum sordidum, qui hoc, inquit, lavant, ubi lavant? indicans talibus balneis conspurcari corpora potius, quam purgari. Idem accidit Alexandrinis, qui in urbibus alunt vim ibidum in hunc usum, quod serpentes, ac macellorum sordes devorent, verum suis immunditiis omnia tursus conspurcant.
*kuklw/peios2 bi/os2, id est, Cylopica vita, pro vita vehementer effera, ac barbara, quae neque legibus, neque disciplina civili constet, neque religione deorum gubernetur. Qualem describit Homerus Odysseae libr. 9. sub persona Polyphemi:
*nh/pios ei)=s2 w)= cei=n), h)\ thlo/qen ei)lh/louqas2,
*os2 me qeou\s2 ke/leai h)\ deide/men, h)\ a)le/asqai.
*ou) ga\r ku/klwpes2 dio\s2 ai)gio/xou a)le/gous1in,
*ou) de\ qew=n maka/rwn.
id est,
Desipis, aut cerie longinquis, hospes, ab oris
Hic ades, ut qui me iubeas curave moveri.
Sive timore Deûm, neque enim Cyclopica turba
Curamus, summumve Iovem, divosve beatos.
Eodem in libro:
*tw=n d) a)ndrw=n peirh/s1omai, oi(/ tine/s2 ei)s1in,
*h oi(/ g) u(bristai/te, kai\ a)/grioi, ou)de\ di/kaioi,
*he)\ filo/ceinoi, kai/ s1fin no/os2 e)sti\ qeoudh\s2.
id est,
Quod genus hoc hominum experiar iam, sintne feroces,
Agrestes, aequiqus rudes, an et hospitit ius
Obseruent, animo reverentes numina divum.
Homerum aemulatus Euripides Cyclopem hoc pacto loquentem facit:
*zhno\s2 d) e)gw\ kerauno\n ou) fri/ssw ce/ne,
*ou) d) oi)=d) o(/ti zeu\s2 e)st) e)mou= krei/sswn qeo\s2.
id est,
Atque hospes ego fulmen Iovi non horreo,
Neque me Iovem praestantiorem habeo Deum.
Strabo libr. Geographiae undecimo scribit, hoc vulgo dictum in Albanorum gentem, quod Cyclopum agerent vitam, utpote neque culturae studiosi, et ad omnem vitae cultum inertes, et rudes.
SIMILES habent labra lactucas. Ubi similia similibus contingunt, veluti praeceptori parum docto discipulus indocilis: improbo populo magistratus improbus: contumelioso patrono contumeliosus actor: uxori morosae maritus morosus: breviter quoties mala malis, digna dignis eveniunt. Natum adagiuma ab asino carduos pascente. Est autem lactuca herba mollis, ac tenera, quae
tamen non admodum sit dissimilis carduo, praesertim silvestri. Itaque quemadmodum carduus spinosus est, atque maiorem in modum asperis foliis, et caule, denique ipso etiam flore, itidem et asini labris nihil durius, ac petricosius, ut illis non alia lactuca magis apta videatur. Porro carduos lactucarum vice etiam in conviviis a nonnullis apponi solere, testis est Iulius Capitolinus in vita Pertinacis Imperatoris. Plinius item lib. 19. de carduis in hunc modum: Poterant videri dicta omna, quae in pretio sunt, nisi restaret res maximi quaestus, non sine pudore dicenda. Certum est quippe cardous apud Carthaginem magnam, Cordubamque praecipue, sestertium sena milia e paruis his reddere, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus, etiam ea, quae refugiunt quadrupedes consciae. Usurpat, simulque interpretatur proverbium divus Hieronymus, scribens ad Chromatium in hunc modum. Secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius: Similem habent labra lactucam, asino carduos come???ente, videlicet ut perforatam navim debilis gubernator regat, et caecus ducat in foveam, et talis sit rector, quales illi qui reguntur. Hactenus ille. Fuit autem hic Crassus avus eius Crassi, qui pugnans adversus Parthos interiit, cuius signa postea retulit Augustus. Numeratur is inter eos, qui numquam in vita risisse feruntur, eaque gratia a)ge/lastoi, id est, irrisibiles cognominati. M. Tull. in actionibus, Crassum Licinium, auctore Lucilio, semel duntaxat in vita risisse testatur. Plinius libro Naturalis historiae septimo, capite decimo nono: Ferunt, inquit, Crassum avum Crassi in Parthis interempti, numquam risisse, ob id agelastum vocatum, sicuti nec flesse multos. Divus Hieronymus contra Ruffinum: Ego certe ut homini severissimo risum moveam, ut imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita risisse scri bit Lucilius. Meminit et Macrobius libro Saturnalium secundo.
HVIC similimum est illud, quod ad eodem Hieronymo refertur in epistola ad Chromatium: Dignum patella operculum. In mea enim, inquit, patria rusticitas vernacula. Deus venter est, et in diem vivitur, et sanctior est ille, qui ditior est. Accessit huic patellae iuxta tritum populi sermone proverbium, dignum operculum. Idem adversus Rufinum. Quod librum Eusebii pro Pamphili verteres, quod tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres. Plato in Hippia maiore disserens de pulchro ac decoro, quiddam habens non abhorrens ab hoc proverbio, po/teron pre/pei, fh/s1ei, o(/tan tis2 tun\ xu/tran, hn\ a)/rti e)le/gomen, thn\ kalhn\, e)yh=|, e)/tnous2 kalou= mesthn\, xrus1h= toru/nh au)th=|, h)\ s1uki/nh, id est, Utrum inquiet, ubi quis ollam illam pulchram, de qua modo loquebamur, igni admoverit, pulchris fabis plenam, decet illam aurea torynne, aut ficulna? Quod Graece dictum est, torun/nh, Platonis interpres vertit tudeculam. Etymologus indicat, torun/hn vocem esse Atticis peculiarem, quae illis significat e)uerge/tin. Suidas ait instrumentum esse, quo movetur olla.
PLUTARCHUS i libello de liberis educandis, a)\n xwlw=| paroikh/s1as2,
u(pos1ka/zein maqh/s1h|, id est, Si iuxta claudum habitaris, disces subclaudicare. Pindari interpres extulit hunc in modum:
*xwlw=| paroikei=s2 ka)\n e(ni\, s1ka/zein ma/qois2.
id est,
Claudo vel uni si propinquus manseris,
Disces et ipse claudicare protinus.
Huc pertinet illud Hesiodium, nobis alibi dictum: ph=ma kako\s2 gei/twn, etc. Ea vero rerum humanarum est infelicitas, quod facilius transiliunt vitia, quam bona. Et tamen verum est, quod ait Hesiodus, w(/sper ka/gaqo\s2 me/ga o)/neiar. Ita Pindarus in Nemeis hymno 7. ei) de\ deu/etai a)ndro\s2 a)nh\r, ti/ fai=men gei/tona e)/mmen no/w| filh/s1anta/ g) a)tenei= gei/toni, xa/rma pa/ntwn e)pa/cion, id est, Si vir viro eget, quid dicemus vicinum esse vicino, animo constanti amicum? Gaudium omni re dignum. Quamquam videmus nec lectionem, nec interpretationem huius loci constare Graecis. Quidam enim pro deu/etai legunt geu/etai, referuntque ad commodorum, aut incommodorum communicationem, quam homo capit ab homine, maxime a vicino. Et legendum videtur gei/ton) e)/mmen, ut respondeat participio filh/s1anpa. Interpres adducit et illud ex Hesiodo:
*gei/tones2 a)/zwstoi e)/kion, zw/s1anto de\ phoi\.
id est,
Vicini incincti, cincti venere propinqui.
Notum est et illud Themistoclis, qui procripto agro iussit et hoc praecone addere reliquis dotibus, quod bonum haberet vicinum. Proverbium admonet, perniciosam improborum hominum consuetudinem, propterea quod cum corporis, tum maxime animi vitia contagio serpunt in vicinum. Naso:
Dum spectant oculi laesos, laeduntur et ipsi.
Multaque corporibus transitione nocent.
Id Aristoteles existimat potissimum usu venire in morbis oculorum, quod ea corporis pars maxime sit mobilis. ltem in scabie, quod in summa sit cute, et humore glutinoso, ad vicinum permanet. Postremo in omnib. morbis, qui e spirit corrupto nascuntur, ut pestis, quod spiritus facile ab alio in alium traiciatur. Denique est occultus quidam naturae consensus, qui fit ut oscitare incipiat, qui viderit oscitantem, et micturiat, qui meientem conspexerit, auctor est Alexander Aphrodisaeus. Et balbutire discit, quisquis assidue cum balbo vivit. Morum autem scabiem affricat convictor convictori. Aristoteles sectione 6. problem. 4 quaerit, quare lippitudo, tabes,et scabies contagio migrent ad alios, nec idem accitlat in omnibus morbis. Plutarchus in commentario, De ratione dignoscendi verum amicum ab adulatore, scribit tantam habere vim assiduam consvertudinem, ut imprudentes etiam imitemur vitia eorum, quibuscum vivimus. Quemadmodum Platonis familiares eius gibbum imitabantur, Aristotelis amici balbutiem eiusdem exprimebant. Alexandri Macedonum regis familiares cervicis inflexum, et vocis in dicendo asperitatem effingebant. Plato de leg. 2. eleganter indicat, quomodo fallat contagium: po/teron ei)ko\s2, ei) kai\ a)nagkai=on tauto\ ei)=nai, o(/per o(/tan tis2 ponhroi=s2 h)/qes1i cunw\n kakw=n a)nqrw/pwn, mh\ mis1h=|, xai/rei de\ a)podexo/menos2, ye/gh| de\ w(s2 en paidia=s2 moi/ra, o)neirw/ttwn au)tou= thn\ moxqhri/an, to/te o(moiou=sqai dh/pou a)na/gkh to\n xai/ronta o(pote/rois2 a)\n xai/rh|. id est, Utrum
probabile, an potius necessarium hoc ipsum esse, quod cum quis cum pravis hominum improborum moribus conflictatur, non odit, sed gaudet magis approbans, quamquam veluti per iocum reprehendit, somnians suam ipsius malitiam, tunc profecto necesse est, ut similis evadat gaudens utriscumque gaudeat.
EODEM pertinet ille Menandricus senarius:
*fqei/rous1in h)/qh xrh=sqai) o(mili/ai kakai\.
id est,
Mores bonos convictus inficit improbus.
Consimilem huic sententiam refert Aristoteles nono Moralium lib. Celebratur et hic senarius a Graecis:
*kakoi=s2 o(milw=n kau)to\s2 e)kbh/s1h| kako\s2.
id est,
Malus ipse fies, si malis convixeris.
Quamquam autem alienius ab hoc instituto videtur huiusmodi conquirere, temen illud ascribemus ex Senecae de ira lib. 3. si non magnopere pertinens ad proverbii declarationem, certe ad vitam instituendam in primis conducibile. Sumuntur, inquit, a conversantibus mores. Et, ut quaedam in contactis corpore vitia transiliunt, ita animus mala sua proximis tradit. Ebriosus convictores in amorem vini traxit. Impudicorum coetus, fortemque, et si liceat, virum emollit. Auaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem e diverso ratio virtutum est, ut omne quod secum habent, mitigent. Nec tam valetudini profuit utilis regio, et salubrius caelum, quam animis parum firmis in turba meliorum versari. Quae res quantum possit, intelliges, si videris, feras quoque convictu nostro mansuescere, nullique immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est. Huc usque Senecae verba reddidims. Porro cum omnis contubernii conflictatio, plurimum habet momenti ad corrigenda, depravandaque mortalium ingenia, tum praecipue valet oratio, quae quidem ex arcanis illis animi penetralibus deprompta, genuina quandam, et occultam vim, atque, ut Graece dicamus melius, ene/rgeian secum affert, eumque in auditoris animus, in quem illabitur, transfundit, praesentaneum venenum, si pestiles fuerit: remedium efficax, si salutaris. Iam vero, quod de colloquio dictum est, idem oportet et de studiis accipere. Qui vitam omnem in Ethnicis conterunt literis, gentiles evadunt. Qui praeter obscaenos auctores nil evoluunt, moribus obscaenis. Etenim lectio colloquium quoddam esse videtur.
*anno\s2 kri/banon, id est, Annus clibanum. In eos olim dicebatur, qui novae quippiam rei reperissent. Nam Annus quidam Aegyptius clybanorum usum, in quibus panes coquerent, fertur excogitasse. Siquidem prisci pulte, polentaque victitabant, cocti panis usum nescientes. De ratione coquendi panis in furnis, permulta Plinius lib. 18. cpa. 11. et hinc rei vocabulum etiam inditum. Nam Plautus in Aulularia artoptesiam vocat. Seneca in epistola quadem ad Lucilium ostendit, antiquitus panem manuum tractatione subactum, ferventi cinere, testaque percoqui solere, deinde paulatim repertos furnos, et alia genera, quorum feruor seruiret arbitrio. Hic panis dicebatur
kribani/ths2. Meminit huius adagii tum Suidas, tum Aristophanis interpres en a)xarneu=s1i. Quamquam exemplaria pleraque a)/nqrwpos2 habent, in uno duntaxat loco a)nno\s2 scriptum reperitur, quod quidem magis arridet, ut vocabulum sit proprium.
*arxh\ to\n a)/ndra dei/knus1in, id est, Imperia demonstrant virum. Dimeter iambicus poruerbio celebratur. Quidam Pittaci Mitylenaei putant apophthegma. Sunt qui Soloni tribuant, quorum d numero Sophocles est, ut ferunt. Aristoteles quinto Moralium librio Biantis nomine citavit. Item Theophrastus in proverbiis, quamquam ea non exstant, Bianti adscribit Hoc adiciendum putavimus, ne ne quis cavilletur, sententiam esse, non proverbium. Quamquam et Plutarchus in vita Cicertonis ostendit et fuisse proverbio celebratum dictum, loquens hunc in modum: o(\ de\ dokei= ma/lista, kai\ le/getai tro/pon a)ndro\s2 e)pideiknu/nai, kai\ bas1ani/zein, e)cous1i/a, kai\ a)r xh\ pa=n pa/qos kinou=s1a/, kai\ pa=s1an a)po kalu/ptous1a kaki/an, dhmosqe/nei men ou)x u(ph=rxen, id est, Quod autem videtur, ac dicitur, maxime mores hominis ostendere, atque explorare, nimirum potestas ac magistratus, omnem movens affectum, et omnem aperiens malitiam, id Demostheni quidem non adfuit. Sophocles in Antigone:
*amh/xanon de\ panto\s2 a)ndro\s2 e)kmaqei=n
*yuxhn/ te kai\ fro/nhma, kai\ gnw/mhn, pri\n a)\n
*arxai=s2 te, kai\ no/mois1in en tribh\s2 fanh=|.
id est,
Fieri haud potect, cuiuspiam ut pernoveris
Animum, atque mentum, sive sen sum, ni prius.
Imperia nactus gesserit civilia.
Sensus est, in vita privata vix satis perspici posse mores et ingenium hominis. Verum si committas imperium, ut quod libeat, idem liceat, tum demum apparere, quo sit animo. Eleganter invertit Epaminondas, cui cum Thebani per contumeliam magistratum quempiam sordidum, et contemptum mandassent, non contempsit, sed ea cura gessit, ut muneri prius contemptissimo dignitas, et auctoritas accederet, dicens: *ou) mo/non h( a)rxh\ to\n a)ndra\ dei/knus1in, a)lla\ kai\ a)rxhn\ a)nh\r, id est, Non solum magistratus virum ostendit, sed magistratum vir. Meminit Plutarchus in praeceptis civilibus.
EXTABAT olim adagium, apud M. Varronem satyra, cui titulus. Testamentum, referturque apud A. Gellium in Noctibus Atticis. Idem Accii, quod Titii. Quod si quis, inquit, undecimo mense kat) a)ristote/lhn natus est, Accio idem, quod Titio ius esto. Nimirum significans eodem sibi iure futurum, filium decimo mense natum, quo eum, qui natus sit undecimo: Sumptam videtur a iurisconsultorum consuetudine Titii, et Accii vocabulum pro quibuslibet duobus subinde usurpantium.
AB hoc non admodum abludit ille Liberianus trimeter,
Caput sine lingua pedaria est sententia.
Competit in eos, qui in consultationibus, aut disceptationibus ipsi quidem nihil habent, quod dicant, verum aliorum sententiis annuunt. Nam pedarii senatores dicebantur ii, qui in senatu quidem sedebant,
verum sententiam non rogabantur, sed in aliorum sententias pedibus discedebant. Unde referente Festo Pompeio in dictione Pedatius, a Lucilio dicti sunt Agipedes, quod pedum discessione dicerent sententiam. Refertur a Gellio Noctium Atticarum lib. 3. ca. 18 Habet et crocodilus caput sine lingua, sed dentibus, armatum.
PROVERBIALI figura dixit Horatius in Epistolis ad Albium:
Non tu corpus er as sine pectore, dii tibi formam,
Dii tibi divitias dederant, artemque fruendi.
Item Ouidius in Heroinis.
Hunccine tu speras hominem sine pectore, dotes
Posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?
Perinde vero dictum est corpus si ne pectore, quasi dicas, sine mente. Nam sapientiam, et ingenium in pectore, atque in corde constituunt. Unde et Cordatos appellamus prudentes. Et Iuvenalis, tardum, ac stolidum significans.
- Cum laeva in parte mamillae
Nilsalit Arcadico iuveni.
OLIM notari indignos, atque improbos, et nequam homines, Caetite cera dignos, proverbio vocabant, nimirum Caeritem ceram insignem ignominiam appellantes. Hotatius:
Quid deceat, quid non obliti, Caerite cera.
Digni, remigium vitiosum Ithacensis Ulyssis.
Acron, et Porphyrion huiusmodi tradunt originem adagii. Romani, Caeritibus bello subactis, eam dixere conditione, Ne suffragii ius haberent, ne leges ullas aut ederent, aut haberent. Eamque ignonimiam in adagium abiisse. Meminit de tabnlis Caetitibus et Aulus Gellius li. 16 cap. 13. Primos autem municipes, inquit, sine suffragii iure Caeites esse factos accipimus. Concessumque illis, ut civitatis Romanae honorem quidem caperent,sed negotiis tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis, custoditisque. Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragiis privabant. Confine videtur illi, quod alibi diximus, Sutorium atramentum.
MACROBIUS lib. Saturnalium primo capite sexto, scribit in hunc modum. Cur autem Saturnus ipse in com pedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit. Verum Apollodori lectio suggerit: Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo, et solvi ad diem sibi festum, id est, mense hoc Decembri. Atque inde proverbium dictum, Deos lancos pedes habere: significari vero decimo mense semen in utero animatum in vivam grandescere: quod donec erumpat in lucem mollibus naturae vinculis detinetur. Hactenus Macrobius. Lucianus item in Cronosolone, Saturnum in compedibus fingi solere significat. Atque huius figmenti rationem reddit in libro de Astrologia, nempe, quod orbis Saturni longissime a nobis semorus sit, ob hoc in tartara coniectum finxere, ex aeris profunditate sumpta occasione. Deinde quemotus sit omnium tardissimi, ut quasi stare videatur,
compedibus alligatum finxerunt. Plutarchus in Problematis scribit, Tyris fuisse morem, ut deorum statuis vincula inicerent. Aenigma proverbii indicat, deos ad scelerum ultionem lente quidem procedere, sed tamen aliquando de malefactis poeenam sumere vel inopinato. Sic interpretatur Porphytio, demonstrans, quod scribit Horatius libro Odarum tertio, oda secunda:
Raro antecedentem scelestum
Deseruit pede poena claudo:
affine esse proverbio, quo dicitur, deos iratos, pedes lanatos habere, quia nonnumquam tarde veniunt nocentibus.
*zh/nwnos2 e)gkrate/steros2, id est, Zenone temperantior. Testatur et Laertius in Zenonis vita, Philosophu, hunc tum in victu, tum in voluptatibus Venereis usque adeo patientem ac parcum fuisse, ut crudis duntaxat vesceretur, ac pallio praetenui tegeretur. Unde et Philemon in comoedia taxat hominem, qui post panem obsonii loco caricis uteretur, aquam vini loco biberet, ac discipulos esuriem doceret. Hinc et in vulgi sermonem abiit, Zenone temperantior. Philemonis versus apud Diogenem ex fabula, cui titulus Philosophi, sunt huiusmodi:
*ei)s2 a)/rton o)/yon i)sxa/das2, e)pipiei=n u(/dwr,
*filos1ofi/an kainhn\ ga\r ou(=tos filos1ofei=,
*pinei=n dida/s1kei kai\ maqhta\s2 lamba/nei.
id est:
Post panis esum, cariceumque obsonium
Aquam bibens perdurat inde simplicem.
Novum enim philosophiae celebrat hic genus.
Docet esurire, ac discipulos ita illicit.
Quamquam sunt, qui versus hos Posidippo tribuant, non Philemoni, velut idem admonet Laertius.
*h s1ulo/s1wntos2 xlamu\s2, id est, Sylosontis chlamys. Refertur a Diogeniano, dici solitum inhos, qui se cultu, vestituque iactiant, ac venditant. Videtur haud absurde dici posse et in eos, quibus munus exiguum in tempore, magno cum foenore rediit. Historiae, quae proverbii dederit occasionem, meminit Herodotus in Thalia, quamquam apud hunc xlani\s2 legitur, non xlamu\s2. xlani\s2 autem vestis militaris. Meminit et Strabo Geographiae libro 14. Historia sic habet: Syloson quidam, cum sensisset Darium Hystaspis filium, cum adhuc privatus ageret, chlamyde quadam sua ad modum bella impensius fuisse delectatum, eam ultro dono misit. Cuius tam tempestivae liberalitatis memor Darius, cum iam rebus esset praefectus totam et urbem, et in sulam Samiorum Sylosonti in manus tradidit, unius vestis munus tam opulento regno compensans. Mentionem facit huius rei Valerius quoque Maximus, lib. Memorabilium quinto, titulo de gratitudine. Porro, quod alii chlamydem seu chlanidem vocant, hic amiculum appellat, id est, pallii genus.
*ekhti s1ulos1w=ntos2 eu)ruxwri/a.
id est:
Per Sylosontem regio facta est amplior.
Senarius in proverbium versus,
quem refert Strabo lib. Geographiae 14. Nam Syloson, munificentia Darii, mortuo Policrate, Samiorum adeptus tyrannidem, cum accerbius exerceret imperium, ita ut fere solent ii, qui ab humili fortuna repente ad res amplas provehuntur, et ob hanc causam insula desereretur ab incolis, proverbio dici coeptum:
*ekhti s1ulos1w=ntos2 eu)ruxwri/a.
id est:
Spatiosa regio est Sylosontis gratia.
Counenit in acerbe gerentem magistratum aut in principem malum, cuius vitio deseratur ab incolis regio. Venustius reddetur longiore deflexu, veluti si in hominem pleone/kthn, qui domum aliquam compilarit, dicatur: aut in profusum ac prodigum, cuius luxu loculi facti sunt inanes.
*fala/ridos2 a)rxh\, id est, Phalaridis principatus. Refertur inter Graecas paroemias. Recte dicetur in eos, qui crudelius exercent Imperium, aut potestatem sibi delegatam. Ortum adagium a Phalaride, Agrigentinorum tyranno, quem sua crudelitas nobilitavit. Inter multa autem crudelitatis exempla celebratur in primis aeneus ille taurus Perilli, sive Perilai (nam sic appellat Lucianus) inventum, quo subiecto igni mortales vivi sic exurebantur, ut pro eiulatu humano mugitum ederent morientes. Eum taurum exusto primum in eodem artifice, Delphos misisse legitur, ut Phoebo dicatus, in eius templo reponeretur, monumentum futurum, simul et artis exquisitissimae, et inventi crudelissimi, et poenae merito in auctorem retortae. Verum Delphi munus, ut a tyranno missum repudiarunt. Haec ferme leguntur apud Lucianum. Simili figura dictum legimus falaris1mo\n, pro immani crudelitate. Cicero ad Atticum libro septimo. Nam istum quidem, cuius falaris1mo\n times, omnia teterrime facturum puto. Idem in actione contra Pisonem: Quoniam, inquit, Phalarin grammaticum habemus, id est, qui perperam scripta etiam capite punit.
*pollw=n e)gw\ qri/wn yo/fous2 a)kh/koa.
id est:
Thriorum ego strepttum audii complurium.
Senarius est proverbialis, quo minas, et inanem clamorem nos contemnere significamus. Quemadmodum Thais illa Terentiana saevas, et gloriosas Thrasonis minas pro nihilo ducit, magnum nebulonem appellans. Aristophanes in Vespis:
*ws2 e)gw\ pollw=n a)kou/s1as2, oi)=da qri/wn to\n yo/fon.
id est:
Thria novi quid strepant, ut saepius qui qudiverim.
Porro thria a Graecis dicuntur ficulna folia, quae, cum incenduntur, minacem quendam edunt strepitum, et formidandum iis, quibus ante non sit auditus, alioquin inanem, et contem nendum. Nisi mavis legere qriw=n, sic enim Graeci vocant calculos, quos in urnam mittunt sortilegae, cum divinant, quemadmodum admonuimus alibi. Solent huiusmodi divinatrices aliquando e sortibus dira praedicere, quo stultos, ac credulos territent, cum saepenumero nihil eveniat eorum, quae minantur.
*ou) d) e)n s1eli/nois2 ei)s1i\n, id est, Ne in apio quidem sunt, pro eo, quod est, ne ingressum quidem aut initium rei attigerunt. Sumpta metaphora ab iis, qui hortos ingrediuntur. Nam antiquitus extremus ille hortorum ambitus, apio conserebatur, quem qui nondum praeteriissent, velut in horti limine adhuc esse videbantur. Aristophanes in Vespis:
*ou) de\ me\n ou)de) e)n s1eli/nw| p) ou)sti\n, ou)de\ e)n phga/nw|.
id est:
In apto nondum est vel ipso, sed nec in rutis abhuc.
Hoc est, nec initium habet eorum, quae sunt futura. Interpres et aliam quandam hoc loco refert sententiam, volens adagium ad gymnicum agonem pertinere, ad quod qui praepararent infantes, statim ut essetn nati, in apio collocare consueverunt. Itaque perinde dicutm videtur, Ne in apio quidem, quasi dicas, ne in primis quidem rudimentis. Rutam autem comicus addidit risus causa, quod apium praelocutus fuerat. Porro morem apio coronandi putant iam olim ab Hercule inductum, post interfectum Nemeae leonem, quod et Pindarus indicare videtur alicubi. Nam in Nemeis hymno quarto dicit: i/na e)n a)gw=ni barukth/pou qa/lhs1e korinqi/ois2 s1eli/nois2, id est, Ubi in certamine tumultuosi floruit Corinthiacis apiis. Significat quendam in certamine Neptuni Isthmico coronatum fuisse a Corinthiis.
*prwkto\s2 loutrou= perigi/nh|, id est, Podex lotionem vincis. Callistratus apud Aristophanis intepretem, adagium hoc retulit ad eos, qui sese in malum aliquod adigunt, propterea quod ea corporis pars, etiam si lavetur, semet rursum inquinat, ita, ut ipsa sit in causa, quo minus lavari possit. Quadrabiz etiam, ubi quid frustra significabimus, veluti si quis nocentem carcere redimat, atque ille moxiterato commisso semet eodem praecipitet. Aut, si quos reconcilies, mox in pristinam relapsuros simultatem, aut castiges incorrigibile ingenium, quod genus est mulierum. Conveniet et in illos. qui suo ipsius vincunt malo. Veluti, si quis morum intractabilitate obtineat, ne posthac obiurgetur a praeceptore. Putant, adagium videri sumptum ab iis, potissimum, qui cita sunt alvo, quos Nonius Foriolos appellat. Aristophanes in Vespis:
*prwkto\s2 loutrou= perigeno/menos.
id est:
Podex pervincens loturam.
Itidem et morbus dicitur vincere artem, curamve medici, cum est immedicabilis. Ex veterum monumentis deprehendes, fuisse morem publicum, ut post exoneratam alvum adhiberetur eius partis lotio, quae, tamen subinde erat repetenda. Martialis inter Issae Catellae laudes commemorat, quod post depositum ventris onus rogaret lavari. Legimus et barbarum quendam, seruitutis impatientem, ligno, cui spongia erat addita tergendo podici, in gulam adacto sibi conscivisse necem.
QUINCTILIANUS Oratoriarum institutionum libro quinto hanc sententiam, ut proverbialem citat, Conscientia mille testes. Sensus interprete non eget. Quis enim nescit conscientiam rem esse unam omnium essicacissimam, adeo, ut nulla
tormenta melius prodant maleficium, quam conscientia, nullus carnifex severius puniat, quam haec? Unde et illud:
Heu quam difficile est, crimen non prodere vultu.
Exstat et Graecanica sententia. s1unei/dhs1is2 plh/ttei th\n yuxhn\, id est, Conscientia verberat animum. Iuvenalis item:
- Et surdo verbere caedit.
Hanc sensere pooetae, cum de diris, et ultricibus furiis fabulantur.
*mus1w=n lei/a, id est, Mysorum praeda. In eos olim dicebatur, qui impune a quibuslibet laeduntur, ac diripiuntur. Ortum adagium a Mysis quos aiunt quondam finitimorum incursationibus male vexatos fuisse, quo tempore Telephus rex peregre agebat. Utitur hoc adagio Aristoteles libro Rhetoricorum primo tractans de locis coniecturalibus, kai\ tou\s2 u(po\ pollw=n a)dikhqe/ntas2, kai\ mh\ e)pecelqontas2, w(s2 o)/ntas2 kata\ th\n paroimi/an, mus1w=n lei/an, id est, Eos item, inquit, qui a compluribus affecti iniuria, non curant de ulciscendo. Nam ut trito dicitur proverbio, Mysorum hi praeda sunt. Hoc est, passim ab omnibus incessuntur, propterea quod, veterem ferendo iniuriam, invitant novam. Usus est Demosthenes adversus Aeschinem. Quo quidem in loco scioli depravarunt pro Mysorum, miserorum, in translatione Leonardi Aretini. Citatur et ex Stratidis Medea, et Iambis Simonidis.
*upe\r ta\ e)s1kamme/na phdan, id est, Septa transilire. Congrait vel in eos, qui rem quampiam novam, et incredibilem designant, longeque supra vulgarium hominum facultatem.l Vel in hos, qui a re proposita digrediuntur. Vel in illos, qui praescriptos sibi terminos, et potestatis mandatae modum transeunt. Natum adagium a Phayllo quodam pentathlo Opuntio, ut quibusdam placet, Grotoniata, qui tum saltu, tum disco mirum in modum valuisse legitur. Hac ferme Suidas. Exstat et inscriptio statuae illius huiusmodi:
*pe/nt) e)pi\ penth/konta po/das2 ph/dhs1e fau+/llos.
*dis1keu/ei d) e)kato\n, pent) a)poleipome/nwn.
id est: Quinque supra quinquaginta pedes saliit Phayllus: Discum autem iacit centum, exceptis quinque. Meminit huius adagii Plato in Cratilo, kai\ u(pe\r ta\ e)s1kamme/na a(/lesqai, id est, Et ultra septa salire. Refert et Iulius Pollux libro De rerum vocabulis tertio. Lucianus in Somnio, u(pe\r ta\ e(s1kamme/na h)/dh phda=|, id est, Ultra septa iam transilit. Cicero de Oratore libro primo. Et quasi certarum artium forensibus cancellis circumscriptam scientiam. Idem in actionibus: Ab his cancellis, quibus me circumscripsi, declinavero. Locus enim is, in quo celebrabantur ludi forenses, fossis, cancellis, aut aliis id genus septis erat circumscriptus.
PSYRA, insula quaepiam est, haud procul a Chio, cuius meminit et Homerus libro Odysseae tertio, Psyriam appellans:
*h kaqu/perqe xi/oio neoi/meqa paip aloe/sshs2
*nh/s1ou e)pi\ yuri/hs2, a)uthn\ e)p) a)riste/r) e)/xontes2.
id est:
Certe supra Chium redibamus aspetam. iuxta insulam Psyram, ipsam Chium a sin st is habentes. Strabo Psyra pronuntiat plurative, et neutrali genere. Meminit huius et Plinius lib. mundanae historiae 5. Ea insula, quoniam esset et perpusilla, et ignobilis, in contemptus, ac vilitatis proverbium abiit, ut, quae sordide, parumque magnifice fierent, Psyrice facta dicerentur. Haec ferme Stephanus. idem citat Cratinum:
*yu/ra to/n dio/nus1on a)/gontes2.
id est:
In Psyra Bacchum ducentes.
Eundem rursus in Nemesa:
*yu/rate thn\ spa/rthn a)/geis2.
id est:
In Psyra Spartam dacis.
*ku/prios2 bou=s2, id est. Cyprius bos. In brutum, ac stolidum iaci solitum, propterea quia Cyprii boves magis bruti ferantur, quippe qui stercore humano pascantur. Refertur a Suida, ac Diogeniano. Interptes Aristophanis in Plutum, scribit Boeotios boves s1katofa/gous2 fuisse, i. oletum edentes. Hoc autem nomine Aristophanes medicos appellat, quod in curandis aegrotis sordida quaedam tractent, lotium, aur ventris excrementa contemplantes. Sed de Cypriis bubus consentit Plin. lib. 28. capite ultimo, narrans Cyprios boves hominum excrementa appetere, non pastus causa, sed ut hoc remedio torminibus medeantur.
FESTUS Pompeius versum hunc Sotadicum citat ex Ennio.
Cyprio bovi merendam.
Ostenditque convenire, quoties conviva sordidus, et in sipidus sordido atque insipido accipitur convivio. Origniem adagii refert eandem, qua nos modo commemoravimus. Festivius erit, si ad res animi deflectatur, ut si quis apud spurcos spurce loquatur, apud indoctos indocte.
EQUUM habere Seianum, olim proverbio dicebatr in calamicosum, et ad extremam inopiam redactum. Allegoria sumpta est ab equo quodam fatali, cui a Cn. Seio domino nomen inditum est Seiano. is ex Diomedeis equis prognatus fuisse creditus est. Fuit insigni quidem specie, verum eiusmodi quodam fato, ut quisquis eius equi possessor esset, is cum omni domo ad internecionem usque deperiret. Id quod Cn. Seius ipse capitis damnatus, ac miserando affectus supplicio, deinde et Dolabella bello intefectus, post hunc Cassius ab hostibus occisus, deinceps Antonius detestabili exitio perditus, probavit. Hunc equum C. Bassius Argis se vidisse refert, haud credibili pulchritudine, vigoreque, et calore exsuperantissimo, nempe puniceo Hoc adgium et refert, et copiosius explicat Aulus Gellius, libro Noctium Atticarum tertio, capite nono. Fieri potest, ut haec de equo superstitio manarit ab equo illo durateo, cuius Odysseae q. meminit Homerus, qui fatalem interitum attulit Troianis. Ad quod alludens Maro.
- Scandit, inquit, fatlis machina muros.
E diverso quae dam fataliter esse felicia credidit veteum superstitio. Nam auctor est Trebellius Pollio in librio de triginta tyrannis, vulgo
persuasum fuisse, res iis feliciter cedere, qui Alexandri Magni imaginem, auro argentove expressam gestarent. Nec hodie desunt, qui gladios in bello fortunatos, et huiusmodi quasdam nugas pollicentur principibus. At magis mirandum, esse, qui istiusmodi impostoribus credant.
HVIC similimum est illud, Aurum habet Tolosanum. In eum, qui magnis, ac fatalibus afficitur malis, novoque, ac miserando exitio perit. Refertur ab Aulo Gellio eodem loco, quem modo citavimus, in hunc modum. Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accipimus. Aurum habet Tolosanum. Nam cum oppidem Tclosanum in terra Gallia, Q. Cepio consul diripuisset, multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero, cruciabilique exitu periit. In plerisque codicibus Gellianis hactenus legebatur in terra italia, sed mendose, cum Strabo et Iustinus Tolosam ponant in Gallia. Meminit auri Tolosani M. Tullius lib. De natura deorum 3, Cognose, inquit, alias quaestiones auri Tolosani, coniurationis Iugurthinae. Strabo lib. Geograph. 4. admonet hanc pecuniam Tolosanam, Delphicae pecuniae partem fuisse. Brennus enim, Prausus natione, Tectosagis auxiliantilbus Delphos incursaverat: deinde (quemadmodum refert Iustinus lib. 22.) cum Tectosagi se in antiquam patriam Tolosam recepissent, pestilentia laborare coeperunt: a qua non prius sunt liberati, quam haruspicum responsis moniti, aurum, argentumque sacrilegio quaesitum, in Tolosensem lacum mergerent: quod omne magno post tempore Cepio Romanus consul abstulit. Quod quidem sacrilegium exitium attulit tum ipsi Cepioni, tum illus copiis. Erant autem auri pondo 110. milia, argenti pondo quinquies decies centum milia. Scribit denim Strabo, Tolosanos ex privatis fortunis auxisse sacram pecuniam, ut magis deum sibi reconciliarent. Narrantur et alia quaedam hoc loco a Strabone de auro Tolosano ex Posidonio: verum, quoniam ad adagionis enarrationem non magnopere pertinere videbantur, sat habuimus locum indicasse,
*polu/podos kefalh\, id est, Polypi caput In hominem varium, et in quo pariter et vitia quaedam, et virtutes invenias, cuiusmodi Catilinam describit Salustius. Competit et in rem ex qua non parum commoditatis capere queas, sed quae eadem nonnullis incommodis noceat. Allegoria ducta est ab eius piscis capite, quod 8sicuti testatur Plutarchus in libello, cui titulus, quomodo sint adolescentibus audiedi poetae) esu quidem suavissimum et esculentum, ceterum somnia parit tristia, ac prodigiosa. Unde huius esum interdicebant iis, qui cuperent ex insomniis praescire futura: quemadmodum et fabarum, ut testis est idem Plutarchus in Symposiacis. Proinde poeticen Polypi caput vocat, in qua sicuti sunt permulta cognitu, tum iucunda, tum frugifera, ita sunt nonnulla, nisi caveas, pestilentia. Porro ex huius modi rebus, id, quod inest commoditatis, conveniet excerpere; quod noxium, vitare. Iuxta Simonidis doctrinam apiculas imitari, quae, praeteritis reliquis, ad ea dun
taxat advolant, unde possint aliquid ad mellificium idoneum excerpere, nec aliud colligunr, quam quod sit usui futurum. Proverbium integre refertur apud Plutarchum hoc pacto:
*poulu/podos2 kefalh=| e)ni\ men kako\n e)/nde kai\ e)sqlo\n
id est,
In polypi capite inect quidem malum, inest et bonum.
Itidem Theognis in sententiis de vino praedicat:
*esqlo\s2, kai\ kako/s2 e)ssi.
id est,
Bonum ac malum es.
Posset ad hanae formam torqueri fabula de hasta Achillis, quae vulneris auxilium tulit, eadem, quae vulnus inflixerat.
*en qe/rei th\n xlai=nan katatri/beis2, id est, Aestate penulam deteris. Refertur a Zenodoto, Diogeniano, Suida. Recta dicetur in eum, qui res necessarias temere, nec in tempore profundit, aliquando futuras usui, si seruentur. Id quod vulgo factitant adolescentes, qui facultates patrias stulte prodigunt in iuventa, quibus sustinenda fuerat imbecilitas senectae. Neque male quadrabit in eos, qui corporis vires in voluptatib. frustra consumunt, quas in obeundis negotiis seriis postea sunt desideraturi. Nam xlai/na summa vestis est, quae pro tempore sumitur ad ventos, pluviam, frigusve depellendum, quasi Latine dicas penulam. Iuvenalis:
- Et multo stsllaret penula nimbo.
Quamquam et Latini Laenae vocabulo utuntur, pro eo, quod Graeci xlai=nan appellant. Nonius indicat esse genus vestis militaris, quae sit omnium extima, veluti chlamys, pallium, et penula. Apud Diogenem Laertium tale quiddam obicit Philemon comicus in Craterem, quod aestate gereret pallium crassum, hieme laceram tunicam, videlicet quo disceret temperantiam, ac tolerantiam.
*speu=de brade/ws2, id est, Festina lente. Proverbium hoc non invenustam aenigmatis speciem prae se fert, propterea quod constat ex verbis inter sese pugnantibus. Ideo que referendum est ad eam formam, quam in operis huius initio demonstravimus, nimirum eorum, quae per enanti/ws1in, id est, contrarietatem efferuntur. Quod genus est illud, dus1dai/mwn e)udaimoni/a, id est, infelix felicitas. Nec absurde coniectasse videatur, si quis effictum existimet ex eo, quod est apud Aristophanem in equitibus, speu=de tax???s2, id est, Propera propere, ut illusor quisquis is fuit, th\n a)nadi/plws1in in enanti/ws1in commutarit. Ad hunc autem figurae colorem atque ad hanc allusionis facetiam, non mediocrem gratiam adiungit tam commoda, tamque absoluta brevitas, quae et ipsa velut in gemmis, itidem et in adagiis, peculiariter decere videtur, et ad pretii miraculum facere. Etenim, si vim ac sententiam aestimes, quam haec tam circum cisa vocum brevitas in se complectitur, quam sit fecunda, quam gravis, quam salutaris, quam ad omnem vitae rationemm late patens, profecto facile discesseris in hanc sententiam, ut in tanto proverbiorum numero non arbitreris ullum aliud esse, perinde dignum, quod omnibus incidatur columnis: quod pro templotum omnium foribus describatur, et quidem aureis notis: quod in principalium aularum valvis depingatur, quod primatium inscalpatur anulis: quod regiis in sceptris
exprimatur: denique quod omnibus ubique monumentis repraesentetur, ptopagetur, celebretur, ut quod tantopere expediat semper cuiusque obversari animo, quo nusquam non occurrat oculis, nulli quidem mortalium non maximo suturum usui, praecipue tamen principibus, et iis, quibus, ut verbis dicamus Homericis,
*laoi/t) e)pitetra/fatai kai\ to/ssa me/mhle.
id est,
Commissi populi, ac tam multa negotia curae.
Quandoquidem a plebeiae sortis hominibus, si quid forte sit, vel praetermissum socordia, vel admissum temeritate, quemadmodum iactura levor, ita et incommodum, quod acceptum est, faciliore remedio sarcitur. At vero principis vel unica cessatio, semelve praecipitatum consilium, deum immortalem, quas tempestates nonnumquam excitat, quatas rerum humanarum ruinas secum trahit? Rursum si adsit to\ speu/dein brade/ws2, hoc est, maturitas quaedam, ac moderatio simul ex vigilantia, lenitudineque temperata, ut neque per temeritatem quidquam faciat paenitendum, neque per socordiam quidquam praetereat, quod ad Reip. commodum pertinere videatur: quid esse potes hoc imperio felicius, firmius,stabiliusque? quamquam haec felicitas haudquaquam ipsis Imperii terminis circumscribitur, quin undique longe lateque ad finitimos populos dimanat, nec usquam aeque locum habet Hesiodium illud:
*ph=ma kako\s2 gei/twn, o(/sson t) a)gaqo\s2 me/g) o)/neiar.
Proinde existimemus proverbium hoc, si quod aliud, optimo iure, bas1i\liko\n, id est, Regium appellari debere, non tantum ob eam, quam modo diximus, causam, verumetiam quod duobus his vitiis ingenia principum fere peculiarite videantur esse confinia. Homerus Agamemnoni vitiosam quandam animi mollitiem, hoc est, to\ brade/ws2 affinxisse videtur: ut eius nullum egregium facinus afferatur, aut animosum, nisi cum ob ereptam Chryseidem stomachatur, et Achillem sua spoliat Bryseide. Rursum Achilli parum moderatos impetus, hoc est, to\ speu/dein, attriburit, nisi si cui tum speu/dein brade/ws2 videtur, cum in consilio districto gladio regem impetiturus, a Pallade coercetur, admonitus, ut in tra convitia duntaxat indignetur. Atqui hoc ipsum erat impotentis animi, in frequenti principum consessu, tot probris, tam manifestis convitiis in eum debacchari, penes quem rerum erat summa. Achillem imitatus videtur Alexander ille magnus, ac plane vicit, quippe quem eousque praecipitem egerit impetus animi, ut in amicissimos etiam ferrum distrinxerit. Agamemnonem Sardanapalus est aemulatus, sed ita aemulatus, ut longo praecesserit intervallo. Perpaucos autem reperias, qui, proverbium hoc secuti, tempestivam celeritatem cum prudenti tarditate recte miscuerint, nisi quod pro multis unus sufficit Fabius ille Maximus, cui cognomen etiam additum Cunctatori: qui cum sibi laudem peperit immortalem, tum Romano Imperio cunctando restituit rem, aliorum Ducum inauspicata celeritate iam ad extrema redactam. Itaque non sine causa est factum, ut hoc speu=de brade/ws2 in tantum
arriserit duobus Imperatoribus Romanis omnium facile laudatissimis, Octavio Augusto, et Tito Vespasiano, quorum utrique singularis quaedam aderat animi magnitudo, cum incredibili quadam lenitate, facilitateque coniuncta: ut, cum amabili morum popularitate, omnium animos sibi devinxissent, nihilo setius tamen pari diligentia, si quando res virum postularet, celeriter res maximas confecerint. Octavius igitur hoc dicto tam impense delectatus est, quemadmodum in Noctibus Atticis libro 10. capite 11, narrat Aulus Gellius, et hunc secutus Macrobius Saturnalum libro 6. ut non in fermoibus modo quottidianis crebrius usurparet, verum etiam epistolis suis frequenter insereret, admonens his duabus vocibus, ut ad rem agendam adhiberetur simul et industriae celeritas, et diligentiae tarditas. Quod quidem Gellius Latinis existimat unico verbo dici, matura. Nam Maturari, quod neque praeproperfiat, neque serius, quam oporteat, sed ipso in tempore. In hunc sensum usurpasse Maronem, cum ait Aeneidos libro primo, Maturate fugam. Quamquam omnino vox haec apud auctores significat idem, quod Festinare, sed ita festinare, ne tempus legitimum antevertas. Si quidem Festinata recte dixeris etiam praepropera, Maturata non dixeris. Neque dissident ab his, quae Suetonius tradit in huius vita: Nihil, inquiens, minus in duce perfecto, quam festinationem, temeritatemque convenire arbitrabatur. Crebro itaque illa iactabat. *speu=de brade/ws2, a)s1falh\s2 ga\r e)st) a)mei/nwn h) qras1u\s2 strathgo\s2. Haec ferme Suetonius. Est autem versus trochaicus tetrameter catalecticus ex poeta quopiam decerptus, cui Caesar de suo subiecit strathgo\s2. Cuius haec est sententia: Festina lente. Nam, qui tuto, citraque lapsum rem gerit, melior est, quam audax, et confidens. Tutiora sunt enim, quae lentis consiliis providentur, quam quae calidis consiliis properantur. Iam vero dictum idem Tito Vespasiano placuisse, ex antiquissimis illius numismatis facile colligitur: quorum unum Aldum Manutius, vir de omni antiquitate praeclare meritus, spectandum exhibuit argenteum, veteris, planeque Romanae scalpturae, quod sibi dono missum aiebat a Petro Bembo, patritio Veneto, iuvene cum inter primos erudito tum omnis literariae antiquitatis diligetissimo pervestigatore. Numismatis character erat huiusmodi: Altera ex parte faciem Titi Vespasiani cum inscriptione praefert, ex altera anchoram, cuis medium ceu temonem Delphin obvolutus complectitur. Id autem symboli nihil aliud sibi velle, quam illud Augusti Caesaris dictum, speu=de fradews2, indicio sunt monimenta literarum hieroglyphicarum. Sic enim vocantur aenigmaticae scalpturae, quarum priscis saeculis multus fuit usus, potissimum apud Aegyptios: qui nefas esse ducebant, sapientiae mysteria literis communibus vulgo profano prodere, sed, si quid cognitu dignum iudicassent, id animantium, rerumque variarum expressis figuris ita repraesentabant, ut non cuivis statim promptum esset conricere, verum, si cui singularum rerum proprietates, si peculiaris cuiusque animantis vis, ac natura cognita, penitusque perspexta fuisset, is demum, collatis
eorum symbolorum coniecturis, aenigma sententiae deprehendebat. Veluti, cum Aegyptii Osirim suum, quem endem solem esse putant, significare volunt, inscalpunt scepturm, inque eo speciem exprimunt oculi, nimirum innuentes hunc deum esse, regalique potestate sublimem, cuncta despicere, quia solem, Iovis oculum appellat antiquitas: Huiusmodi ferme refert Macrobius libro Saturnalium primo. Item annum hoc modo demonstrabant: Effingebant serpentem ita circumvolutum, ut caudam ore teneret insertam, innuentes annum semper iisdem vicibus temporum reciprocantibus in sese recurrere. Unde Servius autumat apud Graexos, e)niautou= vocabulum attributum anno, atque huc respexisse Maronem, cum ait: Atque in se sua per vestigia voluitur annus. Etiam si Horus Aegyptius, cuius exstant duo super huiusmodi symbolis libri, serpentis scalptura non annum, sed aevum repraesentari tradit: annum autem tum Isidis, tum Phoenicis imagine. Scripsit his de rebus Plutarchus in commentario de Osiride, et Charemon apud Graexos testimonio Suidae, cuius ex libris excerpta sunt ea, quae nos nuper conspeximus huius generis monumenta, in quibus etiam haec inerat pictura: Primo loco circulus, deinde anchora, quam mediam Delphinus obtorto corpore circumplectitur, Circulus (ut indicabat interpretamentum adscriptum) quoniam nullo finitur termino, sempiternum nnuit tempus. Anchora, quoniam navim remoratur, et alligt, sistitque, tarditatem indicat. Delphinus, quod hoc nullum aliud animal celerius, aut impetu perniciore, velocitatem exprimit: quae, si scite connectas, efficient huiusmodi sententiam: a)ei\ speu=de brade/ws2, id est, Semper festina lente. Porro hoc scripturae genus non solum dignitatis plurimum habet, verum etiam voluptatis non parum, si quis modo rerum proprietates penitus perspectas habuerit, id quod partim contingit sollerti contemplatione rerum causarumque naturalium, partim liberalium cognitione disciplinarum. Veluti, si quis ex Aristotelicis libris, quos de naturali auditr inscripsit, probe teneret analogiam quandam esse, et similitudinem inter magnitudinem, motum, ac tempus, nam horum trium unumquodque pariter in eodem exsistunt. Siquidem, ut tempus adhaeret motui, ita motus adhaeret magnitudini. Quod in magnitudine punctum, hoc momentum in tempore, impetus in motu (liceat enim interim sic appellare, quod in motu minimum est atque indivisibile. Neque enim de vocibus laborandum, si de re conveniat.) Iam igitur, si in recta linea magnitudinem consideres, duo puncta reperies, quorum alterum sit initium duntaxat, alterum finis tantum, hoc est, unde quasi fluit longitudo, et in quod desinit. In eadem, si motum constituas, duos item reperies impetus, alterum unde motus oritur, alterum, in quem desinit. Horum ea ratio est, ut, qui initium est, tantum eius motus initium sit, qui finis, tantummodo finis. Motum tempus necessario comitatur. Est enim huius veluti regula, cuius naturam si separatim contemplare, duo vides moments, (licaet enim ita
loqui) alterum temporis illius initium, alterum finem. Rursum autem si in eadem linea consideraris, puncta magnitudinis, impetus motus, momenta temporis, quae media intercedunt inter initium, et finem, vides horum uniuscuiusque velut ancipitem esse naturam. Etenim ad initium relata, fines sunt, ad finem, initia. Proinde ubi finita erit magnitudo, ibi simul et finitus motus, et tempus finitum sit, oportet. Finita est autem ea magnitudo, in quam tale competit initium, ut idem finis esse non possit: talis inquam finis, ut in eundem non cadat ratio principii, id quod evenit in omnibus figuris, excepta circulari, seu sphaerica. Nam ut in hac nullum certum est punctum, quod proprie dici queat initium, nullum item, quod ita sit finis, ut tantum eam recipiat appellationem; ita nec momentum huiusmodi ullum est, nec impetus. Unde consequitur, ut ibi neque finita sit magnitudo, neque notus finitus, neque finitum tempus. Rursum, ubi quodlibet magnitudinis punctum, simul et initium, et finis esse potest, ibi magnitudinem infinitam esse necesse est. Ad eandem rationem, ubi quilibet impetus, vel principium motus esse potest, vel finis, illic motus videtur infinitus. Demum, ubi quodvis momentum, simul vel initium temporis esse potest, vel finis, ibi tempus infinitum oportet esse. Sed infinitum tempus aeternum vocamus, quod quidem aeterno respondet motui. Motus aeternus magnitudinem item aeternam requirit. Haec non possunt compertere, nisi in sphaericam, aut circularem magnitudinem. Unde philosophi quidam aeternitatem mundi collegerunt, quod animadverterent caeli universi, siderumque, et sphaericam esse figuram, et motum item esse sphaericum. Porro non solum in huiusmodi magnitudinem, circuli ratio quadrat, verum etiam motus huic adhaerens, circulus est quidam. Item tempus, eum dimetiens motum, non respuit appellationem circuli, quemadmodum testatur etiam Aristoteles quarto peri\ th=s fus1ikh=s2 a)kroa/s1ews2 lib. Haec igitur atque id genus alia, qui ex philosophorum disciplinisperdidicerit, is facile coniectabit, quam ob rem Aegyptii criculo sempiternum tempus exprimere voluerint. Iam vero Delphini vim naturamque paucis inspiciamus. Tradunt auctores hunc incredibili velocitate, et admirabili impetu reliquum animantium genus longo intervallo post se relinquere. Proinde Oppianus libro De naturis Piscium secundo, Delphinos non cum quibuslibet avibus, sed cum aquilis confert:
*osson ga\r kou/fois1i ge\ t) oi)wnoi=s1in a)/naktes2
*aietoi\, h)\ qh/ressi met) w)mhsth=|s1i le/ontes2,
*osson a)risteu/ous1in en e)rpusth=rs1i dra/kontes2
*to/sson kai\ delfi=nes2 en i)xqu/s1in h(gemonh=es2.
id est,
Quippe citas quantum inter aves, insignis honore
Regalis, reliquas aquila praevertitur omnes,
Inque feris leo crudivoris, saevique dracones
Serpentum in genere exsuperant, tantum impete Delphin
Eximius vincit regnantes aequore pisces.
Confert et iaculo:
- *dia\ ga\r be/los2 w(/ste qa/lassan
*iptantai.
id est,
- Namque per aequoralata sagittae
More volant.
Denique confert etiam vento, vel turbini potius, ac procellae ventorum:
*allote men badu\ ku=ma diatre/xei h)/u+te lai/lay.
id est,
- Altas aliquando per undas
Turbinis in morem discurrit.
Plinius lib. historiae mundi nono cap. octavo, Aristotelis secutus sententiam, haud quaquam ab his discrepantia refert, videlicet Delphinum omnium animalium pernicissimum esse, neque id solum inter maritimi generis, verumetiam volucri quavis ociorem, quovis acriorem telo. Singularem autem huius velocitatem hoc potissimum argumento colligi, quod, cum os habeat longo dissitu intervallo a rostro, nempe medio pene ventre (quae res in consectandis, piscibus non mediocrem illi moram afferat necesse est: neque enim nisi resupinus, atque conversus corripit) tamen vix ullus est piscium qui illius effugiat celeritatem. Nec ignorat ipse hanc naturae dotem, sed veluti laudis, animive causa certat aliquoties cum navigiis, plenis velis euntibus. Est enim praecipue fila/nqrwpos2 Delphin, quin paiderasthn\ aiunt nonnulli, et ob id capitalis est hostis Crocodili, quo non aliud animal infensius homini. Itaque non pavescit hominem, ut alienum, verum obviam navigiis venit: alludit exsultans, caetat etiam, et quamvis plena praeterit vela. Quinetiam in muglium venatu apud stagnum Laternam magnifice declarat, quantum valeat celeritate,, quantum polleat ingenio, quantum denique bene velit homini. Iam vero, quid dicetur de impetu vix credibili? Siquidem, ubi fame concitatus, fugientem in vada ima persecutus piscem, diutius spiritum continuit, non aliter, quam arcu emissus ad respirandum emicat, tantaque vi exilit, uti plerumque vento turgentia vela navium saltu transuolet. Quod igitur symbolum magis conveniebat ab exprimendum acrem illum, 'et indomitum animi impetum, quam Delphini? Porro ad significandam tarditatem cunctationemque, non male quadrabat e)xenhi\s2 piscis, quem Latini Remoram vocant, verum, quoniam huius figura parum cognobilis videbatur (nam praeterquam quod admodum pusillus est, nec ulla insigni nota discernitur) magis ad id placuit anchorae symbolum, quae, si quando periculose navigatur ob veros nimium secundos, ibi cursum immoderatum navis figit, ac retinet. Itaque dictum hoc speu=de brade/ws2, ex ipsis usque priscae philosophiae mysteriis profectum apparet, unde adscitum est a duobus omnium laudatissimis imperatoribus, ita, ut alteri adagionis esset loco, alterii insignium vice, utriusque moribus, ingenioque mire quadrans. Nunc vero in Aldum Manutium Romanum, ceutertium heredem, devenit.
Haud equidem sine mentereor, sine numine divum.
Nam huis eadem, quae quondam Titio Vespasiano placuerunt, colebrantur insignia, non notissima modo,
verum etiam gratissima, quibuscumque ubivis terrarum bonae literae, vel notae sunt, vel carae, Neque vero symbolum hoc tum illustrius fuisse credidermus, cum, inscalptum imperatorio numismati, negotiatorum manibus terendum circumferretur, quam nunc, cum ubique gentium, vel ultra Christiani imperii terminos, una omnigenis utriusque linguae voluminibus propagatur, agnoscitur, tenetur, celebratur ab omnibus, qui liberalium studiorum colunt sacra: praesertim iis, qui ad veram, atque antiquam adspirant eruditionem: ad qu restituendam vir is quasi natus, et ab ispis, ut ita dixerimus, fatis factus, scalptusque videtur: tam ardentibus votis unum hoc optat, tam infatigabili molitur studio, usque adeo nullum refugit laborem, ut literaria supellex et integra, et sincera, puraque bonis ingeniis restituatur. Quam quidem ad rem quantam iam attulerit momenti, res ipsa nimirum indicat. Quod si pulcherrimis, planeque regiis Aldi nostri votis Deus aliquis bonis literis amicus adspiraverit, et si quidem numina laeva sinant, intra paucos annos illud futurum pollicemur studiosis, ut quidqui est bonorum auctorum in quatuor linguis, Latina, Graeca, Hebraica, Chaldaica, tum autem in omni genere disciplinarum, id unius huius opera, et Plenum habeant, et emendatum, nullamque iam literariae supellectilis partem quisquam desideret. Cuius rei si cui libebit, velut ex degustatione coniecturam facere, Plinianas epistolas, quae propediem ex Aldina officina prodibunt in lucem cum vulgatis exemplarib. conferat, quodque ibi deprehenderit, idem in aliis exspectet auctoribus. Herculanum mehercule facinus, ac regio quodam animo dignum, rem tam divinam, quasi funditus collapsam, orbi restituere, latentia pervestigare, eruere retrusa, revocare exstincta, sarcire mutila, emendare tot modis depravata, praecipue vulgarium istorum excusorum vitio, quibus unius etiam aureoli lucellum antiquius est, quam vel universa res literaria. Adde iis, quod, quantumlibet exaggeres eorum laudem, qui res publicas sua virtute vel tuentur, vel etiam augent, in re certe profana, tum angustis circumscripta spatiis versantur. At qui literas collapsas vindicat, nam id pene difficilius, quam genuisse, primum rem sacram molitur, et immortalem, tum non unius alicuius provinciae, sed omnium ubique gentium, omnium saeculorum negotium agit. Postremo quondam Principum hoc munus erat, inter quos prae cipua Ptolomaei glora. Quamquam huius bibliotheca domesticis et angustis parietibus continebatur. Aldus bibliothecam molitur, cuius non alia septa sint, quam ipsius orbis, In hanc digressiunculam non abs re exspatiati sumus, nempe quo studiosi hoc impensius his insigniis et faveant, et delectentur, posteaquam cognoverint a tam inclitis auctoribus fluxisse: praeterea, quid sibi velint, intellexerint. Denique cum meminerint, quantum bonae rei Delphinus ille polliceatur, si quis modo Deus pulcherrimis conatibus dexter adfuerit. Sed digrossionum iam modus esto. Nunc ad adagionis enarrationem nostra sese referat oratio. Trifariam uti licebit proverbio: primum, si quando admonebimus, diutius deliberandum, priusquam aggrediare negotium: postea, quam statueris, tum velociter
peragendum, ut ad consultandi moram pertineat anchora, ad conficiendi celeritatem Delphinus. Huc pertinet Salustianum illud: Antequam incipias, consulto, ubi consulueris, mature facto opus est: Quam sententiam Aristoteles recenset sexto Moralium libri, tamquam vulgo iactatam. Aiunt, inquiens, de quibus iam deliberaris ea celeriter esse peragenda, cunctanter autem consultandum. Cuius auctorem Biantem fuisse testatur Laertius, qui solitus sit admonere brade/ws2 e)gxeirei=n toi=s2 prattome/nois2, o(d) a)\n e(/lh|, bebaiws2 thrw=nta dia me/nein, id est, Cunctanter aggrediendum negotium, verum in suscepto constanter perseverandum: Nec admodum abludit hinc Mimus Publianus opinamur: Diu apparandum esse bellum, ut vincas celerius. Idem ille: Deliberare utilia, mora tutissima est. Adde iis proverbium illud, en nukti\ boulh\, id est In nocte consilium. Praeterea Sophocleum illud in OEdipo tyranno:
*fronei=n ga\r oi( taxei=s2, ouk a)s1falei=s2.
id est,
Periculosa ect praepropera prudentia.
Addendum his illud Platonis, quod alibi citavimus. Qui plus satis festinat initio, serius ad finem perucnit. Paulo diversius est, sed tamen ad hanc referendum formam, quod ait Quintilianus: Praecox illud ingeniorum genus non temere, pervenire ad frugem. Et, quod vulgo dicunt. Qui pueri adhuc, et velut ante tempus sapiunt, eos in senectute stultos evadere. quod Actius approbare videtur, qui apud Gellium ait, sibi in iuvenilibus ingeniis itidem ut in pomis immaturis placere acerbitatem: nam haec demum maturescere. Porro maturitas tempestivam affert suavitatem, reliqua ante tempus putrescere. Alter usurpandi modus fuerit, cum admonebimus affectus animi, rationis velut habenis reprimendos esse. Siquidem Plato animum hominis in tres partitus partes, rationem, iracundiam, concupiscentiam, in hoc Philosophiae summam sitam esse putat, si affectus pareant rationi, non aliter, quam regi, cui quidem ob id ispum sedem in cerebro, velut in arce datam existimat. Peripatetici, quorum signifer Aristoteles, affectus, qui sunt animorum impetus quidam, ceu stimulos quosdam a natura datos existimant, quibus ad virtutis usum excitemur, quamquam reclamantibus Stoicis, et nominatim Seneca in libris, quos ad Neronem scripsit, de ita. Putant enim effectus huiusmodi non modo nihil conducere ad virtutem, verum etiam officere: quamquam ne isti quidem inficias eunt, in animo sapientis illius, quem imaginantur, relinqui primos impetus, antevertere solitos rationi, quos funditus exstirpare non queas. Verum ii, ne consequatur assensio, protinus a ratione reiciuntur. Hoc innuit Homerus, cum Iliados primo, Pallas a tergo adstat Achilli, iamque manum admoventem gladio, coercet. Igitur violentos illos animi motus, Delphinum rexte dixeris: ancoram moderatricem sapientiam. Seneca scripsit, nulli rei prodesse moram, nisi iracundiae. Imo quidquid impense cupimus, aut odimus, ibi salutaris est mora. Plutarchus in apophthegmatis Romanorum narrat Athenodorum Philosophum, cum ob senium impetrasset ab Octavio Augusto veniam redeundi domum, admonuisse illum, ut ne quid iratus diceret, faceretve, prius quam viginti
quatuor Craecorum liccras apud se nominatim recensuisset. Quo audito, respondit, sibi illo adhuc opus esse, quo disceret et tacendi artem, atque hoc praetextu totum annum hominem apud se detinuit. Huc spectat etiam Terentianum illud: Vide, ne nimium calidum hoc sit modo. Sunt autem quaedam ingenia, quibus calcaribus est opus: sunt, quibus freno. Proinde recte veteres illi a Delphino ancoram ocmplecti voluerunt quod oporteat alterum altero temperari, et utrumque cum altero coniungi, quo videlicet eiusmodi quidam animi habitus exsistat, qualem Plato conflari putat ex musica, gymnasticaque, si pariter exerceantur. Tertia utendi ratio fuerit, cum admonebimus, in omni negotio vitandam praecipitem celeritatem: quod vitii quibusdam ingeniis peculiariter insitum est, ut illis in omnire quantulacumque mora longa videatur. Huismodi festinationis comites esse solent, error et paenitentia, iuxta versiculum illum apud Graecos celebrem:
*prope/teia polloi=s2 e)sti\n ai)ti/a kakw=n.
id est,
Multis malorum est causa praecipitantia.
His occinendum nobile illud Catonis dictum, Sat cito, si sat bene. cuius mentionem fecit divus Hieronymus, scribens ad Pammachium in haec verba: Scitum est illud quoque Catonis, Sat cito, si sat bene: quod nos quondam adolescentuli, cum a perfecto oratore in praefatiuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, cum omne Athemaeum scholasticorum vocibus consonabat, Sat cito, si sat bene. Hactenus Hieronymus. Quadrabit et in illos, qui praepropere famam affectant, maluntque paratam, acmagnam, quam solidam, et perpetuam. Solent enim praecocia subito flaccescere. Quod autem paulatim accrescit, durabile est. Horatius:
Crescit occulto velut arbor aevo Fama Marcelli.
Et Pindarus in Nemeis hymno 8. *au)/cetai d) a)reta\, xlwrai=s2 e)e/rsais2 w(s2 o(/te dendron a)/i+/ssei, sofoi=s2 a)ndrw=n a)erqei=sa e)n dikai/ois2 te pro\s2 u(gro\n ai)qe/ra, id est, Augescit autem virtus, veluti cum arbor virenti rore surgit, sapientes inter viros sublata, iustosque, ad liquidum aethera. In summa, quicumque vel socordia peccant, vel immoderato impetu, iis illud Octavii Caesaris, speu=de brade/ws2, simul symbolum illud olim Titi Vespasiani, nunc Aldinum, oportebit in memoriam revocare, ut Delphini, atque anchorae meminerint.
*atre/mas2 bou=s2, id est, Lente bos, subaudiendum, incedit, aut simile quippiam. Congruet in illos, qui placide, ac paulatim, citraque tumultum, sed tamen assiduitate rem conficiunt. Equorum laus est velocitas. Boves non valent celeritate, sed viribus et assiduitate pollent, non impetu. Proinde in pugna stataria, vel leonib. formidandum animal, et ad exhauriendos ingentes labores appositum. Eodem dem pertiner illud: Bos lassus fortius figit pedem. In sacris precibus tradit Plutarchus in commentario de Ofiride, et Iside, mulieres Helaeas publicis, ac sollennibus votis ad hunc modum solitas Bacchum invocare, ut accederet boe/w| podi\, id est, Bubulo pede, sive quod huic animanti, cum sit viribus immensis praeditum, deinde tanta corporis mole, tamen
peculiare videatur molliter, quasique pedetentim ingredi, nulloque strepitu, vel quod bovis pedes arva calcatu reddunt meliora, cum reliquorum animantium noceant.
Huic si millimum est, quod indicavit quisquis is fuit, certe haudquaquam indiligens scriptor, qui Rethoricam Aristotelis exponit, h(s1u/xw| podi\, id est, Tacito pede, seu lento pede, cum cautim, ac pedetentim ad rem accedimus. Apud Latinos aliquando setius usurpatur tacito pede, pro furtim, ac clanculum, ut apud Ouidium:
Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis
Id imitatus Colum ella in carmine:
- Tacito nam tempora gressu
Diffugiunt, nulloquesono converttiur annus.
IMPENDIO parcus, ac sordidus, olim proverbio kuminoprisths2, id est, Cumini sector dicebatur. Testis et Aristoteles libro Moralium quarto: *tou/twn de\ kai\ o( kuminopri/sths2 kai\ pa=s2 o( toiou=tos2. id est, Ex hoc genere est Cumini sector, et quisquis eiusmodi. Meminit et Theocritus Idyllio K.
*ka/llion w)= pimelhta\ fila/rgure tw\s2 fakw\s2 e(yei=n
*mh\) pita/mhs2 th\n xei=ra katapri/wn to\ ku/minon.
id est:
Lenticulam coquere, pastor tibi praestat avare,
Nefodias digitos, cupiens secuisse cuminum
Seholiastes non dissimulat vulgo sic dici solsitos, homines praeter modum frugales, ac parcos. Item Alexis in Philocalo apud Atheneum libro octavo:
*all) eu) oi)d)o(/ti
*kuminopri/sths2 o( tro/pos2 e)sti/ s1ou pa/lai.
id est:
Ceterum novi probe,
Cyminopristae olim esse iam mores tibi.
Est autem Cuminum per se quidem exilis herba, tum praecipue genus Aethiopicum, quod Hippocrates, auctore Plinio, regium appellat, quod olim serebatur a male precantibus, auctore Plutarcho, atque ita felicius provenire creditum est. Quo magis quadrat in hos huiusmodi convicium, qui ob parcimoniam male audiunt. Item Plutarchus Convivialium quaestionum decade secunda, significat hominem vehementer parcum, Cuminum appellari solete. Siquidem, loquens de iis dicteriis, quae citra dolorem dici possunt, Velut, inquit, si quis hominem splendidum, ac benignum, Cimbicon appellet, aut Cuminum. Est autem ki/mbikon Graecis apicula, seu parsimonia, Suida interprete Hesychius legit cymbion, addens dici solitom in parcos: ku/mbon autem dici fundum ollae fictilis. Aristoteles libro, quem modo citavimus, ait, homines perpatcos ku/mbikas2 vulgo dici solitos: Iulius Pollux be/mbikas2, opinamur, quod per domum obambulent semper murmurantes. Nam be/mbic trochus est, quo ludunt pueri. Apud eundem mulier impendio sordida o)bolos2a/tis2,, vir o)bolos2a/ths2 dicitur, quasi minutissima quaeque ad stateram expendens, unde et o)bolostatei=n. Eustathius autem indicat eosdem et limoki/mbikas2, et kuminoki/mbikas2 dici, putatque vocem dictam ab auro adulterino. Hesychius addit eosdem vocari
kardamoglu/fous2, quod aliquid desculpant e nasturtio ob parcimoniam. Nec desunt, qui eosdem kni/fous2, et kni/pas2, sive kni/fas2 (nam utrumque scriptum reperimus) vocant. est autem Cnips animalculum culici non dissimile.
HVIC affine est, quod refert Martialis lib. Epigram. 5. su=ka meri/zein, i. Ficos dividere, unde licebit et cognomen fingere s1ukopri/stou. Martialis car men est huiusmodi: Quadringenta secat, qui dicit su=kame/rize. Sordidum, ac parcum significans, etiam si ditissimum. Captatus autem est iocus ex vocis amphibologia sectoris.
*mukw/nios2 falakro\s2 id est, Myconius calvus. Strabo lib. Geographiae decimo refert, vulgo Myconios calvos dici solitos, quod in ea insula vitium hoc quasi gentilitium sit, atque omnibus ferme commune. Idem affirmat Plinius libro 11. cap. 37. Meminit et Stephanus. Est autem Myconus una Cycladum insularum. Quamquam Herodotus in quarto scribit, in Scythia quoque gentem esse ab ipso natali calvam. Admonet et Donatus grammaticus, Hecyram interpretans Terentianam, proverbio dictum Calvus Myconius, citatque Lucilii testimonium: Myconi omnis calva iuventus. Tuetur autem Terentium, qui a nonnullis hoc loco imperitiae nomine reprehenderetur, quod, cum Apollodorus calvum dixerit, ipse crispum mutaverit: putatque poetam non inscitia, sed facetius etiam per ironiam dixisse crispum, quam si calvum dixisset. Quod quidem etiam ipsum proverbium resipit de raris inventu: velut, si quis Scytham dicat eruditum, aut Poenum fidum. Erit autem elegantius adagium, si calvos homines, raroique capillitio, simpliciter Myconios, appellemus: perinde, ut si quis fastuosum Sybaritam nominet, negotiatorem Phoenicem. Notati sunt olim et alio nomine Myconii, quod ob tenuitatem alienas cenas captarent: proinde, qui invocati ad convivium venirent, Myconii more venire dicebantur. Invehitur enim in Periclem Archilochus apud Athenaeum in primi libri fragmentis, w(s2 a)/klhton e)peis1pta/onta ei)s2 ta\ s1umpo/s1ia mukoni/wn di/ka|, velut, qui invocatus ingereret se ad convivia Myconiorum more.
ARISTOTELES Moralium libro septimo citat huiusmodi quoddam adagium, o( de\ a)krath\s2 e)/noxos2 th=| paroimi/a|, e)n h(=| fame\n, o(/tan to\ u(dwr to\n fa/rugga pni/gh|, ti/ dei= e)/ti pi/nein, id est, Intemperans autem obnoxius est proverbio, quo dicimus, Cum aqua fauces strangulet, quid iam opus est bibere? Refert idem in eundem usum libro Moralium Eudemiorum sexto, disputans de eo, qui prudens intemperantiae vitio noxia sequitur, haud quaquam ignorans, quid sit optimum: hunc autem longe insanabiliorem esse eo, qui falsus opivione non expetenda expetit. Usurpavit et Galenus alicubi: o(/ tan to\ u(dwr pni/gh ti/ e)pir)r(ofh/s1omen, id est, Cum aqua praefocat, quid insuper sorbebimus: Fortassis Galenus scripserat, ti/ e)/ti r(ofh/s1omen. Quadrat in eos, qui in absurdissima sentenmtia pertinaciter manent, vel manifesta negantes, quibuscum frustra disceptes. Constat enim faucibus siti arentibus aquam esse remedio, ac solvere
praefocationem. Confine illi quod alibi diximus:
Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.
ARISTOTELES Moralium lib. 2. o( d) a)gaqo\s2, kai\ kako\s2 h(/kista dia/dhlos2 kaq) u(/pnon, o(/qen fas1in, ou)den diafe/rein to\ h(/mis1u tou= bi/ou tou=s2 eu)dai/monas2 tw=n a)llwn, id est, Porro probus, atque improbus nequaquam in somno dignoscuntur. unde natum est, ut dicant, felices nihil a reliquis distare dimidio vitae. Idem refert lib. Eudemiorum 2. reddens hanc causam, quod dormientes nihil agant. Ex actionibus autem nascitur felicitas, aut infelicitas hominis. Proinde non inscite dixit Ariston apud Plutarchum in commentario de contntione ignis et aquae: *oli/gou xro/nou tou= bi/ou toi=s2 a)nqrw/pois2 dedome/nou, u(/pnos2 oi(=on telw/nhs2 to\ h(/mis1ua)fairei= tou/tou, id est, Cum exiguum vitae tempus datum sit hominibus, somnus velut publicanus dimidium eius aufert. Plato libro Delegibus septimo. *kaqeu/dwn ga\r ou)dei\s2 ou)denos2 a)/cios, ou)de\n ma=llon tou= mh\zw=ntos, id est, Nullus enim dormiens alicuius est pretii, nihilo magis, quam is, qui vivus non est. Proverbium consolatur parum fortunatos. Somnus enim adimit nobis nostri sensum, undefit, ut neque miseris nolesta siut sua calamitas, neque fortunatis iucunda felicitas. Praeterea felicitas, iuxta philosophos, sita est in actu rationis per habitum vir tutis, somnus autem quies est animi, bonis pariter, ac malis communis.
MTULLIUS Epistolarum familiarium libro secundo ad Curionem: Etsi, ubicumque es, ut scripsi ad te antea, in eadem es navi, tamen, quod abes, gratulor. Ine adem es navi, dixit, pro eo, quod est, in communi periculo. Siquidem ad eos, qui eodem vehuntur navigio, periculum naufragii communiter pertinet, neque magnopere refert, in prora sint, an in puppi, an carina, cum nihilo magis absint a discrimine. Idem alibi: Hoc miror enim, querorque quemquam hominem ita pessundare alterum velle, ut etiam navim perforet, in qua ipse naviget: hoc est, ut Rem publicam evertat, cum qua sit etiam ipsi pereundum. Aristophanes in Vespis:
*peri\ th=s2 po/lews2 ga/r e)s2i tou= ska/fous2 o(/lou.
id est:
De civitate est, nave de tota puta.
Est autem familiare poetis a navibus ad Rem publicam similitudinem mutuari.
COLUMELLA de Re rustica libro sexto, paroemiam huiusmodi refert. Quin etiam, inquit compluribus interpositis annis, olivetum putandum est. Nam veteris proverbii meminisse convenit, Eum, qui aret olivetum, rogare fructum, qui stercoret exorare; qui caedat, cogere. Allusit huc Virgilius primo Georgicon:
Exercetque frequens tellurem, atque imper at aruis.
Huic adagio locus fuerit, ubi significabimus, fieri non posse, quin voto potiatur is, qui curam extremam impenderit. Vulgaris enim diligentia quasi rogat, mediocris impetrat, extrema cogit. Allusio fit ad eos, qui a principibus improbo studio, officioque sic impetrant, ut non precibus, sed vi videantur impetrasse.
*du/skolata\ kala\, id est, Ardua, quae
pulchra. Exstat apud Platonem in Hippia maiore in calce dialogi, th\n ga\r paroimi/an o(/ti po/te le/gei to\, xalepa\ ta\ kala\, dokw= moieidenai,, id est, Nam, quia ait proverbium, difficilia est, quae pulchra sunt, videor mihi intelligerere. Et in Cratylo, circa initium, palai/a paroimi/a, o(/ti xalepa\ ta\ kala/ e)stin, id est, Vetus proverbium est, difficisia esse, quae sunt egregia. Citatur alicubi a Luciano. Item a Plutarcho in libello De liberis instituendis, proverbii nomine. Quidam prodiderunt, Pittacum, ubi semet abdicasset imperio, dixisse, xalepo\n e)sqlo\n e)/mmenai, id est, Difficile bonum esse. Porro Solonem, Pittaci mollitiem, atque ignaviam, taxantem, dixisse, xaleta\ ta\ kala\, id est, Difficilia, quae honest: utriusque dictum in proverbium abiisse. Usurpavit Plato libro de Republica quarto, i(sws2 ga\r w)= sw/krates2 to\ lego/menon a)lhqe\s2, o(/ti xalepa\ ta\ kala\, id est, Fortassis enim verum est, ô Socrates, quod dici solet, difficilia esse, quae pulchra sunt. Usus est eodem libro Politiae secundo, pa/ntes2 ga\r e)c e(no\s2 sto/matos2 u(mnou=s1i, w(s2 kalon h( men swfrosu/nhte, kai\ dikaios1un/h, xalepo\n me/n toi, kai\ e)pi/ponon, id est, Omnes enim uno ore canunt, Honestam quidem rem esse temperantiam, ac iustitiam; sed difficilem tamen, ac laboriosam. Utitur eiusdem operis libro sexto, ac septimo, et aliis compluribus locis. Sunt, qui hine arbitrentur natam paroemiam: Periander Corinthius, initio populariter, ac moderate gerebat imperium, postea, versis moribus, tyrannice agere coepit. Id simul atque cognitum esset Pittaco Mitylenaeo, diffisum de sui ipsius animi constantia, magistratum deposuisse, relictoque imperio in exilium abiisse. Percunctantibus deinde quibusdam, qua gratia fugisset imperium, respondisse, quod admodum esset arduum, probum esse, propter mutatum Periandrum: quibus auditis, Solonem addidisse suum apophthegma, xalepa\ ta\ kala\. Huc spectat illud quoque, quod meminit Plutarchus in commentario, peri\ duswpi/as2, Platonem, cum Heliconem quendam Dionysio, datis literis, commendasset, scribens illum virum probum, ac modestum, adscripsisse in calce epistolae, gra/fw de/ s1oi tau=ta peri\ a)nqrw/pou, zw/ou fu/s1ei eu)metabo/lou, id est, Haec autem tibi scribo de homine, videlicet animante natura mutabili. Nec absurde quis referat ad celeberrimam illam Hesiodi sententiam:
*th\n me/ntoi kako/thta kai\ i)lado/n e)stin e(le/sqai
*rhidi/ws2, o)li/gh me/n o(dos2, ma/la d) e)/gguqi nai/ei.
*th=s2 d) a)reth=s2 idrw=ta qeoi\ propa/roiqen e)/qhkan
*aqa/natoi, makro/s2 te kai\ o)/rqios2 oi)=mos2 e)p) au)th\n
*kai\ trhxu\s2 to\ proi=ton, e)ph\n d) ei)s2 a)/kron i(khai
*rhidi/h d) h)/peita pe/lei xaloph/per e)ou=s1a.
id est:
Omnino vitium facile est contingere cuivis.
Est via ad id brevis, et vicinae in sede moratur,
Contra utrtutem sudoribus undique divi
Praesepsere, et longus ad hanc, perque ardua callis,
Asper et est primum: sed, ubi alta cacumina victor
Contigeris, iam fit facilis, licet ardua dudum.
Neque quidquam est tritius eo, quod dixit Aristoteles libro Moralium secundo: peri\ to\ xalepw/teron
a)ei\ kai\ te/xnh, kai\ a)reth\, id est, Et ars, et virtus circa id versatur, quod est difficilius. Eodem pertinet, Litera Pythagorae discrimine secta bicorni. Item de duplici via apud inferos, quarum altera ducit ad campos Elysios, altera ad malam rem. Diximus alibi de Litis, et Ate, quae fabula declaret, multo difficilius esse bene facere, quam male; sarcire concordiam, quam rumpere. Eam sententiam Pindarus extulit in Pythiis, hymno quinto: r(a/dion me\n po/lin s1ei/sai kai\ faurote/rois2, a)ll) e)pi\ xw/ras2 au)=qis2 e(/ssai duspale\s2 dh\ gi/netai e)c a)pi/nas2, ei)mh\ qeo\s2 a(gemo/nessi kubernath\r ge/nhtai, id est, Facile est civitatem commovere, etiam malis. ceterum, in locum pristinum ilico reponere, difficile sane est, ni Deus principibus gubernator contingat. Retulimus alibi, quod in seditione etiam Androclides abiectissimus belli ducem agat. Et nos hac aetate vidimus, per quos quanti tumultus excitati sint. Celebratur elegans Lacedaemonii dictum, apud quem cum quidam laudibus veherent Philippum, quod civitatem opulentissimam evertisset: Atqui, inquit, non posset talem condere.
*kwlofw/neia u(/bris2, id est, Colophonia ferocitas. In insolentes, qui ferociter despiciunt, et affligunt humilioris fortunae homines. Aut in eos, quibus sua ferocitas exitium attulit. Sumptum ab arrogantia, superbiaque eius gentis. Refertur a Diogeniano in Adagiorum collectaneis. Theognis:
*ubris kai\ ma/gnhtas2 a)pw/les1e kai\ kolofw=na.
id est:
Perdidit et Colophona ferox mens et Magnetes.
De gentis huius ferocia non nihil dictum est nobis in proverbio, Colophonis suffragium.
VULGO apud nostrates circumfertur adagium, haud fidendum esse cuipiam, nisi cum quo prius modium salis absumpseris. Significat autem, hominis ingenium non posse perspici, nisi diuturno convictu, longoque commercio. Apparet, proverbium hoc ab antiquitate profectum esse. Quando quidem Aristoteles lib. Moralium 8. simile quiddam refert his quidem verbis: *eti de\ pros1dei=tai xro/nou kai\ s1unhqei/as2. kata\ th\n paroimi/an ga\r, ou)k e)/sin ei)dh=sai a)llh/lous2 pri\n legome/nous2 a(/las2 s1unanalw=s1ai.. id est, Praeterea autem spatio temporis et consuetudine opus est, Siquidem. iuxta proverbium, fieri non potest, ut nos mutuo pernoscamus, antequam salis, quem dicunt, modium pariter absumpserimus. Idem Moralium Eudemiorum libro septimo: *dio\ ei)s2 paroimi/an e)lh/luqen o( me/dimnos2 tw=n a(lw=n, id est, Quapropter in proverbium abiit Salis modius. Eodem in libro refert illud quoque ex poeta quopiam hemistichium, ni fallimur:
-*ou)d) a)/neu xro/nou fi/los,
id est:
Non est amicus absque temporis mora.
Addit ex Theognide:
*ou) ga\r a)\n ei)dei/hs2 a)ndro\s2 no/on ou)de\ gunaiko\s2
*pri\n peiraqei/hs2 w(/sper u(pozugi/ou.
id est:
Haud nosse ingeniumve viri licet, aut muliebre,
Ut nec iumenti, ni experiare prus. Notat hanc paroemiam et Plutarchus
in commentario peri\ filadelfi/as2, his quidem verbis, *tou\s2 men ga\r a)llotri/ous2, w(s2 e)/lege qeofrastos2, ou) filou=nta dei= kri/nein, a)lla\ kri/nanta filei=n. o(/pou de h( fu/s1is2 h(gemoni/an th=| kri/s1ei pro\s2 eu)noi/an didws1in, ou)de\n a)name/nei to\n qrullou/menon tw=n a(lw=n me/dimnon, a)lla\ s1uggege/nnhke th\n a) rxhn\ th=s2 fili/as2, e)ntau=qa dei= mh\ pikrou=s2 ei)=nai mhde a)kribei=s2 tou= a(marthma/twn e)cetasta\s2. id est, Alienos enim, quem admodum ait Theophrastus, non oportet amantem iudicare, sed amare, postea quam iudicaris. Siquidem, ubi natura ipsa dux est ad benevolentiam praecedens iudicium, neque exspectans illum vulgo celebratum Salis modium, quippe quae amicitiae seminarium inseverit, ibi non oportet acerbos, et exquisitos esse delicotrum expensores. Meminit huius paroemiae et M. Tullius in sermone de amicitia: Verum illud est, quod vulgo dicitur, Mul tos modios salis simul edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Huc pertinet illud quoque Sophoclis in Oedipo:
*xro/nos di/kaion a)/ndra dei/knus1in mo/nos2,
*kako\n de\ ka)\n e)n h(me/ra| gnoi/hs2 mo/nh.
id est:
Mora temporis probum arguit tantum virum,
At improbum vel unico agnoscas die.
Huc pertinet etiam ille senarius proverbialis:
*hqous2 de\ ba/s1ano/s2 e)stin a)nqro/pois2 xro/nos2.
id est:
Nota morum, et index tempus est mortalibus.
Idem admonet illud Epicharmi:
*nh=fe, kai\ me/mnhs1) a)pis2ei=n.
id est:
Sobrius sis, ac memineris nemini confidere.
Versus integer refeitur apud Cic. li. epist. ad Atticum primo: Atque ita tamen novis amicitiis implicati sumus, ut crebro mihi vafer ille Siculus insusurrer Epicharmi cantilenam illam suam.
*na=fe, kai\ me/mnas1) a)pistei=n, ta=uta neu=ra tw=n frenw=n.
Sic enim carmen Trochaicum e vestigiis codicum restituimus, nequis temere depraver. Nam quod na=fe dixit pro nh=fe et me/mnas1o pro me/mnhs1o, diale/ktou proprietas est. Cicero in libello de petitione consu latus: Quamobrem Epicharmion illud teneto, nervos, atque anus esse sapientiae, non temere credere. Item illud Euripidis in Helena:
- *sw/fronos2 d) a)pis2i/as2
*ou)k e)s2i\n ou)de\n xrhs1imw/teron brotoi=s2.
id est:
- Prudente diffidentia
Haud alia res utilior est mortalib.
Inucnimus citatum mutilatim ad hunc modum.
*alw=n me/dimnon a)pofagw\n.
id est:
Modium salis postquam ederis.
Quo quidem licebit uti, si dicas: Vide, quid agas, qui tua arcana credas isti, nondum a(lw=n me/dimnon a)pofagw\n. Aut sic: Tum demum isti fidas a(lw=n me/dimnon a)pofagw\n. Est autem iambicus dimeter, ex poeta quopiam sumptus.
ANTIQUITUS superstitiose creditum est, esu leporinae pulpae conciliari formam. Unde enstat iocus Martialis in Gellium libco quinto, quae misso lepore addeb et ex vulgata opinionme ad muneris commendationem:
Formosus septem, M???rce, diebus e???is.
Id poeta in ipsam torquens, quae deformis esset,
Si me non fallis, inquit, si verum lux mea dicis,
Edisti numquam, Gellia, tuleporem.
Plinivus lib. 28. cap. 9. scribit, leporem in cibis sumptum gratiam corporis in 7. dies conservare. Lampridius scribit, poetam quendam in Alexandrum Severum, quod quottidie vesceretur leporina, ita lusisse,
Pulchrum quod vides esse nostrum regem,
Quem Syrum sua ´detulit propago,
Venatus facit, et lepus comesus,
Et quod continuum capit leporem
Primum carmen vitiatum est. Hos versus cum quidam ex amicis ad Alexandrum detulisset, respondisse fertur in hanc sententiam:
Pulchrum quod putas esse vestrum regem
Vulgari miser ande de fabella;
Si verum putas esse, non irascor.
Tantum tu comedas velim lepusclos,
Ut fias animi malis repulsis
Pulcher, ne muldeas livore mentis.
Si vides lector parum observatas metri leges, memineris Imperatorem scripsisse, cuius est praescribere leges, non parere. Est autem et piscis lepus appellarus, qui venenum habet immedicabile, si quis imprudens ederit. In Indico mari etiam contactu necat hominem, auctore Plinio: lenta tabe consumit. Malum hac deprehenditur nota, quod piscem olent, qui ederint. Huic homo vicissim pestilens est, cuius contactu protinus emoritur. Hoc cibis admixto, multos sustulit Domitianus: eodem Titium fratrem sustulisse creditur, ut auctor est Philostratus in Apollonii vita. Proinde in hos qui contabescunt, nec ulla medicorum ope possunt restitui, dici poterit, Edit leporem merinum.
PLENA manu, pro eo, quod est; ampliter, copiose, prolixe, minimeque maligne. Translatum ab iis, qui non minutim, et parce, sed plena manu largiuntur. Cicero ad Atticum libro 2. At hercle alter familiaris tuus Horatius, quam plena manu, quam ornate nostras laudes in arte sustulit. Seneca in Declamationibus: Liberaliter hodie et plena manu faciam. Idem in ludicro, quod scripsit in Claudium Caesarem: At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faverer, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos donat. Fit lepidius, quo magis ad animi res transfertur.
SINE rivali diligere, dicuntur, qui stulte mirantur, quod nemo alis concupiscat. Veluti simia catulos suos et miratur, et amplectitur, et indocti poetae suas nugas soli diligunt. Sumpta est allegoria ab amantibus, quibus est amica deformis, et quam alius nemo velit. Exstat adagium in Epistolis Ausonianis. M. Tullius ad Atticum lib. 6. Huius nebulonis orationesi Brutus moneri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. Item libro ad Q Fratrem 3. O dii, quam ineptus, quam se ipseamans, sine rivali. Horatius in Arte poetica:
Nullum ultra verbum aut operam sumebat inanem.
Quin sine rivali teque et tua solus amares.
*ba/rbaros2 e)k trio/dou, id est, Barbarus ex trivio. In hominem dicebatur extremae humilitatis, ac prorsum nullius pretii, perinde quasi dicas, extremum, ac vilem servulum alicunde e triviis emptum, non dono datum, aut domi natum. Lucianus in eum, a quo fuerat Prometheus appellatus. *oios e)k trio/dou ba/rbaro/s2 tis2 para\ mikro\n, id est. Qualis pene barbarus quispiam e trivio. Quamquam quidam hoc loco legunt non Barbarus, sed bo/rboros2 e)k trio/dou, id est, Coenum e trivio, quae lectio sola probanda est, propterea quod eo loco de luto fiat mentio, non de barbaro quopiam. Item Plato lib. De Repub. 7. kai\ tw=| o)/nti e)n bo/rborw| barbarikw=| tini, id est, Ac revera in coeno quopiam barbarico. Loquitur de anima demersa tenebris ignorantiae.
RARA avis, proverbio dicebatur res quaevis nova, et inventu perrara. Persius:
- Si forte quid aptius exit,
Quando haec rara avis est.
Iuvenalis:
Rara avis in terris, nigroque similima cycno.
Idem,
- Coruo quoque rarior albo.
Quin et Phoenicis raritas in proverbium abiit. Ducta allegoria ab avibus peregrinis et inusitatis, quae nonumquam casu in nostram regionem devolant, vel miraculi gratia deportantur. Unde illud saepius iteratum apud Aristophanem:
*ti/s2 e)stin o)/rnis2 ou) tos1i/,
id est,
Quae est avis? De hospite, et ignoto.
COMPRESSIS sedere manibus, dicitur in otiosos, et nihil aliud, quam sua fata, deplorantes. Titus Livius ab urbe condita libro 7. Cur veteranus dux fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas.
QUOTIES omnia nostra cum aliquo communicamus, cum eo ioca seriaque conferre dicimur. M. Tullius libro De finibus bonorum 2. At qui cum ioca seriaque, ut dicitur, qui cum arcana, qui cu occulta omnia? Tecum optime, deinde etiam cum m,ediocri amico. Donatus in Adelphos, huiusmodi ferme figuras omnes, quae constant ex contrariis, proverbiales existimar. Quod genus sunt, Fanda infanda: Quo iure quaque iniuria, facta atque infecta, Digna atque indigna, rasque nefasque Clamque palamque, Terraque marique, Noctesque diesque, Iuvenesque senesque Neque in mmimo neque in maximo, Neque deos neque homines veretur, Vocatus atque invocatus, Re salva et perdita: atque alia huius generis innumerabilia, de quibus meminimus et in initio operis.
PROVERBIALIS allegoria. Ea tela texitur, pro eo quod est, eiusmodi negotium in manibus est, et res inceptantur tales. Translatio sumpta a textoribus telam instituentibus. M. Tullius in extremo de Oratore libro. Quamquam ea tela texitur, et ea incitatur in civitate ratio vivendi, ac posteritati ostenditur, ut eorum civium, quos nostri patres non tulerunt, similes habere cupiamus. Plautus dixit Exordiri telam, pro incipere negotium: Exorsa est haec rela non omnino pessime mihi. Amne est
illi, quod alibi dicemus, Exordiri telam.
*polla\s2 fili/as2 a)proshgori/a die/lusen, id est. Multas amicitias silentium diremit. Admonet adagium, assiduo convictu, ac frequentibus alloquiis, necessitudines ali, intermissione et absentia dissolvi. Meminit huius Aristoteles libro Moralium 8. *ean de\ xro/nios h( a)pousia ge/nhtai, kai\ th=s2 fili/as2 dokei)/ h( a)pousi/a lhqhn polei=n. o(/qen ei)/ritai polla\s2 dh\ fili/as2 a) prosugori/a die/lusen. id est. Quod si diuturna fuerit absentia, videtur et necessitudinis oblivionem afferre: unde dictum est illud, multas amicitias silentium diremit. Versus ut refertur in Collectaneis, diminutus est una syllaba. Ab Aristotele citatur integer Heroicus:
Plurium amicitias solvere silentia ruptas.
Apud Athenaeum lib. 5. citantur ex Anonymo poeta versus hi:
*ou) xrh\ sumposi/ois1i filous2 a)pe/xesqau etairous2
*dhro\n, a)na/mnhs1is2 de pe/lei xaris2a/th a(/uth.
id est,
Non diu amicorum mensis decet abstinuisse,
Quippe animi memoris res haec renovatio bella est.
Figuratius, atque ob idipsum elegantius est illud Alphii foeneratoris dictum apud Columellam: Bona nomina nonnumquam mala fieri, si numquam interpelles. Ille nomina, iureconsultorum more, debitores vocat, et interpellare, subinde creditum reposcere. Vox autem Graeca, a) proshgori/a, non ita commode reddi Latine potest: neque enim simpliciter significat silentium, sed illud silentium, cum quis non appellat, ac salutat amicum.
EIUSDEM artis, aut disciplinae studiosi, eiusdem musae aemuli dicuntur. Usurpatur apud A. Gellium proverbii vice. Graeci. o(mote/xnous2 appellant eiusdem artis opifices.
AENIGMATE proverbiali lolio victitare dicuntur lusciosi, et caecutientes, quos Graeci, teste Nonio, Myopes vocant. Plautus in Milite: Mirum est lolio victitare te, ta vili tritico. Quid iam? Quia lusciosus. Verbero, aedepol tu quidem caecus, haud lusciosus. Lolium autem Plinius inter frugum pestes commemorat, una cum carduis, ac tribulis. Virgil. in Bucol.
Infelix lolium, et fteriles dominantur avenae.
Item Geiorg. lib. 1.
Mox et frumentis labor additus, ut mala culmos
Esset rubigo segnisque horreret in arnis
Carduus, intereunt segetes, subit asperae ulua
Lappaeque tribulique interque nitentiae cuita
Infelix lolium, et steriles dominantur avenae.
Inest autem lolio peculiare quoddam malum, ut oculis caliginem inducat, id quod indicat Ouid. lib. Fastorum 1. cum ait:
Et careant loliis oculos vitiantibus agri.
Hinc nimirum iocus proverbialis.
QUI privati commodi impendio studiosi essent, ac fere, quidquid rerum agerent, id omne ad domestiam referrent utilitatem, ii proverbio, Intus canere, iidem apud Graecos
a)spendioi kiqaristai\, id est, Aspendii citharistae dicebantur. M. Tull. in Verrem actione 3. Atque etiam Aspendium citharistam, de quo saepe audistis, (id quod est Graecis in proverbio) quem omnia intus canere dicebant, sustulit, et in intimis aedibus suis posuit, ut etiam illum ipsum artificio suo superasse videatur. Facetissime taxavit Cicero Verris rapacitatem, qui intus canentem in intimis aedibus collocarit, hoc est, plus quam intus cecinerit. Idem in Rullum adversus legem agrariam: Atque hoc carmen hic tribunus plebis, non vobis, sed sibi intur canit. Nam ostendit Tullius in ea oratione, legem, tametsi popularis videretur, haud tamen populi, sed decemvirûm utilitati repertam. Porro de Aspendio citharoedo Asconius Pedianus ad hanc ferme sententiam enarrat: Vulgares citharoedi, cum canunt, utrius que manus funguntur officio, ita, ut dextra plectrum teneant, id, quod foris canere appellant: sinistra digitis chordas carpant, quod quidem intus canere vocant. Difficile autem visum est, quod Aspendius citharoedus faciebat, qui nequa quam utraque uteretur manu, sed omnia, id est, totam cantionem intus, et sinistra tantum manu complecteretur: atque ita tacita, levique modulatione sinistra contactis chordis, cantilena peragebatur, ut vox ad citharoedum dumtaxat, aut proxime assistentem perveniret. Hinc fluxisse proverbium, ut furaces homines Aspendii citharistae Graecis vulgo dicerentur, quod ut hi carminis, ita illi furtorum essent ocultatores. Fatetur Asconius adagionem etiam in illos apte dici, qui multum intestinis suis commodis consulunt praeter honestatem. Neque discrepat interpreta mentum, quod affert Zenodotus ex Zenone Myndio in adagiorum Collectaneis. Porro Aspendius Pamphyliae civitas est auctore Stephano, unde Aspendii dicebantur, apud quos Citharoedi hoc artificio praecelluisse videntur. Ad hoc proverbium apparet allusisse Plinium lib. 28 cap. 5. cum ait, Verum id remediis cecinit, non epulis.
*ippou gh=ras2, id est, Equi senecta. Proverbium in eos dici solitum, qui, praeclaris rebus gestis in iuventa, postea quam consenuerint, ad sordidas curas semet abiciunt. Allegoria sumpta a generosis equis, qui senio facti segnes, in pistrinum, aut carrum, aut aliud id genus opus detruduntur: olim in pretio habiti, dum viribus integris essent. Plutarchus in libello, cui titulus, An seni sit administranda Res pub. *ou) panta/ pasin do/cei tou=to dh\ to\ kalou/menon, i(/ppou gh=ras2 e)pa/gesqai mhdeno\s2 a)nagka/zontos, id est, An non is plane videbitur equi senectam, quemadmodum vulgo vocant, accersere, nemine compellente? Cum hoc convenit Ennianum illud, quod refertur a Cicerone in Catone Maiore:
Sicut fortis equus, spatio qui forte supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.
PLATO in Theaeteto: *all) ei) ou(/tws2 w)=qeo/dwre/ soi fi/lon, ou)d) e)moi\ e)xqro/n, fasin oi( paroimiazo/menoi, id est, si istud tibi amicum, Theodore, nec mihi est inimicum: quemadmodum proverbio dicunt. Hoc est, si tibi res placet, mihi non displicet. Captata est autem in figura vocum pugnantia:
deinde to\ a)mfi/bolon fi/lou, kai\ e)xqrod=, quorum utrumque e personis ad res detorquetur: quamquam ad personas relata sunt usitatiora. Usus erit, quoties alienae obsequimur voluntati.
PIATO in Theaeteto: *oti h(mei=s2 men au)to\n o(/sperqeo\n e)qun ma/zomen e)pi\ sofi/a|. o(d) a)/ra e)tu/gxanen w\n ei)s2 fro/nhsin ou)de\n belti/wn batra/xou guri/nou, id est, Nos illum tamquam deum ob sapientiam admirabamur: at ille nihilo magis antecellebat prudentia, quam rana Gyrina. Sumptum est adagium ab informi partu ranarum, quem Graeci guri/nous2 vocant, a figura corporis in gyrum orbiculati: quo fit, ut mira celeritate se quo velint voluant, versentque, quemadmodum testatur quisquis is fuit, qui scripsit Etymologicon Graecarum dictionum. Meminit gyrinorum et Hesychius. Suidas etiam Aristophanis adducit testimonium:
*oi(=on pate/res2 bow=si guri/nwn..
id est,
Quemadmodum patres clamatgyrinorum.
Nec ab his abhorrent, quae tradit Plinius sib. 9. cap. 51. Ranae, inquit, superveniunt, prioribus pedibus alas feminae mare apprehendente, posterioribus clunes. Pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum, et cauda insignes: mox pedes figurantur, cauda findente se in posteriores. Mirumque semestri vita resolvuntur in limum, nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur, quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat. hactenus Plinii verba recensuimus. Meminit et Aratus au)to/qen e)c u(/datos2 pate/res2 boo/wsi guri/nwn, id est, Inde gyrinorum clamant per stagna Parentes. Porro, cum ranae tribuitur loquacitas, quae stoliditatis solet esse comes, minimum mentis inesse oporret gyrinis, quos vix de prehendas animal esse, nisi moverentur.
PLATO in Theaeteto: *ti/ ga\r xrh/sh| a)fu/ktw| e)rwth/mati, to\ lego/menon, e)n fre/ati suxo/menos, id est, Cur enim utaris inexplicabili quaestione, in puteo, quemadmodum aiunt, constrictus? Quadrabit in eos, qui in angustias eas redacti sunt, ut extricare sese nullo modo possint. Non admodum abludit ab illo e)n fre/ati kunomaxei=n, id est, In puteo cum cane pugnare. Item illo, Canterium in fossa.
PLATO in Phaedro: *peri\ tou/tou men w)= fi/le, ei)s2 ta\s2 o(moi/as2 laba\s2 e)lh/luqas2, id est, Quantum ad istam rem pertinet, amice, in easdem ansas venisti, id est, nihilominus teneris, nec potes effuge re quin dicas. item Aristid. in communi 4. oratorum defensione: *ws2 ei)=xen a)\n pa/lin o( kalliklh=s2 ei)s2 au)ta\s2 laba\s2 e)panelqei=n, id est, Itaque Callicli erat in easdem ansas recidendum. Quadrat in eum, qui sic irretitus est, ut, quocumque se vertat, teneatur, nec explicare sese possit. Huic similimum est, quod scribit Lucianus in Hermotimo: *oi)o/menos ga\r e)ktefeuge/nai, ei)s2 to\n au)to\n ku/rton e)mpe/ptwkas2, id est, Nam arbitratus effugisse te, in eandem nassam incidisti. item illud, quod alibi dicetur, ku/klw| perie/lkein.
PLATO in Phaedro: *pw=s2 ga\r oi(=o/s2 te e)i/hn toiau/ths2 qoi/nhs2 a)pe/xesqai, id est, Qui possim ab hoc epulo abstinere? Dere vehementer suavi, atque expetenda, quod genus est felstum aliquod convivium. Allusum est, ad eam fabulam, qua tradunt Dianam iracunde tulisse, quod cum reliqui dii adhibiti
essent ab OEneo ad sacrum epulum, sola fuisset praeterita, solaque domi sederit, secum stomachans, quod nihil ex illo nidore sentiret. Qua de re meminit Lucianus in Lapithis. Item in libello De sacrificiis.
*gluku\s2 a)gkw\n, di est, Dulcis cubitus. Abominantis est sermo, aut cum aliud dicimus, aliud sentientes. Plato in Phaedro: *gluku\s2 a)gkw\n, w)= fai=dre, le/lhqe/ se o(/ti a)po\ tou= makrou= a)gkw=nos2 tou= kata to\n nei=lon e)klh/qh, kai\ pro\s2 a)gkw=ni lanqa/nei se, o(/ti oi me/giston fronou=ntes2 tw=n palitikw=n, ma/lista e)rw=s1i logografi/as2, kai\ katalei/ yews2 suggramma/twn, id est, Num, Phaedre, fugerat te, quod dulcis cubitus a longo illo, qui in Nilo est, cubito dictus esset. Quin ent praeter cubitum illud fugit te, quod, qui rerum civilium sunt peritissimi, conscriben darum orationum, ac posteris reliquendarum sunt cupientissimi. Hactenus Plato. Ancon autem Nili pars est, in qua navigantes plurimum sudant, et periclitantur. Unde proverbio dicebant kat) eu)fhmis1mo\n, gluku\s2 a)gkw\n, idest, Dulcis cubitus, quasi deprecantes eius loci discrimina. Id autem perinde valet, quasi dicas: eu)/fhma fw/nei, id est, bona verba, aut bene ominata loquere. Sunt, qui e Comico Platone natum existimet. is in fabula, cui titulus, Phaon, senem facit amantem tibicinam, atque haec loquentem: *w xrus1ou=n a)na/dhma, w)= toi=s1in e)moi=s1i truferoi/s2 tro/pois2, w)= gluku\s2 a)gkw\n, id est, O aureum amiculum: ô meis delicio sis moribus gratus cubitus. Suidas scribit anconem Carthaginensib. vocari domicilium obscurum, ac profundum, in quod conici solent, si quibus indignaretur tyrannus. Praeterea summa montium iuga, Ancones vocari. Denique praeter alia gurgitem, ac tumorem fluminis circa ripas, propter anfractum, et amnis repercussum, Ancoinem dici, a cubiti figura, ni fallimur, ducta similitudine, quod quibusdam locis ripa excurrat, promineatque specie cubitalis. Unde et oppidis ac locis aliquot Anconis inditum est vocabulum, ut Anconi, Pcentinorum civitati, teste Stephano. item Ouid. libro Transform. ultimo: Et spissi litoris ancon. ut quidam legunt. Valerius Argonauticon lib. 4.
Unde non absurde, kat) a)nti/fras1in quis acceperit, sicut placet Zenodoto. Nam alii putant per exclamationem dictum. Athenaeus libro Dipnosophistarum 12. Ostendit Anconem locum quempiam fuisse Sardis, voluptatum ministeriis paratum, in quo popinae, scorta, atque aliae id genus deliciae. Dulcis igitur Ancon, ob blandimenta voluptatum, sed in eo complures naufragium faciebant. Idem indicat, Polycratem apud Samios mulieres aliquot voluptatum architectrices instituisse, ad exemplum Anconis, ducis Sardorum, eumque locum Laura dictum fuisse, sive Samiorum flores. Idem addit, Omphalem, eius gentis reginam, per vim virgines dominorum cum eorum seruis inclusisse ad stuprum, ne sola haberetur impudica. Lydos aunt eum locum, in quo feminae-constuprabantur, glukun\ a)gkw=na dixisse, sceleris atrocitatem verbo mitigantes. Vocem autem dictam putat ab eo, quod illic gerebatur. Etymologus indicat a)gkw=na dici locum ossibus durum, para\ to\ e)pa/gesqai th\n xei=ra, id est, ab adducenda manu, velut a)/gnusqai, id est, frangendo: sive ab a)gxei=n, id est, a praefocando. Hesychius adicit et murorum
flexus, a)gkw=nas2 vocari. Breviter, quid quid in cubiti speciem inflectitur, a)gkw\n dicitur, quemadmodum sunt et citharae Ancones.
*bou=s2 e)pi\ fa/tnh|, id est, Bos ad praesepe. In emeriros dici consuevit, quique iam ob aetetem otio, vitaeque molliori indulgent. Effertur et ad hunc modum: *bou=s2 e)n au)li/w|, id est, Bos in stabulo. Congruit et ion eos, qui nullis honestis negotiis exercentur, sed turpi otio, atque abdomini serviunt. Philostratus in Cassandra, *all) e)n meirakiois2 kai\ gunai/ois2 bou=s2 e)pi\ fa/tnh|, id est, Verum inter adolescentulos ac mulieres, bos ad psepe. De Agamemnoneloquitur, voluptariam agente vitam. Effertur item ad hunc modum, *bou=s2 e)pi\ au)li/w| ge/rwn, id est, Bos in stabulo senex. Rursum hoc modo, *bou=s2 e)n au)li/w| ka/qh, id est, Bos in stabulo desides. De iis, qui molliter, et in otio vivunt. Athenaeus libr. 8. refert quiddam non illepidum, nec alienum ab hoc proverbio. Cantor quidam imperitus, cum Stratonicum excepisset convivio, inter pocula ostentabat illi artem. Cum autem esset splendidum, ac magnificum convivium, ac Stratonicus eo frustraretur, non habens alterum, qui cum sermocinaretur, confregit poculum, ac poposcit maius, multosque cyathos cum accepisset, solique calicem ostendisset, affatim bibens obdormitt, cetera fortunae committens, cum autem forte comessabundi quidam supervenissent cantori, ex notis, Stratonicus ilico factus est sobrius. li, cum audissent, quod semper multum vini bibens fuisset inebriatus, compendio respondit, Insidiator enim, et sceleratus ille cantor, tamquam bovem ad praesepe, data cena, occidit. Quod in Athenaei verbis legimus yallo/menos2, opinamur legendum s1fallo/menos2. Congruet et in illos, qui in suum aluntur exitium, quemadmodum ii, iqui se voluptatibus mundi explent, orco quid aliud quam victimae nutriuntur, veluti bos ad praesepe?
*ou)de\ go/nu ka/myas2 id est, Ne genu quidem flexo. Philostratus in Antaeo, kai\ ou)de\ go/nu, fasi\ ka/myas2 a)podue/tai pro\s2 to\n a)ntai=on, id est, Ac ne genu qui. dem curvato adversus Antaeum exsuitur. Idem in Herode: *entau=qa e)/fh go/nu ka/mywmen, id est, Hic, inquit, genu flectamus. Dictum est autem u(pirbolikw=s2, pro eo, quod est, ne tantulum quidem. Etenim, qui iam incipit ad quictem componere sese, primum genu flectit. itaque perinde valet, ou)de\ go/nu ka/myas2, quasi dicas, citra respirationem, sine omni intermissione. Sumptum apparet ex Aeschyli Promethaeo, ubi Vulcanus sic loquitur:
*anq) w(=n a)terph= th/nde frourh/seis2 pe/tran
*orqosta/dhn a)/u+pnos2, ou) ka/mywn go/nu.
id est,
Ideo petram serval is hanc inamabilsm,
Insomnis adstans, nec genu unquam flexeris.
Nisi mavis esse mutatum ex Homericae Iliados h. ubi de Hectore sic loquitur Menelaus:
*fhmi/ min a)spasi/ws2 go/nu ka/myein, aike fu/ghsi
*dhi/ou e)k pole/moio.
id est,
Ille lubens genua flectet, puto, si modo tristi
Fugerit e bello.
PHILOSTRATUS in vita Apollonii: *ote kili/kios lo/gos2, poi= tre/xeis2
h)\ e)pi\ to\n e)/fhbon, e)p) e)kei/nw| te e)le/geto, kai\ pargoimiw/dh timh\n e)/xen, id est, Ac Cilicibus celebratum dictum, quo curris, num ad Ephebum? de illo quoque ferebatur, adagiique vim obtinebat. Parum liquet, quid sibi voluerit Cilicium illud adagium, nisi forte sumptum est ab Apollinis oraculo, ad quod undique festinabatur: fingebatur autem imberbis Apollo, quemadmodum et Bacchus.
*kai\ paidi\ dh=lon, i. Et puero perspicuum. De resupra modum perspicua, confessaque. Utitur et Plato quodam in loco, quem ante commonstravimus, et Philostratus in vita Apollonii. Est in epistolis Basilii, tou=to kai\ paidi\ gnw/rimon, id est, Hoc et puero notum. Finitimum illi, quod alibi retulimus, kai\ tw=| tuflw=| dh=lon, id est, vel caeco perspicuum.
*mh\ tw=| melampu/gw| peritu/xois2, id est, Ne in Melampygum incidas, in lascivos, et iniuriosos homines quadrat, Est autem comminantis, ne quando incidant in eum, qui malefactorvum poenas de iis sumat. Utitur hoc adagio Philostratus in Apollonii vita, libr. 2. *kai\ tou=to isws2 h)=n to\ melampu/gou tuxei=n. id est, Et hoc fortassis erat in Melampygum incidere. Aristophanes in Lysistrata.
*kai\ murwni/dhs2 ga\r hn)= traxu\s2 e)nteu=qen,
*mela/mpugo/s2 te toi=s2 e)xqroi=s2 a(/pasin.
id est,
Et Myronides enim erat hirsutus illinc, Melampygusque hostibus omnibus. Melampygum dixit quasi vindicem, ultoremque. Porro Melampygus Graecis significat eum, qui nigro sit podice, quo quidem cognomento notatus est Hercules, quod eam corporis partem, non Lydorum more vulsam, neque candidam, quemadmodum effeminati solent, sed nigris pilis hirsutam, ac syluosam haberet. Nam Graeci quemadmodum molles, et imbelles, factosque deliciis pula/rgous2, kai\ leukopu/gous2 appellant, itidem e diverso fortes, ac strenuos melampu/gous2 vocare consueverunt, ut auctor est Lycophronis interpres. Idem ostendit paroemiam ad hunc quoque modum efferri: *ou)/pw melampu/gw| tetu/xhsas2, id est, Nondum in Melampygum incidisti. Proverbium ex huiusmodi quadam historia natum existimant, quam partim ex Suida, partim ex Gregorii Nazianyeni enarrationibus adscribemus. Olim duo quidam fratres erant, omni genere maleficiorum passim in omnes dcbacchantes, unde et exmorum atrocitate nomina repererunt. Nam alter Passalus dictus est, alter Achemon: sive, ut alicubi legitur, Achmon. Hos mater, nomine Sennonis, ubi videret atrocia facinora passim patrantes, iussit cavere, ne quando in Melampygum inciderent. Evenit deinde, ut Hercules aliquando sub arbore quadam dormiret, armis in eandem reclinatis. Accesserunt Cercopes, sive Perperi fratres, (utrumque enim scriptum invenitur) et Herculem dormientem ipsius armis aggregi tentarunt. Ille protinus sensit insidias, et correptos, ac vinctos de clava a tergo suspendit, leporum ritu, atque ad eum modum gestabat, Illi pendentes capitibus deorsum demissis, cum herculis posticum nigris pilis horridum, atque hispidum viderent, materni moniti memores, super hac re inter sese consabulantur.
Quod simul ac audisset Hercules, hoc cognomine delectatus, et in risum effusus, eos vinculis solutos dimisit. Notat hanc historiam Plutarchus in libello de discrimine amici, et adulatoris, cum ait Herculem Cercopibus fuisse delectatum. Meminit et Herodotus in septimo, de loco, dicto lapide Melampygo, et Cercopum sede. Quo sane loco lapsus est insigniter Laurentius Valla: quod fabulam hanc aut nesciret, aut certe non meminerit. Plutarchus in libello De puerorum educatione refert et hoc inter Pythagorica aenigmata: *mh\ geu/esqai tw=n melanou/rwn, id est, Non gustanda, quae nigra sunt cauda. Atque hunc in modum interpretatur, abstinendum a convictu mortalium atrorum, et improborum. Quamquam hoc a proverbio diversum.
*glaukei=on w)o\n, id est, Noctuinum ovum. Refertur a Nicolao Perotto in Copiae cornu, proverbii loco, nec explicatur tamen. Fortassis antiquitus abstemium, et a vino abhotrentem, hoc adagio significabant. Philostratus enim in vita Apollonii, libro tertio, de ovo noctuae rem oppido quam prodigiosam refert. Itaque satius est ipsius referre verba: *th\n glau=ka, inquit, xrh\ e)pifula/ttein ou(= neotteu/ei, kai\ ta\ w)a\ spa/santa dou=nai ma/sasqai tw=| bre/fei, summe/trws2 e(/yantas2. ei) ga\r brw/setai/ ti tod=twn pri\n o)/inou geu/sa sqai, mi=sos2 pro\s2 to\n oi)=non au)tw= e)mfu/s1etai, kai\ swfrone/stata diakei/s1etai, id est, Observandum, ubi loci niduletur noctua, deinde ova subducere oportebit, eaque mediocriter cocta infanti mandenda dare. Quod si quid ex his ederit, prius quam degustarit vinum, insereturilli vini odium, adeo, ut in omnem vitam quam maxime sobrius sit suturas. Aelianus libro de naturis animantium primo, fabulam refert paulo magis etiam quam haec est, anilem. Eam quoque praestiterit ipsius auctoris recensere verbis: *oi( pelargoi\ lumainome/nas2 au)tw=n ta\ w)a\ nukteri/das2 a)mu/nontai pa/nu s1ofw=s2. ai( men pros1aya/menai, a)nemiai=a e)rga/zontai kai\ a)/gona au)ta\. *ou)kou=n to\ e)pi\ tou/tois2 fa/rmakon, e)kei=no/ e)sti. plata/nou fu/lla e)pi fe/rousi tai=s2 kaliai=s2, ai( de\ nukteri/des2 o(/t) a)\n au)toi=s2 goitneia/swsi, narkw=si kai\ gi/nontai lupei=n a)dun/atoi, id est, Ciconiae noctuas ova sua perdere solitas arcent miro ingenio. Nam hae contactu reddunt ea subuentanca, steriliaque, Remedium igitur adversus haec illud adhibent. Platani frondes in nidum convehunt, quas noctuae posteaquam contigerint torpescunt, ita ut iam nocere non queant. Hactenus Aelianus. Sunt, qui negent noctuinum ovum inveniri. Proverbium itaque quadrabit vel in hominem nihili, nulliusque frugis, iuxta fabulamentum Aeliani: vel in rem raram inventu, iuxta horum sententiam.
*amazo/nwn a)=|s1ma, id est, Amazonum cantilena, in delicatos, ac lascivos, et parum viros, Philostratus in Apollonii vita, lib. quarto. *meira/kion tw=n a(brw=n ou(/tws2 a)s1elge\s2 nomizo/menon, w(s2 gene/sqai pote\ kai\ tw=n a)mazo/nwn a)=|s1ma, id est, Adolescens de numero mollium usque adeo lascivus habitus, ut aliquando Amazonum quoque fuerit cantio. Quid autem sibi velit Amazonum cantio, nondum satis compertum est apud idoneos auctores. Nisi si cui placet, ut accipiamus, Amazones ludibrii causa in molles viros cantilenas solere celebrare. Quod si fas sit
mutare scripturam, nequaquam displiceat, ut pro a)mazo/nwn mazono/mwn legamus. Sic enim appellant lancis genus praegrande, quo cibi inferuntur, in convivium. Mos autem erat antiquitus, ut epulae lautiores tibicine praecedente inferrentur, ut accipenser. Horatius in extrema Satyra:
Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membragruis:
Verum hoc interim esto somnium, donec ab eruditis certius aliquid proferetur. Quod sane desperandum non est, indies in lucem emergentibus novis auctoribus.
*tanta/lou kh/poi, id est, Tantali horti. De bonis, quibus tamen frui non liceat, aut de iis, quae videantur aliquid esse, cum nihil ûnt. Philostratus in vita Apollonii, lib. 4 *tou\s2 tanta/lou e)/fh kh/pous2 ei)/dete w(s2 o)/ntes2 ou)k ei)si\, id est, Tantali hortos videtis, inquit, esse, cum non sint. Nota est fabula de Tantalo apud inferos ad aquam stante, deque pomis in caput imminentibus, cum sitiens interim, atque esuriens neutra possit contingere. De his nonnulla retulimus prius in proverbio Adonidis horti.
*su/mboulos2 i(ero\n xrh=ma, Consultor res sacra. Zenodotus ex Epicharmo refert. Sensus est adagionis, plurimum utilitatis afferre bene consulentem: aut religiose, pureque dandum consilium iis, quibus est opus. Plato in Theage: *alla\ men dh\, w)= dhmo/doke, kai\ le/getai/ ge s1u/mboulon i(ero\n xrh=ma ei)=nai, id est, Quin illud etiam dicitur, Demodoce consultorem rem esse sacram. Idem in epistola ad Perdiccam: di/kaios2 de\ ei)mi\ kai\ cenikhn\, kai\ i(era\n cumboulhn\ legome/nhn cumbouleu/ein, id est, Aequum est est autem, ut et hospitale, et facrum, ut dicitur, consilium impertiam. Suidas in dicar dictum, ubi deliberatur de rebus periculosis, ut simile videatur illi, Sacram anchoram iacere. Effertur et ad hunc modum: i(ero\n h( sumboulh\, id est, Res sacra consilium. Exstat inter Graecas sententias hic senarius:
*iero\n a)lh???w=s2 e)sti\n h( sumbouli/a.
id est,
Res est profecto sacra consultatio.
*apie/nai pro\ tw=n musthri/wn, id est, Ante mysteria discedere, est, re nondum absoluta subducere sese. Sumpta metaphora a sacris, in quibus profani iubebantur abire, cum iam essent peragenda mysteria, initiati manebant, nec fas erat nisi peractis ritibus abire. Plato in Menone: *ei) mh\, o(/sper xqe\s2 e)/leges2, a)nagkai=o/n soi a)pie/nai pro\ tw=n musthri/wn, a)ll) ei) perimei/nais2 te kai\ munqei/hs2, id est, Nisi, quemadmodum heri dicebas, tibi fuerat ante mysteria discedendum: verum, si et permaneas, et mysteriorum particeps sias, et cetera, quae sequuntur.
*ec e(no\s2 polla\ poiei=sqai, id est, Exuno multa facere, proverbio dicebantur, qui rem quampiam minutim secabant. Quadrabit in eos qui idem aliis, atque aliis modis variant: ut non iam unum, sed plura videantur. Plato in Menone: *kai\ pau=e polla\ poiw=n e)k tou= e(no\s2, o(/per fasi\ tou\s2 s1untri/bonta/s2 ti e(ka/stote oi( skw/ptontes2, id est, Ac parce ex uno plura facere, quo dicto taxant eos, qui rem quampiam undecumque comminuunt. Narratur
apud Titum Livium belli Macedonici libro 5. non illepida fabula de caupone quodam, vi suis unius carnes tam vario coctas apparatu proponebat, ut dux Romanus, admiratus, rogaret, unde nam media bruma suppeteret tanta venatus copia. Tum arridens caupo, confessus est; eas omnes ciborum species ex uno sue domestico confectas fuisse. Neque secus isti faciunt, inquit, qui commemorandis variis, et horrendis nominibus, von territant, cum haec omnia una gens sit.
*o dio\s2 ko/rinqos2, id est, Iovis filius Corinthus. In eos dici solitum, qui semper eade aut dicunt, aut faciunt, Pindarus. in Nemeis hymno 7. tau=ta de\tri\s2 tetra/kis2 t) a)mpolei=n, a)pori/a tele/qei te/knois1in a(/te mayula/kas2 dios2 ko/rinqos2. Negat se velle iterum atque iterum eadem iterare: perinde, quasi pueris nugas narracet dio\s2 ko/rinqos2. Nam mayula/kas2 eum significat, qui frustra nugas effutit. Interpres hoc loco fabulam affert, ad proverbium non multum pertinentem, tamen adscriberur. Aletes, inquit, consuluit Dodonaeum oraculum, quod tum Iovis erat, num Corinthiorum imperio potiri posset. Responsum est, tum illum potiturum, cum quispia illi glebam daret, aut ruder, idque die Nultarum coronarum: nam id addidit. itaque Corinthum profectus penem ab rustico quopiam petiit, is glebam porrexit. Sensit ille iam perfectum oraculum, animumque ad ad capeslendum imperium adiecit. Parentabatur co die manibus, eamque ob causam, cum pletaque civitas in monumentis abesset, accedens, reperit Creontis silias iam paciscentes de imperio. Harum natu minimae persuadet, si velit adiurare, se simul atque principatum esser consecutus illam ducturrm uxore. Illa, in petii cupiditate, prodit civitatem, ac portis apertis, Alectem admittit. Isttaque victor, Iovis Corinthum eam appellat, quod ex Iovis oraculo contigisset. Deinde subtexit aliam fabulam, cum aliorum in terpretamenro fere convenientem. Ea est huiusmodi: Olim Megarenses Corinthiis erant vectigales. Ceterum, cum iliorum imperium insolentius gravatim ferrent, ac defe ctionem pararent, missus est legatus Cotin thiorum nomine, qui apud plebem Megarensem cum alia multa ferociter dixit, tum illud indignabundus, ac vociferans intonuit, *ou)ka)necetai o( dio\s2 ko/rinqos2. id est, Non feret Iovius filius Cormthus. id ubi saepius iteraret, concitatus populus, succlamare coepit, Feri feri Iovis Corinthum, simulque legatum expulerunt. Erat autem Corinthus hic Corinthiorum rex, Iove prognatus: tam etsi Pausanias in Corinthiacis negat se apud auctores serios reperisse, Corinthum lovis fuisse filium: sed vulgus duntaxat Corinthiorum ita praedicare. Usurpat adagium Plutarchus in commentario, quem in scripsit adversus Stoicos: *polu\s2 ou)=no( dio\s2 ko/rinqos2 e)pi\ to\n lo/gon au)tw= a)fia=tai, tou= ga\r u(pirou peritroph\n, i(/na mh\ s1kw/ptein dokh=|s2, eas1on.. id est, Multus igitut loms Corinthus ad orationem illorum admittirur. Nam pistilli circumvolutionem, ne mordere videaris, omitte. Aristophanes in Ranis:
-*touti\ ti/h)=n pra=gma
*all)h)\ dio\s2 ko/rinqos2 e)n toi=s2 strw/mas1i.
id est:
Quid aliud haec eratres,
Nisi Iovis Corinthus in ipsis stragulis?
Verba sunt ministri, Bacchi tautologi/an notantis, qui dixerat.
*ai)/rois2 a)\n au)=qis2 au)= ge pai= ta\ strw/mata.
id est:
Haec rursus iterum, tolle minister stromata.
Idem in Contionatricibus:
*ote dh\ a)nas1kopoume/nais2 e)fai/neto
*o dio\s2 ko/rinqos.
id est:
Ubi denuo considerantibus, Iovis Apparuit Corinthus.
Philostratus in Antipatro Sophista: *wqou/ntwn de\ au)to\n tw=n s1uggenw=n e)s2 to\n ga/mon, kai\ dio\s2 ko/rinqon h(goume/nwn to\n a)n ti/patron, id est, impellentibus autem illum cognatis ad nuptias, et Iovis Corinthum existimantibus Antipatrum. Quam quam hic Iovis Corinthum usurpasse videtur pro homine magnopere felici. Usurpat hoc adagium et Socrates apud Platonem in Euthydemo: *all) a)t exnw=s2, to\ lego/menon, o( dio\s2 ko/rinqos2 ri/gnetai, id est, Sed prorsus,id, quod dici solet, Iovis Corinthus fit. Convenit cum illo, quod alibi retulimus, dis2 kra/mbh, id est, Bis crambe. Neque solum uti licebit, cum eadem iterum atque iterum dicuntur, verum etiam cum in eodem negotio nimium assidue persistitur. Veluti, si quis cibum semper eundem apponat, aut, si quis semper studiis literariis incumbat, aut assidue venetur, ut hinc iam oboriatur ex assiduitate satietas, recte dicemus, o( dio\s2 ko/rinqos2. Molestum est enim, quidquid perpetuum, vel Pindaro teste in Nemeis, *alla\ ga/r a)na/paus1is2 e)n panti\ glukei=a e)/rgw|. ko/ron de\ e)/xei kai\ me/lh kai\ ta\ terpn) a)nq) a)frodi/s1ia, id est, Verum enim vero intermissio in omni negotio iucunda. Accipiunt autem satietatem et cantilenae, et amoeni floculi Veneres. In nonnullis exemplaribus pro me/lh scriptum erat me/li. Sic in epigrammare:
*pa=n to\ peritto\n a)/kairon, e)pei\ lo/gos e)sti\ palaio\s2
*ws2 kai\ tou= me/litos2 to\ ple/on e)sti\ xolh/.
id est:
Insuave est, quidquid nimium est. Nam drcitur olim,
Melquoque, si immodica est copiae, bilis erit.
Illud admonitu non inutile est, proverbium ifariam accipi posse. Nam et hoc ostendit interpres Pindari, vel cum eadem iterantur saepius, vel cum ii, qui initio magnifice loquuntur, minanturque ferociter, post ea timide fugiunt: id quod evenit legatis Corinthiorum, qui, cum saepius illud intonuissent in contione: *dikai/ws2 stena/cei o( di/os2 ko/rinqos2, ei) mh\ la/boito di/kas2 par) u(mw=n, id est, Merito suspirabit Iovis Corinthus, nisi poenas sumpserit de vobis: postea, cum ad manus esset ventum, ignaviter aufugerunt. Nec illud praetereundum, adagionem accommodari posse, tum ad rem, tum ad personam, Ad rem, hoc pacto. Iam millies audivi, non possum diutius ferre to\n di/os2 ko/rinqon. Ad personas: ut, si quis hominem, eadem semper inculcantem, to\n di/os2 ko/rinqon appellet. Indicat et hoc interpres Pindari.
*ostra/kou peristrofh\, id est, Testulae conversio. De rebus repente in diversum commutatis. Lucianus in Apologia, peri\ tw=n e)pi\ misqw=| s1uno/ntwn. *epeita pa/ntwn e)klaqo/menos o)stra/kou fas1i\ metapeso/ntos2, e(kw\n e(auto\n fe/rwn ei)s2 doulei/an, ou(/tw perifanh=, kai\ peri/blepton e)nh=ke, id est, Deinde, oblitus omnium, testula, ut aiunt, transmutata, volens ipse semet in seruitutem usque adeo
manifestariam, et insignem coniecit. Incertum utrum sumpta sit metaphora a ludi genere quodam, quem ostracinda Graeci vocant. (Hunc innuit Plato in amatoriis, nepe in Phaedro: *fuga\s2 dh\, inquit, gi/gnetai e)k tou/twn, kai\ a)posterhkw=s2 u(p) a)na/gkhs2, o( pri\n e)rasth\s2, o)stra/kou metapeso/ntos2 ietai fugh=| metabalw\n. o( de a)nagka/zetai diw/kein a)ganaktw=n, kai\ e)piqea/zwn, id est, Tandem profugus fit ab his: et, dum necessario privatus est is, qui prius erat amator, testula in diversum versa, fuga se proripit immutatus. At ille cogitur insequi, indignans, deosque; obtestans.) an ab Ostracismo suffragiorum genere quodam, quod per calculos, ac fabas ferebatur: in hoc repertum, ut per id cives, qui vel opibus immodicis, vel nobilitate, vel gloria, vel alia quavis insigni virtute multitudinis invidiam in se provocassent, in exsulium decenne relegarentur. Hoc pacto fuit eiectus et Aristides: non aliam ob sausam, nisi quod molestum esset populo, iusti cognomen illi vulgo tributum. Ferebatur autem ostracismus ad hunc modum. Ostraci, id est, testulae viritim in comitiis dabantur. In eis, quem quisque vellet urbe cedere, literis inscriptis indicabat: hos deinde omnes in fori locum quendam cancellis circumseptum deportabant: porro magistratus, quibus hoc datum erat negotii, primum universos tecensebant, qui nisi plures sex milibus fuissent, nihil consiciebatur. Deinde, semotis uniuscuiusque calculis, is, qui pluribus calculis damnatus erat, ad decennium in exsulium ire iubebatur: ita tamen, ut illi liberum interim esset fructus suos accipere. Erat itaque ostracismus non improbitatis castigatio, sed vulgaribus animi insitae invidiae placatio. Antiquatus est autem hic ostracismus, eiecto per hunc Hyperbolo quopiam homine contempro, atque humili. Huiusmodi ferme referuntur a Plutarcho in vita Aristidis. Ab hoc igitur ostracismo, quoniam magna vulgi licentia, ac temeritate peragebatur, ac repente praestantissimi cuiusque civis fortunam commutabat, non absurde videri potest ductum adagium. De lusu ostracorum Iulius Pollux in hunc fere modum tradit. Pueri, ducta in medio linea, duas in partes sese distribuebant, quarum. altera intra ostracum, altera extra dicebatur. Deinde, mittente quopiam ad lineam testam, utrius partis superior exstitisset aliquis, hunc insequebantur, qui illi adhaerebant, reliquis in fugam conversis. Ceterum e fugientibus qui comprehensus esset, is considebat, asinus dictus testaque proiecta dicebat, Nox dies. Nam interior testae pars pice sublita erat, quae nocti respondebat. Hoc autem lusus genus appellabatur o)stra/kou peristrofh\, id est, Testae conversio. Plato libro de Republica septimo, videtur ad lusus genus referre, cum ita loquitur: *tou=to de\ w(s2 e)/oiken ou)k o)stra/kou a)\n ei)/h peristrofh\, a)lla\ yuxh=s2 periagwgh\ e)k nukterinh=s2 tino\s2 h(me/ras2 ei)s2 a)lhqinhn\ tou= o(/ntos2 i)oushs2 e)pa/nodon, id est, Istuc sane, ut videtur, non fuerit testae conversio, sed mentis circumductio, ex nocturno quodam die ad eius, quod vere est, ascensum euntis. Agit de philosophia, quae a falsis honorum simulacris educit animum ad verorum bonorum cognitionem.
EXTREMAE, decrepitaeque senectae homines, etiam hodie vulgo
dicuntur alterum pedem in sepucro habere. Nec hinc abhorrent, quae scribit Lucianus in Apologia: *pro\s2 autw=| de h)/dh tw=| ai)akw=|geno/menon, kai\ monouxi\ to\n e)/teron poda e)n tw=| porqmei/w| e)/xonta, id est, Qui iam sit Aeaco ipsi vicinus, quique iam tantum non alterum pedem in cymba Charontis habeat. Idem in Sectis, *kai\ to\n e)/teron po/da, fas1i\n, e)n th=| s1orw=| e/xwn, id est, Et alterum pede, ut aiunt, in tumulo habens. Pompoponius libro Pandectarum 40. titulo de fideicommis. libert. cap. Apud Iulianum, dixit his verbis. Ego discendi cupiditate, quam solam vivendi rationem optimam, in octavum et septuagesimum annum aetatis duxi, memor sum huius sententiae, quam dixisse fertur Iulianus: Etsi alterum pedem in sepulcro haberem, adhuc addiscere quaedam vellem Haud scimus an huc pertineat, quod Lucianus scribit in Votis: o(/s2 ge dh\ e)n th=| nhi\ e(/teron po/da e)/xei, id est. Qui quidem iam alterum pedem habeat in navi. Plutarchus in commentariolo De puerorum institutione, notat, senes vulgato convicio vocari solere kronolh/rous2 kai\ s1orodaimonas2. Quod iam aetate desiperent, et fossae confines essent, magisque bustuariae larvae, quam homines. Plautus Acherontium senem dixit. Terentius Silicernium: et Capularem dixit nescio quis. Graeci tumboge/rontas2 vocant. auctoribus Hesychio et Suida, ac pempe/lous2 extremae aetatis homines; illos, quod tumulo sint proximi; hos quod brevi mittendi sint ad inferos, para\ to\ pe/mpein, quia est mittere, et e(/los palus, quod qui moriuntur, crederentur per Stygiam paludem transmitti ad inferos.
*th\n koi/lhn a)gabi/hn spei/rein, id est, Cavam Arabiam serere. Pro frustra sudare, aut in re perdifficili, nec admodum frugifera operam sumere. Lucianus in Apologia: *ws2 th\n koi/lhn a)rabi/hn spei/rein e)pixeirei=n, id est, ut cavam Arabiam serere aggrediatur Significat autem palustrem Arabiae partem, neutiquam idoneam fementi. Plutarchus peri\ th=s2 a)dolexias2. *tw=n men ga\r pro\s2 ta\s2 a)s1ias2 eu)katafo/rwn a)/gonon ei)=nai to\ spe/rma le/gous1in. tw=n de\ a)dole/xwn o( lo/gos2 a)telh\s2 kai a)/karpo/s2 e)sti. id est, Aiunt enim sterilem esse sationem hun ilium Asiae regionum: at loquaculorum ipsa oratio inutilis est, atque infrugifera.
LYNCEI perspicacitas in proverbium abiit. Plinius natural histor. libro secundo, cap. 17. Novissimam, inquit, lunam, primamque eadem die vel nocte, nullo alio in signo, quam in ariete conspici, id quod paucis mortalium contingit. Et inde fabula cernendi Lynceo. Sunt, qui tradunt, Lynceum primum reperisse fodinas metallorum, aeris, argenti, auri. Et hinc vulgo natam fabulam, quod ea quoque videret, quae sub terra forent. Testis Lycophronis interpres. Meminit huius et Plato in epistola quadam. Aristophanes in Pluto:
*ble/pein t) a)podeicw s1) o)cu/teron tou= lugke/ws2
id est:
Faxo, ut videas vel Lynceo ipso acutius.
Lucianus in Hermotimo, *su\ de\ u(pe\r to\n lugke/a u(mi=n dedorkas2, kai\ o(ra=|st ta\ e)ndo\n, w(s2 e)/oike dia\ tou ste/rnou, id est, Tu vero nobis ipso etiam Lynceo perspicacior es, qui, sicuti videtur, per pectus ipsum, qsunt mtus cernis. Idem in Icaromemppo: *pw=s2 nun= kaqaper
lugkeu/s2 tis2 a)/fnw geno/menos2 a(/panta diaginw/skeis2. Qui nunc repente, quasi Lynceus quidam effectus, cuncta discernis? Horatius in prima epistola ad Maecenatem.
Non oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lipus inungi.
Marcus Tullius M. Varroni: Quis est tam Lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? Apollonius in Argonauticis scribiut hunc Lynceum usque adeo fuisse perspicacem, ut etiam terram ipsam oculorum acie penetraret, quaeque apud in feros fierent, pervideret:
*lugkeu\s2 de\, kai\ o)cuta/tois2 e)ke/kasto
*ommas1in, ei)e)/teo/n ge pe/lei kle/os2 a)ne/ra kei=non
*rhidi/ws2 kai\ ne/rqe kata\ xqono\s2 au)ga/zesqai.
id est:
At miro visus pollebat acumine Lynceus,
St modo vera est fama, virum quae praedicat illum,
Perfacile inspexisse sub altis condita terris.
Plutarchus in commentario, quem scripsit adversus Stoicos, testatur, famam suisse de Lynceo, quia saxa quoque, et arbores oculorum acie penetraret. Pausanias in Corinthiacis tradit Lynceum, Danao vita defuncto, regni successionem suscepisse. Pindarus in Nemeis hymno decimo, meminit Lyncei, qui ex Taygeto monte viderit Castorem, et Pollucem sub quercus trunco latitantem, et horum alterum iaculo vulnerasse. Pindari interpres citat historiam rerum Cypriarum, Aristarchum, et Didymum
*to\ e)n kardia| tou= nh/fontos2, e)pi\ th=s2 glw/tths2 e)sti\tou mequ/ontos, id est, Quod in corde sobrii, id est, in lingua cbrii. Proverbialis sententia, quam refert in Collectaneis Diogenianus. Usurpat Plutarchus, idque proverbii nomine in libello, cui titulus peri\ a)dolexias2. Nec praetereundum illud Herodoticum: *oinou katio/ntos2, e)piplo/ous1in e)/pea, id est, Subsidente vino, supernatant verba. Nam sobrios aut metus, aut pudor cohibet, quo minus effutiant ea, quae satius putarint suppressisse. At vinum et pudorem discurit, et timorem abigit. Unde fit, ut temulenti saepenumero non contineant voces periugulum redituras. Pindarus in Nemeis, qars1ale/a de\ para\ krhth=ra fwna\ gi/netai, id est, Audax iuxta craterem vox fit, sive quod vinum affert confidentiam; sive quod in convivio tutum est magnifice loqui; sive quod, qui vicit, merito, citraque periculum laudatur.
*epi\ r(ipo\s2 to\n ai)gai=on dia pleu=sai, id est, Virgulto Aegaeum transmittere. In eos dicitur, qui rem supra modum ardum levi opera conficere tentant, Lucianus in Sectis, *epi\ r(ipo\s2, w(s2 paroimi/a fhs1i\n, to\n ai)gai=on h)\ i)o/niou dia pleu=sai qe/lontas2, id est, Virgulto, quemadmodum proverbio dicitur, Aegaeum, aut Ionium mare transmittere cupientes. Citatur hic senarius a Suida. Exstat autem apud Aristophanem in Pace:
*ke/rdous2 e)/khti ka)\n e)pi\ r(ipo\s2 ple/oi.
id est:
Causa lucelli naviget et in vimine:
Taxat Simonidem, tamquam lucri cupidiorem, quod ad quastum scriptitarit carmina. Potro r(/iy vimen est flexibile, aut ramus salignus, pa ra\ to\ r(e/pw, videlicet, quod inflectatur ob lentitudinem. Citatur et hic.
*sun\ tw=| qew=| plw=n, ka)\n e)pi\ r(ipo\s2 ple/oi.
id est:
Quisquis secundo navigarit numi ne,
Is vel saligno navigarit vimine.
Exstat et hic inter sententias proverbiales, citatus item ab Aristophanis interprete:
*qeou= qe/lontos2, ka)\n e)pi\ r(ipo\s2 ple/ois2.
id est:
Deo favente, nautge vel vimine.
LUCIANUS in Sectis, *hn mh\ foi/nikos2 e)/th biw/h|. id est. Ni Phoenicis annos vixcris. De Phoenicis vivacitare diximus alibi. Cuius eriam raritas proverbio fecit locum, Phoenice rarior: quale est illud: Coruo quoque ratior albo. Negant enim phoenicem esse nisi unicam, si qua fides scriptoribus
LVIANUS in Sectis, kai\ kata\ tou\s2 paroimiazome/nous2, polla\ moxqh/s1antes2, o(moi/ws2 e)s1me\n. id est. Ac, iuxta proverbium, cum multum laboraverimus, itidem ut antea sumus. De frustra laborantibus. Quod evenit iis, qui post diuturnum studium nihilo reperiuntur eruditiores, post longam negotiationem nihilo ditiores.
*udwr u(pe/rw| plh/ttein. id est. Aquam pistillo tundere. Lucianus in Sectis. *wsper e)i/tis2 e)s2 o(/lmon u(/dwr e)gxe/as2 u(pe/rw| s1idhrw=| plh/ttoi. id est, Tamquam si quis aquam in mortarium infusam ferreo pistillo tundat Quadrat in eos, qui laborant inaniter: liquidem aquam si quis vel aetatem contundat, nihil aliud erit, quam aqua. Lucianus in eodem opere: *ou)k ei)dw\s2, o(/ti a)\n a)poba/lh| fas1i\ tou\s2 w)/mous2 plh/ttwn u(/dwr o(moi/ws2 to\ u(/dwr me/nei, id est, Ignarus, quod, etiam si humeros, utaiunt, verberando decutias, tamen aqua manetaqua. Suides ad hunc efscrt modum: *anapolei=s2 tou\s2 w(/mous2 u(/dwr pi/sswn, o(moi/ws2 u(/dwr me/nei. id est, Versas scapulas aquam pinsens, aqua tamen aeque aqua manet. Quantumvis doceas o(/non lu/ras2, quantumlibet admoneas stupidum, suisimilis esse pergit.
QUOD est in te quapiam praeclpuum, et ad quod unum reliqua omnia conferuntur, regulam et gnomonem proverbio vocabant. Lucianus in Harmonide: *oti\ to\ kefa/laion a)reth=s2 a(pa/s1hs2, o( gnw/mwn, fas1i\, kai\ o( o)rqos2 kanw\n tw=n toiou/twn. id est, Quod est caput omnis virtutis, gnomon, ut aiunt, et recta regula. Idem in Scytha: *ou(=to/s2 s1oie(llhniko\s2 kanw\n, id est, Hic tibi Graecanica regula. Item in Sectis: *toutoni kano/na, kai\ sta/qmhn a)kribh= toiou/twn, id est, Hac regulam, et amussim certissimam retum eiusmodi. Porro ad regulam exaequant fabri structuram. Idem utun nur et gnomonibus. Constat autem Gnomon e duabus lineis rectis, quas utrinque dimet. ens dissecto quadrangulo constituit.
LUCIANUS in libello, cui titulus, quomodo conscribenda sit histotia, *ou)/te to\ lego/menon dh\ tou=to: e)pi\ kourei/wn ta\ toiau=ta muqologou/ntwn a)kou/s1as2, i.
Qui nec in tonstrinis, quod dici solet, talia fabulantes audiverit. Quod in tonsorum officinis fere otiosi desideant, et suam quisque fabulam afferat in medium, unde Flaccus:
- Gaudent ubt vertice raso
Garrula securi narrare pericula nauta.
Item alibi:
- Opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.
Cuius alibi meminimus.
*epi\ qu/rais2 th\n u(dri/an, id est, Inforibus qualem. Nam hoc verbo usus est Plautus. Aristoreles lib. Rhetoricorum 1. to\ de\ te/los a)gaqo\n, o(/qen tau=ta e)i/rhtai. kadde/ken eu)xwlhn\ pria/mw|, kai\ ai)xro/n toi dh=ro/n te me/nein. kai\ h( paroimi/a de\ to\ e)pi\ qu/rais2 th\n u(dri/an. id est, Finis autem bonus, unde illa dicta sunt, Et laudem Priamo. Praeterea, Turpe diu mansisse. Iam vero proverbium etiam illud, Urceum iuxta fores. Interpres quispiam, nam librum a)nw/numon suppeditarat vir eruditissimus Baptista Egnatius, ait significari rem contemptam, ac vilem. Negliguntur enim, quae passim sunt obvia, quaeque facile quibuslibet contingunt. Itaque urceum in forib. positum nemo studet tollere, proclive enim. Verum uniones in scriniis reconditos magis expetun. Plutarchus peri\ polufili/as2, ait, rubum ultro haerentem negligi, ac praeteriri, vineam, oleasque expeti, recensens hanc sententiam, *ou) ga\r airete/on pa/ntwn to\ r(adi/ws2 a(lisko/menon, id est, Non est tollendum, quod admodum facile consequi licet. Item in epistolis Seneca: Moultiaperta transeunt, condita, et abstrusa rimantur. Furem signata sollicitant. Vile videtur quidquid pater, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque, in secreta irrumpere cupit. Porro proverbium im perfectum ac mutilum videtur. Quando quidem Aristoteles ad eum modum pleraque refert, tamquam alioqui per se satis nota. Apparet esse hemistichium Iambici trimetri, a Comico quopiam mutuo sumptum.
ARistoteles lib. Rhetoricorum f. *osper ga\r o( *swkra/ths2 e)/legen, ou) galepo\n a)qhnai/ous2 e)n a)qhn/ais2 e)painei=n id est, Quemadmodum enim dixit Socrates, haud difficile st, Athenienses Athenis laudare. Citat idem, eodem in opere, de prooenmiis agens, Haud qua quam esse difficile, Athenienses laudare apud Athenienses, verum apud Lacedaemonios id fore difficile. Exstat autem in Menexeno Platonis, idque in adagionis locum cessit. Dictum est autem, propter encomia, orationesque panegyricas, quae Athenis ex more exhibebantur iis, qui fortiter oppetiissent in bello, in quibus quoniam plurima dicebantur in laudem populi Atheniensis, pronis auribus audiebantur: propterea quod suis quisque laudibus favet.
AR istoteles libro Rhetorices 1. *dio\ kai\ th\n dikaios1un/hn fasi\, mikro\n ei)=nai, id est, unde etiam aiunt, ipsam iustitiam, exiguum quiddam esse. Quo proverbio significabant, non multum afferre momenti, si probus sis, nisi talis etiam habearis, et opinionem longe plus valere, quam rem ipsam. At quanto melius Aeschylus in tragoedia, cui titulus e(pta\ e)pi\ qh/bais2, de Amphiarao:
*ou) ga\r dokei=n a)/ristos2 a)ll) ei)=nai qelei.
*baqei=an a)/ulaka dia\ freno\s2 karpou/menos.
id est,
Neque enim videri, at esse vir cupit optimus,
Mentis profundae segete perfruens bona.
Rectius Socrates, admonens, ut talis quisque sit, qualis haberi velit. Modestius Euripides in Oreste, probans opinionem, ubi res ipsa non adest, tamquam optimo proximam:
*krei=sson de\ to\ dokei=n kai)\n a)lhqei/as2 a)ph=|.
id est,
Res ipsa utabsit, optima est opinio.
Itidem Terentius in Adelphis: Si tibi istuc re ipsa non dolet, at simulare certe est hominis.
ARIstoteles lib. Rhet. 1. *kai\ pro\s2 ou)\s2 e)/xousi pro/fasin, h)\ progo/nwn, h)\ a)utw=n, h)\ fi/lwn, h)/ poihs1a/ntwn kalw=s2, h)\ melhs1a/ntwn, h)= a)utou\s2, h)\ progo/nous2, h)\ w(=n kh\dontai. w(/sper ga\r paroimi/a, profa/sews2 de/etai mo/non h( ponhri/a, id est, Aut adversus quos occasionem habent, sive progenitorum nomine, sive suo ipsorum, sive amicorum, sive eorum, a quibus beneficio fuerunt affecti, aut curae habiti ipsi, vel maiores ipsorum, vel eorum pro quibus solliciti sunt. Quemadmodum enim proverbio dicitur, Occasione duntaxat opus est malitae. Quadrabit in nocendi cupidos, qui, ne temere laesisse videantur, causas praetexunt. Celebratur hic mimus Publii, in hanc sententiam:
Malefacere qui vult, nusquam non causam invenit.
Circumfertur et hodie vulgo apud nostrates adagium non usquequaque spernendum, Facile fustem invenerit, qui cupit caedere canem. Eodem spectat Terentianum illud: Fingit causas, ne der sedulo. Item illud Martialis:
Irasci tantum felices nostis amici,
Non quiae sic merus, sed iuvat hoc facere.
Fortassis huc allusit et Euripides, cum sic ait in Iphigenia Aulidensi:
*epi\ braxei/as2 profa/s1ews2 e)/dei mo/non,
*ef) h(=s2 s1) e)gw\ kai\ paides2 ai( leleimme/nai
*deco/meqa de/cin, h(/n s1e de/casqai xrew/n.
id est,
Occasione tantum opus fuerit letst,
Ut et ipsa, quique mihi supersunt liberi,
Terursus accipiamus istunc ad modum,
Quo te accipi par est.
Citant et hunc senarium ex Menandro;
*mikra\ pro/fasi/s2 e)sti tou= pra/cai kakw=s2..
id est,
Ad prave agendum parva satis oecasio est.
*ka)\n a)pi\ nekrou= fe/rei, id est, Etiam a mortuo tollit. In hominem undecumque per fas nefasque lucrum captantem. Aristoteles libro Rhetoric. 3. tractans de iis, quae pudenda habeantur, *oion inquit, penh twn, h)\ teqnew/twn o(/qen kai\ h( paroimi/a, to\ a)po\ nekrou= fe/rein, a)po\ ai)xrokerdi/as2 gar. id est, Veluti, si quis exigat a pauperibus sive defunctis, unde etiam illud ortum est adagium: Etiam a defuncto tollere? propterea quod id a turpi lucri cupiditate pronciscitur. Finitimum est ill:
*ai)tei= ge kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 a)/lfita.
id est,
Ipsis vel a statuis farinas postulat.
Natum a tyrannis, qui et a sepulcris aut defunctorum statuis,
vectigal colligunt. Legitur in epistola quadam ad Craterem Diogenis, *kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 tou\st e)n th=| a)gora=| prosiw\n ai/tei ta\ a)/lfita, id est, Adi et statuas, quae in foro sunt, atque ab his cibum poscito.
*en o)fqalmoi=s2 h( aidw\s2, id est, In oculis pudor. Horum nos pudet, quae in propatulo sunt. Adspectus enim vel incutit, vel renovat etiam pudorem. Undefit, ut pueri, cum pudescunt, oculos tegant. Et apud Platonem Socrates, dicturus de amore, ob pudorem oculos tegit, nimitum huc alludens. Hinc et poetae Capidinem, quod sit improbissimus, caecum singunt. Eodem pertinet illud Ciceronis, Epistolam non erubescere. Videmus etiam eos, qui oculis capti sunt, a verecundia plurimum abesse, Huc spectavit Ouidius cum ait, noctem, utpote caecam, pudore vacare.
Nox, inquit, et amor, vinumque nihilmoderabile suadent.
Illa pudore vacat, Liber amorque metu.
Refertur adagium ab Aristotele lib. Rhet. 2. *kai ta\ e)n o)fqalmw=|, kai\ ta\ e)n fanerw=|. o(/qen kai\ h( paroimi/a, to\ e)n o)fqalmoi=s2 ei)nai ai)dw\. id est, Et ea, quae sunt oculis exposita, quaeque in propatulo sunt Unde et illud proverbio dicunt, Pudorem in oculis esse. Citatur et apud Athenaeum libro 13. Idem in Problematis, causam in quirens, quam obrem pudefactis erubescant aures, iratis oculi, huius adagii testimonium citat. *ho(/ti, inquit, h\ men ai)dw\s2 e)n o)fqalmoi=s2, kata/yuci/s2 tis2 meta\ fo/bou. w(s2 te ei)ko/tws2 a)polei/pei to\ qermo\n tou\s2 o)fqalmou\s2, xwrizo/menon de\ ei)s2 to\n dektikw/taton fe/retai to/pon. toiou=tos2 de\ o( e)n toi=s2 a)/krois2 tw= w(/twn, o( ga\r a)/llos w)stw/dhs2. o)rgizome/nois2 de\ e) pane/rxetai to\ qermo\n. ma/lista de\ gi/netai fanero\n e)n toi=s2 o)fqalmo ??? dia\ th\n xro/an ou)=san leukhn\. id est. An propterea, quod pudor in oculis frigus quoddam adducit una cum metu, atque ob id merito calor destituit oculos? Is vero demigrans inde fertur ad locum sui maxime capacem. Est autem huiusmodi summa pars aurium, nam reliqua pars est ossea, Rursum iratis calor suffunditur: idque potissimum apparet in oculis, propter albicantem illorum colorem. Refertur hic versus ex Euripide:
*ai)dw\s2 e)n o)fqalmoi=s2 gi/netai te/knon.
id est,
Mea gnata, in oculis nascitur hominum pudor.
Aristophanes in Vespis:
*alla\ tou/tois2 ge ou)k e)/ni
*ou)d) e)n ofqalmoi=sin ai)dw\s2 tw= palaiw=n e)mba/dwn.
id est,
Ceterum istis haud inest
Calciamenti vetusts, nec vel in oculis pudor.
Huc referri potest et illud, quod Aristoteles lib. Rhet. 1. ex Sapphone citat:
*ai)dw\s2 ke/n s1e ou)k ei)=xen o)/mmata,
id est,
Non esset tibi pudor in oculis.
Hinc et illae sigurae, Quo ore, qua fronte audebis obiurgare filium? Et illud apud Ciceronem in epistolis ad Atticum, Nec enim conquisitores, fainoproswpei=n audent. Quin et hodie vulgo dicunt, Non audebis faciem ostendere. Apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi, Menelaus iubet Agamemnoni, ut sese adspiciat, videlicet, quo facti pudeat.
*ble/yon ei)s2 h(ma=s2, in) a)rxa\s2 tw=n lo/gwn tau=tas2 la/bw.
id est,
Adspice in nos recta, ut hoc capiam loquendi exordusm.
Isque respondet:
*mw=n tre/sas2, ou)k a)nakalu/yw ble/faron, a)tre/ws2 gegw\s2.
id est,
Num verebor lumina inte tollere, Atreo satus?
Fortassis huc adscribendum erat, quod apud Homerum Achilles Agamemnonem kunw/phn vocat, ob impudentiam, velut oculis caninis, et inverecundis.
*suna/gei tou\s2 a)nqrw/pous2 kaka\, id est, Conciliant homines mala. Sententia proverbialis, quae declarat id, quod vulgo fit, ex hostibus nonnumquam amicos fieri propter malum aliquod incidens utrisque commune. Aristoteles lib. Rhet. 1. *ou)den ga\r kwlu/ei e)ni/ote ta)uto\ sumfe/rein toi=s2 e)nanti/ois2. o(/qen le/getai, w(s2 ta\ kaka\ suna/gei tou\s2 a)nqrw/tous2, o(/t) a)\n h)=| ta)uto\ blabero\n a)mfoi=n, id est, Nihil enim vetat, quo minus idem conducat ambobus adversariis. Unde dicitur illud, Concliari homines malis, quoties idem utrisque noxium fuerit. De syncretismo diximus alibi. Quin huc quoque potest deflecti proverbium, ut dicamus, indoctum favere indocto, infantem infanti, nepotem nepoti. Neque enim bonarum modo rerum similitudo conglutinat necessitudinem, verum etiam ex malis communibus saepenumero mutua nascitur benevolentia. Amant fere inter se, qui simul fecere naufragium, qui militarun una, qui simul capti fuerunt ab hoste: denique, qui corporis, aut animi morbis iisdem laborant.
*dei= filei=n w(/sser mis1h/sonta, misei=n de\ w(/sser filh/sonta, id est, Sic amandum tamquam sis osurus, sic oporter odisse tamquam sis amarurus. Hanc Biantis sententiam Aristoteles in lib. Rhetoricorum satis indicat in proverbium abiisse, cum ita scribit, o(/ti ou) dei=, w(/sper fas1i\ filei=n, w(s2 mis1h/sonta, a)lla\ ma=llon mis1ei=n, w(s2 filh/s1onta, id est, Non est amandum quasi sis osurus, quemadmodum aiunt, sed ita exercendum odium, tamquam sis aliquando amaturus. Ac paulo inferius, dei= filei=n, ou)x w(/sper fas1i\n, a)ll) w(s2 a)ei\ filh/sonta, id est, Oporter amare non quemadmodum aiunt, sed tamquam semper amaturum. Commonstrat enim illic philsophus, quo pacto refellendae, corrigendaeque sint sententiae vulgo receptae, atque inculcatae. M. Tullius in sermone De amicitia scribit, Scipioni usque adeo non placuisse dictum hoc Biantis nomine celebratum, ut negaret ullam vocem inimiciorem amicitiae reperiri potuisse, quam eius, qui dixisset, ita amare oportere, ut si aliquando esset osurus: nec vero se adduci posse ut hoc, quamamodum putaretur a Biante dictum esle crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem: sed impuri cuius dam, aut ambitiosi, aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo, inquit, quisquam amicus eius esse poterit, cuius se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse erit cupere, et optare, ut quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi tamquam ansas ad reprehendendum. Rursum autem recte factis, commodisque amicorum necesse erit angi, dolere, invidere. Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet. Illud potius praecipiendum fuit, ut eam
diligentiam adhiberemus in amicitiis parandis, ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Hactenus Cicero. Refertur ab eodem Aristotele paulo superius, ac repetitur lib. Moralium Eudemiorum 7. hic senarius:
*ou)dei\s2 e)rasth\s2, o(/s2 tis2 ou)k a)ei\ filei=,
id est,
Non est amicus hic, qui amare desinit.
Qui emolumenti causa amat, potitus eo, quod concupiscebat, amare desiit. At bonorum amicitia, quo niam virtuti nititur, immortalis est. Exstat autem hic versus apud Euripidem in Troadibus. Diogenes Laertius mutilum adagium refert, e)/faske filei=n w(s2 mis1h/sontas2 tou\s2 ga\r plei/stous2 ei)=nai kakou\s2, id est, Iubebat amare tamquam osuros; plurimos enim esse nalos. Huc adscribendus Mimus ille Publianus, qui est apud Aulum Gellium:
Iam amicum habeas, posse ut fieri tnimicum putes.
Et alius eiusdem, sed Senecae titulo:
Ita crede amico, ne sit inimico locus.
Sophocles item in Aiace Mastigophoro:
*egw\ d) e)pi/stamai ga\r a)rti/ws2, o(/ti
*ot) e)xqro\s2 h(/mhn, e)s2 to/sond) e)xqrante/os2
*ws2 kai filh/swn au)=qis2. e)s2 te to\n fi/lon
*tos1au=q) u(pourgw=n w)felei=n boulh/somai
*ws2 a)ien ou) menou=nta. toi=s2 polloi=si ga\r
*brotw=n a)/pistos2 e)sq) e(tairei/as2 limhn/.
id est,
At ipse didici nuper, ut si quando sim
Inimicus ulli, hunc oderium hactenus, velut
Aliquando amicum habiturus erga amicum item
Officia sic exerceam, ut qui non siet
Semper futurus amicus: etenim plurimis
Sodalitatis portus est tutus parum.
*attiko\s2 pa/roikos2, id est, Atticus advena. In violentos, et feroces vicinos dicebatur. Durys apud Zenodotum ait, ex Atticorum moribus natum, quod olim finitimos e sedibus suis exigere consueverint. Craterus in de manasse putat, quod Athenienses, qui Samum missi fuerant, indigenas expulerint. Notatur adagium ab Aristotele libro Rhetoricorum tertio: e)/ti, inquit, e)/niai tw= paroimiw=n kai\ gnw=mai ei)s1in, oi=on marturi/ai, a)ttiko\s2 pa/roikos2, id est, Ad haec nonnulla proverbia sunt, et sententiae, tamquam testimonia, ut Atticus advena. Proinde proprie quadrabit in eos, qui ita nuper in munus aliquod adsciti sunt, ut superiores eiciant.
*h porfu/ra para\ th\n porfu/ran diakrite/a, id est, Purpura ad purpuram diiudicanda est. Certissimum iudicium ex collatione nascitur. Unde emptores, mercaturi purpuram, ne fallantur, alteram adhibent purpuram. Licebit uti, quoties negabimus, insaniam, aut inscitiam indoctorum plene deprehendi, nisi cum eloquentium, et eruditorum scriptis conferantur. Etenim, si vel Sallustium conferas cum Cicerone, iam velut obmutescit ille, alioqui per se disertissimus. Refertur adagium a Phoebammone sophista in commentario De figuris rhetoricis. Meminit et Isocrates in oratione Panathenaica, *all) w(/sper th\n
porfu/ran kai\ to\n xrus1o\n qewrou=men kai\ dokima/zomen e(te/ra| paradeiknu/ontes2, id est, Sed quemadmodum purpuram, et aurum consideramus, ac probamus, purpuram cum purpura conferentes. Haud arbitramur prorsus a)pros1dio/nus1on fore, si de conferenda purpura locum huc adscripserimus ex Aureliano Flavii Vopisci. Meministis, inquit, fuisse in templo Iovis Opt. Max. Capitolini pallium breve purpureum, lanestre: ad quod cum matronae, atque ipse Aurelianus iungeret purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur ceterae, divini comparatione fulgoris. Hoc munus rex Persarum, ab Indis interiorib. sumptum, Aureliano dedisse perhibetur, scribens: Sume purpuram, qualis apud nos est. Nam postea diligenti ssime et Aurelianus, et Probus., et proxime Diocletianus, missis diligentissimis confectoribus, requisiverunt tale genus purpurae, nec tamen invenire potuerunt. Dicitur enim sandix indica talem purpuram facere, si curetur. Allusit huc Quintilianus libro 12. cap. De generibus dicendi, agens de dictione, quae quia mediocris est, per se habet admirationem, sed, admotis iis, quae sunt eximia, desinit esse admirationi. Habet, inquit, admirationem, neque immerito, nam neillud quidem facile est, sed evanescunt haec, atque moriuntur comparatione meliorum: ut lana tincta fuco, citra purpuras placet: at si contuleris, etiam lacernae conspectu melioris obruatur, ut Ouidius ait.
*kronikai\ lh=mai, id est, Saturniae lemae. In caecutientes ac stupidos dicitur: praesertim in eos, qui aetatis vitio desipiscunt. Est enim Lema humor in oculis concretus, unde Lippitudo nascitur. Derivatur autem a)pi\ tou= leu/w, id est, video, et mh\ negativa particula, quod eiusmodi lacrimae crassae oculos occupantes visui officiant. Aristophanes in Pluto:
*all) w)= kronikai=s2 gnw/mais2 o)/ntws2 lhmw=ntes2 ta\s2 fre/nas2 a)/mfw.
id est,
Saturninis animis vere, lippitis sensibus ambo.
*gnw/mais2 dixit pro lh/mais2, unde lhmw= Graecis lippio, caecurioque significat. Porro Saturniae dicuntur, quasi seniles, ac veteres, propterea quod kro/nos2, id est, Saturnus, podagrosus, ac senex a poetis fingitur, et temporum deus: quasi xro/nos2. a)rxaia vero, id est, Prisca, et antiqua, Graeci nonnumquam stulta vocant. Plato in Euthydemo; e)/xwn fluarei=s2, kai\ a)rxaio/teros2 ei)= tou\ de/ontos2, id est, Nugaris, ac stultior es, quam decet. Et kronikw/ tera, mwro/tera. et kro/nous2 nugas, ac deliramenta. Timothaeus apud Athenaeum libro tertio. *ne/os2 o( zeu=s2 basileu/ei. to\ palaio\n d) hn)= kro/nos2 a)/rxwn, id est, Iuvenis regnat Iuppiter. Olim autem principatum tenebat Saturnus: Aristophanes in Vespis:
*kai\ tou\s2 tragw|dou/s2 fhsin a)podei/cein kro/nous2
*to\n nou=n.
id est,
Sese tragoedos mente Satuernos ait
Mox redditurum.
Idem in Nebulis:
*kai\ pw=s2 w)= mwre\ su\ kai\ kroni/wn o(/zwn kai\ bekkes1e/lhne..
id est,
Et quomodo, o stulte, et Saturnalia olens, et lunaris?
Dionysodorus in Euthydemo Platonis Socratem Saturnum vocat, bardum, ac stupidum sentiens, ou(/tws2, inquit, ei)= kro/nos2, id est, Adeo es Saturnus. Allusit huc Lucianus in Timone: *lhma=|s2, kai\ a)mbluw/tteis2 pro\s2 ta\
geno/mena, id est, Caecutis ac lippis ad ea, quae patrantur. Atque inibi paulo inferius, kai\ kaq) o)li/gon kro/non de\ w)= qew=n gennaio/tate, a)pofai/nousi, parwsa/menoi th=s timh=s2, id est, Et paulatim Saturnum te, ô deorum praeclarissime reddum depellentes ab honore. Plutarchus aetate desipientes ostendit vulgo kronolh/rous2, appellatos fuisse, id est, Saturni more delirantes: videlicet, propter aniles fabulas, quae de hoc deo referuntur. Eas refert idem Plutarchus in commentario de facie apparenti in orbe lunae: Saturnum in insula quapiam fortunata, profundo in antro dormire, saxa complexum aurea. Ceterum hunc somnum illi accidere ex vinculis in eum usum arte confectis a Iove. Aues autem, quae in scopuli cacumine versantur, afferre illi ambrosiam, universamque insulam mira fragrantia compleri, e rupe, velut e fonte scatente: adesse daemones, qui Saturnum obseruent, et inserviant. Hos olim cum illo amicitia coniunctos fuisse, cum diis, atque hominibus imperaret: multaque de futuris rerum eventibus ex se praedicere. Sed maxima, maximisque de rebus sic efferunt, ut Saturni somnia videantur. Nam, quidquid cogitarit Iuppiter in animo, id somniare Saturnum. Huiusmodi quaedam nugamenta de Saturno commemorantur in hoc libello. Iam illud eruditi lectoris iudicio relinquitur, numquid ad hoc adagium pertineat, quia Pythagorici sumbolikw=s2 mare, Saturni lacrzmam appellant, ut testatur idem auctor, cummentario de Iside, et Osiride. Siquidem est aqua marina non salsa solum, et amara, sed crassior item, et impurior eliquis.
*koloku/ntais2 lhma=|n, id est, Lippire cucurbitas. Ad superiorem adagii formam pertinet. Aristoph. in Nubib.
*nu=n ge/ toi h)/du kaqora=s2 au)ta\s2, ei) mh\ lhma=s2 koloku/ntais2.
id est, At nunc ipsas plane cernis, nisi fors lippis Colocyntis. koloku/ntas2 Graeci vocant, quas nos cucurbitas. Verba sunt Socratis, ostendentis nubes, hoc est, nisi plane nihil vides, et tantas habes in oculis lemas, quantae sunt cucurbitae.
*xu/trais2 lhma=|n, id est, Ollas lippire, Proverbialis hyperbole, proximae similima. Lucianus adversus ineruditum, acmultos coementem libros, xu/trais2, inquit, lhmw=ntes2, id est, Ollas lippientes, Lacrimmmasindicans, ollis aequales. Hoc adagium utrumque quoties ad animum refertur, sit elegantius et iucundius: veluti, si quis hominem crassi iudicii, ac vehemenrer caecutientis, et turpiter errantis, dicat lippire non lemis, sed ollis.
*mi=sos2 a)griko\n, id est, Odium agreste. Atrox odium veteres sic appellabant, Propterea quod rustici plerumque mis1a/nqrwpoi sunt, et acerbius, atque implacabilius oderunt. Lucianus contra indoctum, *mi=sos2 de\ a)/grio/n fasin para\ pa/ntwn e)/xeis2 e)pi\ th=| bdeluri/a|, id est, Laboras autem agresti, sicuti dicitur, omnium odio, propter insolentiam. Unde et civitatem appellamus morum comitatem, humanitatemque. Et apud Iureconsultos civilis actio discernitur a criminali. Deinde Graeci, quidquid barbarum immane aut crudele volunt intelligi, id a)/grion vocant.
*megarei=s2 ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi, id
est, Megarenses neque tertii, neque quarti, Dicebatur olim in homines supra modum ignavos, et contemptos, nulloque honore dignos. Natum adagium ex oraculo quodam. Id quidam, inter quos Stephanes Mneas, et Ion, Aeginensibus, alii Megarensibus redditum existimant. Narrat itaque Mneas, cum Aeginenses in Achaia debellassent Aetolos, ac decimam pentecontorum cepissent (ea est navis remigum quinquaginta) hanc Apollini Pythio victoriae monumentum dedicarunt. Rogabantque Deum, quinam essent Graecorum praestantissimi, arbitrantes futurum, ut ob eam victoriam ipsis prima laus ab Apolline tribueretur. Oraculum hunc ad modum respondit,
*ippon qessalikhn\, lakedaimoni/hn te gunai=ka,
*andra\s2 d) oi(\ pi/nousin u(/dwr kalh=s2 a)reqou/shs2.
*all) e)/ti kai\ tw=n d) ei)s1i\n a)mei/nones2, oi(/te meshgu\
*ti/gunqos2 nai/ousi kai\ a)rkadi/hs2 polumh/lou
*argei=oi linoqw/rhkes2 ke/ntra ptole/moio.
*umei=s2 d) ai)gie/es2, ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi,
*ou)de\ duwde/katoi, ou)/t) e)n lo/gw|, ou)/t) e)n a)riqmw=|
id est,
Thessala equa praestat reliquis, mulierque Lacaena.
Porro viri potant qui pulchra fluenta Arethusae.
Hos quoque praeterea, mediae gens incola vincit
Tirynthi, Arcadiaeque bidentibus inclitae albis,
Argivi stimuli bellorum, armisque potentes.
At vos, Aegini, neque tertius accipit ordo,
Nec quartus, neque bissenus, neque denique vestri
Ulla usquam ratio est, nusquam numer us ve, locus ve,
Qui scripsit commentariolos in Theocritum, refert hoc epigramma paulo diversius, nimirum ad hunc modum:
*gai/hs2 men pa/shs2 to\ pelas1giko\n a)/rgos2 a)/meinon,
*ippoi sqhi+/kiai, lakedaimo/niai/te gunai=kes2
*andres2 d) oi)\ pi/nousin u(/dwr kalh=s2 a)reqou/shs2.
*all) e)/ti kai\ tw=n d) ei)si\n a)mei/nones2, oi(/ te meshgu\
*ti/runqos2 nai/ous1i, kai\ a)rkadi/hs2 polumh/lou,
*argei=oi linoqw/rhkes2 ke/ntra ptole/moio.
*umei=s2 d) w)= megarei=s2 ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi,
*ou)/te duwde/katoi, ou)/t) e)n lo/gw|, ou)/t) e)n a)riqmw=|.
Callimachus item in epigrammatis ad Megarenses ertulit proverbium:
-*th=s2 de\ talai/nhs2
*nu/mfhs2 w(s2 megare/wn, ou) lo/gos2, ou)d) a)riqmo\s2.
id est,
Sed veluti Megarensibus acciditolim,
Nymphae infelicis, non locus, aut ratio.
Item Theocritus in Catellae amore,
*ammes2 d) ou)/te lo/gw| tino\s2 a)/cioi, ou)/d) a)riqmhtoi\,
*du/stanoi megarh=es2, a)timota/th| e)ni\ moi/rh|.
id est,
Nostri nec ratio est, numero neque ponimur ullo
Extremae sortis veluti quondam Megarenses.
Est et inter amantes ordo, cum hic primus est apud amicam, ille secundus, alius tertius, aut quartus. Quemadmodum et in testamentis est primus, secundus, et tertius heres. Effertur etiam hac forma proverbium,
th=s megare/wn a)/cioi meri/dos2, id est, Megarensium parte, seu loco digni Huc spectat et Homericum illud Iliados b
*ou)/te pot) e)n ptole/mw| e)nari/qmios2, ou)/t) e)ni\ boulh=|.
id est,
Nusquam in consiliis, nusquam numeratur in armis.
Refertur ex Euripide:
*deiloi\ ga\r a)/ndres2 ou)k e)/xous1in e)nma/xh|
*ariqmo\n, a)ll) a)/peis1i ka)\n parw=s1) o(/mws2.
id est,
Formtdolosi nullum habent in praelio
Numerum, sed absunt, licet ibi adsint maxime.
Hanc figuram et Latini videntur exprimere. M. Tull. Nemine esse puto, qui modo in aliquo numero sit, hoc est, qui sit alicuius momenti, alicuius pretii. Idem Philip. 3. Bomabalio quidam pater, homo nullo numero, nihil illo contemptius. Plutarchus in Symposiacis, *tw=n de\ e)mw=n politw=n w(/sper megare/wn ou)dei\s2 lo/gos2, id est, Atqui meorum civium, veluti Megarensium nulla ratio. Idem alias in eodem opere. *tw=n de\ dhmokritei/wn, e)/fh, ei)dw/lwn, w(/sper ai)gie/wn h)\ megare/wn a)riqmo\s2 ou)dei\s2, ou)de\ lo/gos2, id est, Atqui Democriticarum, in quit, imaginum, perinde ut Megarensium, aut Aeginensium, nullus numerus, neque respectus. Arbitramur et Aristophanem huc leviter allusisse, cum scribit in Acharnensibus:
*ws2 xrh\ megare/as2 mh/t) e)n gh=|, mh/t) e)n a)gorh=|,
*mh/t) e)n qala/tth|, mh/t) e)n h)pei/rw|. me/nein
i.
Megarensib. nefas manere esset neque
In terra alicubi, nec foro, nec in mari,
Neque continente.
Siquidem excludens Megarenses quatuorlocis, nimirum ad illud respexit, ou)/te te/tartoi. Quamquam in versibus opinamur, non abesse mendum, videl. in mh/t) e)n gh=|, nisi forte quarto loco sibi permittit spondeum, quemadmodum permittit anapaestu. Nobis subolet huc et M. Tullitum allusisse, cum in Bruto suo sic loquitur: Duobus igitur summis Crasso, et Antonio. L. Philippus proxime accedebat, sed longo intervallo, tamen proximus. Itaque eum, etsi nemo intercedebat, qui se illi anteferret, neque secundurn tamen, neque tertium dixerim. Nec. n. in quadrigis eum secundum numeraverim, aut tertium, qui vix e carcerib. exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratorib. qui tantum absit a primo, vix ut eodem curriculo esse videatur. Simili forma M. Tull. in Academicis li. 2. dixit quintae classis Democritum: Quis, inquit, hunc philosophum non anteponat Cleanthi, Chrysippo, reliquisque inferioris aetatis, qui mihi cum illo comparati, quintae classis videntur? i. postremi ordinis. E diverso primae classis dicuntur, qui ceteris praeferuntur; et nulla classe, qui prorsus contempti. Translatum e classib. in quas Servius Tullius rex divisit populum Romanum pro census modo. Florus epitome 49. dixit ultimae sortis hominem vehementer obscurum. Andriscus, inquit, ultimae sortis homo, Persei regis se filium ferens, etc. Item epitome 19. C. Glauciam dixit ultimae sortis hominem. Hoc fiet lepidius, si transferatur ad animi res: veluti, si dicas, ultimae sortis ingenium; aut orationem cum aliorum scriptis vix conferendam, extremae classis orationem. Ad hanc pertinet formam, cum dicunt hominem primae notae, postremae notae. et M. Tullius, salutem appellat de meliore nota, salutationem accuratam. aD personam accommodavit Catullus:
- Et quisquis de meliore notae.
Id translatum videtur a negotiatoribus, qui vino, aut panno notam affigunt, indicantem mercis pretium.
*lagw\s2 peri\ krew=n, id est, Lepus de canibus, subaudi, periclitatur. In eos dicitur, qui ob aliquam sui utilitatem in discrimen vocantur. Nam leporem non insectamur, quod noceat, sed quod pulpamentum habeat. Est enim animal et esculentum, et timidum, atque inerme: ut natura, hominum escis leporem genuisse videatur. Rheginenses autem vulgo lepores dicti sunt, utpote pavidi ac formidolosi. Effertur etiam ad hunc modum adagium, o( lagw\s2 peri\ tw= krew=n tre/xei, id est, Lepus pro carnibus currit. De iis, qui, magno suo periculo, aut capitis etiam discrimine, atque ob id acriter decertant. Translata metaphora a venatu, in quo lepus, quoniam intelligit sese ad necem peti, perniciosissimo cursu fugit, adeo, ut non raro deficiat, medioque in cursu exanimetur. Qua dere Plutarchus in Commentario de terrestrium, et marinorum animantium prudentia, narrat quiddam haud quaquam indignum, quod hoc inseratur loco: *oi( de\ tou\s2 das1u/podas2 diw/kontes2, e)a\n men au)toi ktei/nwsi, h(/dontai diassw=ntes2 kai\ to\ aima mala/ttousi proqu/mws2. e)a\n de\ a)pognou\s2 e(auto\n o( lagw\s2, o(\ gi/netai polla/kis2, o(/son e)/xei pneu/matos2, a)nalw/sas2 ei)s2 to\n dro/mon e)kli/phto, nekro\n katalabo/ntes2 ou)x a(/ptontai to\ para/pan, a)ll) i(/stantai, ta\s2 ou)ra\s2 kinou=ntes2, w(s2 ou) krew=n xa/rin, a)lla\ nikh=s2, kai\ feloneiki/as2 a)gwnizo/menoi, id est, Porro canes, cum leporem insequuntur, si quidem occiderint ipsi, gaudent dilacerare, atque alacres sanguine sese contaminant, oblinuntque. Quod si lepus, desperans de sese, quemadmodum accidit saepenumero, quidquid habet halitus, id omne quam intensissimo cursu consumpserit, atque ita defecerit, canes exanimem repertum omnino non attingunt, verum consistunt moventes caudam, perinde, quasi non carnium gratia decertarint, sed magis de victoria contenderint. Chaon apud Aristophanem in Ranis.
-*dlu=lon ou)k a)/gw
*ei) mh\ nenauma/xhke th\n peri\ tw= krew=n.
id est,
Servum haud veho, navale ni peregerit
Certamen, ac pro carnibus pugnaverit.
Adscribit hoc loco Aristophanis interpres, apud Arginusam, servos non pro pecunia, aut alio quovis praemio, sed pro vita dimicare solere. Idem in Vespis:
*poih/sw dakei=n th\n kardi/an
*kai\ tw= peri\ yuxh=s2 dro/mon *dramei=n.
i. Effecero, ut cor mordeas, cursumque curras pro capite ac vita. Idem in eadem fabula: *h lagw\n h)\ la/mpada e)/drames2. id est, Leporem cucurristi, anne lampadem magis? Plutarchus in Dialogo, quem scripsit adversus Epicurum: *papai\ ei)=pon e)/gwge gela/sas2, ei)s2 th\n ga/stera toi+s2 a)ndra/sin e)/oikas2 e)nalei=sqai, kai\ to\n peri\ tw= krew=n e)pa/cein, id est, Papae, in quam ridens, in ventrem ipsum viris insultum facturus videris, et ad cursum qui pro carnibus dicitur, adacturus. Significat autem eum Epicureos in sum mum discrimen adducturum, qui adversus voluptatis assertores proposuisset, nec iucunde vivi posse secundum Epicurum. Allusum est ad Priscas historias, quae referunt, aliquoties bellum natum inter populos ob direptas e sacrificiis carnes. Ita Pindarus in Nemeis.
*ina krew=n ni/n u(pe\r ma/xas2 e)/las1en.
id est:
Ubi pro carnibus pugnas gessit.
*o karpa/qios2 to\n lagw\n, id est, Carpathius leporem. Dicebatur in eos, qui sibi rem noxiam arcerserent. Hinc deductum adagium, quod, cum in Carpathiorum insula lepores non essent, illi curarunt importandos alicunde. Verum, ubi eius animantis magna vis incrcuisset, ut est mira fecunditas, fruges insulae populari coeperunt. Refert et interpretatur paroemiam Iulius Pollux, quinto de rerum vocabulis libro. Aedit nec in Ithacensium insula nasci lepores, nec in Sicilia fuisse, priusquam Anaxilas Rheginensis ecs importasset, un de victor in Olympiacis, Rheginensium numismati currum inscalpsit, et leporem, Refert item, et intetpretatur Aristoteles libro Rhetoricorum tertio.
*gru/zein, proverbio dicunt hiscere, seu mutire. Sunt, qui putent *gru/zein esse, vocem suilla medere, deductum a)po\ tou= gru\, de quo meminimus alibi. Unde et Gryllinomen effictum apud Plutarchum, et Grunii Corocottae porcelli, cuius meminit D Hieronymus. Aristophanes in Pluto:
*gru/zein de\ kai\ tolma=ton w)= kaqa/rmate,
id est:
Audetis et mutire sceleraetissimi:
Idem in eadem fabula:
*alla\ fqei/rou, kai\ mh\ gru/zh|s2.
id est:
Imo pereas, neve quid hiscas.
Simili figuta Terentius dixit in Adelphis: Quid gannis? Et in Phormione: Quod illi ad aurem obganniat.
PROVERBIALIS videtur et illa figuta, Nullum animal, et Quod animal. Aristoph. in Pluto,
*peni/a ga/r e)stin w)= po/nhr), h(=s2 ou)damou=
*ou)de\n pe/fuke zw=on e)cole/steron.
id est:
Inopia namque est heu, miser, qua scilicet
Haud aliudusquam est animal exitialius.
Idem e)n nefe/lais2:
*tou=to d)e)sq) o( to/kos2 ti/ qhri/on,
id est:
Usura at ipsa quaeso, quae nam bellua est:
M. Tull. ad Atticum, Terentii vestigium nullum agnovi, Metagenes certe periit. Fecit iter per possessionem in qua animal reliquum nullum est. Nec abludit ab hac figura Plinianum illud, Regulus bipedum nequissimus.
HVIC affinis est et illa proverbialis hyperbole, Ne muica quidem, qua maximam hominum solitudinem significamus, Plautus in Truculento: Quas tu mulieres mihi narras? Ubi musca nulla femina est in aedibus? Huc allusit Vibius Crispus orator delectationi natus, ut ait Fabius:
Cuius erant mores, qualis facundia,
Quem adm odum seripsit Iuvenalis, cum, rogatus, ecquis esset cum Caesare in conclavi, respondit, Ne muscam quidem intus esse. Ancipiti ioco Domitiani consuetudinem notans, cui mos erat quottidie sibi secretum horarium captare, nec interim aliud fere agebat, nisi quod muscas captas stylo consigcret.
*koino\s2 o( e)rmh=s2, id est, Communis Mercurius. Lucianus in Votis, *ou)kou=n to\ proxeiro/taton tou=to, koino\s2 e(rmh=s2 fas1i, kai\ e)s2 me/s1on katati/qei fe/rwn to\n plou=ton, id est, Itaque, quod passim in ore est omnibus, communis, ut aiunt, Mercurius, opesque in medium allatas depone. Plutarchus in libello, cui titulus, o(/ti ma/lista toi=s2 h(gemo/s1i dei= to\n filo/s1ofon diale/gesqai. a)ll) a)mousi/a|, kai a)peirokali/a| to\n koino\n e(rmh=n e)mpo/laion kai\ e)/mmisqon gene/sqai, id est, Sed im peritia, et inelegantia communem Mercurium, cauponatorem, et quaestuosum factum esse. Quidam hinc natam paroemiam arbitrantur, quod Mercurius, ut est furtorum auctor, ac repertor, primus ostendit, quae furto parta sint, ea in medium communiter oportere deponere. Alii malunt huc referre, quod Mercurius sit orationis auctor, per quam inter homines omne commercii genus constat: unde et medius inter superos, atque inferos a poetis fingitur, pariter superis deorum gratus, et imis, quod sermo animi interpres, summos cum insimis, reges cum plebe conciliet. Exstat super hac re fabella non illepida Aristidis in secundo libro, quem adversus Platonem conscripsit in defensionem Rhetorices. Eam hoc magis libuit adscribere, quia is auctor haudquaquam adhuc vulgo notus est.
*newsti\ ga\r a)nqrw/pwn gegono/twn gono/twn kai\ tw=n a)/llwn zw/wn, qo/rubos polu\s2 h)=n kata\ th\n ghn= kai\ taraxh\. ou)/te ga\r au)toi=s2 s1fin ei)=xon, o(/ti xrh/s1ontai. ou)de\ ga\r h)=n ou)de\n to\ suna/gon, a)ll) oi mei/zous2 tou\s2 e)la/t tous2 h)=gon. ou)/te toi=s2 a)/llois2 zw/ois2 ei)=xon au)tarxei=n. pa=s1i ga\r pa/ntwn a)pelei/ponto, a)/llote a)/llon. ta/xei men tw=n pthnw=n a)pa/ntwn, o(/per ou)=n o(/mhros2 e)/fhtou\s2 pugmai/ous2 pa/xein u)po\ twn gera/nwn, pa=s1i toi=s2 to/te u(po\ pa/ntwn s1une/baine tw=n a)lki/mwn o)rni/qwn. kat) i)xun= au)= por)r(w, kai\ tw=n leo/ntwn, kaitw=n ka/proon, kai\ pollw=n a)/llwn h)=s1an. w(/st a)po/llunto s1igh=|. kai\ mhn\ th=| gekataskeuh=| tou= sw/matos2, ou) mo/non tw=n kora/kwn, a)lla\ kai\ tw=n koxliw=n a)pelei/ponto, ou)deis2 au)tw=n u(pa/rxwn au)tarkh\s2. fqeirome/nou de\ ou(/tws2 tou= ge/nous2 kai\ kata\ mikro\n u(por)r(e/ontos2, katidw\n o( promhqeu\s2 a)eipws2 w)\n fila/nqrwpos2 a)ne/rxetai pres1beuth\s2 u(pe\r tw=n a)nqrw/pwn, ou)x u(po\ tw=n a)nqrw/pwn pemfqei\s2, ou)de\ ga\r pre/s1beis2 h)=n pw/pot) ei)denai, a)ll) au)to\st a)f) e(autou=. o( de zeu\s2 tou=te promhqe/ws2 a)gasqeis2 dikaia le/gontos2, kai\ a(/ma kaq) e(auto\n ei)lhqw\s2 logis1mo\n tou= pra/gmatos2, tw=n au)tou= pai/dwn e(rmh=n keleu/ei r(htorikh\n e)/xonta e)lqei=n ei)s2 a)nqrw/pous2. o( men ou)=n promhqeu\s2 kaqa/per e)pi/s1hs2 a(/pas1i ta/s2 te ai)sqh/s1eis2, kai\ t) a)/lla me/lh tou= sw/matos2, ou)x ou(/tws2 e)ke/leven, o(/sper qewrikou= dia/dos1in dielei=n, i(/na pa/ntes2 r(htorikh=s2 e)fech=s2 mete/xoien, w(/sper o)fqalmw=n, xeirw=n, kai\ podw=n, a)ll) e)pileca/menon tou\s2 a)ri/stous2, kai\ mennaiota/tous2, kai\ ta\s2 fu/s1eis2 e)r)r(wmenesta/tous2 tou/tois2 e)gxeigi/sai to\ dw=ron, i(/na o(mou= s1fa/s2 te au)tou\s2, kai\tou\s2 a)/llous2 sw/zein e)/xoien. *afikome/nhs2 de\ th=s2 r(htorikh=s2 ei)s2 a)nqrw/pous2, ou(/tws2 e)k qew=n h)dunh/qhs1an men oi( a)/nqrwpoi th\n meta\ tw=n qhri/wn di/aitan xaleth\n e)kfuge=n, e)pau/santo de\ e)xqroi\ pa/ntes2 o)/ntes2 a)llh/lois2 e)n xu/klw. koinwni/as2 de\ eu(=ron a)rxhn\. kataba/ntes2 de\ e)k tw=n o)rw=n, a)/lloi kat) a)/lla me/rh th=s2 oi)koume/nhs2 e)plhsi/asan, to/ge pro=ton u(/paiqroi, meta\ de\ tou=to h)/dh lo/gou nikh/santos2, to/lin te kateskeva/santo, kai\ diekri/qhsan, ou)x w(/sper peo/teron w(s2 e)/tuxen, a)ll) ei)s2 te s1unta/ceis2 koinwniw=n, kai\ tou/s2 po/lewn h(gemo/nas2 no/mous2 e)/qento, kai\ a)/rxontas2 kai\ politei/an e)no/mhs1an, kai\ qeoi=s2 xaristh/ria a)nh/gagon prw/tas2 a)parxa\s2 poihsa/menoi ta\s2 a)po\ tw=n lo/gwn, ai(=s2 e)/ti kai\ nun= xai/rein ma/lista tou\s2 qeou\s2 lo/gos2 ai(rei=, o(/ti kai\ gnwri/sai pra=ton au)toi=s2 tou\s2 qeou\s2 u(ph=rcen e)nteu=qen. ou(/tws2 a)/nqrwpos2 h)/rqh me/gas2 e)c a)sqenou=s2 kai\ s1aqrou=
katarxa\s2. kai\ pro/sqen katafronou/menos2, w(s2 ou)de\n pra=gma, ku/rio/s2 e)stin e)c e)kei/nou toi=s2 e)n th=| gh=| tou=to o(/ ti bou/letai xrh=sqai, pro/blhma poihs1a/menos2 a)nt) a)/llou fula kthri/ou to\n lo/gon. kai\ o( mu=qos2 h(mi=n tau/thn e)xe/tw th\n teleuth\n. Quae si quis Latine malit, sensum utcumque reddemus. In initio cum recens essent homines nati, magnus inter hos, ac reliqua animantia tumultus erat, perturbatioque super terram, propterea quod non possent invicem uti sese. Nec enim ulla res intercedebat, quae illos conciliaret: verum, qui potentiores erant, opprimebant inferiores. Neque satis erant idonei, ut reliquis animantibus resisterent. Omnibus enim illis omni ex parte inferiores erant, aliaque in re ab aliis vincebantur. Veluti ab universo genere volucrum celeritate. Unde factum est, ut quod ait Homerus Pygmaeis accidere a gruibus, idtum temporis passim a robustioribus avibus paterentur mortales. Rursum quantum ad vires attinebat, longe superabantur, et a leonibus et ab apris, et aliis item compluribus. Atque hunc in modum silentio peribant. Iam vero, quo ad monitionem ornatumque corporis, non coruis modo, verum etiam cochleis cedebant, neque cuiquam ex ipso suppetebat, quod ad tuendam vitam erat opus. Itaque, cum ad eum modum interiret hominum genus, ac paulatim dilaberetur, Prometheus, ut semper est hominum studiosus, orator adscendit in caelum, mortalium nomine, non ille quidem missus ab eis (neque enim dum id tem poris legatos ullos erat cernere) sed ipse ultroneus abiit. At Iuppiter partim in gratiam Promethei, maxime qui iusta postulare videretur: partim negotio apud sese considerato, filium suum Mercurium iubetad homines descendere, Rhetoricen secum adducentem. Edixit autem, ut eam mortalibus impertiret, non quemadmodum Prometheus omnibus ex aequo, sensus, reliquaque corporis membra, perinde quasi theatralem pecuniam dispertiens, ut omnes ex equo Rhetorices essent participes, non aliter, quam oculorum, manuum, ac pedum: sed ut praestantissimos quosque, in genioque generosissimo, et indole pollentissima praeditos deligeret, atque iis demum munus hoc impertiret, ut pariter et suam ipsorum et aliorum incolumitatem tueri possent. Porro, posteaquam Rhetorica iam ad mortales pervenisset, cum negotium, quod habebant, cum belluis molestissimum, licebat effugere, tum vero desierunr undequaque inter sese simultatem exercere, reperto commerciorum initio. Digressique de montibus, alii in aliam orbis partem iungebantur, principio quidem sub dio viventes: post autem ubi verbis inter se communicassent, et civitatem condiderunt, ac distributi sunt: non quemadmodum antea, temere, verum in ordines plebis, ac belli duces, sanctisque legibus, tum principes, tum Rei publicae statum in stituerunt. Diis munera coeperunt offerre, primitias auspicantes ab oratione. Quibus nunc quoque vel maxime gaudere deos consentaneum est, quando quidem hac contigit, ut primum esse deos cognosceremus. Hinc deinceps ita crevit homo, ut, qui initio debilis fuerat, at que invalidus, postea in altum tolleretur; quique antea pro nihilo habitus, ac despectus erat, deinceps factus est omnium, quae sunt in terra, dominus, cui quibus uti liberet, ius esset, non alio propugnaculo sibi
parato, quam oratione. Atque hic nobis sit fabulae finis. Hactenus Aristides. Exstat, si satis commeminimus, fabella non dissimilis apud Platonem in Protagora.
THEOCRITUS in Hodoeporis:
*qre/yai kai\ lukidei=s2, qre/yai ku/nas2 w(s2 tu\ fa/gonti.
id est:
Pasce canes, qui te lantent, catulosque luporum.
Proverbium est, teste interprete, in eos, qui laeduntur ab iis, de quibus benemeriti sint, aut in ingratos. Addit ille dictum Socratis, kakou\s2 poiw=n eu)=, qre/yai lu/kous2. Malis faciens bene, nutri lupos. Nam plerumque solet id usu venire illis, qui catulos luporum enutriunt. Exstat super hac re non inelegans Epigramma, quamquam incerto auctore, de ove lupi catulum alente suis uberibus:
*to\n lu/kon e)c i)di/wn mazw=n tre/fw, ou)k e)qe/lous1a,
*alla\ m) a)nagka/zei poime/nos a)frosu/nh.
*au)chqei\s2 d) u(p) e)mou= kat) emou= pa/li qh/rion e)/stai.
*h xa/ris2 a)lla/cai th\n fu/s1in ou) du/natai.
id est:
Lacto lupum uberibus propriis non sponte, sed horsum
Me demens adigit pastor, ut id faciam.
In me rursus erit fera postquam creverit ex me.
Natura kaud unquam vertitur officiis.
De canibus autem sumptum est ex Actaeonis fabula, a suis ipsius canibus dilacerati. Nam et hoc indicant enarratores Theocriti. Ex quibus facile liquet, quodnam sit illud proverbium antiquum, cuius meminit M. Varro in libris De re rustica, tractans de canibus alendis: Diligenter, inquit, ut habeant cibaria, providendum. Fames enim hos ad quaerendum cibum ducit, si non dabitur, et a pecore abducet, si non praebebtur. Nisi, ut quidam putant, et illuc pervenerint, ut proverbium attollant antiquum, vel etiam ut aperiant de Actaeone, atque in dominum afferant dentes. Idem in Phoebo citante Nonio: Crede mihi plures dominos comedere serui, quam canes. Quasi id Actaeon occupasset, et ipse prius suos comedisset, etc. Huc usque Varronis relata. Ceterum legimus, et leones, et dracones, nutriciis suis gratiam officii retulisse. Verum nulla est fera tam ingrata, quae sit cum hominibus ingratitudine conferenda.
*ek pi/qou a)ntlei=n, id est E dolio haurire, dicebatur olim, qui abundaret rebus optatis. Est enim dolium vas vinarium ingens, unde largiter haurire licet: neque facile sentitur detrimentum, videlicet in tanta copia. Theocritus e)n e)rgati/nais2.
*ek pi/qw a)ntlei=s2 dh=lon, e)gw\ d( e)/xw ou)x a)/lis2 o(/cos.
id est:
Dolia plena fluunt ???, sed mihi vix sat aceti est.
Scholiastes ad monet, proverbium dici solitum de iis, quibus adesset benigna rerum copia. Divitum est habere dolia, pauperes vappam bibunt e lagenis. Nam vini vis, quo copiosior est, hoc suavior esse consuevit, ubi paulum est liquoris, celerius vappescit. Admonet et Hesiodus, dimidiato dolio parcendum esse, quod sera sit in fundo parcimonia. Huic similimum est, quod subinde occurrit apud Chrysostomum, e)k phgw=n,
id est, e fontibus, quoties uberem, paratamque rerum copiam significat. M. Tullius in Bruto, dicit eos e dolio potare, qui vinum adhuc fervens bibunt: quod vinum expressum primum doliis excipitur, ubi deferbuerit aliquantulum, conditur in vasa. Ipsius verba praestat adscribere: UT, si quis, inquit, falerno vino delectetur, sed eo nec ita novo, ut proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere, ut Opimium, aut Anicium consulem quaerat. Atqui eae notae sunt optimae. Credo, sed nimia vetustas non habet eam, quam quaerimus, suavitatem, nec est iam sane tolerabilis. Num igitur, qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime, sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim, et novam quasi de musto, et lacu fervidam orationem fugiendam, nec illam praeclaram Thucy didis nimium veterem tamquam Anicianam notam persequendam. Hactenus M. Tull. Nec est alienum ab hac forma, quod Athenaeus libro undecimo ex Hipponacte citat, e)k pe/llhs2 pi/nein, id est, e mulctro bibere. Scazontes Hipponactei sic habent:
*ek pelli/dos2 pi/nontes2, ou) ga\r h)=n au)toi=s2
*ku/lic, o( pai=s2 ga\r e)mpesw\n, kathrace.
id est:
Mulctro bibentes: nam calix eis deerat,
Quippe hunc minister forte freger at lapsus.
*au)tw=| kanw=|, id est, Una cum ipso canistro. Quadrat in eos, qui rem intemperanter profundunt, devorantque, et abliguriunt. Mos enim erat antiquis, ut testatur Didymus, ut cenae canistris inferrentur. Citatur apud Zenodotum Plato:
*anh/rpakas2 a)paca/pant) au)tw=| kanw=|.
id est:
Ipso canistro cuncta rapuisti simul.
PRIUS locusta bovem pariet, peri\ a)duna/tou. M. Varro de lingua Latina libro tertio refert ex ennio versum hunc:
Atque prius pariet locusta lucam.
Nam Lucas antiqui boves appellabant ob magnitudinem.
*to\ peri\ dru)/n s1ko/tos, id est, Per tenebras, quae ap ud Quercum. De ingenti, ac fatali calamitate dicebatur. Zenodotus apud Aristotelem citat auctorem, in politia Samiorum, Prienensium plurimos a Milesiis occisos fuisse iuxta locum, cui nomen Quercus. Unde receptum, ut Prienensium mulieres, eius calamitatis memores, per tenebras, quae circa Quercum essent, iurarent. Huius historiae simul, et adagii meminit et Plutarchus in Problematis, ad hanc ferme sententiam. Cum bellum esset inter Prienenses, et Samios, initio mediocribus damnis invicem sese afficiebant: deinde, iusto praelio commisso, mille Samii a Prienensibus occisi sunt. Septimo post anno cop gressi cum Milesiis, primos quosque civium, ac nobilissimos simul uno praelio amiserunt. Quo tempore Bias ille sapiens Samum a Prienesibus orator missus, egregiam laudem adeptus est. Post eam itaque calamitatem atrocem, ac miserandam, Prienensium feminae per tenebras, quae circa Quercum erant, obtestari, ac deierare, coeperunt. quod liberos, parentem, maritos,
carissima quaeque pignora eo loco perdidissent.
*hrato o)ptw= a)leu/rw, id est, Concupivit assam sarwam. In eum dicebatur, qui, domesticam tenuitatem pertaesus, apud alios lautiorem vitam quaesisset. Dictum est autem in Platonem, qui, relictis Athenis, terin Siciliam ad Dionysium nauigavit, quo fortunam suam redderet lautiorem, quem admodum interpretantur aemuli. Nam hanc profectionem probro illi datam fuisse, testatur et iam Aristides in oratione, qua tuetur oratores quatuor, adversus Platonis calumniam. Et Diogenes, auctore Laerrio, cum animadvertisset Platonem in opiparo quodam convivio a reliquis temperantem cibis, et oleis dunraxat utentem, taxavit hominis ambitiosam abstinentiam. *ti/ o( s1ofo\s2 ei)s2 s1ikeli/an pleu/s1as2tw=n trape/zwn tou/twn xa/rin, nun= parakeime/nwn ou)k a)polau/ei, id est. Quid homo sapiens, cum ob huius modi mensas in Siciliam navigaris, nunc appositis non frueris? Ad quod ita Piatonem respondisse narrat: *nh\ tou=s2 qeou\s2 dio/genes2 ka)kei= ta\ polla\ pro\s2 e)lai/as2 kai\ ta\ toiau=ta e)gino/mhn, id est, Per deos, Diogenes, et illic plerumque oleis, atque id genus cibis utebar. Ad quod rursum Diogenes, ti/ou)=n e)/dei plei=n ei)s2 s1urakou/s1as2, h)\ tote a)ttikh\ ou)k e)/feren e)lai/as2, id est, Quorsum igitur attinebat Syracusas navigare? Num id temporis Attica non ferebat oleas? Theocritus in Cyniscis,
*hrato me\n kai\ th=nos2 e)mi\n dokei=, o)ptw= a)leu/rw.
id est:
Nam puto et hic assae correptus amore farinae.
Porrofarinam assam, novam, et lautiorem victus rationem vocat, propterea quod priscos illos pulte duntaxat victitasse legimus, videlicet clibano coquendi panis usu nondum reperto. Unde et Annus ille Aegyptius, qui primus panarium chbanum excogitavit, in proverbii iocum abiit, tamquam qui rem novam esset commentus, quemadmodum ahbi retulimus. De deliciis coquendi panis, multa fecenset Plinius libro 18. cap. 11.
*ba/ttou s1i/lfion, id est, Batti Silphium, Graeci novum, et rarum quempiam honorem proverbio vocant. Aristophanes in Pluto:
-*ou)d) a)\n ei) doi/hs2 ge/moi
*to\n plou=ton au)to\n, kai\ to\ ba/ttou s1i/lfion.
id est:
Nec si mihi donaveris
Ipsumque Plutum, ipsumque Batti Silphium.
Negat se sycophanta quieturum, etiam si praemium quantumvis magnum detur. Idem in Equitibus,
-*ton kau=lon oi)=sq)e)kei=non
*tou= s1ilfi/ou to/n a)/cion geno/menon: oi=da me/n toi.
id est:
Nosti ne stipitem illum,
Qui dignus habitus Stlphio est? notus quidem est nihi ille.
Interpres diverlam originem adagionis adscribit. Battus a Thera iuxta Cretam insulam, profectus, oraculo monitus Apollinis, vel, ut alli tradunt, domestica pulsus seditione, Cyrenen condidit. Cui cum Afri beneficii memores summum honorem habere studerent, donaruntilli Silphium herbam apud illos omnium pulcherrimam: simulque numisma ferientes, in cuius altera parte regia facies
erat inscalpta, altera Silphium, quo fuerat a civitate donatus. Cuius rei meminit et Aristoteles in Republica Cyreneorum. Sed fusius narrat Herodotus in Melpomene, addens, apud Libyas regem Battum appellari, et hoc nomine compellatum ab oraculo, significante fore regem. Sunt, qui dicunt imaginem fuisse datam: sunt rursum, qui anulum, in quo civitas erat expressa, regi Silphium deferens. Porro Silphium inter herbas primam gloriam obtinet, cuius et folia, et fructus, et caulis, et sucus pretiosissimus sit. Unde Ampeliotae (ea gens quaedam est Africae) Delphis Silphii caulem consecratum suspenderunt, ut auctor est Alexandrides. Haec ferme affert in Plutum: nec dissident, quae Suidas memorat. At idem in Equites scribit, Silphium fruticem esse inamoeni odoris: rursus iuxta alios amoeni, et ad medicamenta utilem, cuius usum primus invenisse creditur Aristaeus Apollinis, et Cyrenae filius, qui et mellis invenisse traditur. Illud quid sibi velit nescimus. Aristophanis interpres ait in altera nomismatis parte insculptam bas1ilei/an, id est, regnum, seu regiam si transferas tonum: pro eo Zenodotus legit Ammonem, sic enim habet, kai\ tou=s2 nomi/s1matos2, e)pi\ men qate/rou a)/mmwna, e)pi\ de qate/rou si/lfion e)tu/pwsan.. id est, Nomismatis altera parte Ammonem, in altera Silphium expresserant. Ammonem, ut arbitramur, sentiens Iovem regnorum largitorem, siquidem Homero credimus. Huius Batti meminit et Pindarus in Pythiis: *xrh=s1en oi)kisth=ra ba=tton karpofo/rou libu/as2, id est, Respondit habitatori Batto frugiferae Africae. Eruditi quidam putant Silphium laserpitii genus esse.
*mh\ mnhsikakh/sh|s2, id est, Ne malorum memoriam refrices. Thrasybulus, ubi civitatem Atheniensium triginta tyrannorum saevitia liberasset, plebiscitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. Quam malorum oblivionem Athenienses a)mnhsti/an vocant, auctor Valer. Max. lib. 4. Rerum memorabilium, titulo de animi moderatione. Meminit et M. Tullius in 1. Philippica, his quidem verbis: In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta paucis, Atheniensiumque revocavi vetus exemplum, Graecum etiam verbum usurpavi, quod tum in sedandis discordiis usurpaverat civitas illa, atque omnem memoriam discordiarum, oblivione sempiterna delendam censui. Aristophanes in Pluto:
*mh\ mnhs1ikakh/s1h|s2 ei) s1u\ fulh\n kate/labes2
id est,
Malane acta refrices, Phyla sicapta est tibi.
Interpres inter alia tale quoddam commentum adscribit. Thrasybulus occupato loco quodam, cui nomen Phyla, triginta tyrannos sustulit, post ubi arrogantius quoddam dixisset, audisse, mh\ mnhs1ikakh=sai, id est, Ne malorum memoriam revoces, idque dictum in proverbium abiisse. Probus Aemylius refert, post exactos tyrannos Thrasybulum hanc tulisse legem, ne quis de praeteritis actis accusaretur, aut mulctaretur, ea lex dicta est oblivionis. Idem socios volentes contra legem saevire in eos, cum quibus reditum erat in gratiam, publice cohibuit, et legem latam confirmavit. Huic pro tantis meritis praemii Ioco data est corona ex duab. virgulis oleaginis, et hoc cimli honore vir prudens contentus fuit. Admoner
adagium, non esse refricandam commemoratione praeteritorum malorum memoriam. Sunt autem apud Aristophanem verba Mercurii ad Carionem servum. Plato lib. De leg. 4. *fra/sw ga\r, ou)/ti mnhs1ika kei=n boulo/menos u(mi=n, id est, Dicam certe, non autem quod velim praeteritorum malorum m emoriam vobis refricare. Sumptum videtur ex Homero, apud quem aliquoties hic versus, nempe Iliados *z. *q. *t..
*alla\ ta\ men protetu/xqai e)a/s1omen a)xnu/menoi/per
Verum haec. cta quidem, maesti licet ire sinamus.
Hunc tamquam proverbialem subinde usurpat Tull. ad Atticum scribens. Eodem spectat et illud eiusdem Odyss. *q..
-*epo\s2 d) e)i/perti be/baktai *deino\n, a)/far to\ fe/roien a)narpa/casai a)/ellai.
id est,
- Si dictum est verbum durius ullum,
Id procul abripiant venti per inane procellae.
Plutarchus peri\ th=s2 filadelfi/as2, dei= e)n a)mnhsti/a| th\n h(me/ran e)kei/nhn ti/qesqai. id est, Oportet eum diem oblivioni tradere. erit hic usus proverbii, si iuxta vulpinum illud consilium, admonebimus aliquem, ne ptaeteritorum malorum memoria semet affligat, quandoquidem, quod factum est, infectum fieri non potest. Lucianus in Caucaso: *est de\ to\ au)/rion tamieu/esqai to\ mi=sos2 kai\ mnhsikakei=n, kai\ e(wlo/n tina mnh/mhn diafula/ttein, a)/page ou)/te qeoi=s2 pre/pon ou)/te a)/llws2 basiliko\n, id est, Ceterum inposterum diem reponere odium, et malorum meminisse, ac pridianam quandam memoriam reservare, apage, neque diis dignum, neque alioqui regale.
Mentam belli tempore neque serito, neque edito.
*minqhn e)n pole/mw|, mh/t) e)/sqie, mh/te fu/teue.
id est,
Mentam nec comedas, nec plantes tempore bells.
Aristoteles problematum sectione 20. statim mitio refert hoc adagium, causam vestigans, unde dictum hoc m ora vulgi pervenerit. Arbitratur autem esse causam, quod menta corpori frigus adducat, eius rei argumentum esse, quod semen genitale minuat; frigus autem adversari fortitudini, atque audaciae, sicut ostendit sectionis 14. ultimo problemare, cum ait eos, qui natura sint frigida, formidolosiores esse, contra qui calida, audaces. Potest et in eum sensum deflecti paroemia, ut admoneat, ne quid alieno tempore fiat, quod officiat, quem adm odum menta bellum inituris est inutilis.
*ba/ll) e)s2 ko/rakas2. id est, ABi ad coruos, perinde valet quasi dicas, abi in malam rem, atque in exitium. Aristophanes e)n nefe/lais2,
*ball) e)s2 ko/rakas2, ti/s2 e)sq) o( ko/yas2 th\n qu/ran,
id est,
Apage ad coruos, quis est qui pepulit ostium?
Rursum in Pluto:
*ou)k e)s2 ko/rakas2.
id est,
An non ad coruos?
Iterum in eadem fabula,
*ep)r() e)s2 ko/rakas2 qa=tton a)f) h(mw=n.
id est.
Ocius hinc ad coruos abeas.
Reperitur apud hunc poetam et aliis plerisque locis. Plutarchus in commentario, quem scripsit adversus Herodotum, taxat eum, quod Isagoram ad Cares, velut ad coruos relegarit, id est, quod eum Carem
fecerit. Eleganter dictum est a Diogene Cynico: *krei=tto/n e)stin e)s2 ko/rakas2 a)pelqei=n h)\ e)s2 ko/lakas2, id est, Satius est ad coruos devenire, quam ad adulatores, quod hi et vivos, et bonos etiam viros devorarent. Zenodotus scribit, in Thessalia locum esse quendam, cui nomen inditum Coruis, in quem no centes praecipites dabantur, at que huius adagii Menandrum etiam meminisse. Quosdam autem originem adagionis ad huiusmodi quandam historiam referre. Boeotiis quondam Arnam incolentibus oraculo praedictum est, futurum, ut e finibus expellerentur, fimul atque corui albi apparuissent. Evenit deinde, ut adolescentes aliquot per lasciviam, ac temulentiam coruos, quos coeperant, gypso oblitos, rursum emitterent. Quos ubi vidissent volantes Boeotii, recordantes oraculum, arbitrabantur adesse tempus, quo forent suis e sedibus eiciendi, summopere perturbati sunt. Ceterum adolescentes territi et ipsi tumultu, profugerunt, ac locum quendam sibi mercati sunt, cui nomen Coracon, id est, coruorum. Contigit aliquanto post, ut Aeoles, eiectis Boeotiis, Arnam occuparent. Apud quos hic deinde mos receptus, ut maleficos relegarent in eum locum, cui nomen erat Corui. Aristophanis interpres paulo diversius hanc recenset historiam, nempe Boeotiis aliquando a Thracibus subversis, ac profligatis, respondisse deum ut ibi sedem figerent, ubi coruos albos conspexissent, conspexisse autem in Thessalia iuxta sinum Pagaeaticum circum volantes coruos quosdam soli sacros, quos pueri per lusum gypsatos dimiserant. Boeotii vero, rati iam perfectum oraculi symbolum, inibi sedem constituerunt. Sunt, qui paroemiam ad coruorum volatum referant, quod in desertis fere locis volitare consueverint. Ut proverbium conveniat cum illo, In extremas solitudines publicitus deportandum. Euripides in Hecuba:
-*ou)x o(/son ta/xos2
*nh/swn e)rh/mwn auto\n e)kbalei=te/ poi.
id est,
- Non huncce solitarias
Quantum potest altquo aufcretis in insulas?
Stratonicus citharoedus, apud Athenaeum lib. 8. detorquet in cantorem quendam. Is, cum ei nescio quid molestus esset, ya/lle, inquit, e)s2 ko/rakas2. depravata per iocum voce ya/lle, pro ba/lle.
*ba/ll) e)s2 u(/dwr, id est, Mitte in aquam. hoc est, aufer e medio. Dicitur vel in hominem, vel in rem exitio dignam. Tractum a supplicio quorundam, qui in profluentem, aut mare praecipitabantur. Quae poena peculiaris erat parricidis apud Romanos. Unde Philosophus in timone iubet aurum abici in mare, quod aliquando fecisse legitur Crates ille Thebanus. Horatius:
Vel nos in mare proximum
Gemmas, et lapides, aurum et inutzle
Summt materiam mali
Mittamus: scelerum si bene paenitet.
Sed non absurdum videtur, si referatur ad aquam clepsydrarum dispensandam: ut intelligas in ius trahendum, et ad proverbium, quod alio diximus loco, u(f) u(/dwr o( ponhro\s2, id est, sub aquam malus. Effertur adagium etiam hoc pacto, ba/ll) ei)s2 o)/leqron, id est, abi in perniciem.
*ba/ll) ei)s2 makari/an, id est, Aufer te in
Beatam. Quibus dam placet dictum, kat) eu)fhmis1mo\n, pro eo, quod est, in rem malam. Fingunt enim, apud inferos locum esse quendam, cui nomen makari/a. Aristophanes in Equitibus:
*apag) e)s2 makari/an e)k podw=n.
Aufer te hinc procul in Macariam.
Ad consimilem ferme modum Athenaeus Dipnosophistarum libro 1. ei)s2 makari/an to\ loutro\n, id est, In beatam balneum. Deuovet enim balneum, unde male fuerat affectus. Plato in Hippia maiore, *ba/lle ei)s2 makarian to\n a)/nqrwpon, id est, Aufer in beatam hominem. Alii fabulam huiusmodi allegant. narrant Macariam Herculis filiam fuisse, de qua praedictum erat oraculo, ut se ultro morti obiceret, sic enim Athenas fore liberas ab incursione Eurysthei, si quis Heraclidarum se sponte offerret ad necem. Itaque, Hercule defuncto, cum Eurystheus illius liberos insectaretur, atque illi ad Misericordiae aram confugissent, Athenienses, recusantes eos in hostium manus tradere, cum Eurystheo bellum susceperunt. Porro, edito oraculo, futurum, ut Athenienses ab Eurysthei incursatione liberarentur, si quis e liberis Herculis semet inferis deuoveret, Macaria sese spontaneae morti obtulit. Quo facto congressi cum hostibus Athenienses victoriam reportarunt, cum aliis quam plurimis interfectis, tum Eurystheo ipso, ab Hylo, sive Iolao Herculis filio, perempto, cuius caput am putatum ad Alcmenam detulit. Illa defuncti oculos effodit. Ceterum Athenienses, Macariae tumulum floribus, et coronis decorantes, dicebant: *ba/ll) ei)s2 makari/an, id est, Mitte in Macariam. Hinc igitur ortum adagium. Primum de his ferebatur, qui sese per virtutem in periculum sponte demitterent, deinde de quovis piaculo dici coeptum. Pausanias refert, Macariam esse paludem in Marathone, in qua magna vis Persarum perierit, ignoratione viarum in ipsam prolapsa, qua ex re natum videri potest proverbium. Huc allusit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum lib. 8. qui, iratus discipulo Macedoni, quod nihil recte faceret, ei)s2 makedonian, inquit, e Macaria faciens Macedoniam, simul alludens ad illud proverbium, Domi non hic Milesia.
*ala/banda karw=n eu)tuxesta/th, id est, Alabanda Carum fortunatissima. Stephanus in corumentario de urbibus tradit, Alabandam Cariae civitatem esse conditam a Care, a cuius silio nomen sortita sit. Siquidem is, postquam in equestri praelio strenue navasset operam, Alabandus est dictus. Cares enim sua lingua Ala vocant equum, Banda victoriam. Eamque vocem ait Romanis etiam in usu fuisse, ut bandam victoriam dicerent. Equidem opinamur hinc Germanis durare vocem eam, qua praepotentem, et antiquae nobilitatis principem, Banderum vocant, ut qui victor olim hoc honoris virtute bellica sibi pepererit. Addit ex Philoxeni in Odys. Homeri commentariis, soloecismi genus esse, quod Alabandiacum vocetur: veluti, si quis mh\ pro ou) ponat, aut apud nos non pro ne, aut quod pro ut. Quandoquidem Homerus quoque Caras barbarofw/nous2 appellat. Iuvenalis in 3. Sat. Alabandam recenset inter urbes, barbaricis deliciis, acluxu perditas:
Hic alta Stcyone ast hic Amydone ???:
Hic And o, ille Same. hic Trallibus aut Alabankis.
Stephanus admonet, olim Alabandam inter Cariae civitates opulentissimam, ac florentissimam fuisse, ut proverbio quoque locum fecerit, quod modo retulimus. Quadrabit igitur, ubi volemus intelligi fortunam amplam, et vitae genus voluntarium, quamquam a literis et virtutis studio alienum. Veluti, si dicat aulicus, aut negotiator quispiam, Alii se in literis macerent, alli cum paupertate philosophentur, a)la/banda karw=n eu)tuxesta/th. Itaque confine fuerit illi, quod alio dictum est loco, eu)dai/mwn o( ko/rinqos2, id est, Felix Corinthus. Poterit et per irrisionem usurpari, veluti, si ioceris in quempiam parum egregium, qui tamen in gente vehementer barbara, crassaque praecellere videatur, a)la/banda karw=n, etc.
*agnampto/tatos2 ba/tos2 au)=os, id est, Rigidissimus rubus aridus, Aut a)gnampto/teros2 ba/tou au)/ou, id est, Rigidior arido rubo. Proverbialis est comparatio, in difficilem, atque inexorabilem, ac praefractum, et suorum, ut vulgo vocant, morum hominem. Quod genus homines Graeci vocant au)qeka/stous2, id est, Suo quodam instituto viventes, expertesque sensus communis. Refertur adagium a Suida simul, et a Zenodoto. Ductum admonet a rubo, qui, simulatque exaruit, rumpi potest, inflecti nequaquam. Unde et in senes accommodatius dicetur, aetatis vitio difficiliores.
*axnume/nh skuta/lh, id est, Tristis scytale. De re tristi, seriaque dicebatur, aut de nuntio, qui dolorem afferret. Meminit huius Aristophanes in Lysistrata. Refertur a Diogeniano. Quin Aristophanes grammaticum librum conscripsit peri\ th=s2 skuta/lhs2 a)knume/nhs2, citaturque ab Athenaeo lib. Dipnosophistarum 3. Plutarchuns in convivio septem sapientam, th\n tou= ai)qi/opos e)pi/tacin, ou)den a)/ntis2 a)/llo, plho\ a)xnume/nhn skuta/lhn pros1ei/ph|, id est, Aethiopis mandatum istud, quid aliud appelles, quam scytalam tristem? M. Tullius ad Atticum: Habes scytalam Laconicam. Quod quidem viderur non absurde, vel ad epistolam perbrevem, vel ad obscuram et arcanis de rebus conscriptam, vel ad sollicitam, ac tristia nuntiantem ac mandantem accommodari posse. Quid sit autem Scytale Laconica, docet A. Gellius Noctium Atticarum lib. 17. cap. 9. Sed ipsius verba praestiterit adscribere. Lacedaemonii autem, inquit, veteres, cum dissimulare et occultare literas, publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus exceptae forent, consilia sua noscerentur, epistolas id genus factas mittebant. Surculi duo erant teretes, oblongi, pari crassamento, eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter. Unus imperatori in bellum proficiscenti dabatur: Alterum domi magistratus, cum iure, atque cum signo habebant. Quando usus venerat literarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erant complicabant, volumine rotundo, ac simplici, ita ut orae adiunctae undique et cohaerentes lori quod plicabatur coirent. Literas deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras, versibus ab imo ad summum proficiscentibus, inscribebant. Id lorum literis ita praescriptis revolutum ex surculo, imperatori commenti illius conscio mittebant. Revolutio autem lori literas truncas, atque mutilas reddebat, membraque
earum. et apices in partes diversissimas spargebat. Propterea, si id lorum in manibus hostium inciderat, nihil quidquam coniectari ex eo loco quibat. Sed, ubi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo compari, quem habebat, capto, ad finem perinde ut debere fieri sciebat, circumplicabat, atque literae per ambitum eundem surculi coalescentes, rursum coibant, integramque et in corruptam epistolam, et facilem legi praestabant. Hoc genus epistolae Lacedaemonii skuta/lhn, id est, loricatum surculum, appellant. Hactenus A. Gellius. Meminit huiusce rei Plutarchus in Lysandro: cui Pharnabazus rex suppositicia scytala imposuit. Suidas eadem ferme refert, quae Gellius de scytala. Strabo Geographiae lib. 1. hyperbolam hanc quoque commemorat. Ager angustior est, quam scytala Laconica.
*xelido/nwn mous1ei=a, id est, Hirundinum musea. Aristophanes in Ranis:
*epifulli/des2 tau=t) e)sti kai\ stwmu/lmata,
*xelido/nwn mous1ei=a, lwbhtai\ te/xnhs2.
id est,,
Sunt ista folia, et stulta blateramina,
Musea hirundinum, artis ac subversio.
Interpres admonet, proverbium esse in impendio loquaces, et obstreperos. Hirundines enim inepto garritu plus taedii auditoribus afferre, quam voluptatis. Est enim haec avis minime canora, sed molesto quodam stridore. Unde apud Pythagoricos loquacitatis symbolum esse meruit, cum vetant, ne quis hirundinem sub eodem habeat tecto. Apte dicetur in poetas indoctos, oratores loquaces magis, quam eloquentes, aut in coetum hominum inepte loquacium.
*ahdo/nes2 le/xais2 e)gkaqh/menai, id est, Lusciviae nugis insidentes. Proximum illud ad imperitos, et tamen garrulos convenit, hoc ad eruditos, qui tamen immodice suo studio delectentur. Quod genus sunt poetae potissimum. Plaut. in Bacchid. ad puellam transtulit, Metuo, inquit, ne lusciniolae defuerit cantio. Quamquam in Graeco proverbio iocosa depravatio videtur inesse, ut pro lo/xmais2 dictum sit le/xais2. Sumptum est autem ab incredibili canendi tum studio, tum arte, quae huic aviculae tribuitur. Siquidem, (ut narrat Plin. lib. 10. cap. 29.) diebus, ac noctibus quindecim continuis citra intermissionem canit, desante se frondium germine. Multis nominib. admiratione digna avis. Primum tanta vox in tam paruo corpusculo, tam pertinax spiritus: deinde in una perfecta musicae scientia. Modulatus editur sonus: et nunc continuo spiritu trabitur, in longum, nunc variatur in flexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, revocatur, infuscatur ex inopinato, in terdum et secum ipsa murmurat, plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. Breviter, omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit. Ac, ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, et non idem omnibus, sed suus cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est. Victa morte finit saepe vitam spiritr prius deficiente, quam cantu. Meditantur aliae iuniores, versusque quos
imitentur, accipiunt. Audit discipula intentione magna, et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, et in docente quaedam reprehensio. Haec et alia nonnulla delusciniarum cantu refert Plinius, quo diximus loco.
*onos2 a)/gwn musth/ria, id est, Asinus portans mysteria. In eum dicebatur, qui praeter dignitatem in munere quopiam versabatur. Veluti, si quis, ignarus literarum, bibliothecae praefectus esset. Aristophanes in Ranis:
*nh\ to\n di/) e)gw/g) o)/nos2 a)/gwn musth/ria.
*ata\r ou) kate/cw tau=ta to\n plei/w xro/non.
id est,
Ita per Iovem sum asinus vehens mysteria.
Verum ista non iam sustinebo diutius.
Interpres affirmat, inde natum adagium, quod olim quibus ad peragenda sacra Eleusinia opus erat, asino imposita deportabantur. Quadrabit et in eos, quorum opera aliis duntaxat est usu, cum ad ipsos praeter molestiam nihilinterim redeat. Veluti, si quis cibos aliis gestet, quibus ipsi non liceat vesci. Huc allusisse videtur Apuleius, cum se fingit asinum Cererem deam circum feretem. Suidas adscribit, Demonem ad lapidem molarem referre, quem Graeci o)/non appellant: propterea, quod in sacris molis frumentariis coronas imponere consueverint. Itaque torquebitur eleganter in eos, quibus immerentibus honos habetur. Veluti, cum indoctis doctoris titulus, pileum, et anulus, aliaque id genus insignia attribuuntur.
*au)=qis2 au)= galhn) o(rw=, id est, Rursum denique tranquillitatem adspicio. Aristophanes interpres proverbium esse scribit, quo nos significamus e malis emergere, fortuna in melius commutata. A navigantibus ducta metaphora, quibus, conquiescente procella, grata solet esse tranquillitas. Aristophanes in Ranis.
*ecesti d) w(/sper h(ge/loxos2 h(mi=n le/gein,
*ek kuma/twn ga\r au)=qis2 au) galhn) o(rw=.
id est,
Ut Hegelochus nobis item fas dicere.
Tranquillum ab undis, rursus iterum conspicor.
Hegelochus erat histrio quispiam tragoediarum, ne quem vox ignota remoretur. Notat autem obiter Aristophanes Euripidis tautologi/an, apud quem hic versus est in Oreste.
*au)=qis2 au)= galhn) o(rw=n.
Quam eandem irrisit etiam Stratis. Quamquam videtur et allusio subesse in Graecanicis verbis galh\n o(rw=, id est, felem video, et galhn) o(rw=, id est, tranquilla video. Atqui vicissim Euripides apud eum comicum, Aeschylum. taxat, qui bis idem dixerit, in hisce versibus:
*di\s2 tauto\n h(mi=n ei)=pen o( s1ofo\s2 ai)xu/los2,
*hkw ga\r ei)=s2 gh=n, fh/s1i, kai\ kate/rxomai.
*nh\ to\n di/), w(/sper ei)/tis2 ei)/poi gei/toni,
*xrh=son s1u\ ma/ktran, ei) de\ bou/lei, ka/rdopon.
id est,
Sapiens bis idem est nobis locutus Aeschylus.
Ad terram enim, inquit, venio, et accedo. velut
Si per Iovem, vicino ita quis dicat suo:
Mactram, aut canistrum, silibet, mihi commodae.
Pintharus in Isthmiis:
*alla\ nun= mai gaia/oxos2 eu)di/an o)/ppasen e)k xeimw=nos2.
id est,
Sed nunc Neptunus mihi tranquillitatem praebuit ex tempestate.
*eptaeth\s2 w)\n o)do/ntas2 ou)k e)/fusen, id est, Cum sit septem natus annos, nondum tamen dentes produxit. Aristophanis interpres admonet puerbio dici solere. Quadrare videtur in eum, qui, natu grandis, tamen adhuc quasi puerum agit. Aut qui diu commoratus alicubi, nihil adhuc auctoritatis, aut honoris sit assecutus. Metaphora mutuo sumpta videtur ab infantibus, quibus circiter annum aetatis septimum, omnes dentes soleant enasci. Aristophanes in Ranis;
-*skw/ywmen a)rxi/dhmon,
*os2 e(pte/ths2 w)\n, ou)k efus1e fra/toras2.
id est,
- Taxemus Archidemum,
Septennis hic nondum tribules edidit.
Ubi poeta, captans iocandi occasionem, pro o)do/ntas2, fra/toras2, mutavit. Taxat enim obiter Archidemum quempiam, qui morem Atheniensium neglexerat, apud quos hospes septem annos in ea versatus civitate, in civium numerum adscriptus, iam velut in cognationem, ac ius illorum adsciscebatur.
*apo\ kalou= cu/lou ka)\n a)pa/lcasqai, id est, De pulchro ligno etiam strangulari convenit. Admonet paroemia, calamitatem tolerabiliorem esse, si cum honestate fuerit coniuncta, et dedecore vacuerit. Aristophanes in Ranis ad proverbium alludens:
-*ec ei)ci/ou gou=n tou= cu/lou *hn ti kai\ pa/xhte, pa/xein toi=s sofoi=s2 dokh/s1ete.
id est,
- Digno si quid e ligno rei
Perferetis, ferre cordatis videbimini viris.
Quasi minus miserum sit suspendium, si ex arbore pendeat insigni. Circumfertur huic simillim um proverbium etiam hodie apud nostrates: Si demergendus sim, in aqua pura me demergam: hoc est, si pereundum est, honesta morte perire satius. Potest referri ad eos, qui vincuntur quidem, sed a victore tam insigni, ut honestius, et optabilius videatur sic vinci, quam alios quosdam vicisse. Unde est Virgilian um illud:
Aeneae magni dextra cadis.
Et apud Ouidium, Aiax pudendum sibi putat cum Ulysse vel certasse, etiamsi victor discesserit.
- Mecum, inquit, certasse feretur.
Item apud Homerum Iliados f. ad hunc modum loquitur Achilles:
*ws2 m) o)/fel) e(/ktwr ktei=nai o(\s2 e)nqa/de te/traf) a)/ristos2
*tw=| ka)gaqo\s2 men e)/pefn) a)gaqo\n de/ken e)cena/rice,
*nun= de/ me leugale/w| qana/tw| h(/marto a(lw=nai.
id est,
O si me necet, huc qut egit fortissimus Hector:
Tum gnavus gnavi victus virtute perirem.
Nunc me fata volunt obscura morte perire.
Pindarus in Pythiis hymno tertio, non dissimili sensu dixit kalo\n ph=ma, id est, pulchra noxa: de Ixione loquitur, qui, deceptus imagine Iunonis, sibi paravit exitium.
DIDYMUS proverbium subesse putat in his Aristophanis verbis, ou) xi=os2 a)lla\ ki=os2, id est, non Chius, sed Cius, propter vulgato scommate
notatam gentis inconstantiam, ac volubilitatem, pro temporis ratione commutantis institutum, ac idem ad fortunae commoditatem accommodantis. Aristophanis carmina e Ranis sunt haec, in Theramenem:
*pe/ptwken e)/cw tw= kakw=n, ou) xi=os2 a)lla\ ki=os2.
id est,
Euolavit e malis, haud Chius, sed Cius.
Quamquam hoc loco Aristarchus Cous legit, non Cius. Theramenes enim Cous fuisse dicitur. Fortassis allusum, ad id, quod is theramenes fuerit Prodici Coi discipulus. Huius mentionem facit et Lucianus in Amoribus, w(/ste e)/gwge a)/n eu)caimhn, e)i/per hn)= e)n dunatw=|, gene/sqai qhrame/nhs2 e)kei=nos2 o( ko/qornos2, id est, Itaque et ipse quoque, si fieri possit, optarim Theramenes fieri ille cothurnus. Nisi forte allusum est ad vocum affinitatem, cum res longe discrepet. nam Chii male audiebant ob mores effeminatos, cum Cii nec tibicinas, nec meretrices reciperent in civitatem, ut indicat Athenaeus lib. 13. Itaque, qui paulo ante nugator, mox veluti alius sumat vultum tetricum, in hunc recte dicetur: ou) xi=os2, a)lla\ ki=os2. Aristarchus, qui legit Cous, videtur ad taxillorum lusum spectasse, in quo iactus qui Cous dicitur, habebat sex: Chius unum duntaxat: Itaque Cous felicior erat iactus. Quo dicto, indicat Theramenem numquam infeliciter consuluisse. Eupolis, qui legit Cius, putat Theramenem adscitum in Ciorum civitatem, cum natus esset Cous. Didymus tamen effert proverbium ou) xi=os2, a)lla\ ki=os2, ut mutatio nominis indicet hominis versatile ingenium, ac tempori serviens, semper ad potiorem partem sese accommodans. Huiusmodi ferme referuntur in Commentariis eius fabulae. Porro de Cothurno diximus alibi.
*ekto\s2 tw=n e)laiw=n fe/retai, i. Extra oleas fertur. Ubi quis terminos praescriptos transgreditur, a ut aliena, nec ad rem pertinentia facit, dicitve. Arist ophanes in Ranis:
*mh\ de\ o( qumos2 a(rpa/sas2
*ekto\s2 oisei tw=n e)laiw=n.
id est,
Ita nec te conctium rapiat extr a olivas.
Interpres adagium hinc natum ait, Stadia, in quibus currendi certamina peragebantur, oleis per seriem positis, utrinque sepiebantur, quas praeterire non licebat: proinde, qui praeteriisset oleas, extra stadium currere videbatur.
*ste/fanon men e)/xwn, di/yn| de\ a)polwlw\s2. i. Coronam quidem gestans, ceterum siti perditus: In temulentum, et lurconem apte torquebitur, quique obligurita re, redactus sit ad inopiam. Aristophanes im Equitibus:
*wsp er konna=s2, ste/fanon men e)/xwn au)=on, di/yh| d) a)polwlw\s2,
id est,
Quemadmodum Connas coronam quidem gestans aridam, verum siti perditus. Taxat autem Cratinum comicum tamquam ebriosum, ac delirantem. Effertur adagium, et ad hunc modum apud Diogenianum:
*delfo\s2 a)nh\r ste/fanon men e)/xwn, di/yh| d) a)polwlw\s2.
id est,
Vir Delphus cum portet serta, siti exanimatur.
Natum est a moribus Connae cuiusdam. Is primum erat tibicen vinosus, atque in conviviis assidue
coronatus potabat. Nam priscis mos erat in compotationib. coronas gestare. Deinde e tibicine factus est Olympionices, atque in Olympiis saepe victor coronam tulit (unde Cratinus eum poluste/fanon vocat.) Alioqui pauperrimus, neque tantillo ditior factus suis victoriis. Nihil enim habuisse fertur, praeter oleastrum.
*afu/a e)s2 pu=r, id est, Aphya ad ignem. Proverbium in ea, quae celeriter intereunt, aut absumuntur, sive quae facile, ac statim conficiuntur. Nam Aphya piscis genus candidum, molle, ac tenerum, quod, admotum igni, protinus decoquitur. Unde meretrices aliquot, aphyas dictas indicat Athenaeus lib. 13. quod essent candidae, graciles, et oculis praegrandibus. Talis enim apua. Frigitur autem in oleo ferventi: unde fertur et illud apud Graecos, a)fuw=n timh\ e)/laion, id est, Aphyarum honor oleum: ac protinus, ut contigerunt oleum fervens, iam decoctae sunt: adeo, ut ilico cum oleo stridant, statimque percoctae tollantur e patella. Hunc piscem Suidas scribit etiam a)fro\n, id est, spumam appellari, propter candorem, et e)/ggraulin: complura commemorans eius genera. Athenaeus lib. 7. quibusd am et a)fru/hn dici, nimirum a spuma, et ob id Veneri sacrum, quod eam poetatum fabulae gignant e spuma maris. Idem eorum, quae supra diximus, Clearchum adducit auctorem, addens et ad hunc modum efferri paroemiam, ei)/de pu=r a)fu/a, id est, Aphya vidit ignem. Quasi vidisse modo sufficiat ad decoctionem. Itaque, si puella iam nubilis statim sponso viso incalescat, conveniet i)/de pu=r a)fu/a. Non dissimile ei, quod alibi recensuimus, to\n i)/ppon ei)s2 pedion, id est, Equum in planiciem.
*boli/tou di/khn, id est, Boliti poenam dicunt, ubi quis de re frivola, nihilique plectitur. Bolitus autem Graecis significat stercus quodvis, sed proprie bubulum. Porro Solon legem tulit, quae poenam minabatur etiam iis, qui bubulum stercus furto sustulissent. Huc allusit Aristophanes in Equitibus:
*toi=s2 bolitois2 h( tto/menos.
id est,
Bubulis stercoribus victus.
Hesychius putat Graecis idem bo/lbiton et bo/liton, nisi quod prius illud Ionum sit peculiare: Idem indicat Etymologus. Sic autem appellari bovis excrementa, quod liquidiora sint, quam ceterorum animantium. Citat autem et Hipponactem, qui boli/tou kasignh/thn dixerit feminam, opinamur, extreme contemptam. Et boli/tinon velut e bubulo stercore conflatum. Cynulcus apud Athenaeum lib. 13. a)lla\ bolitinon e)/xwn qa/teron ske/los2, id est, Sed e bubulo stercore conflatum habens alterum crus. In Phrysiorum agris videre est domos bolitinis parietibus, in aliis bubulum stercus ad ignis materiam siccari. Quin et hodie nostrates, quem insigniter contemnunt, bo/liton appellant.
*ou)de/ pot) ixei h( qu/ra, id est, Haud un quam arcet ostium. Interpres Aristophanis paroemiam admonet esse de iis, qui impendio sunt hospitales, quorum fores semper patentes neminem excludunt. Sumptum ait ex Eupolidis comoedia, cui titulus
fi/loi. Eleganter accommodabitur, vel ad credulum, qui quodvis mendacium admittat auribus, vel in mulierem nulli negantem.
*aei/ tist e)n ku/dwnos2, Semper aliquis in Cydonis domo. Cydon Corinthius quispiam erat, adeo insignis hospitalitate, ut etiam proverbio locum fecerit. Refertur a Suida pariter, et a Zenodoto, neque non ab Aristophanis interprete. Haec cum non careant gratia, quotiens simpliciter accommodantur ad homines filoce/noust, tamen plusculum habebunt Veneris, si ad animum deflectantur: veluti, si quis admoneat pium hominem, ne sinat animum suum quibuslibet cogitationibus patere.
*ep) a)/krwn o)nu/xwn, id est, Summis ungulis. Metaphora proverbialis in eos, qui avidius auscultant. nam ii solent semet in summos pedes erigere. *kai\ e)p) a)/krwn o)nu/xwn badi/zwn, id est Summis ingrediens pedum unguibus, in fastuosos. Refertur adagium ab Aristophanis interpete e)n a)xarneu=s1i, putatque huc allusisse poetam, cum ait:
*eu)qu\ dia\ tou\s2 stefa/nous2 e)p) a)/krwn tw=n pugidi/wn e)ka/qhsqe,
id est: Summis natibus mox residetis, animos addente corona Id est, Efferimini, vobisque placetis.
*ou)k e)rh/mas2 trugh/s1eis2, id est, Haud impune vindemiam facies. In eos competet, qui, nullo servante, impune decerpunt vuas. Aristoph. in Vespis; *all) ou)k e)rh/mas2 w)/|eq) ou(/tw r(adi/ws2 trugh/s1ein. id est, At ne existim etis vos adeo facile, atque impune vindemiam facturos. Nam e)rh/mas2 Graeci fieri dicunt, quod fit nullo prohibente, nulloque obsistente.
Confine est illi, quod alio referemus loco:
*glukei=) o)pw/ra fu/lakos2 e)kleleipo/tos2
id est:
Est dulce pomum, verum ubi custos abest.
Solent enim vitibus, et pomariis adbiberi custodes, praeserrim autumno, cum iam maturi fetus furem invitant. Itdem dicunt, e)rh/mhn kathgorei=n, kai\ e)rh/mhn di/khn gra/fein, h)/ katakri/nein, quem admodum indicavim us alibi.
*o nou=s2 e)sti\n e)n toi=s2 s1ku/tes1in, id est, Animus est in tergoribus. De sollicitis dictitari solitum, quique malum aliquod imminens timere videntur. Aristophanes in comoedia, cui titulus Pax:
*h ma/rtomen tau=t), a)lla\ s1uggnw/mhn e)/xe.
*o nou=s2 ga\r h(mw=n h)=n to/t) e)n toi=s2 s1ku/tes1in.
id est:
Peccavimus quidem ista: sed veniam dabis.
Tum nanque noster animus in coriis erat.
Methaphora sumpta est, vel a loris, quibus caeduntur serui. (Nam haec e bubulis tergoribus secantur: Unde Plautinum aenigma. Ubi vivos homi nes mortui incursant boves) vel a clypeis, qui bubulo corio solent obduci. Proinde congruet, vel in eos, qui flagta metuunt: vel in hos, quos belli impendentis metus habet soli citos. Non dissimile Terentianum illud ex Eunucho. Iamdudum animus est in patinis. Item illud Aristophanicum in Vespis de homine litium avido:
*o nou=s2 pe/tatai nu/kta peri\ th\n kleyu/dran.
id est:
At volat anim us nocte ctrca elepsy dram.
Breviter, quacumque in re sumus intenti, in ea re dicimur esse.
*sku/th ble/pei, id est, Ut verbo verbum reddatur, Tergora tuetur. Confine proximo, quo significabant, quempiam prae se ferentem vultu, quod mali quippiam instare suspicaretur: idque coniecturis aliquibus colligeret veluti, si quis conspectis boum tergoribus, bellum futurum colligeret, quod his integantur clypei. Citatur Adagium ex Eupolidis fabula, cui titulus Chrysogenes:
*atexnw=s2 me\n ou)=n, to\ lego/menon, sku/th ble/pei.
id est:
Plane, quod aiunt, obtuetur tergora.
Fortasse nec illud absurdum fuerit, hinc natum proverbium dicere, quod in clypeis barbaricae quaepiam, et horrendaefacies depingi, sculpive solent barbarorum, aut Cyclopum, aut belluarum etiam, ut eam ob causam qui truculento essent vultu, s1ku/th ble/pein dicerentur. Athenaeus libro tredecimo: *ou) polla/se s1wfronh/s1antos2, kai\ dida/cantis2 sku/th ble/pein, id est, Qui nihilo te fecit emendatiorem, tantumque docuit torvum obtueri. Sentit enim, discipulum a philosopho nil aliud didicisse, quam supercilium, et vultus truculentiam. Quam quam hoc adagium in sua duntaxat lingua gratiam habere potest. Aristophanes in Vespis:
*egw/ se th/meron ble/pein s1ku/th poih/s1w.
id est:
Ego hoc quidem faxo die, te tergora obtvert.
*doi=duc au)/cei, id est, Cochleare crescet. Chrysippus apud Zenodotum, et Aristophani interpretem ait, hanc paroemiam dici solere in pusillos homunciones per ironiam. Nam cochleare et pusillum est, et contortum. Aristophanes in Equitibus:
*skeu/h du/o xrhsi/mw, doi=duc h)/de toru/nh.
id est:
Duo utilia vasa, cochleare, et toryna.
Est autem Toryna, qua movetur olla.
*ko/nnou yh=fos2, id est, Connae calculus. In hominem, aut rem nihili, nulliusque momenti. Proverbium manavit a Conna quopiam citharoedo, sive (ut quidam volunt) lyrista, ex eorum numero, qui citra vocem organo canebant. Sunt, qui dicunt, Connam fuisse quendam extremae sortis hominem, qui devorato patrimonio, pauperrimus fuerit. Callistratus, apud Aristophanis interpretem, ad hunc modum effert paroemiam, ko/nnou qri/on, id est, Connae ficulnum folium, quod eo lusitare sit solitus, Aristophanes in Fucis: *se\ me\n h(gou=ntai ko/nnou yh=fon, id est, Te quidem Connae suffragium existimant: hoc est, nihili ducunt:
*mi/a lo/xmh ou) tre/fei du/o e)riqa/kous2, id est, Idem arbustum non alit duos erithacos. Zenodotus auctor est, hoc adagio notatos illos, qui ex rebus minutis festinant ditescere. Sed videtur non intempestiviter dici posse in eos, quibus parum convenit, nec in eodem munere concorditer
versari queunt. Est autem Erithacus, avis quaedam solitaria, ut eodem in saltu non temere nisi unam invenias. Hanc Theodorus Gaza nunc Syluiam, nunc rubeculam interpretatur. Thomas magister ait, a quibusdam e)riqe/a vocari ab aliis e)riqulon, a plerisque e)riqakon. Aristophanes eleganter ad hoc allusit adagium in Vespis:
*ou) ga\r a)/npote
*tre/fein du/nat) a)\n mi/a lo/xmh kle/pta du/w.
id est:
Non enim fieri potest,
Fures ut unquam saltus alat unus duos.
Non omnino dissimile est huic, quia dixisse fertur Alexander Magnus, Mundum non capere duos soles.
*pezh=| badi/zw, nei=n ga\r ou)k e)pi/stamai.
id est:
Ambulo pedes: nandi imperitus scilicet.
Proverbialis senarius, in eum, qui maiorum rerum imperitus, minutioribus negotiis sese exercet. Aut qui, propter imperitiam, privatus, et humilis vivit: aut qui sese necessario confert ad aliud genus: quandoquidem ad illud, aut illud, nequaquam est idoneus, veluti si quis negotiator fiat, ad literas indocilis. Refertur huic assimilis versus:
*pezh=| badizwn, ou)k e)pi/stamai ska/ptein.
id est:
Fodere imperitus, pedibus ambulo meis.
Apud Aristophanem in Auibus sycophanta similiter excusat suam professionem: ti/ ga\r pa/qw: s1ka/ptein ou)k e)pi/stamai, id est, Quid quaeso facerem quando fodere nescio? Huc referendum: s1ka/ptein ou) du/namai, Fossionem enim, pro quavis opera mercenaria posuit Aristophanes in Vespis:
*su/ggnwqi, kiqari/zein ga\r ou)k e)pi/statai.
id est:
Ignosce, neque entm canere doctus est chely.
Nimirum alludens ad vulgatum adagium: perinde, quasi dicat: Reliquarum imperitus artium, furto tantum rem parat. Idem in Equitibus:
*ou) de\ mous1ikhn\ e)pi/stamai.
id est:
Ne musicam quidem scio.
*ei(=st oi)=kos ou) du/natai tre/fein tou\s2 du/o ku/nas2, id est, Eadem domus non bene canes alit duos. Proverbio iactatus senarius, in eos, inter quos parum convenit propter idem Iucrum, quod communiter expetunt. Sic idem munus, non fert duos ambitiosos, quorum uterque conetur tenere primas. Refertur ab Aristophanis interprete.
*h xa/rac th\n a)/mpelon e)chpa/ths1en, id est, Vallus vitem decepit. Ubi quispiam ab eo fallitur, aut laeditur, a quo pendebat, cuiusque fidei nitebatur. Traductum a Vallis, avibus alligatae fulciuntur vites. Fit autem interdum, ut illi radicibus actis, ramis, ac frondibus suis vitem strangulent, aut prostrati palmitem secum trahant. Aristophanes in Vespis:
*ei)=ta nau= e)chpa/ths1en h( xa/rac th\n a)/mpelon.
id est:
Itane circumvenit ipse vineam palus suam?
*pth/ssei w(/s2 tis2 a)le/ktwr, id est,
Trepidas tamquam gallus gallinaceus. In male affectum, et commotum, aut etiam pavitantem, opportune dicetur: pth/ssein enim Graecis fugitare significat, atque expavescere, peculiariter autem de avibus dicitur. Aristophanes in Vespis:
*pth/ssei fru/nixos2 w(/sper a)le/ktwr.
id est:
Galli in morem Phrynichus horret.
Fuit hic Phrynichus Melanthae filius, Atheniensis tragoediarum scriptor, quem Athenienses mille drachmis multarunt, quod Milesiorum excidium tragoedia complexus esset. Quod quidem non adscripturi eramus inter adagia, nisi commentarius Aristophanis hoc nominatim proverbii loco retulisset. Meminit huius et Plutarchus in Alcibiade, qui cum antea fuisset ferox, et insolens, ex Socratis familiaritate, cuius singularem integritatem suspiciebat, coepit esse mansuetus, ac modestus. Citat autem hunc senarium e poeta quopiam:
*ep=thc) a)le/ktwr w(s2, kli/nas2 ptero\n.
Pavidus refugit, more gallinacei, Cum victus alas illi summittit suas.
Meminit huius et in vita Pelopidae. Certamen autem gallorum apud veteres sollenniter, ac publicitus exhibebatur. Ceterum, quamquam animal natura pugnax est, tamen gallus, ubi se sentit imparem in conflictu, mire deiectus, ac supplex profugit, risum praebens spectatoribus.
*ou) feis1o/meqa ma=llon h)/ lu/kwn, id est, haud magis parcemus, ac lupis. Aristophanis interpres proverbialem figuram esse admonet, inde natam, quod antiquitus lex ad interficiendos lupos etiam praemio invitabat apud Atticos. Etenim, qui lupi catulum interemisset, huic talentum: qui adultum occidisset, duo talenta dabantur. Unde et Apollinem, lu/keion, kai\ lukokto/non cognominarunt. Aristophanes in Auibus:
*feis1o/meqa ga/r ti tw=n de\ ma=llon h)\ lu/kwn.
id est:
Quid enim his magis parcemus, atque ipsis lupis?
*plhn\ e)i/tis2 ei)=den o)/rnis2, id est, Nisi si qua vidit avis. Hyperbole proverbialis de re vehementer occulta. Aristophanes in Auibus:
*ou/dei\s2 ei)=den to\n qhs1auro\n to\n e)mo\n,
plhn\ e)i/tis2 a)\n o)/rnis2.
id est:
Nemo meum vidit thesaurum, nisi forsan si qua avis usquam.
Suidas etiam hunc versiculum citat ex Aristophane:
*ou)dei\s2 meqewrei= plhn\ o( paripta/|menos2 o)/rnis2.
id est:
Nemo me contuetur, nisi praeteruolans avis.
*pe/rdikos ske/los, id est, Perdicis tibia. Perdix caupo quispiam erat claudus, ab Aristophane locis aliquot notatus, unde et in proverbium abiit. Cuius mentionem fecit Aristophanes grammaticus in proverbiis orationis solutae. Dicebatur in crura gracilia, distortaque. Refertur a Suida, perdi/keios2 tou\s2, id est, Perdicis pes. In loripedes quadrat. Citatur
hoc carmen apud Athenaeum in primi libri fragmentis:
*egxei piei)/n moi kai\ to\ pe/rdikos ske/los.
*ami/da do/tw tis2, h)/ plakoun=ta/ tis2 do/tw.
id est:
Infunde bibere, et crura perdicis mthi.
Matulam det aliquis, aut placentam porrigat.
Verum haud videtur hoc ad proverbium admodum facere.
*ai)=re plh=ktron a)munth/rion, id est, Tolle calcar ultorium. Exstat adagium in Aristophanis Auibus:
- *ai)=re plh=ktron, ei) ma/xei.
id est:
- Tolle calcar, si pugnas.
In eum dici solitum, qui iam ultionem non parat. Mutuo sumpta metaphora a gallis pugnam inituris, quibus ferrei stimuli quidam alligari solent, quo se tueantur inter certandum. quamquam, auctore Aristotele libro De animalibus secundo, capite duodecimo, natura calcar addidit ex avium genere iis, quae ob corporis molem sint ad volatum minus idoneae. Cuiusmodi sunt galli. Id confirmat Plinius libro decimo, capite vigesimo primo. Et regnum, inquit, in quacumque sunt domo, exercent: dimicatione paritur hoc quoque inter ipsos, velut ideo tela adnata cruribus suis intelligentes: nec finis saepe commorientibus.
*diqurambopoiw=n nou=n e)/xeis2 e)la/ttona.
id est.
Minus sapis scriptoribus Dithyrambicis.
In stupidos, ac furiosos torquetur. Adagium annotatur ab Aristophanis interprete in Auibus. Sumptum a poetis Dithyrambicis, qui, Baccho Afflati furebant. unde et Horatius:
Aut insantt homo, aut versus facit,
In Odis, Pindari grandiloquentiam attollens, Seu, inquit, per audaces nova dithyrambos verba devoluit, numerisque fertur Lege solutis. Philostratus in Sophistis immoderatam in dicendo vehen. entiam, ac granditatem aliquoties appellat to\ diqurambw=des2, eosque dicit e)k bakxeu/ein, kai\ u(perbakxeu/ein.
*kerkurai=a ma/stic, id est, Cercyraeum flagrum: De re supervacaneo cultu exornata. Quadrabit et in ea quibus ornatus additur neutiquam decorus, aut congruus. Cercyraeis (quoniam crebris seditionibus agitabantur) mos erat gestare flagra ingentia, ansis eburneis exornata. Quidam aiunt, ea duplicia fuisse. Itaque in proverbium abierunt. Auctor interpres Aristophanis in Aues. Lycurgus rhetor, cum ob immodicam linguae libertatem e contione eiceretur, exclamavit, w)= kerkurai=a ma/stic w(s2 pollw=n tala/ntwn a)ci/a ei)=, id est, O Cercyraea scutica, quam multa vales talenta. Notans populum inutilem. magno tamen alendum. Refert Plutarchus in vita decem rhetorum.
*ke/pfos2 la/ros2, id est, Cepphus larus. In garrulum, ac vecordem dicebatur, praecipue qui cuiusvis rei cupiditate deceptus capitur: Ab avis ingenio ductum, quam spuma marina gaudere tradunt. Capitur autem ad hunc modum, Obicitur spuma primum
longiore intervallo. Deinde propius, propiusque. Postremo manibus gestantes exbibent. Larus itaque cibi aviditate captus comprehenditur. Aristoph. utitur in Pluto, Interpres admonet cognomen esse proverbiale. Rursum in Nebulis Cleonem Latum vocat, quod furtis, ac rapinis inhiaret. Lucianus in libello De mercede servientibus, s1auto\n de\ parakale/s1as2 qar)r(ei=n, e)pixei/rei th=| a)/gra| ei) qe/leis2, kaqa/ per o( la/ros2, o(/lon perixanw\n to\ delear, id est, Sumpta vero fiducia, venatum aggredete, si videtut. Lari in morem, totam escam ore devorans. Athenaeus libro Dipn osophistarum 10. indicat avem hanc herculi attributam a priscis, quia et ille fuerit a)ddhfa/gos2, atque itidem boufa/gon esse vocatam. Olim praecipuus gurgitum luxos erat in piscibus, id quod omnium libri testantur, quicumque vel apud Graecos, vel apud Latinos scripserunt de hoc genere. Proinde congruet et in obsonatores, quod Larus avis piscium sit appetens.
*ke/pfos2 w)di/nei, Larus parturit. Dicebatur in eos, qui pollicerentur ingentia, deinde nihil promissis dignum praestarent. Est enim Latus avis, multa plumarum copia circumtecta, ceterum carnibus exiguis: pariens autem vociferatur. Recensetur adagium ab Aristophanis interprete, in comoedia, cui titulus, Pax. Confine est illi:
Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.
*h ku/wn speu/dous1a tufla\ ti/ktei, id est, Canis festinans caecos parit catulos. In eos iaciebatur, qui, nimio festin andi studio, rem parum absolutam edunt: ut, si quis operis parum elimati praecipitet editionem. Hinc natum, quod canis, quia celerius pariat, catulos caecos velut adhuc immaturos edit. Aristoteles libro De generatione animalium 4. demonstrat, id potissimum evenire in animantibus, quae multifidis sunt pedibus, et numerosum alunt foetum, ut vulpes, ursa, leaena, canis, lupa. Nam haec omnia caecos pariunt catulos: quaedam etiam informes adhue edunt. In causa putat, quod, cum corporis humor non sufficiat alendo tam numeroso foetui, natura pattum imperfectum potius educit. Galenus item libro, quem conseripsit de semine, ta\s2 de/ ku/nas2 h)/dh pou= kai\ h( paroimi/a fhs1i\n tufla\ ti/ktein u(po\ spoudh=s2, id est, Canes vero etiam proverbio iactatum est, ob festinationem caeca paere. Quamquam canum catulos Galenus mavult impetfectos dici, quam caecos: cum talpae proprie caecae dicantur. Animantia, quae fetus edunt caecos, a)laoto/ka vocantur Graecis, quasi Latine dicas Caecipara. Alludit ad paroemiam Aristophanes in Pace:
*hku/dwn a)kalanqi\s2 e)peigome/nh tufla\ ti/ktei.
id est:
Caeca parit properato Acalanthic tinnula nsxu.
Et interim Graeci grammatici dubitant, quid sit Acalanthis: alii putant nomen insignis canis, deductum para\ to\ a)kalo\n qei=n. id est, quod placide currat Sunt rutsus, qui suspicentur avem esse. kw/dwn autem tintinabulum est, quo in aedibus magnatum, et hodie in collegiis, convocantur familiares ad officium. Alii suspicantur dictum, tara\ to\ a)ka/llein, id est,
a blandiendo, quod notis abblandiens canis, allatrat hospites. Sic divinant, Aristophanis interpres, Etymologus, et Suidas.
Aristophanes e)n e)kklhsiazou/sais2,
*tou/tw| men ei)=pon e)s2 kuno\s2 pugh\n o(ra=n.
id est,
Canis quidem hunc inspicere iussi podicem.
Interpres admonet vulgo dici solere in caecutientes: adscribens et hunc trochaicum:
*es2 kuno\s2 pugh\n o(ra=sqai kai\ griw=n a)lwpe/kwn.
id est,
Incants despicere podicem, triumque vulpium.
Allusit eodem et in Acharnensibus, *toi=s2 o)sti/nois2 fus1h=te to\n prakto\n kuno\s2, Obscenius est, quam ut vertere libeat. Has profecto nugas pigeret adscribere, ni propositum esset operi suscepto per omnia satisfacere, kai\ h\n e)/laxon spa/rthn kos1mei=n.
THEOcritus in Syracusis, tentando, atque experiendo quantumlibet etiam ardua perfici, figura proverbiali significans,
*es2 troi/hn, inquit, peirw/menoi h)=lqon a)xaioi\.
*kalli/sta pai/dwn, pei/ra| qh\n pa/nta telei=tai.
id est,
Tentando ad Troiam venere Pelasgi.
Cuncta, puellarum pulcherrima, perficit usus.
PLUTARchus in libello De audiendo, refert hoc adagium, quod et inter septem Graeciae sapientum oracula celebratur, e(/pou qew=|, id est, Sequere Deum. Putat hunc esse sensum, Obtempera rationi. Quasi cuique debeat oraculum esse, quidquid in pectore dictaverit ratio. Unde et Virgilius dixit:
An cuique deus sua dira cupido.
Cui versus ille Graecis celebratus adstipulatur.
*o nou=s2 ga\r h(mi=n e)sti\n e)n e(ka/stw| qeo\s2.
id est,
Inest enim suus cutque animus, deus.
Et Menander apud Plutarchum.
*o nou=s2 ga\r h(mw=n o( qeo\s2.
id est,
Nam noster animus numen est.
Et consimilia quaedam apud Lucanum dicit Cato Uticensis. Sumptum videtur ex Homericae Iliadis lib. 1. ubi Achilles Palladi obtemperans haec dicit:
*oske qeoi=s2 e)pipei/qhtai, ma/lat) e)/kluon au)tou=.
id est,
Qui diis paruerit, pront huius vota receptant.
Apud eundem est hoc hemistichium non uno loco positum, *kai/ tis2 qeo\s2 h(gemo/neue, id est, Quin et divum aliquis ductor fuit. Plato in Critone, e)/a toi/nun, w)= kri/twn, kai\ pra/ttwmen tau/th, e)peidh\ tau/th o( qeo\s2 u(fhgei=tai. id est, Sine igitur o Crito, et hoc pacto agamus, quandoquidem hac nos ducit Deus. Cicero libro de finibus 3. commemorat inter praecepta veterum sapientum, quae constat proverbiorum vice celebrata. Quaeque sunt, inquit, vetera praecepta sapientum, qui iubent tempori parere, et sequi deum, et se noscere, et nihil nimis.
*glw=ssa poi= poreu/h|, po/lin o)rqw/s1ousa, kai\ pa/lin a)natre/yousa, i. Lingua quo vadis? Erectum civitatem, eandem denuo subversura. Refertur a Suida, Zenodoto, Diogeniano. Docet linguam plurimum utilitatis afferre
mortalibus, et eandem rursum plurimam afferre perniciem, tametsi membrum corporis sit per quam exiguum. Bias, referente Plutarcho in libello De audiendo, rursum in alio, De loquacitate, Amasidi, Aegyptiorum tyranno, iubenti, ut sibi, quod esset in victimae, quam ad illum miserat, carnibus et optimum, et pessimum mitteret, linguam resectam misit, innuens huius usum esse praecipuum, sive prodesse cupias sive nocere.
*xu/tras2 e)pidei/knusqai, id est, Ollas ostentare, est, rem per se ridiculam ac sordidam, perinde, ut maximam, efferre. Plutarchus in libello, De au scultando, taxans sophistas, quibus mos erat a)do/cous2, id est, infames materias verborum fucis exornare, cum vomitum, febrim, Busiridem, atque id genus alia laudant, kai\ nh\ di/a, inquit, xu/tras2 e)pideiknu/menoi, id est, Ac per Iovem ollas ostentantes. Non quod prorsus improbandum sit, si quis vel exercendi vel laxandi ingenii gratia, ludat nonnumquam in huiusmodi argumentis, modo iocus sit eruditus et cum voluptate misceat nonnihil utilitatis. Quandoquidem ridentem dicere verum, quid vetat? Immo fit, ut citra offensam, et gratius irrepat in animos mortalium veritas, huiusmodi lenociniis commendata, adeo, ut Aulus Gellius non dubitet ridiculas Aesopi fabellas tetricis illis, et e caelo delapsis Stoicorum dogmatis anteponere. Lusit et ipse Plutarchus in Gryllo, festiviter sane, sed ita tamen, ut philosophum iocari, non scurram, possis agnoscere. Ergo proverbium affine fuerit illi, quod alibi dictum est, xu/tran poiki/lleis2, id est, Ollam variegas.
*o pai=s2 kru/stallon, id est, Puer glaciem. Dicebatur in eos, qui, cum retinere quippiam non possint, nolunt tamen amittere. Veluti, si quis magistratum recuset deponere, cui gerendo sit impar, aut a munere nolit absolvi, quod tueri tamen non possit. Competet et in eos, qui sponte nolint a se amovere, quod tamen aliquanto post sit elapsurum. Ut, cum opes urgemus, premimusque, mox nihilominus nos relicturas. Aut, cum rem noxiam urgemus, nec volumus amittere, quod laedit. Refertur a Zenodoto, Suida, Diogeniano. meminit Plutarchus, et explicat lib. De futili loquacitate. Sumptum videtur e Sophocle, qui amorem comparat pueris, qui glaciem conspectam arripiunt manibus, ac delectantur: sed ea mox liquescente, nec facile possunt abicere lubricam massam, nec retinere noxiam. itidem amor nec excuti potest ob voluptatem adiunctam, nec retineri ob molestias admixtas voluptatibus maiores.
*en pro\s2 e(/n fas1in, inquit Lucianus, id est, unum ad unum, nimirum figuram proverbialem esse significans, cum exactius singula singulis componantur. Theocritus in Pastore:
*emi\n de/ tu bokolia/s1deu
e(\n poq) e(/n,
id est, si libet ad verbum reddi,
Tu vero mihi pascito boves
Unum ad unum.
Sic enim quidam eruditi legunt. Plato lib. De legibus 5. dei= de\ pa/nta a)/ndra e(\n pro\s2 e(\n tou=to speu/dein. Reddetur et hoc ad verbum, Oportet autem omnem, unum ad unum, ad hoc festinare, hoc est, pro se quemque. Idem in libro 6. e(\n e)f) e(ni\ pare/xein.
Utitur et lib. 1. plane proverbiali figura, e(\n pro\s2 e(\n. Rursum lib. 4. a)nq) e(no\s2 e(\n. Translatum videri potest a proelio, quoties acriter res geritur, singulis adversus singulos dimicantibus. Nisi malumus ad Laconicum illud apophthegma referre. Narrat enim Plutarchus in libello de futili loquacitate, Lacedaemonios aliquando unum legatum ad Demetrium regem misisse. Cumque stomacharetur tyrannus, vociferareturque, Unum inquiens, ad me Lacedaemonii? legatum nihil attonitum respondisse. Unum ad unum. Nec absurde dixeris, a mathematicis mutuo sumptum, quo rum est haec loquendi figura peculiaris, e(\n pro\s2 e(\n, id est, Unum ad unum, sic enim proportionem constare dicunt, quam vocant, parilitatis, sive aequalitatis.
*en nukti\ boulh\, id est, In nocte consilium. Admonet adagium, non esse praecipitandum consilium, neque statim ad primos animi impetus quippiam agendum. Nox autem propter solitudinem ac silentium, vel maxime ad considerandum, consultandumque de rebus gravibus est idonea. Praeterea saepenumero fit, ut somnus, sedata cupiditate, pristinam sententiam vertat. Unde etiam vulgo dicitur ab idiotis nostratibus, super hac re indormiam, ubi significant se per otium deliberaturos. Porro praeceps consilium inauspicatum esse solere, et vulgato sermone dicitur, et eleganter admonuit Sophocles apud Plutarchum libello de garrulitate:
*ou) ga/r ti boulh=s2 tauto\ kai\ dro/mou te/los.
id est,
Cursus enim haud est fin is idem, et consilii.
Siquidem in cursu vincit, qui celerrimus sit, in consultando cunctatio tutior est, periculosa celeritas. Plutarchus in Symposiacis, decad. 7. problem. 9. citat Platonem, qui scripserit, apud Lacedaemonios, ni fallimur, fuisse nukterino\n s1u/llogon, id est, Nocturnum conventum gravissimorum, ad quem difficilimae causae reiciebantur. Addit, apud veteres noctem eu)fro/nhn fuisse vocatam, para\ to\ eu)= fronei=n, a bene sapiendo.
*opou ti\s2 a)lgei=, kei=se kai\ th\n xei=r) e)/xei.
id est,
Ubi dolet quis, ibi et manum frequens habet.
Senarius proverbialis, quem refert Plutarchus lib. De futili loquacitate. Natum est dictum a naturali hominum consuetudine, qua fit, ut ei corporis parti, quae dolet, frequenter manus admoveam us. Tempestiviter utemur, cum significabimus, quempiam ea tractare, deque iis libenter verba facere, quae movent animum. Stobaeus idem refert ad hunc modum:
*opou ti\s2 a)lgei=, kei=se kai\ to\n nou=n e)/xei.
id est,
Ubi quis dolet, illic et mentem habet.
Allusisse videtur ad proverbium Cicero epist. ad Attic. libro 3. Sed non faciam, ut aut vum animum angam querelis, aut meis vulneribus saepius manum afferam. Item Plaut. in Persa. Quasi lippo oculo me meus her utitur, manum abstinere haud quit tamen. Plutarchus huc torquet, Ubi quid sive dlet sive delectat, ibi quisque linguam habet. Sic Laudibus arguitur vini vinosus Homerus, et Pindarus taxatur, ut fila/rguros2, quia multus in laudando auro. Nam hoc
pacto statim auspicatur Olympia, a)/riston men u(/dwr, o( de\ xrus1o\s2, ai)qo/menon pu=r a(/te, diapre/pei nukti\ mega/noros2 e)/coxa plou/tou, id est, Optima quidem aqua, ceterum aurum, velut ardens ignis, eminet noctu, magnisicas supra opes. Rursum in Isthmiis hym no tertio, *kai\ megasqenh= no/misan xrus1o\n a)/nqrwpoi periw/sion a)/llwn, id est, Et multipotens iudicarunt aurum homines eximium in ceteris.
PLINIUS naturalis historiae lib. 18. cap. 11. In Campania tamen, inquit, laudatissimus campus est. Montibus subiacet nimbosis, totis quidem 40. mill. pasl. planitie. Gratia terrae eius, ut protinus soli natura dicatur, pulverea summa, inferior bibula, et pumicis fistulans vice. Montium quoque culpa in bonum cedit. Crebros enim imbres percolat atque transmittit. Nec diluit, aut madore voluit propter facilitatem culturae. Eadem acceptum humorem nullis fontibus reddit, sed temperat: et concoquens, intra se vice succi continet. Seritur toto anno, panico semel, bis farre. Et tamen vere segetes, quae interquievere fundunt rosam, odoratiorem sativa. Adeo terra non cessat parere. Unde vulgo dictum, Plus apud Campanos unguenti, quam apud ceteros olei fieri. Quantum autem universas terras campus circumcampanus antecedit, tantum ipsum pars eius, quae Laboriae vocatur, quem Phlegraeum Graeci appellant. Hactenus Plinius. Si cui placebit adagium ad allegoriam trahere, poterit accommodari, vel in regionem, vel in hominem adeo ceteris antecellentem, ut apud hunc maior sit exquisitarum rerum copia, quam apud alios mediocrium, aut vulgarium.
*mhde\ th\n a)uth\n o(do\n badi/zein, id est, Ne via quidem eadem ingredi dicuntur, qui extremo dissi dent odio, adeo, ut non solum mensa, tectove communi non sustineant uti, sed ne via quidem communi velint ambulare. Unde et vulgata dicunt ironia, Usque adeo illum amat, ut si forte fortuna fuerit obvius, in aliam deflectat viam. Plutarchus in commentario, peri\ filadelfi/as2, tw=| de\ a)delfw=| mhde th\n auth\n o(do\n oi)o/menos dei=n badizein, id est, Cum fratre vero ne via quidem eadem sibi putans ingrediendum esse. Huic congruit proverbialis ille versiculus:
*kakw=| s1un\ a)ndri mhd) o(/lws2 doipo/rei.
id est,
Viro scelesto ne viae fueris comes.
*pra\ to\ me/los, id est, Extra cantum, agi dici ve dicunt, quod ad rem non pertinet. Etiam si proverbio in alienam transfuso linguam, perit genuina illa gratia. Siquidem para\ melos, perinde sonat, quasi dicas, parum modulate, parum concinne, parum apte, parum decore. nam, quod in musica est me/los, id in vita decorum. Lucianus in Eunucho: kai\ e)f) w(=n a)/ntis2 h)|de/sqh para\ me/los ti\ fqegca/menos, id est, Et apud quos vereretur aliquis praeter catum quippiam dicere, id est, quod a re esset alienius. Imitatus est hanc figuram ex Platone, qui lib. De legibus 3. scribit ad hunc modum: para\ me/los e)/moige a)\n dokh=s2 fqe/lcasqai, id est, Praeter cantilenam mihi dicturus fuisse videris. Et in Critia: *para\ me/los de\ ei)/ti peri\ a)utw=n a)/kontes2 ei)/pomen, di/khn th\n pre/pousan e)pitiqe/nai, id est, Quod si
quid extra cantionem imprudentes de ipsis sumus locuti, congruam poenam exigere. Aristophanes in Contionatricibus, eleganter unico verbo dixit, paraxordiei=n, pro eo, quod est, absona nec ad rem facientia loqui.
- prose/xwn o(/pws2
*mhden paraxordih=s2 w(=n dei= s1) a)podei/cai.
i.
Attente cavens,
Ut ne quid alienum loquare, et absonum
Ab his, tibi quae sunt probanda.
Aristot. lib. Rhet. 3. notat, a poetis quibusdam dictum, a)/xordon kai\ a)/luron me/los, cantionem dissonam, nec fidibus respondentem. Apte torquebitur in eos, qui secus vivunt, quam docent. Finitimum est huic, quod alibi retulimus, ou)de\n pro\s2 e)/pos2, nihil ad verbum, seu nihil ad carmen. Quo quidem Aristoph. e)n e)kklhsiazou/sais2, nove utitur pro temere.
*ou) ga\r to\n e)mo\n i(drw=ta kai\ feidwli/an
*ou)de\n pro\s2 e)/pos2 k) a)noh/tws2 e)kbalw=.
id est,
Neque enim meo sudore quod paravertm,
Meaque parcimonia, temere, ac nihil
Ad rem profudero.
*ou/de\n pro\s2 e)/pos2, Scholia exponunt, w(s2 e)/tuxe, e(/neka mhdeno\s2, id est, temere et absque causa. Posterior versus Graecus non constat suis pedibus. Restituetur, si legamus ou)de/n te pro\s2 e)/pos ka)noh/tws2 e)kbalw=. Quod carmen, quidem duximus satius, vel alieniore citare loco, quam eo studiosum fraudare lectorem. Natum, ut videtur, ab apophthegmate themistoclis, qui Si monidi poetae, petenti quiddam a se parum aequum, respondit ad hunc modum: Neque tu bon us esses poeta, si praeter cantum can eres, neque ego bonus princeps, si pr aeter leges iudicem. Sumptum est ab antiquis cantoribus, qui vocem ad lyram accommodabant. Aut certe a concentu vocalium musicorum, ubi si quis dissonat ab harmonia, graviter offendit aures. Lucianus e)cagw/nia vocat, quae ad causam non pertinent. M. Tull. o(dou= pa/rerga, quae aliena a re proposita.
CIR cum fertur apud Graecos et hic trimeter proverbialis:
*pd=r, kai\ qa/lassa, kai\ gunh\, kaka\ tri/a.
id est,
Ignis, fretumque, et mulier, haec mala tria.
Nam incendio nihil formidabilius, mare item periculosissimum est. Unde et Aeschylus in Persis:
*amaxon kd=ma qala/sshs2
id est,
Maris haud vincitur unda.
His autem similimum quiddam esse mulierem sentit paroemia Porro, mulierem omnem esse malam, per quam venuste significavit lacon quidam, qui, cum uxorem duxisset perpusillam, dicebat, e malis, quod minimum esset, eligendum. Fatetur et apud Euripidem Medea, feminarum genus esse malum:
*all) e)s1me\n oi(=on e)s1me\n, ou)k e)rw= kako\n,
*gunai=kes2.
id est,
Sumus quidem quales sumus nos femins,
Neque enim malae ausim dicere.
Euripides apud Planudem in vita Aesopi, inter omnia mala principatum tribuit mulieri.
*pollai\ men o)rga\ kuma/twn qalassi/wn,
*pollai\ de\ potamw=n, kai\ puro\s2 qermou= pnoai\,
*deino\n de\ peni/a, deina\ d) a)/lla muri/a,
*plh\n ou)de\n ou(/tw deino\n, w(s2 gunh\ kakh\.
id est,
Furore multo saevit iratum mare,
Pronique fluvii, et ignis acris impetus,
Inopia acerba, acerba alia quam plurima,
Sed nil ita acerbum, et nexium, ut mulier mala.
*amas2 a)ph/|toun, id est, Falces postulabam. In eos, qui respondent id, quod ad rem nihil attinet. Plutarchus in commentario, peri\ a)dolexi/as2 admonet, ut qui velit accurate respondere, mentem rogantis diligenter perdiscat: ne illud fiat, quod proverbio dici consuevit a(/mas2 a)ph/|toun. Est autem senarius proverbialis apud Suidam, et Zenodotum:
*amas2 a)ph/|toun, oi(/d) a)phrnou=nto ska/fas2.
id est,
Falces petebam, at hi ligones denegant.
Videtur hinc natum, quod agricolae cuipiam, a vicino falcem commodato petenti, negaverit ille, sibi ligonem esse domi. Theocriti scholiastes in Pastoribus annotavit, Atticis a)/mhn dici, quod communis Graecorum lingua vocat di/kellan, sive skapa/nhn, id est, ligonem, quod si ska/fh, idem significat, quod skapa/nh, ridiculum erit in responso, perinde, ac si si quis petenti gladium, neget se habere ensem. Sunt, qui sentiat ska/fhn esse poculi genus, aut vasis cavi.
*leuko\s2 o)/rnis2, id est, Alba avis: pro re nova, atque auspicata dixit M. tullius in epist. familiaribus libro septimo: Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, (quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat; quod quasi albam avem videntur, bene sentientem civem videre) abdo me in bibliothecam. Quadrabit et in rem admodum raram, et inusitatam, puia aves perpaucae sint hoc colore: Ita Iuvenalis:
- Coruo quoque rarior albo.
De albae gallinae filio dictum est alibi.
*en a)llotri/w| xorw=| po.da tiqesqai, id est, In alieno choro pedem ponere: est sese miscere negotiis alienis, et aliorum sibi vindicare partes. Plutarchus in commentario, quem inscripsit. Quo pacto se ipsum aliquis citra invidiam laudare possit, to\n men ga\r e)n a)llotri/w| xorw=| po/da tiqe/nta, peri/ergon h( paroimi/a kai\ geloi=on a)podei/knus1i, id est, Eum quidem, qui alieno choro pedem imponit, curiosum, ac ridiculum esse proverbium declarat. Idem in Symposiacis, e)gw\ de\ kai/per e)n a)llotri/w| xorw=| po/da tiqei\s2, ei)=pon, id est, Ego vero, tametsi pedem in alienum inferens chorum, dicebam, hoc est, respondens de re, quae ad philosophi professionem non pertinebat. Affinis est huic adagio metaphora perquam elegans, neque discrepans a specie proverbiali, qua usus est Aristides in Miltiade, miltia/dhn de\ to\n e)n maraqw=ni, tou= xorou= ta/comen id est, Porro Miltiadem, qui est apud Marathonem, qua chori parte collocabimus? Interpres addit, metaphoram sumptam a choris Dionysiacis. Certe constat, mutuo sumptum, a choreis, ac saltationibus. Quibus si quis ignotus admisceat sese, derideatur, atque exsibiletur ilico. Plato in Euthydemo. th\n de\ sofi/an tou= xorou= ta/comen, e)n toi=s2 a)gaqoi=s2, h)\ pw=s2 le/geis2, id est, Hanc sapientiam in quo choro statuemus, inter bona, aut quid censes?
*mh\ mega/la le/ge, id est, ne grandia loquaris. Refertur a Diogeniano. admonet, temperandum esse a magniloquentia, iactantiaque, qua nihil omnium intolerabilius. Dictum est
autem propter Nemesim deam, quae grandiloquentiam huiusmodi non finit impunitam M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quarto, epiftola octava:
*mh/pw meg) ei)/ph|s2 pri\n te/lous2 a)ntia/shs2.
id est,
Ne quando iactes, ni prtus perfeceris.
Aristophanes in Ranis.
*w daimo/ni) a)ndrw=n mh\ mega/la li/an le/ge.
id est,
Mirande vir, ne magna nimium dixeris.
His verbis Bacchus reprimit Euripidem, per arrogantiam semet anteponentem Aeschylo. Sophocles in Aiace flagellifero.
*mhde\n me/g) eiph|s2, ou)x o(ra=|s2 i(/n) ei)= kakou=.
id est,
Ne magna loquere, non vides, quo insis malo?
Theocritus in Cycope.
*mhde\n me/ga muqeu=.
id est,
Ne quid sublime loquaris.
Theognis:
*mh/pote ku/rn) a)gora=sqai e)/pos2 me/ga. oi)=de ga\r ou)dei\s2
*anqrw/pwn o(/ti nu\c x) h(me/ra a)ndri\ telei=.
id est,
Verbum Cyrne cave magnum ne dixeris unquam.
Nescis, quidnam homini noxve, diesve ferat.
Plato in Phaedone, *mh\ me/ga le/ge, mh/tis2 h(mw=n baskani/a peritre/yh| to\n lo/gon to\n me/llonta le/gesqai, id est, Ne loquere grandia, ne qua nobis invidia futuram orationem interturbet. Antiquitas enim finxit deam nemesum, iactantiae ultricem. Ita Pindarus in Isthmiis hymno quarto: *all) o(/mws2 kau/xhma kata/brexe s1iga=|, zeu\s2 ta/de kai\ ta\ ne/mei, id est, Attamen gloriationem obnubila silentio. Iuppiter haec, et illa partitur. Est enim unica placandae invidiae ratio, si quid accidit boni, ad auctorem Deum referatur. Idem in Nemeis hymno decimo. *esti de\ kai\ ko/ros2 a)nqrw/pwn baru\s2 a)ntia/sai, id est, Est autem grave in hominum invidiam incidere. Est enim invidum mortalium ingenium, nec ulla re citius saturatur, quam audiendis laudibus. Idem eiusdem operis hymno quinto, aide/omai me/ga ei)pei=n. Huc allusisse videtur Virgilius, lib decimo:
Invenitur saepius et me/ga fronei=n, pro eo, quod est, insolentem, atque elatum esse. Sophocles in OEdipo tyranno.
*fronei=n ga\r w(s2 gunh\ me/ga.
id est,
Sentire enim altum ut femina.
Exstat et senarius proverbialis:
*ot) eu)tuxei=s2 ma/lista, mh\ me/ga fro/nei.
id est,
Ne qutdtume, cum res secundae maxime.
Et me/ga pne/ein, id est, Magnum spirare. Eurip. in Bacchis.
*ka)\n pne/wn e)/lqh| me/ga.
id est,
Quamvis magnum spirans venias.
Eleganter Horatius huiusmodi grandiloquentiam, ampullas, et sesquipedalia verba vocat in Arte poetica.
Proicit ampullas, et sesquipedalia verba.
Terentius in militem gloriosum. Et magnifica verba. Legimus et tragikw=s2 le/gein, id est, Loqui tragice, et e)ktragw|dizein, pro eo, quod est, magnificis verbis efferre. Horatius in Epist.
Et spirat tragicum satis, et feliciter audet.
Tametsi non fugit, poetam hoc loco simpliciter dixisse, spirat tragicum.
*mele/th pa/nta dun/atai, id est, Cura
omnia potest. Laertius hanc sententiam Periandro tribuit, qui Isthm um etiam tentarit perfodere. Significat autem, nihil esse tam arduum, quod diligentia, curaque non efficiatur. Virg. in Georg.
- Labor omnia vincit
Improbus, et duris urgens in rebus egestas.
Exstat apud Graecos proverbialis sententia: qeoi\ ta)gaqa\ toi=s2 po/nois2 pwlou=ntai, id est, Dii bona laborib. vendunt. Huc allusit Horatius:
Perrupit Acheronta Herculeus labor.
Sophocles in Electra:
*po/nou toi xwri\s2 ou)de\n eu)tuxei=.
id est,
Citra laborem nihil bene est.
Fertur et versus Menandri,
- *pa/nta ta\ zhtou/mena
*dei=sqai, meri/mnhs2 fasi\n oi( sofw/teroi.
id est,
quaecumque votis expetuntur, praedicant
Egere curis, qui valent prudentia.
Simplicius Antiphanes,
*th=s2 e)pimelei/as2 pa/nta dou=la gi/gnetai.
id est,
Domat, atque subigit cuncta diligentia.
Quamquam autem in praesentia non est neque propositi, neque operis huius, quidquid ad huiusmodi sententias facit, in unum converrere, tamen haud gravabimur, (quandoquidem casus obtulit) adscribere verba Senecae ex libro de ira secundo. Atque nihil est, inquit, tam difficile, et arduum, quod non humana mens vincat, et in familiaritatem perducat assidua meditatio. Nullique sunt tam feri, suique iuris affectus, ut non disciplina perdomentur. Quodcumque imperavit animus, obtinuit. Quidam numquam ridere consueti sunt. Vino quidam, alii Venere, quidam omni humore interdixere corporibus. Alius contentus brevi somno vigiliam indefatigabilem extendit. Didicerunt tenuissimis, et adversis funibus currere, et ingentia, vixque humanis toleranda viribus onera portare, et in immensam altitudinem mergi, ac sine ulla respiran di vice perpeti maria. Mille sunt alia, in quib pertinacia impedimentum omne transcendit, ostenditque nihil esse difficile, cuius sibi ipsa mens patientiam indixerit.
*ti\ prw=ton, h)\ ti\ u(/staton, id est, Quid primum, aut ultimum? Figura proverbialis, qua utimur, quoties aut rerum copiam tantam significamus, ut haesitemus, unde potissimum exordiamur: aut cum, perplexi, dubitamus, quid primum agere debeamus. Lucianus in libello, cui titulus, De mercede servientibus, kai\ ti/ soi prw=ton w)= filo/ths2, h)/ ti u(/staton, fasi\, katale/cw tou/twn a(\ pa/xein h)\ poiei=n a)na/gkh tou\s2 e)pi\ misqw=| s1uno/ntas2, id est, Quidnam tibi primum, amice, aut quid postremum, ut dici solet, commemorem, ex his, quae et pati, et facere coguntur ii, qui mercede serviunt? Porro Lucianus desumpsit ex Odysseae libro nono, in quo Ulysses ad hunc loquitur modum:
*ti/ prw=ton, ti/ d) e)/peita, ti/ d) u(sta/tion katale/cw.
id est,
Quid primum, quid mox, et quae tandem vitima dicam?
Iuvenalis:
Quo te circumagis? quae prima, aut ultima ponas?
Eiusdem characteris est illud Euripidis in Iunone insaniente:
*w moi ti/n) u(mw=n prw=|ton, h)\ ti/n) u(/staton
*pro\s2 ste/rna qw=mai.
id est,
Quem vestrum ohe, quem pectori admoveam meo
primum, ultimumve.
THEONINO dente rodi dicuntur, qui conviciis lacerantur. Sumptum a Theone poeta quodam rabiosae loquacitatis, petulantissimaeque maledicentiae, unde et Ausonius in carmine Hendecasyllabo, poetam quempiam indoctum, et mordacem theonem appellat:
Nec posthac metues ubique dictum:
Hic est ille theon poeta falsus,
Bonorum mala carminum Laverna.
Horatius in Epistolis:
Dente theonine qui circumroditur.
Neque; dissimili figura est usus in epistola ad Iulium Florum:
Hic delectatur iambis,
Ille bionaeis sermonibus.
Acron admonet, Bionem philoso phum fuisse, qui mordacissimis dialogis laceravit poetas, sic, ut nec Homero parceret. Porphyrion autumat Aristophanis comici patrem fuisse. Zoili quoque mordacitas propemodum in proverbio est, sed ut invidum intelligas magis, quam oblatratorem. Horatius hoc vitium alibi sucum loliginis vocat, et salem nigrum, quod cum morsu addat et famae maculaem.
HIPPONACTEUM praeconium, pro infami nota dixit M. Tullius, nimirum proverbiali schemate, in Epistolis familiaribus, de Tigellio quodam ita scribens: Eumque addictum iam tum puto esse Calui Licinii Hipponacteo praeconio. Nam Hipponax poeta suit iambographus, amarulentus, ac notae mordacitatis, qui, auctore Dionysio Halicarnasseo, trimetrum Archilochium de industria in Scazontem infregit, cum inimicos lacerare vellet, quo videlicet feriret fortius. Hic Bupalum, et anthermon, quod ab his deformi specie pictus esset, versibus iam bicis insectatus legitur. Erat autem hipponacti notabilis in vultu foeditas: quamobrem quidam imaginem eius proposuere in ridentium circulis, quorum aliquot suis carminibus creditur ad laqueum compulisse. Negat id esse verum Plinius libro tricesimo sexto, capite quinto.
ADAGIONIS faciem habet et illud, quod Cicero scribit ad Atticum, libro secundo: Itaque Archilochia in illum edicta Bibuli, populo ita sunt iucunda, ut eum locum, in quo proponuntur, prae multitudine eorum, qui legunt, transire nequeamus. Archilochia edicta, contumeliosa vocat, ac virulenta. Archilochi poetae mordacitas vulgo celebratissima fuit. Is Lycamben socerum, a quo fuerat repudiatus, huiusque filiam adeo virulentis versibus insectaus est, ututerque se laqueo praesocaverit.
*arxilo/xou patri\s2, id est, Archilochi patria. Diogenianus testatur hoc dici solere de mordacibus, ac maledicis. Videas enim populos nonnullos natura dicaces, cuiusm odi fuisse feruntur Siculi.
QUI clamculum obtrectant, lacerantque quempiam, eum Genuino mordere dicuntur. Persius:
- Et genuinum fregit in illis.
Lucilium sentiens poetam Satyricum. Item divus Hieronymus: Possim respondere, si velim: possim genuinum laesus infigere. Dentes autem genuini sunt omnium recon ditissimi, ac propemodum operti gingiva. Sero emergunt homini, nempe circiter annum vigesimum, multis et octogesimo, ut auctor est Plinius libro undecimo, capite trigesimo septimo. Et ob id haud ab re, livoris, atque obtrectationis morbo dicati. Potest non absurde referri et ad viperae denticulos illos, quibus eam venenum infundere putant. Plinius eodem, quod modo citavimus, capite. Nam hi quoque sunt viperis sub gena fistulosi. Potest et ad canes referri, qui postremis dentibus ossa duriora circumrodunt. Omnis autem obtrectatio morsus dicitur. Unde Aristophanes iocatur, in anulo non inesse remedium adversus sycophantae morsum. Diogenes apud Laertium, rogatus, cuiusnam animantis morsus esset pniciosissimus: Ex feris, inquit, obtrectatoris; ex cicuribus adulatoris. Hoc venenum Horatius Loliginis sucum appellat.
AUREO piscari hamo, dicuntur, qui mediocris commodi cupiditate periculum adeunt, ut maximarum rerum faciant iacturam. Commemoratur inter facete dicta Octavii Caesaris a Suetonio. Fit enim nonnumquam, ut piscis hamum etiam ipsum secum auferat.i Porro metaphorae pleraeque a piscatione ductae, proverbii vice sunt usurpatae. Sicut Expiscari apud Terentium, pro eo, quod est, diligenter elicere, atque exquirere. Vorare hamum, apud Plautum. Semper tibi pendeat hamus, apud Nasonem Quod si quis pugnet, Augusti dictum non esse proverbium, certe proverbiale est, nec indignum, quod in hunc ordinem allegatur. Potest fieri, ut quibusdam etiam hoc libuerit, aureo hamo piscari. Siquidem, auctore Suetonio, Nero Caesar reti aurato, funibus purpura, coccoque nexis, piscari solitus est. Proinde quoties sic ambimus quippiam, ut, si potiamur optatis, mediocre sit em olumentum sin fallatspes, damnum ingens, apte dicemur, aureo piscari hamo. Id quod frequenter usu venit iis, qui scrutantur abditas terrae venas, sed frequentius, quivulgo dicuntur Alcumistae, de quibus apud Athenaeum libro sexto, venuste dixit Phalereus Demetrius. o(/ti polla/kis2 katanalw/santes2 ta\ fanera\ tw=n a)dh/lwn e(/neka, a(\ men e)/mellen ou)k e)/labon, a(\ de\ ei)=xon a)pe/balon, id est, Quod frequenter certis consumptis incertorum gratia, quae se capturos sperabant, non ceperunt; quae vero habebant, abiecerunt.
PLINIUS historiae mundi libro vigefimotertio, cap. primo, Vinum ieiunos bibere novitio in vento inutilissimum est. Curas, vigoremque animi impedit, ad procinctum tendentib. somno accommodatum, ac securitatibus: iamque dudum hoc fuit, quod Homerica illa Helena ante cibum ministravit. Sic quoque in proverbium cessit, Sapientiam vino obumbrari. Hactenus Plinius. Porro, quod Plinius citat, est Odysseae quarto.
M. TULLIUS libro Tusculan. q. 4. Frugalitatis nomen tamquam ad caput referre volumus: quod nisi eo
nomine virtutes continerentur, numquam illud tam petvulgatum esset, ut iam proverbii locum obtineret: Homines frugi, omnia recte facere. Hactenus Cicero. Docet adagium, quosdam improbos homines certis in rebus nonnumquam esse usui, ac praeclate se gerere, verum ubique ac perpetuo praestate virum integrum, atque inclpatum, id eius demum esse videtur, qui natura, vereque sit probus. Alludit ad hanc sententiam Euripides in Hecuba, cum ait:
*anqrw/pois2 d) ai)ei\
*o me\n ponhro\s2, ou)de\n a)/llo plh\n kako\s2,
*od) e)qlo\s2, ou)de\ s1umfora=s2 u(/po
*fu/s1in die/fqeir), a)lla\ xrhsto/s2 e)st) a)ei/.
id est:
- Ceterum in mort alibus
Quisquis malus, nil aliud esse, quam malus:
Frugi usque frugi est, non enim ingenium gravis
Fortuna vitiat, sed probus semper manet.
Idem in Iphigenia in Aulide:
*od) o)rqo\s2,
*eqlo\n s1afe\s2 a)ei/,
At, quiprobus,
Is palam est semper probus.
Aristoteles libro Moralium septimo: *to/te ga\r a)gaqo\n a(plou=n, to\ de\ kako\n polu/morfon. kai\ a)gaqo\s2 men o(/moios a)ei\, kai\ ou) metaba/lletai to\ h)=qos2, o( de\ fau=los2, kai\ o( a)/frwn ou)de\n e)/oiken e)/wqen kai\ e(s1pe/ras2, id est, Si quidem, quod bonum, idem simplex, contra, quod malum, id varium est Et, qui bonus, is semper sui similis, neque unquam commutat mores. At, quisquis improbus, et stultus, haudquaquam idem esse videtur mane, et vesperi.
TERENTIUS in Andria: Fallacia alia aliam trudit, Donatus admonet, proverbiali figura dictum, Sumptum a consuetudine conantium fallere, ac dolos dolis consarcinantium, ne deprehendantur. Unde Consutis dolis dixit Plautus. Et Sutelas appellat huiusmodi technas. Et do/lous2 u(fai/nein apud Homerum, id est, dolos texere.
PROVERBIALIS sententia, apud Senecam in prima epistola. Sera in fundo parcimonia, digna profecto quae omni scrinio, omni cado, omni cellae penuariae inscribatur. Admonet, in tempore parcendum rebus necessariis, neque imitandum profusorum vulgus, qui tum denique incipiunt parcere, posteaquam viderint minim um superesle. Erit elegantior sententia, si traducatur ad res animi, veluti, si quis admoneat iuvenes, ne sinant optimos illos annos inaniter effluere, ne illis eveniat, quia plerisque solet evenire, ut iam natu grandes animum adres honestas applicent, et, cum perpusillum vitae supersit, tum tempori parcere in cipiant. Seram enim in fundo parcimoniam esse. Proverbium sumptum apparet ex Hesiodo, cuius hi sunt versus in opere, cui titulus, Opera, et dies,
*arxome/noude\ pi/qou kai\lh/gontos2 kore/s1asqai,
*messo/qi fei/ desqai. deinh\ d)e)pi\ puqme/ni feidw/.
i.
Plena ubi dolia sunt, aut iam prope inania vint,
tum satiare, sed in medio facparctor esto.
Absurdum siquidem, et grave, in imo parcere fundo
Allusit huc Persius Satyra 2.
- Donec deceptus, et expes,
Ne quidquam fundo suspiret nummus in imo.
Plutarchus in Symposiacis Decadis septimae, problemate tertio, indicat, poetam admonuisse, tum esse bibendum vinum, cum est optimum. Vinum autem in medio saluberrimum, optimumque esse potu, quemadmodum summa pars olei potissimum laudatur, mellis infima. Primum, quod vini vis calor est, is autem videtur maxime colligi circa medium, proinde id optimum esse servare. Deinde vini pars inferior vicina faecis corrum pitur, summa pars ab aere proximo laeditur. Nam aerem inimicum esse vino, vel illud satis arguit, quod dolio pleno vinum minus vappescit, quam semipleno. Tum, quod terra defossa, ut aer attingere non possit, quam diutissime vigorem suum conservat. Theocritus item in Charitibus:
*kenea=s2 e)pi\ puqme/ni xhlou=s2.
id est:
Vacuae fundo capsae.
scrinium inane significans.
*subaritikh\ tra/peza, id est, Sybaritica mensa. De convivio dicebatur nimium apparato. Natum a gentis eius moribus. Est enim Sybaris oppidum vicinum Crotoni, ut testis est Herodotus lib. 5. Stephanus indicat postea thurion appellatum. Unde Sybaritae dicti, gens in architectura voluptatum operosissima, Suida teste, luxu, deliciisque adeo notablis, ut, quidquid effeminatum, quidquid molle, quidquid accurata, atque ambitiosa luxuria paratum esset, id vulgo Sybariticum diceretur. Unde Ouidius in libro Tristium secundo scribens ad Augustum:
Nec qui composuit nuper Sybaritida, fugit.
Sybaritida vocat opus Hemitheonis cuiusdam cinaedi Sybaritae, de generibus voluptatum et obscenarum deliciarum. Item Martialis libro duo decimo: Qui certant, inquit, Sybariticis libellis. Philo Hebraeus in vita Moysi, Sybariticas nequitias vocat lasciva poemata. Maximus tyrius in dissertatione tertia de voluptatibus, Sybariticas saltationes commemorat. Aristoteles libro Moralium Eudemiorum primo, Smyndiridem quoque Sybaritam comparem Sardanapalo inter voluptuarios nominavit. Suidas fabulas aniles, aut parum pudicas, Sybariticas appellatas scribit. Idem refert, Sibaritas instituisse, ut equi ad tibiae cantum saltare condiscerent. Et luxuriosos Sybaritas appellatos, et Sybarissare, Sybaritarum ritu deliciis indulgere, dictum. Adstipulatur et Quinctilianus libro tertio: Frugalitas, inquiens, apud Sybaritas forsan odio foret. Plutarchus in convivio septem sapientum, tradit, apud Sybaritas hunc fuisse morem, ut mulieres abusque anno prio re ad convivium vocarentur, quo se per otium auro, vestibusque possent exornare. Haec, atque huiusmodi ferme referuntur ab Angelo Politiano Miscellaneorum capite 15. Ceterum convivium Sybariticum depingit, ac missus Sybaritici meminit Aelius Lampridius in Heliogabali vita, Imperatoris luxu perditissimi, adeo ut nomen invenerit, vulgo dictus Apicius. Lampridii verba haec sunt.i Semper, inquit, sane aut inter flores sedit, qutinter odores pretiosos. Amabat sibi pretia maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin in convivio hanc esse asserens. Sexcentorum struthionum capita una cena multis exhibuit
ad edenda cerebella. Exhibuit aliquando et tale convivium, ut haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lavarentur, et mulieribus uterentur, et ipse, et amici cum iureiurando, quod efficerent voluptatem. Celebravit item tale convivium, ut apud amicos singulos singuli missus appararentur, et, cum alter maneret in Capitolio, alter in palatio, alter in Caelio, alter trans Tyberim, et, ut quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, ireturque ad omnium domos. Sic unum convivium vix toto die finitum est, cum et lavarent per singula fercula, et mulieribus uterentur. Sybariticum missum semper habuit ex oleo, et garo, quem quo anno Sybaritae repererunt, perierunt. De Sybaritarum tum luxu, tum interitu, permulta commemorat et Athenaeus in Dipnosophistis, cum alibi, tum libro duodecimo, in quibus et illud, Sybaritas nullam artem recipere in suam civitatem, quae sine strepitu non potest exerceri, veluti fabrorum aerariorum, aut lignariorum, ac similium, ne quid sit quod dormientibus obstrepat. Ob eandem causam gallum gallinaceum fas non est in civitate ali. Alia praeterea deliciarum argumenta refert illic, si cui vacat legere. Aristophanes, e)n ei)rh/nh|, subari/zein dixit, pro eo, quod est, opipare, ac genialiter vivere.
*hdh d) e)ce/stai to/q) u(mi=n,
*plei=n, me/nein, kinei=n, kaqeu/dein,
*es2 panhgu/reis2 qewrei=n,
*estia=sqai, ko ttabi/zein,
*s ubari/zein.
id est: Iam vero licebit vobis navigare, manere, movere, dormire, in festis spectare, convivio accipi, cottabo ludere, Sybarissare. Gregorius Theologus ad Basilium simili tropo mensam luxu redundantem, Alcinoi dixit, ou)x w(s2 lwtofa/lou peni/an, a)ll) w(s2 a)lkino/ou tra/pezan, id est, Non ad lotophagorum inopiam, sed Alcinoi mensam.
*subaritikh\ sumfora\, id est, Sybaritica clades. Stephanus tamquam proverbium notavit. Porro, quemadmodum Sybaritae perierint, idem narrat ad hunc modum. Oraculum huiusmodi acceperant:
*eu)/daimon suba/rita, paineu/daimon, su\men ai)ei\
*en qali/h|s1i qew=n timw=n ge/nos ai)e\n e)o/ntwn,
*eu)= t) a)\n dh\ pro/teron qnhto\n qei/oio s1ebi/zh|
*thni/ka s1oi po/lemo/s2 te, kai\ e)mfu/lios sta/s1is2 h(/cei..
id est:
Felix omnino felix Sybarita futurus,
Dum rebus laetis vener abere numina divum.
At, simul atque illis mortalis homo anteferetur,
Tum veniet bellumque tibi, atque domestica turba.
Evenit deinde, ut Sybirita quispiam servum loris caederet in agro, qui, cum ad numinis aram confugisset, nihilominus persequente domino caedebatur. Quod ubi vidit sibi nihil profuisse numinis reverentiam, protinus ad monumentum patris herilis confugit, atque ibidem religione commotus herus, destitit a caedendo. Itaque, iuxta dei responsum, a Crotoniatis eversi sunt Sybaritae. Aelius Lampridius in vita Heliogabali, scribit, eos eodem anno periisse, quo missum ex oleo, et garo reperissent: quem ob id Sybariticum
vocabant, ut modo diximus. Ceterum de Sybaritarum luxu, deque calamitate, permulta retulit Athenaeus libro duodecimo, si cui haec non satis faciunt. Quadrabit adagium in eos, qui neglectu deorum, aut ob intemperantem luxum, subvertuntur.
*subari/tai dia\ platei/as2, id est, Sybaritae per plateas. Contra fastuosius ingredientes per viam, seseque velut ostentantes. Sumptum adagium a fastu, luxuque Sybaritarum. Africanus in oratione, quae Cestis inscribitur: Sed enim, inquit, Sybaritae fastu praeturgidi. Venustius erit, si paulo longius detorqueatur: veluti, si de homine insolentius se gerente, aut arrogantius de se loquente, aut de stylophaleratiore, dicas: s1ubari/ths2 dia\ platei/as2. Cognatum est illi, quod alio dictum est loco, a)reiopagi/ths2. Refertur adagium a Suida, atque Zenodoto.
*surakousi/a tra/peza, id est, Syracusana mensa, praelauta, atque opipara dicebatur. Syracusani enim, ut erant olim opibus florentissimi, ita voluptatibus, ac deliciis addictissimi. Lucianus in dialogo Simili, ac Polystrati: kai\ tra/pezai, inquit, u(pe\r ta\s2 e)n s1ikeli/a|, id est, Ac mensae Siculis lautiores Athenaeus libro duodecimo: diabo/htoi de/ ei)s1in e)pi\ trufh=| kai\ ai( tw=n s1ikelw=n tra/pezai, id est, Celebres sunt ob delicias et Siculorum mensae. Addit, ex Clearchi auctoritate, Siculos dicere, apud se mare quoque dulce esse, quod gaudeant eduliis, quae mare porrigit. meminit Siculae mensae Diogenes in epistola quadam ad Aristippum. Item Aristides in Pericle. Denique Strabo libro sexto, et haec aliaque plura commemorat. Plutarchus in vita Niciae ex Diphilo refert, paxu\s2, w)nquleume/nos2 ste/ati s1ikelikw=|, id est, Pinguis, et abdomine Siculo stercoratus, sive saginatus: quod miramur, quare Latinus interpres vertendum putarit, Delibutus, cum o)/nqos2 significe??? stercus bubulum, utilissimum agrorum laetamen. Plato in epistola quadam ad propinquos Dionis, negat sibi felicem illam vitam, in Siculis, Italicisque mensis, ac reliquis voluptatibus sitam, unquam placuisse. De Syracusanorum luxu meminit et Aristoteles in Politia eius gentis, addens, Dionysium minorem nonnumquam ad nonagesimum usque diem ebrium perseverasse, atque ob eam rem caecutientibus, ac vitiosis oculis fuisse. Narrat Theophrastus, apud Athenaeum amicos illius, et compotores, in conviviis assimulare solitos, non videre sese vel cibos, vel calices appositos: videlicet, ad eum modum adulantes regi caecutienti, Unde dionus1ioko/lakes2 sunt appellati. Apud eundem Aristophanes e)n daitaleu=s1in.
*all) ou) ga\r e)ma/qete tau=ta e)mou= pe/mpontos,
*all) ma=llon pi/nein, e)/peit) a)/|dein kakw=s2..
*surakousi/wn tra/pezan s1ubari/tidas2 t) eu)wxi/as2, id est, Atqui haec quidem me duce non didicistis, verum bibere potius, deinde male canere, Syracusanorum mensam, Sybariticaque convivia. Item Plato de Rep tertio, *surakous1i/an de\, w)= file, tra/pezan, kai\ s1ikelikhn\ poikili/an o)you, w(s2 e)/oikas2 ou)k ai)nei=s2, id est, Syracusanam, amice, mensam, et Siculam in obsoniis varietatem non videris approbare. Athenaeus libro 14. citat Cratinum, qui praelautam culinam, ac bene fumantem, ac suaviter olentem describens, ita loquitur:
*oi)kei= tis2, w(s2 e)/oiken, e)n tw=| xa/s1mati
*libanwtipw/lhs2, h)\ ma/geiros s1ikeliko\s2.
id est:
Habitare mthi hoc utdetur aliquis in specu,
qui tura odora vendit, aut Siculus coquiis.
Apud eundem moxd Aristophanes quoque laudat Siculos coquos, ut arte condiendi praestantes. Verum his temporibus Siculi frugalitatem Hispanicam, et Italicam sic imitantur, ut propemodum superent, huiusque proverbii gloriam plane perdiderunt Quamquam Athenaeus in Dipnosophistis, inter opiparas mensas etiam Italicas recenset. At his sane temporibus priscam illam frugalitatis laudem sibi vindicarunt, quemadmodum et Graeci ad pristinam illam temulentiae gloriam postliminlo redierunt. Unde Faustus Aurelianus, Foroliviensis, poeta, non solum laureatus verumetiam Regius, atque etiam si diis placet, Regineus, vetus congerro meus, qui plus quam triginta iam annos in celeberrima Parrisiorum Academia poeticen docet, in carmine, quod de pavimento Parrisiensi inscripsit, adagionem in Anglos, deriuavit:
- Mensa, inquiens, Britanna placet.
*spiqamh\ tou= bi/ou, id est, Spithama vitae, hoc est, modus vitae perpusillus. Proverbialis est figura, mutuo sumpta a rerum mensoribus, apud quos Spithama, seu palmus digitos duodecim continet, quantum ferme longissimo digitorum porrectu complecti licet. Quin hodie quoque pusillum homunculum palmum, aut pugillum hominis appellant idiotae nostrates. Translatum a fabris, qui quatuor digitis coniunctis metiuntur materiam. eam mensuram appellat palaestram. interdum diducta manu a summo pollicis, usque ad summum digiti medii, quam vocant spiqamhn\. Refertur adagium a Diogeniano.
MACROBIUS libro Saturnalium septimo: Cur Disari mel, et vinum diversis aetatibus habentur optima? Mel, quod recentissimum: vinum, quod vetustissimu. Unde est et illud proverbium, quo utuntur gulones: Mulsum, quod probe temperes, miscendum est novo Hymettio, Falerno vetulo. Quod adagium non videmus ubi nobis possit usui esse, sed tam en adscripsimus, ne nihil omnino de popinis mutuati videremur. Nisi forte placeat eo torqueri, ut dicamus, e diversis rebus quaedam optime conflari.
AELIUS Lampridius in vita Alexandri Severi. Idem, inquit, addebat sententiam de furibus notam, et Graece quidem, quae Latine hoc significat. Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, salvus erit. Quae Graece talis est:
*o polla\ kle/yas2, o)li/ga dou\s2, e)kfeu/cetai.
id est:
Qui multa tollit, pauca dat, servabitur.
Admonet adagium, (id quod nostris quoque temporibus vulgo factitant fures non omnino stupidi) non nisi magnis praedis iniciendam manum, ut supersit, quo iudicem, si sorte sit opus, corrumpant, atque exoculent. Ceterum, qui parva tollunt, deprehensi pendent, ut pote quibus nihil sit, quod impertiant praefectis.
M. TULLIUS libro de legibus tertio, agens de lege tabellaria, hoc est, de iure ferendorum per tabellam suffragiorum, Et avus quidem noster, inquit, singulari virtute in hoc municipio, quoad vixit, restitit M. Gratidio, (cuius in matrimonio sororem, quiam nostram, habebat) ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo, ut dicitur, Gratidius, quos post filius eius marius in Aegaeo excitavit mari. Hactenus Cice. Quantum igitur coniectura consequi licet, in simpulo fieri dicebatur quod vel clanculum, vel in re minuta, atque humili fieret. Est enim simpulum, auctore Festo, vas parvum, non dissimile cyatho: unde mulieres, rebus divinis deditae, simpulatrices vocantur. M. Varro scribit, vas esse minutim fundens, in cuius locum successerit Epichysis: unde veteres res minutas, nulliusque pretii simpularias appellabant. Plinius libro 35. capite 12. In sacris quidem etiam inter has opes non myrrhinis, crystallinisve, sed fictilib. pro libatur sim pulis innocentius. Attestatur et M. Varro, cum apud Nonium et Marcellum ait, deos ipsos vili simpulo invitari. Item Apuleius. In hodiernum, inquit, populus Romanus diis immortalibus simpulo, et Catino fictili sacrificat. Sunt qui pro Sympulo legant Sympuvium, cuius meminit Iuvenalis satyra 6.
- Aut quis
Sympuvium ridere Numae, nigrumque catinum,
At Vaticano fragiles de monte patellas
Ausus erat.
M. Tullius in Paradoxis. Quid autem Numa Pompilius? minusne gratas diis immortalibus capedines, ae fictiles urnulas fuisse, quam delicatas aliorum pateras arbitramur? Polemon apud Athenaeum lib. 2. tradit, ad ipsius etiamnum aetatem Graecos quosdam bibere solitos ex fictilibus, velut Argivos in publicis conviviis, ac Lacedaemonios in festis, aut epiniciis, aut nuptiis virginum. Proin de non absurdum videtur, si quis existimet sumptam allegoriam a puerorum lusu, quo solent per fistulam angustam in simpulum inflantes, quasi fluctus quosdam, et aquae strepitum exitare.
*prwte/ws2 poikilw/teros2, id est. Proteo mutabilior, in vafrum, et versipellem competit Lucianus in sacrificiis, Iovem poikilw/teron au)tou= prwte/ws2 appellat, quod se subinde in alias, atque alias formas transfiguraret. Plato in Ione, *all) a)texnw=s2, w(/sper o( prwteu\s2, pantodapo\s2 gi/gnh|, strefo/menos2 a)/nw, kai\ ka/tw, id est, Sed prorsus, Protei in morem, in omnem speciem verteris, surusm, ac deorsum teipsum distorquens. Horatius in eos, qui facile vertunt sententiam.
Quo teneam vultus mutantem Protea nodo?
Idem alibi:
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Protea vocat tergiversantem et quem Graeci vocant dus1fw/raton, id est, Deprehensu difficilem. Porro fabulam Protei notiorem arbitramur, quam ut hic sit recensenda. Exstat apud Homerum Odysseae 4. et apud Maronem quarto item Georgicon. Simili figuta diceretur et Vertumno inconstantior Nam hic deus in omnigenam speciem sese variat, unde et nomen reperit apud Latinos. Horatius:
Vertumnis, quotquot sunt, natus iniquis.
Huius meminit Ouidius, describens quemadmodum, amans Pomonam deam, alias subinde formas assumpserit. Et eu)metabolw/teros2 e)mpou/shs2, id est, Empusa mutabilior. Cuius mentionem fecit Lucianus in commentario De saltationibus: *idois2 t) a)\n ou)=n a)utou\s2 pro\s2 to\n a)uto\n kairo\n w)ke/ws2 diallatome/nous2, kai\ au)to\n mimoume/nous2 to\n prate/a. ei)ka/zein de\ xrh\ kai\ th\n e)/mpousan th\n e)s2 muri/as2 morfa\s2 metaballome/nhn, id est, Videbis igitur ipsos eodem in tempore subito in aliam transfigurari speciem, atque ipsum referre Proteum. Quin et Empusae exemplum conferre oportet, quae sese in innumerabiles vertit formas.
Meminit huius Aristophanes in Ranis:
*kai\ mh\n o(rw= nh\ to\n dia qhri/on me/ga.
*poi=on ti; deino\n pantodapo\n gou=n gi/gnetai.
*to/te men bou=s2, nuni\ d) o)reu\s2, to/te d) au)= gunh\
*wraiota/th ti\s2. pou= e)sti\; fe/r) e)p) au)th\n i)/w.
*all) ou)k e)/t) au)= gu/nh)stin, a)ll) h)/dh ku/wn.
*empousa toinun g) e)sti
id est,
At maxtmam profecto video belluam.
Qualem? Novam, quae in cuncta subito vertitur,
Modo bos, modo autem mula, rursum femina
Pulcherrtma. Age ubi est? recta ad illam iam feror.
At rursus haud est mulier, imo iam canis.
Empusa proinde est.
Interpres adscribit. Empusam spectrum quoddam esse, quod ab Hecate soleat emitti videndum miseris, et calamitosis. id subinde consuevit aliis, atque aliis formis exhibere sese. Quidam existimant meridianis horis apparere solitum iis, qui parentant manibus. Sunt, qui hanc ipsam, Hecaten affirment esse, narrant autem, uno videri pede, unde et nomen inditum putant e)/mpousan, oi(onei\ e(ni/poda, Demosth. ait Aeschynis matrem, cui ipse Leucothoae nomen mutasset, appellatam fuisse Empusam, eo quod quaestus gratia quiduis et faceret, et pateretur.
*anagkaio/teros2 puro\s2, kai\ i(/datos2 o( fi/los, id est, Amicus magis necessarius, quam ignis, et aqua. Hyperbole proverbialis, admonens neminem esse tam divitem aut potentem, quin opus habeat amicoru officiis. quemadmodum enim citra ignem et aquam non constat hominum vita, ita nec sine consuetudine atque opera familiarium, quos ob id ipsum Latini necessarios vocant, ut amicitiam necessitudinem. Innuit adagium, duo quaedam maxima cmmoda colligi ex amicitia, voluptatem et usum. Nihil est enim neque iucundius igni, neque utilius aqua. Quamobrem scripsit Horatius:
Nil ego contulerim iucundo sanus amtco.
Item Euripides apud Plutarchum:
*ei\s2 o)/mmat) eu)nou fwto\s2 e)mble/yai gluku\.
id est,
Dulce est tueri hominis amici lumtna.
Recensetur adagium a Plutarcho commentario, quem inscripsit, Quo pacto sit dignoscendus assentator ab amico: *kaq) o( dh\ kai\ le/getai, puro\s2 kai\ u(/datos2 o( fi/los2 a)nagkaio/teros2, id est Quapropter dicunt etiam, amicum igni quoque, et aqua magis necessarium esse. Exstat et apud Aristot. in
Moraalibus, et apud Ciceronem in Laelio. Hodieque vulgus indoctum habet in ore, quod est verissimu. Tolerabilius vivi sine pecuniis, quam sine amicis.
*lu/kos peri\ to\ fre/ar xoreu/ei, id est, Lupus circum puteum chorum agit. In eos dicetur, qui sumpta inaniter opera, spe sua frustrantur. Aiunt enim lupo morem esse, ut si quando sitiat, nec tuto se possit demittere, circum puteum oberret, frustra inhians aquae, quam non possit contingere. Sunt, qui paroemiam inde ductam existiment, quod aliquando veniat usu, ut lupus pecudem aliquem, aut hominem insectetur: qui posteaquam se in puteum quempiam altiorem metu demiserit, obambulat ille, velutique saltantium in modum, in orbem circumagitur, praedae cupiditate, qua tamen potiri non queat. Plutarchus in commentario, cui tituius, Quomodo possit adulator ab amico dignosci: w(=| xrw/menoi prosapollu/ousin a)utou\s2, th\n peri\ to frear o)/rxhsin a)texnw=s2 o)rxou/menoi, id est, Qua qui utuntur, se ipsos quoque in Perniciem adducunt, re vera saltationem illam circum puteum saltantes. Loquitur autem de dicacitate intemperanti, et virulenta, qua fit, ut nec illis quidquam utilitatis afferamus, in quos dicimus, et nobis ipsis maximum malum conciliemus. Refertur adagium a Zenodoto, Suida, Diogeniano.
*lu/dion a(/rma, id est, Lydius currus. Hoc scommate notabantur, qui in certamine quopiam longe ceteris essent inferiores et para\ lu/dion a(/rma qeeis2, id est, Iuxta Lydium currum curris. Plutarchus in libello, quem inscribit, De dignoscendo assentatore ab amico, *ton de\ krei/ttona tremei kai\ de/doiken, ou) ma\ di/a para\ lu/dion a(/rma pezos2 oi(xneu/wn, a)lla\ para\ xrus1on e)fqo\n, id est Ceterum superiorem metuit, ac veretur, non hercle ad currum Lydium pedes ingrediens, sed ad aurum purum. Refertur adagium a Diogeniano. Quidam ad Pelopem Lydum referunt, qui suo curru vicerit Oenomaum socerum, in quib. est Gregorius Nazianzenus, sic usurpans, ut dicat, se tanto esse inferiorem eximiis Basilii virtutibus, quantum pedes abest a Lydio curru. Effertur et ad hunc, ut diximus, modum paroemia: *para\ lu/dion a(/rma qe/ein. id est, Praeter Lydium currum currere: aut, iuxta Lydium currum, ut pedes intelligatur certare cum Lydio curru velocissimo, quod quidem certamen nimis inique comparatum videatur. Achilles apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi, pedestri cursu certat cum quadriga, et vincit. Plutarchus in vita Niciae e Pindaro allegat. *ou) ga\r ma\ di/a, inquit, para\ lu/dion a(/rma pezos2 oi)xneu/wn, o(/s2 fhsi pindaros2, id est, Non enim per Iovem iuxta Lydium currum pedes incedens, ut inquit Pindarus. Herodotus lib. 1. tradit olim Lydios prae ceteris equitatu valuisse, nec aliter fere nisi ex equis pugnate.
*ki/gkloi, id est, Cincli, rusticano proverbio dicebantur praeter modum pauperes, quibusneque domus esset, neque quidquam, quod suum possent dicere. Qualem Catullus describit Furium, cui neque villula fuerit, neque domus, neque arca. Cinclus enim avis quaedam est imbecillis, atque invalida, ita ut non possit ipsa sibi proprium
nidum parare, proinde ova nidis supponit alienis. Unde et rustici verterunt in adagionem, ut mendicos, et errones Cinclos vocent. Auctor Aelianus lib. De naturis animantium 12. Quod genus homines Graeci anesti/ous2 vocant, hoc est, expertes penatium. Suidas tradit, Cinclum avem esse maritimam, gracilem, nulloque ferme corpre, cui peculiare sit clunium pennas subinde movere, unde et nomen additum s1eisopugi/di, nimirum ab agitatione caudae: Eam proverbio fecisse locum, quo Menander sit usus in Thaide?
*ptwxw/teros2 ei)= lebhri/dos2 kai\ kigka/lou.
id est,
Mendicior Leberide, atque Cincalo,
Hinc kigkmi/zein, pro eo quod est, commoveri, et obstrepere.
*ai( u(po\ ma/lhs2 pra/ceis2, i. Facta subalaria, Proverbiali figura dixisse videtur. Plutarchus in commentario, quod inscribitur, Quo pacto sit dignoscendus adulator ab amico: *po/nou, inquiens, kai\ spoudh=s2 a(pa/shs2 a)pileipo/menos, e)n tai=s2 u(po ma/lhs2 tra/cesin a(profa/s1isto/s2 e)stin, id est, Ad laborem, et res honestas segnis, in his rebus, quae sub ala fiunt, nihil recusat. De adulatore loquitur, ad honesta officia tum pigro, tum inutili, ad voluptuaria ministeria prompto, videlicet ad scortum cum fide adducendum, ad comparanda obsonia, ad instruendum convivium. Equidem opinamur, ob id adulationi sub alis sedem datam esse, quod hae corporis partes titillationem praecipue sentiant, sive ob cutis tenuitatem, sive quod insolitus nobis earum contactus partium; sive quod is locus venulas habeat, quibus frictu calefactis, eiusmodi nascatur delectatio. Aristoteles sectione 35. problem. 2. indicat, sub alis potissimum, ac sub pedum vestigiis fieri titillatione, coniectans in causa esse, vel quod ibi cutis sit mollior, velo quod contactus sit insolens, quod idem usu venit in auribus. Quid autem aliud est adulatio, quam aurium pruritus quidam et gargarizatio? Unde Lucianus in dialogo quodam Charontis, menippi, et Mercurii, philosophum quempiam omnibus exuens vitiis, e(\n e)/ti to\ baru/taton u(po\ ma/lhs2 e)/xei. ti/ w)= me/nippe; kolaki/an w)= e(rmh=, polla\ e)n tw=| bi/w=| xrhsimeu/sasan au)tw=|. id est, Unum quiddam adhuc sub alis gestat, quod est omnium gravissimum. Quidnam, Menippe? Adulationem, Mercuri, quae illi plurimum attulit emolumenti in vita. Nisi si quis malit u(po\ ma/lhs2, ita dictum, ut alibi Lucianus dixit, u(po\ ko/lpou, sub sinu, significans eum Veneris usum, qui non vacat turpitudine. Nam oscula, quaeque supra sinum fiunt, utcumque cum honestate possunt cohaerere: ceterum infra sin um, ou)de\n u(gie\s2.
TRAnio servus apud Plautum in Mostellaria, obiurgatus est ab hero, quod non maturius redisset. Cum ille se aliubi fuisle, diceret, nec simul apud herum esse potuisse, et illud, quod iussus fuerat, peragere: Si voles, inquit, verbum hoc cogitare, simul flare, sorbereque, haud factu facile est. Commode utemur hoc adagio, si quando significabimus, negotia quaepiam id genus esse, ut pariter ab iisdem tractari non queant. Veluti, si quis conetur simul et literis, et voluptatibus vacare, simul amoribus et parcimoniae indulgere, simul uxori studiisque satisfacere:
Quemadmodum fieri non potest, ut quis eodem in tempore sorbeat, hausto spiritu,i et flet, emisso halitu. Affine videtur huic adagio illud Phocionis ad Antipatrum: *ou) du/nasai/ moi kai\ filw| xrh=sqai, kai\ ko/laki, id est, Non potes me simul et adulatore uti, et amico. Ad haec senarius ille, qui falso Senecae inscribitur:
Amare, et sapere, vix deo conceditur.
Quodque ait, Terentium imitatus, Horatius:
- Nihilo plus explicet, ac si
Insanire paret certa ratione, modoque.
M. Tullius Philippica 11. Duas tamen res, magnas praesertim, non modo agere uno tempore, sed ne cogitando quidem explicare quisquam potest.
*ta\n xei=ra potife/ronta dei= ta\n tu/xan e)pikalei=n, id est, Manum admoventi fortuna invocanda est. Admonet adagium, ita fidendum esse divino auxilio, ut nihilo segnius, quantum in nobis est, etiam ipsi nostra adnitamur industria, alioqui non adiuturos superos inertium, ac desidiosorum vota. Plutarchus in Apophthegmatis Lacedaemonicis, refert, apud eam gentem deos, deasque omnes hastatos fingi solere: Venerem etiam ipsam armis indutam, tamquam ne illi quidem otium agant, sed bellicis studiis exerceantur: Addunt, inquit, et proverbium:
*ta\n xei=ra potife/ronta ta\n tu/xan kalei=n,
id est.
Manum admoventi sunt vocanda numina.
Aeschylus apud Stobaeum:
*filei= de\ tw=| ka/mnonti suspeu/dein qeo\s2.
id est,
Huic qui laborat, numen adesse assolet.
In eandem sententiam Pindarus in Nemeis: *pro\s2 a)/kron a)reta=s2 h)=lqon oi(/te po/nwn e)geu/santo, s1un\ qeou= de\ tu/xh|, id est, Ad summum virtutis apicem pervenerunt, qui gustarunt labores, non autem sine dei fortuna. proinde nec ita fidendum industriae, ut divinam opem negligamus, nec ita rursum pendendum ab illa, ut nostrum praetermittamus officium. Allusisse videtur huc Aeschyl. in Persis:
*egw\ de/pou
*dia\ makrou= xro/nou ta/d) h)/uxoun e)kteleuth=sai qeou\s2,
*all) o(/tan sp eu/dh| ti\s2 au)to\s2, x) w( qeo\s2 s1una/ptetai.
id est,
Plurimo iam tempore a deis
Optaveram haec ut dextra conficerent mihi, at
Ubi vigilas ipse, dii quoque admovent manum.
Refertur ex eodem:
*filei= de\ tw=| ka/mnonti suspeu/dein qeo\s2.
id est,
Adesse gaudet sed laboranti deus,
Nonnulli, quorum est Suidas, adagionis originem ad apologum referunt. Rusticus quidam, cum plaustrum haereret in limo, otiosus invocabat Herculem. At ille, adstans, Admove, inquit, manum rotae, ac stimula boves, itaque deum invoca:
*th\n xei=ra pros1fe/ronta to\n qeo/n kalei=n.
M. Tull. Tuscul. quaest. lib. r. Sed hic quidem, quamvis eruditus sit, sicut est, haec magistro concedat Aristoteli, canere ipse doceat. Bene enim illo proverbio Graecorum praecipitur,
Quam quisque norit artem, in hac se exerceat.
Hactenus Cicero. Est autem senarius iambicus, admonens, ut quarum rerum sumus periti, in his dumtaxat disputandis, tractandisque verfemur: quarum vero sumus rudes, eas doctioribus concedamus, neque professionem alienam nobis vindicemus, neque in messem alienam mittamus falcem, neve sutores ultra crepidam iudicemus. Apud Aulum Gellium Plato ex Euripide citat, sed in sensum non nihil diversum a Ciceroniano; nempe suo quemque vitae instituto, studioque impensae delectari, quod in eo se laudem aliquam asecuturum confidat. Accidit, inquit, illis illud Euripidis: Qua in re clarus quisque est, ad eam properat, et diei partem illi plurimam impertit, in qua ipse se exsuperet, contra, in qua stupidior ac nihili sit, inde effugit, eamque contemnit. Porro verus, quem Latine refert M. Tullius est apud Aristophanem in fabula, cui titulus s1fh=kes2. is est eiusmodi:
*erdoi ti\s2 h(\n e(/kastos2 ei)dei/h te/xnhn.
id est,
Quam quisque noutt artem, in hac se exerceat:
Quo quidem loco interpres admonet, inter proverbia celebrari. Usurpavit stratonicus citharoedus a. pud Athenaeum libro 8. Qui musico cuipiam, qui prius fuerat holitor, de harmonia cum ipso disputanti, respondit, e)/rdoi tis2 h(\n e(/kastos2 ei)dei/h te/xnhn. Quamquam in editione Aldina legitur a)/doi, pro e)/rdoi. Ad hoc proverbium allusit Horat. ita scribens:
Navem agere, ignarus navis, timet: abrotenum agro
Noni audet, nisi qui didicit, dare. Quod medicorum est.
Promittunt medici: tractant fabriliafabri.
Scribimus indocti, doctique poemata passim.
Idem in epistola ad Villicum:
Quam scit uterque labens censebo exerceat artem.
Huc pertinet illud Pindaricum, quod refert Plutarchus in commentario, quem scripsit, peri\ th=s2 euqumi/as2, *uf) a(/rmas1in i(/ppos, e)n d) a)ro/trw| bou=s2, para\ naun= d) i)qu/nei ta/xista delfis2. ka/prw| de\ bouleu/onti fono\n, kd=na dei/ tla/qumon e)ceurei=n, id est, Equus in quadrigis, in aratro bos. Navem ocissime praevertitur Delphinus, apro caedem molienti inveniendus est canis laborum patiens. Videlicet significat, unumquemque adhibendum ad id, quo valet. Athenaeus lib. 8. Cum Ptolemaeus cum Stratonico citharoedo contentiosius disputaret de citharistica, e(/teron, e)/fh, e)sti\n w)= bas1iled=, skh=ptron, e(/teron de plh=ktron, id est, Aliud est, inquit, rex, sceptrum, aliud plectrum. Et apud Plinium lib. 45. cap. 10. Apelles Alexandro Magno, in officina multa imperite disserenti de pictura, comiter suasit silentium, admonens, illum rideri a pueris, qui colores terebant.
DEDI malum, et accepi. Boeticum adagium est, quo licebit uti, quoties eiusmodi permutatio videbitur facta, ut malum pro malo sit redditum et par pari relatum: veluti, si quis improbum generum dedisset, ac nurum item improbam recepisset. Recensetur, et explicatur a Plinio iuniore in Epistolis. Caecilius, inquit, Classicus, homo foedus, et aperte malus, proconsulatum in ea parte non minus violenter, quam sordide, gesserat, eodem anno, quo in Africa Marius Priscus. Erat autem Priscus ex Boetica, ex Africa Classicus, inde dictum Boeticorum (ut plerumque dolor etiam venustos facit) non illepidum ferebatur,
Dedi malum, et accepi. Congruet et in eos, qui liberos suos committunt malis praeceptoribus, et recipiunt eos peiores, quam tradiderant. Rursum in eos, qui lacessunt illos, unde gravius laeduntur. quod usu venire tradunt iis, qui in Aegypto venantur onagros. Nam animal lacessitum, frequenter calcitrando, lapides missos retorquet in iaculantes, tanto impetu, ut pectora insequentium penetrent, aut caput fractis ossibus displodant. Unde et in instrumento bellico nomen inditum. Auctor Ammianus li. 23.
*mwmh/setai tis2 ma=llon h)\ mimh/setai.
id est,
Reprehendet aliquis citius, atque imitabitur.
Senarius hic Apollodori pictoris operibus inscribi consuevit, qui primus umbrarum imitationem invenit, refertur ad hunc modum, mwmh/setai/ tis2 qa=sson, h)\ mimh/setai. Apte dicetur de re quapiam artis absolutae, atque inimitabili. Porro res egregias multo proclivius est carpere, quam aemulari. Ceterum est elegans prosonomasi/a in duabus vocibus Graecanicis mwmh/setai, et mimh/s1etai, quae cum sono minime distent, tamen res declarant longe diversissimas. Huc allusit Plin. lib. 37. cap. 11. Imitati multi, aequavit nemo. theognis in eandem sententiam:
*mwmeun=n tai de/ me polloi\ o(mw=s2 kakoi\ h)de\ kai\ e)sqloi\,
*mimei=sqai d) ou)dei\s2 tw= a)s1o/fwn du/natai.
id est,
Carpunt me plures docti indoctique, imitari
Nos indoctorum de grege neme valet.
*peri\ ta\s2 qu/ras2, id est, In foribus adesse, dicitur allegoria proverbiali, quod instat, iamque in proximo est. Plutarch. *puretou= peri\ qu/ras2 o)/ntos2, id est, Cum febris in foribus adest.
*alla\ men la/kwn le/gei, a)lla\ de\ la/kwnos2 o)/nos2 fe/rei, id est, Alia quidem Lacon dicit, alia Laconis asinus portat. Effertur apud quosdam et ad hunc modum paroemia: a)lla\ men leu/kwn, a)/lla de\ leu/kwnos2 o)/nos2 fe/rei, i. Alia Leucon, alia Leuconis asinus portat. In eos dicebatur, quorum oratio dissentiret a factis. Natum aiunt ab huiusmodi quodam eventu. Agricola quispiam, nomine Leucon, solitus est utres melle plenos storeis obvoluere. Rogatus autem ab exactoribus vectigalium, quidnam portaret, ordeum se portare respondebat, videlicet, quo minus pecuniae persolveret. Sed, cum evenisset aliquando, ut lapsus in terram asinus onus effudisset, accurrerunt exactores, in reponendis sarcinis auxilio futuri. Verum, ubi interim cognovissent, mel in utribus esse, non ordeum, Leuconem obtorto collo abduxerunt, tamquam qui se debito vectigali fraudasset. Atque illud ridentes addiderunt, Alia Leucon, alia portat asinus. nam in nonnullis codicibus, Dicit, non additur, atque ita, nostra sententia, dictum festivius redditur. Ea vox postea versa est in adagionem. Refertur a Zenodoto, et a Diogeniano.
CORPORE effugere, est, periculum iam imminens, ac pene premens, arte quadam declinare. Translatum a gladiatoribus, ictum modico
corporis flexu fallentibus. M. Tullius in Catilinam invectione prima: Quot ego tuas petitiones, ita coniectas, ut vitari posse non viderentur, parva quadam declinatione, et, ut aiunt, corpore effugi. Hactenus Cicero. Itaque, quoties aliquem discrimine quam minimo a periculo abfuisse significabimus, corpore declinatum malum dicemus. Minus enim periclitantur, qui moenibus, aut alio quopiam obiectu defenduntur: verum, qui nudi telis obiecti, nihil habent, quo se tueantur, nisi commodo corporis deflexu, ii demum in extremo periculo versari videntur. Pene diversa figura dixit Catullus:
Contra nos tela ista tua evitamus amictu.
id est, Facile depellimus, non secus, quam muscarum insultus.
DE alieno corio ludere, proverbio dicuntur, qui securius agunt, sed alieno periculo. Sumpta allegoria vel a coriariis, vel ab apologo quopiam, vel a seruis, qui, si quid peccatum sit tergo dant poenas. Apuleius in Asino aureo libro septimo. Quod si quomodo ceteri latrones persenserint, non rursus recurres ad asinum, et rursum exitium mihi parabis. Revera ludis de alieno corio. Verba sunt asini: puellam accusantis, quod cum prius illius culpa fuisset in discrimen adductus in fuga, nunc denuo committat, ut sit rursum fugiendum, idque suo potissimum periculo. Allusum est autem ad asini corium, quod mortuis detrahitur. Est simile quiddam et apud Plautum, De meo tergo degitur corium, id est, res meo fit periculo. Neque dissimile, quod refert Festus, Pro scapulis, id est, pro periculo plagarum. Non admodum abludit ab hac forma, quod Seneca iocatur in Declamationib. Cicero patri de corio Cestii satisfecit. Nam is Cestius erat ex eorum numero, qui contemnebant Ciceronis ingenium. hic, cum forte accumberet in eodem convivio cum Cicerone, M. Tullii filio, qui tum Asiam obtinebat, et, submonente quopiam e famulis, cognitum esset, eum esse Cestium, cuius iudicio nihil sciret M. Tullius: ilico sublatus e convivio, iussus est flagris caedi. Circumfertur apud nostratium vulgus non absimile huic proverbium, Ex alieno tergore lata secari lora. Quo quidem significant, unumquemque minus esse parcum in alieno, quam in suo. Tertullianus in libello De pallio, secus aliquanto usurpavit: Hoc soli Chamaeleonti datum, quod vulgo dictum est, de suo corio ludere. Sentit, Chamaeleontem pro suo arbitrio vertere colorem cutis.
UBI spem immaturam indicamus, ac longius adhuc abesse, ut consequaris, in herba esse dicimus. Sumpta metaphora a segetibus, teneris adhuc, et herbescentibus, de quibus nihil adhuc certi sibi possit agricola polliceri, propterea quod plurimi casus solent incidere, qui non sinant cultorem optato potiri. Verum ubi iam demessam segetem in horrea convexit, tum demum utcumque tutum est bene sperare. Ouidius in epistola Helenae ad Paridem:
Sed nimium properas, et aslhuctua messis in herba est,
Haec mora sit voto forsan amicatuo.
Persius in satyra sexta,
Emole, quid metuis? occa, et seges altera in herba est.
Cornelius Tacitus in dialogo De oratoribus, in herba dixit, pro eo, quod est, momentaneum, moxque periturum, quia ante tempus decerptum. Agit illic de plausu, qui datur poetis recitantibus sua carmina. Omnis, inquit, illa laus intra unum, aut alterum diem, velut in herba, vel flore, praecepta, ad nullam certam, et solidam pervenit frugem, nec aut amicitiam inde refert, aut clientelam, aut mansurum in animo cuiusquam beneficium, sed clamorem vagum, et voces inanes, et gaudium volucre.
PROVERBIUM resipit haec quoque figura, In alieno foro litigare, pro eo, quod est, in re nova, cuique nondum assueveris, versari. Habent enim diversa fora diversas litium formulas, variasque tractandarum causarum rationes: quarum qui rudis sit, is, tamquam hospes in peregrina regione, multa desideret necesse est. Martialis in praefatione libri duodecimi, Accipe ergo rationem, in qua hoc maximum, et primum est, quod civitatis aures, quibus assueveram, quaero, et videor mihi in alieno foro litigare.
*en de\ dixostasi/h| ka)ndroklei/dhs2 polemarxei=.
id est,
Seditione orta dux est etiam Androclides.
Carmen Heroicum proverbio celebratum, in homines contemptos, et humiles, qui per occasionem aliquam incidentem, dignitatem sortiuntur. Quemadmodum in rerum tumultu nonnumquam infimi quidam pro tempore regnant. Refertur a Suida, Diogeniano, atque item a Plutarcho in vita Niciae, et apud eundem in commentario, peri\ filadelfi/as2. Effertur etiam ad hunc modum:
*en de\ dixostasi/h| kai\ pa/lkakos2 e)/mmore timh=s2.
id est,
Rebus turbatis, vel pessimus est in honore.
Citat idem in comparatione Lysandri, et Syllae, nisi quod illic Aldina editio mendose habet, pa/lkalos2 pro pa/lkakos2. rursum effertur hoc pacto.
*en ga\r a)mhxani/h| kai\ karki/nos2 e)/mmore timh=s2.
id est,
Fert rebus desperatis et cancer honorem.
Ad hanc sententiam pertinet et illud, Graecis ptoverbii vice celebratum:
*kairou= tuxw\n ga\r ptwxo\s2 i)xu/ei me/ga.
id est,
Mendicus etiam plurimum in loco potest.
*en a)mou/sois2 kai\ ko/rudos2 fqe/ggetai, id est, Inter amusos etiam Corydus sonat. Quadrabit in quosdam, qui apud idiotas audent sese velut eruditos venditare, inter doctos alioqui prorsus elingues. Id quod citra metaphoram eleganter extulit Euripides in Hippolyto coronato:
- *oi( ga\r e)n sofoi=s2
*fau=loi, ta/r) o)/xlw| mous1ikw/teroi le/gein.
id est,
Apud eruditos, qui nihil valent, apud
Plebem imperit am praeeminent facundia.
Corydus, vilissimum aviculae genus, minimeque canorum, strepit tamen utcumque inter aves mutas,
apud lusciniam canens ferri nequaquam posset. Huc adscribendum arbitramur, quod, ut refert Athenaeus libro sexto, non illepide dixit Philoxenus parasitus, cognomento Pternocopis, in alterum parasitum nomine Corydum: cum enim incidisset sermo, quod turdi magno emerentur, praesente Corydo, de quo rumor erat obsceni obsequii. At ego, inquit, memini Corydum obolo fuisse aestimatum. Parasitis autem solent indi nomina contemptus. Quamquam hic Corydus narratur in dictis fuisse lepidus. Corydum autem minime canorum esse, testatur et Graecum epigramma, licet a)/dhlon.
*ei) ku/knw| du/natai ko/rudos2 paraplh/s1ion a)/|dein,
*tolmw=en d) e)ri/sai skw=pes2 a)hdoni/s1in,
*ei) ko/kkuc te/ttigos2 e)rei= ligurw/teros2 ei)=nai,
*isa poiei=n kai\ e)gw\ palladi/w| du/namai.
id est,
Si corydus cycnum queat aequiparare canendo,
Noctua concertet si philomela tibi:
Coccyx si iactet se voce anteire cicadam,
Tunc ego palladio par potero esse meo.
- *pa=sa gh=, patri\s2.
id est,
Quaevis terra patria.
hemistichium est oraculi, quondam redditi Meleo Pelasgo, de victoria consulenti: cuius meminit et Mnaseas, teste Zenodoto, et Dionysius Chalcidensis. Admonet adagium, virum sapientem, ac bonum, ubicumque gentium vixerit, felicem esse. Unde et Socrates, interrogatus, cuiatis esset, kos1miko\n, id est, mundanum, se esse respondit. Idem innuit Aristophanes in Pluto, cum ait,
*patri\s2 ga/r e)sti pa=s1) i(/n) a)\n pra/tth| ti\s2 eu)=.
id est,
Illic enim patria est, ubi tibi sit bene.
Dicuntur haec a Mercurio, cupiente, vel caelo relicto, in Chremyli iam divitis adscisci familiam. Usqueadeo credebat ibi demum esse patriam homini, ubicumque feliciter ageret: illic exsilium, ubi parum commode viveret. Fertur hic quoque versiculus proverbialis:
*toi=s2 ga\r kalw=s2 pra/ssous1i pa=s1a gh= patri\s2.
id est,
Solum omne patria prospere quicumque agit.
Ciccro Tusculanarum quaestionum libro quinto, significat esse dictum Teucri, ex tragoedia quapiam. Itaque ad omnem rationem, Teucri vox accommodari potest, Patria est, ubicumque est bene.
ODIUM Vatinianum, pro capitali, ac vehementer acerbo. Vatinius, in quem acerrime M. Tullius invectus est, in tantum odium populi Romani pervenerat, iam detectis illius flagitiis, ut in proverbium cesserit, Odium Vatinianum. Catullus:
- Munere isto
Odissem te odio Vatiniano.
CONSIMILI figura legimus, Odium novercale, propterea quod novercis omnibus innatum sit fatale quoddam, et irreconciliabile odium in privignos. id quod eleganter indicat epigramma Graecum, quod haud gravabimur adscribere. Fertur autem titulo Callimachi, nec illo quidem in lignum auctore.
*sth/lhn mhtruih=s2 mikra\n li/qon e)/stefkou=e ros2,
*ws2 bi/on h)lla/xqai, kai\ tro/pon oi)o/menos2.
*h de\ ta/fw| kliqei=sa kate/ktane pai=da pes1ou=sa.
*feu/gete mhtruih=s2 kai\ ta/fon oi( pro/gonoi.
Quorum carminum elegantiam cum haud nesciremus nos non assecuturos, tamen, quo possent intelligi, utcumque vertimus,
Exiguo lapidi puer addit serta xovercae,
Mutasse ut vitam, sic ratus ingenium.
At puerum exstinguit tumulo haec illapsa. novercae
Privigni exanimem vel tumulum fugite.
Euripides in Alcestide:
*exqra\ ga\r e)piou=sa mhtruia\ te/knoi)/s2
*toi=s2 pro/sq), e)xi/dnhs2 ou)de\n h)piote/ra.
id est,
Hostis noverca est ante natis liberis,
Nihiloque mitior nocente vipera.
*apw/lesas2 to\n oi)=non e)pixe/as2 u(/dwr.
id est,
Vini liquorem perdidisti infusa aqua.
Verba sunt Polyphemi ex tragoedia Aristii, cui titulus Cyclops, teste Chamaeleonte in Satyris. Sic enim increpat Ulyssem, vinum aqua temperantem. Antiquitus merum bibebant, non sine noxa, donec Staphilius, Sirrheni filius, ostendisset vinum aqua diluere. Nam huius hoc inventum, teste Plinio libro 7. Dicetur in eos, qui in initio quaedam recte faciunt, deinde, quamvis levi de causa, benefacta malefactis subvertunt. Ulpianus apud Athenaeum, in eum, qui balli/zousin dixerat, pro kwma/zousin, idque barbare, *su\ de\ h(mi=n e)k gh=s2 subou/ras2 o)/noma pria/menos2, a)pw/les1as2 to\n oi)=non, e)pixe/as2 u(/dwr, id est, Tu vero nobis ex terra subulca vocabulum mercatus, perdidisti vinum, infusa aqua. Cyclops enim, ut barbarus ac temulentus, (talem inducit etiam Homerus) sio existimat vinum aqua corrumpi: cum e diverso, sapientum iudicio, reddatur melius, ac salubrius. Unde et Plato admonet, ut Bacchum, temulentum Deum, Nymphis sobriis deabus temperemus. Idem docet epigramma Graecum Meleagri, id est huiusmodi:
*ai) nu/mfai to\n ba/kxon, o(/t) e)k puro\s2 h(/laq) o( kou=ros2
*ni/yan, u(p)er te/frhs2 o)/rti kulio/menon.
*tou)/neka s1un\ nu/mfais2 bro/mios2 fi/los2. h)\n de/nin ei)/rgh|s2
*mi/s1gesqai, de/ch| pu=r e)/ti kaio/menon.
id est,
Bacchus, ut e flammis puer exsiliisset, in undis
Tinxerunt Nymphae sordidum adhuc cinere,
Hinc iunctus Nymphis est Bacchus gratus: at ignem
Ardentem capies, hunc nisi miscueris.
Quamquam vinum largius dilutum illud habet noxae, quod in posterum diem gravius dolet caput, qui biberit, quam si merum bibisset. Aristoteles id esse putat in causa, que vinum per se crassius, accessione aquae factum subtilius, citius penetrat angusta capitis foramina: meri noxam, cuius adhuc multam vim obtinet, eodem transmittens: praeterea concoctu difficilius est.
HASTAM abicere, dicitur utique proverbiali figura, qui causc suae diffisus, abicit animum, ac desinit contra conari. Cicero pro L. Murena,
Vides ne tu illum tristem, demissum? Iacet, diffidit, abiecit hastam. Graecis item proverbiali convicio dicuntur r(iya/spides2, ignavi, ac timidi, quique in acie locum deserunt, ac clypeum abiciunt: quo probro notatus est Demosthenes. Lucianus in Iove Tragoedo: *kai\ dh=lo/s2 e)stin a)por)r(i/ywn th\n a)s1pi/da, id est, Ac plane videtur scutum abiecturus. Usque adeo vero probrosum habebatur antiquitus clypeum abicere, ut Lacedaemonii Archilochum e finibus suis iusserint excedere, quod scripsisset, satius esse clypeum abicere, quam interire, teste Plutarcho in Apophthegmatis Laconicis. Id Archilochi distichon refertur ab Aristophane in fabula, cui titulus ei)rh\nh, estque huiusmodi:
*aspi/di me\n s1ai|/wn tis2 a)ga/lletai, h(\n para\ qa/mnw|
*ento\s2 a)mw/mhton ka/llipon ou)k e)qe/lwn.
id est:
Scuto aliquis guudet Saiorum, ego quod bene pulchrum
Deserui nolens inter opaca rubi.
Interpres admonet, Saios esse Thraciae populos, adversus quos bellans Archilochus, fugerit abiecto clypeo. Cuius exemplum postea secutus est Demosthenes, ad dicendum, quam pugnandum, instructior. Notarur apud Aristophanem et Cleonymus hoc nomine, ut in Vespis: *ape/bale th\n a)spi/da. id est, Abiecit clypeum. Quin et Isocrates in oratione, quam scripsit de Pace, declarat, infames olim habitos, qui vel ordinem deseruissent, vel clypeum abiecissent. Idem indicat Aeschines adversus Timarchum, quod qui non suisset in bello, aut qui hastam abiecisset, ei non licebat in contione quidquam agere. Postremo Aristoteles lib. Moralium 5. inter ea, quae lex vetat commemorat to\ mh= lipei=n th\n ta/cin, mhde\ feu/gein, mhde\ r(i/ptein ta\ o(/pla. id est, non deserere ordinem, non fugere, non abicere arma. Et aliquanto post, agens de iniustis, (qui tamen pleone/ktai dici non possunt, quod nihil capiant inde lucti) exempli loco ponit tou\s2 r(i/yantas2 a)spi/das2 di/a deili/as2, id est, qui ob metum, et ignaviam clypeos abiecerunt. Tale quiddam, opinamur subindicat Horatius in Lyricis, cum ait:
Tecum Philippos et celerem fugam
Sensi, relicta non bene parmula.
Q Curtius lib. 3. Tum ceteri dissipantur metu, et qua cuique patebat ad fugam via, erumpunt, armaiacientes, quae paullo ante ad rurelam corporum sumpserant, adeo pavor etiam auxilia formidabat. Est aliquoties apud Iul. Caesarem, Abiectis armis. Sed, quo longius receditur a simplici sermone, hoc maior est adagii gratia, veluti, si quis eum, qui non reluctatur turpia suggerenti daemoni, sed itatim obsequitur, appellet Rhipsaspidem. Huius proverbii facta nobis est antea mentio.
*polla\ yeu/dontai a)oidoi\. i. Multa mentiuntur cantores. In eos quadrabit, qui ad gratiam loquuntur, et auribus blandiuntur. Inde ductum, quod cantores hoc modo spectantes, ut delectent, ac placeant, pleraque canunt in laudem auditorum falsa. Nihil enim veritate gravius, nihil assentatione suavius. Aristoteles lib. tw= meta\ ta\ fus1ika\ primo, a)lla\ kata\ th\n paroimi/an, polla\ yeu/dontai a)oidoi\, id est, Sed, iuxta proverbium, Multa mentiuntur poetae. Est autem, nisi nos fallit memoria, hemistichium Homericum, de citharoedis,
solitis in convivio canere. At hoc dictum quosdam usque adeo movet, ut prorsus ab omnibus omnium poetarum scriptis ab stineant, non minima portione eruditionis.
*akki/zein, id est, Accissare, Graeco proverbio dicebantur, qui, cum maxime cuperent accipere quippiam, tamen ficte recusabant: qui mos hodie quoque multis dutat. Scribunt, Acco mulierem fuisse quampiam notae stultitiae, quae solita sit ad speculum, cum imagine sua, perinde, atque cum alia muliere, confabulari, ut hinc vulgo, quae stultius, aut ineptius aliquid agerent, Accissare dicerentur, et Accus nomine compellerentur. Apparet, illud etiam moribus huius mulieris affuisse, ut recusaret, quae tamen cupiebat, unde et Accismus, ficta huiusmodi recusatio dicatur. M. Tull. ad Atticum libro Epistolarum secundo. Hoc, opinor, certi sumus, perisse omnia: quid enim a)kkizo/meqa tam diu, id est, quid dissimulamus? Lucianus in libello De mercede servientibus. *o de\ a)kkizo/menos, a)/page para\ s1ou= d) e)gw\; id est, At ille accissans: Aufer inquit: ego ne abs te? Idem in Amoribus: *panta dh\ perielw\n a)kkis1mo\n, id est, Omni sublato accismo, id est, tergiversatione. Rursus in eodem sermone, *polu\s2 de\ o( meta\ tw=n a)ndrw=n a)kkis1mo\s2, id est, Multus autem viris adest accismus. Item Philemon apud Athenaeum libro 13. *ou)k e)st) ou)de\ ei(=s2 a)kkis1mo\s2, ou)de\ lh=ros, id est, Nec ullus est Accismus, aut nugatio. Plutarchus indicat, Acco, et Alphito mulieres fuisse, per quas feminae deterrerent pueros a peccando. Usurpat hanc vocem et Plato in Gorgia: *all) a)kki/zh| w)= kalli/kleis2.
*akkiz menos sku/qhs2 to\n o)/non, id est, Accissans Scytha asinum. Adversus eos, qui verbis aversantur, quia re cupiunt. Id ad huiusmodi fabulam referunt: Quidam, conspecto asini cadavere, Scythae cuidam, qui forte aderat, dixit, En quod cenes. Ille, primum aspernatus, atque abominatus, postea tamen apparavit, cenavitque. Ita serme Suidas, et Zenodotus. Hesychius secus effert, s1ku/qhs2 o)/neion dai=ta, id est, Scytha asininum convivium, ut subaudias, reperit: si tamen hic locus apud Hesychium mendo vacat. Nam mutilum esse constat, et fortassis o)/neion dictum est pro utili: sic, tamen, ut allusum sit ad asinum.
ATHENAEUS libro decimo, de bibacitate disputans, scribit adagium huiusmodi vulgo fuisse celebratum, h)\ pe/nte pi/nein, h)\ tri/a, h)\ mh\ te/ttara, id est, Aut quinque bibe, aut tria, aut ne quatuor. Praescribit modum diluendi vini. Haec autem temperatura maxime placebat antiquis: ut quinque vini cyathis duo adderentur aquae, aut duobus unus. Huius rei testem citat Ionem poetam, qui scripserit, vatem quendam Palamedi praedixisse, Graecos navigaturos, qui cyathos ad unum biberent. Idem Nicocharem in Amymone, xai=re pe/nte, kai\ du/o, id est, Salve quinque, et duobus. Praeterea Amypsiam, e)gw\ de\ dio/nus1os2 pa=s1in h(mi=n ei)mi\ pe/nte kai\ du/o, id est, Ego autem Bacchus omnibus vobis quinque et duo. Verum hac de re copiosius aliquanto Plutarchus, tw=n s1umpos1iakw=n, Decade tertia, testans convivialibus cantiunculis celebratum fuisse, h)\ pe/nte pi/nein, h)\ tri/a, h)\ mh\ te/ssara, ne
quis temere Plauti verba commutet, nam apud hunc quoque referuntur. Atque in hanc rem iocatur Ariston: Quemadmodum in musica Hemiolii proportio symphoniam reddit diapente, dupla symphoniam efficit, quae dicitur Diatessaron, at eam, quae vocatur Diatessaron, symphoniam esse praeter ceteras hebetem, et obscuram, et epitrito constare. Itidem et in bibendi harmoniis tres esse symphonias vini ad aquam, Diapente, dia\ triw=n, et Diatessaron. Nam Diapente symphoniam ex Hemiolio constituit, si tres aquae cyathi duobus vini cyathis admisceantur. Quod si duobus admisceas duos, dupli proportionem exsistere. Diatessaron harmoniam fore, si uni vini cyatho tres aquae cyathos addideris, atque hic esse epitritum: quae proportio pertineat ad tres magistratus in Prytaneo sapientes ac sobrios, aut ad dialecticos, cum adductis superciliis, de suis anxiis argutiis disputant. Iam, si duos uni admisceas, tonum nasci maxime turbulentum, et ut appellat ipse, a)kroqw/raka, Chordas moventem non movendas mentium: propterea quod per hunc nec omnino sobrios esse licet, nec stultitiam mero immergere. Quod si duo tribus addideris, harmoniam exsistere omnium maxime musicam, ut quae somnos invitet, tranquillitatem, ac summam quietem inducat. His ita per iocum dictis, adiecit Plutarchi pater, priscos Iovi duas addidisse nutrices, Iten et Adrastiam; Iunoni unam, nempe Euboeam; Apollini duas, Alethiam et Corythalam; Baccho vero plures, quod hunc deum oporteat pluribus nympharum mensuris mansuefactum, ac domitum, moderatiorem, ac mitiorem reddere. Significat autem, vinum multa aqua diluendum. Meminit huius adagii Plautus in Sticho, servos compotantes inducens. Sed interim, Stratege noster, cur hic cessat cantharus? Vide, quot cyathos hos bibimus. Tot, quot digiti sunt tibi in manu. Cantio est Graeca.
Quamquam hic Plauti iocus non caret suspicione mendi. Quod autem prohibet Graeca cantio, ne quatuor biberet, ad veterum superstitionem pertinet, qua creditum est, impares numeros ad omnia efficaciores esse, id quod Plinius intelligi putat in febribus, dierum observatione. Porro de quaternione vitato in poculis, idem libro vigesimo octavo, capite sexto, scribit ad hunc modum: Numerum quoque quaternarium Democritus, condito volumine, et quare quaterni cyathi, sextariive non essent potandi. Huc nimirum allusit Horatius libro Odarum tertio:
Da lunae propere novae,
Da noctis mediae, da puer auguris
Murenae. tribus, aut novem,
Miscentur cyathis pocula commodis.
Qui musas amat impares,
Ternos ter cyathos attonitus petet
Vates. tres prohibet supra.
Rixarum metuens tangere Gratia,
Nudis iuncta sororibus.
Item Ausonius:
Ter bibe, vel toties ternos, sic mystica lex est.
Id est, Aut tres cyathos, ad numemerum Gratiarum; aut novem, ad numerum Musarum.
*sikelo\s2 qa/lassan, id est, Siculus mare, subaudi, prospectat. De iis, qui denuo sollicitantur ad subeundum periculum. Natum aiunt a
Siculo quodam, qui, cum ficos navi portans, naufragium fecisset, ac deinde sedeus in littore, mare placidum, ac tranquillum videret, velut invitans ad iterandum navigationem, dixisse fertur: *oi)=d o(\ qe/leis2, su=ka qe/leis2, id est, Novi, quid velis, ficos vis. Recensetur ab omnibus ferme proverbiorum Graecorum collectoribus.
*su=kon ai)tei=, id est, Ficum petit. In eum dicebatur, qui commoditatis alicuius gratia blandiebatur. Inde natum tradunt, quod olim Athenienses agricolis blandiri solerent, ut ab illis ficos praecoquos acciperent, bene ominantes, ac precantes, ut in annum sequentem fici feliciter provenirent. Rustici vero, posteaquam senserunt civium blandiloquentiam eo spectare, ut ficos acciperent, in proverbium verterunt, ut commodi spe adulantem, ficos petere dicerent. Aristophanes in Vespis:
*su\ de\ nun= su=ka/ m) ai)tei=s2.
id est:
Tu vero nunc ficos a me petis.
*makra\n xai/rein fra/s1as2 tai=s2 e)ntau=qa timai=s2, id est, Honoribus, qui hic sunt, longum valere iussis. Ea figura quoties ad rem, non ad hominem, refertur, haud dubie proverbialis est. Rem igitur, a quo nos abdicamus, ei renuntiare dicimur, ac longum valere iubere. Sumpta metaphora ab iis, qui discedunt, diutius abfuturi, seu numquam redituri. Est saepicule apud Lucianum, et item apud alios. M. Tull. in epist. ad Atticum libro 8. At ille, polla xai/rein tw=| kalw=| dicens, contulit se Brundusium. Incertum, utrum de philosopho quopiam loquatur, qui, cum solitus esset multa praeclara de honesto loqui, quod in ipso situm esset, postea, veluti renuntians philosophiae, sibi consuluerit: an de Pompeio, qui Caesarem fugit in Graeciam, incolumitatis rationem habens potius, quam dignitatis. Item Hippolytus apud Euripidem:
*th\n s1un\ de\ ku/prin po/ll) e)gw\ e)gw\ xai/rein le/gw.
id est:
Veneri tuae multum valere renuntio.
Usurpat Lucianus in Iove Tragoedo. Idem in Apologia u(pe\r tou= e)n th=| prosagoreu/s1ei ptai/s1matos2 interpretatur proverbium his quidem verbis, to\ gou=n makra\n xai/rein, to\ mhke/ti frontiei=n dhloi=, id est, Hoc dictum, Longum valere, declarat, nobis non amplius curae futurum. M. Tullius Epistolarum familiarium libro decimo quinto, pro makra\n xai/rein dixit, Nuntium remittere: Virtuti, inquit, nuntium remisisti, delenitus illecebris voluptatis. Eadem forma dicimur Repudiare, aut Renuntiare, aut Nuntium mittere iis, quae spreta relinquimus, metaphora sumpta a sollemni more divortii. Quo, qui divertebat, dicere solet, Tua tibi habe. Sic enim Caius libro vigesimoquarto, titulo secundo de divortiis, et repudiis, capite Divortium. In repudiis autem, id est, in renuntiationibus, comprobata sunt haec verba, Tuas res tibi habeto: item haec verba, Tuas res tibi agito. His igitur verbis peragebatur divortium in matrimonio. In sponsalibus autem, inquit, discutiendis, placuit renuntiationem intervenire oportere. In qua re haec verba probata sunt: Conditione tua non utar. Ita Alcmena apud Plautum, Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
Huc alludens Cicero in Antonium, Frugi factus est, inquit, illam suas res sibi habere iussit. Apud inreconsultos frequens est Nuntium mittere, quod fit pariter in matrimoniis, atque in sponsalibus, licet diversa verborum formula, quem admodum diximus. De rebus animi fiet iucundius, veluti, si quis dicitur ab aulica vita, aliove studio, recedere, de eo sic loquamur, Aulam suas sibi res habere iussit. Philologiae suas res sibi habere iussit.
*ta\ su=ka su=ka, th\n ska/fhn ska/fhn le/gwn.
id est:
Ficusque ficus, ac ligonem nominans Ligonem.
Senarius e comoediis Aristophanis in adagionem traductus. Quadrat in eum, qui, simplici et rusticana utens veritate, rem, ut est, narrat, nullis verborum ambagibus, ac phaleris, obvoluens. Sunt enim apud Rhetores figurae quaedam, quibus fit, ut turpia honeste, aspera molliter, superba modeste, mordacia blande dicantur. At, qui crassiore sunt Minerva, rudius, ac planius eloquuntur, suo quidque nomine signantes. Lucianus in Iove tragoedo. *egw\ga\r w(s2 o( kwmiko\s2 e)/fh, a)/groiko/s2 ei)mi, th\n s1ka/fhn ska/fhn le/gwn, id est, Nam ego, quemadmodum ait Comicus, rusticanus sum, et ligonem ligonem appello. Rursum in praeceptis historiae conscribendae, vult scriptorem, liberum et incorruptum esse, qui rem, ut est gesta, narrans, ficus ficus appellet, ligonem ligonem. Invenitur ad hunc quoque modum. *ta\ su=ka su=ka le/gw, kai\ th\n ka/rdopon ka/rdopon, id est, Ficus ficus voco, panarium panarium. Aristophanes in Nebulis:
*ou)k a)\n a)podoi/hn ou)d) o)bolo\n a)\n ou)deni,
*os2 tis2 kale/s1eie ka/rdopon th\n kardo/phn.
id est:
Ego nec obolum cuipiam persolverim,
Qui cardepum tantum vocarit cardopam.
Cardopus, arca panaria. Ceterum poeta facit Socratem nugantem, qui contendat, non esse dicendum ka/rdopon (quemadmodum dicebat Cleonymus) sed kardophn, w(/sper kalei=s2, inquit, th\n swstra/thn.
*oi)/koqen o( ma/rtus2, id est, Domesticus testis. Ubi quis ipse sese laudat, quasi domi testem habeat, non aliunde adductum. Huic autem testium generi quam minima fides haberi solet, ac legibus ceu suspecti reiciuntur. Paulus Pandectarum libro 2. titulo de testibus, capite penultimo. Testes, quos accusator de domo produxit, interrogari non placuit. Rursum Codic. libro quarto, eodem titulo. Etiam iure civili domestici testimonii fides improbatur. Lucianus in Iove tragoedo, *eu)=ge, oikoqen o( ma/rtus2, fas1i\n, id est, Euge, domo adductus testis, ut dici solet. Huc allusisse videtur Seneca ad Lucilium, cum scribit in hunc modum. Exspecta me pusillum, et de domo fiet remuneratio. Nisi quis malit illic Dono legere. Sunt Graeci scriptores, qui dicant, hoc adagium convenite in eos, qui prius mentiti, postea verum confitentur, veluti conscientia adacti, quae pectoris testis est. Sic Plutarchus th\n oi)/koqen kri/s1in vocat, animi iudicium, quod non corrumpitur. Nec hinc multum abhorret, quod est apud Marcum Tull. De oratore libro secundo. Tertium vero illud, clamare, contra qua
deceat, et quam possit, hominis est, (ut tu, Carule, de quodam clamatore dixisti) stultitiae suae quamplurimos testes domestico praeconio colligentis. Domesticum praeconium appellavit, quod ipse suam stultitiam traducerer. Idem in eius libri principio. Quos tum ut pueri refutare domesticis testibus, patre et C. Aculeone propinquo nostro, et L. Cicerone patruo solebamus. Hic simpliciter domesticos testes appellat, propinqua cognatione tunctos. Nihil autem magis domesticum esse potest, quam sua cuique conscientia. Idem M. Tull. Cicero li. Epist. famil. 2. ad Caelium, cuius initium, Raras tuas. Mea vero officia, ei num defuisse tu es testis, quoniam oi)ko/qen o( ma/rtus2, ut opinor accidit Phania. Nam ita legendum suspicamur, tametsi nonnulli lacunam expleverant his vocibus kwmiko\s2 ma/rtus2, nisi forte pro kwmiko\s2 magis placet, oi)kiako\s2. Idem in oratione pro L. Flacco, Neque in toto Aemonensium testimonio, sive hic confictum est apparet, sive missum domo est, ut dicitur, commovebor. Terentius. Ego hanc domi coniecturam facio.
BOEOTII apud antiquos male audierunt vulgo, stoliditatis nomine, quemadmodum superius ostensum est. Unde, quidquid insulsum esset, ac stultum, id Boeoticum dicebant. Lucianus in Iove tragoedo, a)/groikon tou=to ei)/rhkas2 kai\ deinw=s2 boiwtiko\n, id est, Istud, quod dixisti, prorsus agreste est, et vehementer Boeoticum. Invenitur, et boiwtiko\s2 nou=s2, id est, Boeoticum ingenium, pro stupido, ac stolido. Horatius in Epistolis:
Baotum in crasso iurares aere natum.
Plutarchus, ipse Boeotus, cum aliis aliquot locis, tum in commentario de carnium esu, scribit ab Atticis notatos Boeotos, tamquam brutos, et stupidos, ac pingues, idque propter edacitatem, quemadmodum alibi meminimus, quod ea gensmagis studuit exercendis corporibus, quam animis excolendis. Unde, teste Stephano, quidam putaverunt nomen regioni inditum. Idem citat Ephorum, qui scripserit, Athenienses rei nauticae fuisse studiosos. Thessalos equestris, Boeotos corporum exercitamentis, Cyrenaeos, curribus valuisse, Lacedaemonios circa leges fuisse diligentes.
*boiw/tios2 no/mos2, Boeotica cantio dicebatur, si quibus rerum initia tranquilla, ac prospera fuissent, posteriora turbulenta, ac tristia. Unde Sophocles scripsit.
*ot) a)/ntis2 a)/dh| to\n boiw/tion no/mon.
id est:
Ubi quis cecinerit cantionem Boeoticam.
Natum ex historia, nam Boeotii primum liberam, ac pacatam agebant vitam, deinde, mortuo Laio, in varias calamitates inciderunt, ut illorum cantilena a laeto initio in luctum desiisse videatur. Citatur a Zenodoto. Atistophanes in Acharnensibus usurpare videtur pro cantione rudi, atque indocta.
*deci/qeos2 ei)s1h=lq) a)|s1o/menos boiw/tion.
id est:
Dexitheus intrat, qui canet Boeoticum.
*boiw/tia ai)ni/gmata, id est, Boeotica aenigmata, dicebantur oblique, atque obscure dicta, quaeque perdifficile perfici possent. Sumptum a fabula
Sphingis, monstri Thebani. Ea proposuit Oedipo aenigma huiusmodi: *tetra/pous2, di/pous2, kai\ pa/lin tri/pous2, id est, Quadrupes, bipes, ac rursum tripes. Id Oedipus interpretatus est hominem esse, qui puer manibus quoque pedum vice nititur, deinde confirmato gradu duob. pedibus se sustinet, donec aetas decrepita baculum ceu tertium pedem addat. Exstat epigramma Sphingis aenigma complectens ad hunc modum:
*esti dipoun e)pi\ gh=s2 kai\ te/trapon, ou) mi/a fwnh\,
*kai\ tri/pon. a)lla/ssei de\ fuh\n mo/non, o(/ss) e)pi\ gai=an
*erpeta\ kinei=tai, a)na/t) ai)qe/ra kai\ kata\ po/nton.
*all) o(po/tan plei/stoisin e)peigo/menon posi\ bai/nh|,
*enqa ta/xos gu/oisin a)fauro/taton pe/lei au)tou=,
id est,
Est bipes in terris, et quadrupes, haud eadem vox,
Et tripes. immutat speciem hoc e omnibus unum,
Quaecumque in terris reptant, volat aethera circum,
Perque mare: ast, ubi iam pedibus compluribus auctum
Accelerat gressum, vietis tum maxima membris
Segnities, ac torpor adest, minimumque vigoris.
Hesiodus itaque in 2. Georg. lib. vetulum, ac senio iam incurvum, tripedem hominem appellat.
*to/te dh\ tri/podi brotw=| i)=sui.
id est,
Tunc iam tripedi mortali similes.
*bou=n e)pi\ gna/qois2 fe/rei.
id est,
Infaucibus portat bovem.
In edacem olim dicebatur, ut indicant Zenodotus, et Suidas. Natum uti conicimus, vel a Theagene athleta Thasio, vel a Milone Crotoniata, quorum alter bovem solidum solus comedit, teste etiam Graeco epigrammate: tum auctore Posidippo apud Athenaeum, alter (ut narrat apud eundem Theodorus Hieropolites) in Olympiis taurum quadrimum humeris sustulit, ac stadii spatio gestavit, eumque eodem die solus comedit. Cuius rei meminit et Aulus Gellius in Noctibus Atticis.
*boiwtoi=s2 manteu/saio, id est, Boeotis vaticinare. Abominantis est sermo, perinde, ut dicimus. Hostibus ista vaticinare.
- Capiticane talia demens
Dardanio.
Et,
Hostium uxores puerique caecos
Sentiant motui orientis Haedi,
et
Aequoris nigri fremitum, etc.
Et,
Hostibus e ventant convivia talia nostris.
Aptius autem dicetur in eum, qui tristia vaticinatur, si quando precabimur, ut ea in ipsius caput recidant. Zenodotus ab eventu natum scribit, Heraclidem allegans auctorem. Olim, inquit, cum Thebani de belli eventu consulerent oraculum, vates, quae tum Dodonae responsitabat, ait eos fore victores, si quid impie patrassent. Itaque consultorum quidam arreptam Myrilam (nam id mulieris fatidicae nomen) in lebetem, aqua calida ferventem, qui forte inibi aderat, inicit. Sunt, qui narrent, Bombum divinum quendam Thebanis de belli successu sciscitantibus, respondisse, futurum, ut quamplurimos vincerent, si prius quempiam e ducibus immolassent. At illos Bombum ipsum interemptum immolasse, atque hinc ortum proverbium.
*arna proba/llei, id est, Arietem obicit. In rixae, pugnaeque eupidum dicebatur. Antiquitus enim bellu suscepturi fecialem mittebant, qui arietem adductum in hostium fines immitteret, hoc significans pacto, civitatem et agros illorum hostibus compascuos fore. Auctor Diogenianus.
*argu/rou krh=nai lalou=s1in, id est Argenti fontes loquuntur. Hoc adagio notabantur ii, qui stolide quidem atque indocte, sed arroganter tamen et confidenter loquerentur, opibus videlicet suis freti. Vulgus enim divitum, dulci, ut ait Horatius, fortuna ebrium, hoc quoque putat suis divitiis deberi, ut quidquid dixerint, id protinus velut eruditum, omnes suspiciant et approbent. Quod notans Flaccus;
- Meae, inquit, contendere noli,
Stultitiam patiuntur opes.
Item alibi:
Et, quidquid volet, hoc veluti virtute paratum,
Speravit magnae laudi fore.
Huc pertinet et mimus ille neutiquam invenustus,
Fertuna, quem nimium fovet, stultum facit.
Item illud ex Antiphane, apud Stobaeum,
*o de\ plou=tos2 h(ma=s2, kaqa/per i)atro\s2 kako\s2,
*tuflou\s2, ble/pontas2 paralabw\n, pa/ntas2 poiei=.
id est,
Opes enim nos, sicuti medicus malus,
Ubi receperint, reddunt videntes ilico caecos.
In eandem sententiam Menander in se ipsum lugente:
*tuflos2 o( polou=tos2, kai\ tuflou\s2 e)mble/pontas2 ei)s2 au)to\n dei/knus1in.
id est,
Caecae divitiae, atque eos, qui se intuentur, caecos reddunt.
Rursum illud eiusdem:
*uperhfano/n pou gi/gietai li/an trufh\,
*ote plou=tos2 e)cw/keile to\n kekthme/non,
*ei)s2 e(/teronhqos2, ou)k e)n w(=| to\ pro/sqen h)=n.
id est,
Nimis insolens tum redditur lasciuta,
Quoties opes qui possidet, mores repens
Mutat in alienos pristinis contrarios.
Diximus alias, Foenum habet in cornu. Felicitatis comes esse solet ferocia. Pindarus in Isthmiis, hymno 3. ei)/tis2 a)ndrw=n eu)tuxa/sas2; h)\ s1un\ eu)do/cois2 a)e/qlois2, h)\ sqe/nei plou/tou, kate/xei fasi\n e)anh= ko/ron, a)/cios eu)logi/ais2 a)stw=n memi/xqai. id est, Si quis vir fortunatus fuit vel in gloriosis certaminibus, vel in opulentia, obtinet, ut aiunt, magnificam saturitatem, dignus, qui laudibus civium admisceatur. Quadrabit in eos quoque, quorum oratio, propter opum fiduciam, plus satis libera, atque audax, videbitur. Nam, quemadmodum paupertas timiditatem affert, itidem opulentia par)r(hsi/an, id est, loquendi confidentiam, adducere solet.
*ghn= pro\ gh=s2 e)lau/nesqai. Proverbialis est figura, in hominem exulem, erronem, et incertis vagantem sedibus. Aristophanes in Acharnensibus,
*ka)\n diw/kein ghn= pro\ gh=s2.
id est,
Terram ante terram persequi.
Item alibi:
*egw\ de\ feu/gwn ghn= pro\ gh=s2 fobou/menos.
id est,
Solum at ego fugiens prae solo, trepidus metu.
Lucianus in Pseudomante, *all) e)/dei ghn= pro\ gh=s2 e)lau/nesqai, id est, Sed
oportebat ad terram pro terra vehi. Apud Latinos solum vertere dicuntur, qui exilii causa migrant alio. Alciphron in epistolis: *anasta=sa o(ph/pote ghn= pro\ gh=s2 feu/comai ma=llon, id est, Demigrans quolibet fugiam potius, terram terra commutans. M. Tull. in epistolis ad Atticum lib. 14. Haec et alia ferre non possum: itaque gh=n pro\ gh=s2 cogito. significat, se de fugiendo cogitare.
PROverbialis est hyperbole, cum ne minimum quidem otii superesse significamus: dicimus, nec tantillum vacui temporis esse, quod ad scalpendas aures sit satis. Lucianus in bis accusato: *ou)d) o(/son knh/sasqai to\ ou)=s2, fasi\, xolh\n a)/gwn, id est, Ac, ne tantis per otiosus, ut aurem, sicut aiunt, scalpere vacet.
*qa=tton a)/ntis2 e)n ploi/w| pesw\n diama/rtoi cu/lou, id est, Citius alicui in navigio cadenti lignum defuerit. Hyperbole proverbialis, qua tantam ubique copiam significamus, ut quocumque te vertas, occurrat, quod quaeris. Etenim, cum navis ipsa undique sit lignea, non potest non in lignum incidere, quisquis in ea cadit, Lucianus in bis accusato: *ws2 te kata th\n paroimi/an, qa=tton a)/ntis2 e)n ploiw| pesw\n diama/rtoi cu/lou, h)\ e)/nq) a)\n a)pi/dh| o( o)fqalmo\s2, a)porh/s1h| filos1o/fou, id est, Itaque, iuxta proverbium, citius fiet, ut in navi lapsus, non incidat in lignum, quam ut, quocumque aspexerit oculus, philosophum desideret. Taxat Lucianus philosophorum turbam tantam, ut omnia, ubique plena videantur, nec liceat effugere.
*episkuqi/zesqai. Lacedaemoniorum adagio dicitur, pro eo, quod est, vinum merum intemperantius bibere. Et Achaeus in Aethone Satyrico s1kuqipiei=n, sive ut in quibus dam exemplaribus legitur, s1kuqisti\ pi\ei=n dixit, pro eo quod est a)kratopiei=n, hoc est, meracius bibere. Athenaeus lib. 10. Dipnosophistarum, ex Herodoto, et Chamaeleonte auctorib. refert Cleomenem regem Spartanum cum Scythis agentem consuetudinem, et illorum a)kratoposi/an, id est, meri potationem imitantem, in insaniam versum fuisse, quemadmodum interpretantur Spartani. Locus est apud Herodotum lib. 6. cui titulum fecit Erato, addens, hinc natum apud eosdem Spartanos vulgare dictum, ut si quando velint zwro/teron pi/nein, hoc est, intemperantius bibere, dicant, e)pis1ku/qison, hoc est minimum infundito aquae: pro eo, quod dicendum erat, e)pixuson, id est, infunde aquam. Apud eundem lib. 11. Hieronymus Rhodius docet, s1kuqi/sai dictum, pro mequ/sai, et Athenae??? dubitat, utrum a Scythis Scyphus, id. est poculi genus habeat nomen, ut s1ku/fos dictum sit quasi s1ku/qos2. Nam vocem sic immutatam ostendit apud auctores exstare. Quin et illud addit, Lacedaemonios, cum sentirent barbaros Asiaticos omnia dolis agere, vice Thimbronis eo legasse Dercyllidam, quod is nihil haberet sinceritatis Laconicae, sed ingenium subdolum, ac ferum: existimantes, huic non posse dari verba, quem ob id sku/qon appellarunt Lacedaemonii, quasi s1ku/fon. Scythae autem, et Thraces a)krotopo/tai vocantur, id est, meribibi, unde plerumque convivia illorum sanguinolenta sunt, et tumultuosa. Apud eundem Anacreon, a)kratoposi/an, skuqikh\n po/s1in appellat, quod
Callimachus, verbo composito, dixit zwropotei=n. Eleganter apud Athenaeum lib. 10. dixit Sophocles:
*to\ pro\s2 bi/an pi/nein
*is1on kako\n pe/fuke tw=| diya=n bi/a|.
id est
Cogs ad bibendum, non minus grave est malum.
Quam si quis acrem perpeti cogat sitim.
Commode deflectas licebit ad cuiusuis rei intemperantem, et immodicum usum.
ATHEnaeus eodem libro, de potationibus differens, huiusmodi proverbium eleganter vulgo dici solere scribit, to\n oi)=non ou)k e)/xein phda/lia. id est Vinum non habere clavum: propterea quod ebrietas nihil consulte, neque moderate, vel dicit, vel facit: Obruitur enim ratio, quae clavi vice sobrios mocderatur, ac gubernat. Huc pertinet Ouidianum illud:
Nox, et Amor, Vinumque nihil moderabile suadent.
Illa pudore vacat, Liber, Amorque metu.
Non illepidum est, quod apud A. thenaeum lib. 11. refert Xenophon, apud Persas fuisse vetitum, ne proxoi+/das2 inferrent in convivium. Id apparet fuisse vasculi genus, quo vinum e cratere ministri effunderent in cyathum. Id factum est, ne supra modum bibentes, et animi, et corporis viribus destituerentur: et addit, eum morem adhuc apud illos servari, nec enim inferri prochoidas, sed nihilo setius tantum illos bibere, w(/ste a)nti\ ou= ei)s1fe/rein a)utoi\ e)kfe/rontai, e)peida\n mhketi du/nwntai o)rxou\menoi e)cie/nai, id est, Pro eo quod non inferuntur prochoides, ipsi efferuntur, posteaquam non amplius possunt exire saltantes. Itaque vinolentia nullis minus ignoscenda est, quam qui Rei pub. clavum moderantur, hoc est, regibus et magistratibus. Nec vinum, nec somnus convenit assidentibus clavo, sed interdum nulli magis indulgent vino, somnoque.
Ac rursus ibidem hoc item carmen proverbio iactarum scribit.
*oi(=nos a)/nw|ge ge/ronta kai\ ou)k e)qe/lonta xoreu/ein.
id est,
Vina senem, ut nolit, cogunt ductare choreas.
Admonet, nihil esse tam ineptum, neque tam alienum, ad quod non incitet ebrietas. Subicit et aliud carmen non dissimilis sententiae:
*oi(=nos kai\ frone/ontas2 e)s2 a)fros1u/nhn a)naba/llei.
id est,
Insantre facit sanos quoque copia vini.
Idem libro 4. Dipnosophistarum adducit proverbium ex Eripho quodam comoediarum scriptore.
*lo/gos2 ga/r e)st) a)rxai=os, ou) kakw=s2 e)/xwn.
*oi)=non le/gousi tou\s2 ge/rontas2, w)= pater,
*pei/qein xoreu/ein ou) qe/lontas2.
id est,
Recte vetusto dicitur proverbio,
Quod vina senibus persuadent, pater,
Uti velint, nolint, choreas ductitent.
Huc pertinet illud Platonis lib. de leg. 1. *ou) mo/non a)r), w(s2 e)/oiken o( ge/rwn dis2 pais2 gi/gnoit) a)\n, a)lla\ kai\ o( mequsqei\s2, Itaque, ut videtur, non solum senex fuerit bis puer, verumetiam temulentus. Item Horatius:
Quod me Lucanae iuvenem commendet amicae,
*batra/xois2 oinoxoei=s2, id est, Ranis vinum infundis. In eum dicebatur, qui id ministraret, quo nihil esser opus
ei, cui exhiberetur: veluti, si quis apudindoctos multa de philosophia disserat. Ranis enim nihil opus vino aqua palustri magis gaudentibus. Ex plicatur adagium a Zenodoto, Suida, Diogeniano. Pherecrates apud Athenaeum in Coriano, *er)r() e)s2 ko/rakas2, batra/xois2 oi)noxoei=n s1e dei=, id est, Abi in malam rem, ranis pocillari te oportuit. Obiurgat enim pincernam, quod quatuor vini cyathis duos infuderit aquae. Unde licet conicere, proverbium in hos quoque convenire, qui vinum immodica diluunt aqua, ita ut aquam, non vinum, bibere videantur ranarum ritu.
FORtassis simpliciter dictum est ab Horatio:
Ouo prognatus eodem.
Quandoquidem ad fabulam respicit Ledae, quae gravida ex Iove in cycnum converso, ovum peperit, unde gemini prognati Castor et Pollux. Id ovum Pausanias in Laconicis refert, ostendi apud Lacedaemonios suspensum taeniis a testudine templi. Verum, si quis hoc dictum deflectat ad iisdem natos parentibus, aut ab eodem eruditos praeceptore, aut ita consimilibus ingeniis, ut eodem ovo nati videri possint, nihil aeque fuerit proverbiale, veluti si dicas, Vultus, ingenium, mores, facta, ac prorsus omnia sic huic cum hoc conveniunt, ut iures codem prognatos ovo. Aristoteles lib. De generatione animalium 5. ostendit, id iuxta naturam fieri, ut ex eodem ovo duo pulli nascantur, et quidem perfecti, si vitelli membrana dirimantur. Iidem, si cohaereant, et confundantur, fetum edi monstrosum.
*echmacome/nos, id est, De curru delapsus. In hodiernum quoque vulgo durat adagium, in eum, qui, oblitus propositi, alio se transfert, aut qui in sententia labascit, ut De curru delapsus, dicatur, quemadmodum Ab asino delapsus. Aristoph. in Ranis.
*ecamacome/nh frh\n.
id est,
Animus a curru decidens,
hoc est, aberrans ab instituto. Natum apparet a fabula Phaethontis, quem ferunt curru excussum. Siquidem animus, velut auriga corporis est, et corpus ceu vehiculum. Est et apud Platonem de animabus e caelo delapsis, quod curribus suis essent excussae.
HOMInes nullius bonae rei, Numerus proverbio dicuntur, etiam idiotis horum temporum. Aristoph. in Nebulis:
- *ontes2 li/qoi
*ariqmo\s2, pro/bat) a)llws2 nanas1me/noi a)mfora=s2.
Horatius:
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati,
Translatum videri potest a calculis, ad nihil aliud utilibus, nisi ad numerum. Anacharsis, Plutarcho teste, taxavit Atthenienses, qui nummis ad rationem dumtaxat uterentur. Quamquam magis arridet, ut ita Numerus dicatur, quemadmodum dicunt, e)tw/sion a)/xqos a)rou/rhs2, et ei(=s2 tw= pollw=n, id est, unus e plebe. Ita Flaccus, At sum mi paullo infirmior, unus multorum, etiam Graecam exprimens figuram. Et Seneca libro 1. epistola 10. Iste homo non est unus e populo. Insignes nominantur. Qui nihil habent insigne, turba sunt, et numerantur tantum. Unde Flaccus: Nos numerus sumus. Et Virgil.
- Cadit et sine nomine vulgus.
*akrois2 xrh=sqai toi=s2 i(sti/ois2, id est, Summis uti velis. Proverbiali metaphora dicuntur, qui maximo conatu adnituntur, atque incumbunt: aut qui omnem captant occasionem. Mutuo sumptum a nautis, quibus mos est velum in altum tollere, quo currant celerius. Aristophanes in Ranis:
*akrois1i xrw/menos toi=s2 i(sti/ois1in.
id est,
Uti supremis carbasis.
Pindarus in Nemeis, hymno quinto: *di/dou fwna\n, a)na\ d) i(sti/a tei=non pro\s2 zugo\n karxasi/ou, id est, Da vocem, sursum autem tende vela ad summum antennae iugum. Ut cuique res sunt secundae, aut adversae, ita velum in altum tollitur.
*akron la/be, kai\ me/son e(/ceis2.
id est,
Summa cape, et medio potieris.
Hemistichium carminis Heroici. Ubi quod obscurius, et pplexius dictum significabant, admonentes, rem attentius expendendam, hoc proverbio consueverunt uti. Zenodotus hinc natum tradit, Aeginetis patria pulsis, de quaerenda sede consulentibus oraculum, responsum est hoc aenigmate, a)/kron la/be, kai\ me/son e(/ceis2. atque illos, cacumine quodam montis occupato, circa medium incoluiisse. Potest et in hanc accommodari sententiam, ut admoneamur, ad res summas, et egregias eniti. sic. n. futurum, ut ad mediocritatem perveniamus. Summum animo destinandum, ut saltem modicis potiamur.
HVIC affine, quod recenset Quintilian. Institutionum oratoriarum libro 4. Nec omnino sine ratione est, quia vulgo dicitur, Iniquum petendum, ut aequam feras. A negotiatoribus ductum videri potest, qui callide merces longe minoris licentur, et multo pluris indicant, quam pro dignitate, quo pretium saltem aequum accipiant. Non fugit haec sententia Syrum illum Terentianum in Adelphis, cum Sannionem lenonem astu tractans postulat, ut puellam Aeschino dimidio pretii tradat, atque hac arte efficit, ut leno sortem solidam percupide, et rogans etiam accipiat. Iactatur et vulgo verbum huiusmodi. Qui annititur, ut auream quadrigam sibi comparet, unam certe rotam assequetur. Equidem arbitramur huc allusisse Senecam libro De beneficiis septimo. Quae, inquit, ideo petimus ultra modum, ut ad versum suum redeant. Cum dicimus, meminisse non debet, hoc volumus intelligi, praedicare non debet, nec iactare, nec gravis esse. Pulchre Seneca depinxit naturam hyperboles.
*me/xri tw=n a)mfoti/dwn, id est, Usque ad aures ambas impleri dicuntur, qui supra modum ingurgitant sese. Sumpta metaphora a vasculis, ad ansas usque impletis. Exstat apud Suidam.
*andrapodw/dh tri/xa e)pideixnu/ein, id est, Servilem capillum prae se ferre dicuntur, qui agrestibus, et inelegantibus sunt moribus. Inde ductum, quod Athenis serui manumittendi capitis pilos deradebant. Plato scribit in Alcibiade, quosdam serviles pilos in animo gestare, indoctos, et stupidos fignificans. Citantur apud Suidam
haec ex auctore quodam: pollw=n suneilegme/nwn a)ndrw=n ou)de\ ta\ pa/qh katestalme/nwn, a)ll) e)/ti th\n a)ndrapodw/dh tri/xa, fasi\n, e)pideiknume/nwn, id est, Multis collectis viris, neque compositis affectibus, sed qui servilem, ut aiunt, capillum adhuc prae se ferrent. Plinius lib. undecimo, capite trigesimoseptimo, rem prodigiosam tradit, homines quosdam hirsuto corde nasci. Pliniana verba sunt haec. Hirto corde gigni quosdam homines produnt, nec alios fortiores esse industria: sicut Aristomenem Messenium, qui trecentos occidit Lacedaemonios, ipse convulneratus, et captus, semel per cavernam latomiarum evasit, angustos vulpium aditus secutus: iterum captus, sopitis custodibus somno, ad ignem advolutus lora cum corpore excussit. Tertio capto, Lacedaemonii corpus dissecuere causa videndi, hirsutum que cor repertum est.
*amuris2 mai/netai, id est, Insanit Amyris. allegoria proverbialis: qua recte utemur, ubi quis sub insaniae praetextu rebus suis consulit. Aut, ubi quis, solus periculum prospiciens, in tempore sibi cavet, creditus interim vulgo desipere: deinde rerum eventus docet, illum unum sapuisse. Ut haec sit vox velut opprobrantis socordiam iis, qui sibi non prospexerint mature, neque sapere coeperint, nisi accepto vulnere. Zenodotus ab historia natum ait huiusmodi. Cum Sybaritae florerent opibus, quendam Delphos amandarunt, qui de rerum suarum successu sciscitaretur oraculum. Responsum est, Evertendam Sybaritarum fortunam, ubi plus honoris habere coepissent hominib, quam diis. Evenit deinde, ut servus, a domino vapulans, nequidquam ad deorum aras confugisset, post, ad heri monumentum confugiens, liberaretur a plagis, ut alibi dictum est. Quod simulatque conspexisset Amyris, collectis rebus suis, in Peloponnesum demigravit, reliquis interim Sybaritis hominem velut insanum ridentibus. Postea idem ob fictam insaniam miraculo fuit, et proverbio locum fecit. Citatur ab Eustathio in secundo Iliados libro, citatur autem ex Pausaniae rhetorico dictionario. Addit, quosda Thamyrim hunc appellare, quosdam Amyrim, abiecta theta. Solet autem more hominum evenire, ut vati tum demum habeatur fides, ac laudetur, posteaquam ipsis iam premimur malis. Proinde Cassandra in tragoedia quapiam loquitur ad hunc modum, citante Plutarcho:
*kai\ tro\s2 paqo/ntwn, ka)n kakoi=s1i keime/nwn
*sofh\ ke/klhmai, tri\n paqei=n de\ mai/nomai.
id est,
Sapiensque dicor his, malum qui sentiunt,
Porro, antequam illudsentiant, insanio.
QUI ad ostentationem dicebant, aut recitabant, vulgato convicio Sophocles, et Laudiceni dicebantur. Adagium natum, ut apparet, aetate Plinii minoris, cuius verba paulo altius repetemus, quo planius proverbii sententiam intelligere liceat. Nam in epistola quadam, adolescentium quorundam ridiculam in agendis causis arrogantiam, et ambitionem taxans, sic ait: At hercule ante memoriam meam, (ita maiores
natu solent dicere) ne nobilissimis quidem adolescentibus locus erat, nisi aliquo consulari producente. Tanta veneratione pulcherrimum munus colebatur. Nunc, refractis pudoris, et reverentiae claustris, omnia patent omnibus, nec inducuntur, sed irrumpunt. Sequuntur auditores actoribus similes, conducti, et redempti mancipes. Convenitur a conductis, et redemptis in media basilica, ubi tam palam sportulae, quam in triclinio dantur. Ex iudicio in iudicium pari mercede transitur. Inde iam non inurbane, sofoklei=s2, a)po\ tou= sofou\s2 kalei=sqai, vocantur: Iisdem Latinum nomen impositum est, Laudiceni. Hactenus Plinius. Utroque verbo notantur, qui facundi dici malebant, et videri, quam esse. Sophocles enim Graece dicitur a)po= tou= sofo\s2, kai\ kle/os2. At illi, dedita opera, perperam interpretabantur a)po\ tou= sofou\s2 kalei=sqai, id est, ab eo, quod sapientes vocarentur. In hoc igitur est allusio festiva ad poetae tragici nomen: in Laudiceni vocabulo ad gentis nomen alluditur.
MACROBIUs in cenis Saturnalibus. Unde putas arrogantissimum illud manasse proverbium, quod iactatur, Totidem nobis hostes esse, quot servos? Non habemus illos hostes, sed facimus. Meminit et Seneca epistola quadragesimaseptima: cuius verba sublegisse videtur Macrobius, ut est omnium auctorum vere fucus. Admonet adagium, ne quid fidamus illis, neve ex animo nobis amicos arbitremur, qui nos metu colunt. Admonet idem Plato libro de Legibus sexto, propterea quod servorum animus nequaquam integer sit, sed mentis dimidium iis ademerit Iuppiter, Homero teste, quos seruituti fecit obnoxios. Verus autem amor, libertatis est alumnus. Odit vero, quisquis metuit. Unde genuinum quoddam odium insitum videtur seruis in dominos. Verba Platonis sunt haec: *ou) ga\r u(gie\s2 ou)de\n yuxh=s2 dou/lhs2. ou) dei= ga\r ou)de\ pisteu/ein au)toi=s2 to\n noun= kekthmme/non. o( de\ sofw/tatos2 tw=n poihtw=n fhsi\n,
*hmisu ga/r te no/ou a)pamei/retai eu)ru/opa zeu\s2
*andrw=n, ou(\s2 a)/n dh\ kata\ dou/lion h)=mar e(/lhsi.
id est, Nihil enim integrum, neque sanum, habet animus servilis. Nam nihil oportet credere his, hominem qui sapiat. Siquidem poeta doctissimus ait:
Dimidio mentis deprivat Iuppiter illos,
Servilis quoscumque viros sors ceperit unquam.
Ad hunc modum referuntur a Platone. Ceterum aliter habentur apud Homerum Odysseae r, nimirum hunc in modum:
*hmisu ga\r t) a)reth=s2 a)poai/nutai eu)ru/opa zeu\s2
*ane/ros2, eu)=t) a)/n min kata\ dou/lion h)=mar e(/lhsi.
Asinius Captio, apud Festum Pompeium, (nam is quoque proverbii facit mentionem) existimat, hominum errore perperam fuisse pronuntiatum, propterea quod verisimilius sit, sic esse dictum initio. Quot hostes, tot serui. Quod capti, victique ad seruitutem adducebantur. Unde etiam dicta Mancipia.
ORACULUM olim Lacedaemoniis
redditum abiit in proverbium, *kalou/meno/s2 te ka)/|klhtos2 qeo\s2 pare/stai, id est, Vocatus, et invocatus Deus aderit. Usus erit, ubi quid significabimus, etiam non accersitum, neque curatum, tamen eventurum, velimus nolimus: puta senectam, mortem, malefactorum poenam. Horatius huc allusit in Odis.
Nec satelles Orci
Callidum Promethea
Revexit, auro captus. hic superbum
Tantalum atque Tantali
Genus coercet. hic levare functum
Pauperem laboribus,
Vocatus, atque non vocatus audit.
Fortassis respexit huc et Terent. in Eunucho, Ut vocato mihi, atque invocato, sit locus semper.
*epir)r(ei= to\ e)cantlou/menon, id est, Affluit, quod exhauritur. Ubi quis frustra sumit operam in re quapiam. Lucianus in Sectis, *epir)r(ei= kata\ th\n paroimi/an, to\ pra=gma e)cantlou/menon, e)s2 to\ a)/mpalin h)\ tw= danai+/dwn pi/qos2. id est, influit, iuxta proverbium, negotium, dum exhauritur, atque diversum quiddam accidit, atque in Danaidum dolio: De philosophiae studio loquitur, in quo, quantumlibet operae sum pseris, numquam tamen deest, quod te laboribus exerceat, et labor laborem serit. et iuxta Sophoclem,
*po/nos2 po/nw| po/non fe/rei.
id est,
Labore laborem fert labor.
Zenodotus carmen proverbiale recenset huiusmodi:
*allhn men e)chntlou=men, h( d) e)peis1re/ei.
id est,
Exhausimus quidem illam, influit altera.
Sumptum a nautis, navi pertusa frustra sentinam exhaurientibus: tantum humoris accipientibus fissuris quantum ab illis educitur. Videtur ad hanc paroemiam allusisse Plato libro de legibus septimo: *tiou)=n pollh\ au)/ch o(/t) a)\n e)pir)r(e/h, id est, Quid igitur multum augumentum cum affluat? Quem sane locum adducit Athenaeus libr. Dipnosophiston quinto: *kata\ ga\r au)to\n dh\ to\n pla/twna, e)pir)r(ei= dh\ o)/xlo/s2 moi toiou/twn gorgo/nwn, id est, Siquidem, iuxta ipsum iam Platonem, affluit mihi turba talium Gorgonum. Seneca libro De ira secundo: Numquid ille, cuius navigium multam undique, laxatis compagibus, aquam trahit, nautis, ipsique navigio irascitur? Occurrit potius, et aliam excludit vim, deinde aliam egerit: manifesta foramina praecludit, latentibus, et ex occulto sentinam ducentibus, labore continuo resistit: nec ideo intermittit, quia quantum exhaustum est, subnascitur. Apud Athenaeum libro quarto, cum in convivio post lentem rursus aliter cocta lens apponeretur, quidam, alludens ad proverbium, ait:
*kai\ th\n men e)chntloumen fakh\n, h(d) e)peis1re/ei,
id est,
Exhauseramus lentem, ac influit altera.
Non dissidet ab illo, tou= prwktou= perigenome/nou.
*au)lhtou= bi/on zh=s2, id est, Tibicinis vitam vivis. In eum iaciebarur, qui laute quidem, sed alieno viveret sumptu. Tibicines enim, quoniam in sacris olim adhibebantur, adesse solent et in cenis pontisicialibus, idque immunes. De hoc hominum genere, ni fallimur, sentit Aristoteles, quaerens in Problematis, quamobrem texni=tai dionusiakoi, i. Artifices
Bacchanales, vim unquam bonae frugis esse consueverint. Reddit autem triplicem rationem. Sive quod necessariis artib. magnam vitae partem occupati, non dant operam philosophiae praeceptis: Sive quod assidue in deliciis, ac volutatib. vitam agunt: Sive quod egestas etiam ipsa ad vitia propellit. Problema reffertur a Gellio, lib. Noctium Atticarum 20. De tibicinibus, qui Roma Tibur secesserant, natrat T. Livius primae Decadis libro 9. Posteaquam perpelli nequibant, inquit, consilio haud abhorrente ab ingeniis hominum, eos aggrediuntur. Die festo alii alios, per speciem celebrandarum cantu epularum, invitant, et vino, cuius avidum ferme genus est, oneratos sopiunt, atque in plaustra somno victos coniciunt, ac Romam deportant. Nec prius sensere, quam, plaustris in foro relictis, plenos crapulae lux eos reliquit. Refert a Diogeniano, et Suida. Musice vivere, dixit Plautus, pro eo, quia est, voluptariam, et otiosam agere vitam. Huc respexit Terentius: Vide otium et cibus quid faciat alienus. Item Alexis apud Athenaeum in Commorientibus.
*ou(/tw ti/ t) a)llo/tri) e)sqi/ein, e)sti\ gluku\.
id est,
Usque adeo dulce est devorare, non tua.
Et illud apud eundem Theopompi.
- *eu)ripi/dou ta)/riston ou) kakw=s2 e)/xon,
*ta)llo/tria deipnei=n to\n kalw=s2 eu)dai/mona.
- Sane eleganter dixit hoc Euripides,
elicem eum esse, aliena qui usque cenitet.
SCYTHARUM feritas apud Graecos in proverbium cessit, ut, quidquid agreste, quidquid barbarum, ac saevum, intelligi vellent, id Scythicum appellarent. Est apud Lucianu, cum aliis aliquot locis, tum in meretricio dialogo Chelidonii, et Drosae, ta\ me\n a)lla\ h a)po\ skuqw=n r(h=s1is2, i. Reliqua quidem, Scitharum oratio. Sentit, in calce literarum fuisse quiddam mitius dictum, reliqua nihil prae se ferre humanitatis. Quidam inde natum existimant, quod Scythae Dario regio nihil aliud responderint, qu???n klai/ein, id est, ut ploraret, quae quidem ipsa etiam vox in proverbium abiit, ut plorare iubeamus, quos contemnimus. Aelianus in epistolis: *estw soi\ toi/nhn, h( a)po\ skuqw=n legome/nh a)po/kris1is2, au(/th. e)gw\ mai/nomai kai\ fronw=, kai\ mis1w= to\ tw= a)nqrw/pwn ge/nos, id est, Itaque Scitharum, sicuti vocant, responsum hoc tibi sit: Ego insanio, et sapio, et odi mortalium genus. Diogenes Laertius in Vitis philosophoru putat hoc proverbium natum esse ab Anacharsidis asperitate. Nam is, Scytha natus, inter celebres Philosophos habitus est Athenis. Sed vero proximum est, quod refert Athenaeus lib. 12. Scytha olim opibus, ac deliciis florentes, in tantam venisse ferociam, ut, quoscumque populos adissent, summas nares viris amputarent, horum mulieres Thracum uxoribus corpora subulis pungerent, denique cunctis sub illorum dominatu lacrimosa fuerit seruitus, ut in posteros derivatum sit proverbium, h( a)po\ s1kuqw=n r(h=s1is2, id est, Scythica iussio, sive praescriptio; et a)pos1kuqi/s1ai dicatur, ferro caesariem amputare, quod, praeter Athenaeum, indicat et Stephanus. denique s1ku/qrwy, et s1kuqrwpo\s2 pro toruo, tristi, austero, ac truculento, ab eius gentis morib. dictum videtur: et s1ku/zesqai, irasci: quod ea gens ut supra modum iracunda.
*de/xetai kai\ bw=lon a)lh/ths2.
id est:
Accipit et glebam erro.
Hemistichium carminis heroici, dici solitum in eos, qui nihil gravantur, aut aspernantur: sed, quidquid datur, quantumlibet pusillum, id boni consulunt. Neque intempestive dicetur etiam in illos, qui rerum inopia laborantes, quiduis undecumque libenter accipiunt, donec ad fortunam commodiorem emergant. Originem adagionis ad huiusmodi casum referunt. Aletes quidam, Corintho pulsus, adhortante oraculo, tentavit, si posset in patriam redire. Atque interim rustico cuipiam factus obvius, cibum mendicavit. Ille, ludibrii causa, glebam ex agro sublatam porrexit. Aletes eam, tamquam felix omen accipiens, effatus est:
*de/xetai kai\ bw=lon a)lh/ths2.
Huius Aletae mentionem facit et in Corinthiacis Pausanias. Plutarchus in Problematibus haud omnino dissimilem historiam recenset, unde proverbium ortum videri queat. Aenianes inquit, post sedes iam saepius aliunde alio transmutatas, tandem in agrum Inacho vicinum descenderunt: quem id tempus Inachienses, et Achaei obtinebant. Oraculum autem proditum erat, si in agrum eos recepissent, futurum, ut veteres incolae pellerentur: novi vero si quid a volentibus accepissent, agtum retinerent. Temo quidam igitur inter Aenianes vir sollers, et cautus, sumpta pera mendici habitu ad Inachienses accessit. Ibi cum per risum, et contumeliam tex mendicanti cibum, cespitem dedisiet, in peram coniecit, ac velut eo contentus, statim e conspectu se subduxit: nec praeterea quidquam rogavit. Seniores, tum rei novitate, tum oraculi recordatione, submoniti, rege adito, censent hominem neutiquam esse negligendum, nec e manibus omittendum. Quod ubi sensisset ille, fuga sibi consuluit: votaque protinus Hecatombe, et Apolline invocato, furtim abiit. Postea congressi praelio Aenianes, pulsis Achaeis et Inachiensibus, illorum agros occupaverunt. Haec ferme Plutarchus. Itaque competet in illos quoque qui magnum quiddam molientes, quiduis et patiuntur, et faciunt, ut voti sui compotes aliquando fiant.
PROVERBIALIS hyperbole, Stentore clamosior. Iuvenalis:
Ut Stentora vincere possit.
Sumptum a fabula Stentoris: cuius meminit Homerus Iliados E, eique ferream (hoc est, invictam) attribuit vocem:
*ste/ntori ei)s1ame/nh megalh/tori xalkeofw/nw|.
*os to/s1on a)udh/s1as2 x) o(/s1on a)/lloi penth/konta.
id est.
Stentoris in specie validi, cui ferrea vox, qui
Quinquaginta alios aequans clamore, sonoque.
Graeci megalofw/nous2 appellant.
OPTIMUM, aliena insania frui. Plinius Secundus Naturalis historiae lib. 18. cap. 5. nominatim proverbii loco citat. Eodem, inquiens, pertinet, quod agricolam vendacem oportere esse dixit, fundum in adolescentia conserendum sine eunctatione, aedificandum non nisi consito agro, tunc
quoque cunctanter. Optimum est, ut vulgo dixere, aliena insania frui, sed ita ut villarum tutela non sit oneri. Hactenus Plinius. Idem totidem verbis refertur a Plinio iuniore, in epistolis, de Reguli stultitia loquente, hominis ridicule ambitiosi, sed tamen ad excitanda studia non inidonei. Admonet adagium, ut ex aliorum erratis ipsi cautiores efficiamur, et alienis periculis reddamur prudentiores: et aliorum desipientia nobis sapiendi praebeat occasionem. Vulgo iactatus versus est in eandem sententiam:
Felix, quem faciunt aliena pericula cautum.
Cicero in epistola quadam, bellum esse scripsit, ex aliorum erratis suam vitam in melius instituere. Plautus item: Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit. Exstat et huiusmodi quidam mimus Publianus, uti conicimus.
Ex vitio alterius sapiens emendat suum.
Et Demea Terentianus iubet ex aliis exemplum capere. Potest et in hunc accipi sensum, ut is dicatur aliena frui insania, qui alienis fruitur malis, ipse in tuto consistens. Nulla enim voluptas minoris constat, neque ulla solet esse iucundior. Sumptum videri potest proverbium, ex Sophoclis tragoedia, cui titulus, Aiax flagellifer. Apud quem, Aiace per insaniam gloriante, quod hostes sustulisset, cum saevisset in pecudes, Pallas Ulyssem ad hoc spectaculum invitat, his verbis:
*ou)kou=n ge/lws2 h(/distos2 ei)s2 e)xqrou\s2 gela=n.
id est:
Ridere de hoste, risus est suavissimus.
INGENS telum, necessitas. De re inevitabili. Livius primae Decadis libro quarto: Necessitate, quae ultimum, ac maximum telum est, superiores estis. M. Tullius de amicitia, Nec vero negligenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium. Utitur eodem adagio quodam in loco Plinius avunculus. Est aliquoties apud Livium. Huic rei aliud invenietur telum. Et eam rem hoc telo maxime parabant, ut pro consilio, rationeque, ac via gerendi negotii capi videatur, fortasiis sumpta metaphora a venantibus, qui telo appetunt, quod capere volunt. Unde et certa dicentur Tela, consilia, quae numquam fallunt.
*ana/gkh| ou)de qeoi\ ma/xontai, id est, Necessitati ne Dii quidem resistunt. Haec sententia Simonidi tribuitur: sumpta est ex Homero. Refertur duobus locis a Platone, libris De legibus 7. et 5. a)ll) e)/oiken o( to\n qeo\n pra=ton paroimiasa/menos2 ei)s2 tau=t) a)poble/yas2, ei)pei=n, w(e ou)de\ qeo\s2 a)na/gkh| mh/ pote fanh= maxo/menos, id est, Sed apparet, eum, qui primum admiscuit deum proverbio, haec spectasse, cum dicit, quod ne Deus quidem unquam visus est cum fato pugnare. Idem in convivio, polla\ de\ kai deina\ toi=s2 qeoi\s2 e)gi/gneto, w(s2 le/getai, dia\ th\n th=s2 a)na/gkhs2 bas1ilei/an, id est, Multa vero, et acerba diis acciderunt, ut dicitur, ob necessitatis regnum. Item libro De legibus 5. scribit, th\n a)na/gkhn ou)de\ tou\s2 qeou\s2 bia/zesqai, id est, Ne deos quidem cogere posse necessitatem. T. Livius, Pareatur necessitati, quam ne dii quidem superant. Palladius: Necessitas feriis caret. Euripides in Helena:
*lo/gos2 ga/r e)stin ou)k e)mo\s2, s1ofw=n d) e)/pos2,
*deinh=s2 a)na/gkhs2 ou)de\n i)xu/ein ple/on.
i.
Namque illud est sapientium dictum, haud meum,
Nihil necessitate dira fortius.
Exstat apud Graecos versus proverbialis:
*upo\ th=s2 a)na/gkhs2 pa/nta doulou=ntai ta/xa.
id est:
In seruitutem cuncta agit necessitas.
Euripides in Hecuba:
*ster)r(a\ ga\r a)na/gkh.
id est:
Rigida namque necessitas.
Horatius:
Si figit adamantinos
Summis verticibus dira necessitas
Ciavos
Poetae Necessitatem deam faciunt, Parcarum matrem, quae et ipsae ineluctabiles, atque inexorabiles vocantur. Hanc Necessitatem philosophi fatum appellant, quae est aeterna rerum series, necessario cohaerentium: cui veluti cedens Iuppiter apud Maronem:
Fata, inquit, viam invenient.
Et tragicus quidam apud Senecam:
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
*ski/llas2 a)po\ s1h/matos2 ti/llein, id est, Squillas a sepulcro vellere iubebantur, qui parum sanae mentis esse viderentur. Hac enim herba malum hoc expiabatur antiquitus. Theocritus in Hodoepor.
*ski/llas2 i)w\n grai/as2 a)po\ sa/matos2 au)ti/ka ti/llois2..
id est:
I, squillas ab anus quam primum velle sepulcro.
Innuit, illum, quod in certamine canendi superatus sit, adeo iracunde ferre, ut periculum sit, ne vertatur in insaniam. Et alter simile quiddam refert.
*enqw\n to\n kukla/minon o)russe/nin ei)s2 to\n a(le/nta.
id est:
Hinc abiens fiuvio infodias Cyclaminon Halenti.
Dioscorides libro 2. demonstrat, Cyclaminon Romanis dici rapum, efficacem detrahendo e capite phlegmati. Atque inter cetera eius remedia hoc quoque commemorat, sucum illius melli admixtum inseri naribus, ac lanam hoc imbutam digito imponi, ad purgandam capitis pituitam. Huius radicem dissectam reponi, asservarique, non secus, ac squillae. Denique contusam, et in pastillos redactam, valere adversus veneficia, quae Graeci Philtra vocant.
IUCUNDI acti labores. M. Tull. libro De finibus bonorum et malorum secundo: Quid, si etiam iucunda memoria praeteritorum malorum? ut proverbia nonnulla veriora sint, quam vestra dogmata, vulgo enim dicitur: Iucundi acti labores. Ex ipsa hominum natura sumptum adagium, est enim hoc insitum omnibus, ut iucunda cuique sit anteactorum malorum, aut periculorum secura recordatio, commemoratioque, praesertim insignium, fatalium, et quae cum turpitudine coniuncta non sint; veluti bellorum naufragiorum, atque id genus discriminum. Unde dictum est ab Horatio:
- Gaudent ubi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.
Hoc proverbium ortum ab Homero, ceu fonte, a diversis deinde scriptoribus varie est usurpatum. Exstat autem apud hunc Odysseae libro decimoquinto:
*nw=i d) e)ni\ klis1ih| pi/nonte/ te dainume/nw te
*kh/des1in a)llhlwn terpw/meqa leugale/ois1in
*mnwome/nw. meta\ ga/r te kai\ a)/lges1i te/rpetai a)nh\r,
*os2 tis2 dh\ ma/la polla\ pa/qh| kai\ poll) e)palhqh=|.
id est:
At nos, in scamnis vescentes, atque bibentes
Tristibus inter nos recreemus pectora facis,
Commemorando etenim fit, uti post gaudeat actis,
Aspera quisquis multa tulit, per multa vagatus.
Citatur et locus hic, et proverbium ab Aristotele Rhetoricorum libro primo, ubi commemorat, quae cuique natura vel iucunda sint, vel molesta. virgilius libro primo Aeneidos Homerum aemulatus.
- Forsan et haec olim meminisse iuvabst.
Item in tragoediis Seneca:
Quod fuit durum pati, meminisse dulce est.
Circufertur Graecis et huiusmodi trimeter proverbialis:
*ws2 h(du\ toi=s2 s1ofoi=s1i memnh=sqai po/nwn.
id est:
Memoria dulcis iam peracti olim mali.
Cicero videtur indicare sumptum ex Euripide. Nec male, inquit, Euripides. concludam si potero Latine. Graecum enim hunc versum nostis omnes:
Suavis est laborum praeteritorum memoria.
Constat versus, si pro suavis legas suave, nisi malis, priscorum more, clidere; aut, quod est commodissimum, omittere verbum, Est: nisi mavis subicere post Laborum.
M. TULLIUS in oratione pro Murena, comparationem faciens iureconsultorum, et oratorum. Itaque mihi plerique videntur, inquit, initio hoc multo maluisse, post cum id assequi non potuissent, istuc potissimum sunt delapsi. Ut aiunt in Graecis artificibus eos auloedos esse, qui citharoedi fieri non potuerint, sic nonnullos videmus, qui oratores evadere non potuerunt, eos ad iuris studium devenire. Hactenus Cicero. Recte dicetur in eos, qui malunt in multo inferiore ordine alicuius haberi momenti, quam inter excellentes negligi. Quemadmodum Iulius Caesar maluit in frigido opidulo primus esse, quam Romae secundus. Nec male quadrabit in eos, qui, desperatione meliorum, ad humiliora sese conferunt.
*to\n kolofw=na e)pe/qhken, id est, Colophonem addidit. Dici consuevit, cum summa manus rei cuipiam imponitur, aut cum acceditid, sine quo negotium confici non potest. Originem adagionis indicat Strabo libro Geographiae 14. scribens Colophonios olim cum navalibus copiis abundasse, tum equestribus usque adeo praecelluisse, ut, ubicumque gentium bellum gereretur, quod confici non posset, Colophoniorum equitum auxilio profligaretur. Atque inde vulgo natum proverbium, kolofw=na e)pe/qhken, id est, Colophonem addidit. Refertur a Diogeniano proverbium. Indicavit et Festus Pompeius, scribens, Colophonem dici solere, cum aliquid finitum significaretur, tametsi locum eum arbitramur non vacare mendo.
In eum sensum usus est Plato De legibus secundo: *epi\ toi/nun th=s2 me/qhs2 xrei/a| to\n kolofw=na pra=ton e)piqw=men, i. Itaque de usu temulentiae primum Colophonem imponamus. etiam si apud Platonem legimus. xorei/a, praecessit enim de chorea mentio. Ac mox. ou(=tos2 w)= cenoi h(mi/n, ei) cundokei=, kolofw=n e)pi\ tw=| peri\ oinou lo/gw| r(hqe/nti ei)rh/sqw, id est, Hic nobis, hospites, si vobis idem videtur, Colophon sermoni de vino habito dictus esto. Idem in epistola ad Dionysium tertia, to\n kolofw=na, w)= qauma/s1ie, tai=s2 u(poxe/s1es1in a(pa/sais2, neanikw/taton e)pe/qhkas2, id est, Colophonem, vir praeclare, pollicitis omnibus maxime iuvenilem imposuisti. Rursus in Theaeteto. kai\ e)pi\ tou/tois2 to\n kolofw=na a)nagka/zw, pros1bia/zwn th\n xrus1hn= s1eira\n, id est, Et ad haec adigo Colophonem, vi compellens auream illam catenam. Sentit enim Socrates Homerum per auream catenam significasse solem, cuius motu servantur omnia, protinus interitura, si steterit. Praecipuum igitur argumentum, quo probet quiete corrumpi universa, motu servari, appellat Colophone. Item Aristides in Themistocle, ka)ntau=qa kolofw\n tou= lo/gou, id est, Atque hic orationis summa. Plutarchus in libello De musica, tametsi stylus prope clamitat illius non esse: *tou/tous2 tou\s2 sti/xous2, a)gaqe\ dida/s1kale, kolofw=natw=n peri\th=s2 mous1ikh=s2 lo/gwn pepoi/hmai, id est, Hos versus bone praeceptor, Colophonem eorum, quae de musica disputata sunt, feci. Idem in libello De prudentia animantium dixit korufh\n: *ina de\ korufh\n o( lo/gos2 e)piqeis2 e(autw=| pau/shtai, id est, Ut autem oratio sibi fastigium imponens, finem faciat. Gregorius Theologus in libello de fuga sua, ei)mi ga\r e)p) au)to\n h)/dh to\n kolofw=na tou= lo/gou, i. Iam enim venio ad ipsum sermonis Colophonem. Sunt, qui admoneant, proverbium usurpari de extremis malis. Hesychius admonet, Colophonem interdum dici graculum, quod, ut opinamur, summis aedium fastigiis avis ea soleat imponi, velut admonens, iuxta cornicem Hesiodiam, ut homines sibi componant nidos, neque enim semper fore aestatem. Latinis item dictum est, Apicem imponere. M Tullius in Catone maiore. Apex autem senectutis est auctoritas. Reliqua pete a proverbio, quod alibi retulimus, Colophonium suffragium. Coronidem addere diximus alibi.
*ou) xolh\ dou/lois2, id est, Non otium seruis. Refertur ab Aristotele lib. Politicorum 7. Sumptum a servorum conditione, quibus heri nullum concedunt otium: imo paulo plus etiam imponunt operae, quam illi praestare possint, ut quam sunt in demenso parci, tam sint in operarum pensis liberales. Dicetur in eos, quibus, propter obnoxiam ministeriis sordidioribus conditionem, non vacat honestis disciplinis operam dare. Nam artes liberales hinc dicuntur, quia iis ingenui incumberenti utpote quibus et otium, et res suppetebat. Accommodabitur haudquaquam inscite et in improbos, quorum ingenium ita vitiis occupatur, ut non possint egregias artes perdiscere. Nihil enim occupatius seruitute. Nulla autem seruitus gravior, quam si quis vitiis serviat. Maxime cum is plurimos habeat dominos, eosque plurimum inter se dissidentes, et ob id neutiquam eadem imperantes. Etenim, si quando segnities iubet in medios dormire dies, avaritia contra iubet, prima luce adesse in portu, cum tenacitas indicit parsimoniam,
amoriubet profundere. Solus itaque sapieus et liber est, et in otio vivit.
*tita=nas2 kalei=s2, id est, titanas invocas. Ubi quis, suis diffisus viribus, alienum implorat auxilium. Sumptum a gigantum fabula, in qua Iuppiter, suo timens Olympo, Titanas in auxilium accersivit. Id quod proverbiali quoque metaphora Latini veteres quiritari dicebant, auctore Nonio Marcello. Tractum a more Romanorum, qui vi opptessi, Quirites invocabant. Sic enim appellant cives Romanos. Refertur adagium a Diogeniano. Lepidior fiet allegoria, si longius a simplici figura recedat.
*pomfo/luc a)/nqrwpos2, id est, Homo bulia. Proverbium hoc admonet, humana vita nihil esse fragilius, nihil fugacius, nihil inanius. Est enim bulla tumor ille inanis, qui visitur in aquis momento remporis enascens simul et evanescens. M. Terentius Varro in praefatione, quam scripsit in libros De agricultura. Cogitans, inquit, esse properandum, quod, si, ut dicitur, homo est bulla, eo magis et senex. Annus enim octogesimus admonet me, ut sarcinas colligam, antequam proficiscat e vita. Lucianus item in Charonte, vitas hominum bullis huiusmodi similes facit, quarum aliae, simulatque natae sunt, protinus evanescunt, aliae paullo diutius durant, omnes brevissimis quibusdam intervallis, aliae succedunt aliis. Neque quidquam profecto potuit excogitari, quod melius repraesentaret, quam nihil sit haec vita nostra. Primum, quanto discrimine prodimus in lucem? deinde quam destituta, quantis obnoxia periculis infantia? quam fugax adolescentia? quam praeceps iuventa? Aristoteles in libris Politicis, itemque Rhetoricorum libro tertio, vigorem humani corporis tradit iam evanescere anno ferme trigesimoquincto, animi undequinquagesimo. Hippocrates extremam hominis aetatem terminat quadragesimonono. Iam, si pueritiam, et senectam deducas de ratione aevi, quaeso, quantulum est hoc, quod relinquetur? Et hoc ipsum tantis circumscriptum angustiis, sexcenta morborum genera quottidie infestant, nec pauciores impetunt casus, ruinae, venena, naufragia, bellum, terraemotus, lapsus, fulmen, et quid non: Alius acini granum glutiens, praefocatus est. Est, quem potus cum lacte pilus strangularit. Neque defuit, cui stiria gelu durata, delapsa tecto, subitum attulerit exitium. Et hoc est animal illud, quod tantos molitur tumultus, cuiusque cupiditatibus orbis hic angustus est. Hoc loco Plinii verba adscribere libet ex libro seprimo, vitae fragilem brevitatem scite depingentis. Incertum, ac fragile nimirum est hoc munus naturae, quidquid datur nobis. Malignum vero, et breve, in iis etiam quibus largissime contingit, universum utique aevi tempus intuentibus. Quid, quod aestimatione nocturnae quietis, dimidio quisque spatio vitae suae vivit: pars aequa morti similis exigitur, aut poenae, nisi contingit quies, nec reputantur infantiae anni, quisensu carent: nec senectae, in poenam vivacis: tot periculorum genera, tot morbi, tot metus, tot curae, toties invocata morte, ut nullum frequentius sit votum. Natura vero nihil hominibus brevitate vitae praestitit melius. Hebescunt sensus,
membra torquentur, praemoritur visus, auditus, incessus: dentes etiam, ac ciborum instrumenta. Et tamen vitae hoc tempus annumeratur. Ad bullarum similitudinem accedit nobilis illa Homeri comparatio de caducis arborum foliis. Sic enim Glaucus apud hunc loquitur Iliad. 6.
*oihter fu/llon geneh\, toi/h de\ kai\ a)ndrw=n,
*fu/lla ta\ me/n t) a)/nemos2 xama/dis2 xe/ei, a)/lla deq) u(/lh
*thleqo/ws1a fu/ei, e)/aros2 d) e)pigi/gnetai w(/rh.
id est,
Tale quidem genus est hominum, quale est foliorum.
Quorum haec ventus humi fundit, rursum illa virescens
Profert silva simul veris iam afflaverit aura.
Hoc carmine Pyrrhonem academicum peculiariter delectatum fuisse, testatur Diogenes Laertius. Rursus Homerus Iliad. f.
*oi\ fu/lloisin e)oiko/tes2, a)/llote me/nte
*zaflege/es2 tele/qousin, a)rou/rhs2 karto\n e)/dontes2,
*allote g) a)=u fqinu/qous1in a)kh/rioi.
id est,
Frondibus arboreis similes, nunc ubere fetu
Exsuperant laetique satis vescuntur agrorum,
Nunc rursum intereunt evanescuntque caduci.
Idem alio rursum loco quopiam:
*ou)de\n a)kidno/teron gai=a tre/fei a)nqrw/poio.
id est,
Nil homine enutrit tellus infirmius alma.
Menander apud Plutarchum in libello consolatorio ad Apollonium:
*to\ de\ kefa/laion tw= lo/gwn, a)/nqrwpos2 ei)=.
*ou(= metabolhn\ qa=tton pro\s2 u(/yos2 kai\ pa/lin
*tapeino/thta zw=on ou)de/n lamba/nei,
*kai\ ma/la dikai/ws2, a)sqene/staton ga\r o)\n
*fu/s1ei megi/stois2 oi)konomei=tai pra/gmas1in.
id est,
Caput atque summa orationis haec, homo es,
Quo non aliud est animal usquam, quod modo
Surgat, modo cadat, citius atque crebrius.
Ac iure sane: quippe debilissimum
Cum sit, negotia administrat maxima.
Euripides apud eundem:
*od) o)/blos, ou) be/baios a)ll) e)fh/meros2.
*kai\ h(me/ra mi/a ta\ men kaqei=len u(yo/qen
*ta/d) h)=r) a)/nw.
id est,
Nec stabilis est felicitas.
Sed in diem durans, et unicus dies
Et hac ab alto traxit, haec et sustulit
Ab imo in altum.
Quo quidem in loco Demetrius Phalereus poetam aliqovi laudatum ob elegantiam taxasse legitur, qui non h(me/ran mi/an, id est, unum diem, sed stigmhn\ xro/nou, id est, temporis punctum dicere debuerit. Pindarus vicit etiam Homericam similitudinem: ut qui hominem non frondes, sed umbrae somnium vocarit. Locus est in Pythiis hym. 8. *epa/meroi. ti/ de\ ti\s2; ti/ de\ ou)ti\s2; skia=s2 o)/nar a)/nqrwpos2. id est, Diurni. Quid autem aliquis? Quid autem nullus? Umbrae somnium homo. Nihil inanius umbra. Videtur enim esse, cum nihil sit. At hac quoque reperit quiddam inanius, nimirum umbrae somnium. Ut nemo possit dicere: Hic est aliquis. Neque rursum, Hic est nullus, quod tam subita sit rerum humanarum immutatio, ut qui videtur aliquid esse, mox sit nullus, et qui videtur perisse, mox sit aliquis. Aeschylus apud Stobaeum, umbrae fumi similem facit hominis vitam:
*to\ ga\r bro/teion spe/rm) e)fh/mera fronei=,
*kai\ pis2o\n ou)d\n ma=llon h)\ kapnou= skia\.
i.
Caduca molitur genus mortalium,
Neque certa res est ulla, nec tuta, haud magis
Atque umbra fumi.
Sophocles item in Aiace:
*anqrwpo/s2 e)sti pneu=ma kai s1kia\ mo/non.
id est,
Nil aliud, ac umbra, atque flatus est, homo.
Pindarus in Nemeis hymno 11. ei) de/ tis2 o)/lbon e)/xwn, morfa=| parameu/setai a)/llwn, e)/nt) a)e/qloisin a)risteu/wn e)pedeicen bi/an, qnata\ memna/sqw periste/llwn me/lh, kai\ teleuta\n a(pa/ntwn ga=n e)piesso/menos. id est, Si quis autem, opes possidens, forma praecellat ceteris, et in certaminibus fortiter se gerens ostendit robur, meminerit, quod membra circumfert mortalia, quod finem omnium terram aditurus est. Hac sententiam inscribi conveniebat aulis, pocuis, auleis, et insignibus principum, potius quam illa gloriosa, Qui volet, et Adhuc longius, aliaque huius generis. Nil autem venustius illa comparatione, rosarum repente nascentium, senescentium, et intereuntium cum hominum vita. Carmen exstat titulo Maronis, quod etiam si Virgilianam venam non admodum resipit, tamen ita scatet gratiis, leporibusque, ut ab auctore non solum eruditissimo, verum etiam festivissimo, quisquis is fuit, profectum appareat. Huc pertinet, quod poetae fingunt, mortales omnes a Parcaru filis pendere, quib. insectis protinus decidant, atque alios quidem a candidis, alios a pullis suspendit filis. Rursum alios in sublime sublatos pendere, alios terrae vicinos. Omnium tamen hanc eandem esse sortem, ut simul atque inexorabilis Atropos pollice filum secuerit, ilico decidat, is qui pendebat. Nec ullum esse discrimen, nisi quod maiore tumultu decidit is, qui pendebat altius. Rides, et hos lusus esse, iocosque poeticos existimas? Lusus quidem, sed saevus ille, nimiumque procax fatorum lusus: quem utinam in gregarios, et inutiles homines dumtaxat exercerent, in quos convenit Homeri illud:
- *etw/sion a)/xqos2 a)rourhs2.
Ac non etiam viros caelesti praeditos ingenio, tum autem principes optimos ante diem e medio tollerent. A quibus non solum non abstinent hanc ludendi licentiam: verumetiam his quasi dedita opera videntur insidiari, nimirum ambitiosa quadam invidentia, ut hoc ipsum sibi licere declarent, palamque faciant, omnem mortalem, quicumque is fuerit, ex aequo bullam esse.
HYperbolae proverbiales sunt et hae: kaqaper e)n kato/ptrw|, kai w(/sper e)n grafh=|, id est, Tamquam in speculo, tamquam in tabula. De re vehementer evidente, perspicuaque. Terent. in Adel. Denique inspicere tamquam in speculum vitas omnium iubeo. Plato lib. De legibus 10. w(s2 e)n kato/ptrois2, id est, tamquam in speculis. Propterea quod inter multa, quae rerum referunt imagines, velut aqua, aes politum, gemmae quaedam, nihil aeque perspicue reddit simulacra, ut vitru plumbo sublitum. Nam vitrum quidem, ut rarum ac pellucidum maxime capax est imagin um; verum acceptas non perinde continet ob pellucentiam: proinde sublitum plumbum, ob nigrorem aliquem, naturaeque densitatem, sistic impressam imaginem, neque dilabi sinit. Euanescunt enim simulacra, non secus, atque candelae lumen in sole, quoties excipiuntur in corpore
nimium tenui, perspicuoque velut in aere, pura aqua, crystallo, vitroque non obscurato corporis alicuius oppositu. Rursum in nimium densis, et obscuris non haerent, velut in silice, lignove. Proinde natura, sollertissima rerum omnium architectrix, oculum animantium ad speculorum imaginem finxisse videtur, quippe parti pellucenti nigrorem quendam adiunxit a tergo, quo sublato, protinus tollatur et videdi facultas. Unde scite dictum est illud, Ut speculum oculus est artis, ita oculum esse naturae speculum. Illud miraculo dignum, speculum non modo clarissime repraesentare simulacra rerum omnium, quaecumque obiecta sunt, verumetiam intervalla, colores, motus, breviter res ipsas pene dixerimus evidentius, quam sunt, hoc uno discrimine, quod adversa refert. Cuius causa haec est, quod species, quae a corpore solido per aerem manat ad speculi superficiem, simplex, puraque est, unde fit, ut non alia sit aversa, quam adversa. Quibus de rebus acutissime multa disseruit Ambrosius Leo Nolanus in quaestionibus suis. Iam ars picturae a rudibus initiis profecta, eo subtilitatis excrevit, ut non oculis hominum, sed etiam avibus, imposuerit, effeceritque ut veras res esse crederent, quae coloribus erant fucata.
*almh ou)k e)/nestin a)utw=|, id est, Salsitas non inest illi. In infacetos, et fatuos, ac stupidos. Sal enim primum, maximeque commune condimentum videtur. Plinius lib. 31. indicat, metaphoram esse sumptam ab usu salis, quia in omnibus cibis sit condimenti vice, et aviditatem invitet. Ergo hercle inquit, vita humana sine sale nequit degere, adeo necessarium elementum est, ut transierit intellectus ad voluptates animi quoque. Nam ita sales appellantur: omnisque vitae lepos, et summa hilaritas, laborumque requies non alio magis vocabulo constat. Atque hinc insulsa oratio, quae nihil habeat leporis, et Insulsus homo, moribus inelegantibus. Contra salsum dicterium, quod acrimonia quadam mordeat. Et sales vocant festiviter, et argute dicta, non sine illecebra quadam mordacitatis. Seneca non vult sales nostros dentatos esse. Quintilianus Institutionum libro 6. cap. de risu: Salsum, inquit, in consuetudine pro ridiculo tantum accipimus. Natura non utique hoc est, quamquam et ridicula oporteat esse salsa. Nam et Cicero, Omne, quod salsum, ait esse Atticorum, non quia sint maxime ad risum compositi. Et Catullus, cum dicit,
Nulla in tam magno est corpore
mica salis, non hoc dicit, nihil in corpore eius esse ridiculum. Salsum igitur erit, quod non eritinsulsum, velut quoddam simplex orationis condimentum, quod sentitur latente iudicio, et velut palatum excitat, quod et a taedio defendit orationem. Sane tamen, ut ille, in cibis paulo liberali aspersus, si tamen non sit immodicus, affert aliquid proprie voluptatis, ita hi quoque in dicendo habent quiddam, quod nobis faciat audiendi sitim. Hactenus ille. Porro Catulli carmen quod Fabius citat sic habet:
Quinctia formosa est muliis, mihi candida, longa,
Recta est, haec et ego singula confiteor,
Totum illud, formosa, nego: nam nulla venustas,
Nulla in tam magno corpore mica salis.
Quo quidem in loco stultissime carpit Fabium Catullianus interpres, quasi poetae verba parum perpenderit, cum ipse dormitans Fabii verba parum perpenderit. Negat enim Fabius salsum vocari, quidquid ridiculum sit, etiam si vulgo sic usurparent indocti. Adlusit ad hoc adagium Terentius in Eunucho: Qui habet salem, qui in te est, fatuum militem, et insipidum, intelligi volens. Cui postea, simili ironia, Atticam tribuit eloquentiam. M. Tullius Philippica 2. At etiam quodam loco facetus esse voluisti. Quam id, dii boni, non decebat, in quo est tua culpa nulla, aliquid enim salis ab uxore mima trahere potuisti. Salem dixit festivitatem. Refertur a Diogeniano et Zenodoto.
HVIC germanum est Plautinum illud in Bacchidibus: Nunc experiar, sit ne acetum, tibi cor acre in pectore. Legitur et alias apud hunc ipsum: Ecquid habet acetum in pectore? pro eo, quod est. Num sapit? Num quid habet astutiae? Nam ut salsa, itidem et acida, palatum iuvant, acuuntque et irritant stomachum. Horatius in Sermonibus, lib. 1. Sat. 7. acetum pro mordacitate dixit.
At Graecus postquam est Italo perfusus aceto.
Persius exclamat.
Et hoc ipsum, Aceto perfundere, proverbii speciem habet, sicut et illud ex Serm. Horatianis:
- At idem quod sale multo
Urbem defricuit, charta laudatur eadem.
NARRAT Diogenes Laertius, Chrysippum philosophum usque adeo sibi placuisse, ut consultus a quodam, cui potissimum filium suum philosophiae praeceptis instituendum traderet, sibi committendum responderit. Nam si quem inquit, alium me praestantiorem arbitrarer, ipse apud hunc philosophiae darem operam. Unde et illud Homericum de eo vulgo iactatum fuisse, quod solus saperet, reliqui vero umbrae ferrentur. Est autem apud Homerum Odys. *k. de vate Tiresia, cui uni Proserpina dederit, ut etiam vita defunctus saperet, reliquas umbras volitare, et eas quidem nihil aliud, quam umbras:
*tw=| kai\ teqnew=ti no/on po/re pers1efo/neia,
*oi)/h pepnu/sqai, toi\ de\ skiai\ a)i+/ssous1in.
id est
Huic etiam exstincto dederat Proserpina mentem.
Solus uti saperet, reliquis volitantibus umbris.
Usurpatur et a Platone, tamquam proverbii loco. Unde licet conicere, carmen hoc Homeri unum fuisse ex iis, quae plurima Macrobius scribit, adagionum instar solere celebrari. Sic et Cato senior de Scipione Iuniore pronuntiavit, ut narrat Plutarchus in Praeceptis civilib. ac rursum in Apophtheg. Romanorum.
*oi\os pe/pnutai, toi\ de\ skiai\ a)i+/ssous1i.
id est,
Ille sapit solus, volitant alii velut umbrae.
Apte dicitur de iis, qui tanto intervallo reliquos omnes post se relinquunt, ut illi nihil, nisi umbrae, prae his esse videantur, planeque quemadmodum Graeci dicunt, lh=ros2, kai\ fluari/a, id est, Nugae, deliriaque.
*ku/na de/rein dedarme/nhn, id est, Canem excoriare excoriatam. Suidas ait,
dici solere de iis, qui iterum ea patiuntur, quibus aliquando fuerunt afflicti. Aristophanes in Lysistrata, nam hanc quoque nomine huius inscriptam invenimus:
*to\ tou= ferekra/tou ku/ia de/rein dedarme/nhn\.
id est,
Iuxta Pherecratem, detrahere cutem cant,
Detracta cui iam est.
Diogenianus ait convenire in eos qui frusira sumunt operam. Sunt qui putent, magis convenire, cum quis affligit afflictum. Confine est illi, quod alibi diximus: a)/skon de/reis2, id est, Utrem excorias. Quod usurpat Aristophanes in Nebulis.
*dia\ kai\ maxairw=n, kai\ puro\s2 r(iptei=n de/ei.
id est,
Perque ignem eundum est, et per enses impetu.
Cum significamus quiduis periculi subeundum. Aristoph. in comoedia cui titulus Lysistrata.
*ka)\n me xrh\ dia\ tou= puro\s2
*eqe/lw badi/zein.
id est,
Et si per ignem siet opus,
Trantire cupio.
Et Terentius ait parasitum non gravaturum, vel e flamma cibum petere. Calliae adulatores taxavit comoedia: o(/ti ou) pu=r, ou) si/dhros2, ou)de\ xalko\s2 ei)/rgei mh\ foita=n e)pi\ dei=pnon, id est, Quod non ignis, non ferrum, neque aes prohibuerit illos, quo minus ventitarent ad cenam. Haec citat Plutarchus ex Eupolide. Refett eadem in libello de discrimine adulatoris et amici. Horatius item in epist.
Impiger extremos currit mercator ad Indos,
Per mare pauperiem fugiens, per saxa, per ignes.
Ad illud Theognidis allusit.
*xrh\ ga\r o(mw=s2 e)pi\ gh=nte, kai\ eu)re/a nw=ta qala/sshs2
*di/zesqai xaleth=s2, ku/rne, lu/s1in peni/hs2.
i.
Oportet enim similiter et super terram, et super lata terga maris paupertatis solutionem, seu liberationem Cyrne quaerere. Idem alibi non solum per mare currendum censet, ut paupertatem fugiamus, verum etiam in mare desiliendum, et ex altis, ac praeruptis saxis praecipitandum, his verbis:
*hn dh\ xrh\ feu/gonta kai\ ei)s2 megakh/tea po/nton
*riptei=n, kai\ petrw=n, ku/rne, kat) h) liba/twn.
M. Tull. Tusculanarum quaestionum libro 2. quae flamma est, per quam non cucurrerint, qui haec olim punctis singulis colligebant, id est, Quid non vel fecerunt, vel perpessi sunt?
*ou)k e)piglwtth/somai, id est, Non incessam lingua. Figurae novitas in proverbium abiisse videtur, auctore Diogeniano. Aristoph. in Lysist.
*peri\ to\n a)qhnw=n d) ou)k e)piglwtth/somai.
id est,
At lingua Athenas neutiquam incessam mea.
Hesychius citat Aeschylum in Heraclidis. Graecis, e)piglwttei=sqai est, linguae convitiis incessere, quasi dicas, Inlinguare, quemadmodum a vola dicimus Involare. Proprie vero pertinet ad male ominantes. Rapiuntur enim dicta in omen, velut in augurium venturi mali, bonive. Unde semper a maledictis temperandum. Pindarus in Pyth. hym. 4. inter ceteras virtutes laudat et linguam a maledictis temperantem: *orfani/zei men kaka\n glw=s1s1an faenna=s2 o)po\s2. id est, Privans malam linguam voce dilucida. Interpres citat in hanc sententiam carmen Hesiodi:
*mhde\ kakw=n e)ta/rwn, mhd) e)sqlw=n nikhth=ra.
id est,
Haud solitum sociis certare bonisve, malisve.
Uti licebit, cum significabimus nos de re quapiam periculosa nolle verba facere, veluti de rebus principum, aut potentum, ou)k e)piglwtth/somai. Verbum inde ductum, quod, qui temere loquuntur, o(/ti a)\n e)pi\ glw=ttan e)/lqoi loqui dicuntur, sicut alibi monstravimus.
UT auctor est Suetonius, Caligulae Caesari usque adeo placebat ardor, ac vis in dicendo, ut Senecae orationem sine calce arenam sit solitus appellare, tamquam dissolutum, ac nervis carentem, et ordine: quae quodammodo compages est totius sermonis suo quidque loco disponens. Quamquam autem Caligula multa paru integrae mentis dedit argumenta, tamen in hoc iudicio minimum aberravit a scopo. Seneca fertur impetu quodam, minime serviens ordini. Hoc inter egregias virtutes habet naevi. Male cohaeret arena, ni calcem admisceas. Confine illi, quod alio dictum est loco: Scopae dissolutae.
*lu/kos2 e)/xanen, id est, Lupus hiat. Dicebatur, si quis, re multum sperata, multumque appetita, frustratus, discederet. Aiunt enim, lupum, praedae inhiantem, ritu late diducto accurrere: qua si frustretur, obambulare hiantem. Aristophanes in Lysistrata:
*oi)=s2 pisto\n ou)de\n, ei) mh/per lu/kw| kelh|no/ti.
id est,
Queis nihil fidum, ac tutum est, inhianti nisi lupo.
Item Lucianus in Gallo, ei)s1h/|ein ou)=n ma/thn lu/kos2 xanw\n para\ mikro\n, id est, Ingrediebar itaque, cum parum abfuisset ut lupus hians discederem. Dionysius Sophista in epistola quapiam: a)/ra mh\ le/lhqa e)mauto\n ei)s2 paroimi/an e)lqw\n, kai\ ge/gona lu/kos2 kanw\n dia\ kenh=s2, id est, Num insciens in proverbium incidi, factusque sum lupus frustra hians? Apud Athenaeum lib. 14. citantur haec ex Eubulo:
*epeig) e)/peige, mh/poq) w(s2 lu/kos2 xanw\n,
*kai\ tw=n d) a)martw\n, u(/steron suxno\n dramh=s2.
id est,
Properato propera, more ne lupino hians,
Frustratus his, in posterum curras diu.
*xoiri/s1kos2 a)karna/nios2, id est, Porcellus Acarnanius. In mollem, et amabilem, atque in deliciis habitum dicebatur. Lucianus in Dialogis meretriciis, lei=os2 moi/, fasi xaire/as2 kai\ xoiri/s1kos2 a)karna/nios2, id est, Laevis mihi, ut aiunt, Chaereas, et porcellus Acarnanius. Allusum ad porcellum, quem inducit Aristophanes e)n a)xarneu=s1in, symbolum eorum mebrorum, quibus obscenae voluptates peraguntur.
*megarikh\ mhxanh\, id est, Ars Megarensis, dicitur, cum dolo, et astu res agitur, non sincera fide. Olim enim Megarenses vulgo male audiebant, tamquam fraudulenti, ac ficti, quod aliud sentire soleant, aliud loqui, ut indicat Aristophanis interpres. Citatur apud Suidam hic senarius:
*all) e)sti ga/r moi megarika/tis2 maxana\.
id est
Sed enim ars adest mihi quaepiam Megarensium.
Est autem apud Aristoph. in fabula, cui titulus, a)xarnh=|s2. Celebrantur
Megarensium vascula fictilia, vide, num huc spectet proverbium: deinde constat, Euclidem Socraticum fuisse Megarensem, qui suscepit scholam Megaricam. Hic fuit insignis machinarum artifex. Fieri potest, ut hinc natum sit adagium. Ad haec est civitas eiusdem nominis in Thessalia Pontica, et de Thessalico commento dictum est alias. Sphinges Megaricas post referemus.
*dou=los2 pro\ dou/lou, des1po/ths2 pro\ des1po/tou.
id est,
Servoque servus potior est, herusque hero.
Senarius proverbialis, admonens, in eodem hominum genere non statim omnes aequales esse, verum hominum habendam esse rationem, non tantum conditionis. Veluti generosus antecellit suopte genere plebeium. Verum est non mediocre discrimen inter generosum, et generosum, itidem inter plebeium, et plebeium, adeo, ut quosdam plebeios nonnullis ingenuis anteponas. Aristoteles libro Politicorum 1. ta\ men e)ntimo/ tera e)/rga, ta\ de\ a)nagkaio/tera, kai\ kata\ th\n paroimian,
*dou=los2 pro\ dou/lou, despo/ths2 pro\ despo/tou.
id est,
Quaedam ministeria honoratiora, quaedam autem magis necessaria. Et iuxta proverbium:
Heroque herus, servoque servus est prior.
*deida/leia poih/mata, id est, Daedalea opera, dicuntur, quae novo artificio fabricata sunt, et admirando. Hinc natum, quod, cum veteres illi plastae formas animalium caecas fingerent, et immobiles, Daedalus insolito artificio primus et oculos induxit, et nervis quibus dam additis effecit, ut huc atque illuc moverentur, adeo scite, ut spectantib. vivere, atque ingredi viderentur. Unde ferunt quaedam Daedali signa vinciri pedibus, ne aufugiant. Huius rei meminit Plato in Menone: his quidem verbis, o(/ti toi=s2 daida/lou a)ga/lmas1in ou) pros1e/xhkas2 to\n nou=n: isws2 de\, ou)d) e)sti par) u(mi=n pro\s2 ti/ de\ tou=to le/geis2; o(/ti kai\ tau=ta e)a\n men mh\ dedeme/na h)=|, a)podidra/s1kei kai\ drapeteu/ei. e)a\n de\ dedeme/na parame/nei. ti/ ou)=n dh\; tw= e)kei/nou poihma/ twn lelume/non me\n e)kth=sqai, ou) pollh=s2 tino\s2 a)/cio/n e)sti timh=s2, w(/sper drape/thn a)/nqrwpon, (ou) ga\r parame/nei.) dedeme/non de\ pollou= a)/cion, id est, Quemadmodum non anim advertisti Daedali signa. Fortassis ne sunt quidem apud vos. Quorsum istuc dicis? Quemadmodum illa quoque, ni revincta fuerint, discedunt, atque aufugiunt. Sin vincta sint, consistunt. Quid tum postea? Si quod ex illius operib. solutum possideas, haudquaquam magno aestimandum, perinde quasi servu` possideas fugitivum. Neque. n. apud te manet. Sin autem vinctum, id magno aestimandum sit. Idem in Hippia maiore sic refert, quasi de priscis, et obsoletis dici soleat, ei) a)/ra nun= w)= i)ppi/a o( bias2 a)nabiw/h, ge/lwt) a)\n o)/floi pro\s2 u(ma=s2. w(/sper kai\ to\n dai/dalo/n fasin oi( a)ndriantopoioi\ nu=n. ei)geno/menos2 toiau=t) e)rga/zoito, oi)a hn)= a)f) w(=n tou)/noma e)/xe, katage/laston a)\n ei)=nai, i. Si sane nunc, ô Hippia, Bias reuiviscat, risum apud nos tulerit, quemadmodum et horum temporum statuarii de Daedalo narrant, si nunc vivens talia proferat opera, qualia erant illa, unde famam, ac nomen adeptus est, deridiculum fore. Meminit et Aristoteles libro Polit. primo, de seruis loquens, quos ait nihil aliud esse, quam instrumenta
viva: *ei) ga\r inquit, h)du/nato e(/kaston tw= o)rga/nwn keleuqe\n h)\ proaisqano/menon, a)potelei=n tou= au(tou= e)/rgon, w(/sper ta\ daida/lou fasi\n, h)\ tou\s2 tou= h(fai/stou tri/podas2 (ou(/s2 fhsin o( poihth\s2 au)poma/tous2 qei=on du/esqai a)gw=na) ou(/tws2 ai( kerki/des2 e)ke/rkizon au(=tai, kai\ ta\ plh=ktra e)kiqa/rizen, ou)den a)\n e)/dei ou)/te toi=s2 a)rxite/ktosin u(phretw=n, ou)/te toi=s2 despo/tais2 dou/lwn, id est, Etenim, si fieri posset, ut unumquodque instrumentum, vel iussum, vel per se praesentiens, suum opus perageret, quemadmodum aiunt Daedali statuas facere, et Vulcani tripodes, (quos poeta scribit ultro in divinum certamen prodiisse) itidem et pectines per se texerent, et plectra cithara canerent, haud quaquam opus haberent, neque architecti ministris, neque domini seruis. Locus, quem citat Aristoteles, est apud Homerum Iliados 6. Meminit idem de anima lib. primo, refellens opinionem Democriti, censentis, animam ita movere corpus, ut ipsa prius mota, moveret. Ait enim, Democritum tale quiddam afferre, quale sit apud Philippum comoediarum scriptorem. Is enim scripsit, a Daedalo ligneam Venerem fabricatam fuisse, quae moveretur argento vivo infuso: oi(=on, inquit, dhmo/kritos2 para plhsi/ws2 le/gwn fili/ppw| tw= kwmw|dodidaska/lw|. fhsi\ ga\r to\n dai/dalon kinoume/nhn poih=sai th\n culi/nhn a)frodi/thn, e)gxe/anta a)/rguron xuto\n. Proinde proverbium ad varios usus poterit accommodari. Vel ubi res inusitata arte confectas significabimus. Nam Homerus artificiosa Daedala vocat:
*os2 xersi\n e)pi/sta to dai/dala pa/nta *teu/xein.
id est,
Qui manibus norat fabricari Daedala cuncta.
Item Pindarus in Olympiacis:
*kai\ dedaidalme/noi yeu/des1i poki/lois2 e)ca patw=nti mu=qoi.
Et arte confictae mendaciis variis fallunt fabulae. Et Virg. Daedalam Circem vocat, quod novis, et admirandis artibus homines verteret in feras. Quin et orationis poliendae artifices logodaida/lous2, et obsoniorum peritos o)yodaida/lous2 appellant Graeci. Vel cum inconstantiam et instabilitatem cuiuspiam significabimus. Sic enim apud Platonem in Eutyphrone, Socrates argumenta non consistentia, Daedaleis operib. similia videri dicit. Eutyphron autem respondet, Socratem sibi pro Daedalo esse, quippe qui rationes suas non sinat consistere, rursus coarguens, et evertens, quod paulo ante visus sit approbare.
*egnw de\ fw=r te fw=ra, kai\ lu/kos2 lu/kon.
Furemque fur cognovit, et lupum lupus.
Aristoteles septimo lib. Moralium Eudemiorum hunc quoque senarium citat inter adagia similitudinis. Amant enim vulgo mutuo, qui similibus vitiis laborant, praecipue fures. Et lupi latronum instar collecti grassantur. Videmus in quibusdam ob arcanam ingeniorum cognationem protinus amorem nasci. Contra adversus alios odium ob naturae dissimilitudinem. Ad hanc similitudinem, et dissimilitudinem Democritus referebat omnes omnium rerum causas, adeo, ut interrogatus de cane semper eidem lateri incubante, quamobrem id faceret, responderit, o(/ti e)/xei ti\ kerami/di o(/moi/on h( ku/wn, id est, quoniam habet canis aliquid cum illo latere simile. Id obiter narrat Aristoteles libr. Magnorum moralium secundo, inter proverbia similitudinis, irridens
Democritum. Quid enim simile habet later cum cane? Nec tamen a Democrito multum absunt medici quidam, qui ad omnem percunctationem obiciunt nobis occultam quandam rerum proprietatem.
*era=| men o)/mbrou gai=a.
id est,
Nam terra gaudet imbre.
Ubi quis desiderat ea, quae sibi novit accommoda, conducibiliaque: Citat hoc hemistichium, veluti proverbiale, Aristoteles libro Moralium Eudemiorum septimo, ostendens, non solum similitudinem conciliatricem esse amicitiae, velut inter fures, graculos, et lupos; verum etiam dissimilitudinem nonnumquam benevolentiae causam exsistere: contra, similitudinem odii. Nam terra, cum suapte natura sit sicca, amat imbrem, et figulus odit figulum, indoctus amat literatum: mulier virum. Ibidem narrat ab Heraclito reprehensum poetam, qui scripsit hoc carmen:
*ws2 e)/ris2 e)/k te qew=n, kai\ a)nqrw/pwn a)pi/loito.
id est,
Lis ut nam sublata, deos, hominesque relinquat.
Athenaeus libr. 13. carmen ex Euripide citat:
*era=| men o)/mbrou gai=) o(/tan chro\n pe/don.
i.
Tellus quidi imbrem amat, solum cum est aridum.
Aristoteles libro Moralium Nicomach. 8. citat eandem ex Euripide sententiam, sed perturbato metro:
- *eu)ripi/dhs2 men fa/skwn,
*era=n men o)/mbrou gai=an chranqei=s1an,
*era=n de\ s1emno\n ou)rano\n plhrou/menon
*ombrou=, pes1ei=n ei)s2 gai)/an.
id est,
- Euripides cum ait,
Requirere imbrem terram, ubi siti aruit,
Dium victssim caelum, ubi iam nubibus
Hoc affert ad confirmandam quorundam opinionem, qui dicebant secus, quam haberent proverbia dissimile a dissimili, contrarium a contrario appeti. Terra enim frigida, et sicca appetit imbrem, qui, iuxta aeris naturam unde venit, est calidus, et humidus: ac imber vicissim appetit terram.
*hra/kleia loutra\, id est, Herculana balnea. De impendio ferventib. balneis dicebatur, quales legimus et thermas Neronianas. Aristophanes in Nebulis:
*pou= yuxra\ dh=ta pw/pot) ei)=des2 h(ra/kleia loutra\.
id est,
Ubinam frigida unquam vidisti Herculana balnea.
Interpres adscribit, Ibycum auctorem esse Vulcanum muneris vice submisisse Herculi fervida balnea. Atque inde omnia calida balnea, Herculana dici coepta, testatur idem Athenaeus lib. 12. Porro Aristot. in Problematis Sectionis 24. Probl. ultimo ostendit huiusmodi balnea apud veteres habita sacra, propterea quod ex sulpure, ac fulmine, rebus natura sacris proveniant. Pisandrus autem tradit, Minervam Herculi fesso calidum balneum suppeditasse. Unde fit verisimile, proverbium recte dici posse, quoties aetate, aut labore quopiam fatigatis, ministerium paulo diligentius ad refocillandas vires adhibetur. Nam Plato libro De legibus 6. gerontika\ loutra\, id est, Senilia balnea calida vocat, eaque senibus exhiberi iubet. Siquidem veteres frigida lavabant, calida balnea valetudinariis duntaxat exhibebantur. At his
tem poribus aurigae quoque et nautae lavant in thermis. Ac Germani maximam vitae pattem in hypocaustis transigunt, pyraustarum instar. Pindarus quoque Olymp. 12. Meminit horum balneorum, qerma\ numfa=n loutra\ basta/zeis2, id est, Calida Nympharum balnea frequentas, sive quod in ea civitate locus esset, cui nomen Calida balnea: sive quod ipse, more Herculis, post multa certamina exhausta, iam refocillaetur calidis balneis, quas Nymphae Herculi laboribus fatigato submisisse feruntur. Porro corpus hominis magnopere revocari calidis balneis declarat in Nemeis Oda 4. ou)de\ qermo\n u(/dwr to/songe ma/lqaka teu/xei gui=a, o(/s1on eu)logi/a fo/rmiggi s1una/oros2, id est, ne calida quidem aqua aeque mollit ac refocillat membra, quantum laudatio citharae aptata.
*g tri\s2 e(\c, h)\ trei=s2 ku/boi, id est, Aut ter sex, aut tres tesserae. Si quando significabimus nos extrema periclitari velle, et aut plane vincere, aut prorsum vinci, hoc adagio tempestiviter utemur. Sumptum est a vetusto tesserarum lusu, in quo qui novem iecisset, is modis omnib. superabat, qui tres, is longissime aberat a victoria. Nam antiquiores tribus tesseris uti consueverant, non quemadmodum nunc duabus. Tesseram autem etiam iactum ipsum appellant, qui nonnumquam plenus est, interdum inanis. Itaque iactus ter trium, felicissimus erat, trium inanis. Meminit huius adagionis Iulius Pollux, libro de rerum vocabulis nono: Porro tesseras easdem esse cum iis, quos Graeci, ku/bos2, appellant, testis est A. Gell. lib. 1. cap. 20. ku/bos2 enim, inquiens, est figura ex omni latere quadrata. Quadrantales sunt, inquit M. Varro, tesserae, quib in alveolo luditur, ex quo ipsae appellatae ku/boi. Zenodotus paroemiam hanc citat ex Pherecratis fabula, cui titulus Myrmecanthropi. Est enim clausula carminis trochaici. Suidas et Aeschylum adducit ex Agamemnone:
*ta\ despotw=n ga\r eu)= pes1o/nta qh/s1omai,
*tri\s2 e)\c balou=sa th=s2 e)mh=s2 fruktwri/as2.
id est,
Nam res herorum faxo ut optime cadant,
Ter sex ubi phryctoriae iaciam meae.
Usurpatum est a Platone libr. De legibus ultimo: *ti/ ou)=n dh\ poihte/on, e)xo/ntwn tou/twn ou(/tws2 w)= ce/ne, to\ lego/menon, w) fi/loi, e)n koinw=|, kai\ me/s1w| e)/oiken h(mi=n kei=sqai, kai\ u(perkinduneu/ein peri\ th=s politei/as2 e)qe/lomen cumpa/shs2, h)\ tri\s2 e(/c, fasi, h)\ trei=s2 ku/bous2 ba/llontas2, pa/nta poihte/on, id est, Itaque, cum hoc in loco res fuerint, quid faciendum censes, hospes? Iuxta id quod vulgo dicitur, amici, visum est nobis par esse, uti rem in publicum, et in commune conferamus, velimusque de universa Rep. supremum subire discrimen, nihilq; non facere, ita, ut vel ter sex, vel tres talos iaciamus.
*osa mu=s2 e)n ti/sh| id est, Quanta mus apud Pisam, subaudi tulit, aut simile quippiam. Deiis, qui vincunt, et optatis potiuntur, sed non sine summo negotio, neque citra magnum incommodum suum. Suidas natum ait ab Athleta quodam, seu pugile Tarentino, qui in Olympiacis certaminibus, apud Pisam semel duntaxat victor discessit, idque plurimis acceptis plagis. Plutarchus Simposiacw=n
commentario quinto docet apud Pisam monomaxi/as2, id est, singularia certamina celebrari solere, in quibus etiam ad caedem usque affligebantur ii qui succubuissent.
*mu=s2 a)/rti pi/ssh|s2 geuo/menos2, id est, Mus nunc picem gustans. Quidam aiunt dici solere in eos, qui cu antea fcerint audaculi, et confidentes, postea, periculo degustato, plane timidi videntur. Nondum satis liquet, utrum a mure in pice deprehenso sit translata allegoria, sicuti placet Diogeniano: an ab illo, de quo meminit Herodotus primo lib. in pice deprehenso, atque ita poenas dante: an a pugile illo Tarentino, de quo dictum est: ut in pe/ssh| sit allusio ad nomen urbis, apud quam celebrantur certamina Theocritus in Idullio c.
*nun= de\ po/q) w(s2 mu=s2, fanti\ qew/nuxe, geu/meqa pissas2.
id est: Nunc, tandem, sicuti mus, ut aiunt, Theonyche gustavimus picem. Porro sive ad animal referas, sive ad pugilem, nomine murem, eadem ferme manet adagii significatio, videlicet, experientiam male cessisse. Siquidem mus im peritus, si quando in picem, inciderit, aut perit, aut vix eloctatur: ac deinde periculi memor timet contingere. Et pugil ante forox, et iactabundus, simulatque certamen Olympiacum expertus est, sensitque quanti constiterit ea victoria, deinceps abstinuit. Huc spectat illud Horatianum.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici,
Expertus metuit,
Itidem iuvenes bellorum imperiti, facile bellum suscipiunt. Senes experti, quantum malorum agwen secum trahat bellum, reformidant. Quare non intempestive dicetur in eum, quem paenitet experimenti: aut quirem, parum feliciter tentatam, iterum aggredi refugit. Finitimum illis, alibi dictis, Sero sapiunt Phryges, et Cumani sero sapiunt, et, Piscator ictus sapiet. Est autem haec una praecipua pestis vitae mortalium, quod non perinde discimus cavere malum, atque admisso mederi. Quaeritur hoc Plato libro De legibus decimo: ou)k e)pi\ to\ mh\ dra=n ta\ a)/dika trepo/meqa oi)/ plei=stoi, dra/ s1antes2 d) e)cakei=sqai peirw/meqa, id est, Non huc incumbimus plerique, ne commirtamusiniusta, sed, ut postea quam fecerimus, medeamur. Atqui, iuxta Plautum, Nimio satius est non admittere malum, quam ad misso mederi.
*delfiko\n ci/fos2, id est, Delphicus gladius. Dere dicebatur, ad diversos usus accommodabili. Quemadmodum iisdem vasculis, et poculorum vice in conviviis, et clypeorum vice in bellis utebantur. Nam Delphicus gladius ad eum modum erat fabrefactus, ut eodem simul et sacras mactarent victimas, et nocentes afficerent supplicio. Meminit huius gladii, cum Euripides in tragoediis, tum Aristoteles Politicorum libro primo disserens naturam non gignere singula ad plures usus, sed unumquodque ad suum peculiarem, propriumque finem: ou)de\n ga\r h( fu/s1is2 poiei= toiou= ton, oi(=on xalkotu/poi ma/xairan delfikhn\ penixrw=s2, a)ll) e(/n pro\s2 e(/n, i.
Neque enim natura tale quippiam facit, quemadmodum aerarii fabri gladium Delphicum, quasi per inopiam, sed unumquodque ad singula. Meminit itidem huius rei, libro De partibus animalium 4. tractans de linguis insectorum, quae pluribus funguntur officiis, simul et tentantes cibum, et attrahentes, et spiculi vice adversus iniurias defendentes, id quod negat facere naturam, nisi coactam inopia, ut idem instrumentum ad usus dissimiles accommodet, quandoquidem ad defendendum magis appositum videatur, quod sit acutissimum, ad gustandum, quod sit fungosum. Ubienim, inquit, licet duobus uti ad duo opera, nec aliud impedit, nihil tale natura facere solet, quale per inopiam ars excusoria obeliscolychnium, ex veru lucernaq; componit. Attamen, si id fieri non potest, eodem ad plura abutitur. Unde videtur o)belis1kolu/xnion iucundius quadraturum proverbio, quam Delphicum gladium, nisi forte hic ipse Delphicus est gladius. Item Euripides in Oreste:
*qanei=n ga\r au)tw=| moi=ra delfikw=| ci/fei.
id est:
Fatale enim illi est, ense Delphico mori.
Quadrabit igitur vel in pauperes, qui ob penuriam, eandem vestem, aut aliam rem quampiam ad varios usus accommodant: aut in vitoisum prooemium, et diversis causis applicabile. Licebit et in serium sensum accommodare proverbium, ut, si quis eruditionem Delphicum appellet gladium, quod in omni aetate, omni vitae conditione sit usui. Nam literae iuvenibus sunt necessariae, senibus iucundae: pauperibus opes suppeditant, opulentis adiungunt ornamentum: in rebus adversis solatio sunt, in secundis gloriae, claro natis genere splendorem augent, obscuro genere natis, claritatis initium conciliant.
ANTEQUAM incipias, consulto, ubi consulueris, mature facto opus est. Hanc sententiam Sallustianam Aristoteles ut proverbialem refert libro Moralium quinto, et Nicomachiorum sexto, kai/ fas1i pra/ttein me\n dei= taxu\ ta\ do/canta, bouleu/esqai de\ brade/ws2, id est, Et aiunt quidem mature faciunda, quae decreta sint: ceterum lente, cunctanterque deliberandum. Diogenes Laeritius huius dicti auctorem facit Biantem. In hanc sententiam copiosius diximus in proverbio, speu=de br(ade/ws2. Laudatur hoc nomine Datames Aemilium probum, quod, ubi cogitasset, facere audebat cogitata, solitus cogitare prius quam conari.
MARGITEN pro stupido dixit Lucianus in Hermotimo: *all) oies2 margei/th| tini\ diale/gesqai, id est, Sed existimas te cum Margite quopiam loqui. Hunc ita describit Homerus, citante Aristotele libro Moralium Nicomachion sexto:
*to\n d) ou)/t) a)\r s1kapth=ra qeoi\ qe/san, ou)d) a)roth=ra,
*ou)/t) a)/llws2 ti\ s1ofo\n.
id est:
Hunc neque fossorem voluerunt numina diuûm
Esse, nec agricolam, nec in ulla praetereare
Scitum aut egregium.
Suidas docet, Margiten fuisse quempiam ob insignem stultitiam celebrem, qui non potuerit numerare
supra quinque, sponsam ductam non ausus est attingere, veritus, ne se apud matrem incusaret. Cum iam esset factus iuvenis, rogavit matrem, an ex eodem patre nata esset. Quamquam haec alii tribuunt Melitidi, alii Coroebo, de quibus suo dicetur loco. Satis apparet, vocem esse fictam a mh\, et e)/rgon, quod ad nullam actionem esset utilis. Erat autem Margites, titulus operis, quod a quibusdam tribuebatur Homero. id, ut videtur, intercidit. Indicat haec interpres Aristophanis in Auibus. Convenit cum illo Hesiodio, Nulla in parte utilis, qui nec ipse sapit, nec aliis obtemperat: et Nullo in numero.
NIHIL hac sententia vulgatius. Quod factum est, infectum fieri non potest. Exstat apud Terentium in Phormione. Aristot. libro Moralium Eudemiorum quinto: to\ de\ gegono\s2 ou)k e)nde/xetai mh\ gene/sqai, id est, Fieri non potest, ut, quod factum est, sit infectum. Mox citat carmen ex Agathonis tragoedia.
*mo/nou ga\r au)tou= kai\ qeo\s2 steri/s1ketai,
*age/nhta poiei=n, o(/ss) a)\n h)=| pepragme/na.
id est:
Etenim illud unum ipsi negatum est et Deo, ut
Infecta reddat, facta quae fuerint semel.
Usurpatur in epistolis Ciceronis ad Atticum non semel versus ille Homericus, ex Iliados s et t.
*alla\ ta\ me\n protetu/xqai e)a/s1omen a)xnu/menoi/ per,
id est:
Ista molesta licet anteacta valere sinamus.
Nec inscitum Phocylidis carmen:
*mhde\ paroixome/nois1i kakoi=s2 tru/xou te\n h)=tor.
*ou)k e)/ti ga\r dun/atai to\ tetugme/non ei)=nai a)/tukton.
id est:
Neve malis tam praeteritis animum excruciaris.
Quod semel est factum, fieri infectum haud qutat unquam.
Eandem sententiam habet Pindarus Olympiorum hymno secundo:
*tw=n de\ pepragme/nwn
e)n di/ka| te kai\ para\ di/kan,
a)poi/hton ou)d) a)\n
xro/nos2 o( pa/ntwn path\r
dun/ato qe/men e)/rgwn te/los2.
id est: Eorum, quae facta sunt, sive iure, sive praeter ius, nihil ut sit infectum, nec tempus quidem efficere possit opere perfecto.
QUINCTILIANUS Institutionum oratoriarum libro quarto, sententiam hanc proverbii vice citat: Mendacem memorem esse oportere. Item Apuleius in Apologia Magiae secunda: Saepe, inquit, audivi, non de nihilo dici: Mendacem memorem esse oportet. D. Hieronymus, Oblitus veteris proverbii, Mendaces memores esse oportere. Satis liquet adagii sensus, nempe perdifficile esse, ut, qui mentitur, semper sibi constet, nisi sit summa memoria. Est autem fictarum rerum memoria non paulo difficilior quam verarum. Proinde plerumque deprehenduntur hoe pacto mendaciorum architecti, dum obliti, quae prius dixerint, diversa a superioribus loquuntur. Sic deprehenditur apud Terentium Davus, sic Psyches Apuleianae commentum a sororibus sentitur.
*kako\s2 kakw=| ga\r s1unte/thken h(donh=|:
id est:
Etenim improbo vir est voluptati improbus.
Refertur ab Aristotele inter similitudinis adagia, libro Moralium Eudemiorum septimo: Malus malo iucundus, ob vitiotum commercium et societatem.
Iuvenalis item:
Magis inter molles concordia.
Ab eodem in Magnis moralibus adducitur ex Euripide. Aeschines ad Timarchum citat ex Euripidis Phoenice eandem sententiam:
*ostis2 d) o(milw=n h(/dete kakoi=s2 a)nh\r
*ou) pw/pot) h)rw/ths1a, ginw/skwn o(/ti
*toiou=to/s2 e)stin oi=s2 per h(/detai cunw\n.
id est:
At cum malis quicumque gaudet utuere,
Numquam rogavi: novi eum, quod talis est,
Cuius modi sunt, queis amat convivere.
ARISTOTELES libro Moralium Eudemiorum septimo, sententiam hanc velut e medio sumptam refert, Amicitiam esse stabilium, et felicitatem eorum, qui sua sorte contenti sunt: *orqw=s2 le/getai o(/ti h( fili/a tw=n bebai/wn, w(/sper h( eu)daimonia tw=n au)ta/rkwn. Amicitia virtute, non pecuniis, aut forma concilianda est. Etenim, si rebus caducis concilietur, caduca sit et ipsa necesse est. Nihil autem in rebus humanis stabile, praeter unam virtutem, quae sola fortunae ludibrils obnoxia non est. Deinde felicitas hominis non est in facultatibus sita, quae cupiditatem animi non explent, sed irritant, verum in hoc, ut suam quisque fortunam boni consulat. Arist. libro Rhetorum secundo, pro exemplo sententiae simplicis, ac dilucidae, si quis incipiat, ponit hunc versiculum:
*ou)dei\s2 e)rasth\s2 o(/stis2 ou)k a)ei\ filei=.
id est:
Haud quisquam amator est, ni amarit iugiter.
Huic adstipulatur illud Senecae, Amicitia, quae desinere potuit, numquam vera fuit.
AESCHYLI sententia proverbialis refertur apud Aristophanem in Ranis:
*ou) xrh\ le/ontos2 sku/mnon e)n po/lei tre/fein,
*ma/lista de\ le/onta m) hn) po/leitre/fein,
*hn d) e)ktrafh=| tis2, toi=s2 pro/pois2 u(phretei=n.
id est:
Catulum nec alas leonis in republica,
Ac maxime ipsum ne leonem alas ibi,
Quod si quis alitur, obsequendum mortbus.
Refert huc locum Valerius Max. libro septimo, capite de sapienter dictis. Admonet aenigma, non esse fovendam potentiam, quae leges possit oprimere: quia si forte talis quispiam exstiterit, non esse e Republica decertate cum illo, quem nequeas nisi magno Republicae malo devincere. Tyrannus aut ferendus est, aut non recipiendus.
M. TULL. in opere De divinatione libro 2. scribit Graecum versiculum vulgo iactatum extare in hanc
sententiam: Qui bene coniciet, vatem hunc perhibeto optimum. Citat autem cum versiculum Plutarchus in libello De responsis Pythiae: o( me\n ei)ka/zwn kalw=s2, o(\n a)/riston ma/ntin a)nhgo/reuken h( paroimi/a, id est, Bene coniectans, quem optimum vatem appellavit proverbium. Quamquam hic in Plutarcho locus mutilus erat et lacer: Attamen colligi potest carmen huiusmodi fuisse:
*ma/ntis2 g) a)/ristos2, o(/stis2 ei)ka/zei kalw=s2.
Atque ita citat ex Euripide in libro De defectis oraculis. Citat et M. Tullius libro ad Atticum septimo. A te, inquit, exspecto futura. ma/ntis2 g) a)/ristos2. Huc allusit Theocritus in Piscatoribus, si modo Theocriti sunt illa:
-*ou(=tos2 a)/ristos
*esti\n o)neirokri/tas2. o( dida/skalo/s2 e)sti par) w(=| nou=s2.
id est:
Nemo
Somnia coniectat melius, quam mente magistra
Quiregitur.
Admonet adagium, futurorum praescientiam non e sortibus, aut auguriis petenda esse, sed a prudentia. Siquidem, qui prudentia sit praeditus, is ex praeteritorum, praesentiumque coniecturis facile prospiciet, quid sit eventurum. Proinde non iniuria scripsit Aristoteles libro Moralium 7. *froni/mwn kai\ s1ofw=n taxei=an ei)=nai th\n mantikh\n, kai\ mo/nwn, id est, prudentium, atque sapientium hominum celerem esse divinationem, et horum tantum.
HOMINEM iam fastiditum, et reiectum, r(a/kos2 poluxide\s2 appellant Graeci, id est, pannum undique lacerum. Sumpta metaphora a veste longo usu detrita, atque ob id reiecta, cum nova fuerit in pretio. Sic autem quidam amicis utuntur, uti vestibus, dum usui sunt, ac vigent, amplectuntur, curant, ostentant, simul atque vel aetate defecti sunt, vel alioquin utiles esse desierunt, negligunt, ac reiciunt. Lucianus: *agri dh s1e to tou= logou tou=to, r(a/kos2 poluxide\s2 e)rgas1a/menos2, e)ce/ws1e, id est, Donec, ubi te iam, iuxta id, quod dici solet, pannum undique lacerum reddiderit, expulerit. Idem in eodem dialogo, nempe de Mercede servientibus, similitudinem affert de novis calceis, qui tantisper in pretio sunt, dum novi nitent, iidem, ubi luto sorduerunt, in angulum abiciuntur aliquo, atque ibi nullo curante, situ, cimicibusque opplentur. Solon eos, qui exercerentur ad Olympiaca certamina, primum dicebat esse sumptuosos, et ob id Rei publicae graves, ubi vicissent, ob fastum esse detrimento civitati, postremo, cum senuissent, iam prorsus esse inutiles. Ad id exprimendum Laertius citat versiculum Euripidis:
*tri/bwnes2 e)klipo/ntes2 oi)/xontai kro/kas2.
id est:
Filis solutis lacera pereunt pallia.
*adee\s2 dedias2 de/os, id est, Inanem metuisti metum. Ubi quis formidat in re tuta. Virgilius:
Omnia tuta timens.
Inest autem in ipsa Graecanici dicti figura proverbiale quiddam propter a)nti/qes1in. Velut in his quoque: *adwra dw=ra, des1mo\s2 a)/des1mos2, parqe/nos2 a)pa/rqenos2, nu/mfh a)/numfos2, kh=pos2 a)/khpos2, atque id genus aliis, de quibus iam non semel admonuimus. Graeci dicunt mormolu/ptein, nam mormolu/keion Graecis persona est, larvae, aut malo genio similis, qua puero sterritant quidam.
Basilius Athanasio: h)= komhdh= g)a)/n pai=s2 ei)/hn ta\ toiau=ta mormolu/keia dedoikw=s2, id est, Sane vehementer eslem puer, si talibus terriculamentis expavescerem. Refertur adagium in Collectaneis Plutarchi, si modo titulo est habenda fides.
*polloi=s2 paras1a/ggais2 u)perdramei=n. id est, Multis parasangis praecurrere, dicitur, qui longo intervallo praecedit, multisq; partib. superior est. Et apud Athenaeum lib. Dipnosophistarum tertio *polloi=s2 paras1a/ggais2 u(perdramo/ntes2 to\n s1ikeliw/thn dionu/s1ion, id est, Multis parasangis superantes Siculum illum Dionysium. Id, quo magis ad animires transferetur, hoc erit venustius. Parasangam autem Persae triginta stadiorum spatium vocant ut locis aliquot indicat Herodotus, qua voce usus est Lucianus in Icaromenippo: quem dialogum nos olim Latinitate donavimus.
CLEARCHUS apud Athenaeum librotertio.
*sapro\s2 ta/rixos2 th\n o)ri/ganon filei=.
id est:
Putrida salsamenta amant origanum.
Origanum autem heiba est acri succo, qualis et Thymbra. Quin et hodie frugi patresfamilias carnibus iam obolentibus addunt acetum origani loco, ne sentiatur putris odor. Apte dicetur dereper se parum honesta, aut iucunda, arque ob id exoticis condimentis et honestamentis egente. Qui mos etiam hodie sordidis, ut piscibus supputribus, (ne quid offendat dentes putor) acida admisceant. Veritas perse placet, honesta perse decent. Falsa fucis, turpia phaleris indigent, hoc est, putresalsamentum origano.
ATHENAEUS libro tertio Dipnosophistarum ex Apollodoro huiusmodi quoddam refert proverbium: lixno/tera ta=n porfura=n, id est, Edaciora purpuris, idque ductum existimar, vel a tincta purpura, quae omnia, quibus admota fuerit, velut ad sese rapit, suoque colore res vicinas inficit, additque lucem: vel ab animante ipso, quod, quidquid nactum fuerit, retinet, ac devorat. Virumque propemodum licet e Plinii verbis colligere. Siquidem libro nonoc. 36. de colore scribiein hunc modum: Sed purpurae florem illum tingendis expetitum vestibus, in mediis habent faucibus. liquoris hic est minimi in candida vena. Unde pretiosus bibitur, nigrantis rosae colore sublucens, reliquum corpus sterile. Ac paulo post: Hinc (aut, ut alii legunt, Huic) fasces, securesque Romanae viam faciunt. Idemque pro maiestate in pueritia est: distinguit ab cquite curiam: diis advocatur placandis: omnemque vestem illuminat: in triumphali miscetur auto. Quapropter excusata et purpurae sit insania. De voracitate mox haec subicit: Lingua purpurae longitudine digitali, qua pascitur denotando reliqua conchylia. Tanta duritia aculeo est. Convenier in in edaces: aut in eos, qui omnia in suum compendium vertunt. Tale quiddam cogitasset videntur poetae, qui Midam finxerunt contactu corporis omnia vertentem in aurum.
*ta/rixos2 o)pto\s2 eu)qu\s2 a)\n i)/dh| to\ pd=r..
id est,
Tarichus assus mox ut ignem vidertt.
Athenaeus libro 3. proverbii loco citat. Est autem Tarichus, piscis salsus, de quo nonnulla in proverbio, Si non adsunt carnes. idem est cum illi, a)fu/a e)s2 to\ pd=r. Quod ante iam exposuimus in proverbio, Aphya in ignem. Eodem in loco refert et hunc versum ceu proverbialem:
*ou)k a)\n pa/qoi ta/rixos2, w(=nper a)/cios.
id est,
Tarichus haud laturus est, queis dignus est.
*thlou= fi/loi nai/ontes2 ou)k ei)s1i\n fi/loi,
id est,
Haud est amicus, amicus absit si procul.
Hanc patoemiam recenset Athenaeus lib. Dipnosoph. 4. eamque omnium misanqrwpota/thn, id est, inhumanissimam vocat: videlicet quod absentium amicorum memoriam obliterare videatur. Est omnino ex amicis, qui adsunt, uberior amicitiae fructus, propter officia mutua, consuetudinemque quottidianam. Praeterca vulgo fit, ut simulatque e conspectu necessariorum seiuncti sumus, obrepat oblivio quaedam familiarium: ut id iam omnibus in oresit, Qui semotus sit ab oculis, eundem ab animo quoque semotum esse. Aristot. lib. Moralium Nicomachiorum 8. fatetur locorum seiunctionem non dirimere quidem amicitiam, sed tamen officia interrumpere. Et, quoniam vulgus amicitias utilitate probat, sublatis officiis, velut alumnis amicitie, emoritur et amicitia. Proinde Hesiodus, vicinos potissimum ad convivium vocandos esse monet. *kalei=n, inquiens, o(/s2 tis2 se/qen e)ggu/qi nai/ei. Terentianus item Chremes in propinqua amicitiae parte ponit Vicinitatem. Nec abludit hinc Propertius li. 3.
Quantum oculis, animo tam procul ibit amor.
Quamquam non apparet, quamobrem Athenaeo videatur adagium hoc usque adeo ab humanitate alienum. Quandoquidem, ut opinamur, non tam docet, quid nobis faciundum sit, quam admonet, quid vulgo factitetur. Quorum autem quemque reperias amicum tam certum, qui, si absis, non sui dissimilis esse incipiat? Proinde proverbio hoc, veluti Delphico gladio, utrolibet pacto utaris licebit: ut intelligas, aut non esse fidendum amicis, qui longo locorum intervallo seiuncti sunt, aut non esse colendos amicos longinque dissitos, unde non queas multum sentire commoditatis, sed hos potius, quibus praesens praesentibus fruare.
*aquta\ d) i(era\ polla/kis2 katesqi/ei.
i.
Persape sacra haud imolata devorat.
Senarius est apud Athenaeum lib. 4. Simonidis, in mulierem quandam male moratam et avidam in conviviis. Concinne dicetur in eos, qui ventris impulsu, statim ad devoradas epulas irrumpunt, non exspectatis caeremoniis. Neque intempestiviter dicetur in eos, qui non exspectata iuris ratione, hereditatem invadunt, et aliena per vim occupant. Ductu a victimis, quas fas non erat conungere, nisi
mysteriis peractis. Et Plato vult, etiam in conviviis praelibari diis, et mensam rem sacram existimavit antiquitas, teste Plutarcho, unde fit, ut his etiam temporibus nefas putent a)ni/ptois2 xers1i\n, id est, illotis manibus accedere.
*xi=os despo)thn w)nh/s1ato, id est, Chius dominum mercatus est. In eos quadrabit, qui sibiipsis malum accersunt. Usus est hoc adagio Eupolis in amicis, Athenaeo teste lib. Dipnosoph. 6. Natum, ait, inde, quod cum Chii primi seruis mercenariis instituissent uti, postea, subacti a Mithridate Cappadoce, propriis seruis vincti sunt traditi, ut in Colchorum regionem deportarentur, idque illis aliquando eventurum oraculum praedixerat. Huius historiae auctores citat Nicolaum Peripatericum, et Posidonium Stoicum. Nec Stephanus tacuit, hanc gentem primum usam famulis qera/pousi, quemadmodumn Lacedaemonii utebantur, quos vocabant ei)/lwtas2, id est, captivos: Sicyonii quos dicebant korunhforous2, id est, clavigeros, a clava: Itali Pelasgis: Cretes quos appellant dmwi/tas2. Est autem xi/os clarissima Ionum insula, habens eius dem nominis civitatem, Possessivum circumflexe scribitut xi=os.
*zwh\, kai\ yuxh\, id est, Anima et vita, dere supra modum suavi. Proverbium natum in cubilibus, atque inde deductum in communem sermonem. Videtur autem peculiare fuisse mulieribus. Iuvenal.
*zwh\ kai\ yuxh\, modo sub lodicerelictus
Uteris inturba.
Item Martialis epigrammatum lib. 10. in Laeliam.
*zwh\ kai\ yuxh\, lascivum congeris usque
Proh pudor, Hersiltae civis, et Aegeriae.
Huc respexit Iuvenalis, cum ait:
Concumbunt Graece.
Hesiodus pecuniam, animam mortalibus esse dicit:
*xrh/mata ga\r yuxh\ pe/letai deiloi=se brotois1i.
id est,
Pecunta entm anima est miseris mortalibus.
Et Aristoteles pecunias velut alteram hominis animam esse scripsit. Nihilautem est vita, neque iucundius, neque carius.
Virgilius in Pharmaceutria:
Credimus, an qui amant, ipsi sibi
somnia fingunt.
Servius proverbialiter admonet dictum a poeta. Nam quod quisque sperat, facile credit. Et tarde, quae credita laedut, credimus, ut air Ouidius. Metus autem, et spes, ut eleganter, et vere scripsit Lucianus in Pseudomante, divinationem et auguria repererunt. Qui impense cupiunt, suis votis undecumque blandiuntur, et quiduis in omen optati eventus trahunt. Rursum, qui misere metuunt, quavis ex re solatium formidinis aucupantur. Non usquequaque discripat ab hoc Terentianum illud, Mihi non fit verisimile. Atqui ipsis commentum placet. Non videtur alienum ab hac forma Theocriticum illud:
*pa=s1a ku/wn a)/rtws2 manteu/etai, i)xqu/a kh)gw\n.
id est,
Somnia cuncta canum panes, ego somnio piscem.
Qui suis votis blandiuntur, i Graecis dicuntur e)untoi/s2 oneiropolei=n, id est sibi ipsis sua interpretari somnia, quia omnia rapiunt in alimentum spei suae.
Polypi proverbio dicebantur olim, vel stupidi, stolidique, vel rapaces, et uncis unguibus homines. Siquidem ob eam causam Polypo stultitiam tribuunt, quod ad manum captantis ultro movetur, nec aliter capitur, nisi quod non cedat, auctore Athenaeo. Adscribitur autem rapacitas tenacitasque, quod, quidquid brachiorum flagellis nactus fuerit, suctu trahat, ac retineat. Plautus in Aulularia. Ego istos novi polypos, qui ubi quidquid attigerint, tenent: Nihil autem vetabit, quo minus polypos appellemus eos, qui semet in omnem habitum vertunt, omnibus assentantes. Quos eleganter notat Phocylides,
*mhd) e(/teron keu/qh|s2 kradi/h| no/on, a)ll) a)goreu/wn.
*mhd) w(s2 petrofuh\s2 polu/pous2 kata\ xw=ran a)mei/bou.
id est,
Pectore neve aliud celes, altuaque loquare,
Proque loco variere, petris uti polypus haerens.
Ion, apud Athenaeum lib. 7.
*stugw= metallakth=ra poulu/poun xroo/s2.
id est,
Odi colore subinde varto polypum.
Huc pertinet, quod admonet Plautus, ut qui sapit, bonus sit bonis, malis malus. Hoc nomine laudat Pindarus in Nemeis hymno 4. quedam, *malqaka\ men frone/wn e)s1loi=s2, traxo\s2 palugko/tois2 e)/fedros. id est, Mollis erga bonos, asper vero insidiator erga molestos adversarios. Non abludit hinc, quod ibidem habetur hym. 3. *en pais1i ne/oisi pai=s2, e)n d) a)ndra/sin a)nh\r, tri/ton e)n palaiote/roisi me/ros2, e(/kaston oi)on e)/xomen bro/teon e)/qnos, id est, Inter pueros teneros puer, inter viros autem vir. Tertia inter seniores pars, quodque ut habemus mortale genus. Laudat Prindarus hominem omnium oriribus et aetatibus sese attemperantem. Dodem titulo laudat quempiam in Pythiis hym. 8. *tu\ ga\r to malqako\n e)/rcai te kai\ paqei=n o(mw=s2 e)pi/stasai, kairw=| s1un\ a)trekei=, id est, Tu enim et humaniter agere nosti, et affectum sumere tempork congruentem. Rursum eiusdem operis hym. 4. *kei=nos ga\r e)n pais1i\ ne/os, e)n de\ boulai=s2 pre/s1bus2. id est, Nam ille inter pueros iuvenis, in consiliis vero senex. Idem eiusdem operis hym. 2. fi/lon ei)/h filei=n, poti\ de\ e)xqro\n a(/te e)xqro\s2 e)w\n lu/koio di/kan u(poqeu/s1omai. id est, Amicum contingat amare, ceterum adversus inimicum tamquam inimicus, lupi more incurram, sive insidiabor.
*ou)dei\s2 kako\s2 me/gas2 i)xqu\s2.
id est,
Nullus malus magnus piscis.
Aenigma proverbiale dici solitum in homines praegrandi quidem corpore, ceterum ingenio nullo. Clearchus in commentario de proverbiis apud Athenaeum lib. 8. hinc ortum scripsit. Stratonicus cithaaroedus, cu Porpin vidisset Rhodium citharoedum ingenti corporis mole, verum arte non perinde magnum, percunctantibus quibusdam, quisna is esset hunc ad modum respondit, ou)dei\s2, kakos2, me/gas2 i)xqu\s2, ancipiti dicto significans illum, nullum, id est, nullius esse pretii, malum et improbum, magnu corpore, denique piscem, quia mutus esset, et infacundus ac male canorus. Theophrastus De risu fatetur dictum quidem esse a Stratonico, sed non in Porpin, verum in Simylam histrione, me/gas2, ou)dei\s2, s1apro\s2, i)xqu\s2, id est, Nullus, magnus, putris, piscis. Sed elegantius, quod retulit Clearchus, propter amphibologiam non invenustam.
Aristoteles in eodem mox loco apud Athenaeum super hoc adagio fabulam huiusmodi refert in Repub. Naxiorum. Apud Naxios, locupletes quidem plerique urbem habitabant, ceteri vero sparsi per vicos agebant. In quodam itaque vico, cui nomen Lestadae, Telegoras habitabat praedives, ac nobilis, multaeque apud plebem auctoritatis, cui cum alii complures honores habebantur, tum praecipue muneribus quottidianis civium honorabatur, adeo, ut, qui vendebant, si quis minoris liceretur, quam vellent, dicere soliti sint, se malle dono dare Telegorae, quam tanti vendere. Quidam igitur adolescentes, cum piscem ingentem licitarentur, ac piscator ex more diceret, se malle Telegorae dono mittere, quam tanti vendere, moleste ferentes eadem audire toties, simulata benevolentia, ad Telegoram adduxerunt emptum piscem. Quem cum ille libenter accepisset, tum ipsum adorti sunt, tum filias iam nubiles constuprarunt. Quod factum, indigne ferentes Naxii, abreptis armis invadere conati sunt adolescentes, tantaque hinc orta seditio, ut Lygdamis, huius tumultus praefectus, post arrepta tyrannide patriam oppresserit. Hactenus Aristoteles. At haec, non videmus, quid ad proverbium faciant, nisi duo faciamus proverbia, quorum hoc posterius sic efferatur, Citius Telegorae donarim, quam tanti vendam. Nam Athenaeus indicat Aristotelem de proverbio disseruisse. Videtur esse senarius, sed inverso dictionum ordine perturbatus. Constabit fi legas: ou)dei\s2 me/gas2 i)xqu\s2 kako\s2.
PROverbiali figura dixit Theognis:
*ou)/te ga/r e)k ski/llhs2 r(o/da fu/etai, ou)/q u)a/kinqos2,
*ou)de\ pok) e)k dou/lhs2 te/knon e)leuqe/rion.
id est,
Non etenim e squtlla rosa nascitur aut hyacinthus,
Sedneque ab ancilla filius ingenuus.
Admonet adagium, e probis pa-. rentibus nasci liberos probos, ex improbis improbos. Simili forma dixit Horatius in Odis:
Neque imbellem feroces
Progenerant aquilae columbam.
Venustius erit, si ad indocti doctoris indoctum discipulum referatur, ad improbi nutricii improbum alumnum. Pertinet adagium ad illam classem: kakou= ko/rakos kako\n w)o\n, id est, Malicorui, malum ovum. Et,
*ou)k a)\n ge/noito xrhsto\s2 e)k kakou= patro\s2.
id est,
Prolem probam haud pater progignet improbus.
Est autem Squilla, herbae genus, non dissimilis aloe, de qua multa Plinius in diversis locis.
NON omnia possumus omnes, apud Virgilium in Pharmaceutria. Proverbialis sententia, qua vix tritiorem aliam reperies. Sumpta videtur ex Homero, apud quem Iliad. N. Polydamas sic alloquitur Hectorem:
*all) ou)/pws2 a(/ma pa/nta dunh/seai au)to\s2 e(le/sqai.
*allw| men ga\r e)/dwke qeo\s2 polemh/ia e)/rga,
*allw| d) o)rxhstun\, e(te/rw| kiqarh\n kai\ a)oidh\n,
*allw| d) e)n sth/qessi ti/qei no/on eu)ru/o pa zeu\s2
*esqlon, tou= de/ te polloi\ e)pauri/s1kont) a)/nqrwpoi.
id est,
Haudquaquam poteris sortirier omnta solus.
Namque aliis divi bello pollere dederunt,
Huic saltandi artem, vocehute, citharaque canendi.
Rursum alti insevit sagax in pectore magnus
Iuppiter ingenium, at multis est utilis ille:
Item Odyss. q.
*ou(/tws2 ou) pa/ntessi qeoi\ xari/enta didou=s1i
*andra/s1in, ou)/te fuh\n, ou)/t) a)\r fre/nas2, ou)/t) a)gorhth\n.
*allos men ga/r t) ei)=dos2 a)kidno/teros2 pe/lei a)nh\r,
*alla\ qeo\s2 morfh\n e)/pes1in sti/fei.
id est,
Non ita caelestes tributt sua dona quibus vis.
Seu formam, sive ingenium, vires ve loquendi.
Est etenim informis species cui contigit, atqui
Linguae dote deus pensat dispendia formae.
Euripides in Rhoeso:
*all) ou) ga\r w)uto\s2 pa/nq) e)pi/stasqai brotw=n
*pe/fuken, a)/llw| d) a)/llo pro/skeitai ge/ras2.
Ut cuncta norit, nemini mortalium
Datum est: at alia dos adest alii viro.
Eodem pertinet, quod scribit Theognis:
*pa/urois2 a)nqrw/pwn a)reth\ kai\ ka/llos o)phdei=,
*olbios o(/s2 tou/twn a)mfote/ron e)/laxen.
id est,
Suntpauci, quibus iisdem et utrtus suppetit, et res
Felix, cui simul haec sunt data sorte Deûm.
Titus Livius lib. 22. Non omnia eidem dii dederunt. Vincere scis Hannibal, victoria uti nescis. Videtur Livius retulisse illud ex Iliados y.
- *ou)d) a)/ra pws2 h)=n.
*en pa/ntess) e)/rgoisi dah/mona fw=ta gene/sqai.
id est,
- Haud illud contigit umquam, ut
Omnibus in factis callens appareat idem.
Huc pertinet et Pindaricum illud ex Nemeis:
*te/xnai d) e(te/rwn e(/terai.
id est,
Artes aliis aliae.
Interpres ostendit, illud Atticis proverbii loco dictum fuisse:
*allai d) a)/llwn e)pitexnh/sies2.
id est,
Altae aliorum inventiones.
Idem alibi:
*fua=| d) e(/kastos2 diafe/romen biota\n laxo/ntes2, o( men ta\n, ta\n de\ a)/lloi.
*tuxei=n d) e(/n) a)dun/aton eu)daimoni/an a(/pasan.
id est,
Natura differimus, vitam sortientes, hic hanc, illam alii. Porro fieri non potest, ut omnis felicitas uni contingat. Idem Olym. hym. 1.
*ep) a)/lloisi d) a)/lloi mega/loi.
id est,
In aliis alii magni sunt.
Idem expressius encomio 8.
*alla d) e)p) a)/llon e)/ban
*agaqw=n. pollai\ d) o(doi\
*sun\ qeoi=s2 eu)pragi/as2.
id est,
Alia ad alium veneruntbona, sed diis faventibus multae viae felicitatis. Rursus eiusdem tituli hym. 9.
*enti\ ga\r a)/llai
*odw=n o(doi\ parai/terai,
*mi/a d) ou)x a(/pantas2 a)/mme qre/yei
*mele/ta.
Sunt enim aliae viae aliis efficaciores, sed non omnes nos alet unum studium.
VULGO circumfertur adagium, Multis manibus onus reddi levius.
Quo significant, etiam difficilia facile confici, si quis non ipse solus negotium aggrediatur, sed in plures adiutores et auxiliares partiatur. Sumptum est a tollendis oneribus. Videtur autem ea sententia ab ipsa usque antiquitate in nostram aetatem demanasse. Legimus. n. apud Hesiodum in opere, cui titulus, e)/rga kai\ h(me/rai,
*plei/wn kai\ pleo/nwn mele/th.
id est,
Plus potest et plurium industriae.
Item Homerus Iliados M.
*all) e)fomartei=ton. pleo/nwn de/ ti e)/rgon a)/meinon.
id est,
Adsitis comites, multorum industria namque
Plus pollet. quam paucorum.
Ad hoc respexit Euripides in Phoenissis:
*ei)=s2 d) a)nhr ou) pa/nq) o(ra=|.
id est,
Vir unus aunt nemo cuncta despicit.
Rursum in Heraclidis:
*mia=s2 ga\r xeiro\s2 a)sqenh\s2 ma/xh.
id est,
Invalida pugna est unicae tantum manus.
Eodem pertinet, quod alibi retulimus, ei(=s2 a)nh\r ou)dei\s2 a)nh\r, id est, Unus vir, nullus vir.
TERENTIUS in Eunucho, Verbum hercle hoc verum est, Sine Cerere et Libero friget Venus. Dicuntur haec sub persona Chremetis, adolescentis rustici, qui sobrius oderat meretrices, postidem potus non abhorret. Cibus. n. et potus, irritamenta sunt libidinis. Eleganter autem Cererem pro cibo, Baccbum pro vino, Venerem pro libidine dixit, continenter in figura persistens. Nam illud ipsum verbum Friget, metaphoram habet, quam Donatus a picatione vasorum mutuo sumptam autumat, quod frigida pix non adhaereat. Frigida pfecto, nimiumque affectata interpretatio, quod quidem tanti viri pace dictum sit, si modo illius est interpretamentum. Ardent amantes, et frigent, quae languent. Horatius:
Non. n. posthac alta calebo Femptna.
Et frigent in uxotes mariti, qui non admodum amant. D. Hieronymus, Terentianam sententiam crassiore Minerva explicans, Distento ventre distenduntur ea, quae ventri adhaerent: significans, libidinem esse gastrimargiae comitem. Peculiariter autem vinum irritat libidinem. Euripides:
*oi)nou de\ mh\ paro/ntos2 ou)k e)/stin ku/pris2..
id est,
Absente vino, nulla tunc adest Venus.
In Graecorum collectaneis ita legitur:
*nekro\n a)f rodi/th dionu/s1ou di/xa, kai\ dh/mhtros2.
id est,
Moritua res Venus sine Baccho et Cerere.
Cynicus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum sexto, refert eandem sententiam his fere verbis:
*en th=| kenh=| ga\r gastri\ tw= kalw=n e)/rws2
*ou)k e)/sti. peinw=sin ga\r h( ku/pris2 pikra\.
id est,
Nam ventri inai non inest formarum amor.
Amara Venus est dira quos premit fames
Ac mox subicit carmen Euripidis, quod ille mutuatus sit ab Achaeo Satyrico:
*en plhs1monou=nti ku/tris2, e)n peinw=nti d) ou).
id est,
Saturo Venus adest, famelico nequaquam adest.
Athenaeus lib. Dipnosophist. 1. distichon adducit eandem complectens sententiam:
*en plhs1monh=| ga\r ku/pris2, e)n de\ toi=s2 kakw=s2
*pra/ttous1in ou)k e)/nestin a)frodi/th brotoi=s2.
id est,
Saturis Venus adest, catervm infelicibus,
Miserisque nulla adest Venus mortalibus.
Apud hunc pisum libr. 10. Aristophanes vinum, lac Veneris appellat, quod alat libidinem:
*hdu/s2 te pi/nein oi)=nos2, a)frodi/ths2 ga/la.
id est,
Vinum bibenti suave, lac Cypria deae.
Huc pertinet epigramma, quod fertur incerto auctore:
*erw=ta pau)ei limos2. ei) de\ mh\, xro/nos2,
*ean de\ mhde\ tau=ta th\n flo/ga s1be/sh,
*qerapei=a soi to\ loipo\n h)rth/sqw bro/xos2.
id est,
Fames amorensedat: id si sit minus,
Tempus medetur, sin nec ista extunguere
Flamam queant, tum restat, ut fu nem pares.
Idem intelligi voluit Apuleius, cum Veneri ebriam cenam affingit, cum interim esuriat Psyche. Quamquam Aristoteles indicat, immodicam vini potionem inutiles reddere ad coitum. Nam dilui vim seminalem, atque ob cam causam Alexandrum Magnum in Venerem parum fuisse strentuum, quod esset vinosus. Idque Theophrastum dixisse narrat Athenaeus.
*pleu/s1eias2 ei)s2 th\n massali/an. Scribit Athenaeus lib. 12. Massilienses usque adeo deliciis effeminatos olim fuisse, ut proverbio dici consueverit, pleu/s1eias2 ei)s2 th\n massali/an, id est, Naviges in Massiliam. Non explicat quidem ille proverbii sensum, sed facile conicitur, in molles, et moribus, cultuque parum virili torqueri debere. Plautus in Cassina: Ubi tu es, qui colere mores Massilienses postulas! Tametsi, quod ait Plautus, nobis potius referendum videtur ad severitatem vitae, quemadmodum Plutarchus in vita Agesilai docet, Spartanam disciplinam appellatam, severam, minimeque deliciis indulgentem. Nam non alia gens laudatior, quam Massiliensium, si Ciceroni credimus, sique vera memorat Valer. Maxim. libro 2. cap. De institutis, multa commemorans de disciplina eius civitatis, quae nec mimos ullos in scenam admiserit, ne parum pudicis fabularum argumetis civium mores inficerentur, nec eos, qui, religionis praetextu, vitam inertem et otiosam sectarentur, intra portas receperit. Aliaque id genus de Massiliensium severitate referuntunapud auctores, ut appareat, Athenaeum non de Gallica Massilia, sed de Lybica loqui, cuius meminit Virgil. quarto Aeneidos lib.
Hic mihi Massilae gentis monstrata sacerdos.
Quo quidem ex loco coniectura facere licet, Massilos maleficiis olim infames fuisse, quemadmodum et Thessalos. Ceterum, quoniam apud Athenaeum Massalia est, non Massilia, fieri potest, ut nec fit Massilia, quae est Galliae Narbonensis, nec Massilia Maurorum, sed tertia quaepiam. Licet hanc nominum differentiam interdum confundant Graeci scriptores. Stephanus indicat hoc nomine fuisse civitatem Ligusticae, Phocensium coloniam, auctore Hecataeo: Timaeum vero illud addere, cum nauclerus adnavigasset, viso piscatori proiecto in terram fune, dixisse, Alliga rudentem. Ethinc loco nomen
inditum Massalia: Ma=sai enim Aeolibus est, quod alii dicunt dh=sai, a(lieu\s2 piscator: ex ma=sai igitur et a(lieu\s2 dicta Massylia.
*pleu/seias2 ei)s2 troizhn=a, id est, Naviges Troezenem. Eustathius, enarrans secundum Homericae Iliados librum, ait, dici solitum in eos, qui cum mento imberbi essent, tamen appositiris pilis barbam virilem mentirentur. Addit inde natum quod Troezenis portus quispiam vulgo celebratus sit nomine Barba. Est autem alter Troezen in Massilia.
*pe/mmat) a)ttika\, id est, Bellaria Attica; De lautitiis, et cupediis. Transferri potest ad rem quamcumque maiorem in modum suavem, ac iucundam. Plato Politiae suae lib. 3. ye/geis2 kai\ a)ttikw=n pemma/twn ta\s2 dokou/s1as2 ei)=nai eu)paqei/as2, id est, Damnas et Attica bellaria, quae videntur ad lautitias pertinere.
*ou)dei\s2 eu)erge/th| bou=n e)/qus1en a)ll) h)\ pur)r(i/as2, id est, Nemo bovem immolavit bene merito, nisi Pyrrhias. Hoc proverbio quondam utebantur, si quando quis exstitisset homo insigniter gratus, qui beneficium acceptum ampliter repensaret. Plutarchus in Quaestionibus Graecanicis, unde sit natum adagium, enarrat ad hunc modum: Navis quaedam piratica appulit ad insulam Ithacensem, in qua forte fortuna senex quidam erat una cum cadis fictilibus plenis pice. Pyrrhias quidam Ithacensis, ut opinamur, negotiator, senem dato pretio redemit a piratis, non ob id, quod eo sibi foret opus, sed partim quod misertum esset senilis fortunae, partim hominis oratione persuasus. Emit autem una cum sene cados illos picarios, idque auctore sene. Deinde, profectis piratis, quo Pyrrhiae gratiam referret senex, quod non ob lucri cupiditatem, sed ob benevolentiam sese libetum fecisset, indicavit in cadis multam pecuniae vim pici admixtam, abditam esse. Qua reperta, cum Pyrrhias de repente divus esset redditus, cum magnfice collaudavit senis erga se gratitudinem, tum eidem bovem immolavit officii praemium. Atque hinc re iam pervulgata natum proverbium, de gratia prolixe relata. Veteres enim regale sacrum et magnificum, opiparumque convivium bouqus1i/an appellabant.
*kapnou= skia\, i. Fumi umbra. Proverbiali hyperbole id dixit antiquitas pro re qualibet vili. Sophocles in Antigone:
*ta\ d) a)/lla kapnou= skia=s2 ou)k a)\n priai/mhn.
id est,
Reliqua fumi umbra non emerim.
Cum omnis umbra res quaedam est inanis, tum vero fumi umbram pene dixeris umbram umbrae. Exstat et hoc apud Aristophanem. De hoc alias nonnihil attigimus.
*emyuxo\s2 nekro\s2, id est, Vivum cadaver. Proverbiali figura dixit Sophocles in Antigone:
-*ou) ti/qem) e)gw\
*zhn= tou=ton, a)ll) e)/myuxon h(gou=mai nekro\n.
id est,
- Hunc ego vivere,
Haud arbitror, vivum at cadaver indice.
Refertur apud Athenaeum libr. 12. Euripides in Aeolo apud Stobaeum:
*feu= feu= palaio\s2 ai)=nos2 w(s2 kalw=s2 e)/xei,
*ge/rontes2 ou)den e)s1me/n a)/llo plh\n o)xlo\s2
*kai\ xh=m) o)nei/rwn d) e(/rpomen mimh/mata.
*nou=s2 d) ou)k e)/nestin, ci)o/mesqa d) eu)= fronei=n.
id est,
Heus heus, vetustum ut recte habet proverbium,
Nil aliud atque turbanos senes sumus,
Umbraeque, verum serpimus imitamina
Insomntorum, ceterum mens haud inest,
Quamquam videmur sapere nobis adprobe.
In eos dicetur, qui sic vivunt, ut nihil dignum vita agant. Lucianus senem decrepitum, e)/myuxo/n tina ta/fon, id est, Vivum quoddam sepulcrum appellat. Huc pertinet etiam illud Mimi cuiusdam Laberii apud Gellium:
Similis sepulcris nil nisi nomen retineo.
Ex fronte perspicere dicimus, quia statim et velut ipso protinus occursu percipimus. Sumptum ab Physiognomicis, qui se profitentur ex oris lineamentis, reliquaque corporis specie, ingenium hominis posse deprehendere. M. Tull. ad Antonium: Non enim solum ex oratione, sed etiam ex vultu, et oculis et fronte, ut aiunt, meum erga te amorem perspicere potuisses. Id adagium etiam hodie vulgo tritissimum est Q. Cicero ad fratrem de petitione consulatus, frontem appellat animi ianuam: Cura inquit, ut aditus ad te diurni, atque nocturni pateant: neque foribus solum aedium tuarum, sed etiam vultu, et fronte, quae est animi ianua: Quae si significat voluntatem abdita esse, ac retrusam, parui refert patere ostium. Haec Cicero. Unde et vera fronte fieri dicuntur, quae fiunt ex animo. Interdum enim aliud frons loquitur, aliud celat animus. Allusit huc Aristophanes in Equitibus:
*epidhlon h(mi=n toi=s2 pros1w/pois1in poiei=n
*hn toi=s2 e)/pes1i xai/rws1i kai\ toi=s2 tra/gmas1in.
id est,
Nobis ut ipsis frontibus faciant palam,
An nostra dicta, acfacta laetitomprobent.
EST lucrum incertum, et in eventu situm, certo affectare damno. Teren. in Adelphis, Ego spem pretio non emo. Hanc sententiam leno refert illi, Pecuniam in loco negligere, maximum interdum est lucrum. Quadrabit potissimum in eos, qui spe rerum adducti maximarum, principum favorem muneribus, obsequiisque captant. Certe aetatis, ac temporis impendio, quo non alius sumptus carior. Nam ii quid aliud, quam spem pretio emunt? Figura mutuo sumpta videtur a quodam emptionis genere, in quo consuevit alea rei, non res emi. Veluti, si quis retium iactum emat in piscando, aut missilium praedam in venatu, aut si quid aliud eiusmodi. Qua de re multa fit mentio in Pandectis, lib. 18. tit. de contrahenda emptione: veluti, cum quis emit proventum agri in annnm proximum, aut partum animantis: sive, cum emitur captus piscium, aut avium, aut etiam missilium, quam illi vocant aleam: in partu tamen non tenetur emptor, si nihil natum fuerit,
nisi forte hoc per ipsum actum est, ne quid nasceretur: in alea tenetur, quoniam spes empta est: tantum in mis. silibus evictio rei captae perimit ex empto actionem.
PROVERBIALIS hyperbole apud Virgilium in Aeneide:
- Et caelum territat armis.
Convenit in minaces, et feroces, Thrasonesque magniloquos. Sumpta videtur a bello Giganteo, quae fabula notior, quam ut hic sit repetenda. Confine huic illud Synesii in epistola contra Andronicum, th=| kefalh=| to\n ou)rano\n e)cara/ssein e)pixeioei=, id est, Capite caelum perrumpere conatur.
*fellou= koufo/teros2, i. Subere levior. Proverbialis hyperbole in homines inconstantes, et lubrica fide. Suberis enim lignum cavernosum, quod in aqua non sidit, verumetiam retibus, et natantibus adligatur, ne possint sidere. Horatius in Odis:
Quamquam sidere pulchrior,
Ille est:tu leutor cortice, et improbe
Iracundior Hadria.
Strabo lib. primo, inter hyperbolas proverbiales hanc quoque commemorat, Subere levior umbra. Quamquam hic locus apud Strabonem non caret suspicione mendositatis. Graeca sic habent: *kai\ kaqa/ter ei)s1i/ tines2 u(perbolai e)pi\ u(pirbolai=s2, w(s2 kai\ to\ kou fo/teron ei)=nai fellou= skia\n, deilw/teron de\ lagw\s2 frugo\s2, e)la/ttw de\ e)/xein ghn= to\n a)/gron e)pistolh=s2 lakwnikh=s2, Haec ita vertit Gregorius Tifernas, sive Guarinus: Et, sicut nonnulli super excessibus excessus sunt, ut istud, Leviorem subere umbram: et illud, Formidolosiorem lepore Phrygem, et illud, ager minorem tellurem habet, quam epistola Laconica. Primum umbram esse leviorem subere, non est infignis hyperbole, imo nulla potius est, ut iam demus, Graece recte dici, koufo/teron s1kia\n Unde hic pro s1kia\n legendum arbitramur s1kia=s2, ut sic dicta sit suberis umbra, quemadmodum dicimus Umbrae somnium. Item deilo/teron lagw= fru/ga, id est, timidiorem lepore Phrygem, quomodo legisse videtur interpres. Nec absurdum, si intelligamus Phrygium leporem, veluti ceteris pavidiorem, quod ea gens imbellis habebatur, et effeminata deliciis. Pindarus in Pythiis hymno secundo metaphoram flexit ad laudem hominis, qui, quamquam pressus calumniis malorum, non deicit tamen animum, sed se suapte natura recipit in apertum, unde et fello\n a)ba/ptiston appellat, id est, suber, quod tingi nequeat. Huc respexit Horatius Epistolarum lib. 1. de Ulysse loquens:
Dum sibi dum sociis reditum parat, aspera multa
Pertulit, adversis rerum immersabilis undis.
*agkw=ni a)pomusso/menos, id est, Cubito emungens. Proverbialis ironia in hominem sordidi quaestus, et conditionis abiectae. A salsamentariis ducta, quibus mos est narium mucum cubito abstergere, nimirum manibus, muria, et salsugine oppletis. Bion philosophus apud Suidam ex Laertio: e)mou= path\r men hn)= a)peleu/qeros2, tw=| a)gkw=ni a)pomusso/menos, i. Meus pater erat libertinus, cubito emungens Celebratur scomma M. Tull. tortum in quendam salsamentarii filium, cuius tacito auctoris nomine meminit, qui
scripsit rhetoricen ad Herennium, in schematis specie, quae dicitur significatio per consequentiam, Ut, inquit, Si salsamentarii filio dicas, Quiesce tu, cuius pater se cubito emungere solebat.
IBERAS naenias D. Hieron. nugas appellat, in praefatione, quam pro posuit Moysis Pentateucho: Quod multi ignorantes, inquit, apocryphorum deliramenra sectantur, et Iberas naenias libris authenticis praeferunt. Idem in duodecim quaestionibus: Et Iberas naenias, Aegyptiaque portenta sectari. Iberas nae nias dicit, propter prodigiosas maleficiorum fabulas vulgo iactatas. Nam Iberos maleficiorum infamia laborasse, testis est in Odis Horatius. Nisi quis mavult ad flumen auriferum Tagum referre. Quamquam ipse D. Hieron. in epistola adversus Vigilantium, satis indicat, de portentis, ac monstris intelligendum, scribens in hunc modum. Et, quia ad radices Pyrenaei habitas, vicinusque es Iberiae, Basilidis, antiquissimi haeretici, et imperi tae scientiae inci edibilia portenta persequeris. Athenaeus in secundo tradit, Iberos, cum essent opulentissimi, ta men ob parcimoniam semper u(dropotei=n solitos, et monos1itei=n, hoc est, aquam bibere, et solos cibum capere. Ceterum vestitu fuisse sumptuosissimo. Citat hoc ex Athenaeo Stephanus. Sed pro mikrologi/an depravatum est makrologi/an.
SICULAE nugae, proverbio dicunturres leviculae. Ausonius in epistola ad Symmachum, Cogitans, inquit, non illud Catullianum:
Cui dono lepidum, novum libellum.
sed amargoteron, et verius,
Cui dono illepidum, et rudem libellum,
non diu quaesivi. Tu enim occurristi, quem ego, si mihi potestas sit, ex omnibus unum semper eligerem. Misi itaque ad te frivola, gerris Siculis vaniora. Porro Siculorum dicacitas nota est veterum literis. Nam Siculus fuit Epicharmus, ad cuius exemplar properare Plautus dictus est Horatio. Plautus autem in nugis, ac iocis, est immodicus, nec raro ineptus. Porro gerras Graeci crates vimineas appellant. Ea vox postea vulgo pro nugamentis, rebusque frivolis usurpata est, auctore Festo Pompeio, hac quidem occasione. Athenienses, cum Syracusas obsi derent, et crebro gerras poscerent, irridentes Siculi gerras clamitbant. Hinc in proverbium cessit. Unde et familiares, quique inter se nugas omnes communicant, Congerroncs vocantur. Suidas neutro genere ge/r)r(a refert, ut Persicam vocem, quae quidem tum arma declarat, tum quoduis defensaculum. Etymologicon Graecum addit, apud Siculos naturam muliebrem gerron appellari. ge/r)r(a namque dici, commutatione literae, quasi de/r)r(a. *de/ras2 autem apud Graecos pellem significat, et gerra proprie defensacula sunt pellicea. Plautus in Poenulo Scitum pertempus, hoc iam est verbum, si verbum vetus. Nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet, gerrae germanae. Aedepol lirae, lirae. Germanas dixit, non Germanicas, absit, sed meras, ac veras nugas. Quod autem Plautus vocatlirae, Graeci dicunt lh=ron, sive lhrh/matk. Vocem dictam putant a lh/qw, et r(ew, quod dictum fallens memorian, excidit. Quemadmodum et flu/aron, et fluari/an dictam a flu/w, et r(e/w,
quod superfluant, exundentque verbis garruli. Apud hunc ipsum Plautum et Persolas nugas legimus, opinamur ob montes aureos, qui apud Persas esse perhibentur.
QUI semel scurra, numquam paterfamilias. Porphyrion, enarrans Horatium, admonet fuisse proverbium. Sensus est autem, eum, quem semel depuduerit, quique contempta fama scurram agere coeperit, vix unquam ad bonam frugem redire. Scurra gaudet alieno cibo, paterfamilias pa rat, unde domi vivat. M. Tullius in actione pro Publio Quinctio: Memini, vetus est, de scurra multo facilius divitem, quam patremfamilias fieri posse. Fortuna crebro largitur opes indignis, at bonam mentem dat nemini.
AEGROTO dum anima est, spes est. Sententia proverbialis, admonens, ne in afflictissimis quidem rebus abiciendam esse spem. M. Tull. ad Atticum: Ut aegroto dum anima est, spes esse dicitur, sic ego, quo ad Pompeius in Italia fuit, sperare non destiti. Sumptum videtur adagium ex Theocriti Batto:
*qars1ei=n xrh\ fi/le ba=tte, ta/x) au)/rion e)/sset) a)/meinon:
*elpi/des2 e)n zwoi=s1i, a)ne/lpis2oi de\ qano/ntes2.
*xw) zeu\s2 a)/lloka me\n pe/lei ai)/qrios, a)/lloka d) u(/ei.
Hos versus non ineleganter vertit Philelphus:
Fidere, Batte, decet: melius cras forsan habebis.
Sperandum est vivis, non est spes ulla sepultis.
Nunc pluit, et claro nunc Iuppiter aethere fulget.
Item Euripides in Troadibus:
*ou) tau)to\n, w)= pai=, tw=| ble/pein to\ katqanei=n
*to\ me\n ga\r ou)de\n, tw=| d) e)/neis1in e)lpi/des2.
id est:
Non est idem, mignate, vivere, ac mori:
Siquidem hoc nihil, spes sunt in illo scilicet.
Eodem pertinet fabula de Pandorae pyxide, in cuius summo labro sola spes haeserit, reliquis omnib. morbis evolantibus.
M. TULL. libro De amicitia, Ad vivum resecare dixit, pro eo, quod est, rem exactius, quam sat est, ac morosius excutere. Sed hoc, inquit, primum sentio, nisi i bonis amicitiam esse non posse. Neque id ad vivum reseco, ut illi, qui haec subtilius disserunt. Mutuo sumpta metaphora a tonsoribus, capillos, aut ungues resecantibus. Nam ii saepenumero molesti sunt, dum nimium diligentes esse student. Idem in libris de finibus, dixit, Pressius agere, pro exactius, et accuratius. Plautus in Bacchidibus, sub persona Chrysali: Tondebo auro usque ad vivam cutem. Et hoc ipsum Tondere, pro deluder,e Graecis in proverbio est.
HOSTIMENTUM est, opera pro pecunia. Hoc adagium admonet, nihil gratuitum esse debere, sed officium beneficio pensandum. Hostimentum autem, auctore Pompeio Festo, beneficii pensatio est, a prisco verbo Hostire, et Redostire, quod est, paria referre. Ab eodem hostem dici putat Nonius, quod ex aequa
causa pugnam suscipiat. Sic lena apud Plautum in Asinaria adolescenti respondet sua exprobanti beneficia. Hostimentum est opera pro pecunia. Hoc est: Neuter habet, quod imputet altri. Tu mulierem am ibas, missa est. Ego pecuniam, dedisti. T. Livius: Numquam nec opera sine emolumento, nec emolumentum seruis sine impensa opera est. At in amicorum officiis alia ratio est, nec enim liberatur a debenda gratia qui gratiam retulit, nec permutatione officiorum fit, ut neuter alteri quidquam debeat. Confine illis, Manus manum fricat, et Scalpentem scalpe.
PLINIUS Historiae mundi libro secundo, capite septimo, de fortuna loquens, Huic, inquit, omnia expensa, huic omnia feruntur accepta: et in tota ratione mortalium, sola utramque paginam facit. Proverbii faciem habet illud, Utramque paginam facit, sumpta metaphora a codicillis rationabilibus, duas habentibus paginas; alteram, quae indicat, quid sit datum; alteram, quae, quid acceptum sit, ostendit. Itaq, in rebus humanis fortuna utramque facit paginam, id est, sive quid obtigit boni, ea laudatur, quasi dederit; sive mali quid accidit, eadem incessitur, ceu malorum auctor.
*ou)/te pa/nta, ou)/te pa/nth|, ou)te para\ pa/ntwn, id est, Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Admonet adagium, in muneribus accipiendis non solum verecundiam adhibendam esse, verum etiam delectum. Sunt enim quaedam, quae neutiquam decorum sit accipere. Est item locus, est tempus quo pulchrum sit recusare munus oblatum. Sunt quidam, a quibus inhon estum sit admittere donum. Laudat Horatius Telemachum Homericum, qui equos ab Menelao oblatos recusarit. Hoc adagium citatur ab Ulpiano in Pandectis libro primo, titulo de officio proconsulis, ex epistola DD. Severi, et Antonini imperatorum. Verba ipsa subscribamus. Quantum inquit, ad xenia pertinet, audi, quid sentiamus. Graecum proverbium est, ou)/te pa/nta, ou)/te pa/nth|, ou)/te para\ pa/ntwn, id est, Nec omnia, nec passim, nec ab omnibus. Nam inhumanum, a nemine accipere: sed passim, vilissimum est: et omnia, avarissimum. Hactenus illi. Graeca verba in omnibus exemplaribus desiderabantur. Ea Politianus ex archetypis restituit, no quid hunc interim debita fraudemus laude. Allusit huc Theocritus in Thionycho:
-*aiteu/menos2 ou)k a)naneu/wn
*oi(=a xrh\ bas1ilh=. ai)tei=n de\ dei= ou)k e)pi\ panti\.
id est:
- Non solet ille negare rogatus
Principe digna, nec est de re quacumque rogandum.
TERTULLIANUS, quem D. Cyprianus praeceptorem suum appellare consuevit, in apologetico contra Ethnicos, Bene autem, inquit, quod omnia tempus revelat, testibus etiam vestris proverbiis, atque sententiis. Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. 12. cap. item 12. citat in hanc sententiam hos Sophoclis versus:
*pro\s2 tau=ta kru/pte mhde\n, w(s2 a(/panq) o(rw=n
*kai\ pa/nt) a)kou/wn, pa/nt) a)naptu/ssoi xro/nos.
id est:
Ob ista, ne quid occulas siquidem intuens
Cuncta, audiensque cunctae proferet dies.
Idem in Aiace flagellifero:
*apanq) o( makro\s2 k( a)nari/qmhtos xro\nos
*fu/ei t) a)/dhla, kai\ fane/nta kru/ptetai.
id est:
Cuncta pariter immensus ordo temporum
Occulta prodit, et idem prodita occulit.
Eodem in loco Gellius admonet, quendam veterum poetatum. Veritatem temporis filiam vocasse, quod, licet aliquando lateat, tamen temporis progressu in lucem emergat. Fertur in eandem sententiam hic quoque senarius proverbialis:
*agei de\ pro\s2 fw=s2 th\n a)lh/qeian xro/nos2.
id est:
At veritatem tempus in lucem eruit.
Et alter huic adsimilis:
*pant) a)nakalu/ptwn o( xro/nos pro\s2 fw)/s2 fe/rei.
id est:
Omnia sub auras tempus aperiens refert.
Idem opinamur sensisse Thaetem, cum ait, to\n xro/non s1ofw/taton a(pa/ntwn, a)neuri/s1kein ga\r ta\ pa/nta. Hoc est. Tempus omnum esse sapientissimum, ut quod cuncta reperiat, eruatque. Nec aliud Pindarum in Olympiacis, cum ait:
*ame/rai d) e)pi/loipoi ma/rtures2 s1ofw/tatoi.
id est:
Posteri dies sapientissimi testes.
Idem alibi tempus omnium parentem appellat, quod nihil on fiat progressu temporis:
*apoi/hton ou)d) a)\n xro/nos2 o( pa/ntwn path\r do/naito qe/men e)/rgwn te/los,
id est:
Ne tempus quidem rerum omnium pater, possit quod factum est infectum reddere. Habet eandem sententiam Pindtrus cum aliquot locis, tum Olymp. 10.
o(/t) e)cele/gxwn mo/nos
a)la/qeian e)ph/tumon
xro/nos2, to\ de\ safane\s2 i)w\n po/rs1w
kate/fras1en,
id est.
Et solum tempus quod veritatem certam prodit, quodque latebat in obscuro, progrediens enarravit. Huc allusisse videtur Virgilius in sexto:
Subigitque fatert.
Quae quis apud superos furto laetatus inani
Distulit in seram commissa piaculae mortem.
Neque discrepat Euangelicum dictum apud Matthaeum cap. 11. ou) de/n e)sti kekalumme/non o(\ ou)k a)pokalufqh/setai, kai\ krupto/n o(\ ou) gnwqh/setai, id est, Nihil opertum, quod non revelabitur, et occultum, quod non scietur. Plutarchus in Problematis causam inquirit, cur antiquicus operto capite res divina Saturno fieri consueverit. Atque id significatum arbitratur, quod veritas plerumque tecta, ignorataque sit, sed eadem aperitur tempore. Saturnus enim temporam auctor, ac Deus singitur. Nam xro/nos2 Saturnus, kro/nos2 tempus. Nec aliud sensit T. Livius, cum ait libro vigesimosecundo. A veritate laborare nimis ius saepe aiunt, exstingui numquam. Seneca libro Deira secundo. Dandum semper tempus est: veritatem enim dies aperit.
MARTIALIS epigrammatum libro secundo:
Quem non lacernis Publius meus vincit,
Non ipse Codrus, Alpha penulatorum.
Alpha vocavit praecipuum, et quasi
primatem, proverbiali nimirum figura. Idem alias iocaturin quendam, offensum, quod eum dixisset Alpha, monetque, ut huius inturiae talionem faciat, seque vicissim Beta, si velit, appellet. Translatum a notulis literarum, quibus Graeci numerum indicant. Eosdem signiferos, et antesignanos appellant, metaphora sumpta a militia. Quamobrem autem Alpha inter literas primum obtineat locum, Plutarchus non inscite causas reddit tw=n sumpos1iakw=n problhma/twn Decade nona. Protogenes grammaticus e suo ludo causam adducit, primum, vocales iure praeferri consonantibus, quod citra illarum adminiculum sonent, deinde, vocales ancipites merito praeferri longis, ac brevibus, quod utriusque generis vim complectantur. Ceterum inter ancipites recte primum locum Alpha tribui, quod in conficiendis syllabis, iota et ypsilon sequatur alpha, velut in au)/rion, ai)/as2. Alpha numquam sequatur illas duas, ut eandem efficiant syllabam, sed resilit, et proprium tuetur principatum. At Hammonius mox diversam allegat causam, Cadmum ob id alpha principem inter literas locum tribuisse, quod Phaenicum lingua bos alpha vocetur, cui primum locum attribuendum putarit, non secundum, aut tertium, quemadmodum fecit Hesiodus:
*oi)=kon me\n pra=tista, gunai=ka/ te bou=n t) a)roth=ra.
id est:
Primum ades, deinde uxorem, inde bovem agricolantem.
Nam his praesidiis putat opus esse, si quis cupiat famem, ac paupertatem effugere. Rursum Plutarchus addit hanc causam, se a Lampria suo didicisseavo, Primam vocem naturalem, et articulatam reddi per alpha, propterea quod spiritus, qui est in ore, potissimum formatur, ac fingitur motu labiorum, quibus diductis, primum hic egreditur sonus mire simplex, et nullius indigens negotii, ut neque linguae requirat auxihum, sed ea subracente per spatium efferatur. Unde et pueri nascentes, primum hanc eduntvocem. Disputatur et apud Platonem de alpha inter literas principatu. Quin et ila proverbium sapiunt, Primas tenere, Primas deferre, sive tribuere: et, Non posteriores feram. quae metaphorae sunt a partibus hist ionum in fabula, et apud Graecos, prateu/esqai: ta\ pra=ta dou=nai: kai\ ta\ pra=ta fe/rein. Quod a fabularum actoribus sum tum apparet, inter quos primas agunt, qui maximam fabulae partem sustinent, secundas, ac tertias, qui illis sunt inferiores. Quamquam et in causarum actionibus sunt pratologi/ai, deuterologi/ai, et tritologi/ai, quemadmodum sunt pratagwnistai\, deuteragwnistai\, et tritagwnistai\, quae si commode transferuntur, speciem habent proverbii.
DIVUS Hieronymus, in Euangelia ploquens, Quis enim, inquit, doctus pariter, vel indoctus, cum in manus volumen assumpserit, et a saliva, quam semel imbibit, viderit discrepare, quod lectitat, non statim erumpat in vocem? Eleganter profecto, pronerbialique figura dixit; Et a saliva, quam semel imbibit, id est, ab illo gustu, quo puer imburus est. Sumpta metaphora ab infantibus, quibus praemansum cibum nutrices in os inserunt, non sine saliva. Cui cum assueverint, nihiliam illis sapit, quod ab illius primae salivae gustu diversum sit.
Proinde modis omnibus curandum, ut oprimis assuescamus. Idem solet accidere plerisque nostrum, ut, quidquid dissideat ab iis, quae primis illis annis im bibimus, protinus displiceat. Aiunt et canes eos amare, quorum salivam gustarint. Verum malim ad superiorem metaphoram referri. Huc spectare videtur et Persianum illud:
Inque luto fixum possis transcendere nummum,
Necgluto sorbere salivam Mercurialem.
Quamquam magis referendum esset ad ficos Mercuriales, de quibus alias diximus: quosioci causa quidam saliva oblioebant, ut ludibrio essent, qui tollerent, cum consimilem lusum prae miserit de nummo infixo luto. Illud certe pertinet ad hoc proverbium, quod est apud eundem in 6. Satyra,
Nec tenuem sollers turdorum nosse salivam.
Salivam pro gustu dixit.
HVIC non dissimile est Horatianum illud:
Quo semel est imbuta recens, servabit odorem
Testa diu.
Proinde recte monet Fabius, ut statim optima discantur, propterea quod nihil haeret tenacius, quam id, quod rudibus annis perceperimus. Et Aristoteles lib. Moralium Nicomachiorum secundo: ou) mikro\n ou)=n diafe/rei to\ ou(/tws2 h)\ ou(/tws2 eu)qu\s2 e)k ne/wn e)qizesqai, a)lla\ pa/mpolu ma=llon de\ to\ pa=n. id est, Itaque non parui refert, hoc, an illo pacto protinus a pueris consuescamus, imo plurimum interest, vel potius omne in eo momentum est situm. Et Virgilianum illud e)pifw/nhma in Georgicis:
Adeo a teneris eonsuescere multum est.
*augei/ou boustaoi/a, id est, Augiae bubile. Allegoria proverbialis in hominem, aut in rem maiorem in modum inquinatam. Lucianus in Pseudomante: kai\ th\n au)gei/ou boustas1i/an, h)\ kai\ mh\ pa=s1an, a)ll)ei)s2 dun/ami/n gei th\n e)mautou= a)nekaqh/rasqai peira/s1omai. id est, Et Augiae bubile, si non omne, atcerte pro mea vitili conabor submovere. Ostendit autem, huius stabula tantum habuisse congesti fimi, quantum ter mille boves pluribus annis reddere potuerint. Huius menrionem facit et Pausanias in Eliacis, deque bubus, et fimo nonnihil meminit. In Graecis epigrammatis recensetur inter Herculis labores Augiae stabulum repurgatum. Quin et Sencca ludicro libello de morte Claudii Caesaris usurpat hoc proverbium. In quos, inquit, si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, maluisses cloacas Augiae purgare, multo plus ego stercoris exhausi. Etiam si proverbium omissum erat in exemplari, quod primum secutus est Frobenius, id nos restituimus ex exemplari, cuius nobis copiam fecit ex sua bibliotheca collegium liberales artes profitentium, in florentissima Lovaniensium Academia. Neque enim aequum arbitramur imputari universitati, quod paucorum seniculorum conspiratione, tam odiose repugnatum sit hic bonis literis, ac linguis. Gregorius Theologus ad Basilium Magnum: pw=s2, inquit, pare/lqw tou=s2 a)kh/pous2 kh/pous2 e)kei/nous2 kai\ a)laxa/nous2, kai\ th\n au)gei/ou ko/pron e)k th=s2 o)iki/ai e)kkaqairome/nhn, id est, Quomodo praeteream hortos illos inculros, et holeribus vacuos, atque Augiae
stercus ex aedibus repurgatum? Sentit, vitam luxu perditam in melius correctam.
*xalepo\n xori/wn ku/na geu=sai.
id est,
Intestina canem semel adgustasse, periclum est.
Proverbiali allegoria dictum est a Theocrito in Idyllio 10. Admonet adagium, haud facile temperare a peccando, qui semel illecebram illam, velut auctoramentum vitiorum, degustarit. Quem ad modum dqui semel scortum attigerit, qui semel perurio sive furto rem auxerit, qui semel aulicam vitam sit expertus. Effertur et ad huc modum apud Lucianum: ou)de\ ku/wn pau/sait)a)\n, a)/pac s1kutotragei=n maqw\n, id est, Neque canis desiturus est, qui semel corium edere didicerit. Theocriti Scholiastes indicat, hoc proverbium et hunc in modum efferri, xalepo\n maqou=sa ku/wn s1kutotragei=n, id est, Periculosa res est canis, quae didicit arrodere coria. Horatius in Sermonibus simili figura dixit:
- Quae si semel und
De sene gustarit, tecum partita lucellum,
Ut canis a corio numquam absterrebitur uncto.
*ku/wn par) e)nte/rois2, id est, Canis iuxta intestina Dicebatur, ubi quis res eas, quarum esset cupientissimus, propositas conspiceret, quibus frui tamen non liceret. Canes enim oberrant circum intestina, devoraturi, nisi fustem timerent. Suidas arbitratur accommodari posse in res inutiles, et insuaves: intestina enim non facile deglutiri a canibus, ac devorata revomi plerumque.
*xrusai= pe/dai, id est, Aureae compedes. Proverbiali metaphora dicitur seruitus splendida, et amabilis, qualis est fere aulicorum vita. Diogenes in epistola quadam scriptum reliquit, Aristippum in aula regia aureis teneri compedibus, ne posset avolare. Seneca in dialogo quodam affectus, et rationis, Stulti est, inquit, compedes suas, quamvis aureas, amare. Loquitur de uxore formosa. Horatius item de amica formosa:
- Tenetque grata
Compede vinctum.
*hra/kleios yw/ra, id est, Herculana scabies: de scabie iucunda, facileque sanabili, interprete Suida, aut quae desideret Herculana, id est, calida balnea. Narrant enim; Herculi, laboribus illis ingentibus fatigato, Palladem, ac nymphas crebro balnea ferventia suppeditasse. Usum huius adagii non indicat neque Zenodotus, neque Suidas, opinamur autem dici posse vel in eos, qui multo studio aliove labore valetudinem offenderunt, ut quibus aliquo laxamento sit opus; vel in eos, qui blandis adulationibus deliniti, veluti iucunda quadam scabie pruriunt.
*hra/kleios no/sos2, id est, Herculanus morbus. Hunc Dicaearchus apud Zenodotum, eum existimat esse, quem alii sacrum, alii comitialem appellant. Est autem ex eorum numero, quibus nulla medicorum ope succurri potest: propterea quod divinitus immitti creditur, eoque cognomen additum est sacro. Apuleius in 1. defensione divinum appellatum putat, quod divinam, id est, rationalem animi
partem violet. Nasci, quoties caro in humorem crassum et spumidum, inimico igni conliquescit. Signa esse, grave caput, cervicem torpentem, tempora pulsata, auris praecipue dextrae tinnitum. Deprehendi potissi mum incenso lapide gagate, et rotae figularis circumactu. In hunc aiunt Herculem incidisse, vel propter immensos labores, vel immittente lunone. Heraclitus arrogantiam sacrum morbum vocavit, vel quod id mali summos plerumque viros consequi soleat, vel quod sola mors remedium afferat. Herodotus in Thalia refert, Cambysen, huic obnoxium morbo, quosdam sibi maxime familiares per insaniam occidisse. Herculem item liberos suos interimentem inducunt tragici poetae. Herculanus appellatus videtur, quod ut ille invictus, ita hic nulla medicorum ope superabilis. Quamquam Aristoreles in Problematis sectione 30. problemate iuxta Theodorum 1. putat Herculem vere huic morbo obnoxium fuisse, atque omnes adeo, qui vel ingenio, vel studio philosophiae, vel in administranda repub. vel in aliis artibus excelluerunt, atrae bili obnoxios fuisse. Sane non videmus, quamobrem hoc debeat inter adagia referri, nisi sacrum, aut Herculeum morbum appellemus tumorem animi, aut aliud aliquod vitium insanabile, quod genus est in senibus avaritia, in mulieribus loquacitas. Nam in omnibus fere graecorum Collectaneis proverbii titulo recensetur.
Io Paean, acclamatio proverbialis, qua consuevimus uti, re gnaviter et feliciter peracta, Cui non dissimile videtur illud Homericum ba/ll) ou)/tws2, et apud Latinos, Macte virtute. Athenaeus ex Clearchi 1. de proverbiis lib. citat, ih paiw=n, ih paia\n, id est, Ie paeon ie paean. Nam utroque modo scriptum reperitur. Natum hinc existimant: Cum Latona ex chalcide, Euboeae civitate, Dianam, et Apollinem in Delphos transportaret, evenit forte fortuna, ut iuxta specum, in quo Pytho latitare dictus est, praeteriret. Ubi vero iam prosiliens Pytho impetu ferretur in illos, Latona, mulierum more, territa, filii auxilium inclamavit his verbis, ih pai=, id est, iaculare fili. Ibi Apollo, qui tum forte gestabat arcum, misso telo, Pythonem interemit. Inde vox deflexa est, ut diceretur ih paiw=n. Idque, cum ter iterari consueverit in sacris Apollini factis, quidam arbitrantur primum ortum esse carmen Hexametrum Heroicum, et Iambicum trimetru. Etenim, si pronunties primis productis syllabis.
*ih paia\n, ih paia\n, ih paia\n,
Hexametrum erit meris constans spondeis, sin primis correptis, iambicum erit trimetrum puris iambis absolutum. Cuius rei meminit etiam Terentianus grammaticus. Item Iulius Pollux in quarto demonstrat, in Pythicis ludis quinque fuisse cantus species. pei/ra|, repraesentari Appollinem certaminis despicietem locum: katakeleus1mw=| provocantem Pythonem, i)ambikw=| pugnantem, spondei/w|, vincentem, kataxoreu/s1ei, ovantem. Hinc vulgo proverbii vie receptum est, ut re feliciter peracta, acclamemus, ih paia\n. Latini videntur n in w commutasse. Ouidius in opere De arte amandi:
Dicite Io paean, et Io bis dicite paean,
Dectdit in casses praeda petita meos.
Et in triumphis acclamabatur, Io triumphe: Horatius in Odis:
Non semel dicemus Io trtumphe.
PLInius lib. 7. cap. De praestantia gentium, Si verum facere iudiciu voumus, ac repudiata omni fortunae ambitione decernere, mortalium nemo est felix. Abunde igitur atque indulgenter fortuna decidit cum eo, qui iure dici non infelix potest: Quippe ut alia non sint, certe, ne laceslat fortuna, metus est. Quo semel recepto, solida felicitas non est. Quid, quod nemo mortalium omnib. horis sapit? Utinamque falsum hoc, et non a vate dictum quam plurimi iu dicent. Ex quibus Plinii verbis conicere licet, eam vocem, Neminem omnibus horis sapere, velut oraculo proditam, in vulgi sermonem abiisse. Sensus vel citra interpretem liquet: nempe, neminem esse, qui non aliqua parte vitae desipiat ac peccet. Porro stultitiae comes est infelicitas. Aut certe, si quod incidit infortunium, id stultitiae solet imputari. Eodem pertinet, quod paulo post eodem in loco subnectit, Alius de alio iudicat dies, supremus de omnibus Exstat apud Aristophanem in Ranis, et huiusmodi senarius, quem illic indicat Euripidis esse:
*ou)k e)/stin o(/s2 tis2 pa/nt) a(nh\r eu)daimonei=.
id est,
Haud vivit ullus omnibus felix modis.
Item Euripides in Supplicibus:
*tw=n ga\r e)n brotoi=s2
*ou)k e)/stin ou)de\n dia\ te/lous2 eu)daimonun=.
id est,
Siquidem universis rebus in mortalium
Nil continenter, et undecumque presperum est.
Ad eundem modum Horatius:
- Nihil est ab omnt
Parte beatum.
Simonides apud Stobaeum,
*pa/mpan d) a(/mwmos2 ou)/tis2, ou)d) a)kh/rios.
id est,
Nemo vacat prorsum malo, neque crimine.
Cornelius Nepos in vita Pomponii Attici: Itaque hic fecit, ut vere dictum videatur, cuique mores fingunt fortunam. Et paulo post in eodem opere. Supra significavimus, suos cuique mores plerumque conciliare fortunam. Emedio videtur sumpta sententia. Nam plerumque videmus mala malis evenire, digna dignis, idque vulgo dictitant, Malus malu reperit, et kakoi=s2 tris2 kaka\, id est, Malis, ter mala. Attestatur et versiculus proverblalis:
*esqlw=| ga\r a)ndri t) e)/sqla kai\ didei=qeo\s2.
i.
Viro bono fortuna suppeditat bona.
Item Menander citante Plutarcho:
*o nou=s2 ga\r h(mw=n o( qeo\s2.
id est,
Nobis enim antmus est Deus.
Et apud eundem Heraclitus: h)qos2 a)nqrw/pou dai/mwn, id est, Mores hominis Deus, sive fortuna. Eodem pertiner quod Alcman scripsit, fortunam esse sorore eu)nomi/as2, peiqou=s2 kai\ promhqei/as2, i. Rectae institutionis, persuasionis, et providentiae, ut refert Plutarchus in commentario De fortuna Romano rum. Plautus in Trinummo, Sapiens ipse sibi fingit fortunam. T. Livius Decad. 4. lib. 1. de M. Portio Catone ita praedicat, In hoc viro tanta vis animi, ingeniique fuit, ut, quocumque loco natus esset, fortunam sibi ipse facturus videretur. Pacatus in Panegyrico, Sua, inquit, cuique prudentia
Deus. Fulgentius in commentariis Virgilianis citat ex Telesiaco Carneadis, Omnis fortuna in sensu sapientis habitat. Opinamur, idem esse, quod adducit M. Tull. paradox. 5. Tametsi locus is habetur mendosus, emendandus tamen ad hunc modum: Cui quidem etiam quae vim habet maximam, fortuna ipsa cedit, et sicut sapiens poeta dixit, Suis cuique moribus fingitur. Sentit enim fortunam fingi cuique suis moribus.
PLInius lib. decimosexto, cap. 45. Iuxta quorundam distinctionem 4. In eodem, inquit, tractu portus Amyci est Bebrice rege interfecto clarus. Eius tumulus a supremo die lauro tegitur, quam insanam vocant, quoniam si quid ex ea decerptum inferatur navibus, iurgia fiant, donec abiciatur. Hactenus Plinius. Nobis non visum est absurdum hoc adagiis annumerare, quandoquidem res usque adeo vulgata fuit, ut hinc arbor cognomen invenerit. Itaque quadrabit in hominem rixarum auctorem, ut sunt nonnulli, qui quocumque se vertunt, iurgia suscitant.
*apo/logos2 a)lkino/ou, id est, Apologus Alcinoi, de longis, et anilibus fabulamentis. Refertur a Diogeniano, et Iulio Polluce lib. 6. Sumptum ex Homeri Odyss. ubi Ulysses in convivio Alcinoi, Phaeacum Regis, prodigiosas, ac deridiculas fabulas, et portentuosa mendacia commemorat de Lotophagis, Lestrygonibus, Circe, Cyclopibus, atque id genus aliis plurimis miraculis, fretus videlicet Phaeacum inscitia, barbarieque. Plato de Repub. lib. 10. *all) ou) me/ntoi soi hn0= d) e)gw\ a)lkino/ou ge a)pe/logon e)rw=, a)lla\ a)lki/mou men a)ndro\s2 h)/ros2 tou= a)rmeni/ou, to\ ge/nos pamfu/lou, id est, Haud tibi sum narraturus Alcinoi apologum, sed excellentissimi viri Eris Armenii, genere Pamphyli. Narrat autem eo in loco fabulam, quae cum Lestrygonum Cyclopumque figmento facile certare possit. Scribit enim, cum hic inter multos cecidisset in praelio, decimoque post die cadavera caesorum tollerentur, reliquis putribus, huius unius cadaver integrum, atque incorruptum adhuc apparuisse, domumque deportatum, ut iustis caeremoniis sepeliretur, die 12. cum esset imponendus rogo, revixisse, ac prodigiosa quaedam narrasse, quae diebus illis decem apud inferos, tum iens, tum rediens conspicatus esset.
SAlustius apud Nonium Marcellum, in dictione Rabula, Canina, ut ait Appius, facundia exercebatur. Quod quidem Appii dictum apud eruditos scriptores in adagionem cessit in quosdam, qui tantum ad maledicendum eloquentiae studium exercerent, a rixa canum, et oblatratu sumpto epitheto. Siquidem r litera, quae in rixando prima est, canina vocatur. Divus Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum, Pomparum ferculius procedunt in publicum, ut caninam exerceant facundiam. Idem obtrectatores suos subinde canes appellat. Sumptum a genere philosophorum, quos kunikou\s2 appellant, sive ob sordidam vitam, sive quod obvios quosque mordent, cum mendicato vivant, more canum.
*ilieu\s2 tragw|dou\s2 e)mi/sqwse, id est, Iliensis tragoedos conduxit. Ubi quis ultro provocat quempiam, unde sua audiat probra, veluti si Troiani accersant histrionem, qui ipsis
calamitates quas semel pertulere, denuo quasi renovet. Lucian. in Pseudolog. *epei= ga\r kata\ th\n paroimi/an i)lieu\s2 w)\n tragw|dou\s2 e)misqw/sw, id est, Posteaquam enim iuxta proverbium, Iliensis cum sis, tragoedos conduxisti. Idem alibi, ta\ goun= tw= i)lie/wn a)texnw=s2 pepo/nqamen, tragw|do\n ti/na tou=ton, e)f) h(ma=s2 kekinh/kamen, a)s1o/menon ta\s2 frugw=n sumfora\s2, id est, Itaque plane idem nobis accidit, quod Iliensibus, ut qui istum ceu tragoedum quempiam adversus nos excitavimus, qui Phrygum cantet calamitates.
IROnia proverbialis apud Aristophanem in Pluto;
*kai\ mhn\ fi/los g) a)\n moi dokh=|s2 nh\ tou=s2 qeou\s2
*trei=s2 mna=s2 a)nalw/sas2 ge logi/sasqai dw/deka.
id est,
At certe amicus ut utdeturper deos,
Uti pro minis tribus imputes duodecim.
Quadrabit in eos, qui nonnisi compendii sui gratia colunt amicos, et pro quamvis exiguo officio, multum beneficiorum exspectant. Vulgo item aiunt. Pileum donat, ut pallium recipiat.
*alletai o)fqalmo/s2 mou o( decio\s2.
id est,
Salit miht oculus dexter.
Ubi spes est, visuros nos laetum quippiam, et vehementer exoptandum. Ductum a muliercularum superstitione, quae ex membri pruritu divinare solent, quid sit eventurum. Unde illa apud Plautum non semel obvia, Prurit mihi tergum, pruirunt dentes, pruriunt pugni: et Utrum dentes tibi pruriunt, an malae? Theocritus in Amaryllide:
*alletai o)fqalmo/s2 meu o( decio\s2, a)ra/g) i)dhs1w= *auta/n.
id est,
En oculus dexter saliit mi, illamne videbo.
Est etiam apud Plautum: Supercilium salit. Hodieque per iocum aiunt sibi dextram tinnisse aurem, significantes alicubi sermonem de se absentibus factum cum laude. Idque Plinius testatur, vulgo quandoque creditum fuisse, ut qui laudaretur absens, ei dextra tinniret auris, qui vituperaretur, finistra. Lucian. in Dial. meretriciis, h)/pou, w)= parme/nwn, e)bo/mbei ta\ w)=ta u(mi=n, a)ei\ ga\r e)me/mnhto h( kekthme/nh meta\ dakru/wn, id est, Num vobis tinniebant aures, Parmeno? Nam hera assidue cum lacrimis vestri meminerat.
Ausonius in epistola quadam ad Gregorium filium, nebulas in pariete dixit, pro re nihili, somniique similima. An numquam, inquit, vidisti nebulam pictam in pariete? Carminis, quod ei subscribitur epistolae, lemma significat frivolum, ac vanum. Nam nebula res est inanior, quam ut coloribus exprimi queat.
PAtruorum in nepotes, ceu peculiaris, genuinaque severitas, proverbio locum dedit. Horatius in Odis,
Metuentis patruae verbera linguae.
Patruam linguam vocat severam, et obiurgatricem. M. Tullius adversus Herennium: Fuit in hac causa quidam patruus, censor, magister. Obiurgavit M. Caelium sic, ut neminem unquam parens. Horatius:
- Sive ego prave,
Seu recte hoc volut, ne sis, patruus mihi.
Id est, ne me castiges. Ad hanc formam pertinet illud Persianum:
Cum sapimus patruos.
Id est, Postquam, abiectis puerilibus nugamentis, severos mores induimus. Idem, Horatium aemulatus, ut solet, dixit. Ne sis mihi tutor, id est, ne mihi praescribas, atque imperes.
*li/qon kulindei=n, id est, Saxum voluere, dicuntur, qui inexhausto quopiam, atque inutili labore fatigantur. Terentius in Eunucho: Satis diu iam hoc saxum voluo. Donatus admonet, proverbium fuisse in eos, qui inextricabili sudore, sed inutili affligerentur, tractumque putat a notissima Sisyphi fabula, saxum apud inferos sursum ac dorsum voluentis. Apte vero stolidum militem saxum vocat, cui ipse fuerit Sisyphus, vafer, et callidus.
TRADERE provinciam, figura proverbiali dicuntur, qui negotium aliquod curandum committunt. Capiunt, suscipiuntve provinciam, qui rei curandae onus in se recipiunt. Metaphora sumpta est a consuetudine Romanorum, apud quos, qui magistratum gerebant, provincias alias alii sortiebantur. Exempla passim apud auctores obvia sunt. Terentius in se ipsum excruciante: Videlicet ille Cliniae servus, tardiusculus est. Idcirco huic nostro tradita est provincia. Idem in Phormione: O Geta, provinciam cepisti duram, Plautus in Cistellaria. Abi rus, abi directus in tuam provinciam. Officium illi delegatum provinciam vocat.
STRABO libro Geographiae octavo scribit, Corinthios opibus, et artibus egregiis praecelluisse, ceterum regionem illorum non admodum fuisse feracem, quo inaequalis esset, et aspera, ac petricosa. Eamque ob causam senarium hunc proverbio iactatum fuisse.
*ko/rinqos2 o)fru/etai/ te kai\ koilai/netai.
id est,
Alibi tumet Cortnthus, aliubi cava est.
Meminit et Eustathius in Boeotiam Homeri. Huiusmodi autem terrae genus non perinde sementi idoneum est, atque campestris. Id adagium ubinam possit esse usui, non satis videmus, nisi si quis detorqueat ad hominem intractabilem, aspero ingenio, et sibi ipsi inaequalem, parumque secum constantem. Caelius Rhodiginus etiam atque etiam contendit, adhibendum esse proverbium, ubi significabimus felicitatem aliquo incommodo vitiatam, ut est fere rerum humanarum conditio. Quem libentius sequeremur auctorem, si, quod contendit, et asseverat, vel unius auctoritate probasset.
*kro/twnos2 u(gie/steron, id est, Crotone salubrius. De re nequaquam noxia, sed undequaque salutifera. Zenodotus ab animante sumptam paroemiam existimat. Est enim Croton muscae genus: Theodorus Redivum vertit. Hermolaus mavult Ricinum dici. Latine placidum, et innoxium, neque suctu, neque alia quapiam re molestum. Strabo libro Geographiae 6. tradit hinc ortum, quod Crotoniatarum locus longe saluberrimus olim fuerit iudicatus, vel hoc argumento, quod brevi temporis spatio quamplurimos produxerit, tum athletas, tum philosophos, hoc est, corporibus pariter, atque animo praestantes
viros: inter athletas praecipuum Milonem, inter philosophos Pythagoram. Idem eodem libro tradit, Myscellum, et Architam pariter Delphos adiisse, ut de urbe condenda consulerent oraculum, et alterutrum pollicente deo, Architam opes delegisse, Myscellum loci salubritatem: illum itaque Syracusas condidisse, hunc Crotonem, quarum urbium altera cessit in proverbium opulentiae, altera salubritatis. Allusit ad hoc proverbium Pallada in epigrammate:
*ou)k a)lo/gws2 e)n dizuqiois2 dun/ami/n tina qeihn
*ei)=nai e)/fhn, xqe\s2 gou=n di/zuqon e)n xroni/w|
*hpia/lw+ ka/mnonti tetartai/w| perih=fa,
*kai\ ge/gonen taxe/ws2 oi)a kro/twn u(gih\s2.
id est,
Divinum quiddam, vimque admi rabtlem tnesse
Dizythiis, certe diximus haud temere.
Namque here, quem febris longa, et quartana tenebat,
Iam delassatum conficiens misere.
Dizython admovi, neque erat mora longa, Crotone
Hoc ubi fecissem, sanior ille fuit.
Suida mavult, ad animalis similitudinem referri, quod undique sui simile sit, nec ullam habeat incisionem. Nam u(gie\s2 interdum integrum dicitur, ut Integer vitae, Integermentis, pro quo Graeci u(gie\s2. Est autem insecti genus, canibus, ac bubus infestum. Suspicamur esse cuius sine nomine meminit Plin. lib. 11. c. 34. Semper habet caput infixum sanguini, cumque cibi exitum non habeat nimia satietate dehiscit: Numquam in iumentis gignitur, in bubus frequens, in canibus aliquando, in quibus omnia: in ovibus et capris hoc solum. Verum pro insecto Stephanus indicat ultimam oportere acui, krotw/n. Hesychius addit Crotonem dici genus gummi Aegyptii, cuius varias medicinas indicat Plinius lib. 24. cap. 11. Quidam aiunt, et Sesamidem dici Crotonem, fortassis eandem, quam Plinius lib. 25. capite quinto, appellat Sesamoides, quod ait helleboro admisceri solitum, quo tutius sumeretur; id est, ni fallimur, hellebori genus, quod Italia veratrum appellat. Quoniam haec herba non solum corpus morbis alias immedicabilibus liberat, verum et animum purgat ab insania. Non admodum dissimile veri videtur, hinc ductum proverbium, Crotone salubrior. Sesami meminit et dioscorides. Sesamae Plin. lib. 15. cap. 7. meminit Sesami, quod sit arboris genus, unde confici solet oleum, quam alii vocant Cyci, voce, ut videtur, Aegyptia, alii Crotonem, alii Rhibim, alii Sisamum silvestre. Ibidem indicat, et ex castaneis, et ex oriza fieri simile genus olei. Rursum libro 22. cap. 25. meminit fesamae cuius in remediis varios usus indicat. Ceterum quid sit Dizythum in epigrammate, nondum compertum est, nisi quod Plinius libro eodem circa finem, ostendit zythum esse potionem apud Aegyptios repertam, ex frugib. hinc di/zuqon dictum videtur, quasi dicas duplicem cervisiam. Hac sibi medentur et hodie bibuli quidam.
*krotwniatw=n e)/xatos2, prw=tos2 tw= a)/llwn e(llhn/wn, id est, Crotoniatarum postremus primus reliquorum Graecorum. Strabo libro Geographiae suae sexto, proverbium hoc ait ortum
ob insignem Crotoniatarum praestantiam in certaminib. Graecanicis. Plurimos enim egregios athletas protulit ea civitas, adeo, ut in uno certamine Olympiaco, septem viri, qui reliquos virtute praecesserant, omnes pariter fuerint Crotoniatae. Huius gentis praecipuum decus Milo, literis omnium celebratus, qui septies continenter vicit Olympia. Hunc, si constitisset, nullus e vestigio poterat educere. Malum tenenti nemo digitum corrigebat. De admirando, nec indigno vita interitu meminit Gellius. Adagioni locus erit, ubi genus aliquod tanto intervallo praecedere dicemus, ut, qui in hoc sit vel infimus, in illo possit primus videri, veluti si quis dicat in re militari vel ignavissimum Graecorum praestantiorem esse fortissimo Troianorum. Aut, qui sit apud Italos infantissimus, apud Gallos eloquentissimum videri posse. Aut, qui citharoedus sit deterrimus, eum auloedorum principem haberi posse.
*ou) de\ th\n deka/ thn tw= surakousi/wn e)/xei, id est, Ne decimam quidem partem opum Syracusanarum possidet. Strabo libro Geographiae sexto: *surakou/sas2 de\ e)pi\ tos1ou=ton e)kpesei=n plou=ton, w(/s2 te kai\ au)tou\s2 e)n paroimi/a| diadoqei=nai, lego/ntwn pro\s2 tou\s2 a)/gan polutelei=s2, w(s2 ou)k a)\n e)kgi/noito au)toi=s2 surakous1i/wn deka/th, i. Syracusas eo divitiarum pervenisse, ut in proverbium abierint. Siquidem de divitibus, ac splendidis ita dicere solent, Ne decimam quidem Syracusanarum opum partem assequi possent. Significabant autem, aliarum opes, quantumvis amplas, nihil esse ad Syracusanas divitias. Nonnihil veneris accesserit proverbio, si paulo longius detorqueatur, ut, si quis praelocutus, Ciceronem longo intervallo reliquos omnes post se relinquere, dicat, opulentam quidem, et uberem esse Quintiliani dictionem, verum hanc vix esse th\n surakous1i/wn deka/thn.
STRABO libro Geographiae octavo tradit, Corinthiorum urbem in Isthmo sitam, duos habuisse portus, alterum Asiam versus, alterum Italiam. Verum, quod freti instar esset, non sine discrimine eo navigari, velut olim in mari Siculo, maxime praeter Maleam, propter reflantes inde ventos: Unde et proverbium celebratum fuisse,
*male/ade ka/myas2 e)pila/qou tw= oi)/kade.
id. est,
Maleam legens, quae sunt domi obliviscere.
Est autem malea promontorium Laconiae, a Maleo, Argivorum rege dictum, quod per quinque passuum milia in mari protenditur, auctore Servio in 5. Aeneidos, in quo libro Virgilius videtur ad paroemiam allusisse, cum ait:
- Maleaeque sequacibus undis.
Item Statius septimo Thebaidos libro:
- Et raucae circumsonat unda Maleae:
Item in Tiburtino Manlii Vopisci:
- Si Maleae credenda ratis.
Significat et Homerus libro Odysseae nono, periculosam circa Maleam navigationem fuisse: sic Ulyssem loquentem inducens:
*kai\ nu/ken a)s1khqh\s2 i(ko/mhn e)s2 patri/da gai=an,
*alla/ me ku=ma r(o/os2 te perigna/mptonta ma/leian
*kai\ bore/hs2 a)pe/ws1e, pare/placen de\ kuqh/rwn.
id est,
Forsitan et patrias reditssem sospes in oras,
Sed me, dum Maleam praeteruehor, undaque fluctusque,
Et Boreas illinc pulsum admovere Cytheris.
Allusit huc Ouidius in Heroninis:
Ausus es o nimium, nimiumque oblite tuorum,
Thracia nocturno tangere castra dolo.
Nam suorum obliti videntur, qui sese temere periculis obiciunt. Quandoquidem una haec praecipua causa vulgus a subeundis vitae preiculis deterrit, quod meminerint esse, quibus se salvo sit opus, ut ait Flaccus, et quibus incolumes prodesse tum debeant, tum possint, exstincti gravem allaturi luctum. Videbimur non intempestiviter uti hac paroemia, si quando discrimen negotii suscipiendi volemus ostendere, aut non esse suscipiendum, aut negligendam vitam.
*pa/nq) u(po\ mi/an mu/kwnon, i. Omnia sub unam Myconu. Strabo Geogra phiae suae lib. 10. *mu/kwnos2 d) e)sti\n e)f) h(=| muq eu)ousi keisqai tw= giga/ntwn tou\s2 u(sta/tous2, u(f) h(rakle/ous2 kataluqe/ntas2, a)f) w(=n h( paroimi/a, ta/nq) u(po\ mian mu/kwnon, e)pi\ tw= u(po\ mian gra/fhn a)go/ntw\n ta\ dih|rhme/na th=| fu/sei, id est, Est aute Myconus, in qua fabulis proditum est. positos esse Gigantes postremos ab Hercule confectos. Unde ductu est illud proverbium: Omnia sub unam Myconum, in eos, qui res natura diversas eodem titulo complectuntur. Quibus ex verbis magis colligitur usus adagii, quam ratio: tametsi conicere licet, quoniam summa Gigantum, et reliquiae sub Mycono conderentur, sub ea Gigantes omnes iacere vulgo dictum, cum sub aliis item montibus siti fuerint. Itaque, qui eodem in libro grammatica pariter, et theologica, item dialectica, et iurisconsultorum literas tradat, in eum non inconcinne dicetur, Omnia sub eandem Myconum. Aut ubi diversa gesta, ab eo, quod postremo loco factum sit, aestimentur. Est autem Myconus, ex Cycladibus una, teste Stephano: qui proverbii quoque facit mentionem in dictione Myconus. At Zenodotus longe diversam affert fabulam, quae proverbio dederit occasionem. Heleus, inquit, filiis suis, Hegetori, et Hippocli, mandarat, ut insulas illas in mari sparsas subigerent. Deinde, ubi Hegetor multas esset aggressus, Hippocles unam Modo Myconum, velletque nihilominus reliquarum etiam omnium ex aequo particeps esse: consuluerunt super hac re oraculum, quaenam insulae Hippocli cederent: Respondit, mi+/a mu/kwnos2, id est, Una Myconus. Usus est eleganter Plutarchus primo sumposiakw=n lib. mi/an mu/kwnon a)pofhn/as2 to\ sumpo/sion, id est, Unam Myconum faciens convivium, significans indistinctos adhuc convivas. Unde et de indiscretis dictum apparet.
*le/rioi kakoi\, i. Lerii mali. In eos recte dicetur, qui pariter omnes gentis vitio sunt improbi. Leriorum enim populus, ob insignem malorum improbitatem, in proverbium abiit, auctore Strabone libro Geographiae 10. Citatque Phocylidis nescio cuius verba haec: *le/rioi kakoi\, ou)x) o( men, o( d) ou). pa/ntes2, plh\n patrokle/ous2, kai\ patrokle/hs2 le/rios2, id est, Lerii mali, non ut hic malus, ille nequaquam:
verum omnes, excepto Patroclo. Et Patroclus est Lerius. leria insula est una ex Sporadibus contra litora Cariae, quam Plinius Leron appellat, cum aliis aliquot locis, tum lib. 5. c. 31. Quod hoc dictum est in Lerios, Graeca epigrammata detorquent in Chios: Epigramma sic habet:
*kai\ to/de dhmodo/kou, xi=oi kakoi\, ou)x o( me\n, o(/s2 d) ou)
*pa/ntes2 plhn= prokle/ous2, kai\ prokle/hs2 de\ xi/os2.
id. est,
Hoc quoque Demodoci, Chius malus, haud quidem hic, hic non:
Omnes absque Procle, Chtus at ipse Procles.
Apud Strabonem Graecum scriptura mendosa est, cum prokle/hs2 legendum sit, non patrokle/hs2. Interpres usus est codice castigatiore. quin ipsa carminis ratio reicit, patrokle/hs2. Si addas, kai\ to/de dhmodo/kou, lenum erit distichon. Id reddetur venustius, fi ab homine ad rem deflexeris: ut, si dicas, omnes prognostae vani, uno excepto Venantio: et tamen prognostes est Venantius. Impii sunt milites omnes, uno excepto Langio; et tamen miles est Langius. Graecorum proverbium imitatus est Ausonius in Siluium quendam cognomento bonum, natione Brittonem, quae natio et hodie apud Gallos vulgo male audit.
AUCTORE Strabone libro Geographiae undecimo, Phasis est Euxini sinus, et extremae navigationis meta, vel teste proverbio:
*eis2 fa=sin, e)/nqa nausi\n e)/xatos2 dro/mos2.
id est,
Ad Phasim, ubi supremus cursus navibus.
Per phasim, Cholchidem signifi cavit, non flumen Phasim, neque urbem ciusdem nominis ad flumen sitam. Theocritus in Idyllio N.
*pezos2 d) e)s2 kolxw/s2 te kai\ a)/cenon i(/keto fa=sin.
id est,
Et Colchos pedes, et te accessit inhospite Phasis.
Pindarus consimili figura in Isthmiis hymno B. a)ll) e)pe/ra poti\ men fa=sin qerei/ais2, e)n de\ xeimw=ni ple/wn nei/lou pro\s2 a)kta\s2, id est, Sed transibat ad Phasim quidem mensibus aestivis, hieme vero navigans ad Nili ripas: id est, a Colchide in Aegyptum. Strabo enim putat, Phasianos ab Aegyptiis oriundos, argumentum fumens ex usu lineorum, quorum tanta sit vis apud Phasianos, ut hinc exportentur etiam in alias regiones. Dicitur de iis, qui longinquas orbis regiones peragrarint. Est enim ipsa figura quasi proverbialis hyperbole. quo modo dixit et Iuvenalis:
Omnibus in terris, quae sunt a Gaedibus usque
Auroram, et Gangem.
Et Horatius in Odis:
Extremum Tanaim si biberis, Lyce.
Et Virgilius in Bucolicis:
At nos hinc alti sittentes ibimus Afors:
Pars Scythiam, et rapidum Cretae ventemus Oaxem.
Sumptum videtur ab Iasonis fabula. Neque dissimile fuerit schema, si quis ad Herculis usque columnas dicatur navigasse, aut usque ad Britannos, quos auctores extra mundi terminos ponunt. quod Oceano separentur. Horatius in Odis, lib. tertio:
Visam pharetratos Gelenos,
Et Scythicum inviolatus amnem.
Idem in eadem oda.
Visam Britannos hospitibus feros.
Idem rursum:
Et ultimos orbis Britannos.
STRABO libro Geographiae duodecimo, regiones quasdam commemorat inter se finitimas, puta Phrygum, Bithynorum, Mysorum, Dolonum. Item, qui iuxta Cyzicum accolunt, Mygdonum, ac Troianorum. Neminem autem inficias ire, quin unaquaeque suis finibus sit circumscripta. Verum eos finesad amussim diiudicare, id neutiquam facile. Porro de Phrygiis, ac Mysis proverbium quoque vulgo iactatum fuisse versibus trimetris.
*xwri\s2 ta\ mus1w=n, kai\ frugw=n o(ri/s1mata,
*to\ de\ diori/zein xaleto\n.
id est,
Sunt separati Mysiorum termini,
Phrygumque, sedfinire perquam est arduum.
Huius rei causam adducit, quod hi populi non satis stabiliter tutati sint suas sedes, sed subinde aliunde alio depulsi, terminos incertos reddiderint. Plinius libr. 5. Mysiam in Phrygia collocat. Plutarch. e)n toi=s2 u(gieinoi=s2 paragge/lmas1i. *xwri\s2 ga\r e)/fh ta\ filos1o/fwn, kai\ i)atrw=n, w(/sper tinw=n mus1w=n, kai\ frugw=n o(ri/s1mata. id est, Separatam enim aiebat esse philosophorum, ac medicorum professionem, non aliter, ac Mysorum, ac Phrygum fines. Manent in hodiernum diem passim id genus de finibus gentium rixae, longa serie temporum omnia confundente. Adagio licebit uti, de rebus toto genere inter sese dissidentibus, veluti si qui, sentiens longe aliud spectare philosophum, aliud oratorem, dicat, *xwri\s2 ta\ mus1w=n, kai\ frugw=n. Aut de hominibus, inter quos nihil convenit, nihilque commune intercedit, ut apud Euripidem Achilles:
*xwri/s2 t) a)ma\ ka)game/mnonos2,
id est:
Saparatae sunt meae res a bonis Agaememnonis.
INTER multas Chilonis sententias, haec praecipue placuit eruditis, auctore Lacrtio: e)n plinqinais2 a)ko/nais2 o( xrus1o\s2 e)ceta/zetai, didou\s2 ba/s1anon fanera\n, e)n de\ xrus1w=| a)ndrw=n a)gaqw=n te kakw=n te nou=s2 e(/doken e)/legxon. i. In faxeis coticulis aurum exploratur, evidentem praebens speciem. In auro vero proborum pariter, et improborum ingenium deprehenditur. Stobaeus carmen hoc citat ex Antiphane:
*plou=tos2 de\ ba/s1anos2 e)sti\n a)nqrw/tou tro/pwn.
id. est:
Opes, ut index, hominis ingenium arguunt.
Allusit huc Aristides in Themistocle: *enteu=qen o(/ra to\n a)/ndra, a)po\ grammh=s2 a)rca/menos2, kai\mh/ moi lo/gw| to\n xrus1o\n, a)lla\ th\n ba/s1anon pros1a/gwn s1kopei. i. Hinc virum specta, a linea facto initio. Neque mihi, quod dicitur, aurum, sed ipsum admovens indicem considera.
*fu/latte to\n qw/raka. i. Cave Thoracem. Strabo lib. Geographiae 14. scribit, fluvium esse, nomine Lethaeum, vicinum Libybus Hesperiis, huic imminere montem, cui nomen Thorax, in quo fama est, Daphitam grammaticum cruci suffixum fuisse, quod maledico carmine regesincessivisset, unde
dictum illud manarit in vulgus, ut dicerent, fu/latte to\n qw/raka, id est, Cave a Thorace. Hoc velut aenigmate proverbiali festivit er admonebimus, frenandam esse linguam, ne voces, petulanter emissae, per iugulum aliquando redeant. Stephanus tantum indicat Thoracem esse civitatem Aetoliae, et item Magnesiae: de proverbio silet.
STRABO Geographiae lib. 16. Seleuciam ad Tigrim ait Babylone maiorem fuisse, sed pleraque sui parte desertam, ac iure optimo de illa dici posse, quod de Megalopoli Arcadiae civitate dixit comicus quispiam.
*erhmi/a mega/lh) sti\n h( mega/lh po/lis2.
id est:
Est magna solitudo, magna civitas.
Allusum est ad nomen urbis, cuius meminit et Plinius in quarto. Quadrabit in urbes, aut domos, agros, aut hortos, aut aliud id genus quippiam, amplum quidem, et spatiosum, sed parum excul???um. Aut in librum ingentem quidem illum, verum impolitum, et illimatum.
STRABO lib. Geographiae nono scribit, Scolon vicum esse quempiam Asopiae, sub monte Citherone, sedem inamoenam, incultam, infrugiferam, asperam. Atque hinc vulgo proverbium manasse:
*ei)s2 s1kw=lon mh/t) au)to\s2 i)/men mh/t) a)\llw| e(/pesqai.
id est:
Nec per te Scolon ipse, nec villi alii comes ito.
Refert eadem totidem verbi Eustathius in Boeotiam Homericam. Nam Scolon et Stephanus ponit in Boeotia. Nomen ex re videtur in ditum: s1kw=los2 enim Graecis spinae genus est. Quo proverbio conveniet uti, si quando significabimus modis omnibus abstinendum a convictu cuiuspiam, aut a loco, ubi nihil sperandum, quod vel ad voluptatem faciat, vel ad emolumentum.
*oi)no/h th\n xara/dran, id est, Oenoe torrentis alveum. Nam charadra Graecis significat eam terrae fissuram, quam aqua pluvia, aut totrens, nonnumquam terramotus efficit. Zenodotus in Collectaneis adagiorum ait, dici solitum in eos, qui sibi malum accerserent. Hinc esse natam paroemiam, quod Oenoe vicus quidam sic Atticae, quem qui incolebant, alveum quendam torrentis vicinum, suis finibus incluserunt. Deinde, ingtuente immodica vi aquarum, et ob id corrupris agris, agricolationem perdidisse. Strabo Geographiae libro 8. duas Oenoas commemorat alteram Eleutheris finitimam, alteram apud Marathonem, de qua vulgo iactata paroemia, oi)no/h th\n xara/dran, id est, Oenoe charadram. effertur adagium ad hunc quoque modum, oi)nai=oith\n xara/dran, id est, Oenaei charadram, ubi quippiam accersitur ad commoditatem, unde pernicies adfertur. Hesychius hoc proverbium refert, et explicat ex Demone, proverbiorum auctore. Stephanus indicat, Oenoen esse unam duarum civitatum, quas habet lcaria. Unde dicuntur Oenaei.
*ou)de\n pro\s2 di/onus1on, id est, Nihil ad Bacchum. Ubi quis nugatur, quae ad rem praesentem nihil attinent.
Adagionis origo varia traditur. Zenodotus ait, antiquitus in choris Dithyrambos in Bacchum cani solitos. De inde poetas, mutata consuetudine, Aiaces, centauros, atque id genus fabulas coepisse desoribere. Proinde spectatores per risum acclam asse. Nihil ad Bacchum. Quo convicio moniti, deinceps styros in ducere coeperunt, ne dei prorsus obliti viderentur. Strabo Geographiae suae libro octavo, scribit, eversa funditus a Romanis, propter violatos legatos, Corinthiorum urbe, milites in opera quoque nobilia, quibus ea civitas praeter ceteras abundabat, ludibriis insultasse. Citatque testem Polybium, qui praedicet praesentem vidisse sese tabulas quasdam, abiectas in solum, in quibus milites talis luserint. Quarum una fuit ab Aristide depicta. Argumentum erat Bacchus. Hinc, inquit, quidam aiunt manasse, quod proverbio dicitur, ou)de\n pro\s2 to\n dio/nusq=1on, id est, Nihil ad Bacchum. Suidas refert, Epigenem quendam Sicyonium tragoediam de Baccho conscripsisse, quae cum indigna Deo videretur, quosdam e spectatoribus acclamasse, Nihil ad Bacchum, eamque vocem in proverbium abiisse. Verum magis approbateorum sententiam, qui dicunt quondam poetas de Baccho fabularum argumenta consuesse tractare, caque demum actitari solita. Deinde paulatim ad tragoedias scribendas conversos, alias fabulas, et historias scriptitasse, praetermissa Bacchi mentione, spectatores igitur acclamasse, Nihil ad Bacchum. Eiusque ferme sententiae suffragatoerm citat Chamaeleontem. Huic opinioni adstruit Plutarchus in primo libro Symposiacon, ostendens, ab Aeschylo, et Phrynicho natam paroemiam, qui fabularum argumenta ad historias, et calamitates deflexerint.
At Theaetetus apud eundem Suidam, in opere de proverbio, scribit Parrhasium pictorem Bacchum summa arte finxisse. Itaque, cum apud Corinthios pictorum inter ipsos de arte certamen ageretur, et complures Bacchum pictum proferrent, quorum nullus ad Parrhasii Bacchum accederet, succlamasse populum, Nihil ad Bacchum. Apud eundem quidam, cum Coroebum, Ulyssem illum vafrum, et versipellem vocasset, audiit: Canem adducis ad praesepe, et nihil affers ad Bacchum. Utroque proverbio significatum est, nimis inaequalem esse comparationem Coroebi cum Ulysse. Lucianus in Baccho, a)lla\ ti/ pro\s2 to\n dio/nus1on ou(=tos2 o( dio/nus1os2, ei)/poi ti/s2 a)\n, id est, Sed dixerit quispiam, quid ad Bacchum hic Bacchus? id est, quid ad rem propositam pertinet haec de Baccho fabula? Itaque videtur adagium quadraturum, vel de re ab instituto aliena, vel multo inferiore, vel contemnenda. Plutarchus in Symposiacarum quaestionum prima, de iis agens, qui anxios syllogismos, velut eum, quem *kurieu/onta vocant, in poculis proponere solent, ti/ tau=ta, inquit, pro\s2 to\n dio/nus1on. Idem ibi, *pe/myw de\ kai\ ta\ loipa\ taxe/ws2, a)\n tau=ta do/ch| mh\ pantelw=s2 a)/mousa mhde\ a)pros1dio/nusa ei)=nai, id est, Mittam autem propediem et reliqua, si quidem haec videbuntur non usquequaque inscita, neque nihil ad Bacchum pertinentia. Nove quidem, sed tamen opido quam eleganter dixit, a)pros1dio/nus1a, tacite alludens ad proverbium. Significat autem, ou)k a)pros1dio/nus1a, non aspernanda, et ad rem pertinentia. Idem in eiusdem operis libro quarto: *oi)=mai de\ kai\ tw=n s1abba/twn e(orth\n mh\ panta/pas1in
a)pros1dio/nus1on ei)nai, id est, Arbitror autem nec sabbathorum festum, nihil prorsus ad Bacchum pertinere. Athenaeus lib. 2. a)pros1dionu/s1ous2 lu/s1eis2 pragmateuo/menos2, id est, Solutiones nihil ad rem pertinentes moliens. tertio, paraula me/lh dixit, modos non respondentes ad tibiam. Ac mox a)kro/thta ku/mbala, hoc est, cymbala non congruentia ad numeros saltationis. Sic enim vocat sermones in tempestivos, aut nihil ad rem pertinentes, quos idem a)mous1ologi/as2 vocat. De huius formae proverbiis dictum est nobis alias, Nihil ad versum. Pindarus in Nemeis, para\ me/los2 e)/rxesqai dixit, pro eo, quod erat secus, quam convenit loqui, maqw\n de/ tis2 a)\n e)rei=, ei) para\ me/los2 e)/rxomai. M. Tullius libro ad Atticum 16. Sed nihil tam a)pros1dio/nus1on mihi primo videbatur, quam ad has literas, quibus ego a te consilium petieram, te mihi illa rescribere. Tametsi quidam hoc loco pro a)pros1dio/nus1on legunt a)pros1do/khton, hoc est, inopinatum, inexpectatum. Proverbri speciem habet, quod est apud eundem Ciceronem in Bruto, Sed domum redeamus. Id velut interpretans subicit, id est, ad nostros revertamur. Utimur et hodie sermonis huius colore, quoties significamus nos a digressione ad id reverti, quod institueramus.
PERIPHANES in Epidico Plautina, militi iam pugnas militari more paranti narrare: Quin tu, inquit, alium quaeras, cui centones sarcias, id est, quem tu gloriosis mendaciis, et consarcinatis fabulamentis expleas. Solent enim homines gloriosi mendacium aliud ex alio connectere, nullum facientes neque finem, neque modum. Centones autem dicuntur vestes e variis panniculis, ac diversis etiam interdum coloribus consarcinatae. Iuvenalis:
Intravit calidum veteri contone lupanar.
Ad harum similitudinem Centonem vocant carminis genus, ex diversis carminibus, et carminum fragmentis, hinc atque illinc accersitis contextum, quasique consutum. Graeci ke/ntrwnas2 appellant, addita litera, quam abiciunt Latini. Exstant adhuc o(mhroke/ntrwnes2, quorum meminit et D. Hieronymus: et Virgiliocentones Probae mulieris: et Centon nuptialis Ausonii, qui legem etiam eius carminis tradit.
LENA Milenis in Cistellaria Plautina, Inter novam rem, inquit, verbum usurpabo vetus, Quod dedi, non datum vellem, quod reliquum est, non dabo. Significat, se paenitere, quod puellae fecreit copiam, de cetero non facturam. Usus adagii fiet venustior, si paulo longius a simplici figura detorqueatur, veluti, si quis, indicans se superioris operae, quam in poeticos studium insumpserit, paenitere, necesse consilii diutius in ea tempus terere, dicat, Quod dedi, datum nollem, quod reliquum est, non dabo.
*krokodei/lou da/krua, id est, Crocodili lacrimae. De iis, qui sese simulant graviter angi incommodo cuiuspiam, cui perniciem attulerint ipsi, cuive magnum aliquod malum moliantur. Sunt qui scrbant, Crocodilum, conspecto procul homine, lacrimas em???tere, atque eundem mox devorare. Cuiusmodi propemodum erant
lacrimae Bassiani imperatoris, apud Aelium Spartianum. Lacrimabatur, quoties aut mentio fieret, aut imagines videret Getae fratris, quem occiderat. Alii narrant hanc esse Crocodili naturam, ut, cum fame stimulatur, et insidias machinatur, os hausta impleat aqua, quam effundit in semita, qua novit, aut alia quaepiam animantia, aut homines aquarum venturos: quo lapsos ob lubricum descensum, neque valentes aufugere, corripiat, correptosque devoret. Deinde, reliquo devorato corpore, caput lacrimis effusis macerat, itaque devorat hoc quoque.
*agaqh\ kai\ ma/za met) a)/rton.
id est:
Et post panes bona maza est.
Hemistichion carminis heroici. Zenodotus ait, de iis solere dici, qui penuria meliorum amplectuntur deteriora. Nam Maza quiddam est pane cocto deterius, conflatum ex lacte et fatina, quo rustici vice panis uti consueverunt. Siquidem o)pto\n a)/leuron, in deliciis olim fuisse alias demonstravimus ex Theocrito. Proverbii speciem habet, quod est apud Athenaeum libro sexto, licet huic dissimile, peinw=nti ga\r a)ndri\ ma/za timiwte/ra xrus1ou= te kai)|le/fantos2, i. Maza, sive offa esurienti homini carior et auro, et ebore. Quo licebit uti cum indicabimus rem usu non opinione aestimandam. Ex his, quae prodidit Athenaeus de apparatu conviviorum, liquet, mazam prins apponi solere, deinde panem. Verum consumpto pane, probatur et maza. Ut possumus, quando, ut volumus, non licer. Xenophn libro sexto paidei/as2, facit quendam eonsolante! milites, qui defecti pane, maza vesci cogebantur. Hoc cibo qui victitant, dicuntur a)lfitositei=n, quem admodum, qui pant, a)rtos1itei=n.
*an mh\ parh=| kre/a s2erkte/on tw=| tari/xw|.
id est:
Probanda salsamtnta egenti carnium.
Sunt qui dicant, ta/rixon accipi pro pilce, sed vili, putrique, qui idem sit Aphya. Fortassis hic pro iure accipiendum tarichus. Nam quibus deest obsonium, solent pane in ius immerso vesci. In Aphyas, et Tarichos creber iocus est in comoediis. Sensus hic est, Ubi non est copia meliorum, boni consulere oportet, quae cumque contingunt. Refertur a Diogeniano.
*agaqw/nios2 au)/lhs1is2, id est, Agathonia cantio. Recte dicetur de oratione blanda magis, quam frugifera. Agathon tibicen quispiam erat, cantilenarum suavitate maiorem in modum aures deliniens. Nec huius mores dissimiles musicae fuisse perhibentur. Laboravit enim infamia molliciei. Auctor et Suidas et Zenodotus Haud scimus, an hic sit idem ille Agathon, in tragicorum certamine victor, in cuius epiniciis Plato celebrat illud nobile convivium. Huius multis modis Aristophanes in Thesmophoriis, carminum molliciem deridet.
*addhfa/gon a(/rma, i. Edax currus, in glutones et voraces dicebatur, proprerea quod currus multum absumit unguinis, sive ceromatis: sive, quod sumptuosa res sit, equos, et currus alere, unde et comicus Aristophanes
in Nebulis iocatur in Strepsiadem, quem filius i(ppotrofw=n, ad inopiam redegera, multo aere alieno contracto. Flavius Vopiscus indicat, Aure liano in deliciis fuisse Phagonem quem dam, qui uno die ad mensam imperatoris ederit aprum integrum, centum panes, veruecem, et porcellum, biberit autem in fundibulo apposito plus orca. Sed de hoc hominum genere plura Athenaeus in Dipnosophistis, apud quem libro 5. Socrates, cum quendam vidisset in convivio sese intemperantius ingurgitantem opsonio: O vos, qui adestis, inquit, quidam ex vobis pane utitur ut opsonio, opsonio ut pane. Venustius reddetur, si deflexeris ad animi vitium veluti, si dicas, Huius, aut illius principis amicitiam immodica pecunia parari, ac retineri, alique. Aut, Cupiditates inexplebiles esse, cum naturae usus perpauca postulet.
*ai(/mati klai/ein, id est, Sanguine flere, proverbialis hyperbole, significans, nihil non fieri quo flectatur aliquis, sic enim antiquitus loquebantur, Haud flectes illum, nec si sanguine quidem fleveris. Itidem ai(/mati ste/nein, id est, Sanguine gemere. Durat hoc adagium in hodiernum etiam diem. Translatum videtur a prodigiis, quibus interdum statuae sanguineis guttis lacrimare videntur.
*qa/naton parda/lews2 u(pokri/netai, id est, Pardi mortem simulat. Dicebatur, ubi quis astu perniciem alicui moliretur, veluti, cum Brutus stupidum, ac dementem ageret, ut in posterum imperio potiretur. Id adagium ad quendam apologum referunt. In Maurusia simiarum ingens copia. Pardalis autem animal est, natura simiis infestissimum: quas tamen viribus assequi non potest, nimirum illis in sum mas arbores subuolantibus. His itaque dolis in eas utitur. Sternit se supinam sub ramis, ac porrectis cruribus emori fingit sese. Gaudent eo spectaculo simiae considentes in arbore. Deinde, ubi iam mortuam arbitrantur, unam aliquam emittunt, exploraturam, num vere mortuus sit hostis. Illa, cautim ac pedetentim accedens, ubi nullum vitae videt argumentum, (Pardale nimirum modis omnibus cadaveri imitante) demum audet etiam conscendere. Quod simul atque reliquae simiae conspexerint, iam, deposito omni metu, descendunt, et Pardalim omnia ferentem circumsulcant: postremo conculcant, insultantes ludibrii causa, donec Pardalis, sentiens illas iam saltando defatigatas, derepente reuiviscens, aliam dentibus, aliam unguibus corripit, dilaniatque ac devorat. Hanc fabulam (ne quid fuci fiat lectori) non rrperimus apud idoneum auctorem, sed in Graecis collectaneis cuiusdam Apolonii Byzantii, cuius testimonium quodam in loco Politianus etiam refert, alioquin auctoris non admodum gravis.
MANDARE laqueum, dicimur, iis, quos usqueadeo negligi a nobis significamus, ut, si vel suspendant sese nihil ad nos attinear. luvenalis de Democrito:
- Cum fortunae ipse minaci
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem.
Confine illi, cum iubemus, oi)mw/zein, id est, plorare quempiam, makra\ oi)mw/cai, id est, clare plorare: kai\ klai/ein, kai\ makra\ xai/rein, id est, flere, et longum valere.
MEdio item digito porrecto, supremum contemptum significabant: Martialis lib. 2.
- Et digitum porrigito medium.
Nam hunc digitum Martialis impudicum vocat:
Ostendit digitum, sed impudicum.
Persius infamem.
Infami digito, et lustralibus ante salivis.
Huc pertinet, quod apud Laertium Diogenes, ut alibi diximus, hospitibquibusdam, Demosthenem videre cupientibus, non indice digito, sed medio porrecto, demonstravit, parum virum innuens, et effeminatum. Ac paulo post eodem in loco, satis indicat porrectione digiti medii quippiam obscenum significari, cum ait, insanos haberi, qui medium porrigant digitum; qui indicem, non item. Itaque eodem in carmine duobus adagiis extremum contemptum indicavit Satyricus:
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem.
Elegantius fiet utrumque si longius detorqueatur: Ut philosophicis praeceptis laqueum mandes, tu tuo vivito more. Et theologorum decretis negotiatores medium unguem ostendunt, id est, plane contemnunt, ridentque.
*to\n pw/gwna ti/llein, id est, Barbam vellere. Est illud quoque sumptum a gestu, Barbam vellere, quo summum contemptum, ac ludibrium significamus. Horatius Serm. lib. 1.
- Barbam tibi velluni.
Lascivi pueri.
Persius:
Idctrco stolidam praebet tibi vellere barbam
Inppiter.
Idem alias,
St Cynico barbam petulans Noaria vellit.
Et Dionysius Siculus, non dubitavit Aesculapio barbam auream detrahere. Lucianus in Timone de Iove Olympio, e)ka/qhso tou\s2 ploka/mous2 perikeiro/menos, id est, Desidebas, dum tibi circumtonderetur caesaries. Et Barbam vellit mortuo leoni, qui ferox est in prostratum: quod alias attigimus.
*mh/lois2 ba/llein, id est, Malis petere, dicuntur, qui muneribus assequi student, quod optant; aut qui donis provocant ad amorem mutuum. Ducta est allegoria a fabula Atalantae, quam Hippomenes cursu superavit, sed arte proiectis inter currendum malis aureis, in quibus sublegendis dum puella subinde remoratur, praecessit, ac vicit iuvenis. Refertur adagium a Diogeniano. Plutarchus in Symposiacis indicat, olim fuisse morem, ut in eos, qui semper vincerent, mala, rosas, nonnulli etiam mala punica iacerent. Ut hinc quoque videri possit ortum adagium, ac dictitatunde iis, qui magnopere mirantur, ac probant quempiam, aut etiam blandiuntur. Idem decad. 9. narrat, Anaxarchum, cum ab Alexandro post cenam malis peteretur, surrexisse, dixisseque hunc senarium ex Oreste Euripidis:
*beblh/setai/ tis2 qew=n brothsi/a| xeri\.
id est,
Ferietur aliquis mox deûm humana manu.
Potest et simplicius accipi, Malis petere, cum quis ad amandum
lacessitur, ac provocatur, sic enim interpretatur Suidas. Unde et illud apud Maronem:
Malo me Galatea petit lasciva puella.
Et
Aurea mala decem misi, cras alte ra mittam.
Et
Ipse ego cana legam tenera lanugine mala.
Et Acontius apud Ouidium Cydippae malum inscriptum in gremium mittit. Aristophanes in Nebulis: *mh/lw| blhqei\s2 u(po\ pornidi/ou, id est, A scorto malo percussus. Interpres adscribit, malum amoris esse symbolum, propterea quod Veneri sit sacrum. Unde in certamine formarum, praemium malum erat aureum, idque Veneri contigit. Theocritus in Cyclope:
*hrato d) ou)/ti r(o/dois2, ou) ma/lois2, ou)de\ kiki/nnois2,
*all) o)loai=s2 mani/ais2,
id est,
Non malis, non illo rosis, non ille cicinnis,
Sedfuriis mago pestiferis adamabat.
Idem in Hodoeporis:
*ba/llei kai\ ma/loisi to\n ai)po/lon a) kleari/sta.
Olim munuscula malis constabant. unde Horat. in epist.
Frustis, et pomis viduas genentur avaras,
Excipiantque senes, quos in vivaria mittant.
*to\ pe/lagos2 pro/teron oi)/s1ei a)/mpelon, id est, Mare prius vitem feret. De iis, quae nullo pacto fieri possint. Nam salsitudo vitibus inimicissima: Hinc Homerus et Hesiodus identidem pontum vocant a)tru/geton, quod illic nulla colligatur vindemia. Salsa terra fere sterilis est frugibus, sed vitibus inimicissima. Refertur apud Diogenianum.
LAchanizare vulgo dicebant, pro languere, teste Suetonio in vita Octavii Caesaris, pro quo Augustus nouavit Betizare. Quadrabit et in insulsos, et insipidos. Catullus,
Languidior tenera cui pendens sicula beta.
Item Martialis,
Ut sapiant fatuae fabrorum prandiae betae,
O quam saepepetet vina, piperque coquus?
Eodem pertinet illud Diogenis Cynici dictum apud Laertium: Cum adoloscentes quidam eum canem vocarent, seque cauturos dicerent, ne ab illo morderentur, bono animo esse iussit: canem enim haud quaquam vesci betis, mollitiem illorum notans. Bliteos appellant stupidos. Est bli/ton, herbae genus, cui nomen etiam a stupore saporis inditum putant, quasi bla\c, quae vox bardum, et stupidum significat. Aristophanes in Auibus, w(s2 blakikw=s2 diakonei=s2, Ut stupide ministras. Plautus in Truculento, Blitea et lutea est meretrix, nisi quae sapit in vino, ad rem suam. Laberius Mimographus apud Nonium Marcellum, bipedem et bliteam belluam appellat insulsum et vecordem. Apud Meandrum quoque mariti uxoribus ex blito convitium faciunt, bliteas eas nominantes. Aristoph. in Nebulis, kai\ se kalou=si blito/man, id est, Teque vocant bardum ac stultum. Fieri potest, ut Gallica quoque vox hinc manarit, qua nunc vulgo contemptissimos, extremaeque notae homines compellant Bliteros, addita litterula.
SAne quam elegans et
proverbialis Ausonii dimeter iambicus, Promusque quam condus magis, in quendam profusiorem, qui parta prodigere nosset, quaerere, aut quaesita servare non posset. Sumpta metaphora a rei familiaris dispensatorib. maximeque penuariae, quos Graeci tami/as2 vocant, quorum partes sunt ad usum familiae promere (id est, proferre) quaedam; alia condere, hoc est, seponere. Iam, qui tantum promit, is ad inopiam velis equisque properat. Plautus in Truculento, Parce promos appellat, sordidos, ac tenaces, et qui sumptum libenter effugiunt.
Nodum in scyrpo quaeris. In anxium dicebatur, nimisque diligentem, aut meticulosum, qui illic scrupulum moveret, ubi nihil esset addubitandum. Hoc adagium refertur apud Plautum in menaechmis, et verbis totidem apud Terentium in Andria: Festus ex Ennio citat:
Quaeris et in scyrpo (soliti quod dicere) nodum.
nominatim proverbiali titulo referens. Donato iunci species est scyrpus, laevis atque enodis. Quamquam apud Gellium Scyrpi dicuntur captiunculae, argutiaeque. Nisi forte quis malit legere. In scrupo, quod hi lapilli laeves sint, ac rotundi.
Horatius in Arte poetica, proverbiali schemate dixit:
Delphinum silvis appingit, fluctibus aprum,
Indocti poetae stultitiam taxans, qui multa non suo loco, neque tempestiviter, describit, perinde, quasi pictor Delphinum piscem, iuxta Callimachi dictum, in nemoribus pingeret, rursus aprum in undis. Confine illi: e)n fakh=| to\ mu/ron, id est, In lenticula unguentum.
*karki=nos lagwo\n ai(rei=, id est, Cancer leporem capit. De re nequaquam verisimili, dictuque absurda. Velut, si quis dicat, ab indoctissimo superari doctum.
*mh\ pro\s2 le/onta dorkai\s2, id est, Ne caprea adversus leonem, hoc est, ne longe inferior cum ptentiore decertes. Dorcas enim silvestris est capreolus. Refertur a Diogeniano. Suidas integrum refert senarium:
*mh\ pro\s2 le/onta dorka\s2 a)/ywmai ma/xhs2.
id est,
Ne cum leone caprea pugnam sumpsero.
Homerus Odyss. *q.
*andra/si de\ prote/roisin e)rize/men ou)k e)qelh/sw.
id est,
Cum potiore viro nolim certamen intre.
PEllem caninam rodere, proverbiali metaphora dixisse videtur Martialis, pro eo, quod est hominem maledicum, et improbum convitiis insectari. Sic enim scribit in obtrectatorem quendam, et oblatratorem:
Non decrunt tamen hac in urbe forsan,
Unus, vel duo, tresve, quatuorve,
Pellem rodere qui velint caninam.
*exi/nou traxu/teros2, id est, Echino asperior. In hominem intractabilem, et insuavibus moribus dictum. metaphora sumpta ab animante, cuius duplex est genus: terrestre, spinis obsitum: et maritimum, pinnata undique
testudine, ac spinis obductum, quib. se pedum vice voluit, auctore Plinio. Martialis:
Cortice deposito mollis echinus erit.
Aristoteles lib. De generatione animantium 5. tradit, Echinum ipsum quidem pusillum esse, ceterum spinas habere, et longas et acutas. Athenaeus Dipnosophiston lib 3. fabellam haud infestivam refert e Demetrio Scepsio. Laconem quempiam vocatum ad cenam, appositis Echinis, cum ignoraret, quo pacto soleantedi, nec observaret, quomodo ceteri convivae his vescerentur, corripuisse quendam, et in os coniecisse una cum ipsa testa: porro, cum inter dentes strideret Echinus, et hominis os cibo misere cruciaretur, O sceleratum, inquit, edulium, neque nunc te omittam tibi mitis, nec te posthac umquam sumpsero.
*exi=nos to\n to/kon a)naba/llei, id est, Echinus partum differt. De iis dici suetum, qui prorogarent quippiam suo malo: veluti, qui creditam pecuniam comperendinant, tamen aliquando reddendam vel maiore cum foenore. Aiunt, Echinum terrestrem, stimulata alvo, remorari partum, deinde, iam asperiore, ac duriore facto fetu, mora temporis, maiore cruciatu parere. Auctor Suidas. Plinius lib. 9. c. 25. tradit, piscem, qui dicitur echineis, fluxum gravidarum sistere, et usque ad puerperium in utero continere fetum. Quamquam hoc a)pros1dio/nuson.
*pri\n de\ du/o e)xi=noi e)s2 fili/an e)/lqoien, o( men e)k pela/gous2, o( d) e)k xe/rs1ou, id est, Prius echini duo inierint amicitiam, alter e mari, alter e terra. De iis, qui moribus ac studiis sunt inter se discrepantiores, quam ut spes sit, aliquando inter eos necessitudine coituram. Venustius erit ad rem deflexum. Nam est Echinus marinus, de quo multa Plinius et Aristoteles. Est et terrestris, quem alio nomine vocant Erinaceum: illud commune, quod uterque spinosus est, unde et vocabulum inditu. Refertur a Suida.
PRoverbii speciem habet illud etiam Horatianum in arte poetica.
Non missura cutem, nisi plena cruoris, hirudo.
Quadrabit in homines nimium sedulos, et quibusvis in rebus immodicos. Cuiusmodi nonnullos videas, qui cum semel coeperint, nullum faciunt finem, donec defatigati desistant, nec rationem ullam habent alieni fastidii, sed suo tantum animo negotii modum metiuntur, haudquaquam memores vetustissimi sermonis, admonentis, ut tum a lusu desistamus, cum adhuc est iucundus, ne voluptatem odii molestia consecuta contaminet. Nemo nescit, hirudinem, ubi semel haeserit corpori, nulla ratione posse revelli, donec suctu sanguinis expleta decidat. Quidam appellant sanguisugam, Graeci bde/llan, sive bde/llion, linguam habet bisulcam, ac fistulatam, quam penitus infigit cuti. Meminit Plinius lib. 11. cap. 34. atque inibi de altero quodam animali, cui nomen non sit, quod semper infixo sanguini capite vivat, donec nimia satietate dehiscat, et ipsi immoriens alimento, cum cibi non sit exitus.
MEA est pila, id est, Vici, et voti sum compos, aut, Res mihi in
manu est, apud Plautum in Truculento. Sumptum a notissimo pilae ludo, cum multis insequetibus, unus aliquis praestantior occupat. Consimili sigura dixit in Cassina. Sed, si nunc vult hera facere officium suum, nostra omnis lis est: id est, vicimus. Traducta metaphora a iudiciis.
AB ovo usque ad mala, proverbiali figura dixit Horatius in Sermonibus, Satyra 3. pro eo, quod est, ab initio convivii usque ad finem.
- St collibuisset, inquit, ab ovo
Usque ad mala, cttaret, to Bacche modo summa
Antiquitus enim cenam ab ovis auspicabantur, malis finiebant. Erit venustius, si longius trahatur, Ab ovo usque ad mala, i. toto colloquio, to ta navigatione, aut toto opere. Qui rem altius repetunt, quam oportet, notantur illo versu Horatiano:
Nec gemino bellum Treiaenum orditur ab ovo.
Qui a primis initiis repetunt, e)k tw= r(izw=n, id est, a radicibus, et a stirpib. imis exordiri dicuntur, qui nihil praetermittunt, ordine narrant, et a capite usque ad calcem, quod alibi retulimus, Graecis a)/nwqen dicitur, et a)rxh=qen.
Iulius Pollux lib. 9. de rerum vocabulis, scribit hoc carmen olim proverbio celebratum fuisse:
*ta\n a)reta\n, kai\ ta\n sofi/an nika=nti xelw=nai.
id est,
Et virtus testudinibus, et sapientia cedit.
Est autem vel ut aenigma, innuens pecuniam longe plus posse, quam aut virtutem aut sapientiam. Antiquitus enim Peloponnesiorum numisma xelw/nh, id est, testudo dicebatur, propter inscalptam in eo testudinis figuram. Testem huius rei citat Eupolidem, qui in fabula, cui titulus, Captivi, o)bolo\n dixerit kallixe/lwnon, id est, obolum pulchrae testudinis. Consimili figura dictum et illud: Multas noctuas sub tegulis latitare: et Bos in lingua, quae suis retulimus locis.
SAcra haec non aliter constant. Hoc adagio licebit uti, si quando fatebimur culpam, sed quae rei, locove conveniat, veluti si quis in balneis agat impudentius, aut rusticius in navi, aut in compotationibus ebriorum intemperantius, aut inter mulierculas ineptius, aut inter aulicos dissimulantius, aut inter sophistas loquacius, aut apud populum adulantius. Ausonius nuptialis Centonis excusans licentiam, Etenim fabula est, inquit, de nuptiis, et velit nolit, sacra haec aliter non constant. Sumptum a sacris, quae certis quibusdam caeremoniis peraguntur: de quibus si quid demutes, piaculum admissum putetur. Plutarch. in comment. De audiendis poetis: *qusi/as2 men ga\r a)xo/rous2 kai\ a)nau/lous2 is1men, ou)k i)/s1men de\ a)/muqon ou)de\ a)yeudh= poi/hsin, id est, sacra. n. absque choris, ac tibiis novimus. Non novimus autem absque fabula, ac mendacio poesim.
SEQUITUR ver hiemem. Hoc adagio rerum vices significamus necessario sibi succedentivem, ut, si quis, suadens in rebus afflictis animum fulciendum spe meliorum, dicat, Sequetur ver hiemem, id est, tristibus succedent laetiora. Ita Pindarus Isthmyorum hym. 4. nun= d) au)= meta\ xeime/rion poiki/lwn mhnw=n zo/fon, xqw\n a(/te foinikiois2 a)/n
qos2 r(o/dois2, id est, Nunc vero rursum post hibernam multiplicium mensium caliginem, terra veluti purpureis floret rosis. Ausonius in praefatione monosyllaborum, nonnihil abusus est proverbio, Ut in vetere verbo est, Sequitur ver hiemem. Iam similium nugarum subtexo nequitiam.
*afrodi/sios2 o(/rkos2 ou)k e)mpoi/nimos2, id est, Venereum iusiurandum non punitur. Sensus est, amantium iusiurandum irritum esse, neque ad deos quidquam pertinere, tamquam iocosum. Et auctore Nasone,
Iuppiter ex alto periuria ridet amantum,
Et iubet AEolios in freta ferre notos.
Et Horatius:
Ridet hoc inquam Venus ipsa, rident
Simplices nymphae.
Tibullus.
- Periuria ridet amantum
Iuppiter, et ventos irrita ferre iubet.
Citatur hoc adagium a Platone in Convivio: o(\ de\ deinotaton, w(/s2 ge le/gousin oi( polloi o(/ti kai\ o)mnun/ti mo/nw| suggnw/mh para\ qew=n, e)kba/nti tw=n o(/rkwn. a)frodi/sion ga\r o(/rkon, ou)/ fasin ei)=nai. ou(/tw kai\ oi( qeoi\, kai\ oi( a)/nqrwpoi pa=san e)cousi/an pepoih/kasi tw=| e)rw=nti, id est, Quodque omnium Maximum est, ut sane dicitur vulgo, uni etiam iuranti a diis parata est venia, si, quae iuravit, non praestiterit. Venereum enim iusiurandum negant esse. Adeo tum dii, tum homines nihil non permittunt amanti. In verbis Platonis videtur deesse vocula, e)mpoi/nimon. ou)/ fas1in ei)=nai e)mpoi/nimon. Meminit et Procopius in epistola ad Ephihanium ultima: kalw=s2 a)/ra h)/dei to\ tw=n e)rw/ntwn pa/qos2 h( paroimi/a, ka)\|n e)piorkei=n e)qe/lws1i, suggnw/mhn au)toi=s2 e)k qew=n e)pagge/lletai, id est, Pulchre novit amantium affectum proverbium: etiam si peierare voluerint, veniam illis a diis pollicetur. Plato in Philebo apud Athenaeum libro duodecimo: w(s2 de\ lo/gos2, kai\ e)n tai)/s2 h(donai=s2 tai=s2 peri\ a)frodi/s1ia, a(\ dh\ me/gista dokou=s1in ei)=nai, kai\ to\ e)piorkei=n suggnw/mhn ei)/lhfe para\ qew=n, w(/sper, kaqa/per pai/dwn, tw= h(donw=n ou)de\ to\n logis1mo\n kekthme/nwn, id est, Ceterum, quemadmodum dicitur, etiam in voluptatibus circa res venereas, quae sane videntur esse praecipuae, periurium quoque venia donatur a diis: perinde, quasi voluptates puerorum instar sint, qui nondum rationis sunt compotes. Refertur et illud ex Callimacho:
*wmosen, a)lla\ le/gous1in, qeatou\s2 e)n e)/rwti
*orkous2 mh\ dun/ein ou)/at) e)s2 a)qana/twn.
id est,
Iuravit, verum vulgo dicunt, in aemore
Quod iuras, aures non penetrare deum.
Prior versus non caret mendo. Deflecti potest ad quodvis promissum, cuius fides praestanda non videatur.
PROVERBIALES hyperbolae sunt, Tamquam meum nomen, et Tamquam meos digitos, teneo: si quando promptam, certamque memoriam significare volumus. Martialis:
Totis diebus, Afer, haec mihi narras,
Et teneo melius ista, quam meum nomen.
Iuvenalis:
Tamquam ungues, digitosque suos.
Nihil magis meminimus, quam proprii nominis, unde et vita defunctos olim suo nomine inclamabant.
Et proprii nominis oblitum, dicimus prodigiosae obliviscentiae hominem. Antiquitus in digitis computus peragebatur. Exstat ea de re libellus Bedae. Quin hodieque numerandi imperitum, et obliviosum per iocum rogare solent, quot in manibus habeat digitos. Plutarchus in commentario, cui titulum fecit, Quo pacto quis intelligere possit se profecisse, scribit olim morem fuisse nomina digitorum ediscere, hisque in metu tamquam remedio futuris uti. ipsius verba subscribemus: *oi( mou\ ga\r enmemaqhko/tes2 ta\ tw=n idiwn o)no/mata daktu/lwn, xrw=ntai pro\s2 tou\s2 fo/bous2 au)toi=s2 w(s2 a)lezika/koist, a)tre/ma katale/grntes2 e(/kaston, id est, Quida enim ediscunt suorum nomina digitorum, eisque contra pavores ututur, tamquam ad depellenda mala remedium habeant, paulatim singulos recensentes. Quae vero sint digitorum apud Graecos vocabula, Gellius in Noctibus Atticis indicavit. Caelius Calcagninus, ut indicat Alexander, mavult intelligi de nominibus Dactylorum Idaeorum: de quibus nonnihil attingemus in proverbio; Celmis in ferro; licet in Plutarcho, i)di/wn legatur, non i)dai/wn.
*agasqw=n a)gasqi/des2, id est, Bonorum glomi de opibus exstructis, et affatim accumulatis. Sumpta metaphora a glomere textorio, cui fila sunt obvoluta, aut certe ligno illo textorio, cui filorum maxima vis est obvoluta, quod idem phni/on vocant. Proverbii meminit Iulius Pollux lib. 7. cap. 10. indicans apud comicos esse frequentissimum. Videtur autem allusum ad vocem in Agathide, et Agathis, perinde ut Thucidides in Euripidis epigrammate Athenas th=s2 e(lla/dos2 e(lla/da, vocat id est, Graeciae Graeciam. Etiamsi libro quinto tribuit hanc sententiam Pindaro. Et quemadmodum e)/xata e)xa/twn, id est, postrema postremorum: item kaka\ kakw=n, id est, mala malorum, dicunt Graeci: quam quidem figuram Latini non agnoscunt.
EST apud Plautum in Rudente Rem acu tetegisti, pro eo, quod est, rem ipsam divinasti, nihil aberrans. Metaphora sumpta videri porest a lusu quopiam, in quo divinator, id quod alius notasset, summa acu tangebat, aut lineam, aut calculum, aut aliud quiddam simile. Igitur acu tangere, perinde est, quasi dicas, ipsissimum punctum attingere. Nam minutissima puncta denotantur acu.
PURGATIS auribus pro attentis, et vacuis, proverbium resipit. Plautus in Milite:
Perpurgatis ambo damus tibi operam auribus.
Horatius in Epistolis:
Est mihi purgatam crebro qui personet aurem.
Persius quinta Satyra:
Stoicus hic autem mordaci lotus aceto.
Nam sordes in auribus collectae auditum hebetant, exemptae reddunt acriorem.
*agno/teros2 phdali/ou, id est, Purior, gubernaculo. Comparatio proverbialis, de re vehementer inculpata, aut moribus undequaque integris, et incontaminatis. Clavus enim nauticus assiduis fluctibus abluitur, ut
nihil sordidum possit haerere. Adagium refertur a Suida.
QUOTIES fit, ut a re proposita ad aliud quippiam longe diversum digrediamur, de calcaria ad carbonariam decurrere dicimur, sive, cum ex uno malo in aliud diversum incidimus. Tertullianus libro de carne Christi: Igitur, inquit, de calcaria, quia dici solet, in carbonariam, a Marcione ad Apellem. Huic non dissimile est illud Ciceronis in actione pro Murena: Respondebo igitur Posthumio primum, qui nescio quo pacto, mihi videtur praetorius candidatus in consularem, quasi desultorius in quadrigatum curriculum incurrere.
*datu/lou h(me/ra, id est, Datyli dies. Ubi res feliciter successerunt. Sumptum a Datylo quodam, qui apud Athenienses summos est honores consecutus.
MONSTRUM alitur, ubi quid occulti vitii latere significamus: haud scimus, an inde sumpta metaphora quia monstra ob pudorem clanculum aluntur, et occultantur. Siquidem Pamphilus in Andria Terentiana, quod prius repudiatus gener, rursum ad affinitatem repeteretur, suspicans aliquid esse vitii in puella, quod celaretur: Repudiatus, inquit, repetor. Quamobrem? nisi si id est quod suspicor, aliquid monstri alunt. Ea quoniam nemini obtrudi potest, itur ad me.
PROVERBIUM sapit Virgilianum illud in Bucolicis:
Hic tantum Boreae curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
Recte dicetur in hominem impudenter furacem. Exstat hodieque vulgo iactatum adagium, Lupus non veretur etiam numeratas oves devorare. Porro fures paulo timidiores consueverunt a rebus numeratis abstinree manum, metu videlicet, ne hoc indicio deprehendantur. Huic affinis iocus ille facetus in servum furacem, cui nihil erat domi, neque clausum, neque obsignatum.
*hn e)/laxes2 pa/rtan, ko/s1mei, id est, Spartam, quam nactus es, orna, sive administra. Admonet adagium, ut, quamcumque provinciam erimus forte nacti, ei nos accommodemus, proque huius dignitate nos geramus. M. Tull. ad Attic. lib. 4. epist. 6. Reliquum est: pa/rtane)/laxes2, tau/tan ko/s1mei. Non mehercle possum. Et Philoxeno ignosco, qui reduci in carcerem maluit. Idem ad eundem lib. 1. Eam causam, quam mihi dicis obtigisse pa/rtan, non modo numquam deseram, sed, etiamsi ab illa deserar in mea pristina sententia permanebo. Quod a Cicerone refertur, carmen est anapaesticum, e tragoedia quapiam, Spartam nactus es, hac exorna. Theocriti Scholiastes indicat allusum ad hoc proverbium in Hodoeporis:
*au)to/qi moi pote/ris1de, kai\ au)toqi boukolia/s1deu.
*ta\n s1autou= pate/wn e)/xe ta\s2 dru/as2.
id est,
Mecum istic certa, simul istic pascito tauros,
Et terram calcans propriam, ne desere quercus.
Proverbium igitur ad varios usus licebit accommodare, vel cum admonebimus, ut suam quisque personam, quam suscepit, cum decoro tueatur. Maritus es, cura, quae mariti sunt officia. Aulicus es, aulicum age. Iudex es, ne iam amicum, aut inimicum, sed iudicem agas. Principatus tibi contigit, principis officio fungere. Privatus es, ut privatum te gere. Sic propemodum usus est Atistophanes, nam huic inscribitur comoedia, cui titulus qes1moforia/ cous1ai:
*xrh\ ga\r poihthn\ a)/nra pro\s2 ta\ dra/mata
*a dei= poiei=n, pro\s2 tau=ta tou\s2 tro/pous2 e)/xein.
id est,
Decet poetam accommodari moribus,
Utcumque ad argumenta, quae traectaverit.
Vel cum iubebimus unumquemque sua sorte contentum esse oportere, quaecumque contigit. Quemadmodum enim peritus gubernator in omni tempestate bonu praestat nauclerum, ita vir sapiens in omni fortuna sapienter se gerit. Est ampla res familiaris, sapieter administra. Non est, utere paupertatis commodis. Contigit eruditio, utere ad bene vivendum. Plutarchus in commentario peri\ th=s2 eu)qumi/as2, admonens, ut suam quisque sortem boni consulat, pa/rthn, inquit, e)/laxes2, tau/thn ko/s1mei, id est, Sparta tibi obtigit, hanc exorna. In eodem libello monet hoc dictum a Solone proditum. Citatur autem ex Euripide.
*spa/rthn e)/laxes2, kei/n hn ko/s1mei,
*ta\s2 de\ mukh/nas2 h(mei=s2 i)di/a.
id est,
Spartam nactus es, hanc guberna,
Sors est proprie nostra Mycenae.
Videntur verba esse Agamemnonis ad Menelaum. Quod confine est illi Platonico: to\ paro\n eu) ti/qesqai, id est, Quod praesens est, bene dispone, sive boni consule. Nunc vulgus hominum magis incumbit augendae rei, quam bene administrandae. Contra quam bene monet Socrates in Theaeteto Platonis: krei=tton ga/r pou s1mikro\n eu), ei) polu\ mh\ i(kanw=s2 pera=nai, id est, Nam satius est, pusillum bene, quam multum non ut oportet peragere. Hanc igitur sententiam passim in principum aulis insculpi oportuit, pa/rtan e)/laxes2, tau/tan ko/s1mei. Principis munus est, modis omnibus reip. commodis providere, publicam tueri libertatem, altere pacem, excludere quam minimo suorum exitio maleficia, dare operam, ut sanctos, et integros habeat magistratus. Nihil principi pulchrius, quam ut hoc quidquid est regni, quod fortuna dedit, sua sapientia, virtute, diligentia reddat ornatius. Contigit opidulum, imitare Epaminondam, fac, ut frigidum illud opidulum tua opera multo reddas celebrius, ac locupletius. Contigit fera, et intractabilis natio, da operam, ut eam paulatim cicurem, et legibus obtemperantem reddas. Quasdam nationes ingenium ac linguae sonus discernit, ut Germanos, et Hispanos, quosdam ipsa natura diduxit, ut insulares mari, Italos mari simul, et Alpium molibus. Nonnullis casus suos terminos dedit. Si quisque, quod nactus sit, nitatur ornare, nimium ubique florebunt omnia.
*de/dotai kai\ kakoi=s1in a)/gra, id est, Contigit et ignavis a venatu praeda. Ubi quid feliciter obtigit immerenti, quodque fortunae magis, quam illius industriae, sit acceptum ferendum. Allegoria sumpta a venatu, in
quo vel praecipue dominatur fortuna, Virtus minimum affert momenti. At eruditio nemini contigit nisi labore parta. Regnum obvenit dormientibus, opes affluunt cessantibus nonnumquam, honores accidunt etiam fugitantibus, ceterum, quae vere bona sunt, nostra industria parentur oportet. Inde natum, quod olim mos fuerit, quod venatu captum esset, omnibus impartiri, etiam immerentibus. Ita Theocritus in Piscatoribus:
*wst kai\ ta\n a)/gran tw)nei/rata pa/nta meri/cein.
id est,
Sic uti venatum partiri insomnia cuncta.
Quemadmodum arcana non committimus nisi selectis amicis, ita somnia narramus quibuslibet. Proverbium refertur a Suida, et Zenodoto. Si pro de/dotai legas di/doto, sive de/doto, erit initium carminis trochaici. Nam probabile est, e poeta quopiam decerptum.
PROVERBIALI figura dixit Horatius, Ire per extentum funem, pro eo, quod est, rem factu perquam difficilem praestare, neque vel tantillum aberrare. Sumptum a funambulis, ut Acroni placet, qui non sine summa arte, summoque usu, per funem protensum ingrediuntur. Quae res, sicuti conicere licet, priscis ingenti miraculo fuit, hodie nihil vulgatius. Horatii carmen hoc est.
Ille per extentum funem mihi posse videtur
Ire poeta, meum qui pectus inaniter angit.
*lu/xnon en meohmbri/a| a(/pteis2, id est, Lucernam accendis in meridie, id est, facis non suo tempore, aut explicas, quae pe se sunt clarissima. Quorsum enim lucernis opus clarissima luce? Natum videri potest a ridiculo Diogenis facto, qui, adhibita interdiu lucerna, rogatusque, quidnam sibi vellet, respondit, a)/ngrwpon chtw=, id est, Hominem quaero, quemadmodum testatur Diogenes Laertius. Seneca libro De beata vita, indicat hoc fieri solere per superstitionem, si quando denuntiabatur ira numinis: Cum, inquit, sistrum aliquis concutiens ex imperio mentitur, cum aliquis secandi lacertos suos artifex, brachia, atque humeros suspensa manu cruentat, cum aliqua genibus per viam repens ululat, laurumque linteatus senex et mdio lucernam die praeferens, conclamat iratum aliquem deorum, concurritis, et auditis.
QUINTILIANUS Institut. orator. libro quinto, titulo de usu argumentorum, similima huic figurae dixit, eum Soli lumen inferre, qui rem per se evidentissimam conaretur argumentationibus probare. Videtur idem cum illo, quod alio retulimus loco, h(li/w| to\ fw=s2 danei/zein, id est, Soli mutuare lumen.
ZOILI audax quidem, sed parum felix mordacitas proverbio locum fecit, ut vulgo Zoili vocentur, alienarum laudum obtrectatores, et alienorum laborum reprehensores. Martialis.
Hic Zoilus sophista quispiam fuit, hoc facinore potissimum nobilitatus, quia Homerum poetarum omnium principem, ausus est, libris aliquot
in eum scriptis, incessere, unde o(mhroma/stigos2 cognomen meruit, quod ipsum etiam abiit in proverbium: sic enim appellari coepti nobilium auctorum castigatores, vel Plinio teste in praefatione Historiae naturalis. Et Virgiliomastiges, quorum de numero fuit Pero. Zoilus igitur commentarios in Hometum compositos Ptolemaeo tyranno Aegyptiorum obtulit, ingens, videlicer, praemium a rege sperans. Verum, cum nihil mitteretur, penuria coactus, misit, qui peterent. Ibi Ptolemaeus ait, se mirari, cum Homeros, tot annos defunctus, tot hominum milia pasceret, Zoilum egere, Homero doctiorem. Denique per occasionem supplicio affectus est. Quamquam de mortis genere diversa tradunt auctores.
*agaqa\ killikw\n, id est, Bona Cillicon, subaudiendum, facit, aut habet. Convenit, ubi quis malefactis, ac foedis artibus sibi paravit opes. Huic adagio locum secit Cillicon quidam, natione Milesius, qui, prodita Prienensib. Mileto patria, ampliter quidem, sed foede, ditatus est. Is, cum, proditionem moliens, rogaretur, quidnam esser facturus, respondit, pa/nt) a)gaqa\, id est, Omnia bona. Unde proverbium effertur etiam ad hunc modum, pa/nt) a)gaqa\ w(s2 e)/fh killikw\n, id est, Omnia bona, velut inquit Cillicon. Auctores Suidas, et Zenodotus. Alludit huc et Aristophanes e)n ei)ph/nh|,
*ou)de\n ponhro\n, a)ll)o(/per kai\ killikw\n,
id est:
Mali nihil, verum quod inquit Cillicon.
Interpres adicit Cillicontis exitium. Prodita a Cilliconte insula Theagenes quidam Syrius commigrarat Samum, atque illic vendebat carnes. Ab hoc cum Cillicon carnes emere vellet, rradidit illi, ut, quia superesset, amputaret. At ille, porrecta machaera, manum hominis abscidit: Ista, inquiens, manu non prodes alteram civitarem.
Plum beo iugulare gladio, est, futili, levique argumento convincere quempiam. M. Tullius ad Atticum: Cum illum plumbeo gladio iugulatum tamen iri diceret. idem in libris De finibus bonorum, frigidum argumentum, plumbeum appellat pugionem. Quemadmodum Aurelius Augustinus libro adversus Iulianum 3. Et tamen, inquit, dialecticorum quasi iaculis oneratus acutis,in certamen procedis, et iactas plumbeos pugiones. Demosthenes in oratione contra Aristogitonem prima: ou)/te ga\r magei/rw| maxai/ras2 ou)de/n e)st) o)/felos2 h(/tis2 ou) te/mnetai. id est, neque enim coquo machaerae ullus est usus, quae non secat,
*le/onta zurei=n, Leonem radere, dicuntur, qui feroces, et praepotentes arte tractant, et illudunt magno suo periculo. Usurpavit hoc adagium Socrates apud Platonem lib. de Republica primo, negans, se usqueadeo dementem esse, ut leonem ausit tondere, et Thrasymacho homini praeferoci illudere: oi)/ei ga\r a)/n me ou(/tw manhn=ai, w(/ste zurei=n e)pixeirei=n le/onta, kai\ s1ukofantei=n qras1u/maxon. Nam agni citra periculum tondentur, vellunturque, leo nullo modo tractari vult. Ad hoc adagium allusisse videtur Martialis Epigrammatum libro decimo, cum ait:
Quare, sipudor est, Ligella, noli
Barbam vellere mortuo leoni.
Vertit enim poeta in iocum, quasi tutum esset, et ignavum, leonem iam non sentientem vellere. Per leonem autem innuit pudenda muliebria, iam emortua senio. Id Aristides in Panathenaicis, ad I'ericlem a Platone taxatum refert: *ws2 q) o(/ra mh\ le/onta zurei=n e)pixeirw=men, ou) qras1u/maxon s1uko fantei=n e)pixeirou=ntes2, a)lla\ kwmw|dei=n prikle/a, kai\ tau=ta deili/as2, id est, ltaque vide, neleonem radere cone mur, non Thrasymachum calumniari volentes, sed Periclem taxare, praesertim de timiditate.
NE mihi Suffenus essem, ne mihi ipsi blandirer, ac stulte meipsum admirarer. Suffenus erat poeta longe ineptissimus, in aliorum vitia dicax, ad sua caecus. Itaque proverbium receptum, ut, qui sibi inaniter placerent, Suffeni dicerentur. Catullus in epigrammate:
Idem infaceto est infacetior rure,
Simul poemata attigit: neque idem unquam
Aeque est beatus, ac poema cum scribit,
Tam gaudet in se, tamque se ipse miratur.
Ibidem:
Quem non in aliquare videre Suffenum
Possis.
Suffeni similimum Mevium facit Horatius, suis ignoscentem vitiis, aliena mordacissime insectantem.
- Egomet mi ignosco, Mevius inquit.
*sikelo\s2 o)mfaki/zei, id est, Siculus omphacissat. Omphaca Graeci dicunt vuam acerbam, et immaturam, u)po\ tou= a)mou\s2 fagei=n, id est, quod crudi comedantur. Unde dicebatur in eosqui libidine futandi quantumliber vilia tollerent furto. Ductum a furacitate Siculorum. Non perperam dicetur et in illos, qui, ob immodicam, et praeproperam aviditatem, quo pusillum lucelli faciant sibi, damnum ingens aliis inferunt. Sunt, qui credant, quadrare posse in eos, qui bellissima quaeque sibi decerpunt: ut Syrus ille Terentianus. Zenodotus ait, ex Epicharmo sumptum. Refertur et a Suida.
*ge/rwn pi/qhkos2 a(li/s1ketai mo\, meta\ xro/non d) a(li/s1ketai, id est, Anus simia sero quidem capitur, sed tamen aliquando capitur. Ubi versutus aliquis, qui diu eluserit, tandem dat poenas. Valebit ad exhortandum, ut quisque veris rationibus agat, si velit esse tutus, ne fidat callidis quidem, sed inhonestis consiliis. Nullum enim tam instructum dolis, ut perpetuo fallat, sed tandem casus aliquis in apertum profert dissimulatam malitiam.
*to\ pa/rnou okafi/dion, id est, Parni scaphula. Convenir in eos, qui, ob res minutulas, multum litium, et querelarum movent. Sumptum a Parno quopiam, qui, ob naviculam ereptam, populo molestissimus fuisse legitur. Auctor Diogenianus. Cum enim huius causa frequenter ad populum deferretur, tandem in popularem iocum abiit, velut illud, o( dio\s2 ko/rinqos.
*mh\ paidi\ th\n ma/xairan, id est, Ne puero gladium, subaudiendum, commiseris. Allegotia proverbialis, admonens, non esse mandandam
potestatem vel adolescentibus, vel imperitis, ac stultis, qua tum in suam, tum aliorum perniciem sint abuiuri. Ne iuveni commiseris administrationem pecuniae. Ne puero gladium. Ne regnum impuberi. Ne puero gladium. Ne magistratum mandaris stultis. Ne puero gladium. *mh\ paidi th\n ma/xairan. Plutarchus in libello, cui titulus, *o p kai\ gmenai=kas2 kaka\s2 paideute/on, citante Stobaeo: nam is liber nondum emersit in lucem: *mh\ paidi\ ma/xairan h( paroimi/a fhs1i\n. *egw\ de\ fai/hn a)\n mh\ paidi plou=ton, mh\ de\ a)ndri\ a)paideus1i/an, id est, Ne puero gladium, ait proverbium. Significat, pecuniam pestiferam adolescentibus, viro inscitiam. Idem in Problematis Symposiacis, *ei) de\ mh\, dote/on w(/per pais1i\n a)tremei=n mh\ duname/nois2, ou) do/ru kai\ zi/fos, a)lla\ plataghn\, kai\ s1fai=ran, id est, Sin minus, dare oportet, veluti pueris non valentibus conquiescere: non hastam, aut ensem, sed crepitaculum; aut sphaeram. Usurpavit et Athenaeus libro Dipnosophistarum quinto in philosophum, cui commissum esset Imperium.
*li/ndioi th\n qus1i/an, id est, Lindii sacrum, subaudi, faciunt. Dicebatur in eos, qui inauspicato rem divinam faciebant. Sumptum ab historia, cuius meminit etiam Lactantius in Institutionibus Christianae religionis, libro primo. Hercules olim agricolae cuidam Lindio duos boves per vim eripuit, et mactatis illis convivium sibi paravit. Senex autem Herculi comedenti, cum multa in eum male dicta congereret, voluptati pariter, et risui fit: ica, ut Herculem dixisse ferant, nullum unquam convivium sibi iucundius accidisse. Sed haud ab re fuerit Lactantii verba subscribere. Apud Lindum, inquit, quod est opidum Rhodi, Herculis sacra sunt, quorum a ceteris longe diversus est ritus: siquidem non eu)fhmi+/a|, ut Graeci vocant, sed maledictis, et exsecratione celebrantur. Eaque pro violatis habet, si quando inter sollemnes ritus vel impruden ti alicui exciderit bonum verbum. Cuius rei haecratio redditur, si tamen ulla esse in rebus vanissimis potest. Hercules cum eo delatus esset, famemque pateretur, aratorem quendam adspexit operantem, ab eoque petere coepit, ut sibi unum bovem venderet. Enimvero ille negavit fieri posse: quia spes sua omnis colendae terrae duobus illis iuvencis niteretur. Hercules, solita violentia usus, quia unum accipere non potuit, utrumque sustulit. At ille infelix, cum boves suos mactari videret, iniuriam suam maledictis ultus est: quod homini eleganti, et urbano, gratissimum fuit. Nam, dum comitibus suis epulas apparat, dumque alienos boves devorat, illum sibi amarissime conviciantem, cum risu, et cachinnis, audiebat. Sed, postquam Herculi divinos honores, ob admirationem virtutis, deferri placuit a civibus, ei ara posita est, quam de facto bou/zugon, id est, bovis iugum, nominarunt, ad quam duo iuncti boves immolarentur, sicut illi, quos abstulerat aratori: eumque ipsum sibi constituit sacerdotem: ac praecepit, iisdem maledictis sem per in celebrandis sacrificiis uteretur, quia negaret se unquam epulatum iucundius. Hucusque Lactantiana reddidimus verba. Zenodotus addit, hunc apud Lindios inolevisse morem, iubente etiam oraculo, ut, inter peragenda sacra, convitia quaedam iactarentur. Meminit huius et Gregorius
Nazianzenus in orationibus stelieuticis. Adagium ad multos usus accommodari potest, vel ad rixosum convivium, seu disputationem, vel ad rem quampiam, malis omnibus institutam.
*megare/wn da/krna, id est, Megarensium lacrimae, dicebantur vel fictae, nec ex vero dolore profectae, vel vi adactae. Diogeniavus ad huiusmodi refert historiam. Bacchius quidam Corinthius, Clytii, Megarensium Regis, filiam uxorem duxerat. Ea defuncta Clytius complures virgines, eta dolescentes Corinthum misit, qui in faneralibus pompis puellam deplorarent, lacrimis utique fictis:
Ut, qui conducti plorant in funere, dicunt,
Et faciunt prope plara dolentibus ex animo.
Contra Iuvenalis:
Ploratur lacrimis amissa pecunia veris.
Suidas aliam affert causam. Apud Megarenses enim permultam allii copiam esse: huius acrimonia multis exprimi lacrimas vel in vitis. Proinde apud Aristophanem, qui lacrimatur, allium olfacere, per iocum dicitur Igitur, si ad simulatum dolorem ac commodes, proverbium affine fuerit illi, Flere ad novercae tumulum.
*anemos2 ou)/te me/nein e)a=|, ou)/te plei=n, id est, Ventus neque manere sinit, neque navigare. Philoctetes apud Aeschylum:
*enq) ou)/te mi+/mnein a)/nemos2, ou)/te plei=n e)a=|.
id est:
Ubt nec manere, nec ire ventus annuit.
Similimum est illi, Lupum auribus teneo. Usus erit, ubi quis in eas rerum angustias inciderit, ut nec relinquere negotium sit integrum, nec absolvendi sit facultas. Mutuo sumpta metaphora a saevissima ventorum tempestate, cum nautis periculosissima est navigatio, neque tutum tamen anchoram iacere. Q. Curtius lib. 8. citra figuram extulit hoc pacto: Attonitisque auribus stupens agmen, nec progredi, nec considere audebat. Refertur a Diogeniano.
*all) ouk au)=qis2 a)lw/phz pa/gais2, id est, At non iterum vulpes laqueis, subaudiendum capitur. Qui sapit, ou) di\s2 pro\s2 to\n au)to\n pros1krou/ei liqon, id est, non iterum ad eundem offendit lapidem. Stupidi est hominis, in malum gustatum iterum incidere. In Plutarchi Collectaneis effertur hunc ad modum, a)lw/phz dia fugou=s1a pa/gas2, au)=qis2 ou)x a(li/oketai, id est, Vulpes, quae semel effugerit laqueos, non capitur iterum. Huic animanti natura inest astutia, quemadmodum leonibus audacia. Sic Pindarus in Isthmiis hymno quarto, *tolma=| ga\r ei)kw\n qumo\n e)ribreme/tan sqhra\n leo/ntwn en po/nw|, mh=tin d) a)lw/phz, id est, Virum forrem, ob robur, leoni; ob prudentiam, vulpi comparat. Confine est illi, quod alibi retulimus, Iterum ad eundem lapidem impingere: quod usurpavit Gregorius Theologus in epistola quadam ad Bosphorium, di\s2 ga\r pro\s2 to\n au)to\n li\qon propai/ein, toi=s2 a)noh|tois2 monoi=s2 h( paroimia di/dws1in, id est, Bis enim ad eundem lapidem impingere, solis stultis concedit proverbium.
*abudhno\n e)pifo/rhma, id est, Abydena illatio, sive irruptio. Dici solitum, ubi quis obstrepit, aut convivantibus, aut aliud quippiam agentibus, et tumultu molestiam affert. Zenodotus ait extare proverbium apud Eudoxum in fabula, cui titulus Suppositicius. Atque hinc esse natum, quod olim Abydenis mos fuerit, si quem civem, aut hospitem, acciperent convivio, praeterea in sacris, ac sollemnibus epulis, ut post unguentum, et coronas, infantes a nutricibus inducerentur, circumferrenturque suaviandi. Vagientibus autem, et clamantibus pueris, garrientibus item, et obstrepentibus nutriculis, convivium tumultuosum, et iniucundum reddebatur. Ergo, cum amicis aliquot suaviter colloquentibus interveniet rabula quispiam, et immodice loquax, qui confabulationem sua loquacitate sit inamoenam redditurus, recte dicemus, a)budhno\n e)pifo/rhma. Tamersi in quibusdam codicibus, e)pifw/nhma legimus, id est acclamatio: verum, ut opinamur, mendose: quandoquidem Athenaeus lib. Dipnosophistarum 14. mentionem facit huius adagii, demonstrans, complurium auctorum testimoniis, e)piforh/mata dici bellaria, sive secundas mensas: ab inferendo, non ab acclamando. Quin et Stephanus e)pifo/rhma legit, non e)pifw/nhma. Itidem Zendotus, et Suidas. Solus Hesychius legit e)pifw/nhma, indicans et hoc dici in eos, qui hospites calumnia bantur. Ceterum, quod in nonnullis codicibus scriptum visitur, a)budhnw=n, pro a)budhno\n, minimum interest ad sensum.
*stwxou= ph=ra ou) pi/mplatai, id est, Mendici pera non impletur. Zenodotus ait, ex Callimacho sumptum. Sensus per se liquet, nempe inexplebilem esse mendacitatem. Nam, quo plura dederis iis, qui animo sunt mendico, hoc plura petunt. Deflecti potest vel ad improbos, qui semper aliquid flagitant ab amicis; vel in divites, quibus nihil est satis. Aptissime congruet in illos, qui libidini, cupiditati, ambitioni, reliquisque id genus affectibus addicti sunt. Nam iis illud evenit, ut, quo intempetanios explent sese, hoc magis magis que sitiant, esuriantque.
*lakonika\s2 s1elhn/as2, id est, Laconicas lunas, subaudiendum, causaris, aut eiusmodi quippiam. De promissis, aut pactis incertis, atque infirmis dicebatur. Nam, ut aiunt, Lacones, si quando pactum auxilium poscerentur, lunas causabantur, atque hoc praetextu suffugiebant, quod, ut testatur Lucianus, legem tulisset Lycurgus, ne proelium imrent, nisi plenilunio. In ceteris item negotiis auspicandis, lunae rationes superstitiosius observabant: atque hinc occasio proverbii. Ad hoc allusit M. Tullius in epistola quadam ad Atticum, cuius initium est, Dionysius vir optimus, libro septimo, Ego, quoniam 4. Non. Ian. compitalitius dies, nolo eo die Albanum venire, molestus familiae. Veniam 3. Nonarum. Igitur inde ad urbem prid. Non. Tua s1elhni\s2 quem in diem incurrat, nescio: sed prorsus commoveri te incommodo valetudinis tuae nolo. Quamquam haud clam est, hoc loco in vulgatis codicibus lhni\s2 scriptum esse, non s1elhni\s2. Nonnulli lh=zis2 mutaverant: verum sensus huc vocat, ut s1elhni\s2, id est, lunula, legamus. Cum enim significasset, quos dies
observasset, aut delegisset ipse, veluti superstitiosior, adiecit de Amco, Tua lunula in quem incidat diem, nescio, ludens et in illius superstitionem, sed ita tamen, ut valetudinis rationem haberi velit ab Attico: Convenit cum eo, quod alias recensuimus, Accessei luna.
*liparw/teros2 lu/xnou, *liparw/teros2 lhkuqi/ou, id est, Pinguior lucerna, Pinguior lecytho. Videtur ironia proverbialis in cos, qui, cum sint edaces, nihilo tamen inde fiunt habitiores. quemadmodum lucerna plurimum absumit olei, neque tamen fit unquam saginatior. Fortassis non absurde deflectetur in homines crasso iudicio, aut luxui deditos, aut voluptarios. Refertur a Diogeniano.
*me/trw| mo\ u(/dwr pi/nontes2, a)metri/h| de\ ma/can e)/dontes2, id est, Ad mensuram bibentes aquam, cicra mensuram offam edenres. Zenodotus scribit, hunc versiculum, oraculo proditum in Sybaritas, in vulgi sermonem abiisse, qui ob immoderatum luxum a Crotoniatis subversi sunt: quemadmodum alibi retulimus. Unde poterit accom modari, vel in eos, qui ex summis deliciis, opibusque rediguntur ad extremam inopiam, vel in eos, qui praepostere sunt sordidi, parcissimi in rebus minutissimis, in magnis negligentes: cuiusmodi plerosque videas mortales. Est autem versus heroicus, qui tamen in omnibus, quos adhuc viderimus, codicibus depravate legitur. Restiruetur autem hoc pacto.
*me/trw| u(/dwr pi/nontes2, a)me/trws2 ma)zan e)/dontes2.
Consi milis formae est illud Theocriti in Bucoliastis,
*kai\ feu/gei file/onta, kai\ ou) file/onta diw/kei.
id est,
Aversum insequitur, rursum aversatur amantem.
SALTANTIS personam in toga inducere, est, quippiam facere neutiquam decoru: veluti, si senex ineptiat: Aut, si quis seriis misceat ludicra. Martialis in praefatione secundi libri, Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam, et in toga saltantis inducere personam. Toga, civium erat Romanorum, et honoris gratia sumebatur ab iis, quid iam excessissent e puericia: deposita praetexta, ipso cultu virilem animum, ac mores profitentibus, unde et virilis toga dicebatur. Hinc illud Ciceronis in Philip. Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem stolam reddidisti. Quin et pacis tempore gestabatur, quemadmodum sagum in bello. Unde M. Tullius in Philippicis subinde iubet, depositis togis saga sumere. Et idem, Caedat arma togae. Item Lucanus de Pompeio,
Praetulit arma togae, sed pacem armatus amavit.
*abrwnos2 bi/os2, id est, Abronis vita. De mollicer, ac deliciose viventibus. Sumptum a moribus Abronis cuiuspiam, notae luxuriae: quemadmodum apud nos Apicius, et Aesopus luxu nobilitati sunt. Graeci, quidquid delicatum, ac molle, a)bro\n, et pa/nabron
appellant: unde a)brodi/aitos2, lauti victus, et opipare victitans. Refertur a Zenodoto:
Inest et formicae, et serpho bilis.
*enesti ka)\n mu/rmhki ka)\n s1e/rfw| xolh\.
id est,
Formicae inest sua bilis, et serpho sua.
Admonet adagium, non esse contemnendum inimicum quempiam, nec ullum temere lacessendum, quandoquidem nullum animal tam minutum aut imbecillum, quod irritatum non excandescat ira. Quadrabit et in homunculos, nullis praeditos viribus, tamen vindictam molientes, ira, ut solet, animos suppeditante. Serphus, minutulum animal, non dissimile formicae. Brasidas, auctore Plutarcho, cum manum in caricas temere misisset, et a mure inibi forte fortuna latente morderetur, Papae, inquit, ut nullum est animal tam pusillum, neque tam invalidum, quod lacessitum, non cupiat ulcisci sese.
*loxrw=n s1menqhma, id est, Locrensium pactum. De foedifragis dictum, cuiusmodi quondam habiti Locrenses, quia foedere prodito, quod cum Peloponnesiis inierant, ad Heraclidarum partes defecerint. Vel ut quibusdam placet, quod Siculos eluserint, non praestita fide. Haec propemodum Zenodotus. Refertur iisdem ferme verbis ab Eustathio in Boeotiam Homeri.
*kassiw/tikon a(/mma, Cassioticus nodus. De moribus vafris ac versutis, dici consuevit. Cassius mons est, et eiusdem nominis civitas in Aegypto vicina Pelusio. Et genti quasi genuinum ac gentilitium est, miros quosdam nodos nectere. Huic affine quod alio diximus loco, h(ra/kleion a(/mma, id est, Herculeus nodus, quo arctissimam atque indissolubilem amicitiam significamus. In caduceo Mercuriali duo sunt serpentes, masculus et femina, qui medio corporum complexu nodum efficiunt Herculanum. Ab eo supernae partes sic ad osculum coeunt, ut flexu circulum efficiant: infernae simili flexu ad caducei capulum revocantur, qua parte item caudae coeunt utriusque. Hanc imaginem caducei, adhuc videre est in nomismatibus antiquis. E quibus opinamur symbolum suum mutuatus est Ioannes Frobenius, typographorum huius aetatis diligentissimus, nisi quod extra circulum, quem serpentes faciunt capitib. inter se coeuntes, addita est columba sceptro insidens. Hunc nodum Mercurio consecrarunt Aegyptii. innuentes foedera non oportere unquam dissolvi, verum plurimum valere debere, unde et Herculano cognomen additum. Quamquam Galli, et haud scimus, an etiam Aegyptii, non alium putant Herculem, quam Mercurium. Refertur apud Diogenianum, ad Suidam, adagium de Cassiotico nodo: Stephanus aliter effert, nimirum hoc pacto, kassiw/tika i(ma/tia, id est, Cassiotica pallia nisi forte pro i(ma/tia, scriptum erat i(ma/ntia, id est, lora.
*agaqo\s2 *ya/lths2, a)gaqo\s2 zwmopoio\s2, id est, Bonus cantor, bonus cupediarius. In vituperium musicae artis dictum, quasi eiusdem sit hominis, aures delectare cantu, et platum cupediis. Archidamus, Zeusippi filius, cum quidam sibi commendaretur hoc nomine, quod bonus esset cantor: At hic, inquit, apud nos bonus cupediarius.
PLutarchus in commentariolo, evi titulus, Quo pacto quis intelligere possit se profecisse, trochaicum hunc proverbialem refert:
*pro\s2 sta/qmh| pe/tron tiqesqai, mh/ti pro\s2 pe/trw| sta/qmhn.
id est,
Lapis amussi est applicandus, non amussis ad petram.
Admonet vitam ad leges esse corrigendam, non contra leges ad mores nostros trahendas esse, ut id faciamus, quod honestum sit; non id rectum existimemus, quod facimus. De Lesbia regula retulimus alibi.
PRoverbiali schemate dictum a Persio Satyra 1.
- Examenque improbum in illae
Castiges trutina, nec te quaesiveris extra.
Id est, tuis te facultatibus metiaris, non populari opinione. Respondit illi, quod idem alibi dixit, Tecum habita. Nam domi habemus, quae pro prie nostra sunt, nec aliunde petenda. Qui non est contentus recti conscientia, sed famam spectat, e)/zw ble/pein. id est, foras prospicere dicitur. Plutarchus in commentario, qui inscribitur, Quemadmodum quis intelligere possit se profecisse, *dh=lo/s2 e)sti\n e)/ zw blepwn e)/ti, kai pro\s2 do/zan e(lko/menos. id est, Palam est illum adhuc foras prospicere, et opinione, famaque duci. Huc pertinet illud quoque, quod alibi retulimus.
*allo/trios bou=s2 polla/kis2 e)/zw ble/pei.
id est,
Extraneus bos saepe prospectat foras.
Nimirum domi multa desiderans. Porro sapies omnia sua bona secum portat in se ipso, totus instar mundi teres atque rotundus.
PLutarchus in commentario, cui titulus, Quo pacto quis ab inimico iuvari possit, hunc senarium ex tragoedia quapiam allegat.
*allwn i)atro\s2 au)to\s2 elkes1i bru/wn.
id est,
Aliis medens, at ipsus ulceribus scaetens.
In eos torquendus est, qui errata castigant, incessuntque aliena, intercutibus vitiis ipsi madentes. Illud vulgo tritissimum: Medice, tibi ipsi medicus esto. Gregorius in Apologia de fuga sua, h)\ th=s paroimi/as2 po/rr(w qewmen, a)/llois2 i(atreu/ein e)pixeirou=ntes2, au)toi\ bru/ontes2 e(/lkes1i, id est, Aut proverbium procul effugiamus, aliis mederi parantes, ipsi scatentes ulcerib. Non dissimilem sententiam refert M. Tull. Philippic. 12. Etenim, qui multorum custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Xenophon in convivio simile quiddam indicat vulgo iactatum in divinatores, oi( ma/nties2 le/gentai dh/pou a)/llois2 men proagereu/ein to\ me/llon, e(autoi=s2 de\ mh\ proora=|n to\ e)pio\n, id est, Aiunt sane divinos aliis quidem praedicere futura, sibi ipsis vero non prospicere, quod instat.
*tragikw/teron lalei=n, id est, Tragice loqui. Est verbis uti magnificentioribus. Est enim tragicorum character sublimis, amatque tragoedia ampullas, et sesquipedalia verba. Menander apud Plutarchum in consolatorio commentario ad Apollonium, *ei) d) e)pi\ toi=s2 au)toi=s2 no/mois2, e)f) oi(s2 per h(mei=s2 e)/pas1as2 to\n a)e/ra to\n koino\n, i(na s1oi tragikw/teron lalw=, id est, Quod si iis dem legibus, quibus et nos, hausisti
communem aerem, ut tibi Tragice loquar. Utitur et Plato lib. De repub. 3. Gregorius Theologus in epist. quadam, *all) oukh)=n, oi)=mai, pra/ttonta tragikw=s2, panhguri/cein kwmikw=s2, id est, Non licebat, cum ageres tragice, festum agere comice. Idem in epist. ad Basilium, w)\ gh= dia\ h(/lie, a)h\r, dia\ a)reth\, tragw|dis1w ga/r ti mixro\n, id est, O terra et sol et virtus: quamquam suspicamur, pro a)reth\ scriptum fuisse ai)th\r, quemadmodum ex a)h\r fecerat a)nh\r. Nam, qui primus has epistolas edidit, adeo videtur callere Graece, ut vix legat. Est subinde apud Lucianum entragw|di/cein, pro eo, quod est, magnificentius eloqui, et rem verbis ampliorem reddere: et fortikw=s2 lalei=n, pro grandius et fastosius dicere.
*tragw|diko\n ble/pein, id est, Tragicum tueri. Non dissimili figura dixit Aristophanes in Pluto, penian, id est, paupertatem, describens:
*ble/pei ge/ toi maniko/n ti dia\ tragw|diko\n.
id est,
Tragicum tuetur, ac furiale quippiam,
Quadrabit vel in fastuosos, vel in tristes, ac luctuosos.
ILlud e tragoedia cessit in proverbium, h( glw=ss) o)/mws1en, id est, Lingua turavit. Ubi quis non praestat fidem promissi: aut ubi non ex animo pollicetur. Est apud Euripidem in Hippolyto coronato:
*hglw=ss) o)mw/mox), h( de\ frhn\ a)nw/motos2.
id est,
Iuratae lingua est, animus iniuratus est.
Hunc versiculum incessiverunt Comicorum convitia. Aristophanes in Bacchis,
*h fre/na men ouk e)qe/les1mn o(mo/s1ai kaq) i(erw=n,
*llw=ttan d) e)piorkh/s1as1an idi/a th=s2 freno\s2.
id est,
Aut mentem, quae nolit per sacra iurare,
Linguam autem iuratam, seorsum ab animo.
Item in Ranis, taxans Euripidem.
*hglw=tt) o)mw/mok), ai)xu/lon d) ai(rh/s1omai.
id est,
Iurata lingua est, Aeschylum autem praeferam.
Sic et Pindarus in isthmiis, encomio 5. laudans quendam cordatae veracisque linguae dicit,
*glw=ssa d) ouk e)/zw frenw=n.
id est,
Lingua vero non extra mentem.
Euripidis dictum citatur a Platone in Theaeteto, e)a\n u)pokri/nh o(/ti e)sti\n, eu)ripideio/n ti zumbh/s1etai, h( men glw=tta a)ne/legktos2 h(mi=n e)stai, h( de\ frhn\ ouk a)ne/legktos2, id est, Si respondetis esse, eveniet nobis quiddam Euripideum, lingua vobis erit irredarguta, ceterum mens non erit irredarguta.
*kqe\s2, dia\ prp/hn, i. Heri et nudiustertius. Proverbialis hyperbole, tempus admodum nuper actum significans. Plutarchus in comment. De contentione iguis et aquae, h( de\ puroo\s2 xrh=s1is2, e)xqe\s2, fas1i\, kai\ prp/hn, u)po promhqe/ws2, bios puro\s2, ouk a)/neu u(/datos2 h)=n, i. Atqui ignis usus heri, ac modo, quia aiunt, sub Prometheo: ignis vita, non citra aquam erat. Est subinde apud Lucian. nominatim in lib. De mercede servientib. Item Plato De legib. lib. 3. ta\ d) a)/llp a)/llois2 pa/mpolla, w(s2 e)/pos2 ei)pei=n, kqe\s2, dia\ prp/hn gegono/ta. id est, Quin et alia, quae et aliis plurima, heri, ut ita loquar, ac nudiustertius acciderant. Alibi legimus, nec tamen occurrit locus, o( xqe\s2, dia\ pro/hn e(autw=| sth=s1as2 qeou\s2, id est, Qui heri, et nudiustertius
sibi deos instituit. Plato in Alcibiade 2. *oi)=mai de/ s1e ouk a)nh/koon e)/nai e)/nia/ge xsqaiza/te, dia\ proiza\ gegeunhme/na, id est Arbitror autem tibi non inauditum esse, quaedam et heri, et nudiustertius esse facta.
PLutarchus in commentario De causis naturalibus, versum hunc ceu proverbio iactatum citat.
*mhke/ti nhkto\s2 u(/ein, h(=|ken te/kh| a)grote/ra s1u=s2.
id est,
Non iam nocte pluet, sus qua enitetur agrestis.
Sues cicures saepius pariunt, ac diversis temporibus, ferae non nisi semel. Idque iisdem ferme diebus, nimirum ineunte aestate. Unde negant fore pluviam, posteaquam sus agrestis pepererit, nimisum exactis iam mensibus pluviis. Per iocum usurpari poterit, si dicamus, res fore tranquilliores, posteaquam morosus ac rixosus quispiam animo suo morem gessit.
*qeomakei=n, id est, Cum diis pugnare dicuntur, qui vel naturae repugnant vel adversus necessitatem reluctantur. Sumptum a gigantum fabula. M. Tullius in dialogo De senectute. Quid enim aliud gigantum more bellare cum diis, nisi naturae repugnare? Euripides in Bacchis:
*k) ou)qeomaxhs1w, s1w=n lo/gwn peisqh\s2 u)po\.
id est,
Cedam deis, parens tuis sermonibus.
Fertur et huiusmodi senarius inter sententias proverbiales:
*qew=| ma/xesqai deino/n e)sti kai\ tu/xh|.
id est,
Pugnare cum dris, cumque fortuna, grave est.
Celebratur et illud Homericum:
*ou)k e)/stin pro\s2 dai/mona fwti\ ma/xesqai.
id est,
Haud pugnare potest hominum cum numine quisquam.
Id imitatus Pindarus,
*xrh\ de\ pro\s2 sqeo\n ouk e)ri/zein.
id est,
Non convenit cum deo contendere.
*dwrikh\ mou=s1a, id est, Dorica musa. De munerum avidis. Aristophanes in Equitibus iocatur in Cleonem, quod nullam aliam musicam discere potuerit, quam Doricam, videlicet alludens ad notissimas harmoniarum species, Doricam, Lydiam, Phrygiam et Boeoticam. Ludit autem verbo perperam depravato, dwrodokhsti\ pro dwristi\, ou(=tos2, inquiens, ou) dmen/atai maqei=n, hn)\ mh\ dwrodokhsti\, id est, iste discere haud potest, praeterquam dwrodokhsti\. Est autem Graecis dwrodokei=sqai, muneribus corrumpi, ut in gratiam alicuius dicas sententiam, id quod Pythagoras appellat kua/mous2 e)sqi/ein, Fabas edere. Nam antiquitus fabis suffragia ferebantur. Itaque s1umbolikw=s2, fabas edebant, qui quaestum ex ea re facerent. Sic enim interpretatur is, quisquis fuit, qui collegit historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit. Quamquam exortus est nuper, qui Pythagorae fabas vertit in ova, quod insit animantis initium: ku/amon autem dictum, quasi ku/hs1in. quem audiendum putaremus, si vel unum auctorculum veterem, vel argumentum aliquod gravius allegasset. Hesiodus item principes corrupte iudicantes, dwrobo/rous2 appellat, id est, donivoros.
*mh\ u(pe\r to\n po/da to\ u(podhma, id est, Ne ultra pedem calceus, id est, Ne maiora viribus suscipias. Aut, ne magnificentius te geras, quam pro tua conditione. Lucianus in Imaginib.
mhde\ u(pe\r to\n po/da e)/stw to\ u(po/dhma, id est Neque maior pede sit calceus. Rursum in proxime sequenti dialogo, ta=uta/ s1oi e)/kmetra e)/doze, kai\ u(pe\r to\n po/da. id est, Haec tibi visa sunt immodica, et quam pro mensura pedis maiora. Rursum in Gallo, kai\ ou)xi\ kata lo/gontou= podo\s2, id est, Et haudquaquam iuxta pedis rationem.
*ou)k en pa/ntos2 zu/lou e(rmh=s2 a)\n ge/noito. id est, Non e quovis ligno Mercurius fingi posset. id est, Non omnium ingenia sunt accommodata disciplinis. Quidam enim, ut ait Fabius, rus ablegandi sunt. Sumpta est allegoria a fabris qui materiam deligunt. Quandoquidem ad alias res alias materias convenire, copiose demonstrat Theophrast. lib. De plant. 5. Item Plin. li. 16. Quidam superstitiosius exquirunt materiam, unde numen exscalpant. Et quamquam Priapus ille, deus facilis, et crassus, haud gravatur ficulnus esse, non tamen idem liceat in Mercurio, deo tam ingenioso, totque praedito artibus. Tametisi magis arridet, ut ad magicum Mercurii simulacrum referatur, quem non ex quavis materia, sed certo ligno, scalpebant, alioqui non futurum idoneum ad magicae artis usum. Unde id quoque inter reliqua magici criminis argumenta obiectum fuerat Apuleio, quia Mercurii sigillum scalpendum curasset ligno buxi, quemadmodum ostendit ipse apologia Magiae 1. Fortassis buxus ad id potissimum deligebatur, vel quod hominis pallorem praeseferat, vel quod materies sit omnium maxime aeterna. Nam et adversus ignem quoque ferri rigorem obtinet, auctore Plinio. Apuleius in apologia Magiae prima proverbium refert ad auctorem Pythagoram; Non enim, inquit, Ex omni ligno, ut Pythagoras dicebat, debet Mercurius exscalpi. Finitimum est huic, quod est apud Athenaeum libro 5. Incertum autem, utrum Democharis an Cratetis, *ek qu/mbras2 ou)dei\s2 a)\n dmu/aito kataokeua/s1ai lo/gxhn, ou)de\ en s1wkra/tous2 stratiw/thn a)/mempton, id est, Ex thymbra nemo queat conficere lanceam, neque e Socrate probum militem. Est autem Thymbra, oleris genus, aut fruticis, non dissimile thymo, aut satureiae. Cuius meminit Plinius lib. 19. cap. 8. condimentis aptum, unde et qumbrofa/gei dicuntur Graecis, qui acribus delectantur, quod dicetur et in eos, quibus res sunt asperae. Rursus Athenaeus in eodem libro, a)ll) ou)/te en qu/mbras2, e)/fh dhmoxa/rhs2, lo/gxh, ou)/te en toiou/twn lo/gwn a)nh\r a)gaqo\s2 gi/netai, id est, Sed neque e thymbra, quemadmodum inquit Demochares, lancea, neque ex huiusmodi sermonibus vir bonus fit.
*ou)k ei)mi\ tou/twn tw= h(rw/wn, id est, Non sum de numero istorum herorum, id est, non sum ex eorum numero, qui propensiores sunt ad laedendum, quam benemerendum. A geniis sumptum, qui lacessiti, saepe perniciem adferunt, perraro iuvant. Unde, qui se commodum, non noxam, allaturos esse pollicebantur, hoc utebantur adagio. Zenodotus Menandrum citat ex Ephebis.
*oi)=da s1i/mwna, kai\ s1i/mwne)me\, id est, Novi Simonem, et me Simon. De iis dicebatur, qui pares essent. Zenodotus et Suidas scribit, duos fuisse cuctores, notae utrumque improbitatis, Simonem et Nicoem. Simonem autem, quod vitiis antecelleret, alterius famam
obscurasse. Unde proverbio, Simonem unum nominant. Tradunt, hos duos Telchines fuisse, qui inducta in terram aqua Stygia, Arnon aedificarint. Vocantur autem apud Graecos Telchines, mali genii, sive homines fascinatores, et malefici. Strabo lib. 10. meminit Telchinum, aitque novem fuisse, qui, e Rhodo Rheam sint comitati in Cretam. telxi=nas2 autem dictos volunt, para\ to\ qe/lggen, quod est, obscurare, sive demulcere, quod homines illectos circumveniant. Hinc et telxineion, sive telxinw=des2, dicunt, quidquid insigniter est improbum, telxitai/nein, pro contentiose, ac pervicaciter agere. Addit Etymologus, omnes Cretenses telxi/nas2 dici, et ipsam Cretam dictam telxi/wna Adagium usurpat Chrysostomus in Babyla, w)= dezia=s2 telxinos2, id est, O dextram Telchinis. Sic enim appellat nocentem dextram.
TERENTIUS in Eunucho, Vide ne nimium callidum hoc sit modo Donatus proverbium esse demonstrat, quamquam anceps est lectio. Potest enim utrumque legi, et Calidum, et Callidum, ut prius illud adfestinatum consilium, alterum ad nimis astutum referatur. Siquidem utraque parum feliciter evenire solent, vel quae nimium calent, id est, quae praecipitantius instituuntur, vel quae nimium audacibus aguntur dolis. Et sicut, auctore apud Titum Livium, Fabio maximo, temeritas non solum stulta, verum etiam infelix plerumque est, ita versutia nonnumquam ad summum discrimen adducit. Qui Callidum legunt, respicere videntur ad id quod paulo superius dixerat Chaerea, Numquam vidi melius consilium dari. Qui Calidum legunt per unicuml, et nostra quidem sententia rectius, Graecam figuram agnoscunt. Quoniam qermo\n, illi tum scelestum, tum praeceps, et audax facinus vocant. Sic enim Penia in Pluto Aristophanica, de senibus, qui rem novam nioliuntur, ut Pluto caeco restituant oculos:
*w qermo\n e)/rgon ka)no/s1ion, kai\ para/nomon.
id est,
Calidum o facinus, et impium, et nefarium.
Interpres exponit qermo\n, paradozon, tolmhro\n, eu)ki/nhton, id est, Inaudirum, audax, et praeceps, ac temerarium. Item Sophocles in Antigone.
*qermh\n e)pi\ *yuxroi=s1i kardi/an e)/xeis2.
id est,
In frigidis tibi men: calet negotiis.
Obiurgatur Antigone, quod nimium avide cuperet sepelire frattem. Et Plutarchus Symposiacon Decade quinto, significat cwro/teron quibusdam significare qermo\n, ut Achilles apud Homerum, iubens Patroclum miscere zwro/teron, exegerit celeritatem ministerii. Quemadmodum nos quoque, inquit, saepenumero iubemus ministris qermo/teron a(/ptesqai th=s2 diakoni/as2, id est, Calidius ac celerius adire ministerium.
*mh\ ma/xairan ai)=re sqh=ln.
id est,
Ne machaeram tolle, mulier.
Hemistichium est carminis trochaici. Ne suscipias negotii molem, cum nequeas auxiliari. Virorum enim est, *amun/asqai peri\ pa/trhs2, ut inquit Homerus. Potest et in hunc trahi sensum, Ne spem ostendas, quam praestare non possis. Ne mineris, aut ne lacessas inimicum, cum lacessitum non queas profligare. Brutus notat
Ciceronem, quod Antonium contionibus suis irritaret, quem irritatum non potuerit comprimere: hoc est, gladium tolleret mulier.
QUI prorsus inutiles sunt, et fruges consumere nati, schemate proverbiali, nec sibi, nec aliis utiles dicuntur. M. Tullius in libris Officiorum, Quamobrem, ut ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi, nec aliis prosunt, ut dicitur. In quibus nullus labor, nulla cura, nulla industria est. Sumptum est ex nobili illo carmine Hesiodi, ex opere, quod inscribitur e)/rga, dia\ h(me/rai, quod subinde citat Atistoteles:
*ou(=tos2 men pana/ristos2, o(\s2 au)tw=| pa/nta noh/s1ge
*frassa/menuos2, ta/t) e)/peita dia\ e)s2 te/los2 h)=s1in a)mei/nw.
*esqlo\s2 d) au)= kakei=nos2, o(\s2 eu)= ei)po/nti piqhtai.
*os2 de/ke mh/q) au)tw=| noe/h, mh/t) a)/llou a)kou/wn.
*en qumw=| ba/llhtai, o( d) au)=t) a)xrh/ios2 a)nh\r.
id est,
Omnta quiper sesaptat, longe optimus ille est,
Multo ante expendens, quanam sint optima factu:
Is tamen et frugi est, qui paret recta monents.
At, qui nec per se sapiat, neque mente reponat
Ex aliis audita, vir undique inutilis hic est.
Horum carminum sententiam T. Livius sane quam eleganter et commode reddidit. Saepe ergo, inquit, audivi milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit; secundum eum, qui bene monenti oboediat: qui nec ipse consulere, nec alteri parere scit, eum extremi ingenii esse. Huius generis haud paucos videas mortales, qui, cum ipsi ob mentis inopiam nequeant dispicere, quid facto sit opus, dictu tamen mirum, quam sint praefracti, quamque non admittant alienum consilium, videlicer asinum illum Horatianum referentes, qui, com nec viam nosset, nec duci pareret, in rupem praeceps datus est Hesiodi carmen Zeno, teste Diogene, sic invertit.
*kei=nos2 men pana/ristos2, o(s2 eu)= ei)po/nti pi/qhtai.
*esqlo\s2 d) au)= ka)kei=nos2 o(\s2 au)to\s2 pa/nta noh/s1ge.
id est,
Optimus ille quidem, qui paretrecta monenti.
Rursus at ille bonus, qui per seseomnia novit.
Videlicet anteponens eum, qui bene pareret ei, qui bene saperet. Huic. n. intelligentiam duntaxat adesse, illi vero etiam usum, et exercitationem.
*ou)q) u(/etai, ou)/te h(liou=tai, id est, Neque compluitur, neque sole aduritur. De eo dici solitum, qui procul ab omni incommoditate semotus, vitam ageret. Cui contrarium illud Horatianum.
- Sudavit, et alsit.
Et pulveris, et solis, et caelestis aquae patiens latus. Negotiatores, milites, athletae, nautae, atque id genus homines oli ferendo, et imbribus tolerandis, assuescant oporter. Qui domi molliter vivit, ab his malis abest. Quamobrem in hominem delicatum, et ad labores ferendos inhabilem, quadrabit. Aristophanes in Ranis, Bacchi mollitiem notans,
*kai\ mh/te sqeruhn\, mh/t) a)/gan *yuxra\n fra/s1hs2.
id est,
Nec astunsam, nec nimis cedo frigidam.
Referrur a Zenodoto proverbium.
*tw=n pisqh/kwn eu)morfo/tatos2 di/s1morfo/s2 e)sti, id est, Simiarum pulcherrima desormis. Recte dicetur de iis, quae ipso genere sunt vitiosa, neque prorsus conferenda cum vel extremis eorum, quae sunt in honestorum ordine, veluti, si quis dicat, lenonem integerrimum esse perirum, aut honestissumum histrionem infamem, aut optimum Mevii carmen malum esse. Citatur a Platone, et ad Heraclitum auctorem refertur.
*zhtw=n ga\r o)/yon, qoima/tion a)pw/les1a, id est, Obsonium dum quaero, vestem perdidi. Ubi res pessime cadit: aut cum pusilla quaedam captantes, maiota perdimus. Refertur a Suida, et ab aliis, nec indicant unde sit natum. Quamquam obscurum non est, ab eventu profectum esse, quo fur quispiam, dum studer cibum tollere, comprehensus, vix pallio quoque relicto, effugit. Allusit ad hoc proverbium Aristophanes.
*dia\ tau=ta dh\ kai\ qoima/tion a)pw/les1as2.
id est,
Ob haec tibi vestis quoque periit insuper.
Citius elephantum sub alaceles.
LUCIANUS in indoctum, sqa/tton a)\n pe/nte e)le/fantas2 u(po\ ma/lhs2 kru/yeias2 h)\ e(/na ki/naidon, i. Citius quinque elephantos sub ala tegas, quam unum cinaedum. De iis, qui dissimulari nullo pacto possunt, quin notis aliquibus prodant animi norbum. Est autem figura proverbialis in hyperbole: cui cognatum illud apud M. Tullium ex Ennio, libr. de Oratore 2. Flammam a sapiente facilius in ore ardente opprimi, quam ut bona dicta teneat.
*eu)daimwn ge ko/rinqos2, e)gw/ d) ei)/hn tenea/ths2.
id est,
Fortunata Corinthus, at ipse siem Teneates.
Tenea, vicus quidam, haud procul a Corintho, nemorosus, et amoenus. Porro Corinthiorum opulentia insignis fuit. Strabo libro 8. scribit, hunc versum oraculo proditum fuisse cuidam Asiano, consulenti, num praestaret Corinthum demigrare. Unde videtur, sicut alia pleraque, in vulgi sermonem abiisse: atque adeo refertur in catalogo Graecanicorum adagiorum. Tempestivum fuerit hoc uti quoties in contenitone duorum, non inficiabimur alterum per se praestantius, verum alterum amgis arridere, placereque animo nostro. Veluti, si quis dicat, equidem fateor iuris scientiam, et ad rem, et ad famam comparandam magis idoneam, quam sit poetica, verum:
*eu)dai/mwn ge ko/rinqos2, e)gw/ d) ei)/hn tenea/ths2.
Sit illud melius, aut utilius, hoc animo meo gratius. Strabo admonet, a quibusdam pro tenea/ths2 perperam legi tegea/ths2. Nam Tegea eivitas est Arcadiae.
*onos2 ei)s2 a)/xura, id est, Asinus in paleas subaudiendum, incidit. Dici solitum, ubi cuipiam fortuna lautior praeter spem obtigerit, aut nactus sorte fuerit aliquis, quo vel praecipue gaudeat, veluti, si quem ostreorum avidum videas affatim vescentem illis,
non importune dixeris, o)/nos2 ei)s2 a)/xura, id est, Asinus in paleas. In fragmentis secundi libti Dipnosophistarum citatur hic senarius ex Philomenis Comoediis:
*onos2 badi/ceis2 ei)s2 a)/xura traghma/twn.
id est,
Iam vadis asinus in paltas tragematum.
Iuncundius erit, si lognius transferas: puta, si quis cupienter legat poetam, quo peculiariter delectetur. Conneniet et in hunc usum, ubi quis inscitia rem contaminat, veluti, si barbarus, et illiteratus, bonum auctorem malis commentariis inquinet. Gaudet enim asinus volutatione, et omnia confundit hac lascivia. Quod indicat Apuleius quoque, cum horti areolas omnes volutationibus corporis a se turbatas scribit. Adagium ab eventu natum esse, nemo non videt.
PROVERBIALI schemate dixit Martialis in clamcularium quendam poetam, qui, corniculam Aesopicam referens, suos ineptos versiculos nomine Martialis in vulgus spargebat, ratus futurum, ut titulo decepti lectores, Martialis esse crederent.
Credis hoc, Prisce,
Voce utloquatur psittacus coturnicis.
Conveniet in musicos, aut poetas, longe dispari stylo, longeque dissimili facultate. Psittacus inter aves proxime voces humanas exprimit: coturnices, pugnaces magis, quam loquaces. Unde Ouidius in Epitaphio psittaci:
Ecce coturnices inter sua proelia vivunt.
CALVUS comatus, apud eundem Martialem, haud dubie figura proverbiali:
Calvo turpius est nihil comato.
Rursus idem,
Calvus cum fueris, eris comatus.
Apte dicetur in eum, qui veris bonis nudus, adsciticiis se venditat. Veluti, si quis indoctus aliena pro suis ederet, aut si quis dissimulet, essese, quod est, veluti, si senex, assuto galericulo, aut tinctis capillis, affectet videti iuvenis; si deformis, adhibito fuco velit haberi sormosa.
*ta\ prw=t) a)ri/stous2 pai=das2 ai)/gin) entre/fei.
id est,
Aegina primitus optimos pueros alit.
De re quapiam, quae melioribus initiis coepta, paulatim ad deterius delabitur, ut pleraque mortalium faciunt. Exortum adagium, ob Achillem, Patroclum, Aiacem, Neoptolemum, quod hi virtute praecelluerint, cum essent Aegientae. Concinit his Strabo libr. 8. ostendens, ex hac insula profectum AEacum cum sua posteritate. Nam Stephanus insulae nomen inditum putat ab Aegineta, Aeaci matre. Eandem aliquando maris imperium tenuisse, quae necum Atheniensibus quidem in navali ad Salaminem praelio de principatu certare dubitaverit, cum Persae Graeciam invaderent. Huius meminit etiam Homerus. Est autem Cycladum nobilissima, quae diu dicta fuit OEnone, ut indicat idem Strabo, et Stephanus. Ob laborum autem tolerantiam, et industriam, frugalitatemque, dicti sunt Aeginetae Myrmidones, cum. n. haberent terram superne lapidosam, inferne frumentis idoneam, fodientes, in cavernis habitare visi sunt formicarum more, et asportandis
lapidibus quodammodo eius animantis industriam repraesentare. Deinde, labente morum integritate, male coeperut audire Aeginetae, id quod proverbiis aliquot testatum est, quorum est illud, AEginenses, neque tertii, neque quarti, ut dictum est in proverbio de Megarensibus. Non dissimile illi, Quonda fuerunt strenui Milesii.
*age/lastos2 pe/tra, id est, Irrisibile saxum. De re vehementer acerba, tristique Ostendebatur olim saxum quoddam in Attica, in quo ferebatur consedisse Ceres, cum, relicto caelo, succensis facibus, Proserpinam a Plutone raptam quaereret. Porro, cum Eleusinem pervenisset, ibi tristis in faxo quodam insedit, quia ob eam ipsam causam a)ge/laston appellabant. Auctor Zenodotus. Quadrabit in severos, ac tetricos, quosque vocant a)gela/stous2. quotum in numero Socratem ponit Plinius, Perclem Aristides. Neque perperam accommodabitur ad rem magnopere molestam.
*agame/mnonos2 qus1i/a, id est, Agamemnonis victima. Quondam in duros, et persuasu difficiles dicebatur. Inde natum, quod, Agamemnone rem divinam in Troia facturo, bos effugerit, vixque multo negotio comprehensus, reductus est. Tantum Zenodotus. Quadrabit etiam in eos, qui nolentes, et adacti quippiam agunt. Olim in sacris spectabatur, ut hostia lenis, ac volens adstaret. Quod si refracto fune profugisset, infaustum omen habebatur. Nobis videtur et hue posse referri, quod Agamemnon in Aulide filiam Iphigeniam sacrificavit, sed admoduin invitus. Recenserur a Zenodoto.
MACTATA hostia lenior, proverbiali figura dixit Horatius in Odis:
De spontaneis, ac mansuetis. Sumptum est a sacrificiis, in quibus explorabatur hostia, ducto per frontem cultro, idque mactare vocabant. Unde, qui spectata sunt virtute, cos Mactos virtute vocant.
*mikro\n kako\n, me/g) a)gasqo\n, id est, Pusillum malum, ingens bonum. Admonet adagium, ex paululo incommodi, laboreque exiguo, summa, maximaque commoda colligi. Refertur a Diogeniano. Nam discrepat hinc Musonii sententia, quam commemorat A. Gellius lib. 16. c. 1. a)/n ti pra/zhs2 kalo\n kata po/nou, o( men po/nos2 oixetai, to\ de\ kalo\n me/nei, a)/nti poih/s1hs2 ai)xro\n meq) h(donh=s2, to\ men h(du\ oi(/xetai, to\ de\ ai)xro\n me/nei, id est, Si quid feceris honestum cum labore, labor abit, honestum manet. Si quid feceris turpe cum voluptate, voluptas abit, turpitudo manet. Eandem sententiam Cato. minus quidem modulate, minusque rotunde, sed tamen fideliter extulit ad hunc modum. Cogitate cum animis vestris, si quid per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, benefactum a vobis, dum vivetis, non abscedet. Sed, si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit.
*attikoi\ e)leus1i/nia, id est, Attici Eleusinia, subaudiendum, kaq) e(autou\s2, id est, inter sese. Duris apud Zonodotum, ait, paroemiam usurpari solitam, si quando convenissent inter sese
aliqui secreto de re quapiam arcana tractantes. Ducta metaphora a mysterus sacrorum Eleusiniorum, quae in honorem Ceretis agebautut apud Eleusim, summa religione, mysticis. que caeremoniis, a quibus arceban. tur profani. Capitale autem erat, ex his mysteriis quidquam in vulgus efferre, cuiusmodi videntur fuisse apud Romanos sacra Bonae deae, quam eandem C. Bassus apud Lactantium Fatuam appellatam tradidit. Nam haec et noctu, et in operto fiebant, et exclusis maribus.
*anq) e(rmi/onos2, id est, Hermionis vice, addendum, ex usu sententiae, verbum, quod eam expleat, puta, fuero tibi, aut mea domus, aut haec urbs erit vobis, aut aliud simile quippiam. Valet autem perinde, quasi dicas, loco asyli tibi fuero, vel instrar arae, quae te tutum reddat. Est Hermione, templum in Peloponneso sacrum Cereri, ac Proscrpinae, ad quod qui confugerint, tuti sunt, propter loci religionem. Zenodotus Atistophanem citat in Babyloniis, qui huius adagii fecerit mentionem. Effertur bifariam ea vox, e(/rmion, kai\ e(rmio/na, ut u)po\ th=s2 ka/lukos2 kalu/kh. Auctor Stephanus.
*antrw/nios2 o)/nos2, id est, Antronius asinus. Olim dicebatur, qui deformi, praegtandique mole corporis esset, ceterum in genio stupido, bardoque. Antron autem civitas erat Thessaliae, nomen inde sortita, quod cavernis, et specubus abundaret. Illic aiunt asinos insigni magnitudine quondam fuisse, unde proverbium increbuit. Auctores Stephanus, et Suidas. Attingit proverbium et Homeri Scholiastes in Iliados b. Exstat et hodie iocus vulgaris, in homines magno corpore, quasi ii parum sapiant, quasique natura sic paria facere gaudeat, ut, quod corporis addiderit moli, detrahat ingenio. Traditur a nonnullis, apud Antronios ingentes reperiri molares lapides, quorum qui substernuntur, ob segnitiem, et quietem o)/nous2 vocant Graeci. Lapidem autem vocamus stupidum, et amcntem.
*ane/mwn sta/s1eis2, id est, Ventorum stationes. De rebus multo usu observatis, perspectisque. Apparet, paroemiam integre sic esse pronuntiandam, a)ne/mwn sta/s1eis2 ginw/s1kous1in oi( e)gxw/rioi, id est, Ventorum stationes norunt indigenae. Sunt enim plerisque regionibus sui quidam venti, quorum naturam optime norunt incolae regionis illis obnoxiae, qualis est Athenien sibus Scyron, paullulum ab Argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. Narbonensi Galliae Circius, a turbine, et vertigine, sic appellatus, sive Certius, ut vocat Cato, ventus apud illos clarissimus, nec ulli vio lentia inferior. Idem non modo in reliquis caeli partibus ignotus, sed ne Viennam quidem, eiusdem provinciae urbem, attingens. At Auster in Aegyptum non penetrar, ut auctor est apud Plinium Fabianus. Iapyx Apulis est familiaris, et Arabulus Apuliae certis montibus, notus, ac pestilens, unde vocabulum inditum. Sunt et alii permulti cuiusque regionis indigenae, ut apud Gellium testatur Favorinus. Ad haec est nonnullis alis aliis regionibus vis, ae natura. Nam, ut testatur in Problematis
Aristoteles, Hellespontias, qui idem Scyron vocatur, Atticae terrae, insulisque vicinis imbrem affert. Aquilo Hellesponto, ac Cyrenae, Auster Lesbo. Atque hic, cum apud alios sit tepidus, et pluvius, Africae frigidus est, ac serenus, ubi rursus Aquilo pluvius, auctore Plinio. Etesiae, quae et statis anni temporibus oriuntur, et certis horis diei spirant, et conquiescunt, in Hi spania, et Asia flant ab oriente, in Ponto ab aquilone, in reliquis mundi partibus a meridie. Suidas haec verba refert, incertum, unde sumpta, e)gxw/rioi ga\r ou)mo/non ta\s2 tw=n a)ne/mwn sta/s1ges2 kata thn\ paroimi/an, a)lla\ kai\ ta\ tw=n e)gxwri/wn a)nqrw/pwn h)/qh ka/llista ginw/s1kous1in, hoc est, Indigenae enim non solum ventorum stationes, iuxta proverbium, verum etiam indigenarum hominum mores pulchertime norunt. Licebit in hunc usum trahere, ut dicas, suae cuique gentis ingenium esse cognitum, suos cuique familiares esse notissimos, suam cuique uxorem maxime esse cognitam, suam cuique notam artem, in qua sit quam diutissime versatus.
*ane/mou pedi/on, id est, Venti campus. In hominem instabilem, levem, et inconstantem dicebatur. Refertur a Diogeniano. Nam in planicie venti liberius huc atque illuc divagantur, nullo coerciti obstaculo. Et Homoerus subinde vana vocat a)nemwli/a. Et u(phne/mia dicuntur, quae solida non sunt, sed subuentanea. Denique instabiles ventosos dicimus. Horatius.
Romae Tibur amo ventosus, Tibure Romam.
Idem:
Non ego ventosae plebis suffragia venor.
Postremo domum undique perflabilem, non illepide dixeris a)ne/mwn pedion. Pindarus Olympiorum hymno secundo, varias rerum humanarum vices elegauret expressit.
*poai\ d) a)/llot) a)/llai
*eu)qu miw=n te meta\ kai\
*po/nwn ei)s2 a)ndra\s2 e)/ban.
Nunc alii, nunc alii fluxus, et cum tranquillitate, et cum labotibus in homines venere. Hoc translatum videri potest et ab aestuariis maris reciprocarionibus. Ceterum in Encomio septimo sententiam eandem extulit, metaphora sumpra a ventis, qui non semper spirant iidem.
*en de\ mia=| moi/ra xro/nou
*allot) a)/llai dia\ qu/ssois1in au)=rai.
In una parte temporis nunc hae, nunc aliae discurrunt autae. Rursus hymno 12. idem effert, metaphora sumpta a tesseris:
*polla\ d) a)nqrw/pois2 para\ gnw/man e)/pes1an
*empalin me\n te/ryios2, oi(d) a)niarai=s2
*antiku/rs1antes2 za/lais2,
*estlo\n baqu\ ph/matos2 xro/nw|.
*opou ai(e)/lafoi ta\ ke/rata u)poba/llous1in, id est, Ubi cervi cornua abiciunt. Hoc adagio significabant velut ai)nigmatikw=s2, quempiam in negotio difficili versari. Siquidem cervi, cornua deposituri, secedunt in loca aspera, atque inaccessa. Conveniet et in eos, quia communi hominum convictu subducunt sese, Timonem illum Atheniensem, ob id ipsum mis1a/nqrwpon appellatum, imitantes.
Quadrabit item, ubi locum vehementer abditum abstrusumque significabimus. Postremo, quod innuemus nusquam inveniri, illic esse dicemus, ubi cerni cornua abiciunt,
ut quemadmodum ad Graecas calendas, de itidem hoc de loco dicatur. Veluti si quis dicat ad hunc modum, Ugi gestum est illud praeclarum facinus, quod iactas? Illic opinor, o(/pou ai( e)/lafoi ta\ ke/rata u)poba/llous1in. Plinius lib. 8. cap. 32. de cervis cornua mutantibus scribit in hunc modum: Cornua mares habent, solique animalium omnibus annis, stato veris tem pore, amittunt. Ideo sub ipsam diem quam maxime invia perunt. Latent amissis, velut inermes, sed et ipsi bono suo invidentes. Dextrum cornu negant inveniri, ceu medicamento aliquo praeditum. Idque mirabilius fatendum est, cum et in vivariis mutent omnibus annis, defodi ab iis putant. Hactenus ille. Meminit huiusce proverbii et Aristoteles libro De natura animantium nono, cuius verba non pigebit adscribere. e)/ti de\ o( a)/rr(hn o(/tan ge/nhtai paxu\s2. *gi/netai de\ s1fo/dra pi/wn, o)pw/rhs2 ou)/s1hs2) ou)damou= poiei= e(auto\n fanero\n, a)ll) e)ktopi/zei w(s2 dia\ thn\ paxu/thta eu)a/lwtos2 w)\n. u)poba/llous1i de\ dia\ ta\ ke/rata en to/pois2 xalepoi=s2, kai\ dus1ezeure/tois2. o(/qen kai\ h( paroimi/a ge/gonen, ou(= ai( e)/lafoi ta\ ke/rata u)poba/llous1i. w(/per ga\r o)/pla u)pobeblhkui=ai, fula/ttontai o(ra=sqai. le/getai de\ w(s2 to\ u)ristsro\n kera\s2, ou)dei/s2 pw e(w/raken. u)pokru/ptein ga\r au)to\, w(s2 e)/xon tina farmakei/an, id est, Praeterea mas, posteaquam pinguerit, (pinguescit autem admodum, idque autumno) nequaquam sese conspiciendum praebet: verum secedit e medio, quippe qui, propter corpulentiam, tum facile capi possit. Ad haec abiciunt et cornua locis asperis, inventuque difficilimis. Unde proverbium etiam natum est, Ubi cervi abiieiunt cornua. Nam, ut iam armis suis exsuti, cavent, ne conspiciantur. Aiunt, sinistrum cornua nemine adhuc visum esse. Abdere enim illud cervos, tamquam remedium aliquod in se habeat. Quamquam Plutatchus in commentatio De Pithiis oraculis oratione prorsa redditis, ostendit, hoc oraculum editum fuisse de Procle tyranno, ut illi fugere, ac migrare liceret eo, ubi cervicornu abiciunt, significante deo, ut defoderetur, et e medio prorsus tolleretur. Idem meminit adagii Symposiacon decade 7. problemate 2.
PLANESIUM meretrix apud Plautum, amatorem admonens, ne servum, qui iam ad plagas obduruerat, occallueratque, pulset, manui potius quam illi, nociturus. Noli, inquit, amabo, verberare lapidem, ne laedas manum. Apte dicetur, ubi quis obiurgat incastigabilem, aut docet indocilem, aut inanem operam sumit in re quacumque.
NEQUE minus elegans illud in Curculione, Meus est, hamum vorat. De lenone, cui fraus intendebatur, epistolam, qua decipiendus erat, lecturieute. Lucianus, katapiei=n to\ a)/gkustron. Item apud Horatium in Epistolis:
Occultum visus decurrere piscis ad hamum.
Idem Plautus in Bacchidibus eandem sententiam simili extulit metaphora, Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit. Alterum a piscantibus, alterum ab aucupio ductum est. Nos item in epigrammate quodam ad hanc paroemiam sic allusim us:
Non stulti usque adeo sumus futuri, ut
Gustatum toties voremus hamum,
Unco plus semelaere sauctati.
Velsero sapiemus, et nocentem
Tandem carpere desinemus escam.
*afqa/s2 s1oi lela/lhken, id est, Vulcanus tibi vaticinatus est. Refertur a Suida. Dictum est ubi quis crederet se rem habere certam, velut ex oraculo auditam fqa\s2 apud Memphiticos Vulcan us dicitur, unde, literulae accessione, a)fqa\s2, velut sta/xus2 a)/staxus2.
*to\ au)to\ a)/deis2 a)=s1ma, id est, Cantilenam eandem canis. De eo, qui molestus est, saepius eadem inculcans. Nihil enim odiosius, quam quod semper idem est. Dorio leno in Phormione Terentiana, Cantilenam eandem canis. et, Mirabar si quid adferres novi. Familiare poetis est, nuntium, cantilenam appellare. Euripides in Ione:
*ti/s2 h(/de mou=s1a x) w( fo/bos2 ti/nwn peri\.
id est:
Quae cantio haec, quibusve derebus metus?
Idem in Hecuba:
*hzei ti\ me/los2 goero\n goerai=s2.
id est:
Aliqua accedet cantio tristis tristibus.
Sumptum est a cantoribus, qui, si quando diutius eandem occinant cantionem, taedium adferunt autibus. Proinde periti subinde variant carminis genus, quo satietatem devitent.
APUD Quinctilianum legitur, ut eleganter, ita et proverbialiter dictum, Caligare in sole, pro eo, quod est, in re clarissima caecutire: idque solet accidere vitiosis oculis, qui nihil vident in luce quam maxime perspicua, videlicet sensum debilem obruente vi splendoris. Idem evenit noctuis, et lusciosis. Nam iis lumen pro tenebris est. Non invenustetorquebitur in istos, qui velut obscurum causantur, quidquid eruditum fuerit. Quibus tenebricosa est vel Ciceronis oratio. Noctem enim in oculis circumferunt. Quemadmodum apud Senecam Portius dicebat, quendam spinas in pedibus babere, cum se per spinas ingredi quereretur, videlicet ingenii vitium in argumentum conferens. At pedes, inquit, tui spinas habent, non locus. Itidem isti noctem, qua se praedicant offendi in bonis auctoribus, in oculis secum afferunt, non in libris reperiunt.
*bou=s2 e)f) e(autw=| konici=tai, id est, Bos adversus se ipsum pulverem movet, sive festinat. Ubi quis ad suum ipsius malum voles lubensque ducitur. Nam boves, ut sunt mansueti, facile se praebent vinciendos, neque gravatim obtemperant iugo. koniei=n enim Graecis fignificat, festinandi studio ciere pulverem. Quidam accommodant in eos, qui prudentes, ac scientes semet in praevisum periculum iniciunt, bovis in morem, qui sibi patitur inici vincula, quibus ad caedem ducatur. Refertur a Zenodoto.
*tragiko\s2 bas1ileu\s2, id est, Tragicus rex dici potest, vel factuosus, ac turgidus; vel qui nomine dumtaxatrex sit, ceterum viribus parum polleat: quemadmodum Gallico proverbio chartaceum regem appellant to\n au)toxra/tora, ceu titulo regem verius, quam opibus, aut ditione. Dionysius
Pheraeum, quod decem menses potitus imperio, mox vita decesserit, tragiko\n bas1ile/a dixit. Nam in tragoediis tannsper durat imperium, dum fabula peragatur. Tum, deposita persona, qui paulo ante fuerat Agamemnon, aut etiam Iuppiter, tressis homuncio discedit domum.
MARTIALIS in epistolati quadam praefatione, Denique videas, an te delectet contra retiatium ferula: id est, an id faciendum tibi putes, quod nemo non damnet, atqque exsibilet. Domitius Calderinus, in terpres ad monet, subesse proverbium, dici solitum in eos, qui infirmo praesidio contra maxime instructum pugnarent. Quamquam idem paulo post alio dilabitur, nempe huc, gladiatores olim, si minus placuissent, ferula caesos eici solere. Huic finitimum est illud Gellianum libro Noctium primo capite secundo. An non contra istum bacu lum moveas? heus, homo, quid mecum tibi. Itaque ferulam, aut baculum movere coutra quempiam, est, refragari, et insolentius repellere sententiam. Est aurem Ferula ligni genus, quo quondam pueri caedebautur, atque item milites, si quid contra disciplinam facere viderentur. Opinamur idem factitare solere in ludis gladiatoriis huiusmodi certaminibus praefectos.
Mulier imperator, et mulier miles.
*lunh\ strathgei=, kai\ gunh\ strateu/etai.
id est:
Et femina dux est, femina aeque miles est.
Senatius est proverbialis, quoties totum negotium ignavis commissum est, cum que et ii, qui praesunt, et ii, qui parent, pariter sunt formidolosi. Apud Athenaeum libro tertio, citatur Alexis in fabula, cui titulus gunaikostrati/a. Natura feminam in hoc finxit, non ut imperet, sed ut pareat, vel Graeco versiculo teste:
*gunaiki\ d) a)/rxein ou) di/dws1in h( fu/s1is2.
id est:
Natura non dedit imperare feminis.
Etenim, quod in homine ratio, et affectus, id in vita vir, et mulier, ac, iuxta Mcysen, demiurgus ille feminam viro subiecit. Tametsi Plato non omnino arcet mulierum genus ab administranda Rep. si qua modo reperiatur idonea. Tacite videtur huc allusisse Aeschines contra Timarchum, katidw\n ga\r oi)ki/an plous1i/an kai\ ouk eu)nomoume/nhn, h(=s2 h(gemw\n me\n h)=n gunh\ me/ga fronou=s1a dia\ nou=n ouk e)/xous1a, id est, Cum vidisset domum opulentam, maleque gubernatam, cuius dux erat muliet superba et excors. Iucundior erit sentemia, quoties longius deflectetur, veluti, si quis auctorem, ac praecipuum Peripateticae philosophiae ducem appellet Tartaretum. Ita Virgilius:
Tanti dux femina facti.
Sic Galenus alicubi Aristotelem appellat tou= lo/gou pate/ra, quod ab ipso profecta esset sententia.
*dikaio/teron staxa/nhs2, id est, Iustius trutina. Doricum proverbium, de iis, qui in signi, in corruptaque sunt aequitate. Dores enim thn\ truta/nhn, id est, trutinam, staxa/nhn vocant. Est autem id librae genus, quo vel minutissimum ponderis momentum sentitur, dignosciturque. Larini quoque exactam aequalitatem Aequilibrium appellant. Unde et Aequa lance fieri dicitur, quod pari iure fit, citra personatum respectum. Ita Modestinus Pandect. lib. 42. titulo de re iudicata.
Quod et in persona mulieris aequa lance servati, aequitatis suggerit ratio. Item Iustinianus Cod. l. b. 5. tit. de naturalibus liberis. Quapropter sancimus, in huiusmodi casibus omnes liberos, sive ante dotalia instrumenta edita sunt, sive postea, una, eademque lance trutinati. Adsimili figura dixit Nicarchus in Epigrammate:
*le/gonen d) o)rqo/teros2 kano/nos2.
id est:
Rectior est factus, regula quam ulla fiet.
*akarpo/teros2 a)gri/ppou, id est, Sterilior agrippo. Laconicum adagium est, deiis, qui extremae sunt paupertatis, neque quidquam facultatum possident. Quadrat et in ignavos, nulliusque industriae homines: Lacones oleam silvestrem agrippum vocant. Tantum Zenodotus, et Suidas.
*dio\s2 *yh=fos2, id est, Iovis suffragium dicebatur, sacrum, et inviolatum. Unde sententiam eius, cuius sit velut refragabilis auctoritas, Iovis suffragium recte dixeris. Aut per ironiam, ubi quis arrogantius de re quapiam pronuntiat, suamque opinionem pro lege atque oraculo postulat accipi, subicietur dio\s2 *yh=fos2. Aiunt enim, locum, in quo Neptunus, et Minerva iudicium peregerunt, utrius nomine auspiciisque civitas Atheniensium institueretur, Iovis suffragium appellatum fuisse, Suidas Cratinum citat ex Archilochiis,
*ensqa dio\s2 mega/lou sqw=kos2 pessoi/te kalou=ntai.
i.
Magni ubi dicuntur tali, sedesque Tonantis.
Nam et talis olim ferebantur suffragia, nimirum a sortientibus.
IN nervum ire, Donatus, aut quisquis is fuit interpres Phormionis Terentianae, demonstrat esse proverbium, pro eo, quod est, decipere. Sumpta a sagitratiis metaphora, quibus illud evenit interdum, ut, dum nimium tendunt arcum, rumpant, aut sibi nervum aliquem fatigent, ut confine sit illi, de quo dictum est alias, u)porr(h/comen to/ kalw/dion, pa/nu teino/menon. Dictum est autem, In nervum ibit, pro eo, quia est, in vincula ibit. Antiquitus enim, qui solvendo non essent, vincti tradebantur creditoribus, donec opera compensarent cred tam summam. Veretur enim adolescens amans, ubi eum in locum traheretur Phormio, ut aut puellam domum ducere cogeretur ex pacto, aut certe pecuniam acceptam renumerare: ni faciat, vinciendus, et, iuxta leges, corpote luiturus, quod aere non posset. Sibi magis consulturum illum, ut vel prodat omne commentum, vel vere mulierem abducat. Porro, Conicere in nervum, et Eximere e nervo, pro eo, quod est, ob aes alienum vinctos abducere. Sed verba Terentii subscribemus: At enim non ducet, novi. Ceterum, cum argentum repetent, nostra causa scilicet in nervum potius ibit.
*au)to\s2 au(to\n au)lei=, id est, Ipse suimet tibicem est, hoc est, ipte cuiusmodi sit, factis ipsis declarat. Tibicines enim olum laudes fortium vitorum decantabant. Proinde, qui recte gestis sibi satis magnam gloriam comparat, quorsum huic necessum est
conducere buccinatorem laudum suarum? Adagium in utramlibet partem poterit applicari, bonam, vel malam. Nihil huic opus tibicine, qui suis egregie gestis sat illustris est. Aut nihil opus huius vitam insectari, satis per se foedam, atque infamem. Conveniet et in illos, qui semetipsos laudant, qui mos est gallis gallinaceis, etiam cum e pugna se proripuerunt. Plato in Theaeteto, *faino/mesqa/ moi a)lektruo/nos a)geunou=s2 di/khn, pri\n nenike/nai, u)pophdh/s1antes2 u)po\ tou= lo/geu a)/dein. id est, Videmur mihi ignavi galli in morem, cum ante victoriam a sermone resilierimus, canere.
*au)to\s2 e)/fa, id est, Ipse dixit. Quoties tautam esse cuiuspiam auctoritatem significamus, ut ea vel citra rationem ad quiduis credendum sufficiat. Adagium autem a Pythagora natum, qui, quo plus venerationis et auctoritatis, sibi, suisque conciliaret, in dissertationibus dicere solitus est, au)to\s2 e)/fa, id est, Ipse dixit: perinde, quasi non sua referret, sed ab oraculo quopiam accepta. Ea vox deinde in vulgarem abiit sermonem. Huiusmodi ferme Suidas. Diogenes Laertius indicat hoc dictum a Pythagora Zacynthio manasse. Quamquam M. Tullius lib. De natura deorum 1. secus rem narrat. Non enim, inquit, tam auctores in disputando, quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerumque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere prositentur. Desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, indicatum vident. Nec vero probatur id, quod de Pythagoricis acce pimus, quos ferunt, si quid affitmarent in disputando, cum ex his quaereretur, quare ita esset, respondere solitos, Ipse dixit. Ipse autem erat Pythagoras. Tantum opinio praeiudicata poterat, ut etiam sine ratione valeret auctoritas. Quintilianus in Iustitutionibus, Nam et inviti iudices, inquit, audiunt praesumentem partes suas: nec hoc oratori contingere inter adversarios, quod Pythagorae inter discipulos contigit, potest, Ipse dixit. Sed istud magis, minusve vitiosum est, pro personis dicentium. Allusit horsum et Aristoph. en nefe/lais2,
*fe/reti/s2 ga\r ou(=tos2, o( e)pi\ th=s2 krema/qras2 a)nh\r;
*au)to\s2. ti/s2 au)to\s2; s1wkra/ths2. ti/s2 s1wkra/ths2;
*isq) au)to\s2 a)nabo/hs1on au)to/n moi me/ga.
*au)to\s2 men ou)n s1u\ ka/les1on, ou) ga/r moi xolh\.
id est,
Dic, age quis est iste cremathrae insidens homo?
Ipse st. quis ipse: Socrates. quis Socrates?
Abi ipstis ipsum voce magna mihi voca.
Quin ipse magis accerse, non mi est otium.
Quod autem dixit, o( e)pi\ krema/sqras2 (ut hoc obiter indicem) risus causa novatum, cum Socratem intelligi vellet, animo suspenso nubes suspicientem. Nam Cremathra vasculum est pensile, in quo obsoniorum reliquiae consueverunt reponi. Dicitur autem bifariam, sumpliciter aliquoties, sed frequentius per ironiam, veluti si quis Aristotelem, ceu oraculum, citnti dicat au)to\s2 e)/fa. rationem dicti flagitans, neque contentus simplici scriptoris auctoritate. Conveniet etiam, quoties sententiae vel invidiam vel defensionem a nobis ad ipsum auctorem reicimus. Iuvena.
Sic volo, sic iubeo: sic pro ratione voluntas.
Melius Horatius:
Nullius adatctus iurare in verba magisiri.
Illud admonendum videtur, a)uto\s2 e(/fh, in hac paroemia perinde valere, quasi dicas, dominus dixit, ut Pythagoras ab Aegyptiorum vatibus videatur didicisse figuram hanc prophetis familiare. Aristoph. in Ranis:
*fra/s1on tai=s2 o)rxhstris1in, o(/ti a)uto\s2 ei)s1e/rxomai.
id est,
Dis saltatricibus mespsum advenire.
Hoc est herum, quod is quodammodo et famulis missis advenire videatur. Huc pertinent, quae nobis antea dicta sunt in proverbio, Infixo aculeo. Sic Augustinus alicubi recensens opinionem Manichaei, Haec, inquit, Manichaeus dixit, atque abiit; notans illum, quod sat haberet dixisse, cum docendum esset, quod dixerat. Galenus item lib. peri\ fus1ikw=n duna/mewn, primo: tadta kai\ ta\ toiadta ei)pw\n, e)caifnhs2 a)ptai/stw| kai\ s1afei= sto/mati teleutw=n, u)pophdhs1as2 a)ph/ei katalipw\n h(ma=s2, w(s2 mhde\ piqanh=s2 tino\s2 a)ntilogi/as2 eu)porh=s1ai duname/nous2, id est, Haec, et his similia locutus, repente ore nihil cunctante, quasi labi non posset, verbis apertis absolvit sermonem, moxque proripiens sese abiit, nobis ita relictis, quasi nihil omino reperire possemus, quod vel probabiliter contradiceremus.
*au)to\n ou) tre/fwn kun/as2 tre/feis2, id est, Cum temetipsum non alas, canes alis. In eum dicebatur, qui, cum per inopiam sibi, quae sunt ad vitam necessaria, suppeditare non posset, conaretur, aut equos, aut famulos habere domi. Apposite dicetur adversus istos, quibus cum ob rei familiaris angustiam vix suppetat, quo vitam sustineant, tamen per ambitionem conantur fastu vestium, reliquoque strepitu potentes et opulentos imitari. Breviter conveniet in omnes, qui, quae ad voluptatem aut splendorem pertinent, curant, neglectis his, quae magis sunt necessaria. Porto necessarus prima debetur cura, dignitati posterior: veluti, si quis in eruditione comparanda laboret, vitae securus, de qua periclitetur.
*gh=s2 e)/ntera, id est, Terrae intestina. Dicebantur vilia, nullisque pretii. Saxa vero, terrae viscera dicuntur. Refertur a Diogeniano. Terrae enim intestina sunt saxs: et lapides appellamus homines inutiles. Simile illi.
- *etw/s1ion a)/xqos2 ar)ou/rhs2.
id est,
- Telluris inutile pondus.
*tene/dios a)ulhth\s2, id est, Tenedius tibicen, dicebatur testis falsus, et calumniator, hinc natum, quod Philonome tibicinem suum subornavit, qui testaretur apud Cycnum, ipsam a Tenne de stupro fuisse interpellatam, ac vi etiam tentatam. Haec ferme Stephanus in catalogo urbium. De Tenedo saepe iam dictum est alibi.
*ku/rbeis2 kakw=n, id est, Cyrbes malorum. De vehementer improbis, et omni facinorum genere contaminatis. Apud Athenienses tabulae quaedam erant quadrae, in quibus leges descriptae proponebantur, praeterea variae delinquetium poenae. Has illi ku/rbeis2 appellant, apud Lucianum a)/cwnes2 dicuntur. Non dissimile est illi, quod alibi retulimus, i)lia\s2 kakw=n, id est, Ilias malorum. Simili figura apud Athenaeum lib. 9. dixit Antiph. opinamur:
*kai\ tau= ta me/n moi tw= kakw=n paroyi/des2.
id est,
Et hic malorum mihi catinus exstitit.
Solent enim in eodem disco varia eduliorum genera apponi, sed quae voluptatem afferant. Quo gratior est tropus, deflectens in contrarium, quasi dicas, Ilias bonorum.
*krio\s2 trofei=a a)pe/tis1en, id est, Aries alituram rependit. Citatur ex Menandro. Quadrat, ubi quis pro benefactis maleficium reponit. Allegoria sumpta est ab eo, quod aries cornibus imperat, aut vas, in quo pabulum apponitur, ipsosque, quorum opera nutritus est, aut etiam nutritur, cornibus incessit. Effertur et ad hunc modum proverbium, kriou= dia konia, id est, Arietis ministerium, pro officio collato in ingratum, qui beneficium iniuria peset. Huic affine, quod est apud Aristophanem in Vespis, h( xa/rac th\n a)/mpelon, i. Vallus vitem.
*apo\ dwri/ou e)pi\ fru/gion, id est, A Dorio ad Phrygium venite dicebatur, qui a vita remper ationre ad luxum sese convertisset, aut qui a fortuna mediocri se contulisset ad maiorem vitae strepitum. Sumpta metaphora a notissimis illis veterum harmoniarum generibus, in quibus Dorium moderatius: quemadmodum indicat Suidas, referens haec verba ex incerto auctore: th\n de\ trofhn\ e(klhrw/s1ato metri/an kai\ a)/qrupton, ou)/te kakourgou=s1an dia\ peni/an, ou)/te dia\ plou=ton blakeu/ous1an, a)lla\ me/s1hn, kai\ mous1ikhn\, to\n dw/rion tro/pon th=s2 tu/xhs2 a)lhqw=s2 h)rmos1me/nhn. id est, Victum autem sortitus erat moderatum, deliciarum expertem, neque sordidum, ac molestum ob inopiam, neque ob divitias dissolutum, sed medium quendam, ac modulatum, vere ad Dorium fortunae modum attemperatum. Refert et alium locum, suppresso auctoris nomine, ni fallimur: ou) fanou=mai stroggu/lwn loga/ria, au)ta\s2 de\ ta\s2 qe/s1eis2 tw= nohma/twn ei)s2 me/s1on tiqe/menos mo/non, ou) th=s2 glw/tths2 to\n to/non u(po\ th=s2 dia le/cews2 ei)s2 e)pistro fhn\ meqarmo/s1aimi, u)po\ dwri/ou, faoi\n, e)pi\ fru/gion. Quae tametsi difficile est apte vertere, si nescias, quid praecedat, aut sequatur, tamen apponamus divinationem nostram, donec locus occurterit. Non videbor hominum rotunde loquetium verbula, sed ipsos sensus in medium afferens, tantum non ipsius linguae tonum adisputatione ad attentionem adaptavero. Quamquam apud Suidam legitur monon ei). Ex his verbis apparet, Dorium modum fuisse delicationrem, Phrygium severiorem. Apuleius Floridorum lib. 1. palam indicat, Doricam musicam a Phrygia longe diversissimam fuisse, quandoquidem haec ad religionem infiammabat animos, illa ad bellum inflammabat. Apuleii verba sic habent. Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis voculae melleus modulator, et idem omnimodis peritus modisicator, seu tu velles Aeolion simplex, seu Asium varium, seu Lydium quetulum seu Phrygium religiosum, seu Dorium, bellicosum. Hactenus Apul. cui si credimus, non porest esse temperatus modus Dorius, qui ad bellum accendit: nisi forte ituris in proelium moderatius canebant tibiae, quod illic plus valeat sibi praesens animus quam furore percitus. Verum an in Apuleii verbis, pro Aeolion, legendum sit, Aetolicum, sive Aetolium, et pro Asium, Iassium, sive Iastium, ab Iade, sive iasti\, (ut Ionicum intelligas modum) doctis expenderdum relinquitur. Quamquam his non
satis congruunt, quae refert Lucianus in Harmonide: kai\ e(ka/sths2 a(rmoni/as2 diafula/ttein to\ idion, th=s2 frugi/ou to\ e(/nqeon, th=s2 ludi/as2 to\ bakxiko\n, th=s2 dwri/ou to\ s1emno\n, th=s2 i)wnikh=s2 to\ glafuro\n, id est, Uniuscuiusque harmoniae servare proprietatem, Phrygiae divinum impetum, quod Apuleius vertit religiosum, Lydiae bacchanalem furorem, sive licentiam, Doricae severitatem, Ionicae iucunditatem, quod Apuleius videtur transtulisse varium. Contra Dion in commentariis de regno refert, Alexandrum Magnum ad bellum accendi solere, Timotheo musico Dorium incinente. Athenaeus lib. 14. Doricae harmoniae tribuit to\ a)ndrw=des2, kai\ to\ megaloprepe\s2, kai\ to\ s1fodro\n, id est, severitatem, maiestatem, ac vehementiam: ut quae neque sissoluta sit, neque hilaris, sed tristis, minimeque varia. Iam his recentior Boetius in praefatione libri De musica, ostendit, hanc artem ad movendos affectus praecipuam habere vim, proque ratione modorum, alios atque alios animi motus vel excitare, vel sedare. Addit Pythagotam intentione modi Phrygii incitatum, adolescentem patria barbarum, quippe taurominitanum, vino temulentum, ira fureutem, cum iam aedibus amicae, quae rivalem admiserat, ignem admovere tentaret, tibicina iussa spondeos succinere, ad sobriam mentem revocasse. Boetius refert, iuvenem Phrygio modo fuisse incitatum, ac mutato modo ad se redisse, nec exprimit, in quem modum sit mutatus Phrygius. M. Tullius, quem illic citat Boetius, neutrius meminit modi, tantum ait spondeorum incentione fuisse sedatum adolescentem. Si Timotheus Dorio modo concitabat Alexandrum ad bellum, et hic adolescens ad expugnandam domum Phrygio fuit accensus, apparet modos hos non multum inter se discrepare. Lucianus Phrygio tribuit to\ e)/nqeon, id est furorem, sed sacrum duntaxat. Huius autem furoris Plato tria facit genera: unum quod poetis immittant Musae: alterum, quod varibus immittit Apollo: tertium, quod amantib. Cupido. Habet aurem et Bacchus et Mars furorem suum. Itaque iuvenis ille, triplici furore correptus, insaniebat, Bacchi, Cupidinis et Martis. Pyrrhi chios autem ad proelium acuere alias docuimus, unde illud purr(ixh\n ble/pein de trucibus et commotis. Pyrrhichio autem contrarius est spondeus. Quod ni Boetius dixisset mutatum modum, probabile esse poterat eundem modum Phrygium, et incitare Pyrrhichiis, et sedare Spondeis. Et haud scimus, an Boetius, cum ait immutatum modum, sentiat non mutatas harmonias, sed vocum celeritatem, Videtur locus proverbio, cum ad diversa tram situr, veluti si quis de rhetorum praeceptis sermonem exorsus ad theologicam materiam digrediatur. Veteres, ut arbitramur, de generibus harmoniarum diversa tradiderunt, quod ipsa mutatis gentium moribus pariter sint immutata. Priscorum enim Asianorum laudata est severitas priusquam luxu effeminarentur. Idem usu venit Laconibus, in quibus sunt Dores. Hinc illa mixturarum nomina u(podw/rion, micolu/dion, u(permicolu/dion. Athenaeus hypodorium modum putat eundem esse cum Aeolio, cui tribuit tumorem ac fastum, et submolle quiddam. Quidam musices studiosi affirmant difficilimum esse transitum a Dorio ad Phrygium. Ostendimus et alias, Phrygium melos, s1kolio\n appellatum, et in funebribus naeniis adhiberi
solitum. Quod si Dorius cantus Phrygio diversus est, utpote qui ad belli cupiditatem inflammet, consentaneum est illum Pyrrhichiis constitisse, quandoquide Spondeo contrarius est Pyrrhichius. Verum de his harmoniarum generibus permulta Plato in lib. De repub. Rursus in Lachete docet hanc esse vere Doricam cantionem, et Graecam harmoniam, non Phrygiam, neque Ionicam, neque Lydiam, si vita concorder cum oratione bona. Nonnulla Plutarchus in libro de musica. Nos quantum ad percipiendum adagii sensum sat est, attigimus.
*apo\ balbi/dos2, id est, A carcere, sive repagulo, id est, ab ipso rei principio. Sumptum a certam inibus equestrib. ubi cursus initium est a carceribus, i. repagulis, finis meta Itaque cum exorsum negotii significamus ab ipsis carceribus dicimus: cum finem, ad metam usque. Veluti si quis dicat foedum esse, si quis artifex ab ipso statim carcere peccet, aut neminem tam ignavum, qui non a)po\ balbi/dos strenuus esse videatur. Exstat apud Aristoph. Confine quod alibi positum est, a)po\ geammh=s2, id est, A linea.
*apo\ ou)ranou= me/xri gh=s2, id est, A caelo ad terram. Proverbialis figura, perinde valens, quasi dicas quacumque de re, ab extremo initio usque ad supremum finem. Sic apud Plautum in Persa licitatori roganti, num ex puella quaedam scitari liceret, venditor quantum vellet percontari permittens, A caelo, inquit, ad terram, quod lubet.
Porphyrion in Horatium, hunc versum proverbialem admonet fuisse.
Eum nos inter Graecas sententias repertum restituimus. Est enim huiusmodi:
*fi/lou tro/pous2 gi/nws1ke, mis1h/s1h|s2 de\ mh\.
Admonet in amicorum moribus quaedam vitia dissimulanda, sic ut intelligantur quidem, sed tamen tolereutur, ne severior, et oculatior in observandis amici malis subvertas amicitiam. Atque id praecepti locum habebit in levioribus morbis, non in his quae ad famam, aut ingens periculum pertinent amicorum. Non nosse amici vitia, est hominis parum dili gentis, quos diligat: odisse, parum civilis. Noscenda sunt, ut aut corrigas, aut certe minuas: at non sic, ut ob ea videaris amicum odisse. Siquidem nulli futurus est amicus, qui nihil viriorum in amico ferre possit.
Brthus, et Bacchius nobile par gladiatorum fuit, quorum mentionem Suetonius quoque fecit, pares arte, pares audacia. Proinde quoties duo aequaliter improbi contendunt inter sese, ita ut neuter alteri velit concedere, non intempestiviter dicemus, Bacchium cum Bitho commissum. Horatius in Sermon.
Rupili, Persuque, parem inter ipsos improbitatem et maledicentiam significans. Quidquid insigniter improbum est, et ad omnem contentionem paratum, gladiatorium appellamus. Gladiatoria corporis firmitas, gladiatoria audacia, gladiatoriis animis ad me affectant viam. M. Tullius in Philippicis Antonii fratrem aliquoties Mirmyllonem appellat, ut in Philippica 6. Etiamne ab hoc Mirmyllone Asiatico, senatus mandata, legatorum verba audientur?
SIMILE fuerit illud ex Lucilio, Eservius cum Pacidiano compositus. Erant et hi gladiatores per omnia pares, longeque omnium nobilissimi. M. Tullius in lib. De optimo oratorum genere. A me autem, quo maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur. Aeschines tamquam Esernius, ut ait Lucilius, non spurcus homo, sed doctus, et acer, cum Pacidiano hoc componitur, optimus longe post homines natos.
*di\s2 e(pta\ plhgai=s2 poulu/pous2 pilou/menos2.
id est,
Plagis adactus Polypus quatuordecim.
Dici solitum, ubi quis multo tandem malo fit emendatior. Quemadmodum accidit indomitis adolescentibus, qui plurimorum experientia malorum tandem cicurantur. Conveniet et in eos, qui duriore ingenio praediti, non nisi gravibus suppliciis corriguntur. Aiunt Polypum piscem captum diu multumque tundi, caedique solere, quo mitior flat, et ad esum accommodatior. Auctor Zenodotus.
SCHEMA proverbiale videtur et illud apud Virgilium in Pharmaceutria,
Mopso Nisa datur:
cum praeter omnium spem res praeclara contigit cuipiam prorsus indigno, ut nihil iam non posse sperari vel a quovis appareat.
Est autem emphasis in nominibus. Nam Mopsum dicens, ihtelligit infimum, abiectissimumque pastorem. Nisam puellam insigni forma. Non abludit hinc illud Sophoclis in Aiace flagellifero,
*ou)k e)/st) a)/elpton ou)de\n.
id est,
Nihil est, quod haud sperare liceat.
In eandem seutentiam Linus apud Stobaeum;
*elpei=sqai xrh/ pant) e)pei\ ouk e)/st) ou)de\n a)/elpton
*pa/dia pa/nta qew=| tele/s1ai, dia\ a)nhn/uton ou)de\n.
Speres cuncta, nihil quod non contingere possit.
Omnia sunt magnis factu proclivia divis.
*ti/ a)/llo, h)\ toi=s2 nenikhmenu/ois2 o)dun/h, id est, Quid aliud, quam victis dolor? Usurpandum, ubi palam fit in contumeliam quippiam. Sumptum a dicto Brenni palam illudentis Romanos in appendendo auro, quod stipulatus fuerat ab illis desperantibus auxilium, ut e Romanis finibus abduceret Gallorum exercitum, sed ipsius Plutarchi verba libitum est subscribere: *ei) =ta do/can toi=s2 krati/stois2, s1unelqei=n ei)s2 lo/gous2 bre/nnw|, dia\ s1oulpiki/w| tw=| xilia/rxw| r(wmai/wn. w(mologh/qh, tou\s2 men xili/as2 li/tras2 xrus1i/ou kataba/llein, tou\s2 de\ labo/ntas2 en th=s po/leos2, dia\ th=s2 xw/gas2 au)ti/ka a)pelqei=n. e)pi\ tou/tois2 geuounu/wn o(/rkwn, kai\ tou= xrus1i/ou komisqe/ntos2, tw= de\ keltw=n peri\ to\n staqmo\n a)gnwmonou/ntwn, kru/fa to\ prw=ton, ei)+ta fanerw=s2 a)felko/ntwn, kai\ dia strefo/ntwn thn\ r(ophn\, h)gana/ktoun r(wmai=oi pro\s2 au)tou\s2. o( de\ bre/nnos oi=on e)fubri/cwn, dia\ katagelw=n u)podus1a/menos2 thn\ ma/xairan a(/ma, kai\ to\n zwsth=ra pros1e/qhke toi=s2 staqmoi=s2. *punqanomen/ou de\ tou= s1oulpiki/ou ti/tou=to, ti/ ga\r a)/llo ei)=pen, h)\ toi=s2 nenikhme/nois2 o)du/nh, tou=to men h)/dh paroimiw/dhs2 lo/gos2 ge/gone, id est, Itaque cum placuisset, uti principes in colloquium venirent Brennus, et Sulpitius
Romanorum ductor, convenit ut Romani mille libras auri dependerent: hi simul atque accepissent aurum, ex urbe, atque ex agris discederent. Super his cum iusiurandum intercessisset, iamque aurum esset adductum, Gallique pactae fidei immemores initio furtim, mox palam deprimerent, detorquerentque lancem, Romanorum adversus illos coorta est indignatio. At vero Brennus tamquam per ludibrium, et irridendi causa ensem una cum baltheo exutum lancibus adposuit. Porro Sulpitio roganti, quid hoc esset rei, Quid enim aliud, inquit, nisi victis dolor? Atque id dictum iam in proverbium abiit. Cuius meminit Festus Pompeius, illud addens: Cum Camillus Brennum insidiis circum ventum concideret, et ille quereretur contra foedus fieri, retorsit in eum vam vocem, Vae victis. Sic etenim Festus effert proverbium. Unde palam est, dolorem, non opprobrium in Plutarcho vertendum fuisse. Lapus interpres aut lapsus est, aut usus est exemplari, in quo scriptum erat. pro o)du/nh o)/neidos2. Huc allusisse videtur Plautinus Ballio: Vae victis, cum victus vel iniquis conditionibus parere cogitur. Et, ni fallimur, Virgilius in Moeride,
Nunc victi tristes, quoniam sors omnia versat.
Hos illi quod nec bene vertat, mittimus haedos.
Nonius Marcellus in dictione cestus, citat titulum Satyrae Varronianae, Vae victis.
gdwr de\ pi/nwn xrhsto\n ou)de\n a)\n te/kh|s2.
id est,
Aquam bibens probum, et utile paries nihil.
Huius auctorem ferunt Demetrium Halicarniasseum, cuius sensus est, a poetis nihil praeclarum, aut posteritate dignum, aut venustum proficisci, si biberint aquam, hoc est, si pauperes fuerint, et tenui victu. Horatius,
Nulla placere diu, neque vivere carmina pessunt,
Quae scribuntur aquae potoribus.
Item Iuvenalis,
Quod si Virgilio puer, et tolerabile desit
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
Surda nihil gemeret grave buccina.
Idem,
- Satur est cum dicit Horatius Ohe.
Demetrii Halicarnassei distichon huiusmodi citatur a Zenodoto, etiamsi in epigrammatis refertur Nicerati titulo,
*oi)no/s2 pou xarie/n, ti fe/rei taxu\s2 i(/ppos2 a)oidw=n,
gdwr de\ pi/nwn xrhsto\n ou)de\n a)/n te/kh|st.
Quamquam apud Athenaeum secus refertur versus prior,
*oi) =no/s2 ti xarie/nti pe/lei me/gas2 i(/ppos2 a)ridw=|.
id est,
Sane magnus equus lepido sunt vina poetae.
Iidem versus referuntur ab Athenaeo, secundo Dipnosophistarum libro, ex epigrammate quodam, quod quidam scripserat in Cratinum, qui frequenter in comoediis taxatur ut vinosus. Quin et Horatius eloquentiam vino tribuit,
Fecundi calices quem non fecere disertum?
Martialis,
Possum nil ego sobrius, bibenti
Succurrunt mihi quindecim poetae.
Aristoteles libro De naturis animantium octavo, Psittacum loquaciorem fieri putat, si vinum biberit.
*aci/a h( ku/wn tou= brw/matos2, id est, Digna canis pabulo. Ferme proinde valet, ac si dicas, Dignus operarius mercede sua. Et vix quisquam est tam inutilis minister, quin si non amplo salatio, certe victu dignus esse videatur. Refertur a Suida. Quadrabit in hominem non usquequaque reiciendum, atque inutilem, aut in hominem assentatorem.
*aci/a h( ku/wn qro/nou, id est, Canis digna sede. Cum novus honos obtigit cuipiam im merenti. Sum ptum videtur a Meliteis canibus, quibus nonnullae mulierculae maiorem habent honorem, quam ipsis maritis. Nisi mavis referre ad Anubim Aegyptiorum deum. Porro constat canibus a dominis tantum honoris habitum, ut defunctis etiam monumenta statuerint. Refertur a Diogeniano.
*au oi) =non ai)th=|ikondu/lous2 au)tw=| di/dou.
id est,
Si vina poscat ille, pugnos porrige.
Ubi pro bonis rebus exspectatis, diversa accipiuntur. Sumptus est hic senarius e tragoedia quapiam, de Cyclope, et Ulysse. Est autem notissima fabula, quemadmodum apud Homerum Ulysses Polyphemo Cyclopi vinum petenti subinde porrigit, quo simul atque iam temulentus, sopitusque iaceret, palo praeusto oculum illi perterebravit. Putant metaphoram a pueris ductam, qui petentes non petenda, nonnumquam colaphos recipiunt. Ter. in Phormione. Pugnos in ventrem ingere. Pugnos, plagas ipsas, vocat itidem ut Graeci kondu/lous2. Adagium refertur a Suida.
*anti\ pe/rkhs2 okorpi/on, id est, Pro perca scorpium. Ubi quis optima captans, pessima capit. Nam perca piscis est vel maxime laudatus, cuius identidem meminit Athenaeus, gulonum delicias recensens. scorpius letalis est, quamquam est et piscis huius nominis, contempti saporis, de quo magis sentire videtur adagium. Simili figura dixit Lycophron.
*od) a)nti\ pipou=s2 okorpi/on laimw=| pa/s1as2.
id est,
At scorpium ille glutiens pipus vice.
Est enim pipo avis genuus.
*ant) eu)egres1i/as2 a)game/mnona ti=s1an a)xaioi/.
id est,
Pro meritis male tractarunt Agamemnona Graii.
Quidam ad hunc efferunt modum:
*ant) eu)erges1i/as2 a)game/mnona dh=s1an a)xaioi\.
id est,
Pro benefactis vinxerunt agamemnona Graii.
Dicebatur in ingratos, qui pro summo beneficio summum remetiuntur maleficium. Agamemnon enim tot exhaustis laboribus in expugnanda Troia, pro dignitate Graeciae, domum reversus, veste inexplicabili involutus, interfectus est a Clytemnestra, auxiliante Aegistho adultero. Annotatum est, hoc vere accidere viris de repub. bene meritis, ut pro benefactis pessimam gratiam tulerint a populo. Pindarus in Pythiis hymno quarto, fanti\ de\ e)/mmen tou=to a)nia ro/taton, kala\ ginw/s1kont) a)na/gka| e)kto\s2 e)/xgen po/da, id est, Aiunt autem hoc esse molestissimum, qui norit honesta, necessitate foris habere pedem: hoc est, non frui bonis, cum ipse bene
meritus sit de aliis, sed pro bene factis male audire.
*aeide ta\ te/llhnos2, id est, Cane cantiones Tellenis. Quidam dici putant de dicacibus, mordacibusque: quidam deinepte loquaculis. Nam Tellenem hunc, tibicinem quendam fuisse, poetam item carminum ineptissimorum. Alii tradunt, hunc iocos quosdam versibus lepidissimis descripsisse, non sine multo sale scommatum Meminit huius Tellenis Diarchus Messenius apud Zenodotum. Item Plutarchus in Apopht hegmatis.
*acanai=a kaka\, id est, Azanaea mala. Dici solitum, ubi quis in re perdifficili, et infrugifera plurimum sumeret laboris. Aut ubi res esset cuipiam cum homine difficili, moroso, intractabili, tenaci. Tradunt Azanaea regionem quampiam esse Arcadiae, sterilem, et culturae inhabilem, in qua coloni multo sudore parum fructus referunt. Haec ferme traduntur a Graecarum paroemiarum collectoribus. Ceterum Stephanus de nominibus urbium, veluti fontem aperit nobis huius adagii. Siquidem is complures refert Azanias, unam quae sit Arcadiae pars: in hac fontem quempiam esse, cuius aquam qui gustarit, hunc usque adeo a vino abhorrere, ut ne odorem ferat. Alteram Massiliae, tertiam Phrygiae, cuius mentionem fecerit etiam Strabo libro Geographiae 12. De hac Hermogenes, citante Stephano, huiusmodi quandam natrat fabulam. Cum illic frequentes essent villae rusticorum, orta ob sterilitatem agrorum fame, collecti pastores rem divinam fecerunt, fertilitatem a diis petentes. Ceterum, cum dii non audirent illorum vota, perduraretque agrorum sterilitas, Euphorbus e pastoribus quidam novum sactificii genus excogitavit. Immolavit enim ou)anou=n, dia\ e)/cin, quia Phrygum lingua sonat, vulpem, et Echinum. Hac hostia placatis diis agros feraces esse coepisse, quod ubi sinitimis pastoribus esset cognitum, Euphorbo sacerdotium, et imperium detulerunt: post loci nomen commutatum est, proque Azania e)cana/goun vocatum, quod perinde sonat Phrygio sermone: quasi Graece dicas, e)xinalw/peka, Latine, echinovulpem. Huiusmodi ferme Stephanus, ex quibus coniectari licet, ex ea fabula natam paroemiam.
*ai)\c ou)/pw te/token, e)/rifos2 d) e)pi\ dw/mata pai/zei.
id est,
Nondum enixa capra, atiam ludit in aedibus haedus.
Qui postrema, perfectaque iam aggrediuntur praeteritis iis, quae praecessisse oportuit. Aut qui gloriantur iam assecutos sese, cuius ne fundamenta quidem sunt iacta. Aut qui rem agunt praepostere. Prius est enim peperisse, quam ut haedus ludat in tectis. Refertur a Zenodoto.
*eu=re qeo\s2 to\n a)litro\n, id est, Reperit Deus nocentem. Cum tandem ultio contingit improbis, quasi divinitus immissa. Theocritus in Idyllio decimo.
*eu(=re qeo\s2 to\n a)litro\n, e)/xges2 pa/lai w(=n e)pesqu/meis2.
id est,
Invenit Deus impium, habes quae olim cupiebas.
Theocriti Scholiastes indicat, proverbium et alia forma solitum efferri, eu) =re qeo\s2 ai)/tion. Simile est Homericum illud Iliados *d.
*ei/per ga/r te kai\ au)ti/k) o)lu/mpios2 ouk e)te/lessen,
*ek te kai\ o)ye\ telei=, s1u/nte me/galw| a)pe/tissan.
id est,
Quamquam etenim non punit Iuppiter ilico sontem,
At saciet tandem, et luerint sua crimina magno.
Huc pertinet illud Sophocleum,
- *o t) a)\n de\ ti\s2 qew=n
*bla/pth|, du/nait) a)\n ou)de\n i)xu/wn fugei=n.
id est,
- Ubi quis deorum laeserit,
Nemo queat suffugere quamlibet potens.
Adstipulatur autem senarius ille proverbialis,
*qeou= de\ plhghn\ ou)x) u(perphda=| broto/s2.
id est,
Plagam deorum nullus hominum suffugit.
Pindarus item in Pythiis.
*qeo\s2 o(\ kai\ tte ro/ent) ai)eto\n ki/xe, kai\ qalassai=on paramei/betai
*delfi=na, kai\ u(yifro/nwn tin) e)/kamye brotw=n.
id est, Deus et alatam aquilam assequitur, et marinum praevertitur delphinum, et elatorum quempiam depressit mortalium.
Adstipulatur huic sententiae et in Olympiis,
*ei) de\ qeo\n a)nh/r tis2 e)/lpetai/ ti laqe/men e)/rdwn, a(marta/nei.
id est, Quod si deum homo quispiam sperat falsurum se, cum agit aliquid, errat.
QUI vacant otio, feriari dicuntur, et otiosi feriati, et otium feriae, quae metaphorae tamquam in proverbium receptae sunt. Theocritus in Bucolicis:
*ae/rgois2 ai)e\n e(orta\,
id est,
Semperferia inertibus.
Nam feriis etiam ethnici a profanis negotiis abstinebant. Qui fugitant laborem, optaut dies festos, quo liceat otiati, ventrique, et voluptatibus indulgere. Siquidem antiquitus in hoc dabantur agricolis feriati dies aliquot, ut lusu reficerent lassitudinem. Admiscuerunt autem religionem, quo moderatiores essent lusus. Sed ut ad proverbium revertamur, apte accommodabitur in eos, qui numquam non causantur aliquid, quo sint in otio, veluti quibus insuaves sunt literae, nunc excusant valetudinem, nunc occupationes rei domesticae, nonnumquam obstat rigor hiemis, alias aestatis feruor, interdum autumni periculosum caelum. Demum avocat a libris, veris amoenitas, mox fugitura. Pransi negant esse rem habendam cum libris, antequam concoxerit stomachus. Impransis obstrepit fames, quo minus libeat. Luci dicunt ignavum esse, domi desidere. Ceterum ad lucernam vigilare, oculis inimicum. Si suppetit res domestica, quorsum opus, inquiunt, literis? Si deest, negant pauperem posse philosophari. Iuvenis negat, aevi florem curis senilibus absumendum. Provectior ait, valetudini parcendum.
*ta\s2 depoi/nas2 ai( ku/nes2 mimou/menai, id est, Dominas imitantes catellae. Ubi serui dominorum ferociam repraesentant, aut discipuli praeceptoris resipiunt arrogantiam, aut ministri principum fastum. Breviter quoties ii, qui subsunt, eorum exprimunt
mores, sub quorum imperio degunt. Unde et illud Iuvenalis.
Maxima quaeque domus seruis est plena superbis,
Videas autem et Melitaeas opulentatum mulierum delicias, fastum, lasciviam, toramque ferme morum imagionem reddere. Usurpatur hoc adagium a Platone, libro de repub. octavo, *atexnw=s2 ga\r ai(/ teku/nes2 kata th\n paroimi/an oi(ai/ per ai( de/poinai gi/gnontai/ te dh\ kai\ i(/ppoi, kai\ o)/noi pa/nu e)leu sqe/rws2 kai\ s1emnw=s2 ei)qis1me/noi poreu/esqai kata ta\s2 o(dou\s2 e)mballo/ntes2 tw\| ai)ei\ a)pantw=nti, e)a\n mh\ e\ci/sthtai, id est, Palam enim tum catellae, iuxta proverbium, tales quales sunt dominae. Tum et equi, et asini tales redduntur, qui assuefacti fuerint admodum libere, fastuoseque per vias ingredi: semper incursantes in obvium, ni cedat.
*tanta/leioi timwri/ai, id est. Tantali supplicia. De iis dicendum, quibus adsunt quidem bona, verum his frui negatum est. A fabula Tantali sumptum, quem poetae singunt, apud in feros assistete flumini sitientem, quod si quando admoverit se potaturus, repente aquam labris contactam refugere. Tum capiti imminire arborem pomis onustam, sed eam subito porrigenti manum alio subducere sese, atque ita miserum praesente copia, inopia discruciari. Id olim in divites parcos, et sordidos dici vulgo sclere, testis est Horatius in Sermonibus,
Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Pocula: quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur. congestis undique sactis
Indormis inhians, et tamquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tamquam gaudere tabellis.
Idem in Odis.
Magnas inter opes inops.
Graegotius Nazianzenus in epistola ad Basilium eleganter detorquet ad huius mundi delicias, quae numquam explent animum panta/leioi, inquit, tine\s2 kai\ kata/kritoi di yw=ntes2 e)n u(/das1i, th\n e)leeinhn\ e)kei/nhn, kai\ a)/trofon pandais1i/an id est Tantalii, et exsecrabiles sitientes in aquis, miserandam illam, et nihil alimoniae conferentem Pandaesiam. *pandais1i/an autem Graeci vocant convivium ex omni genere deliciarum apparatum.
*andro\s2 ge/rontos2 ai( gna/qoi bakthri/a,
id est:
Maxilla senibus Scipionis est vice.
Dici solitum de iis, qui ob defectas aetate vires, lautiore pariter, et copiosiore victu coguntur uti, quo quod senecta deterit, utcumque sarciant cibo. Manet et in hodiernum senile verbum. Ego me dentibus meis sustento. Est autem velut aenigmaticum, reliquos ingredi pedibus, senes dentibus. Etenim quod decessit nativo corporis, succo, id cibi, ac potus adminiculo sarciendum. Videmus illud evenire vulgo, psoteaquam destituit senes edacitas illa, vitae finem imminere.
*mh\ lo/gous2 a)n t) a)lfi/twn.
id est.
Ne verba pro farinis.
Adversus eos iaciebatur, qui beneficium verbis, non re dabant. Qui fere magnatum mos est, uti suos splendidis promissis alant. Bene autem admonet in Pandectis Pomponius
iureconsultus, peculium re, non verbis augendum esse. Quadrabit item in eos, qui beneficium pollicitis rependunt. Aut qui consolantur oratione, cum auxilio sit opus. Veteres quidquid ad victum pertineret, a)/lfita vocabant. Apparet e comoedia quapiam sumptum, est enim hemistichium carminis Iambici trimetri. Deproverbio Aristophanico, ou)de\n pro\s2 ta\ a)/lfita, dictum est alias.
Nonnullam proverbii faciem habet, quod est apud M. Varronem in opere De re rustica, capite extremo, Ancoras tollere, pro eo quod est, moliri discessum: quod genus et illud, Talaria nectere. Haec sunt huius verba: Interea redit ad nos l'avo. Et si vultis, inquit, ancoras tollere, latis tabulis sortitio fit tribuum, hoc est, si vultis omissa disputatione hinc abire. Quamquam hic alluditur ad am biguam tabulatum siguificationem, quae tum nauticae sunt, tum forenses, quibus suffragia ferebantur. Huic simile Quinctilianicum illud: Oram solvere. Nam ita plerique legunt.
VIno vendibili suspensa hedera nihil opus, id est, Vera vircus non eget alienis praeconiis. Aut res praeclarae per se placent, neque desiderant exoricam commendationem. Sumptum apparet a cauponum more, qui vinariis tabernis signum hederaceum solent praetendere. Ita Plautus idem in Poenulo. Invendibili merei oportet ultro emptorem adducere, proba merx facile emptorem reperit. Horatius:
- Ubi largius aequo
Laudat venales qui vult extrudere merces.
*adein pro\s2 mur(ri/nhn, id est, Ad myrtum canere, proverbio iubebatur imperitus literarum et infacundus, quique non posset apud eruditos loqui. Hinc sumpta metaphora, quod apud veteres mos esset, ut in conviviis singuli suam cantionem canerent, quod si quis citharam accipere recusasset, utpote musices ignarus, is per iocum accepto ramo laureo, seu myrteo, cogebatur ad eum canere. Porro priscis hunc canendi fuisse morem testatur et Fabius, libro Institutionum primo. Unde, inquiens, etiam ille mos, ut in conviviis post cenam circum ferretur lyra: cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset, ut verbis Ciceronis utar, habitus est indoctior. Sed veterum quoque Romanorum epulis fides, ac tibias adhibere moris fuit. Plutarchus primo Symposiacon libro scribit, olim fuisse morem, ut in convivio primum voce communi deum canerent paiani/zontes2, ut ait, deinde myrteum ramum unicuique tradi solere, quem a)/s1arkon vocatum existimat, quod is, qui eum accepisset, caneret. Post lyra circumlata, qui peritus artis fuisset, eam accipiebat, canebatque sonum chordatum ad vocem attemperans. Recusantibus autem musices imperitis, okolio\n carmen dicebatur, quia non esset vulgare, neque cuivis facile. Alii dicunt myrtum non solere ordine circumduci, sed a sponda ad spondam transferri, ut posteaquam ce cinisset is, qui in prima sponda primus sedebat, ei traderet, qui in secundo lecto primus accumberet, hic rursum tertii lecti primo. Deinde rursum primi lecti secundus, secundo loco in secunda accumbenti sponda traderet, eumque ad modum per omnes iret. Haec ferme Plutarchus.
*admh/tou me/los2, id est, Admeti naenia. De tristi, lugubrique cantione. Accommodari poterit ad orationem querulam, ac miserabilem, Accipitur enim cantilenae genus, quod s1kolio\n vocant, de quo multa Iulius Pollux. Dictum est autem obliquum, vel a tibiatum figuris, vel quod in conviviis, quemadmodum modo diximus, obliquo ordine a lecto in lectum flecterentur canendi vices. Quidam huiusmodi cantiones faciles, et illaboratas in telligunt, nimirum quales oportet esse, quae inter pocula canuntur, et ex tempore. Verum de iis, deque superiore proverbio, qui volet copiosius edoceri, legat Aristophanis interpretem, in eo, quem mox indicabimus loco. Adagium ad huiusmodi fabulam referunt. Admetus rex fuit Pheraeorum, cuius armenta pavisse finguitur Apollo, mercede conductus, cum ex Olympo depulsus, humana specie exularetapud mortales. exilii causam hanc afferunt: Aesculapius Apollinis filius Chirone praeceptore medicam artem perdidicerat, deinde fanguine, qui ex Gorgonis fluxerat venis, a Pallade accepto, per hunc plutimos restituit sanitati. Porro sanguine, qui e sinistris defluxerat venis, ad perniciem hominum utebatur, qui e dextris, ad salutem. Quin fabulis vulgatum est, illum etiam vita defunctos quosdam in vitam revocasse. Quare ne pro deo haberetur apud mortales, cum id videretur praestare quod deorum est proprium, Iuppiter illum fulmine percussit. Ob id indignatus Apollo,, Cyclopes, qui Iovi fulmen illud fuerant fabricati, peremit. Quam rem indigne ferens lupiter, Apollinem destinarar e caelo ad inferos praecipitem dare, sed Latonae interventus, precesque mitiorem poenam impetrarunt. Itaque caelo interdictum est, iussusque solum vertere, damnatus ut annum apud hominem mortalem mercede seruitet. Igitur ad Admetum profectus Apollo regis armenta sicuti dictum est, pascebat, et ut erat artifex, effecit, ut omnes vaccae gemellos parerent. Cumque apud Admetum per quam humaniter esset habitus, ut parrono gratiam officii referret, a parci simpetravit, ut cum in illarum fusis Admeri fatalis dies volveretur, liceret hac lege mortem effugere, si quem alium reperisset, qui volens illius vice mortem oppetere vellet, suique capitis dispendio illius vitam redimere. Ergo cum adesset dies ille fatalis, neque quisquam inveniretur, qui mortis vicarius esse vellet, patre etiam, ac matre recusantibus, una Alcestis uxor mariti vitam sua cariorem habuit. Qua defuncta stridulae quaedam, et lugubres naeniae decantabantur assidue apud Admetum, donec mota Proserpina, remisit Alcestidem. Aut, ut quidam dicunt, donec Hercules expugnato Orco, hanc ad superos reduxit. Meminit peri\ tou= me/lous2 etiam Euripides in Alcestide:
*dissa/ d) hn)= me/lh klu/ein.
id est:
At cantiones duplices audire erat.
Notat enim Aristophanes in Vespis:
*adei kle/wnos2 labo/menos2 th=s2 decia=s2
*admh/tou lo/gon, w) =) tai=re maqw\n tou\s2 a)gaqou\s2 fi/lei.
*tou/tw| ti\ le/ceis2 s1kolio\n;
id est:
Canit Cleonis apprehensa dextra,
Verbum Admeti doctus, amice diligito probos.
Huic quid obliquum loqueris?
Miscet Iambicis anapaestica. Interpres citat hos versiculos ex fabula Ciconiis:
*o me\n h) =|den a)dmh/tou lo/gon pro\s2 mur)ri/nhn,
*o d) au)to\n h)na/gkacen a(rmodi/ou me/los2.
id est:
Atque is quidem canebat Admeti modos
Ad myrtum, at alter adegit Harmodii melos.
Ut caneret.
Congerit et alia quaedam non indigna eognitu, quae licebit inde petere.
*adakrus2 po/lemos2, id est, Bellum lacrimis carens, ubi victoria contigit citra caedem, et sanguinem. Aut ubi quis e periculoso quopiam negotio sic extricavit sese, ut nullo suo malo discesserit, sive cum rixosi verbis inter se digladiantur, nec est quidquam periculi, ne veniatur ad manus. Aut ubi certamen agitur eiusmodi, ut neutri parti quidquam accidat incommodi, velut in conflictatione literaria, in qua victus discedit eruditior, victor amicior. Natum aiunt e vetusto quondam oraculo Dodonaeo, quo responsum Lacedae moniis adversus Arcadas pugnaturis: a)/dakrun po/lemon e)/s1esqai, i. Bellum sine lacrimis futurum. Deinde contigisse illis victoriam nemine prorsus interfecto. Nos item incruentam victoriam vocamus, cum nulla caede contingit victoria: et apud Graecos, a)naimpti\ nika=n, id est, Citra sanguinem vincere. Plutarchus in com mentario de fortuna Romanorum, a)/dakrun ni/khn appellat eam, quam Paulus Aemilius de Persa reportavit. Effertur proverbium etiam ad hunc modum, a)nai/maton e)/sths1e tro/paion, id est, Incruentum statuit tropaeum. Celebratur inter Pittaci oracula illud quoque: dei=n ta\s2 ni/kas2 a)/neu ai(/matos poiei=sqai, Oportere victorias citra sauguinem fieri. Auctor Laertius. Nec abhorret hinc illud, quod in Graecorum commentariis reperitur: po/lemo/s2 tis2 a)s1i/dhros2 a)na\ thn\ e)lla/da keki/nhtai, id est, Bellum quoddam absque ferro motum est in Graecia. Significat autem bellum, quod oratione, non armis peragitur. Atque haec tum magis erunt proverbialia, i longius transferantur: utputa, ad litem forensem, contentionem, aut aliud id genus certamen.
*klai/ei o( nikhqei\s2, o( de\ nikh/s1as2 u)po/ lwlen.
id est:
Qui vicit, periit, plorant qui succubuere.
Quoties utraque pars magno suo malo discedit: ita ut plerumque in bellis soler accidere. Item in litibus forensibus, in contentionibus. Nam Hesiodus duas facit Eridas, quarum altera pestifera sit mortalibus, altera frugifera. In priore certaminis genere qui vicerit, discedit improbior, victus fit infelicior. In posteriore, qui superior evaserit, discedit clarior: qui superatus fuerit, discedit se ipso melior. Tradunt hoc natum a Sybillae Erythraeae varicinio, quod edidit de pugna apud Cheronaeam commissa. Nam illic Athenien ses cum Thebanis victi perterunt: Philippus victor protinus a Pausania sublatus est. Meminit huius Georgius Gemistus in Hellanicis. Quamquam idem olim usu venit Troianis, et Graecis, post insanissimum bellum, pro mala muliercula tot annos gestum. Nam Troia funditus cversa est, Graeci victores aut in reditu perierunt, aut domi reperere perniciem.
*all) oi( ga\r a)qumou=ntes2 a)/ndres2, ou)/pote.
*tro/pai on e)sth/s1anto.
id est:
At enim tropaeum nobile haud unquam viri
Statuere pavidi.
Suidas ex Eupolide citat. Usurpatur a Platone in Critia: *alla\ ga\r a)qumou=ntes2 a)/ndres2 ou)/pw tro/pai an e)/sths1an. Apte dicetur in eos, qui per animi socordiam, inertiamque nihil egregium, nihil arduum audent aggredi: aut qui periculi metu a magnis abstinent negotiis, cum in signis gloria non nisi maguis periculis contingat. Neqeu triumphum egit quisquam, qui non sit ausus Martis eventum experiri. Profertur et illud in timidos e Sophocle: pa/nta ga/r toi tw=| foboume/nw| yofei=, id est, Formidoloso strepunt omnia.
*au)tai=s2 a)ma/lais2, id est, Cum ipsis manipulis. Cum omnia funditus pereunt, hoc est, cum ne gluma quidem fic reliquum. Proverbium a rusticis natum videtur. Refertur a Suida.
*ou)de\ to\n ai)/s1wpon pepa/thkas2, id est, Ne Aesopum quidem trivisti. Devehementer stupidis, et imperitis. Refertur a Suida. exstat autem apud Aristophanem in Auibus:
*amaqh\s2 ga\r e)/fus2, k) ou)/polupra/gmwn.
*ou)d) ai)/s1wpon pepa/thkas2.
id est:
Indoctus enim es neque sat sollers,
Neque trivisti saltem Aesopum.
Nam antiquitus Aesopi fabellas etiam vulgus idiorarum tenebar. Has igitur qui non legisset, nihil scire videbatur. Erat autem natione Phryx, servus Xanthi, liberfactus est ab Idmone caeco. Plato comoediarum scriptor, fingit illum revixisse. Ab hoc omnes fabellae in quibus inducuntur animalia bruta, ai)s1wpopoihtoi\ dicuntur, quemadmodum in quibus homines, Sybariticae, sive Sybaritides diminutione.
*alw/phc to\n bou=n e)lau/nei, id est, Vulpes bovem ducit. Cum res absurde geritur. Nihil enim vulpi cum agricolatione, veluti si quis poera de rebus sacris contionetur, aut leno tractet Rem publicam. Licebit et ad eum torquere, qui non ex animo, sed alio spectans, fingit sese quippiam velle facere. Exstat et hoc apud Suidam.
*all) ouk e)/nesti s1ukofa/ntou dh/gmatos.
id est:
Adversus ictum sycophanta non inest.
Subaudiendum fa/rmakon, id est, remedium, dictum est in calummam, cuius morsus non solum perniciosissimus est, verum etiam inevitabilis, quod clancularius plerumque. Olim remedia quaedam anulis in esse creditum est: veluti adversus serpentium morsus, aut morbum aliquem, aut fascinationem. Est apud Aristophanem in Pluto, apud quem iactanti anulum magicum, in quo remedium esset adversus omne malotum genus, respondetur:
*all) ouk e)/nesti oukofa/ntou dh/gmatos.
Quod imitatus videtur apud Athenaeum libro tertio Aristophanes:
- *ea/nd) a)/ra
*stre/fh| me peri\ thn\ gaste/r), h)\ ton o(mfalon,
*para\ ferta/tou daktu/lios2 e)sti/ moi draxmh=s2.
id est:
Quod si miht alvum torserit,
Aut ??? est anulus drachma mihi
A Phertato emptus.
*apaid euteros2 filwnh/dou, id est, Indoctior Philonide. Hic Melitensis erat praegrandi corpote, ceterum iasulsus, et indoctas. Notatur aliquoties apud Arisiophanem, ut mulierosus, et in parasitos profusus.
*apage ce/non e)n xeimw=ni, id est, Apage hospitem in tempestate. Dici solitum ubi quis importumus adveniret. Nam molestiam afferunt hospites, si quando in rebus adversis et afflictis superveniunt. Quando familiares magis adesse convenit aegrimoniae lenitores. Si pere grini superveniant, ad caianataus molestiam accedit pudor, interdum maxima malorum pars. Recte accommodabitur, si quando petitur quippiam a principen: gotiis patum iaetis occupato. Admonet idem adagiam ne quis externus domesticis asiotum malis admisceat sese. Simile quiddam dixit Euripides in Alcestide:
- *ara to\n ce/non
*stugw= dikai/ws2, e)n kakoi=s2 a)figme/non,
id est,
An non mihi iure optimo
Invisus hospes, qui in malis advenerit?
Verba serui ad Herculem advenientem, domo Admeti iam occupata luctu. Rursus in eadem fabula:
*lupoume/nois2 o)xlhro\s2 ei) mo/loi ce/nos2,
id est.
Molestus hospes tristibus si advenerit.
Dentem dente rodere dicitur, qui carpit eum, qui neque laedi queat, neque sentiar. Aut qui mordet pari mordacitate praeditum quempiam. Martialis libro decimotertio, in obtrectatorem quendam:
- Quid dentem dente iuvabit
Roderei carne opus est, si satur esse velis,
Simile illi, noli verberare lapidem.
Iovem lapidem iurare dicuntur qui sancte, et religiose deierant. M. Tull. Epistolarum familiarum septimo, ad Trebatium: Quomodo autem tibi placebit, Iovem lapidem iurare, cum scias iratum esse Iovem nemini poss.? Sumptum a prisco feriendi foederis ritu, quod a patre patrato manutenente lapidem conceptis verbis peragebatur. Quemadmodum describit T. Livius, et Macrobius. Urebantur et Arabes lapide in ferendis foederibus, quemadmodum refert Herodotus in tertio. Adagium varie poterit usurpari. Ego tibi super hac re non dubitem, vel Iovem lapidem iurate, id est, quantumvis sancte. Huic iniurato fidem habere malim, quam tibi Iovem lapidem, ut aiunt, iuranti. Iovem lapidem iurabat, nihil istiusmodi cogitarum fuisse, id est, magnopere asseverabar. A. Gellius in Noctibus usurpavit ad hunc modum: Iovem lapidem, inquit, quod sanctissimmum iusiurandum est habitum, paratus sum ego iutare, Virgilium hoc numquam scripsisse. Apuleius in sermone De Deo Socratis; Quid igituriurabo per Iovem lapidem Romano vetustissimo ritu? Veteres per caput illius quem carissimum habebant iurabant, Romani per
genium principis, Socrates per canem, et anserem, Zeno Citiensis per capparim, plerique per brassicam, nai\ ma/ thn\ krambhn, quod multis exemplis e veterum poematibus repetitis docet Athenaeus lib. 9. eo quod huic divinatoria quaedam vis insit, eoque et sacram habitam tradit.
Multam obscuritatem, aut animi caliginem Cimmerias tenebras appellant. Lactantius Institutionum divinarum lib. 4. O caecum pectus, ô mentem Cimmeriis, ut aiunt, tenebris atriorem. Et hunc velut aemulatus divus Hieronymus ut Lactantianae admirator eloquentiae, Rogo, inquit, quae tanta est caecitas, et Cimmeriis, sicut aiunt, tenebris involuta? Natum adagium a Cimmeriae regionis prodigiosa obscuritate. De qua Strabo lib. Geographiae 1. scribit in hunc modum: *kai\ mhn\ kai\ to\n kimmeriko\n bo(poron oi) =de, tou\s2 kimmeri/ous2 ei)dw\s2, ou)dh/pou to\ men o)/noma tw= kimmeri/wn ei)dw\s2, au)tou\s2 de\ a)gnow=n, oi(\ kat) au)to\n h)\ mikro\n pro\ a)utou= me/xris2 i)wni/as2 e)pe/dramon thn\ ghn= en bopo/rou pa=s1an. ai)ni/ttetai goun= to\ kli/ma th=s2 xw=ras2 au)tw=n zofw=des2, kai\ w(/s2 fhs1in;
*he/ri, kai\ nefe/lh| kekalumme/noi, ou)de\ pot) au)tou\s2
*he/lios fae/qwn e)pi la/mpetai.
*all) e)pi\ nu\c o)loh\ te/tatai.
id est,
Quin Bosphorum quoque Cimmerium cognovit, ut qui Cimmerions non ignorarit. Neque enim videlicet cum Cimmeriorum nomen cognitum habuerit, ipsos ignoravit, qui temporibus illius, vel paulo ante illius aetatem a Bosphoro ad Ioniam usque terram omnem percursarint. Itaque quonam in climate sita sit illorum regio, velut innuit, cum eam caliginosam facit, et ut ipsius utamur verbis, umbris, ac nebulis tectam, siquidem
- Igneus illos
Haud unquam irradiat Phoebus, nox atra sed illis
Ingruit assidue.
Porro locus quem Strabo citavit, quamquam verbis aliquot divarians a poeta, est apud Homer. Odyss. 11.
*h d) e0s2 pei/ raq) i(/kane baqur)r(o/ou w)keanoi=o.
*enqa de\ kimmeri/wn a)ndrw=n dhmo/s2 te, po/lis1te
*he/ri, kai\ nefe/lh| kekalumme/noi, ou)de/ pot) au)tou\s2
*he/lios fae/qwn e)pide/rketai a)kti/nessin,
*ou)/q) o(/pot) a)\n stei/xhs1i pro\s2 ou)rano\n a)stero/enta,
*ou)/q) o(/t) a)\n a)\y e)pi\ gai=an a)p) ou)rano/qen protra/thtai,
*all) e)pi\ nu\c o)loh\ te/tatai deiloi=s1i brotoi=s1i.
id est,
Ast ille Oceani pervenit summa profundi.
Illic sunt populique et mania Cimmeriorum,
Nubib. et caeca assidue caligine tecta.
Illos haud unquam radiis sol aspicit ardens,
Nec quando astriferum curru petit arduus axem.
Nec rursum ad terras magno devectus olympo,
Std nox incumbit miseris mortalibus atra.
Cimmeriorum mentionem facit etiam M. Tull. lib. Academicarum quaestionum 4. Et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis, sive Deus aliquis, sive natura ademerat, sive eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant, quorum illis uti lumine licebat. Isti autem, quos tu probas, et cetera. Et in hac regione Naso poeta Somno Deo regiam aedificavit, lib. Transformationum 11.
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cavus, ignavi domus, et penetralia Somni,
Quo numquam radiis Oriens, mediusve, cadensve,
Phoebus adire potest; nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo, dubiaeque crepuscula lucis.
Apud Graecos constanter per duplexm, scriptum invenitur, tamersi refragatur etymologia, quam adfert Eustathius, autumans kimmeri/ous2, dictos, quasi en tw=| a)e/rikeime/nous2. Sed vero propius est, kimeri/ous2 vocatos, quasi xeimeri/ous2, quamquam hic quoque m simplex.
*ei)kh=| tw=| h(raklei=. Frustra Herculi, subaudi calumniam struxeris. De his dici consuevit, qui sic omnia sua negotia gerunt, ut nemo queat, aut audeat calumniari. Nam Herculi mos erat res alienas vi abducere, non dolo. Conveniet aut in vehementer laudatum, probatumque, aut in praepotentem, quem insimulare tutum non sit. M. Cato Censorinus plus quadragies in ius vocatus fuisse memoratur, semper iudicum absolutus sententiis. Hunc Caesar in Anticatonibus insimulavit avaritiae. Id Plutarchus perinde scribit esse, quasi si quis Herculem insimulet ignaviae. Nihil enim minus in Herculem quadrat, quam hoc criminis. Sunt qui putent congruere, cum aliquis omnia facit impune, nec a quoquam accusatur. Quemadmodum Hercules impune res alienas consuevit abigere.
TErentius in Phormione. Verum hoc saepe Phormio vereor, ne ista fortitudo in nervum erumpat denique. Quadrat in temerariam, inconsideratamque audaciam, quae plerumque infelix esse solet, et in maximum malum aliquando adducere. Donatus interpres a sagittariis sumptam metaphoram existimat: qui dum nervum arculaem adducunt immodice, rumpunt nonnumquam, idque non sine suo periculo.
*adra/steia ne/mes1is2, id est, Adrastia Nemesis, subaudiendum, adest, aut aderit, aut eiusmodi quippiam. Licebit uti vel in eos, quibus ob insolentiam arrogantiamque fortunae commutationem minamur, vel qui a reb. florentibus ad calamitosam fortunam redacti sunt. Hanc quidam Nemesim Deam esse putant, insolentiae et arrogantiae vindicem, quaeque spes immoderatas, et vetet, et puniat, a)dra/steia dicta u)po\ tou= a sterhtikou= mori/ou, dia\ dras1mou=, quod nemo nocens meritam poenam usquam effugerit: etiam si quando serius assequitur. Lucianus in meretriciis dialogis, *esti ti\s2 qeo\s2 h( a)dra/steia, kai\ ta\ toiadta o(ra=|, id est, Est dea quaepiam Adrastia, videtque ista. Euripides in Rheso,
*adra/steia men a( dio\s2 pai=s2,
*ei/rgois2 stoma/twn fqo/non.
id est, Adrastia Iovis silia, arceas dictorum inutdiam. Idem in eadem fabula,
*sun\ d) a)drastei/a| le/gwn.
id est,
Volente vero dixerim hoc Adrastia.
Idem testantur etiam Epigrammata:
*h ne/meois2 prole/gei tw=| th/|xei tw=| te xali/nw|,
*mh/t) a)/metro/n ti poiei=n, mh/t) a)xa/lina le/gein,
id est,
Innuit hoc Nemesis cubito, frenoque gerendis,
Sit modus in rebus, dictaque frenum habeant.
Item aliud:
*h ne/mes1is2 ph=xon) kate/xw. ti/nos ou(/neka; le/ceis2.
*pa=s1in a)pagge/llw, mhde\n u(pe\r to\ me/tron.
id est,
Contineo Nemesis cubitum. Quae causa requtres?
Nam cunctis tubeo rebus adesse modum.
Strabo libro Geographiae 13. Adrastiam dictam tradit non ab aufugiendo, sed ab Adrasto rege, qui primus huic templum constituerit, idque Antimachi poetae versibus confirmat:
*esti de\ ti\s2 ne/mes1is2 mega/lh qeo\s2, h(/ ta/ de pa/nta
*pro\s2 maka/rwn e)/laxen. bwmo\n de\ oi( ei)/s1ato pro=tos2
*adrhstos2 potamoi=o parai\ r(o/on ai)s1h/poio.
*enqa teti/mhtai, te, dia\ a)drh/steia kalei=tai.
id est;
Est quaedam Nemesis dea magna, cui omnia quadam haec
Sunt data sorte Deum. Ast huic primus condidit aram
Adrastus iuxta Aesopi sacrata fluenta.
Atque inibi coliturque, tenetque Adrastia nomen.
Huius oppidi meminit Plinius lib. 5. cap. 32. his verbis, Parium colonia, quam Homerus Adrastiam appellavit. Adrastiae deae mentionem facit et Plato in Phaedro. Ammianus lib. 14. Haec, et huiusmodi innummerabilia ultrix facinorum impiorum, bonorumque praemiatrix aliquando operatur Adrastia, atque utinam semper, quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus. Hanc aiunt ex opinione veterum lunae superpositam, generali potentia praesidete fatis, omnia terrena despectantem, utreginam, et arbitram rerum omnium, quae praecipue fastui infensa, nunc crectas mentium cervices opprimit et enervat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene vivendum extollit. Huic antiquitas addit pennas, celeritatis symbolum; dedit gubernaculum, et rotam, significans illam per omnia discurrente, singula moderari. Idem li. 22. Ideo intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia, aurem, quod dicitur, vellens, monens ut castigatius viveret, etc. Zenodot. originem adagionis ad huius modi fabulam refert, quod quidem non admodum sane lubentes, adscribemus tamen, ne lectorem avidum hac fraudasse videamur. Eteocles et Polynices post interitum Oedipi patris, de regno Thebanorum hac lege pacti sunt, ut imperium alternis annis administrarent. At Eteocles, nam huic sorte primus obtigerat annus, exacto tempore recusavit fratri vices regni tradere. Itaque Polynices repulsus, in Adrasti ditionem Argos profugit, noctuque appulit. Hic cu forte Tydeum esset nactus, qui ob caedem perpetratam e Clacdone profugerat, cum eodem proelium conseruit, inter quos clamore, tumultuque coorto intervenit Adrastus, et pugnantes ditemit. Atque ibi simul recordatus oraculi cuiusdam, quo monitus fuerat, ut apro et leoni filias suas in matrimonium collocaret, utrumque sibi generum adscivit. Habebant. n. in clypeis, alter apri, alter leonis figuram: Pollicitusque est se utrumque restituturum in patriam, Cumque primum Polynicis nomine Thebas fuisset adortus caesis Argivorum optimatibus, Adrastus solus effugit. Interfectorum cadaver cum Thebani insepulta abicerent, neque sepultura dignarentur, liberi caesorum ad aram Misericordiae confugientes parentum cadavera reposcebant,
Atheniensibus exercitum admoventibus Thebani cadavera reddiderunt. Quo tempore et Euadne Capanei uxor, semet in rogum abiciens, una cum viri cadavere combusta est. Post id temporis filii Argivorum qui perierant ad Thebas, nullam unquam reportarunt victoriam, suis partam auspiciis, sed stipendiarii pro externis militabant. Diogenianus paroemiam effert ad hunc modum, h( ne/mes1is2 para\ po/das2 bai/nei, id est, Nemesis ad pedes adest. Galenus denique libro De usu partium humani corporis 6. mnhmoneu=s1ai, dia\ dei=cai to\n a)drasti/as2 w(s2 ou)dei\s2 enfeucei=tai qes1mo\n, id est, meminisse, ac declarare, quod Adrastiae legem nullus effugiet. Ac paulo inferius, ouk ennoh/s1as2 oi)mai to\n th=s2 a)drasti/as2 qes1mo\n. id est, Haud cogitans opinor Adrastiae legem. Minitatur medicis, qui salsa pro veris docent. Eadem appellatur Rhamnusia, a Rhamnunte Atticae loco cognominata, ubi quemadmodum ostendit Zenodotus, huic deae statua est, solido lapide decem cubitorum magnitudine, Phidiae opus. Fingebatur autem olim Veneris specie, quamobrem et malum arborem dextra tenebat, ut auctor est Eudemus. Hoc adagium quamquam separavit Zenodotus, tamen visum est cum superiore coniungere, cum nihil intersit praeter commutatam cognominis vocem. Plinius lib. 28. cap. 2. Cur et fascinationibus adoratione peculiari occurrimus? Alii Graecam Nemesim invocantes, cuius ob id Romae simulacrum in Capitolio est, quamvis Latinum nomen non sit.
*ge/lws2 s1ugkrou/s1ios. Risum effusiorem, Graeci s1ugkrou/s1ion vocant, quod hominem quatiat, quem eundem quidam existimant Sardonium esse. Putant autem, et recte putant hunc risum gravi viro vehementer indecorum esse, propterea quod videatur abanimo impotente proficisci. Squidem ut turpe est viro gravi muliebri more eiulare, si quid doleat, ita gaudio immoderato in cachinnum effundi parum decorum est. Simili figura Philostratus in Sophistis aliquoties dixit, platu\ gela=n, id est, late diductoque ore ridere.
*ro(/don parelqw\n mhke/ti zh/tei pa/lin.
i.
Ne quaere rursum praeteritam semel rosam.
Ne te maceres desiderio rerum, quae revocari, restituique non queunt, velut exactae iuventae, formae, virium, fortunae. Nam ut nihil est gratius, ita nihil minus diuturnum. In eudem sensum dixitin Odis Horatius:
Mitte sectari, rosa quo locorum
Sera moretur.
Habent eim rosae suum tempus, sed perbreve. At exquisitius delicati, etiam alieno tempore rosam quaerunt. Unde quadrabit et in eos, qui iam e)/cwroi voluptates sectantur, velut si nucibus ludat vir, aut amet, potitetve senex.
*ro(/don a)nemw/nh| s1ugkri/neis2, id est, Rosam cum anemona confers, ubi quis vehementer imparia inter se componit. Rosa priscis in pretio fuit. Anemona papaveris genus, cuius flos specie quidem rosam imitatur, ceterum nulla odoris gratia. Passim nascitur in agris, cum olim rosae summus sit habitus honos.
*ro(/dioi th\n qus1i/an, id est, Rhodienses sacificium, ubi res iurgiis, et verbis male o minatis peragitur. Refertur a
Diogeniano. Idem est cum eo, quod paulo superius retulimus, li/ndioi th\n qus1i/an, id est, Lindii sacrum. Nam Lindus civitas in Rhodo est, teste Stepha no, a qua deductum videri possit Londinum apud Britannos, quam urbem Stephanus Lindonium vocat citatque Martianum auctorem. Siquidem utraque insula est, Rhodus et Britannia, ac vetus eius gentis lingua, quae nunc Vualica dicitur, satis indicat, eam aut profectam a Graecis, aut certe mixtam fuisse. Ne mores quidem admodum dissident a Graecanicis.
*ro(di/wn xrhs1mo\s2, id est, Rhodiensium oraculum, Ubi quis de re minuta nimium crebro, nimiumque diligenter sciscitatur. Etenim Rhodienses Lindiae Minervae sacrificantes, dies aliquot apudaram deae convivia prorogabant, atque inibi perpetuo manebant. Cumque illis mos non esset maculam in sacrificium inferre, ac super hac re deum consuluissent, atque ut inferrent, respondisset, illi rursus ambigere coeperunt, utrum aeream, an testaceam inferre deberent: ac denuo super hoc adeuntibus orculum, indignatus Deus, neutram respondit. Refertur a Diogeniano.
*ageoi/kou mh\ katafro/nei rh/toros2, id est, Rusticanum ne contempseris rhetorem. Admonet adagium, ne quem ob imperitiam, infantiamve fastidiamus. Neque spectemus a quo, quove pacto dicatur, sed quid. Qui valent eloquentia, non perinde curandum est, quid minentur, aut polliceantur. At penes quos rusticana veritas est, si quid vel inculte dixerint, haudquaquam oportebit negligere. Siquidem huiusmodi plus solent efficere, quam loqui. Auctor Diogenianus.
*ageo\s2 h( po/lis2, id est, Rus civitas. Ubi quis in urbe neglectis legibus, vi, proque sua libidine rem gerit. In civitatibus enim legibus exaequo vivitur, in agris licentius agitur. Epicharmus apud Diogenianum, *ageo\n thn\ po/lin poiei=s2, id est, E civitate rus facis. Quadrabit etiam in civitatem, in qua legum non magnus habetur respectus. Huc allusit Seneca in ludicro libello, quem lusit in Claudium Imp. Vos mera mapalia fecistis, volo seruetis disciplinam curiae.
*erebi/nsqios dio/nus1os2, id est, Cicernus Bacchus. De re vehementer contempta. Sumptum adagium a potu ex leguminibus confecto, qui vinum imitatur. Veteres autem diversis rationibus vinum effingebant, quarum nonnullas commemorat Plinius lib. 14. cap. 16. Idem lib. 22. cap. 25. meminit de Zytho Aegyptiorum, Celia Hispanorum, Cervisia Gallorum. Erat id potus genus ex leguminib. coctum, quod in opia vini repertum est in his regionibus, quae vitem non ferunt. Hinc natum videri potest, et illud quod alibi retulimus adagium, ou)de\n pro\s2 dio/nus1on, id est, Nihil ad Bacchum, ut id dixerit quispiam gustata cervisia. Porro contemptam, fastiditamque fuisse cervisiam iis, qui eatenus assueverant vino, vel Epigramma testatur, quod Iuliano Imp. tribuunt. Id est huius modi:
*ti/s2; po/qen ei)=s2 dio/nus1e; mai\ ga\r to\n a)lhqe/aba/kxon
*ou)/ s1) e)pi\ gignw/s1kw, to\n dio\s2 oi(=da mo/non.
*kei=nos ne/ktar o)/dwde; s1u\ de\ tra/gou, h( ra/s1e keltoi\
*th= peni/h| botru/wn teu/can a)p) a)staxu/wn.
*tw=| s1e\ xrh\ kale/ein dhmh/ trion, ou) dio/nus1on,
*purogeuh= ma=llon, dia\ bro/mon, ou) bro/mion.
id est,
Bacche quis? Unde Venis? Verum tibi deiero Bacchum,
Te haud novi, tantum est cognitus ille Iovis.
Is nectar redolet, hircumtu, dic age num te
Esp cis finxit Gallia vitis inops?
Non igitur Bacchum te dixero, sed Cerealem,
Et frumentigenam, nec Bromium, immo Bromum.
Est autem Bromos hordei genus quoddam, sed a Theophrasto lib. De plantis octavo, inter ea ponitur, quae pene silvestria sunt, et immitia. Plinius potissimum usum eius generis putat, quod illius spuma cutem feminarum in facie nutrit. Nam quod ad potum ipsum attinet, inquit, praestat ad vini transire mentionem.
*mh\ ta\ malaka\ mw/eo, mh\ ta\ oklhra\ e)/xh|s2, id est, Ne quaere mollia, ne dura feras. Refertur a Phurnuto in opere de natura deorum, capite de Musis, et ita refertur, tamquam vulgo iactatum. Congruit in eos, qui dum nimis improbe, ac morose petunt, quae volunt, offensis iis a quibus petunt, accipiunt ea, quae nolunt. Aut in eos, qui dum praeter modum captant voluptatem, incidunt in molestiam.
*ou)d) e)chkesti/dhs2 a)\n eu(/roi thn\ eu)qei=an o(do\n, id est, Ne Exsecestides quidem rectam viam invenerit. De negotio prplexo, atque inexplicabili. Exsecestides quidam vulgo male audiit, quod immodicus esset in peregrinationibus, ut omnes vias, quam maxime cognitas haberet. Idem taxatur ab Aristophane in Auibus.
*ei) de\ dou=lo/s2 e)sti, kai\ ka\r, w(pe\r e)chkesti/dhs2.
id est,
Quod si servus est, et Car, quemadmodum Exsecestides.
Rursum in eiusdem fabulae initio.
*ou)d) a)\n ma\ di/a g) enteu=qen e)chkesti/dhs2.
id est,
Non per Iovem hinc vel ipse viam
Exsecestides.
Subaudiendum, invenerit. Unde dici coeptum de his, qui tota aberrassent via, aut qui difficili, inexplicabilique negotio distringerentur.
*ermw/nios2 xa/ris2, id est, Hermonium beneficium. Quoties aliquis studet officii causa videri facere, quod alioqui coactus facit, non quo commodet cuipiam, sed quod non liceat secus agere. Hanc paroemiam ad huiusmodi referunt fabulam. Gens quaedam Pelasgica, quae Lemnum incolebar, navibus transmisit in Baebronem, vel, ut Herodotus, Brauronem Atticae regionem, atque ex ea mulieres raptas abduxerunt. Post ubi pestilentia laborarent, oraculo iussi sunt Atheniensibus satisfacere, atque ita futurum, ut pestilentia liberarentur. Athenienses rogati, quo pacto placari vellent, denuntiarunt, ut Lemno decederent. Hanc conditionem cum audissent Pelasgi, per iocum responderunt id facturos sese, si quis Borea vento unius diei navigatione domo profectus Lemnum trasmitteret. Evenot deinde, ut cum Darius in Thracia agens, omnia undique subigeret, Militiades dux Atheniensium e
Cherroneso solvens, Lemnum aggrederetur, Pelasgis denuntians se Borea, uniusque diei cursu adesse domo profectum, nam Cherronesum tenebat, atque illic habitat. Itaque hermon Pelasgorum princeps Lemno cessit. idque cum Darii metu compulsus faceret, adsimulabat tamen se volentem cedere, quo gratum faceret Atheniensibus. Huiusmodi ferme comperimus in Graecarum collectaneis. Aemilius Probus in Miltiade aliquanto diversius rem narrat. Cum Athenienses decrevissent coloniam mittere in Chersonesum, quae tum a Thracibus tenebatur, consultus Apollo, quem sibi ducem sumerent ad expelledos Thraces, iussit ut Miltiadem adsciscerent. Is Lemnum aggressus, postulavit, ut se sponte dederent Atheniensibus. Lemnii per iocum responderunt, se id tum facturos, cum ille domo navibus proficiscens vento Aquilone venisset Lemnum. Nam hic ventus adversus est Athenisproficiscentibus Lemnum. Miltiades ne illic tempus tereret, Chersonesum profectus est. Ea capta, rebusque illic ex animi sententia ordinatis, rediit Lemnum, et ex pacto postulavit insulam. Nam se vento Borea domo profectum venisse, quod in Chersoneso domum habebat, decreverat enim illic manere. Itaque qui Lemnum tenebant, cessere metu. Simplicius quidem Pamphilus ille Terentianus, negans liberi hominis officium esse, cum nihil mereatur, postulare id sibi gratiae apponi.
*ec a)/mmou xoini/on ple/keis2, id est, Ex arena funem nectis. In stulte, frustraque conantem quippiam dicebatur; aut ubi quis ea connectere laboret, quae nequaquam cohaereant. Apposite dicetur in orationem, aut syllogismum male cohaerentem. Ut affine sit illis, Arena sine calce, et Dissolutae scopae. In hanc fere sententiam usurpavit Irenaeus libro primo, Veluti faciunt qui colligunt homerocentones. In summa quadrabit in quiduis a)du/naton, kai\ a)/topon, ut pertineat et ad illam formam, Laterem lavas, et Aethiopem dealbas.
QUOD dixit in Cassina Plautus, Halcedonia sunt circa forum, proverbii speciem gerit. Significatur hac voce tranquillitas, et silentium. Idem in Poenulo, Nisi mihi illam tam tranquillam facis, quam mare est olim, cum ibi halcedo pullos educat suos. Exstat etiam in Graecorum commentariis huius modi proverbium a(lkuoni/tidas2 h(me/ras2 a)/gges2, id est, Halcyonios agis dies, de tranquillam et otiosam agentibus vitam. Aristophanes in Auibus:
*alkuoni/das2 t) h)/geq) h(me/ras2 a)ei\.
id est,
Atque halcyonios duxit adsidue dies.
Ab ave quadam marina ductum adagium, quae Graecis Halcyon dicitur, Latinis Halcedo, ut auctor est M. Varro libro de lingua Latina tertio, ne quis Plautinum verbum depravatum esse putet. Fabula de Ceyce, et Halcyone est apud Ouidium. De ave sic refert Plinius lib. 10. c. 32. Halcyon paulo amplior est passere, colore cyaneo exparte maiore, tantum purpureis et candidis admixtis pennis, collo gracili, et procero. Ea soetificat bruma, qui dies Halcyonides vocantur. Neque apparent nisi mari tranquillo, maxime Siculo, Faciunt
autem septem ante brumam diebus nidos, et totidem fequentibus pariunt. Hi dies et nautis sunt noti. Nam in his tempestatem non metuunt. Nidificant autem medio in mari. Nidi pilae figura, paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium spongiarum similitudine, ex spinis aculeatis compacti, tanta duricie, ut ferro incidi nequeant. Franguntur ictu valido, ut spuma arida maris. Hactenus Plinius. Lucianus de tranquillitate Halcyonidum dierum testatur in dialogo, cui titulus a(lku/wn. Virgilius inter prognostica futurae tempestatis hoc quoque refert,
Non tepidum ad solem pennas in litore pandunt
Dilectae Thetidi Halycones.
Meminit harum et Theocritus Idyllio 7.
*xa(lkuo/nes2 stores1eu=nti ta\ ku/mata, thn/ te sqa/lassan,
*to/n te no/ton, to/nt) eu)=ron, o(\s2 e)/xata fuki/a kinei=,
*alkuo/nes2 glaukai=s2 nhrhi+/s1i tai/ te ma/lista
*orni/qwn e)fi/lasqen, o(/s1ais2 te/per e)c a(los2 a)/gea.
id est,
Halcionesque Undas sternunt, pelagusque notumque
Atque Eurum extremam motantem flatibus algam,
Halycones, quas inter aves Nereides omnes
Unice amant glaucae, quaecumque ex aequore pastum Venantur.
*empedokle/ous2 e)/xqra, id est, Empedoclis simultas, dicebatur pertinax et irreconciliabilis. Empedoclem enim aiunt iis fuisse moribus, ut assidue simultatem cum aliquibus susciperet, eamque pertinacissime exerceret. Quadrabit etiam, ubi quis levi de causa ex amico fit inimicus. Refertur a Diogeniano. Suidas ex Lysia citat haec verba, w)/|mhn d) e)/gwge toiau/th| fili/a| s1unhrmo/sqai, w(/ste mh/d) a)\n thn\ e)mpedokle/ous2 e)/xqran e)mpedw\n h(mi=n gene/sqai, id est, Ego sane putabam nos eiusmodi necessitudine copulatos esse, ut ne Empedoclis quidem simultas nobis possit obstare. Referendum ad illud, quod alio dictum est loco. Odium Vatinianum, et Odium novercale.
PLAUTUS in Truculento, Pluris est oculatus testis unus, quam auriti decem, hoc est, longe maior est habenda fides referen tibus ea, quae viderint oculis, quam iis, qui narrant ab aliis audita. Idem innuunt poetae, duas apud inferos insomniorum fingentes portas, alteram eburnam, per quam falsa insomnia veniant ad superos, alteram corneam, per quam vera. Virgilius Aeneidos sexto Homerum imitatus ex Odisseae t.
Sunt geminae somni portae, quarum altera fertur.
Cornea, qua Veris facilis datur exitus umbris,
Altera candenti perfecta nitens elephanto,
Sed falsa ad caelum hac mittunt insomnta manes,
His ubi tum natum Anchises, unaque Sybillam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna.
Servius interpretatur per corneam portam, oculos intelligendos, quod colore sint corneo: per eburnam dentes, nimirum osseos, et candidos. Per corneam egredi veras umbras, quod ea demum certa sint, quae
conspicimus oculis. Per eburnam falsas, quod vana plerumque soleant esse, quae fama percipiuntur. Itaque Aeneas per eburnam portam dimissus, significat pro falsis habenda, quaecumque de inferis narrarit poeta. Adagii meminit et Apuleius libro primo, Floridorum, narrans quemadmodum Socrates proverbium inverterit: Pluris est auritus testis, quam oculati decem. Nam cum conspexisset adolescentem decorum, sed diutine tacentem: Ut te videam, inquit, aliquid eloquere. Sensit itaque Socrates aurium indicium certius esse, quam oculorum, quod oculis non nisi corporis formam contueamur, ex oratione mentis habitum deprehendamus. Iustinianus Institutionum libro tertio, de gradibus cognationum, oculatam sidem appellat, cum res subicitur oculis. Unde caecam diem appellant, cum non protinus exhibetur pactum; oculatam, cum praesente pecunia res agitur.
*peinw=s1an a)lw/peka i(/pnos2 e)pe/rxetai, id est, Esurienti vulpi somnus obrepit. Ubi quis inopia cibi dormit. Nam nonnullis pauperibus somnus loco pastus, testante versiculo illo proverbii instar celebrato:
gpnos2 de\ pei=nan thn\ kake/xaton dama=|.
id est,
Somnus domat famem malorum pessimum.
Pauperem autem vulpem appellat, quod callida sit inopia, et multarum repertrix artium, iuxta illud quod alibi retulimus, peni/a thn\ s1ofi/an e)/laxe, id est, Paupertas sapientiam sortita est. Neque perperam dicetur et in illos, qui dissimulant, conniventque ad quaedam, ut per occasionem aliquid commodi ferant. Siquidem vulpes urgente fame somnum assimulat, ut allectas aves capiat, devoretque. Fit autem hoc physica quadam ratione, ut famem, ac sitim exstinguat somnus. Adagium recensuit Diogenianus.
*ei)st qew=n w(=ta h)=lqen, id est, ad deorum aures pervenit. Ubi facinus aliquod clanculum patratum, resciscitur ab iis, qui possunt vel remunerari recte factum, vel punire secus admissum. Sic enim imaginantur poetae, quae recte, secusve gerantur in terris, ea per Mercurium explorata reserri Iovi. Is deinde concilio deorum convocato, de poena statuit. Et illud etiam nunc sollemne in principum, et pontificum literis, Ad nostras aures pervenit. Paulo diversius pastor ille Virgilianus.
Et quoties, et quae nobis Galatea locuta est,
Partem aliquam Venti diuûm refer atis ad aures.
De rebus egregiis, quasque deorum auribus dignas iudices.
Itidem Horatius:
Et Iovis auribus ista Servas.
Admirabiles in nectendis machinis Aegyptti.
*deinoi\ ple/kein ta\s2 mhxana\s2 ai)gu/ptioi.
id est,
Nectunt stupendas machinas Aegyptii.
De versutis, et ut ait Plautus consutis dolis dictitatum. Torqueri potest et in perplexas sophistarum argutias, ac syllogismorum inexplicabiles labyrinthos. Aut in sycophantes, ac delatores, qui vera falsis permiscendo nectunt calumnias. Ammianus 14. refert, Paulo cuidam qui
plurimos admirandis technis deferebat apud Constantium, vulgo cognomen inditum cathenae, quod in complicandis delationibus nodos necteret insolubiles. Celebrabantur olim Aegyptiorum opera ex variis lignorum frustulis miro quodam artificio connexa, quorum est et Herculanus nodus. Adagium hoc cognatum est illi, quod alibi retulimus, kassiw/pkon a(/mma, i. Cassioticus nodus. Cassium enim in Aegypto est, quemadmodum paulo superius ostendimus.
*ake/s1ews2, kai\ e(likw=nos2 e)/rga, id est, Acesei, et Heliconis opera. Quae singular artificio confecta viderentur, sic antiquitus appellabantur. Locum proverbio fecerunt duo quidam celebratae artis artifices, Aceseus natione Patarensis, et Helicon Carystius. Hi primi contexuisse dicuntur peplum Palladis Poliadis: id enim cognomen Minervae, quae in arce Atheniensium colebatur.
*akes1i/as2 i)a/s1ato, id est, Acesias medicatus est, dici solitum de re, quae semper vergeret in deterius, quoque magis accuraretur, hoc peius haberet. Occasionem adagio dedit Acesias quidam medicus imperitus, et stupidus, qui dum cuidam pedum dolore laboranti mederi studet, auxit dolorem. Unde Aristophanes:
*akes1i/as2, inquit, to\n prwkto\n i)a/s1ato.
Quod ea pars, quantumvis cures, tamen per se semper inquinetur. Auctor Diogenianus.
*agamemno/neia fre/ata, id est, Agamemnonii putei. De novis, et admitandis operibus dicebatur. Aiunt enim Agamemnonem, et circa Aulidem, et passim in omni Graecia puteos effordisse, ne per aestum aquarum inopia laborari posset. Auctor Zenodotus.
*argi/ou be/brwkas2, i. De fera comedisti. Dicebatur olim oscitanti. Nam vulgo creditum carnem ferinam comesam crebras oscitationes excitare. Venustius erit, si commode transferatur ad supinos, oscitabundos, et negligentes.
*ageou= phgh\, id est, Ruris fons. De nimium laboriosis, et perpetuo operi assidentibus. Cuiusmodi fingit Menedemum Terentius. Convoniet item et de negotio laborioso, cuique numquam exhausti satis est. Nam hoc ipsum verbum phgh\ hyperbolem habet copiae, non tantum apud Graecos, verum etiam apud Latinos.
*ai)s1w/peion ai(=ma, id est, Aesopicus sanguis. Delphi Aesopum quendam nihil commeritum interemerunt, eamque ob causam iratum numen dira illis vaticinabatur. Sunt qui putent hunc Aesopum esse, cuius nomine seruntur apologi. Traduntque huiusmodi quaedam super illius interitu, tametsi fabulis, quam vero propiora. Cum Delphos profectus gentis illius iram in se convitiis, et contumeliosis apologis concitasset, Delphi sacra phiala in huius peram clanculum imposita, Phocidem consecuti, comprehensum sacrilegii damnarunt, obtestantemque, ac dira imprecantem, praecipitarunt. Mox oborta pestilentia, consultum oraculum, admonuit ut Aesopi manes placarentur, itaque Delphi monumentum
Aesopo constituerunt. Ceterum Graeciae principes, et eruditi, simulatque cognovissent indignam Aesopi mortem, Aesopicum sanguinem ulti sunt, sublatis iis, qui fuerant mortis auctores. Unde dici solitum, aut ubi quis praeter meritum acerba pateretur, aut ubi propter laesam innocentiam irati superi, poenam immittere viderentur. Meminit huius historiae Plutarchus in commentatio, cui titulus peri\ tw=n u(po\ qei/ou brade/ws2 timwroume/nwn. Nem pe Aesopum multam auri vim accepisse a Croeso, uti Delphis splendide sacrificaret, et Delphorum singulis quatuor minas distribueret. Verum cum incidisset illi nescio quid dissidii cum Delphis, sacrum quidem fecit, ceterum pecuniam, quam acceperat distribuendam, Sardis misit, Delphos indignosiud cans eo beneficio. Quamobrom irati, sacrilegii condemnatum praecipitarunt e rupe quam Hzampeiam vocant. Eo facto deus indicavit te rae sterilitatem, et morborum prodigiosorum vim instare, proinde tertiti De phi, in publicis Graeciae convent bus assidue per praeconem clamabant, si quis esset qui poenas Aesopi nomine de se vellet sumere. Tandem tertia generatione samius Idmon advenit, nihil affinis Aesopo, sed nepos eorum, qui Aesopum Sami emerant, huic cum poenas quasdam dedissent, malis levati sunt, Indicat eodem in loco Plutarchus, dici solere, quoties sero poena datur.
ET nos manum ferulae subduximus, id est, nos quoque literas didicimus, et praeceptorum opera sumus usi. Nam antiquitus literatores discipulorum manus ferula caedebant, Est autem ferula fruticis genus, quo non aliud levius, ut indicat Plinius lib. 13. cap. 22. Graecis na/rqhc dicitur, utilis ad fulciendos vacillantes aetate senes, Unde et Baccho, Silenoque sacer, ut vino titubantes fulciat, nec oneret tamen. Est enim ligno dutissimo foris, licet intus lignum non habeat. Hac exceptum ignem caelestem poetae fingunt Prometheum deportasse in terras. Postremo hinc fiunt sceptra paedagogorum, ut Martialis appellat, quo terreant magis, quam laedan. Notavit id eleganter Columella in carmine:
Nec manibus miteis ferulas.
Et ibidem:
Ferulaeque minaces
Plantantur.
Unde manum ferulae subduxisse dicuntur, qui desierunt in ludo literario versari, neque iam pueri docendi, sed utcumque docti sunt. Iuvenalis in prima satyra:
Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
Consilium dedimus Syllae.
Hieronymus, subdnximus accipere videtur, pro eo quod est subiecimus, supposuimus. Sic enim scribit ad Domnionem. Et nos didicimus literas, et nos saepe manum ferulae subduximus. Nisi forte manum ferulae subducere pueri dicuntur, cum metu plagae subtrahunt manum. Est similis apud Graecos sermonis color. Citatur apud Athaeneum libro decimotertio Timocles:
*dei=n d)e)/ti
*agwnia=s1ai, kai\ r(apisqh=nai/ ge, kai\
*plhga\s2 labei=n a)palai=s1i kers1i\n h(du/ge.
id est:
-Opus esse ad huc
Trepidare, et alapis caedi, et in teneras manus
Recipere plagas res profecto suavis est.
*ai)tnai=os2 ka/nqaros, id est, Aetnaeus scarabeus. De magnis, et foedis. Aristophanes in Pace:
*ou)k oi)=d) o(/poi ei)s1h/gag) ai)tnai=on me/giston kanqaron.
Aetnaeum autem dixit, quasi praegrandem, quod in Aetna varii, maximique scarabei sint: vel Aetnaeus dixit, tamquam instar Aetnae montis maximus. Porro scarabaeus insecti genus, quod e stercore, ut nascitur, ita pascitur. Fabulis quoque ante proditum est, Aetnam unum e Gigan tibus praecipuum complexam fuisse, ac setuasse, ne cum reliquis petiret fulmine. Unde et illud: *ou)/te pu=r ou)ra/nion e)p) au)to\n h)=lqen, ou)/te ai)/tnh pie/zei au)to\n, id est, nec ignis caelestis illum attigit, nec Aetna illum premit. Auctor Diogenianus.
*ekto\s2 xorou=o)rxei=sqai, id est, Extra chorum saltare dicitur, qui dicit, aut facit a re, quam proposuit, a lienum aliquid. Etenim qui choros agunt, certis limitibus, certisque numeris adstricti moventur, ut liberum non sit, quolibet evagari. Quod si quis discrepet a lege chori, ridiculus habeatur.
PLERAEQUE metaphorae, quae dicuntur a textrina, proverbii faciem prae se ferunt. Plautus in Bacchidibus. Exorsa haec tela est non male omnino mihi. Idem in Pseudolo: Neque nunc quid faciam scio, Neque exordiri unde occipias, habeas, Neque ad detexundam telam certos terminos. M. Tull. libro De oratore dixit, pertexere, pro perficere. Pertexe modo, inquit, Antoni, quod exorsus es. Rem enim, quam arte, consilioque instituimus, exordiri dicimur. Et retexmus, quae denuo refingimus. Item illud ad Herennium: Ego te iam retexam ab exordio, id est, ab initio vitae explicabo, qualis sis. Cognatum illi, quod alio commemoravimus loco: Ea tela texitur. sth/mona sth=s1ai, Pollux citat ex Graecis auctoribus.
PR overbiali figura, in caducum parietem inclinare dicimur, cum nitimur, confidimusque rei parum firmae, ducta metaphora ab aedificiis. Hadrianuslm perator de Commodo adoptato, et Imperii successioni destinato, dictitare consuevit, in caducum parietem inclinamus, et perdidimus quater millies sestertium, quod populo, et militibus pro adoptione Commodi dedimus. Caducum autem parietem vocabat, quod esset valetudinarius, et rebus gerendis inhabilis esse videretur. Item, qui senis praesidio nititur, qui forma superbit, qui in caducis fortunae bonis vitae praesidia collocare, recte dicetur, in caducum inclinare pariectem. Hinc proximum est illud Maronis:
In te omnis domus inclinata recumbit.
AD eandem formam pertinet quod apud Hebraeos in proverbio fuisse videtur. Arundineo inniti baculo, de eo, qui spes suas figit in his, qui non solum non possunt esse praesidio, verum etiam noceant destituto. Siquidem arundineus Scipio, non modo non sustinet innitentem, verum etiam manum penetrat, ac vulnerat.
*bombu/lios2 a)/nqrwpos, id est, Bombylius homo, dicitur verbosus,
multique strepitus, ceterum inutilis. Bombylius Graecis, apis, aut vespae genus, a sonitu, sicuti videtur, appellatum, ingens, sed ad mellificium inutile, favos sibi nectit e luto. Et ingens apis, ac musca, quam a strepitu sic dixerunt. Hesychius addit bombuli/das2, Graecis dici bullas, quas nasci videmus exaqua, quae moxevanescunt. Item bombylion dici poculi genus, quod paulatim extillante potu sonitum reddit in modum animantis, de quo dictum est, quamquam et huic a bombo vocabulum. Apud Suidam quidam tibicinem, pro bombylio, bombau/lion dixit, addita litera a, para\ to\ au)loi=s2 bombei=n. Quin et M. Tullius Philippica tertia meminit cuiusdam Bambalionis, hominis nihili, et impeditae linguae. Bambalio, inquit, quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contem ptius, qui propter haesitantiam linguae, stuporemque cordis, cognomen ex contumelia traxerit. Hesychius ait Graecis bambalei=n esse labiis tremere. Nam id accidere solet hoc vitio linguae laborantibus, quemadmodum et frigore horrentibus. Quamquam autem haec vox variis modis describitur, tamen eadem est origo, nimirum a sono titubanter loquentium, aut vehementer algentium. Adagium refertur apud Zenodotum.
*bou=qos2 perifoita=|, id est, Buthus oberrat. De levibus, ac stolidis dicebatur. A moribus Buthi cuiusdam athletae, qui vicerat in Pythiis ludis. Huius meminit Cratinus, en xei/ros1i, teste Zenodoto. Meminit et Hesychius, indicans et Atistotelem alicubi de huius victoria meminisse. Fieri potest, ut huic id nominis inditum fuerit ab edacitate, quod solidos boves vorare soleat. Nam cognominatus est, et Hercules bousqoi/nas2, quod aliquando esuriens quendam e bubus Theodamantis, quibus ille terram proscindebat abductum, occidit, ac voravit. unde videtur dici posse in edaces, id est, boufa/gous2.
*bou/nas2 dika/cei, id est, Bunas iudicat. In nonnullis codicibus scriptum est bouli/as2, non bou/nas2, sed depravate. Ubi lis in longum profertur, nec unquam explicatur. Paroemia nata a Buna quodam Atheniensi. Cum esset controversia inter Calidonios, et Eleos, utrique rem ad arbitrium Bunae detulerunt. Convenerat autem, ut a manibus temperarent, donec ille de negotio pronuntiasset. Quod ubi sensisset Bunas, de industria audiebat quidem utramque partem, ceterum per fictas occasiones rem in longum distulit, nec unquam de lite voluit pronuntiare. Auctor Mnaseas apud Zenodotum.
*bou=s2 e)pi\ zugo\n, id est, Bos sub iugum, ubi quis assidue laborat, aut ubi se quis laborioso involuit negotio. Ductum a bubus agricolis. Quin et hic erit locus utendi, cum negabimus aliquem ad id trahendum negotii, ad quod administrandum parum sit idoneus, sed eum, qui sit aptus, quod bos iugo ducendo natus videatur, non item canis, aut cervus. Proinde confine fuerit illi, quod alio positum est loco, bos clitellas. Recenset Zenodotus.
TENVI filo, pro stilo subtiliori, minusque grandiloqua oratione. Nam Rhetores tres faciunt orationis xarakth=ras2, grandem, tenuem, et
mediocrem, sumpta metaphora a nentibus, aut certe a textoribus. Horatius:
-Tenui deducta poemata filo.
Ausonius in oratione, qua Gratiano Imperatori de consulatu gratias agit. Tenuiori, inquit, filo, ut dicitur,, deducta libaverim. Cui diversum erit, Crasso filo, Crassiore filo. Veluti si dicas, Barbaros crasso filo tractare rem theologicam. M. Tullius libro De oratore secundo dixit, uberiore filo, pro copiosius: et in Senectute, aliud filum orationis, pro alio dicendi genere.
REM eandem alia reddunt metaphora, cum aiunt: Paupere vena, benigna vena, divite vena. Venam autem appellant indo em, et vim genuinam ingenii, translatione ducta, vel a fontibus, quorum alii angustiore vena manant, alii tanta, ut flumen ingens efficiant: vel a metallis, quorum etiam venae non genere tantum, sed et copia differunt. Similimum his est, quod ait Quinctilianus libro 11. Pleniore tamen haec canali fluunt. Vos Albani tumuli, atque luci.
*ma/za Graecis genus est cibi e simila tritici, quod, ut apparet, in deliciis erat, unde vulgari ioco dicebant, u(permaza=n, pro opipare, splendideque vivere, sive ob egregias mazas, sive quod aliquid his etiam lautius sumerent. Eam vocem Iul. Pollux libro 7. indicat fuisse veterum, pro qua recentiores dixerint kriqia=n, a iumentis ductum, quibus hordeum placentae sunt. Illud mirum cum hoc verbum proferat ex Aeschylo, et Sophocle, cur recentiorum esse dicat, nisi forte apud recentiores coepit usitatius esse, quam u(permaca=n. Euplous ad Thalasserotem: u(permaca=s2 h)/ me/mhnas2. *akou/w ga/r s1e loido/rou gun aiko\s2 e)ra=n, id est, aut luxu diffluis, aut insanis. Nam audio te captum amore mulieris maledicae. Consimili forma dicebant mattua/zein, a Mattya cibi genere, quod Athenaelibro decimoquarto, recenset inter secundae mensae delicias.
*ou)d) i(/ktar ba/llein, id est, Ne proprius quidem ferire dicuntur, qui procul absunt a scopo, multoque intervallo aberrant a re proposita. Sumptum est ab imperitis sagittariis, cuiusmodi, cum Diogenes ille Cynicus conspexisset, proxime scopum consedit: rogatus quid sibi vellet, ne me feriat, inquit, innuens quidvis illum racturum potius, quam scopum. Ergo qui nimium aberrant a signo, ou) d) iktar ba/llein dicebantur, perinde valet, quasi dicas, ou)de\n o(/moion, id est, Nihil simile. u)po okopou= dixit Homerus. Usurpavit hoc adagium Plato libro de Republica nono: kai\ tau=ta dh\ pa/nta, pro\s2 tu/rannon ponhri/a| te, kai\ a)qlio/thti po/lews2 paraballo/mena, to\ lego/menon ou)d) i(/ktar ba/llei, id est, Haec quidem sane omnia ad tyrannum collata, malitia miseriaque civitatis, haud quaquam accedunt ad scopum, ut proverbio dici soler. Suidas admonet, e linguae proprietate dictum proverbium, velut, et illud quod proxime sequitur. Huc allusisse videtur Lucianus in Dialogo, quem inscripsit, u( pe\r tw=n ei)ko/nwn. *mh\ ei)+nai tw=n thlikou/twn a)cian, mhde\ e)ggu\s2, id est, Neque enim esse me tantis laudibus dignam, ne prope quidem. Item Aristides in Miltiade: ou)k e)/sti tau=tw ou)de\ e)ggu\s2, id est, Multum abest, ut haec itase habeant. Adagium hoc
referendum in gregem illorum, quae commemoravimus alibi, th=s2 qu/ras2 a)marta/nein, et tot errare caelo, et tota errare via.
*diwlu/gion kako\n, id est, Ingens malum, ipsa loquendi figura proverbialis est. Utitur hoc adagio Plato in Theaeteto, *ou) makra\ men, dia\ diwlu/gios2 fluari/a, id est, Haud longa quidem, ac Diolygia nugacitas. Apud Suidam referuntur haec ex auctore Damasco, kai\ tau=ta ou)de\ diwlu/gios2 fluari/a do/ceien ei)=nai, dia\ dikai/ws2, ou) kata\ geaw=n u(/qlon lego/menon, a)lla\ pe/ra tou= megi/stou flhna/fou, id est, Nonne haec vel maxima nugamenta videbuntur? Sane videbuntur, et quidem merito. Non iuxta deliramenta, quae vocant anicularum, sed ultra maximas nugas. Chrysostomus adversus Iudaeos oratione prima ait, me/ga diwlu/gion o)lolu/cantes2, id est, clare iubilantes ut vox procul queat exaudiri, loquitur de pastoribus viso lupo inter se vociferantibus. Vocis originem bifariam indicant. diwlu/gion quasi dio/lou i)o\n, quod clamor nusquam non penetret; et diwlu/gion quasi diollu/on, id est, perdens, et exitium afferens. Dicitur autem proverbium de eo, qui malo quopiam ingenti, ac diuturno tenetur.
*tau=ta/ s1oi kai\ pu/qia, kai\ dh/lia, id est, Haec tibi, et Pythia, et Delia. Quodes supremum aliquod opus significamus. Perinde quasi dicas haec summa omnium, quae gesturus es in vita. Citatur adagium ex Menandro. Natum aiunt ab oraculo quodam reddito Polycrati Samiorum tyranno. Nam is posteaquam Rheneam insulam cepisset, eamquae consecrasset Apollini, consti utis apud Delum ludis pulcherrimis Delphos misit, consulturos, utrum oporteret eos ludos Delios an Pythios appellare. Respondit oracuculum tau=ta/ s1oi dia\ pu/qia, dia\ dh/lia, futurum innuens, ut propediem excederet e vita, idque evenit. Itaque res in proverbium vers Ceterum si sctibas tauta\, vertes eadem, si tau=ta vertes haec. Neque enim ad ensum magni refert.
*th=| kleidi\ ta\ cu/la xi/cein, th=| de\ a)ci/nh| th\n qu/ran a)noi/gein peira=s2, id est, Clave ligna findere, securi vero fores aperire conaris, cum res ptae postere geritur, veluti si quis liberos metu studeat emendare, servos beneficiis sibi adiungere. Aut si quis apud imperitos philosophicis rationibus agat, apud eruditos clamore, et improbitate vincere conetur. Refertur a Plutarcho in libello, cui titulus: peri\ tou= a)kou/ein.
*bellerofo/nths2 ta\ gra/mmata, id est, Bellerophontes literas. Subaudiendum verbum aliquod accommodum sententiae, adfert, aut aliud aliquod. Locus erit huic poverbio, cum quis literas velut commendatitias perfert, quae contra ipsum sint descriptae. Vulgo literas Uriae vocant. Neque dissimilis est historia apud Hebraeos. De Bellerophonteis literis huiusmodi fabulam commemorant Graeci. Bellerophontes propter occisum Bellerum, Atgos exilio mutans, in Tirynthem pervenit, proetique regis hospitio est usus. Interim Antea regis uxor, adolescentis amore correpta, coepit illius animum
ad stuprum sollicitare, et sui copiam obtulit. Ille ubi flagitium recusasset, videlicet hospitii religione permotus, illa prior occupans, versoque in odium amor maliebri, Bellerophontem apud maritum occulte defert, tamquam ab illo fuisset de stupro interpellata. Quod ubi persuasisset, quoad poterat regis animum in perniciem iuvenis instigabat, semper ad aurem occinens illud Homeri cum.
*tesqnai/hs2 w)+ proi=t) h)\ ka/ktane bellerofo/nthn.
Aut morere Proete, aut interfice Bellerophontem.
Proetus itaque vere regio ingenio, et ut Homeri utamur verbo a)gkulomh=tis2, veluti officii causa bellerophontem ad Iobaten hospitem mittit, additis literis velut in illius commendationem scriptis. In his mandabat Iobatae, ut iuvenem quoque pacto tollere e medio. Bellerophon ut est minimesuspicax innocentia, literas acceptas teddit, ut fuerant, obsignatas. Quas ubi perlegisset Iobates, quo Proeto gereret morem, aggreditur adolescentem honesto titulo perimere. Nam hic ferme malorum principum mos. Animum iuvenis suapte sponte ferocem, ad periclitandas vires, gloriamque parandam inflammar. Ac primum persuadet, ut cum Chymaeta congrediatur. Id erat monstrum triforme.
Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimera.
Id est, Caprina specie. Hanc Bellerohpontes equo insidens alato, telo confixit, confecitque Post aliis, atque aliis periculis obiecit iuvenem, a quibus omnibus cum ille victor rediret, rex et vires admiratus, et ex eventu coniectans innocentiam, literas Proeti ostendit, generum adscivit, ac moriens eidem Imperii successionem tradidit. Itaque quisquis imprudens aut nuntiat, aut facit quippiam, quo se prodit, in eum recte dicetur: *bellerofo/nths2 ta\ gra/mmata, aut quicumque sub officii praetextu laeditur. Adagium recensetur a Zenodoto. Plautus in Bacchidibus: Tace, nullus homo dicit, hae tabellae te arguunt. Quas tu attulisti, hae te vinciri iubent. Aha Bellerophontem iam tuus me fecit filius. Egomet tabellas detuli, ut vincirer, sine. Effertur adagium in hunc etiam modum: *bellerofo/nths2 kata s1autou=, id est, Bellerophontes adversus se ipsum. Lucianus in Apologia: tw= e)pi\ misqw=|s1uno/ntwn. kata s1autou= o( bellerofo/nths2 gegrafw\s2 to\ bibli/on. id est, Qui Bellerophontes librum adversus teipsum scripseris. Simili commento Rex Pharnabazus imposuit Lysandro. Refert Plutarchus in ipsius vita.
*borbo/rw| u(/dwr lampro\n miai/nwn ou)/poq eu( rh/s1eis2 po/ton.
id est:
Si lympidam perrexeris.
Cano aquam spurcare, numquam quod bibas inveneris.
Carmen est Trochaicum, quod nos Hemistichio, et carmine eiusdem generis expressimus. Dici solitum, ubi quis ea, quae sunt per se pulcherrima, contaminat admixtis iis, quae sunt turpissima: Veluti si quis poeticae admisceat obscenitatem, suo utique vitio. Nam arsperse sincera; aut amicitiam principis crebris offensis irriter. Convenier in hos quoque quibus haec vita gravis est, idque ipsorum culpa, quod animi vitio, quae per se molesta non sunt, molestiam afferre videantur. Quod si adsit mens a
stultis affectibus immunis, quidquid acciderit, voluptati futurum est.
*ai(xa/rhtos2 u(poxe/s1eis2, id est, Charetis pollicitationes. Dici solitum, ubi quis facile, ac benigne promittit, iuxta illud Nasonis:
Promittas facito, quid enim promittere laedit?
Natum adagium a Charete quodam Atheniensium duce, qui quiduis cuivis pollicebatur, at non praestabat item, quod receperat. Narrant et de Vespasiano filio. Cum admoneretur, ne tam facilis esset ad pollicendum, quod longe plura promitteret, quam praestare posset, respondit, non oportere quemquam ab imeratoris conspectu tristem discedere. Adagium refertur a Suida, nec dubitamus, quin sumptum sit ex Aristoph.
*ke/okon oi)kei=s2, id est, Cescum habitas. In stupidum, et bardum dicebatur. Cescos Pamphyliae civitas, cuius cives ob vecordiam stultitiamque vulgo male audiebant,, Iuxta Cescum urbem fuvius erat, cui nomen a)/nous2, id est, amens. Quamquam Suidas, qui et ipse proverbii meminit, Cescum ponit in Cilicia, non in Pamphylia. Unde et vulgari sermone iactatum est. po/lis2 ke/s1os nou=n ouk e)/xous1a, id est, cescus ciutas mentis inops. Quadrabit et in coetum, qut conciliobulum hominum stultorum. Convenit cum eo, quod alias ostendimus, Boeotica sus. Adagium recenset Zenodotus. Illud obiter admonendum, locum hunc in Suida depravatum haberi in dictione ke/s1kos, et pro ke/s1kon ouk e)/xein, legendum esse ke/s1kon oi)kei=n.
*to\n ku/klen u)potelei=n, id est, Circulum absolvere, est rem omnibus numerius omnibusque partibus perfectam reddere. Unde et kuklo pai/deia dicta, quae disciplinarum omnium velut orbem absolverit, et e)gku/klios paidei/a. Metaphora sumpta videtur a mathematicis, apud quos circularis figura perfectissima absolutissimaque iudicatur. Unde illud non sine causa laudatum carmen de sapiente.
Mundi instar habens teres, atque retundus,
Externae ne quid labis per levia sidat.
Confine illud, pa/nti r(uqmw=|, id est, Omni numero. Ita Fabius in prasatione libri 8. Quam ut per omnes numeros, et penitus cognoscere, ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus simplicius, ac brevius tradi magis convenit, quod a musicis ductum videtur.
*to\ qermo\n tou= o)belou=, id est, Calidam veruti partem. Subaudiendum arripuit, aut simile quippiam: ubi quis per imperitiam negotii ea parte rem aggreditur, qua minime tutum fuerat aggredi. Aut ubi quis ob inscitiam pro melioribus eligit peiora. Zenodotus ait huius adagii meminisse Sophoclem. Sumpta metaphora ab iis, qui per imprudentiam, eam veruti partem manu prehendunt, quae calet, deinde offensi reiciunt, et alreram partem apprehendunt. Non usquequaque dissimile huic a(lieu\s2 plhgei\s2 no/on ois1ei, id est, Piscator ictus sapiet, quod alio loco retulimus.
*titonw=des2 ble/pein, id est, Titanicum tueri, hoc est, vultu Titanico obtucri. Titanicum autem torvum vocant, ac tetricum: ac cuiusmodi fuisse feruntur verteres illi Titanes. Lucia. in
Timone: *ekpeta/s1as2 gou=n th\n tw/gwna, kai\ ta\s2 o)frds2 a)natei/nas2, kai\ brenquo/meno/s2 ti pro\s2 a)uto\n e)/rxetai titanw=des2 ble/pwn, id est, Itaque promissa barba, reductisque superciliis, secum murmurans nescio quid accedit Titanico vultu aspiciens. Idem in Icaromenippo, o( zeu\s2 ma/la foberw=s2 drumo/te kai\ titanw=des2 ei)s2 e)me\ e)pidw\n, id est, At Iuppiter admodum terribiliter, acriterque, et Titanico me intuens vultu.
*qra=kes2 o(/rkia ouk e)pistantai, id est, Thraces fordera non norunt. Apud Thraces evenit, ut natu maximus quidam iaculo per pectus adacto interierit. Unde Ionibus, et Ae olibus veluti per aenigma dici coeptum: *qra=kes2 o(/rkia ouk e)pi/stantai, quod natu grandibus, honos magis debeatur apud hos, qui legibus vivunt. Porro Thracum barbariem, et immanitatem persidiamque satis arguit interemptus a Polymnestore Polydorus, hospitii iure violato. Et Euripides in Hecuba:
*ta/x) ou)=n par) u(mi=n r(a/dion cenoktonei=n,
*hmi=n de/ g) ai)xro\n toi=s1in e(/llhs1in to/de.
id est,
Iugulare forsitan hospitem, vobis leve est,
Nobis Achivis istud oppido est grave.
*qunni/zein, Graeci transferunt pro stimulare, pungereque, vel quod hic piscis, quo sit palato gratior, pungi soleat, vel quod ipse piscis adurat, pungatque contactu. Plin. lib. 9. ca. 15. rem auditu novam memorat de Thynno. Ait in mari animalculum esse per quam exiguum, aranei magnitudine, scorpionis effigie: id se Delphino, et ei, qui gladius vocatur, crebro Delphini magnitudinem excedenti, sub pinna affigit aculeo, tantoque infestat dolore, ut in naves saepenumero exiliant. Athenaeus lib. Dipnoso phistarum 7. prodidit Thynnorum generi, quos Athenienses Thynnidas appellant, subter ventrem pinnam affixam esse, quae vocetur athera. Addit pisci nomen inditum para\ to\ qu/ein, quod impetu feratur, praesertim, cu oestro concitus agitur, id quod illi accidit circa solstitium aestivum. Id est animalculum in capite specie scorpii, magnitudine drachmae. Quo malo sic exagitantur, ut ex aquis subsiliant, non minus alte, quam Delphini. Atque huius rei testem adducit Aristotelem. Lucian. in Iove Tragoedo: *apa/ge, qunnw=des2 to\ enqu/mhma w)w) po/s1eidon, kai\ komidh= paxu\, id est, apage Thunnicum enthymema Neptune, et supra modum pingue. Rursum in eodem dialogo ad idem verbum alludes: *ei t) a)ma\ ou(/tws2 u(mi=n u)potequn/nistai, id est, Si mea vobis ita expuncta sunt. Adagium recensetur a Diogeniano.
*qa=s1ton o( to/kos2 h(raklei/tw prine/w tre/kei, id est, Citius usura quam Heraclitus celerrimus currit. Admonet adagium abstinendum a mutua pecunia quae credatur ad usuram. Nam opinione celerius recurrere diem usurarium. Sumptum proverbium ab Heraclito quodam celeritate currendi praeter ceteros eximio atque excelleti. luxta Doricam dialecton dictum est, h(raklei/tw, et perinew, pro h(raklei/tou prine/ou. Videtur carmen fuisse trochaicum retrametrum catalecton paucis syllabis depravatis.
*qa=tton h)\ bou/ths2, id est, Celerius, quam Butes. Hoc adagio significabant aliquid quam primum absolvi,
compendioque explicari. Quem admodum solent ii, qui paucis verbis, et iis trunce pronuntiatis, longam sententiam significant. Aiunt hinc fuisse natum. Athenis inter picturas Stoae porticus, depictus erat Butes quidam, atque ita pictus, ut summa capitis pars cum oculis dumtaxat videretur, videlicet ut spectator imaginaretur reliquum corpus tegi montis obiectu, in quo ingrediebatur. In eius igitur pictura quoniam non multum operae sumpserat pictor, proverbio iactari consuevit de his, quae facile perficiuntur. Auctor Zenodotus.
*ludo\s2 th\n qu/ran e)/kleis1e, id est, Lydus ostium clausit. De furacibus dicebatur, quod Lydi non discederent, nisi re quapiam sublata. Quod si permittitur nobis divinare (cur autem non permittatur in re tam vetusta, cum nec auctor exstet, nec interpres) malumus accipere de iis, qui rem quampiam obscenam aggressuri, fugitant arbirros abduntque sese, propter Lydos molliciei notatos. Unde et Plaut. Lydum volsum appellat. Allusit ad proverbium, atque utinam aperuisset etiam Plutarchus in commentario, quem scripsit adversus Colotam: *emoi\ de\ dokei= kaqa/per o( ludo\s2 e(f) au(to\n a)noi/gein ou) qu/ran mi/an, a)lla\ tai=s2 plei/stais2 tw= u)poriw=n, kai\ megi/stais2 priba/llein to\n e)pi/kouron, i. At mihi videtur, quem admodum Lydus adversus se ipsum, non unam aperire ianuam, sed plurimis ac maximis difficultatibus Epicurum involvere. Nisi si cui magis placet, ut hic Plutarchi locus referatur ad illud, quia alias dicetur viro Lydo negotium non erat. Hesychius meminit proverbii, sed nihil addens praeter haec verba: *epi\ tw= mwrokleptw=n, de stulte furacibus. Verum hic prodidit nobis depravatam in aliis libris scripturam, legendumque non e)/kleis1e, sed eni/gklis1e, id est, movit sive tentavit. Fures enim imperiti dum non sine strepitu movent ostium, sese produnt saepius. kigklizein enim Graecis, auctore Suida, polysemon est. Sonat enim s1aleu/ein, moxleu/ein, h)+xon poiei=n, kinei=n, id est, movere, obdere pessulum, strepitum facere, attingere Haec est autem praecipua furum ars, ut sive ingrediantur, sive egrediantur, absque sonitu moveant ostium. Ex his iam arbitramur esse perspicuum, quid sentiat Plutar.
*ludo\s2 en meohmbri/a|, i. Lydus in meridie. In hominem insatiatae, aut etiam intempestivae libidinis dictitabatur. Narrant Lydos adeo libidine perditos fuisse, ut non tantum noctu vacatent voluptati Venereae, verumetiam ipso meridie lascivirent, manib. foedum opus peragentes, unde ludia/zein dicunt Graeci, pro Lydorum more vitam agere. De gentis huius lusu, deliciisque multa commemorat Athenaeus lib. 12. Meminimus alibi, nimirum in proverbio, Sybaritica mensa, de convivio Sybaritico, in quo et Venus admiscebatur. Potro nullum est tempus magis alienum a coitu, quam vel meridiei ob aestuantem solem, vel convivii, propter spiritus circa stomachum et concoctionem occupatos.
*ai)po/los en kau/mati, i. Caprarius in aestu. Consimile habet sensum, videlicer intempestivae libidinis. Nam his horis caprarii, dum seductis gregib. in umbra latitant, lascivire soliti scribuntur. Zenodot. utrumque refert adagium, et item Suidas. Poterit ad quamvis voluptatem accommodari non in tempore adhibitam.
*ludo\s2 kaphleu/ei, id est, Lydus
cauponatur. In effeminatos, et voluptatibus addictos iaciebatur. Ex huiusmodi natum historia tradunt. Cyrus Rex devictis Lydis imperavit ex consilio Croesi, ut cauponiam exercerent neque tractarent arma, sed veste ad terram usque demissa uterentur, quae olim mollitiem indicabat, ut ad eum modum veluti in feminas transformati, ad rebellionem fierent inutiles. Herodotus lib. 1. tradit, Lydos primos omnium caupones, et institores exstitisse. Hesychius tradit ab his inventa spectacula, et hinc Romanos dixisse ludos. kapileu/ein, Graecis proprie dici, qui vendunt esculenta. Proverbium sapiunt et illa, quae refert Suidas: ludia/cw, seu ludizw, pro eo, quod est, Lydorum more vivo. Refertur a Suida.
*ludw=n karu/kas2, id est, Lydorum carycas antiquitus appellabant quidquid esset opiparum, et varriis conditum cupediis. Nam caryca cibi genus Lydii, ex multiiugis lautitiis, et sanguine confectum. Athenaeus Dipnosophistarum lib. 12. tradit, carycarum apparatum primum repertum a Lydis. Essertur adagium integre ad hunc modum: *mh/te ludw=n karu/kas2, mh/te masti/gwn yo/fous2, id est, Nec Lydorum carycas, nec flagrorum strepitus subaudiendum volo, aut simile quidpiam, id est, nec blandimenta volo, nec convitia, nec nimium blanda, nec rursum aspera nimium, de quo plura dicen tur alias.
*lukei=on poto\n, id est, Lupinum potum dicebant, ubi quis voluptatem suo periculo capitis emeret. Narrant duos erupisse fontes sacros Apollini, quoru alter vino scateret, alter melle, ad quos cum aves advolaret, arcu feriebantur. Porro Apollo super cetera cognomina dictus est, et Lucius, sive a luce, quam aperit, sive a lupis interfectis. Auctores zenodotus, et Suidas, admonentes penultimam esse circumflectendam. Nam lu/keion prima acuta, gymnasium est Athenis, quia quidam a Pisistrato, quidam a Pericle constructum putant. Atque hinc ortum proverbium, confine illi, ut, Canis e Nilo.
*lu/kou deka\s2, id est, Lupi decas. Dictum apparet in eos, ad quos inhonesti lucri pars aliqua tametsi pusilla rediret. Aut in eos, qui largitionibus essent corrupti, aliosve corrumperet. Nam Athenis in foro, ubi causae agebantur, Lycus quidam genius scalptus stabat, lupina specie. Apud hanc statuam Sycophantae pecunia corrupti versari consueverunt, velut apud deum quempiam sui quaestus praesidem, eique in dies singulos triobolus secabatur. Auctore Zenodoto, quamquam attigit et hesychius. Suidas addit Sycophantas fuisse decem numero, veluti 10. viros refererentes. Meminit huius Aristoph. in Vespis:
*q) h(rw=on ei)/ pws2 e)kkwmi/s1as2 to\ tou= lu/kou.
id est,
Si qua simulacrum efferre posses Lyci.
Erat hoc quaestus genus apud veteres invisissimum, eorum qui in ius vocabant, ut ex damnato dicta mulcta portionem aliquam praemii loco ferrent. Unde et sectores dicti sunt, et quadruplatores.
Verbatmportat Hermodorus.
*lo/gous2 ga\r e(rmo/dwros2 e)mporeuetai.
i.
Sunt Hermoaori Verba mercimonium.
In eum dicebatur, qui praeter verba nihil afferret. Quemadmodum Laches in Hecyra Terentiana Pamphilum filium rogat, num unam
dumtaxat sententiam secum e Lemno reportasset. Aut in eos, qui verba vendunt pecunia, quod in poetas, advocatos, fumi ven ditores, atque in id genus homines recte dici poterit. Natum aiunt ab Hermodoro quodam Platonis auditore, qui commentarios ab illo conscriptos, in Sciliam deportare consueverit, atque inibi venditare. Unde Siculi, ut sunt dicaces, rem in proverbium verterunt, dicentes, Hermodorum pro mercibus importare verba. Ceterum sophistae et philosophi lucubrationes suas lo/gous2 appellant: Allusit haud dubie huc M. Tull. lib. epist. ad Atticum 13. Dic mihi, placet ne tibi primum edere iniussu meo? Hoc ne Hermodorus quidem faciebat is, qui Platonis libros solitus est divulgare, ex quo lo/gois1in e(rmo/dwros2. Porro licet Cicero mutilum adduxerit proverbium, tamen si addas e)mporeu/etai constabit Graecus senarius. Hinc et loge/mporos2 dictus, qui praeter verba nihil affert.
*mh/lios h(raklh=s2, id est, Pomarius Hercules, Per contemptum dicebatur in eum, qui nomen quidem magnificum gereret, ceterum opibus nullis, nullaque potentia pollens. Ab eventu natum. Narrat Suidas, cum rustici quidam Herculi bovem essent immolaturi, isque rupto fune profugisset, nec esset quia sacrificaretur, malum abreptum suppositis quatuor ramis crurum vice, deinde additis alteris duobus, ceu cornuum loco, bovem utcumque sunt imitati, idque ridiculum simulacrum pro victima sacrificaverunt Herculi. Iulius Pollux lib. de vocabulis rerum 1. fabulam aliquanto secus narrat, nempe ad hunc modum. Sollemne est inquit, apud Boeotos, Herculi malis rem divinam facere. Cumque iam adesset dei festum, et immolandae victimae tempus urgeret, porro hostia erat aries, cum ea serius adduceretur, propterea quod Asopus fluvius ita subito crevisset, ut transiri non posset, pueri, qui iuxta aram ludebant, sacrificii ritum nihilominus peregerunt. Pulchro cuipiam malo quatuor stipulas vice pedum addiderunt, rursum alia duas cornuum loco, imaginantes sese ad eum modum arietem immolare. Creditum est Herculem hac victima magnopere delectatum, proinde mansisse apud Thebanos hunc morem, ut malis sacrificaretur Herculi. Cognomen hinc additum deo, ut h(raklhs2 mh/lwn, id est, Hercules malorum vocaretur.
Verecundta inutslis viro egenti.
*ai)dw\s2 d) ouk a)gaqh\ kexrhmenw| a)ndri\ parei=nai.
Ita legitur apud Homerum Odys. P. Citatur a Platone in Lachete. Ac mox.
*ai)dw\ d) ouk a)gaqh\n fh/s2 e)/mmenai a)ndri\ pari/kth|.
Apud Hesiodum item:
*ai)dw\ d) ouk a)gaqh\ kexrhme/nw| a)ndri\ komi/zei.
id est,
Verum homini pudor haudquaquam conducit egeno.
Is versus in proverbium abiit. Admonet autem abiciendum pudorem, quoties urget necessitas. Est enim verecundia cum ad multa vehementer inutilis, tum maxime cum res postulat, ut omnia nobis sint facienda, velut inutilis pudor est, qui deterret a discendo quod turpe est nescire. Et ut ait Flaccus, incurata malus pudor ulcera celat. Idem alibi: Pudor, inquit, te malus urget. Eodem allusit Euripides in Iphigenia in Aulide:
*omws2 d) o(/s1on ge dunato\n, ai)dei=sqai xre/wn.
id est,
Veruntamen pudere oportet eatenus,
Quo ad licet.
Homerus Iliados *w. scribit verecundiam, seu reveretiam plurimum prodesse, et eandem officere plurimum:
*ou) de\ oi( ai)dw\s2
*gi/gnstai h(/t) a)/ndras2 me/ga s1i/netai, h)/d) o)ni/nhs1in.
id est,
Nec pudor est illi, qui vel laedit vehementer,
Vel multum prodest homini.
Et videre est nonnullos hoc inutili pudore praeditos, qui corporis incommoda caelare malunt, quam amicorum ope tolli, quo ingenio fuisse legitur Apelles, cui et morbum, et inopiam dissimulanti candidus amicus furtim sub cervicale pondus auri submisit. Sed eorum multo maxima turba est, qui animi morbos, et egestatem inutili pudore dissimulant. Atqui his fere accidit, ut post malo in apertum erumpente, tum miserius, tum frustra erubescant.
COMMEMORANTUR et hi versus in Graecanicorum adagiorum collectaneis:
*laste/ra moi profe/rges2 ka/lliston o)/neidos2 a)pa/ntwn,
*h plh/rhs2 men e)lafrote/ra, keneh\ de\ barei=a.
id est,
Ventrem mi obiectas quo probrum haud pulchrius Ullum.
Plenus is est levior, gravis idem Ubi pendet inanis.
Sane ubi proverbium sit non videmus, nisi in hoc, ka/lliston o)/neidos2, quod apud Graecos proverbii vice videtur usurpatum. Euripides in Iphigenia Aulidensi:
*kalo/nge/ moi t) o)/neidos2 e)cwnei/dis1as2.
i.
Mihi opprobraesti probrum honestum scilicet.
Aut in ea parte velutaenigmatica, levis cum plenus est, gravis cum inanis. Nam reliqua vascula, quo pleniora sunt, hoc sunt graviora, quo magis inania, hoc leviora. Contra venter, quo distentior cibo, hoc levior est, propter auctos, excitatosque pastu spiritus.
*aixro\n s1iwpa=n, id est, Turpe silere. Hoc licebit uti, quoties quis alterius exemplo exstimulatur ad studium, aut negotium aliquod suscipiendum. Aut natum, aut certe usurpatum ab Aristotele, qui cum Isocrates rhetoricen doceret, aemulatione commotus, coepit et ipse pomeridianis illis suis peripatoi=s2 dicendi artem docere, dicens illud: *ai)xro\n s1iwpa=n lalou=ntos2 i)s1okra/tous2, id est, Turpe silere loquente Isocrate. M. Tullius in opere De oratore ostendit e tragoedia quapiam mutuasse Aristotelem, paucis immutatis; scribit enim hunc in modum: Aristoteles cum florere isocratem nobilitate discipulorum videret, quod ipse suas disputationes a causis forensibus, et civilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutavit repente totam prope formam disciplinae suae, versumque quendam de Philocteta paulo secus dixit. Ille enim turpe sibi ait esse tacere cum barbaris, hic autem cum isocratem pateretur dicere. Ad Atticum libro sexto. Ego, nisi Bibulus, qui dum unus hospes in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, admiraretur de triumpho, aequo animo essem. Nunc vero ai)xro\n s1iwpa=n. Hoc nunc quidam abutuntur, nihil existimantes turpius, quam
silere, ne apud homines illiteratos parum eruditi, parumque diserti videantur. Unde apud Lucianum praeceptum illud: a)paideu/tou r(h/toros2, mhde/pote s1iwpa=n, id est, Ne unquam sile, propterea quod apud imperitos demum infans, et imperitus habeatur, qui non perpetuo garriat.
*ceni/wn de/ te qumo\s2 a)/ristos2. id est, Verum in muneribus res praestantissima mens est. Graecis hemistichium Heroicum proverbiale, quo significatur, in amicorum muneribus non esse spectandum rei missae pretium, sed mittentis potius animum, ut Xerxes ille aquam manibus haustam, a rustico libenter accepit. Et quidam monet exiguum munus a2 tenui missum amico, perinde ut maximum boni consulere. Plinius in praefatione diversa extulit metaphora. Verum et diis lacte rustici, multaeque gentes supplicant: et mola tantum salsa litant, qui non habent tura. Quin tritissimum hodie est, ut qui mnus aliquod offerant, animum iubeant spectari, non rem. Refertur adagium a Phurnuto in opere de natura deorum.
QUI eo impudentiae, vel caecitatis potius devenerunt, ut nullum prorsus faciant discrimen inter honestum, ac turpe, hi nescire dicuntur, quid intersit inter caput, et inguen. Inter honesta corporis mebra caput primum obtinet locum, ac proinde recte nudatur, quae vero sub ventre sunt, ut inhonesta teguntur. Iuvenalis de muliere temulenta:
- Quid enim Venus ebria curat?
Inguinu, et capitis quae sint discrimina nescit.
Proverbiali figura dictum videtur.
*polloi\ s2rathgoi\ kari/an a)pw/les1an.
id est,
Multi duces deperdidere cariam.
Admonet sena rius, nihil esse perniciosius licentia multitudinis, dum nulli paretur, sed pro sua quisque libidine rem gerit. Hanc Graeci vocant a)narxi/an, malum pene tyrannide peius, qua nihil potest esse peius. Par autem malum est poluarxi/a cum eo, quod dicitur a)narxi/a. Idem docet Homericum illud Iliados libro secundo, quod ipsum in proverbium abiit:
*ou)k a)gaqo\n polukoirani/h, ei(=s2 koi/ranos2 e)/stw.
id est,
Multos imperitare malum est, rex Gnicus esto.
Nam his verbis Ulysses milites tumultuantes, in quibus erat et Thersites, compescit. Eum Homeri versiculum usurpavit Dion, cum videret Heraclidem moliri factionem. Auctor Aemilius Probus. Natum adagium a Caribus quondam florentissimis, postea per civiles seditiones eo redactis, ut etiam in vilitatis proverbium abierint, quemadmodum alio docuimus loco.
*mu=s2 leuko\s2, id est, Mus albus, apud Suidam: mu=s2 kako\s2, id est, mus malus, apud Diogenianum. In hominem lascivum, et libidinis immodicae dicebatur. Nam mures domestici salacissimi sunt, praesertim albi. Aelianus miram esse murium salacitatem auctorum testimoniis docet, lib. 12. c. 10. Atque inter multa illud addit. Epicratem in fabula quapiam cum mulierem significare vellet prodigiosae
libidinis, muwi/an appellasse, citatque proverbium: mu=s2 leuko\s2, ex Philemonis comoedia. Unde receptum videtur, ut inter amatoria blandimenta, quemadmodum passerculi, columbulae, et id genus aliorum, itidem et muris cognomentum usurpetur. Martialis.
Nam cum me murem, cum me tua lumina dicas.
PROVERBIALI nimirum schemate dictum a Iuvenale in vetulam, iam e)/cwron quidem, et ad Veneris lusus prorsum intempestivam, sed quae verborum nequitiis puellam etiam dum ageret.
Facies tua computat annos.
Hoc est, frontis rugae, numerum annorum tuorum praeferunt, quamquam libido nondum in te consenuit. Congruit huic apologus de Crocodilo, cui iactanti mairum suorum claritatem, et primas in certaminibus partes, vulpes ad hunc modum respondit: a)lla\ ka)\n mh\ s1u\ le/gh|s2 a)ll) u)po de/rmato/s2 ge fai/nh|, w(s2 en palaiw=n e)tw=n ei)= gegumnas1unu/os2, i. Quin et si tu non dixeris, tamen ipsa pelle prae te fers, quod multos iam annos in certaminibus sis versatus. Habet enim hoc animal cutem, ceu laminis quibusdam durissimis adversus ictus armatam. Martialis in quendam, qui affectabat etiamnum puer videri puer:
In te, inquit, reclama sed tua barba, vir es.
*foi/nikos2 paniw/teros2, id est, Phoenice rarior. De rebus aut etiam hominibus inventu perquam raris. Natum adagium a fabula Phoenicis avis, de qua scribit Plin. lib. 10 cap. 2. Et ante omnes nobilem Arabiae Phoenicem, nescitur an fabulose, unum in toto orbe, nec visum magnopere. Aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa collum, cetera purpureus, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus, cristis faciem, caputque plumeo apice honestante. Commemorantur hoc loco et alia quaedam de Phoenice prodigiosa, quae quoniam ad proverbii sententiam nihil attinent, cui libebit inibi legenda relinquuntur. Ouidius in Transformationum libro 15. sub persona Pythagorae:
Una est, quae reparet, seque ipsa reseminet ales.
Assyrii Phoenica Vocant, nec fruge, nec herbis,
Sed thuris lacrimis, et succo vivit amomi.
Haec Ubicumque suae complevit saecula vitae.
Ilicis in ramis, tremulaeque cacumine palmae,
Unguibus, et duro nidum sibi construit ore,
Quo simul ac casias, et nardi lenis aristas,
Quassaque cum fulua substravit cynnama myrrha,
Se super imponit, finitque in odoribus aevum.
Inde ferunt totidem qui Vivere debeat annos
Corpore de patrio parvum Phoenicae renasci.
Cum dedit huic aetas Vires, onerique sei endo est,
Ponderibus nidi, ramos levat arboris altae.
Fertque prius, cunasque suas, patriumque sopulchrum.
Perque leves auras Hyperionis aede potitus,
Ante fores sacras Hyperionis aede reponit,
Exstat de Phenice carmen et Firmiani Lactantii non inconcinnum, per Musas, neque fastidiendum.
*ou)k e)paineqei/hs2, ou)d) en peridei/pnw|, id est, Non queas laudari, ne in parentalibus quidem. In hominem dicebatur vehementer illaudatum. Antiquis mos erat, praesertim Atticis in cenis funeralibus, quas Graeci peri/deipna vocant, encomiis, epicediis, et epithaphiis laudare vita defunctum, etiamsi parum meruisset in vita. Siquidem, ut inquit Ouidius:
Pascitur in vivis liver, post fata quiescit,
Unde fit, ut vivos nonnumquam merita lauda fraudemus, mortuis etiam immeritam tribuamus. Festus Pompeius docet, antiquitus solere conduci mulieres, quae in funere non sine laudibus lamentarentur vita defunctum, aliisque lamentandi modum praeirent, unde et praeficae dictae sunt, quasi praefectae: citatque Naevii testim onium. Haec quidem me hercle opinamur praefica est, quae sic mortuum collaudat. Fortassis hinc ductum est, quod antiquitus mos fuisse videtur, ut in compotationibus aliquorum, etiam viventium laudes dicerentur. Quemadmodum apud Platonem Alcibiades Socratis encomium refert, et apud Plutarchum, Alexandrum Magnum laudat Callisthenes. Eiusmodi vero laudes non admodum speciosae videbantur, ut inter pocula decantatae. Nec absurdum arbitramur, si quis ad priscorum consvertudinem referat paroemiam, qua fieri solet, ut in conviviis citharoedus aut deorum, aut insignium virorum facta cantaret. Veluti apud Homerum in omnibus ferme conviviis. Apud Virgilium item:
- Cithara crinitus Iopas
Personat aurata.
Tametsi quoque laudes plerumque ad auditorum gratiam fingebantur. Adagium refertur a Diogeniano.
QUID sit pedibus in sententiam discedere, et quid Pedaria sententia satis explicuit Aulus Gellius libro 3. cap. 18 Id si transferatur ad quamlibet alienae sententiae comprobationem, proverbii formam accipiet. Veluti si quis dicat: Non est viri prudentis quidquid uxori libuerit, protinus in illius sententiam pedibus discedere. Aut par est, ut affectus in rationis sententiam pedibus discedat, non contra. Ego vero in tuam sententiam manibus, pedibusque, ac toto corpore discedo. Tran slatum est a veteri consuetudine, quae servari consuevit, quoties ingens erat turba suffragia ferentium. Livius dacadis primae, libro 7. Ubi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt, in dextram partem taciti transibitis. Quae pars maior erit, eo stabitur consilio. Et aliquanto post: Quibus haec salutaria videntur, agite dum in dextram partem pedibus transite. Omnes transierunt, vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. M. Tullius Philippica 11. Dixit tamen si quis eorum, qui post se rogati essent, graviorem sententiam dixisset, in eam se iturum. Idem in epistola ad Lentulum: Perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quam aperte
Volcatio assentirentur. Ibidem: Frequenter ierunt in alia omnia. Idem Planco: Frequens eum senatus reliquit, et in alia omnia discessit. Haec oratio feredorum suffragiorum discessio dicebatur. Plinius nepos epistol. libro 2. Adriano, Sed cum fieret discessio, qui seliis curulibus adstiterant, in Cornuti sententiam ire coeperuunt. Tum illi, qui se collegae annumerari patiebantur, in diversum transierunt. Qui sententias interrupebat, intercedere dicebatur. T. Livius lib. ab urbe condita 9. cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedib. irent, tentata paulisper intercessio est. Idem ab urbe condita 5. In quam sententiam cum pedibus iretur, ceteri tribuni militum nihil contradicere. Plinius maior libro 2. cap. 7. non nihil nouavit sermonis formam, Serdere, inquiens, coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus, et rude in eam cursu vadit. Vehementer ac praecipitanter assentiri dixit cursu vadere in sententiam, et sedere dixit proplacere. Nam Flavius Vopiscus in vita Aureliani Imperatoris, indicat, et manuum porrectione sententiam alienam comprobari solere. Sic enim scribit: Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententiam euntibus, plerisque verbo consentientibus, conditum est senatusconsultum. Tale quidam sensit et Sallustius in bello Catilinario, cum ait: Sillanum postea permotum C. Caesaris oratione, pedibus in sententiam Tiberii Neronis iturum se dixisse, ceteros verbo, alios varic Caesari assensisse. Quintilianus dixit: Manibus, pedibusque in sententiam discedere. Porro qui vultu quoque, ac gestu significant se affentiri, toto corpore in sententiam discedere dicuntur Suffragiorum genu quod porrectis manibus peragitur, Graeci vocant xgerotonei=n et xgerotoni/a, quam vocem usurpant et sacrae literae, ut 2. Cor. 8. xgerotonhqei\s2. Quinetiam subscribere sententiae, subscribere iudicio, subscribere voluntati, suffragari, refragari, atque id genus aliae metaphophorae, quoties longule trahuntur ab oratione simplici, in proverbii speciem paulatim abeunt.
EPICTETUS Cynicae sectae philosophus universa philosophorum dogmata, quae ad humanae vitae pertineant felicitatem, quaeque tot vuluminibus vix explicant ceteri, duobus verbis absolute complexus est, quae iam olim proverbii vice celebrantur a doctis, digna profecto, quae omnibus parietibus, omnibus columnis inscribantur, omnibus anulis inscalpantur. Ea sunt huiusmodi a)ne/xou, kai\ a)pe/xou, i. Sustine, et abstine. Quorum altero monemur, ut adversa fortiter toleremus: altero, ut ab illicitis temperemus voluptatibus. Referuntur in Noctibus Gellianis lib. 17. cap. 19. Apud Athenaeum refertur hoc carmen, tacito auctoris nomine.
*agasqo\s2 a)nh\r le/goit) a)\n o( fe/rwn t) a)gaqa\
*agaqo\s2 a)\n ei)/h kai\ o( fe/rwn kalw=|s2 kaka\.
id est,
Bona quisquis affert, vir bonus vocabitur,
Bonus erit et ille, qui mala pertulerit bene.
CUM videamus a Graecis quaedam velut obtorto, quod aiunt, collo in
proverbiorum acervum trahi, cur verebimur eiusmodi recensere, quae praeter adagii figuram, ita venulte dicta sunt, ut venustius dici non possint? Quod genus est illud Horatii in Epittolis:
Naturam expellas furoa, tamen usque recurret.
Sensus est, haud facile dedisci, quae nobis natura pentus indidit, atque inseruit. Quod si quando vi fit, vel metu, vel pudore, vel alia quavis causa ut personam alienam sumamus, facile per occasionem redimus ad mores naturales. Velut qui metuunt peccare, non virtutis amore, sed formidine fustis, ii simulatque tollitur fustis, recurrunt ad mores pristinos. Et Terentius: Si sperat fore clam, tursus ad ingenium redit. Ducta est metaphora a ramis, qui apposita furca torquentur alio, quam natura posuerat: qua sublata rursum vergunt eodem quo prius. Pindarus in Olympiis hymno 11. eandem sententiam aliter extulit: to\ ga/r e)mfue\s2, ou)/t) aiqwn a)lw/phc, ou)/t) e)ri/bromoi le/ontes2 dialla/cainto h)=qos2, id est, Nam ingenium, nativamque indolem, nec astuta vulpes, neque praevalidi leones mutare querint. Quantumvis enim cicures leonem, semper redit ad genumam fcritatem, neque vulpes vuquam obliviscitur sraudulentiae nativae, quuntumuis mansuefacta. Idem in eodem opere hymno 13. a)/maxon de\ kru/yai to\ s1uggene\s2 h)=sqos2, id est, Difficile est occultare nativos mores. Item Horatius alibi.
- Tolle periclum,
Iam Vaga prosiliet frenis natura remotis.
*nau=s2 palaia\ po/nton ou)xi\ plw/s1ei, i. Navis antiqua non navigabit per mare. Congruit in eos, qui iam ob aetatis imbecillitatem ad res arduas obeundas, sustinendaque peticula parum sunt idonei, ac primum ipsi percunt oppressi negotiorum magnitudine, etin discrimen adducuntur quorum res agitur. Nota est allegoria. Refertur adagium a Diogeniano.
*ei) mh\ path\r h)=sqa, Ni pater esses. Hoc vulgo dici consucuit, quoties honotis, aut metus causa convitium reticebant, et coniciendum relinquebant. Plene sic effertur:
*ei) mh\ path\r h)=sq) ei)=pon a)/n s1) ou)k eu)= fronei=n.
id est:
Ni esses pater, te sapere dicerem haud bene
Est autem versus hic in Antigone Sophoclis, Sunt enim Haemonis verba Creontem patrem obiurgantis, quod sponsam filii pararet occidere. Itaque quoties senis, aut potentis, aut alioqui venerandi sententiam nobis haud quaquam probari significabimus, cui tamen honoris causa nolimus refragri, veluti si quis opinionem Aristotelicam apud Peripatetitos recte damnare vellet, loquetur ad hunc modum, Haec habet sententia gravissimum auctorem. Fortassis enim fas non est ab Aristotele dissentire. Alioqui, *ei) mh\ path\r h)=en, hoc est, nisi auctoritati deferrem, habeo, quo refellam. Quod si mutilum efferas, plusculum etiam habebit gratiae. Refertur a Diogeniano.
*me/ga sto/ma tou= e)niautou=, id est, Magnum os anni. Dicebatur quoties uberior rerum proventus, aut vilior annona animos, et loquendi liberatem
adderet, alioqui timidioribus. Solent enim rustici magnificentius loqui, largiusque polliceri, spe proventus uberioris. Refertur a Suida, non admodum dissidet ab illo: Foenum habet in cornu. Item illo: Argentifontes loquuntur.
*megarikai\ s1fi/gges2, id est, Megaricae sphinges, ita scorta quaedam vulgusolim appellabat, sive quod vulgo molles sphictae para\ to\ s1figgw dicuntur apud Graecos, sive quod apud Megarenses nutrix sphinx appelletur, sive quod Megarensium mores improbi, fictique et populari convitio quondam notati fuerint. Unde Aristophanes in Vespis, tisum Megaricum, de quo dictum est alibi, taxat:
*mh/ d) au)= ge/lwta megaro/qen ke/klas1me/non.
id est:
Sed ne Megaricos rursus infratos iocos.
Suidas refert et hunc versiculum, sed tacito, ut solet auctoris nomine.
*all) e)/stin h(mi(n megarikh/ tis2 mhxanh\.
id est:
Nobis adest Megarica quaedaem machina.
Risum, seu locum Megaricum, intelligit molliciom Megarensium. Refertur in collectaneis Diogeniani.
*me/litos2 muelo\s2, id est, Mellis medulla. De re maiorem in modum suavi dicebatur. Unde et Ennius apud M. Tullium, M. Cornelium Cethegum, Suadae medullam appellat, ob singularem suaviloquentiam. Nam quod optimum est, id natura videtur intime recondidisse, Unde et illa passim obvia, In medullis, et medullitus amare; non dissident a simulacro proverbiali. Huius est formae: th=s2 e)lla(dos2 e(lla\s2.
*ameino/nwn oi)wnw=n tuxei=n, id est, Meliores nancisci aves dicuntur, quibus post res adversas succedunt prosperiora. Nam ut apud Latinos avis, et ales interdum non animal, sed omen ipsum, et augurium significat, itidem apud Graecos oi)wno\s2, et o)/rnis2, cum strouqo\s2, non eodem accipiatur modo, quemdmodum indicat Eustathius in primum Odysseae librum. Horatius in Odis:
Mala ducis aevi domum.
Idem alibi:
Maeonii carminis alite.
Homerus Iliados *w.
*mhde/ moi au)th\
*ornis2 e)ni\ mega/rois1i kako\s2 pe/leu.
id est:
Hisce mihi ne tufueris mala in aedibus ales.
Rursum eiusdem operis M.
*ei)s2 oi)wno\s2 a)/ristos2 a)mun/asqai peri\ pa/trhs2.
id est:
Optimum id augurium est, patriam virtute tueri.
Laboravit autem hac superstitione antioquitas, ut in magnis rebus aggrediundis avium occursus observaret, neque defuerunt, qui eam velut artem profiterentur. Atque hinc apud Romanos augurum collegium. Iam pene explosa est apud Christianos huius professionis superstitio, sed ita ut in eius locum successerit malum prope pestilentius, atque adeo conduplicatum, nempe horum, qui ex astris futura pronuntiant.
*allo ge/nos2 kw/phs2, id est, Aliud genus remi. Dicebatur olim, ubi
quispiam res novas, et antea non visas induceret. Aut ubi quis versis moribus pristinis, novum, et inusitatum vitae genus institueret. Hinc ortum aiunt, quod Hercules cum ad boves Erythraeas navigaret leonis exuvio carbasi vice, clava mali loco, pro rudentibus pharetrae loris, pro remo arce, denique pro navigio lebete sit usus. Quod inusitatum profecto navigandi genus cum vidissent accolae, acclamabant: a)/llo ge/nos2 kw/phs2. Refertur in Plutarchi collectaneis.
*mei/zwna boa=| da/fnhs2 klw/ras2 kaiome/nhs2, id est, Magis vociferatur, quam laurus viridis incensa, propterea quod Laurus adhuc virens in ignem coniecta, maximos crepitus edit. Unde et in maleficiis amatoriis incendi consuevit, tamquam amantium querimonias repraesentans.
Daphnis me malus urit, ego hanc in Daphnide laurum.
Refertur a Diogeniano.
*nun= o)pri/wn a)/mhtos2, id est, Nunc leguminum messis, id est, nunc tempestivum, hoc, aut aliud agere, veluti si quis admoeat iuvenem nunc adesse tempus, parandae gloriae, parandae eruditioni, parandis opibus idoneum, dicat, nun= o)pri/wn a)/mhtos. Sumptum a rusticis, qui tum maxime vigilant, nec sinunt Ilud tempus per otium perire. Recensetut a Diogeniano et Suida.
*nun= qeoi\ ma/karis2, id est, Nunc dui beati. Vox erat velut adgaudentis et adgratulatis, quoties nocentibus supplicium mentis dignum contigisset, perinde quasi diis et iucundum, et honestum sit, ut scelerati dent poenas. Contra probrosum si viris improbis res secundaesint, videlicet iuxta sententiam illam proverbialem:
*qeou= d) o)/neidos2 tou\s2 kakou\s2 eu)daimonei=n.
id est:
Probrum est deo, si res malis sint prosperae.
*proba/twn ou)de\n o)/felos2 e)a\n o( poimhn\ a)ph=|, id est, Ouium nulla utilitas, si pastor absit. admonet adagium a)narxi/an rem esse omnium pernicio sissimam. Nihil recte faciunt ministri, nisi adsit herus. Inutiles discipuli, quoties abest praeceptor. Inutilis populus, nisi principis auctoritate gubernetur. apparet senarium fuisse. Nam paucis syllabis commutatis restituetur hoc pacto:
*proba/twn ga\r ou)de\n o)/felos2 a)\n poimhn\ a)ph=|.
id est:
Namque usus ovium nullus, ubi pastor deest.
De hius animantis stultitia, quamque sibi sit inutile, ni pastoris cura succurrat, lege quae alias ex Aristotele citavimus in proverbio: Ouium mores.
*ki/ndunos2 h( en pro/ra| s1eli\s2, id est, Periculum sella prorae. Quoties in re quapiam praecipuum periculum, caputque negotii esse significamus. Nam hostes expugnaturi navim, in protam primum assultum faciunt. Selis autem sella est, quae in proris esse consuevit, si Zenodoto credimus.
*ba/ll) ei)s2 e)/xonta th\n e)pisth/mhn, id est,
Iaculare in eum, qui novit ar em, ubi quis convitium facit homini, qui norit et ipse retotquere convitium, aut qui carpit velut imperitum, qui non inferior sit in artis scientia. Sumpta metaphota videtur ab iis, qui iaculo, aut saxo petunt eum, qui calleat ictum vel declinare, vel in iaculantem retorquere.
*fili/ppou a)lektruw\n, id est, Philippi gallus. Hoc dictitari consuevit, ubi quis de levi quopiam facinore, perinde ut maximo sese iactaret. Nam Alectryon dux quidam erat Philippi Regis, quem Chares Atheniensis confecerit. Apparet autem Charetem hunc huius facti, nimium crebro, nimisque insolenter apud populum Atheniensem verba facere solere, ut hinc vulgo sit usurpatum. Recensetur apud Zenodotum.
*ti/ktei ko/rh o(/tan kakw=s2 a)ndri\ parei/h|, id est, Parit puella, cum male etiam adfuerit viro. Dici conveniet, quoties res facile conficitur ex sententia, etiam si negligenter, et ign aviter gesta fuerit. Veluti puella propter aetatis felicitatem facile gerit uterum, etiam si cum viro non admodum viro rem habuerit. Non item anus, imo bis virum requirit aetas affecta mulieris. Egregium ingenium etiam sub malo, et indiligente praeceptore bonas literas assequitur. Contra si discipulus sit o)/nos2 lu/ras2, praeceptor etiam optimus, oleum perdit, et operam.
*to\ pa/s1htos2 h(miobo/lion, id est, Pasetis semiobolus. De te nova, stupendaque, et praestigiis similima. Veluti eu orator efficit, ut eadem causa primum optima, mox pessima videatur, res eadem maxima, statimque minima appareat. Et cum sophistae demonstrant eundem et asinum esse, et hominem. Aut ubi quis asseverat id factum, quod citra magiam aliquam fieri non potuerit, licebit e)pifwnei=n, pa/ohtos2 h(miobo/lion, Nec intempestiviter dixeris, cum quidam ita dant munusaliquod, ut idem mox arte quadam ad se retrahant. Tradunt Pasetem quendam praestigiarum, et magiae peritia primum nomen meruisse. Is incantamentis quibusdam efficiebat, ut repente convivium omnibus instructum partibus adesse videretur: rursum ubi libuisset, omnia protinus evanescebant. Emebat autem frequenter, pretiumque rei numcrabat, verum mox nummus non apud venditorem, sed apud Pasetem reperiebatur. Huiusmodi ferme tradit Suidas.
*mikro\s2 a)ei\ o( s1o\s2 pw=los, id est, Parvus semper tuus pullus, ubi quis ob staturae brevitatem diu puer videri cupit. Conveniet in hos, qui tametsi natu grandiores, tamen verborum deliciis afectant videri iuvenculi. Aut cum ob amorem cascus cascam puppam vocat, et ipse vicissim pupus audit, quod alias indicavimus. Aristophanis interpres admonet apud Graecos, quod cuique vehementer carum esset, id pullum illius appellari solere. Blandimur autem verbis diminutivis, eoque in Equitibus quidam populo blandiens appellabat illum dhmi/dion, id est, popellum, eoque mox audit: w(s2 u)po\ mikrw=n eu)/nous2 au)tw=| qwpeumati/wn gege/nhs1ai, id est, ut e pusillis blandiciolis benevolus illi
factus est parva vocat blanda, atque is vicissim audit: kai\ s1u\ ga\e au)to\n polu\ mikrote/rois2 tou/twn doulea/s1mas1in ei(=les2, quod ipse multo abiectius adulatus esset populo.
*fas1hlitw=n qu=ma, id est, Phaselitarum sacrificium tamquam vile, citraque sanguinem. Sordidum, ac tenuem sumptum hoc adagio significabant. Tradunt enim apud Phasclitas Pamphiliae gentem moris esse, ut pisciculi salsi diis sacrificentur. Auctor Zenodotus. Eudemius item scribit, eos Capro deo salsamentis rem divinam facere, eiusque rei testem citat Callimachum. Finitimum est illi. Sine fumo sacrum.
*ka/kion ba/bus2 au)lei=, id est, Peius Babys cantar. Hoc adagium iaci consuevit in eos, quorum exercitatio semper vergit in peius. Quod genus sunt oratores quidam, qui quo diutius dicunt, hoc dicunt indoctius. Refertur aurem ad huiusmodi fabulam. Ferunt Babym fratrem fuisse Marsyae, qui non veritus est ipsum Apollinem ad canendi certamen evocare. A quo cum esset victus, ab eodem supinus de pinu suspensus, excoriatus est. Deinde cum Apollo pararet Babym quoque perdere, intercessit Pallas, admonens hunc usque adeo infeliciter, et indocte tibiis canere, ut omnino negligendus esse videretur, ka/kion, inquiens ba/bus2 au)lei=, id est, Deterius Babys tibiis canit. Quibus verbis commotus Apollo Babyn adeo contempsit, ut eum ne supplicio quidem dignum existimaret, sed suae potius inscitiae iudicaret relinquendum. Usurpabitur adagium et per comparationem, ut mentione facta de praeceptore indocto, si quis de discipulo percunctanti, hoc pacto respondeat, ka/kion ba/bus au)lei=. Neque vero repugnamus, si quis hoc loco ka/kion, accipiat pro miserius, ut sit senten tia, Babym infeliciorem esse, dum indocte canens omnibus est ridiculus, quam si tolleretur e medio. Meminit huius adagionis Athenaeus lib. 14. osten dens dici solitum de iis, qui in dies detertius canerent. Quamquam hic locus apud hunc auctorem depravatus est in vulgatis exemplaribus, ni fallimur. Sic enim legimus, kai\ ki/wn h)\ ba/bus2 au)lei=, id est, Et Cyon, aut Babys canit. Erroris ansam praebuit, quod paulo ante commemorans ineptos tibicines, quod Hipponax iambographus lacerasset, nominavit Cionem, Codulum, et Babyn. In collectaneis, quae excudit Aldus, reperitur, to\n ba/buos xoro\n, id est. Babys chorum, pro indocta, parumque modulata cantione, et fabulam adscriptam huiusmodi. Maeandro fluvio duo fuere filii, quorum Babys solitus est unica tibia canere, Martyas duabus Phrygio more. Cum autem suum uterque chorum habert, et Babys inscite tractaret tibiam, frater eo insolentiae sublatus est, ut Apollinem quoque prae se contemneret, a quo cum esset excoriatus, iamque Babyi similis poena pararetur, Palladis interventu exemptus est supplicio Verum suspicamur scripturam esse depravatam, ac legendum esse tou= ba/buos2 xei=ron, ut idem sit cum eo quod modo retulimus.
*agora\kerkw/pwn, id est, Caetus Cercopum, de conciliabulo, conventuque versutorum, et improborum hominum dicebatur. Narrant enim, Cercopes
quosdam in Epheso fuisse, notae fraudulentiae viros, qui suis dolis conati sint ipsi lovi imponere. Hos admonuerat mater, ne in Melampygum inciderent, id quod evenit. Nam post ab hercule vincti sunt iussu Omphales. Quidam aiunt, quosdam ob imposturas, et malas attes, ke/rkwpas2, quasi caudatosappellatos fuisse apud Ephesios, atque Athenienses, ut idem sit sensus huius adagionis, et illius cuius alibi meminimus, lu/kou deka/s2. Torquet hoc convitium Aeschines in Demosthenem: o(/ti men ou)=n hn)= poq) o(/kerkwy, h)/ to\ kalou/menon paipa/lhma, h)\ to\ pali/mbolon, h)\ ta\ toiau=ta rh/mata, ou)k h)/dein pro/teron. nuni\ de\ e)chghth\n tou=ton labw\n th=s2 pa/s1hs2 kakohqei/as2 mema/qhka. i. Aliquando fuisse cercopem, aut quod dicitur paepalema, aut palimbolum ante hac nesciebam. Nunc vero nactus hunc omnis malitiae expositorem, didici. Videntur et illa duo verba paepalema, et palimbolum fuisse iactata vulgo. Hesychius indicat pai pa/lhma dictum hominem poiki/lon en kaki/a| id est varium in malitia: dictum apparet a pa/llw, quod est moveo, et pai syllaba per conduplicationem adiecta est, cuius futurum palw=. et paipala=n est circumspicere, ac scrutari, nihilque non tentare. Rursus paipa/lh, subtilissima pars frumenti cribro excussi. Concussione fit utrumque, sortitio, et frumenti purgatio. Unde pa/los2, sors, et pa/lh farina. Proinde qui se vertunt in omnia, paepalemaris scommate notari videntur, simul allusum suspicamur ad voces. pai=s2 puerum sonat, paleu/w venorm, sive in retia duco. Idem exponit multis verbis quid sit pali/mbolon, nimicum hominem, qui sibi minime constat, sed facile in diversum revoluitur. Suspicamur convitium sumptum ab instrumentis sic arte confectis, ut facile recurrant in diversum, atque hine detorum in hominem lubricae fidei.
*ela/feies2 a)/nhr, id est, Cervinus vir, olim dicebatur formidolosus, et fugae fidens magis, quam viribus. Cervus enim animal cursu pernicissimum, et in venatu pedibus sibi quaerit salutem. Unde apud Homerum Iliados primo Achilles, ut vir fortis, Agamemnoni, velut imbelli, et ignavo convitium facit ad hunc modum:
*oi)nobare\s2, kuno\s2 o)/mmat) e)/xwn, kradi/hn d) e)la/foio.
Obicit illi temulentiam, impudentiam in occupandis aliorum praemiis, et cor cervinum, quod ad congressum timidus esset. Aristoteles libro De natura animantium nono tradit, cervo nativam quandam inesse prudentiam, ut quod viribus tueri non potest, id efficiat ingenio: parere enim iuxta semitas, quo videlicet tutior sit a belluis propter hominum stequentiam. Deinde posteaquam peperit involucrum statim exedit, ne deprehendatur: praeterea hinulum ducens in stabula monstrat, ac consuefacit quo debeat resugere, si quod immineat periculum, id ait saxum esse abruptum.
*kerkwpi/zein, id est, Cercopissare dicuntur, vel qui lasciviunt, aut qui adulantur. Mertaphora ducta ab animantibus, quae mota cauda adblandiuntur, ut Chrysippo placer, Suida teste: vel qui molesti sunt, obturbantque, et obstrepunt, ut vox deflexa sit a Cercopibus illis Lydiis, quos hercules, quod sibi cum Omphale cubanti, petulantius obturbarent, amicae
iussu vinctos de clava suspendit, quemadmodum retulimus in adagio: Ne in Melampygum incidas.
*xai=re fi/lon fw=s2, id est, Vale gratum lumen. Hoc apparet vulgo dici solitum, quoties exstingueretur lucerna. Referunt autem ad fabulam, non admodum castam, sed docendi causa referendam tamen. Narrant enim anum quampiam, cum nuda libidinari pararet, extinxisse lucernam, ne rugae, situsque corporis offenderet, et exstinguentem dixisse, kai=re fi/lon fw=s2, id est, Vale amicum lumen. Quae quidem verba suspicamur huc magis in vulgi iocum abiisse, quod iisdem utantur in tragoediis exituri e vita, velut Polyxena in Hecuba Euripidis, Iplugenia in sui nominis fabula, Alcestis, Electra, aliaeque complures. Tametsi Plutarchus Convivialium quaestiuncularum, Decad 7. proble. 5. indicat dictum a quodam, qui amicae prodeunti in conspectum, cum ipse vino, opinamur, caecutiret, kai+re, inquit, fi/lon fw=s2. Poterit ad varios usus accommodari paroemia. Sive cum nos significamus licentius agere velle. Nox autem tegit omne dedecus, et quoniam iuxta Nasonem, pudore vacat, accommoda videtur inhonestis, ac flagitiosis actionibus, quas eo Lucianus nukterina\s2 appellat. Huc allusit Aristophanes in Contionatricibus, cum mulierem volentem deicere alvum, ita loquentem facit.
*h pantaxou= toi nukto/s2 e)stin en kalw=|:
id est,
An vero ubique est hoc honestum noctibus.
Sive cum relinquimus amicum, aut rem interius adamatam. Sive cum innuimus mulierem iam marcida forma, quaeque non possit nisi per tenebras adamari, xai=re fi/lon fw=s2. Aut cum significabimus nobis perisse rem longe carissimam. Siquidem divus Ambrosius in homiliis, quas conscripsit in Euangelium Lucae, refert ad huiusmodi fabulam: Theotimo cuipiam, cum gravi morbo oculorum laboraret, medici interminati fuerant, ne cum uxore rem haberet: si facert, prorsus caecitatem imminere. Verum is libidinis impatiens, non potuit sibi temperare, quin uxorem amplecteretur. Itaque cum iam medio Veneris calore ferveret, et in mentem venisset medicorum interdictum, xai=re, inquit, filon fw=s2, id est, Vale amicum lumen. Nimirum intelligens se voluptatem eam perbrevem oculorum dispendio emisse. Similis est apud Martialem fabula de Phryge quodam lusco bibone, cui cum interdictum esset a medicis, ne biberet vinum, alioqui nihil visurum, protinus admotis poculis:
Valebis, oculo inquit, exitum requiris?
Vinum Phryx, oculus bibit venenum.
*ce/nof e)/lqoi o(/stis2 o)nh/s1ei.
id est,
Ventat qui proderithospes.
Theopompus, citante Zenodoto, scribit hoc adagium ex Philippi regis apophthegmate profectum esse. Nam is, ubi Thessalorum civitatem subvertisset, et hospites, quos inibi reperit, divendidisset, per iocum dicebat:
*ce/nos e)/lqoi o(/stis2 o)nh/s1ei.
Videtur ex oraculo, aut poeta quopiam sumptum. Est enim hemistichium carminis heroici. Admonet adagium, eorum demum adventum esse gratum, qui commodi quippiam afferunt.
Ouidius:
Ipse licet Veniar Musit comitatus Homere,
Si nihil attuleris, this Homere foras.
*obolo\n eu(=re parnoi/ths2, id est, Reperit obolum Parnoetes. Accommodari poterit ad illos, qui novum aliquod excogitarunt praemium, quo illectent. Natum aiunt a Callistrato Atheniensium Rei publicae principe, cui cognomen additum Parnoetes. Is enim instituit, ut in iudiciis et contionibus nummuli quidam distribuerentur. Quam rem Comicorum insectatio vertit in proverbium.
*anew|gme/nai mous1w=n qu)rai, id est, Apertae Mufarum ianuae. Hoc adagio conveniet uti, quoties aliquem facili, promptoque ingenio significamus, et in percipiendis optimis disciplinis celetem, quasi Musis faventibus, et haud gravatim suppeditantibus. E diverso, qui tardiores sunt, clausis Musarum ianuis discere dici poterunt. Aut si quando dicemus, non oportere celare doctrinam Musarum munus, sed candide, citraque invidiam impertire, tamquam lumen de lumine suppeditantes. Refertur a Zenod.
*areos pedi/on, id est, Martis campus. Suidas ex Alexandridis Pisandro citat. In eos torquebatur, qui militari confidentia praediti viderentur, quique rem vi, non iudicio gererent. Non doctis dictis, sed pugnis. Non ex iure manu consertum, sed improbis clamoribus. Et quibus ius est in armis, quos Hesiodus eleganter composita voce xeirodi/kas2 vocat. Ceteru m quo quis valet, id Graeci cam pum illius vocant.
*argure/ais2 lo/gxais2 ma/xesqai, id est, Argenteis hastis pugnare dicuntur, qui cum negotium alio pacto confici nequit, muneribus et largitione perficiunt. Nihil autem tam arduum, que pecunia non explicetur. Quemadmodum eleganter dictum est à M. Tullio actione in Verrem 2. Nihil esse tam sanctum, quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. Ortam aiunt paroemiam ab oraculo quodam Apollinis Pythii, qui Philippo regi consulenti, quo pacto posset victoria potiri, responderit ad hunc modum.
*argure/ais2 lo/gxaioi ma/xou, dia\ pa/nta nikh/s1eis2.
id est,
Argenteis pugna telis, atque omnia vinces.
Videlicer iunuens, ut quosdam largirionibus ad proditionem sollicitaret, atque ita consecuturum, quae vellet.
*arxu/tou platagh\, id est, Architae crepitaculum. In hominem vehementer garrulum, et obstreperum iaciebatur. Archytas, crepitaculi genus aereum excogitavit, quod pueris lusitantibus daretur, ne quid interim ex vasis domesticis contingerent. Quemadmodum docet Arist. 8. lib. Politicorum. Suidas indicat Archytam fuisse Pythagoricum Empedoclis praeceptorem. Quamquam huius nominis referuntur aliquot, tamen consentaneum est hunc Tarentinum philosophum eius organi fuisle opificem, utpote qui fertur in mechanicis mire praecelluisse. Cuius et columba lignea celebratur, ita ratione mathematica librata, uti volaret. Quamquam Diogenes Laertius in huius vita testatur, huius nominis et architectum fuiste quendam, qui librum quoque
conscripserit de machina. Columbae meminit et Aulus Gellius li. 10. c. 12. ex auctoritate Phavorini tribuens inventum hoc Archytae philosopho. Sed utriuscumque fuit inventum, consentaneum est huiusmodi quoddam organum fuisse, quod suapte sponte sonaret. Unde non absurde torquebitur in eos, qui naturae vitio, quovis loco, quavis dere, et apud quosuis, quoduis garriunt, quos Graeci la/lous2, a)metroepei=s2, a)xritomu/qous2, et polumu/qous2 appellant, Latini garrulos, locutuleios, rabulas, blaterones et linguaces: In quos Eupolis scite:
*lalei=n a)/ristos2, ka)duna tw/tatos2 le/gein.
id est,
Ad garriendum praecipuus, et optimus,
Verum ad loquendum nemo minus idoneus.
Nec inscite Epicharmus,
*ou) le/gein deino\s2, a)lla\ s1iga=n a)du/natos2.
id est,
Nihil Valebat eloquendi viribus,
Verum silendi habebat impotentiam.
Habebatur simile quiddam et apud Romanos, Citeriam appellabant. Erat ca effigies quaedam arguta, et loquax, quae ridiculi gratia in pompa vehi solita sit. Unde M. Cato in M. Cecilium: Quid ergo dicerem amplius, quem ego denique credo in pompa vectitatum iri, ludis pro Citeria, ac spectatoribus sermocinaturum? Ergo proverbii speciem habebunt orationes huiusmodi, Citeria loquacior, et prae hoc mutam dicas Citeriam, et unus cum multis Citeriis certare possit.
*aro/trw| a)konti/cein, id est, Aratro iaculari dicuntur, qui quippiam incircumspecte faciunt, haud prospicientes quid sit in posterum eventurum, aut qui suo magno incommodo conantur alterum laedere. Quisquis enim iacto aratro petit alium, is quo morem gerat irae, semet re necessaria privat, cuius usum paulo post sit desideraturus. Recensetur a Diogeniano. Translatum videri potest a belli temporibus, quibus vomeres, marrae et sarcula, reliquaque agriculationis arma, in Martia diffinguntur arma. Plutarchus in commentario: peri\ th=s2 eu)qumi/as2 usurpat, veluti de re vehementer absurda, ou)de\ ga\r o( toceu/ein u)ro/trw| boulo/menos, kai\ tw=| boi+\ to\n lagw\ kunhgetei=n, dustuxh/s2 e)stin, id est, Neque enim is, qui vult aratro iaculari, et bove lepotem venari, est infortunatus.
*attiko\s2 u(pe/xei th\n xei=ra k) u)poqnh/okwn, id est, Atticus porrigit manum, etiam cum moritur. Huic adagio locum fecit Atheniensium in munerib. captandis etaucupandis lucris insatiata cupiditas. Unde et apud Aristophanem frequens iocus in tou\s2 dwrodokou=ntas2. Auctor Diogenianus.
*argou= lo/fos, id est, Argi collis. Ubi quis ingentibus malis esset implicitus. Potest accommodari, vel ad locum vel ad negotium variis obnoxium calamitaribus. Natum aiunt a colle quodam, cui cognomen Argi, frequentibus homicidiis ac latrociniis infami.
*onos peinw=n r(opa/lou a)melei=, id est, Asinus esuriens fustem negligit. In eos congruit, qui ventris, co!pendiivo gratia, quamvis contumeliam perferunt. Refert Aristoteles in lib. Moralium 3. e)pei\ ou(/tw ge kai\ oi( o)/noi a)/ndreioi a)\n ei)=en peinw=ntes2, tupto/menoi ga\r ouk a)fi/stantai th=s2 nomh=s2, i. Nam isto pacto et
asini cum esuriunt essen fortes, quod licet verberentur, non discedunt tamen a pabulo. Negans fortem esse censendum, qui quovis pacto tolleret incommoda. Alioquin asinos longe fortissimos futuros, qui dum esuriunt, nullis verberibus a pabulo dimoveri queunt. Apparet ex Homero sumptum, qui sane quam eleganter describit asininam patietiam Iliados l.
*ws2 d) o(/t) o)/nos par) a)/rouran i)w\n enih/s1ato pai=das2
*nwqh\s2, w(=| dh\ polla\ piri\ r(o/pal) a)mfi\s2 e)a/gh,
*kei/reit) ei)s1elqw\n baqu\ lh/ton, oi( de/ te pai=des2
*tu/ptous1in r(opa/loioi, bi/h| de/ te nhpi/h| au)tw=n,
*spoudh=| t) e)ch/llassan e)pei\ t) enore/s1oato forbh=s2.
id est,
Ut cum per segetes ignavus transit asellus
Invitis pueris, cui multus tergora ctrcum
Iam crepuit fustis, neque segnius ille prosundam
Ingreditur segetem, pueri sed fustibus illum
Cedentes studio, tandem ac puerilibus aruo
Viribus eiciunt, Ubi pastu expleverit alvum.
*h kri/non, h)\ kolokun/thn, id est, Aut florem, aut cucurbitam. Id perinde valet quasi dicas: Aut mortem, aut vitam, aut lucrum, aut damnum, aut victoriam, aut contra. Graeci cucurbitae florem kri/non appellant. Incertum autem utrum mox evanescat, an cucurbitam sit pariturus. Proinde per florem, mortem, aut frustratam spem significabant, per cucurbitam vitalem. Diphilus apud Zenodotum: en h(me/rais2 au)to\s2 e(pta/s1oi ge/ron qe/lw paraxei=n kolokun/thn h)\ kri/non, id est, Ipse tibi senex intra 7. dies exhibere volo cucurbitam, aut crinon, id est, possum efficere, ut aut recte valeas, aut moriaris. Huic non dissimile est illud, quod apud Homer. Odys. d. dicit spectrum apparens Penelopae dormienti:
*zw/ei o(/g) h)\ te/qnhke, kako\n d) a)nemw/lia ba/cein.
id est,
Is superest, aut interiit. Nam vera loquendum est.
Et quod ad huius imitationem Horatianus dixit Tiresias:
O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non.
*ai( xa/rites2 gumnai\, id est, Gratiae nudae. Admonet adagium, ut can dide ac benigniter im pertiamus amicis. Aut ne quid inter amicos fictum aut fucatum, verum nuda, simpliciaque omnia. Nam poetae tres fingunt charites, id est, gratias, humanitatis, et benevolentiae praesides. Hora. in Od.
Gratta cum nymphis, geminis que sororibus audet
Ducrere nuda choros. Idem alibi:
Et solutis gratiae Zonis.
Sunt qui paroemiam ad ingratos referant, quod ab iis gratiae veluti dispolientur, dum semper aufervut benefcii quippiam, nihil rependunt. Itaque conveniet in illos, qui sua benignitate rediguntur ad inopiam largientes amicis quidquid nacti fuerint.
*krobu/lou zedgos2, id est, Crobyli iugum. De societate duorum pari improbitate dici consuevit, ut de quibus est in Epigrammatis Martialis libro 8.
Uxor pessima, pessimus maritus,
Miror non bene convenire vobis.
Ductum proverbium a Crobylo lenone quodam omnium scelestissimo. Is duo scorta domi alebat, quorum lenociniis quam plurimos adolescentes in perniciem alliciebat, nec his contentus, eosdem illectos furto compilabat. Unde Crobyli iugum dictum, vel quod digni viderentur, qui tamquam pares improbitate cum hoc copulari deberent, vel quod iugum, id est par scortorum aleret domi.
*mdlos pa/nt) a)kou/wn, id est, Mylus omnia auscultans. Dici solitum, ubi quis se dissimularet audire fingeretque surditatem, cum omnia tamen auribus curiosis captaret, auscultaretque Tractum videtur a mola, unde exploratores observare soleant quae ficrent, nam mu/lon molam sonat Grae cis, aut Myli curiosi cuiuspiam moribus. Zenodotus testis est, Cratin um hoc usum adagio in Cleobulinis. Hesychius indicat Mylon fuisse poetam quempiam Comicum, praeterea piscis esse nomen, mullum opinamur sentiens. Ad haec mu/llon Graecis significare, curvum, obliquum ac distortum. Scribit enim duplici ll. De carcinis Strobilis dictum est alias. Habent autem principes quidam et hoc sycophantarum genus, qui se fingunt surdos ac mutos, quo magis audita referant.
*hmei=s2 de/ka r(o/dioi de/ka nh=es2, id est, Nos decem Rhodienses, decem naves. In eos torquendum, qui nimium suis tribuunt viribus. Natum videtur a dicto Thrasonis cuiuspiam, qui 10. homines, 10. navib. opposuerit. Nisi malumus ad Homericum illud referre.
*tlhpo/lsmos2 d) h(raklei/dhs2 h)u+/s2 te me/ras2 te
*en r(o|dou e)nne/a nh=as2 a)/geo r(odi/wn a)gerw/xwn.
id est,
Tlepolemusque Heraclides, magnusque bonusque
Ter ternas naves Rhodiis praestantibus aptas
E Rhodo egit.
*ka/mpios dro/mos2, id est, Obliquus cursus. Quoties res arte ac dissimulanter agitur. Aut quoties aliud prae nobis ferentes alio tendimus, et cuniculis atque ambagibus quibusdam pergimus ad id, quod assequi conamur. Sumptum adagium a genere quodam cursus, qui ka/mpios dictus est, propterea quod anfractibus certis ac flexibus perageretur. Ut in aliis impetus, et celeritas plurimum valuerit, in hoc ars et ratio plus habuerit momenti. Huius modi cursus genus describit Virgilius lib. 5.
Olls dtscurrere pares, atque agmina terni
Diductis solvere choris, rursusque vocatt
Convertere Vias, infestaque tela tulere,
Inde alios ineunt cursus, aliosque recursus.
Ac paulo post:
Ut quondam Creta fertur labyrinthus in alta
Parietibus textum cecis iter, ancipttemque
Mille Viis habuisse dolum, qua signa sequendi
Falleret indeprehensus, et irremeabilis error.
Potest eta navigantibus traductum videri, cum reflantibus ventis, transversim navigant.
THEOGNIS in sententiis:
- *ou) de\ ga\r a( ceu\s2
*ou)/q) u(/wn pa/ntas2 a)nda/nei, ou)/t) a)pe/xwn.
id est,
-Neque Iupptter ipse,
Sive pluat, seu non, unicuique placet.
Hodieque vulgo dicunt, neminem inveniri, qui satisfaciat omnib. Nam aliis alia probantur. Et:
Tres mihi convivae prope dissentire videntur:
Poscentes Vario multum diversa palato.
Pindarus in Olympiorum 8.
*terpo\n d) en a)nqrw/pois2 i)/s1on e)/ssetai ou)de\n.
id est, Inter homines nihil erit aeque iucundum, videlicet quodalios alia delectant, et suum cuique pulchrum est.
*ou) ga\r pei/s1h|s2, ou)d) a)\n pei/s1h|s2.
id est,
Haud etenim persuaseris unquam.
Nec si etiam persuaseris istud, proverbiali schemate dictum ab Aristophane. Est autem hyperbolae genus, qua significamus tamquam a)dunatw/tato/n ti. Perinde quasi dicas: Non credam, etiamsi videro.
*oi)=de/te pulai=a tau=ta, kai\ tuttugi/as2.
i.
Haec et Pylea novit, et Tyttygias.
Hoc velut aenigmate veteres innuebant, opes malis artibus quaesitas. Tyttygias plagiarius quispiam fuit, qui servos, et resalienas, quas furto sustulerat, in Pylaea, is est Arcadiae locus, venditare consuevit, atque hoc quaestu dives evasit. Auctor Zenodotus.
*polukra/ths2 mhte/ra ne/mei, id est, Polycrates matrem passcit. Hoc adagium ex historia petunt, narrantes Polycratem Samiorum tyrannum, matres militum, qui in bello interissent, recensuisse, easque locupletioribus civibus nutriendas tradidisse, unamque his commendantem verbis s1oi\ tau/thn mhte/ra didwmai\, id est, Hanc tibi do matrem. Usum proverbii non adscribit Zenodotus, proinde liberum est unicuique conicere, cui sententiae rectissime possit accommodari. Putamus non incommode posse usurpari, quoties aliquis in commendandis amicis est benignior, officiosiorque. Aut ubi quis alieno sumptu de quopiam bene mereri studet, ita ut aliis nummos impendentibus ipse praeter officiosa quaedam verba nihil insumat.
*sauthn\ e)painei=s2, i Laudas te ipsam, Hemistichium iambicum, quod accinitur, ubi quis sese laudat, suique tibicinem agit. Plene sic effertur:
*sauthn\ e)painei=s2 w(/per a)studa/mas2 gu/nai.
id est,
Laudas teipsam mulier Astydama in modum.
Astydamas histrio quispiam fuit Morsimi filius. Huic statua in theatro ponenda decreta fuerat, quod in agendo Parthenaeum sese gnaviter, ac scite gessisset. Itaque titulum ipse conscripsit, in quo suas laudes complectebatur, eumque in contionem attulit, ut approbatus adderetur statuae. Verum suffragiis populi decretum, ne molestus ille titulus inscriberetur. Ea res primum comoediae iocis agitata, post in proverbium abiit. Ita nunc quoque non infacete vulgus dictitat, malignos esse vicinos illi, qui ipse laudator sui fuerit. Recensetur a Zenodoto. Titulus
quem Astydamas statuae suae inscripsit, exstat etiamnum apud Suidam:
*eiq) e)gw\ en kei/noist geuomhn, h)\ kei/noi a(m) h(mi=n,
*oi\ glw/sshs2 terpnh=s2 prw=ta dekou=oi fe/rein,
*ws2 e)p) a)lhqei/hs2 e)kri/qhn a)feqei\s2 para/millos
*nun= de\ xro/nw| pare/xous1) oi(=s2 fqo/nos2 ou)x) e(/petai.
Eos versus eleganter Latinos reddidit Conradus Goclenius, linguae Latinae publicus olim professor in Academia Lovaniensi, iuvenis utriusque linguae ad unguem doctus, et in utroque scribendi genere mirisicus artifex, sive prosam orationem malis, sive carmen. Subscribere visum est:
Vix: ssent Utinam mecum illi, aut inter ego illos,
Quos penes est linguae suaviloquentis honos.
Praempta prima equidem citra certamen haberem,
Nunc adimunt, in quos nilhabet invidta.
Usurpavit et Iulianus in epistola quadam ad Basiliu: e)ph/|nes1a ga\r e)mauton w(/per a)studa/mas2, id est, Laudavi meipsum ut Astydamas.
*surbhn/hs2 xoro\s2, i. Syrbenae chorus. De choreis incompositis, ac tumultuosis olim dictitatum. Nam s1u/rbh, quidam vocem existimant, qua subulci erga suaes utuntur, unde et s1u/rba pro tumultu abutuntur. Ceterum Hesychius interpretatur, s1u/rba meta qoru/bou. Idem mox addit s1u/rbh Graecis sonare thecam fistularem, unde s1urbhneu\s2 dicatur tibicen, ac tumultu osus. Usurpat Athenaeus libro 15. *epei\ sqo/rubos2 katei=xe to\ s1umpo/s1ion, e(/fh, ti\s2 ou(=tos2 o( s1urbhnai/wn xoro\s2, id est, Cum convivium esset plenum tumultus Quis, inquit, iste Syrbenaeorum chorus? Sic enim constanter refert hanc vocem Athenaeus. Usurpat idem pagina eiusdem libri proxima: et aliquanto post ex Clearcho docet, quis sit s1urbhnai/wn xoro\s2, videlicet in quo quisque quod sibi visum fuerit, canat, nec auscultet, quid praescribit is, qui choro praesidet, quique docet quemadmodum oportet canere. Ducta videtur metaphora a dissono illo porcorum grunnitu. Non intem pestive dicetur in homines inter se discordes, et querulos, aut ubi offendet aures imperitorum cantorum symphonia discors.
*hs1io/deion gh=ras2, id est, Hesiodia senecta. Longaevus, vivaxque sic appellabatur. Fertur enim de Hesiodi longaevitate Pindari epigramma quoddam huiusmodi.
*xai=re di\s2 h(bh/s1as2, dia\ di\s2 ta/fou a)ntibalh/s1as2
*hs1i/od) a)nqrw/pois2 me/tron e)/xwn s1ofi/hs2.
Quod autem ait, eum bis pubuisse, significat, extremam senectam, quasi pueritiam referentem, iuxta proverbium quod alibi retulimus, di\s3 pai=des2 oi( gi/rontes2. Porro quod bis sepultum, alludit ad historiam, cuius meminit Plutarchus in Convivio septem sapientum. Cum ob suspicionem interfectus esset in Locris, et cadaver eius abiectum in mare, Delphinorum agmen illud exceptum, in Rhium exposuit. Illic cum Locrenses sacrum ex more peragerent, et recens Hesiodi cadaver agnoscerent, rebus omnibus omissis, caedis auctores vestigarunt: eos comprehensos, vivos in mare praecipitarunt, ac domos incenderunt. Hesiodum in Nemeo
sepelierunt. Sed occultant sepulcrum propter Orchomenios, qui moniti oraculo, conabantur viri reliquias apud se servare. Unde consentaneum est quemadmodum Homeri nativitatem permultae urbes sibi vendicant, ita Nemeos simul et Orchomenios Hesiodi sepulcrum sibi asserere. Nisi sepultum semel accipere malumus, cum in mare proiectus esset. Proinde videto lector, ne pro a)ntibolh/s1as2 legendum sit a)ntiow/s1as2, quod paternum admittit casum, cum significat consequi, aut nancisci.
*lwtou= e)/fages2, id est, Lotum gustasti, de iis dicebatur, qui diutius in peregrinis regionibus haererent, velut obliti reditus. Neque inconcinne dixeris in eos, qui simulatque semel voluptatem inhonestam degustarint, ad pristina studia revocari non quaunt. Sumptum a fabula Lotophagorum, de quibus meminit Homerus Odysseae lib. 9. narrans quemadmodum Ulyssis socii gustata apud Lotophagos populos herba loto, redire ad navim noluerint, nisi verberibus adacti:
*alla/s1fi do/s1an lwtoi=o pa/s1asqai.
*tw=n d) o(/stis2 lwtoi=o fa/goi melihde/a karpo\n,
*ou)k e)/t) a)paggei=tai pa/lin h)/qelen, ou)de\ ne/esqai.
*all) au)tou= bou/lonto met) a)ndra/oi lwtofa/gois1i
*lwto\n e)repto/menoi, mene/men, no/stoute lasqe/sqai.
id est,
Verum illis lotum degustandam exhibuere.
Ast horum quisquis loti gustarat amicum
Et suavem fructum, neque nuntia protinus illi
Ulla remittere cura, nec ipse redire studebat.
Verum inibi cum Lotophagis remanere volebant.
Obliti reditus, carpturi germina loti.
Est autem Lotus, quam eandem celtim dici docet Dioscorides libro Larbor, de qua Plin. lib. 13. Tam dulcis ibi cibus, ut nomen etiam genti, terraeque dederit, nimis hospitali, advenarum oblivione patriae. Est et herba eiusdem nominis gratissima et ipsa palato, de qua permulta Theophrastus libro De plantis quarto, capite nono. Reperimus et hoc proverbium in collectaneis cuiusdam recentioris, quod quoniam videbatur haud illepidum adscripsimus.
*ek lu/kou sto/matos2, id est, E lupi rictu, ubi res quaepiam praeter spem recipitur, quae iam plane periisse videbatur, veluti cum pecunia erepta a praedonibus, aut rapaci tyranno, aliquo inopinato casu recuperatur. Solent enim sic recepta esse gratiora. Sic Flaccus in Odis: Vel haedus ereptus lupo. Nota metaphora. Natum videtur ab Aesopica fabella, quae narrat gruem, cum stipulata mer ce dem os, quod lupi gutturi inhaeserat, immisso capite eduxisset, praemium exigentem irrisam a lupo fuisse, cum is diceret, abunde magnum esse praemium persolutum, quod ex ore lupi caput incolume retulisset.
*agaqoi\ d) ar)ida/krues2 a)/ndres2.
id est,
At quisquis probus, is multum lacrimabilis est vir.
De iis dicebatur, qui facile
commoverentur ad misericordiam, ac precibus flecterentur. Nam illacrymare dicuntur, qui miserescunt. Ouidius:
-Quibus possint illacrymasse ferae.
Proinde Horatius Plutone, quod nullis flectatur precibus, illacrymabilem appellat:
Nonstrrecenus, quotquot eunt dies,
Amice places illacrymabilem
Plutona tauris.
Et Dido Virgiliana Aeneae duriciem incusans,
Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
Num lacrimas Victus dedit, aut miseratus am antem est?
Potest et ad Heraclytum referri, res humanas perpetuo fletu prosequi solitum. Contra duros, et inexorabiles, adamantinos, ferreos, et corneis fibris dicimus. Licebit et huc detorquere, quod boni fere cu paupertate rem habent, multaque coguntur perpeti. Adagium recensetur a Zenodoto.
*ba/kxuris2 seu bo/kxuris2, nam utrumque reperitur. Plutarch. in vita Demetrii, Bocchorem vocat, indicans exactum iudicium, bokxorews2 kris1in appellari solere. Rex quidam fuit AEgyptiorum, adeo notae, et incorruptae in iudicandis litibus iustitiae, ut vulgo si quem maguopere iustum, et integrum significare vellet, Bocchyrim appellarent, perinde quasi Rhadamantum dicas, aut Minoem. Plutarchus in commcntario De vitiosa taciturnitate testatur, fabulam de hoc iactatam fuisse, quod esset cum natura gravis, et austerus, Isis illi aspidem immittere solita sit, quae capiti circuvoluta, superbe hominem inumbraret, ut ostento territus recte iudicaret. Adagium refertur a Suida. Dici potest et de iis, qui non temere de re quapiam pronuciant. Negant enim hunc regem solere sententiam ferre, nisi de causa iam comperta, et certis argumentis deprehensa, et tamen huius Bacchyris iudiciu quoddam reprehensum fuit a meretrice Lamia. Adolescens quidam in Aegy pto deperibat amore Theonidis meretriculae. At illa pro nocte mercedem ingentem postulabat. Interim evenit, ut adolescens noctu somniaret se rem habere cum Theonide. Eo viso liberatus est ab amore, desiitque scorto molestus esse. Illa ubi factum rescivit, appellat adolescentem, petit pactam mercedem. Cum non conveniret, itum est adiudice Bocchorem. Is causa cognita pronuntiat, ut adolescens tantum pecuniae afferret in vasculo, quantum illa postulasset, eamque praesente, ac inspectante Theonide, huc illucque manu tenens volveret, et illa interim haereret umbrae, quasi recte somnium umbra pensaretur. At hoc iudicum ut in iquum reprehendit Lamia meretrix. Per somnum, inquit, adolescens amore coitus liberatus est, at umbra Theonidem non liberaut amore pecuniae. Haec Plutarchus in vita Demetrii.
UBI quis indecore quippiam facere conatur, et invita, sicut aiunt, Minerva, camelum saltare dicebant. Veluti si quis natura severus, ac tetricus, affectet elegans, ac festivus videri, naturae, genioque suo vim faciens. D. Hieronymus proverbii nomine citat, torquetque in Heluidium. Risimus, inquit, in te proverbium, Camelum vidimus saltitantem. Taxat Hieronymus hominis ineptiam, qui
cum a Musis esset alienissimus, tamen disertus haberi vellet.
*ku/wn e)pi\ des1ma\, i. Canis in vincula. Dicebatur, ubi quis se ipsum in seruitutem, aut in malum aliquod iniceret. A canibus sumptum ultro se praebentibus vinciendos cibi lenocinio. Auctor Zenodotus. Hesychius indicat in eandem sententiam dici: bou=s2 e)pi\ des1ma\, id est, Bos in vincula.
*xi=os2 pro/s2 kw=on, i. Chius ad Coum. De comparatione vehementer inaequali dicebatur. Nam in ludo talorum iactus, qui Chius dicebatur, unioni respondebat, Cous senioni. Quem Graeci Chium dicunt, nos canem vocamus, et quem illi Coum, sive e)cithn, nos senione. Porto quemadmodum Cous inter felicet iactus habebatur, ita Chius fuit inter infelices. Unde Persius:
-Quid dexter senio ferret
Scire erat in Votis, damnosa canicula quantum
Raderet.
Videtur autem senio per se felix, infelix haberi solere, si accederet canis. Sic enim Martialis:
Senio nec nostrum cum cane quassat ebur.
Quod si verum est, adagium conveniet non solum in collationem rerum inaequalium, verum etiam pugnantium. Velut si quis conferat plebeium cum rege, Chius est ad Coum: si quis adolescentem cum sene, contrarietas est, non solum inaequalitas. Adagii meminerunt Zenodotus, Hesychius, et Suidas, nisi quod Suidas pro e\n habet e)/ndon, pro e\c e)/ew. Id utrum scribae culpa commissum sit, an interior talis pars, et exterior intelligenda sit, doctis excutiendum relinquimus Fit autem interim allusio ad gentes, quarum utriusque mores non caruerint nota, sed praecipue Chiorum. Ita simile fuerit illi: krh\s2 pro\s2 to\n krh=ta.
OPTIMUM condimentum fames. Inter apophthegmata Socratica celebratur. Irridebat hoc dicto luxum Atheniensium, qui variis cupediis, et operosis condituris conarentur efficere, ut cibus saperet palato, cum id optime praestet fames condimentum ut optimum, ita et vilissimum. Nihil enim suavius edi, quam quod editur ab esuriente. Manet, hodieque vulgo tritum proverbium, famem efficere, ut crudae etiam fabae saccarum sapiant. Antriphanes apud Strobaeum:
*apanq) o( limo\s2 gluke/a plhn\ au(tou= poiei=.
id est,
Praeter se ipsam cetera edulcat fames.
Quod fames facit in cibo, idem sitis facit in potu. Darius enim in fuga cum aquam turbidam bibisset, et cadaveribus inquinatam, negavit, se unquam bibisse iucundius, nimirum numquam sitiens biberat. Eandem sententiam sic apud Athenaeum lib. 4. effet Xenophon: h(du\ men ma/zan, dia\ ra/rdama fagei=n peinw=nti, h(du\ de\ u(/dwr a)rus1a/menon en potamou= diyw=nta piei=n, id est, Dulce est mazam, et nasturtium edere esurienti, dulce est sitienti aquam e fluvio haustam bibere. Ibidem refert quiddam non infestivum de Socrate, qui frequenter ad multam vesperam ambulare consuevit ante aedes suas, percontantibus quid illic ageret, Obsonium, inquit, comparo in cenam. De
Dionysio, cui fastidienti nigrum ius, quod in phiditiis apponebatur, coquus respondit, non esse mirum, cum deessent condimenta, de palaestra, cursuque ante cenam sentiens, alias nobis dictum est. Aut natum a Socrate proucrbium, aut ab illo usurpatum, quod vulgo ferebatur. M. Tullius in lib. De sinibus bonorum 2. Diceret id, quod Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse fam em, potionis sitim. Licebit non nihil gratiae addere proverbio, si longius deflectatur, velut ad literarum studium, quod co dulcius est, quo vehementius sitiautur literae. Et voluptates commendat rarior usus.
*h fa/nou qu/ra, id est, Phani ostium. Id accin ebatur, ubi quis frustra servasset aliquid, veluti si cuius uxorem adulterio vitiari contingeret, quam tamen ille multa zelotypia servasset. Natum aiunt a Phano quodam usurario: vel ut alii dicunt, caeco, qui cum cellae penuariae ostium ita obstruxisser, ut citra strepitum non quiret aperiri, tamen a ministro apertum est, sublatumque penu. Alii narrant, huic Phano uxorem fuisse parum spectatae fidei, quam quod is haberet adulterii suspectam, atrii fores sic occulsit, ut non nisi cum stridore, sonituque possent aperiri. Verum illa cum per tegulas reciperet adulterum, vicini per iocum dicebant, h( fa/nou qu/ra. Eaque vox postea cessit in vulgi sermonem. Haud scimus, an sit idem cum co, quod refert Eustachius in Odysscae lib. ult. fani/ou squ/ra, A Phania quodam, qui finxerit sibi multam opum vim domi reconditam esse.
*andri\ ludw=| pra/gmata ou)k hn)+, a)ll) au)to\s2 e)celqw\n e)priato, id est, Viro Lydo negotium non erat, at ipse foras profectus paravit. Dici solitum, ubi quis im patiens otii, ipse sibi negotium, ac turbam arcessit. Allusisse videtur huc Plutarchus, adversus Colorem: *emoi\ de\ dokei= kaqa/per o( ludo\s2 e)f) au(to\n a)noi/lein ou) qu/ran mi/an, a)lla\ tai=s2 plei/stais2 tw=n u)poriw=n, kai\ megi/stais2 periba/llein to\n e)pi/kouron, i. Mihi vero videtur quemadmodum Lydus ille, in se ipsum aperire non unam ianuam, sed maximis, ac plurimis difficultatibus circum vallare Epicurum. Sumptum a Croeso Lydorum rege, qui antea felix rebusque florentissimis utens, Cyrum in se prouocavit: a quo victus, in maximas calamitates devenit. Auctor Zenodotus.
*andro\s2 ge/rontos2 mh/ pot) ei)s2 tughn\ o(ra=n.
id est:
Tune viri Unquam inspicito podicem senis.
Id est. ne requiras illud a quoquam, quod ab eo praestari non possit. Veluti si quis a philosopho requirat eloquentiam, ab oratore exactam colligendi rationem, a sene facilitatem, et festivitatem iuvenilem. Metaphora foedior est, quam ut libeat interpretari, simul autem apertior, quam ut opus sit. Zenodoto.
*amai=a thn\ a)zhs1i/an meth=lqen, id est, Amaea ad Azesiam accessit. Dici consucuit de re diu, multumque quaesita, desiderataque. Didymus auctor est, apud Troezenios Cererem appellari Amaeam: Proserpinam, Azesiam. Nota fabula de Proserpina a
Plutone abducta ad campos Elysios, et Cerere toto orbe quaerente filiam. Refertur a Plutarcho in Alexandrinen sium proverbiorum collectaneis.
*all) w(/per h(/rws2 en a)pi/di ceni/s1ai s1e\ bou/lomai, id est, Imo tamquam hetos in clypeo te volo hospitio accipere. Dici solitum, ubi quis suis ipsius artibus, aut benefactis fretus, de amicis bene mereri conaretur. Inde ductum, quod antiquitus heroes assidue in armis agentes, velut in clypeo diversabantur: et si quid opus fuisset amicis, quod armis praestari poterat, id prompte praestabant, utpote sola virtute divites. Et apud Homerum, heroes tergoribus bubulis accipiuntur, et apud Maronem, Euander Aeneam villosi pelle leonis accipit. Ex tergoribus autem integebantur clypei.
*tou= dio\s2 s1a/ndalon, id est, Iovis crepida. Perironiam dicebatur in eum, qui magni quippiam videri vellet, propter principis alicuius familiariratem, veluti si quis insolens sit, ac ferox, quod regius sit coquus, aut imperatoris satelles, aut pontificius tonsor, apposite dicetur, tou= dio\s2 s1a/ndalon. Nihil autem vetat, quo minus etad rem accommodetur: ut si quis equum regium, aut vestem miretur, que mad modum vulgus facere consuevit non ob aliud, nisi quod regis sit. Suidas ex Eupolide citat.
UBI melior rerum spes ostendi coeperit, lucem adfulsisse dicunt. Euripides in Oreste:
*hkei fw=s2 e)moi=s2, dia\ s1oi=s2 kakoi=s2.
id est:
Meisque venit lumen, ac tuis malis.
De Menelao dictum, e cuius adventu remedium aliquod malorum suorum sperabant. M. Tullius in Antonianerum prima, Lux quaedam videbatur oblata, non modo regno, que pertuleramus, sed etiam regni timore sublato. Porro lumen sausti ominis apud veteres fuisse, testis est et M. Varro libro De lingua Latina secundo. Putat enim mane diei inde dictum, quod antiquitus manu bonum vocabant. Ad cuiusmodi religionem Graeci quoque cum lumen infertur, solent dicere, fw=s2 a)gaqo\n. Nos item illata lucerna fausta muicem precamur. Lumen emm vitam interpretantur. Unde invisam abrumpere lucem. Et toedet caeli convexa tueri. Euripides in Iphigenia in Aulide:
*to\ fw=s2 to\ d) a)nqrw/pois1in h(/diston ble/pein.
id est:
Lucem tueri est hominibus dulcissimum.
Et apud Graecos ble/pein, simpliciter dicuntur, qui vivunt Aegyptii vitam lucernae symbolo repraesentabant, quod nihilaliud existimarent esse vitam, quam ignem humore, velut olei liquore, nutritum.
*lu/kos2 a)eto\n feu/gei, id est, Lupus aquilam fugit, ubi periculum imminens evitari non potest. Aquilam enim alata cum sit, frustra lupus fugit. Refertur a Diogeniano, meminit autem et Zenodotus. Nec indicant originem proverbii. Numquam enim audivimus aquilas molestas esse lupis.
*lu/kos2 pro\ th=s2 boh=s2 peu/dei, id est, Lupus ante clamorem festinat, ubi quis admissi conscius, ultro timet, prius quam accusetur. Siquidem
lupus simul atque praedam rapuit, mox properat aufugere, ne coorto rusticorum clamore veniat in peticulum. Auctor Diogenianus.
Leno quispiam in Poenulo Plautina: Lupo agnum eripere postulant, nugas agunt. Ubi quis frustra conatur praedam recipere, cui semel manus iniecit rapax aliquis. Improbum enim videtur sperare futurum, ut lupus agnum samel abreptum amittat. Confine illi, quod alibi diximus, en lu/kou sto/matos2, id est, E lupi ore.
Plautus in Poenulo: Viam qui nescit, qua deveniat ad mare, eum oportet amnem quaetere comitem sibi, id est, qui rem commode conficere nequit, is quavis ratione conficiat necesse est. Potest et in hunc accommodari sensum, qui persen on sapit, aliis obtemperet, qui plus sapere videantur. Potest item in hunc, Qui recte vivendi rationem ignorat, cos sibi proponat, quorum vita laudata est. Fluvius etiam si longis ambagibus, tamen aliquando ad mare deducit, quandoquidem illuc infunditur. Huic consine est, qui viae ignarus est, virgiferum adhibet. Cato Censorius in cos, qui subinde ambirent magistratum, non inscite dicere solet, eos kaqa/per tou\s2 a)lnoou=ntas2 thn\ o)do\n a)ei\ meta\ r(abdou/xwn zhtei=n poreu/esqai mh\ planhqw=s1i, id est, Non aliter quam viae ignaros semper velle cum virgiferis incedere, ne errarent. Magistratus en im ex more lictor, aut aliquis virgam gestans praecedebat.
*exw\n a)e/konti/ge qumw=|, id est, Volens invito sane animo. Hemistichium Homericum Iliados libro quarto. Dicendum, ubi quis fingit se nolle, quod cupit, aut contra. Terentius non dissimili figura dixit in Andria: Tu voluntate coactus es tua. Nonnumquam de ambigente, animique incrto dicitur, ut apud Euripidem in Hecuba:
*od) ou)qe/lwn te kai\ qe/lwn.
id est:
At is volensque, et non volens.
Est etiam in arcanis proverbiis Hebraeorum: Pigrum velle, et non velle.
*gupo\s2 oki\a, id est, Vulturis umbra. De nullius prccii homine dicebatur. Refertur a Diogeniano. Sed magis quadrare videtur in heredipetas, aut alioqui rapaces inhiantesque praedae. Respondetilli: Si vultures, cadaver exspecta.
*parw\n a)podhmei=, id est, Praesens peregrinatur. In eum dicendum, qui non animadvertit ea, quae dicuntur, cogitatione aliis in rebus occupata. Unde quos iubemus attentos esse, iis sic loqui solemus. Hic estore, et hoc agite, et adeste animis. Hodieque vulgo dicunt, cogitatione peregrinantem, domi non esse, sed foris. Terentius in Eunucho. Cum isto milite praesens, absens ut sies, id est, corpore quidem praesens, ceterum animo semota. Contra qui amant, absentes, praesentis sunt, veluti de Didone Virgilius in 4.
-Absens absentem, auditque, videtque.
Theocritus Cyrenensis Therapeutices libro primo ex Heraclito Ephesio adducit. *acu/netoi a)kou/s1antes2 kou/ foist e)oi/kas1i, fa/tis2 au)toi+s1i marturei=, pari/ontas2 a)pei=nas2, id est, Stolidi cum
audierint, surdis sunt adsimiles. Testatur proverbium illos praesnetes abesse. Item Aristophanes in Equitibus:
*pro/s2 te to\n le/gont) a)ei\
*ke/xh|nas2, o( nou=s2 de/ s1ou parw\n u)podhmei=.
id est:
Tu semper inhias ad loquentes, ceterum
Animus peregre est, mensque tuis praesens abest.
*paralou=mai, id est, Una lavabor. Dici consuevit, ubi quis insinuar se in societatem alterius, aut ubi quis admittit aliquem in societatem, vhti qui pauperior est, sumptum effugiar. Suidas ait olim fuisse morem, ut divites una cum pauperibus lavarent, ut quibus propria supellex strigilum, spongiarum, guttorum, atque id genus rerum non esset, divitum uterentur supellectile. Citat idem Aristophanem ex Anagyro, a)lla\ pa/ntas2 xrh\ paralou=sqai, dia\ tou\s2 po/ggous2 e)a=|n, id est, Verum oportet omnes lavare, ac spongias omittere. Tamquam hoc commoditatis laturi sint tenues, si cum divitibus balneum ingtediantur, ut spongiis suis parcant. Unde nobis videtur, non inconcinne dici posse, ubi quis leviculam aliquam commoditatem, quam circa suum incommodum praestat, perinde ut ingens beeficium imputat. Quidam codex habet: paradu/omai, velut una mergor.
*peu/khs2 tro/pon, id est, Piceae ritu. Ubi qui funditus, radicitusque periv, ita ut nullo pacto restitui possit, piceae ritu perditus dicitur. Nam piceam succisam negant suppullulascere. Meminit huius proverbii Staphylus, citante Diogemano, meminit et Suidas.
*pro/kridos2 a)ko/ntia, id est, Procridis iacula. Deiis, qui veluti certistelis, quidquid animo destinant, assequuntur. Sumptum a notissima fabula, vel Ouidio narratore, libro Transformationum septimo, de Cephalo, qui certo iaculo emisso, Procridem uxorem interemit, ratus feram esse. Huic diversum est illud Horatianum:
Non semper feriet, quodcumque minabitur arcus.
Id est, non semper assequeris quod cupis.
*prome/rou kun/es2, id est. Promeri canes. Dici solitum, ubi quis novo casu poenas daret iis, quos aliquando laesisset. Promerus regius quidam minister fait. Is Euripidem tragicum poetam, supra modum exosum habebat, delatus ab eodem aliquando, nescio quo nomine apud regem. Quare postea canes quosdam feros in poetam solvit, a quibus ille devoratus interiir. Proinde quoties potens quispiam offensus, aliquos subornat, submittitque qui tibi negotium facessant, tempestive dixeris, prome/rou kun/es2. Convenit cum illo, quod alio dictum est loco, kuno\s2 di/khn, id est, Canis vindictam, Recensetur a Diogeniano.
*arxwn a)/koue kai\ dikai/ws2, ka)di/kws2.
id est:
Princeps iniqua, et aequa pariter audias.
Sumptum aiunt hoc adagium ex Solonis elegiis, etiam si hic trimeter est iambicus. Admonet, ut qui in tractandis Rei publicae muneribus versatur, patientissimis sitauribus, aequoq,
animo et bene, et male audire consuescat: neque facile populi vel laudibus, vel convitiis a recto dimoveatur: Congruit huicillud Sophocleum in Antigone:
*all) o(\n po/lis2 sth/s1eie, to/n de xrh\ klu/gen,
*kai\ s1mikra\, dia\ dikaia, dia\ tananti/a.
id est:
Sed quem instituerit civitas, et parva eum
Audire oportet, et aequae, et his contrarta.
Potest et ad hoc accom modari, quod quidam Romanus imperator dixisse legitur, in civitate libera linguas item liberas esse oportere. Neque vero mirum aut magnum, si principes permittant populo, quae velint dicere, cum ipsis liberum sit, quae velint facere. Praetetea de principum factis vulgus vatie pronuntiare consuevit, quod alius probat, alius dam nat. Maiore autem animo oportet esse principem, quam ut huius modi voces captandas, aut observandas existimet: tantum id specter, quod ex usu sit rei publicae. Huc Alexandri dictum pertinet, cui cum quidam renuntiasset, esse, qui de ipso male loqueretur: Regium est, inquit, male audire cum bene feceris.
*astraph\ en pue/lou, id est, Fulgur ex pelui. De mims inanibus eorum, qui laedete non queant. Fulgorenim, qui fulguris imitatione quadam e vasculorum nitentium vibratione, aut ex aquis redditur, nocendi vim nullam habet, pueros modo territat. Habentur et hodie specula quaedam, quae vibrata ad lolem fulgur imitantur: verum id sulmen non est, quod montes, ac maria perctiat, ut in quit Plinius. Paroemiam recenlet Diogenianus. Ad quam allusit Augustinus, in libro De quinque ha resibus, Non nos hostium turba, non bellantium revocet forma, non quasi vitrea fulgentia terreant arma.
*ata\r en kaqarw=n a)xu/rwn tetru/ghkas2 s1iti/on, id est, Atqm e purispaleis trituram frumenti facis, id est, Operam sterilem, et infrugiferam sumpsisti. Natum a rusticis adagium, cum male enatis segetibus, praeter culmos et paleas mhil afferunt in horrea. Recensetur a Diogeniano.
*atre/ws2 o)/mmata, id est, Atrei oculi. De toruo, truculentoque aspectu dicebatur. His enim oculis in tragoediis inducebatur Atreus, qui Thyestae fratri filios ipsius epulandos apposuit, propter uxorem adulterio vitiatam.
*afwnos2 i(pparxi/wn, id est, Mutus Hipparchion. Ubi quis repente obmutescit, cum maxime vox illius exspectatur: id quod non rato consuevit quibusdam in coetu dicturis evenire, ut subito velut attonitis vox faucibus haereat. Quod aiunt accidisse Theophrasto, homini in circulis alioquin eloquentissimo. In huiusmodi casu igitur fuerit huic adagio locus. Narrant olim apud Graecos, duos pcipuos fuisse citharoedos Hipparchionem, et Rufinum. Cum autem in sollemnib. ludis, qui decimo quoque anno apud Iuliopolitas agebantur, essent inter se decetaturi: contigit, ut Hipparchion theatri strepitu turbatus, obticuerit, caque res in vulgi iocum abiit. Auctor Zenodotus.
*a filoxrhmati/a pa/rtan e(/loi, a)/llo de ou)den.
id est:
Unafames auri Spartam capiet, subtgetque
Praeterea nihtl.
De iis, qui sola pecunia possunt expugnari, alioquin invicti. Natum adagium aboraculo, quo responsum est Alcameni, et Theopompo Spartae regibus, tum demum vincendos esse Lacedaemonies, cum aurum, et argentum in pretio coeperint habere. Respondet apophthegmati Philippi Macedon um regis, qui putavit nullam arcem tam munitam esse, quin capi posset, modo asino pateret accessus onusto auro. Respondet et Danaes fabulae, a qua nulla custodia, auri insultum arcere potuit. Memivit M. Tullius in secundo libro Officiorum, et Plutarchus in Laconicis.
Inter pleraque Homeri carmina, quae quondam proverbiorum vice celebrata fuisse testatur Macrobius, illud vel praecipue annumeravimus, quod est in Iliados libro secundo,
*ou)xrh\ pannu/xion eu(/dein boulhfo/ron a)/ndra.
id est:
Haud dignum duce id est, noctem dormire per omnem.
Admonet paroemia, vigilantiam, ac sollicitudinem maxime convenire principibus; ut qui tantam negotiorum sarcinam sustmeant humeris. Unde et Virgilius Aeneam suum aliis dormientibus, aut voluptati indulgentibus, aut vigilantem facit, aut certe excitat, fingitque cogitabundum, sobrium, et de futuris agitantem animo:
At pius Aeneas per noctem plurima voluens.
Et rursum:
Aeneas potes hoc sub casu ducere somnos?
Atque iterum:
-Utgilasne Deum gent
Aenea? vigila.
Huius rei praeclarum exemplum praebuit Epaminondas ille dux Thebanus. Siquidem cum Thebani cives festis quibusdam diebus solutius compotationibus indulgerent, licentiusque voluptatibus fruerentur, ille solus vigil, ac sobrius arma lustrabat, et urbis obambulabac moenia. Rogatus cur id faceret, respondit se nh/ fein, kai\ a)grupnei=n o(/pws2 e)ch=| toi=s2 a)/llois2 meqeu/ein, kai\ kasqeu/dein, id est, sobrium esse se, acv gilare, quo reliquis liceret temulentis esle, ac dormire, quemadmodum refert Plutarchus in libello Adversus ducem impetitum. Porro quae modo retulimus ex Homero dicutur ad Agamem nonem sub persona somnii, Nestoris speciem imitantis. Integrum carmen sic habet:
*eu(/deis2 a)tre/os2 i(je\ dai+/fronos2 i(ppoda/moio,
*ou) xrh\ pannu/xion eu)/dein boulhfo/ron a)/ndra,
w(=| laoi/t) e)pitetra/fatai, kai\ to/ssa me/mhle.
id est:
Belligeri Atridae proles dormisne Agamemnon?
Perpetuam noctem dormire haud principe dignum est,
Cut populi commissi, et tanta negotia curae.
Eundem ceteris dormientibus solum vigilantem facit Iliados k.
*alloi men para\ nhus1i\n a)risth=es2 panaxaiw=n,
*eu(=don pannu)xioi malakw=| dedmhme/noi u(/pnw|,
*all) ouk a)trei/dhn a)game/mnona poime/na law=n
gpnos e)/xe glukero\s2, polla\ fres1i\n o(rmainonta.
id est,
At reliqui Danaum proceres noctem usque per omnem.
Dormtbant, placito correpti membra sopore:
At non Atridem pastorem Agamemnona plebis
Somnus habet dulcis, versantem pectore multa.
Consimilem ad modum Iovem vigilantem fecit Ilia. 2.
*alloi men r(a\ qeoi te, kai\ a)ne/rest i(p pokorustai\
*eu(=don pannu/xioi, di/a d) ouk e)/xe nh/dumos2 u(/pnos,
*all) o(/ge mermh/rize kata fre/nas2.
id est,
Tum reliquos omnes, divosque virosque tenebat
Pernox somniis. at in somnis Saturnius unus,
Pectore sollicito voluebat.
Narrat Plutaichus in eodem commentario, quem modo citavimus, quiddam nec alienum ab hac paroemia, nec indignum memoratu, nimirum regi Persarum hunc fuisse morem, ut semper unum quempiam haberet cubicularium, cui hoc muneris erat mandatum, ut mane regium thalamum ingressus, his verbis illum expergefaceret: *ana/sta w)+ bas1ileu=, kai\ frontice pragma/twn, w(+n s1e\ fronti/zein mes1oroma(s1dhs2 h)qe/lhs1e, id est, Surge rex, ac negotia cura, quae te Mesoromasdes curare iussit. Quod si quis princeps eruditus sit, ac prudens, huic nihil opus fuerit huiusmodi cubiculario monitore: sed ipsa ratio semper in pectore tale quiddam insonabit: fro/nhce, et ou) xrh\ pannu/xion. Plato 7. Deleg. lib. multis modis vigilantiam commendat, maxime in principe. Eius verba sunt: *egrhgoro/tes2 de\ a)/rxontes2 en po/les1in nu/ktwr, foberoi\ men kakoi=s2, polemi/ois2 te a(/ma, dia\ poli/tais2, id est, Principes, qui noctu vigilant in civitatibus, malis sunt formidabiles civib. pariter et hostibus. Ac paulo superius eodem in loco: *kateu/dwn ga\r ou)dei\s2, ou)de/nos a)/cios, id est, Nullus enim dormiens alicuius est rei. Dormiunt autem, qui oscitanter agunt, quibus interdum succedit, sed raro. Proin recte Pindar. Olym. 10. *aponon d) e)/labon xa/rma padroi tine\s2. Gaudium citra laborem pauci quidam assecuti sunt.
PLutarchus in comment. cui tit. peri\ tou= mh\ dei=n danizesqai.
*peri\ to\ th=s2 paroimi/as2 e)/stai geloi=on,
*oi) dun/amai thn\ ai)=ga fe/rein, e)piti/qete/ moi bou=n.
id est,
Tauro oneratis, cum nequeam portare capellam
Ubi quis, quod levius est, recusat, et quod multo sit intolerabilius, imponi sibi postulat. Veluti si quis impatientia paupertatis, nam ad id accommodat Plutarchus, usuris involvat sese, quod onus vix divitibus sit tolerabile.
*ou) ga\r pw/pot) e)ma\s2 bou=s2 h)/laoun, ou)de\ men i(/ppous2.
id est,
Non enim equos umquam mihi subduxere bovesve.
Proverbiali figura videtur olim usurpatum, pro eo quod est: Numquam me laeserunt, aut adfecerunt iniuria: Cum negamus nobis esse causam, cur illum aut illum odisse debcamus. Plutarchus in commentario de
vitanda usura: *kai\ tadta mh/ me oiesqai le/gein po/lemon e)cenhnoxo/ta pro\s2 tou\s2 daneista\s2. ou) ga\r pw/pot) e)ma\; bou=s2 h)/las1an, ou)de\ men i(/ppous2, id est, Neque vero me existimetis haec dicere, quod bellum mihi sit cum usurariis.
Numquam etenim vel equos mihi subduxere bovesve.
id est, numquam quidquam mei abstulerunt. Id quo longius traducetur a simplici sermone, hoc magis erit proverbiale. Sumptum est autem ex Iliados Homericae lib. 1. ubi Achilles contendens cum Agamemnone, negat sibi causam esse, quamobrem cum Troianis bellum suscipiat, nisi ut illi morem gerat.
*ou) ga\r e)gw\ trw/wn e(/nek) h)/luqon ai)xmhtawn
*dedro maxhs1o/menos, e)pei\ ou)/ ti moi a)/tioi/ ei)s1in
*ou) ga\r pw/pot) e)ma\s2 bou=s2 h)/las1an, ou)/te men i(/ppous2
*ou) de/pot) en ffi/h| e)ribw/laki bwtianei/rh|g
*karpo\n e)dhlh/s1anto.
id est,
Haud ego Troiugenum huc accessi nomine, quo cum
His bellum gererem, neque enim sum laesus ab istis.
Numquam etenim vel equos mthi subduxere, bovesve
Nec Phthies umquam segetumque, virumque feracis
Sunt populatt agros.
Dictum est autem ex antiqui saeculi ritu, quo cum vita mortalium adhuc esset pastoralis, prima belli causa erant abacta pecora: quemadmodum eleganter indicat Homerus Ilia. *s. depingens Achillis clypeum:
*toi=s1i d) e)peit) a)pa/neuqe du/o okopoi\ ei(/ato law=n.
*de/gmenoi o(ppo/te mh=la i)doi/ato, kai\ e(/likas2 bou=s2.
*oi( de\ ta/xa proge/nonto, du/w d) a(/m) e(/ponto nomh=es2,
*terpo/menoi s1u/rigci, do/lon d) ou)/ti prono/hs1an
*oi( men ta\ proi+do/ntes2 e)pe/dramon, w)=ka d) e)/peita
*ta/mnon d) a)mfi\ bow=n a)ge/las2, dia\ pw/ea kala\
*argeunw=n o)i+/wn, ktei=non d) e)pi\ mhloboth=ras2.
Et reliqua quae sequuntur: Quos versus ne quis omnino contemptos quaeratur, ita vertimus:
Dehinc procul his speculatores populs unus et alter
Observant, si fors videant ovium ve boumve
Agmina, at haec confestim adsunt, quae pone sequuntur
Pastores duo, demulcentes pectora cannis,
Ignarifraudis: contra illi ex composito, mox
Accurrunt, armenta boum, niveosque bsdentum
Conctdere greges caesis pastoribus ipsis.
*eu)dai/mwn o( mhde\n o)fei/lwn, id est, Felix qui nihil debet. Sententia Graecis celebrata: quam facile is veram dicet, qui periculum fecerit, quid sit aere alieno obstrictum esse. Qui non sit expertus, is Plutarchi commentarium evoluat De vitandis usuris, quamque sit miserum debere facile cognoscet. Quid enim calamitosius qua toties erubescere, toties perfricare faciem, fugitare, latitare, mentiri, dissimulare: nunc supplicem agere, nunc flagitare palam appellari, vitari, notari digito: breviter numquam tui iuris esle? Nam haec, cumque his multa alia incommoda secum affert aes alienum.
Exstat in hanc sententiam epigramma Graecum huiusmodi, titulo Automedontis:
*eu)dai/mwn pro=ton men, o( mhdeni\ mhd/en o) fei/lwn,
*ei(=ta d) o( mh\ gh/mas2, to\ tri/ton, o(/s2 tis2 a)/pais2.
*hn de\ manei\s2 gh/mh| tis2 e)/xei xa/rin, h)\n katoru/ch|
*eu)qu\s2 th\n gameth\n, proi=ka labw\n mega/lhn.
*tau=t) ei)dw\s2, s1ofo\s2 i+sqi. ma/thn d) e)pi/kouron e)/as1on
*pou= to\ keno\n zhtei=n, kai\ ti/nes2 ai( mona/des2.
id est,
Qui nulli debet, fortunatissimus ille est,
Proximus huic caelebs, tertius orbus erit.
Quod si quis demens Uxorem duxerit, illi
Haec ita ras demum commada grata feret:
Eveniat si sors, ut grandi dote recepta,
Protinus Uxorem deferat in tumulum.
Haec doctus sapies. Epicurum quaerere frustra
Qua sit inane sinas, quaeque sient monades.
Plutarchus in libello, cui titulus: peri\ tou= mh\ dei=n danei/zesqai, scribit Persis duo fuisse peccata: primum debere, proximum mentiri. Nam ea iudicabant cohaerere, quod qui sunt obaerati, saepius cogantur mentiri. Quod autem refert Plutarchus, est apud Herodotum lib. 1.
QUI arrogantius, fastuosiusque iubent quippiam, digituli crepitu significare dicuntur. D. Hieronymus in epist. ad Rusticum monachum usurpavit, in superciliosum quendam, et fastidientem, qui dicturus, digiturli crepitu silentium imperabat, deinde simili fastu singulas voces, per intervalla promebat, ut singultire crederes, non proloqui. Videtur autem hic gestus fuisse dominorum, seruis humilius aliquid ministerium innuentium. Martialis lib. 3. in Zoilum:
Digitt crepanlis signa novit Eunuchus.
Item in Distichis:
Cum poscor crepitu digitorum, et verna moratur
O quoties pellex calcitra facta mea est.
M. Tullius lib. Officiorum 3. Itaque si vir bonus habeat hanc vim, ut si digitis concrepuerit, possit in locupletum restamenta nomen eius irrepere, hac vi non utatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem umquam suspicaturum. Simile est illud de nutu Iovis, quod ex Homero citat Plinius in epistolis. Et nutu dicuntur efficere, qui minimo negotio rem conficiunt. Item ad omnes nutus obsequi, qui prompte morigerantur.
*un o)ri/nei, id est, Suem irritat. In avidum rixarum dicebatur. Sus enim agrestis provocatus, recta petit eum, a quo provocatus est. Sic enim narrant venandi periti, si quis suem lancea protensa provocarit, etiam si iam ille sequebatur alium quem piam, ilico vertere cursum, et in provocatorem tendere, ne cuspide quidem vitata.
*to\n tri/ton tw=| s1wth=ri, id est, Tertium servatori. Proculus Diadochus in commentario de tribus animi partibus, iuxta Platonis divisionem, deque quatuor virtutum generibus,
usurpavit adagium hoc, his quidem verbis: *alla\ tou/twn dialuqe/ntwn, kai\ tw=n th=s2 yuxh=s2 merw=n kat) ou)s1i/an dia kriqe/ntwn, to\ tri/ton tw=| s1wth=ri fas1i\, id est, His dissolutis, animique partibus iuxta suam rationem distinctis, tertium servatori, quod aiunt. Sentit autem Proculus, absolutis duob. restare rertium, videlicet quo pacto 4. virtutes ad 3. illas animi partes possint referri. Pro culus videtur Platonem imitatus in Charmide: pa/lin toi/nun hn)= d) e)gw\ to\ tri/ton tw=| s1wth=ri w(/per e)c ar)xh=s2 e)piokeyw/meqa, id est, Rursum igitur, inquam, tertium sospitatori, velut ab initio consideremus. Eodem allusisse videtur, licet tectius lib. De leg. 3. o( de\ tri/tos2 s1wth\r u/mi=n e)/ti/ pargw=s1a, dia\ qumoume/nhn thn\a)rxhn\ o(rw=n, oi(=on ya/llion ene/ballen au)th=|, th\n tw= )efw/rwn du/namin, id est, Porro tertius vobis servator videns principatum adhuc frementem et animosum ceu psallium iniecit illi, Ephororum potentiam. Sentit Lacedaemoniorum remp. trib. modis fuisse temperatam, ne erumperet in tyrannidem. Primum addita altera familia, ex qua reges creari liceret. Nam initio ex una tantum fas erat. Deinde nobilium ac principum potentiae opposita 28. seniorum auctoritas, quae in gravissimis negotiis regiae par habebatur. Postremo 5. Ephororum magistratus, cui rex parere cogebatur, Haec autem omnia putat numinis providentia fuisse procurata ad civitatis incolumitatem, eoque dicit, tertius servator. Sumptum est adagium ex Isthmiorum hymno 6. Pindari, apud quem de tertio Iovis Sospitatoris calice legimus ad hunc modum:
*eih de\ tri/ton
*swth=ri pors1ai/nontas2 o)lumpi/w|, ai)/ginan katape/ndein melifqo/ggois2 a)oidai=s2,
subaudi; *krath=ra.
Quorum carminum haec ferme mens est: Optat Pindarus, ut aliquando vincat Olympia Aeginensis, quo contingat tertium miscere calicem Sospitatori Iovi, non sirie laudibus, tum ipsius victori, tum Iovis Olympii. Craterem autem intelligit, aut simpliciter eum, qui sumitur in conviviis victorialibus, aut krath=ra to\n w)dw=n, id est, Calicem cantionum, quemadmodum alibi:
*gluku\s2 krath\r a)gafsqe/gktwn a)oida=n.
id est,
Dulcis calix Vocalium cantionum.
Quo quidem loco Pindaricus interpres ostendit antiquitus fuisse morem, ut in conviviis primus calix misceretur Iovi Olympio, secundus heroibus, tertius Iovi servatori. Testem huius rei citat Sophoclem en naupli/w|.
*zed paus1i/lupe/ te, kai\ dio\s2 s1wthri/ou
*spondh\ tri/tou krath=ros2.
id est,
Curarum ademptor Iuppiterque et tertii
Libatio scyphi Sospitatoris Iovis.
Citat et Aeschylum in Epigonis:
*loiba\s2 dio\s2 men pro=ton w(rai/ou ga/mou
*hras2 te, ei)=ta thn\ d eu te/ran ge kra/s1in
*hrws1i ne/mw, ei)=ta tri/ton dio\s2 tou= s1wth=ros2 eu)ktai/an li/ba,
id est, Libationes primum quidem Iovis tempestivarum nuptiarum, Iunonisque. Deinde secundum poculum heroibus tribuo. Deinde tertio loco Iovis Sospitatoris optabilem stillam. Addit autem, hunc calicem s1wth=ros2 appellatum, quod hucusque potatio citra ebrietatem, animique noxam consisteret. Ultra quem si quis progressus esset, iam ad libidnem, intemperantiamque res vergere videretur, iuxta illud apud Apuleium Asclepiadis dictum, existimantis primum craterem pertinere ad sitim, secundum ad voluptatem, tertium ad ebrietatem,
quartum ad insaniam. Hunc autem eundem, dio\s2 s1wth=ros2 calicem appellant teleion, sive quod in hunc desineret bibendi modus: sive quod hic numerus inter omnes absolutissimus esse putatur, ut cui adsit et initium et medium, et finis, eoque rebus divinis potissimum accommodatur, et a Platone refertur ad animum, utpote divinum, et ob id ternione constantem. Ne id quidem theologica ratione vacat, quod primam et ultimam pateram Iovi dicarint, mediam semideis. Primum enim heroibus medius locus competebat, vel quod iuxta Platonis sententiam mediae conditionis essent inter summos illos deos, oi(\ o)/lumpon e)/xous1i, ut in quit Homerus, quos Plato mentes autumat esse nullis obnoxias corporibus, et inter nos corporibus oneratos, et ob id affectibus, mortique obnoxios. Daemonibus enim Platonici tribuunt corpora, tametsi non eiusmodi, qualia sunt nostra, verum aerea, cuius opinionis se fuisse testatur et divus Aurelius Augustinus in libello De natura daemonum, et alias aliquoties. Vel quod iuxta poetarum fabulas semidei compositae, mediaeque sunt originis, ex altero parente deo, altero homine: velut Hercules ex Alcmena et Iove, Castor et Pollux ex Leda, et Iove. Porro Iovem intelligunt mentem illam summam omnia simul complectentem, ut idem et initium, et finis sit omnium: eamque ob causam ab hoc auspicabantur potationem, et in eundem finiebant. Meminit Iovis Sospitatoris non semel Aristophanes in Pluto, velut hoc loco:
*to\n ou)=n di/a to\n s1wth=ra k) au)to/s2 moi dokw
*xai/rein e)a/s1as2 enqa/d) au)tou= katame/nein.
id est,
Mihi itaque visum sospitatorem Iovem ut
Valere sinam, atque hoc permaneam posthac loco.
Tradit interpres templum Athenis fuisse tou= dio\s2 s1wth=ros2, quem eundem quidam e)leuqe/rion appellant. dio\s2 s1wth=ros2 mentionem facit et Athenaeus in Dipnosophistis lib. 2. addens olim fuisse morem, ut cibis appositis mox vinum indilutum infunderetur, quo nimirum declararent, quanta vis esset boni dei. Deinde cum suo quisque arbitrio diluisset, nomen Iovis Servatoris praefabantur, innuentes ita temperatum vinum tuto citraque noxam bibi. At idem lib. 11. propemodum docet, et post cenam a lotis manibus inferri solere calicem Iovis Servatoris, qui idem fuerit cum eo, qui dictus est a)gaqou= dai/monos, Diphilum adducens auctorem, qui scripserit in Sapphone:
*arxi/loxe de/cai thn/ de th\n metanip tri/da
*mesthn\ dio\s2 s1wth=ros2 a)gaqou= dai/monos.
id est,
Archiloche sumito hanc tibi metaniptridem
Plenam Iovis Soteris optimi dei.
Adagio licebit uti, cum significabimus nos ad id, quod in negotio postremum, ac praecipuum est accedere. Prius quam finem faciamus illud admonere libet, ex Pindari verbis, eundem videri lovem Olympium, ac Sospitatorem. Plutarch. convivialium quaest. dec. 5. de trib. his calicibus loquitur, ni fallimur: *ou)de\ ga\r qew=| qu/ontes2, pa=s1i toi=s2 a)/llois2 qeoi=s2, mali/sta kai\ s1un\ naoi=s2, kai\ bwuoi=s2 kateuxo/meqa, a)lla\ triw=n krath/rwn kirna me/nwn, toi=s2 men u)po tou= pro/tou pe/ndomen, toi=s2 de/ u)po tou= d eu te/rou, toi=s2 de\ u)po tou= teleutai/ou. fqo/nos2 ga\r ecw qei/ou xorou= i/statai, id est, Neque enim cum
deo rem divinam facimus, reliquis omnibus diis, maxime cum templis et aris vota facimus. Sed tribus crateribus mixtis, aliis de primo libamus, aliis de secun do, aliis ex ultimo. Nam invidia stat extra chorum divinum. Meminit huius rei et decade septima, demonstrans, cum uni sacrificabatur deo, omnibus simul vota fieri, sed non nominatim.
*upe/rou peritroph\, id est, Pistilli circumvolutio. Ubi quis semper idem agitat, neque quidquam tamen explicat. Plato Comicus, opinamut, in Adonide, apud Zenodotum.
*ei\)ta ou)x) u(pe/rou moi peritroph\ genh/s1etai.
id est,
De hinc mihi Vertigo pistilli haud erit.
Plutarchus adversus Stoicos significans, illorum rationes eodem revolui: polu\s2 ou)+n o( dio\s2 ko/rinqos2 e)pi\ to\n lo/gon au)tw=n a)fia=tai. thn\ ga\r u(pe/rou peritrothn\ i(/na mh\ okw/ptein dokh=|s2 e)/as1on, id est, Multus igitur Iovis Corinthus ad rationem illorum admittitur. Nam pistilli circumvolutionem, ne redire videaris, omitte. Unde videtur solere dici, cum eadem saepius iterantur non sine taedio. Dialectici peti principium aiunt, quoties eodem revoluitur argumentatio. Hesychius interpretatur de his qui semper eadem aiunt, neque quidquam interim proficiunt. Huic ita finitimum est, ut idem videri possit, quod Plato recenset in Theaeteto: h( men okuta/lhs2, h)\ u(pe/rou h)\ o(/tou dh\ le/getai peritroph\, id est, Scytalae quidem, aut pistilli, aut si cuius alterius dicitur circumvolutio: cum lsermo in idem revoluitur, quemadmodum illic Theaetetus iubet assentiri rectae opinioni, eum, qui rectam habet opinionem. Scytalem interpres vertit, scuticam, cum Plato loquatur de loro, quod surculo circumvoluitur.
*us2 u(po\ r(o/palon, id est, Sus sub fustem. Ubi quis sese in praesens discrimen, ac perniciem praecipitat. Nam sues apud quosdam fuste mactari mos est. Refertur a Suida. Zenodotus indicat extare apud Dinolochum.
Si bovem non possit, asinum agas.
*ei) mh\ dun/aio bou=n, e)/laune o)/non, id est, Si nequeas bovem, asinum agito, id est, si non potes ut vis, utcumque potes facito. Si fortuna splendidior non contingit, eam sortem quae contingit, boni consulas: si quod optas non licet, id quod est proximum, amplectere. Auctore Suida.
*seighn\ men fi/lon a)gge/llei, cei=non de/ me/lissa.
id est,
Hospitem apis, verum Siren praedicit amicum.
Quoties complures eadem de rebene ominantur: aut ubisuae quisque spei blandiens ex quamlibet levibus argumentis divinat futurum, quod optat. Nam Sirem hoc loco non unam ex illis virginibus Homericis significat, verum insecti genus, api non dissimile. Auctore Suida. Quamquam apud Hesychium s1ei/gh legitur, non s1eighn\.
*ei) kai\ lu/kou e)mnh/sqhs2, id est, Etiam si lupi mentionem fecisses, subaudiendum intervenisset: Quoties praeter exspectationem intervenit is, de quo fuerat mentio: cognatum ei, quod alibi recensuimus. Lupus in fabula, Id frequenter accidit in Comoediis, ac Tragoediis arte, curaque scriptoris, ut de
quo fiunt verba, moxinterveniat. Accommodari poterit ad rem, veluti si apud auctorem protinus, vel casu occurrat id, de quo vertebatur sermo. Adagium refert Zenodotus. Plato in Phaedro, le/getai goun= w)= fai=dre di/kaion ei)=nai, kai\ to\ tou= lu/kou ei)pei=n, id est, Aiunt igitur ô Phaedre iustum esse etiam quod de lupo dicitur, narrare.
*omoio/teros2 s1u/kou, id est, Similior ficu. Periocum dicebatur, de vehementer inter se similibus. Ducta metaphora a ficorum inter ipsas similitudine. Plutar. adversus Stoicos: *qaumasto\n, kai\ para/docon ei) mh/ te fa/tta fa/tth|, mh/te meli/tth| me/litta, mh/ te purw=| puro\s2, h)\ s1u/kw|, to\ tou= lo/gou, s1u/kon, en tw=| panti\ xro/nw| ge/gonen a) para/llakton, id est, Mirum, et inopinabile, si neque palumbus palumbo, nec api apis, nec tritico triticum, autfico, quod est in proverbio, ficus, semper adsimilis fuisset. Confine est iis, quae retulimus alibi: Non tam ovum ovo simile, et Non lac lacti magis est simile.
*ama di/dou, kai\ la/mbane, id est, Simul et da, et accipe. Ubi res est, cum homine parum certa fide, cui non sit tutum quidquam credere, nisi statim receperis, quod fueris stipulatus. Torquebitur ad eum, qui non collocat officium aut munus suum, nisi iam certus de mutuo: nec spem emit pretio, quemadmodum ait Leno Terentianus. Aristoteles hanc paroemiam venustius extulit libro Moralium Nicomachiorum octavo, taxans amicos, quos mutua conciliat utilitas, et perinde, ut in forensibus commerciis non dant beneficium, sed vendunt. h( men pa/mpan a)gorai/a en xgero\s2 ei)s2 xei=ra, h( de\ e)leuqeriwte/ra ei)s2 xronon, id est, Altera quidem omnino sordida, et cauponaria compensatio de manu in manum: Altera magis ingenua ad tempus. Allusit philosophus ad Comicum illud, quod citatur ab interprete Pindari.
*foi=nic ga\r eu)qu\s2 gi/gnomai,
*th=| men didwmi xgeri\, th=| de\ lamba/nw.
id est,
Phoenix enim fio ilico.
Quippe altera manu do, et accipio altera.
Phoenices notantur nimio cauponandi studio. Unde et Pindaro dictum in Pythiis hymno 2.
*to\ de\ men kata foi/nissan e)mpola\n me/los2.
Phoenicum commutationem appellat cum datur aliquid, et vicissim accipitur.
*aei\ toiou=toi/ me po/lemoi diw/koien.
i.
Me bella semper insequantur talia.
Ubi quospiam libenter odimus, ac simultatem illorum contemnimus: Est enim hominum genus, quos periculosius sit demeruisse, ut ait Seneca, quam offendisse: et quos magis expediat inimicos habere, quam amicos. Et quibusdam displicuisse, laudabile est. Et sunt cum quibus amicitia copulatum esse dedecori sit, simultate dissidere pulchrum. Potest accommodari et in eos, qui desciscunt ab amicitia, sed ut inimici nihil queant nocere. Legitur et ad hunc modum:
*aei\ toiou=toi/ me pole/mioi diw/koien.
id est,
Me semper hostes in sequantur hoe genus.
*grau=s2 e)/rifos, id est, Anus haedus. Apollodorus apud Zenodotum ait, anum quandam fuisse, quae dicta sit
Eripha, quod in virginitate consenuisset: perinde quasi eadem et anus esset per aetatem, et puella, quod adhuc innupta. Sunt qui tradant locustam agrestem, a nonnullis Mantin appellatam, in Sicilia geaun= e)/rifon appellari. Aiunt autem quodcumque animal aspexisset, illi mali quippiam accidere. Proinde in mulierem veneficam et fascinatricem quadrare videtur. Quod genus apud Horatium Cavidia.
*rrau=s2 xoreu/ei, id est, Anus saltat. In cum convenit, qui indecore quippiam facit: velut, si senex ludat nucibus: aut princeps exemplo Neronis musicetur. Confine est illi, quod supra retulimus: Camelus saltat. Horatius in anum intempestivae libidinis.
Te lanae prope nobilem
Tonsae Luceriam, non citharae decent,
Nec flos purpureus rosae,
Nec poti Vetulam faece tenus cadi.
Apud Plutarchum in vita Periclis legimus, Elpinicem quandam, cum cum indecoris conviciis palam incesseret, nihil aliud responsi tulisse, quam versiculum illum ex Archilocho:
*ou)k a)\n mu/rois1i geau=s2 e)ou=s1a h)lei/feo.
id est,
Unguento anus cum sis caveto inungier.
Quid autem secutus Lapus vertit, Haud unguenti, vetula cum sis oblita es, non satis coniectamus, nisi forte pro a)lei/feo legit, h)lei/qeo aut ei)lh/qeo.
*grau=s2 a)nakroth/s1as1a polun\ koniorto\n e)gei/rei.
id est,
Anus subsultans, multum pulverem excitat.
In eos dici solitum, qui ob rerum experientiam, multum negotiorum aggrederentur. Videtur carmen hoc heroicum syllaba duntaxat deprautum.
*grau=s2 w(/s2 tis2 i(/ppos2 to\n xaradrai=on ta/fon e(/ceis2, id est, Anus velut equus, alte hiantem habebis ac nigrum specum sepulta. De iis, qui penitus abiciuntur, tamquam prorsus inutiles. Equi posteaquam consenuerint, in altos terrarum specus aliquo praecipitantur. Ita mulier olim amata, simul atque defloruit forma, fastiditur ab omnibus. Qualis est apud Horatium Lyce. simile illi: Equi senectus.
*afuw=n timh\, id est, Aphyarum honos. Quoties humilib. exiguus quispiam honos contingit. Nam Aphya pisciculus est vilis: cui coquendo nihil adhibetur praeter oleum, quo frigitur. Unde iactatum illud a)fu/as2 timh/t) ou)/laion, id est, Aphyae honos oleum.
*ti\ ouk a)ph/gcw, i(/na sqh/bh|s1in h(/rws2 ge/nh|, id est, Quin te suspendis, ut apud Thebanos heros fias? Apud alios summos honos habebatur iis, qui sibi mortem conscivissent, praesertim pro salute patriae; ut apud Atticos Codro pro patria non timido mori: apud Romanos Deciis, et Quinto Curtio, M. Catoni Uticensi, Bruto, et aliis plerisque: apud Thebanos autem nullus honos habebatur iis, qui sibi vim attulissent. Unde per iorniam dictum putant, ut Thebis semideus fias. Dici posse videtur in eos, quifamae ducti cupiditate,
semet periculis gravibus obiciunt. Refertur a Zenodoto.
*ti/ s1oi u)po/llwn kekiqa/riken, id est, Quid tibi Apollo cecinit cithara? hoc est, quid tibi respondit? Allusum est autem ad Apollinis citharam, quam illi tribuunt poetae. Usus est hoc adagio Aeschylus in Aiace. Refertur a Zenodoto. Conveniet, ubi quis a principe redeuntem percunctabitur, quid responsi tulerit, *ti/ s1oi u)po/llwn kekiqa/riken.
*ti\ ou) geuh/s1h|, i)w\n a)rbe/las2, id est, Quid non fies, Arbelas profestus? De eo dici solitum, qui peregre proficiscens ingentia sibi pollicetur, fretus gentis ad quam demigrat inscitia, barbarieque: Siquidem Arbela Siciliae civitas, auctore Stephano, cuius cives male audiebant olim, ut stupidi, et quibus facile imponeretur. Apud hos igitur etiam contemptus alibi, magnum aliquid esse possit. Quamquam est huius nominis civitas in Perside, cuius meminit Strabo libro 16. Et Quinto Curtio est oppidum Mesopotamiae Darii copiaru internecione nobile.
*agaqh\ en th=s fare/tras2 h(me/ra, id est, Bonus e pharetra dies. De die fortunato dicebatur. Translatum a Scitharum consuetudive: quibus, ut narrat Philarchus, mos erat, ut vesperi prius quam dormirent, calculum in pharetram immitterent candidum, si forte is dies citra molestiam abiisset: atrum, si secus. Demum ubi quis vita decederet, eius pharetram proferebant: in qua si plures candidos calculos reperissent, felicem pronuntiabant: contra, si plures nigros. Atque hinc vitae summam aestimabant: unde proverbio receptum est, ut dicerent bonum diem e pharetra esse, si quid ex animi sententia accidisset.
*ta\ kanna/kou, id est, Res, aut mala Cannacae. Bifariam hac utebantur paroemia, vel de rebus ob vetustatem admirandis, vel de lamentis, et complorationibus miseris, ac lacrimosis. Cannacas quispiam Phrygum rex, quemadmodum natrat Hermogenes in Phrygiis, qui cum praevidisset eventurum diluvium, convocatis omnibus ad templa deorum, multis lacrimis supplicabat diis, ut id malum averterent. Unde Herodes iambographus inquit, i(/na ta\ kanna/kou klau/s1w, id est, Ut Cannacae more prolem. Haec referuntur a Zenodoto. Plinius libro tricesimosexto, Cannacum inter statuarios nobiles recenset. Stephanus in dictione Iconium, meminit adagii, nisi quod Annacum appellat non Cannacum, aut Cannacam, et de fabula nonnihil evariat. Ait enim Annacum quendam vixisse super annos trecentos. Itaque undique consulta oracula, quo usque victurus esset. Responsum autem, mortuo Annaco peritura universa: quo defuncto, successisse diluvium Deucalionis. Ceterum audito responso magnopere luxisse Phryges, atque hinc de gravi luctu ortum proverbium e)pi\ a)nnakou= klau/s1ein.
*ti/s2 tro/pos2 i(/ppwn, id est, Qui modus equorum? Ubi quis novam, ac peregrinam induceret consuetudinem: veluti si quis Italus Gallicis vestibus
uteretur. Dictum videtur de hospitibus novo quadrigarum genere invectis. Metagenes in Thuriopersis apud Suidam: *ti/s2 tro/pos2 i(/ppwn, w(s2 d) o)rxou=ntai to\n barbariko\n tro/pon ou(=toi, id est, Quis equorum modus? Ut autem saltant hi more barbarico. Confinitatem habet cum illo, quod paulo superius recensuimus: a)/llo ge/nos2 kw/phs2, id est, Aliud genus remi.
*xeirw/neion e)/lkos2, id est, Chironium vulnus, immedicabile malum appellabant: Chiron in bello adversus Centauros ictus ab Hercule, vulnus immedicabile accepit in pede, unde et periit. Hinc natam paroemiam auctor Zenodotus. Virgilius autem noster, nam huic carmen inscribitur, Chironiam manum medicam vocat:
Vivit pectore sub dolente vulnus,
Quod chironta nec manus levaret.
Ab hoc Chirone centauro fertur educatus Achilles. Unde Plato Comicus Damonem, qui sub obtentu tradendae musices putabatur Periclem instituisse ad tyrannidem, taxat his versibus:
*prw=ton me\n ou)=n moi le/con a)ntibolw=, s1u\ ga\r
*ws2 fas1in o( xei/rwn e)ce/sqrey???; perikle/a.
id est,
Primum quidem illud obsecro dicas mihi
Tu quippe Chiron educasse diceris Periclem.
Quem locum ita reddidit Lupus: Tu enim, ut aiunt, pessime Periclem educasti. Quin et in editione Aldina geminum vitium est. Primum enim versus perperam distinctus est, deinde ut pro w)=xei/rwn, legamus o( xei/rwn, id est, ru ille Chiron metri cogit rario. Per tropum siquidem appellat Damonem Chironem, quod id fuerit Pericli, quod Chiron fuit Achilli, quem docuit quidem fidibus canere, sed ad Centauricam ferociam eduxit. Hoc licet alieniore loco, visum est studiosis indicare, ne quis imprudens ad eum impingat lapidem.
*xarw/ntios2 squ/ra, id est, Charontica ianua. De imminente capitis periculo, sive de re magnopere tristi. Sic enim antiquitus appellabatur una e carceris ianuis, per quam damnati iudicum sententiis ad supplicium educebantur. Referunt Zenodotus, Hesychius, et Suidas: Charontis enim cymba fingunt animas ad inferos deduci. Hinc Aristo phanes in Pluto, o( de\ xa/rwn to\ cu/mbolon di/dws1i, id est, Datsymbolum Charon: significans illi imminere mortem.
*maxa/lhn ai)/rein, id est, Maschalam tollere dicebatur, qui avidius biberet. Sumptum a gestu bibonum, inter ebibendum cyathos, gulam, ac mentum intendentium, et altius erigentium cubitos, ne quid resideat in cyatho liquoris. Idem appellant kwqwni/zein, u)po\ tou= kw/qwnos, quod est poculi genus. Hesychius indicat maxa/lhn esse partem prorae, quae contineat te/rqron, sive Antemonem. Antemonem autem volunt esse veli genus. Sunt qui dicant maxa/lion esse canistrum e palma contextum, quod virga palmea maschale dicatur, nonnumquam et pro fune poni. Alii contendunt maschalam esse machinam, qua sarcinae deponuntur in naves, aut eximuntur e navibus. Hinc iocus in cos, qui poculum tollunt in
altum. Hesychius affert et hunc trochaicum tetrametrum citra nomenclaturam auctoris.
*ws2 a)/pw thn\ maxa/lhn ai)/rwmen e)mpeptwko/tes2.
id est:
Sursum in altum Ut irruentes erigamus maschalam.
Fortassis huc allusit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum libro octavo, qui notans singulas Graeciae cinitates: buza/ntion ei)=pen maxa/lhn th=s2 e(lla/dos2, id est, Byzantium dixit Graeciae maschalam, quod illic opinamur strenue potaretur, sive quod esset emporium Graeciae. Est enim Thraciae civitas, cadem dicta Constantinopolis. Adiungit proverbio gratiam allusio, quod sunt pocula navigii specie, veluti cymbia, s1ka/fia, trih/reis2, et alia nonnulla. Refertur a Zenodoto. Meminit et Iulius Pollux libro septimo, capite tertio, his quidem verbis, e\pi\ de\ tw=n mesquo/ntwn e)/legon to\ maxa/lhn ai)/rein, w(s2 tou=to e)/sqos2 o)\n toi=s2 e)n me/qh|, id est, De ebtiis vero dicebant maschalam tollere, tamquam is mos sit temulentis. Adducit et Homerici carminis testimonium.
*xei=ras2 a)ni/xontes2 ge/lw| e)/ksqanon,
Sublatis manibus risu emori.
Ex his videtur non a tollendo poculo, sed a gestu gaudentium fuisse dictum. Certe manet et hodie apud Germanos milites, ut dextra sublata laetitiam indicent animi.
*ma=llon o( fru/c, i. Magis ipse Phryx. Equidem conicimus dictitatum, quoties e a magis probarentur, non quae veriora sint, sed quae adulantius dicta. Narrant Croesum Lydorum regem aliquando percunctatum septem illos sapientes, cui nam primum felicitatis titulum tribuerent. At cum varie responderetur, aliis dicentibus feras indomitas sibi videri felici ssimas, quod pro tuenda liberrate mortem oppeterent: aliis ciconias, quod citra legem, suapte natura ius, piumque servarent: Solone vero negante, quemquam appellandum felicem, prius quam ex vita decesserit, assistens Phtygius ille fabulator Aesopus: Tanto, in quit,rex ceteros antecellis, quanto mare praestat fluviis. Id ubi rex audisset, respondisse fertur, ma=llon o) fru/c. Ea vox in proverbium cessit, equidem haud scimus an ita legendum sit: ma=llon w)= fru=c. ut sit libenter agnoscentis eam laudem, et cum esset maxima, tamen aliquid etiam adiungi desiderantis, unde cum quis aperte nobis adulatur, succinere licebit, ma=llon w)= fru/c. Referunt Suidas, et Zenodotus.
*me/ga fronei= ma=llon h)\ phleu\s2 e)pi\ th=| maxai/ra|, id est: Magis sibi placet, quam Peleus sua machaera. In cum competit, qui praeter modum re quapiam insolens est, ac tumet. Aiunt autem hunc gladium a Vulcano fabrefactum, a diis dono datum fuisse Peleo, virturis illius, ac prudentiae symbolum. Quo quidem ille utens et in proeliis, et vena tibus, conseque batur quidquid optabat. Zenodotus ait huius mentionem factam et apud Anacreontem, et apud Pindarum.
*gennai=os2 ei)= e)k balanti/ou, id est, Generosus es ex crumena. In eum iaciebatur, qui propter opulentiam generosus haberi voluisset, alioquin obscurus, et humilis. Pariunt enim
nobilitatem et opes, non antiquae solum, iuxta Aristotelem, verum etiam undecumque, et quandocumque partae. Solet autem hoc genus ferocius insolescere, quam qui maiorum imaginibus clari sunt.
*gellw\ paidofilote/ra id est, Puerorum amantor Gello. Dici solitum vel in eos, qui morte praematura perissent, vel in eos, qui mira quidem charitate filios prosequerentur, sed eosdem indulgentia, deliciisque corrumperent. Aiunt Gello virginem quampiam fuisse, quae puella adhuc vita decesserit. Huius spectrum oberrare Lesbiis creditum est, ac pueros impertere. Unde puerorum mortem, qui praematuro fato perirent, huic Gello im putabant. Citatur Sappho, quae huius fabulae meminerit.
*bw=los2 a)/roura, id est, Gleba arvum, ubi quis exigua maximis apponit, credens sese nonnihil iuvare: Proinde legendum suspicamur: bw=los2 a)/rouran, aut u)rou/ra|, ut subaudias, prosti/sqetai, aut au)ca/nei, aut eiusmodi quippiam. Nihil enim affert momenti, si gleba aruo adiungatur, quod perinde sit, ac si quis aquam e lacu haustam infundat mari.
*glau/kou te/xnh, id est, Glauci ars. Huius paroemiae duplex est usus. Convenit enim vel in opus celeriter absolutum, vel inid, quod est arte summa, summaque cura elaboratum. Quidam ortum existimant a Glauco quodam Samio, qui primus aeris ferruminationem invenerit. Alii a Libyco quodam, qui quatuor cymbala quaedam fabricatus dicitur, certis porportionibus ita inrer se respondentia, ut primi spissitudo Epitriti rationem haberet ad secundum, ad tertium Hemiolii, ad quartum dupli. Ea pulsata musicam quandam harmoniam reddebant. Auctor Zenodotus.
*glau=kes2 lauriwtikai\, id est, Noctuae laurioticae, hoc velut aenigmate pecuniarum vim significabant. Laurios enim Atticae regio est auri venis frequens. Porro nomismatis aureis noctuarum figura inscalpebatur, quem admodum alio diximus loco. Interpres addit et tetradrachmis noctuam solere insculpi. Aristophanes in Auibus:
*glau=kes2 u(ma=s2 ou)/pot) e)pilei/yous1i laurimtikai,
*all) enoikh/s1ous1in endo\n, e)/nte toi=s2 balanti/ois2
*enneotteu/s1ous1oi.
id est:
Noctuae vos non relinquent Laurioticae, sed hae
Aedibus aderunt in ipsis, inque loculis nidulos
Sibi par abunt.
*glau=kos2 tinw=n me/li a)ne/sth, i. Glaucus poto melle revixit. Dici solitum, quoties aliquis vulgari rumore dictus mortuus, denuo prodit in publicum, et quasi rediuivus apparet iis, quibus persuasum fuerat eum vita defunctum esse. Satis constat ab eventu natum. Nem pe Glaucum quem piam praeter omnium exspectationem, gustato mellito pharmaco revaluisse. Eamque rem in iocum popularem versam fuisse. Quidam enarrant in hunc modum: Glaucus quidam poto
melle, ob bilem pene exanimatus est. Ad hunc multis accurrentibus medicis, polyidos herba, quam Draconem vocant, eum restituit.
*eu)geue/steros2 ko/drou, id est, Generasior Codro. Per Ironiam recte dicetur in istos, qui maiorum fumosis imaginibus, etnatalium antiquitate gloriantur. Codrus Melanthi filius fuit, Melanthus a Neleo sextus. A quo Neleo prognatus et Nestor. Hic igitur Melanthus, Messene patria pulsus venit Athenas, atque ibi cum Xantho Boeoto, qui tum Athenis imperabat, singulari certamine congressus, victor discessit, et Atheniensium imperium occupavit. Cui successit filius Codtus, singulari in patriam pietate praecipue nobilis. Nam cum Atticis bellum esset adversus Dores, proditumque esset oraculo, victoriam penes Atheniensem populum futuram, si rex illorum ab hostibus fuisset occisus, Codtus patriae gloriam sua incolumitate catiorem habens, ignota specie hostem prouocavit, et interemptus est. Reliquit autem filios duos, Mentotem, qui patti defuncto successit in imperium, et Nelenm, cuius auspiciis colonia in Asiam demigtavit. Haec ferme Zenodotus.
*ka/rdmeios2 ni/kh, id est, Cadmea victoria. Huius adagii varium adducunt et sensum, et originem. Sunt qui putent inutilem victoriam, Cadmeam vocatam, propterea, quod Eteocles, et Polynices Thebani, cum de regni vicibus disceptarent, singulari certamine congressi, utrique perierint. Cuiusmodi victoriae meminit Herodootus libro primo de Phocensibus agens. Vel quod Cadmei devicerint quidem Argivos cum Adrasto militantes, sed suo malo. Posteris enim illorum poenas abunde magnas dederunt. Vel quia Oedipus soluto Sphingis aenigmate, victoriam quidem a monstro magnificam reportavit, verum post imprudens suam ipsius matrem duxit uxorem. Idque simulatque rescivit, oculos sibimet eruit. Itaque illius quoque victoriae parum felix exitus fuit. Sunt qui huc referant. Cum Cadmus literas a Phoenicibus acceptas, Graecis tradere vellet, Linum, quod is quoque literas suas proferret, interemit. Deinde cives Cadmum exegerunt, ut nec huic bono fuerit Linum superasse. Plutarchus subscribit primae sententiae. Nam ad hunc modum scribit in commentario: peri\ th=s2 filadelfi/as2. *ou) ga\r e(te/ran oi( palaioi\ kadmei/an vi/khn, a)lla\ th\n peri\ qh/bas2 tw=n a)delfw=n, w(s2 ai)xi/sthn kai\ kaki/sthn pros1hgo/reuoan, i. Non enim aliam prisci Cadmeam victoriam, quam eam, quae fuit fratrum apud Thebas, ut turpissim am, atque miserrimam appellarunt. Idem peri\ pai/dwn a)gwgh=s2, osten dit Cadmeam appeliari victoriam, quoties praestat vinci quam vincere. Usurpavit hoc ada gium Plato libro Delegibus primo: paidei/a??? men ou)=n fe/rei dia\ ni/khn, ni/kh de\ enio/te a)paideus1i/an. polloi\ ga\r u(bri/sto/teroi dia\ pole/mwn ni/kas2 geno/menoi muri/wn a)/llwn kakw=n di) u(/brin eneplh/sqhs1an. kai\ pai dei/a me\n ou)depw/pote ge/gone kadmei/a, ni=ai de\ a)nqrw/pois2 pollai\ dh\ toiau=tai gego/nas1i/ te, dia\ e)/s1ontai, id est, Proinde eruditio etiam victoriam adfert: contra victoria nonnumquam im peritiam: eo quia complures ob victorias bello partas insolentiores facti, innumeris aliis malis propter violentiam repleti sunt. At eruditio numquam fuit Cadmea, victoriae vero multae profecto
hominibus tales fuerunt, et futurae sunt. Arstides in Pericle. *ws2 te th\n kadmei/an ni/khn h(gei=to nikh/s1ein, id est, Itaque Cadmeam victoriam reportaturum sese existimabat. Quo quidem loco scholium adscriptu praeter alia, Illud admonet ab iis, qua retulimns, nounihil diversum. Thebanos caesis Argivis, qui cum Polynice pugnarant, negasse sepulturam. Qua inhumanitate exasperati Athenienses, Thebanos oppugnatos devicerunt, et consimilem ad modum vetuerunt, ne cadavera caesorum darentur sepulturae. Nec prorsus dissonant ab his, nec prorsus congruunt, quae scribit Pausanias in Boeoticis. Scribit autem in hanc fermesententiam: Commisso apud Ismenum praelio in congressu victi sunt Thebani, et compulsi in fugam in tra moenia sese receperunt, tamquam Peloponnesii oppugnationis essent ignari. Porro cum illi magis ira, quam arte irruerent, non pauci a Thebanis e muro iaculis sunt interempti. Postremo vicerunt et alios, in palantes, turbatosque facta impressione, ita ut totus exercitus, excepto Adrasto, interiret. Neque paruo ea victoria constitit Thebanis, kai\ u)po\ enei/nou, inquit, th\n s1un\ o)le/qrw| kraths1a/ntwn, kadmei/an o)noma/cous1i ni/khn, id est, Ex eo victoriam coniunctam cum exitio eorum, qui vicerunt, Cadmeam appellant. Sed undecumque natum est adagium, Cadmeam victoriam appellabant infelicem, etiam ipsis victoribus. Cuiusmodi fuit et Graecorum, quorum nulli non magno constitit capta Troia. Et medici Cadmeam victoriam vocant, cum ita depellitur morbus, ut aegrotus interim in remedio pereat, succumbente natura.
*xrh/mata a)nh\r, id est, Pecuniae vir. Hoc est, tat ti quisque fit, quantum possidet. Horatius:
Nilsatis est, in quit, quiae tanti quantum habeas, fis.
Zenodotus ex Pindaro citat. Exstat autem in Isthmiis hymno secundo, his quidem verbis:
*nun= d) e)fi/hti e) w)rgei/ou fula/cai
*rh=ma th=s2 a)lhqei/as2 a)/gxista bai=non
*xrh/mata, xrh/mat) a)nh\r.
*os2 fa= ktea/nwn sq) a(/ma leifqei\s2, kai\ fi/lwn,
Nunc subit illud, Argivi servare dictum, ad veritatem proxime accedens, Pecuniae pecuniae vir. Sic ait possessionib. simul destitutus, et amicis. Interpres Piudari testatur Chrysippum auctorem in proverbiis, quiscripserit esse Aristodemi Spartani Idem interpres versum, quem paulo ante recensuimus ex Alcaeo, refert hunc in modum, xrh/mat) a)nh\r penixro\s2 d) ou)dei\s2 pe/let) e)sqlo\s2 ou)de\ ti/mios. Meminit apophthegmatis et Laertius in vita Thaletis, addens apud Lacedaemonios esse percelebre. Alcaei idem testantis haec verba citantur apud Suidam, *ws2 ga\r dh/pot) ar)isto/damo/n fas1in en pa/rta| ouk a)pa/lamnon lo/gon ei)pei=n, xrh/mat) a)nh\r, penixro\s2 d) ou)de\ e)sqlo\s2, id est, Sic enim olim aiunt Aristodemum apud Spartanos verbum non inscitum dixisse, Pecuniae vir, pauper autem numquam probus. Quidam ad septem illos sophos referre malunt. Ad hanc sententiam pertinent illi versus e comoedia quapiam:
*t) u)rgu/rio/n e)stin ai(=ma, kai\ yuxh\ brotoi=s2.
*ostis2 de\ mh\ e)/xei tou=to mhde\ kth/s1ato,
*ou(=tos meta\ zw/ntwn tesqnhkw\s2 peripate/ei.
id est:
Argentum anima et sanguis est mortalibus.
Hoc qui caret, nec sibi paravit sedulo,
Vivos hic inter mortuus circumambulat.
Secundus versus Graecis constabit, si tollas de\. aur si legas: mh)/xei pro mh\ e)/xei. Tertius constabit si pto teqnhkw\s2 legas: tesqnaw\s2. Celebratur et hic senarius, non alienus ab hac sen tentia:
*bi/os2 bi/ou deo/menos2 ouk e)/stin bi/os.
id est:
Vita hand vocanda est vita victus indiga.
Proinde quem admodum apud Graecos bi/os2, itidem apud Latinos vita significat, et vitam morti contrariam, et facultates quibus vitam sustinemus.
*epeita ploutw=n ouk e)/q) h(/detai fakw=n.
id est:
Lenticula diviti placere desiit.
Lens legumen pauperum, ac tenuium cibus est. Quae fastiditur, simulatque lautiot fortuna contigit. Unde proverbium in eos, quibus ad uberiorem conditionem evectis, fastidio sunt ea, quae prius inopes, boni consulebant. Sumptum est adagium ex Aristophanis Pluto. Dicitur enim illic in adolescentem, qui cum pauper haberec consuet udinem cum anu, nactus divitias, coepit illam fastidire. Non dissimile illi, quod alibi recensuimus, a)/llos bi/os2, a)/llh di/aita.
*falakro\n ti/lleis2, id est, Calvum vellis. Ubi inanem operam sumit, aut ubi quis auferre conatur, quo vacat is, a quo petitur. Veluti si quis a paupere conetur extundere pecuniam, ab indocto literaturam. Similim um est illi plautino: Aquam e pumice postulas. Rursum illi: Nudo vestimenta detrahere. Quin hodie quoque vulgus ubi significat nihile esse, quod adimatur, volam manus ostendens, iubet inde velli quippia, quod ea corporis pars nemini non sit calva.
*upnos2 d) a)pe/stw gluku/qumos2 o)mma/twn.
id est:
Oculis abesto leniens animum sopor.
Ubi quis rem aggreditur, quae summam diligentiam, cura mque desideret. Quod genus, si quis philosophiae capessat studium. Sum ptus est autem hic senarius ex Aristophanis Nebulis, apud quem dicitur sub persona Socratis adhortantis Strepsiadem, ut philosophiae daturus operam, omnia tum faciat, tum patiatur.
*fw/kou e)/ranos2, id est, Phoci pramium, sive convivium. Dictitari suetum, ubi quis suo malo convivas acciperer. Tametsi nihil vetar, quo minus longius etiam traducatur: nempe ad quosvis, qui laeduntur ab iis, de quibus benemeriti fuerint. Aiunt Phoco cuipiam filiam fu sse iam nuptiis maturam. ls procos, nam erant complures, convocare solitus praemia statuebat, et conditionibus subinde novis propositis nuptias prorogabat. Quam obrem indignati iuvenes Phocum in convivio trucidarunt. Auctor Zenodotus. Etiam si Plutarchus in Amatoriis narrationibus fab ulam hac diverse natrat. Eustathius in prim um Odysseae, tres conviviorum species fecit, ei)lapi/nhn quod od splendorem, ac magnificen tiam sit apparatum. ga/mon, quod ipsum etiam sumptuosius esse consuevit. e)/ranon, ad quod
plurimi conveniunt, sed suo quisque cibo, sum ptuque. Ea convivandi tatio praecipue probatur Hesiodo, propterea quod, cum plurimum habeat iucunditatis, minimum habeat sumptus. Nam temperantius et editur, et bibitur, ubi quisque de suo edit, ac bibit. Hesiodi carmen est huiusmodi.
*an koinou= plei/sthte xa/ris2 dapa/nht) o)ligi/sth.
Porto qui splendidiores affectarent videri, ii etiam e)/ranon tum de suo, tum lautius exhibebant. Homerus has tres conviviorum formas simul complectitur:
-*ti/pte de/ s1e xrew\,
*ei)la\pi/n), h)e\ ga/mos2, e)pei\ ou)k e)/ranos2 ta/deg) e)stin.
*xa/ous2 a)rxaio/teros2, id est, Antiquior quam chaos. De re nimium prisca, et obsoleta. lbycus, pota=tai d) e)n a)llotri/w| xa/ei, id est, Volat in alieno chao. Ac rursum: o( de\ fluarei=, kai\ ma/thn h(mw=n lh=ron kataxei= tou= xa/ous2 a)rxaio/teron, dia\ kroni/wn a)pozonta, id est, Hic autem nugatur, ac temere nugas in eos infundit antiquiores, quam chaos, ac Saturni tempora redolentes. Alludit adagium ad chaos, ad quod poetae deorum, ac rerum omnium originem referunt. Ouidius opificium mundi hinc auspicatur.
*ws2 th\n e)n a)/rgei a)pi/da kaqeilw\n s1emnu/netai, id est, Superbit tamquam Argivum clypeum detraxrit. In fastuosos, et magnificentius sese gerentes dicebatur. Aiunt apud Aigivos sacrum quendam esse clypeum, clavis affixum, ut facile detrahi non possit. Alii dicunt, apud eos ordinem, ac delectum iuvenum viribus antecellentium, a)pi/da, id est, clypeum appellari. Auctor Zenodotus.
*wper kogxu/lhn dielei=n, id est, Tamquam concham dilaccrare. De imbecillis, et viribus longe inferioribus dicebatur. Nam illisae solo rumpuntur conchae, quo cibus eximatur, aut inciso nervo, quo se contrahunt, ac diducunt, aperiuntur. Refertur apud Suidam.
*sustomw/teros2 s1ka/fhs2, id est, Magis elinguis, quam scapha. De iis dici consuevit, qui propter humiliratem conditionis apud praestantiores non audent hiscere. Natum hinc aiunt quod olim inquilini, et holpites alienae Reip. ludis popularibus, in pompa incedebant, navim gestantes: unde quoties hospitem, non ciucm significabant, s1ka/fhn, h)\ s1kafhfo/ron, appellare consucuerunt. proinde vulgo sic minitabantur: poih/s1w s1 e\ s1ustomw/teron s1ka/fhs2, id est, Reddam tibios occlusius scapha. Etenim iis, qui in Rep. vivunt non sua, multa sunt mussitanda. Nam uti non convenit in aliena civitate curiosum esse, ita nec tutum est liberioris esse linguae. Huius interpretamenti Suidas auctorem citat Theophrastum in opere De legibus. Equidem in plerisque codicibus, s1untomw/teros2 scriptum reperimus, non s1ustomw/teros2. Quae lectio si cui magis arridebit, non reluctabimur, nempe ut metu contractum, et humilem accipias.
*gumno\s2 w(s2 en mhtro\s2, id est, Nudus ut ex matre. Proverbialis hyperbole de
vehementer paupere. Nudissimi enim nascimur, ac ne pilis quidem tecti, nedum vestibus, quod non item in ceteris animantibus accidit. Hoc dictum et hodie vulgo nostrati est in ore, tam nudus, quam natuss erat. Huic simile, quod alibi referetur: Tamquam e naufragio.
PLutarchus in libello, cui titulus: peri\ tou= mh\ dei=n danei/ cesqai, testatur hunc versum apud Messenios proverbio fuisse celebratum:
*esti pu/los pro\ pu/loio, pu/los ge\ me/n e)sti dia\ a)/llos.
id est,
Est Pylus ante pylum, siquidemest Pylus altera sane.
Dictum apparet, ubi quid alteri praefertur velut antiquius et praestantius. Aut ubi aliquis iactat sese, quasi vel solus sit, vel summus, cum reperiantur et alii, qui possint cum eo decertare. Pylus enim Messeniorum civitas, Nestore nobilis, ut affirmant quidam. Hoc autem carmen Plutarchus hoc pacto commutavit.
*esti to/ros2 pro/ to/koio, to/kos2 ge me/n e)sti dia\ a)/llos.
id est,
Usura usura prior, usura altera sane est.
In eos accommodari potest, quibus alia usura ex alia nascitur. Unde natum sit adagium, Eustathius interpretans Homeri Boeotiam indicavit. Scribit enim iuxta eos, qui de populis conscripserunt, tres fuisse Pylos. Unam Messeniae, alteram Triphyliae, tertiam Arcadiae. Triphyliacam obtinuisse Nestorem. Idem geographum testem adducit, Strabonem opinamur, qui tres item Pylos constituerit in Peloponneso. Tractat autem hac de re Strabo lib. Geographiae 8. demonstrans, fuisse multas huius nominis urbes, quarum una quaeque sibi vindicaverit Nestorem, ob viri celebritatem. Quamquam idem post autumat Nestoris patriam fuisse ex utraque parte Alphei. Allusit ad adagium Aristoph. in Equitibus:
*alla\ to/de fra/zeu, pro\ pu/lou pu/lon, h(/n s1oi e)/frazen
*esti pu/los pro\ pu/loio. ti/ tou=to le/gei/ pro\ pu/loio;
id est.
Hoc age dic Pylus ante Pylum est, quam tu mthi narras,
Est Pylus ante Pylum. sibi quid vult ante Pylum tstuc?
In terpres adscribit versiculum, quem paulo ante citavimus e Plutarcho, proditum oraculo fuisse.
*be/blhk) a)xilleu\s2 du/o ki/bw, dia\ te/ssara.
id est,
Duas Achtlles, quatuorque tesseras iecit.
Hunc versum Suidas ex Euripide citat. Quid autem sibi velit adagium, nullus explicat Nisi quod coniectare licet, dictum fuisse de iis, qui omni re vincerent, propterea quod is tesserarum iactus felix esset. Interpres Aristophanis in Ranis Aristarchum citat, qui scripserit hunc scnarium Euripidis nomine circumferri solitum, sed falso, cum sit a)de/potos2. Apud Aristophanem usurpat Bacchus in Aeschylum, victorem Euripidis, unde apparet in faustis acclamationibus huius esse usum proverbii.
*ek bra duoke/lwn o)/nwn i(/ppos w(/rous1en. i. E tardigradis asinis equus cmersit. cum clarus evadit quispiam obscuro genere natus, aut quoties ab indocto praeceptore proficiscitur discipulus eruditus. Potest et per Ironiam proferri, et per negationem, ut
numquam ex asinis nascitur equus. Et, en tibi ex asi nis equum, id est, ex infimis parentibus arrogantem, et ferocem. Huic contrarium est, quod alibi retulimus, heroum filiae noxae, cum ex egregiis viris prognati, non repondet maiorum virtutibus, quem admodum Socrates apud Platonem in Alcibiade priore, docet ambos Periclis filios Paralum et Xantippum fuisse stupidos, Cliniam evasisse furiosum. Denique nullum illius opera factum sapientem, cum Zenonis consuetudine multi sapientes evaserint. Idem tractat in Menone, commemorans et Aristidem, qui filium habuit Lysimachum nullius rei, praeterea Thucydidem, cui duo fuerint filii, Milesias et Stephanus. Neuter respondit virtuti paternae. His addi poterat M. Tullius, qui filium reliquit illaudatum, et a patriis virtutibus plurimum degenerantem.
*epeiou= deilo/teros2, id est, Epeo timidior. De magnopere pavido dicebatur. Ab Epeo quopiam dictum, notae timiditatis homine. Datum est hoc cognominis Cratino comico, per allusionem fortassis, quod cum Oenoidis tribus princeps esset, in eo munere timidius se gereret.
*efe/s1ia gea/mmata, id est, Ephesiae literae. Dictum videtur de iis, qui mira felicitate, tamquam divina virgula, quidquid optarent, assequerentur. Aiunt enim Ephesiis notulas quasdam et voces magicas fuisse, quibus utentes in omni negotio victores evaderent. Auctor Diogenianus. Eustathius in Odys. *f. tradit his literis usum Croesum in rogo. Fuisse autem verba quaedam, obscura, aenigmatibus similima, neutiquam cohaerentia, descripta in pedibus, zona, et corona Dianae. Suidas addit huiusmodi fabulam, in Olympiis Milesium quempiam cum Ephesio palaestra commissum nihil potuisse in conflictu, quod is Ephesius in talo Ephesias haberet literas. Quod simul ac animadversum esiet, ademptis literis Ephesium, qui iam 30. defatigarat, succubuisse. Hesychius indicat fuisse priscas quasdam voces pro sacris habitas, quib. impostores deinde multas addiderint. Priscas putat has fuisse, a)/s1ki, quod interpretatur tenebras, kata/oki, lumen a)\ic, ipse, damnameneu\s2, sol, ai)/s1ion, verum. Meminit harum et Anaxilas apud Athenaeum libro 12. Commemoratis enim philosophi cuiusdam deliciis ait, kai\ pro\s2 tou/tois2 en okutari/ois2 r(aptoi=s1i forw=n e)fes1h/i+a gea/mmata kala\, id est, Ad haec, in consutilibus pelliculis gestans Ephesias literas pulchras. Nec desunt hodie, qui huiusmodi confictis vocibus imponant stultis. Illud satis apparet librariorum incuria commissum, quod cum Hesychius inter magicas voces recenseat te/trac, non meminit tamen interpretans singulas.
Eodem in ludo docti dicebantur, similibus vitiis laborantes, et improbitate pares. Hoc dictum adeo vulgo manet, ut nihil sit tritius. Terentius in Hecyra, In eodem omnes mihi videntur ludo doctae, ad malitiam. Solent enim ferme, qui communibus usi sunt praeceptoribus, ingenio, moribusque convenire. Quod autem Terentius dixit in mulieres, omnes inter ipsas similibus esse moribus, idem Graecus attestatur senarius:
*gunh\ gunaiko\s2 pw/pot) ou)de\n dia fe/rei.
i.
A femina ntl femina umquam dttcrepat.
Innuit autem proverbium nullam inveniri bonam mulierem.
*wper en feiditi/ois2, id est, Veluti in phiditiis, ubi quid parcius, nimiumque frugaliter actum significabimus. Lacedaemonii publica loca habebant, in quibus cibum caperent. In his accipiebant hospites ac legatos suos, sed apparatu perparco. Unde et Graeca vox ducta videtur a fei/desqai, id est, parcendo. Quamquam sunt qui malunt fidi/tia, dicta, quasi fili/tia, quod eiusmodi conviviis coiretur sodalitas. Utramque vocis etymologiam recenset Plutarchus in vita Lycurgi. In priore abicitur e, e diphthongo, in posteriore l, vertitur in d. Addit autem tertiam etymologiam, phiditia dicta quasi e)di/tia, a sumendo cibo, quae Graeci praesertim Athenienses vocant s1ussitia, Cretenses a)/ndria, quemadmodum ibidem indicat Plutarchus. Hoc genus conviviorum Lycurgus instituit, ad excludendum luxum ac temulentiam. M. Tull. meminit Phiditiorum lib. Tusculanarum quaestionum 5. Quid, in quit, victum lacedaemoniorum in phiditiis nonne videmus? Ubi cum tyrannus cenavisset Dionysius, negavit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum: tum is qui illa coxerat, minime mirum, inquit, condimenta enim defuerunt. Quae tandem inquit ille? Labor in venatu, sudor, cursus ab Eurota, fames, sitis. His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur. Quamquam haec fabula secus narratur apud Plutarchum in Coronide, quam adiectam videmus apophthegmatis Laconicis, de Lycurgi institutis. Erant apud Lacedaemonios et aliae conviviorum species, quorum unum erat kopi\s2, quod certis ciborum generibus instruebatur, alterum ai)/klon aliquanto splendidius. Omnium frugalissimum erat, quod agebatur in phiditiis. Multa super his Athenaeus lib. 4. si cui libebit cognoscere. Accommodari poterit et ad orationem, ut si quis neget se contentum simplici sermone, velut in Laconicis phiditiis accipiatur, sed desiderare splendoris aliquid, et quod appetentiam irritet illecebra.
*Ippw| ghra/okonti ta\ mei/ona kei/kela e)pi/balle, id est, Equo senescenti minora cicela admove. Admonet adagium, ubi vires per aetatem fatiscunt, respirationem, ac refocillationem quandam a laboribus dandam, et decrescente robore minuendos labores, augendam remissionem. Ductum aiunt ab equis militaribus, quibus senescentibus, levius tris1i/ppion admovebant. Est autem tris1i/ppion, ceu rotula quaedam, publica nota, quae igni candefacta, malis equorum imprimi consuevit. Zenodotus ostendit proverbium exstitisse apud Craterem comicum in Samiis. Videtur carmen heroicum, si tantum legas: ku/kl) e)pi/balle. Nam kei/kela nondum reperimus apud ullum auctorem, praeter quam apud Zenodotum. Trisippii meminit Hesych. Videtur a. kei/kelon aliquid esse, non dissimile Trisippio.
*eretrie/wn r(w=, id est, Eretriensium Rho. Ubi quis crebrius et asperius eam literam sonaret. Quo nomine nunc male audiunt apud Gallos Piccardi. Notantur item, quibus Alcibiadis labdacismus impendio placebat. Ridetur Arrius a Catullo, quod
Chommoda dtcebat, si quando commeda velbet.
Dicere, et hinsidias Arrius insidias.
Ac tum mirifiee credebat se esse locutum,
Cum quantum poterat, dixerat hinsidias.
Adagium refertur a Diogeniano. Meminit Plato in Cratylo, oi)=sqa ou)n o)/ti e)pi\ to\ au)to\ h(mei=s men fame\n oklhro/ths2, e)retriei=s2 de\ oklhroth\r, id est, Scis quod nos pro eodem dicimus sclerotes, id est, durities, pro quo Eretrienses scleroter; ex quo liquet Eretrienses adamasse hanc literam r, quam loco s1, supposuerint, cum contra Athenienses, eam verterint in s1, ut qars1ei=n pro qar)rei=n. Quoniam ea litera dicitur impetus, ac vehementiae significationem habere, videtur et in homines praecipites, ac violentos congruere proverbium.
*oi)/strw| paraplhgei\s2, id est, Oestro percitus, id est, ingenti animi cupiditate commotus, ac velut attonitus. Oestrum nim insecti genus, horrendo strepitu, unde et nomen inditum apud Graecos. Nam Latini asilum appellant. Hoc addito Iuno vaccam Io in furorem egit. Unde poetae divino correpti furore, oestro conciti dicuntur. Est apud Platonem, tametsi locus in praesentia non succurrit, opinamur in Phaedro. Unde et oi)stroplh=ros2 dictione composita, pro insano, oi)strei=n, et oi)strhlatei=n, pro insanire.
IN magnis et voluisse sat est.
Tibulliana haec sententia, nihil celebratius. Eam Angelus Politianus non inscite vertit Graece:
*arkei= d) en mega/lois2, kai\ to\ qe/lhma mo/non.
Apuleius Floridorum lib. 4. Maiore scilicet voluntate, quam facultate. Eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus, conatus in laude, effectus in casu est. Item M. Varro apud Gellium lib. 1. cap. 18. In quo non modo Laelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo. Successum enim fortuna, experientiam laus sequitur. Convenit, ubi quis maiora viribus conatus, tametsi rei susceptae magnitudini non facit satis, tamen hoc ipso nomine laudem promeretur, quod rem pulcherrimam tentaverit.
*en o(/lmw| eu)na/s1w, id est, In holmo cubabo. Dicebatur ab iis, qui se quippiam divinatione cognitum ire minitabantur. Nam o(/lmon quidam vatem interpretantur. Alii tripodes Apollinis holmos appellatos fuisse. Tradit autem Aristophanes grammaticus, citante Zenodoto, eos, qui holmis indormissent, repente divinandi spiritum concipere. Addit Apollinem ob id e)/nolmon cognominatum a Sophocle. Quamquam apud Hesychium o(/lmos2 pro mortario ponitur. Apud Athenaeum lib. 11. poculi genus est cornu adsimile, ut per iocu torqueri possit et in bibones.
*en khri/on, id est, Idem favus, dicebantur, qui uno ore idem affirmarent, aut qui inter se conspirassent. Ductum a favorum cellulis inter se connexis. Sive quod cera tenax, sibique haerens. Sive quod olim in ceratis tabellis scribebant, unde et Horatius: Cera laudatur eadem. Sive quod olim imagines e cera fingebantur, varia quidem forma, nunc deorum, nunc regum, nunc plebeiorum, sed haec omnia erantcera. Refert Zenodotus non dissimile illi, quod alio diximus loco, Idem pulvis, et Eadem farina.
*en pe/nte kritw=n gou/nas1i kei=tai. id est, In quinque situm genibus iudicum, id est, in alieno arbitrio res est posita. Nam antiquirus quinque iudicibus datum erat negotium, ut de comicorum fabulis pronuntiarent, ut testis et apud Zenodotum Epicharmus. Quamquam et apud Platonem quinque iudicum fit mentio, cum alias, tum in lib. de leg. 11. *en pe/nte de\ tw= nomofula/kwn toi=s2 newta/tois2 ei)=nai thn\ kri/s1in, id est, Ut iudicium sit penes 5. natu minimos ex nomophylacibus. Allusum est autem ad illud Homero frequens.
*kai\ ta=uta qew=n e)n gou)nas1i kei=tai,
i.
In genibus sunt haec sita diuûm.
Cum significamus non esse nostrae facultatis praestare rei exitum, verum hunc superis, et fortunae in manu esse. Pindarus in Olymp.
*nun= d) e)/lpomai men, e)n qew=| ge ma\n telos.
id est,
Nunc spes quidem mihi, at in Deo sit us exitus.
Sosia Plautinus in Amphitryone. Vetus adagium est, inquit, fames, et mora bilem in nasum conciunt, id est, latrante stomacho omnis mora bilem movet. Quod autem dixit, bilem in nasum conciunt, convenit cum illo, quod ait Theocritus in Thyrside:
- *enti/ge pikro\s2,
*kai\ oi( a)ei\ drimei=a xola\ poti\ r(ini\ ka/qhtai.
id est,
- Est enim acerbus,
Atque illi semper sedet in nare aspera bilis.
Ducta est metaphora ab animantibus iram narium flatu significantibus. Unde fabula de tauris ignem spirantibus. Quin hominibus etiam nonnullis ex naribus indicium iracundiae. Unde et corrugare nares dicuntur, quae offendunt. Horatius:
- Ne sordida mappa
Corruget nares.
Item Persius in 5. Sat.
- Sed ira cadat naso, rugosaque sanna.
Potest id trahi latius, nempe ad quemlibet vehementius aliquid cupientem, cui omnis mora quantumvis pusilla, longissima videtur, attestante Mimo:
Etiam celeritas in desiderio mora est.
Huc respicit et Horatianum illud:
Ut nox longa quibus mentitur amica, diesque
Longa videtur opus debentibus, ut piger annus
Puptllis, quos dura premit custodia matrum,
*eleusqerw/teros2 pa/rths2, id est, Generosior Sparta. Dicebatur excellenti animo, minimeque timidus, aut humilis. Spartanis enim olim iudoles aderat generosa, et ingenium omnis im patiens seruitutis, ac velut imperio natum, unde nec moenibus urbem cingebant, legibus ita iubentibus, abunde munitam arbitrantes fortibus viris. Foedissimum autem existimabant quempiam e pugna redire, nisi victorem: id quod epigrammate quoque testatum est. Nec tyrannidem in suam Rem pub. admittebant, sed aequa libertate parebant legibus. Denique nihil humilioris operae exercebant, sed agriculturam, et artes sedentarias per Helotas, id erat servorum genus, peragebant.
*lokriko\s2 bou=s2, id est, Locrensis bos. De re vili, aut de munere leviculo dici potest. Cum aliquando Locrenses publicum sacrum facturi bovem desiderarent, composito ex minutis lingis bovis simulacro, diis rem divinam fecerunt. Atque hinc vulgus adagionem arripuit.
*suki/nh ma/xaira, i. Ficulnus gladius. De frivola causa dici potest, quaeque minimo negotio queat refelli. Dictus est autem ficulnus gladius sycophanta, quod ide et mollis sit, et calumniator. Meminit et Hesychius.
*su=kon e)f) e(rmh=|, id est, Ficum Mercurio. De prompto, et quibuslibet exposito beneficio dicebatur. Nam antiquitus mos erat, sicubi ficus repertus fuisset, eum veluti Mercurio sacrum suspendere. Liberum autem erat tollere ficum Mercurialem, cuicumque libitum fuisset, vel quod is Deus furibus favere creditus est, vel iuxta paroemiam illam, koino\s2 e(rmh=s2, Communis Mercurius. Huc opinamur allusisse Persium, cum ait:
Inque luto fixum possis transcendere nummum,
Nec gluto sorbere salivam Mercurialem.
Ut indicatum est alibi.
*wper ta\ s1u=k) e)pi\ tou\s2 o)fqalmou\s2 e)/fu, id est, Quemadmodum fici oculis innati. De iis dicebatur, qui pertinaciter urgerent, premerentque negotium aliquod. Sumpta similitudine a ficis, hoc est, vitio, quod oculis adnascitur, nec facile potest avelli oculo incolumi. Aristophanes in Ranis:
*wper ta\ s1u=k) e)pi\ toi=s1in o\fqalmoi= e)/fu.
id est,
Ut ficus oculis imminens, sic ille erat.
Accommodabitur haudquaquam inepte, et in hos, qui cum graves sint, et intolerabiles, tamen avelli non queunt nisi magno malo. Opinamur autem ficos hic dici, rigidum tumorem innascentem genis oculorum, ea res cum molestissima sit, tamen non sine periculo tollitur, quod oculo immineat parti vexationis, et tractatus impatientissimae. Adagii mentionem facit Suidas.
*sun\ dori\, s1un\ a)pi/di, i. Cum hasta, cum scuto. Ubi quis omni conatu rem aggreditur. Aristophanes en ei)ghn/h|.
*sun\ dori/ s1un a)pi/dite.
id est,
Cum hasta, cumque scuto.
Item in Vespis:
*expramo/ntes2 douri\ cun\, kai\ a)pi/di.
id est,
Expedita excursione, cumque scute, et lancea.
Sumpta metaphora a milite armis omnib. instructo. Ad similem usum recte torquebitur Homericum illud:
*egxei+/t), a)/ori, te mega/lois1i/ te xer/madi/ois1in.
id est,
Hastaque et gladio, saxisque ingentibus instant.
Quoties res omni vi geritur.
*andro\s2 ge/rontos2 a)stafi\s2 to\ krani/on.
id est,
Viri senis velut vua passa cranium.
Admonet adagium invalidum, et flaccidum esse senile corpus, exhausto succo, carnibusque adesis. lucianus in Tyranno de sedibus: e)pei\ a)stafi/des2 ge pa/ntes2 h)/dh ei)s1i\, id est, Quandoquidem iam omnes vuae passae sunt.
Rugosae enim, et flaccidae sunt vuae passae, propter sucum sole decoctum. Unde veteres, et vuas passas vocabant senes passos, ob rugositatem. lucilius citante Nonio:
Rugosi, passique senes eadem omnia quaerunt.
POST folia cadunt in te arbores. Quoties admonebimus, leviores iniurias si quis ferat, sequi atrociores. Veluti arborum decidua folia negliguntur, verum aliquando fit, ut ipsae arbores putres in caput subiecti decidant. Plautus in Menaechmis: Folia nunc cadunt. Nunc si triduum hoc hic erimus, tum arbores in te cadent.
ANTE tubam trepidas, id est, animo consternaris, priusquam appareat periculum. Ab ignavis militibus sumptum, qui pavitant, priusquam bellicum canatur. Nam audita tuba, mirus quidam pavor solet militum animos incessere. Virgilius:
Cur ante tubam tremor occupat artus?
Qui sermo si paulo longius detorqueatur, in proverbii speciem abibit.
*amelh\s2 gwni/a, id est, Ameles angulus, id est, neglectus angulus, dicebatur, qui supinus, et oscitabundus desideret, nihil bonarum rerum tentans. Aiunt in Lybia locum esse, qui a)melh\s2 gwni/a, hoc est, securus angulus vulgo dictus sit, ob id fortasse quod neglectus, et incultus iaceret. Comperimus scriptum et a)melou=s2 gwni/a, id est, negligentis angulus. Recensent Zenodotus, et Hesychius.
*upe\r ta\ kallikra/tous2, id est, Super fortunas Callicratis. De immensis opibus dicebatur. Aiunt Carystium quempiam fuisse, nomine Callicratem, qui reliquos cives opibus longe praestiterit. Unde si quem magnopere locupletem intelligi volebant, eum vel Carystii Callicratis facultates vincere dicebant. Aristoteles autem in Atheniesium Republ. citante Suida, tradit Callicratem quendam e iudicum ordine fuisse, qui iudiciarias exactiones supra modum auxerit, atque hinc natam paroemiam de immodicis exactionibus.
*hfai/steios2 des1mo\s2, id est, Vulcanium vinculum. Ubi quis nodis inextricabilibus esset illigatus, Vulcaniis vinculis teneri dicebatur. Sumpta denominationc ab adamantinis illis vinculis, quibus ad Homerum Vulcanus Venerem, et Martem sic irretivit, ut quo magis se conarentur explicare, hoc magis involuerentur. Homerus Odysseae 8.
*bh=r() i(/men e)s2 xalkew=na, kaka\ fres1i\ bus1s1odomeu/wn.
*en d) e)/qet) a)kmosqe/tw| me/gan a)/kmonw. ko/pte de\ des1mou\s2
*arr(h/ktous2, a)lu/tous2, o)/fr) e)/mpedon au)=qi men/oien,
*au)ta\r e)pei\ dh\ teu=ce de/lon kexolwme/nos2 a)/rei,
*bh=r() imen e)s2 qa/lamon, o(/qi oi( fi/la de/mni) e)/keito.
*amoi\ d) a)\r e(rmi=s1in xe/e de/s1mata ku/klw| a(p|a/nth|.
*polla\ de\ kai\ kasqu/perqe melaqro/fin e)ceke/xmuto,
*hu+/t), a)ra/xnia lepta\, ta\ ouk e/tis2 ou)de\ i)/doito
*oi) de\ qew=n maka/rwn.
id est,
Ille domum petsit, qua stat ferraria fornax
Secum imo interea penitus mala pectore voluens,
At trunco imposita praegrandi incude, secabat
Vincula nulli vel rumpenda, vel effugienda,
In quibus impliciti simul, astrictique manerent.
At postquam insidias Marti indignatus, et artes,
Absolvisset, adit conclave, ubi dulce cubile
Stabat, et hinc illinc fallacia vincula fulcris
Obligat, et summo suspendit plurima tecto,
Mire tenuia, sic telas ut araneolorum,
Sic uti nec possint oculis deprendter ullis,
Non vel divorum.
Adagium refertur a Suida.
*oi)/koi geuoi/mhn, id est, Utinam domi sim. Dici solitum, ubi quis optat e malis, quibus implicitus est, emergere. Translatum videtur ab iis qui in tempestate periclitantur. Nam nunc etiam ita vulgo loquuntur, qui periculose navigant, oikoi geuoi/mhn, Refertur a Suida.
*ei)/qe fau/lws2 w(/per eu(=res2 enba/lois2 thn\ e)/nqes1in.
id est,
Utinam ita ut male reperisti ius, et eicias male.
Hoc est, utinam quem admodum malam tibi peperisti famam, aut facultatem, ita et male perdas. Iuxta Plautinum illud, Male partum, male disperit. Suidas hunc trochaicum, ut proverbialem citat ex Aristophane, apud quem exstat in Equitib. diciturque inibi in Cleonem rei publicae depeculatorem.
*au)toma/tws2 o( qeo\s2 a)ni/hoi ta\ a)gaqa\, i. Ultro Deus subiicit bona. Quoties res citra nostram operam feliciter cadunt, quasi Deo quopiam accurante. Stobaeus senarium hunc adducit ex Plutis Cratini:
*au)to/mata toi=s1i qeo\s2 a)ni/hs1i ta\ a)gaqa\.
id est,
Ultro dona istis ipse suppeditat Deus.
De dormientis reti dictum est alias.
*odu/sseios2 mhxanh\, id est, Ulysseum inventum, callidum, astutum, et vafrum dicebatur. Ulyssem Homerus ubique versutum facit, ac dissimulantem, simulantemque. Unde eundem statim initio Odysseae, polu/tropon appellat. Virgilius item:
Scelerumque inventor Ulysses.
Refertur apud Suidam. Plutarchus in Lysandri vita declarat quid sit Ulysseum commentum. Lysandrum Lacedaemonii missa scytala domum revocarant. Is metuens accusationes Pharnabazi satrapae, qui gratiosus erat Lacedaemoniis, dedit operam, ut cum illo veniret in colloquium, Ab eo multis precibus impetravit, ut scriberet magistratui se nullis ab ipso laesum iniuriis. Pharnabazus cum Cretensi quod aiunt Cretissans, conscripsit epistolam ex Lysandri sententia, quam illi legendam tradidit, sed clam scripserat aliam ex sui animi sententia, sigillo, et inscriptione tam simili, ut dignosci non quirent altera ab alteris. eamque tradit Lysandro. Is nihil suspicans, reddit: quam lectam cum illi commonstrassent
Ephori, Lysander intellexit non solum Ulyssem versutum fuisse. In hanc ferme sententiam Plutarchus.
PROVERBIALI figura dictum est in parasitos. Victitant succo suo, qui si quando cena contigit lautior, ingurgitant sese. Rursus ubi nulla arridet spes cenatica, cogunturque oi)ko/s1itoi vivere, fortiter ferunt inediam, et in convivii spem durant. Sumpta metaphora a cochleis, quae per aestum intra testam contractae, utcumque succo suo aluntur, donec acciderit pluvis. Plautus in captivi duo:
Cum res. inquit, prolatae sunt, cum rus homtnes eunt
Simul prolatae res sunt nostris dentibus.
Quasi cum caletur, cochleae in occulto latent,
Suo sibi succo viununt, ros si non cadit,
Itidem parasiti rebus prolatis latent,
In occulto miseri Victitant succo suo.
*andro\s2 kakw=s2 pra/ssontos2, en podw\n fi/loi.
id est,
Viri siti in malis amict sunt procul.
Paroemia notat mores amicorum vulgarium, qui hirundinum ritu, pro ratione temporum advolant, ac devolant. Advolant ubi res secundae, devolant ingruente rerum tempestate. Aristides in oratione Panathenaica nominatim adagii titulo usurpavit: *kai\ thn\ paroimi/an enh/llacen. ou) ga\r enpodw\n ei)+nai kate/deice fi/lous2 kakw=s2 pra/cantos2, a)lla\ pollou\s2 kai\ tw=n pro/sqen dia forwn e)pi\ toi=s2 a)tuxh/mas1i fi/lous2 pepoihtai, id est, Ac proverbium invertit. Decl. ravit enim haadquaquam esse procul amicos, eius cui res sunt adversae, verum etiam multos, qui antea dissidebant, in rebus afflictis sibi reddidit amicos. In hanc sententiam exstat et huiusmodi senarius:
*tw=n dustuxou/ntwn eu)toxh\s2 ou)dei)s2 fi/los2.
id est,
Felix amicus nullus infelicibus.
Item alter huic similis:
*kri/nei fi/lous2 o( kairo\s2, w(s2 xrus1o\n to\ pu=r.
id est,
Ut ignis aurum, amicum ita tempus arguit.
Ad hanc sententiam palam allusit Cicero lib. Famil. epist. 9. Nam etsi non facile diiudicatur amor verus, et fictus, nisi aliquod incidat eiusmodi tempus, ut quasi aurum igne, sic benevolentia fidelis, periculo aliquo perspici possit. Cetera sunt signa communia. Horatius:
Vilis amicorum est annona, bonis ubi quid deest.
Passim habentur amici, qui petant: qui dent, perpauci. Pindarus in eandem sententiam:
*oi(xetai tima\ fi/lwn patwmen/w|
*fwti\, pau=roi d) en po/nw| pistoi\ brotw=n.
id est,
Perit honos homini amicis orbato.
Sunt autem pauci mortales fidi in rebus afflictis.
*oi)=de ta\s2 o(dou\s2 a(/per e)/fugeu eu)kra/ths2, id est, Novit vias quibus effugit Eucrates. In eum quadrat, qui semper aliquam invenit rimam, ut inquit Plautus, per quam elabatur, ut officium subterfugiat. Aristoph. in Equitibus.
*eulabou= de\ mh)kfu/gh| s1e\, kai\ ga\r oi)=de ta\s2 o(dou\s2
*aper eu)kra/ths2 e)/feugen dia\ kuribi/wn.
id est,
Caveto nc te effugerit, novit vias
Quibus Eucrates effugerat per furfures.
Taxat autem obiter Eucratis mores, qui cum molitor esset, tamen rem pub. administrarat. Quin et in Auibus taxat Exsecestidem quempiam, peregrinum, et erronem, cui viae omnes notae fuerint. Congruet in hominem aliquo praetextu suffugientem, si quando fides sit praestanda.
*zh=, kai=e pu=r, id est, Vivit, incende ignem. Ubi in negotii periculosi puncto festinandum admonemus, et occasionem arripiendam, ut cum reperta scintillula properatur, ne pereat et illa. Simile illi: Nunc tuum ferrum in igne est. Refertur apud Suidam.
*gasth\r ouk e)/xge w)=ta, id est, Venter non habet aures. Ubi de pastu agitur, non admittuntur honestae rationes. Attestatur huic senarius ille proverbii vice Graecis celebratus:
*limw=| ga\r ou)de/n e)stin a)nteipei=n e)/pos2.
i.
Contra famem etenim nulla contradictio est.
Celebratur a Plutarcho Gellioque dictum illud Catonis, ex oratione quadam, qua dissuasit legem agrariam. Eam sic exorsus est, ut dicat, arduum esse ad ventrem verba facere, qui careat auribus. Nec inepte accommodabitur in eos, qui vetris addicti voluptatibus, nihil admittunt, quod ventri non sit amicum. Seneca lib. 3. epist 21. Venter, inquit, praecepta non audit, poscit, appellat. Non est autem molestus creditor, paruo dimittitur, si modo das illi, quod debes, non quod potes.
VEL cum pulvisculo dicimus, quoties omnia sic tolluntur, ut nihil fiat reliqui, ne pulvis quidem. Metaphora mutuo sumpta videtur ab iis, qui frumentum ab area converrunt, non sine pulvere. Plautus in Rudentibus. Converret hic iam me totum cum pulvisculo. Idem in Truculento: Quo citius rem ab eo auferant cum pulvisculo. Simili figura dixit Iuvenalis cum aerugine, pro eo quod est integre, et nulla parte diminutum.
Nunc si depositum non inficietur amicus,
Si reddat veterem cum tota aerugine follem.
Eodem pertinet evangelicum illud, quod iubentur etiam pulverem excutere apostoli, id est, ne minimum quidem ab eis auferre secum.
PLAUTUS in Bacchidibus, Valere pancratice dixit, pro eo quod est firma esse valetudine. Nam in Pancratistis robur corporis potissimum spectabatur. Pro eodem dixit, Valere athletice. Valere pugilice. Valere basilice. Terentius item: Pugilem esse aiunt. De puella robustiore, et habitiore. Graeci bas1ilikw=s2 pro magnifice, proverbiali figura dicunt. Neque is sermo vulgo non tritus est, etiam hodiernis temporibus.
VERSUS hic Homericus ex secundo Iliados libro, non dubium, quin adnum erandus sit inter eos, quos Macrobius scribit in proverbium abiisse:
*ai)xro/n ti dhro/n te me/ngen, keneo/n te ne/esqai.
id est,
Turpe est et mansisse diu, vatuumque redisse.
Convenit, ubi quis longam de se
concitavit exspectationem, cui postea non respondeat: Veluti si quis studii causa diu peregrinatus, domum redeat nihilo doctior. Aut si negotiator post diutinam absentiam revertatur, nihilo ditior. Aut si quis admodum longaevus, nihil praeclari gesserit in vita, quo se vixisse testaretur. M. Tullius proverbii vice usurpavit Epistolarum ad Atticum libro sexto cpistola, cui initium: Nunc quidem profecto.
Plautus in Epidico: Tragulam in te inicere adotnant, id est, dolum aliquem in te struunt. Et ibidem: Nescio quam fabricam facit. Sic autem habet versus tetrameter, trochaicus:
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabixcam facit.
Utraque figura proverbialis videtur. Idem in Cassina, Ego polistam aliquorsum tragulam decidero. Rursus in Pseudolo, At volui inicere tragulam in nostrum senem. Huic similimum quod dixit in Mostellaria: Pi lum iniecisti mihi. pilum enim hastae genus est.
Trium literarum homo, per Ironiam dici potest, in eum, qui generosus, et ingenuus videri cuplat. Inde natum quod olim ingenui, praenomen, nomen, et adnomen, in literis aut insignibus suis, tribus literis notare soleant. Ut pro Quinto Valerio Maximo, Q. V. M. Hinc vulgi iocus de trium literarum homine. Plaut. in Aulularia iocum alio detorsit, nempe in servum furacem. Subicit enim, Etiam fur, trifurcifer.
Trium dierum commeatus, cum instare paupertas extrema significatur. Translatione ducta a militum commeatu. Et apud Aristophanem cum alias, tum in Acharnensibus.
*kai/ m) h)pithrei=n s1iti/) h(merw=n triw=n,
id est:
Mihique ut reseruem commeatum trtdui.
Interpres addit, antiquitus in bellum ituris edici solere, ut sibi tridui non minus, commeatum pararent. Meminit in Equitibus.
*egw\ poriw= kai\ tou=ton
*hmerw=n triw=n.
id est: Praebebo et istum quod sat est in triduum. Proinde tridui commeatum dicemus minimas facultates, quae vix ad tridui victum sufficiant. Non dissimili figura Terentius in se ipsum excruciante, dixit decem dierum familiam.
Tragoedias in nugis agit, qui in re levicula tumultum movet. Et ut ait Terentius, magno conatu magnas nugas dicit. M. Tullius De oratore, lib. 2. Ne aut irrisione, aut odio digni putemur, si tragoedias agimus in nugis. Usurpat idem Fabius lib. 6. cap. de peroratione. Nam in paruis, inquit, litibus has tragoedias movere, tale est, quasi personam Herculis, et cothurnos aptare infantibus velis, Quin hoc ipsum excitare tragoedia, si alio quopiam deflectatur proverbium resipit. Unde et Graecis: e)ktragwdi/zein, et tragikw=s2 le/gein pro graviter, sive acerbe.
Transversum agere dicitur, qui vi, et impetu quodam ab instituto deflectitur. Ita Labe rius mimus apud Macrobium libro Saturnalium 2.
cursum fortunae transversum vocat. Hunc enim C. Caesaris benignitas invitavit, ut eques Romanus, et senex prodiret in scenam. In prologo igitur quaeritur praeter animi sui sententiam eo Caesaris auctoritate fuisse compulsum.
Necessitas, inquit, cuius cursus transversum impetum
Voluerunt multi effugere, panci potuerunt,
Quo me detrusit pene extremis sensibus, etc.
Ita qui praeceps ira fertur, transversus rapi dicitur. Ductum apparet a navigantibus, qui secundo vento recto cursu feruntur, flatu adverso, transversum aguntur.
*qras1ubou/lw| dionu/s1ion fa/t) ei)=nai o(/moien, id est, Dionysium Thrasybulo similem esse dicitis. Dici solitum, ubi quis componit, quae nimio intervallo inter se differunt. Dionysius enim inter pestilentissimos tyrannos commemoratur: Thrasybulus laudatus, quod rei publicae studiosissimus fuerit. Sumptum est e Pluto Aristophanis.
*ta\ tw=n fo/rwn krei/ttw, id est, Tributis potiora, dicebatur, ubi quis ex malefactis, et iniquitate commodum ingens reportaret. Refertur a Suida, et Zenodoto proverbii nomine, nec pluribus explicatur. Harpocration in dictionario thetorico scribit exstitisse in oratione Hyperidis adversus Athenogenem. Inde natum opinamut, quod qui principum nomine tributum exigunt, fere plus extorquent, quum par est. Et principes sic petunt, ut ab invitis rapiant, ni dent, quod petitur. Congruit huic illud Pindari ex Pythiis hymno 8. ke/rdos2 de\ fi/ltaton g) eno/ntos2 ei) ti\s2 en do/mwn fe/rei, id est, Lucrum autem gratissimum, si quis ex volentis aedibus ferat.
*tragiko\s2 pi/qhkos2, id est, Tragica simie. Proverbiali convitio dicebatur, qui fungeretur honoribus, opibusque polleret, alioquin indignus. Simiam appellant homuncionem, vix hominem, sed simulacrum hominis magis. Tragicam addunt, propter fortunae stcepitum, et personam additam. Demosthencs in oratione pro Ctesiphonte, Aeschinem tragicam simiam appellat, quod cum esset nequissimus, splendidis verbis probum civem ageret. Cuius proucrbii meminit Philostratus in Atistide. Divus Hicronymus in epistolis ostendit hoc scomma iaci solere vulgo in christianos, sed ab impiis, ethnicisque. Convenit et in eos, qui barba, pallioque philosophos se profitentur, cum cetera cultui non respondeant. Sic enim Plutarchus: *ou)/te ga\r filos1o/fous2 pwgwnotrofi/ai, kai\ tribwnofori/ai poiou=s1in, ou)/te i)s1iakou\s2 ai( linostoli/ai, id est, neque enim alere barbam, aut gestare vile pallium philosophum facit, neque lineis vestiri Isiacos, hoc est, Isidis sacerdotes.
TIneas pascere dicuntur, quae neglecta situ pereunt. Ductum a vestibus, aut libris diu reconditis, et intactis. Horatius in epistolis:
Contrectatus ubi manibus sordescere vulgi
Caeperis, aut tineas pasces taciturnus inerteis:
Aut fugies Uticam, aut unctus mitteris Ilerdam.
*da/los2 e)pi\ pu=r, id est, Titio ad ignem, ubi quis applicatur ad eas res, ad quas natura propensus est. Ut si mulierosus, ad puellarum convictum: sanguinis avidus, ad misitiam; lucri sitiens, ad mercaturam. *dalo\n enim Graeci vocant liguum semiustulatum. Non admodum abludit ab illo, ei)s2 a)mi/da enourei=n, id est, in matulam immeiere. Refertur a Suida et Zenodoto.
*tiqu/mallos2 lakwniko\s2, id est, Tithymallus Laconicus. In lippien tes, oculisque caecutientibus homines dicebatur. Tithymallus herbae genus apud Lacones repertum, lacteo succo manans decerpeum, unde quidam dixere Lactariam, singularis acrimoniae, quo sub noctem oculos illinebant ad visum acuendum. Huius Dioscorides in quarto, plures species facit, deque oculorum remedio diligenter meminir. Adagium refertur apud Suidam, qui citat ex Aristophane de Neoclide lippo oko/rod) o(mou= tri/yanta tiquma/llw|, id est, Qui allium trivit simul cum tithymallo. Carmen autem exstat in Contionatricibus:
*ti\ de\ m) e)xrh=n dra=n,
*sko/rod) o(mou tri/yant) o)pw=| tiqu/mallon e)mbalo/nta tou= lakwnikou=
*sautw=| para lei/fein ta\ ble/fara th=s2 e(pe/gas2.
id est:
Simul cum opi liquare tereres allia,
Tithymallon tnsuper adderes Laconicum,
Et obungeres tibi palpebras sub vesperum.
Vox dicta videtur a mamma nutricis, sed apud alios per simplex l, scribitur, licet Suidas scribat per geminum. Nec indicat interim usum proverbii. Si competit in lippos, dicendum est, Tithymallo opus habet, aut Tithymallum terit. Nam tradunt huic efficacem esse acrimoniam, ut, cum sucus eius colligitur, cavendum sit, ne contingat oculos, et quoties sumit urin stomachum, devorare necesse est obvolutum, ne fauces radat. Huius succo medentur oculorum pituitae. Multa de his Plinius libro 26. cap. 8. Cornelius Celsus in quincto, indicans eam herbam Latinis dici Lactucam marinam, vim ait habere exedendi.
*ba/mma s1ardwniko\n, id est, Tinctura Sardonica. De colore praecellenti dicebatur, praecipuae purpurae: per iocum autem transfertur ad eum, qui pudesit, aut qui ob plagas sanguine tingitur. Sardo, sive, ut Hesychius scribir, Sardon, insula ingens apposita Italiae, in qua variae purpurarum tincturae, laudatissimaeque fiebant. Itidem et Tyrium muticem, ostrumque Sarranum, legimus apud Latinos. Aristophanes in Pace:
*hn e)kei=nos2 fhs1i\n ei)=nai ba/mma s1ardiniako\n.
id est:
Quam ille praedicat coloris esse Sardintact.
Idem in Acharnensibus:
*i(/na mh/s1e ba/yw ba/mma s1ardiniako\n.
id est:
Nete linam colore Sardiniaco.
*os1on me/lei th=| xelw/nh| muiw=n, id est, Quam curat testudo muscam. Suidas ex auctore quodam refert haec verba: tw=| de\ a)game/mnoni th=s2 qers1i/tou par)r(hs1i/as2 h(=tton e)/melen, h)\ xelw/nh| m uiw=n, to\ th=s2 paroimi/as2, id est, Agamemnon autem minoris faciebat Thersitae maledicentiam, quam testudo muscas,
quemadmodum proverbio dicitur. Testudini nihil nocere possunt muscae propter testam, qua munita est. Confine illi, quod alibi memoravimus. Non curat culicem elephantus, Lepidius erit ad res animi detortum. Animus, virtute, ac philosophia munitus, nihil plus timet fortunae incursum, quam testudo muscas.
*mwro/teros2 ei)= moru/xou, id est, Stultior es Morycho. Siculum proverbium, in eos, qui ridicule, stulteve quippiam facerent. Sed videntur peculiariter obnoxii huic adagioni, qui, domesticorum negotiorum negligentes, foris agunt, aliena curantes. Quod genus inducitur Ollus apud Martialem. Cuiusmodi sunt et apud Plutarchum Lamiae. Zenodotus tradit, apud Siculos Baccho cognomen esse Morycho, idque inde adtum, quod in vindemiis, huius dei facies musto, ficisque virentibus oblini consueverit, quod utriusque arboris inventae laudem Baccho tribuunt veteres, ut testis est Athenaeus libro Dipnosophistarum secundo: para\ to\ moru/cai, to\ molu/nesqai, id est, a moryxae, quod est contaminare, unde et Homerus memorugme/nos2, dixerit, pro memolus1me/nos2. Bacchus autem ubique ridiculus, ac parum cordatus inducitur a poetis, utpote deus temulentus, velut in Ranis Aristophanis, ideoque in huius sacris ludicra quaedam tamquam in eius contumeliam fiebant. Quin et cognomen additum contumeliae causa, e)rebi/nqeios2. Apud Siculos huius simulacrum, non in templo, sed extra fanum, sub dio positum erat, iuxta ingressum, siut vestibulum, confectum e lapide, cui nomen Psella, arte Simmii cuiusdam Eupalami. Proinde vulgari ioco iactatum est de illo: mwro/teros2 ei)= moru/xoui) o(/s2 t) a)/ndon a)fei\s2, e)/cw th=s2 oi)ki/as2 ka/qhtai, id est, Stultior es Morycho, qui, omissis his, quae sunt intus, foris extra domum desidet. Zenodotus adagium citat ex epistola quadam Polemonis ad Diophilum. Quamquam alienissimum est ab ingenio, moribusque nostris, vestigandis, aut insectandis aliorum erratis operam conterere, tamen non possumus hoc loco nobis temperare, quin ridendi magis; quam inscctand: causa proferamus cuiusdam non infimi nominis, inscitiam ne dicamus, an socordiam. Principio proverbium hoc e vulgatissimis Zenobii Collectaneis enarrans, Polemonem perinde citat, quasi locum ipse legetit. Id quod suo more facit, videlicet ut in abstrusis, minimeque vulgatis auctoribus versari videatur. Deinde Graeca, quae modo retulimus, indidem, o(\s2 ta\ e)/ndon a)fei\s2, e)/cw th=s2 oi)ki/as2 ka/qhtai, reddit ad hunc modum: Qui relinquens habitationem interiorem, extra positam quaerebat. Rursum, quod habetur in iisdem Collectaneis: mo/ruxos2 de\ dionu/s1ou e)pi/qeton, u)po\ tou= to\ pro/s1wpon au)tou= molun/esqai, e)peida\n trugw=s1i, tw=| u)po\ tw=n botru/wn gleu/kei, kai\ toi=s2 xlwroi=s2 s1u/kois2, expressit hoc pacto, Morychus sane epitheton est Bacchi: u)po\ tou= pro/s1wpon au)tou= molun/esqai, id est, ab inquinando videlicet propriam faciem. inquinare namque solet eam Bacchus racemis, et viridibus ficis. Deinde, quod idem coaceruator etymologiam nominis reddens, scripsit; moru/cai ga\r to\ molun/ai, sic interpretatus est Lepos Atticus nostri remporis, moru/cai, inquit, porro idem est, quod molu/nai, hoc est, ineptire, hoc est, desipere. Iam illud quanto est, panto\s2 moru/xou mwro/teron, quod de Bacchi statua
reddidit. Graeca sic habent, paro/s1on e)/cw tou= new\ to\ a)/galma au)tou= e)/sth para\ th\n ei)/s1odon en u(pai/qrw|. Ea sic extulic transmarina Venus: Praetera dicitur a simplicitate Bacchi, cuius simulacrum in aperto statuitur apud Hesiodum. Vide, quot veneres in uno, eoque perbrevi capite prodidit hic venustus. Primum Bacchus, fastiditis penetralibus aedium suarum, peregrinas sectatur domos, deinde, cum saxeus sit, (fit enim de statua mentio) tamen ipse sibi faciem racemis, et ficis oblinit, quo vindemiatores delecter. Ad haec, cum idem significent, moru/cai, et molu/nai, utramque declarat, ineptire, et desipere: verum his duntaxat, qui Venerem illam transmarinam usquequaque percalluerint. Denique, quod est omnium venustissimum, e vestibulo (siquidem, auctore Polluce, ei)/s1odos templi vocatur, quod et propu/laion dicitur,) Hesiodum fecit, hoc est, e mutis saxis eloquentissimum poetam. Et habet tamen hic talis artifex quibus sit admirationi, hoc est, similes habent labra lactucas, cum innumera sint in huius commentariis, pari flore reddita Graeca, ou)/te ou)ranou=, quod aiunt, ou)/te gh=s2 a(pto/mena, quae vel ipse saxeus Morychus rideat. Homo sane suavis, atque adeo Moriae beneficio felix, qui transm arinae Veneris sensum requirat in aliis, ipse communi carens; et, ut videtur, marinae, quam transmarinae, Veneri familiarior. Sed praestat, ut, omissis iocis, ad institutum negotium calamus recurrat. Iocatur in Morychum, et Aristophanes in Vespis, chn= bi/on geunai=on w(/per mo/ruxos2, id est, Vivere vitam generosam, quemadmodum Morychus. At Suidas indicat huius nominis poetam quempiam fuisse tragicum, cuius vita non caruerit luxus, ac mollitiei nota. Citatque hoc in eum carmen Aristophanis. Exstat autem in Acharnensibus.
w)+ filta/th s1u\, dia\ pa/lai poqoume/nh,
h(=lqes2, posqeinh\ men trugwdikoi=s2 xoroi=s2,
fi/lh moru/xw|.
id est:
Carissima, ac desiderata aim diu,
Optata ades, faece sublitts choris
Grata et Morycho.
*tetta/rwn o)bolw=n ei(=nai oi)/ei, i. Quattuor obolorum esse puta. Simile illis, quae alibi retulimus, Assis te non facio, et Dupondii non facio, et Teruncii non facio. Suidas haec quoque refert, sed tacito (qui frequens illi mos) auctoris nomine: th\n par)rhs1i/an thn\ s1un\ oi)/ei tetta/rwn ei)=nai o)bolw=n, to\ lego/menon, id est, tuam maledicentiam existimato quattuor esse obolorum, quemadmodum dicitur. Et Diobolare vocant Latini, quod vilissimum vidcri volunt.
*lepthn\ ple/keis2, id est, Tenuem nectis. De pauperibus dictum, quibus plerumque tenuibus in rebus labor. Dicitur et lepth\ e)lpi\s2, id est, Spes renuis, pro exigua: et lepth\ fronti\s2, id est, Tenuis cura, pro subtili, et curiosa, et lepta\ cai/neis2, id est, Tenuiter diducis, in sordidos, quique vel minutissimarum rerum habent rationem. Ducta metaphora a textoribus.
*xsqo/nia loutra\, id est, Terrestria, sive inferorum balnea. Dictum videtur (nam coniectandum est) ubi quid sero iam adhibetur, nulli futurum usui ei, cui exhibetur. Veluri, si quis tum reo patrocinetur, postquam pronuntiata fuerit irievocabilis iudicum
sententia. Mos olim fuit, defunctis ad sepulcrum balnea quaedam infetre. Cadavera item sepulturae danda prius lavabantur. Unde Ennius:
Tarqutnii corpus bonafemina lavit, et unxit,
Fit et nostra rempestate, ut defunctorum monumentis pie aquam inspergant consecratam.
NE illud quidem figura proverbiali vacat, quod Graeci numeri additione rem amplificant, maxime ternionis: fortassis, que is apud priscos et absolutissimus, et sacer habetur: ut, quidquid ter dictum, aut factum esset, id ratum, et efficax haberetur, unde in magorum mysteriis adhiberi solitus. Virgilius in Pharmaceutria:
Terna tibi haec primum triplici diversa colore
Licia circumdo, terque haec altaria circum
Effigiem duco. numero deus impare gaudet.
Et apud Theocritum, in eiusdem tituli carmine:
*es2 tri\s2 u)po pe/ndw, kai\ tri\s2 ta/de po/tnia fwnw=.
id est:
Ter libo, et haec pronuntio mystica verba:
Item in Caremoniis funebribus:
-Et supremum ter voce ciemus.
Apud Euripidem in Hecuba praeco ter iterato verbo silentium indicit:
*siga=t) a)xaioi\, s1i/ga pa=s2 e)/stw lew/s2.
*si/ga s1iw/pa.
id est:
Silere, Achivi, populus omnis sit silens
Taciturnitate silentioque.
Aristophanes in ranis:
*tou/tois1in a)paudw=, kau)=qis2 a)paudw=, kau)=sqis2 ma/l) a)paudw=.
id est:
Istis recuso, iterumque recuso, rursum valde recuso.
Passimque legitur non solum apud poetas, verum etiam oratores: tri\s2 miaro\s2, tri\s2 kata/ratos2, tri\s2 maka/rios, tri\s2 me/gistos2, tri\s2 a)/qlios2, id est, Ter scelestus, ter exsecrabilis, ber bearus ter maximus, ter infelix. Quod latini dumtaxat in carmine sunt imitati. Virgilius:
- O terque quaterque beati.
Ouidus:
Omnia bis dices verafuisse mea.
Et illud etiam nunc vulgo familiare, ur, si quid asseverent vehementius, id ter repetant. Ut hinc etiam adagium ortum videri possit. Strabo lib. Geographiae primo, quod Homerus scribit, Charybdim ter in die reddere, quod absorbuit, ter resorbere, cum conster id non fieri nisi bis in die, excusat hac hyperbole, quasi tri\s2 non sonet hic numerum, sed vehementiam. Ad hanc sermonis formam pertinet, quod est apud Platonem libro de repub. 10. kai\ ta\ e)/rga au)tw=n o(rw=ntes2, ou)n ai)sqa/nontai tritta\ a)pe/xonta tou= o)/ntos2, id est, Et, cum vident illorum opera, non intelligunt ea tertio gradu abesse a veris. Agit de iis, qui e poetis sumunt recte vivendi rationem, cum illi pro veris tradant phantasmata. Durat huius sermonis vestigium et hodietnis diebus in lingua Gallica, qui, huius syllabae adiectione, e comparativo faciunt superlativum, nisi quod, inversis literis, tre sonant pro ter.
*qeage/nous2 xrh/mata, ta/t) ai)xun/nou, id est, Theagenis pecuniae,
quemadmodum Aeschynis. Iocus proverbialis in eos, qui, pauperes cum essent, tamen divites haberi volebant. Hoc morbo natus est uterque, et Theagenes, et Aeschynes. Unde cognomen his additum s1e/llois2, a Sello quopiam, inepte ambitioso, qui, cum re esset per quam tenui, tamen affectabat videri locuples, unde, qui hoc morbo laborabant, s1elli/zein dicebantur. Finitimum ei, que alio dicetur loco, fani/ou qh/ra, id est, Phaniae ianua Proverbii meminit Aristophanes in Auibus:
*ina kai\ ta\ qeage/nous2 ta\ polla\ xrh/mata
*ta/t) ai)xun/ou g) a(/panta.
id est,
Ubi sunt Theagenis plurimae pecuniae,
Et Aeschynis quidem universae.
*tanta/leion li/qon, id est, Tantali lapidem, vocant, imminens capiti periculum. Apud Suidam haec referuntur, e)peidh\ to\n tanta/lou li/qon th=s2 kefalh=s2 a)petinaca/meqa, id est, Quandoquidem Tantali faxum capiti impendens excussimus. Plato apud Stobaeum, ou)d) ei) to\n lego/menuon tanta/lou li/qon e)phrthme/non ti\s2 e)/xoi, id est, Ne si Tantali quidem, quem vocant, lapidem imminentem haberet aliquis. Sumptum a fabula Tantali: quem quidam fingunt apud inferos, etiam hoc supplicii genus pati, ut ingens saxum sic immineat capiti, ut iamiam casurum videatur. Athenaeus lib. Dipnosophistarum 6. fabulae originem refert hunc in modum. Tantalus, voluptatum avidus, cum in deorum consortium admissus, impetrasset optionem petendi quidquid vellet, a Iove postulavit, ut ad eum modum iugiter viveret inter epulas, nihil hac re ducens felicius. At indignatus Iuppiter promissum praestitit, hominisque optatis satisfecit. Ceterum, ne frui posset appositis, saxum ingens iamiam casuro simile supra verticem suspendit, cuius metu non libeat quidquam attingere. Virgilius Aeneidos suae lib. 6. commentum hoc ad lapithas, Ixionem, ac Prithoum refert:
Qutd memorem Lapithas, Ixiona, Pirithoumque
Quos super atra silex, iamiam lapsura, cadenti
Imminet assimilis? lucent genialibus altis
Aurea fulcra toris, epulaeque ante oraparatae
Regifico luxu, Furiarum maxima tuxta
Accubat, et manibus prohibet contingere mensas,
Exsurgitque facem attollens, atque intonat ore.
Usurpat et Pindarus in Isthmiis, hymno 7. e)peidh\ to\n u(pe\r kefala=s2 ge\ tanta/lou liqon pa/ra tis2 e)/treyen a)/mmi qeo\s2. id est, Quandoquidem lapidem Tantali imminentem capiti aliquis nobis admovit Deus. Sentit autem metum instantis belli. Interpres citat ex Euripide:
*korufh=s2 u(perte/llonta deimai/nwn pe/tron,
*ae/ri pota=tai.
id est,
Saxum pavescens vertici quod imminet
Per aerem volat.
Gregorius Nazianzenus in epist. quadam ad Basilium fratrem, vitam sollicitam, ac periculis expositam, tanta/leion zwhn\ appellat.
*kwfo/teros2 torwnai/ou lime/nos, id est, Surdior Toronaeo portu. Aiunt, portum esse quendam Toronae, Thraciae civitatis, qui longis et angustis
duobus excursib. porrigitur in mare, ita ut in ipso portus secessu nullus fluctuum fragor audiatur. Unde proverbium in eos, qui non audiunt. Quamquam alii Toronem ponunt in Macedonia. Stephanus meminit etiam sinus, cognomento Toroneaei, a quo proverbium ductum videri possit. Nisi quod mare surdum vocatur, magno fragore resonans, ut ob strepitum undarum praeterea nihil exaudire liceat.
*kwfo/teros2 xi/xlhs2, id est, Surdior turdo. Zenodotus ex Euboli Dionysio citat. Ascribit surditatem huic avi peculiarem, cum sit loquacissima, vel proverbio teste. Unde concinne dicetur in eos, qui perpetuo blaterates, ipsi non auscultant, quid vicissim ab aliis dicatur: quod vitium in multis licet deprehendere.
*eneis1in en de\i loi=s1i a)/nandroi lo/goi.
id est,
Inertibus viris iners oratio.
Ut quisque est, ita et loquitur. Refertur a Zenodoto. Confine illi, quod alibi retulimus, Fatuus stulta loquitur. item illi, Qualis vir, talis oratio. Tametsi longe alium Drancem fecit Virgilius, lingua fortem bellatorem, re imbellem.
*hlisqiw/teros2 praci/llhs2 a)dw/nidos2, id est, Stultior Praxillae Adonide. In vehementer stupidos. Polemon apud Zenodotum, tradit Praxillam fuisse quampiam Sicyoniam poetriam, quae in suis cantionibus Adonidem inducit ab inferis interrogatum, quid apud superos pulcherrimum reliquerit, respondere, Solem, cucumeres, mala. Quod cum vehementer insulsum videretur, cucumeres, et mala cum sole componere, proverbio dici coeptum in homines nullius iudicii.
*simwni/dou me/lh. Simonidis cantilenae. De vafris, ac subdolis dictum est. hunc tradunt primum astutiam, et quaestum in artem induxisse. Erant illi duo scrinia, alterum gratiarum, alterum praemiorum: quae cum post tempus aliquantum aperuisset, gratiarum arculam semper offendebat inanem, praemiorum, semper plenam. Hoc commento significans se nolle gratis donare carmina. Meminit huius rei Plutarchus in libello peri\ th=s2 polupragmos1u/nhs2. Unde Aristophanes apud Suidam, a)+|s1ai s1imoni/dou melh, id est, Cane Simonidis carmina. Meminit Aristophanes in Auibus:
*prw=ton men a)uto\n thn\ lu/ran labo/n t) e) gw\ ene/leus1a
*as1ai s1imwni/dou me/los.
id est,
Prtmum quidem ipsi iussi, ut sumpta lyra sonaret
Simontdeam canttonem.
Ad duo scrinia allusit Theocritus in Charitibus:
*oknhrai\ de\ pa/lin kenea=s2 e)pi\ phqme/ni xhlou=.
id est,
Rursum at ignavae vacuo intra scrinia fundo.
PLautus in Bacchid. Si tibi est machaera, et nobis urbina est domi. Quo ties malum malo opponitur. Nam machaera et urbina utrumque teli genus est. Sunt autem apud Plautum Chrysali verba, minas referentis, et militis saevitiam saevis item dictis retundentis. Placiades Fulgentius pro Urbina legit, Veruina, et interpretatur teli genus oblongum. Similimum est
illis, Par pari et Malo nodo malus quaerendus cuneus.
*aei\ gewrgw\s2 ei)s2 ne/wta plou/s1ios.
id est,
Agricola semper dives annum in proximum.
De iis dictitatum, qui, spe futuri compendii, divites sunt, ac sibimet, exspectatione rerum amplarum, blandiu ntur. Ductum a colonis, qui semper proximae aestatis uberiorem proventum sibi pollicentur, eaque spe iam sumptus nonnullos audent facere.
*aei\ parqe/noi e)rinnds2, id est, Semper virgines furiae. Proverbium obscurius, deterret a peccando. Erinyes enim malefactorum ultrices corrupi non queunt, quo minus poenas sumant de iis, qui commeruerunt, atque hac gratia dictae virgines. Suidas e Sophocle citat.
*ge/rwn bou=s2 a)pe/nqhtos2 do/mois1i, id est, Bos senex vacat luctu domesticoru. Hoc est, senum mors, quod tempestiva videatur, non lugetur ab amicis. Quin et hodie, si quando nuntiatur obitus hominis natu grandis, Nihil acerbum inquiunt, haud perlit in cunabulis. Mortem iuvenum complorant ii quoque, ad quos nihil attinet. Tale mortem deprecatur Solon apud Ciceronem lib. De senectute, Elogium autem Solonis, cuius meminit Tull. sic habet:
*mhde/ moi a)/klaustos2 qa/natos2 mo/loi, a)lla\ fi/lois1i
*poih/s1aimi qanw\n a)/lgea kai\ stonaxa\s2.
id est,
Ne mi illugubris veniat mors, sed mihi caris
Maerorem potius afferat, et gemitus.
Ennius contra:
Nemo me lacrimis decoret, neque funera fletus Faxit.
Sed uterque recte sensit.
Solon vult mori carus, ac desiderandus suis. Ennius non putat lugendam mortem, quam consequitur immortalitas. Refertur et hic versus in Menandro:
*pikro/n e)sti xrh=ma ge/rwn e)n oi)ki/a| me/nwn.
i.
Molesta res est, in domo manens senex.
*oy) h)=lqes2, a)lla\ g) ei)s2 kolwno\n i)/es1o.
i.
Serus ades, ast colonon hinc te conferas.
Iocus proverbialis adversus eos, qui post tempus advenirent: aut qui mercede quidpiam facerent. Porro Colonus est terra editior, in speciem tumuli, seu collis. Huiusmodi duo erant Athenis, alter iuxta Neptuni templum, in quem equites conveniebant, alter iuxta templum Vulcani, qui a foro seu mercatu dictus est a) gorai=os. Hinc Colonetae dicti, qui mercede conducerentur, quod illic consisterent, qui conductorem quaerebant. Huiusmodi ferme Suidas.
*peri\ po/da, id est, Iuxta pedem. Quod appositum, et vehementer accommodatum est, id peri\ po/da dicebatur. Sumpta metaphora a calciamentis, probe ad pedis mensuram quadrantibus. Unde celebratur et illud Pauli Aemilii apophthegma, novum calceum ostendentis. Vos, inquit, videtis, bellum, ac novum esse calceum; verum qua parte pedem torqueat meum, id ego demum sentio, significans, Papyriam uxorem non esse suis accommodatam moribus. Suidas Platonem citat, poetam opinamur:
*ws2 e)sti/ mei to\ xrh=ma tou=to peri\ po/da.
id est,
Ut hac meo negoeium quadrat pedi.
*sarphdoni/a a)kth\, id est, Sarpedonium litus. De re turbulenta recte dixeris: sive de vehementer clamosis, et obstreperis. Est enim huiusmodi litus quoddam Thraciae Neptuno sacrum, quod assiduis fluctibus tunditur. Est et aliud eiusdem nominis in Cilicia. Rursum aliud iuxta Oceanum, ubi Gorgonibus sedes esse ferunt.
*doulo/teros2 messhn/hs2, id est, Servilior Messena. De minime liberis dicebatur, et alieno viventibus arbitrio. Lacedaemonii Messenios, quod iterum atque iterum descivissent, in seruitutem redegerunt, eosque durius etiam, quam reliquos servos, tractuarunt, ne denuo res nousas moliri possent. Historia refertur a Pausania in Messenicis, et a Iustino libro Epitomatum 3.
*dou=los w)\nko/mhn e)/xeis2, id est, Servus cum sis, comam habes. De eo, qui praeter decorum quippiam faceret. Veluti, si quis, humili conditione, patriciorum cultum imitaretur. Apud Lacedaemonios enim ingenui comam alebant. Adagium refertur quidem a Suida, ceterum exstat apud Aristophanem in Auibus:
*epeita\ dh=ta dou=los w)\n ko/mhn e)/xeis2,
id est,
Ac deinde servus cum sies, portas comam?
*dou/lwn po/lis2, id est, Servorum civitas. De caetu, convictuque hominum improborum, furacium aut ignobi lium dici potest. Est hoc nomine civitas quaepiam in Libya, ut auctor est apud Suidam Ephorus in 5. apud Stephanum Hecataeus. In hanc si quis servus lapidem importasset, continuo liber fiecbat, etiam si peregrinus fuisset. Est et altera, cui nomen i\erodou/lwn, quod seruis dicata sit, in qua unum dum taxat ingenuum vivere tradunt. Est rursum in Creta doulo/polie xili/andros, id est, Mille viris habitata, ut auctor est Sosicrates in 1. narratione rerum Creticarum. Estitem alia iuxta Thraciam, ponhro/polis2, id est, Improborum civitas. In hanc Philippus collegisse dicitur, velut in sentinam, infames, ac moribus improbatis, ut sycophantas, falsos testes, praevaricatores, et id genus alios, ad numerum duum millium, ut auctor est Theopompus, in rerum Philippicarum lib. 13. Testatur et Plutarchus in commentario De curiositate. Est et in Aegypto regio quaedam doulo/polis2 appellata, teste Olympianico. Plutarchus in Collectaneis proverbiorum, ostendit, dici solitum de raris inventu, effertque ad hunc modum, ouk e)/sti dou/lwn po/lis2, id est, Non est servorum civitas. Non dissimile, quod Plinius narrat de gente Hessenorum in Syria, ad quos fugitant usquequaque nocentes. Quae sola toto in orbe, sine ulla femina vivit, omni Venere abdicata, socia palmarum, in diem ex aequo convenarum turba renascitur, longe frequentantibus quos vita fessos ad mores eorum fortunae fluctus agitat.
*sami/wn a)/nqh, id est, Samiorum flores. Ubi quis extremam voluptatem decerperet. Hoc autem nomine dicebatur locus quidam, in quo
mulieres cum viris convivium agitabant, omnique genere voluptatum affatim explebant sese. Quibus deliciis effeminati, postea subacti sunt a Persis, et in seruitutem acti. Stephanus admonet, Samum insulam olim a)nqe/mous1an, appellatam fuisse, nimirum a floribus. Eandem parqenian fuisse vocatam, videlicet a virginibus. Refertur adagium in Collectaneis, quae Plutarchi feruntur titulo. Meminit et Athenaeus lib. 12. ex Clearcho, demonstrans, locum ita vocatum, ob varias formas puellarum, quae, veluti flores arridentes, ad libidinem invitabant. Atque quadrabit in civitatem, domum, denique hominem voluptatibus perdite addictum.
*rwpiko\n w)/nion, id est, Summaria indicatura. De rebus vilibus, magno tamen emptis: Quemadmodum fit nonnumquam inauctionibus, cum non expenditur sigillatim uniuscuiusque rei pretium, sed multa simul congesta pariter aesitimantur. Graecis enim r(w=pes2 virgulta dicuntur, et r(w=pon appellant fasciculum, seu sarcinam e diversis rebus colligatam, aut varios colores simul confusos. Fit autem saepenumero, ut emptor parum attentus in hoc emptionis genere circumveniatur. Adagium refertur a Diogeniano. Meminit et Suidas.
*bas1iliko\n boi+/dion, id est, Regia bucula. De prodigiosa fecunditate ferebatur, natum e miraculo rei gestae. Aetate Ptolemaei iunioris, vacca quaedam eodem partu sex edidit vitulos. Auctor Diogenianus. Simile illud Iuvenalis:
*agnh\ ga/mwn, id est, Rudis nuptiarum. Per ironiam dicebatur in impudicam, quod citra nuptias sui copiam faceret. Horatius:
Nuptiarum expers, et adhuc protervo
Cruda marito.
*rhgi/nwn deilo/teros2, id est, Rheginis formidolosior. Xenarchus apud Zenodotum, sophronis, qui de mensibus scripsit, filius, in grariam Dionysii tyranni taxavit Rhegin enses ut ignavos in rebus bellicis, animique pavidi, quemadmodum testantur Graecorum adagiorum collectanea.
*arpagh\ tou= kinna/rou, id est, Direptio bonorum Cinnari. De facultatibus per tumultum direptis. Veluti, cum principes praeter ius in alienas fortunas iniciunt manus. Timaeus scriptum reliquit, Cinnarum quempiam fuisse, patria Selinusum, arte lenonem, qui hoc quaestu ad summas opes pervenerit. Is, quoad vivebat, pollicebatur se facultates omnes Veneri consecraturum: ceterum moriens, populo ditipiendas exposuit. Huic non dissimile, quod alibi commemoravimus, Porsenae bona.
*radama/nquos kri/s1is2, id est, Rhadamanthi iudicium. De incorrupte iudicantibus. Rhadamanthus enim, manium iudex, neque muneribus, neuqe gratia deflectitur, quominus severe iudicet. Accommodari poterit ad mortis necessitatem, maximis pariter, ac minimis ex aequo communem. Iuxta illud Aeschyli, apud Aristophanem in Ranis:
*mo/nos qew=n ga\r qa/natos2 ou) dw/rwn e)ra=|.
i.
Una e deis Mors nulla captat munera.
Item Horatius:
Pallida mors aquo pulsat pede pauperum tabernas,
Regumque turres.
Item alibi:
Non si trecentis quotquot eunt dies,
Amice places illacrymabilem
Plutona tauris.
Item Pindarus in Nemeis,
*alla\ koino\n ga\r e)/rxetai
*ku=m) a)i+/dao. pe/s1e de\ a)do/khton
*kai\ doke/onta.
id est, Fluctus enim orci communiter accidit, obruitque tum opinantem, tum inopinum. hoc est, et iuvenem, et senem, aut pariter et nobilem, et obscurum. Bifariam. n. interpretantur a)do/khton, kai\ doxe/onta. Item in Olympiacis,
*boulai=s2 en o)rqai=s2 r(adama/nqnos2.
i.
Rectis Rhadamanthi decretis.
Item alibi demonstrans unum Rhadamanthum nec assentari cuipiam, nec quidquam ad gratiam facere: o( de\ r(ada/manqus2 eu)= pe/prageu, o(/ti frenw=n e)/laxe karpo\n amw/mhton, ou)d) a)pa/tais1i qumo\n te/rpetai e)/ndoqen, id est, Fortunatus Rhadamanthus, qui fructum iudicii sortitus est inculpatum, neque imposturis intus in animo delectatur. Usurpat et Plato lib. de legib. 12.
*radama/nquos2 o(/rkos2, id est, Rhadamanthi iusiurandum, dicebatur, quod verissimum quidem esset, ceterum nullum deum adscisceret. Socrates percanem, et anserem iurare consuevit, ne quem deorum citaret: sive que non crederet ullos esse deos, sive que non arbitraretur esse boni vifi, deos suorum negotiorum testes accersere. Hoc autem iusiurandi genus ad Rhadamanthum referebant. Notanuit adagium Aristides rhetor in Pericle, cum ait, w(/per a)\n ei) le/gois2 to\n r(ada/mansqun e)qizein tou\s2 a)nqrw/pous2 e)peorkei=n, w(=| tos1ou=ton perih=n eu)s1ebei/as2 kai\ dikaios1u/nhs2, w(/s2 te kai\ teleuth/s1as2 toi=s2 enei=s1e a)fiknome/nois2 dika/zein dokei=, id est, Perinde, quasi dicas Rhadamanthum mortales in consuetudinem adduxisse peierandi, qui usque adeo pietate, iustitiaque praecelluerit, ut, etiam vita desunctus, iis, qui illuc appellunt, iudex esse credatur. Pythagorici per quaternionem iurare solent, quem te/traktun appellant:
*ou) ma\ to\n a( mete/ra| yu/xa| parado/nta te/traktun,
id est,
Non per eum, a quo animae est datus ille quaternio nostrae.
Existimant enim hunc numerum usque adeo ad animae perfectionem pertinere, ut eum in arcanis venerentur. Auctor Macrobius primo commentario in som nium Scipionis. Pythagoras in Carminibus aureis, quaternionem, sacrum animae fontem vocat. Graeci per caput alterius iurare consueverunt. Iuvenalis:
- Graecis nonduns iurare paratit
Per caput alterius. Virgilius,
Per caput hoc iuro.
*raxi/as2 lale/streos2, id est, Litore loquacior. In rabulam, et obstreperum dicebatur. Nam r(axi/a Graecis litus appellatur, praesertim scopulis, ac rupibus asperum, quod assiduis tunditur fluctibus, non sine fragore: unde et Graeca vox ducta videtur r(axia, quasi traxi/a. Nam ea vox ad omne, quod asperum, ac spinosum est, deflectitur.
*to\ paro\n eu)= poiei=n, id est, Quod adest, boni consule, kai\ to\ paro\n eu)= ti/qesqai, id est, quod adest aequi bonique facere oportet. Admonet adagium, ne nos alienarum rerum cupiditate
maceremus, sed quaecumque contigit sors, eam velut optimam amplectamur. Magna enim felicitatis pars, ut sua cuique fortuna placeat. plato in Gorgia, w(s2 e)/oiken, a)na/gkh moi, kata to\n palaio\n logon, to\ paro\n eu)= poiei=n, dia\ touto de/xesqai to\ dido/menon para\ s1ou=, id est, Necessum est mihi, sicut videtur, iuxta vetus adagium, quod adest, boni consulere, et hoc accipere, quod abs te datur. Cratinus in Pylaea:
*andras2 s1ofou\s2 xrh\ to/ geparo\n pra=gm) w(s2 kalo\n
*ei)s2 du/namun eu)= ti/qesqai.
id est,
Sapientum est utrorum, uti, quod adest boni,
Tamquam bonum sit, consulant pro virtbus.
Affine illi, quod alibi retulimus, pa/rthn e)/laxes2, tau/ thn ko/s1mei, id est, Spartam es nactus, eam dispone. Quod quidem carmen citat Stobaeus ex Euripidis tragoedia, cui titulus, th/lefos2, id quod obiter admonendum duximus. Nam adagium suo dictum es loco.
AULUS Gellius, explicans vim mori/ou sterhtikou=, ait hunc senarium antiquissimum proverbii vice celebratum fuisse.
Sed enim, qui in omni re, atque in omni tempore
Omnt laude vacat, is illaudatus est,
Is omntum pessimus, deterrimusque est.
Admonet paroemia, fere neminem esse tam deplorati ingenii, qui non aliquando dicat, faciatve, quod laudem prompereatur. Refertur iisdem ferme verbis a Macrobio libro Saturnalium sexto, ex quo nobis visi sumus deprehendisse manifestum errorem scripturae in Gelliano libro per eruditum quempiam admissum. Is enim, non intelligens hos esse versus. Sed enim qui in omni re, atque in omni tempore, etc. suspicatus est Graecum versiculum omissum a librariis, in eius locum supposuit hoc carmen,
*polla/ki kai\ kh/pwros2 a)nh\r ma/la kai/rion ei)+pen.
cum versus, de quo sentit Gellius, sit Latinus, quem mox subicit: Sed enim qui in omni etc. Id liquet ex Macrobio, qui locum hunc ad verbum pene suffuratus est in suos commentarios. Porro Graecus versiculus nihil facit ad explicandam vim huius vocis Illaudatus: sed obiter admixtus est, quasi probandum esset, quod dixerat, neminem esse tam efflictis moribus, quin faciat, dicatve nonnumquam aliquid, quod laudari queat. Quo quidem loco rursus Efflictis depravatum est in Efferis: potest enim illaudatus esse, qui non sit efferis moribus, sed efflictos mores dixit perditos, et corruptos. Sunt autem tres senarii sententiam absolventes: nisi quod alicubi videntur vitiati a scribis,
Sed enim, qui in omni re, atque in omni tempore.
Hic primus pulchre constat: Constabit et alter, si legatur,
Qui omni vacat laude, is vir illaudatus est.
Nam dictiunculam Vir, etiam aurium sensus in hoc versu videtur requirere. Constabit et tertius, si legas.
Isque omnium est deterrimusque ac pessimus.
Locus est apud Gellium lib. 2. cap. 26. si quis volet conferre.
QUI commodum appetit, ne
fugiat laborem. Qui quaerit voluptatem, prius experiatur sudorem, sine quo non paratur vera voluptas. Hanc sententiam Plautus figura sane quam proverbiali extulit. Qui e nuce, inquiens, nucleum esse vult, frangit nucem. Qui quaerit animi pabulum in arcanis literis, scrutetursub allegoriae involucro conditum mysterium. Sic enim usurpavir alicubi D. Hieronymus. Nux enim foris tum dura est, tum amara, intus suavissimum condit cibum. Huc referendum illud Homericum figmentum de moly herba, quam ait radicem quidem habere nigram, sed florem lacteum. Hanc ita describit dysseae decimo.
*ri/zh men me/lan e)/s1ke, ga/lakti de\ ei)/kelon a)/nqos2.
*mw=lu de/ min kale/ous1i qeoi\, xalepo\n de\ t) o)ru/ssein
*andra/s1i ge sqnhtoi=s1i qeoi\ de/ te pa/nta du/nantai.
id est,
Atra quidem radix suberat, sed lacteolus flos:
Moly vocant superi, mortalsbus ardua res est
Evulsisse viris: caelestes emnia possunt.
Accommodari potest cum ad omnem disciplinam, tum peculiariter ad grammaticam, quae, cum sit pueris amara, senibus iucunda est. Quadraverit et in virtutis studium, cuius initium acerbum, progressus facilis, finis iucundus.
*ti\s2 pate/r) ai)nh/s1ge) ei) mh\ kakodai/mona te/kna.
id est,
Quis patrem laudet, nisi proles laudis inanis?
Carmen vulgo iactatum de his, qui maiorum suorum facinora iactitat, nimirum nihil habentes, quod de se ipsis vere praedicet, cuiusmodi Ponticum quempiam ridet iuvenalis Sat. 9.
- Sed te censeri laude tuorum,
Pontice, noluerim, sic ut nihil ipse futurae.
Laudis agas. Miserum est alienae incumbere amae.
Poterit in hanc quoque torqueri sententiam: Impii filii sic laudant parentes, dum illos, ceu bonos, desiderat populus, quod hi slonge deteriores ferre non possit. Id quod nonumquam solet in principibus usu venire, videlicet, ut, quem vivum oderant, mortuum probent, ac requirant, filii comparatione bonum. Refert, et explicat, hoc adagium Plutarchus in vita Arti: *paroimi/an tina\ palaia\n w)+ polu/krates2 dei/s1as2, moi dokei=, to\ du/s1fhmon au)th=s2 o( filo/s1ofos2 xru/s1ippos2. ou) x) o(\n e)/xge tro/pon, a)ll) w(s2 au)tos2 w)/|eto be/ltion ei)=nai dia ti/qesqai,
*ti/s2 pate/r) ai)nh/s1ge) ei)mh\ eu)dai/mones2 ii(oi\.
*dionus1o/dwros2 de\ o( troizh/nios2, e)cele/gxwn au)thn\, a)nekti/qhs1i thn\ a)lhsqinhn\ ou(/tws2 e)/xous1an.
*ti(s2 pate/r) ai)nh/s1ei) ei) mh\ kakodai/mones2 ii(oi\,
*kai/ fhs1i tou\s2 a)f) au(tw=n ou)deno\s2 a)ci/ous2 o)/ntas2, u(podume/nous2 de\ progo/nwn tinw=n ar)etai=s2, kai\ pleona/zontas2 en toi=s2 enei/nwn e)pai/nois2, u(po\ th=s2 paroimi/as2 e)pistomi/cesqai, id est, Adagium quoddam vetus, ô Polycrates, Chrysippus philosophus, infamiam illius, ut mihi videtur, veritus, non ut habet, sed ut ipsi visum est melius, proposuit:
Quis patre laudarit, nisi felices filii?
Ceterum Dionysodorus Troezenius, redarguens illum, verum proverbium denuo exponit. Id habet ad hunc modum,
Quis patrem laudet, nisi proles indiga laudis?
Aitque, eos, qui, si suis ipsorum meritis aestimentur, nullius sint pretii, ceterum insinuantes sese maiorum suorum quibusdam virtutibus, atque illorum laudibus sese immodice venditantes, hoc proverbium ad silentium adigi. Hactenus Plutarchus. Usurpavit in eundem sensum M. Tull. in Epistolis ad Atticum.
*oi( men ga\r ouk e)/t) ei)s1i\n, oi(d) o)/ntes2, kakoi\.
id est,
Partim baud quidem iam sunt: at ii, qui sunt, mali.
Dici solitum, ubi quis requirit ea, quae quondam quidem exstiterunt, verum temporum culpa perierunt. Est autem Aristophanis in Ranis, in qua fabula Bacchus inducitur descendens ad inferos, ut Euripidem, aut bonum aliquem poetam inveniret. Apud superos enim neminem reperiri nisi malum.
*ta\s2 en a(/dou triaka/das2, id est, Qui sunt apud inferos terniones. Hoc adagio ridebantur ii, qui res abditas, et abstrusas, curiosa quadam diligentia vestigarent. Non absurde torquebitur in eum, qui Homericas fabulas oens inanibus allegoriis interpretari conetur; aut Platonicorum, et Pythagoreorum numeros explicare laboret. Aiunt terniones apud inferos honoratos esse, ut Hecatae sacros; cui quidem ob idipsum Trigla piscis sacrificatur, et simulacrum eiusdem in triviis constitui mos erit. Ad quod respiciens Virgil.
Neque quantum lusctniae dormiunt.
*ou)d) o(/s1on a)h do/nes2 u(pnw/ous1in, id est, Nec quantum lusciniae dormiunt. In eos convenit, qui somni parcissimi sunt. Lusciniae minimum dormire feruntur, vel propter Ityn exstinctu: vel ob timiditatem. Sane magis arbitramur dictum quod lusciniae vernis mensibus, per omnem fere noctem perpetuo cantu garriant.
*oi(/w| m) o( dai/mwn te/rati s1ugkaqei=rcen.
id est,
Monstro cui fortnna me implicuit.
Trimeter est Catalecticus. Dici conveniet, ubi negotium incidit cum homine moroso, difficilique, cum quo non queas vivere, nec a quo te possis extricare. Carmen sumptum ex tragoedia Philoxeni poetae, apud quem Ulysses inclusus in antro Cyclopis, hoc modo loquitur:
*oi(/w| me\ o( dai/mwn te/rati s1ugka qei=rcen.
Refertur a Zenodoto.
*atene\s2 o(ra=n, id est, Defixis oculis obtueri. Si transferatur, proverbialis erit figura, nempe, pro eo, quod est, Attentius, accuratiusque considerare. Fixius intueri, pressius inspicere. Sumptum est ab animantibus, qui stupentibus, nec usquam dimotis oculis inspiciunt id, quo delectantur. Adagium recensetur a Diogeniano. Plutarchus in commentario De audiendo, *baru\s2 me\n ga\r o( a)kroath\s2 kai\ fortiko\s2 o( pro\s2 pa=n a)/tegktos2, kai\ a)tenh\s2, to\ lego/menon, id est, Gravis enim auditor, ac molestus, qui ad singula stupet, et defixis est oculis, uti dicitur Marcus Tullius pro Lucio Flacco, Ut totam causam quam maxime intentis, ut aiunt, oculis, acerrime contemplemini.
PULVEREM ob oculos offundere dicitur, qui de industria rem obscurat, et adversario iudicium eripit. Traductum videtur a militia. Saepefit enim, ut hostis, data opera, pulverem cieat in hostem. Hac arte Sertorius Romanus Cacitanos, (ut Graecus habet Characitanos) quosdam vicit, auctore Plutarcho, cuius rei mentionem fecimus in adagio de Caecia nubes attrahente. Utitur hoc proverbio praeter alios divus Hieronymus in Epistolis. M. Tullius gloriatur se in actione quadam iudicibus tenebras offudisse. Est apud Plautum in Milite, simile quiddam de glaucomate oculis oborto.
*yeka\s2 h)\ dro/s1os2, id est, Psecas, aut ros. In crebrius exspuentes dictitabatur, *yeka\s2 enim adspersio illa, ac velut irroratio vocatur, quoties minutissimis guttulis irrigamur, ut pluvia rori similima. Primitus autem per lusum dictum est in Antimachum Lyricum poetam, quod subinde exspuens eos, quibus cum loquebatur, conspergeret. Idem cognominis datum fuit et Olympico cuidam, quem nonnulli putant tulisse legem, ne quem nominatim taxarent poetae, atque ita factum, ut multo, quam prius, pauciores accederent ad certamen, et qui prodibant, laudarent, non carperent. Unde huiusmodi delinimenta, *yeka\s2 appellata videntur. Vocantur enim Psecades ancillae, quae delicatarum matronarum capillos medicato fuco conspergunt. Adagium refertur a Diogeniano. M. Tullius in epistolis ad Atticum, consputare dixit, pro convitiis levioribus aspergere, nimirum ad hoc adludens adagium.
*apori/a *ya/ltou bh\c, id est, Haesitantia cantoris tussis. Suidas adagium neotericum esse monet. Dictum videtur, quoties non suppetit, quod dicamus. idque velut aliud agentes dissimulamus, velut apud Platone Aristophanes, ne diceret in convivio, singultum fingit. Sumptum apparct a cantoribus, qui cum haerent in cantione, tussim simulant, ut hac videatur interrupta cantilena, non inscitia. Confinc putamus illi, quod alias dictum est, Tussis pro crepitu.
*parechulhme/non nou=n e)/xwn, id est, Mentem habens evandiam. parechulhme/non perinde sonat, quasi dicas Extibiatam. Ducta siquidem est metaphora a tibiarum linguis, quae posteaquam exciderint, inutilis est tibia.
*h panagai/a a)/rtemis2, id dest, Panagaea Diana dicebatur olim peregrinationem impensius amans, errabundus, instabilis, nulla certa sede consistens. Siquidem Diana vagari dicitur apud poetas, et per nemora, montesque oberrare. Quin domicilium etiam subinde mutat, nunc apud superos agens, nunc apud inferos. Ne specie quidem semper eadem, sed nunc pleno orbe, nunc mutila, nunc nulla.
PAROEMIAE speciem prae se geris illud Horatianum in Sermonibus:
Pastillos Rufillus olet, Gorgontus hircum.
Dicendum vel in duos aliquos diversis laborantes vitiis, vel in eundem sui dissimilem; nempe modo loquaciorem quam sat sit, modo impendio
taciturnum, interdum pueriliter ineptum, interdum Catone severiorem, nonnumquam profusum, nonnumquam sordidum. Siquidem, ut vitio dandum, si quis hircum oleat, ita adaeque vituperandum, si quis oleat unguenta. Nam pastilli, pillulae sunt unguentariae. Alterum spurci est, alterum mollis.
*arista xwlo\s2oi)fei=, sive, ut alias legitur, o)xei=, id est, Optime claudus virum agit, Dici solitum, ubi quispiam suam sortem, vel parum egregiam anteponit alienae, tametsi praestantiori. Ab Amazonum apothegmate natum aiunt. Traduot, morem Amazonibus fuisse quondam, ut pueros masculos, detorta tibia, coxa ve, claudos efficerent. Porro, cum bellum esset illis aducersus Scythas, atque illi eas conarentur illicere, ut ad sese desciscerent, dicentes, futurum, ut posthac non cum claudis, ac mutilis, sed cum integris vitis rem haberent, Antianira, Amazonum dux, respondit ad hunc modum: a)/rista xwlo\s2 oi)fei=. Usurpavit Athenaeus lib. 13. o)/ntws2 ga\r a)/rista xwlo\s2 oi)fa=|s2, id est, vere enim claudus optime virum agis. Theocritus filoi/fhn appellat virum coitus avidum. Hesychius fi/loifon dicit. Animadversum est etiam illud nostris temporibus plerumque qui tibiis sunt mutilis aut quopiam membro trunci, eos ad usum veneris reliquis magis idoneos esse, nimitum varia faciente natura. De claudo, quare sit salacior ceteris, caulam reddit Aristoteles in problematibus sectionis 10. Proble. 26. Quod in hoc parum alimenti deorsum delabatur, ob erurum vitium, plus autem superiora petat, et in semen vertatur.
*wgu/gia kaka, id est, Ogygia mala Recte dicentur vel ingentia, vel antiqua. Nam utrumque Graece significat Ogygium. Alii malunt ad Ogygium, primum Thebanae civiratis principem, referre. Huius filius Cadmus, ob filias suas invarias calamitates incidit. Quo respiciunt, qui Ogygia mala, pro atrocissimis interpretantur. Huiusmodi ferme Suidas, nisi quod magis probat, ut Ogygia mala, vetusta dicantur. Caererum, qui Ogygia vetera dicunt, illud sequuntur, quod olim Boeotiorum, ac Thebana regio, Ogygia dicta sit. Quin et omnis Attica olim hoc habuit nominis sicuti testatur Stephanus. Est et insula pervetusta, dicta Ogygia, in quam Ulysses naufragus emersisse fingitur ab Homero. Unde vox iam obsoleta velut in iocum proucrbialem abiit. Nec in figura sita est huius proverbii ratio, sed in novitate vocis, ut in operis huius initio monuimus. Confimili ratione, nec sine proverbii specie, Graeci priscos, ac pervetustos, w)geni/das2 et w)geui/ous2 appellant, a prisco quopiam deo, et multis iam saeculis obsoleto. Huiusmodi propemodum de Ogygiis Suidas, et Stephanus.
*pa/nta xnau/mata, id est, Omnia chnaumata, dicebant olim, quoties omne negotium significabant. xnau/mata enim Graeci placentarum, atque id genus ciborum fragmina vocant. Latini quoque reliquias belli, et reli quias Danaum dicunt simili figura. Refertur adagium a Zenodo.
Plato in Gorgia, pole/mou, kai\ ma/xhs2 fas1i\ xrh=nai, w)= s1w/krates2, ou(/tw
metalagxa/nein, id est, Ad belli, pugnaeque munia, Socrates, sic aiunt accedere oportere. Iocus erat proverbialis, ubi quis, negotio petacto, tum demum adveniret. Quemadmodum ignavi milites solent, qui conflictu peracto, sublatoque metu, tum denique solent adesse, vel ad colligendam praedam, vel ad epinicia, id est, epulum victoriale celebrandum. Nam verbum illud metalagxa/nein, tarditatem significat, ac seram muneris functionem. Socrates autem, respondens, paroemiam explicat simili paroemia, a)=ra to\ lego/menon, kato/pin e(orth=s2 h(/komen, dia\ u(sterou=men, id est, Num post festum, quod aiunt, venimus, seroque adsumus? Sumptum videtur a Rhoeso, Thracum duce, quem apud Euripidem obiurgat Hector, que serius ad belli societatem venisset, nimirum decimo demum anno:
*su/mmaxos2 men ou)/ ce/nos2 de\ pro\s2 tra/pezan.
id est:
Socius haud quidem advenis, sed hospes ad mensam, isque respondet:
*all) u(/steron me\n h)=lqon, en kairw=| d) o(/mws2.
*su\ me\n ga\r h)/dh de/katon ai)xma/ceis2 e)/tos2,
*kou)de\n perai/neis2.
id est:
Sero quidem, ast in tempore advenio tamen:
Nam tu quidem, iam proelians decenntum,
Nihil explicas.
Allusit huc, ni fallimur, Diogenes. Cum enim quidam inscripsisset aedibus suis hunc titulum, Iovis filius Callinicus Hercules hic habitat, ne quid ingrediatur mali. Diogenes adiecit aliam inscriptionem. meta po/lemon h( s1ummaxi/a, id est, Post bellum auxilium. Significans, sero vocari Hereulem depulsorem malorum, cum iam malus hospes immigrasset in eas aedes.
OBsequium amicos, veritas odium parit. Senarius est proverbialis apud Terentium in Andria, non admonens, quid oporteat fieri, sed ostendens, quid vulgo fiat. Vulgaris enim amicitia constat obsequiis. Nam, invicem connivere ad familiarium vitia,
Haec res et iungit, iunctos et servat amicos.
At inter veros amicos, nihil est veritate iucundius, modo absit asperitas agrestis, inconcinna, gravisque. Porro, qui vulgo plurimis studet amicus esse, moribus aiienis obsecundet, caveatque, iuxta Persium, Auriculas teneras modaci radere vero. Non probari vero sententiam hane poetae, satisindicat, cum ait, Namque hoc tempore: id est, his corruptis moribus. Eandem sententiam in Adelphis idem aliter extulit. Uthomo est, inquiens, ita morem geras. Donatus admonet proverbialiter dictum. M. Tullius in Sermone Deamicitia: Sed nescio quomodo verum est, quod in Andria familiaris meus Terentius dixit: Obsequium amicos, veritas odium parit. Molesta veritas est, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae, Sed obsequium multo molestius, quod peccatis indulgens, praecipitem amicum ferri sinit. Maxima autem culpa in eo est, qui et veritatem aspernatur, et in fraudem obsequio impellitur. Pindarus in Nemeis quinto, ou)/toi a(/pas1a kerdi/wn fa/nous1a pro/s1wpon a)la/qei) a)trekh\s2, kai\ to\ s1iga=n polla/kis2 e)sti\ s1ofw/taton a)nqrw/pwn noh/s1ai. Sentit simplicem veritatem, non semper, ut est, proferendam, quod
damnosa sit, sed sapientis esse, nonnumquam celare suam sententiam, in tempore prolaturus, cum fructus spes ostenditur. Apud Athenaeum libro quinto, citatur hic trimeter ex Agathone:
*ei) me\n fra/s1w ta)lhqe\s2, ou)xi\ s1) eu)franw=,
*ei) d) eu)franw=ti s1) ou)xi\ t) a)lhqe\s2 fra/s1w.
id est:
Si vera dicam, tibi voluptati haud ers;
Si sim voluptati, haud tibi vera dixero.
OBVIIS ulnis, est apud Quinctil. pro eo, quod est avide, sitienterque. Translatum ab iis, qui porrectis ulnis properant in complexum eorum, quorum magno desiderio tenebantur, quosque cupidissime conspiciunr. Legimus et Obviis manibus. D. Hieronymus ad Pammachium, Condiscipulum quondam et sodalem, et amicum, obviis, ut aiunt, manibus excipio. Basilius in praefatione dialogi, a)mfote/rais2 xers1i\n, id est, Ambabus manibus, eodem sensu scripsit. Haec si ad rem animi detorqueantur, figuram proverbialem habebunt. ut, Ego tuas literas obviis ulnis excipiam.
*lh/qhs2 pedi/on, id est, Lethes campus. Dicetur, vel de vehementer obliviosis: vel de rebus commenticiis, ac frivolis, quae nusquam sint. Aristophanes, ti/s2 ei)s2 to\ lh/qhs2 pedi/on; id est, Quis in Lethes campum? Vulgus enim nugas esse credit, quae de inferis tradunt poetae. Et, ut Iuvenalis inquit:
Stygio nigras in gurgite ranas
Nec pueri credunt.
*apanta toi=s2 s1ofoi=s1in eu)/kola.
id est:
Facilia cuncta sunt viris sapientibus.
Nihil est tam arduum, quod prudenti consilio non facile conficiatur. Aut, nihil tam acerbum, quod sapiens non aequo animo, facileque ferat, ratione cuncta leniente. Si addas verbum, constabit senatius. *esti d) a(/panta. Refertur a Zenodoto.
*apanta ga/r toi brwta\ poliorkoume/nois2.
id est:
Cinctis ab hoste vesca sunt et quaelibet.
Senarius proverbialis, Cum urget necessitas, nihil non facimus. Et vehementer famelicis nullus non suavis est cibus. Natum ab urbium obsidionibus, in quibus nonnumquam et canes, et feles, herbarum radices, nonnumquam humana excrementa, inopia cibi devorantur.
*apanq) o(/moia, dia\ r(odw=pis2 h( kalh\.
id est:
Simila cuncta, Rhodopis ipsa etiam decens.
Eadem est conditio mortalium: formosi pariter, ac deformes senescunt, ac moriuntur. Rhodopis nomen est pucllae cuiuspiam formae celebris, cui nomen a roseo adspectu videtur inditum. De Rhodope meretricula multa Herodotus libro scundo, nonnulla Plinius libro 36. cap. 12. Cum Graecum carmen habeat r(odw=pis2, mirum, cur Iuvenalis corripuerit:
- Dum Rhodopes uda terit inguina barba.
Refertur a Suida proucrbii loco.
*apas2 e)xi=nos2 traxu\s2, id est, Totus Echinus asper. In morosos, et iniucundis moribus quadrat. Echinus piscis, et item Erinacius, undique spinis obseptus est, ut nusquam im pune possis attingere. Est et hominum huiusmodi genus, cum quibus nulla ratione possis agere citra litem. Aristophanes in Pace:
*ou)de/ pot) a)/n qei/hs2 lei=on to\n traxun\ e)xi=non.
id est:
Exscabro in lavem numquam vertetur Echinus;
*apanta toi=s2 kaloi=s1in a)ndra/s1in pre/pge, id est, Bonos probosque cuncta perdecent viros. Habet hoc improbitas, ut, si quis illaudatus, recte faciat, dicatve, tamen nescio quo pacto non adsit decorum illud: Contra, veram virtutem decus quoddam comitatur, ut, quidquid vir bonus agat, id decorum esse videatur. Tametsi potest et hic accipi sensus. Cuncta formosos viros decent: quod formae gratia commendat et dicentem, et canentem, et quidvis agentem. Id erit venustius, si huc deflectat, ut dicas, in bonam partem accipi, laudarique, quidquid dixerint fecerintque gratiosi apud principes: adeo, ut, quod huic capitale sit futurum, illi laudem etiam pariat. Refertur a Diogeniano.
*pa/res2 to\n ma/ntin, id est, Omitte vatem. Uti conveniet, quoties alicui parcendum admoncbimus, quod is eximius sit et im munis habendus e vulgari sorte. Veluti, si quis poetae, theologo, sacerdoti diceret, oportere parci. Antiquitus mos erat, ut augur coronatus ante aciem incederet: neque fas erat, hunc telis impetere, ut ponte virum sacrum. Poterit adagium etiam per ironiam usurpari.
Oderint, dum metuant. Tyrannica vox, sumpta e tragoedia, et a nemine scriptorum non usurpata. M. Tullio familiaris: quam etiam in vulgi sermonem processisse, satis indicat Seneca libro de Clementia secundo scribens, multas voces, magnas, sed detestabiles, in vitam humanam pervenisse, celebresque vulgo fieri, ut illam: Oderint, dum metuant. Cui Graecus, inquit, versiculus similis est, qui mortuo terram misceri ignibus iubet. Idem libro De ira primo: Nam aliquae voces ab iratis emittuntur, quae magni videantur animi, verum ignorantibus magnitudinem: qualis illa dira, et abominanda, Oderint, dum metuant. Syllano scias saeculo scriptam. Licebit adagium per iocum usurpare: veluti, si quis eruditione snperior de clanculariis hostibus, qui tamen ob metum hiscere non audeant, dicat: Oderint, dum metuant, Conveniet et in divites, qui dicunt illud Horatii:
Populus me sibilat, at mihi plaudo
Ipse domi, simal ac nummos contemplor in arca.
Item illud Iuvenalis:
-Tunicam mihi malo lupini,
Quam si metoto laudet vincinia pago.
PRoverbiali figura dictum est et illud ab Horatio:
Alter Mileti textam cane peius et angue,
Vitabit chlamydem.
Sentit autem, ut opinamur, de cane rabiente. Quod si longius etiam
traducatur, magis erit proverbiale, ut, Hic totus sucris addictus est: literas, quas amavit aliquando, nunc (quod aiunt) vitat cane peius, et angue. vel, Hic se totum adulatoribus permittit: amicos, a quibus verum audiat, vitat cane peius, et angue:
Idem Horatins in Odis:
Cur olivum
Sanguine viperine
Cautius vitat.
Plaurus in Mercatore:
Nempe ruri uxor est tua, quam dudum dixeras
Te odisse aeque atque angues.
*hliqiw/teros2 koroi/bou, id est, Stultior Coroebo. Proverbialis hyperbole, in stupidos, et vaecordes. Coroebi stultitia vulgi fabula celebrata est, qui maris undas numerare sit conatus, cum non potuerit ultra quinque prosequi supputationem. Meminit huius Eustathius in decimum Odysseae, et Lucianus in Amoribus. Quamquam apud alios koru/bou, legimus pery. Adduntque quidam, Corybum hunc Mygdonis Phrygis fuisse filium, temporibus belli Trolani. Meminit et Virgilius Coroebi cuiusdam:
-Iuvenisque Coroebus
Venerat, insano Cassandra captus amore,
Et gener auxilium Priamo, Phrygibusque ferebat.
Quo quidem in loco Servius indicat sumptum ex Euphorione. Hunc, inquit, Coroebum stultum inducit Euphorion, quem et Virgilius sequitur, dans ei:
-Dolus, an virtus, quis in hoste requirat?
Cum sit turpissima dolo quaesita victoria.
*stupei=on gero/ntion, id est, Stupa, sive stipulaceus seniculus. De viribus effeto sene. Similimum illi, quod alio diximusloco, Homo bulla. Sumptum a ligno, quod iam exaruit, exsucumque redditum est, et marcidum, in stipulae morem. Stupa dicitur, quod e lino excutitur siccum, et inutile.
*stiba/des2 formi/wnos, id est, Tori Phormionis. De stratis sordidis, ae frugalibus, minimeque delicatis, qualia sunt cubilia militaria, et quale sibi apud Homerum parat Ulysses, ex arborum congestis frondibus, ac ramis humi substratis. Refertur a Suida. Phormio dux quispiam militum fuit, in perferendis militiae in commodis notae, sicut conicimus, patientiae. Poterit et longius deflecti ad quamvis tractationem duriusculam. Extar in Pace Aristophanis:
*ei) ga/r moi ge/noit) i)dei=n tau/thn h( me/ran pote/.
*polla\ ga\r hn)exo/mhn
*pra/gmata/ te kai\ stiba/bas2 a(\s2 e)/laxe formi/wn.
Id est, Utinam mihi contingat videre hunc diem. Multas enim sustinui tum molestias, tum culcitras, quas sortitus est Phormio. Versus sunt chorici, coque prosa vertimus.
*th=s2 mwri/as2, to\n di/a nomi/zein, o)/nta thlikoutoni, id est, Inscitia est, natum tot annos, credere esse ullum Iovem. In eum accommodari potest, qui, grandis natu, dicit, aut sentit absurdum quippiam, cum propter aetatem nihil oporteat iam ignorare. Non convenit enim in natu grandes puerilis
superstitio. Recensetur a Suida. Carmen est Aristophanis in Nubibus,
*idou/g) i)dou\ di\ o)lu/mpion, th=s2 mwri/as2
*to\n dia\ nomi/zein o)/nta thlikoutoni\.
id est:
Ecce, ecce Olympium Iovem, demen tia est,
Natum tot annos credere esse ullum Iovem.
*to\ s1o\n o)/nar s1oi dihgou=mai, id est, Tuum somnium tibi narro, id est, Narro tibi, quod ipse me rectius nosti. Apud Suidam haec referuntur ex auctore quopiam, *ei) ga\r e)gw/s1oi nun= au)to\n gnwri/cw, pe/ponsqa to\ th=s2 paroimi/as2, to\ s1o\n o)/nar s1oi dihgou/menos2. id est, Quod si te tibi ipsi notum reddere coner, tum mihi acciderit id, quod proverbio dicitur, ut tuum tibi somnium narrem. Plato libro De Repub. 8. *to\ e)mo/ng) e)/fh, e)moi\ le/geis2 o)/nar. id est, Meum quidem, inquit, mihi narras somnium. Traductum videtur ab his, qui o)neiropo/lous2, id est, somniorum interpretes consulunt: a quibus nonnulli hoc quoque requirunt, ut quid somniarint, coniciant, quasi parum sit, si interpretentur. Ad eum modum aegroti quidam imprudentes a medicis exspectant, ut viso duntaxat lotio, divinent et sexum, et aetatem, et omnem morbi naturam, ubi, et unde acciderit, quid sentiant, ac propemodum etiam, quid in febri somniarint.
*numfi/ou bi/os2, id est, Sponsi vita, pro molli, ac delicata. Confine illi, quod alibi relatum est, musica vira. Suidas senarium hunc adducit, qui exstat apud Aristophanem in Auibus.
ymei=s2 men a)/rage zh=te numfi/ou bi/on,
id est:
Sponsiquidem profecto vitam vivitis,
Propterea quod proci frondibus, et sertis coronari soleant, et delicatius, nitidiusque coli, vel quod molles videantur, nuptiis inhiantes. Apud Athenaeum libro 8. Stratonicus citharoedus Rhodios leukou\s2 kurhn ai/ous2, kai\ mnhsth/rwn po/lin, id est, Albos Cyreneos, et procorum civitatem appellat. Nisi malumus ad Homericos illos Penelopes sponsos referre, quibus nihil cordi erat praeter convivia, citharam, choream, talos, discum, parasitos, atque id genus alias voluptates. Unde Horatius Homines luxu deditos, sponsos Penelopes appellat.
*h me\n kle/os2, h)de\ kai\ h)=sqa,
id est:
Et dicebaris, erasque.
Hemistichion proverbiale, quoties facta respondent opinioni. Suidas meminit e poeta quopiam. Est enim fragmentum carminis Heroici.
*eca/nths2 leu/s1w tou)mo\n kako\n a)/llon e)/xonta.
id est,
Indemnis spectabo alium mala nostra ferentem.
Hoc est, ex aliorum malis ipse rebus meis consulam, e)ca/nths2, autem dixit, quasi e)/cw th=s2 a)/ths2, id est, extra noxam situs, et illaesus. Similimum illi Plautino,
Feliciter sapit, qui alieno periculo sapit,
*am) e)/pos2, a(/m) e)/rgon. i. Simul dictum, simul et factum. Ubi quis citra moram id re praestat quod verbis pollicetur.
Latini, Cum dicto, dicunt, pro eo quod est, statim posteaquam dixeris. Et Virgilius,
Et dicto citius tumida aequora placat.
Sumptum apparet ex Homero, apud quem est hoc carmen,
*au)tik) e)/peiq) a(/ma mdsqos2 e)/hn, tete/lesto de\ e)/rgon.
id est,
Mox, simul ac dictum est verbum, res ipsa peracta est.
Idem Graecis dicitur unica voce, a)utoboei\, quod a militari clamore translatum videtur, quo nonnumquam funditur hostis priusquam ad manus fuerit ventum. Sic usus Thucydides. Theopompus usus est, pro kata kra/tos2, id est, vi ac virtute, non ex insidiis. Quisquis enim insidias molitur hosti, silet; qui fidit viribus suis, cum clamore irruit in hostem. Quidam putat dictum a bubus, ut deductum videatur ab arantibus, qui cum pollicentur se eodem die, id est, a)uth=mar aliquid operis absoluturos, dicere solent a)utoboei\, hoc est, priusquam disiungam boves. Transfertur ad cuiuslibet actionis celeritatem, ut perinde valeat, atque meta xrh=ma, au)to/qen.
*proba/llein toi=s2 kus1i\n a)/rnas2, id est, Obicere canibus oves, dicebatur, qui imbellem et litium imperitum, calumniatoribus et exercitatis exponeret, quod id animal omnium maxime sit imbelle. Refertur a Diogeniano, Hemistichium est heroicum, ex oraculo quopiam, ut conicimus, decerptum.
*anendeh\s2 o( qeo\s2, id est, Nullius egens Deus. Admonet paroemia, nullum esse mortalium tam absolutum, in quo non aliquid desideretur, unum esse Deum, undequaque perfectum: Dici potest et in divites, aut plurimis praeditos naturae pariter ac fortunae commoditatibus, tamquam Dei cuiuspiam similes, ut quibus omnia suppetant, quaecumque videntur ad perfectam felicitatem pertinere.
PLautus in Captivi duo, Nucleum amisi, reliquit pignori putamina. Verba sunt Hegionis, ubi rescivisset, sibi impositum esse, et herum amissum pro servo, servum pro domino retentum. Is enim, ex quo fructus exspectabatur, aufugerat, eo relicto, ex quo nihil emolumenti poterat capi. Allegoria per se liquet.
*gumnw=| fulakhn\ e)pita/tteis2, id est, Nudo custodiam mandas. Quoties negotii quippiam mandatur ei, cui deest praestandi facultas, obeundaeque provinciae propter inopiam neutiquam idoneus est. Neque enim nudus commode potest excubias agere propter rigorem nocturni frigoris, neque ad pugnam est idoneus mermis. Refertur a Zenodoto. Quo longius deflectetur, hoc erit proverbialius. Iniungis, ut aliquid in hunc poetam scribamus, verum iuxta vetus proverbium, gumnw=| th\n fulakhn\ e)pita/tteis2. Neque enim est, quo meum interim otium alam. Hesychius non nihil dissidet ab his, quae a Suida, Zenodotoque traduntur: licet is locus apud hunc depravatus habeatur in editione Aldina. Ceterum conicimus sensum hunc esse: proverbium dici solere, ubi quid mandatur his, quibus nihil opus est. Propterea quod vel iniussi cogantur id facere, nisi fallimur ob id quod nudis nihil est, quod egeat asservatore.
*nun= ge/noito s1wqhn=ai, id est, Nunc contingat servari: Cum significamus nos satis cauturos in posterum, si modo liceat praesens periculum effugere. Hoc modo Davus in Andria: Post hac incolumem sat scio fore me, nunc si devito hoc malum. Natum aiunt ex apologo quopiam. Aquila testudinem unguibus rapuerat, eam parabat e sublimi deicere, quo testa rupta carnibus vesci posset. In hoc itaque discrimine testudo optabat, ut in praesens incolumis esse posset, de reliquo sibi curae futurum, nequando in simile periculum incideret, nun= ge/noito s1wqhn=ai, tou= de\ loipou= au(th=| melh/s1ei, id est, Nunc liceat incolumem esse, de reliquo mihi ipsi curae fuerit. Quidam apologum narrant ad hunc modum, Testudini quondam incessisse volandi desiderium. Aquilam orasse, ut se doceret. Cumque illa negasset, fieri posse, quod natura refragaretur, illa nihilominus instabat. Itaque paruit Aquila, ac Testudinem in sublime vectam demisit, ut volatum experiretur. Et cum timeret infelicem eventum, optavit, ut id temporis contingeret incolumem esse, ndn s1wqei/hn. Ita Diogenianus. Suidas hoc modo refert, ndn s1wqei/hn, i(/n) h)=| moi di/dagma tou=to tou= xro/nou loipou=, id est, Utinam nunc incolumis evadam, ut hoc mihi documentum sit in reliquum tempus. Plinius facit tertium quoddam Aquilae genus, quam alii morphnon, nonnulli plancum et anatariam, Homerus percnon vocavit: lingua caret eoque muta, sed dentibus armata, nigerrima, prominentiore cauda. Huic ingenium est, testudines raptas frangere e sublimi iaciendo. Atque hac sorte ait Aeschylum poetam interiisse, cum praedictum esset, eum ruina periturum, isque quo caveret, eum diem sub dio perseverasset. Nam aquila, decepta splendore capitis, caluitio renidentis ad solem, dum saxum esse putat, testudinem illisit, ut fractae carnibus vesceretur. Auctor Valerius Max. lib. 9. cap. 12.
*ndn eu)= peplo/hka, o(/te nenaua/ghka, id est, Nunc bene nauigavi, posteaquam naufragium feci. Quories id, quod videtur incommodum fortuna praeter spem vertit in bonum. Zenon Cirtiensis, qui relictis prioribus praeceptoribus, Cratetis auditor esse coepit, naufragio eiectus, dixisse legitur, eu)=ge poiei= h( tu/xh pros1elau/nous1a h(ma=s2 filos1ofi/a|, id est, Bene facit fortuna, cum nos ad philosophiam admovet. Auctor Suidas. Plutarchus in libello De utilitate capienda ex inimico, meminit huius proverbii.
*ndn ei)s2 xw/ran h)=lqon, id est, Nunc in regionem veni. Ab iis dictitari solitum, qui tandem sua sponte illuc, quo oportuit, perveniunt, cum diu non querunt. Fit enim plerumque, ut res diu quaesita non occurrat, tandem velut ultro veniat in mentem. Quidam sic efferunt, *ndn ei)s2 xw/ran h)=lqes2, id est, Nunc in regionem venisti, ubi quis eo venit, quo se venturum negarat.
*ndn tou=t) enei)n) h(/kei to\ da/tidos2 me/los.
id est,
Nunc, id, quod aiunt, Datidis adest cantio.
Dicebatur, ubi quid laetum ac festivum accidisset. Datis quispiam erat Persarum satrapes, excelles in rei bellicae gloria. Is Graece loqui
conatus, consueult dicere, h(/domai, dia\ eu)frai/nomai, kai\ xai/romai. id est, Delector, gaudeo, laetor. Ea cum saepius ac male Graece pronuntiaret, res in vulgi iocum abiit. Auctor Suidas. Exstat autem apud Aristophanem in Pace:
*ndn tou=t) enei=n) h(/kei to\ da/tidos2 me/los,
*o defo/menos po/t) h)+|de th=s2 mes1hmbri/as2,
*ws2 h(/domai kai\ te/rpomai kai\ xai/romai.
i.
Adest, ut aiunt, cantilena Datidis,
Quod mastuprans is cecinit in meridie,
Ut laetor, ut delector, utque gaudeo.
Interpres addit, Dasimum usurpari pro barbarismo, eo quod xairomai dixerit pro xairw secutus vocum consonantiam, quemadmodum apud nos ridetur, qui dixerit corpus meus, et domus tuus. Nam xai/romai Graecis non dicitur. Miror autem cur interpres huic velut ad finem subiunxerit.
Exquo coniectura sumi potest, hoc proverbium natum ex inscitia linguae, quae non raro praebet huiusmodi risus materiam, dum Germani gestiunt loqui Gallice, aut Galli Germanice. Idem accidit in surdastris.
*ou) sths1omai le/aina e)pi\ turoknh/stidos.
id est,
Non ego leaena statuar in tyrocnestide.
Proverbium meretricium, cum negat scortum sui copiam facturum sese. Nam in capulis militarium gladiatorum elephantes ac leones imponi solent. At hi procumbentes inscalpuntur, sive ne laedant manum utentis gladio, sive ne defringantur facile, si in pedes erecti fingerentur. Tyrocnestis vox militaris videtur ensem significans. Potest adagium et ad verecundiorem usum detorqueri, ut si quis negans se per omnia morem gesturum, inseruiturumque pro libidine dicat, ou) sth/s1omai le/aina e)pi\ turoknh/stidos. Adagium recenset Suidas. Exstat autem apud Aristophanem in Lysistrata.
*mh\ kata boo\s2 e)/uxou. Ne contra bovem opta: Admonet adagium, non esse vitam instituendam iuxta votum animi, neque quiduis sperandum a superis, sed ut ea duntaxat sibi quisque promittat, quae possit industria consequi. Refertur in collectaneis Diogeniani. Unde sumpta metaphora parum liquet, nisi quod apparet ductam ab agricola, qui negligens adhibere bovis operam in coledis agris, optat ut citra suum laborem proveniat seges.
Quin tilianus Institutionum orator. lib. 5. paroemiae, quam ait esse ceu brevem apologum, hoc affert exemplum. Non nostrum onus, bos clitellas? Satis constat ex apologo sumptum: verum quis sit is apologus, equidem nondum reperimus: M. Tullius epist. ad Atticum lib. 5. in epist. cuius initium est, Laodiceam veni pridie Calen. sextiles, videtur ad hoc adagium alludere, et nobis velut ansam coniectandi praebere. Inde, inquit, ire ad Taurum cogitabam, ut cum Maphragone collatis signis, si possem de servo tuo decidere. Clitellae bovi sunt impositae. Illa ne? Non est nostrum onus, sed feremus: Quibus ex verbis, odorari licet, non nostrum onus, bos clitellas, proverbium fuisse recusantis munus aliquod veluti parum accommodatum sibi. Neque enim boum est, clitellis tergo impositis onera gestare, sed potius asinorum ac mulorum. Proverbium usurpavit et Ammianus lib. 16.
PLautinum illud in Trinummo proverbiali schemate dictum videtur: Nota res mala optima est. Dictum est autem sub persona senis, suadere conantis amico, ne uxorem tametsi malam repudiaret, aliam ducturus: propterea, quod plerumque fit, ut qui commutat, primum pro malo peius accipiat, tum ignotum pro noto, postremo insuetum pro familiari. Tantum enim valet adsuetudo, ut mala quibus adsueverimus, optima videantur. Contra quae sint optima propter insolentiam pessima videantur. Adagium itaque deterret, ne temere novandis rebus studeamus, vitemusque vitium illud, haud scimus an maximum, quod Graeci filo/kainon appellant, id est, novarum rerum appetentiam, cui comes alterum veluti Germanum, quod a)yi/koron vocant, quod mox fastidiuntur paulo ante adamata. Convenit cum Plautina sententia, quod apud T. Livium Pacuvius Calavius suadens Campanis, ne senatores mutare vellent populum iam re doctum dicere compulit, Notissimum quodque malum maxime tolerabile esse. Huc pertinet et Ouidianum illud:
Quod male fers, adsuesce, feres bene. multa Vetustas
Lenit.
Eodem pertinet et mimus ille, nescio cuius,
Mulier tum demum est bona, cum aperte est male.
Cognitum enim malum, aut vitamus, aut nos ad id accommodantes ferimus. Item ille, Consueta vitia ferimus, non reprehendimus, Aristo. lib. Moral. Nicomachiorum 7. a)ei\ ga\r ponei= to\ cw=on w(/per kai\ oi( fus1ikoi\ lo/goi martu/rous1i to\ o(ra=n kai\ to\ a)kou/ein fa/s1kontes2 ei)+nai luphro\n, a)ll) h)/dh s1unh/qeis2 e)s1me\n w(/s2 fas1in, id est, Semper enim animal laborat ut audiat, videatque, quemadmodum testantur et naturales sermones, dum fatentur quidem esse molestum, sed iam adsuevimus ut aiunt.
STrophilus servus in Aulularia Plautina, aulam auri plenam a sene defossam, furto sustulerat, eamque rem gestiens indicare hero, reperi, inquit. Et rogatus quid reperisset, non quod pueri clamitant, inquit, in faba se reperisse: proverbiali nimirum figura magnum quiddam reperisse se significans. Est enim Midas vermiculus quidam, qui fabis innascitur: hunc si quando nacti sunt pueri, gestiunt atque exclamant, perinde quasi magnum quiddam invenerint.
*mi/das2 o( en ku/bois1in eu)boulo/tatos2.
i.
Midas qui in tesseris consultor optimus.
Proverbium a tesserarum ludo natum. Est enim Midas iactus vocabulum. Refertur a Suida proverbii nomine. Perpendat diligens et eruditus lector, num eu)bolw/tatos2 legi oporteat, ut versus sit iambicus trimeter:
*mi/das2 ga\r en ku/bois1in eu)bolw/tatos2.
i.
In tesseris iactus midas prosperrimus.
Accommodari poterit adagium ad rem, quae forte fortuna bene cadit.
*an mh\ kaqarh=|s2, dia\ a)le/s1h|s2, ou) mh\ fagh=|s2.
id est,
Nisi et repurges et molas, haud unquam edes.
Id est, non continget tibi victus, nisi tuam item industriam adiunxeris. Ceres cum ostenderet usum frumenti Triptolemo, ita dixisse fertur. Videtur esse senarius e poeta quopiam usurpatus, sed depravatus, constabit filegas ka)|le/s1h|s2. Potest transferri longius, non proderit tibi ingenii felicitas, nisi exercueris. Inutilis erit principum favor, nisi te gesseris ut oporter. Nihil conducet, quod doctum praeceptorem nactus es, ni vigilaveris. Refertur a Diogeniano.
*ou)de\n diois1eis2 xairefw=ntos2 th\n fu/s1in.
id est,
Nihil ore quidquam a Chaerephonte discrepas.
In macilentum pallidumque dicebatur. Chaerephon enim tragoediarum scriptor fuit. Is Heraclidarum res prosecutus est. Quoniam autem in nocturnis lucubrationibus erat maiorem in modum extenuatus confectusque vulgari ioco taxatus est. Quin etiam noctuae cognomen additum. Aristoph. in Nebulis:
*ou)de\n dioi/s1eis2 xairefw=ntos2 th= fu/s1ei.
id est,
Nihil figura a Chaerephonte differs.
Allusit idem in Pluto:
*ou)de\n dioi/s1ont) a)ntikru\s2
*tw=n h(rakleidw=n, ou)d) o(tiou=n tw= pamfi/lou.
id est,
-Ne tantulum quidem
Ab Heraclidis differentem Pamphili.
Pamphilus enim in Stoa depinxerat Heraclidas supplices Atheniensibus, ad quos metu Eurysthei confugerant. Hos igitur vocat Heraclidas Pamphili.
*ele/fantos2 dia fe/reis2 ou)de\n, id est, Ab Elephante differs nihil. In magnos et stupidos dicebatur: etiam si primam ingenii laudem Plinius tribuit Elephantis, sed inter bruta: Verum corporis moles, et formae foeditas adagio locum fecit. Refertur a Diogeniano. Videtur huc alludere Palestrio Plautinus, qui herum suum Elephanti corio circumtectum ait, nec plus habere sapientiae quam lapidem.
*ou) d) ento\s2 i)wrou=, id est, Ne intra vestibulum quidem. In tumidos, feroces et insolentes dici solitum, qui procul omnes a sese submovent. Lexerat Athenis, ut homicidio contaminati extra septa sacrorum consisterent. Siquidem prima magnarum atria, solent patere quibuslibet. Ad hunc morem adagium videtur alludere.
ARistophanes apud Suidam in Lysistrata:
*ka)st) enei=no t) ou)=pos2 o)rqw=s2 kou) kakw=s2 ei)rhme/non
*ou)/te s1un\ panole/qrois1in, ou)/t) a)/neu panole/qrwn.
id est,
Istud haud male, imo recte proditum est pro verbium,
Nec simul cum postibus, nec rursus absque pestibus.
De uxoribus dictum, cum quibus incommode sane vivitur: sed nec citra has constant familiae. Simile illi, quod est in Epigrammatis:
Nec tecum possum vivere, nec sine te.
Et quod alibi retulimus, a)nagkai=a kaka\.
Citantur eodem loco versus et hi:
*kako\n gunai=kest, a)ll) o(/mws2 w)+ dhmo/tai
*ou)k e)/stin eu(rei=n oi)ki/an a)/neu kakou=.
id est,
Malum quidem uxor, attamen cives, sine hoc
Nulli licet parare familiam malo.
Notum est illud Catonis, quod cum uxoribus incommode vivitur, at sine illis omnino non vivitur.
*ou)/te ta\ tri/a sthoixo/rou ginw/s1keis2, id est, Ne tria quidem Stesichori nosti. De vehementer indocto et imperito dici solitum. Adagium sumptum hinc existimant, quod pleraque Stesichori poemata Epodica sunt, quae tribus constant, strofh=|, a)ntistro/fw|, kai\ e)pwdw=|. Strophe est prima series variis metrorum generibus incedens. Antistrophus est iteratus per eadem ferme genera recursus Epodus est diversi carminis accentio. His et alii tragici poetae nonnumquam utuntur, potissimum in choris.
*nhfa/lia cu/la, id est, Nephalia ligna. Dici posse videtur in abstemios, et ab omni voluptate procul alienos. Apud Athenienses, nephalia ligna vocabantur, quae neque vitea essent, neque ficulna, neque myrtea. Nephalia sonat, quasi dicas sobria.
*nhfa/lios2 qus1i/a, id est, Nephalium sacrificium. De convivio abstemio non inepte dicetur: aut de convivio vehementer frugali, sobrioque. Apud Athenienses hoc genus sacrificii exhibebatur Mnemosynae. Aurorae, Soli, Lunae, Nymphis, Veneri, et Uraniae. Nam in eo non libabatur vinum, sed aqua melle diluta. Haec ferme Suidas. Meminit et Iulius Pollux libro sexto, capite tertio, addens nhfal. u/ein idem esse quod nhfa/lia squ/ein. Hoc sacrificii genus a)/oinon dicebant, quemadmodum cetera in quibus vinum adhibebatur, oi)no/ponda vocabant. Seleucus apud Athenaeum libro secundo, negat, apud veteres fuisse morem, ut vini copia, aut aliud quidlibet deliciarum inferretur in sacrificia. Cum enim sacrificia deorum gratia peragerentur, unde et qoi/nas2, et qali/as2, ac me/qas2 appellabant, qoi/nas2 quod deorum gratia vino uterentur, qali/as2 quod deorum gratia vescerentur, convenirentque, me/qas2 vero, quia ut indicavit Aristoteles, meta to\ squ/ein, id est, post sacrificium vino uterentur, non conveniebat illic ventris negotium agere. Ibidem Epicharmus his verbis notat mores collapsos, en men qus1i/as2 qoi/nh, en de\ sqoi/nhs2 po/s1is2 e)ge/neto, en de\ po/s1ios2 kw=mos2, en kw/mou d) e)ge/neto quani/a, en squani/as2 di/kh, en de\ katadi/khs2 pe/dai kai\ s1fa/kelos2 dia\ zhmi/a, id est, ex sacrificio epulum, ex epulis facta est potatio, ex potatione commessatio, ex commessatione facta est subatio, sive ludus, ex subatione seu ludo lis, ex condemnatione compedes, sphacelus et mulcta. Quamquam hic locus non caret suspicione mendae. Videtur enim deesse particula, en di/khs2 katadi/kh. Non dissidet ab illo quod alio posuimus loco, Caninum prandium.
HORATIUS Satyra tertia:
Neglectis urenda filix innascitur agris.
Mira dmonuit allegoria, animum honestis excoledum disciplinis, alioqui futurum, ut inutili silva vitiorum occupetur. Filix enim herba invisa agricolis, quae totos agros occupare solet, nec facile repurgatur, ubi semel occupaverit.
*nau/frakton ble/peis2. Nauphracton Graece classis est ad bellum instructa. Solent autem in triremibus magna quaedam inesse foramina oculorum instar, per quae remos inserunt. Unde velut aenigmatice dictum, classis more intueris: de his, qui latis ac praegrandibus, aut toruis et minacibus oculis quempiam aspicerent. Aristophanes en a)xarneu=s1i:
*pro\s2 tw=n qew=n a)/nqrwpe nau/frakton ble/peis2.
id est,
Homo per deos, quiddam obtuere classicum.
Fortassis et hinc proverbii iocus est natus, quod Athenienses aliquoties feliciter navali pugna rem gesserint, velut apud Artemisium et Salaminem, unde sublati animi. Unde videtur dictum in turgidos et arrogantes.
*pra/gmat) e)c a)praci/as2.
i.
-Ex otio negotium.
Hemistichium iambicum usurpandum, ubi res praeter opinionem evenit, et inde tumultus oboritur, unde tranquillitatem et otium sperabamus. Nam et istud multis usu venit, ut dum sectantes otium, fugiunt honestam industriam, incidant in turbas inexplicabiles. Auctor Suidas. Nec indicat unde sit natum.
*ploi=on h)\ kunh=, id est, Navis aut galerus. De re ancipiti. Quod genus si quis de voce incognita diceret, aut piscem significat, aut cucurbitam. Nec invenuste dicetur in eos, qui cultu, moribusque diversam personam prae se ferunt. Veluti si quis pallio philosophico baltheum adderet militarem. Fragmentum est senarii ex Auibus Aristophanis ploi=on h)\ kunh=, id est, Aut galerus, aut ratis. Sumptum ab hoc triremium genere, quas hodieque vulgo dicunt galeas, veluti dicas galeratas. Hae sic eranti instructae, ut remos alarum vice porrigerent, moverentque. Ceterum summo malo glaerum, seu petasum instar Mercurii praeferrent. Nam Peloponnenses pe/tas1on, id est, galerum, appellant kunhn=, u)po\ kuno\s2, a cane, quod hoc genus pilei primum e pellibus canum fieri consuevit. Hinc iocus militaris videtur fuisse natus in elatos, et fastuosos, supericilioque arroganti. Itidem Festus Pompeius indicat quasdam naves onerarias appellatas Corbitas, quod in summo malo pro signo Corbem haberent. Quae bello erant paratae, galeam habebant: quae ad celeritatem, petasum Mercurii signum gestabant.
*ma=can ge memaxw\s2 thn\ u(p) e)mou= memagme/nhn, id est, A me ante pistam mazam iste pinsuit. De his dici solitum, qui sibi alienae industriae laudem vindicant, et magnam gloriam alieno labore partam, verbis in se transmovent, ut Terentianus ait Gnato. Maza cibi genus ex lacte et farina, ferme panis instar confectum. Paroemia refertur et ad hunc modum, *ma=zan u(farpa/s1as2 thn\ u(p) e)mou= memagme/nhn, id est, Subrepta maza quam pinsueram, ubi quis alienis fruitur laboribus. Sumptum est autem ex Equitibus Aristophanis, quo loco carmen huiusmodi est.
*kai\ prw/hn ge mou
*ma=zan memaxo/tos2 en pu/lw| lakwnikhn\,
*panourgo/tata/ pws2 peridramw\|n u(farpa/s1as2
*au)to\s2 pare/qhke thn\ u(p) e)mou= m/emagme/nhn,
*hma=s2 d) a)pelaun/ei.
id est,
Cumque ipse pridem pinsuerim mazam in Pylo
Laconicam, iste adcurrit astutissime.
Raptamque mox adposuit, quam ego pinsui,
At submovet nos.
Demosthenes qui bello Peloponnesiaco dux fuit Atheniensium: is collega Nicia, Pylum urbem diuturna obsidione in rerum omnium desperationem adduxit. Cui successit Cleon e coriario Imperator, qui alieno labore partam gloriam in se transtulit, paucis post diebus Pylo capta. Quaeritur igitur in hac fabula Nicias ac Demosthenes, de laude sibi praerepta per Cleonem. Aristophanis historia narratur adeo non modo varie, verum etiam prolixe, ut non libeat referre. Indicatum est unde peti possit.
*nau/s1wn naukra/tei, id est, Nauson Naucrati. Quoties aliqui similia invicem responderent. Veluti si quis herus salutatus herum resalutet. Et nebulo compellatus, nebulonem vicissim compellet. Nauson enim et Naucrates utrumque a nave dicitur. Perinde quasi dicas, nauta nautae. Hesychius indicat vocem hanc confictam a Cratino Nauson, a servandis navibus, et naukra/ths2 a nau=s2 et kratei=n: sermonis color sumptus est ab epistolis ut indicat Suidas, perinde quasi dicas, Pompeius Pompilio salutem, aut iuvenis iuvenem appello. Huius formae sunt et illa a)gasqw=n a)gasqi/des2, et leu/kwnos2 leukw/teros2. Tale quid dam innuit, ni fallimur, Aristophanes in Equitibus, ou)de\ naufa/nths2 ge th=s2 nau/s1wnos2, ut subaudiatur a)/rcei. Arbitramur autem in proverbio nausonem esse non hominis nomen, sed civitatis, quemadmodum et Naucratis Aegypti civitas est.
*ai)=r) ai)=re ma=can w(s2 ta/xista kanqa/rw|.
id est,
Mazam sine mora pone pone cantharo.
Hoc versiculo Aristophanes exorditur ei)rhn/hn, quem eruditi proverbii loco referunt. Id usurpare licebit, quoties sordidus cibus immundo convivae adponitur. Quidam ministris panes furfuraceos adponunt, furfur autem tritici purgamentum est. Unde per furfuraceam mazam cibum alvo redditum innuit. Hinc enim ut nascuntur, ita et aluntur canthari: quos Latini scarabeos vocant. Aperit id cum addit. *do\s2 ma/zan e(teran e)c o)ni/dwn peplas1me/khn. id est, Mazam alteram da, e stercore asini conditam. Porro maza confectio quaedam erat ex farina et lacte, panem imitans. Similimum est illi, quod alio posuimus loco, Cyprio bovi merendam.
*ou)k e)st) e)mo\n to\ pra=gma, polla\ xaire/tw.
id est,
Multum valeat, haud est meum negotium.
Quoties negabimus nos laborare de re, quae nihil ad nos pertineat. Refertur a Diogeniano. Non dissimile ei.
Item illud quod est apud Aristophanem in Equitibus, *ta)llo/trion
a)mw=n sqe/ros2, id est, Alienam metuens messem, quidam ad eandem accommodant sententiam, etiamsi comicus sentit de eo, qui alienis fruitur laboribus. Propius huc pertinet quod scribit Pindarus in Nemeis hymno 1. *to\ ga\r oi)kei=on pie/cei pa(nq) o(mw=s2, eu)qu\s2 de\ a)ph/mwn kardi/a kh=dos2 a)mf) a)llo/trion, id est, Quod enim proprium est premit unumquemque pariter. Ceterum protinus cor noxa vacat circa dolorem alienum.
*mu/s1h kanqari\s2, id est, Abominanda cantharis. De contemptissimo vilissimoque homunculo dicebatur. Cantharides vermiculi sunt letali veneno. Quamquam hoc loco magis convenit, ut sit diminutivum a cantharo scarabeo, quasi dicas scarabeolus. Apud Suidam legitur mus1i\ kanqari\s2, id est, muribus cantharis, quod quid sibi velit nescimus, suspicamur mendum in scripto esse. Si legamus, mu/oh sonat abominada, si mus1h\ sonat Mysiam cantharidem. Mysos autem olim fuisse contemptui, docuimus alias. hoc commentum maxime probatur.
*argale/on frone/onta par) a)/fros1i poll) a)goreu/ein.
id est,
Dicere multa grave est sapientem apud insipientes.
Nihil intractabilius homine stulto, qui quidquid recte dicitur, in diversam partem rapit. Proinde apud huiusmodi aut silendum est viro cordato, aut ratio moribus illorum accommodanda. Recensetur a Diogeniano. Sed exstat idem inter sententias Theognidis.
*medi/mn) u)pometrw=|, id est, Modio demetiar. Proverbialis hyperbole, ingens et cumulatum sperantis emolumentum. In magna siquidem rerum exuberantia, non heminis, neque congiis, sed modio metimur. Integre sic reddit Suidas.
*medi/mnw| u)pometrw=| para\ tou= patro\s2 ar)gu/rion.
id est,
Modio paternam metiar pecuniam.
Tametsi sunt qui negent idem esse Latinis modium et Graecis medi/mnon.
*nou=s2 ouk e)/ni kentau/rois1in, id est, Mens non inest Centauris. In vaecordes et stultos dicebatur, et qui conarentur quia effici non possent. Nota est Centaurorum fabula. Adagium a Diogeniano refertur. Isque convenire putat in contentiosos, et alieni apperentes: propterca quod Centauris exitium attulerit rerum alienarum appetentia. Haud scimus an huc respexerit. Plato poeta apud Athenaeum libro decimo:
*umi=n ga\r ou)dei\s2 kaqa/per h( paroimi/a,
*en tw=| kaph/lw| nou=s2 enei=nai moi dokei=.
id est,
Mens nulla vobis sicut habet proverbium,
Cauponi inest mens, ut quidem visum est mihi.
Loquitur de mulieribus vinosis. Aristophanes in Equitib. nou=s2 ouk e)/ni tai=s2 ko/mais2, id est, mens non inest comis. Comas dixit pro Centauris, adludens interim ad studium alendi equos, qui iubas habent.
*en me/liti s1auto\n katapa/tteis2, id est, In melle temetipsum obvoluis, oblinisque, hoc est, molliter suaviterque vitam agis, quasi parum sit vesci melle, nisi totus sis melleus. Exstat apud Diogenianum.
*er(mh=s2 a)mu/qhtos2, id est, Mercurius infans, elinguis, sive indoctus. Ironia proverbialis, ubi quis fingit se rudem eius artis, cuius est callentissimus. Mercurius enim eloquentiae disciplinarumque parens est. Non dissimulandum arbitramur, in vulgatis exemplaribus haberi, e(rmh=s2 a)mu/htos2, id est, Mercurius profanus et non initiatus. Quae lectio si cui magis probatur, ne nobis quidem admodum displicet. Quis enim mysteriorum peritior, quam Mercurius interpres deorum, superis et in feris ex aequo communis: denique mustagwgo\s2 ipse, hoc est, mysteriis praefectus? Respondet illi quod est apud Aristidem in Pericle, o( krh=s2 to\n po/nton, i. Cretensis male.
*ptwxw=n ou)lai\ a)ei\ kenai\, id est, Mendicantium sacculi semper inanes. De edacibus dictum et insatiabilibus, cognatum ei, quod alio redditum est loco, ptwxou= ph/ra ou) pi/mplatai, id est, Mendici pera non impletur. Utrumque refert Suidas, quamquam ou)la\s2 pro peris non invenitur, sed ou)la/das2 invenitur pro vasis farinariis, tametsi et ventres interdum eo verbo significantur, ob molliciem.
*to\ mhliako\n ploi=on, id est, Meliacum navigium. In futilem et rimarum, ut ait Terentius, plenum, hac atque illac perfluentem, dictitatum videtur. Paroemiam ad historiam quampiam referunt. Ea sic habet. Aristoteles quidam Meliacus deducendae coloniae praefectus, cum multi detrectantes navigationem, varia causarentur, et alii dicerent uxores suas adversa valetudine teneri, alii naves suas perstillare, atque his praetextibus domi manerent, ille indignatus, imprecatus est illis, ut numquam haberent naves integras, et semper sub uxorum imperio viverent. Unde quadraturum videtur, ubi quis causas fingit, quo suffugiat officium. Est autem Melia Cariae civitas, auctore Stephano. Suidas indicat et arboris genus esse Meliam, proferens exemplum ex Auibus Aristophanis.
*ecounuos2 meli/as2 e)pi\ fulloko/mou.
id est,
In melia residens fiondosa.
Et fortassis huius arboris materia inutilis est ad fabricam navigiorum. Verum ut vera sit fabula de populo Meliaco, certe adlusum est ad arborem.
*melani/wnos2 s1wfro/nesteros2, id est, Melanione castior. Dicebatur, qui magnopere a mulierum congressibus abhorreret. Aiunt Melanionem quendam odio mulierum, in solitudinem demigrasse, perque avia montium et nemorum, cane, quo uno convictore utebatur, feras insectari solitum, nec unquam domum revocari potuisse. Meminit adagii Aristophanes in Lysistrata. Quamquam haec inter editas nondum habetur: nos scriptam legimus. Simili figura dicetur, Hippolyto castior, nam et huic simile venandi studium, simile odium feminarum.
*th=s2 mhte/ros2 w(s2 ai)\c kalei=tai, i. Matris ut capra dicitur. In spurios dictum videtur, quorum pater incertus est, eaque gratia a matre denominantur. Ductum ab haedis, qui in caprilibus a matre dignoscuntur, nam a
patribus haud quaquam possis. Potest et in iocum verti proverbium, velut, si quis per lusum neget se patrem agnoscere, matrem scire, th=s2 mhtro\s2 w)/s2 ai)\c kalou=mai. id est, Matris velut capra vocor. Manet etiam hodie vulgi iocus, quo dicunt, sapientem esse filium, qui patrem suum norit. Hoc ab Homero manasse videtur, apud quem Odysseae primo, Telemachus rogatus num Ulyssis esset filius, respondet ad hunc modum:
*mh/thr me\n t) e)me/ fhs1i tou=e)/mmenai, a)uta\r e)/gwge
*ou)k oi)=d), ou) ga/r toi/tis2 e(o\n go/non a)uto\s2 a)ne/gnw.
id est:
Esse quidem illius mater meait, ast ego sane
Nescio, nemosuum patrem unquam noverit ipse.
Proverbii speciem habet, quod est apud Tertullianum libr. adversus Marcionem 3. Sed quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signavit, iccirco quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit. Conveniet uti, ubi non ex merito datur locus, sed ex vetustate. Apud priscos unusquisque ex annorum numero aestimabatur. Iuvenalis.
-Atque uni cedit Homero
Propter mille annos.
Et Hotatius stomachatur in eos, qui redeunt ad fastos, et virtutem aestimant annis. Non abhorret ab hoc quod hodie vulgo iactatur apud nostrates, sumptum ex lege molitoria; Qui primus venerit, primus molet.
*ta\s2 ke/gxrous2 a)potoreu/ein, id est, Milii grana torno sculpere dicebantur, qui rem absurdam moliuntur. Milium enim minutius est, quam ut inde quidquam descalpi possit: Suidas ad hunc modu effert paroemiam. *leloio/teron a)perga/ch| tw=n ta\s2 ke/gxrous2 u)potoreu/ein e)pixeiro/ntwn, id est, Magis ridicule facis, quam ii qui milii granula torno polire conantur.
*magnhtw=n kaka\, id est, Magnetum mala. De malis ingentibus dictum videtur, aut iis quae in auctores suos recidunt. Cum Termeriis enim malis Magnetum mala coniunguntur, in his verbis, quae citra auctoris nomen referuntur apud Suidam: ka)\nta\ magnhtw=n kaka\, ka)\n to\ termeri/on, ka)\n pa=s1an a(plw=s2 e)pifqe/gcwmai thn\ tragw|di/an, id est, Nec si Magnetum mala, nec si Termerium, nec si totam in summa tragoediam eloquar. Quamquam in Suida legendum sit ta\ termeri/wn, id est, mala Termeriorum, de'quibus alias nobis dictum est. Sumptum apparet ab historia, quae de Magnetibus afflictis meminerit, in quae feruntur incidisse, violato numine quo piam. Strabo Geographiae lib. 14. Magnetas commemorat olim opibus florentes, a Treribus gente Cimmerica funditus fuisse sublatos: anno deinde proximo a Milesiis locum fuisse occupatum, subindicans proverbium ex Archilocho sumptum esse, qui meminit de Magnetum malis.
*pollai\ kuno\s2 a)/rs1enos2 eu)nai.
id est:
Sunt canis infinita cubicula mascli.
Hemistichium heroicum proverbiale. Recte dicitur in hominem mulierosum, peculiariter eum, qui non contentus certo toro, passim per aliena cubilia volutari gaudear.
*polla\ kena\ tou= pole/mou, id est, Multa belli inania. De inani suspicione, aut pavore sine causa oborto, quem Graeci paniko\n vocant. Paroemiam hinc manasse putant, quod huiusmodi panici terrores plerumque solent in bellis accidere. Vel quia Lacedaemonii fundis quibusdam et nervis crepitantibus uti consueverint ad terrorem incutiendum hosti. Polybius apud Suidam, Cum luna defectum passa esset temporibus Persei Macedonum regis, vulgo rumor increbuit, regis interitum significari. Eaque res pariter et Romanis addidit animos, et Macedones consternavit. Deinde subnectens ad agium, *ou(/tws2, inquit, a)lhqe/s2 e)stito\ perifero/menon, o(/ti polla\ kena\ tou= pole/mou, id est, Itaque verum est, quod vulgo circumfertur. Multa esse inania belli. M. Tullius epistolarum ad Atticum lib. 5. Interim sci esse quaedam panika\, dici item tina\ kena\ tou= pole/mou, rumore adventus nostri. Plutarchus in commentario peri\ tou= a)kou/ein, w(s2 ga\r pole/mou kai\ a)kroa/s1ews2 polla\ ta\ kena/ e)stin, id est, Ut enim belli, sic et auditionis multa insania sunt. Respexit huc Q. Curtius libro tertio, Fama bella stare, et cum qui recedat fugere credi. Ac rursum libro quinto. Ac fama maximum utique in bello momentum. Item libro octavo, Fama enim bella constant, et saepe etiam quod falso creditum est, viri vicem obtinuit. Sed apertius libro septimo. Ea res, sicuti pleraque belli vana et inania, barbaros ad deditionem traxit.
*estrath/ghs1e met) e)ras1ina/dou, id est, Militavit cum Erasinade. Vulgo per iocum dicebatur de his, quibus res undequaque male procederent. Erasinades dux quidam, Arginusam obsederat. Infeliciter autem pugnatum est, ad internecionem exstinctis cum aliis quotquot resistebant, inter quos erant Thrasyllus et Pericles, tum ipso duce. Huius Erasinadae malis et illud accessit, quod accusatus est, quod pecunias Hellesponticas furatus esset. huiusmodi ferme Suidas.
*gunaiki\ mh\ pi/st eue mh/d) a)\n u)poqanh=|.
id est:
Nefidem habeas, nec emorienti feminae.
Hyperbole proverbialis. Usqueadeo non est fidendum mulieri, ut etiam si morientem videas, putes fingere. De noverca, quae sepulta quoque privignum interemit, illapsa in pueri caput pyramide, meminimus alias. Refertur a Diogeniano.
*gunaikw=n o)/leqroi, id est, Mulierum exitia. De his qui funditus ac miserabiliter pereunt. Mulieres enim omnium fere calamitatum auctores fuisse viris dicuntur. Testis pandora Hesiodia, testis bellum Troianum, testis Hercules a Deianira exstinctus, testis Danaidum fabula, testis Lemniarum mulierum historia, testis Cleopatra. Quamquam haec magis conveniebat stultitiae virorum asscribere, qui tantum indulgeant mulierculis, ut velut amentes amore, in quodvis malum sequantur: cum par fuerit, ut illis moderantibus, mulier natura stultior, simul et imbecillior, minus desiperet. Quod enim animus est corpori, id virum oportebat esse mulieri. Verum quemadmodum vulgus sua vitia corpori imputat, cum ab animo proficiscantur, et stulti principes in
sanissimos bellorum tumultus imputant populo, quorum ipsi sunt auctores: ita viri reiciunt in feminas, si quid ipsi deliraverint.
*golla/ken ei)dei/hs2 oi(s2 to\n qeo\n e)capath/sais2.
id est;
Multa scienda, Deo quibus ipsi imponere possis.
Ubi quis fucum facere conatur ei, cui difficile sit dare verba, propter astutiam singularem. Ab oraculo natum adagium. Sententiam aliter extulit Pindarus in Pythiis, hymno tertio de Apolline loquens, yeude/wn ou)k a(/ptepai, kle/ptei te/min ou) qeo\s2, ou) broto\s2, e)rgois2 ou)te boulai=s2, id est, Mendaciis non utitur. Fallit autem illum non Deus, non homo, nec factis neque consiliis.
MAnnius apud Festum Pompeium, Dianae Aricinae lucum, qui et ipse Aricinus dictus est, consecrasse legitur. Ex hoc Mannio Aricio, viro laudatissimo, quam plurimi exstiterunt viri item clarissimi, eodem nomine, ut hinc natum proverbium: Multos Ariciae Mannios esse. Sed longe dissentit Asinius Capito, existimans proverbium convenire in deformes. verum hic locus apud Festum ita mendis corruptus est, ut nihil certi possit elici, praeter haec quae retulimus.
MUrus aheneus apud Horatium in Epistolis, usurpatur pro certo et immutabili animi decreto, schemate nimirum proverbiali:
-Hic murus aheneus esto,
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
Vegetius gravem armaturam murum ferreum exercitus appellat, veluti solidum et inexpugnabile munimentum. Adsimili figura Pindarus Olympiacon secundo, Hectorem appellat, a)/makon, a)strabh= ki/wna, id est, inexpugnabilem, immobilem columnam.
*polloi/ se toi misou=sin, a)\n sunto\n filh=|s2.
id est:
Multi te oderint, si temetipsum diligas.
Deterret a fastu proverbium et a Philautia. Multis enim displiceat oportet, qui sibi nimium placet. Contra modestia, praecipua favoris et benevolentiae conciliatrix. Suidas ait, nymphas fastiditas a Narcisso hoc dixisse quod modo retulimus. Concinit huic senarius ille:
*li/an filw=n e(auto\n ou)k e(/ceis2 fi/lon.
id est:
Nemo erit amicus, ipse si te ames nimis.
Nulli minus sunt appositi ad mutuum amorem ac benevolentiam, quam qui sese vehementer amant.
*kakw=n panh/guris2, id est, Malorum panegyris. De malis agminatim ingruentibus; et invicem sibi succedentibus. Panegyris enim apud Graecos dicebatur sollemnis ille populi conventus, ad ludos festos celebrandos, voce hinc composita, quod festis diebus universi convenirent. Pisides apud Suidam:
*kai\ pa/ntes2, w(/sper en kakw=n panhgu/rei,
*allos2 kat) a)/llhn sumfora\n e)dustu/xei.
id est:
Omnes simul malorum ut in panegyre
Alios tenebat aliud infortunium.
Homerus Iliados septimo:
-*ws2 moi de/xetai kako\n e)k kakou= a)ei\.
id est:
Tristia perpetue ut mihi tristibus excipiuntur.
Hipponax apud Athenaeum libro 15.
*andrw=n oi( kai\ nun= ki/qi kakw=n kaka\ r(aywdou=si.
Claudicat carmen, sed recta incedet, si tollas kai\ vel un= et pro ki/qi legas kei=qi. Ausonius in carmine non ineleganter appellat catenatos labores, quod molestia molestiam excipiat in vita mortalium.
*as1ebe/steros2 i(ppome/nous2, id est, Magis impius, quam Hippomenes. Hic Atheniensium princeps filiam a cive quopiam vitiatam, una cum equo feroci conclusit in domicilio nec huic nec illi eibum praebens. Equus igitur fame in rabiem actus, puellam adortus confecit, deinde perit ipse quoque pabuli videlicet inopia: post haec pater domum est demolitus, loco nomen inditum equi et puellae. Recenset adagium Diogenianus.
*xeirobrw=|ti desmw=|, id est, Manivoro vinculo. Sic quispiam appellavit manicas vestium Ponticarum, quod manus offendant, atterantque. Idem obicitur Troianis apud Virgilium:
Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
Recenset Zenodotus.
*mh=lon h(raklh=s2, id est, Malum Hercules. Dici conveniet, ubi quis munuscula, quantumvis pusilla boni consulit. Apollodorus apud Zenodotum in libris De diis prodidit, apud Athenienses Herculi Alexicaco, hoc est, depulsori malorum, peculiare quiadam victimae genus immolari solere. Cum enim evenisset aliquando, ut bos, quem erant mactaturi, profugisset, malo arrepto subditisque ceu crurum vice quatuor ramis, additis item cornuum loco duobus, bovis imaginem quandam repraesentarunt, atque id ridiculum simulacrum vice bovis immolarunt Herculi, quae quidem res in vulgi fabulam abiit. Idem est cum eo, quod ante retulimus: mh/lios2 h(raklh=s2, id est, Pomaceus Hercules, nisi quod unius voculae commutatione non nihil immutatus et usus proverbii: nam illud de contempto dicitur, hoc de boni consulente.
MAnum habere sub pallio dicuntur, qui languent otio. Quinctilianus libro duodecimo damnat eos, qui numquam commoventur inter agendum, semperque manum, quia aiunt, habent sub pallio. Quapropter, inquit, mihi falli multum videntur, qui solos esse Atticos credunt tenues et lucidos et significantes, sed quadam eloquentiae frugalitate contentos, ac semper manum intra pallium continentes. Hactenus Fabius. Sumptum est a gestu rhetorum. Nam qui languent, manum occultant sub pallio, qui commoti sunt, proferunt: et agiratione manus brachiique pronuntiabantur ea quae contentionis plusculum haberent. Subindicat hoc et Aeschines in oratione contra Timarchum, de sobrietate priscorum rhetorum loquens: w(/ste o(\nuni\ pa/ntes2 e)n e)/qei pra/ttomen, to\ thn\ xei=ra e)/cw e)/xontes2 le/gein, to\ te touti\ qrasu/ti e)do/kei ei)=nai, kai\ eu)labou=nto au)to\ pra/ttein. id est, Itaque quod nunc omnes ex more facimus, ut inter dicendum manum extra
pallium habeamus, tum temporis confidentiae tribuebatur, ac verebantur id facere. Addit Salamine spectari statuam Solonis manum intra pallium habentis.
IN sinu manum habere, dixit Theo critus, tenaces et ad largiendum pigros. Sic enim ait in Charitibus:
*neni/khntai d' u(po\ kerde/wn,
*pa=s2 d' u(po\ ko/lpou xei=ras2 e)/xwn, po/qen au)zetai a)qrei=
*arguros2.
id est:
-Lucrique cupidine victus
Inque sinu unusquis quemanus habet, illud et unum
Spectat, qua ratione sibi aucta pecunia crescat.
Porro quod ait Scevola libro Pandect. 22. Titulo de probationibus: In sinu meo habui, pro eo quod est, in potestate mea clam habui, magis pertinet ad illud quod alibi nobis dictum est, in sinu gaudere. Verba Caii sunt haec: Titio centum do, lego quae mihi pertulit, quae ideo ei non canui, quod omnem fortunam et substantiam, si quam a matre susceperat, in sinu meo habui sine ulla cautione.
M. Tullius in Oratore suo, libro 2. proverbii vice usurpat, praemansum in os inserere, pro eo quod est, rem in docendo nimis enucleare, nimisque frustulatim tradere. Quod facere quidam adsolent, qui velut ingeniis auditorum diffidant ita nihil omittunt, inculcantes etiam minutissimas nugas. Sumpta est figura a nutricibus, quae pucris adhuc edentulis cibum praemansum in os inserunt. Verba Tullii sunt haec: Ego autem si quem nunc plane rudem institui ad dicendum velim, his potius tradam assiduis uno opere eandem incudem die noctuque tundentibus, qui omnes tenuissimas particulas, atque omnia minima mansa, ut aiunt nutrices, infantibus pueris in os inserant. Aulus Gellius Noctium Atticarum libro quarto, capite primo, etiam si locus hic depravatus sit. Sic enim habent codices vulgati: Nam hoc quidem pervulgatum est, diffinitionem omnem ex genere et differentia consistere. Sed si item praemandere, quod aiunt, postulas, faciam sane id quoque honoris tui gratia. Legendum videtur: Sed si idem me tibi praemandere, quod aiunt, postulas. Praemandere dixit, pro eo quod est, plus quam crasse explicare rem alioqui non difficilem, nisi si quis plane sit puer. Hoc adagii manet etiam hodie, cum aiunt: An non sat tibi datam occasionem esse. Nam postulas, ut tibi praemandatur etiam? Non dissimile est huic, quod idem Cicero scripsit ad Atticum. Sed haec hactenus, ne videar peri\ mikra\ spouda/zein. etsi nunc quidem maxima mihi sunt haec. Et Graeci mikrologei=n aiunt, pro eo quod est, circa minutula quempiam anxium esse.
*kaka\ men qripe\s2, kaka\ de\ i)pe/s2, id est, Mala quidem tripes mala rursum ipes. De duplici malo dici solitum, ut non magni referat utrum elegeris. Thrips enim Graecis vermiculus est, qui lignis innascitur, materiasque vitiat. Ips item cornibus et viribus infestus. Exstat apud eundem Diogenianum.
*kakoi\ pi/nousi ponhri/as2 thn\ o)mi/xlhn.
id est:
Mali bibunt iniquitatis turbidum.
Graecus versiculus videtur inversione dictionum deptavatus, quod non taro nobis deprehensum est. Constabit hoc pacto:
*pi/nous) o)mi/xlhn th=s2 ponhri/as2 kakoi\, sive oi( kakoi\ ponhri/as2.
Dici solitum, ubi poena maleficis digna meritis contigisset. Translatum apparet ab iis, qui vino limpido epoto, tandem ad faecem usque proveniunt. Itaque voluptatem ex malefactis perceptam dolor supplicii consequitur.
*ludi/w| no/mw|, id est, Lydia lege, sive Lydia cantione. Convenit quoties ariolatur aliquis, et auguriis divinationibusque seruit. Hac enim superstitione Lydi laborasse feruntur. Allusit ad harmoniae genus quod Lydium dicitur. Nam et magorum preces, incantamenta vocantur et carmina. Meminit Diogenianus, et item Hesychius putans idem esse ludi/w| no/mw|, ac si dicas musw=| no/mw| quod Lydi profecti sunt a Mysis, et ipsi divinationibus deditissimi. Addit aliam causam, quod Lydi flammeis muliebribus soleant ornare capita, unde quadrare videtur in effeminatos. Atqui si nobis quoque divinare liceret, Lydi curribus et equitatu valuisse leguntur, ita lu/dios2 no/mos2 idem erit, cum eo, qui apud Suidam dicitur a(rma/tios2 no/mos2, sive a(rma/tion me/los2, ita dictum quod primum inventum sit de Hectore, qui curru trahebatur, ut narrat Homerus.
*lu/doi ponhroi\, deu/teroi d' ai)gu/ptioi,
*tri/toi de\ pa/ntwn ka=res2 e)cwle/statoi.
id est:
Lydi improbi, post hos secundi Aegyptii,
Tertiique Cares perditissimi omnium.
Tempestiviter utemur, si quando mali cum malis conferentur, et collatus cum sceleratioribus, ita demum minus illaudatus aliques videtur. Velut apud Athenaeum Antiphanes cum i)xquopo/las2 fecisset omnium sceleratissimos, tamen excepit mensarios, his quoque nocentiores. Diogenianus.
Theodorus Gadareus Tiberii Caesaris in arte rhetorica praeceptor, perspiciens in eo adhuc adolescente saevitiam quandam cum ingenii stupore coniunctam, inter obiurgandum illum, subinde vocare solet, phlo\n ai(/mati sumpefurme/non, id est, Lutum sanguine maceratum, luto tarditatem innuens, sanguine crudelitatem. Auctor Suetonius. Non omnino dissimile, quod scurra quispiam Athenis iecit in Syllam suka/mino/n e)sq) o( su/llas2, a)lfi/tw| pepasme/non, id est, Morum est Sylla, farina variegatum. Quod enim Plutarchus dixit suka/minon, interpres vertit morum. Notavit autem formam Syllae, in cuius facie alioqui candida, subsucebat rubor non perpetuus, sed veluti maculis inspersis.
*eleu/terai ai)=ges2 a)ro/trwn,
id est,
Immunes caprae ab aratris.
Hemistichium heroici carminis proverbiale dictum olim ab iis, qui se ab onere quopiam, aut molestia liberatos glorientur. Veluti si quis parasitus iactet, felicitatem suam, quod ab rei pub. munia non vocetur, cum ad nullam honestam functionem sit appositus. Zenodotus auctor.
*eris2 d' e)/rin a)ntifuteu/ei.
id est:
At lis seritur de lite vicissim.
Hemistichium est heroicum. Resecanda iniuria est, non retalianda. Alioqui quis erit reciprocandi malis finis, si vicissim contumelia contumeliae reddatur? Carmen exstat inter praecepta Phocylidis.
*peiqw\ men ga\r o)/neiar, e)/ris2 d' e)/rin a)ntifuteu/ei.
Germanum illi, quod alio commemoravimus loco:
*di/kh di/khn e)/tikte, kai\ bla/bhn bla/bh.
id est,
Litem parit lis, noxa item noxam serit.
*cu/lon a)gku/lon, ou)de/pot) o)rqo\n.
id est,
Numquam rectum tortile lignum.
Hemistichium Heroici carminis est hoc. Distorta, pravaque ingenia, vix umquam ad bonam frugem traducuntur. Qui semel inveteravit in vitiis, raro fit ut ad bonam mentem redeat. Effertur ad hunc modum: to\ cu/lon skambon, ou)de/pot) o)rqo\n, id est, Lignum pravum numquam rectum. Usurpavit Galenus lib. de pulsuum differentia 4 e)kei/nois2 men ou)de\n a)pokrino/menoi pro\s2 de\ h(ma=s2 au)tou\s2 le/gontes2 to\ tou= kwmikou=, w(s2 ou)/te streblo\n o)rqou=tai cu/lon, ou)/te gera/ndruon metateqe\n moxeu/etai, id est, Illis quidem nihil respondentes, ceterum apud nos ipsos dicentes illud e comoedia, quod nec tortum lignum sit rectum, nec arbor annosa, si transferatur, emittit stolones. Hic pro h(ma=s2, excusum erat u(ma=s2, pro gera/ndruon, geru/andron. Id admonuisse referebat, ne quis hanc scripturam corrumperet. Posterius hoc proverbium ante recensuimus. Horatius metaphoram unde ducta sit, ostendit.
Indicat enim ductam esse ab iis qui furca admota conantur arboris distortae vitium emendare. Confirmat hoc et sententia proverbialis:
*fu/sin ponhra\n metabalei=n ou) r(a/dion.
id est,
Ingenia prava vertere haud proclive sit.
*lesbi/wn a)/cia, id est, Lesbiis digna. De rebus irritis dicebatur, ob id, quia Lesbii ob vanitatem vulgo male audirent. Fortassis non male quadrarit et in sordidos atque impuros. Nam haec etiam nota quondam illis inusta est. Unde lesbiei=n dictum, pro eo, quod est polluere et conspurcare. Aristophanes,
*me/llousan h)/dh lesbiei=n tou\s2 cumpo/tas2.
id est,
Spurcabit, ac iam polluet convivium.
*lhmni/a| xeiri\, id est, Lemnia manu, dictum est, pro eo quod est, nefaria, impia, crudeli. Natum ab historia proverbium, quam alias retulimus in Lemnio malo.
*fanei\s2 o( lagw\s2 dusoxei=s2 poiei= tri/bous2.
id est,
Inauspicatum iter obvius facit lepus.
Vulgo creditum etiam his temporibus, occursum leporis omen esse parum felix, iter ingressis. Torqueri potest ad interventum cuiuspiam, qui videatur incommodum aliquod allaturus. Meminit Suidas.
*glw/tth| polemi/zein, id est, Lingua bellare dicuntur, qui magnifice
convitiantur, ac minantur hosti, sed cum tutum est. Sic enim Menelaus Graecorum ignaviam incusat Iliad. H.
*wmoi a)peilhth=res2 a)xai+/des2 ouk e)t) a)xaioi\,
id est,
Heu Graia neque iam Graii, tantumque minaces.
Allusit huc et Virgilius in Aeneide:
- An tibi Mavors
Ventosa in lingua, pedibusque fugagacibus istis
Semper erit?
Haec enim Turnus in Drancem lingua pollentem in consiliis, alioquin imbellem. Item Rutulos maledicos facit:
O verae Phrygiae, neque enim Phryges.
Et tunicae manicas et habent redimicula mitrae.
Sic autem loquitur Hector apud eundem Homerum Iliad u.
*kai/ken e)gw=n e)pe/essi kai\ a)qanatoisi maxoi/mhn,
*egxei+ d' argale/on e)peih\ polu\ fe/rteroi/ ei)sin.
id est,
Sane ego vel divis possim contendere lingua,
Verum hasta durum, multo quia viribus illi
Praecellunt.
Porro vera fortitudo neque maledica est, neque minax, id quod innuit Homerus Iliad. lib. 5.
*to/n d' ou)/ti prose/fh koriqai/olos e(/ktwr,
*alla\ parh/i+cen lelih/menos.
id est,
Huic nihil omnino respondit belliger Hector,
Quin mage cominus insiliit.
Et eiusdem operis libro 3. fingit Graecos tacitos in proelium ire:
*oi( d) ar i/san sigh=| me/nea pnei/ontes2 a)xaioi\
*en qumw| memaw|tes2 a)lece/men a)llh/loisin.
id est,
Ast ibant taciti, vim spirantes Danaidae,
Atque animo prompti auxilium sibi ferre vicissim.
Et Aristophanes in Nebulis:
*pra/ttwn bouleu/wn kai\ th=| glw=tth| polemi/zwn.
id est,
Poscens consultans, et lingua proelia miscens.
De hins eleganter apud Livium dictum lib. ab urbe cond. 7. In castris feroces, in acie pavidi. Apuleius verbo festiviter novato, verbigerari dixit, pro verbis digladiari. Et Hesych. indicat, glwssa/spidas2 dictos, qui pro armis lingua uterentur. Hoc nomine signari possent et qui aspidis venenum in lingua circumferunt. Heraclitus ad Hermodorum, en tai=s2 glw/ttais2 e)/xete ta\ o(/pla a)pesterhko/tes2 xrh/mata, id est, In linguis habetis arma, posteaquam abstulistis pecunias. Causidicorum ac rhetorum est, glw/ssais2 polemi/zein h)de\ ma/xesqai, id est, Linguis bel lare atque pugnare.
*la/ros2 kexh|nw\s2, id est, Larus hians. Dicebatur, ubi quis avidius inhiaret praedae. Est enim Larus avis avida, voraxque, quam eandem Graeci ke/pfon appellant. Aristoph. in Equit.
Quae Latine quidem commode reddi non possunt. Cleonem enim ob rapacitatem Larum vocat, quod quemadmodum avis in scopulis obversatur, si quid piscium possit venari, ita ille versaretur in Rei publicae negotiis administrandis, suum interim agens negotium. Plutarch, apud Athenaeum lib. Convivialium 3.
*sth= d) ar e)p) ou)do\n i)w\n, xedo/qen de\ oi* hn)= para/sitos2
*xairefo/wn, peinw=nti la/rw| o(/rniqi e)oikw\s2.
id est,
At vero adveniens in limine stabat
Chaerephoon parasitus ei vicinus, avi non
Dissimilis, vulgo dicta est Larus, esurienti.
Apud eundem lib. 8. refertur hic trimeter,
*oyofa/gous2 w(/ste tou\s2 la/rous2 ei)=nai su/rous2.
id est,
Esse uti laros opsoniorum avidos Syros.
Larum Theodorus Gaza vertit Gaviam, cuius mentionem facit Plinius, inter maritimas Halcyonem et mergum, lib. 10. cap. 32.
*la/qe biw/sas2, id est, Falle vivens. Admonet adagium in humili fortuna vitam esse feliciorem iis qui obscure vivunt, et a publicis negotiis ita semoti, ut cum vita decessissetn, nemo illos vixisse sentiret. Nam la/qe biw/sas2, ad verbum commode non potest reddi, verum hanc habet sententiam, quasi dicas, nemo te sentiat in vita fuisse. De hoc adagio recte dictum sit nec ne Plutarchus commentarium conscripsit, si modo non fallit inscriptio. Allusit ad id Horat.
Nec vixit male, qui natus moriesque fefellit,
Id est, quem nemo sensit, nec prodeuntem in hanc vitam, nec excedentem e vita. Allusit huc, ni fallimur, Ouidius in libris Tristium:
Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit et intra
Fortunam debet quisque manere suam.
Recensetur apud Suidam proverbii nomine.
*labu/rinqon, id est, Labyrinthum olim vocabant orationem, aut rem quampiam vehementer impeditam et inextricabilem. Veluti si quis philosophiae studium Labyrinthum vocet, quod semel ingressis nullus umquam sit exitus. Aut voluptatis studium Labyrinthum vocet, quod aditus ad eam proclivis, exitus difficilimus. Sumptum a Labyrintho Daedali, quod antrum fabulae ponunt in Creta, sinuosum et inexplicabilibus ambagibus inextricabile, in quo servabatur Minotaurus. Dictum putat Suidas para\ tou= mh\ qu/ran labei=n, id est, quod ostium non habeat, indicans et in garrulos ac nugaces competere, qui sermonis nullum inveniunt exitum, si semel garrire coeperint. Gregorius Theologus in epistola ad Eusebium Caesariensem, torquet in versipellem: e)peidh\ pro\s2 a)/ndra poiou=mai tou\s2 lo/gous2 ou)/te a)gapw=nta to\ yeddos2, kai\ to\ en) e(te/rw|fwra=sai pa/n twn o)cu/taton ka)\n o(/ti ma/lista sofoi=s2 ple/khtai kai\ poiki/lois2 laburi/nqois2, id est, Quomodo cum eo viro loquor, qui non solum non amet mendacium, sed et qui in alio possit quam ocissime deprehendere: etiansi vel maxime callidis variisque labyrinthis involuatur. Huic non dissimilis erat Maeander. Id erat picturae genus ortum ab exemplo labyrinthorum, cuiusmodi videmus et hodie in nonnullis pavimentis. Utitur Pruden. in carmine, cuius initium Cultor Dei:
O tortuose serpens
Qui mille per Maeandros,
Frondesque flexuosas
Agitas quieta corda.
Hinc et Maeandro Lydiae fluvio nomen, quod flexuosus erret.
*po/nw| ponhro\s2, Id est, Labore laboriosus. Ipsa figura hyperbolem habet laboris immodici. Refertur a Suida proverbii titulo. Hac forma Theophilus apud Athenaeum lib. 13. dixit de
insigniter formosa et procera: ka/llei kalh=s2, mege/qei mega/lhs2, te/xnh| sofh=s2, Quasi dicas, forma formosam, magnitudine magnam, arte artificem, sive sapientia sapientem. Exstat autem apud Aristophanem in Lysistrata. Subest autem et iocus ob amphibologiam vocis. ponhro\s2 enim Graecis ut laboriosum ac miserum, ita significat et malum astutumque.
*wlakia/dai, id est, Laciadae, vulgatum convicium in moechos. Populus quispiam est Atticae Laciadarum, tribus Oeneidis, apud quos ingens raphanorum copia. His autem utebantur in adulteros deprehensos ludibrii causa. Refertur apud Suidam.
*po/non spei/rein, id est, Laborem serere, vulgo dicebantur, qui frustra laborarent, quasi nihil fructus e labore reportaturi, praeter laborem ipsum. Auctor Diogenianus.
*la/brac milh/sios, id est, Labrax Milesius. In stolidum et avidum dicebatur. Labrax enim piscis genus lato oris victu, unde escam totam una cum aere, faucibus corripit, atque ob id facile capitur. Unde apud Plautum lenoni Labracis nomen. Aristot. hunc adnumerat inter eos, qui praeda laniatuque vivunt. Lingua est ossea, et adfixa, cor triangulum. Aristophan. apud Athenaeum lib. 7. Labracem piscium sapientissimum appellat:
*la/braco( pa/ntwn i)xqu/wn sofw/tatos2.
Apud Miletum Asiae civitatem praegrandes, et item plurimi Labraces esse dicuntur propter stagnum influens in mare. Gaudet enim hic piscis aqua dulci. Aristophanes in Equit.
*all) ou) la/brakas2 katafagw\n milhsi/ous2
*kolonh/seias2.
id est,
Haud cum lupos voraveris Milesios,
Factes tumultum.
Nam quidam hunc piscem esse putant, qui Latine Lupus dicitur.
*lou/shs2 to\n peli/an, id est, Laves Peliam. Dictum apparet, ubi quis salutem pollicitus adfert exitium. Aut ubi quis prodesse conatus, ingens addit malum. Ductum a notissima Peliae fabula, quem dum filiae a Medea persuasae student ad iuventam revocare, lebeti ferventi impositum occiderunt. Fortassis non intempestiviter dicetur, ubi quis falsa spe ductus inanem sumit operam. Veluti si quis arte, quam vocant Alchemicam, fretus, sibi promittat futurum, ut e stanno fiat argentum, ex aere aurum. Refertur in adagiorum collectaneis, quae Plutarchi feruntur nomine.
*au)=qis2 au)= pu/qwd) o(do\s2.
id est,
Iterum atque iterum Pythum versus via.
Dictum de iis, qui molesti sunt eadem de re iterum atque iterum percunctando. Quemadmodum solent ignari viae, quemcumque obvium habuerint, de via rogare. Porro Pythus civitas Apollini sacra, quae visebatur a plerisque. Apparet e comoedia sumptum. Est enim hemistichium iambicum: verum ex qua non indicat Diogenianus, et nobis non succurrit. Finitimum illi, o(di/os ko/rinqos2, id est, Iovis Corinthus.
PLutarchus 7. lib. tw= sumposiakw=n, hunc senarium veluti proverbialiter citat:
*delfoi=si fu/sas2 au)to\s2 o)ywnei=xre/as2.
id est,
Carne ipse Delphis immolata vescitur.
Ostendit dici solitum de iis, qui vocatis convivis ipsi cibos adpositos devorant, ut illis spectare tantum liceat, non vesci. In Delphicis enim sacris, is qui immolarat victimam, ea vescebatur. Contra fiebat his sacris, quae Hecatae inferebantur, ex quibus nihil redibat ad eum, qui offerebat, praeter fumum ettumultum. Quamquam et in diversum sensum accipipotest, ut intelligamus Delphicum sacerdotem nihil impertiri de victima ei, qui victimam dedit: ita fit aliquoties, ut edax conviva, seu pluribus adductis edacibus umbris, velut harpyis, cenam omnem devoret, esuriente qui vocavit. Adagium torqueri potest etiam ad illos, qui beneficio, quod alii dedisse videntur, ipsi fruuntur.
*sqmia/zein olim dicebantur, qui parum commode, parumque salubriter viverent, propterea quod Isthmiorum ludorum tempus morbis esset obnoxium, ob ingentem hominum conventum. Meminit Suidas et Hesychius. Fortasse non absurde dicetur in hos, qui frustra conantur, propter Isthmi perfossionem a multis infeliciter tentatam. Qua de re dictum est nobis alibi coprosius.
*uperberetai=a, id est, Hyperberetaea, dicebantur olim admodum serotina, quaeque vix tandem advenirent. Apud Macedones extremus anni mensis. u(perberetai=os appellabatur. Unde quae in longum proferebantur, Hyperberetaea dicebantur, perinde quasi apud Latinos dicas Decembria. Et u(perberetai=oi, comperendinatores. Suidas existimat eum esse mensem apud Macedones, quem nos octobrem vocamus, quod tum sera sit aestas, et quae tum proveniunt, post legitimum tempus provenire videantur.
Homines nequam et voluptatibus addictos Horatius in epist. Ulyssis remigium appellavit, proverbiali nimirum figura:
Remigium vitiosum Ithacensis ulyssi.
Ut qui nec a Circes poculis temperarint, nec a Lotophagis avelli potuerint, nec a Solis bubus abstinuerint. Unde Homerus Odys. 1.
*au) tw=n gar sfete/rh|sin a)tasqali/h|sin o)/lonto
*nh/pioi.
id est,
Ipsorum siquidem vaecordia perdidis illos
Amentes,
Non dissimili figura dixit, sponsos Penelopes et Alcinoos, voluptarios et virtutis negligentes. Item alio loco Phaeacem appellat, nitidum et bene curata cute:
- Ut possim pinguis Phaeaxque reverti.
De Phaeacibus Homerus Odyss. libro 8.
*ai)ei\ d) h(mi=n dai/s2 te fi/lh ki/qari/s2 te xoroi/ te
*ei)mata\ t) e)chmoiba\, loetra/te qerma\ kai\ eu)nai\.
id est,
Nos vero semper capiunt, citharaeque chorique,
Et varia vestes, et balnea calda, torique
Idem de procis Penelopes, Odyss. libro 1.
*tou/toisin men tau=ta me/lei, ki/qaris2 kai\ a)oidh\
*rei=, e)pi\ a(llo/trion bi/oton nh/poinon e)/dousin.
id est,
Istos sollicitant haec, concentus, citharaeque
Et facile, ut qui aliena sient impune vorantes.
*zaleu/kou no/mos2, id est, Zaluci lex. De edicto mandatoque plus satis rigido, parumque humano dicebatur. Zaleucus quidam Locrensibus iis, qui vocantur Epizephyrii, leges tulit acerbiores, quales feruntur et Draconis fuisse leges apud Athenienses, vere Draconis, ut ille dixit, non hominis. Non dissimile illis: Manliana imperia, et Phalaridis imperium. Meminit historiae Valerius Maximus libro 7. c. 5. Etenim cum filius Zaleuci secundum ius ab eo constitutum ob crimen adulterii, utroque oculo carere deberet, ac tota civitas in honorem poenam adolescenti remitteret, repugnavit aliquandiu: postremo populi victus precibus suo prius, deinde filii oculo eruto, salva lege, supplicii modum temperavit.
*zopu/rou ta/lanta, id est, Zopyri talenta. De praeclaris factis, magnoque aestimandis. Hic Zopyrus et Darii regis amicus erat, qui sibi nares et aures conscidit, et omne corpus flagris cruentavit, ut iis argumentis Babyloniis fidem faceret, se Dario male velle, a quo tam immaniter esset acceptus. Itaque Babyloniorum civitatem ingressus, eam Dario prodidit. Unde Darium dixisse ferunt, se unum Zopyrum integrum malle, quam centum Babylonas capere. Et oblato malo granato, tantum optavit sibi Zopyrorum, quantum ibi granorum inesset, ut narrat Herodotus libro tertio. Meminit Plutarchus in apophthegmatis. Adagium recenset Zenodotus.
*mi/a ma/stic pa/ntas2 e)laun/ei.
i.
Una scutica incitat omnes.
Hemistichium Heroicum de negotio dictum, quod facile fieret, videlicet a promptis omnibus, ac suapte sponte currentibus. Fortassis apte dicetur et in hos, quos eadem causa impellit, puta eadem spes lucri, studium commune, idem amor aut odium. Sumptum ab aurigis. Auctor Suidas: Usurpat Psutarchus in vita Lycurgi scribens urbem Lacedaemoniorum: a)po\ skuta/lhs2 mia=s2 kai\ tri/bwnos2 a)/rxousan th=s e(lla/dos2 e(kou/shs2 kai\ boulome/nhs2, id est, Scytala ac sago imperantem Graeciae spontaneae volentique.
*wsper xalkidikh\ te/token h(mi=n gunh\, id est, Tamquam Chalcidica peperit nobis uxor. De ea dicebatur, quae liberos quamplurimos peperisset. Tradunt heroinam quandam fuisse nomine Comben, cui cognomen fuerit Chalcidi, quod prima arma aerea confecerit. Ea viro coniuncta centum liberos enixa dicitur. Sicuti proditum est in Euboicis annalibus, et attestatur Aristus Salaminius. Quidam ad Chalcidem Euboeae civitatem referunt, quod e Chalcidensium officinis ingens armorum aereorum et quadrigarum vis prodiret. Stephanus enim ab officinis aerariis urbi nomen additum putat. Usurpare licebit, ubi significabimus, multum litium, bellorum, aut curarum aliunde natum.
*ta/de mh=dos2 ou) fula/cei, id est, Haec
Medus non observabit. Cum Xerxes exercitum in Graeciam traducere pararet, ut auctor est apud Zenodotum Dicaearchus, Graeci desperatis rebus facultates suas absumpserunt, ne multum reliquum fieret, quod hostis tolleret, ita dicentes, Haec medus non observabit. Eaque vox in adagium abiit, ubi quis largius impenderet sua, ne venirent in aliorum manus. Veluti si quis pecunias suas erogaret amicis, ut eas liberis turpiter absumpturis subducat, recte dixerit, *tau=ta mh=dos2 ou) fula/cei. Aut si civis opulentus pecunias exstruendis aedificiis absumat.
*adou prwktw| peripe/sois2, id est, In Orci culum incidas. Sermo perniciem et extremum exitium imprecantis. Recensetur a Diogeniano, cognatum illis: ba/ll) e)s2 ko/rakas2. ba/ll) e)s2 makari/an.
*akwn men o( zeu\s2 oi)=den, id est, Invitus quidem Iuppiter novit. Ubi quis pollicetur quippiam, sed invitus. In quibusdam codicibus legitur, a)/kwn men w(s2 zeu\s2 oi)=den, id est, Invitus tamquam Iuppiter cognovit. At videtur et recte quadraturum, ubi severius poenas dant nocentes, ut affine sit ei quod alibi referimus zeu\s2 katei=de xro/nios2 ei)s2 ta\s2 difqe/ras2. Etenim qui sero dat, aut punit, gravatim id facere videtur.
*frourei=n h)\ ploutei=n, id est, Excubias oportet agere, aut divitem esse. De iis dicebatur, qui ampliter facerent sumptus de alieno. Nam ut divites, quibus ampla res domi est, large profundunt, ita milites non parcunt opibus alienis, sed prodigunt graviter, et scelere parta perdunt sceleratius. Athenienses excubiis agendis insulares magno stipendio conducere solebant. Non dissimile illis:
*ippos2 me\ fe/rei, basileu\s2 me tre/fei.
i.
Equm me portat, alit rex.
*ento\s2 e(bdomhs2, id est, Intra septimam. Subaudi lunam. Edictum erat Athenis, ne ante septimum diem mensis exercitum educerent. Recte fortassis utemur hoc adagio, quoties admonebimus mature, suoque tempore negotium adgrediendum. Meminit Zenodotus, Suidas et Hesychius, nec praeterea quidquam adscribunt. Vide num allusum sit ad id, quod alio retulimus loco, e(/bdomos2 bou=s2, id est, septimus bos. Et:
*to\n e(/bdomon bou=n h( sofh\ paroimi/a.
id est,
Et septimum venustus adagio bovem.
Quod pueris sextum mensem egressis farinaceus bos fingi consueverit, qui lunae primum apparentis cornua repraesentaret.
*en kotu/lh| fe/rh|, id est, In Cotyla portaris. Suspicamur dictum de iis, qui arbitrio alieno, quo libitum esset, huc atque illuc ducerentur. Aut ubi quis indulgentius foveretur. Tractum est adagium a genere lusus puerilis, qui dictus est, en kotu/lh|. Huius meminit Iulius Pollux libr. 9. de rerum vocabulis. Erat autem huiusmodi: Unus quispiam reductas in tergum manus coniungebat, stringebatque. Rursum alter impositis in eas genibus tollebatur, suis interim manibus oculos gestantis obtegens. Et ad hunc gestatus modum, en kotu/lh| portari dicebatur, quod manuum
complexu gestaretur. Nam kotu/lh Graecis cum alia permulta, tum manus etiam cavam partem significat. Hunc lusum Iulius Pollux ait aliis item vocabulis appellari, velut i(ppa/dan et kubhsi/ndan.
*ei)s2 meli/ttas2 e)kw/masas2, id est, In apes insilisti. Ubi quis praeter opinionem in ingens agmen, velut examen malorum immergitur, quemadmodum evenire solet iis, qui imprudentes in apum nidum incidunt. Circumvolantibus et impetentibus undique illis, et fugientem etiam insequentibus, haud facile discedit sine vulnere quisquis inciderit. Solent autem iuvenes commessabundi in convivium aequalium irruere, quemadmodum Alcibiades apud Platonem irruit in convivium Agathonis. Et Syrus in Adelphis de Demea qui se proripit in convivium filii. Abiit, commessatorem haud sane commodum praesertim Ctesiphoni.
*ai+dos2 kunh=, id est, Orci galea; dictari solitum in eos, qui semet arte quapiam occultarent. Paroemiam ad huiusmodi fabulam referunt. Acrisio de masculis liberis tollendis oraculum consulenti responsum est, e Danae filia ipsius nasciturum filium, a quo occidendus esset, itaque tertius aereum thalamum subterraneum paravit, in quo filiam inclusam adservabat, ne cum viro quopiam rem habere possit. Iuppiter autem amore virginis correptus, in aurum transformavit sese, atque ita per impluvium in Danaes gremium illapsus, eam gravidam fecit. Natus est Perscus. Quod simulatque rescisset pater, ipsam matrem una cum infante, scrinio inclusam in mare praecipitem dedit. Porro scrinio forte fortuna ad Seriphum insulam delato, Dictys sublatum ad se Perseum aluit. Polydectes autem Dictys frater, qui Seriphiis imperitabat, Danaen amare coepit. Verum Perseo iam adulto, non potuit ea potiri. Proinde convocatis amicis, et inter hos Perseo, ait se velle certamen dicere super Hippodamiae OEnomai filiae nuptiis. Perseus autem existimans si cum Gorgonis capite pugnaret, neminem posse obsistere, praeter alia postulavit equos, ductuque Mercurii ac palladis perventi ad Phorci filias, Memphedem, Ennyo, et Dino. Has aiunt statim natas anus fuisse, tum unicum duntaxat oculum fuisse tribus, unicum item dentem, his vicissim inter se tres utebantur. Haec cum Perseus abstulisset, reposcentibus illis, ait redditurum sese, si viam commonstrassent, quae ad nymphas duceret. Erant his nymphis alata talaria, et cibisis quaepiam, quam arculam seu peram putant fuisse. Habebant et Plutonis galeam, quam qui gestaret, is quoscumque voluisset, videbat, ipse nemini conspicuus. His igitur instructus Perseus, volucer iam ob talaria, sicuti diximus, ad Gorgonas deuolavit. Erant autem Gorgones tres sorores, Euryale, Stheno, Medusa. Erant his capita draconum squamis obsita, praeterea dentes maximi, suum instar, ad haec manus et alae, quib. per aera ferebatur. Aderat insuper ea vis, ut obtuentes sese, in saxa verterent. Porro sola Medusa e tribus mortalis erat. Hanc igitur impetit Perseus. Et oculis defixis in clypeum aereum, per quem tamen ipsam Gorgonis imaginem aspiciebat, manum porrigens, quam Pallas in Medusam dirigebat, caput Medusae
desecuit. Advolantes reliquae duae sorores, Perseum quidem insequebantur; verum cum illum ob galeam Plutonis videre non quirent, retro abiere. Itaque Perseus reversus in Seriphum, Polydecten aggressus est, amicorum auxilium implorantem. Quibus ad regiam concurrentibus, Perseus Gorgonis ostenso capite, quotquot obtuerentur, in saxa vertit. Sublato igitur Polydecta, et Dicty in fratris locum instituto, Gorgonis caput Palladi dedit, galeam Mercurio, cumque hac peram ac talaria, ille rursum nymphis restituit. Reliquum fabulae, quam longius prosequitur Zenodotus, quandoquidem ad enarrationem adagii nihil attinet, omittimus. Utitur hoc Plato libro de Republica decimo, dicens semper honesta propter se sequi oportere, etiamsi quis Gygis anulum, vel Plutonis habeat galeam. Quibus exverbis colligitur, eandem esse huius proverbii sententiam, et illius, ge/ gou daktu/lios2, id est, Gygis anulus. Utrumque enim a simili fabula natum est. Proinde recte accommodabitur et ad eos, qui rara quadam felicitate quidquid volunt efficiunt. Cuius generis est etiam illud, virgula divina. Usus est et Origenes libr. 1. adversus Celsum haereticum, declarans magis convenisse, ut Christus, in Aegyptum fugiens, subduceret sese Herodis insaniae, quam si sub Plutonis casside latitans eundem fefellisset. Adagium manasse videtur ex Homero, apud quem Iliados quinto, Pallas sese Orci galea tegit, ne videretur a Marte:
*to\n men a)/rhs2 ena/rize miaifo/nos2, au)ta\r a)qhn/h
*du=n a)/i+dos2 kune/hn, mh/min i+doi o)/brimos2 a)/rhs2.
id est,
Ille quidem cecidit iugulatus Marte cruen o.
At se Orci texit galea Tritonia Pallas,
Ne mars hanc virtute insignis cernere posset.
Admonet interpres proverbio dici, ei)s du/nein a)i+/dou kune/hn, id est, inducere Orci galeam, de homine qui occultis insidiis nocere molitur. Aristophanes en a)xarneu=sin,
*la/be d' e)mou= g' ei)/neka par) i(erwnu/mou,
*skotodasupukno/trixa thn\ a)/i+dos2 kunhn=,
*ei)=t) e)ca/noige mhxana\s2 ta\s2 sisu/fou.
id est,
Meaque causa sumito ab hieronymo,
Orci galeam hispidam nigrantibus pilis,
Dein explicato dolos, et artes Sisyphi.
*en th=| zu/mh| kei=sqai, id est, In fermento iacere dicebantur, qui animo essent aegro, quique iracundia turgerent: Plautus in Mercatore, Uxor tua in fermento iacet, pro eo quod est, intumescit ira. Idem in Cassina, Nunc in fermento tota est. Ita turget mihi. Nota translatio. Fermentum enim et acorem habet et tumorem.
CHRYSALUS servus in Bacchidibus Plauti, senem irridens, quem argento defraudabat, O stulte, inquit, nescis nunc venire te. Atqui in eo adstas lapide, ubi praeco praedicat. Quadrabit, ubi quis praesens, videns, audiensque tamen deluditur. Nam vendi etiam hodie vulgo dicuntur, quibus fit impostura. Quod autem meminit lapidis, id traductum est a lapide quodam editiore, quem Romae fuisse complurium auctorum testimonio constat, unde praecones in auctionibus res venales nuntiabant.
Unde M. Tullius vilissimos homunculos de lapide emptos appellat. De colono dictum est alibi.
*inou=s2 a)/xh, id est, Inus dolores. Ino Cadmi filia, ex Athamante duos peperit filios, Learchum et Melicertam, praeterea filiam Eurycleam. Athamas autem versus in insaniam, reliquos liberos arcu percussit, occiditque. Ino una cum Melicerta sese in mare abiecit: Et hanc quidem Megatas undis adpulsam Megarenses multo cum honore exceperunt, iusta persolventes, Leucothoe nomine commutato: illum vero Corinthum delatum, Corinthii sepelierunt, et in eius honorem Isthmios ludos instituerunt: nomine item commutato vocantes Palaemonem. Hinc ortum adagium, ut intolerandum, et exanimantem, ut ita dixerimus, dolorem significantes dicerent, i)nou=s2 a)/xh. Nam Achos proprie dolor dicitur apud Graecos, qui prorsus obstupefacit, suique sensum adimit homini. Melycrates Tyrius apud eundem Zenodotum, unde haec retulimus, fabulam, quae paroemiae dedit occasionem, narrat ad hunc modum. Athamanti prius fuerat uxor Nephele, ex qua duos sustulit liberos, Hellen et Phrixum. Hac defuncta secundam duxit uxorem Ino. Ea veluti noverca tendens insidias Nepheles liberis, persuasit indigenis mulierib. ut semina in terram iacienda prius frigerent, id est, adurerent in sartagine. Ceterum ubi res male evenisset, neque quidquam is annus produxisset, Athamas in hac rerum angustia Delphos misit, qui consulerent oraculum. Verum Ino legatos muneribus corrupit, ut domum reversi dicerent, respondisse deum, ita demum penuriam annonae depellendam, si Hellen et Phrixum occidissent. Itaque persuasus Athamas, Phrixum et Hellen ad aram admovit immolaturus. Verum dii miserti, aurei velleris ariete vectos illos per aera sustulerunt. Et Helle quidem cum sese in arietis tergo non satis teneret, delapsa est in mare, quod ab ipsa Hellesponticum appellatur. Phrixus autem in Colchicam regionem incolumis delatus est. Athamas ira deorum in rabiem versus, Inus liberos aggressus est, quemadmodum modo demonstravimus.
*en panti\ mu/qw| kai\ daida/lou mu=sos2, id est, In omni fabula et Daedali exsecratio. Quadrat in auctores atrocium facinorum, aut ingentium calamitatum, ut frequenter illorum incidat mentio, sed non sine detestatione. Tradunt ab hac ortum fabula. Passiphae regina Cretae, tauri amore capta, Daedalum exoravit, ut sibi caccam ligneam ad proximam verae vaccae simulationem effingeret. In hac inclusa mulier, e tauro concepit, ac Minotaurum monstrum abominandum peperit. Minos autem certis de causis iratus, Atheniensibus indixit ut quotannis septem virgines, et totidem adolescentulos mitterent Minotauro obiciendos. Horum omnium quoniam Daedalus causam dedisse videretur, in eum vulgo dira imprecabantur, unde res in proverbium abiit.
*en tw| me/rei tis2 kai\ pu=r skuleusa/tw.
id est,
Praedetur aliquis per vires ignem quoque,
Suidas admonet dictum de iis, qui parum aequa referunt in commune.
Cum enim res communis commissa fuerit manibus unius aut paucorum, maxima pars penes cos haeret, qui dividunt. Quid. n. non praedetur, que praedatur ignem, qui sic est natura communis, ut ipse nihilominus possideas, posteaquam et aliis fueris impartitus. Amicitia facit omnia communia, verum ubi ventum est ad partitionem, quisque studet quod potest rapere. Nescimus an scribae vitio pro skaleue/tw, depravatum skuleue/tw, ut pertineat ad aenigma Pythagorae.
Sophocles in Aiace mastigophoro sub persona Aiacis, qui iam ab insania resipuerat,
*en tw=| fronei=n ga\r mhde\n, h(/distos2 bi/os2.
*to\ mh\fronei=n ga\r ka/rt) a)nw/dunon kako\n.
id est:
Suavissima hic est vita, si sapias nihil.
Nam sapere nil, doloris expers est malum.
Hanc sententiam docti citant proverbii loco. Consentaneum est autem, vulgo iactatum fuisse, vel eius argumento fabulae quam Horatius narrat de quodam Argivo, qui felicius existimaret insanire, quam sapere et ringi.
- Polme occidistis amici,
Non servastis, ait, cui sic extorta voluptas,
Et demptus per vim mentis gratissimus error,
Huic concinit illud Ecclesiastae dictum: In multa sapientia, multa indignatio. Et: Qui addit sapientiam, adiciet et laborem. Hera clides Ponticus apud Athenaeum auctor est, Traesylaum Axonensem Pythodori filium hoc insaniae genere correptum fuisse, ut existimaret naves omnes quae in Pireum appelle rent, suas esse. Eas appellentes summa cum voluptate recipiebat. Solventes dimittebat, ac prosequebatur. in summa felix erat, perinde quasi tantarum rerum dominus. Siquid perisset, non requirebat: si qued esset incolume, vehementer gaudebat, aliis iactitans suam fortunam, donec Crito frater e Sicilia reversus correptum hominem traderet medico. Ceterum is ad se reversus, negavit unquam suavius vixisse sese, quam cum co mentis errore teneretur. Siquidem cum tantum adesset voluptatum, nihil unquam sensisse molestiae.
*pu=r pala/mh, id est, ignem palma, dici solitum, si quando protinus aliquid intellectum esset a quopiam, ut si scommate dicto statim sentiat aliquis in se dictum. Sumptum videtur ab iis, qui per lusum ignem admovent manibus alienis, qui subito sensu excitati resilire solent, risumque movere spectantibus.
Sub cultro linqui dicitur, qui in praesentaneo periculo deseritur. Sunta metaphora a victima, quae iam iam ferienda sub cultro esse dicitur. Confine illis, inter sacrum et saxum. Inter malleum et incudem. Horatius in Sermo.
- Fugit improbus, ac me Sub cultro liquit.
Non admodum abludit hinc Aristophanicum illud: e)n a(xarneu=sin,
*upe\r e)pich/nou qelh/sw thn\ kefalhn\ e)/xwn le/gein,
id est:
Sum paratus verba facere, caput epixeno admovens.
Est autem e)pi/chnon, truncus, in quo coqui secant carnes. Est in eadem fabula multus deinde iocus in e)pi/chnon.
Convenit in eos, qui periculo capitis parati sunt affirmare quidpiam.
*thn\ qu/ran e)/xei tetrimme/nhn w(/sper ai(poi/mnai, id est, Ostium habet tritum, ut sunt casae pastorum. Ironia proverbialis in homines inhospitales, aditu difficiles, sibi viventes, semper occlusis foribus, quod pastores procul ab hominum commercio semotos vix unquam quisquam intervisat. Meminit Diogenianus.
*tou= seli/nou dei=tai, id est, Apio est opus. Ita loquebantur, quoties morbum capitalem innuebant, et vitae periculum imminere. Nam olim monumenta defunctorum apio coronabantur. Plutarchus in Symposiacis: kai\ tou\s2 e)pis1falw=s2 nosou=ntas2 dei=sqei tou= seli/nou fame\n, id est, Et qui periculose aegrotant, iis dicimus apio opus esse. Idem proverbii meminit et causam addit in vita Timoleonis. Subest autem adagio iocus, alludens ad coronas victorum, quae ex apio fiebant, praesertim in ludis Isthmiis, teste Diphilo apud Athenaeum libro sexto:
*peri\ tw= seli/nwn maxo/menq) w(/sper i)sqmi/ois2.
id est:
Super apis certamus ut solet Isthmiis.
*iale/mou yuxro/teros, id est, Ialemo frigidior. De cautione, oratione, argumento, ioco, aut eiusmodire quapiam supra modum frigida, recte dicetur. Quidam aiunt Ialemon, lugetis vocem fuisse. Nam i)alemi/zein Graeci dicunt pro complorare. Euripides in Troiadibus Ialemon accipit, pro eiulatione et luctu: oi(=os2 i)a/lemos2, oi(=a/te pe/nqh. *dakru/at) e)k daxruwn katalei/betai *hmete/roisi do/moisi, id est, Qui 'eiulatus, quique luctus, lacrimaeque super lacrimas destillantur in nostris aedibus. Et Anstophanes apud Athenaeum, grammaticus opinamur, in dictionibus Atricis, en ga/mois2, inquit, u(me/naios2, en de\ pe/nqesin i)a/lemos, id est, In nuptiis Hymenaeus, in luctu Ialemus. Alii tradunt Ialemum Calliopes fuisse filium, infelicem, nulliusque pretii hominem, praesertim in cantu supra modum frigidum, unde i)ale/mou w)|dh\n, id est, Ialemicantilenam, pro frigida dicunt ac miserabili. Martialis item iocans in oratorem quendam frigidum ait, illum unum idoneum esse, Qui Thermas refrigeret Neronianas. Hesychius in dicat et hoc pacto efferri proverbium i)a/lemou oi)kto/teros2, id est, Ialemo miserabilior. Idem indicat i)a/lemon dici, quod nullius sit pretii, quemadmodum Latini naenias appellant, cum ea vox proprie sonet lugubres cantiones.
*xamai\ a)ntlei=s2, id est, Humi hauris. De inaniter laborante dicebatur. Nihil est enim quod e solo haurias, hoc est, ab imo putei fundo, si is siccus sit. Apparet dici posse quoties exhausta copia, non multum superest quod haurias. Zenodotus meminit.
HUMI serpit oratio, quae pressior humiliorque est, quam oportet, semper quasi iacens, numquam assurgens. Horatius:
- Nec sermones ego mallem
Repentes per humum, quamres componere gestas.
Idem in Arte poetica:
Serpit humi tutus nimium, timidusque procellae.
Quod quidem aut a navigantibus translatum est, aut ab iis, qui procumbentes in terram ita reptant, ne erectos turbo ventorum auferat. Gregorius Nazianzenus in oratione contra Eunomianos deflexit ad homines, ostendens non esse cuiuslibet de rebus divinis disserere. ou) panto\s2 ou)k ou(/tw to\ pra=gma eu)/wnon, kai\ to\n xamai\ e)rxome/nwn, id est, Non est cuiusvis nec adeo vilis res, atque humi gradientium. Quamquam nihil verat, et hic res aut actiones intelligi vulgares humilesque. Similimum est huic, aut fortassis idem quod habent Pindarus in Olympiis: ou)/toi xamaipete/wn lo/gwn e)fa/yh|. Haud quaquam sermones humi reptantes attingas. Idem in Pythiis: xamaipete\s2 d) a)\r e)/pos2 ouk a)pe/r)r(iyen, id est, Humile vero verbum non effutivit. Sumpsisse metaphoram videtur ab avibus haud procul a terra subuolantibus, quod idem Pindarus tribuit graculis. koloioi\ tapeina\ ne/montai. Ut huic respondeat, Aquilae in nubibus.
*ai( tw=n laxa/wn prosqh=kai, id est, Holerum additamenta. De re nullius momenti. Sumptum videtur vel ab holeribus appositis in mensa, vili nimirum cibo, vel auctariis holerum, quae non numquam emptores sordidi ac tenues requitunt. Auctor Diogenianus.
*kera/mios2 a)/nqrwpos, id est, Homo fictilis, id est, mollis, imbecillis, fragilis. Ductum a vasis testaceis, quae facile comminuuntur. Finitimum illi: Homo bulla. In quibusdam codicibus legitur, kerameu\s2 a)/nqrwpos2. In nonnullis, ke/ramos2 a)/nqrwpos. Quorum postremum nobis magis arridet. Cerameus enim figulum sonat, ceramos vas fictile. Sic et ficulnum hominem dicimus, ferreum, cereum, quernum, adamantinum. Contra quia eximium videri volumus aureum dicimus. Inde illud poetis frequens xrush= a)frodi/th, id est, Aurea Venus. et th=s2 dikaiosu/nhs2 xrusou=n pro/swpon, et xru/seon o)/mma ta=s2 di/kas2, id est, Iustitiae vultus aureus, et iustitiae oculus auteus, ut ex Pindaro, ni fallimur, refert Athenaeus libro 12. Itidem hodie quoque aurea verba, gemmeos mores dicimus, M. Tullius Academicarum quaestionum lib. 2. de libello loquens, quem Crantor sctipsit de luctu: Est enim, inquit, non magnus, verum aureolus, et ut Tuberoni praecepit Panaetius, ad verbum ediscendus libellus. Quid quid autem vile, kerameou=n sive kera/, dicunt Graeci. Ita Paulus homines appellat vasa fictilia: e)/xomen de\ to\n qhsauro\n tou=ton en skeu/esin o)straki/nois2. M. Tullius actione in Veriem sexta: tum illos coepisse praetori dicere, putasse se id quod audissent alicuius pretii scyphos esse Pamphyli. Luteum negotium esse, non dignum quod in suo argento Verres haberet. Et alicubi Luteum hominem appellat, contemptum, nulliusque pretii, interdum ipsum Lutum.
*ippa/rxwn pi/nac, id est, Hipparchorum tabula. Dici conveniet, quoties haud impune futurum significamus, si quid peccetur. A Syracusams natum adagium. Apud hos enim mos erat, ut Hipparchi, hoc est, equitum praefecti in tabellis describerent militum nomina, qui ordinem deseruissent. Meminit Zenodotus. Hesychius indicat, apud Lacedaemonios
Hipparchum dici, qui iuvenibus praefectus esset. Is in tabula notabat eos, qui quippiam indecore fecissent.
*eteromo/lios2 dikh, id est, Causa Heteromolia, dicitur apud Graecos, quae ab altera duntaxat agitur parte, nullo praesente qui contradicat, a)po\ tou= e(/teron molei=n, id est, Quod alter duntaxat accedat. Similimum illi, e)rh/mh di/kh, id est, Deserta causa. Usurpabitur non ineleganter, ubi quis damnat absentem, veluti cum defunctorum libros carpimus, recte e(teromo/lion di/khn quis dixerit. Apud Hesychium sic effertur e(tero/munos2 di/kh.
*armodi/ou me/los, id est, Harmodii cantio: De luguribus ac tristibus dicebatur. Similimum illi, a)dmh/tou me/los, id est, Admeti melos. Aristophanes cum aliis aliquot locis, tum in fabula, cui titulus, a)xarnei=s2.
*ou)de par) e)moi/ pote to\n a(rmo/dion a)/setai.
id est:
Nec unquam apud me carmen Harmodium canet.
Interpres indicat, cantilenae genus fuisse, quod in compitis cani consueverit in Harmodium et Aristogitonem, quod hi Pisistratidarum tyrannidem sustulissent. Eius carminis hoc erat initium, fi/ltate a(rmo/die, ou)/ti pou te/qnhkas2, id est, carissime Harmodi haud quaquam mortuus es. Refertur a Suida ac Diogeniano.
*ou) patrwi+ka\ au)lei= me/lh, id est, Haud paternas canit cantilenas. De eo iactatum, qui a paternis moribus degeneraret. Solent liberi maiorum suorum cantiunculis, quas admodum pueri didicerunt, delectari. Terentius in Adelphis: Pol Aeschine haud paternum istuc dedisti.
*ou) fuli/as2 o( a)gw\n, id est, Hoc certamen non est de oleastro. Quoties non de nugis, neque de gloria aut corollis, sed de reseria ac pecunia ageretur. Siquidem in plerisque certaminibus victoriae praemium erat oleagina, aut querna, aut alioqui frondea corona. Meminit Diogenianus.
*do/ru kuru/keion, id est, Hasta caduceum. Dici solitum, quoties aliquis simul et minaretur, et ad concordiam invitaret. Ex oraculo natum, quod huiusmodi fertur:
*andri\gefurai/w| fi/los oi)=kos.
id est:
Viro Gephyraeo grata est domus.
Admoniti erant Gephytaei, ut sequentes Atheniensium exercitum, ubi illos defessos conspicerent, ibi manerent. Itaque cum Athenienses ab Eumolpo oppugnarentur, ad Tanagtam iter instituerunt, hac specie, ut dux caduceum praeferret, iuventus armata a tergo consequeretur, ut simul et pacem petere viderentur, et ad bellum nihilo segnius parati, si quis lacesseret. Recenset Suidas, et meminit Polybius libro historiarum 4. Legatum, inquit, ad Byzantios Aridicen misere, et cum eo Polemoclem cum tribus triremibus, volentes id quod est in proverbio, hastam simul et caduceum Byzantiis mittere. Similimum est huic quod eleganter usurpavit D. Hieronymus. Scuto pacem petere.
*alektruo/nwn me/mfesqai koili/an, id est, Gallorum incusare ventrem. De edacibus, ac luxu multum absumentibus facultatum. Huic enim
animanti venter mirisice calidus, ita ut omnia statim concoquat. Aristophanes in Vespis:
*alektruo/nos m) e)/faske koili/an e)/xein,
*taxu\ ga\r katape/yei ta/rgu/rion.
id est:
Mihi dixerat ventrem esse gallinacei,
Velociter enim concoquet hoc argentulum.
Hoc genus homines, Graeci dicunt katapiei=n th\n ou)si/an, id est, devorare substantiam, id enim est atrocius, quam katafagei=n. summam autem profusionem, ac celerrimam indicant verbo a)fani/zein, id est, sic absumere, ut nusquam appareat vestigium. Utitur his omnibus, sed postremo frequentissime Aeschines in Timarchum, pa/nt) h)fai/nisen.
*ai(/qeis2 pe/plos, id est, Ardens vestis sive quemadmodum in aliis legitur exemplaribus, ai)/qeis2 en pe/wlw|, id est, Incensus in veste. Zenodotus prodidit dici solitum de iis, qui seditionem moverent, calumniasque sererent. Existimat autem adagium natum a veste Nesse Centauri sanguine infecta, quam a Deianira missam cum induisset Hercules, incensus igni sacro periit. Porro fabulam idem recenset ad hanc ferme sententiam. Reliquis Centauris expugnatis ac confectis ab Hercule, Nessus unus omnium suffugerat. Is pervenit ad flumen Evenum, et in eius ripa versans, solitus est adeuntes transmittere. Deinde evenit, ut Hercules in Trachinem ad Ceycem, una cum Deianira proficisceretur. Posteaquam igitur ipse iam fluvium transmisisset Nesso mandavit, ut Deianiram transferret. At is inter transuehendum, vim coepit adferre mulieri Quod simul ac Hercules intellexisset, videlicet illa vociferante, Nessi praecordia iaculo perfodit. At is sentiens letale vulnus, neque se posse mortem effugere, mulierem arcessit, si vis, inquiens, tibi am atorium efficacissimum parare, quo possis Herculem inflammare in amorem tui, et si quando deperibir aliam, in tui cupidinem revocare, fac illum meo sanguine perungas. Atque ea persuasa, Nessi sanguinem e vulnere fluentem apud sese servavit. Itaque postquam Trachinem adiisset, ac tursum inde profectus, Oechaliam adortus civitatem cepisset, reliqua populatus, Iolen puellam captivam secum abduxit. Immolaturus autem Iovi parenti victimas ob res bene fortunatas, ad Deianiram mittit, iubens ut sibi vestem aliquam magnificam mitteret. Illa certior facta de Ioles raptu, veritaque ne Hercules illam pluris quam sese faceret, ut est zelotypum mulierum genus, vestem Nessi cruore tinctam, imburamque mittit, phyltrum se mittere rata. Hanc indutus Hercules, rem divinam peregit. Ceterum ubi calefacta veste, venenum excitatum, corpus graviter adurere coepisset, avellere conatus est, verum iam ita penitus adhaeserat, ut non sine carnibus ipsis revelli posset. His itaque malis discruciatus Hercules, in Thrachinem deducitur. Interim illa, cognitis iis, quae acciderant, suspendio spontaneam mortem sibi conscivit. At Hercules in ssit Hyllo, nam hunc ex Deianira sustulerat natu iam grandem, Iolen duceret uxorem. Quo facto, in monte Oeta rogum exstruxit, eumque conscendit. Porto cum illo iubente, nullus ex Herculis comitibauderet ignem subdere, videlicet metu
contagii, pastor quidam forte repertus, qui ignem immitteret, atque huic officii praemium sua tela dono dedir. Ardente iam rogo ferunt nubem non sine tonitru obsepisse Herculem, atque ita sublatum ad deorum consortium. Adagium referri non absurde poterit et ad vestem illam, quam Medea venenis imbutam, Iasonis novae nuptae dono misit, quidam existimant naphtha infectam fuisse. Itaque admotis undique ex nuptiarum ritu tedis, flamma transiliit, pariter et puellam et patrem auxiliari cupientem exussit. Huius rei mentionem facit Euripides in tragoedia, cui titulus Medea.
*gh=ras2 le/ontos2 krei=sson a)kmai/wn nebrw=n,
id est:
Leo senex vigente potior hinnulo. Citatur apud Stobaeum ex Hippothoonte poeta. Senectus viri fortis ac strenui praestantior est inventa quorundam ignavorum et imbecillium iuvenum. Venustius fiet, si longule transferatur. veluti si quis ingenium docti senis et exercitati praeferat ingenio parum eruditi iuvenis. Dicetur non inepte et in senectutem crudam, viridemque, animique viribus adhuc pollentem, in quam competet illud Euripides ex lone:
*to\ tou= podo\s2 men bradu/, to\ de\ nou= taxu\.
id est:
Tardus quidem pes, animus est velox tamen.
Eodem pertinet illud eiusdem in Andromacha,
*pollw=n new=n ga\r, ka)/n ge/rwn eu)/yuxos2 h)=| *krei/sswn.
id est:
Gnavus senex et iuvenibus compluribus
Piaestat.
Aristo phanes alicubi:
*egw\ tou)mo\n nomi/zw gh=ras2 ei)=nai krei=tton,
h)/ pollw=n koki/nous2 neaniw=n.
id est:
Meam senectam praeferendam existimo
Complurium comis adolescentium.
*gumno/teros2 patta/lou, id est, Nudior paxillo: De extremae paupertatis homine dicebatur haec hyperbole. Nam paxillis corticem quoque detrahimus.
*hra/kleioi po/noi, id est, Herculei labores, bifariam accipiuntur, partim plurimi atque ingentes, quique vires desiderent Herculanas, quem admodum usurpavit Catullus:
Sed te, inquit, quaerere iam Herculis labos sit.
Item Propertius:
Deinde ubi pertuleris, quos dicit fama labores
Herculis.
Ac rursum alibi:
Non labor Alcidae.
M. Tull. lib. de Finib. 2. At cum de omnib. gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas. Sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt: exigerem ex te etc. Partim Herculei labores dicuntur, qui sunt eiusmodi, ut aliis quidem maximas adferant commoditates, ceterum auctori suo nihil ferme fructus adducunt, praeter aliquantulum famae, plurimum invidiae: Idque ita fato quodam accidisse putant, quia e)n tetra/di gennhqh=nai, id est, quarta natus luna credatur, sicut alio dictum est loco. Homerus
poetico more, causam in Aten deam et Iunonem reicit, quae infesta Herculi, tamquam ex pellice nato, periculis omnibus illum obiecerit. Celebrantur igitur, atque etiam enumerantur a poeris Herculani labores, quorum omnium longe difficilimus ac maximus hydra Lernea, malum pertinax, ac propemodum inexpugnabile illi, qui iam omnia devicerat. Cuius symbolo veteres invidiam exprimere voluisse, satis indicat Horatius in Epistolis:
- Diram qui contudit hydram
Notaque fatali portenta labore subegit,
Comperit invidiam supremo fine domandam.
Consuevit enim haec teterrima pestis pulcherrimorum facinorum esse comes, eximiamque virtutem non aliter, quam umbra corpus assequi, ut apposite dixerit Iosephus in opere De ludaea capta: a)mh/xanon d) en eu)pragi/ais2 fqo/non diafugei=n, id est, Nulla ratione fieri potest, ut in recte factis effugias invidiam. Quis enim umbram effugiat invidiae, nisi pariter et virtutis lucem effugerit? Cohaerent invicem haec duo, ac rem omnium optimam res omnium pessima comitatur. Proinde Pindarus videtur non sine causa scripsisse:
*to/d' a)/xnumai fqo/non a)meibo/menon ta\ kala\ e)rga,
Graviter et indigne ferens, nimirum quod est indignissimum, praeclara facta invidiae praemio pensari. Neque vero parum concinne veteres illi videutur invidentiae symbolum Excetrae tribuisse, primum palustri malo, quod quemadmodum tradunt etiam naturalium causarum vestigatores magis huic morbo sint obnoxii, qui humili abiectoque animo proraediti sunt, sunt autem, quibus sanguis inest frigidior. Eamque ob causam et apud Nasonem:
- Invidiae domus est in vallibus imis
Abdita, sole carens, non ulli perviae vento,
Tristis, et ignavi plenissima frigoru, et quae
Igne vacet semper, caligine semper abundet.
Neque vero cum simplici portento res, sed centum armato capitib. quorum si quis unum aliquod exsecuerit, in eius locum protinus duo suppullulent. Ea videlicet invidentiae natura est, ut si contra lucteris, magis ac magis irrites: si quando coneris splendore virtutis opprimere, tum insurgat acrior et intumescar. Hic si recidas, illic maior oboritur. Carptim exstingui non potest, vix tandem obruitur. Verum id perpaucis contigit, ac vix etiam ipsi Herculi. Quamquam enim livor velut ignis, alta petit, est tamen omnino aliquid usque adeo perfectum et illustre, ut eo non possit attingere. Quo loci pervenisse sese gloriatur Horatius, cum ait:
Inutdiaque maior.
Ac rursum alibi:
Et iam dente minus mordeor invido.
Iam vero quid aliud est, quod obtrectatores isti clancularii solent in eos evomere, qui pulcherrimis sudoribus orbi prodesse conantes, praeclarum aliquid moliuntur, quam merum virus, ac venenum plusquam letale. Quandoquidem generosis et excelsis animis sua fama quam impetunt isti, non paulo carior antiquiorque solet esse, quam ipsa vita.
*efugon kako\n, eu) ron a)/meinon.
id est,
Euasi mala, sum nactsu meliora.
Hemistichium proverbiale, dici solitum, si quando fortuna lautior cuipiam contigisset. Natum aiunt a caeremoniis nuptialibus. Nam Athenis mos erat, ut in nuptiis puer quispiam induceretur undique spineis frondibus, et quernis glandibus opertus, coronatusque cunas gestans panibus im pletas. Dicebat autem haec:
*e)fugon kako\n, eu(=ron a)/meinon.
Ea vox bene ominabatur sponso sponsaeque tamquam ad meliorem usque fortunam profecturis. Malum enim vocabat spinas et glandes, panes bonum, propterea quod steriles spinae, iuxta proverbium, quod alio posuimus loco, ou) ga\r a)/kanqai. Et glandibus victitabant agrestes illi prisci, iuxta illud, a)/llos bi/os2, a)/llh di/aita. Reperto frumentorum usu glandium esus fastidiri coeptus. Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte significat id dici solere ab iis qui initiabantur, cum peractis iniuriis, quibus agitabantur ante mysteria, iam ad honorem initiationis admitterentur. Nam Aeschyni obicit, quod noctu ministrans initiandis, absterso luto iussit eos dicere:
*efugon kako\n, eu(=ron a)/meinon.
Aristophanes in Pluto:
*epeita ploutw=n ouk e)/q) h=detai fakh=|.
id est,
Ubi dives est, haud lente gaudet amplius.
De iuvene, qui nactus Plutum fastidiit anum, cui pauper morem gesserat. Diversum est huic, quod Iulius Pollux lib. 6. refert ex Eupolide:
*oinou parontos2, o)/cos h)ra/sqh piei=n.
id est,
Praesente vino bibere acetum maluit.
Adagium a Zenodoto refertur.
*ai)gu/ptou ga/mos2, id est, Aegypti nuptiae, inauspicatae et infelices dicebantur. Sumptum a notissima fabula Aegypti, qui filios 50. totidem fratris filiabus maritos dedit. At hi praeter unum omnes a sponsis iugulati sunt. Torqueri poterit in simulatam amicitiam, aut in munus honoris gratia datum in speciem, cum revera quaeratur pernicies ei cui datur. Ita nonnumquam ex affinitatibus aut foederibus principum atrocia nascuntur exitia.
PLautus in Sticho: Sine populi suffragio, tamen aedilitatem hic quidem gerit. Ubi quis imperitior est in alieno negotio, aut in aedibus alienis. Nam plautus ad parasitum respicit in domo non sua mandantem et imperantem, non aliter ac sua. His confine est quod habetur apud Cicero. lib. 3. De leg. sed quaero quid hac re sit turpius, quam sine provocatione Senator, legatus sine mandatis. Item in 13. Philip. Senator voluntarius lectus ipse a se.
DIVus Augustinus Hom. 10. narrat apud Poenos huiusmodi vetus proverbiu fuisse celebre: Ut habeas quietum tempus, perde aliquid. Raro carent lite, qui nusquam sustinent de suo iure concedere. Magnum interdum est lucrum, iactura rei molestiam et inquietudinem exclusisse.
Ex duoin tri/a blepeis2, id est, E duobus tria vides. Iocus proverbialis in eos, qui vel aetate, vel ebrietare, vel
alio quopiam oculorum vitio caecutiunt. Huc pertinet illud Maronis:
Et solem geminum, et duplices seostendere Thebas:
Item illud Iuvenalis:
- Et geminis consurgere mensa lucernis.
In antiquis quibusdam exemplaribus invenitur scriptum hoc pacto, en duoi=n tri/a ble/peis2, id est, In duobus tria vides, idque dici solitum, ubi quis aliud pro alio videt, fallentibus oculis. Venustius fiet, si ad animi iudicium diflectatur.
Druus Hieronymus epistolam illam eruditissimam, quam ad Magnum oratorem inscripsit, huiusmodi clausit proverbio: Cui quaeso, ut suadeas, ne vescentium dentibus edentulus invideat, et oculos caprearum talpa contemnat, hoc est, ne quod ipsi non contigit, aliis invideat. Sic enim est ferme hominum quorundam ingenium, ut quisque laudet quantum se sperat asiequi posse, si quid ultra vires suas esse senserint, id negant disci oportere. Breviter paucos invenias, qui quod in sese desperent, in aliis probent, idque non alia in re magis quam in literarum studiis. Hieronymus videtur Graecam illam reddidisse sententiam.
*au)to\s2 penwqei\s2 toi\s2 e)/xousi mh\ fqo/nei.
id est,
Ne pauper ipse iis invide, qui possident.
*tau)to\n qu)mon fago/ntes2, id est, Qui Idem ederunt thymum. Proverbiali figura dictum ab Aristophane in Pluto. Congruit in pauperes ac bonos viros inter sese amicos. *qu/mon enim vilissimum herbae genus, quo tenues et agrestes, utcumque vitam sustinent: quidam cepam agrestem esse putant, etiam si dissentiant Plinius et Dioscorides. Suidas admonet agrestis ac vilis herbae genus esse, cuius esu Comicus paupertatem vescentium volueritintelligti. Quemadmodum Hesiodus per malvam et asphodelum tenues significavit. Huic affine, quod scriptum est apud Iuvenalem:
- Quis tecum sectile porrum
Sutor, et elixi veruccis labra comedit?
ARistophanes in Acharnensibus?
*paretiqei d' h(mi=n o(/lous2
*ek kriba/nou bou=s2.
*kai\ ti/s2 ei)=den pw/pote bou=s2 kribani/taes2
id est,
Deinde nobis praebuit
Eclibano totos boves, et quis rogo
Conspexit umquam clibano coctos boves?
Antiphanes apud Athenaeum libro 4. facit quendam querentem de frugalitate Graecorum, qui paululum carnium apponerent, cum maiores soleant totos boves, cervos et arietes assos apponere. Quin et regi Persarum coquum, totum camelum assum, atque etiamnum calidum apposuisse. Idem ineodem libro tradit ex Herodoto, apud Persas diebus natalitiis fuisse morem, ut divites bovem, asinum, equum et camelum apponerent totos in clibano aut camino coctos. Proverbialis hyperbole de barbarica rerum copia, sive de lauticiis affatim subministratis. Antiquitus enim in deliciis erant
cibi in clibano cocti. Primum enim panis in clibano decoqui coeptus, quem klibani/thn, id est, clibanarium vocabant, eaque res usque adeo visa est nova, ut etiam proverbio locum fecerit: deinde carnes et pisces eodem modo coqui coeperunt. Unde et thunni, et id genus alia, in clibano cocta, xeniorum vice missitabantur amicis.
*drakmh\ xalazw=sa, id est, Drachma grandinans. De lucro, quod tamquam caelitus emissum obtigit. Nam olim theatrale praemium drachma, quae velut grandinis in morem in populum spargebatur. Id a Diophanto tradunt institutum. Unde si quando grando accidisset, per iocum aiebant: draxmh\ kalazw=sa. Missilium mos nec hodie totus exstinctus est. Auctor Zenod. Meminit et Hesych.
*dwdekamh/xanon, id est, Duodecim artium, appellabant callidum, versutum, versipellem, vafrum, ac variis instructum dolis. Narrant scortum quoddam fuisse nomine Cyrenen, cui cognomentum inditum dwdekamhxa/nou, propterea quod in peragenda Venere duodecim figuris usa fuisse dicatur. Imitatum est autem ex Hypsipyle Euripidis tragoedia, in qua dwdekamh/xanon a)/stron, scripsit, citante Suida. Refertur et in Ranis Aristophanis, tametsi interpres pro a)/stron legisse videtur a)/ntron, ut intelligamus de membro pudendo muliebri. Aristophanes sic habet, tolma=s2 ta)ma\ me/lh ye/gein, a)na\ to\ dwdekamh/kanon kurh/nhs2 melopoiw=n, id est, Audes tu mea vituperare carmina, qui per 12. artes Cyrenes poemata fingis.
*diplou=s2 a)/ndras2, id est, Duplices viros proverbiali ioso vocabant, qui essent lubrica et insincera fide, quos nunc vulgo bilingues appellant. Dictum est autem per allusionem, quod pleraque virorum, nomina dissyllaba sint, praesertim servorum, quorum gens vafrum, et fraudulentum habetur. Unde sensus ambiguus est, potest enim accipi vel de eo, qui duabus sederit sellis, vel cui nomen sit dissyllabum. Zenodotus huiusmodi citate epigramma:
*misw= to\n a)/ndra to\n diplou=n pefuko/ta,
*xrhsto\n lo/goisi, pole/mion de\. toi=s2 tro/pois2.
id est,
Equidem virum odi duplicem, sermonibus
Probis amicum, ceterum hostem moribus.
Est aliquoties et apud Homerum, Odyss. *s.
*oi+t) eu)= men ba/zousi, kakw=s2 d' o)/piqen frone/ousin.
id est,
Qui bene cum dicant, retro mala mente volutant.
Dursum Odyss. P.
*esql) a)goreu/ontes2, kaka\ de\ fresi\ bussodo/meuon.
id est,
Qui bene cum loquerentur, atrocia mente premebant.
Apud Platonem in Hippia minore citat aliquis hos Homeri versus, qui dicuntur ab Achille ad Ulyssem:
*xrh\ men dh\ to\n mu/qon a)phlege/ws2 a)poeipei=n
*wsper dh\ frone/w te kai\ w(s2 tetele/sqai o)i+/w.
*exqro\s2 ga/r moi koi=nos o(mw=s2 a)i+da/o pu/lh|sin
*os2 e(/teron men keu/qh e)ni\ fresi\n, a)/llo de\ ei)/ph.
id est,
Nam decet ingenue quod sentis vece profari.
Haud secus atque Orci portas hominem exsecror illum
Quisquis corde aliud celans, aliud sonatore.
*oi+koi me/nein de= to\n kalw=s2 eu)dai/mona.
id est,
Domi manendum est, cuncta cui sint prospera.
Cui suppetit copia facultatum, is si velit felicem agere vitam, domi vivat. Nusquam enim vivitur commodius, nusquam liberius. Qui eget, peregrinando rem quaerat, ac fortutunae experiatur aleam. Ita Menand.
*oikoi me/nein xrh\ kai\ me/nein e)leu/qeron,
*h mhke/t) ei)=nai to\n kalw=s2 eu)dai/mona.
id est,
Domi manere oportet, ut liber siet,
Aut liber esse desinat qui dives est.
Potest in hunc quoque detorqueri sensum, Qui sibi bene conscius est, ne captet ex alienis laudibus gloriam, sed sit suarum virtutum conscientia contentus,
*di) o)cei/as2 dramei=n, id est, Per acutam currere dicebantur, qui in re magnopere periculosa versarentur. o)cei=an n. hastam, sive hastae cuspidem vocant. Translatum videtur vel a circulatoribus, qui per summas hastarum et gladiorum cuspides ingrediuntur. Vel a militari consuetudine, qua fieri solet, ut qui mortem commeritus videretur, is nudus per medias copiarum hastas, hinc atque hinc intentas, ire cogeretur. Nec absurdum si de Thracia saltatione intelligatur, de qua nobis alias dictum est.
*alla\ le/gei meneklh=s2, a)lla to\ xoiri/dion.
id est,
Non eadem loquitur succula, quae Menecles,
Ubi quis m ultum verborum effutit, quae nihil ad rem pertineant. Nobis subesse proverbium videtur, tamersi nondum satis liquet unde natum sit. Alludit ad illud Lucilius in epigrammate, quod quoniam est argutum et elegans, non pigebit subscribere:
*xoiri/dion kai\ bou=n a)polw/leka kai\ mi/an ai)=ga,
*wn xa/rin ei)/lhfas2 misqa/rion mene/kleis2.
*ou)/te de/ moi koino/nti pro\s2 o)qrua/dan gege/nhtai,
*ou)/t) a)pa/gw kle/ptas2 tou\s2 a)po\ qermopulw=n,
*alla\ pro\s2 eu)tuxi/dhn e)/xomen kri/sin, w(/s2 te ti poiei=
*enqa/de moi ce/rchs2, kai\ lakedaimo/nioi;
*plh\n ka/mou= mnh/sqhti no/mou xa/rin, h) me/ga kra/cw
*alla le/gei meneklh=s2, a)/lla to\ koiri/dion.
id est,
Succula bos, et capra mihi periêre Menecles,
Ac merces horum nomine pensae tibi est,
Nec mihi cum Othryade quidquam estve fuitve negoti,
Nec fures ullos huc cito Thermepylis.
Sed contra Eutychidem nobis lis, proinde quid hic mi
Aut Xerxes facit, aut quid Lacedaemonii?
Ob pactum et de me loquere, aut clamavero claere,
Multo aeliud dicit sus, aliud Menecles.
Cum huius epigrammatis argumento convenit et illud, quod est apud Martialem lib. 6.
Nen de vi, neque caede, nec veneno,
Saed lis est mihi de tribus capellis,
Vicini queror has abesse furto.
Hoc iudex sibi postulat probari.
Tu Cannas, Mithridaticumque bellum,
Et periuriae Punici furoris,
Et Syllas, Mariosque Mutiosque,
Magnae voce sonas, manuque totae.
Iam dic posthume de tribus capellis.
In Martialis epigrammate hoc ipsum tota manu, proverbii speciem gerit. Solent enim rhetores in contentione manu rotata gesticulari. Utrumque igitur in eum recte datur, qui e)cagw/nia kai\ a)prosdio/nusa, hoc est, extra causam quae sunt, et ad rem nihil attinent, dicit. Aliud sus, aliud loquitur Menecles: et, dic de tribus capellis.
*ou) po/lemon a)gge/lleis2, id est, Non annuntias bellum. Dici solitum, ubi quis rem oppido laetam annuntiat, quod bellum sit res omnium calamitosissima, et tamen ad huius tumorem hodie plerique mortales hilarescunt, nimirum sceleratissimum illud Carum genus, qui malis humani generis aluntur. iulianus in epistola ad Basilium. h( men paroimi/a fhsi\n, ou) po/lemon a)gge/lleis2, e)gw\ de prosqei/hn e)k th=s2 kwmw|di/as2, w)= xruso\n a)ggei/las2 e)pw=n, id est, Proverbio dicunt, haud bellum annuntias. Ego vero illud addiderim ex comoedia: O aureorum nuntius verborum. Conduplicavit proverbium Iulianus, quandoquidem et hoc proverbiale, xruso\n a)ggei/las2 e)pw=n. Sumptum est autem ex Aristophanis Pluto. Verba sunt senum chorum explentium ad Carionem, qui Pluti annuntiarat adventum. Usurpavit et Plato in Phaedro: ou) po/lemo/n ge a)gge/lleis2, id est, Haud sane bellum annuntias. Ac rursum libro de legib. tertio. Pindarus in Pythiis hymno 4. tw=n d) ??? mhrou, kai\ to/de sunqe/menos2 po/rsun), a)/ggelon e)slo\n e)/fa tima\n megi/stan pra/gmati panti\ fe/rein, id est, Quin ex Homeri dictis et illud conferens orna. Nuntium bonum ait honore` maximum in omni negotio ferre. Versus autem quem citat Pindarus, hic adfertur ab interprete:
*eqlo\n kai\ to\ te/tuktai, o(/t) a)/ggelos2 ai)/sima ei)dh=|.
id est,
Hoc quoque praeclarum est, ubi nuntius optimanovit.
Exstat autem Iliados O.
*ta\s2 mhxana\s2 kata\ to\n po/lemon komi/zein, id est, Machinas post bellum adferre dicebantur, qui peracto negotio, sero adhiberent apparatum. Brutus in epistola quadam ad Lycios: ai( mhxanai\ u(mw=n meta\ to\n po/lemon, w(s2 h( paroimi/a, e)komi/sqhsan, id est, Veftrae machinae post bellum, uti proverbio dicitur, adductae sunt. Adludit ad illud Platonis, quod alio reddidimus loco:ou(/tws2 xrh\ tou= pole/mou metalagxa/nein, id est, Ad istum modum oportet ad bellum accedere. De Melitide dicetur suo loco, quem aiunt in Troiam venisse, quo Priamo ferret suppetias, civitate iam capta.
*koufo/taton pra=gma lo/gos2, id est, Levissima res oratio. Synesius in epistola quadam ad Theophilum, propeth\s2 w)/nqrwpos2 glw=ttan, ene/tuxen a)ndri\ propeteste/rw| thn\ xei=ra, kai\ tou=to dh\ to\ lego/menon, koufota/tou pra/gmatos2, baruta/thn timwri/an e)ce/tise, i. Homo praecipiti lingua cum incidisset in virum manu magis praecipiti, iuxta id, quod dici solet, rei levissimae, nempe sermonis, gravissimas poenas dedit. Porro quod Synesius adducit, propemodum videtur esse qpud Platonem libro De legib. quarto, dio/te kou/fwn kai\ pthnw=n
lo/gwn baruta/th chmi/a, id est, Propterca quod levium ac volatilium verborum gravissima sit poena. Refertur et apud Plutarchum in libello peri\ a)orghsi/as2, ex auctore Platone. Apud Homerum passim obvium est illud:
*epea ptero/enta prosh/uda.
id est,
Verba volucrta dixit.
Verba alata cognominat, quod facile evolent, ac revolare nesciant. Proinde Horatius:
Et semel emissum volat irrevocabile verbum.
Eam sententiam citat ex Menandro:
*ou)/t) e)k xero\s2 meqe/nta kartero\n li/qon
*ra(=on kata/xei=n, ou)/t) a)po\ glw=sshs2 lo/gon.
id est,
Nec durus ulls emissus e manu lapis,
Neque sermo lingua, facile compesci valet.
Alibi indicavimus a)pte/rous2 lo/gous2 dici Graece, id est, verba sine pennis, quae premit apud se qui audivit, nec sinit ad alios evolare.
Homerus Iliados *s.
*all) ou) zeu\s2 a)/ndressi noh/mata pa/nta teleuta=|.
id est,
Iuppiter haud quidquid animo conceperis, illud
Perficit exemplo.
Pindarus in Olympiis:
*polla\ de\ a)nqrw/pois2 para\ gnw/man e)/peson.
id est, Multa mortalibus praeter animi sententiam eveniunt, quod ipsum citavimus et alibi. Recte utemur, quoties significabimus, non evenire protinus quidquid spe votisque conceperimus.
*mun= a)nti\ le/ontos2 a)pe/deice, id est, Murem pro leone ostendit, proverbiali schemate dictum, pro eo quod est, ingentia pollicitus et fortia, longe diversa exhibuit Synesius in epistola quadam ad Anastasium: e)kkragw\n ga\r au)tw| di/s2 pou kai\ tri\s2 kai\ toi=s2 e)c a)ma/chs2 loidorhsa/menos2, kai\ pa/nta e)panateina/menos2 a(/per a)\n ei)rh=sqai kai\ par) e)mou=, panto\s2 a)\n e)timhsa/mhn, a)pe/deice to\ ka/tarma mun= a)nti\ le/ontos2, id est, Cum inclamasset in illum bis aut ter, ac de plaustro, quod aiunt, convitiis insectatus, nihilque non in eum esset vociferatus, cum eiusmodi vel a me ipso dicta fuisse, maximi secerim, deinde murem pro leone exhibuit scelus. Sumptum apparet a bestiariis, qui ridiculi gratia multa polliciti, quasi leonem immanem et insolitae magnitudinis emissuri, mox murem emittunt in caveam.
ALCIPPUS in epistola quadam ad Encymonem: dusmenh\s2 kai\ ba/skanos2 o( tw= geito/nwn o)fqalmo/s2 fhsin h( paroimh/a, id est, Inimicus et invidus vicinorum oculus, ut dictum est proverbio. Exstat autem apud Aristotelem libro Rhetoricorum secundo, Vicinus invidet vicino, iuxta Hesiodi sententiam. Nec invidemus iis, a quibus longo absumus intervallo, sed quos propemodum speramus adsequi. Unde Flaccus:
- Invidia, quiae maior. Et alibi:
Et iam dente minus mordeor muido.
*ta\ th=s2 gh=s2 a)gaqa\, id est, Terrae bona. De bonis immensis et omnigenis, quasi dicas, quidquid terra progignit, omnium rerum parens, Menander in epistola ad Glyceram: basilikw=s2 i(pixnou/menos2 to\ dh\ lego/menon
tou=to, ta\ th=s gh=s2 a)gaqa\, id est, Regaliter pollicens, iuxta illud quod vulgo dicitur, Terrae bona. Finitimum illi, Montes auri pollicens.
*fa=ttan a)nti\ peristera=s2, id est, Palumbem pro columba, subaudi verbum ad sententiam accommodatum. In epistola Mormiae cuiusdam ad Chremetem, au)lhtri/da de\ lusame/nos h(=s2 e)/tuxen e)rw=n, nu/mfhs2 stolhn\ au)th=| peri balw\n e)panh/gage/ moi fa=ttan a)nti\ peristera=s2 fasi\n, e)tairan a)nti\ nu/mfhs2, id est, Redemptam tibicinam quam forte amabat, sponsaeque stolam amictam mihi induxit columbae loco palumbem, ut aiunt, meretricem pro sponsa. Usus est Plato in Theeteto: labo\n oi(=on fa=ttan a)nti\ peristera=s2, id est, si velut accipiat palumbem pro columba. Error est in re, non in ipsa scientia. Palumbes autem columbis sunt adsimiles. Conveniet, ubi quid deterius est, et adulterinum pro eo, quod est praestantius, ac legitimum supponitur.
*ki/lic ou) ra|di/ws2 a)lhqeu/ei, id est, Cilix haud facile verum dicit. Dionysius in Epistola ad Rufum scholasticum, lo/gos2 e)sti\ palaio\s2 ou) r(a|di/ws2 a)lhqeu/ein tou\s2 ki/likas2, id est, Vetus verbum est, Cilices haud facile verum dicere. Quamquam a)lhqeu/ein aliquoties est re praestare quod dixeris. Quadrabit in hominem avidum lucri, et ob id saepenumero dicentem non quae vera sint, sed quae utilia. Natum adagium a moribus eius gentis, quo nomine nunc vulgo notant Ultraiestinos.
*kw/nwpa e)le/fanti paraba/llein, i. Culicem elephanti conferre dicuntur, qui minima maximis comparant. Libanus ad Casilum, to\ de\ e)mo\n toiou=ton, oi(=on kw/nwy e)le/fanti paraballo/menos, id est, Ego vero perinde sum, quasi culex cum elephante collatus. Huius generis est et Virgilianum illud:
Sic canibus catulos similes, sic matribus haedos
Noram, sic paruis componere magna solebam: Et,
Si parva licet componere magnis.
DUM clavum rectum teneam, id est, dum meo fungar officio. Significat autem, non imputandum eventum parum prosperum artifici, modo is praestiterit quod artis est. Quintilianus lib. 2. Institutionum, proverbiale fuisse demonstrat. Nam et gubernator, inquiens, vult salva nave in portum pervenire: si tamen tempestate fuerit abreptus, non ideo minus erit gubernator, dicetque notum illud:
- Dum clavum rectum teneam.
Videtur hemistichium e poeta quopiam sumptum. Nonnulli citant ex Ennio:
Dum clavum rectum teneam, navimque gubernem.
Hoc adlusit M. Tullius libr. epist. fam. 12. Una navis estiam bonorum omnium, quam quidem nos damus operam, ut rectam teneamus, utinam prospero cursu. Sed quicumque venti eunt, ars nostra certe non aberit. Itidem Pindarus Pythiorum hymno primo, nw/ma dikai/w| padali/w| strato\n, id est, Guberna iusto clavo exercirum.
*agmwn me/gistos2 ou) fobei=tai tou\s2 yo/fous2.
id est,
Nihil tumultus metuit incus maxima.
Excelsus animus non commovetur minis aur fortunae saevientis procellis. Translatum ab incudibus fabrorum aerariorum, quae tamersi hinc atque inde tundantur crebris malleorum ictibus, tamen haudquaquam loco commoventur. Virgilius huiusmodi constantem animum querno robori similem facit. Idem de animo inexorabili:
Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes,
Exstat apud Graecos distichon integrum huiusmodi:
*agmwn me/gistos2 ou) fobei=tai tou\s2 yo/fous2,
*kai\ nou=s2 e)xe/frwn pa/san e(/lkousan bi/an.
id est,
Strepitum ac tumultum maxima incus haud timet,
Constans nec animus quamlibet violentiam.
*afrodi/th| u(=n te/quken, id est, Veneri suem immolavit. Dici solitum, ubi quis munus offert minime gratum. Invisus enim Veneri sus propter Adonidem illius amasium apri dente peremptum. Aut contra, cum quis alium in gratiam alterius laedit. Quemadmodum caper mactatur Libero, non quia gratus, sed quia nocuit.
*amartei=n ouk e)nesti di\s2 en pole/mw|, id est, In bello bis errare non licet, in rebus periculosis non tutum est labi. Nam si semel erretur, actum est de capite, nec est secundo errori locus. Vel quod in bello, quia cuncta tumultu peragantur, non detur spatium revocandi restituendique si quid perperam sit institutum. Unde Homerus, cum alibi, tum Iliados *p.
*oli/gh de\ t) a)na/pneusis2 pole/moio.
i.
At vero exigua est inter spiratio bells.
Proinde in his rebus, in quibus si semel erratum fuerit, non est quod inposterum sarcias, cautim ac circumspecte agendum, admonente vel Mimo illo non infestivo.
Huc pertinet quod e Catone citat Vegetius. In aliis rebus si quid erratum est, potest postmodum corrigi, praeliorum delicta emendationem non recipiunt, cum statim poena sequatur errorem. Aut enim confestim pereunt qui ignave imperiteque pugnaverunt, aut in fugam versi, victoribus ultra pares esse non audent. Adagium videtur natum ex apophthegmate: cum Lamachus quendam manipuli ducem increpasset, quod perperam quiddam egisset, isque responderet, se non iterum commissurum quod commiserat: In bello, inquit Lamachus, ne licet quidem peccare bis: quod primus error saepe vitam adimat.
*pani/dou yh=fos2, id est, Panidis suffragium. In eos torquebatur, qui stulte atque inerudite iudicarent. Aiunt Panidem hunc Chalcidis regem fuisse, qui Hesiodum Homero praetulerit: perinde quasi dicas, Midae suffragium, quod is quoque Panis agrestem cantionem anteposuerit Apollinis musicae. In genere conveniet in iudicia vulgi, cui fere semper pessima pro optimis plaoverunt. Huius suffragiis Menandrum aliquoties superavit Philemon. Euripides cum quinque et septuaginta tragoedias scripserit, in solis quinque vicit. Plinius aetate sua de recitatorib. scribit. Si quando
transibis, inquit, per basilicam, et voles scire quomodo quisque dicat, nihil est quod tribunal ascendas, nihil quod praebeas aurem: facilis divinatio, scito eum pessime dicere, qui laudabit maxime. Quapropter Socrates in Critone Platonis, illud in primis vult esse sapienti fixum decretumque, ne quid opinione vulgi commoveatur, imo suspectum habeat, quidquid senserit vulgo vehementer adridere. Scitum est illud antisthenis apud Diogenem Laertium, cui cum dixisset quispiam, Multi te laudant, Quid, inquid, male feci? Huic similimum quod Plutarchus in Apophthegmatis refert de Phorcione, cui dicenti cum populus Atheniensis praeter morem alacribus studiis assentiretur, conversus ad amicos, Quid hoc, inquit, est rei? Numquid imprudens perperam?
*pattaiki/wnos2 sukofantikw/teros2, id est, Pattaecione calumniosior. Ab eventu natum. Nam Pattaecion quispiam infamis calumniator, cui cum mos esset bonis viris calumnias struere, atque hoc tam foedo quaestu parare rem, tandem deprehensus, convictusque poenas dedit capire. Huic praecipuum studium fuit, probati nominis iuvenibus negotium facessere. Idem popularibus convitiis lapidatus est, quod fur esset, et aedium perfossor. Talis fuit apud Athenienses Hyperbolus. Refert Suidas.
*olw| podi\, id est, Omni, sive toto pede, pro eo quod est, Summa vi, summoque nisu. Refertur a Suida. Quintilianus Institut. Orator. lib. 12. Itaque in his actionibus, omni, ut agricolae dicunt, pede standum est. Videri poterat traductum ab iis, qui in acie constanter partes suas tuentur, neque locum deserunt: aut a palaestritis, quorum artis est, scite pedem figere: nisi Quintilianus ab agricolis profectum esse testaretur.
PROVERBIALES metaphorae sunt, Callum ducere et occallescere, siquidem ad animum detorqueantur. Quintilianus libro 12. Et ingenio adhuc alendo callum inducere. Saepiuscule legimus apud M. Tullium, occaluisse aures, cum assuetudo sensum mali adimit.
QUINTILIANUS libro undecimo. Et his diversa vox, et pene extra organum: cui Graeci nomen amaritudinis dederunt, supra modum ac pene naturam vocis humanae acerba. Extra organum dicetur, quod immodicum est, et extra vulgarem mensuram. Veluti si quis leges Platonis huius aetatis civibus proponeret. Ductum est ab organo musico, quod intra vigesimam vocem consistit. Conveniet item in vehementer clamosum.
QUINTILIANUS libro II. Est enim quaedam ad auditum accommodata non magnitudine, sed proprietate ad hoc velut tractabilis: utique habens omnes in se qui desiderantur, sonos, intentionesque, et toto, ut aiunt, organo instructa. Hactenus ille. Proinde toto organo instructa recte dixeris, quae numeris omnibus constant, et undique quadrant. Sumptum et hoc a musicorum instrumentis.
*upe\r to\ li/non, id est, ultra linum. Lucianus in love redarguto: *ou)de\n ga\r ou)/tw ge/noit) a)\n e)/cw tou= no/mou tw= moirw=n ou)de\ u(pe\r to\ linon, id est, Neque enim quidquam ita fieri poterit, praeter Parcarum legem, et ultra linum. Ultra linum dixit pro eo quod est, extra decretum fatale. Allusum est autem ad fila trium Parcaru. Confine illi, quod alias retulimus: u(pe\r to\n a)/trakton, id est, Ultra fusum.
Omnia secunda, saltat senex. Iocus proverbialis, quo conveniet uti, quoties res prius in periculum adducta, praeter exspectationem feliciter exsicrit. Servius enarrans illum Maronis versiculum ex tertio Aeneidos libro:
Lustramurque Ious, votisque incendimus aras:
adagium refert explicatque his verbis. Sciendum sane moris fuisse, ut piaculo commisso, ludi celebrarentur. Nam cum iracundia matris Deûm Romani laborarent, et eam nec sacrificiis nec Iudis placare possent, quidam senex statis ludis Circensibus saltavit, quae sola fuit causa placationis. Unde et natum proverbium: Omnia secunda, saltat senex. Idem Servius erplicans locum eiusdem poetae in Aeneidos octavo.
Ut celsas videre rateis, atque inter opacum
Allabi nemus, et tacitis incumbere remis,
Terrentur visu subito, cumctique relictis
Consurgunt mensis, audax quos rumpere pallas
Sacra vetat.
Cum aliquando, inquit, Romae ludi Circenses Apollini celebrarentur, et Hannibal nuntiatus esset citca portam Collinam ingruere, omnes raptis armis concurrunt. Reversi postea cum piaculum formidarent, invenerunt saltantem in circo lenem quendam, qui cum interrogatus, dixisset se non interrupisse saliationem, ductum est hoc proerbium, Salva res saltante sene. Verrius apud Festum Pompeium huiusmodi fabulam affert: C. Sulpitio, et C. Fuluio consulibus M. Calpurnio Pisone praetore urbis faciente ludos, subito nuntiato hostium adventu, e foro ad arma concursum est. Sed postquam victores redissent in thearrum, ne ludi intermissi religionem afferret, et instaurari oportere dicerent, inventum est ibi C. Pomponium libertinum, hominem grandem natu, ad tibicinem saltasse. Itaque gaudio non interruptae religionis editam vocem, nunc quoque celebrari. Sunt qui C. volumnium arbitrentur appellatum fuisse, qui ad tibicinem saltarit. Meminit huius et T. Livius alicubi, ni nos fallit memoria. Huic finitimum est illud, quod alio diximus loco: glau=ci(/ptato, id est, Noctus volavit. Aristophanes in Vespis.
*glau=c ga\r h(mw=n pri\n ma/xesqai to\ strato\n die/ptato.
id est:
Nostra enim ante proelium ulula pervolavit agmina.
Significat victoriam non virtute militum, sed Minervae dexteritate contigisse.
Adagii formam habet, quod scripsit Plautus in Trinummo. Gladium dedisti, quise occideret, id est, ministrasti materiam et adiumentum ad
perniciem. Veluti si quis amanti adolescenti pecuniam det in manum: aut iuveni temerario mandet magistratum: aut mulieri permittat quo lubeat eundi licentiam. Dedit et Aeneas Didoni gladium quo se occidit. Quo quidem loco multa Serviur, quae nobis alio loco dicta sunt in proverbio: e)xqrw=n a)/dwra dw=ra.
*allotri/an a)/rouran arou=n, id est, Alienum arvum arare. Proverbiali metaphora dictum est pro eo quod est, alienum agere negotium, aut cum alienis uxoribus habere rem. Theognis in sententiis:
*exqai/rw de\ gunai=ka peri/dromon, a)/ndra de\ ma/rgon.
*os2 th\n a)llotri/hn bou/let) a)/rouran.
id est:
Est invisae mihi mulier vaega inersque maritus,
Alterius fundum quisquis arare cupit.
Plautus item de marito adultero: Fundum alienum arat, suum incultum deserit. Huic similis color est apud iureconsultos. Alienos irrigare agros, tuis sitientibus. C. de seruit. et aqua. cap. praeses. Durum est et crudelitati proximum, ex tuis praediis aquae agmen ortum, sitientibus agris tuis, ad aliorum usum, vicinorum iniuria propagari.
*potamo\s2 ta\ po/r)r(w poti/zwn, ta/d) e)/ggion katalei/pei, id est, fluvius quae longe dissita sunt, irrigar, quae proxima sunt, praeterit. De his dici convenit, qui bene merentur de externis, et nihil ad se pertinentibus, suos negligunt. Refert Diogenianus. Apparet inde ductum, quod ubi fluvius oritur minor esse solet, minusque argillae secum trahens: et quo longius recessit a fonte, hoc est copiosior v beriorque.
*potamw=| mega/lw| o)xeto\n e)pagei=s2, id est, Magno flumini canalem inducis, id est, maximis rebus pusillum et inutile momentum addis. Commemoratur a Suida. Finitimum est illis: Silvae addere ligna, mari aquam, soli lucernam.
Synesius in epistola quapiam adversus Andronicum: a)/nqrwpos2 ouk e)/xwn ei)pei=n o)/noma pa/ppou, a)ll) ou)de\ patro/s2 fasi, id est, Homo qui avi nomen dicere non possit, imo ne patris quidem, ut aiunt. Quadrat in vehementer obscuros et spurios, incertoque patre natos. Quod genus est et illud luvenalis:
Quorum nemo queat patriam menstrare parentis.
Unde Plutarchus existimat spurios dictos nothos, quod duabus his literis praenotari soleant, S. P. hisque significari, sine patre.
Alciphron in epistola Glycerae ad Menandrum: *alla\ tou=to me\n ou)deni\ tro/pw| ma\ ta\s2 qea\s2, ou)d) ei) bou=s2 moi, to\ lego/menon, fqe/gcaito peiqei/hn a)\n, id est, Hoc autem nullo pacto crediderim, ne si bos quidem fuerit elocuta. Hinc dictum est quod in annalibus frequenter commemoratur bos humanam vocem reddidisse. Legimus, nisi fallimur, apud Platonem non dissimili figura dictum, etiam si quercus eloqueretur. Nam olim e quercubus Dodonaeis reddebantur oracula.
*to\n aj)gai=on plei=, id est, Aegaeum navigat, ut subaudias ko/lpon. Aelianus in epistola quadam: *gewrgi/an kai\ gewrgei=n a)poleipw\n o( gei/twn la/xhs2 e)pe/bh new\s2, kai\ plei= to\n ai)gai=on fa/si, kai\ a)/lla pela/gh metrei=, e)pikumati/zei, kai\ la/rou bi/on zh=|, kai\ a)ne/mois2 ma/xetai diafo/rois2, id est, Vicinus Laches relicta agricultura et agricolationis usu, navem conscendit, atque Aegenm, ut aiunt, navigat, reliquaque metitur maria, et in fluctibus agens, lari vitam vivit, cumque variis ventis dimicat. Perisus item in quinta Satyra:
Ocius ad navem, nihil obstat quin trabe vasta
Aegeum rapias.
Arbitramur hoc mare ceteris esse periculosius ob frequentes scopulos. Hinc est illa M. Tullii metaphora, in Divinatione: Intelligo quam scopuloso difficilique loco verser. Nec infrequens apud Hieronymum: Escopulosis locis enauigavit oratio, quoties sentit expeditam quaestionum difficultatem. Quadrabit igitur in homminem ob lucri studium nihil omnino periculi recusantem.
Lucianus in Dialogo quem inscripsit, u(pe\r tw=n ei)ko/nwn. *kai/toi palaio\s2 ou(=tos2 o( lo/gos2, a)neuqun/ous2 ei)=nai poihta\s2 kai\ grafe/as2, id est, Atqui vetus hoc dictum est, liberos esse poetas ac pictores. Idem in Demosthenis Encomio, to\ me\n dh\ poihtiko\n fu=lon e)leu/qeron, id est, Atqui poeticum genus liberum. sentit autem liberum esse poetis et pictoribus impune quidquid velint fingere. eu)qu/nh Graecis est causa sive accusatio. Magistratum itaque de quo cogebatur rationem reddere qui susceperat, u(peu/qunon appellabant. Liberum autem et de quo non exigebatur ratio a)neu/qunon. In dicat hoc Aeschinis oratio adversus Ctesiphontem. Diphilus apud Athenaeum libro sexto de poetis:
*oi(=s2 e)cousi/a
*estin le/gein a(/panta kai\ poiei=n mo/nois2.
id est:
-Quibus licet,
Et facere solis quidlibet atque dicere.
Ad quod allusit Horatius, cum ait:
- Pictoribus atque poetis
Quidlibet audendi semper fuit aequa potestas.
Nam poetae numine aguntur, eoque illis frustra praescribas. seneca libro De vita beata primo. Sive Platoni, inquit, credimus frustra poeticas fores compos sui pepulit, sive Aristoteli, nullum magnum ingenium sine mixtura dementiae fuit. Est autem plurimum cognationis inter poeticen, et picturam. Hinc est quod Simonides auctore Plutarcho: th\n me\n zwgrafi/an poi/hsin siwpw=san proshgo/reusen, th\n de\ poi/hsin zwgrafi/an lalou=san, id est, Picturam racitam poesim appellavit: poesim autem loquentem picturam. Proinde Horatius:
Pictura poesis erit.
Torqueri potest in eos, qui pertinaci et obstinato sunt ingenio, quosque necesse sit suis moribus relinquere. Aut in mulieres quibus nihil non permittitur, aut in principes quibus omnia laudi dantur.
PER transennam inspicere. Proverbiali nimirum figura dictum est, pro eo quod est, non propius neque singillatim, sed procul et summatim inspicere. Translatum a negotiatoribus, qui mercibus quas contrectari nolunt, cancellos obiciunt: qui dam etia vitrum pellucidum
opponunt, ut praetereuntibus procul modo contemplari liceat: nec explicant eas nisi licitatori idoneo. M. Tullius De oratore libro primo. Si in aliquam domum plenam ornamentorum, vel in villam venisses, si ea seposita, ut dicis, essent, tuque valde spectandi cupidus esses, non dubitares rogare dominum, ut proferri iuberet: praesertim si esses familiaris: similiter nunc petas a Crasso, ut eam copiam ornamentorum suorum, quam constructam uno in loco, quasi per transennam praetereuntes strictim aspeximus, proferat et suo quidque in loco collocer.
M. Tullius libro Epistolarum ad Atticum septimo, Obsecro mh/te di/khn, praesertim in re, a quo nihil unquam vidi temere fieri. Notavit Cicero carmen proverbiale, quod ciratur cum ab aliis multis, tum a Luciano libello De calumnia.
*mh/te di/khn dika/sh|s2, pri\n a)mfoi=n mu=qon a)kou/sh|s2.
id est,
Ne iudex fueris, partes ni audiveris ambas.
Nonnulli tribuunt Hesiodo, sed falso. Unde Tullius yeudhsio/deion appellat, eum sit Phocylidis. Admonet autem non temere pronuntiandum de quopiam, nisi re ultro citroque diligenter cognits. Citatur apud Aristophanem in Vespis:
*hpou sofo\s2 h)=n o(/stis2 e)/faske, pri\n a)\n a)mfoi=n mu=qon a)kou/sh|s2,
*ou)k a)\n dika/sais2.
Sapiens fuit is, quisquis dixit:
Prius ac partem audieris utramque
Ne iudicem agas.
Eandem sententiam sic extulit Euripides in Heraclidis:
*ti/s2 a)\n di/khn kri/noien, h)\ gnoi/h lo/gon,
*pri\n a)\n pa/r) a)mfoi=n mu=qon e)kma/qh safh=.
id est,
De lite qui nam iudices, aut qui queas
Pernosse rem, prius atque partem audsueris
Utramque?
Allusit huc Seneca in Medea:
Qui statuit aliquid parte inaudita altera,
Aequum licet statuerit, haud aequus fuit.
Fertur inter Graecanicas sententias et hic senarius:
*anece/taston mh\ ko/laze mhde/na.
id est,
Ne quempiam punito, rem ni expenderis.
M. Tullius Epist. ad Atticum libro nono. Una fuissemus, consilium certe non defuisset, sun/te du/) e)rxomo/nw. Idem epist. famil: libro nono ad M. Varronem. Volebam prope alicubi esses. Si quid bonae salutis, sun/te du/) e)rxome/nw. Apposite citatur apud Platonem in Protagora, doces opinionem reddi firmiorem, si fuerit ab altero comprobata. Locus est apud Homerum Iliados K. ubi Diomedes ituros exploratum, quid agant Troiani, comitem postulat. Id enim fore tum iucundius, tum tutius. Carmen sic habet:
*all) ei)/tis2 moi a)nh\r a(/m) e(/poito kai\ a)/llos2,
*ma=llon qalpwrh\, kai\ qarsalew/teron e)/stai,
*sun/te du/) e)rxome/nw, /kai/ te pro\ o( tou= eno/hsen,
*oppws2 ke/rdos2 e)/n, moun=os d' ei)/per te noh/sh|,
*alla/ ti oi( bra/sswn de\ no/os, le/pth\ de/ to mh=tis2.
id est,
At mihi si qui alius veniat comes, ille futurus
Solamen, fueritque simul fiduciae mutor,
St duo contuncti veniant. Dein hic prsor illo,
Si quid opus facto videt. At qui solus et unus,
Quam vis per spiciaet, tamen est mens segnter illi, et
Consilium tenue.
Apulcius in libello De daemonio Socratis, autumat allegoriam non infrugiferam huic Homerico subesse figmenro, videlicet periculosis in rebus adhibenda duo, consilium et opem. Ulysses quoniam pruden tissimus fingitur, consiln symbolum haber. Diomedes, utpote iuvenis viribus antecellens, auxilii sustinet imaginem. Apulei ex eo loco verba sunt haec: Itidem cum rebus creperis et afflictis speculatores deligendi sunt, qui nocte intempesta, castra hostium penetrent, nonne Ulysses cum Diomede deliguntur, veluti consilium et auxilium, mens et manus, animus et gladius.
*th=| keiri\ dei= spei/rein, a)lla\ mh\ o(/lw| tw| qula/kw|, id est, Manu sementem facere oportet, non autem tota corbe. Corinnae ad Pindarum poeram, ut auctor est Plutarchus in commentario quem inscripsit, pote/ron a)qunai=oi kata\ po/lemon, h)\ kata\ sofi/an endocw/teroi. Modus in omni re servandus, et pedetentim ab aliis ad alia transeundum. Ab agricolis ductum est, qui cum serunt, non semel effundutipso vase, sed manu rara spargunt semina, ut universo aruo occupando sofficiant. Ad eundem modum ita dispensanda est benignitas, ut multis suppeditare possis. Ita moderandus est labor in literis, ut ad alia quoque vitae munia suppetat naimi vigor.
*ga/llous2 ti/ te/mneis2, i. Gallos quid exsecas? Quid actum agis? Nam Galli Cybelis lacerdotes sua sponte sunt erectis testibus. Quid spolias nudum? Cur affligis afflictum? Quamquam id ad quantumvis inanem operam significandam conveniet. Quemadmodum illa: Laterem lavas, Actum agis.
THeognidis illud ipsissimam proverbii faciem habe:
*gnoi/hs2 d' o(/sson o)/nwn krei/ssones h(mi/onoi.
id est:
Noris uti quamto muli asinos superent.
Dicendum ubi quis longo intervallo praecedit. Refertur apud Arhenaeum libro Dipnosophistarum septimo. Sumptum videtur ex Homero, cuius hi versus sunt Iliados k.
*all) o(/te dh/r) a)pe/hn o(/sson t) e)pi/ousa pe/lontai
*hmio/nwn, ai( ga/r te bow=n profere/sterai/ ei)sin,
*elke/menai neioi=o baqei/hs2 phkto\n a)/rotron.
id est:
Verum ubi tantum aberat, quantum pars ultima sulci
Mularum Stquidem hae bubus longe potiores
Ducere per pinguem segetem compactile aratrum.
Rursun Odysscae q.
*tw=n de\ qe/ein o(/x) a)ristos e)/hn kluto/nhos a)mu/mwn
*wsson t) en neiw=| ou)=ron pe/lei h)mio/noii+n,
*to/sson u(pekproqe/wn laou\s2 i(/keq) oi(/d' e)li/ponto.
id est:
Hos cursu anreibat Clytoneus splendidus omnes,
Quantum mularum sulcus praecedit in aivo
Tantum is praecurrens populos, metam attigit, illos
Atergo linquens.
Olim bubus, asinis et mulis proscindebant arva. Aratrum igitur quod a mulis trahebatur, multo celerius perveniebat ad sulci finem, cum arator invertit aratrum. quam quod trahebatur a bubus. Hesiodus item mulos talae/rgous2 vocat.
Terentius in Phormione proverbiali figura dixit, Ne quid suo suat capiti, pro eo quod est, ne quid mali illi conciliet. Expressum est ad illud Homericum Iliados sexto.
*ou)k o)/felon trw/essi katessame/nh kaka\ ra/yai,
An suere invisae non debebam mala Troiae?
Idem Odysseae t.
*ei)na/etes ga/r sfin kaka\ r(a/ptomen a)mfie/pontes2
*pantoi/oisi do/loisi.
id est:
Annum illis nonum mala iam suimus, tentantes
Fraudibus omnigenis.
Rursum Odysseae p.
*ti/h de\ su\ thlema/xw| qa/nato/n te mo/ronte
*ra/pteis2.
id est:
Cur tu Telemacho mortem suis, exitiumque?
*ei(/mata a)nh\r, id est, Vestis virum. Id hodie quoque vulgo tritissimum est. Aiunt enim ad hunc modum: Vestitus virum reddit, qui habet, induar. Idem affirmat Quintilian. lib. Instit. 8. Et cultus, inquiens, concessus atque magnificus, addit hominibus, ut Graeco versu testarum est, auctoritatem. Hunc autem versum, quem citat Fabius, opinamur esse illum apud Homerum Odysseae z.
*ek ga/r toi tou/twn fa/tis2 a)nqrw/pous2 a)nabai/nei
*esqlh\.
id est:
Quippe homini ex istis surgit bonae fama decusque.
Paullo infetius in eodem libro quantum momenti cultus vestium adferat, ad concilian dam homini formam dignitatemque, satis indicat, cum Nausicam puellam ita de Ulysse loquentem facit:
*pro/sqen men ga\r dh\ moi\ a)eike/lios2 do/at) ei)=nai,
*nun= de\ qeoi=sin e)/oike, toi\ ou)rano\n eu)run\ e)/xousin.
id est,
Ante videbatur specie foedissimus esse,
Nunc divis similis, magnus quos pascit Olympus.
Nam ante nudus, iam vestes nitidas induerat Ulysses, ac protinus alius esse visus est:
*ezet) e)/peit) a)pa/neuqe kiw\n e)pi\ qi=na qala/sshs2,
*ka/llei kai\ xa/risi sti/lbwn.
id est:
Deinde procul, veniens aed litora pontica sedit
Fulgescens forma, atque leporibus.
*apaloi\ qermolousi/ais2, id est, Teneri calidis lavacris, in molles et luxu diffluentes dicebatur. Nam antiquitus calida balnea deliciarum nomine taxata fuisse, vel Homerus restis est Odysseae q. inter voluptariae vitae delicias ea commemorans,
*aiei\ d' h)mi=n dai/s2 te fi/lh ki/qari/s2 te xoroi/te,
*ei(/mata/ t) e)chmoiba\, loetra/te qerma\ kai\ eu)nai\.
id est:
At semper cords nobus, epulaeque chorique,
Cantusque et variae vestes, et balnea calda,
Concubitusque.
Refertur adagium ab Eudemo his quidem verbis, *apaloi\ qermolousi/ais2, a(broi\ malqakeuni/ais2, id est, Teneri calidis lavacris, delicati lectorum mollicie. Huc adlusit Persius, cum ait,
Elixasque nates labefactat sorcipe adunca.
*deci/on ei)s2 u(po/dhma, aristero\n ei)s2 podo/niptron, id est, Dextrum pedem in calceum, sinistrum in peluim. Subaudi verbum ad sentetiam accommodum, mittit, aut ponit. Suidas ex Aristoph. citat, aitque dici solere in eos, qui se norunt commode ad rei praesentis conditionem applicare, proque loco, tempore, negotiis, aliam atque aliam sustinere personam. Est autem carmen hexametrum heroicum:
Dextrum in calceolo, laevum vero in podoniptro.
Podoniptrum vas, in quo pedes lavantur, unde et vocab num inditum a Graecis.
*daida/lou ptera\, id est, Daedali alae: Dici solitum, ubi quis alioqui non satis idoneus ad negotium conficiendum, artis alicuius, aut auxilii accessionem adiungeret. Aut cum quis urgente necessitate, ad nova confugit consilia. Nota fabula, quae proverbii ministravit occasionem nempe de Daedalo, qui novo commento adsutis alis elapsus est e manibus Minois.
*do/te moi leka/nhn, id est, Porrigite mihi peluim, ubi quid vehementer molestum esset, ita ut ferri iam diutius non posset, peluim sibi porrigi iubebant, quasi prae bile nauseaque,, et fastidio rerum vomituri: veluti si quis orationem supra modum indoctam non ferens, aut sophisticis naeniis offensus dicat, do/te moi leka/nhn, id est, Porrigite mihi peluim. Refertur a Suida. Exstat autem apud Aristophanem en nefe/lais2. Et plutarch. in Politicis citat e Platone comico.
DAres Entellum provocas, et proverbii speciem habet, et apud eruditos videtur in ius proverbii cessisse. Sic enim Hieronymus ad Augustum, Memento, inquit, Daretis et Entelli. Conveniet uti, si quando quis piam iuvenili temeritate lacesset aliquem non perinde promptum ad suscipiendum certamen, verum intolerandum, si semel inierit. Qui senum ferme mos, ut libenter suffugiant negotia, suscepta pertinaciter geranr. Sumptum est ex 5. Aeneid. libro, ubi Dares quispiam viribus fretus, et ferox iuventa, ultro prosiliens in medium quemuis ad certamen provocat: adsurgente nemine, deterritisque reliquis, iam perinde quasi victor, praemium flagitat ab Aenea. At Entellus senex, et iam pridem ab huiusmodi genere certaminum feriatus, instigante partim Aceste, partim veterum victoriarum memoria, tandem surgit cestibus dimicaturus. Is diu suo consistens loco iuvenem insolentius circumsilientem tulit, donec frustrato ictu lapsus, pudore sic recanduit, ut Daretem iam longe imparem plane confecturus fuerit, nisi eum Aeneas intercedens eripuisset.
*es2 kuno/sarges2, id est, Ac Cynosarges, proverbiali convitio dicebatur,
quemadmodum ei)s2 makari/an, kai\ ei)s2 ko/rakas2. Erat autem Cynosarges locus in Attica quispiam, in quo nothi, spuriique exercebantur, cui nomen inditum, a)po\ kuno\s2 argou=, id est A cane albo, seu veloci. Nam Graecis ea vox argo\s2 utrumque significat. Qui collegit historias ex orationibus stelieuticis Gregorii Nazianzeni, tradit Cynosarges dictum a)po\ tou= kuno\s2 kai\ sarko\s2, commutato k in g. Nominis causam hanc adscribunt Cum olim Diomus quidam Atheniensis, auctore Stephano, nam Suidas Didymum ponit, sacrificaret Herculi, canis quidam albus, aut ut alii dicunt, velox aquila, victimae partem abreptam in locum quendam deposuit. Quo prodigio territus, cum deum consuluisset, responsum est, ut eo in loco Herculi sacellum exstrueret, in quem victima deportata fuisset. Nam eum Herculi placere. Porro, quoniam Hercules nothus fuit, utpote ex adultera natus, et tamen virtute sua diis aequum honorem adsecutus: idcirco visum est, ut inibi qui spurii fuissent, et neque patris neque matris nomine cives, exercerentur. Nec abhorret ab his, quod scribit Plutar. in libello, quem inscripsit e)rwtiko\n, *ei) de/ ou)=n kai\ tou=to to\ pa/qos2 dei= kalei=n e)/rwta qh=lun kai\ no/qon w(/sper ei)s2 kuno/sarges2 suntelou=nta, thn\ gunaikwni=tin, ma=llon de\ w(/sper a)etoi\ ti/na le/gousi gnh/sion kai\ o)reino\n, o(\n o(mhros2 me/lana kai\ qhreuthn\ prosei=pen, Id est, Quod si igitur hunc quoque morbum oportet vocare amorem femineum ac nothum, veluti in Cynosarges conicientem nos in muliebre conclave, magis autem, sicut aquilam quandam dicunt gnesion, id est, ingenuam germanamque amontanam, quam Homerus nigram et venatricem appellat. Unde vel contumeliae causa dicebatur, ei)s2 kuno/sarges2, velut in spurium, vel imprecando, quasi dicas, in malam crucem. Postea consentaneum est hoc quoque loco garrire coepisse philosophos, et sophistas. Nam Suidas testatur tria fuisse gymnasia, Lyceum, Cynosarges, et Academiam. Meminit huius rei et plutarchus in Themistoclis vira, quem aiunt fuisse nothum. Erat autem extra portas Atheniensium Herculis gymnasium, quo spurii adolescentes sese conferebant exercitii gratia, quod et ipse deus nothus ac matre mortali natus esset. Huc Themistocles adhuc adolescens arte pelliciebat, et ingenuos aliquot adolescentes, quo paulatim tolleret nothorum et legitimorum discrimen.
*kuqnw/deis2 sumforai\, id est, Cythnicae calamitates. Zenodotus Aristotelem auctorem citat, Cythnios usque adeo divexatos afflictosque fuisse ab Amphitryone, ut in proverbium abierint, kuqnw/deis2 sumforai\, pro maximis cladibus et immensis calamitatibus. Est autem Cythnus ex insulis Cycladib. una, contra Dryopidem sita, teste Stephano.
*kuqwnu/mou ai)=xos, id est, Cythonymi dedecus. In hominem dicebatur vehementer infamem, foedique nominis, cuiusque nomen iure supprimi debeat, vel ob malefacta vel ob calamitates. Unde et Graeca vox a celando nomine dicta. Et hodie dictitant vulgo, tegendam ollam, quoties innuunt foedius esse facinus, quam ut auctoris facienda sit mentio. Auctor Zenodotus.
*kuzikhnoi stath=res2, id est, Cyziceni stateres. De re scite scalpta. Hoc enim subindicant paroimiolo/goi. Nam
hi nummi olim celebres erant, quod eleganter scalpti viderentur. Repraesentabant altera parte Cybelem deorum matrem, facie muliebri, altera leonis imaginem. At magis videtur fore locus proverbio, cum hominem significamus inaequalem, ac sui dissimilem: aut qui longe aliud agat, quam prae se ferat. Quemadmodum nummi Cyziceni ex uno latere Cybelen ostendebant effeminatam, ex altero leonem. Stater is valebat 28. drachmas Atticas, unde et de re magni pretii videtur posse dici. Cyzicus autem erat civitas Propontidis. Quidam eiusdem nominis urbem ponunt in Sicilia, proverbii praeter alios meminit Suidas.
*kurni/a gh=, id est, Cyrnia tellus, dicebatur regio latrociniis infamis, cuiusmodi ferunt olim fuisse Cyrnum. Est autem Cyrnus insula quaedam ad boream opposita Iapygiae mellisicio nobilis, auctore Stephano, verum ob latrocinia fuit inaccessa navigantibus. Plinius autumat hanc esse Corsicam, quam Graeci Cyrnon appellavere. Gens haec et hodie male audit. Proverbium non inepte detorquebitur in hominem alieni rapacem ac violentum. In collectaneis Zenobii per Aldum editis reperitur, kurni/a a)/th id est, Cyrnia noxa.
*kinu/rou plou=tos2, id est, Cinyrae opes. De immensis divitiis dicebatur. Similimum illi, Midae opes. Nam huius regionem opulentissimam fuisse, Naso satis indicat Metamorphoseos libro 10.
Gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
Quae tantum genuere nefas. sit dives amomo,
Cinnamaque, costumque suam, sudataque ligno
Tura ferat, floresque alios Panchaica tellus,
Dum ferat et myrrham.
Pindarus in Nemeis meminit Cinyrae praedivitis: sun\ qew| ga\r futeuqei\s2 o)/lbos a)nqrw/poisi parmonw/teros2, w(/sper kai\ kinu(/ran e)/bruse plou/tw| ponti/a| e)/n pote ku/prw|, id est, Deo favente felicitas hominibus stabilior, quae sane et Cinyram opibus cumulavit olim in marina Cypro. Proverbii meminit et Plato lib. De legibus 2. *ea\n d' a)/ra plouth=| men kinu/ra kai mi/da ma=llon, h)= de\ a)/dikos2, a)qlio/s2 te e)stin kai\ a)niarw=s2 zh=|, id est, Quod si ditior quidem fuerit, quam Cinyra aut Mida, sit autem iniustus, et miser est, et moleste vivit. Suidas in dictione kataghra/skw refert hunc ad modum, kataghra/sais2 tiqwnou= baqu/teron, kai\ tou= kinu/rou plousiw/teron, kai\ sardana pa/lou trufhlo/teron, o(/pws2 to th=s2 paroimi/as2 e)pi/ soi plhrwqh=|, dis2 pai=des2 oi( ge/rontes2, id est, Consenescas Tithono profundius, Cinyra ditius, Sardanapalo deliciosius, ut in te compleatur proverbium: bis pueri senes.
*me/lei moi tw= toiou/twn ou)de\n, h(=tton tw= en toi=s2 te/lmasi batra/xwn, id est, Nihilo maior mihi rerum istarum cura, quam ranarum in limo versantium. Proverbialis hyperbole qua significamus nihil omnino ad nos pertinere negotium. Recte dicetur et in obtrectatores, qorum oblocutiones dicemus nos fortiter contemnere. Siquidem ranae tametsi assidue obganniant, oblatrentque praetereuntibus, et odiosam illam cantionem iterent sine fine, brekekeke\c koa\c koa\c, tamen nemo commovetur.
*kolokun/ths2 u(gie/steros2, id est, Cucurbita salubrior. Suidas et Zenodotus pro adagio referunt. Athenaeus lib. 3. citat hunc versiculum ex Epichar.
*ugie/steron t) h)=n e)/ti kolokun/tas2 polu\.
id est,
Eratque longe sanius cucurbita.
Versus Graecus constabit, si legas e)/tige. Nam ut nos adduximus, habetur in Athenaeo edito per Aldum. Unde sit natum non indicat. Proinde divinandum id inde ductum, vel quia cucurbita non facile laeditur aeris vitio, propter crustum quo tegitur, vel quod ea variis remediis efficax esse perhibetur, quemadmodum indicat Dioscor. lib. 2. Item Plin. lib. 20. cap. 3. Nec una tantum species ad remedia, valet et sativa, quam Graeci kolokun/qhn appellant, valet inanis intus silvestris, quam Graeci somphon, ut ait Plinius, dicunt, valet et sativa minor kolokunqi\s2, quasi dicas cucurbitulam. Nobis videtur non absurde ductum hinc proverbium, quod cucurbita undique turgeat, integra, nec vermiculis obnoxia. Est autem integritas et obesitas corporis, sanitatis argumentum. Cognatum illi quod alias recensuimus: kro/twnos u(gie/steros2, id est, Crotone salubrior.
*cun\ tw| qew= pa=s2 kai\ gela=| k) w)du/retai.
id est,
Deo volente quisque ridet, atque flet.
Admonert adagium rerum humanarum celerem esse commutationem, neque in nobis situm, ut res perpetuo secundae sint, verum utcumque fortunae libitum fuerit, ita vel secundis rebus attollimur, vel adversis affligimur. Exstat hic versiculus apud Sophoclem in Aiace flagellifero. Idem sibi vult illud Euripideum ex Iphigenia Aul densi:
*ou)k e)pi\ pa=si s) e)fu/teus) a)gaqoi=s2,
*aga/memnon a)treu\s2.
*dei= de/ se kai/rein kai\ lupei=sqai.
*qnhto\s2 gar e)fus2 ka)\n mh/ su qe/lhs2,
*ta\ qew=n ou(/tw boulo/men) e)/sai.
id est,
Nonte sevit ad monia laeta
Agamemnon Atreus.
Gaudere atque dolere necesse est.
Mortalis enim es. Sin tu nolis,
Tamen eveniet, sic diis placitum.
Cum deo fit Graecis, quod fit favente numine. Contra sine deo, quod absque deorum favore. Pindarus in Pythiis hym. 5. ou) qew=n a)/ter, id est, Non sine diis. Idem eiusdem operis hymno 9.
*wkei=a d) e)peigome/nwn h)/dh qew=n pra=cis2 o(doi/te braxei=ai.
id est,
Velox actio iam diis accelerantibus brevesque viae.
Rursus hym. 10.
*qew=n telesw/ntwn,
*ou)den pote\ fai/netai e)/mmen a)/piston.
id est,
Cum dii peregerint nihil videtur esse incredibile.
Et Virgilius:
Haud equidem sine mente reor, sine numine diuûm,
Ita quod praeter spem ultro obtingit, divinitus fieri dicitur. Aristophanes in Equit.
*all) o(de prose/rxetai,
*wsper kata qew=n ei)s2 a)gora\n.
id est,
Sed ipse in contionem prodit huc
Tamquam Deo volente.
M. Tullius in Verrem actione 5. Qui Metello divinitus hoc venit in menntem? Et Horatius lib. 3. Oda 4. Non sine diis animosus infans. Et sun\ tai=s2 mou/sais2, id est, musis faventibus, sun\ toi=s2 qeoi=s2, id est, diis bene iuvantibus. Festivum est quod de
Stratonico refert Athenaeus lib. 8. Is cum esset parum insignis citharoedus, haberetque in ludo suo novem Musarum imagines et Apollinis unam, discipulos duos, rogatus a quopiam quot haberet discipulos, sun\ qeoi=s2, inquit, dw/deka ludens amphilbologia, sun\ qeoi=s2, accipi potest, annumeratis diis, aut diis faventibus. Porro veteres praecipuum numen tribuebant fortunae, cui tribuitur quidquid feliciter aut secus evenit: de qua Demosthenes in oratione ad Philippi epistolam: mega/lh ga\r r(oph\, ma=llon de\ to\ o(/lon h( tu/xh e)sti\ pro\s2 a(/panta ta\ tw= a)nqrw/pwn pra/gmata, id est, Magnum enim momentum, imo verius totum est ipsa fortuna ad omnes hominum actiones. item Aeschynes in Apologia: peri\ parapresbei/as2, h( tu/xh pa/ntwn e)sti( kuri/a id est, In fortunae manu sunt omnia.
*pro\s2 kw/rukon gumna/zesqai, id est, Adversus Corycum luctari dicebatur, qui sumeret inamen operam, opinamur Corycum palaestriten fuisse quempiam invictum. Nisi malumus Corycum esse manticam coriaceam, ut adagium adfine sit illi, Utrem vellis. Verum hoc sensu Hesychius scribit per w et u. Suidas scribit per o et i. Porro talis pugna pugnata est Apuleio in Thessalia.
*kourh/twn stoma, id est, Curetum os. Dici solitum si quando quis numine afflatus loqui videretur, propterea quod Curetes Cybeles comites Furore quodam sacro perciti, divinare viderentur. Refertur a Zenodoto. Meminit et Hesychius.
PRoverbialem habere figuram videtur illud Aristophanis in Pluto:
*w bleyi/dhm) a)/meinon h)\ xqe\s2 pra/ttomen.
id est,
O Blepsideme melius atque heri mihi est.
Cum significamus fortunam in melius commutatam. Item illud Theocriticum, quod alio citavimus loco:
*ta/x) a)/urion e)/sset) a)/meinon.
id est,
Melius cr as forsan habebit.
Nam heri et cras, pro praeterito futuroque tempore posita sunt.
*oi( krh=tes2 th\n qusi/an, id est, Crerenses sacrum, subaudi faciunt, aut simile quidpiam. Adagium Zenodotus ad huiusmodi refert fabulam: Tempestate iactatus Agamemnon, delatus est in Cretam, ingressusque Polyrrhenen (nam id est Cretae insulae oppidum, ab ovium copia sic appellatum, auctore Stephano) rem divinam fecit. Interea vero captivi conscensis navibus aufugerunt. Quae res cum illi renuntiaretur, fertur dimidiatum et imperfectum sacrificium, et iam incensam victimam reliquisse, curriculoque ad maris litus properasse, perturbatum maiorem in modum animoque consternatum. Ibi vix unam reperisse navem reliquam, qua devectus est, multum imprecatus malorum eius insulae cultoribus. Unde si qua res per tumultum, ac turbulente fieret, krutikhn\ qusi/an, id est, Cretense sacrum vocabant. Nobis videtur quadraturum, ubi quis non fruitur his, quae paravit. Quemadmodum usu venit Agamemnoni, cuius victimas deuoravere Cretenses.
*am) h)le/htai kai\ te/qnhken h( ka/ris2.
id est,
Simul et misertum est interiitque gratia.
Senarius proverbialis apud Zenodotum, dici solitus in ingratum, qui simul atque levatus est malis, desinit meminisse beneficiorum eius, cuius opera restitutus est; Iuxta illud, Si dolet meminit: si placet obliviscitur: cum contra admoneat proverbium:
*xa/rin labw=n me/mnhso, dou\s2 e)pila/qou.
id est,
Memineris accepit, dati obliviscere.
Idem docet in Moralibus Seneca:
Beneficii accepti meminisse oportere, dati oblivisci.
At nunc ita est ingenium vulgi, ut fragilis sit beneficiorum memoria, iniuriarum tenax. Et iuxta Plautum: Si quid iuves, pluma levior gratia: si quid offendas, plumbeas iras gerunt. Celebrantur in eandem sententiam hi quoque versus:
*aei\ d' o( swqei/s2 e)stin a)xa/ristos2 fu/sei.
id est,
Servatus usque ingratus est, et immemor.
*meta\ thn\ do/sin ta/xista ghra/skei ka/ris2.
id est,
Post munus ilico consenescit gratia.
*dh=gma a)spi/dos2, id est, Morsus aspidis. De malo immedicabili, aut de lingua vehementer virulenta. Refertur adagium ab Apostolio Byzantio, non admodum memorabili auctore, nisi nos meliorum inopia compelleret. Quamquam hunc nec Politianus gravatus est quodam in loco citare testem. Circumfertur Graecus versiculus, adagio concinens.
*io\s2 pe/fuken a)spi/dos2 kakh\ gunh\.
id est,
Telum aspidis profesto mulier improba.
Aelianus primo de naturis animantium libro tradit adversus viperarum, omniumque serpentium morsus remedium inveniri, aspide una excepta, praecipue si de rana gustarit, ut ait libro proximo. Solius huius ictum omni cura potentiorem esse. Nec ab ullo vinci, praeterquam a muliere, quae vel aspectu contractuque solo necet, quorum alterum cum regulo, alterum cum aconito commune. Nicander item in Theriacis:
*aspi/da foinh/essan a)mudro/taton da/kos2 a)/llwn.
id est,
Aspida crudelem, cuius super omniae mor sus
Immedicabtlis est.
Plinius prodidit, aspidem numquam vagari sine compare, quod si contigerit alteram interimi, protinus altera persequitur percussorem, in mediis quoque fori turbis agnitum. Addunt quidam ab hoc ictum serpentem intra quatuor horas emori. Nihil autem vetat, quo minus trahatur adagium ad hostem clancularium, et tanto pestilentiorem, quod clanculum citraque dolorem infundat venenum haec serpens, neque post morsum appareat vulnus in corpore: tantum somnus letalis obrepit, quemadmodum describit Nicander, atque hinc existimant quidam morsum illius a)mudro/taton ab eodem poeta vocari.
*druo\s2 pesou/shs2 pa=s2 a)nh\r culeu/etai.
i.
Ruente quivis ligna colligit arbore,
Meminit hius proverbii Theocriti Scholiastes, sed pro pesou/shs2 scriptum est parou/shs2, mendose. Si quem fortuna praecipitem dederit, in hunc passim omnes incurrunt, et quisque quod potest diripit. Iam enim sibi putant impune fore. Exemplum huius adagionis est apud Iuvenalem de Seiano.
QUOD scripsit in Odis Horatius:
- Nihil est ab omni
Parte beatum.
Proverbialem habet sententiam, quam Graeci sic efferunt:
*ou)k e)/stin o(/stis2 pa/nta a)nh\r eu)daimonei=.
id est,
Felix per omnia nemo est mortalium.
Hunc senarium citat Aristoteles lib. Rhet. 2. inter exempla sententiarum. Est aliquoties et apud Theognidem. Clearchus apud Athenaeum adducit hunc versum:
*am\w/mhton d' oude\n e)/gento brotoi=s2.
id est,
Nil usquam est hominum carpere quod nequeas.
Menander apud Plutarchum, peri\ eu)qumi/as2.
*ar e)sti\ suggen e/s2 ti lu/ph kai\ bi/os2.
id est,
Num quaepiam intercedit his cognatio,
Vitae ac dolori.
Ad hanc sententiam pertinet quod alibi diximus, omnibus galeritis innasci cristam. Theseus priusquam veniret in atticam, instituit sacra quaedam, quae ludis ac laetitia peragerentur, quaedam contra, quae maerore luctuque. Ceterum cum adpulisset in Atticam quoniam multos reperit squalidos, ac maestos ob mortem Regis Aegei, qui desperato silii reditu prae dolore semet e saxo praecipitem dedit, multos contra laetitia gestientes ob silii reditum, institutum est, ut in w)xofori/a|, (id est nomen Festo a gestandis ramis) non nuntius ipse, sed caduceum coronaretur, deinde qui sacris interfuerunt, emitterent has voces, ei)=a ai\, id est, eia, heu, quarum prior gratulationis est, et in bellicis paeanibus cani solet, quod liquet ex Aristophanis Pace, ubi crebro repetuntur illa, w)= ei)=a, ei)=a ma/la, w)= ei)=a, ei)=a w)=. altera luctus est. Unde et aias2 dictus Graecis et ai)a/zein. Haec videlicet est imago vitaemortalium. Historia refertur a Plutarcho in vita Thesei. Pindarus in Isthmiis hymno tertio, ad tempus torquet sententiam, ai)w\n de\ kulindome/nais2 a(me/rais2 a)/ll) a)/lloit) e)ca/llacen *atrwtoi/ go men pai=des2 qew=n, id est, Saeculum autem voluendis diebus, nunc huc, nunc illuc sese flectit. Ceterum dii extra telorum iactum sunt. Nam interpres admonet hic pai=des2 qew=n esse dictum pro qeoi\. Simile quiddam habet in Pythiis hymno septimo. fanti/ gema\n ou(/twken a)ndri\ pa\r moni/man qa/lloisan eu)daimoni/an, ta\ kai\ ta\ fe/resqai, id est, Aiunt sane sic viro stabilem florere felicitatem, si haec et haec ferat, hoc est, si ferat tum prospera, tum adversa. Perpetua felicitas minatur subitum exitium, quod temperatum est, solet esse diuturnius. Interpres in hanc sententiam adduxit versum Homericum.
*to\n peri\ mou=s) e)fi/lhse, di/dous) a)gaqo/n te kako/n te.
id est,
Unice amans dederat cut musa bonumque malumque.
Exstat autem hoc carmen Odysseae q. de Demodoco. Rursum Pindarus hymno quinto, po/nwn d' ou)/tis2 a)po/klaro/s2 e)stin ou)/t) e)/setai, id est, Laborum autem exsors nullus est nec erit. Ac mox ta\ kai\ ta\ ne/mwn, id est, haec sortiens, videlicet bona cum malis. Interpres adducit et alium Pindari locum, qui est in Pythiis hymno tertio, e(\n par) e)slo\n ph/mata sun\ du/o dai/nontai brotoi=s2 a)qa/natoi, id est, Ad unum bonum duo simul mala partiuntur mortalib. immortales. Adducit et illud Homerioum, quia alibiretulimus ex Odysseae w
*doioi\ ga/r te pi/qoi katakei/a tai e)n dio\s2 ou)/dei.
id est,
Dolia namque Iovis duo sunt in Limine posta.
Huc pertinent et illa, de quibus nobis alias dictum est. Ubi mel, ibi fel: ubi uber, ibi tuber, et huius generis alia. Nec alienum arbitramur ab hac sententia, quod prisci Romani duas divas coluerunt, Angeroniam atque Volupiam, alteram ab angoribus dictam, alteram a voluptate, et Angeroniae quidem pontifices in sacello Volupiae sacrum faciunt, significantes dolores ac voluptates in vita hominum invicem mixtas esse. Addunt Angeroniae simulacrum in ara Volupiae fuisse collocatum, quod dolor comes sit voluptati, et voluptas dolori, hac figura, ut os habeat obligatum atque signatum, hoc aenigmate significantes, eos qui dolores et anxietates animi dissimulant, patientiae beneficio ad maximam pervenire voluptatem. Huiusmodi ferme Macrobius lib. in Somnium Scipionis primo. Desinam si Aeschyli versum asscripsero, quem Iulius Pollux lib. 6. cap. 11. testatur extare apud Aristophanem:
*ocuglukui=an t) a)/ra kokkiei=s2 r(oa\n.
id est,
Et dulciter acre temperabis punicum.
Huius enim pomi grana gratam quandam habent acrimoniam. Ad eundem modum temperata est vita mortalium.
*tw=n eu)toxou/ntwn pa/ntes2 ei)si\ suggenei=s2.
id est,
Cognatus unus quilibet felicium.
Id hodieque vulgo dicunt, locupletum plurimos esse cognatos. Huc allusit Terentius in Phormione. At si talentûm rem reliquisset decem, primus esses, memoriter progeniem vestram usque ab avo atque atavo proferens. Pindarus in nemeis hymno 10. sic extulit, gnw/mhn. *oixetai tima\, fi/lwn tatwge/nw| fwti\, pau=roi d' en po/nw| pistoi\ brotw=n, id est, Perit honos, viro privato amicis, pauciautem mortales in rebus asperis fidi. Plato in epigrammate:
*h mo/lis2 e)/gnws2
*tou=t) e)/pos2, w(s2 ou)dei\s2 ou)de\n e)/xonti fi/los2.
id est,
At tandem expertus nosti verbum vetus illud,
Quod qui nil habet, huic nullus amicus adest.
*tw=n filou/ntwn o)rgai\, id est, Amantium irae. Ubi qui non ex animo indignantur invicem, aut de iracuudia neutiquam duratura. Terentius in Andria. Amantium irae, amoris redintegratio est. Et iuxta Graecam sententiam:
*orgh\ filou/ntwn mikro\n i)xu/ei xro/non.
id est,
Pusillo amantum durat ira tempore.
Atque huiusmodi dissidiola, quae nonnumquam incidunt inter amicos, modo absit amaritudo, quasi renovant amicitiam excusso diuturnae consuetudinis toedio. Quod eleganter indicat et Mimus ille Publianus.
Discordia sit carior concordia.
PLATO libro de Legib. secundo: le/getai ga\r, w(s2 a)/riston u(giai/nein, deu/teron de\ ka/llos2, tri/ton de\ plou=tos2, id est, Aiunt enim optimum, ac potissimum esse bonam valetudinem, proximam formam, tertium divitias. Meminit huius adagii aliis quoque locis. S. obaeus
citat haec ex Sclerio quodam u(giai/nein men a)/riston a)ndri\ qnatw|, deu/teron de\ fua\n kalo\n ge/nesqai, tri/ton de\ ploutei=n a)do/lws2, ei)=ta te/tarton h(ba=n kata\ tw=n fi/lwn, id est, Bona valetudine esse optimum est homini mortali. Proximum specie honesta praeditum esse. Tertium opes habere citra fraudem. Quartum aetate vigere cum amicis. Plato autem libro De legibus primo effert ad hunc modum, h(gei+tai men u(gi/eia, ka/llos2 de\ deu/teron, to\ de\ tri/ton i)xu\s2, te/tarton de\ plou=tos2, ou) tuflo\s2 a)lla\ o)cu\ ble/pwn, id est, Primum locum obtinet bona valetudo, secundum forma, tertium robur, quartum opes, haud caecae, sed acutum cernentes. Hic ordo votorum olim popularibus etiam cantilenis celebrabatur, teste Platone in Gorgia, Fertur inter Graecas sententias huiusmodi senarius.
*ou)k e)/sq) u(gei/as2 krei=tton oude\n, en bi/w|.
id est,
Quam bene valere, melius in vita nihil.
Item alter huic similis:
*ugi/eia kai\ nou=s2 e)sqla\ tw| bi/w| du/w.
id est,
Recte valere et sapere, duo vitae bona.
Quo spectat etiam illud Iuvenalis:
Ut sit mens sana in corpore sano.
Et Horatius:
- Valeat possessor oportet.
Aristo Sicyonius paeana scripsit in laudem sanitatis, ut refert Athenaeus libro quintodecimo:
*ugi/eia presbi/sta maka/rwn
*meta/ sou nai/aimito\ leipo/menon biota=s2,
*su\ de/moi pro/frwn su/noikos2 ei)/hs2.
id est, Sanitas antiquissima dearum, Tecum vivam quod reliquum est virae. Tu vero mihi propitia convictrix esto. Ac mox, kata\ sei+n ma/kaira u(gi/eia, te/qhle panta, kai\ la/mpei karitwn e)/ar, *se/qen de\ xwri\s2 ou)/tis2 eu)dai/mwn, id est, Tecum diva sanitas florent omnia, ac renidet gratiarum ver. Absque te vero nemo felix. Aristoteles libro Rhetoricorum secundo, exemplum sententiae, quae non egeat epilogo, hoc est, addita ratione, quod sic omnibus persuasum sit, refert. *andri\ de\ u(giai/nein a)/riston w(s2 ge/moi dokei=, id est, homini bene valere optimum est, ut mihi quidem videtur. Videtur esse senarius, sed corruptus. Aristoteles Moralium ad Eudemium lib. 2. narrat aliquem in vestibulo templi, quod est in Delo Apollinis, hanc scripsisse sententiam, Eidem non adesse omnia, bonitarem, honestatem, ac iucunditate`, ac quod iustissimum est fecisse honestissimum, optimum autem bene valere, omnium vero iucundissimum, potiri quod quis amat. Philosophus vero felicitatem cum sit optima et pucherrima, tamen eandem iudicat esse iucundissimam. Haec enim dividit vulgus, cum re vera sint coniunctissima. Locus erit proverbio, quoties significabimus aliud alio prius esse, et iis, quae potiora sunt, maiorem curam deberi.
FOENUM esse, et Ambrosia alendus. Utrumque proverbiali figura dixit M. Tull. alterum in indoctos, ac brutos homines, alterum in egregios, ut intelligas illos pecudibus, hos diis aequandos. Nam foeno victitant boves. Ambrosia cibus est apud Homerum, deorum ai)e\n e)/ontwn. Cicero libro de Oratore secundo. Sic ego, Crasso audiente, primum loquar de facetiis, et docebo sus, ut aiunt, oratorem eum, quem cum Catulus nuper audisset, foenum alios aiebat esse oportere. Rursum idem eodem
libro. Iocabatur, inquit, Catulus, praesertim cum ita dicat ipse, ut ambrosia alendus esse videatur. Horatius, praelautas opiparasque cenas, Deûm cenas vocat.
O noctes, cenaeque Deûm.
Nectar et Ambrosiam indicans. Nam haec illis tantum a poetis tribuuntur, si quando domicibum capiunt, alioqui si contingat, aliquo ad optimam victimam invitari, nidore carnium magis delectantur.
*ai( e)lpi/des2 bo/skousi fuga/das2, id est, Spes pascunt exules. Ubi quis excussus a pristina fortuna semper id agit ut restituatur. Ab humano sumptum ingenio, quo fieri videmus, ut nullus ita sit exul, quin et velit, et speret futurum, ut aliquando postliminio redeat in patriam. Eodem animo se fuisse testatur Ouidius apud Tomitanos exulans. Ne Iudaeos quidem hodie spes destituit. Euripides proverbialem sententiam fuisse signisicat. Citatur autem a Plutarcho, libello quem de exilio conscripsit:
*aid' e)lpi/des2 bo/skousi fuga/das2, w(s2 lo/gos2,
*kalw=s2 ble/pousi/ g) o)/mmasin, me/llousi de\.
id est,
Spes exules alunt, ut habet adagium,
Oculisque spectant blandulis, cessant tamen.
*ippomanei=n, dicebantur proverbiali convitio feminae virosae ac libidine praeter modum prurientes. Aristoteles lib. De animalibus sexto. ai( men ou)=n ai( i(/ppoi qh/leiai i(ppomanou=sin. o(/qen kai\ e)pi\ thn\ blasfhmi/an to\ o)/noma au)tw=n e)pife/rousin a)po\ monou tw= zw/wn thn\ e)pi\ tw=n a)kola/stwn peri\to\ a)frodisia/zesqai, id est, Igitur equae furiunt in equos. Unde ab uno animante ductu est vocabulum, quod in mulieres convitio dicitur, circa Venerem intemperantes.
*proba/twn h)=qos2, id est, Ouium mores. In stupidos ac stolidos iaci solitum. Aristophanes in Pluto:
*alla\ probati/ou bi/on le/geis2.
id est,
Mihi immo vitam praedicas oviculae.
Aristoteles libro De natura animalium nono, quamobrem ita proverbio dici consueverit, indicat: diafe/rei kata/ te dei lei/an kai\ prao/thta, kai\ a)ndrei/an kai\ h(mero/thta, kai\ nou=n te kai\ a)/noian. to/ te ga\r tw=n proba/twn h)=qos2, w(/sper le/getai, eu)/hqes2 kai\ a)no/hton. pa/ntwn ga\r tw=n tetrapo/dwn ka/kisto/n e)sti. e(/rpei ei)s2 ta\s2 e)rhmi/as2 pro\s2 ou)de\n. kai\ polla/kis2 xeimw=nos2 o)/ntos2 e)ce/rxetai e)/ndoqen, kai\ o(/tan u(po\ tou\ nifetou= lhfqw=sin, a)\n mh\ kinh/sh o( poimhn\, ouk e)qe/lousin a)pie/nai, a)ll) a)po/lluntai kataleipo/mena, e)a\n mh\ ar)r(enas2 komi/swsin oi( poime/nes2, to/te de\ a)kolouqou=sin, id est, Differunt autem et timiditate, mansuetudineque, et ferocia placiditateque, intelligentia ac stoliditate. Nam et ovium ingenium, quemadmodum aiunt, simplex ac stultum. Siquidem est omnium quadrupedum inertissimum. Prorepit in deserta, nulla de causa, ac saepenumero hibernis mensibus foras e septis digreditur. Cumque a nivibus occupatum fuerit, ni pastor compulerit, discedere non vult, sed relictum cessansque perit, nisi pastores mares adduxerint. Nam ita demum consequuntur. Proinde Aristophanes taxans vaecordiam populi Atheniensis, oves illos vocat in Vespis:
*ekklhsia/zein pro/bata sugkaqh/mena.
id est,
In contione pecus ovillum considet.
Nec hoc praetereundum loco, quod Diogenes Cynicus opulentum quendam, ceterum indoctum, pro/baton xruso/malon, id est, Ouem aureo vellere dixit. Et Plautus in Bacchidibus, Quis has huc oves adegit? in senes stultos. Huc respiciens Origenes enarrans Leviticum, ovis immolationem interpretatur affectuum stultorum et irrationabilium correctionem.
*kata\ muo\s2 o)/leqron, id est, Iuxta muris interitum. Aelianus lib. De naturis animalium 12. capite 10. tradit murem minime vivacem esse, sed sua sponte defluentibus interstinis ocius emori, atque hinc natum proverbium, kata\ muo\s2 o)/leqron, id est, Iuxta muris interitum. Addit hoc usum Menandrum in Ithade. Quadrare videtur in homines imbecilla valetudine aut in mikrobi/ous2. i. Brevis aevi, quos minunqadious2 appellat Homerus. Aut in eos qui paullatim extabescunt. Verisimile est enim, mures sic emori quemadmodum nascuntur in Aegypto: ut aliqua pars sit vivus mus, altera nihil nisi limus.
*pro\ th=s2 fakh=s2 au)ca/nein th\n lopa/da, id est, Ante lentem augere ollam. Proverbiali figura dictum, pro eo quod est, spes ingentes in animo concipere priusquam res ipsa teneatur. Aut polliceri quod ipse nondum habeat, aut praepropere sibi placere, quasi iam possideat ea, quae procul etiamdum absunt, ut teneantur. Veluti si quis vitae strepitum augeat spe magistratus, quem incercum est an sit impetraturus. Citatur adagium ex Cratete apud Athenaeum: mh\ pro\ fakh=s2 lopa/d' au)/cwn ei)s2 sta/sin a)/mmes2 ba/lh|s2, id est, Ne ante lenticulam augens ollam, aut patinam, in seditionem nos mittas. Citatur et a Plutarcho commentario De praeceptis bonae valetudinis, eiusdem Cratetis nomine, his quidem verbis: o( men ou)=n kra/ths2 dia\ trufhn\ kai\ polute/leian oi)o/menos ou)x h(/kista ta\s2 sta/seis2 kai\ turanni/das2 e)mfu/esqai tai=s2 po/lesi meta\ paidiw=s2 parh/|nei, mh\ pro\ fakh=s2 lopa/da au)/cwn e)s2 sta/sin a)/mmes2 ba/lh|s2. *au)to\s2 de/ tis2 e(autw=| parakeleue/sqw, mh\ pro\ fakh=s2 lopa/da au)/cwn a)ei\, mh\ de\pa/ntws2 u(perbai/nwn th\n kardami/da kai\ th\n e)lai/an, e)pi\ to\ qri/on kai\ to\n i)xqun= ei)s2 sta/sin e)k plhsmonh=s2 to sw=ma kai\ taraxo\s2 e)mba/llein kai\ diar)r(oi/as2, id est, Crates igitur cum existimaret in civitatibus seditiones ac tyrannides potissimum e deliciis ac luxu nasci, per iocum admonuit, ne prae lenticula semper augens patinam, in seditionem nos conicias. Sed se ipsum adhortetur quisque, ne semper prae lente augens patinam, neve modis omnibus, praeterito nasturtio et olea, ad farcimen et piscem desciscens, ex repletione corpori seditionem concitet, ac tumultum et diarrhoeas. Crates co detorsit dictum, ut apparet, poetae cuiuspiam, ut pertineat, ad homines impendio sumptuosos. Allusit autem ad morem plebis, quae solida sit excitare seditiones, si conspiciat optimates sibi praeponi. Nam lopade adponebantur cibi lautiores, id quod licet colligere ex Luciani Saturnalibus. Lens legumen est vilissimum ac plebeium.
M. Tullius in epistolis ad Atticum versum hunc Homericum, ceu proucrbialem non semel usurpavit;
*ai)/desqen men a)nh/nasqai, dei=san d' u(pode/xqai.
id est:
Detrectare pudor, formido subire vetabat.
Quo licebit uti, quoties incidit eiusmodi negotium, ut aliud suadeat honestas, aliud utilitas: et dedecorosum sit non suscipere provinciam, rursum periculosum suscipere. Potest accommodari etiam ad illos, qui rogati neque negare audent ob pudorem, neque praestare tamen volunt quod rogantur, ob diversum animi vitium. Est autem hic versus apud Homerum Iliados H. Ubi Hector quem libet e Graecorum ducibus ad singulare certamen provocat, et reliquis omnibus cunctantibus surgit Menelaus:
*os2 e)/faq) oi(d' a)/ra pa/ntes2 a)khn\ e)ge/nonto siwph=|.
*ai)/desqen me\n a)nh/nasqai, dei=san d' u(pode/xqai.
id est:
Sic ait, interea tenuere silentia cuncti,
Detrectare pudor, formido subire vetabat.
PLutarchus in libello De cognoscendo profectu: ma/lista de\ ei) to\ filo/neikon kai\ duseri\ peri\ ta\s2 zhth/seis2 u(fei=tai, kai\ pepau/meqa tou\s2 lo/gous2 w(/sper i(ma/ntas2 kai\ sfai/ras2 e)pidou/menoi pro\s2 a)llh/lous2, tw=| pata/cai kai\ katabalei=n ma=llon, h)\ tw=| maqei=n kai\ dida/cai xai/rontes2, id est, Maxime si quaestionum ambitio contentioque remittitur, ficque desinimus argumenta, ceu lora sphaerasque sie vicissim inter nos reddere, ut magis gaudeamus ferire, aut deicere, quam discere aut docere. Est apud Platonem in Euthydemo: de\ dionuso/dwros w(/sper sfai=ran e)kdeca/menos to\n lo/gon, pa/lin e)stoxa/zeto tou= meiraki/ou, id est, Dionysodorus tamquam sphaeram exceptum sermonem rursus iaculabatur in adolescentem. Meminit de lusus genere Iulius Pollux, libro De rerum vocabulis nono. Seneca quod Graeci de sphaera tradunt, ad pilae lusum refert, ostendens cam commoditatem requiri inter dantem beneficium et accipientem, quae est inter mittentem pilam et excipientem. Volo, inquit, Chrysippi nostri uti similitudine de pilae lusu, quam cadere non est dubium, aut mittentis studio, aut accipientis. Tunc cursum suum servat, ubi inter manus utriusque apte ab utroque et iactata et excepta versatur. Necesse est autem lusor bonus, aliter illam collusori longo, aliter brevi mittat. Eadem beneficii ratio est, nisi utrique personae dantis et accipientis aptatur, nec ab hoc exibit, nec ad illum perveniet ut debet. Si cum exercitato et docto negotium est, audacius pilam mittemus: utcumque enim venit, manus illam expedita et agilis repercutiet. Si cum tyrone et indocto, non tam rigide, nec tam excusse, sed languidius, et in ipsam dirigentis manum remisse occurremus. Idem faciendum est in beneficiis, etc. In eodem libro aliquanto post: Sicut in lusu est aliquid, pilam scite ac diligenter excipere, sed non dicitur bonus lusor, nisi qui apte et expedite remisit quam acceperar. Non dissimile est, quem hodie pilae vocant, cuius meminit Horatius:
Namque pila lippis inimicum et ludere crudis.
Athenaeus libro primo docet, sphaerae lusum olim dictum faini/nda a)pi\ th=s2 a)fe/sews2 tw=n sfairizo/ntwn, quae verba quid sibi velint, non satis intelligimus, magis arbitramur dictum a)po\ tou= fainomai, quod sphaera missa emicet. Ibidem citatur carmen Antiphanis:
*sfai=ran labw\n
*tw=| me\n didou\s2 e)/xaire, to\n d' e)/feug' a(/ma,
*to\n d' e)ce/krouse, to\n d' a)ne/sthsen pa/lin
*klagktai=si fwnai=s2.
id est:
-Sumptapila
Gaudebat huic dedisse, at hunc fugit simul.
Excussit hunc, at erigebat alterum
Tubae in modum sonante voce.
Quadrabit adagium in eos, qui se vicissim dicteriis incessunt. Confine, sicut opinamur, illi Persiano:
Caedimus, inque vicem praebemus crurae sagittis.
Iuxta Senecae sententiam, quadrabit etiam in eos, qui sibi mutuo adsentantur, et colludunt in disputatione.
Crlebratur hic versus apud Graecos proverbii vice, citaturque a Plutarcho ad Apollonium:
*yuxh=s2 nosou/shs2 ei)si\n i)atroi\ lo/goi.
id est:
Aegroto animo medicus est oratio.
Sumptum appatet ex Aeschyli Prometheo:
*ou)k ou)=n promhqeu\ tou=to ginw/skeis2, o(/ti
*orgh=s2 nosou/shs2 ei)si\n i)atroi\ lo/goi.
id est:
Non hoc quidem te praterit Promethee,
Morbo quod ira medicus est oratio.
Et ira, iuxta Stoicos, nihil aliud est quam futor brevis. Huc allusit Horatius in epistolis:
Sunt verba et voces, quibus hunc lentre dolorem
Possis, et magnam morbi depellere partem.
Ex opinione Stoicorum, cupiditates animi morbos appellat. His philosophia medetur pharmacis verborum, id est, monitis salubribus. Et apud Terentium arguit sese Menedemus, qui non ut decuit tractarit aegrotum animum adolescentis. Ut enim in corporum morbis pro ratione valerudinis, alia atque alia adhibentur pharmaca, itidem in animi malis non eadem adhibenda oratio. Sed interim blandius monendum, interim acrius iurgandum, nonnumquam dissimulandum, et imprudenti pharmacon admovendum: Feruntur in eandem sententiam et hi senarii:
*lo/gos2 ga/r e)sti fa/rmakon lu/phs2 mo/nos,
id est:
Dolori enim medetur una oratio.
Et:
*lo/gw| m) e)/peisas2 farma/kw| sofwta/tw|.
id est:
Sermone flexisti optimo me pharmaco.
Et:
*o lo/gos2 i)atro\s2 tou= kata\ yuxhn\ pa/qous2.
id est:
Animo laboranti medicus oratio est.
Isocrates in oratione De pace, eleganter usurpavit hanc sententiam: u(ma=s2 de\ krh\, prw=ton me\n tou=to ginw/skein, o(/ti tw=n peri\ to\ sw=ma noshma/twn pollai\ qerapei=ai kai\ panto dapai\ toi=s2 i)atroi=s eu(/rhntai, tai=s2 de\ yuxai=s2 tai=s2 nosou/sais kai\ gemou/sais2 ponhrw=n e)piqumiw=n, ou)de/n e)stin a)/llo fa/rmakon, plh\n lo/gos o( tolmw=n toi=s2 a(martanome/nois2 e)piplh/ttein. e)/peiq) o(/te katage/lasto/n e)sti ta\s2 me\n kau/seis2 kai\ ta\s2 toma\s2 to\n i)atrw=n u(pome/nein, i(/na ploio/nwn a)lghdo/nwn a)pallagw=men, tou\s2 de\ lo/gous2 a)podokima/zein pri\n ei)de/nai safw=s2, ei) toiauthn\ e)/xousi th\n dun/amin, w(s2 t) w)felh=sai tou\s2 a)kou/ontas2, id est, Vos autem illud in primis scire oportet, quod adversus corporismorbos mul ta variaque remedia a medicis reperta sunt, animis vero aegrotantibus,
ac pravis cupidita tibus oppletis, non est aliud remedium, quam oratio, quae non vereatur errantes increpare. Dein le deridiculum esse, cum medicorum usturas ac sectiones perferamus, ut a gravioribus cruciatibus liberemur, orationem reicere priusquam liqueat an huiusmodi vim habeat, ut utilitatem adferat audientibus. Verum ut amica, salubris, et in tempore adhibita oratio, remedium est efficax ac praesentaneum, ita sermo inimicus ac pestilens, aut non in tempore dictus, letale venenum est.
*ei) ti\ kako\n, ei)s2 pu/r)r(an, id est, Si quid mali, in Pyrrham, subaudiendum recidat, aut abeat, aut eiusmodi quippiam. Ad hunc modum malum, si quod timeretur, deprecabantur abominantes, et in hostium caput imprecantes, Unde et illa figura Graecis pariter ac Latinis scriptoribus familiaris, hostibus nostris hoc eveniat. Ouidius:
Hostibus eveniant convivia talia nostris.
Idem tertio De arte amandi:
Hostibus eveniat tamfoedi causa pudoris.
Idem libro terrio Fastorum:
Eveniat nostris hostibus ille color.
Idem libro secundo Elegiarum:
Hostibus eventat vacuo dormire cubili.
Hostibus eveniat vita severa meis.
Idem libro tertio Elegiarum:
Eveniat nostris hostibus ille pudor.
Rursum Virgilius libro tertio Georg.
Dii meliora piis, erroremque hostibus illum.
Idem in quarto Aeneidos de Mezentio:
Dii capiti illius generique reseruent.
Propertius:
-Hostibus eveniat lenta puella meis.
Et Horatius in Odis:
Hostium uxores, puerique caecos
Sentiant motus orientis austri.
Et Terentius in Heautontimorumeno, in sene se ipsum excruciante. Au. Obsecro te, isthuc inimicis siet. Idem in Eunucho: Utinam sic sint qui mihi male volunt. Originem proverbii tradunt huiusmodi. Quondam Pyrrhaeos, quotquot erant finitimi, gravi odio persequebantur. Unde si quod malum aliquando videretur impendere, id abominantes, precabantur, ut in Pyrrhaeos averteretur dicentes: ei)s ty\n pur)r(ai/wn, id est, In Pyrrhaeorum regionem. Est autem Pyrrha, Lesbi insulae civitas auctore Stephano. Est et altera inter Prienen et Miletum. Nescim us an librariis sit imputandum, quod Plurarchus in Convivio sapientum pro Pyrrham refert Prienen. Verba Plutarchi sic habent. kai\ o( qa/lhs2 gela/sas2, ei)/ti kako\n ei)=pen au)qis2 ei)s2 prihn/hn, dialu/sei ga\r o( bi/as2, w(s2 die/lusen au)to\s2 pra=ton, id est, Ac Thales ridens, si quid, inquit, mali rursus in Prienen. Solvet enim Bias, quemadmodum solvit prius. Nobis videtur loci nomen data opera mutatum, quod Bias esset Prienaeus, ita ioco Pytrha mutata est in Prienen.
*epi\ suntw=| th\n selun/hn kaqelei=s2, id est, Adversus teipsum Iunam detrahis. Maleficae mulieres incantamentis quibusdam lunam in terram detrahere credebantur antiquitus.
Unde Virgilius:
Carmina vel caelo possunt deducere lunam.
Et Horatius in Odis:
Per atque libros carminum valentium
Refixa caelo devocare sidera.
Et rursum in Sermonibus:
- Lunamque rubentem
Ne foret his testis, post magna latere sepulcra,
Item iuvenalis:
Una laboranti poterit succurrere lunae.
Creditum est olim, huiusmodi sagas oculis ac pedibus privari solere. Aglaonice quaepiam, cum per Astrologiae cognitionem defectus praesciret, iactabat se lunam e caelo detracturam in terram. Atque eius iactantiae poenas dedit, de quo dicetur in proverbio. Lunam detrahere. Proverbium igitur hinc sumptum, dicebatur de iis, qui suis ipsorum artibus sibi malum accerserent. Quod genus, si quis callidis rationibus effecisset, ut accerseretur aliquis, deinde eveniret ut ab eo, quem accersendum curasset, subverteretur.
*ko/rac u(dreu/ei, id est, Corvus aquat. Dici solitum, ubi quis non citra negotium, citraque ingenium consequeretur ea quae cuperer. Aut ubi ques rem novis artibus tentaret efficere. Ductum ab apologo de coruo cum sitiret, congestis lapillis aquam ex imo fundo in summam vasis oram cuocante. Quod Plinius ut rem gestam memorat libro decimo cap. 44. sed probabilius videtur, ut adagium referatur ad eam fabulam, quam Fastorum libro secundo narrat Ouidius ad hunc modum:
Forte Iovi Phoebus festum sollenne parabat,
Non faciet longas fabula nostra moras.
I, mea dixit avis, ne quid piasacra moretur,
Et tenuem vivis fontibus affer aquam.
Corvus inauratum pedibus cratera recurvis
Tollit, et aereum pervolat altus iter.
Stabat adhuc ficus duris densissima pomis,
Tentat eam rostro, non erat apta legi.
Immemor Imperii sedisse sub arbore fertur,
Dum fierent tarda dulcia poma mora.
Iamque satur nigris longum capit unguibus hydraum,
Ad dominum que redit, fictaque verba refert.
Hic mihi causa morae, vivarum obsessor aquarum,
Hic tenuit fonteis, officiumque meum.
Addis ait culpae mendacia Phoebus, et audes
Fatidicum verlis fallere velle deum?
At tibi dum lactens haerebit in arbore ficus,
De nullo gelidae fonte bibantur aquae.
Meminit huius et Hyginius, et Aelianus De naturis animantium libro primo. Proinde proverbium magis videtur convenire in cessatorem.
*sunh=lqon a)ttaba/s2 te kai\ noumhn/ios2.
id est:
Coniunctus est suo Attabas Numento.
Quidam legunt Attagas. Dici solitum quoties improbus aggregatur cum improbo. Diogenianus tradit
hos insigne par furum fuisse. Memi nit huius Diogenes Laertius in vita Timovis Nicei. Nam hoc proverbio notabat eos, qui putabant intellectu attestante sensibus esse credendum, cum ipse nec rationi nec sensibus assentiendum putaret. Similimum illi, quod alibi dictum est: Cum Bitho Bacchius.
*ponhrou= ko/mmatos2, id est, mali commatis, dicebatur improbus, contemptus et reiiculus quispiam. Sumpta metaphora a reprobatis nomismatis. Aristoph. in Pluto:
*eoiked' ei)=nai tou= ponhrou= ko/mmatos2,
id est:
Videtur esse non probati commatis.
In sycophantam dictum, iam ad paupertatem famemque redactum, posteaquam Plutus oculos receperat. Interpres ostendit, comma genus esse vilissimi nomismatis. Sonat autem perinde quasi dicas, malae monetae. Rursum in eadem fabula:
-*gnw/setai
*ot) e)st) e)kei/nou tou= ponhrou= ko/mmatos2.
id est:
-Noverit
Illius esse hunc improbati commatis.
Apud eundem in Ranis, tw=| kaki/stw| ko/mmati. Idem in Contionatricibus.
*kai\ kako\n ge/moi to\ ko/mm) e)ge/net) e)kei=no
id est:
At istud hercule comma mihi fuit malum.
Reddit causam, quod cum abisset in forum empturus fatinas, iamque peram supposuisset, praeco clamavit, ne quis reciperet aereos nummos, sed argento venderentur omnia. Ad hanc formam pertment etiam illae, ceu proverbiales metaphorae, ki/bdhlos2 a)/nqrwpos2, et kibdhleu/ein, pro eo quod est, imposturam facere, et kibdhli/a, pro impostura, quae voces reperiuntur cum alias frequentius, tum Platonis libro De legib. 11. si quis forte certius desiderabit testimonium. Proinde qui morib. sunt improbatis eos kibdh/lous2 vocant, quasi dicas adulterinae monerae. Appositius autem ad oris figuram, morum et indolis indicem referetur. Siquidem quemadmodum nummus inspecta imagine dignoscitur ilico, probatus ne sit an adulterinus, itidem ex ipsa statim hominis forma deprehenditur ingenium, vel Euripide teste, cuius haec sunt in Ione:
*gnoi/h d' a)\n w(s2 ta\ polla\ g) a)nqrw/pwn peri\,
*to\ xh=m) i)dw/n tis2 ei) pe/fuken eu)genh/s2.
id est:
Plerumque spectes ipsa, simul aspexeris
Hominem arguit, generosus is sit, an secus.
*eu)/nous2 sfa/kths2, id est, Benevolus occisor. Convenit in hos, qui cum summam afferant perniciem, tamen benevolentiae speciem admiscent. Tractum aiunt ab Oreste, qui trucidata matre Clytemnestra, parentale convivium velut in illius honorem exhibuit. Quidam et ad Antrgonum Regem referunt, qui posteaquam Semelen e medio sustulisset, ossa tamen illius summo cum honore curavit ad matrem deportanda. Sunt quibus magis placet, ut adagium ad Ptolwmaeum Philopatoris filium referatur: is matrem Berenicem in palatio ipsius vinculis constrictam, Sosibio tradidit adservandam, ubi illa non ferens
eam filii contumeliam, sumpto veneno interiit. At ille perturbatus insomniis, monumentum in medio urbis exstruxit, quod nunc sepulcrum appellatur. In hoc una cum matre maiores omnes suos composuit, et inter hos Alexandrum Magnum. Nec hoc contentus officio vir pius, templum eidem constituit in Aegialis, cui nomen inditum, Berenices servatricis. Haec ferme Zenodotus. Confine est illud, quod alibi recensuimus. Intempestiva benevolentia nihil a simulata differt. Ita Flaccus:
Nil moror officium, quod me gravat.
Nec parum scite dixit Ennius apud Ciceronem lib. Offic 2.
Benefacta male locata, malefacta arbitror.
*koruqe/ws2 ei)dexqe/steros2, id est, Corytheo deformior. Aiunt Corytheum quempiam fuisse hominem insignite stultum, ac vaecordem, ad hoc forma infelicissima foedissimaque, cui liberi item fuerint omnes patrem referentes: unde vulgaris dictus est iocus in hominem bardum, ac perinde deformem. Refertur adagium a Zenodoto.
Contra torrentem niti dicuntur, qui frustra certant cum iis, quos vincere non queant. Sumptum a natantibus, qui solent secundo natare flumine, maxime si torrens fuerit. Quod si contra nitantur, nihil promoverint. Usurpat hoc adagium Aurelius Augustinus in epistola quadam ad divum Hieronymum. Et laudatur a Iuvenale Crispi prudentia, qui Domitiani violentiae concesserit, et ingenio alioqui insanabili obsecundarit.
Ille igitur numquam direxit brachia contra Torrentem.
Item Ouidius:
Stultus ab obliquo qui cum discedere possit,
Pugnat in adversas ire natater aquas.
Gregorius theologus ad Eudoxium rhetorem: to\ de\ mh\ bia/zesqai r(ou=n potamou= kai\ h( paroimi/a pai deu/ei, id est, non esse cogendum fluminis impetum, docet etiam proverbium.
*me/xri tou= bwmou= fi/los ei)mi\, id est, Usque ad aram sum amicus. Tametsi non est huius instituti quaelibet apophthegmata colligere, tamen hoc ita commode dictum, et specie usque adeo proverbiali, praeterea sic a magnis celebratum auctoribus, ut merito videatur in hunc ordinem cooptandum. Responsum est autem a Pericle, quem cum amicus quispiam rogaret, ut in causa quadam sua gratia falsum deieraret: dei= me\ e)/fei sumpra/ttein toi=s2 fi/lois2, a)lla\ me/xri bwmw=n, id est, Oportet me commodare amicis, sed usque ad aras, ita refert Gellius. Commodius refert Plutarchus in libello, peri\ duswpi/as2, me/xri tou= bwmou= fi/los ei)mi\, id est, Usque ad aram sum amicus. Admonet proverbium, nonnumquam, quo consulamus amicorum commodis, eorumque voluntati morem geramus, fas videri paululum a recto deflectere, verum eatenus, ne propter hominem amicum numinis reverentiam violemus. Olim iurantes aram manu contingebant. Porro quatenus et quousque sit ab honesto deflectendum amici causa, copiose, docteque disputat Aulus Gellius lib. noctium Atticarum 1. cap. 3.
*koda/lou xoi/nic, id est, Codali choenix,
sive demensum. De magnis mensuris dicebatur, auctore Suida. Neque praeterea quidquam super hac re mihi repertum est adhuc apud auctores. Coniectare licet, ortum a servo quopiam edaci, cui choenix fuerit altius capax, et hac arte fraudarit herum. In collectaneis quae titulo Hesychii circum feruntur, reperimus Condalum, piscem, aut eundem, aut certe adfinem Cestreo, quem Gaza vertit mugilem. Sed idem meminit alibi huius proverbii kwda/lou xoi/nic, subindicans fuisse quempiam aedilem, qui maioribus mensuris solitus sit uti.
*ko/gxhs2 a)/cios, id est Concha dignus, Rem nullius pretii concham dicunt Graeci, quemadmodum Latini nauci aut floccum. Unde quod contemptissimum, nulliusque rei significabant, id ko/gxhs2 a)/cion dicebant.
*kontw| plei=n, id est, Conto navigare, dicebantur, qui sic rebus uterentur, quemadmodum uti conveniebat, aut qui vitae genus suo accommodatum ingenio sequerentur. Neque enim contus ad ullum alium usum accommodatus, quam ad navigationem. Itidem non ad quamvis vitam quivis idoneus est. Utaris licebit, si quem admonere voles, ut quaque re utatur ad id in quod inventa sit, ut quorsum servas nummos tuos non in hoc natos ut spectentur, sed quo vitae subsidio sint: conto navigandum est. Refertur a Suida.
*ku/dou di/khn o)fei/lei, id est, Cydi poenam debet. kddos2 prima producta, gloriam significat, eadem correpta, th\n loidori/an kai\ kakologi/an, id est, Maledictum et convitium. Unde et verbum deduxere kuda/zein, pro eo quod est convitiari. Proinde cum quis ob rem frivolam veluti verbum aliquod temere dictum deferretur vexareturque, eum proverbio dicebant, ku/dou di/xhn e)ktetike/nai, kai\ kai\ ku/dou dikhn o)fei/lein, hoc est, convitii poenam dependisse, et maledicti poenam debere. Nam antiquitus mulcta dicebatur iis, qui petulantius in quempiam aliquid dixissent.
*o kni\y en xwra|, id est, Cnips in regione. Dictum in eos, qui subinde sedem mutarent, et aliunde alio demigrarent. Cui vitio sese obnoxium fuisse confitetur Horatius. Est autem skni\y, sive kni/y, nam utrumque reperimus, vermiculus innascens materiis. Is eroso ligno, semper locum mutare nititur: Quidam efferunt proverbium hoc modo, kni\y e)k xw/ras2, id est, Cnips e regione, ut subaudias demigrat. Plinius lib. 16. cap. 41. inter pestes materiarum teredinem commemorat, vermem gravissimo ad portionem capite, sic appellatum quod dentibus erodat, sed proprie vocari teredinem, quae in mari materiam infestet. Addit huius generis Cerasten vocari, qui simul atque tantum eroserit, ut circumagat sese, generat alium. Haec an huic proverbio congruant dubitamus, nam Graeci tradunt kni/pa esse animalculum volucre et culofa/gon, non dissimile culici. Id si verum est, non videmus qui consistat, quod ab Aristotele proditum est, avem culoko/pthn, quem Latini, ni fallimur, picum Martium appellant, ob id rostro fodere arbores, ut kni/pas2 in ligno latentes evocet. Suidas ait a knipos2, qui est genitivus casus huius nominativi kni/y, fingi nominativum knipo\s2, eamque vocem significare, parcum, tenuique victu viventem,
nimirum ad Cnipis exemplum, qui lignorum arrosu pascitur, cibo non admodum lauto. Proinde consentaneum videtur, adagium dici posse in sordidos, duro, parcoque victu utentes.
*kuklobo/rou fwnh\, id est, Cyclobori vox. De clamosis et vehementer obstreperis dicebatur, aut quibus vox esset vitiosa raucaque. Cycloborus fluvius quidam Atticae, non perpetuus, sed torrens, ingenti strepitu defluens, unde ductum proverbium. Aristoph. in Equit.
*arpac, kekra/kths2, kuklobo/rou fwnhn\ e)/xwn.
id est,
Clamosus, avidus, voce Cycloberi obstrepens.
*qei/sion ene/xeis2, id est, Thasium miscuisti: Dici solitum videtur, ubi quis vinum non aqua, sed alio quopiam efficaciore vino dilueret. Nam Thasia vina laudatissima quondam fuisse, testatur et Apul. apol. 1. Olitori, inquiens, et cauponi merito concessum est, olus et vinum ex nobilitate soli commendare, vinum Thasium, olus Phliasium. Et Plin. cap. 7. naturalis historiae libro 14. inter transmarina vina Thasium Chiumque in summa gloria fuisse scribit. Est autem Thasus insula iuxta Thraciam: unde proverbium, Thasus bonorum. In ea insula narrant fuisse Staphylum, quem deperierit Bacchus. Sumptum est ex Aristop. Pluto, quo loco versus hic est:
*ei/ qa/sion ene/xeis2, ei)ko/tws2 ge nh\ di/a.
id est,
Merito prefecto, si Thasion infuderas.
Anus quaedam queritur adolescentem amatorem pridem ita sibi solitum adulari, ut diceret illam suavissime olere. Ad id per iocum respondens Chremylus, negat esse mirum, si ita visum fuit adolescenti, cum illi vinum Thasium odoratissimum proponere sit solita. Interpres addit ene/xeis2 dictum pro e)ki/rnas2, id est, infundebas, pro miscebas.
*kleitoria/zein vulgato convitio dicebantur ii, qui puerorum amoribus oblectarentur, aut, ut ait Diogenianus, mulieres immodice libidinosae. Unde natum sit proverbium, non satis liquet, nisi quod Hesychius docet kleitori\s2 Graecis sonare naturae muliebris vicinam partem, unde receptum ut kleitoria/zein appellarent libidinosam contrectationem, attestante et Suida.
FEstus Pompeius innuere videtur, Claudiana tonitrua in vulgi sermonem abiisse, scribens ideo vocata Claudiana tonitrua, quod Claudius Pulcher instituerit, ut ludis post scenam factis, lapidum coniectus ita fieret, ut veri tonitrus similitudinem imitaretur. Nam antea leves admodum et paruos sonitus fieri solitos, cum clavi, et lapides in labrum aeneum conicerentur. Quadrabit adagium, si modo videbitur in adagionum gregem recipiendum, in homines immodice clamosos, et odiose obstreperos. Similimum illi, quod alibi retulimus, dwdwnai=on xalkei=on, id est, Dodonaeum aes.
M. Tullius adversus Pisonem sctibit in hunc modum: Graecus primum distinguere illa atque dividere, quemadmodum dicerentur, iste claudus, quomodo aiunt, pilam retinere, quod acceperat testificari.
Hactenus Cicero. Proverbium congruit in eos, qui quidquid a praeceptorib. acceperint, sive id doctum sit, sive indoctum nullo delectu, nulloque iudicio tenere solent, ac sequi. Sumpta metaphora a claudo diffidente suis pedibus, et ob id pertinaciter columnis innitente. Nisi si cui magis referendum videtur ad lusum pilae, quam claudus ita demum accipit, si commode illi mittas. Alioqui pedibus tardus non potest utcumque missam accipere. Seneca lib. De beneficiis 7. Quid si me remittere pilam manco iubeas? hoc est, dare beneficium illi, qui non sit idoneus ad accipiendum. Plautus in Aulularia: Tum autem interdiu, quasi claudus sutor domi sedet totos dies. Generatim conveniet in omnes, qui de alieno pendent iudicio, alienaeque innituntur auctoritati, quemadmodum isti, quibus satis est dixisse: a)uto\s2 e)/fh, id est, Ipse ait.
ET sane quam elegans est, et plurimum habet figurae proverbialis illud apud Iuvenalem,
Loripedem rectus derideat, Aethiepem albus.
Quo conveniet uti, quoties aliquis id aliis opprobrat mali, cui sit ipse obnoxius, aut aliena castigat vita, a quibus ipse non sit immunis, perinde quasi claudus claudo claudicationis vitium per contumeliam obiciat. Oportet eum quam maxime vacare culpa, qui in alium paratus est dicere, et stultissimum est, in alium iacere, quod in ipsum possit retorqueri.
Quis enim tulerit Gracchos de seditione querentes?
Sifur displiceat Verri, si homicida Miloni?
Celebratur illud Leonis Byzantii, cui cum maledicus quispiam opprobasset vitium oculorum, ipse gibbo deformatus: Humanum, inquit, convitium in me iecisti, cum ipse Nemesim in dorso portes.
*kleisqe/nhn o(rw=, id est, Clisthenem video. Clisthenes hic male audiit, et comicorum convitiis laceratus est, quod parum vir haberetur, seseque cultu indecoro veluti in mulierem transfiguraret, Sardanapalum illum Assyrium imitatus. Aristophanes, en qesmoforiazou/sais2,
*ora=| seauto\n; ou) ma\ di)/, a)lla\ kleisqe/nhn.
id est,
Teipsum vides? non per Iovem, sed Clisthenem.
Suidas refert, et ait convenire in eos, qui levi, derasaque sunt cute. Nam hic mos Clistheni, barba derasa semper esse, quo iuvenis etiamdum videretur. Effertur et ad hunc modum, kleisqe/nous2 a)krate/steros2, id est, Clisthene intemperantior, de cinaedo et deliciis effeminato, contrarium illi, zhn/wnos e)gkrate/steros2, id est, Zenone temperantior.
*kixli/zein, proverbio dicebantur, qui pinguibus coturnicibus, aut turdis vescerentur, aut qui riderent lascive parumque decore. Proinde et kixlismo\n, risum mollem et impudicum appellant. Quadrabit igitur, vel in liguritores et cupediis addictos, vel in lascivius ludentes. Sturni nihil non imitantur, et turdus a Plinio recenstur inter aves, quae sermonem humanum imitantur. Nam auctores vocem hanc varie transferunt.
*kili/kios2 o)/leqros, id est, Cilicium exitium. De crudeli et immani dicebatur. Cilices enim ob pyraticam
quam exercebant, et assiduas hostium depraedationes, infames erant immanitatis et crudelitatis nomine. Quapropter et Attici vindictas acerbiores, kiliki/ous2 appellabant. Meminit praeter alios Hesychius. Similis formae est quod apud Iureconsultos legimus Isauricum pro crudeli immanique latrone.
*kili/kioi srathgoi\, id est, Cilicii duces. Dicebantur homines hirsuti, et pilis obsiti. Unde et saga pilis contexta Cilicia vocantur. Auctor Diogenianus. Simpliciter autem kili/kioi dicebantur, robusti, sordidi et magni, unde et kiliki/zesqai dicuntur, qui pravis sunt moribus, et kilikioi lo/goi barbarica sufsragia, quod illi sortibus in galeam missis soleant decernere. Memorantur killiku/rioi, qui cum essent serui, heris eiectis occuparunt regionem, killikw\n a)gaqa\ alias recensuimus.
*po/leis2 pai/zomen, id est, Civitates ludimus. Lusus genus quoddam est, in quo calculis ludebatur olim, quos antiquitus po/leis2, id est, urbes vocabant. Neoterici xw/ras2, hoc est, regiones appellare coeperunt. Usurpavit adagium Cratinus in Fugitivis. Hic nimirum locus est, ni fallimur, quem Iulius Pollux citat lib. De rerum vocabulis 9. pandioni/da po/lin basile/os th=s2 peri\ ko/lakos2, oi)=sq) h(\n le/gomen, kai\ kun/a kai\ polin, h(/n pai/zousin, id est, Pandioniam civitatem regis, supra modum adulatricis. Nosti quam dicimus, et canem etcivitatem quam ludunt. Genus autem lusus describit his verbis: h( de\ dia\ pollw=n yu/fwn paidia\, pli/nqio/n e)sti xw/ras2 en grammai=s2 e)/xon diakeime/nas2. kai\ to\ men pli/nqion kalei=tai po/lis2, tw= de\ yh/fwn e(ka/sth ku/wn. dihrhme/nwn de\ei)s2 du/o to\n yh/fwn kata ta\s2 xro/as2, h( te/xnh th=s2 paidia=s2 e)sti peri/lhyis2 tw= du/o yh/fwn o(moxro/wn, th\n e(tero/xroun a)nairei=n, id est, Qui vero complurium calculorum dicitur lusus, laterunculus est regiones in se continens, in lineis sitas. Et laterunculus quidem ipse civitas appellatur. Ceterum unusquisque claculus canis. Porro cum calculi sint duobus distincti colorib. lusus haec ars est, ut comprehensis duobus calculis unicoloribus, eum qui diversi coloris est, tollas e medio. Allusit ad hoc proverbium Plato li. De Repub. 4. e(ka/sh ga\r au)tw=n po/leis2 ei)si pa/mpollai, a)ll) ou)po/lis2, to\ tw= paizo/ntw. id est, Nam illarum unaquaeque plurimae sunt civitates, non civitas quemadmodum dicere solent ludentes. Refert Zenodotus, quamquam idem adagii sensum non indicat. Quare cuique, quod vero proximum videatur, coniectandum relinquitur. Quadraturum videtur, quoties suum quisque commodum quacumque sectatur via, et aemulo, competitorique modis omnibus tendit insidias. Ab hoc in usu manasse videtur, qui nunc vulgo scaccarius dicitur.
*ki/ssamis2 kw=os, id est Cissamis Cous. Hunc aiunt pecuariis gregibus supra modum divitem. Verum anguillam quotannis apparere solitam, quae pulcherrimam omnium pecudem raperet. Ea cum in somnis apparens hominem commonuisset, ut sepeliret sese, et ille negligeret, evenit ut tum ipse tum universum illius genus radicitus interiret. Haec ferme Zenodotus. Et hoc quoque proverbium, Delium aliquem natatorem requirit. Apparet ad fine, quod alibi dictum est: Aderit Temesseus genius.
*karki/nou poih/mata, id est, Carcini poemata. Dicebantur ea quae viderentur obscurius, et instar aenigmatis dicta. Carcinus poeta quispiam fuit, cuius et alias meminimus in hoc opere, in quem iocatur Aristophanes in comoedia, cui titulus ei)rhn/h.
*eu)daimone/steros2 fanei\s2 tw= karki/nou strobi/lwn.
id est,
Qui visus est felicior vel Carcini strobilis.
Is finxit Orestem ab Ilio coactum, ut matricidium confiteretur, per aenigmata respondentem, auctore Suida, qui testatur proverbium a Menandro usurpatum in falso Hercule. Stratonicus apud Athenaeum lib. 8. cum audisset quendam imperite canentem, rogavit cuius esset cantio: cum is respondisset Carcini, polu/ge ma=llon e)/fh h)\ a)nqrw/pou, id est, Multo sane magis, inquit, quam hominis. Nam ka/rkinos Graecis et cancrum animal significat. Itaque iocus ex ambiguo captatus est.
*kariko\n qu=ma, id est, Caricum sacrum. De macilenta hostia, minimeque esculenta dicebatur. Hinc ductum, quod Caribus populis mos fuerit, canem immolare. Non inconcinne torquebitur ad cibum adpositum, insipidum, et quem nemo velit attingere. Solent sordidi quidam, data opera, cibos putres, et ingratos palato, suis apponere, partim quod minoris emantur, partim quo minus absumatur epularum in convivio. Hos eleganter quis dixerit: to\ kariko\n qu=ma parati/qesqai, id est, Caricum sacrum apponere.
*kallikuri/wn plei/ous2, id est, Plures Callicyriis. De maxima quidem illa, sed sordida hominum turba dicebatur. Callicyrii dicebantur exulum serui, qui Syracusis agricolationem exercebant, auctore Timaeo. Quoniam autem ingens erat id genus hominum multitudo, proverbio receptum est, ut si quos admodum numerosos significare vellent, kallikuri/ous2 appellarent. Aristoteles in Republica Syracusanorum, ostendit cam servorum turbam ex omnigenis populis in unum confluxisse. Erant autem eodem loco Callicyrii apud Syracusanos, quo apud Lacedaemonios captivi, apud Thessalos penestae, qui vocantur apud Cretenses Elarotae, apud Aegyptios Hebraei. Solitum est adagium hoc potissimum usurpari, si quando significabant metuendam multitudinem, quae numero freta, nonnumquam opprimit dominos. Nam et hi serui plures erant dominis, quamobrem etiam expulerunt illos. Haec ferme referuntur a Suida.
*khrou= eu)plate/steros2, id est, Cera tractabilior. De vehementer docili dicebatur, aut de ingenio facili, tractabilique et in quemvis habitum sequaci. Horatius:
Cereus in vitium flecti, monitoribus asper.
Persius quinta Satyra:
Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.
Rursum Horatius:
-Argilla quid vis imitabitur uda.
Est autem hoc cerae peculiare, ut manibus contrectata mollescat. Et hinc variae rerum formae solent effingi. Erat et picturae genus e ceris coloratis, quemadmodum e tessellis lapidum ac lignorum. Quamquam
rudis aetas similior est argillae quam cerae: primo quidem fingi potest dum tenera est, verum ubi duruit ingenium, non facile refingitur in aliam speciem, sed quemadmodum dixit Plato libr. de Republica 4. kindun eu/ei goun= e)k th=s2 paide/as2 o(/poi a)/ntis2 o(rmh/sh, toiau=ta kai\ ta\ e(po/mena ei)=nai, id est, Periculum est, ne ad quaecumque se quis appulerit a pueritia, talia sint et quae sequuntur.
*fo/nou ptero\n, id est, Interfectionis ala, de subito interitu dici solitum. Sumpta metaphora ab alatis iaculis, quae repente mortem afferunt. Quamquam magis probat Zenodotus, ut accipiamus fo/nou ptero\n dictum perifrastikw=s2, i. per circuitionem pro morte, quasi sit et ipsa alata.
*ke/lmis2 en sidh/rw|, id est, Celmis in ferro. Dici consuevit de iis, qui praeter modum suis fiderent viribus, tamquam inexpugnabiles invictique ceteris. Celmis, ut scribit Zenodotus, unus fuit ex Idaeis Dactylis, qui cum matrem deorum Rheam violasset stupro, deinde a reliquis fratribus reiectus est. Ab hoc ferrum solidissimum cudi solebat. Ait huius historiae mentionem factam apud Sophoclem in Satyris. Enarratur Apollonii de Dactylis Idaeis inter quos et Celmis, refert hos versus auctore Phoronide:
-*enqa go/ntes2
*idai=oi fru/ges2 a)/ndres2 o)re/steroi, oi)ki/) e)/naion
*ke/lmis2, damnameneu/s2te me/gas2 kai\ u(pe/rbios2 a)/kmwn
*eu)pa/lamoi qera/pontes2 o)rei/hs2 a)drhstei/hs2.
*oi( prw=toi te/xnhn polumh/tios2 h(fai/stoio
*eu(=ron en ou(rei/h|si na/pais2 i)oe/nta si/dhron,
*es pu=r t) hn)/egkan kai\ ari/prepes2 e)/rgon e)/deican.
id est,
-Illic habitabant
Montigenae Phryges Idaei gens arte celebris
Celmis, Damnameneusque ingens, Aemonque superbus
Montanae docti cultores Adrasteae.
A quibus ars Vulcania primis esse reperta
Dicitur, et nigrum numeroso in monte repertum
In varios usus monstrarunt cudere ferrum,
Impositumque igni miro splendescere cultu.
*to\n kupri/dos2 kesto\n habere dicuntur, qui novis modis quemlibet in amorem sui pelliciunt. Sumptum est autem ex Homericae Iliados *c quo loco Iuno concubitura cum suo Iove, Venerem adit, atque ab ea cingulum gratiarum et amorum conciliatorem commodato petit. Hunc poeta describit ad hunc modum:
*h, kai\ a)po\ sth/qesfin e)lu/sato ke/ston i(ma/nta
*poiki/lon, e)/nqa de\ oi( qelkth/ria pa/nta te/tukto.
*enq) e)/ni men filo/ths2, en d' i(/meros2, en d' o)aristu\s2
*pa/rfasis2, h)/t) e)/kleye ne/on pu/kaper froneo/ntwn.
*to\n r(a/ oi( e)/mbale xersi\n, e)/pos2 t) e)/fat) e)/kt) o)no/maze.
*th=| nun= touto\n i(ma/nta, tew| d' e)gka/tqeo ko/lpw|,
*poiki/lon w(=| e)ni\ pa/nta teteu/xatai, ou)de/ se fhmi\
*aprhktno gene/esqai, o(/ti fresi\ sh=|si menoina=s2.
id est,
Sic ait, et solvit de pectore texile lorum
Picturatum, in quo lenimina cuncta ferebat.
Huic inerat desiderium, huic amer, huic muliebris
Blandiloquentia, quae quidem egregie sapientem
Furtivis adiuta dolis fallitaque capitque.
Quod manibus simul imposuit, sic ore locuta est:
Hanc cape nunc, sinuique tuo succintto zonam.
Contextam varie per quam quaecumque parabis
Polliceor, nil tu frustra tentaveris unquam.
Meminit huius et Theocritus in Adonidis epitaphio:
*soi\ d) a(/ma kesto\s2 o)/lwle.
i.
Tecum una et cestus periit.
Est igitur cestus Veneris, cingulus efficax ad illectamenta gratiarum et amorum, quo illa dicitur Martem sibi conciliare. Meminit huius et Martialis:
Collo necte puer meros amores,
Cestum de Veneri sinu calentem.
Idem alibi:
Sume Citheriaco medicatum nectare ceston,
Ussit amatorem balteus iste Iovem,
Rursum alibi:
A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.
Duplex erit huius usus adagii, sive cum dicemus cuipiam cestum esse Veneris, quod neminem non inflammet amore sui, sive cum dicemus iam opus esse Veneris cesto, aut ne illum quidem profuturum ei, cui per aetatem vires ac forma defluxerit, quique iam e)/cwros2 esse factus videatur. Nam florens aetas suapte sponte suscitat amores, senectus aut muneribus aut pharmacis sibi conciliet oportet, quamquam nec his rationibus efficere potest ut ametur.
OLIM cenas sumptuosas opiparasque pontificiales appellabant. Ad quod adludens Horatius in Odis:
Absumet haeres Cecuba dignior
Servata centum clavibus, et mero
Tinguet pavimentum superbum
Pontificum potiore cenis.
Quo quidem in loco interpres admonet, praelautas cenas proverbio pontificiales appellari solitas. Macrobius libr. Saturnalium tertio vetustissimam quandam pontificis cenam describit, summo apparatu, et omnigenis lauticiis affatim instructam. Plautus in Menaechmis consimili figura Cereales cenas dixit. Cerealeis inquiens, cenas dat, ita mensam exstruxit. Tantas patinarias struices concinnat. Standum est in lecto, si quid de summo petas. Legimus et adipales cenas, et adiposas, et adiciales. Terentius in Phormione, dubiam cenam dixit, pro lauta, copiosaque.
*kro/mmua e)sqi/ein, id est, Cepas edere, dicebantur ioco proverbiali, qui lacrimari viderentur. Natum a Biantis apophthegmate. Is enim Alyattae regi sibi per nuntium missum denuntianti, ut quam primum ad se veniret, respondit ad hunc modum: e)gw\ a)lua/tth| keleu/w krommu/a e)sqiein. id est, Ego iubeo Alyattam cepas edere. hoc est, klai/ein kai\ oi)mw/zesqai, id est, Flere et eiulare. Quibus verbis extremum regis contemptum indicabat. Ductum est hinc proverbium, quod ceparum odor, ut est acris, consueverit lacrimas oculis excutere. Aristoph. kro/mmuon d' a)r) ouk e)/dh, innuens
illum vel citra cepas fleturum. Quemadmodum autem idem efficit sinapi, nihil vetat et hinc proverbium ducere. Columella in carmine:
Seque lacessenti fletum factura sinapis.
Mox et cepae meminit.
Atque oleris pulli radix, lacrimosaque cepa.
Simili figura neque diversa sententia dicti sunt krommu/wn o)sfrainesqai, id est, Cepas odorari qui flerent. Aristophanes in Ranis:
*ti/ dh=na klai/eis2; krommu/wn o)sfrai/nomai.
id est,
Quid quaeso lacrimas? Cepe odoror scilicet.
Haec ferme Suidas. At Plinius lib. 20. cap. 5. tradit eas et delacrymationi, et caligini oculorum mederi. Nec hoc pugnat cum his quae diximus, siquidem educendo purgant. Xenophon in Symposio dixit krommu/wn o)zein, id est, olere cepe, quod in sotdidos et illotos congruit. Huic adfine est, skorodi/zein, pro molestia adficere, sive ad lacrimas adigere: Aristophanes in Equitibus sub persona populi Atheniensis: fa/skwn filei=n m) e)skoro/disas2, id est, dum ais te diligere me, alliastime. Quamquam ea vox: e)skoro/disas2, id est, alliasti, a Comico risus gratia conficta est.
*kanqa/rou mela/nteros2, id est, Scarabeo nigrior. In foedos et vehementer atros, ac fuscos. Nam scarabeus animal insigni et foedo nigrore est, de quo inferius plura dicentur.
*xalkidi/zein kai\ xalkideu/esqai, dicebantur, qui rapaciores, et plus satis adrem attenti viderentur. Chalcidenses in insula Euboea populi, comoediae veteris convitiis notati sunt, quod avariores essent. Hcsychius indicat eam gentem male audisse ob foedos puerorum amores, et hinc natum proverbii convitium in simili morbo obnoxios.
*fikidi/zein, id est, Phicidissare, dicebantur vulgo, puerorum obscenis amoribus dediti. Quidam malunt ad eos referre, qui litera r immodice et ad fastidium usque consueverint uti. Siquidem ea gens literam s solita est in r commutare. Quo quidem vitio notantur et Eretrienses, attestante proverbio, e)retrie/wn r. id est, Eretriensium rho. Hodie iocus est vulgi in Piccardos: cum Lutetianae feminae ob linguae delicias, r vertant in s. Masia sonantes pro Maria.
*kanqa/rou sofw/teros2, id est, Cantharo astutior, aut callidior. Zenodotus ait, Athenis cauponem fuisse quempiam, nomine Cantharum, quem ob maleficia et imposturas ac proditiones, capitis affecerint supplicio, proinde vulgo receptum, ut in versutos ac impostores diceretur. At vero propius videtur, si referatur ad animantis naturam, et ad apologum Aesopicum, quo narratur, quemadmodum scarabeus tanto aquila in ferior viribus, tamen ingenio superavit avium omnium reginam.
*adeis2 w(/sper ei)s2 dh=lon ple/wn, id est, Canis tamquam in Delum navigans. In supinum, otiosum, securum, ac voluptuariam agentem vitam dicebatur. Nam Athenis facilis, ac tuta in Delum navigatio. Unde fiebat, ut
qui illuc solverent, inter navigandum securi, nihilque periculi metuentes canerent. Mos autem erat Atheniensibus, ut quotannis navim sollemni adparatu religionis causa, Delum mitterent, id quod indicat Plato in Critone. Unde consentaneum est, qui hac vectabantur, hymnos quosdam in Apollinis laudem solitos decantare.
*kau/nios2 e)/rws2, id est, Caunius amor. De foedo amore dicebatur, aut ubi quis ea desideraret, quae neque fas esset concupiscere, neque liceret assequi. Biblis Caunum fratrem impotenter adamavit, a quo cum esset repulsa, sibimet necem conscivit. Ouidius:
Biblis in exemplo est, ut ament concessa puellae.
Adagium refertur a Diogeniano, praeterea ab Eustathio in Dionysium.
*kanqa/rou skiai\, id est, Scarabei umbrae. Dictum est de inani metu, quod hoc insectum sub noctem repente advolans horribili bombo, nonnumquam terrere soleat paru attentum. Recensetur a Diogeniano.
*bu/blou de\ karpo\s2 ou)k ai)tei= me/gan sta/xun.
id est,
Byblus virens haud postulat spicam gravem.
Etiamsi Graecus senarius vitiatu est in ai)tei=. Apud Aeschylum in Supplicibus ita legitur:
*bu/blou de\ karpo\s2 ou) kratei= sta/xun me/gan.
id est,
Fructus papyri haud sustinet spicam gravem.
Dici solitum de iis, qui suis ipsorum bonis frui non possent, propterea quod Byblus ob culmos invalidos, spicam granis onustam ferre non potest. Proinde prodit quidem spicas, sed inanes. Byblus autem iunci species, quam Latini papyrum appellant. Apparet in Graeco carmine ai)tei=, depravatum pro kratei=, quod indicat vel ipsa metri ratio.
*boudo/rw| no/mw|. Aut ut alibi reperimus, *boudo/rwn no/mw|, id est, Budororum more, seu lege. Suidas ac Zenodotus interpretantur de iis, qui digni sint, ut bovis ritu excorientur. Diogenianus exponit de admirandis. *boudwron, auctore Stephano, promontorium est oppositum Salamini. bou/deia Magnesiae civitas, quam Homerus bou/deion appellavit. boudinoi\ populi sunt Scythiae, sic appellati, quod a bubus vehantur, utpote a(maco/bioi, i. Plaustris aedium vice utentes: Unde videtur bifariam adlusum ad etymologiam pro\s2 to\, bou=s2 de/rein, kai\ to\ bou=s2 dou=nai, id est, Ad Boum excoriationem, et boum donationem. Strabo libr. 10. commonstrat Euboiae flumen Budorum. Idem indicat montem Salaminis prospectantem in Atticam. Rursus Plinius lib. 4. cap. 12. inter Gelonos et Agathyrsos refert Budinos. Ceterum quid haec ad proverbium faciant non videmus. Hesychius indicat bou/doron esse moxlo\n, quo boves excoriantur. Locus erit proverbio, si quis dicat cum improbo non argumentis, aut legibus, sed boudo/rw| no/mw|, agendum, quemadmodum apud Terentium audit Sanio. Nam si molestus pergis esse, iam intro arripiere, atque ibi usque ad necem operiere loris.
*boiw/teion ou)=s2, id est, Auris Boeotica. In pingui iudicio hominem quadrat. Boeotorum stoliditas compluribus proverbiis locum fecit. Similimum illi: Auris Batava. Diogenianus meminit adagii. Sunt qui scribant, olim Anaxagoram recitantem apud Thebanos librum Thebaidos, cum vidisset attentum neminem, clauso codice dixisse: ei)ko/tws2 kalei=sqe boiwtoi\, bow=n ga\r w)=ta e)/xete, id est, Iure vocamini Boeoti, qui quidem aures habeatis boum, videlicet adludens ad etymologiam nominis. bou=s2 enim bos, et w)=ta aures, atque ex his Boeotorum nomen videtur compositum. Quin Homerus Iliad. 5. Boeotorum gentem pinguem appellat:
*pa\r de\ oi( a)/lloi
*nai=on boiwtoi\ ma/la pi/ona dh=mon e)/xontes2
id est:
Sed rura tenebant
Proxima Boeoti, quorum crassissima gens est.
Notavit et Horatius Boeotorum tarditatem in epistola ad Octavium Augustum.
Quod si
Iudicium subtile videndis artibus illud
Adlibros, et ad haec musarum do na vocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum,
Quo loco demiramur, neminem interpretum qua sisse quid sibi velit, quod Horatius pinguitudinem ingenii Boeotis tribuit, velut ei genti peculiarem, cum apud Latinos aucto res nullum sit huius rei testimonium. Cognatum huic est, quod alibi commemoravimus, Boeotica cantio, quae rusticana parumque modulata potest intelligi, ut crassis auribus crassa conucniat harmonia. Quamquam Eustathius in Iliad. b. de cantione nonnihil variantem narrat historiam. Sunt, inquit, qui putent Boeotiam dictam a bove. Nam cum Europa Phoenicis filia a louc rapta esset e Sidone, Cadmus raptae frarer a patre mifsus est ad investigandum sororem. Eam ubi nusquam invenit, profectus est Delphos consulturus oraculum. Deus respondit, ne sollicitus aut curiosus esset de Europa, sed sequeretur ducem bovem, ibique conderet civitatem, ubicumque bos defatigata procumberet. Hoc responso accepto per Phocensium regionem fecit iter. Dein cum incidisset in vaccam iuxta Pelagonis pascua hanc euntem setutus. Ea cum universam Boeotiam peragrasset, fessa procubuit, quo loco nunc est Thebanorum civitas. Cadmus cum eam iuvencam vellet immolare Palladi, misit aliquot e suis comitibus qui e fonte Aretiade haurirent aquam ad sacrificium. At draco eius fontis custos, quam Marti sacrum esse creditum est, nam et fons ipse a Marte nomen habet, excitus strepitu complures ex his qui missi fuerant confecit. Quod indigne ferens Cadmus draconem interfecit, et admonitu Palladis interfecti dentessevit, unde exstiterunt illi terrigenae fratres. Eam ob rem indignatus Mars, cum pararet Cadmum inrerficere, vetitus est a Iove, qui Cadmo in matrimonium dedit Harmoniam, Martis ac Veneris filiam, hac lege ut priusquam sponsam attingeret, seruiret apud illam seruiturem annuam. Tum ut nuptiis epithalamium canerent Musae, ac deorum quisque nuptiale munus daret Harmoniae. Haec Eustathius. Equidem arbitramut hanc fuisse primum originem adagii, utcumque postea detortum est ad alius usus.
Constat autem Thebanos olim musices fuisse studiosissimos. Argumento est illud quod refertur de Alcibiade, qui mirantibus quod negligeret musices studium, lyram hoc lemmate damnabat, quod hominis vocem imitaretur plectrum, quod habitum formamque liberalem mutaret in illiberalem. Tibiam gemino reiecit argumento, et quod sic immutaret os hominis, ut vis a familiarissimis agnoscerentur, et quod homini propriam adimeret vocem, loquendique facultatem eriperer. Mox adiecit, cantent igitur Thebani, qui loqui nesciunt.
*bo/trus2 pro\s2 bo/trun pepai/netai, id est, Botrus iuxta botrum maturescit. Huius proverbii varius esse potest usus. Vel ubi pares in negotio quopiam videri volunt aliqui, et tantundem adferre momenti, ut nullus alteri debeat concedere. Vel cum significabimus mutuis officiis opus esse, ut sit similimum illi, quod alibi retulimus, xei\r xei=ra ni/ptei. Vel si quando dicemus, talem quemque evadere, cum qualibus habet consuetudinem. Habet enim hoc assiduitas, ut vicinis vitia faciat communia. Quemadmodum testificatur senarius ille quem enarrator Pindari citat ex Aristarcho:
*xwlw=| paroikei=s2 ka)\n e(ni\, ska/zein ma/qh|s2.
id est:
Claudo propinquus si vel uni vixeris,
Disces et ipse claudus ingredi brevi.
Hoc quamquam alio loco nobis citatum est, nimirum in adagio, Si iuxta claudum, tamen quoniam scripturam offendimus nonnihil a priore diversam, libuit per occasionem denuo referre. Translatum est adagium ab vuis, quae mutuo oppositu maturitatem inter sevicissim et dant et accipiunt. Quo respicit illud Iuvenalis:
Vuaque conspecta livorem ducit ab vua.
Adagium recensetur a Suida.
*bou=s2 a)/mhton e)pithrou=ntes2, id est, Boves messem observantes. Dici solitum, ubi quis ingentium emolumentorum spe laborem sumeret. Quidam sic efferunt, *bou=s2 ei)s2 a)/mhton, id est, Bos in messem. Subaudiendum respicit, aut eiusmodi quippiam. Inde ductum, quod boves messis tempore, maiore laborant fructu, propterea quod inter trituram pascuntur interim, et pabulum largius apponitur. Contra cum vere aut hieme proscindunt arvum, hoc molestior est arandi labor, quod nullo praesente fructu leniatur.
*bou=s2 o(molottw=n, id est, Bos Homolottorum, dicebatur in plurima distractus ac veluti dissectus negotia. Poterit et ad rem referri, ut si quis argumentum nimis minutatim dividat, ita ut conscindere et concerpere magis, quam dividere videatur. Zenodotus prodidit Homolottos populos, dissecto in minimas patres bove, foedus iungere. Morem hunc Scythis fuisse testatur Lucianus in Toxaride.
*bou=s2 e)pi\ swrw=|, id est, Bos in aceruo. De splendide ampliterque viventibus, quique in ubere rerum affluentia, prolixius faciunt sumptum. Aut quemadmodum ait Suidas de iis, qui in media rerum copia constituti, non sinuntur praesentibus bonis frui. Translatum arbitramur a bubus trituram exercentibus, quibus quod os obligatum
habeant, nam id faciunt quidam, non licet vesci tritico, quia excutiunt, ut simile sit illi: Tantalus inter undas sitiens. Simile quiddam refert Iulius Pollux libro 7. de seruis in pistrino laborantibus, quibus machina rotunda circa cervicem addebatur, ne manum ori liceret admovere. Id factum ne devorarent farinam. Machinam appellant punsika/phn sive kardopei=on, quia arceret a devorando. Quod bubus non faciebant Iudaei, hoc illi faciebant hominibus.
*h xrh\ tragw|dei=n pa/ntas2 h)\ melagxola=n.
id est,
Aut furere oportet, aut agere tragoedias.
Dici solitum de iis, qui semper quasi stupent frigentque et nec gaudere possunt ex animo, nec dolere. Porro tragoediae vehementissimis constant affectibus, ita ut tragoedias agere videatur esse quiddam insaniae similimum. Proinde Lucianus in commentario, cui titulus, pw=s2 dei= th\n i(stori/an suggra/fein, narrat Abderitis ex Euripidis tragoedia recitante tragoedo Archelao publicitus febrim obortam, eam septimo post die tran sisse in insaniam, ita ut omnes ingenti voce versus quosdam ex Archelai Andromeda pronuntiarent. Quamquam Plato poetis omnibus sacrum quendam tribuit furorem. Et Aristoteles in Problematis meminit de Maraco quopiam Syracusano, qui tum meliora fecerit poemata, cum mente esset alienatus. Eodem spectat illud Horatianum:
Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino.
Finitimum videtur illi, quod alio rettulimus loco:
*h dei= xelw/nhs2 kre/a fagei=n h)\ mh\ fagei=n.
Quem senarium Athenaeus citat ex Terpsione doctore Archistrati. Nos alio retulimus loco.
*apage to\n mw/qwna a)po\ kw/phs2, id est, Aufer mothonem a remo. Admonet adagium non obstrependum, nec obturbandum importunius iis, qui rebus alioqui seriis sunt occupati, veluti, si quis Rei publicae curis sollicito musicam afferat, aut de capite periclitanti, versus amatorios recitet. Mothon enim saltarionis genus foedae, servilis ac tum ultuosae. Lacedaemonii vernas, hoc est, servos domi natos, mw/qwnas2 appellant: aut eos qui ingenuorum filios in stituunt, quos Athenienses vocant oi)ko/tribas2. Unde et in viles ac sordidos homines convitium esse coepit. Alii putant Mothonem hominem fuisse quempiam saltatorem et ebriosum. Sunt qui credant Atticos Mothones vocatos, quod hos domitos ad servilia ministeria compulissent. Ad hunc modum Graeci grammatici de Mothone nugantur. Iulius Pollux libro quarto, tradit Mothonem genus esse saltationis molestum ac nauticum. Atque hinc sane videtur ortum proverbium, ut accipiamus a)po\ kw/phs2, pro eo, quod est, a remo profectum.
*xruso\s2 o( kolofw/nios, id est, Aurum Colophonium. Zenodotus ostendit dici solitum de auto probatissimo, quod apud Colophonios aurum optimum soleat fieri. Citatque auctores Aristophanem in Cocalo, et Herodotum, qui spectatissimum aurum, et purum, ut veteres dicebant,
kolofw/nion dixerint. Venustius fiet, si longius deflectetur, velut ad mores vehementer incorruptos, aut ingenium exquisitum et eximium.
*onou qana/tous2, id est, Asini mortes, subaudiendum nartat. Dicebatur in cos, qui narrant absurda, ridiculaque dictu, cuiusmodi fuerit, si quis longa narratione persequatur asini pericula, quemadmodum Ulyssis descripsit Homerus. Apuleius in Metamorphosi sua, plane o)/nou qana/tous2 commemorat. Adagium refertur a Suida.
*onos2 u(/etai, id est, Asinus compluitur. Cephisodorus apud Suidam in Amazonibus.:
*skw/pteis2 m), e)gw\ de\ toi=s2) lo/gois2 o)/nos u(/omai.
id est,
Rides, at asini more, ego verbis compluor.
Unde dictum apparet in eos, qui maledictis nihil omnino commoverentur. Quemadmodum asinus sob cutis duriciem adeo pluvia nihil offenditur, ut vix etiam fustem sentiat.
Aspersisse aquam dicitur qui dictoquopiam reddiderit animum, ac metum ademerit. Mutuo sumptum ab iis, qui in deliquio quam Graeci leipoqumi/an appellant, aspersa in faciem aqua ad sui sensum revocantur. Plautus in Bacchidibus: Euax, aspersisti aquam. Idem in Truculento: Aspersisti aquam iam rediit animus. Quod Terentius simpliciter: Reddidisti animum.
*arkadi/hn m) ai)tei=s2, id est, Arcadiam me postulas. Diogenianus proverbii duplicem ostendit usum. Convenire enim vel in magna, vel inutilia petentem. Unde sit natum non indicat, qui huic scriptori fere mos. Ceterum Herodotus libro primo, satis docet natum ex oraculo:
*arkadi/an m) ai)tei=s2, me/ga m) ai)tei=s2, ou)de/ ti dw/sw.
id est,
Arcadiam me oras, magnum petis, haud dabo quidquam.
Notat hoc proverbium Cicero in epistola ad Atticum libro quarto: Quod mihi mandas de quodam regendo, arkadi/an, tamen mihil praetermittam.
*arkadas2 mimou/menoi, id est, Arcades imitantes. Zenodotus indicat dictum in eos, qui aliis non sibi laborant, Plato Pisandro scribit illum Arcadas imitari, quod comoedias a se conscriptas aliis edendas traderet ob inopiam. Adagium hinc ductum, quod Arcades olim inter Graecos bellicosissimi, suis auspiciis, suoque titulo numquam hostem ullum superarunt, verum aliis suppetias ferentes persaepe. Unde illud illis fatale videbatur, aliis vincere, non sibi.
*apo\ pe/nte a)/llesqai petra=n e)s2 ku=ma, i. A quinque desilire rupibus in undam. Hoc usurpari solet ab iis, qui iam impatientes praesentium malorum minantur semet in quodvis potius malum praecipitaturos, quam ut perpetiantur. Confine nimirum illi, quod alias retulimus. Suspendio deligendam arborem. Ad hoc allusit pastor ille Virgilianus:
Praeceps aerii specula de montis in undas
Deferar. extremum hoc munus morientis habeto.
*udwr parar)r(e/ei, id est, Perfluit aqua, sine praeier fluit. Zenodotus et Suidas admonent dici solitum de eo, qui nihil negotii recufaret et quidlibet quia mandatum esset effecturum sese polliceretur, quippe usque adeo promptus ad quidvis suscipiendum, ut nec navim persiventem ingredi gravaretur, contempto aquae influxu, cuius est adfluere, ac defluere.
*aeto\s2 ou) qhreu/ei ta\s2 mui/as2, id est, A quila non aucupatur muscas. Summi viri negligunt minutula quaepiam. Animus excelsus, res humiles despicit. Aut egregie docti, non numquam in minimis quibusdam labuntur. Et maximis occupati negotiis, ad pusilla quaedam connivent. Effertur et citra negationem adagium, a)eto\s2 mui/as2 qhreu/ei, ie est, Aquila venatur muscas, quoties magnis minima sunt curae. Huic non absimile est, quod habet Gregorius theologus in Epistola ad Eudoxium rhetorem: mh\ a)na/xh a)risteu/ein en toi=s2 koloioi=s2 a)eto\s2, id est, non sustineres tenere prima inter graculos aquila.
*aneri/nastos ei)=, id est, Incaprificatus es. Suidas putat in mollem et infrugiferum covenire. Sunt quireferunt ad eos, qui tueri non queant id, quod nacti sunt boni. Adagium usurpavit Hermippus in Militibus. Eius rationem huiusmodi reddunt Suidas et Zenodotus. Aiunt mariscis, qui caprifici fetus est, innasci vermiculum, quem Graeci yh=na vocant. horum vim colligunt rustici, deque sici ramis suspendunt, ne videlicet fetus ante tempus, et immaturi defluant. Nam vermes protinus per rimas irrepunt, atque hoc modo maturescunt fici. Theophrastus libro De plantis secundo culices hos ficarios nasci putat e granis mariscarum, quod simulatque evolarint illi, nulla grana insint. Euolare penna fere, aut pede in pomo relicto. Sed complura de caprificandi ratione inibi, si cui libeat cognoscere. Idem similia ferme libro de causis plantarum 2. cap. 12. Plinius lib. 15. c. 19. Et Aristoteles lib. De natura animalium quinto. Unde arborem, cui hoc maturitatis remedium adhibitum non fuerat, a)neri/naston appellabant, atque hinc deinde transferebant in hominem inutilem, a quo nihil bonae frugis esset exspectandum. Vox composita est: e)k tou= a sterhtikou= mori/ou et e)runeou=, quasi dicas: Incaprificatus.
*anepari/asan, id est, Repariassarunt. De iis dicebatur, quos paeniteret instituti, quique a conventis discederent, ab historia natum. Parii cum aliquando a Thebanis bello premerentur, petierunt ut a bello desisterent, se civitatem in potestarem illorum tradituros. Hac lege cum destitissent Thebani, et Pariis interea spes auxilii fui sset alicunde ostensa, pactum irritarunt, bellumque cum Thebanis integrarunt. Inde fictum proverbiale verbum: a)naparia/zein, pro irritare pacta, Pariorum exemplo. Proverbii meminit et Stephanus in dictione pa/ros2 referens ex auctore Ephoro, nisi quod in historia variar. Cum enim Miltiades vehementer urgeret Parios, iamque tractari coeptum esset de delenda urbe, silva quaedam circa Myconum ultro coepit ardere. Parii suspicantes quod Datis
regiae classis praefectus excirato igni signum ipsis dedisset, rescissis conventis noluerunt tradtre civitatem. Adstipulatur Aemilius in vita Miltiadis. Est aurem Paros una ex Cycladibus, quemadmodum et Myconus.
*qala/tth| e)k xara/dras2 u(/dwr. i. Mari e lacu aquam, subaudiendum, infundis. Simile illi, bw=los2 a)/roura, id est, Gleba arvum. Ouidius in elegiis amatoriis:
In freta collectas alta quid addis aquas?
Cognatum illi, quod alibi recensuimus:
In silvam vehereligna, et oleum camino addere.
*amaciai=a. Proverbiali verbo dicebantur ampla, magnificaque. Perinde sonant, quasi Latine dicas, Plaustralia, id est, tanta, ut iustum plaustri onus videri possint. Unde, a)maciai=a r(h/mata dictitabant eo pacto, quo Flaccus dixit Sesquipedalia verba. Quod genus sunt illa apud Aristoph. in Vespis:
*orqofoitosukofantodikotalaipw/rwn tro/pwn
Apud Plautum in Curculione militis nomen Therapontigonoplatagidorus, quo se trapezita ait saepenumero quatuor totas explevisse ceras, dum scribit in suis rationibus. Exstat iocus cuiusdam in Hermetem quampiam huiuscemodi sesquipedalium verborum affectatorem:
Gaudet honorificabilitudinitatibus Hermes
Athenaeus libro decimo, referens olim taxatam fuisse Thessalorum edacitarem, caenas illorum vocat a(maciai/as2, sive kapanika\s2: affert carmen Aristophanis en taghnistai=s2.
*ti/ pro\s2 ta\ ludw=n dei=pna kai\ ta\ qettalw=n;
Etrursus:
*ta\ qettalw=n men polu\ kapaniko/tera,
id est:
Ad Lyda quid seu Thessalica conututa?
Thessalica sunt multo magis plaustralia.
Porro Thessali vehicula dicunt kapa/nas2. Item libro septimo, tradidit apud Sicyonios congros capi permultos a)ndraxqei=s2, hoc est, tantae magmtudinis ut iusto pondere barulum onerent, non nullos etiam a)maciai/ous2, hoc est, iustum onus vehiculi. Quin et ai)ginai=a dicta sunt ingentia, vel a talento quod apud illos habebatur maius ceteris: vel a sarcinis negotiatorum, varias complectentibus merces, quae Hesychius testatur Graecis dici ai)gi/naia, Sic enim scriptum est, antepenultima acuta. Eas sarcinas qui commercantur appellari ai)ginopw/las2. Addit et nomisma quoddam argenteum ingens dici Graecis ai)gi/naion.
*amnia qeri/zein, id est, Muscum demetere, dici solitum, ubi quis tener adhuc et intem pestivus durius tractaretur, aut rolleretur emolumentum prius, quam opportunum esset. Translatum ab iis, qui statim ut ager obduci coeperit herba, demetunt, nec sinunt adolescere gramen. mni/on enim muscus, et additione literae a)/mnion sicut a)/staxus2 pro sta/xus2.
*alasin u(/ei, id est, Lucanicis pluit. Sermo proverbialis de prodigiosa
rerum copia, qui iocus etiam hac tempestate durat apud idiotas. Siquidem a(la\s2 Graecis exti genus est, ex quo frustulatim conciso farta conficiuntur, quod cibi genus in Comicum iocum abiisse videtur, unde viles et contempti a(lantopw/lai vocantur adagio. Confinis illi draxmh\ xalazw=sa, id est, Drachma grandinans.
*alloisi glw=tt) a)/lloisi/n ei)si go/mfioi.
id est,
His lingua, at illis sunt molares invicem.
De loquacibus et edacibus dici consuevit. Quemadmodum non raro fit in conviviis: ut aliis garrientibus, et fabulis potius quam cibis intentis, alii interim taciti, strenue quod adpositum est, devorent. Venustius erit si longiuscule detorqueatur, veluti si quis minetur se facto nociturum ei, qui verbis duntaxat laeserit. Poetis est lingua, qua invehantur: at principibus sunt molares, quibus eos conficiant.
*aphn/thse kakou= boulh\ pro\s2 u(pe/rtaton athn.
id est,
Incidit extremam in noxam mens improba tandem.
Heroicus proverbialis in eum, qui posteaquam diu peccavit impune, tandem in calamitatem incidit, ut poenas omnium scelerum semel dependat.
*allo glau/c, a)/llo korw/nh fqe/ggetai. id est, Aliud noctua sonat, aliud cornix sonat. Vel, alia noctuae, alia vox cornicis. Accommodari potest vel ad eos, qui decertant cum longe praestantioribus, vel ad illos, inter quos ob morum, ingeniique pugnantiam, minime convenit. Sive cum est alius alio longe facundior. Quemadmodum enim avem etiamsi non videas, tamen e cantu licet dignoscere, ita stilus diversus prodit yeudepigrafi/an.
PRoverbiali figura dixit Plautus in Curculione: Aliquam reperietis rimam, in causatores, ac tergiversatores, qui nulla in causa tot fidei vinculis adstringi possunt, quin aliquid inveniant quo elabantur. Similiter Horatius:
Centum adde catenas,
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.
Ductum ab avibus, aut muribus captis.
*leukhn\ ma/zan furw= soi, id est, Album panem pinso, sive tempero tibi. Dici solitum, ubi quis magnarum rerum spes amplas ostendit. Est enim maza panis genus. Porro Graecis album panem in deliciis fuisse, locis aliquot testatur Lucianus, nominatim in libello De mercede servientibus: ou)de\ o)/nar leukou= pote a)/rtou e)mforhqei\s2, id est, Ne per somnum quidem umquam albo pane saturatur. Et Divus Hieronymus in epistola ad Nepotianum, simiam inter delicias ponit. Quid prodest, inquit, oleo non vesci, et molestias quasdam, difficultatesque ciborum quaerere, caricas, piper, nuces palmarum, similam, mel, pistacea. Ac ne fuisse quidem Romae pistores ad Persicum usque bellum, annis ab urbe condita, super quingentos octoginta, testis est Plinius libro 18. cap. 11. ubi rationes aliquot
arte conditi panis ostendit. Porro quod primum e triticea farina redditur, candidius est, rursum quod ex ordeacea postremum, id magis est album, ut indicat in problematis Aristoteles sectionis 21. prob. 3. et 7. eiusque rei causam reddit. Graeci panes elegantiores leukou\s2 appellabat, sordidiores faiou\s2, id est, fuscos seu nigros. Sic Alexis apud Athenaeum lib. 3.
*leukou\s2 men o)ktw\, tw= de\ faiw=n tou\s2 i(/sous2.
id est,
Panes quidem albos octo, dein totidem nigros.
Huc pertinet illud, ex iure hesterno, panem atrum vorant. Narratur ibidem quiddam non illepidum de Digene Cynico, qui cum placenta vesceretur, percontanti quid comederet, respondit se panem edere bene confectum. Hoc adicere visum, ut intelligamus, olim miras fuisse delicias in panibus conficiendis. Apud eundem libro 4. describitur convivium Atticum, in quo commemorantur et panes leuko/teroi xi/onos. id est, albiores nive.
*leukw)/lenon li/non kerdwgamei=s2, id est, Candidulum linum ob lucrum ducis uxorem. In eum quadrat, qui dotis causa ducit vel deformem vel anum. Porro linum vocat uxorem, vel quod apud veteres solae mulieres lineis uterentur: vel quod viro alligetur matrimonio, et libera esse desinat. Nam linon Graeci nonnumquam usurpant pro vinculo. leukw/lenos autem Iunonis epithetum apud Homerum, ab albis ulnis. Refertur a Diogeniano.
*kat) ai)=gas2 argi/as2, id est, In capras feras. Abominantis est sermo et malum deprecantis, inque silvestres capras avertentis, confine illi, quod alibi dictum ei)s2 pu)r)r(an, id est, in Pyrrham. Item illi:
Hostilus eveniant convivia talia nostris.
Usus est adagione Athenaeus lib. Dipnosophistarum 2. murti/lios ga\r e)/fasken, w(/sper ei)s2 ai)=gas2 h(ma=s2 argi/as2 a)pope/mpwn tou\s2 zhtoun=tas2, h(gh/sandron to\n delfo\n en toi=s2 u(po pnh/masin au)tou= mnhmoneu/ein th=s2 le/cios, id est, Nam Myrtilius asseverabat, velut ad capras silvestres nos relegans quaerentes, Hegesandrum Desphum in commentariis suis, eius dictionis meminisse. Ad capras silvestres posuit pro eo, quod difficilimum esset invetu, aut quod nusquam est. Citaverat enim exauctore testimonium, quod mox Plutarchus negat apud illum extare. Ad hoc proverbium allusit Apuleius in asino, fingens Psychen a Venere mitti ad Arietes agrestes.
*sun\ de\ qeoi\ ma/kares2.
id est,
Felices adsint superi.
Sermo est bene ominantis in re quapiam aggreduda. Sic enim praefari solent rhapsodi, hoc est, carminum Homericorum recitatores et interpretes. Quemadmodum et citharoedis centauris mos erat Apollinem, ut dexter adesset. carmine invocare, a)lla\ a)na\c ma/la xai=re, Id est, At multum salve rex. Quin et testamentum condituri praefabantur ominis causa tou=to kalw=s2 e)/stw, id est, Hoc bene sit. Item apud Romanos dicturus in contione simili precatione utebatur, ut felix ac faustum esset Rei publicae, quod dicturus esset. Refertur apud Zenodotum.
*ei)s2 a)fa/nnas2, id est, In Aphannis. Stephanus tradit Aphannas locum quempiam esse Siciliae, vehementer obscurum et ignobilem, unde et nomen adductum apparet. Hinc natum proverbium, h)\ ei)s2 afa/nnas2, id est, Aut in Aphannis, de incertis, et quae nusquam sunt. Zenodotus ait natum ex huiusmodi casu. Sybaritae quondam oraculum adeuntes, orabant ut sibi victoriam adversus Crotoniatas concederet, idque Crotoniatis ipsis praesentibus. Quidam autem Crotoniatarum per iocum respondit ad hunc modum: Istam quidem consequemini in Aphannis. Sybarita credens id a deo responsum, admiratus est, quid sibi vellet hoc verbo Aphannae. Proverbium ait quadrare in eos, qui se putant invictos, et nulli tolerandos esse. Verum Stephani nobis magis probatur interpretatio.
*ei)s2 to\ de/on, id est, In id, quod opus erat, subaudiendum, insumpsit, aut simile quiddam. Natum aiunt ex oratione Periclis. Narrant hunc datis pecuniis impetrasse ab Astyanacte Lacedaemoniorum rege, qui iam bellum parabat, ut ex Attica discederet. Deinde cum esset populo rationem eius pecuniae redditurus, puderetque palam titulum insumptae pecuniae proloqui, tecte significavit, ei)s2 to\ de/on,, inquiens, a)nh/lwsa tosadta ta/lanta ei)s2 to\ de/on, id est, in usus necessarios tantum talentorum insumpsi. Haec ferme referuntur a Zenodoto. Notavit adagium et Aristophanes in Nebulis:
*wsper perikle/hs2 ei)s2 to\ de/on a)pw/lesa.
id est,
Ita ut Pericles perdidi in quod oportuit.
Quo loco interpres varias affert historias, unde proverbium ortum putent, quae si quis requiret, unde petere possit, ostendimus. Eleganter torquebitur per iocum in eos, qui sic administrarunt pecuniam alienam, ut non possint idoneam rationemus reddere.
*epakto\s2 o(/rkos2, id est, Adactum iusiurandum dicebatur, vel quod non vernaculum esset, sed peregrinum, et aliunde ascitum, ut indicat Zenodotus, ut si quis Graecus Scythico more iuret: nh\ to\n a)kina/khn kai nh\ to\n a)/nemon, id est, Per ventum et acinacem. Nam per suos deos unaquaeque gens iurare consuevit, vel quod non spontaneum, sed adactum vi: vel quod sponte susceptum nemine cogente, si Suidae credimus, et etymologico. Sunt enim tria iusiurandi genera, unum quod e)pw/moton vocant, alterum quod katw/roton, tertium quod e)pakto/n. Hesychius contra e)f) o)\n e(/teros2 a)/gei, ouk a)uqai/retos2, id est, Ad quod alius adigis non spontaneum. Hoc inter adagia non recensuissemus, nisi Zenodotus prior in hoc albo posuisset.
*kentro/teros2 lebhri/dos2, id est, Asperior leberide. De vehementer asperis et insuavibus. Nam leberis Graecis dicitur exuvium illud vel serpentum, vel piscium exuentium senectam, quod et su/far. vocatur: id autem asperrimum esse constat, nimirum ob summam siccitatem. Refertur a Suida.
*ap) ou)/atos2 a)/ggelos e)/lqoi.
id est,
Procul absit nuntius aure.
Sermo deprecantis nuntium male auspicatum. Suidas ex Callimacho citat. Homer. item Iliad. s.
*ai) ga\r dh/ moi a)p) ou)/atos2 w(=de ge/noito.
id est,
Ista velim mihi sint procul auribus.
THeognis in sententiis Elegiacis:
*ei( m) e)qe/leis2 plun/ein, kefalh=s2 a)mi/anton a)p) a)/krhs2
*ai)ei\ leuko\n u(/dwr r(eu/setai h(mete/rhs2.
id est,
Rursum aqua de summo mihi vertice defluet usque
Limpida, si innocuum forte lavarepares
Hoc distichon, quoniam subesse proverbium videbatur, adscripsimus. Quadrabit in hominem usquequaque inculpatum et innocentem, quem etiam si quis aliquando vocet in crimen, tamen non solum fama illius non contaminatur, verumetiam illustrior redditur. Nec sine causa laudi tribuunt istud Catoni Censorio, quod toties accusatus et vocatus in ius, nempe quater et quadragies, semper iudicium sententiis fuerit absolutus,
*apo\ lu/kou qh/ras2, id est, A lupi venatu. Dici solitum, ubi quis protinus re infecta discedit. Aut de negotio molesto, et agresti. Neque enim tutum est lupum insequi, neque is facile capitur, cum reliquarum ferarum venatus non vulgarem afferant voluptatem. Meminit Suidas.
*apo\ kataduome/nhs2, id est, A subeunte, subaudi, nave lucrum capias. Admonet adagium celeritatem ad quaestum plurimum valere. Et in negotiatorem illud in primis competere, u(/pnos a)pe/stw, id est, Somnus abesto. Sumptum a mercatorum diligentia, qui merces statim emunt ab ipsis nautis in portum appellentibus Tum enim et minoris emuntur, et maiori distrahuntur lucro. Trahi poterit ad eam sententiam, ut si quis dicat statim arripiendam oblatam occasionem lucri. Aut tum rogandum quempiam, ubi fortuna recentem aliquam commoditatem obiecerit. Nam sumus plerique tum ad gratificandum benigniores. Persius in 5. Sat. metaphoram variavit, cum ait:
Tolle recens primus piper e sitiente camelo.
Id est, ilico cum adhuc de via sitit camelus, qui merces attulit. Proverbii meminit Suidas.
*apo\ di\s2 e(pta\ kuma/twn, id est, A bis septem undis. In eos competit, qui a noxia quapiam purgati sunt, propterea quod antiquitus mos esset, homicidio pollutos vestes suas bis septem inundationibus, immersionibusque lavare. Testis Suidas.
*ai)tei=ge kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 a)/lfita.
id est,
Sane cibum et signis ab ipsis exigit.
In eum dicendum, qui nullius misertus, undecumque quod potest, avellit, vel ab ipsis mortuorum statuis. Similimum illi, ka)po\ nekrou= forei=s2, id est, Et a mortuo tributum colligis.
*aqws2 kalu/ptei pleura\ lhmni/as2 boo\s2;
id est,
Athos obumbrat latera Lemniae bovis.
Ubi quis officit, aut molestus est, aut gloriam cuiuspiam obscurat, aut alioquin obsistit. Tradunt in Lemno bovis fuisse simulacrum ingens,
candido factum lapide. Id Athos mons tametsi longo dissitus intervallo, tamen ob summam celsitudinem, obscurat umbra sua. Est autem Athos Thraciae mons ingens, adeo, ut umbram iaciat ad stadia trecenta, teste Stephano. Meminit huius Apollonius Argonauticon lib. 1.
*hride\ nissome/noisin a)/qw a)ne/telle kolw/nh,
*qrhiki/h, h(\ to/sson a)po/ proqi lh=mnon e)ou=san,
*osson e)s2 e)/ndeio/n ken e)u+/stolos o(lka\s2 a)ni/ssai,
*akrota/th| korufh=| skia/ei, kai\ e)s2 a)/xri muri/nhs2.
id est,
Solis ad exortum vada salsa secantibus alto
Vertice sese ostendit Athos, mons Thracius, is qui
Dissitus a sacra tanto discrimine Lemno,
Quantum alata die valeat transmittere navis,
Hanc tamen aerii contingit verticis umbra.
Qui longinquam ettam pertingit ad usque Mirinen.
Proverbii meminit et Plutarchus in Moralibus, cum alias tum in commentario, quem inscripsit de facie apparente in orbe lunae, testans umbram porrigi per septingenta ferme stadia. Theocriti Scholiastes versiculum hunc citat ex Sophocle:
*aqos2 skia/zei nw=ta lhmni/as2 a(lo\s2.
i.
Athos obumbrat terga Lemnii maris.
*thn\ pare/ousan a)/melge, ti/ to\n feu/gonta diw/keis2;
id est,
Prasentem mulgeto, quid insequeris fugtentem?
Heroicus proverbialis admonens praesens lucrum non omittendum spe commodorum, quae non item ad manum videntur esse. Sumptum ex Cyclope. Theocriti Scholiastes citat consimilis sententiae versum Hesiodium:
*nh/pios o(/s2 ta\ e(/toima lipw\n t) a)ne/toima diw/kei.
id est,
Stultus qui non prompta sequens, iam prompta relinquit.
Existimat eundem habere sensum quod alibi nobis dictum est: to\n qe/lonta bou=n e)/laune.
*ti/ pro\s2 to\n e(rmh=, id est, Quid ad Mercurium? Idem cum illo, ou)de\n pro\s2 e)/pos2, et nihil ad Bacchum, Nihil ad rem. Nam Mercurius orationis auctor. Competunt in cos qui loquuntur aliena ab eo, quod agebatur.
*ti/ tou\s2 a)xaiou\s2 a)po\ tou= pu/rgou kri/nete,
id est,
Cur iudicatis Danaidas de moenibus?
Dici conveniet, quoties quis pronuntiat de re non satis accurate considerata. Aristides in Themistocle: ti/ tadta tou\s2 a)xwiou\s2 a)po\ tou= pu/rgou kri/nomen. id est, Quid in his Achivos de turre iudicamus? Sumptum apparet ex Iliados g. quo loco Priamus in moenibus Troianorum, arcessitam Helenam percunctatur quinam essent, quos procul in Graecorum exercitu conspiceret, et Agamemnonis formam laudat ad hunc modum:
*os2 tis2 o(/d) e)stin a)xaio\s2 a)nh\r h)u+/s2 te me/gas2 te,
*htoi men kefalh=| kai\ mei/zones2 a)/lloi e)/asin,
*kalo\n d' ou(/tw e)gw\n ou)/pw i)/don o)fqalmoi=sin,
*ou)/ d' ou(/tw geraro\n, basilh=i ga\r a)ndri\ e)/oiken.
id est,
Ille quis est cedo, Graeius homo, magnusque bonusque?
Sunt alii hunc fateor superantes verticeplures.
Verum aeque pulchrum memini me cernere numquam
Nec reverendum aeque. regem praeferre videtur.
Nec inconcinne torquebitur ad cos, qui in tuto constituti, de iis iudicant, qui in periculo versantur. Quemadmodum faciunt ii, qui in turre, aut vallo sedentes, otiosi spectant, iudicantque proeliantes, ac in multis animi robur aut consilium desiderant, quod ipsi nequaquam praestaturi forent, si in eodem discrimine versarentur. Aristides in Themistocle: ou) mhn\ ou)x) o(/moion e)n me/sh| th=| qala/ssh| peri\ tw= e)n tw| ploi/w| le/gein kai\ thn\ eu)yuxi/an thn\ au)tou= deiknu/nai, kai\ kaqh/menon e)/cw th=s za/lhs2 u(po\ tw| teixi/w|, id est, Atqui non parui refert, si quis medio in mari, de iis loquatur, qui in navi sunt, animique praesentiam demonstret, sedensque procul a procella inter parietes.
*ti/s2 xrei/a puqome/nou krommu/ou, id est, Quis usus putrefacti cepis? De rebus, aut etiam hominih, reiiculis, et quorum nullus usquam est usus. Etenim cum cepe sit herba, per se vilissima, simul atque computruit, nihil esse potest abiectius. Cognatum illi Plautino: vitiosa nuce non emam.
*to\ filoce/nou ou), id est, Philoxeni non. Dicendum, ubi quis obstinate vel inficiatur, vel recusat: aut ubi quis altcri nescit concedere, neque quidquam ad gratiam loqui. Philoxenus poeta, quemadmodum alibi diximus, sque adeo non potuit carmina Dionysii probare, ut maluerit reduci ad sodinas lapidarias.
*tou\s2 e)mou\s2 koru/mbous2 ple/kw, i. Meos necto concinnos. Ubi quis respondet, quod nihil pertineat ad interrogata. Refertur ad hunc modum: kai/rois2 u(yipu/lh. tou\s2 e)mou\s2 koru/mbous2 ple/kw. ou)/soi le/gw peri\ tou/tou. o(u)mo\s2 a)/koitis2 e)ntau=qa, id est, Salve Hypsipyle. Meos corymbos necto. Non tibi loquor illa de re. Maritus meus hic est? Ex aliquo comoediae loco sumptum apparet, in qua persona quaepiam per dissimulationem, diversa responderit. Quod genus est et illud apud Terentium in Phormione, cum Phaedria rogatus, ubinam esset Antipho, respondens iterat salutationem, deinde, ait illum recte valere. Est consimilis locus et apud Plautum in Mercat. Iam machaera est in manu. Nam si eo te introducam. Tollo ampullam, atque hinc eo, et reliqua. Nam locus longior est, quam ut citra taedium possit recenseri. Confine ei, quod alibi recensuimus a(/mas2 a)ph/toun.
*sun/tomos2 h( ponhri/a, bradei=a h( areth\, id est, Compendiaria res improbitas, virtus longa. Qui semel addixit animum vitiis, is quidvis flagitii facile patrabit. At singulae virtutes magno sudore parandae. Fitque quadam naturae corruptione, ut quae turpia sunt, vel au)todidaktoi\ protinus arripiamus, quae honesta vix laboribus diutinis inculcentur. Plutarchus
in apophthegmatibus tribuit hoc dictum Cleomeni. Cum praedo quispiam in agrum Lacedaemoniorum fecisset incursionem, atque ubi captus esset dixisset, Ideo se haec fecisse, quod non esset quo aleret militem, proinde ad eos vertisse sese, quibus superesset nec impartirentur, Cleomenes sun/tomos2, e)/fh, h( ponhri/a.
*skia\ a)nti\ tou= sw/motos2, id est, Umbra pro corpore. Quoties aliquis magnum quiddam videbitur assecutus, cum nihil tandem auferat praeter titulum, aut spes meras. Mutuo sumptum ab Aesopica fabula de cane, qui dum umbram carnium, quod ea maior appareret, captat, veras amisit carnes. Eam quidem iambico carmine Gabrias quidam, utcumque complexus est hoc pacto:
*ferwn ge potamou= plhsi/on ku/wn kre/as2,
*ku/yas2 e(auto\n, a)/llon ei)s2 u(/dwr ble/pei.
*xanw\n de\ loipo\n tou= ka/tw labei=n kre/as2,
*apesterei=to kai\ tou=, ou(=per e)kra/tei.
id est,
Iuxta fluentem deferens carnes canis,
Dum pronat os in amne conspicit alteras,
Et hians deorsum, ut hasce carnes prenderet,
Amisit has quoque, quas tenebat antea.
*sinwpi/zeis2, id est, Sinopissas, id est, lascivis. A Sinope scorto quodam nobili, clebrataeque lasciviae, cui nomen hinc inditum videtur, quod noxiis esset oculis. Athenaeus libro quintodecimo, docet fuisse Aeginensem. Fuit et Sinope Aesopi filia, cui nihil carius fuit virginitate.
*sh/yei kai\ pe/trhn o( polu\s2 xro/nos.
id est,
Saxa etiam longum faciet putrescere tempus.
Nihil in rerum natura saxo durabilius. At id quoque temporum diuturnitas absumit. Quod poetae nimirum innuunt, cum fingunt Saturnum temporis Deum saxum Iovis loco suppositum devorasse. Ouid. libro De Ponto quarto:
Gutta cavat lapidem, consumitur anulus usu,
Et teritur pressa vomer aduncus humo.
*silhnoi\ a)lkibiadou, id est, Sileni Alcibiadis, apud eruditos et in proverbium abiisse videntur, certe in collectaneis Graecorum proverbii vice referuntur, quo licebit uti, vel de re quae cum in speciem, et prima, quod aiunt, fronte vilis ac ridicula videatur, tamen interius ac propius contemplanti, sit admirabilis: vel de homine, qui habitu vultuque longe minus prae se ferat, quam in animo claudat. Aiunt enim Silenos imagunculas quaspiam fuisse sectiles, et ita factas, ut diduci et explicari possent, et quae clausae ridiculam ac monstruosam tibicinis speciem habebant, apertae subito numen ostendebant, ut artem scalptoris gratiorem iocosus faceret error. Porro statuarum argumentum sumptum est a ridiculo illo Sileno Bacchi poedagogo, numinumque poeticorum morione. Quandoquidem habent et illi principum nostratium exemplo suos gelwtopoiou\s2. Proinde apud Athenaeum libro quinto adolescens Critobulus irridens Socratem senem ac
deformem dicebat illum polu\ tw=n seilhnw=n ai)xi/w, id est, multo Silenis deformiorem: locus autem est apud Xenophontem in convivio. Socrates, w(s2 gar kalli/wn w)\n tou=to kompa/zeis2, Ut istud iactas quasi sis formosior. Critobulus: nh\ di/a, h)\ pa/ntwn seilhnw=n e)n saturikoi=s2, ai)/xistos2 a)\n ei)/hn, id est, Ita per Iovem, aut omnium Silenorum qui sunt in ter Satyros turpissimus fuero. Et Alcibiades apud Platonem in convivio, Socratis Encomium dicturus, eum Silenis huiusm odi similem facit, quod is multo alius esset propius intuenti, quam summo habitu speoieque videretur. Quem si de summa, quod dici solet, cute quis aestimasset, non emisset asse. Facies erat rusticana, taurinus aspectus, nares simae, muccoque plenae. Sannionem quempiam bardum ac stupidum dixisses. Cultus neglectus, sermo simplex ac plebeius, et humilis, ut qui semper aurigas, cerdones, fullones et fabros haberet in ore. Nam hic fere sumebat illas suas ei)sagwga\s2, quibus urgebat in disputando. Fortuna tenuis, uxor qualem ne vilissimus quidem carbonarius ferre posset. Videbatur mirari formas adulescentulorum, videbatur amare, et zelotypia tangi, cum eum ab his affectibus dia\ pasw=n abesse compererit etiam Alcibiades. Denique iocus ille perpetuus nonnullam habebat morionis speciem. Cum ea tempestate, ad insaniam usque ferveret inter stultos, profitendi sapientiam ambitio, nec unus esset Gorgias, qui se nihil nescire iactitaret, et Ardelionibus huiusmodi nusquam non referta essent omnia, solus hic hoc unum scire se dictitabat, quod nihil sciret. Videbatur ineptus ad omnia, adeo ut quodam die quiddam apud populum adorsus agere, cum risu sit explosus. Atqui si Silenum hunc tam ridiculum explicuisses, videlicet numen invenisses potius quam hominem, animum ingentem, sublimem, ac vere philosophicum, omnium rerum, pro quibus ceteri mortales currunt, navigant, sudant, litigant, belligerantur, contemptorem, iniuriis omnibus superiorem, et in quem nullum omnino ius haberet fortuna, et usque adeo nihil timentem, ut mortem quoque nulli non formidatam contempserit, in tantum ut cicutam eodem ebiberit vultu, quo vinum solet, utque iam moriens etiam in Phoedonem suum iocaretur, admonens, ut voto se liberans Aesculapio gallum persolveret, perinde quasi sumpto pharmaco, iam sanitatis beneficium sentiret, cum exiret e corpore, unde omnes animi morbi scatent ac pullulant. Proinde non iniuria cum id tempestatis plena sophis essent omnia, solus hic morio, sapiens oraculo pronuntiatus est, et plus iudicatus est scire, qui nihil sciebat, quam hi qui nihil nescire se praedicabant, imo ob idipsum iudicatus est plus ceteris scire, quod unus omnium nihil sciret. Huiusmodi Silenus fuit Antisthenes, baculo suo, pera, pallioque maximorum regnum fortunas antecellens. Huiusmodi Silenus fuit Diogenes, vulgo canis habitus. Verum in hoc cane divinum quiddam animadverterat Alexander Magnus, principum, ut videbatur, omnium korufai=os et alpha, cum animi magnitudinem admiratus, optaturum se diceret, ut ni Alexander esset, Diogenes esset: cum hoc magis optare debuerit Diogenis animum, quod Alexander esset. Huiusmodi Silenus fuit Epictetus, servus, pauper,
claudus, ut indicat illius epitaphium, sed idem, quod est felicissimum, carus superis, id quod sola vitae praestat integritas cum sapientia coniuncta, Haec nimirum est natura rerum vere honestarum: quod habent eximium, id in intimis recondunt, abduntque: quod contemptissimum, id prima specie prae se gerunt, ac thesaurum ceu vili cortice dissimulant, nec profanis ostendunt oculis. At vulgarium et umbraticarum longe diversa oratio, summa specie blandiuntur, quodque pulcherrimum habent, statim obviis ostentant: sin penitius introspicias, nihil minus sunt, quam quod titulo specieque prae se ferebant. Adeo quidquid in omni rerum genere praeclarum est, id minus in conspicuo est. In arboribus flores et folia blandiuntur oculis, ipsa se late moles ostentat. At semen, in quo vis est omnium, quam est res minutula, quam abdita, quam non lenocinans aspectui, quam non ostentatrix sui? Aurum et gemmas in altissimas terrae latebras abdidit natura. In elementis, quae vocant, quo quidque praestantius est, hoc longius a sensibus est remotum, velut aer et ignis. In animantum genere quod est optimum et efficacissimum, id in intimis abditum habent. In homine quod est maxime divinum et immortale, id solum cerni non potest. In quovis rerum genere, materia pars vilior, maxime patet sensibus, formae vis et beneficium, utilitate sentitur, et tamen ipsa procul abest a sensibus. Rursum in corporis physici temperatura, cum phlegma et sanguis sensibus sit familiaris et pateat, id quod plurimum confert ad vitam, minime patet. nempe spiritus. Demum in universo, quae maxime sunt, ea non videntur, veluti substantiae, quas separatas vocant. Et quod in his summum est, id a sensibus quam maxime depositum est, nempe deus, adeo ut nec intelligi, nec cogitari possit, cum hic fons sit unicus omnium.
*sa/rwnos2 nautikw/teros2, id est, Sarone magis nauticus. Aiunt hunc fuisse deum quempiam nauticum. Unde et Saronico mari cognomen inditum. Congruet in horrido cultu hominem, et moribus feris, quod genus nautas plerosque videmus esse. Aut in negotiatorem per omnia maria volitantem. Meminit et Saronis, et ab hac cognominati maris Aristides in Themistocle: *ou/d) i(/na to\n pa/nta xro/non thn\ qa/lattan oi)kw=sin, w(/sper to\n gladko/n fasi to\n a)nqhdo/nion, h)\ to\n sa/rwna to\n e)pw/numon tou= pela/gous2, id est, Nec uti per omne tempus in mari habitent, quemadmodum aiunt facere Glaucum Anthedonium et Saronem mari cognominem. Pausanias in Corinthiacis Saronis facit mentionem qui Althepiae regioni maritimae imperarit. Huic diversum, quod ait in Ranis Aristophanes:
- *pw=s2 dunh/somai
*apeiros2, a)qalattw/tatos2, a)salami/nios
*wn ei)=t) e)lau/nein.
id est,
- Quonam mode
Potero imperitus, et a mari alienissimus.
Salaminis expers, atque navim agere rudis?
*rani\s2 endelexou=sa koilai/nei pe/tran, est, Stillici vum perpetuum saxum
excavat. Admonet, nihil esse tam durum, quod non emolliat: nihil tam arduum, quod non efficiat assiduitas. Quandoquidem stilla aquae, nimirum res tam tenuis ac levis saxum etiam durissimum exhauriat, quia vix ferre possis evincere. Plinius tradit, inveniri silices, formicarum pedibus attritas, idque gravissimum exemplum esse putat, quantam vim habeat assiduitas. Menander apud Stobaeum:
- *pa/nta gar
*tai=s2 e)ndelexi/ais2 kataponei=tai pra/gmata.
id est,
- Nam Vinci solent
Assiduitate qualibet negotia.
Ouidius:
Quid magis est durum saxo, quid mollius Unda?
Dura tamen molli saxa cavantur aqua.
Galenus peri\ kra/sewn libro tertio, eandem sententiam refert, carmine Heroico: ou(/tw dh/pou ka)kei=no kalw=s2 ei)rh=sqai dokei=.
*pe/tran koila/nei r(ani\s2 u(/datos2 a)ndelexei/h|.
id est,
Ita nimirum et illud recte dictum videtur.
Stillula mollis aquae lapidem assiduo cavat ictu.
Huc adferunt Homeridae, quod cum poculum plenum ceteri vix tollerent a mensa, solus Nestor facile nulloque negotio sustulerit, cum esset admodum senex, et viribus multis inferior, verum hoc illi dabat usus, et exercitatio. Nam Homerus facit Nestorem filopo/thn. Homeri carmen sic habet:
*allos2 men moge/wn a)pokinh/sasks2 trape/zhs2
*plei=on e)o\n, ne/stwr d) o( ge/rwn a)moghti\ a)/eiren.
id est,
Vix alit polcum poterant sustollere monsa
Plenum, at grandaevus Nestor facile abstulit illud.
Quae sententia non solum accommodari potest ad assiduitatem, sed huc quoque, quod ea facile facimus, quae libenter facimus.
*salamini/a nau=s2, id est, Salaminia navis, de praeuleocibus dictitatum est. Celebratur enim vel in primis navale bellum adversus Xerxem gestum apud Salaminem, sive quod ex triremibus, altera Salaminia vocari consuevit, altera pa/ralos2. Aristophanes in Auibus i)=ris2 taxei=a, pa/ralos2 h)\ salamini/a. Unde et Bacchus eo, quem modo citavimus loco a)salaminion appellat sese, quod bellicarum rerum ac remi ducendi esset ignarus. Adlusit autem poeta, sicut opinamur, ad proverbium quod alibi retulimus: dei= kw/phn e)lau/nein to\n ei)do/ta, i. Oportet ducere rom cum qui norit. Plutarchus in vita Periclis navim robustam et in qua velut in triariis, ultimum sit praesidium, Salaminiam appellat: *ou)d) ai)ei\ pariw\n ei)s2 to\ plh=qos2, a)ll) e(auto\n w(/sper salamini/an trih/rh, fhsi\ krito/laos2, pros2 ta\s2 mega/las2 xrei/as2 e)pedidou\s2, id est, Nec semper obambulans in turba, sed veluti Salaminiam triremem, ut inquit Critolaus, sese ad maiorem rerum usum praebens. Scholia quae feruntur in Aristophanem, tradunt Athenis duas fuisse naves usui publico destinatas, e quibus Salaminia subueheret ad iudicium evocans, Paralus aucheret. Nam Theoris eos vehebat, qui voti aut religionis ergo Delphos, aut alio quopiam proficiscerentur.
*pur)r(a/ndrou mhxa/nhma, i. Pyrrhandri
commentum, de callido invento. Hic Pyrrhander sycophanta quispiam fuit, insignite versutus, notaeque malitiae: Aristophanes in Equitibus:
*kai\ nh\ di/) h)=n kai\ tou=to pur)r(a/ndrou to\ mhxa/nhma.
id est,
Ac per Iovem fuit quidem Pyrrhandrica ista techna.
*azhlos2 plou=tos2, vocabatur, cum quis suas dotes ignoraret. Veluti si qua formosa cum sit, putida esset tamen, sibique displiceret. Aut si quis facundus, infacun dus sibi videretur. Porro felicitatis non minima pars est, ut quisque sua norit bona. Promde Maro:
O fortunatos nimium, bona si sua norint, Agricolas.
Est finitim um illi: o( tuflo\s2 plou=tos2, id est, Caecae divitiae. Nam zhlou=n aliquoties idem est, quod admirari ac felicem ducere. Unde a)ri/zhlon vocant conspicuum et illustre. Cui diversum est a)/zhlon, quia nemo miratur. Quis autem miratur quod est abditum ac retrusum? Plutarchus in vita Lycutgi facit Theophrastum huius dicti auctorem: laudat enim Lycurgum, qui suis institutis effecisset, ut apud Spartanos divitiae nec essent obnoxiae furibus, ac praedonibus, quod ille vocat a)/sulon, nec admirabiles, quod appellat a)/zhlon, nec omnino pro divitiis haberentur, quod illi vocant a)/plouton plou=ton, quasi dicas opes inopes: Verum ipsa Plutarchi verba subscribamus, vel in hoc, quo perspicuum fiat, quanta gratiae parte fraudetur, qui malit auctores in aliam linguam versos legere, quam sua lingua loquentes audite: *me/ga men ou)=n kai\ tou=to h)=n, mei=zon de\ to\ to\n plou=ton a)/sulon, ma=llon de\ a)/zhlon, w(/s2 fhsi qeo/frastos2, kai\ a)/plouton a)perga/sasqai, th=| koino/thti tw=n dei/pnwn. Addit inibi Plutarchus his ex rebus exutisse dictum illud celebre: Plutum ex omuib. civitatibus, quae sub sole sunt, in una Sparta sernari tuflo\n, id est, caecum ac repositum, non aliter quam tabulam anima carentem et immobilem. Ex hisce verbis simul et illud colligitur, idem pollere tuflo\s2 o( plou=tos2 kai\ a)/zhlos2 o( plou=tos2. Caecum emm dicitur, non solum quod non videt, verumetiam quidquid luce caret. Quam quam autem festiviter proverbium detortum est ad Spattanorum frugalitatem, tamen quadrat potius in eos, qui suas. opes sibi possident, easque recondunt, aut defodiunt etiam. Aristophanes in Contionatricibus a)fanh= plou=ton appellat nummos in arca reconditos. Nam domus et agri celari non possunt. Nullus usus est picturae repositae, nihilo maior divitiarum abstrusarum. Nam in usum paratae sunt opes. Sic Flaccus in Odis:
Nullus argento color es avaris Abdito terris.
Et Pindarus in Nemeis hymmo primo: *ou)k e)/ramai polun\ e)n mega/rw| plou=ton katakru/yas2 e)/xein, a)ll) e)o/ntwn eu)= te paqei=n, kai\ a)kou=sai fi/lois2 e)carke/wn, id est, Non desidero multas in adibus opes habere abstrusas, sed his, quae adsunt bene frui, ac bene audire, amicis suppeditans.
*ei(/pois2 ta\ tri/a para\ th=s2 a)ulh=s2, id est dicas tria de curia. Antiquitus qui iudicum sententiis fuissent ad capitale supplicium condemnati, prius quam ad mortem ducerentur, ea facultas concedebatur, ut vino, ciboque expleti, tria quaedam quaecum que libitum esset dicerent. Quae simul atque dixissent promulgata damnationc
producebantur ad supplicium. au)lhn\ enim olim vocabant eum locum, quo damnati ducebantur, quem neoterici arxei=on appellant. Apud Suidam legitur: para\ au)lh=|, dandi casu, id est, Iuxta curiam, sivo iuxta septum. Usus adagii apud neminem adhuc reperitur. Est dici solitum, ubi quis perulantius loqueretur, sed magno suo malo, aut exitium imprecaretur alicui. Adagium refertur a Zenodoto.
*xara\n pura/ustou xai/reis2, id est, Gaudium pyraustae gaudes. De momentaria, fluxaque voluptate. Ostendimus alicubi pyraustam ad lucernas advolantem, ambustis alis perire, unde et proverbium, purau/stou mo/ros, id est, Pyraustae fatum. Cuius alibi meminimus.
*pterugi/zein dicitur, qui conatur et gestit quippiam efficere. Sumptum a pullis avium, cum adhuc involucres sunt alas moventibus. Lucianus usurpat pro indecore et scurriliter gesticulari, libello de mercede servientibus. Aristophanes in Pluto:
*kai/ su/ge le/cai m) ou)/pw dun/asai peri\ tou/tou
*alla\ fluarei=s2, kai\ pterugi/zeis2.
id est:
Tu mihi nondum fari potis es super hacre,
Sed nugaris gesticulando.
Et Diphilus apud Athenaeum libro sexto, inducit parasitum hunc in modum loquentem:
*ge/ghqa kai\ xai/rw ti\ kai\ pteru/ssomai.
id est:
Laetorque gaudeoque et alas Verbero.
*pro\ th=s2 geneia/dos2 dida/skeis2 tou\s2 ge/rontas2, id est, Ante barbam doces senes. Cum imbet bis maiorem natu docet. Est autem figura proverbialis, quod ait Persius, Ante pilos:
- Et rerum prudentia Velox
Ante pilos Venit, dicenda, tacendaque calles.
Hanc prudentiam, quam praecoquam, seu praecocem appellant, vulgo non admodum fausti omnis habitam, ostendit Apuleius in secunda Apologia, scribens hunc senarium nobilem et celebrem fuisse, poetae cuiusdam, neque enim nominat:
Odi puerulos praecoct sapientia.
Nec Fabio placet ptae cox ingeniorum genus, quod negat ad frugem so lere pervenire. Pindarus in Pythiis hymno quinto, sic laudat quempiam: kre/ssona men a(liki/as2 no/on fe/rbetai, glw=tta/n te, qa/rsos2 de\ tanu/pteros en o)/rnicin ai)eto\s2, id est, Praestantiorem quam pro aetate mentem alit, linguamque: audacia vero pernix inter aves aquila.
- po/lemos kw/nwni melh/sei.
id est:
- Curabit proelia Conon.
Hemistichium est heroici carminis, nec satis liquet unde sumptum. Porro Conon dux Atheniensium fuit multum in belli negotiis exercitatus. Primum navali praelio superatus a Lysandro Lacedaemoniorum duce, redintegratis copiis, eundem terrestri praelio vicit, et Athenarum libertatem restituit. Proinde conveniet ad hunc modum respondere, curanti negotium, quod ad se nihil attineat. Item Hector Andromachae suae Iliados 2.
- *po/lemos d' a)/ndressi melh/sei.
- Viris curae sunt bella futura.
Et Turnus apud Virgilium:
Arma viri, bellumque gerant, queis bella gerenda.
*pro\ tou/tou se\ w(/mhn ke/rata e)/xein, id est, Antchac credebam tibi esse cornua. De his qui prius habiti fortes ac strenui, postea cum res vitum postulat, apparent ignavi. Unde et Comicus cornutam bestiam vocat hominem paratum se defendere: Cornutam bestiam petis. Et Horatius:
Parata tollo cornua.
Apud eundem scurra iocatur in scurram accepto convitio minitantem capite moto, cum in fronte foedam haberet cicatricem. Quid faceres, inquit, si cornu tibi non esset. Deinde Dialectici cornutum appellant syllogismum, dilemma velut inexpugnabile.
*pri\n e)sfa/xqai de/reis2, i. Prius quam mactaris, excorias. Dicendum, ubi quid praepostere fieri videtur. Videri potest ex Homero sumptum, apud quem saepe excoriatur taurus prius quam occiditur. Figura, quam Grammatici praqu/steron appellant. Finitimum illi, quod alibi retulimus: Actum agere. Nam id etiam adagium M. Tullius putat ad consilii praeposteri significationem pertinere. Sic enim scribit in Dialogo de Amicitia: Praeposteris enim utimur consiliis, et acta agimus, quod vetamur veteri proverbio.
*pri\n o)pth=sai a)/leura, id est, Prius quam coxeris farinam, subaudiendum, inspergis, aut simile quippiam. Eustathius in Odisseae p. refert utrumque, tum hoc, tum illud proximum. Solitum autem est, assis carnibus apud quosdam inspergere farinam.
*plei/ous2 proskunou=si to\n h(/lion a)nate/llonta h)\ dun/onta, id est, Plures adorant solem orientem, quam occidentem. Iuveni magis adhaeretur, quam seni. Plutarchus scribit, Pompeium hoc adagio minatum Cinnae. Sensit autem Pompeius, se solem esse orientem, nimirum iuvenem indies magis fama crescentem: illum occidentem, utpote affecta iam aetate, et cuius dignitas gloria que iam consenesceret. Ceterum quod Pompeius erat Cinnae hoc Caius Caesar post fuit Pompeio. Simile quiddam Athenaeus libro tertio ex poeta quopiam, ouk a)ei/dwta\ palaia\: kaina\ ga\r a(/ma krei/ssw, ne/os o( zeu\s2 basileu/ei, id est, Non cano vetera. Nova si quae sunt, eadem et meliora sunt. Iuppiter, qui invenis est, regnat. Mos erat antiquis adorare solem, quem Deum existimant, et a Persis prae cipue colebatur, nomine Mithrae. Item apud Aegyptios Osiridis, apud Graecos Apollinis, apud alios aliis atque aliis nominibus. Hund orientem salutabant religionis causa. Quem morem tradit Socrati fuisse Plato. Ferunt et ab elephantis adorari solem in exortu. salutabatur et occidens, sed a paucioribus. Habet et cuiusque hominis aeteas suam vesperam, quae simul atque advenit. iuventae gratia vertitur in taedium. Ita senex quidam apud Alexidem:
*hdh ga\r o( bi/os2 ou(mo\s2 e(spe/ran a)/gei.
id est:
Mea quippe seram vita ducit vesperam.
Sub occasum autem solis incumbunt umbrae, unde Euripidis:
*ti/ d' a)/llo, fwnh\ kai\ skia\ ge/rwn a)nh\r.
id est,
Quid aliud, atque vox, et umbra vir senex.
*xrusou= lalou=ntos2 pa=s2 a)praktei/tw lo/gos,
*pei/qein ga\r ei)=de kai\ pe/fuke mh\ le/gwn.
id est,
Auro loquente, ratio quaevis irrita est,
Suadere siquidem novit, loquens nihil.
Proverbium indicat munera ubique longe plurimum valere. Vulgaris iocus ait tinnulas rationes praecipuam habere vim ad persuadendum, pecuniam indicans.
*pellhnai= xitw\n, id est, Pellenaea vestis. De prisco cultu. Pellene pervetusta Achaiae civitas, Protei patria, in quo diversae vestimentorum formae fieri consueverunt, attestante Suida. Iulius libro De rerum vocabulis septimo, prodidit laenas pellenicas olim nobiles fuisse, adeo ut Iunoniis ludis ac certaminibus victori lacerna pellenica praemii vice daretur. Adstipulatur Strabo lib. Geogra. 8. Diversum igitur videtur illi, quod alibi diximus: Munus Levidensae. Lepidius erit, si per ironiam adhibeatur. Veluti si cui pro laboriosis ac diutinis officiis vile munusculum missum sit, dicamus: pellhnai=on xitw=na contigisse. Romae quoque vestes xeniorum loco missitari solitas in dicat Iuvenalis.
*aeto\n korw/nh e)rexelei=, id est, Aquilam cornix provocat. Tradunt peculiare cornicibus esse irritare aquilam. Verum illa negligit provocantem, intelligens nimirum sibi ab illa noceri non posse. Locus igitur fuerit adagio, si quando leviusoulus quispiam homuncio, qui neque prodesse queat, neque laedere, maximis viris oblatrat. Quemadmodum Menelaus apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi de vatibus:
*kou)de\n g) a)/xrhston ou)de\ xrh/simon paro/n.
id est,
At nihil habet nec utile, nec inutile.
*o lu/kos th\n tri/xa, ou) th\n gnw/mhn a)lla/ttei, id est, Lupus pilum, non ingenium mutat. Senecta caniciem adfert im probis, non item aufert malitiam. Canescunt enim lupi, velut et equi more hominum per aetatem.
*atar h( pa/gh e)/oike lh/yesqai pa/ghn, id est, Laqueum laqueus, ita ut videtur, ceperit. Ubi malus malum observat. Veluti adulter adulterum, fur furem, perfidus perfidum, quod interdum usu venit, ut dum duo sibi vicissim insidias tendunt, uterque deprehendat alterum.
*au)to\n ke/kroukas2 to\n bath=ra th=s2 qu/ras2
id est,
Ipsum attigtsti limen ostii pede.
Dici solitu, quoties ad rem ipsam pervenitur. Aristophanes in Ranis:
*all) isq) e)p) au) thn\ thn\ qu/ran afigme/nos.
id est,
Sed noveris venisse te ipsas adfores.
*alektruw\n e)piphda=|, id est, Gallus
insilit. Ubi quis semel victus, rediutegrat certamen. A gallotnm certaminibus sum peum. Nam is huic animanti mos est, ut ad pugnam assiliat, quo magis laedat calcaribus suis, in hunc usum a natura adfixis.
*au)th\ nun= sofi/a zh=|, id est, Nuncipsa vivit sapientia. Applaudentis et adgratulantis est sermo, si quid aliquando videtur scite et arte dictum, factumve. Festivius erit, si per ironiam efferatur in eos, qui res egregias stultissime tractant.
*au)th\ nun= a)nqei= h( mou=sa, id est, Nunc ipsa floret musa. Superiori similimum. Ubi quid erudite, facunde, venuste dictum, aut scriptum videbitur, quasi musi bene fortunantibus. Et hoc venustius fiet per ironiam, ubi quis sibi videtur mirifice dicere, cum dicat insulsissime.
*axqos new\s2, id est, Onus navis. In inertes et inutiles iacere conveniet, *au)to\ tou=to a)/xqos2 new\s2. Confine illi:
- *etw/sion a)/xqos arou/rhs2.
id est,
- Telluris inutile pondus.
Quadrabit et in magnum, eundemque molestum. Naves enim longe plus oneris ferunt, quam currus. De Hamaxiaeis alibi dictum est.
*almura\n a)kohn\ a)peklu/sato poti/mw| lo/gw|, id est, Salsuginosum sermonem potabili diluit oratione: ubi quod erat audire molestum, id diversa oratione velut edulcatur. Quod erat gustus, id traductum est ad aures. Etenim quod palato aqua marina, id auribus oratio tristis aut contum eliosa. Item, quod palato liquor fentanus, id auditui sermo placidus ac benignus. Usurpat adagium Plato in Phaedro: *epiqumw= poti/mw| lo/gw| oi)=on a(lmura\n a)kohn\ a)poklu/sasqai, id est, Cupio sermonem velut amarum potabili sermone diluere. Item Atheneaeus Dipnosophistarum libro tertio. *epi\ tou/tois2 lexqei=sin o( kun/oulkos piei=n h)/|thse di/koktan, dei=n le/gwn a(lmurou\s2 lo/gous2 gluke/sin a)poklu/sesqai na/masin, id est, His dictis Cynulcus poscit decoctam, dicens amaros sermones dulcibus lymphis oportere diluere. Cynulcus usus est voce Romana cum Graece loqueretur, si quidem Ulpiano indignanti, quod vode insolenti ac barbara uteretur, respondit, se in urbe Roma usum esse vocabulo urbis Romae vernaculo. Nam illic sic loquebantur, poposict frigidam, poposcit calidam, aut decoctam, subaudicentes aquam.
*arka/dion bla/sthma, id est, Arcadicum germen, de grandibus et ignavis dici solitum. iuvenalis:
- Quod laeva in parte mamilla
Nil salit Arcadico iuveni.
Arcades olim male audierunt ob stuporem ingenii. De quorum immanitate multa Athenaeus libro 14. qui primi musicam omnem in civitatem recipere noluerunt, nec ullas liberales disciplinas, quarum cultu mansuescunt hominum ingenia. Unde et caeli vitio. et neg ectu disciplinatum, in summam morum immanitatem efferati sunt. Lucianus in libello De Astrologia, tradit Arcades ob eam causam stupidos habitos, quod
ceteris omnibus amplectentibus a strologiam, soli contempserint, seseque fecerint antiquiores ipsa luna. Unde et proselhnai=oi dicti. Iidem epigrammatum iocis notati sunt, ut balanofa/goi, id est, glandibus victitantes. Nam is priscorum hominum cibus erat non dum repertis frugibus. Epigramma sic habet:
*polloi\ e)n a)rkadi/a| balanofa/goi a)/ndres2 e)/asin.
id est:
Multi in Arcadia sunt, queis alimonia glandes.
Aristophanes in Auibus variis titulis irridet eos qui iactant antiquitatem suam:
*kai\ tou= dio\s2 au)tou=
*arxaio/teroi, pro/teroi tekro/nou, kai\ ti/ta/nwn e)ge/nesqai.
id est:
Antiquiores et Crono, et Titanibus fuistis.
*au)tou= r(o/dos2, au)tou= ph/dhma, id est, Hic Rhodus, hic saltus. Vulgo iactatum de his, qui sese de negotio quopiam iactarent insolentius, cuius fides non extaret. Sumptum ex apologo, qui fertur inter Aesopicos. Adolescenti cuidam iactanti sese, quod dum Rhodi esset, admirabiles fecisset saltus, quidam ex auditoribus interpellato sermone, i)/dou r(o/dos2, inquit, i)/dou ph/dhma, id est, Ecce Rhodus, ecce saltus. Conveniet igitur, ubi quis iubetur re prae stare, quod alibi se fecisse iactat. Ouidius:
- Suanarret Ulysses
Quae sine teste gerit.
Arbitramur huic adfine, quod dictum est apud Theocritum in Hodoeporis:
*au)to/qi moi pote/ris1 de, kai\ au)to/qi bwkolna/sdeu,
Mecum istic certa, simul istic pascito tauros.
Quidam quum tutum est, gloriosa loquuntur: ubi pra sto periculum, tergiversantur: his occini poterit hoc carmen. Simili figura Graeci cum iubent protinus numerari praesentem pecuniam: au) tou= kataba/lou, id est, Hoc ipso loco depone. Apud Athenaeum libro sexto: e)/peita g) a)\n ta)rgu/rion au)tou= kataba/lhs2, id est, Deinde si pecuniam praesentem numeraris. Quamquam in excusis codicibus habetur, au)tw=|, sed mendose, ni fallimur.
*arxi/da/mios2 po/lemo\s2, id est, Archidamicum bellum. De bello saevo, crudelique dicebatur, epitheto sumpto ab Archidamo duce Lacedaemoniorum, qui maximis copiis impressionem fecerit in Atticam, eamque decem annis divexarit. Gravissimam autem noxam inflixit Acharnensibus, succisis omnibus arboribus, ut testatur et Synesius in Encomio Caluicii. Pronide cum funditus tolluntur omnia, bellum Archidamicum dicebatur. Meminit adagionis et Demosthenicarum dictionum interpres, indicans exstitisse apud Lysiam. Archidami saevitiam memorat et Pausanias in Lacoicis.
*nekro\n muri/zeis2, id est, Mortuum unguento perungis. De sumptu supervacaneo, sive cum sero quid adhibetur. Moris erat apud priscos, maxime Aegyptios, defunctorum cadavera ne putrescerent, unguentis perungere. Qui mos et his temporibus apud Principes durat.
*nekro\s2 kei=tai bde/wn, id est, Mortuus iacet pedens. Dici solitum, si quando
pauper simularet opulentiam. Apud unum Apostolium Byzantium reperitur.
*nh/ia kai\ kwpe/as2 a)nq) o(/plwn h)lla/canto,
id est,
Mutarunt armis remos et nautica vincla.
Conveniet ubi quis artem aut quaestum solitum relinquit, gloriae cupiditate commotus, velut si quis e nauta fieret miles, e negotiatore sacerdos. nh/ia funes nautici sunt, kwpe/ai, ligna unde remi parantur.
*nio/bhs2 pa/qh. id est, Niobes dolores. De maximis et acerbissimis malis dicebatur. Erat Niobe filia Tantali, uxor Amphionis, quae filios habebat sex, totidem puellas. Eo successu insolens contempsit Latonam, quae nonnisi duorum mater esset, Apollinis ac Dianae. Hanc enim fabulae narrant, post occisos liberos, quos permultos habebat, prae dolore in saxum conversam fuisse, illud innuentes, immodico dolore diriguisse. Id saxum quod fabulae dedit occasionem, in Sipylo Phrygiae conspici tradit Homeri Scholiastes, lacrimarum fontes emittens. Ouidius Metamor. lib. 6: fabulam elegantissime narrans, de saxo sic loquitur:
Flet tamen et validi circumdata turbine venti
In patriam rapta est, ubi fixa cacumine montis
Liquitur, et lacrimis etiam nunc marmora manant.
Qui funditus pereunt, Graecis panoiki\ a)nairei=sqai dicuntur, veluti cum pestilentia nullum in familia reliquum facit.
*curei= en xrw=|, id est, Ad cutem usque radit. Grammatici citant ex Sophocle. De eo dicebatur, qui nimium exacte videretur agere cum aliquo. Sumptum a tonsoribus, qui quosdam per pectinem radunt, relictis pilorum quasi stirpibus, quosdam citra pectinem ad vivam usque cutem. Plautus in Captivi duo, Sed utrum strictimne dicam attonsurum esse, an per pectinem nescio, verum si frugi est, usque admutilabit probe. Loquitur de hero diligentius omnia percunctaturo, et tamquam ad cutem rasuro. Cognatum illi: Ad vivum resecare.
*su/mbolos a)gaqo\s2 h)\ kai\ fadlos, id est, Signum bonum, aut certe malum. Ubi quis de re incognita divinat incertus. Symbolum aiunt augurium appellari, quod sumitur e sternutamentis: id autem ad Cererem pertinebat. Et hominis primum occursum, ex quo signum aliquod eventus captabant, symbolum appellabant. Ceterum hic loquendi color antiquis olim familiaris erat testibus Homero et Platone, item apud Horatium Tiresia,
- Quidquid dicam, aut erit, aut non.
*o du/o ptw=kas2 diw/kwn, ou)de/teron katalamba/nei, id est, Qui duos insectatur lepores, neutrum capit. Huius proverbii sensus est. Qui simul duplex captat commodum, utroque frustratur. Effertur in Graecorum collectaneis et citra figuram. *duoi=n e)piqumh/sas2 ou)dete/rou e)/tuxes2, id est, Ambo concupiscens, neutrum adsecutus es.
*o polu\ e)/xwn pe/peri, tiqhsi ka)\n laxa/nois2, id est, Qui multum habet piperis, etiam oleribus admiscet. Cui rei cuiuspiam largior adest copia, ea profusius utatur licebit. De pusillo parcius insumendum. Ut, cui multum suppetit facultatum, huic licet opipare vivere. Nam piper oleribus ad misceri solere testatur et Martialis:
Ut sapiant fatuae fabrorum prandia betae,
O quam saepe petet vina, piperque coquus.
Nonnihil suspicamur et hoc Apostolium a vulgi faece hausisse. Tametsi utitur Hermolaus Barbarus in epistola quadam ad Picum. Huic simile quod alibi retulimus: Putere salsamentum amat origanum.
*oi)=kos2 fi/los oi)=kos2 a)/ristos2.
id est,
- Est grata domeus, domus optima semper.
Nusquam commodius, nusquam liberius, nusquam lautius homini vivere contingit, quam domi. Quidam per iocum detorquent ad testudinem, de qua fertur apologus huiusmodi: Iuppiter cum animantium omne genus ad nuptias rogasset, venissentque reliqua, praeter unam testudinem (nam haec peracto convivio, tum demum advenit) Iuppiter admirans percunctatus est, quidnam illi fuisset in mora. Atque illa respondit, oi)=kos2 fi/los, oi)=kos2 a)/ristos2. Iratus ille, iussit ut quocumque iret, domum suam secum circumferret. Unde per iocum affectata obscuritate sic describitur apud Ciceronem lib. de divinatione 2.
Nam terrae pro terrigenam, legendum opinamur. Quin et iura publica favent privato domus. Sic enim Caius Pandect. libro 4. tit. de in ius vocando, Plerique putaverunt nullum de domo sua in ius vocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium ac receptaculum sit, eumque qui inde in ius vocaret, vim inferre videri. Similia Paulus lib. 50. tit. de regulis iuris. Ad apologum adlusit M. Tull. in epist. quadam ad Dolabell. Haec loca venusta sunt, abdita certe, et si quid scribere velis, ab arbitris libera, sed nescio quomodo oi)=kos fi/los. Itaque me referunt pedes in Tusoulanum. Cui respondet illud, alibi a nobis positum:
*oikoi me/nein dei= to\n kalw=s2 eu)dai/mona.
id est,
Domi manendum est, fata cui sunt prospera.
Nam huic demum:
*oi)=kos2 fi/los, oi)=kos a)/ristos2.
Alioqui cui fit uxor rixosa domi, et nihil quod edatur, huic domus carcer est. Ceterum Plutarchus hoc genus hominum ignavum, quod tecto gaudet, et umbra, quodque semper amat desidere domi, oi)kourou\s2 appellat quasi dicas, custodes domus. Et in libello peri\ th=s2 eu)qumi/as2, non probat hanc oi) kouri/an kai\ a)praci/an. Idem in Praeceptis coniugialibus refert, Phidiam, Heleorum Venerem ita finxisse, ut testudinem calcaret, tacite significans, uxoribus domi manendum esse, silendumque. Idem narrat, Aegyptiis hunc fuisse morem, ut nuptae fandaliis non uterentur, ne videlicet domo umquam prodirent. Huc adscribendum quod refert Plutarchus in vita T. Flaminii. Is dehortans Achaicos, ne sibi vindicarent insulam Zacynthiorum, dicebat, kinduneu/ein a)\n
w(/sper ai( xelw=nai por(r(wte/rw th\n kefalhn\ th=s2 peloponh/sou protei/nwsin, id est, Periculum ipsis fore, quemadmodum testudinibus, si longius a Peloponeso proferrent caput. His non dissimilia T. Livius de bello Macedonico lib. 6. ubi sic loquitur Quintius: Si utilem possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem S. P. Q. R. ut eam vos habere sineret: ceterum sicut testudinem, ubi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse, ubi exserit partes aliquas, quodcumque nudavit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vobis Achaei clausis undique maris, quod intra Peloponesum est, termino, eo et iungere vobis, et iuncta tueri facile: si semel aviditate plura amplecedi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quae ex tra sint et exposita ad oes ictus esse.
*onou kefalh\n mh\ plun/ein ni/trw|, id est, Asini caput ne laves nitro. Ne mulrum sumptus operaev impendas in rem vilem, ac sordidam. Finitimum illi: thn\ xoi/tran poiki/llein, id est, Ollam variegare.
*onou gna/qos2, id est, Asini mandibula. Convenit in edaces, alioqui stolidos, et ignavos. Cuiusmodi pingit Horatius:
Nos numerus sumus, et fruges consumere nati.
Hesychius citat ex Eupolide, dictumque in homines edaces. Addit et loci nomen esse:
In occipitio oculos gerit.
*opi/sqen kefalh=s2, o)/mmata e)/xei, id est, In occipitio oculos habet. De versutis et circumspectis, quosque neutiquam proclive sit fallere. Quod genus hominum Persius Ianos appellat. Et Homer. a principe requirit, ut oculatus sit pro/ssw kai\ o)pi/ssw, id est, A fronte et a tergo. Plautus in Aulul. Quae in occipitio quoque habet oculos.
*o phlo\s2 h)\n mh\ diarh=| ke/ramos2 ou) gi/netai, id est, Lutum ni tundatur, non fit testa. Citra laborem nullus evadit in virum absolutum. Et hoc, ni fallimur, Apostolius hausit a vulgi faece, homo non perinde ingenio elegans atque palato: quemadmodum accepimus ab his, qui eum domestica consuetudine noverant.
*orkois2 a)/ndras2, a)straga/lois2 de\ pai=das2 e)capate/on, id est, Iureiurando viros, talis pueros oportet fallere. Docet viris nulla re citius imponi posse, quam iureiurando, quod nemo tam improbus esse credatur, qui id velit violare. Lysandri Lacedaemoniorum ducis apophthegma, auctore Plutarcho.
*ornis2 zhtei=s2, id est, Aues quaeris. Rem vagam et captu difficilem sequeris. Persius,
Anpassim sequeris coruos, testaque lutoque,
Item Arist. ta\ petw/mena diw/kein, id est, Sectari volantia. Et ante hunc Plato in Euthyphrone: ti/ de\ petw/meno/n tina diw/keis2, id est, Quid autem volantem quem piam insectaris?
*oros2 o)/rei ou) mi/gnutai, id est, Mons cum monte non miscetur. Non convenit inter pariter elatos aut pariter potentes. Etiam si Plin. tradit, duos montes concurrisse, crepitu maximo assultantes recedentesque magna hominum turba spectante, idque luce.
*os2 kun/a tre/fei ce/non, tou/tw| mo/non li=nos me/nei.
id est, Qui canem alit peregrinum, huic praeter funiculum nihil fit reliqui. Qui beneficium collocat in ingratum, perdit operam. Nam canis alienus relicta fune quoe alligatur, pristinum dominum repetit.
*ot) a)\n ni/bas2 kokku/sh|, id est, Cum Nibas coccyssaverit. Similimum illi: Ad Graecas Calendas. Tradunt in Thessalonica Macedoniae civitate vicum esse, cui nomen Nibas, ubi galli numquam vocem edant. Quemadmodum et cicadae mutae sunt alicubi. Porro quod illic locus addit gallinaceo, id ars efficit, addito collo circulo e sarmentis auri, si qua fides Plinio, qui hoc retulit lib. 29. c. 4. Hesychius addit, Nibades dici capras cristatas, ut ab iis exspectetur to\ kokku/zein, qnod est, gallinaceorum.
*puri\ ou) sbe/nnutai pdr, id est, Igni non exstinguitur ignis. Malum malo non tollitur: ira non sedatur iracundia, sed ferocitas sedatur lenitate, malum patientia tollitur: iniuria beneficio vincitur, mh\ pdr e)pi\ pdr alibi retulimus ex Platone et Plutar.
*ou)d) a)po\ gh=s2 w)/nhsen, id est, Ne terra quidem profuit, id est, ne minimo quidem: perinde quasi dicat, ne glebam quidem impetivit: aut ne terrae quidem hospitio dignatus est: ut apud Maronem:
- Hospitio prohibemur arenae?
Bella cient, primaque vetant consistere terra.
*ou)dei\s2 dusw/nhs2 xrhsto\n o)yonei= kre/as2.
id est,
Difficilis emptor haud bona emit obsonia.
Qui nimium vili studet emere, semper merces vitiosas emit. Nam haud conveniunt, paruo emere, et rem egregie bonam emere. Conveniet in hos qui paululo labore conantur egregias assequi literas, quae non contingunt, nisi maximis ac diuturnis vigiliis. Ni fallimur, subnotavit hoc proverbium Iulius Pollux lib. De rerum vocabulis 6. cum negat vocem dusw/nhs2 usurpatam ab auctoribus: sed tantum reperiri in proverbio.
*ou) dun/asai te/qido/s2 te kai\ galatei/as2 e)ra=n, id est, Non potes simul et Thetidem et Galateam amare, id est, non pores idem diversa sequi, velut literas et pecuniam, voluptatem et gloriam, mundum et Christum. Nam Galateae fluvio male convenit cum marinis fluctibus. Declarat hoc Luciani dialogus inter Galateam, ac Doridem. Suspicamur et hoc e vulgi faece haustum.
CElebratum Hesiodium dictum:
*mh\ kaka\ kerdai/nein, kaka\ ke/rdea i)/sa a)/th|sin.
id est,
Ne mala lucreris, mala lucra aequalia damnis.
Utinam hanc sententiam cum mortales omnes, tum praecipue negotiatores, non scriniis, sed pectori mscriberent suo, decernerentque non esse lucrum, quod iactura bonae mentis comparetur: neque quidquam utile
esse, quod non idem sit honestum. Verum his magis arridet illud Ennianum:
Unde habe as quaerit nemo, sed oportet habere.
Sophocles Hesiodiam sententiam latius extulit,
*ou)k e)c a(/pantos2 dei= to\ kerdai/nein filei=n.
*ek tw= ga\r ai)xrw=n lhmma/twn plei/onas2
*atwme/nous2 i)/dois2 a)\n h)\ seswme/nous2.
id est,
Non undecumque lucra gaude quaerere,
Plerosque siquidem turpibus de quaestibus
Auferre damnum, non salutem videris.
Feruntur in eandem sententiam aliquot senarii proverbiales:
*ke/rdos2 ponhro\n zhmi/an a)ei\ fe/rei.
id est,
Dispendio usque est fraude quaesitum lucrum.
Et
*ta\ d' ai)xra\ ke/rdh su/mforas2 e)rga/zetai.
id est,
At turpe lucrum adducit infortunium.
Huc pertinet, quod alibi retulimus ex Isthmiis Pindari: to\ de\ pa\r di/kan gluku\ pikrota/ta me/nei teleuta\, id est, Quod praeter iustum est dulce, exitum habet amarissimum.
*qhriklei/ou fi/los, id est, Thericlei amicus. Dictum in bibosos. Thericles primus excogitavit poculum, ut citatur auctor Eubulus. Dictum est autem inventum inventoris vocabulo. Siquidem Graeci vitreum poculum zhri/kleion vocant, auctore Suida. Fertur apud eundem et illud qhrikle/ous2 te/knon ku/lic, id est, Thericlis filius calix. Huius dicti auctorem citat Athenaeus Theopompum in Nemea. Antiphanes qhri/kleion o)/rganon appellat. Sed plura super hac re prodidit Athenaeus lib. 11. ostendens Thericlem Corinthium quempiam aetate Aristophanis Comici fuisse figulum, qui nova arte primus e terebintho tornatile poculum finxerit, quod a fictilibus non potuerit dignosci. Cuius rei meminit Theophrastus in lib. De plantis, poculum erat satis profundum, auriculis brevib. ut ad illa gestari posset, ad uteri effigiem imitatum, quemadmodum refert idem Athen. et incertum utrum poculo nomen sit inditum ab homine, an homini a poculo. Alii malunt Thericlem dictum, dia\ to\ dora\s2 qhri/wn au)tw| e)ntetupw=sqai. i. quod ferarum pelles illi fuerint insculptae. Pamphilus Alexandrin. mavult hinc dictum, quod Bacchus hoc poculo libans feras exturbare soleat. Sed nominis controversiam relinquamus. Illud constat, eius modi poculi genus postea dictum Thericleum, insuper et crateres dictos Thericleos. Similiter et intus lignea, foris inaurata pocula, nihilominus Thericlea vocata, quae Callimachus xruso/kleista dixit. Imo quidquid novo artificio reperisset aliquis, Thericleum appellabatur. De patinis Thericleis meminit Plutarchus in apophthegmatis Scipio nis minoris, tamquam de re singulari ac pretiosa.
*qeage/nous2 e(ka/teion, id est, Theagenis hecateum. In superstitiosos ac ridicule meticulosos dictum est. Hic Theagenes legitur usque adeo fuisse superstitiosus, ut domi haberet Hecates simulactum, nec usquam pedem moveret, nisi illo consulto. Unde et kapno\s2, id est, fumus est
cognominatus, quod magnifice polliceretur, cum esset pauper. Qua de re meminimus alibi.
IACTATUR et hodie, vereque dicitur, fiducia plerosque mortalium falli. Videtur autem ex antiquorum relictum proverbiis: quandoquidem apud Theognidem legitur hic versiculus:
*pi/sei xrh/mat) o)/lessa, a)pistei/h| d) e)sawsa.
id est,
Fiso res periit, diffiso salva remansit.
Proinde non pessime monet Epicharmus, nh=fe, kai\ me\mnhso a)pistei=n. id est, sobrius esto, et memineris diffidere. Quamquam nulli fidere, inhumanum est, omnibus fidere, stultum. Hoc honestius, illud tutius. Propter quod, ut idem ait Theognis,
*padroi toi pollw=n pisto\n e)/xousi no/on.
id est,
Paucis e multis fidus adest animus.
NULLUS inficias iverit, proverbiali figura dictum illud Salustianum in Ciceronem: Aliud stans, aliud sedens loquitur. Quo licebit uti, cum summam inconstantiam animi significamus, quasi tantillum momentum atque intervallum commutet hominis sententiam. Homerus Iliados N. huiusmodi versiculo notat hominis inconstantis ingenium:
*alla\ metoklazei, kai\ e)p) a)mfote/rous2 po/das2 i)/zei.
id est,
Verum claudicat, inque pedes utrosque vacillat.
Eandem sententiam sic effert Pindarus in Nemeis hymno tertio: o(\s2 de\ di/dakt) e)/xei ye/fhnos a)nh\r a)/llot) a)lla\ pnew=n, ou)/pot) a)trekei= kate/ba podi\, muria=n d' areta=n a)telei= no/w| geu/etai, id est, Qui vero tenet ea quae didicit, obscurus homo, alias aliter atque aliter affectus, numquam certo ingtessus est pede, sed innumerabilium virtutum imperfecto intellectu gustum capit. Praefert autem Pindarus naturam institutioni: quia qui natura bonus semper sui similis est: qui vero nititur eruditione, cum multa tentet, nec firmus, nec absolutus est ulla in re.
*apo\ glw/tths2 fi/los2, id est, Lingua amicus, qui verbis ostendit, non re praestat beneficium. Aut qui non amat ex animo, sed benevolentiam oratione prae se sert. Quod genus inducitur Candidus apud Martialem. Et apud Homerum Odysseae *s.
*oi/t) eu)= me\n ba/zousi, kakw=s2 d) o)/piqen frone/ousi.
id est,
Qui recte dicunt, a tergo prava valutant.
Theognis in sententiis:
*alla\ do/kei men pa=sin a)po\ glw/sshs2 fi/los2 einai,
*xrh=ma de\ summi/chs2 mhdeni/ mhdotiou=n.
id est,
Sic facito, ut lingua cunctis videaris amicus,
At factis cuiquam te cave miscueris.
Contra Sophocles in Antigone:
*lo/gois2 d' e)gw\ filou=san ou) ste/rgw fi/lhn.
id est,
Non diligo hanc verbotenus quae diligat.
At idem Theognis paulo post damnat huiusmodi genus amicorum:
*mh/ m) e)/pesin men ste/rge, no/on d) e)/xekai\ fre/nas2 a)/llh|.
id est,
Nec me diligito verbis, cum mens alibi sit.
Rursum alibi:
*mh/ koi a)nh\r ei)/h glw/ssh| fi/los2, a)lla\ kai\ e)/rgw|.
id est,
Ne lingua mihi quis sit amicus, sed mage facto.
Similimum est huic quod alibi refert idem, me/xri proshgori/as2, id est, usque ad salutationem.
*pra/gma men e)sq) o( fi/los2 pa/nu du/skolon, ei)si\ de\ polloi\
*kai\ xedo\n oi( pa/ntes2 me/xri proshgori/as2
id est,
Res perdifficilis quidem amicus, sunt quia multi
Atque adeo cuncti pene, salute tenus.
*kro/nou pugh\, id est, Saturni culus: de carnibus vetulis, iamque mancis et sensu vacantibus. Quidquid enim putre iam et effetum intelligi volebant olim, id Saturnium vocabant. Meminit Diogenianus, nec tamen explicat. Suidas et Hesychius admonent, ita dictam carnem ob vetustatem stupidam, ac sensus expertem, a Saturno deo, qui multa proverbia nobis dedit. Ad animum translatum nonnihil habebit gratiae.
*o feu/gwn mu/lon, a)/lfita feu/gei.
i.
Qui fugit molam, fugit farinam.
Aut:
Devitat quicumque molam, fugit ille farinam.
Nam omisso articulo videtur hemistichium carminis heroici. Qui refugit in dustriam, non fruetur emolumentis. Sunt qui molarum stridoribus offenduntur, cum sine molis non liceat vivere. Sic quidam uxorum mores ferre non possunt, cum optent liberos. Dicunt et hodie vulgo, qui quaerit ova, gallinarum cacalismus, ut vulgo vocant, Latini glocire dicunt, ferat oportet. Finitimum illi: ou)/te me/li ou)/te me/littai, id est, Neque mel, neque apes.
*agewme/trhtos2 ou)dei\s2 ei)si/tw. Admonet iniquum non admittendum. Geometriam enim aequabilitatem accipiunt, ut apud Aristidem in Themistocle: o(/pou ge dei= kai\ th=s2 i)so/thtos2, kai\ gewmetri/as2, i. Ubi opus est et aequabilitate, et geometria. Idem in Pericle, ei) de\ h( gewmetri/a kalo\n, kai\ h( kat) au)thn\ i)/so/ths2, id est, Si honesta est geometria, et quae cum illa coniuncta est aequalitas. Unde Lycurgus arithmeticen, ceu popularem, ac turbulentam eiecit e Lacedaemone: geometriam induxit, tamquam modestae oligarchiae, et legitimo regno convenientem, teste Plutarcho. Sed mea quidem sententia, magis valebit perinde proverbium, quasi dicas: a)ni/ptois2 posi\n, id est, Illotis pedibus, hoc est, temere et imparatis. Nam haec erant apud veteres prima philosophiae rudimenta, Musica, et Geometria. Quibus disciplinis si qui essent initiati, non admittebantur in scholam Platonis, cuius hanc ferunt fuisse inscriptionem: a)gewme/trhtos2 ou)dei\s2 ei)si/tw. Loquitur ad hunc modum et Taurus philosophus apud Gellium: Nunc autem istis, qui repente pedibus illotis ad philosophos divertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino a)qew/rhtoi, a)/mousoi, a) gewme/trhtoi, id est, Speculativae, Musicae, Geometriae ignari. Praecipuus autem admirator Geometriaee fuit Pythagoras, quem tradunt ob inventum unum problema, sacrificasse diis. Id erat huiusmodi, Datis duabus figuris adicere tertiam ab his diversam, quae alteri sit aequalis, alteri similis. Tum Philo, qui Geometriam arxhn\ kai\ mhtro/polin appellarit omnium disciplinarum, quod haec rerum intelligibilium
imagines, verique vestigia, tamquam in politissimo speculo demonstret, mentemque purgatam paulatim abducat a sensu. Plato quoque dixisse creditur, deum ipsum gewmetrei=n, sive quod geometrica speculatio animum a rebus corporis abducat ad ea, quae semper eodem sunt modo. Deus autem ab omni materia purissimus est. Sive quod in Timaeo principia mundi divisit in tria, Deum, materiam, et ideam. Materia quiddam est omnium, quae substernuntur, maxime confusum et incompositum. Idea exemplarium pulcherrimum. Deus causarum optima. Cum igitur ita condiderit mundum, ac semper ita seruet, ut materiae sit aequalis, ideae similis, videtur explicare Pythagoricum illud problema, cuius modo meminimus. Haec itaque, et alia id genus multa, Plutarchus Symposiacae decadis octavae problemate secundo. Plato videtur aemulatus sollemnem morem tale quippiam inscribendi foribus. Spado quidam effeminatus, cum ostio domus inscripsisset: ou)de\n kako\n ei)si/tw, Diogenes, At herus, inquit, domus, qua tandem ingredietur? Socrates apud Platonem in Theaeteto disputaturus de rebus subtilioribus, a)/qrei dh\, inquit, periskopw=n, mh/tis2 tw=n a)muh/twn e)pakou/h|, id est, Observa iam circumspiciens, ne quis profanus exaudiat. Imitatus est Pythagoram, qui sic praefatur:
*aei/sw sunetoi=s2, qu/ras2 d' e)pi/qesqe be/bhloi.
id est,
Cordatis cantabo, fores tamen obde profane.
Cuius alibi meminimus,
*ofis2 h)\ mh\ fa/gh| o)/fin, dra/kwn ou) genh/setai.
id est, Serpens nisi serpentem edat, non futurus est draco. Potentes aliorum damnis crescunt, et optimatum fortunae non in tantum augerentur, nisi essent quos exsugerent. Quemadmodum inter pisces et beluas, maiores vivunt laniatu minorum. Quamquam nobis quidem et hoc dictum faecem vulgi videtur olere.
*agw\n ou) de/xetai skh/yeis2, id est, Certamen non admittit excusationes. Plato libro de legibus sexto. a)lla\ ga\r a)gw=na profa/seis2 ou) pa/nu de/xesqai/ fasin, id est, Verum aiunt certamen non admittere causationes. Et: a)gw\n pro/fasin ouk a)name/nei, id est, Certamen non exspectat occasionem. Cum agitur periculo, non convenit tergiversari. Aut si mavis, In praesentaneo periculo non oportet occasionem exspectare quemadmodum aliis in rebus. Veluti si quis in morbo capitali medicum operiatur insignem, aut procul arcessendum. Huc pertinet quai legimus apud Quintum Curtium libro septimo. Sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quod raro permittit tempora legere.
*fallo\s2 tw| qew=|, id est, Phallus Deo. Dici solitum, ubi parum quidem honesta, sed tamen apta tribuuntur, quasi dicas: e)nourei=n ei)s2 a)mi/da, id est, In matellam immeiere. Plutarchus in commentario: peri\ th=s2 filoplouti/as2, ostendit hanc fuisse priscorum in ludis sollemnibus pompam, ut primo loco duceretur amphora vini, et clematis, id est, fabae genus: post aliquis hircum trahebat: deinde nucum sportulam gestabat alius:
postremo loco Phallus ferebatur. Ea erat effigies obsceni membri virilis. Cur autem in mysteriis fuerit receptum, causam reddit Plutarchus in libro de Iside et Osiride. Columella in carmine ipsum Priapum Ithyphallum vocat:
- Sed truncum forte dolatum
Arboris antiquae nomen venerare Ithyphallt.
Et Pompeius ostendit, Ithyphallum dici membrum viri pudendum. Unde et hodie Italis si quem contenunt, hoc nomine notant. Nonnulla de Phallis Herodotus lib. 2. Dictum est alibi de Phallis Bacchi, nempe in proverbio: Erebinthius Bacchus.
*oxlei=s2 ma/thn me\, ku=m) o(/pws2.
id est,
Turbas me ut unda inaniter.
Id est, Incassum mihi molestus es. Fragmentum carminis est ex poeta quopiam. Traductum ab unda cautem assidue verberante. Quo pertinet illud Maronis:
Quam si dura silex, aut slet Marpesia cautes.
*oyon a)/riston po/nos2 tw| gh/ra|, id est, Optimum obsonium senectuti labor. Laborandum in iuventa, quo seni suppetat commodius vivendi facultas. Diogenes rogatus, quid esse miserrimum censeret, respondit senectutem inopem. Adagium autem videtur mutilum. Nos opinamur, po/nei, id est, labora legendum, ut intelligas, senectutis imbecillitatem exquisitioribus cibis esse fulciendam, qui quo suppetant seni, paranda res est in iuventa.
*pa=n moi xre/os2 kro/mmua, kai\ to\ ti/mhma sko/roda, id est, Universum aes alienum cepe, et mulcta allium. Subaudiendum ei)/h. Cum quis obstrictus multo aere alieno, optat ut patuo dependere possit quidquid debet. Nonnihil veremur ne et hoc Apostolius hauserit, non ex auctoribus priscis, sed e suis combibonibus.
*pa/sh|si koruda/loisi xrh\ lo/fon e)ggene/sqai, id est, Omnibus galeritis oportet cristam inesse. Citatur ex Simonide, et usurpatur aliquoties a Plutarcho, nominatim in vita Timoleontis, in hunc sensum: nullum est mortalis ingenium, cui non sit aliquod vitium admixtum, ceu perinde secundum hominis naturam sit non carere vitio, ut galeritae naturale est habere cristam. Plutarchi verba subscribamus: e)pei\ de\ xrhn= w(s2 e)/oiken, ou) mo/non pa=si korudaloi=s2 lo/fon e)ggi/nesqai kata\ simwni/dhn, a)lla\ kai\ pa/sh| dhmokratei/a| sukofa/nthn, id est, Quoniam autem oportet, ut videtur non solum omnibus galeritis cristam inesse, quemadmodum dixit Simonides, verum etiam omni democratiae sycophantam. Meminit Cory di Aristophanes in Auibus, adfingens ex Aesopo lepidam fabulam. Ait enim hanc avem fuisse omnium antiquissimam, videlicet ante natam quam esset terra, cumque pater illius morbo periisset, nec esset sepulcro locus, in capite sepelisse patrem, unde et crista tumuli loco est. Inibi Corydo regnum decernitur. In eadem indicat Philocteti cuidam turbinato capite deformeato, fuisse nomen Corydo. Congruit huic dictum Cratetis, quia refertur apud
Laertium, vix esse quemquam, qui prorsus omni vitio careat, sed omnib. malis punicis aliquod inesse granum putre.
*pa/nta e)ktragw\n to\n bou=n ei)s2 thn\ ou)ra\n a)pe/kamen, id est, Toto devorato bove, in caude defecit, hoc est, reliquo negotio peracto, in extremo fine delassatus est. Videtur esse senarius, sed depravatus. Sapit tamen vulgi faecem et hoc.
*para\ potamo\n fre/ar o)ru/ttei, i. Ad flumen puteum fodit. De stultam et inanem sumente operam. Finitimum illi, In silvam importat ligna. Putei fodiuntur ob aquarum inopiam.
*metablhto/teros2 mh/tras2 th=s e)risi/xqonos2, i. Mutabilior Metra Erisichthonis. In eum congruit, qui secum non constat, sed subinde aliam atque aliam personam sumit. Exstat in priscorum fabulis Metram puellam in varias rerum figuras transfiguari solere. Res autem sic habet: Erisichthon quidam Thessalus assumptis facultatibus ad extremam deutenit inopiam. Huic erat filia, puella praestanti forma, nomine Metra. Quam ubi prostituisset, adolescentes qui commeabant ad illam, varia munera deferebant, alius equos, alius boves, alius verueces. Nam dum temporis nondum auri, argenti, gemmarumve erat usus. Porro Thessali per iocum dicebant, Metram Erisichthonis verti in ea omnia, quae illia ab amatoribus filiae donabantur. Atque hinc proverbium. Fabulam Erisichthonis tractat Ouidius libro Metamorphoseon octavo.
*melitai=on kuni/dion, id est, Melitaea catella. Quadrat in eum, qui habetur in deliciis, ac lautius in otio alitur ad voluptatem, non ad usum. Triplex enim canum genus. Quidam habentur ad usum venandi, quos appellant i)xneuta\s2, quasi dicas vestigatores. Quidam aedium custodiae praeficiuntur, qui dicuntur oi)kouroi\, id est, custodes domus. Quidam animi causa nutriuntur, et ad lusum duntaxat muliercularum, hos melithrou\s2, sive melitai/ous2 appellant. De quibus est illud Platonis: ta\ kuni/dia mimou/mena ta\s2 despoi/nas2, id est, Catellae dominas imitantes. Et Gorgo apud Theocritum in Syracusiis, profectura duo mandat famulae, ut infantem vagientem placaret, et catellum revocaret intro. Lucianus salsissime ludit in stoicum barbatum, cui in eodem sedenti vehiculo domina catellam committit, obtestans illum per ea quae sunt in vita dulcissima, ut diligenter curet. Est in familiis divitum huiusmodi ministrorum genus, quos illi non ad ministerium, sed animi causa domi habent.
*mh\ te/fran feu/gwn ei)s2 a0nqraki/an pe/sh|s2,
id est,
Ne cinerem fugiens in carbonariam incidas.
Ne sic defugias malum hoc aut illud, ut in aliud longe maius incurras. Videtur heroicus depravatus, constabit, si pro pe/sh|s2 legas katapi/pth|s2.
*mh\ w)\n su/ros2 mh\ su/rize, i. Cum non sis Syrus, ne syrissa. Ne sumas personam parum decoram, ne velis alius videri, quam sis. Aut cum sis natus
ingenuus, ne moribus agas servum et barbarum. Nam Syri male audiebant ob morum molliciem. Est autem facetus iocus, ex amphibologia huius verbi surizw, quod si gnificat, et ayrissare, et fistula canere.
*mh\ ka/rfos2 ki/nei, id est, Ne move festucam. Iocus proverbialis, ubi quis omnis strepitus impatiens est. Quosdam videas usque adeo morosos, ut quidquid agas offendantur, etiam si stipulam dumtaxat moveas.
*mikro/qen h( a)/kanqa a)gaqh\ fai/netai, id est: Cum parvula est spina, bona videtur. Pueritia semper amabilis. Quemadmodum spina quoque innoxia est, atque adeo vesca etiam, donec aetate durescat. Senit de asparagis. Sic est rerum humanarum conditio, ut omnia suapte sponte degenerent in peius. Citatur ex Diphilo.
*polio/s2 texni/ths2 e)sti/n o( xro/nos2 w)= ce/ne,
*xai/rei metapla/ttwn pa/ntas2 e)pi\ ta\ xei/rona.
id est:
Est canus artifex, o Iuppiter, dies;
Nam gaudet omnes detertores reddere.
*mo\xos a)/dwn boiw/teion, i. Moschus canens Boeoticum. Moschus hic citharoedus fuit imperitus, qui citra respirationem vocem in longum producebat. Boeoticum autem vocat cantionis genus, veluti Phrygium aut Dorium. Quadrabit in multiloquos, sed tamen inepte loquaces.
*mi/tos2 e)/ridos2 to\t) hn)=, id est, Filum contentionis tum erat. Dici solitum in pertinaces, cum uterque pervicax, neuterque concedit alteri. Est aliquoties in epistolis Hieronymianis, funiculum contentiosum ducere, nec apud alium legisse meminimus, praeterquam apud Tertullianum in principio libri Adversus Iudaeos. Apparet natum a luto, quo duobus hinc atque hinc funem tenentibus, uterque conatur alterum ad se trahere. Hinc et illud ductum arbitramur, quod alibi retulimus: Ne rumpamus, dum nimum tendimus funiculum.
*mh/te tuflo\n o(dh\go\n, mh/te a)no/hton su/mboulon, id est, Neque caecum ducem, neque amentem consultorem. Subaudiendum adhibeas. Disce, sed a doctis. Consilium pete, sed a consultis. Contra Horatius:
Caecus uti si monstret iter, tamen aspice.
*mu=s2 ei)s2 trw/glhn ou) xwrw=n, koloku/nthn e)/fere, id est, Mus non potens subire antrum, gestabat cucurbitam. In eum congruit, qui cum ipse sibi consulere non possit, aliis covatur opitulari. Aut qui conatur maiora viribus suis. Videtur ab apologo natum, sed anili, ni fallimur.
*ne/ous2 fi/lous2 poiw=n, lw=|ste, tw=n palaiw=n mh\ e)pilanqa/nou, id est, Novos parans amicos, optime, veterum ne obliviscere. Torqueri potest, et ad mutua studia, ad quae convenit nonnumquam respicere, etiam posteaquam diversae te addixeris disciplinae. Veluti si moneas, qui se ad iuris studium
contulerit, ut obiter recurrat ad bonas literas. Usurpatur ab Hermolao Barbaro in epistola quadam ad Picum Mirandulanum.
*oneiropolei= kai\ kaqeu/dwn, id est, Somniat etiam dormiens, hodie quoque vulgo dicitur, quoties significat aliquem toto pectore rei cuipiam addictum, deditum que. Siquidem iis evenire solet, ut quae interdiu voluerint animo, noctu somnient. Aristophanes in Nebulis:
*oneiropolei= ga\r kai\ kaqeu/dwn i(ppikhn\.
id est:
Et dormiens equestre studium somniat.
De iuvene dictum est, qui studio alendorum equorum rem patriam omnem absumpserat. Item paulo superius, o)neiropolei=q) i(/ppous2, id est, Equosque somniat. Dicet aliquis, quid miri si quis dormiens somniet? Sed o)neiropolei=n non tam est somniare, quam somnia interpretari, et hinc spem concipere aut facere. Porro curam illam iuvenis somnium vult videri poeta. Ita bis somniat eadem et vigilans et dormiens. Plautus contra: Vigilans somniat, dixit. Terentius: Num ille somniatea, quae vigilans voluit? Et apud Horatuium Europa sic loquitur:
- Vigilaens ne ploro
Turpe commissum, an vitiis carentem
Ludtt imago Vana?
*ws2 a)nti\ xordh=s2, id est, Tamquam chordae loco. Conveniet, ubi quod alicubi diminutum videbatur, suppletum alium de signficabimus. Plutarchus in Symposiacis proverbii vice videtur usurpasse: kai\ tau=ta me\n, inquiens, w(s2 a)nti\ xordh=s2 kei/sqw toi=s2 u(po\ sou= pefilosofhme/nois2, id est, Atque haec quidem chordae vice addita sint iis, quae abs te sunt erudite disserta. Sumptum est a Locrensi fabula, quam exposuimus in proverbio: a)ka/nqios2 te/ttic, id est, Acanthia cicada.
*epi\ kefalhn\ w)qei=sqai, id est, In caput impellt, hoc est praecipitem dari, dicebant eum, qui per summam contumeliam expelleretur, vel potius qui funditus perderetur. Est in Luciani libello De mercede servientibus. Usurpavit non ab simili figura Terentius: auctores erant, ut illam praecipitem darem, id est, ut exturbarem aedibus. Plutarchus in Stoicorum contrarietatibus: o( de\ xru/sippos2 e(/neka tou= xrhmatismou= to\n sofo\n e)pi\ kefalhn\ ei)s2 pantika/paion w)qei= kai\ skuqw=n e)rhmi/an, id est, Chrysippus sapientem fenoris gratia praecipitem dat in Panticapaeum, et Scitharum solitudinem. Panticapaeum urbs Scythiae ad Bosphorum, auctore Stephano. Arbitramur idem esse, quod ait Seneca libro de Beneficiis sexto. Alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam. Notavit nonnihil adagii formam Phoenix Colophonius apud Athenaeum, libro duodecimo de Nino rege Assytiorum agens, qui prae corporis voluptatibus omnia contemnebat. Scazontes illius sic habent:
*all) h)=n a)/ristos e)sqi/ein te kai\ pi/nein
*kera=n. ta/d) a)/lla pa/nta kata\ petrw=n w)/qei.
id est,
Sed erat edendo, poculumque miscendo
Praestans, reliqua autem cuncta abegit in saxa.
Id est, prorsus contempsit.
M. Tullius Epistolarum ad Attieum libro nono. Huius igitur belli ego particeps et socius, et adiutor esse cogor, quod et a)spondon est cum civibus. a)/spondon vocat perpetuum, et atrox et irreconciliabile. Suidas ostendit, a)spo/ndous2 e)xqrou\s2 dici eos, qui in concordiam redigi non possunt. Sonat ferme, quasi dicas inconfoederabiles, ut docendi causa sic loquamur. Conveniet in simultatem ac dissidium amarulentum. Usus est eo proverbio divus Chrysostomus Homilia in Matthaeum quadragesimaseptima. Item divus Basilius in epistola quadam ad Athanasium: ka)\n th\n ai)ti/an e)rwtw=si tou= a)khru/ktou tou/tou kai\ a)spo/ndou pole/mou, yal mou\s2 le/gousi kai\ tro/pon melwdi/as2, th=s2 par) h(mi=n kekrathkui/as2, id est, Quod si rogentur quae causa sit huius nec indicti, et sine sacris suscepti belli, narrant cantica quaedam esse et speciem melodiae, quae apud nos obtinuit. Aeschines in oratione: peri\ parapresbei/as2, e)c w(=n ouk ei)rhn/h ge/noit) a)\n e)k pole/mou, a)ll) e)c ei)rh/nhs2 po/lemos2 a)kh/ruktos, id est, Ex quibus non pax fietet e bello, sed ex pace bellum non in dictum, hoc est, uchemens et atrox. Idem in eadem: ei)de\ e)/sontai tw=n pole/mwn ai( me\n eu)qu/nai tw=n pre/sbewn, ai( de\ dwreai\ tw=n strathgw=n, a)spo/ndous2 kai\ a)khru/ktous2 tou\s2 pole/mous2 poih/sete, id est, Quod si bellorum causae quidem erunt oratorum, dona vero ducum, efficietis ut bella et sacris careant et denuntiationibus. Etenim qui indicit, qui mittit faeciales, qui sacrificat, ipsa mora fit lenior: et hoc consilio probabile est huiusmodi moras repertas, velut in iure citationem triplicem, litis contestationem, in matrimonio libellum repudii, et sollennia verba, Tua tibi habe: quo dum haec aguntur, residat impetus ille impotens.
*ec e)teoboutadw=n e(/lkei to\ ge/nos, id est, Ab Eteobutadis ducit genus. Dici solitum de iis, qui maiorib. illustribus et antiqua nobilitate sunt oriundi, videlicet a Buto quopiam, qui sacerdotes Athenis instituit. Et ab huius posteris postea summi magistratus creabantur. Venustius erit, si per Ironiam sumatur in hominem obscurum, aut nobilitatis, et imaginum ostentatorem.
*ergi/nou poliai\, id est, Ergini canicies. De canicie praepropera, id est, quae ante diem legitimum accidit. Erginus filius fuit Clymenis, unus ex Argonautis. Cum autem Hypsipyle Thoantis Lemniorum regis filia funerales ludos manibus parentis proposuisset, Erginus adolescens praeter aetatis rationem iam canus, accessit inter reliquos decertaturus. Irrisus est autem a mulieribus Lemniacis, ob intempestivam capitis caniciem, et proverbio locum fecit, hoc insignior, quod superatis omnibus athletis pulcherrimam victoriam reportarit. Festivius autem fiet, si per ironiam dicetur in senes iam canos, qui tamen iuvenes etiandum haberi velint, causantes eam caniciem non ex annis, sed e curis, aut aliunde praematuram accidisse. Poterit torqueri et in illos qui aetate iuvenes, iam tum ingenio moribusque senem agunt. Et quibus rerum prudentia velox, Ante pilos venit, ut inquit, Persius. Nulla vero res citius adcelerat senium quam animi curae, amor, odium, invidentia, metus ac maeror. Huc pertinet illud Theocriticum in Aita:
*oi(de\ poqeu=ntes2 e)n a)/mati ghra/skousi.
i.
Verum quos amor angit, in una luce senescunt.
Scholiastes adducit consimilem versum ex Odysseae T.
*ai)=ya ga\r en kako/thti broto\i ka ta ghra/skousi.
id est,
Rebus in adversis venit accelerata senectus.
Pindarus item in Olympiis:
*fu/ontai de\ kai\ ne/ois2 en a)ndra/si poliai\
*qama\ kai\ para\ to\n a(liki/as2 e)oiko/ta xro/non.
id est,
Nascuntur et in iuvenibus viris cani, frequenter et praeter aetaris conveniens tempus. Desiderantibus omne tempus longum est.
- Sic piger annus
Pupillis, quos dura premit custodiae matrum.
Et hodie praedicant nautae in praesenti naufragii periculo derepente oboriri caniciem.
*eskimali/xqai se\ xrh\, Hoc gestu contumeliam, despectum que supremum significabant. Est enim Graecis: e)skimali/sai, medium digitum ostendere, contractis ceteris, ignominiae causa, aut strepitu digitorum significare contem ptum. Unde et apud Iuvenalem, quod alibi retulimus:
Mandaret laqueum, mediumque ostenderet unguem.
Suidas citat ex Aristophane senatium hunc. Exstat autem en ei)rhn/h|.
*o de\ drepanourgo\s2 ou)x o(ra=s2 w(s2 h(/detai,
*kai\ to\n doruco/on oi(on e)skima/lisen.
id est,
At non vides, ut gestiat falcis faber,
Medioque monstret ungue lancearium?
Quid autem proptie significet, e)ski/mali/zein, qui scire cupiet, e Suida discat. Elegantius magisque proverbialiter, ad fortunam, ad eruditionem, aut aliud quippiam, quod plane contemnitur, detorquebitur.
*exa/twn e)/xata kaka\ dia\pe/praktai, id est, Extrema extremorum mala acciderunt. In ipso schemate sita est proverbii ratio, quemadmodum in initio operis admonuimus. Ad hanc formam pertinere videtur, quod apud Athen aeum lib. 15. scripsit Hipponax, kakw=n kaka\, id est, Malorum mala, pro summis malis. Item quod quidam Atticam, e(lla/dos2 e(lla/da, id est, Graeciae Graeciam dixit, quasi dicas Graeciae florem. Quod genus sunt et illa, a)gaqw=n a)gaqi/des2. Et deino/tera deini/ou. Et ku/ntera kun/twnos. Hunc sermonis typum Graeci videntur ab Hebraeis mutuo sumpsisse, qui uchementiam et e)pi/tasin eiusdem dictionis congeminatione significant.
*etrexe/ tis2 mh\ brexqei/h, kai\ ei)s2 bo/qron a)pepni/gh, id est, Cucurrit quispiam, ne conspergeretur aqua, et in foveam praefocatus est. Ubi quis levius malum incautius fugiens, in maximum incurrit. Videtur a vulgo sumptum ab Apostolio, cuiusmodi multa scientes praetermisimus.
*etero/gnaqos2 ei)=, id est, Heterognathus es. In edacem dici consuevit, quai ob voracitatem alternatim, utraque mandibula cibum commanderet. Nam hinc dictum e(tero/gnaqos2, quod nunc in hanc nunc in illam mandibulam cibum transferat. Hesychius tamen interpretatur de duris ac malis morigeris, translatum putans ab equis.
*ou)de\n fronei= di/kaion a)nh\r a)stuko\s2.
id est,
Urbanus aequi nil, bonivecogitat.
Admonet rusticam vitam innocentiorem esse, ut quae sola cum solis habeat commercia terris. Contra qui degunt in urbibus, propter contagia negotiorum et hominum astutiores evadere, unde et astuti, para\ to\ a)/stu, dicti putantur. Potest et huc accommodari paroemia, quod eximiae morum civilitati et urbanae blandiloquentiae fere comes esse solet astutia. Contra qui moribus sunt subagrestibus, iis plerumque est fides certior, animusque sincerior. Versus est Senarius, sed depravatus. Et Terentianus Demea ait: In astu aliud ex alio venire malum.
*patrokle/ous2 feidwlo/teros, id est, Patroclo parcior. In divitem quidem, sed oppido quam sordidum ac parcum. Hic enim Patroclus posteaquam ad summas opes evectus est, aut ut alii dicunt, ex quo natus est numquam est usus balneo, parsimoniae causa. Taxatur ab Aristophane in Pluto:
*ek patrokle/ous2 e)/rxomai.
id est,
Ex patrocli venio domo.
Plutum enim squalidum dixerat, et situs plenum. Proverbii meminit etiam Eudemius.
*pa=s2 despo/ths2 dou/lw| monosu/llabon, id est, Omnis herus servo monosyllabum. Heris et potentibus brevissimo tantum verbulo est opus, ut vel annuant, vel renuant, nai\, h) ou). Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas. Seruis autem et impotentioribus, multis opus est verbis, ut exorent, aut persuadeant. Effertur integre ad hunc modum: pa=s2 despo/ths2 dou/lw| monosu/llabon, to\ de\ iketeu/ein makro\n, id est, Omnis dominus servo monosyllabum. At supplicare longum. Adnotatum est a doctis, monosyllaba et dissyllaba nomina convenitre seruis: cuiusm odi sunt mu=s2, quo nomine fuit servus Epicuro. Ceterum Athenaeus lib. 5. citat Herodicum, qui contemptus gratia grammaticos appellat monosulla/bous2, *gwniobo/mbukes2, monosu/llaboi. Quod in angulis latitent bombicum more, quodque de minutiis vocularum tractent. De Lysimacho dixit Demosthenes, ni fallimur, regnum ipsius nihil differro a scena comica, quod impendio delectretur ridicule dictis, eoque ab hoc omnes discedere dissyllabos, hoc est, histriones. Notavit enim Bichen et Parin, qui nihil apud illum non poterant, ut Athenaeus lib. 14. Rursus nomina magnatum faciunt polysyilaba, qualia sunt, Ariobarzanes, et Nabuchodonosor, et apud Plautum Polypyrgopolinieces, et Megalodorus.
*phniki/zein moi\ dokei=s2, perinde valet quasi dicas, fucum facere, quod idem dicitur fenaki/zein. Nam phni/kh, Graecis comam non genuinam, sed apposititiam significat, quam quidam galericulu vocant. Hinc phniki/smata te/knai, doli.
*tetti/gwn a)na/mestoi, id est, Cicadis operti. In gloriosos ac stultos olima dicebatur, aut obsoletis, ac iam desitis utentes. Antiquitus enim Atticis mos erat, capillorum cicinnis aureas cicadas addere. Unde et tettigofo/roe dicti sunt, hoc indicio significantes, au)to/xqona)s2 esse sese, id est, in digenas, quemadmodum et cicadae non aliunde commigrant, sicut pleraque alia, sed inibi nascuntur ubi vivunt. Aristophanes in Nebulis:
*arxai=a/ge kai\ dh\ poliw/dh, kai\ tetti/gwn a)na/mesta.
*kai\ khkei/dou, kai\ boufoni/wn,
id est:
Prisca haec sane atque obsita cania, necnon repleta cicadis,
Ac Cecide cum Buphoniis.
Cecides pervetustus quispiam fuit dithyramborum scriptor. Buphonia item, festum priscum et iam olim ob vetustatem desitum. Quae sane omnia proverbiali schemate sunt dicta.
*ti/ mikrw=n peri\ mega/la froimia/zh|, id est, Quid de minutis rebus magna texis prooemia? Ubi quis in re non magni momenti, verbosa utitur praelocutione. Nam Athenis interdicebat praeco dicturis in contione, ne vel praefatione, vel affectibus uterentur, rem modo exponerent, a)/n eu prosi+mi/wn kai\ paqw=n, id est, Absque prooemiis et affectibus. Ut aliquot locis indicat Lucianus. Ad quod allusit etiam Terentius. Etiam pfoeoemium inceptat. Et Horatius:
Quorsum haec tam putiaa tendunt?
Leviter huc alludens Aelius Spartianus in Aelio Vero: Et quoniam, inquit, nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus enormior esse, quam fabula, de ipso iam loquar. Plutarchus in Apothegmatis Laconicis ad Cleomenem Cleombroti filium refert, qui cum alter quispiam uteretur oratione plus satis prolix: *ti/, inquit, moi\ mikrw=n pe/ri mega/la fromia/zh|; o(/son ga\r ei)/h pra=gma, tosou=ton kai\ o(lo/gos2, w(=| xrh=sai, id est, Quid mihi de paruis magna facis prooemia? Nam quanta res fuerit, tanta sit et oratio, qua uteris.
*to/t) a)/sontai ku/knoi, o(/tan koloioi\ siwph/swsn,
id est,
Tum canent cycni, cum tacuerint graculi.
Hoc est, tum loquentur eruditi, cum garrulis non erit loquendi locus. Aut inter garrulos et obstreperos non est eruditis dicendi locus. Usurpavit adagium Gregorius Theologus in epistolis: pau=sai katafluarw=n h(mw=n th=s2 siwph=s2, h)\soi paroimi/an e)rw= ma/lista men a)lhqh=, ma/lista de\ sun/tomon, o(/ti to/te a)/sontaiku/knoi o(/tan koloioi\ siwph/swsin. id est, Aut desine tuis nugis obstrepere nostro silentio, aut tibi referam proverbium, ut verissimum, ita brevissimum, Tunc canent cycni, cum tacebunt graculi. Ita nunc loquuntur, Cicero, Virgilius, Horatius, et tacent Pero, Philiscus, Mevius, qui, vivis illis obstrepebant, et tanto loquaciores, quanto indoctiores.
*toi=s2 kakoi=s2 tri\s2 kaka\: id est, Malis ter mala, hoc est, digna dignis eveniunt. Hanc paroemiam aiunt ab huiusmodi quadam fabula profectam. Narrant Attagines aves cum primum e Lydia in Aegyptum essent deportatae, atque in silvas dimissae, coturnicis vocem edidisse, deinde evenit, ut desiccato Nili fluminis alveo, pestilentia regionem Aegyptiorum infestaret, magnamque hominum vim absumeret. Inter haec Attagines vocem edere coeperunt humanam et articulatam, aliquanto maiorem puerili dicentes haec verba: toi=s2 kakoi=s2 tri\s2 kaka\, id est, Malis ter mala. Atque huius quidem fabulae auctorem citat Athenaeus lib. 9. Socratem in opere De finibus, sic efferens adagium: tri\s2 toi=s2 kakou/rgois2 kaka\. Circumfertur inter Graecas sententias et hic versus:
*esqlw=| ga\r a)ndri\ e)sqla\ kai\ didoi=qeo\s2.
i.
Viro bono bona largiuntur caelites.
Referuntur et hi senarii ex poeta quopiam, in commentariis De audiendis poetis.
*ei(marme/non ga\r tw= kakw=n bouleuma/twn
*kaka\s2 a)moiba/s2 e)sti karpou=sqai brotoi=s2.
id est,
Consilia si quis destinarit improba,
Huic necesse est, praemium ferre im. probum.
*to\ kuno\s2 kako\n, u(=s2 a)pe/tisen, id est, Canis malum, sus dependit. Quoties pro iis, quae peccavit alius, alius dat poenas. ex quonam eventu natum sit, non liquet, nec admodum refert. Sapit enim vulgus.
*ekkeko/pt) h( mousikh\, id est, Interrupta est musica. Veteres. in conviviis eruditis confabulationibus uti consueverunt. Post cantores, histriones, saltationes induci coeptae. Unde quidam moleste ferentes interrumpi sermones suos, dicebant: e)kke/koptai h( mousikh\. Quae voxin proverbium traducta est, quoties aliquis interveniens sermonem institutum interpellaret. Simile quiddam legitur apud Platonem, licet in praesentia locus non occutrat.
*xamaile/ontos2 eu)metabolw/teros2, id est, Chamaeleonte mutabilior. Chamaeleon commemoratur inter animantia, quae colorem mutant. Huius figuram diligenter describit Aristot. lib. De naturis animantium 2. Quod ad coloris mutationem attinet, haec tradit: th=s2 de\ xroia=s2 h( metabo/lh\, e)mfuswme/nw| a)utw=| gi/netai. e)/xei de kai\ me/lainan tau/thn ou) po/r)r(w th=s2 tw= krokodei/lwn, kai\ w)xra\n kaqa/per oi( sa=uroi, me/lani, w(/sper ta\ parda/lia, dia/ pepoikilme/nhn. gi/netai de kaq) a(/pan to\ sw=ma a)utou= h( toia/uth metabolh\. kai\ ga\r oi( o)fqalmoi\ summetaba/llousin o(moi/ws2 tw| loipw| sw/mati, kai\ h( ke/rkos2, h( de\ ki/nhsis2 a)utou= nwqh\s2 i)xurw=s2 e)sti kaqa/per h( tw= xelwnw=n. a)poqnh/skwn de\ w)xro\s2 gi/netai, kai\ teleuth/suntos2 a)utou= h( xroia\ toia/uth e)sti. id est, Mutatur autem illi color, cum inflatur. Fitque is nunc niger, non absimilis Crocodilorum, nunc pallidus, cuiusmodi lacertarum, nunc rursum nigris variegatus maculis, qualis est pardorum. Accidit a. huiusmodi mutatio coloris per omne corpus, siquidem et oculi et cauda, in eundem cum reliquo corpore abeunt colorem. Motus huius animantis admodum segnis, qualis est ferme testudinum. Pallescit moriens. Exanimato colori idem durat. Hactenus Aristoteles. His ferme consentanea tradidit Plin. lib. 8. cap. 33. illud addens, hoc animal toto corpore reddere colorem, quemcumque proximum attigerit, praeter rubrum et album. Competit igitur adagium in hominem versipellem sive inconstantem, ac pro tempore sese vertentem in omnem habitum. Plato in Ione: a)ll) a)texnw=s2 w(/sper o( prateu\s2 pantodapo\s2 gi/gnh, strefo/menos a)/nw kai\ ka/tw. id est, Sed prorsus Protei in morem temet in omnem vertis speciem, dum sursum ac deorsum volueris. Aristor. Moralium Nicomachiorum 1. Chamaeleontis vocem usui pat ad exprimendum inc onstantiae vitium.
*ekasto\s2 au(tou= bde/ma, mh/lou gluki/on h(gei=tai. id est, Unusquisque suum ipsius crepitum malo suaviorem existimat. Hoc est, nemo est cui sua mala non videantur vel optima. Aristoteles Moralium Nicomachiorum 9. ta\ polla\ ga\r ou) to\n i(/son timw=sin, oi( e)/xontes2 kai\
oi( boulo/menoi labei=n. ta\ ga\r oi)kei=a kai\ a(\dido/asin e(ka/stois2 fai/netai pollou= a)/cia, id est, Pleraque enim non eodem pretio aestimantur ab his, qui habent, et ab his, qui cupiunt accipere. Nam sua cuique et quae dat, videntur esse multi pretii. Hic locus magis congruebat proverbio, suum cuique pulchrum, sed ea pagina iam exierat manus nostras. Proverbium de crepitu suspicamur ab Apostolio e vulgi faece haustum. Nondum enim quemquam reperimus cui suus crepitus bene oleret. Illud verum est, homines vehementius abhorrere ab alienis excrementis et crepitu, quam a suis.
*ek tetrimme/nhs2 ku/likos2 piei=n. id est, E perforato poculo bibere, dicuntur qui futiles sunt, parumque feliciter continent arcana sibi credita. Sapit et hoc vulgus.
*en yu/llas2 dh/cei qeo\n e)pikalei=tai, id est In pulicis morsu deum invocat, in eos dictum, qui quantumlibet levi de re graviter perturbantur, perinde ut in maxima. Tractum ab Apologo qui fertur inter Aesopicos: Quidam offensus dolore pulicis pedem mordentis subsedit, et Herculem a)leci/kakon, imploravit. Mox desiliente pulice, male precatus est Herculi, qui cum in tantillo periculo vocatus non tulisset opem, non videri verisimile eum in gravioribus affuturum. Simile est quod refert Aristoteles Moralium Nico machiorum 7. de vehementer timidis, oi)os dedie/nai pa/nta ka)\n yofh/shmds2. Veluti qui metuit omnia, si vel pius obstrepat. Hanc timiditatem appellat qhriw/dh, hoc est, ferinam.
Quod simplex non est, neque sincerum, id vulgato verbo Gtaeci ki/bdhlon vocant. Hinc ducto vocabulo, quod aliud prae se ferant, aliud tegant, para\ to\ keu/qein to\ dh=lon, vel quod Athenienses ob summum in Chios odium, si cui male vellent, huius nomen nomismati solent insculpere, addita litera, iisque in terram subiectis dira imprecari. para\ to\ tou\s2 xi/ous2 bdelu/ttein, id est, Sed proprie nummum subaeratum ki/bdhlon appellant. Et kibdhli/an insinceritatem seu corruptelam, velut Aristophanes:
*pollhn\ a)fei=le tou=bi/ou kibdhli/an.
id est,
Corruptionem viiae ademit plurimaem.
Et kibdhleu/ein corrumpere fuco. Et qui pallent, kibdhliw=ntas2 appellant, quod aliquid morbi, vitiive subesse videatur. Quemadmodum in nummis quoque color nonnumquam arguit fucum. Conveniet igitur in amicitiam insy nceram, et fictam, aut in hominem blando vultu, sed animo virulento. Veluti Pisides citante Suida:
*pragma/twn pa/ntws2 du/o
*ki/bdhlo/s2 e)stin e)rga/ths2 ei(=s2, ??? lo/gos2.
id est,
Rerum duarum prorsus unus auctor est,
Vulgo ut loquuntur, quisquis insincerus est.
Aut in orationem insinceram, ut Plato lib. De leg. 5 *ta\s2 de\ au)= tima\s2 dei= sko/pei=n kai\ tou/twn ti/nes2 a)lhqei=s2, kai\ o(/sai ki/bdhloi, id est, Rursum honores oportet considerare, quinam ex his veri sint, qui adulterini. Rursum eodem in lib. w(/pws2 mh/te a)uto\s2 ki/bdhlo/s2 po/te fanei=te o(tw|ou=n, a(plou=s2 de\ kai\ a)lhqh\s2 a\)ei\. id est, Ut neque ipse adulterinus
aliquando cuiquam appareat, sed simplex et verax semper. Hoc igitur a nummis traductum, si ad diversas res traducatut, proverbiale fiet. Sed huius rei mentionem fecimus in proverbio: ponhrou= ko/mmatos2.
*ou)dei\s2 kako\s2 ei)/setai tou=to, id est, Nullus malus hoc sciet, quoties rem egregiam et cognitu dignam significamus. Plato Deleg. lib. 5. o(/son ga\r dh\ to\ nun= e)pitatto/menon a)gaqo\n o)\n tugxa/nei pa/sais2 tai=s2 peiqome/nais2 po/lesin, th\n e(pome/nhn kataskeuhn\ pros1labo\n, katath\n palaia\n paroimi/an, ou)dei\s2 ei)/setai/ pote kako\s2 w)\n, a)ll) e)/mpeiro/s2 te kai\ e)pieikh\s2 e)/qesi geno/menos, id est, Quantum enim bonum sit, quod nunc prae cipitur, omnibus rebus publicis, si modo paruerint, ordinem et apparatum adducens, nullus unquam iners et malus cognoscet, quemadmodum veteri proverbio dicitur, verum et peritus, et moribus aequis praeditus. Huic confine est, quod idem posuit in Lachete: ou) pa=sa u(=s2 tou=to ei)/setai, id est, Non sus quivis hoc norit. Natum apparet a mysteriis deorum, quae nonnisi ab initiatis, ac puris cognosci fas erat.
PLato lib. De leg. 6. peri\ de\ teixw=n o)= me/gille, e)/gw g) a)\n th=| spa/rth| cumferoi/mhn, to\ kaqeu/dein e)a\n en th=| gh=| katakei/mena ta\ tei/xh, kai\ mh\ e)panista/nai tw= de\ ei(/neka. kalw=s2 men kai\ o( poihtiko\s2 u(pe\r a)utw=n lo/gos2 u(mnei=tai, to\ xalka= kai\ sidhra= dei=n ei)=nai ta\ tei/xh ma=llon h) gh/i+na, id est, De moenibus autem Megille equidem cum Sparta consenserim, ut moenia videlicet humi deposita, dormire sinamus, neque huius rei gratia rursum velimus excitare. Recte quidem et poeticum dictum super his canitur: Moenia aerea magis, ac ferrea esse oportere, quam terrea. Proverbio iactatum fuisse videtur, et habet veluti aenigmatis figuram. Innuit autem non oportere tutamentum civitatis in moenibus collocare, sed in viris armatis, quorum consensus murorum inexpugnabilium vice, civitatem optime tuetur. Alludit autem Plato ad apophthegma Laconicum, cuius meminit Plutarch. Equidem arbitramur et Horatium huc leviter allusisse, cum ait:
- Hic murus aheneus esto.
PLato lib. Deleg. 10. w(s2 ou)de\n tw| paro/nti dei= protima=n braxulogi/an ma=llon h)\mh=kos2. ou)dei\s2 ga\r h(ma=s2 to\ lego/menon diw/kei, id est, Nam in praesentia nihil est cur breviloquentiam prolixitati anteponamus. Quandoquidem nemo nos insequitur, qui festinare compellat, quemadmodum vulgo dicunt. Hoc paroemiae etiam hodie tritum manet, cum significant liberum esse, diutius in re quapiam immorari: Nemo nos, inquiunt, impellit.
*qa/lassa klu/zei pa/nta t) anqrw/pwn kaka\.
id est,
Hominum universa proluit pelaguo mala.
Refertur ab Eustathio in primum Iliados Homericae. Exstat autem apud Euripidem in Iphigenia Taurica. Natum est ab eventu huiusmodi. Refert Diogenes Laertius, Euripidem Platoni comitem fuisse peregrinationis cum Aegyptum adiret: ubi cum morbo suo corriperetur, comitiali, ni fallimur, sacerdotes Aegyptii mersione marina
sanarunt hominem. Hinc postea versiculum hunc composuisse:
*klu/zei qa/lassa pa/nta t) a)nqrw/pwn kaka\.
Tamquam aqua marina morbis omnibus mederetur. Quin hodie morsos a cane rabido, si novies mergantur in mare, putant a rabie liberari.
*adein ta\ telamw=nos, id est, Canere cantionem Telamonis. De querulo sermone dictum proverbium, quod Telamon impotentius fleverit, Aiacem filium periisse apud Troiam, praesertim hoc genete mortis. Eustathius enarrans carmen illud Homericum, quod est in Catalogo navium:
*aias2 d' e)k salami=nos a)/gon du/o kai\ de/ka nh=as2,
commemorat hanc paroemiam: kai\ to\ a)/dein telamw=nos paroimiakw=s2 lexqe\n a)po\ skoliou= me/lous2 ou(= h( arxh\, pai= telamw=nos ai(=an ai)xmhta\. id est Et quod proverbio dicitur canere cantionem Telamonis, ab aliquo cantu, cuius initium: Fili Telamonis Aiax belliger. Similimum est illud, quod alibi retulimus: a)dmh/tou me/los kai\ a(rmodi/ou me/los. id est, Admeti cantilena, et Harmodii cantilena.
*argei=a fora\, id est, Argiva insectatio, de calumniosis et delatoribus dici solitum. Nam Argivos olim notavit antiquitas, tamquam sycophantas, et litium avidos. Testis Eustathius in Catalogum navium, adagium ex Pausania citans. Testis et Diogenianus in Collectaneis.
Eustathius enarrans 7. Iliados librum huiusmodi refert paroemiam: qrasu\s2 pro\ e)/rgou, e)k pollou= kako\s2, id est, Audax ante negotium plerumque ignavus. Citat idem ex Epicharmo: kako\s2 qar)r(ei= ma/l) au)to/qen, e)/peita de\ feu/gei, id est, Ignavus statim admodum de se confidit, post autem fugit. Videmus hoc usu venire vulgo, ut qui sunt audacissimi, et magniloquentissimi, priusquam appareat periculum. ubi res virum postulat, ibi sint animi nullius.
*gorgo\n ble/pein, aliquoties apud Lucianum, pro acribus oculis obtueri. Sumptum e fabula Persei et Gorgus. gorgon dictum putant para\ th=s2 o)rgh=s2, quod irati acribus oculis obtueantur. Item Homerus Iliad. q. de Hectore:
*gorgou=s2 o)/mmat) e)/xwn h)de\ brotoloigou= a)/rhos.
id est,
Gorgoneis oculis, quales et Martis atrocis.
maniko\n ble/pein alias commemoravimus.
*ai)=re da/ktulon, id est, Tolle digitum. Victum te fatere. Nam hoc signo, qui in conflictu succubuisset, thn\ h(tthn\ agnoscebat. Persius in Satyra 5.
Nil tibi concessit ratio? digitum exsere, peccas.
Cognatum illi, quod alio dictum est loco. Dare herbam. Huc ni fallimur, respexit Divus Hieronymus in dialogo Luciferiani et Orthodoxi, cum ait: En tollo manum, cedo, vicisti. Athenaeus lib. 6. ex Antiphane refert hos versus, in tragicos poetas:
*otan mhde\n dun/wnt) ei)pei=n e)/ti,
*komidh= d) a)peirh/kasin en toi=s2 dra/masin,
*ai)/rousin w(/sper da/ktolon th\n mhxanh\n.
id est,
Ubi nil habeant, quod dicere queant am pltus,
Sed prorsus haerent explicanda in fabula,
Repente tollunt machinam digiti vice.
Paulo aliter usus videtur M. Tull. lib. in Verrem 7. Accurrunt tamen tutores, digitum tollit Iunius patruus. Nam hic videtur esse gestus comprobantis, aut se profitentis emptorem sive conductorem. Siquidem et hoc pacto olim ferebantur suffragia, et in auctionibus eodem, qui volebat, declarat se emptorem aut conductorem.
*ble/pein ga\r a)ntikru\s2 do/ch|s2 m) a)/rhn.
id est,
Martem videre me, videberis palam.
De his, qui se strenue pollicebantur opitulaturos, ac Martem quendam acturos. Est alicubi, apud Aristoph. Nam locus nondum occurrit.
*bou=s2 en po/lei, id est, Bos est in civitate. Dicitur ubi quis ad novos hunores evehitur. Lysias bovis imaginem aeream in arce collocavit Athenis. Ea res in vulgi ioeum cessit. Nam in agris boum usus est, non in urbib. Quadrabit et in eos, qui praeter meritum evehuntur ad summos honores.
*brasi/das2 men a)nh\r a)gaqo\s2, a( de\ lakedaimwn, pollou\s2 e)/xei ka/r)r(onas2, id est, Bra sidas vir bonus quidem ille, sed Lacedaemon multos habet praestantiores. Adversus eos, quise non modo primos, verumetiam solos existimant. Natum ex apophthegmate, quemadmodum docet Plutarchus in Laconicis, et item in vita Lycurgi. Finitim um illi Multi Manii Ariciae.
*a kisso\s1 met) a)nqisth/ria, id est, Hedera post Anthisteria. Cum sero quidpiam adhibetur. Nam hinc habent nomen, quod eo mense plurima e terra efflorescant. Apparet in iis ludis morem fuisse coronari hedera. De Anthisteriis, id est, floralibus festis diximus in proverbio, ka/res2 qu/raze, id est, Cares foras. Videntur illa fuisse quae Latini vocant Bacchanalia. Hedera autem Baccho sacra erat, unde kittofo/roi dicti, qui in ludis illis ferebant hederas. Convenit cum eo, quod alibi retulimus: kata\ thn\ e(orth\n, id est, Post festum.
*akadhmi/hqen h(/keis2, id est, Ex Academia venis. De severo et composito seu docto. Sumptum a Platonis schola. Quamquam et per Ironiam torqueri poterit in fastuosum, et vultu tetrico philosophum agentem. Quin Athenaeus lib. 12. significat dictum in nitidos, et cultu insigni, quod his Plato delectaretur mundiciis. Ita Antiphanes philosophum elegantius cultum ubi depinxisset, apud hunc ipsum: ti/ makra\ dei= le/gein; o(/lws2 au)th\n o(ra=n ga\r th\n a)kadhmi/an dokw=, id est, Sed quid necesse est plura dicere? Ipsam videre videor mihi Academiam.
*ge/ronta d' o)rqou=n flau=ron o(\s2 ne/os pe/soi.
id est,
Erigere durum est, qui cadat iuvenis, senem.
Haud facile dediscuntur a senibus vitia, quae pueri didicerint, et in omnem inhaeserint vitam. Et tamen in senecta quoque conandum, ut vitiis careamus, quantumvis inhaeserint.
*gh=| kru/yas2 e)/xeis2, id est, Terra defossum habes. In eum, qui non impertit, neque profert suas dotes. Sumptum ab avaris, thesaurum humo defodientibus. Quod apud Plautum facit Euclio. Itidem Horatius in Epod.
- Haud paravero,
Quod aut avarus ut Chremes terra premam,
Discinctus aut perdam ut nepos.
*ghra=| o( bou=s2, ta d' e)/rga polla\ tou= boo\s2.
id est,
Bos consenescit, at opera multa sunt bovis.
Cum ob aetatis imbecillitatem aliquis inutilis redditur ad obeundum munus. Nam divitum vulgus haud aliter ministris utitur, quam equis et canibus, aut paulo etiam inhumanius dum usui sunt, alliciunt, ubi senuerint, reiciunt. Unde consultum est, ut unusquisque sibi paret, quo senectutem suam commodius foveat, alatque, ne tum cogatur ex aliena liberalitate pendere, cum a nemine non contemnetur. Ac meminerit Diogenis apophthegmatis, qui rogatus, quidnam esset in hac vita calamitosissimum, respondit: ge/rwn a)/poros2, id est, Senex egens.
*apoti/seis2 xoi=re gi/garta.
i.
Acinos sus improba pendes.
Lues quod admisisti, reddes quod abstulisti non sine foenore. Quadrabit, ubi pusillum commodi magno dependitur malo. Natum apparet a rustico quopiam, qui verbis hisce comminatus sit sui pascenti racemos.
ARISTOTELES in Problematis sectione 26. problemate 47. iuxta Theodori supputationem, testatur hunc versiculum proverbio celebrem fuisse.
*arxome/nou te no/tou, kai\ lh/gontos2 bore/ao.
id est,
Surgit ubi notus exoriens, boreasque que residit.
Quo significabant tempus opportunum prosperae navigationi. Subauditur enim dei= plei=n, sive eu)= plei=n, propterea quod auster minus vehemens oritur, desinit autem perquam vehemens, diversum accidit in Aquilone. Atque huius rei philosophus causam admodum probabilem reddit. Non enim, inquit, ad septentrionem potius quam ad meridiem vergimus, et aquilo stat a septentrionibus, auster a meridie. Hinc fit, ut ille statim vehementior proxima invadat loca, deinde vehementiam suam ad longius remotos transferat, propinquis ortui mitior Hic e diverso, ad meridiem positos, primum urgeat: post ubi praeteriit, mitior ad nos veniat. Licebit et longius detorquere proverbium, nec id sine gratia, si quando significabimus tempus adesse comodum et aptum gerendae rei, ut cum illo congruat, quod alibi positum est: Cum pluit, molendum.
*atrwtos2 u(pa/rxeis2 w(s2 kaineu\s2, id est, Invulnerabilis es, ut Caeneus. De his, qui laedi non possunt. Est in poetarum fabulis, Caeneum munere Neptuni nullo telo vulnerari potuisse. Ceterum iuxta sidem historiae, Caeneum Thessalum quempiam aiunt fuisse rei bellicae cum primis peritum, adeo ut cum multis proeliis interfuisset, numquam vulnus acceperit. Denique cum Lapithis auxilium ferret
adversus centauros, deprehensus solus, ab hostium multitudine obrutus est, citraque corporis vulnus exstinctus. Itaque Lapithae, cadavere integro reperto, sparserunt rumorem, Caeneum in omni vita invulnerabilem fuisse. Venustius enuntiabitur per comparationem.
*alsin diasmhxqei\s2 o)/nait) a)/n ou)tosi\.
id est,
Acri sale hic perlutus adiuvabitur.
In eos dicebatur, qui vel aetate, vel vino delirarent. Quidam ab utribus translatum existimant, qui sale loti redduntur meliores, quod salis acrimonia, coriorum crassitudinem emendet. Itidem temulentia laborantes mos erat sale et oleo perungere, id adversus ebrietatem existimabatur. Quidam a vasis testaceis ductum malunt, quae sule imbuuntur, quo fidelius contineant liquorem infusum. Sumptum est autem proverbium ex Aristophanis Nebulis.
*all) ou)de\n dei= peri\ to\n bwmo\n ta\s2 e)pinoi/as2, id est, Atqui nihil opus iuxta aram cogitare. Consultandum antequam incipias, in ipso negotio sera consultatio. Sumptum a sacrificis, qui pro ritu sacrorum omnia praeparant, priusquam accedant ad aram. Nam in ipsis sacris periculosum existimabatur, si quid parum rite dictum ac factum fuisset a sacerdotibus, aut patrimis ac matrimis. Declarat M. Tull. in oratione De responsis Aruspicum: An si ludus constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille matrimus et matrima si terram non tenuit, aut thensam, aut lorum omisit, aut si aedilis verbo, aut nutu aberravit, ludi sunt non rite facit.
*arhs2 ta\ au)tou= o(/pla ou) saleu/ei, id est, Mars sua ipsius arma non iactat. Commode feruntur quibus assuevimus, quaeque nobis quadrant, etiam si sint gravissima. Iactamus enim, quod incommode ferimus. Unde Iuvenalis:
Nec iactare iugum vita didicere magistra.
Ita studiorum labor qui occideret athletam, non gravat eruditum.
*ari/gnwtos2 sma/ragdos2, e)n men tw| fa/ei skoteino\s2, id est, Insignis smaragdus, in luce quidem obscurus. In eos iaci solitum, qui praepostere ibi semet occultarent, ubi maxime conveniebat edere virtutis specimen. Plinius inter smaragdorum varietates commemorat, qui dicit sint caeci, quod colore sint obscuriore. Id vitii magis in sole deprehenditur, cum ingens color ille suaviter virens, nec sole mutetur, nec umbra, nec lucernis, ac ne aquis quidem. Quemadmodum idem docet Plin. lib. 37. c. 6.
*areos2 neotto\n, id est, Martis pullum, vocant ad bella magnopere propensum. Aristophanes in Auibus.
*areos2 neotto\s2, w)= neotte\ de/spota.
id est,
Pullus Gradivi, o pulle rector, atque here.
Sentit autem de gallo, qui quod omnium avium sit pugnacissimus bellacissimusque, unde et crista et calcaribus armatus est, Marti sacer est. Vel
quod is olim fuerit adolescens Marti in deliciis habitus, qui consueverit observare, Marte cum Venere cubante, ne quis deorum interveniret. Deinde cum illo dormiente Sol advenisset, Marsque turpiter esset deprehensus, iratus Gallum adolescentem in avem commutavit, manentibus etiamnum pristinae naturae vestigiis. Narrat hanc fabulam Lucianus in Gallo. Proverbii meminit et Laertius in vita Diogenis Cynici.
*asko\n bapti/zeis2 pneu/matos2 plhrh=, id est, Ventrem mergis vento plenum. Competit in eum, qui frustra conatur, ut qui castigat inemendabilem, quod inflatus uter, quantumvis immergas, rursum emicet. Natum videtur ex oraculo Sibyllae, quod illa edidit de civitate Atheniensi:
*asko\s2 bapti/sh|, dun/ai de/ toi ou) qe/mis2 e)/stai.
id est,
Uter tingeris, sed mergere nemo valebit.
*athktos2 a)/nqrwpos2 proshgorh/masin, id est, Immobilis sive inflexibilis alloquio. Ductum a cera, quae tractando mollescit. a)/thkton autem dicitur, quod non queat liquefieri. Competit igitur in hominem inexorabilem.
*apiw\n e)s2 a)patou/ria e)panh=k) e)s2 qarghliw=na, id est, Profectus ad apaturia, rediit Maio. Dici solitum in eos, qui licentius immorarentur negorio cuipiam. Athenis festum erat, quod Apaturia vocabant, id triduo peragebatur. Primum diem appellabant de/rpeian, propterea quod sub noctem convenientes fra/tores2 convivium agerent. Secundum appellabant a)na/r)r(usin, quod in eo rem divinam facerent Iovi Phratrio, ac Minervae. Tertium kourew=tin, quod iuvenes et puellae in gentem transcriberentur. Meminit Suidas copiosius de hoc festo, verum ea non multum attinent ad explicandum proverbium.
*egw\ sko/roda/ soi le/gw, su\ de\ kro/mmu) a)pokri/neis2, id est, Ego tibi loquor de alliis, tu respondes de cepis. Similimum illi: a)/mas2 a)ph/|toun, cum aliud respondetur, quam rogaris, vel contra, cum inepte respondetur inepte sciscitanti. Confinia sunt inter sese cepae, et allia.
*xrusoxoh/sein w)/|ou, id est, Aurificem te futurum arbitrabare. Natum aiunt ab huiusmodi quodam eventu. Invaluerat aliquando fama apud vulgus Atheniensium, in Hymetto monte magna auri fragmenta videri quae a formicis illis pugnacibus servarentur. Itaque quidam creduli sumptis armis exierunt illas expugnaturi, qui cum re infecta, frustraque sumpto labore redirent in urbem, irrisi sunt a ceteris civibus, illud obiectantibus, su\ de\ w)/|ou xrusoxoh/sein, id est, Tu credebas te futurum aurum. Memipit huius rei Eubulus in fabula cui titulus Glaucus:
*hmei=s2 po/t) a)/ndras2 kekropi/das2 e)pei/somen,
*labo/ntes2 ei)s2 u(mhtto\n e)celqei=n o(/pla,
*kai\ su\ e)pi\ mu/rmhkas2 h(merw=n triw=n
*ws2 xrusoteu/ktou yh/gmatos2 pefh/no/tos2.
id est,
Quoniam viris nos Cecropidis persuasimus,
Sumptis ut armis montem Hymettum incurrerent,
Contraque formicas cibaria tridui
Ferrent, velut fragmentula auri fusilis
Apparuissent.
In penultimo versu aut mendum est, aut defectus, fortasse pro su legendum si=ton. Itaque certe constabit versus:
*kai\ si=ton e)pi\ mu/rmhkas2 h(merw=n triw=n.
Exstat et apud Platonem lib. de repub. 5. *ti/ de\ hn)= o( so\s2 qrasu/maxos2, xrusoxo/hs2, ei)s2 tou= de\ nun= e)nqa/de a)fi/xqai, a)ll) ou) lo/gwn a)kouso/menos, id est, Quid autem erat tuus Thrasymachus, si auri fusor, ad eos, qui nunc hic sunt, advenisset, ac non potius rationes auditurus. Aeschines. a)pofoith/sas2 peri\ tou= tw| dh=lon o(/ti xrusoxoei=n e)ma/nqanen, a)ll) ou) to\ prokei/menon au)tw| pra/ttein h)\ pa/xein, id est, Cum hinc se subduxerit, perspicuum est quia aurum fundere didicit, potius quam id facere pative, quod ipsi propositum erat. Paroemia conveniet, ubi quis ingetes spes animo concepit, sed discedit frustratus. Quod fere solet accidere iis, qui suo sumptu mittunt, qui terras pervestigent incognitas, aut qui in fornaces alchemisticas omnia sua profundunt.
*xwri\s2 ta\ mer)r(a= kai\ silwa\n r(eu/mata.
id est,
Seiuncta sunt Merrhae, ac Siloam flumina.
De longo intervallo dissitis inter sese. Veluti si quis dicat, inter amicum et adulatorem plurimum interesse. Finitimum illi, xwri\s2 ta\ tw=n musw=n kai\ frugw=n, id est, Separatae sunt possessiones Mysorum et Phrgum. Apparet neotericum esse proverbium.
*yeudo/pura oi)on ta\ sa. De minis ac terriculis inanibus: aut cum ostenditur arte periculum, cum re nullum sit periculum. Translatum a militari astutia, qua fit, ut ad territandos hostes noctu diversis locis ignes incendant, ut ingens exercitus esse credatur. Eos ignes adsimulatos, *yeudo/pura vocant. Non habebit proverbii gratiam, nisi transferas ad eos, qui fumis verborum territare student aliquem, aut in fraudem illicere. Sic enim interdum falluntur et nautae.
*yu/ra to\n dio/nuson, id est, Psyra Bacchum. Stephanus et Suidas citant e Cratino: *yu/ra to\n dio/nuson a)/gontes2, id est, in Psyra Bacchum ducentes. Rursum: e)n neme/sei, *yu/ra te thn\ spa/rthn a)/geis2, id est, Et in Psyra Spartam ducis. Annotatum est et ab Hermolao Barbaro. Dictum adagium, ubi vinum appositum in convivio nemo gustat, aut de sordido apparatu. Psyra pusilla quaepiam insula est haud procul a Chio, in qua vinum non provenit. Meminit et Strabo libro 14. Hanc Homerus Odysseae g. yuri/hn appellat. In Graecorum commentariis reperitur scriptum aliquoties yura=| finali circumflexo, sed mendose, ni fallimur.
*w oi(/a kefalh\, kai\ e)gke/falon ouk e)/xei, id est, O quale caput et cerebrum non habet. De his, qui corporis specie praecellunt, ingenio carentes. Natum ex Apologo, qui circumfertur inter Aesopicos. Vulgo quoque vaecordibus et insipidis aiunt cerebro vacuum esse caput.
*wmhsth\s2 dio/nusos2, id est, Crudelis
Bacchus. Baccho quondam vivos homines sacrificari mos erat. Unde in crudeles convenit, sive quod temulentia reddat feroces, et immites.
*tou=to u(po/dhma e)/r)r(aye men i(stia=os2, u(pedu/tato de\ a)ristago/ras2, id est, Hoc calciamentum Histiaeus quidem consuit, ceterum Aristagoras induit. Diogenianus admonet dici solitum in eos, qui callide sua malefacta in alios reiciunt. Adagium natum est ex huiusmodi historia. Histiaeus quispiam patria Samius, Dario amicus, ab eodem in Persidem missus est, illic diutius commoranti incessit patriae revisendae desiderium. Verum cum a Rege commeatum impetrare non posset, scribit ad Aristagoram ex fratre nepotem, ut Iones ad defectionem sollicitaret, videlicet ut hac occasione dimitteretur. Excogitavit autem novum literarum transmittendarum genus, cuius meminit et Aulus Gellius Noctium Atticarum libro 17. cap. 9. Servo cuidam spectatae fidei, diu oculos aegros habenti, capillum ex omni capite, tamquam medendi causa deradit, caputque eius leve litterarum formis compingit. His literis, quae voluerat, scripsit. Hominem postea quoad capillus adolesceret, domi continet. Renatis pilis, ad Aristagoram mittit. Et cum ad eum veneris, inquit, mandasse me dicito, ut caput tuum, sicut nuper egomet feci deradat. Servus ut impetratum erat, ad Aristagoram venit mandatum domini adfert. Is non esse frustra ratus, capite deraso literas legit, ac mente Histiaei cognita, totam ferme Ioniam ad defectionem traxit. Darius posteaquam haec cognovisset, descivisse Iones, Histiaeum in consilium adhibet, quem potissimum in Asiam mittere oportebat ad res componendas. Is persuadet ut se mittat, utpote idoneum ad sarciendam defectionem Ionum. Itaque posteaquam in Asiam devenisset, iamque in suspicionem venisset Sardium praefecto, tamquam auctor huius motus fuisset, hoc audivit ab eodem: ou(/tw toi i(stiai=e e)/xei kata\ twdta ta\ prh/gmata, tou=to to\ u(po/dhma e)r)r(ayas2 me\n su\, u(pedu/sato de\ o( a)rista go/rhs2, id est, Sic hae res habent Histiaee. Tu quidem calceum hunc consuisti, ceterum Aristagoras induit. Meminit et Herodotus quinto et sexto libro, in hunc modum efferens quemadmodum retulimus. Significabat autem eius consilii primum fontem et auctorem fuisse Histiaeum, administratorem Aristagoram. Ea vox deinde, ut fit, vulgo cognita commenti novitate, in populi fabulam abiit. Videtur magis convenire, quoties in astutis et improbis consiliis alteri alter auxilio est, mutuaque opera sese iuvant. Nam dare consilium, est tamquam calceum consuere, uti consilio, et exsequi, est velut inducere calciamentum.
*a mh\ kate/qou, mh\ a)ne/lou, id est, Quae non posuisti, ne fustollas. Citatur a Platone libro De legibus undecimo tamquam ex poeta quopiam. Laertius refert inter Solonis leges, sentiens, opinamur, de terminis agrorum non movendis, quos maiores fixissent. Convenit in furaces, et in eos, qui repetunt quod non crediderunt: item qui sibi postulant, acceptum ferri, quod non praestiterunt.
*bolbou\s2 zhtei=, id est, Bulbos quaerit. Iocus proverbialis in eos, qui iuxia Persium:
Obstipo capite defi unt lumina terrs.
Plurarchus in Sympovacis: kai\ ga\r o( gelw/menos ou(tosi\, kai\ paroimiw/dhs2 e)/fh, bolbo\s2 ou) mikro/thti diafeu/gei to\n kerauno\n, a)ll) e)/xwn du/namin a)ntipaqh=, kaqa/per h( sukh= kai\ to\ de/rma th=s2 fw/khs2, id est, Etenim ridiculus iiste, inquit, et proverbio obnoxius bulbus, haud ideo fulmen effugit, quod pusillus sit, sed quod vim habeat contrariam fulmini, quemadmodum et ficus arbor, et vituli marini pellis. Porro risus proverbialis, de quo meminit Plutarchus, sumptus est, ex Aristophanis Nebulis, ubi Strepsi ades Socratis ingredies scholam, admiratur discipulos Socratis prono capite terram spectantes. Respondentique cuipiam.
*zhtou=sin ou(toi ta\ kata gh=s2. bolbou\s2 a)/ra
*zhtou=si, mh\ nun= tou=to/ge fronti/zete,
*egw/ ga\r oi)=d' i(/n) ei)si\ mega/loi kai\ kaloi\.
id est:
Quaerunt habet quae terra, Strepsiades. Bulbos scilicet
Quaerunt, rei sed cura ne quid istius
Vos angat, ego enim nout ubi sunt magni et boni.
Quod si quis malit referre ad id, quod est apud eundem poetam in Pluto, tauto\n qu/mon fago/ntes2, id est, Qui easdem mecum cepas edistis, equidem haud magnopere repugnarim. Significat autem tenues amicos, qu que, ut ait Terentius, paupertatem una tulerunt gravem. Persius item Satyra quarta, de sordido et impendie tenaci, parcoque.
Hoc bene fit, tunicatum cum sale mordent
Cepe, et farratam pueris plaudentibus ollam.
Exstat apud eundem Aristophanem in Contionatricibus et alius de bulbo iocus huiusmodi, kata|fa/gwn bilbw=n xu/tran, id est, Qui deuoravit bulborum ollam. Verba sunt aniculae ad iuvenem detrectantem coitum, quod unus duabus par esse non posset, kalw=s2, inquit, e)pei=d' a)/n katafa/ghs2 bwlbw=n xu/tran. Nam balbos irritare Venerem testatur et Martialis:
Nil aliud bulbis, quam satur esse potes.
Et Columella in carmine:
Iam Megaris veniant genttalia semina bulbi.
Sunt autem multae bulbi species, sed omnes, inquit Dioscorides lib. 3. habent acrimoniam, et calore Venerem stimulant, quemadmodum eruca, de qua Columella:
Excitet ut Veneri tardos eruca maritos.
Suidas duo de cepis adagia refert, krommu/a e)sqi/ein, id est, Cepas edere: et krommu/wn o)sfrai/nesqai, id est, Cepas odorari, quae suo reddidimus loco.
SEneca in libello De moribus: Quid enim stultius est, quam quod dici solet, via deficiente, viaticum quaerere, aut augere? Quadratin senes avaros. Laborat enim ea aetas plerumque hoc vi io, ut quo minus superest vitae, hoc magis sit de victu sollicita. Contra iuventus huius studii vel maxime negligens est. M. Tull. in Catone Maiore: Auaritia vero senilis quid sibi velit, non intelligo. Potest enim quidquam esse absurdius, quam quo minus viae restat, eo plus viatici quaerere?
*afei\s2 thn\ u(pe/ran. to\n po/da di\w/kei i. Omissa hypera, pedem sectatur.
Convenit, ubi quis omissis his quae magis ad rem attinebant, levicula quaepiam curat. Hyperae nautici funes sunt, quibus antennarum cornua traducuntur. Pedem autem vocant imam clavi partem. Verum hyperarum maximos usus in navigando. Suidas adagium citat ex Hyperide. Item qui scripsit scholia in Demosthenem, ex libro peri\ tari/xous2 primo.
*bekkese/lhnos2, proverbio dicebatur stupidus ac delirus, sideratus, aut ad modum senex. Beccus Phrygum antiquissima lingua panem significat auctore Herodoto libro secundo, selh/nh lunam. Unde Arcades, qui volunt mortalium omnium antiquissimi videri, prose/lhnoi, dicuntur, tamquam antiquiores ipsa luna. Quod notat Apollonius libro Argonauticon quarto:
*arka/des2 oi(\ kai\ pro/sqe selhnai/hs2 u(de/ontai.
Psammiticchus cunt rex, hoc argumento deprehendit, Phrygios omnium antiquissimos fuisse, quod pueri qui nullam vocem hominis audierant, Bacchum sonarent. Suidas hoc loco iocans, negat mirum videri debere, si caprarum vocem imitati sunt, qui fuerunt a capra nutriti. Nam id asserit Herodotus. Utitur Plutarchus libro primo De vitis Philosophorum: kai\ ga\r pla/twn o( megalo/fwnos2, ei)pw\n, o( qeo\s2 e)/plase to\n ko/smon pro\s2 e(autou= u(po/deigma, o)/zei lh/rou bekkeselh/nou, kata/ ge tou\s2 th=s2 arxai/as2 kwmw|di/as2 poi/htas2, id est, Etenim Plato vocalis, cum ait: Deus condidit mundum ad suam ipsius imaginem, olet delirationem Becceselenam, quemadmodum loquuntur veteris comoediae scriptores. Sum ptum est proverbium ex Aristophanis Nebulis:
*kai\ pw=s2 w)= mwre\ su\ kai\ kroni/wn o)/zwn kai\ bekkeselhne.
id est:
Et quo pacto stolide tu, et Saturnia elens, et Becceselene.
Quo loco complura super hac dictione referuntur ab interprete, si quis forte requirit.
*amaqh\s2 a)nacuri/da periqe/menos2, pa=si tau/ thn endu/knei, id est, Imperitus subliga culum sive brachas indutus passim eas ostendit. In eum congruit, qui propter insolentiam etiam ineptissimis rebus effertur. Nam rerum imperitis quidquid peregrinum ac novum esse videtur elegas. Eruditi quidam putant Anaxyridem Graecis dici quas Latini vocant brachas, sive feminalia, quae tegebant mediam corporis partem una cum feminibus. Brachae igitur Barbaricae vestis genus erat, sed praecipue Gallorum quorundam. Unde et Gallia Brachata dicta est. Anaxyridem vero et Persis in usu fuisse declarat Strabo. Vidimus Venetiae patritios iuvenes si quando peregrinantur, gaudere Gallicis subuculis, absque veste superiore, quod idem domi non faciunt. Quadrabit et in eos, qui sibi videntur aliquid, quia Gallice loquantur inter Germanos, aut qui vocibus obsoletis, obscuris aut peregrinis venditant sese. Subolet hoc ab Apostolio additum ex huius aetatis adagiis.
*h a)qhna=s2 yh=fos, id est, Minervae suffragium. De exacto iudicio: contrarium illi, u(=s2 e)/krinen, id est, Sus iudicavit. Sed lepidius fiet, si per ironiam efferatur in stupidum, et nullius iudicii hominem.
*dia\ toi/xou lalei=n, id est, Per parietem loqui. Dicitur qui ridicule quid facit. Sive quod obstnte pariere neuter alterum audit, sive quod ad eum modum colloquuntur amantes: ut testatur Ouidius de Pyramo, et Thysbe.
*dia\ mesou= kai\ limo\s2 e)/r)r(ei kai\ ka/llist) a) po/llutai, id est, Intercapedine optime perit fames. Mora multis rebus affert temedium, et maxime iracundiae. Invenitur etiam hoc in terpretamentum, ut sit sensus: Exstincto famelico, fames item pereat necessum est.
*andri/anta gargali/zeis2, id est, Statuam colas gutture. De re maiorem in modum absurda, quaeque fieri nullo pacto possit. Veluti si quis hominem praepotentem et invictum frustra conetur opprimere. Nec enim liquescit statua.
*anous2 o( makro\s2, id est, Amens qui longus, hoc est, quod unlgo dictitant, praelongis mentem deesse, pusillis nimium adesse animorum. Sumptum videtur ex Sophocle, apud quem hi versus sunt in Aiace flagellifero:
-*ou) ga\r oi( platei=s2,
*ou) d' eu)run/wtoi fw=tes2 a)sfale/statoi,
*all) oi( fronou=ntes2 eu)=.
id est:
- Non enim his,
Qui porriguntur mole vasta corporis,
Latoquetergo, niti oportere maxime,
Verum mage illis, qui valent prudentta.
Videtur in eadem ferme sententia fuisse Homerus. Tydeum fingens corpore pusillo, ceterum strenuum. Sic enim ait Iliados E.
*tudeu/s2 toi mikro\s2 me\n e)/hn de/mas2, a)ll) maxhth\s2.
id est,
Strenuus in pugna Tydeus, sed corpore parvus.
Idem habetur in obsceno carmine:
Utilior Tydeus, qui si quid credis Homero,
Ingenio pugnax, corpore parvus erat.
Et apud Sratium:
Maior in exiguo regnabat corpore virtus.
*antio/phs2 qrh=nos, id est, Antiopae luctus. Dici consuevit, ubi quis immerens calamitatibus affligitur, deinde malis eximitur. Natum adagium ab Antiopae fabula, quae Nictei filia fuisse narratur. Ea cum esset a cive quodam vitiata, pater gravius irascens, ad fratrem Lycum mittit, ut de ea supplicium sumeret. At ille, quod uterum ferre videret, misertus pepercerat. Itaque peperit Zethum et Amphionem, quos ille in montem abiecit. Erat autem huic uxor nomine Dirce, quae simul atque sensit virum suum Lycum Antiopae captum amore, puellam in montem abductam tauri cervicibus alligat, suspensis a cornibus tedis ardentibus, parans illam hoc exitii genere conficere. Verum ad vociferationem Antiopae concursum est, cum a vicinis rusticis, tum ab Amphione Zethoque, qui matrem agnitam eripiunt, et a Dirce poenas sumunt.
*aleu a)po\ mei/zonos a)ndro\s2.
id est:
Qui te fortior est, hunc tu vitare memento.
Cave a commercio potentium: habe commercium cum aequalibus. E enim optimatum familiaritas, aut servum facit et turpem: aut si nescias adulari, periculis obicit. Cum paribus ut multo suavior, ita tutior etiam vita est. Pindarus in Nemeis: ei)/dei deka/tw|, xalepa\ d) e)/ris2 a)nqrw/pois2 o(milei=n kresso/nwn, id est, Cave certamen congredi cum hominibus potentioribus. Congruit cum eo, quod alibi dictum est: Procul a Iove, et fulmine. Et illo: Longae regum manus. Herodotus in Urania: kai\ ga\r dun/amis2 u(pe\r a)/nqrwpon h( basilh=os2 e)sti kai\ xei\r u(permh/khs2, id est, Etenim potentia regis supra hominem est, et manus praelonga.
*aneu cu/lou mh\ ba/dice, id est, Absque ligno ne ingrediare. Inermis ne sis: ve rum semper ad manum sit, quo depellas, si quis forte quaerat laedere. Natum aiunt a Cleomene quodam Atheniensium duce. Is cum esset in insaniam versus, quod omnibus haberetur exosus, baculum gestans, obambulare consuevit, quo propulsaret impetentes.
*gra=es2 kwqwnizo/menai, id est, Anus eothonizantes. De vetulis indecore lascivientibus. kw/qwn enim temulentum significat: inde fictum verbum kwqwni/zein. Athenaeus libro undecimo variis auctoribus cothonem esse ostendit poculi genus, unde dicatur kwqwni/zesqai, pro inebriari, et kwqwnismo\s2 ipsa temulentia. Et Hesychius admonet, Graecis hominem tumulentum appellari cothonem, quemadmodum Latini lagenam vocant aut utrem. Horatius in Odis, in anum uxorem pauperis Ibyci:
Te lanae prope nobilem
Tonsae Lucertam, non citharae decent,
Nec flos purpureus rosae,
Nec poti vetulam faece tenus cadi.
De anu saltante dictum est alias.
*gumnh=| kefalh=|, id est, Nudo capite facere quaepiam dicuntur, qui palam, ac citra pudorem omnem faciunt. Qui rem pudendam faciebant, iis mos erat centombus caput operire. Plautus in Captivi duo: Ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt, quam in tribu aperto capite fontes condemnant reos. Neque refert utrum hic aperto, an operto legas per ironiam: nam sensus idem utriusque lectionis. Usus est hoc proverbii titulo et Cyrillus, interpretans Ioannis Euangelium, et divus Chrysostomus in Encomio Babylae marryris. Tegit et Socrates faciem apud Plaronem in Phaedro dicturus vituperationem amoris.
MEretur omnino Plautinus ille senarius ex Captivis duobus, ut inter adagia recenseatur:
In re mala, animo si bono utare, adiuvat.
Fortiter ferendo vincitur malum, quod evitari non potest. Eandem sententiam paulo secus explicat in Pseudolo:
Bonus animus in re mala dimidium est mali.
*gunaiko\s2 o)/mma toi=s2 a)kma/zousin be/los2.
id est,
Mulieris oculus spiculum iuvenibus est.
Et Virgilius:
- Uritque videndo
Femina.
Idem:
Ut vidi, ut perii, ut me malus abstulit error.
Illud aiias recensuimus, e)k tou= o(ra=n gi/gnetai to\ e)ra=n, id est, Ex aspectu nascitur amor.
*deka/pous2 skia/ e)sti, id est, Decempes umbra est, id est, cenandi tempus. Veteres umbris notabant horas diei. Lu cianus in Gallo: *sunexe\s2 e)piskopw=n o(posa/poun to\ stixoi=on ei)/h, id est, Assidue observans quot pedes haberet linea. Olim qui vocabant ad cenam, designabant ad quam umbram solarii vellent adesse convivas. Itidem qui vocabantur ne venirent ante tempus, rogabant, ad quotam lineam esset veniendum. Porro umbra decem pedum erat gratissima parasitis, cenae spem faciens, quemadmodum et fumus largior exiliens e culina. Huius adagii usum nullum videmus, nisi si quis significare volens hominem vehementer edacem, dicat illi magnopere placere umbram decempedem. Aut nihil agere quempiam nisi observare umbram decempedem: quomodo utitur Aristophanes in Contionatricibus:
*soi\ de\ melh/sei
*otan h( deka/poun to\ stixoi=on
*liparw=s2 xwrei=n e)pi\ dei=pnon.
id est,
Verum hoc fuerit tibi curae,
Ubi facta sit umbra decempes,
Ad lautam accurrere cenam.
Ammianus libro 23. tra dit, apud Persas nullam horam praescriptam sumendi cibum praetet quam regibus, sed suum cuique ventrem solarium esse, et apud Plautum, si satis commeminimus, parasitus quispiam destomachatur in eos, qui horologiorum usum commenti sunt, cum venter sit optimum horologium. Adagium refertur a Suida.
*diago/ras2 o( mh/lios2, id est, Diagoras Melius. In sceleratum ac foedifragum et impium. Hic capta Melo vixit, et Atheniensium sacrorum mysteria usque adeo contempsit, ut complures averterit a religione, dercrrueritque ne iam vellent initiari. Praeterea arcana illa mysteria, quae nefas est profanis edere, ille impius in vulgus ex tulit mod8s omnibus irridens. Quas ob res ab Atheniensibus proscriptus est, eamque proscriptionem palam in aerea columna posuerunt, addito praemii loco talento, si quis hominem occidisset, si quis vivum adduxisset, duobus. Meminit huius Aristophanes in Auibus:
*hn a)poktei/nh| ti\s2 u(mw=n diago/ran to\n mh/lion
*lamba/nein ta/lanton, hn)/ te tw=n tura/nnwn ti/s2 tina
*tw=n teqnhko/twn a)poktei/nh|.
id est,
Si quis e vobis Diagoram Melium interfecerit,
Praemptum seret talentum, sique quis quem e mortuis
Inter emertt tyrannis.
Haudquaquam alienum est a proverbiali figura, quod in Pericle scripsit Aristides, nempe Periclem oratorem reliquos in dicendo sexdecim praeterisse pedibus, le/gwn, inquit, w(s2 e)kkai/deka me\n podw=n h)|rei tou\s2 r(h/toras2 e)n toi=s2 lo/goi=s2, mo/nou de\ peiqw/tis2 e)peka/qizen en toi=s2 xei/lesi, pa/nta de\ ei)=naifluari/an pro\s2
e)kei=non, id est, Dicens illum sexdecim pedibus vicisse Rhetores dicendo, atque in unius illius labiis insedisse suadelam quandam. Cetera vero omnia nugas prae hoc fuisse. Itaque sexdecim pedibus pro maximo intervallo dixit. Sumpta metaphora a stadiis cursorum. Locus autem hic de Pericle est apud Eupolim comicum, in comoedia cui titulus: *dh=moi,
*kra/tistos2 ou(=tos2 e)ge/net) a)nqrw/pwn le/gein.
*opote pare/lqei w(/sper oi( a)gaqoi\ dromei=s2
*ekkai/deka podw=n h)=|re le/gwntou\s2 r(h/toras2.
*taxu\s2 le/gein men, pro\s2 de\ au)tou= tw| ta/xei,
*peiqw/tis2 e)peka/qizen e)n toi=s2 xei/lesin.
id est:
Hic inter homines plurimum unus polluit
Dicendo, quoties praeteribat, utt bonus
Agilisque cursor, sexdecim spatio pedum
Linquebat a se ceteros iam rhetores.
Sermone celer erat, celeritati aderat huic
Suadela quaedam illius insidens labris.
Hos versus et Aristph. adducit in Acharnensibus ex Demis Eupolis adiunctis his duobus.
*ou(/tws2 e)kh/lei, kai\ mo/nos2 tw=n r(hto/rwn,
*to\ ke/ntron e)gkate/lipe toi=s2 a)krwme/nois2,
id est:
Adeo movebat, atque solus rhetorum,
Aculeum in animis liquit audientium.
M. Tull. in Bruto: Quam deam, inquit, in Periclis labris scripsit Eupolis sessitavisse. Huius immodicam eloquentiam idem taxavit in eadem comoedia:
*enteu=qen o)rgh=| perikle/hs2 o( o)lu/mpios2.
*estra/pt) e)bro/nta, cuneku/ka thn\ e(lla/da.
id est:
Pericles at indignatus hinc Olympius.
Tonat, coruscat, miscet omnem Graectam.
Porro quod ad suadelam attinet id imitatus Ennius apud Ciceronem in Catone Maiore, M. Cethegum Suadae medullam dixit. Ab huius proverbii forma non discrepar illud Aristophanis: e)k tw= nefelw=n,
*tw=n e(llhn/wn ei)=nai/ le/gein e(kato\n stadi/oisin a)/riston.
id est:
Ut Graiorum dicat gentem stadiis praecedere centum:
Lepidius etiam erit, si pro pedibus parasangas dixeris.
*li/qos kulin do/menos2 to\ fu=kos2 ou) poiei=.
id est:
Musco lapis volutus haud obducitur.
Qui non potest eodem in loco consistere, raro sit, ut ditescat. Id totidem paene verbis etiam hodie dicunt. Simile illud Fabii: Planta, quae saepius transfertur, non coalescit.
*litu/ersan w)dhn\ a)/deis2, id est, Lityersam cantionem canis. Lityerses notus erat Midae Regis. Hic cum ageret in Celaenis, exceptos eos, qui advenissent, compellebat, ut secum meterent, dein de praesectis capitibus, reliquum corpus manipulis involuebar. Idem instituit, ut in honorem Midae thericos, id est, aestivus, aut messorius hymnus caneretur, unde
ductum proverbium, ut qui non ex animo canerent, aut qui coacti canerent, hi Lityersam cantionem canere dicerentur. Menander in Chalcedonio:
*adonta litue/rshn a)p) ari/stou te/ws2.
Meminit huius fabulae Iulius Pollux lib. De rerum vocabulis 4. capit. peri\ a)sma/twn e)qnikw=n. Sed hoc novat, Lityersam loris caedere solitum, quos metendo vicisset, sed cum qliquando incidisset in messorem se robustiorem, ab eo trucidatum fuisse. Quosdam autem auctores esse, Herculis manu periisse. Proinde cantionem eam ad patris desiderium leniendum fuisse repertam. Lityersae meminit et Theocritus.
*ludo\n ei)s2 pedi/on prokalei=s2, id est, Lydum in campum provocas. In eum competit, qui lacessit iamdudum ad id propensum, ac promptum. Notati sunt Lydi, quod ad bellum capessendum aequo propensiores essent. Herodotus lib. 1. docet Lydos aequitatu valuisse. Proinde Croesus optat Iones equitatu venire oppugnatum Lydos. Finitimum ei, quod alibi recensuimus, to\n i(/ppon ei)s2 pedi/on.
*lu/xnou a)rqe/ntos gunh\ pa=sa h( au)th\. id est, Lucerna sublata, nihil discriminis inter mulieres. Sentit Adagium nullam mulierem non esse impudicam, si detur facultas sine teste peccandi. Recenset Apostolius, et usurpatur a Plutarcho in Praeceptis connubialibus.
*lusistra/tou plou=ton ploutei=s2, id est, Lysistrati divitiis dives es, Proverbialis ironia de magnopere tenuibus. A Lysistrato quodam tractum, extremae paupertatis homine.
*me/ne bou=s2 pote\ bota/nhn, id est, Exspecta bos olim herbam. Dicendum ubi quid sero contingit. Laborat enim bos in agricolando, sed aliquando gustatura herbam enatam. Finitimum illi:
- Et adhuc tua messis in herba est.
*me/ne grad e)mo/n se pai=da filh/sonta, id est, Exspecta anus meum filium, te suaviaturum. Nam priusquam adolescat puer, illa decesserit. Confine superiori, cum sera spes ostenditur.
*me/gas2 kulhkth\s2 en mikrw| ge pra/gmati.
id est,
Versator ingens in negotio levi.
Nam addita coniunctiuncula constabit versus. Quadrat in eos, qui arte parum honesta sibu divitias parant. Natum ab Eudamidae apophthegmate. Is erat Archidami filius, frater Agidis. Cum musicus quidam feliciter videretur cecinisse, quispiam ex iis, qui aderant, rogabat Eudamidam, quid de eo sentiret, respondit: me/gas2 khlhkta\s2 en mikrw=| pra/gmati, id est, Magnus delinitor in re parva, quia existimaret operosam esse scientiam sed nihil adferentem utilitatis. Recensetur a paroemiographis. Refertur a Plutarcho in Laconicis, nisi quod illic legitur, khlhkth\s2, quod oratorum sit delinere, ac movere affectus. Huic non dissimile est, quod Musonius ait apud Aulum Gellium libro quinto, capite primo, in eos, qui modulatu vocum, ac lenociniis
verborum excitant inanem applausum auditorum: Scito, inquit, illic non philosophum loqui, sed tibicinem canere.
*du/skwfos duskw/fw| e)kri/neto, o( de\ krith\s2 hn)= kwfo/teros2, id est, Sutdaster cum surdastro litigabat. Iudex autem erat utroque surdior, cum res agitur inter undequaque ridiculos ac stultos. Exstat in hanc sententiam epigramma Graecum Nicarchi:
*duskw/fw| du/skwfos e)kri/neto, kai\ polu\ ma=llon
*hn o( krith\s2 tou/twn tw= du/o kwfo/teros2,
*ws2 o( men a)nte/legen, to\ enoi/kion au)to\n o)fei/lein
*mhnw=n pe/nq), o( d' e)/fh, nukto\s2 a)lhleke/nai.
*emble/yas2 d' au)toi=s2 o( krith\s2 le/gei. e)s2 ti/ ma/xesqai;
*mhth\r e)sq) u(mi=n, a)mfo/teroi tre/fete.
Id Thomas Morus olim adolescens, scite vertit hunc in modum:
Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit actor,
Ipse tamen iudex, surdus utroque maegis.
Pro aedibus hic petit aes, quinto iam mense peracto.
Ille refert, tota nocte mihi acta mola est.
Aspicit hos iudex, et quid contenditis? inquit,
An non utrique est mater? utrique alite.
*edi/daca) se kubista=n, kai\ su\ buqi/sai me zhtei=s2, id est, Docui te urinandi artem, et tu me vis demergere. In eos quadrat, qui benefacta malefactis retaliant, et beneficium acceptum in eius ipsius vertunt perniciem, a qo acceperunt. Sapit faecem.
*anti\ xari/entos2 i)atrou=, kako\s2 poihth\s2 kalei=sqai e)piqumei=s2, id est, Pro venusto medico malus poeta dici cupis. In eum dici solitum, qui non contentus artis suae professione, in qua locum mediocrem obtinebat, pergit aliena profiteri, in quibus non perinde sit exercitatus, nec parem proinde gloriam reportaturus. Periander quispiam non incelebri fama medicus, et eius artis vel cum primis doctus, ad poetices studium deflexit, et ineptos quosdam versiculos scribere coepit. Hinc vulgaris iocus increbuit. Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis tribuit hoc dictum Archidamo Agesilai filio.
*apo\ kw/phs e)s2 to\ bh=ma, id est, A remo ad tribunal. Dici solitum, ubi quis repente ab infima conditione provehitur ad honesti muneris administrationem. Taxat Demadem oratorem Syrianus Hermogenis interpres, qui citra cognitionem artis, statim ad agendas causas irruperit: a)po\ th=s2 kw/phs2 a)ni/ptois2 to\ tou= lo/gou xeroi\n e)pi\ to\ bh=ma phdh/sas2, id est, Qui illotis ut aiunt, manibus a remo ad tribunal irruit.
*es2 ou)rano\n ptu/eis2, id est, In caelum expuis, id est, facis quod in tuum ipsius recidat caput. Aut obloqueris his, qui facile possint laedere. Siquidem qui in caelum expuit, primum videtur caelites ipsos adficere contumelia: deinde fit saepius, ut sputum in ipsius faciem recidat. Confine illi: pro\s2 ke/ntra lakti/zein, id est, Adversus stimulum calcitrare.
*ei(=s2 qeo\s2 kai\ polloi\ fi/loi, id est, Unus Deus, et plures amici. Proverbium
admonet quam plurimos esse parandos amicos, quod hi secundum Deum plurimum opitulari possint. Quamquam Hesiodo non probatur polufili/a, neque rursum a)ceni/a.
*ei) turo\n ei)=xon, ouk a)\n e)deo/mhn o)/you, id est, Si caseum haberem, non egerem obsonio. Dicendum, ubi quis minimis vilissimisque contentus est. Refertur apud Plutarchum in Laconicis, cum Lacon quispiam cauponi dedisset parandum obsonium, atque is peteret caseum et oleum, quibus illud condiret, Non opus, inquit Lacon, fuisset mihi obsonio, si caseum habuissem. Si quis pro caseo malit hoc loco butyrum, cum eo non pugnabimus: videtur enim butyrum magis congruere oleo.
*ei)s2 trumalihn\ ou)x o(si/hn to\ ke/ntron w)qei=s2, id est, In foramen haud licitu, stimulum trudis. Dicterium Sotadis in Philadelphum, qui sororem Arsinoen exemplo Iovis uxorem duxerat, quo quidem dicto offensus rex, capitis supplicium sumpsit de eo, qui dixerat. Meminit Plutarchus in libello, De liberis educandis.
*ei) mh\ le/geis2, a)po\ tou= de/rmatos2 fai/nh|, id est, Etiam si non dicas, pelle prae te fers. Res ipsa redarguit mendacem, et oris habitus. Unde illud Ciceronis, Nisi fingeres, non sic diceres, videtur ex apologo natum.
*ei)/lhfen h( pagi\s2 to\n mun=. id est, Laqueus murem coepit. De recte meritoque deprehensis, et malo dignis. Quasi dicas: Lupus in foveam incidit, aut aper in casses.
*ek tw= au)tw=n tragw|di/a| gi/netai kai\ kwmw|di/a gra/mmatwn, id est, Ex iisdem literis comoedia, tragoediaque componitur. Convenit in eos, qui eadem de re norunt diversa fingere, Aut qui eadem opera diversa possunt.
*emprosqen krhmno\s2, o)/pisqen lu/koi, id est, A fronte praecipitium, a tergo lupi. Cum aliquis hinc atque hinc duob. maximis praemitur malis, ut in utrumque inciderit, pereundum sit.
*eno\s2 xano/ntos2 mete/xhken e(/teros2, id est, Cum oscitat unus, statim oscitat et alter. Dicendum quoties exemplo peccati, statim provocatur aliquis ad simile facinus. Fit autem hoc occulta quadam naturae vi, ut qui viderit oscitantem, cogatur et ipse oscitare, Cuius rei causam etiam reddere conantur philosophi. Simili modo transeunt et quidam animorum affectus. Socrates apud Platonem in Charmid. kai\ o( kriti/as2 a)kou/sas2 tau=ta, kai\ i)dw/n me a)porou=nta, w(/sper oi( tou\s2 xasmwme/nous2 katantikru\ o(rw=ntes2 tauto\n, tou=to cumpa/xousin, ka)kei=nos e)/doce/ moi u(p) e)mou= a)porou=ntos2 a)nagkasqun=ai kai\ au)to\s2 a(lw=nai u(po\ a)pori/as2, id est, Haec ubi audivit Critias, meque vidisset haesitantem, quemadmodum ii, qui ex adverso videnr oscitantes, eodem affectu corripiuntur, itidem etille mihi visus est mea dubitatione cogi, ut et ipse a dubitatione corriperetur. Oscitantiam autem Latini vocant torporem, et indiligentiam. Qui cum ignavis vivit,
facile fit illorum similis. Omnes enim proclives sumus a labore ad libidinem, ut ait Comicus. Torpedo piscis suo contactu protinus torpidum reddit. Plato in Menone: dokei=s2 moi o(moio/tatos2 ei)nai tau/th| th=| platei/a| na/rkh| th=| qalatti/a|, kai\ ga\r au(/th to\n a)ei\ plhsia/zonta kai\ a(pto/menon narka=n poiei=, kai\ su\ dokei=s2 moi\ nun= e)me\ toiou=to/n ti pepoihke/nai narka=n, id est, Videris mihi similimus esse isti latae torpedini marinae. Nam haec quoque semper eum, qui accedit ac tangit, torpidum reddit. Et tu videris mihi quoque tale quiddam fecisse, ut torpeam.
*en toi=s2 to/pois2 tw= tuflw=n la/mwn basileu/ei, id est, In regione caecorum rex est luscus. Inter indoctos, qui semidoctus est, doctissimus habetur. Inter mendicos, qui paululum habet nummorum, Croesus est. Sapit vulgi faecem.
*en a(/lw| draska/zeis2, id est, In area occultaris. De eo, qui in eo versatur negotio, ut non possit non esse conspicuus. Aut qui sic latitat, ut a nemine tamen non conspiciatur. Nam in area nullae latebrae.
*eco\n fugei=n mh\ zh/tei di/khn, id est, Cum fugiendi potestas est, ne quaere litem. Ab Alcibiadis apophthegmate natum. Is cum e Sicilia citaretur ab Atheniensibus, ut criminibus responderet, abdidit sese, negans litigandum esse, si quo modo liceret effugere. Subicientibus aliis, Non igitur confidis patriae de te iudicaturae. Imo, inquit, ne matri quidem crediderim. Metuerem enim ne fors imprudens albi calculi loco nigrum immitteret. Alcibiadis sentetiae subscriberet, quisquis litium expertus est. Graecis unico verbo dicuntur fugodikei=n, qui litem detrectant.
*epi\ bu/rshs2 e)kaqe/zeto, id est, In tergore bovis desedit, id est, supplex implorat auxilia. Natum adagium a consuetudine vernacula Scythis, quemadmodum testatur Lucianus in Taxaride. Nam apud hos si quis forte laesus esset, neque suppeteret ulciscendi facultas, immolato bove carnes minutim sectas coquebat, ipse in tergore humi strato sedebat, manibus in tergum reductis. Idque maximum supplicandi genus apud illos habebatur. Accedebat quicumque vellet opitulari, et carnium portione gustata, dextroque pede tergori imposito, pollicebatur pro viribus auxilio futurum. Atque hoc foedus apud Scythas sanctissimum habebatur.
*ephlus2 to\n e)/noikon, id est, Advena inquilinum, subaudiendum, e)ce/balen, id est, eiecit. Usus fuerit, cum alienae professionis quispiam alium in propria vincit arte. Quod genus, si theologus in arte grammatica superet grammatices professorem. Aut si arrogatus, aut adoptivus, filium eiceret e familia, aut miles adscitius eiceret colonos.
*sardw/nios ge/lws2, id est, Sardonius risus. De risu ficto, aut amarulento, aut insano denique. Et sensus et origo proverbii adeo varie tractatur ab auctoribus, ut vereamur, ne risus hic Sardonius non citra risum legatur, tamen accingemur referre quaedam. Zenodotus in collectaneis suis Aeschylum citat, qui huiusmodi ferme tradiderit in opere de paroemiis, Gentem esse quandam Carthaginensium coloniam, quae Sardonem
regionem inhabitet, ei morem esse, senes septuagesimum praetergressos annum Saturno sacrificare, ridentes interim, ac mutuo sese complexantes. Nam turpe ducebant in funere, aut eiulatum edere, aut lacrimas profundere. Hinc adsimulatum risum, Sardonium vocari coeptum. Timaeus apud eundem Zenodotum ait, Sardoniis consuetudinem fuisse, ut filii parentes iam grandaevos iuxta fossam, aut praecipitium, in quo sepeliendi forent, collocarent, atque inde fustibus caedentes, in eam darent praecipites. At illi interim pereuntes ridebant, existimantes eam mortem felicem atque egregiam, quod liberorum impietate interirent. Sunt qui dicant, in Sardorum insula herbam nasci quandam, cui Sardoae cognomen sit, Apiastro similem. Eam sapore quidem esse dulcem, verum gustatam, ora hominum in rictus dolore contrahere, ut veluti ridentes emoriantur. Hoc sensisse videtur Solinus, cumque hoc Servius grammaticus enarrans hunc ex Virgiliana Thyrside locum:
Imo ego Sardois videar tibi amartor herbis.
Atque his ferme confinia tradit Lycophronis interpres de risu Sardonio. Servium secutus Latinus Drepanus in Panegyrico, Serenos ergo, inquit, vultus induebamus, et ad illorum vicem, qui degustato Sardorum graminum succo feruntur in morte ridere, imitabamur laeta maerentes. Neque rursum desunt, qui Sardonium risum cognominatum autumant, a)po\ tou= seshre/nai tou\s2 o)do/ntas2, quod dentes aperiat atque renudet, cuiusmodi risus esse solet eorum, qui non ex animo rident. Hinc et iocus ille parasiti Plautini conquerentis, quod suis dictis nullo pacto iuvenes arrisissent, ac non saltem canes fuissent imitati, ut dentes ostenderent. Et Apuleius, Restrictis forte si labellis riseris. Id genus risum descripsit Homer. Iliad. O. de Iunone loquens:
- *h d) e)ge/lasse
*xei/lesin, ou)de\ me/twpon e)p) o)fru/si kuane/hsi
*ia/nqh.
id est,
Illa quidem labiis ridebat, nubila porro
Frons minime renitebat:
Ad id facit quod scribit Aristophanes in Pace:
*hgriwme/nous2 e)p) a)llh/loisi kai\ seshro/tas2.
id est,
Invicem in se exasperatis osque diducentibus.
A cani bus ducta metaphora, quibus hoc irae indicium est, nudare dentes. Quem morem aiunt equis etiam inesse, si quando parant mordere: unde vulgo nunc risum huiusmodi, risum equinum vocant. Rursum alii perhibent, apud Sardinies fuisse receptum, ut ex captivis pulcherrimos quosque ac natu maximos, qui septuagesimum excessissent annum, Saturno mactaret, ridentes in morte, propterea quod id forte ac virile videretur. Citatur auctor Clearchus, Carthagine sollemnem fuisse morem, ut in magnis votis puerum Saturni manibus imponerent. Hius statua fingebatur aerea, manibus porrectis. Sub eo fornax erat, ea succendebatur, puer itaque ignis vapore contractus ac tortus, ridentis speciem exhibebat. Denique et Simonidem allegat Zenodotus novae fabulae auctorem. Ait enim Talum quempiam aereum virum priusquam in Cretam pervenirer, in Sardinia accessisse, ubi non paucos mortales neci dedit. Qui cum
morientes ringerentur, risus imaginem quandam exhibentes, proverbio locum fecerunt. Addunt nonnulli, cum a Sardiniis in Cretam transmittere vetaretur, illum in ignem desiliisse, quandoquidem aerei corporis erat, deinde Sardinios pectori suo admotos necare solitum. Emoriebantur autem volut in amplexu, ac ridentibus adsimiles, nimirum rictu incendii vi dicucto. De hoc Talo ridicula narratur fabula. Aiunt enim hunc a Vulcano ex aere fuisse fabrefactum, Minoique dono missum ad Cretensis insulae tutelam. Erat autem illi unica duntaxat vena, eaque a summa cervice, ad imos usque talos porrecta. Ter in singulos dies insulam obibat, excubias agens. Itaque et Argo navem a Colchide cum Iasone redeuntem vetuit in portum Cretensem appellere. Sed a Medea deceptus periit, ut nonnulli dicunt, dato veneno, quod insaniam immitteret, ut aliis placet, cum illa pollicita se illum immortalem redditurum, clavum qui summae venae erat adfixus, eduxit, atque ita sanguine totoque corporis humore defluente periit. Rursum alii tradunt interisse percussum arcu a Paeante circa talum. Dioscorides libro sexto inter venena prodidit herbae speciem esse quandam, quam quidam ranunculam appellant Latine, Graeci batrachion: eam a regione, in qua copiosius provenit, Sardoam, sive Sardoniam dicunt, quae pota sive comesa mentem adimat, labiisque contractis risus speciem praebeat. Atque inde in hominum vitam sinistri omnis venisse de risu Sardonio proverbium. Meminit huius herbae et Plin. lib. 25. circa fin. Strabo lib. Geographiae 11. scribit in Cambysena, quae flumen Alazonium accolit, aranearum genus quoddam nasci, quod alios ridendo cogat emori, alios flendo desiderio suorum. Quidam addunt de Tarcotella, cuius morsum interitus cum risu sequatur. Quin et Aristoteles De partibus animalium lib. 3. ait, ictu etiam traiecta praecordia, in proeliis risum attulisse literis proditum esse, idque accidere calore, quem moveat vulnus. Mortuus est et Zeuxis pictor ridendo, dum sine fine ridet anum a se pictam, et Chrysippus conspiciens asinum vescentem ficis. M. Tullius Epist. fam. lib. 7. ad Fabium Gallum. Videris, inquit, mihi vereri, nesi istum habuerimus, rideamus, ge/lwta sardw/nion significans futurum, ut si Caesar rerum potiretur, multis adridere atque applaudere cogerentur, quae magnopere displicerent. Lucianus in Asino, sardw/nion gelw=ntes2 e)/legon, id est, Sardonice ridentes aiebant. Risum innuit contumeliosum et subsannantem. idem alibi: o( da/mis2 de\ to\ sardw/nion e)pigelw=n e)/ti ma=llon parw/cune, id est, Damis autem Sardonio arridens risu, magis etiam irritavit. In eodem sensu videtur usurpatum et a Platone lib. De repub. 1. cum scribit Thrasymachum, quem amarulentum et arrogantem ubique facit, Sardonice risisse, *kai\ o(\s2 a)kou/sas2 a)neka/gkase/ te ma/la sardw/nion kai\ ei)=pen, id est, Hic ille auditis edito cachinno, valde Sardonice risit, ac dixit. Homerus item aliquot locis huius risus mentionem facit in Odyseae *u. narrans quemadmodum e procis quispiam, puta Ctesippus Ulyssem in aedibus suis habitu specieque mendici sedentem, arrepto e sportula bovis pede petisset, atque ille capite commodum deflexo declinasset ictum:
*mei/dhse de\, inquit, qumw=|
*sarda/nion ma/la toi=on.
Quo loco Eustathius interpres admonet eum ridere risum Sardonium, qui diductis modo labris rideat, ceterum intus aut ira, aut molestia discruciatus. Veteres enim risum Sardonium vocasse, quoties aliquis despectim non solum ridet, sed etiam irridet: dictum autem para\ to seshre/nai ta\ xei/lei, id est, a diducendo labia. Quomodo fere rident, qui apud sese perniciem alicui destinant, quemadmodum Ulysses mox sublaturus e medio procos, idque iam tum in animo statuens, risit risum quendam subamarulentum. Consimilem risum risit apud Hesiodum Iuppiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum. Carmen adscripsimus, quod quidem est in primo libro operis cui titulus, e)/rga, kai\ h(me/rai.
*to\n de\ xolwsa/menos2 prose/fh nefelhgere/ta zeu\s2.
*iapetioni/dh pa/ntwn peri\ mh/dea ei)dw\s2
*xai/reis2 pdr kle/yas2, kai\ e)ma\s2 fre/nas2 u(pero peu/sas2
*soi)t) au)tw| me/ga ph=ma, kai\ a)ndra/sin e)ssome/noisi,
*toi=s2 d' e)gw\ a)nti\ puro\s2 dw/sw kako\n w(=|ken a(/ pantes2
*te/rpontai kata qumo\n e(o\n, kako\n a)mfa/gapontes2.
*ws2 e)/fat), e)k d' e)ge/lasse path\r a)ndrw=n te qew=nte.
id est,
Huic animo infensus, qui nubila colligit, inquit,
Proles Iapeti multo technisque dolisque
Inter mortales unus doctissimus omnes,
Imposuisse mihi gaudes, ignemque tulisse.
Nempe ingens atroxque malum, et tibi, postquefuturis,
Quis ego pro rapto igne malum dabo, quo simul omnes
Gaudebunt, propriumque malum fovisse libebit,
Sic fatus, risitque parens hominumque, Deumque.
Risum hunc fatalem interpretantur, quoties imminet pernicies a fatis destinata. Cuiusmodi fuit et ille procorum, quem describit Homerus eodem libro, quem paulo ante citavimus, alioque retulimus loco:
- *mnhsth=rsi de\ pa/llas2 a)qh/nh
*asbeston ge/lon w)=rse, pare/plagcen de\ no/hma,
*oi(/d' h)/dh gnaqmoi=si geloi/wn a)llotri/oisin,
*ai(mofo/rukta de dh\ kre/a h)/sqion, o(/sse d) a)/ra sfe/wn
*dakruo/fin pi/mplanto, go/on d) w)i+/eto qumo\s2.
id est,
Diva procis movit validum Tritonia risum
Haud compescendum, ac animum stupefecit, at illi
Iam malis sine mente quidem risere alienis,
Carnis frusta et cruda et sanguinolenta vorantes.
Interea lacrimis implentur lumina, fletum
Sensit et ipse animus.
Opinamur et Sardonium risum accipiendum, quem Homerus Iliados H. tribuit Aiaci singulare certamen ineunti:
*toi=os2 a)\r ai/(as2 w)=rto pelw/rios2, e(/rkos2 a)xaiw=n
*meidio/wn blosuroi=si prosw/poisin.
id est,
Sic ingens Aiax surgebat murus Achiuûm
Terribili ridens vultu.
In vetustissimis quibusda in Hesiodum commentariis epigramma reperitur, quo proverbium de risu Sardonio non ineleganter explicatur, id est huiusmodi.
*sardw\ ti/s2 e)sti nh=sos2 i)bhrotro/fos,
*en h(=| bota/nh fqartikh\ gh=s2 e)ktre/xei
*selinoeidh\s2 sarda/nh keklhme/nh.
*bebrome/nh de\ toi=s2 a)pei/rois2 au)ti/ka
*spasmou/s2 te poiei= kai\ gelw/twn e)mfa/seis2,
*kai\ po/tmos2 eu)qu\s2 kai\ gela/simos2 mo/ros2,
*alloi de/ fasi sardanou\s2 tou\s2 barba/rous2
*ghrw=ntas2 au)tw=n tou\s2 gena/rxous2 e0xa/tous2
*agein labo/ntas2 ei)s2 a)po/krhmnon to/pon,
*ktei/nein te tou/tous2 e)/n te r(opa/lois2 kai\ li/qois2,
*epeita r(i/ptein e)k petrw=n tou\s2 a)qli/ous2,
*gelw=ntas2 ei)kh= paidiai=s2 patrokto/nois2.
*allois2 de\ tou\s2 qnh/skontas2 are/skei ple/on
*gela=n o(rw=ntas2 teknika\s2 paroini/as2,
*kai\ ta\s2 kuklo/stras2 kai\ strofa\s2 tw= pragma/twn.
Id quoque nos nostro more propter imperitiores Latinum fecimus, hoc modo:
Quaedam insula est vocata Sardo Hiberiae,
In qua herba perniciosa surgit e solo,
Cui Sardanae nomen, apiastri praeferens
Figuram, at ea comesa ab imprudentibus
Mox ora contrahit, atque risus exhibet
Speciem, deinde protinus mors occupat
Imitata risum. Ceterum sunt qui ferant
Gentem esse quandam Sardanorum barbaram.
Aetate qui fessos parentes in loca
Praerupta raptos deferant, atque ibi neci
Saxisque fustibusque dent miserrtmos
Ex arduis subinde praecipitent petris.
At inter isthaec impiis rident iocis,
Luduntque temere parricidis lusibus.
Aliis magis probatur haec sentetia,
Rtdere eos qui sic necantur, quippe qui
Spectent suorum pignorum vaesaniam,
Citasque rerum et aestuarias vices.
Pausanias in Phocaicis tradit, Sardoam insulam serpentes gignere innoxios. Praeterea eam a venenis herbarum prorsus immunem esse, nisi quod unam alit exitialem, apii specie, quae iuxta fontes quidem proveniat, non inficiat tamen fontium aquas: eam qui ederint, ait ridentes emori. Atque hinc Homerum, et post Homerum alios adagium induxisse, ut dicerent eos ridere risum Sardonium, qui risum riderent to\n e)pi\ ou)deni\ u(gih=, hoc est, omnino insanum. Itaque non absurde videtur accipi posse risus Sardonius, pro risu demente, quoties instantibus malis insane ridetur. Siquidem legimus C. Gracchum in ambiendo magistratu repulsum, adversus inimicos insolentius ridentes in clamasse, eos Sardonium ridere risum, ignaros quam magnis tenebris ex suis actibus circumfunderentur. Hoc in Gracchorum vita Plutarchus. Idem in commentario de superstitione: *entau=qa toi/nhn sko/pei, to\n a)/qeon, gelw=nta men maniko\n kai\ sardw/nion ge/lwta, id est, Hic itaque considera eum, qui nullos credit esse Deos, insanum quidem et Sardonium ridentem risum. Interpres quisperiam Hesiodi, risum Sardonium
interpretatur, risum platun\, id est, amplum, ubi quis ore vehementer diducto ridet, quem eundem, opinamur, ge/lwta sugkrou/sion appellant, id est, risum concutientem. Cui quidem interpretamento suffragatur ipsius etymologia vocabuli, quam paulo superius ostendimus: a)po\ tou= seshre/nai tou\s2 o)do/ntas2. Postremo non omnino videbitur absurde Sardonius risus accommodari posse, ad risum luctuosum ac tristem, cuiusmodi tribuit Homerus Iliados Z. Andromachae, tamquam is indicium fuerit animi, morte Hectoris praesagientis:
*hd) a)/ra min kuw/dei+ de/cato ko/lpw|
*dakru/oen gela/sasa.
id est,
Illa sinu accepit spiranti, flebile ridens.
Eudemus in collectaneis dictionum rhet. air placere nonnullis, ut de risu contumedlioso accipiatur, ubi quis despectum contemptumque ridet, de quo proverbium etiam fertur: *af) u(/yous2 katagela=s2 mou=, id est, E sublimi me derides. Addit idem lapidis esse genus, qui risus Sardonius appelletur. Suidas scribit hinc etiam verbum effictum, ut sarda/zein dicantur, qui Sardonium rideant risum.
Sed iamdudum libet a risu Sardonio discedere, idque faciemus, si prius illud addiderimus, epithetum hoc Sardonium variis formis inveniri apud auctores. Apud Lucianum et Ciceronem sardw/nion legimus, apud Homerum sarda/nion, apud Virg. Sardoum, apud Lycophronis enarratorem sa/rdion ge/lwta, apud Plutarchum sardiano\s, ei)\ tis2 e)sti th=s2 yuxh=s2 sardiano\s2 ge/lws2, id est, Si quis est animi Sardianus risus. Stephanus indicavit dici sardwnikw\n, et sardianiko\n. Tametsi non omnia ab eadem vocemanant. Nam a Sardo sive Sardon insula, cui quondam nomen fuerat Ichnusae, deducitur Sardonius, Sardous et Sardonicus. A Sardos Illyriae civitate proficiscitur sardhnoi, unde, sicuti credimus, mutato h in a, sarda/nioi. A Sardis Lydiae oppido Sardianos et Sardianicus, Ex his succurrit coniectura in epigrammate Graeco, quod modo citavimus, non legendum fortassis, e)bhrotro/fos2, sed i)llurotro/fos2. Usurpavit adagium Saluianus libro 7. Sardonicis quodammodo herbis, omnem Romanorum populum putes saturatum: moritur et ridet.
CELEBRATUR hic versus moralis apud Graecos:
*erga ne/wn, boulai\ de\ me/swn, eu)xai\ de\ gero/ntwn.
id est,
Facta iuvenum, consilia mediocrium, vota senum.
Huius adagii meminit Aristophanes Grammaticus. Hyperides in oratione contra Autoclem ex Hesiodo citavit. Nam illius creditur esse carmen. Sensus pro se liquet, nempe ad rem gerendam adhibendos iuvenes. Nam viribus aetas ea praepollet. In consilium adsciscendos mediocris aetatis viros, propterea quod in his nonnihil detrito virium vigore, valet tamen usu rerum aucta prudentia. Senes utpote religiosi solent a superis optima precari. Ceterum neque viribus iam utiles, neque mente satis constantes aetatis vitio. Euripides in Melanippo apud Stobaeum:
*palaio\s2 ai)=nos2, e)/rga men newte/rwn,
*boulai\ d' e)/xousi tw= geraite/rwn kra/tos2.
id est,
Dictum est vetustum, Factaiuvenum, ceterum
Magis valent consilia natu grandium.
Idem innuit Pindarus cum ait:
*neo/thti men arh/gei qra/sos2 deinw=n polemw=n.
id est,
Iuventuti congruit audacia crudelium bellorum.
Item Homerus Iliados *p. docet in bello requiri vires, in consultationibus orationem:
*en ga\r xersi\ te/los2 pole/mou, e)pe/wn d) eni\ boulh=|,
*tw| ou)/ti xrh\ mu=qon o)fe/llein, a)lla\ ma/xesqai.
id est,
Bella manu constant, at consultatio dictis.
Illic pugnandum est, neque prosunt aspera dicta.
Apud eundem Nestor in consiliis praecipuus, bello inutilis. Plutarchus in commentario, cui titulus: *ei) presbute/rw| politeute/on. *kai\ ma/lista sw/zetai po/lis2, e)/nqa boulai\ gero/ntwn, kai\ ne/wn a)ndrw=n aristeu/ousi ai)xmai\, id est, Et maxime servatur civitas, ubi consilia senum, et iuvenum virorum praecellunt lanceae. Aeschines in oratione contra Ctesiphontem testatur, hoc Solonis legibus fuisse cautum, ut in consultatione natu maximus primus diceret. Et apud Athenienses olim fuisse morem, ut praeco facturus dicendi facultatem ita sonaret: ti/s2 a)goreu/ein bou/letai tw=n u(pe\r penta/konta e)/th gegono/twn, id est, Quis vult contionari ex iis, qui quinquagesimum excesserunt annum?
*sigh=s2 a)ki/ndunon ge/ras2, id est, Tutum silentii praemium. Aristides in defenfione Periclis ex Cio quopiam poeta citat. Plutarchus in apohthegmatis Augusto Caesari adscribit, qui Athenodori consilium opprobrans subiecerit, e)/sti kai\ sigh=s2 a)ki/ndunon ge/ras2 versus integer talis videtur.
*aki/ndunon ga/r e)sti th=s sigh=s2 ge/ras2.
i.
Vacat pericio praemium silentii.
Usurpat Horatius Odarum lib. 3.
Silendo nemo peccat, loquendo persaepe. Iam olim in proverbio est, nobilis illa Simonidis sentetia, quae celebratur et apud Latinos proverbii loco.
Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locuium.
Etiamsi Valerius Max. lib. 6. cap. 2. sententiam hanc tribuit Xenocrati. Quid, inquit, Xenocratis responsum quam laudabile? Cum maledico sermoni quorundam summo silentio interesset, uno ex his quaerente, cur solus linguam suam cohiberet: Quia dixisse me, inquit, aliquando paenituit, tacuisse numquam.
*eu)tuxi/a polu/filos2, id est, Felicitas multos habet amicos. Similimum illi, quod alibi retulimus:
*tw=n eu)tuxou/ntwn pa/ntes2 ei)si\ suggenei=s2,
id est,
Felicibus cognatus est vel quilibet.
Notior est sententia, quam ut requirat interpretem. Contra in rebus adversis aut nulli, aut pauci sunt amici. Pindarus in Nemeis Oda X.
*oi/xetai tima\ fi/lwn tatwme/nw|
*fwti\, padroi d) e)n po/nw| pistoi\ brotw=n
*kama/tou metalamba/nein.
id est, Perit honor amicorum afflicto viro, paucique in rebus adversis fidi mortales ad laboris societatem.
*eu)h/qei da/ktulon mh\ dei/ch|s2, i(/na mh\ kai\ thn\ pala/mhn katapi/h|, id est, Stulto digitum ne ostenderis, ut ne palmam etiam devoret. Nihil permittendum
imprudentibus, quantumvis pusillum. Siquidem in maximis laedunt, si vel tantillum commiseris. Sapit et hoc vulgus.
*eu)/xou tw=| plhsi/on e)/xein, e)pi\ ple/on de\ th=| xu/tra|. i. Opta ut proximus habeat, magis autem ut olla. Potissimum est habere domi, quib. est opus. Proximum, vicinum habere divitem, a quo possis petere. Videtur e vulgi faece haustum.
*exei kai\ h( mui=a splhn=a, id est, Habet et musca splenem. Similimum illi:
Et pueri nasum Rhinocerotis habent.
Item: illi e)nesti\ kai\ mu/rmhki xolo\s2, id est, In est et formicae bilis. Olet faecem.
*ka/mhlos2 e)piqumh/sasa kera/twn, kai\ ta\ w)=ta prosapw/lesen, id est, Camelus dum affectat cornua, et aures insuper perdidit. Convenit in eos, qui dum peregrina sectantur, vesua quidem tuentur. Sumptum ex apologo de camelis, qui per oratorem cornua a Iove postularunt, ille offensus stulta postulatione aures quoque resecuit, et hoc Apostolii videtur.
*hraklh=s2 kai\ pi/qhkos, id est, Hercules et simia. De minime congruentibus. Simia dolis valet, Hercules viribus antecedit. Affine illi: Formicae camelus. Nota est fabula de fratribus Perperis, quos Hercules comprehensos a clava suspendit. Eos ferunt versos in Simios.
*h me/nonta a)poqanei=n, h)\ nika=n, id est, Oportet aut manentem vincere, aut interire. Dici solitum, ubi certa stat sententia, aut negotium aliquod absolvere, aut immori. Translatum ab instituto Lacedaemoniorum, qui hoc animo proelium inibant, ut aut victores redirent domum, aut victi occumberent. Celebratum est Lacaenae cuiusdam apophthegma, quae silio tradens clypeum dixerit: h)\ ta\n, h)\ e)pi\ ta=s2, aut hunc, aut super hunc. Laconice significans, aut referendum clypeum, aut in eo moriendum.
*qala/ttios d' w)\n, mh/pote xersai=os ge/nou,
id est:
Si sis marinus, abstine a terrestrib.
Admonet non mutandam conditionem, ne in melius quidem. Verum unicuique tuendum id vitae genus, ad quod vel institutus a natura videtur, vel in quod casu in cidit. Mutuo sumptum ex apologo quodam Aesopico, qui fertur huiusmodi: Cancer quidam relicto mari, coepit in agro quodam pasci. Ibi forte conspectus a vulpe, protinus arreptus ac devoratus est. Itaque periturus sero deploravit stultitiam suam, quod marini generis cum esset ad terrestrium animantium partes desciscere voluerit. Est apologus non dissimilis de lupo tibiis canente, ac mox canibus irruentibus deplorante, quod ex coco factus esset tibicen. Hermolaus Barbarus ad Picum invertit non ineleganter proverbium: xersai=os w)\n mh\ zi/tei qa/lassan, id est, Terrestris cum sis, ne quaesieris mare.
*q un/nou di/khn, id est, Thynni more, videre dicuntur, qui limis aut altero oculo oblique inspiciunt, Aeschylus apud Athenaeum libro septimo:
*to\ skaio\n o)/mma parabalw\n qun/nou di/khn
id est,
Oculum sinistrum admoliens Thynni modo.
Siquidem Aristoteles indicat Thynnos non cernere nisi laevo oculo, ut ibidem citat Athenaeus, cum paulo superius ex eodem auctore dixerit illum cernere dextro, sinistro caecutire. Plinius libro 9. cap. 15. dicit illos utroque hebetes esse, dextro tamen plus cernere. Refertur idem versus ex eodem auctore apud Plutarchum in dialogo De comparatione terrestrium ac marinorum. Addit eum piscem altero oculo caecutire,, eoque cum immigrant in mare adhaerent terris ad dextram, cum emigrant, contra. Potest 7 ad eos referri, qui acriter ac diligenter inspiciunt. Persius:
Non secus ac si oculo rubricam dirigat uno.
Idque Aristoteles Sectionis 31. Probl. 3. et 4. vere putat evenire, propterea quod oculorum initia ab eodem dependeant. Unde fit, ut altero occluso, vis illa, quae duos movebat, ad unum conferatur, hoc acrior, quo contractior.
*ku/wn e)pi\ to\ i)/dion e)ce/rama, id est, Canis ad proprium vomitum. Quadrat in eos, qui relabuntur in eadem flagitia, a quibus aliquando sunt expiati. Refertur in epist. D. Petri, his quidem verbis: *sumbe/bhke de\ au)toi=s2, to\ th=s2 a)lhqou=s2 paroimi/as2, ku/wn e)pistre/yas2 e)pi\ to\ i)/dion e)ce/rama, kai\ u(=s2 lousame/nh ei)s2 ku/lisma borbo/rou, id est, Accidit autem illis illud veri proverbii: Canis reversus ad proprium vomitum, et sus lota ad volutationem ceni. Sumpta videlicet metaphora a canibus resorbentibus quod evomuerint, et suibus ab amne protinus ad coenum recurrentibus.
*kuni\ di/dws2 a)/xura, o)/nou de\ o)ste/a, id est, Cani das paleas, asino vero osse. Cum res praepostere distribuuntur. Veluti si quis indocto munus mittar literarium, erudito flosculos, aut gladium, balteumve, militi librum. Siquidem munera hoc ipso sunt iugrata, quod apta non sunt. Intetdum vertunturin contumeliam.
*prosobei=n th\n qh/ran, id est, Praeturbare feram. Aristides in Pericle citat ex Platone, w(/s2 te ou(/tw g) a)\n a(/ fhsin au)to\s2 a)neso/bei th\n qh/ran, id est, Igitur ad eum modum, quod ipse ait, turbavit venationem. Ceterum verba Platonis in Lyside sic habent. *poi=os ti/s2 ou)=n a)\n soi dokh=| qhreuth\s2 ei)=nai, ei) a)nasoboi= qhreu/wn kai\ dusalwtote/ran thn\ a)/gran poioi=, id est, Qualis igitur tibi videatur esse venator, si inter venandum excitet feram, et captum reddat difficiliorem? Dici solitum apparet, ubi quis non satis dissimulat quia molitur. Quemadmodum usu venit, ut fera tumultu excitata intellectis insidiis, subducat sese.
*thn\ o)rqhn\ badi/zein o(do\n, id est, Rectam ambulare viam dicitur, qui nusquam deflectit ab honesto. Aristides in Pericle: *ws2 te badi/zein tetagme/na kai\ thn\ o)rqhn\ o(do\n sw/zein kata\ thn\ paroimi/an, id est, Ut ordine incedatur et recta seruetur via, iuxta proverbium. Philon de humanitate: *odo\n ga\r oi(=a lewfo/ron a)/gousan e)f) o(sio/thta tau/thn h)pi/stato, id est, Viam enim publicam quae ad aequitatem duceret, didicerat
hanc. Plautus in Cassina. Nunc ego pol in rectam redii semitam. Item paulo post. Scien. de via in semitam regredere. Iubet autem ancilla, ut qui impradens verum effutiverat, redeat ad simulationem, quam instituerat.
*au)to/qen kata/balle, id est. Hoc ipso depohe loco. Aristides in Pericle: peri\ men dh\ la/lwn w)= pla/twn kai\ argw=n kai\ deilw=n au)to/qen kata/balle, mh\ pou= tis2 kai\ trw=as2 e)gei/rhsi qeos2 a)/llos, id est, Iam de loquacibus ô Plato, ignavis ac timidis, ptotinus depone, ne fortis aliquis Deus alius Troianos erigat. Interpres indicat proverbium esse, sumptumque a victoribus qui vetant, ne victus aliquo discedat, sed inibi porrigat herbam, et victorem agnoscat, ac victoriae praemium persolvat. Usus erit quoties statim et absque mora iubemus aliquid exhiberi, veluti probarionem eius quod dixerit aliquis, vel promissum, vel specimen artis in quo glorietur sese pollere. Usurpatur et apud Platonem.
*qu/ras2 e)pi/qesqe be/bhloi, id est, Fores occludite quique profani. Sumpta est allusio ex Orpheo, cuius hoc citatur carmen:
*fqe/gcomai oi(=s2 qe/mis2 e)sti, qu/ras2 e)pi/qesqe be/bhloi.
id est,
Fas quibus est audire loquar, vos turba profana.
- Obturate fores.
Iubet ut profani ostium auribus imponant, ne quid arcani sermonis poisit ingredi. Aristides in Pericle: le/gwn dh\ tau=ta pro\s2 ou(\s2 e)/cesti. tw=n de\ bebh/lwn o)li/gos2 o( lo/gos2 pa/ntws2, id est, Loquar haec apud eos, quibus audire fas est. Profanorum autem levis omnino ratio est, Conveniet uti, si quando significa bimus nos de rebus arduis et arcanis locuturos esse. Huc respexit Horatius, cum scribit in Odis:
Odi profanum vulgus, et arceo,
Favete linguis, carmina non prius
Audita, musarum sacerdos
Virginibus puerisque canto.
Ouidius:
Lingua favens adsit nostrorum oblita laborum
Quae puto dedidicit iam bona verba loqui.
Ante sacrificium praeco clamore solebat iubere populum favere linguis, hoc est, verba boni omnis loqui, unde et faventia dicitur bona ominatio. Item Seneca de philosophia agens: Et ipsam ut Deos, et professores eius ut antistites colite, et quoties sacrarum literarum mentio intervenerit, favete linguis. Hoc verbum non ut plerique existimant a favore trahitur, sed imperatur silentium, ut rire peragi possit sacrum, nulla voce mala obstrepente. Sed plusculum habebit gratiae, si per ironiam adhibeatur.
*epi\ spei/ra xoini/on, id est, Ad restim funiculum, subaudiendum addis, aut reddis, ubi quis iisdem rebus abundat, aut similia similibus pensat. Cognatum illi: li/non li/nw| suna/pteis2, id est, Linum annectis lino. Veluti si quis mendacium attexat mendacio, dolum dolo, nugamentum nugamento.
*ala kai\ ku/amon, id est, Salem et fabam, subaudiendum proposuerunt, aut si quod aliud ad sententiam magis appositum verbum. Diogenianus admonet dici solitum de his, qui
fingerent se scire quippiam, quod nescirent, atque hinc esse natum proverbium, quod olim mosfuerit, ut divini salem et fabam proponerent.
*ekperdiki/sai, Graeci proverbiali metaphora vocant elabi, ac suffugere. Aristophanes in Auibus:
*ws2 par) h(mi=n ou)de\n ai)xro/n e)stin e)kperdiki/sai.
id est,
Quippe apud nos turpe non est, suffugere de cassibus.
Ductum est ab avibus, quae nonnumquam elabuntur e retibus, seu laqueis. Aiunt autem perdicem praecipuae calliditatis ad id, ut aucupum manus effugiat. Qua quidem de re libet ipsius Aristotelis verba subscribere, quae scripta sunt libro De natura animantium nono, kai\ ouk en tw| ti/ktousi kai\ e)pwa/zousin, i(/na mh/tis2 katanoh/sh| to\n to/pon plei/w xro/non prosedreuo/ntwn o(/tan de/ tis2 qhreu/h| peripesw\n th=| neotti/a|, prokulindei=tai h( perdic tou= qhreu/ontos2, w(s2 e)pi/lhptos2 ou)=sa kai\ e)pispa=tai w(s2 lhyo/menon e)f) e(auth\n, e(/ws2 a)n diadra/skh| tw=n neottw=n e(/kkstos. meta\ de\ tau=ta a)napta=sa au)th\ a)nakalei=tai pa/lin, id est, Nec eodem in loco pariunt, et incubant ova, ne quis animadvertat, si diutius in eodem assideant loco. Porro cum inter venandum inciderit quispiam in nidum, praevoluitur perdix ad pedes venantis, perinde quasi capienda sit, ad eumque modum illum allicit ad sese quasi capturum, donec interim pulli sigillatim effugerint. Quod ubi factum est, et ipsa subuolans pullos revoeat. Hactenus Aristoteles. Neque vero gravabimur adscribere, quod in candem ferme sententiam scribit Plutarchus libro cui titulum fecit: po/tera tw=n zw/wn fronimw/tera, ta\ xersai=a h)\ ta\ qalattia, id est, Utra animalia sunt prudentiora, terrestria an marina: *allhn de\ panourgei/an o(mou= meta\ tou= filosto/rgou pe/rdikes2 e)pidei/knunto. tou\s2 men neottou\s2 e)qi/zousin mhde/pw feu/gein diuname/nous2 o(/t) a)\n diw/kwntai katabalo/ntas2 u(pti/ous2 e(autou\s2 bw=lo/n tina h)\ surfeto\n a)/nw proi+/xesqai tou= sw/matos2, oi=on e)pilugazome/nous2. *au(=tai de\ tou\s2 diw/kontas2 u(pa/gousin a)/llh, kai\ perispw=sin e(auta\s2 e)mpodwn diapeto/menai kai\ kata\ mikro\n e)canista/menai, me/xris2 a)\n ou(/tw a(liskome/nwn do/can endidw=sai makra\n a)pospa/swsi tw=n neottw=n, id est, Aiam vero calliditatem una cum prolis amore coniunctam perdices exhibent. Nam pullos adhuc involucres consuefaciunt, ut supinos prosternant sese, glebam aut palearum tegumentum aliquod impositum corpori sustinentes, atque ita velu??? obtecti deliteant, ipsae interim venantem alio abducunt hac arie. Alliciunt illum ad sese, provolantes ad pedes, ac paulatim prodeuntes, ac tamdiu spem ostendunt capiendi sui, donec eum procul a pullis abstraxerint. Ex his verbis satis liquet, quid sibi velit e)kperdiki/sai nimirum elabi, perdicum arte ingenioque. Interim allusum est ad cauponem quendam nsigniter improbum, cui nomen inditum Perdix, quod claudicaret. Eius meminit Aristophanes in Auibus.
Munus Levidensae. Cicero proverbiali nimirum figura vocat munus vile, minimique pretii, cuiusmodi vulgaribus amicis missitare divites consueverunt. Sic enim scribit ad Dolabellam, lib. Famil. epist. 9. Oratiunculam pro Deiotaro quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. Itaque eam tibi misi. Quam velim sic legas, ut causam tenuem et inopem, nec
scriptione magnopere dign im. Sed ego hospiti veteri et amico, munusculum mittere volui Levidensae crasso filo, cuiusmodi ipsius solent esse munera. Servius ostendit Levidensam vestis genus esse vile, raro, tenuique textu. Queondam inter hospitum xenia, vestes in primis erant. Unde et apud Iuvenalem queritur quispiam vestes donari, villo crasso, coloreque malo:
Et male percussus textoris pectine Galli.
Proinde M. Tullius orationem suam parum elaboratam atque expolitam, Levidensae munus appellat. Elegantur accommodabitur ad munus leviculum, aut offic ium vulgare, non admodum ex animo, neque diligenter praestitum amico cuipiam vulgari. Huic diversum est illud: pellhnai=axitw\n, id est, Pellenaea tunica. Et sulo/swntos2 xlamu\s2, id est, Sylosontis chlamys.
M. Tullius libro Epist. familia. 9. scribens Varroni senarium quendam refert, haud dum scimus ex quod poeta. Cuius sen tentia etiam hodiernis temporibus vulgo celebratissima fertur. Advenit, inquit, Dolobella. Eum puto magistrum fore.
*polloi\ maqhtai\ kreo/ssones2 didaska/lwn.
id est,
Plerique discipuli magistros anteeunt.
Ad varios usus potest accommodari, vel ad simplicem sensum, puta frequenter evenire, ut discipulus eruditione superet eum, a quo literas, aut artem quampiam didicit. Aut per iocum, cum significabimus, improbitate vinci, qui malitiae doctor fuit: veluti si quis deciperetur ab eo, cui viam ac rationem imponendi demonstrasset aliquando. Sive cum quis ordine conditioneque inferior, tamen plus valet, quam is, qui non parere, sed imperare videtur.
*hra/kleiai stulai/, iam olim in proverbio sunt, ut admonet Plindari interpres. Sic enim vulgo dici solere, ta\ pe/ra gadei/rwn ou) perata\, id est, Quae ultra Gades, inaccessa. Quo sigmsicant, ultra columnas Herculis non esse quo progrediare. Columnas has Hercules ibi fixisse dicitur, cum boves vestigaret Getyonis, tamquam illic esset suprema orbis meta. Pindarus in Nemeis: gadei/rwn to\ pro\s2 zo/fon ou) perato\n, id est, Non ulterior accessus ad occidentem, ultra Gadira. Item alibi:
*ei) d' w)\n kalo\s2 e(/rdwn t) e)oiko/ta morfa=|,
*anere/ais2 h(perta/tais2 e)pe/ba
*pai=s2 aristofa/neus2, ouk e)/tipro/sw
*aba/tan a(/la kio/nwn
*u pe\r h(rakle/ous2 pera=n eu)mare\s2.
*hrws2 qeo\s2 a(\s2 e)/qhke
*nautili/ais2 e0xa/tas2.
Sentit Aristophanis filium ad extremam pervenisse laudem, ultra quam non possit crescere: qui quidem egregiae formae, facta adiunxerit illustria. Quod si quis praeterea quidquam laudis requirat, id perinde esse, ac si quis ultra columnas ab Hercule fixas conetur transire. Rursus in Olympiis hymno tertio:
*nun= te pro\s2 e)xati/an qh/rwn
aretai=sin i(ka/nwn a(/ptetai
*oi)ko/qen h(rakle/os2 sthla=n. to\ pro/sw
*d)e)/sti sofoi=s2 a)/baton
*ka)so/fois2.
id est, Nunc sane ad extremos limites virtutibus perveniens Theron, attingit
a domo Herculis columnas. Quod autem ultra est, sapientibus pariter, et insipientibus inaccessum. Consimilem in modum usus est Gregorius Nazianzenus in Monodia, sentiens Basilium eo perfectionis pervenisse, ut longius progredi negatum esset humanae naturae. Heraclides Ponticus in allegotiis Homeri, improbos Homeri poematis interpretes exigendos putat: u(pe\r h(rakle/ous2 e)xa/tas2 sth/las2 kai\ thn\ a)/baton w)keanou= qa/lassan, id est, Ultra Herculis extremas columnas, et inaccessum Occani mare.
Equidem arbitramur et illud inter prouctbia referendum, quod ait Horat. In Arte poet. Ciceris et nucis emptor, infimae sortis hominem, deque ima plebe quempiam significans:
Offenduntur enim quibus est equus, et pater, et res.
Nec si quid fracti ciceris probat et nucis emptor,
Aequis accipiunt animis, donant vecorona.
Proverbii speciem habet et illud Plautinum ex Curculione: Nemo ire quemquam prohibet publica via. Quo significant rerum communium aequalem omnibus usum esse, neque cuiquam vertendum vitio, quod ius publicum concedit. Plautus ad sensum turpiculum deflexit, nempe ad usum scorti publicitus prostantis. Videtur autem effictum ad imitationem Pythagorici symboli iubentis: th=s2 lewfo/rou beidi/zein. id est, Publicam ingredi viam, aut contra th=s2 lewfo/rou mh\ badi/zein. Quo quidem respexisse videtur Flaccus in Artepoetica, cum ait:
Publica materies privati iuris erit, si
Nec circa vilem patulumque moraberis orbem,
Nec verbum virbo curabis reddere.
Inter provetbia quae sumuntur ex allusionibus auctorum, nobis non videtur illud silentio peaetereundum, quod ex Thucydide usurpavit Lucianus in Pseudomante: kai\ kata\ to\n qoukudi/dhn a)/rxetai o( po/lemos e)nqe/nde h)/dh, id est, Et iuxta Thucydidem, iam hinc belli initium. Id ad varios usus poterit accommodari, sive cum ad incipiendum negotium adcingi significamus, sive cum alicunde natam simultatem innuimus, ac tumultum retum exortum. Ad eundem Thucydidis locum, non dubium quin alluserit Aristoph. in Acharnensibus:
*kanteu=qen a)rxh\ h( tou= pole/mou.
Atque illud, kanteu)qen, eo loco frequentius iterat, quo magis consentaneum, illum allusione ad iocum abusum fuisse.
*kenoi\ kena\ bouleu/ontai, id est, Inanium inania consilia. kai\ kenoi\ kena\ logi/zontai, id est, Inanium inanes cogitationes, cum quis sua spe frustratur. Cognatum est, mwra\ mwro\s2 le/gei, id est, Fatuus fa???a loquitur. Natum aiunt ex eventu. Nam Archias stipulatus a Demettio quingenta auri talenta, ut Cyprum proderet, re deprehensa, arrepto fune ex his, quibus tenduntur tentoriatentoria, suspendit sese. Refertur in Graecorum collectaneis.
*kaq) a(/sper ai( ti/tqai ge siti/zeis2 kakw=s2
id est:
Pascis profecto more nutricum male.
In vetustissimis quibusdam proverbiorum collectaneis reperitur, quae quidam Plutarcho tribuunt. Exstat autem apud Aristophanem in Equitib. qui quidem et metaphorae rationem explicat his versibus:
*kaq) w(/sper ai( ti/tqaige siti/zeis2 kakw=s2.
*masw/menos ga\r tw| kai\ o)li/gon entiqei=s2.
*au)to\s2 d' e)kei/nou tripla/sion kate/spakas2.
id est,
Pascis profecto more nutricum male.
Nam ubi manderis, paulum huic in os dein inseris.
Ipse ast prae illo vel triplum glutis cibi.
Conveniet igitur in eos, qui de lucro paululum aliquid impertiunt sociis. Aut qui sic facultates alienas administrant, ut maximam partem in suos convertant usus, id quod hodieque tutorum vulgus factitat.
*amfiktooniko\n sune/drion, id est, Amphictyonicus consessus. De frequenti gravium virorum conventu. Ductum a conventu illo Graecorum olim celebratissimo, qui Amphictyone Deucalionis filio, qui cum rerum potiretur, gentes Graecanicas dicitur convocasse, ut citatur auctor Theopompus in 8. historiarum lib. ac testatur Pausanias in Phocaicis. Porro populi, qui in id consilii convenire soleant, numerantur 12. Iones, Dores, Perrhaebi, Boeoti, Magnetes, Achaei, Phthii, Molienses, Dolopes, Aeneanes, Delphi, Phocenses. Vel inde nomen inditum Amphictyonum, quod undecumque ad id consilium ex omni Graecia conveniretur, ut placet Anaximeni, et Androtioni in Atticarum descriptione rerum, apud Pausaniam, in eo quem modo ostendimus loeo. Quo quidem et alia complura super hac re non indigna lectu referuntur, si quis forte requiret. Nos ad enarrationem proverbii putamus haec esse satis. Venustius fuerit adagium, si per ironiam torqueatur ad indoctorum conventum, qui sibi tamen Solones esse videantur.
CElebratur et Mimus Publianus admodum proverbiali specie:
Etiam capillus unus habet umbraem suam.
Quantumvis pusillum commodum iuvat quantumlibet exiguum delictum nocet.
*cenokra/tous2 turi/on, id est, Xenocratis caseolus. De cibo, qui perquam diu durat, priusquam absumatur. Quamquam nihil vetat, quo minus ad alia quoque transferatur, puta ad veestem, ad librum, ad pecuniolam, aut simile quidpiam, quo sic parce, circumspecteque quispiam utitur, ut quam diutissime duret. Sumptum adagium ab admirabili Xenocratis philosophi frugalitate. Quem tradunt saepenumero obsonia iam rancida facta abiecisse, neque rarenter evenisse, ut cum cadum aliquem relinire vellet, iam vinum reperiret in acorem versum. Proinde proverbium apposite dicetur in sordidos quosdam, quibus hic mos, omnem penum eousque servare, quoad fuerit corruptus, perinde quasi nefas sit, rebus sinceris, et integris frui. Adagium refertur in Stobaei collectaneis.
*o po/lemos a(pa/ntwn path\r, id est, Bellum omnium pater. Lucian.
veluti proverhio iactatum refert, in commentario de ratione conseribendae historiae: ma=llon de\ qoukudi/dai kai\ h(ro/dotoi kai\ cenofw=ntes2, h(mi=n a(pa/ntes2. kai\ w(s2 ei)/oiken a)lhqe\s2 a)/r) hn)=, e)kei=no to\ po/lemos2 a)pa/ntwn path\r, ei)/go kai\ suggrafe/as2 tosou/tous2 a)ne/fusen, u(po\ mi/a| th=| plhgh=|, id est, Quin potius Thucydides, Herodoti, Xenophontes nobis erant omnes. Adeo, ut verum esse videretur illud, quod dicitur, Bellum rerum omnium pater: siquidem tam multos scriptores pro duxit unico ictu. Provarbiumideo??? ictum est, quod bellum ??? rerum novandarum ??? veluti nata videantur ??? Nisi quis malit ad ph???um quorundam decretu??? qui dixerunt, rerum summain e lite progigni.
*fani/ou qu/ra, id est, Phaniae ianua. Eustathius in Odys. w. ostendit dictum de his, qui simulant sese congestas opes habere, quae nusquam sunt. Ductum a Phania quodam, qui falsam dese praebuerit opinionem, quasi multam divitiarum vim domi constructam ac reconditam haberet. Diximus alibi de Phani ianua, in proverbio Phani ostium, quod an idem sit cum hoc, nec ne, viderint docti.
*eklini/sai, Proverbiali figura dictum ostendit Eustathius in 3. Iliad. Sumpta mertaphora a piscibus, qui suffugiunt a retibus, quive ab hamo elabuntur. Nam lina retia dicuntur etiam Latinis, ut Maroni:
Humida linatrahunt.
Inest autem piscibus quibusdam genuina quaedam calliditas e retium extis elabendi, quemadmodum eeganter de Cestreo narrat Oppian. lib. 3. Sed carmen ipsum, quandoquidem auctor non admodum adliuc vulgatus est, ascribere praestat.
*kestreu\s2 men plekth=|sin en a)gkoi/nh|si li/noio
*elko/menos, do/lon ou)/ti peri/dromon h)gnoi/hsen.
*uyi d' a)naqrw/skei leli+hme/nos u(/datos2 a)/krou,
*orqo\s2 a)/nw speu/dwn o(/sson sqe/nos a(/lmati kou/fw|
*ormh=sai, boulh=s2 de\ sa/ofronos ouk e)ma/thsen,
*polla/ka ga\r r(iph=si kai\ u(/stata pei/smata fellw=n
*rhi=di/ws2 u(pera=lto kai\ e)ch/luce mo/roio.
*ei) d' o(/g) e)frgmhqei\s2 pra=ton sto/lon au)=tis2 o)lisqh=|
*es bro/xon ouk e)t) e)/peita bia/zetai, ou)/d) a)norou/ei
*axnu/menos, pei/rh| de\ maqw\n a)popau/etai o(rmh=s2.
id est,
Cestreus dum trahstur sinuosis aequore textis,
Haud illum qua suffugiat, latet, arsque dolusque,
Subsilit in sublime alacet, saltuque citato
Viribus eniti quantum valet omnibus, undas
Emicat in summas sublato corpore toto.
Ingenio fortunafavet, nam suberae saepe
Quae summos tollunt funes, retinacula cassis
Transilit, et fatum elabens fugit improbve atrum.
Sin primum expertus subsultum, in retia rursum
Delapsus recidat, iam nec pugnare laborat
Anxius, aut frustra niti, doctusque periclo
Nec iactat sese, nequesursum promicat umquam.
De permultis item aliis piscibus ad eundem commemorat modum, quibus artibus elabantur capti. Sed reliqua persequi praelongum. Illud non iniucundum scitu, quod de pisce Torpedine narrat poeta Claudianus, quemadmodum illigatus hamo, subducat sese, vi veneni per linum atque harundinem ad piscatoris usque manum immissa. Carmen sic habet:
Si quando vestita cibis incautior ara
Hauserit, et curvis frenari senserit hamis,
Non fugit aut vano conatur vellere morsu,
Sed propius nigrae iungit se callida setae,
Et meminit captiva sui, longeque per undas
Pigra venenatis effundit flumina venis,
Per setam vis alta meat, fluctusque relinquit
Absentem vinctur a virum, metuendus ab imis
Emicat horror aquis, et pendula fila secutus
Transit arundineos arcano frigore nodos,
Victricemque ligat concreto sanguine dextram.
Damnosum piscator onus, praedamque rebellem
Iactat, et amissa redit exarmatus habena,
Aristophanis interpres putat ab avibus traductum. Consimili figura Persius satyra 5.
Ne treptdare velis, atque arctos rodere casses.
*ai)guptia/zein dicebantur astuti et impostores. Sumptum a morib. eius gentis. Theocritus en surakousi/as2.
- *oudei\s2 kakoergo\s2
*dalei=tai to\n i(/onta pare/rpwn ai)guptisti\.
- Laedit sceleratus
Astu Aegyptiaco obrepens iam nemo, nocetve.
De moribus Aegyptiorum testatur et illud ex Aeschylo, quod alibi retulimus:
*deinoi\ ple/kein ta\s2 mhxana\s2 ai)gu/ptioi.
id est,
Aegyptii miri struendis artibus.
Citat hoc proverbium Synesius in Encomio Caluitii. Quamquam nonnumquam ai)guptia/zein, accipi solet, pro eo, quod est adurere, ut in hoc carmine:
*xroa\n de\ thn\ shn\ h)/lios la/mpwn flogi *ai)guptia/sei.
id est,
Tuum colorem Phoebus ardens ignetio
Flammis aduret.
*ou)d' e)/gkafos le/leiptai, id est, Ne bolus quidem relictus est, hoc est, nec vel pusillum. Eustathius enarrans 3. Odyss. lib. citat hunc Eupolidis versum:
*ou)xi\ le/leiptai tw= e(mw=n ou)d) e)/gkafos.
id est,
Nec bolus e meis relictus rebus est.
Nam e)/gkafos, id apud Graecos significat, quod nos vulgata voce magis, quam Latina, morsellum dicimus, a verbo ka/ptw, quia est avide comedo.
*basileu\s2 h)\ o)/nos, id est, Rex, aut asinus, hoc est, aut victor, aut victus. Simile illi: h)\ tri\s2 e(\c, h)\ trei=s2 ku/boi, aut ter sex, aut tres tali. Eustathius Odysseae 6. enarrans librum, ostendit metaphoram ductam ab his, qui ludunt sphaera, quibus qui vicisset, rex appellabatur, qui victus fuisset, huic asino nomen erat. Plato in Theaeteto:
o( de\ a(martw\n, kaqe/deitai w(/sper fas1i\n oi( s1fairi/zontes2, o)/nos. o(\s2 d) a)\n peri gi/nhtai a)nama/rthtos2, bas1ileu\s2 h(mw=n, id est, Qui aberrarit, is desidebit, quemadmodum dicunt ii, qui sphaera ludunt, asinus: qui vero nihil aberrans vicerit, rex noster esto. Iulius Pollux lib. de rerum vocabulis 9. sphaera ludendi quatuor modos commemorat, quorum primus appellatur e)pi/s1kuros2, alter fani/da, seu fani/dou, tertius a)po/r)r(acis2, quartus ou)rani/a. Quorum postremum, nam is ad proverbium proprie facit, describit his verbis: h(de\ ou(rani/a. o( men a)nakla/s1as2 au)to\n a)por)r(i/pteei th\n s1fai=ran ei)s2 to\n ou)rano\n. toi=s2 de\ h)=n a(lwme/nois2 filotimi/a pri\n ei)s2 gh=n au)th\ e)mpes1ei=n, a(rpa=s1ai. o(/per e)/oiken o(/mhros2 en fai/acin a(podhlou=n, o(po/te me/ntoi pro\s2 to\n toi=xon th\n s1fai=ran a)ntipe/myeien, to\ plh=qos2 tw=n phdhma/twn e)logi/zeto, kai\ o( men h(too/menos o)/nos e)kalei=to kai\ pa=n e)poi/ei to\ prostaxqe\n, o( de\ nikw\n bas1ileu/s2 teh)=n kai\ e)pe/tatten, id est, Urania vero lusus sic habet: Aliquis resupinans sese, sphaeram in caelum mittit. Reliquis autem certamen erat ut eam prius quam in terram recideret, raperent, id quod in phaeacibus significare videtur Homerus. Sane vero cum adversus parietem sphaeram misissent, numerus subsultuum cesebatur. Et qui victus fuisset, is asin us appellabatur: et quid quid imperatum esset, faciebat. Rursum qui vicisset, is et rex erat, et imperabat. Hactenus Iulius. Porro locus, quem ex Homero citat, est Odyss. q. ad hunc modum:
*to\n r(a\ peristre/yas2 h(=ke stibarh=s2 a)po\ xeiro\s2,
*bo/mbhs1en de\ li/qos2 kata d) e)/pthcan poti\ gai/h|
*fai/hkes2 dolixh/retmoi naus1i/klutoi a)/ndres2
*lao\s2 u(pai\ r(iph=s2, i(/d) u(pe/rptato s1h/mata pa/ntwn
Versatum hunc valida submisit in aera dextra.
Intonuit lapis. Ast in humum formidine sidunt
Phaeaces gens gnara maris, ratibusque superba
Ob saxi iactum, verum id proculomnis signa
Transvolat.
Ab hac forma non videtur alienum quod est apud Plautum in Poenulo: Rexsum, si ego illum hodie hominem ad me illexero. Licebit uti cum significabimus, iaciendam aleam, quae vel summos reddat, vel infimos.
*astrois2 s1umeiou=sqai th\n o(do\n, id est, Stellis viam signare dicuntur, qui notulis quibusdam et coniecturis rem alioqui pervestigatu difficilem inquirunt. Eustathius exponens quintum Odysseae librum, admonet convenire in eos, qui longam ac desertam ingrediuntur viam. Sumpta metaphora a nautis, qui in nocturna navigatione viam stellarum observatione coniectant. Quemadmodum apud Hom. Ulysses Odys. lib. 5.
*au)ta\r o( phdali/w| i)qu/neto texnhe/ntws2
*hmenos. ou)de/ oi( u(/pnos e)pi\ blefa/rois1in e)/pipte,
*plhia/daas2 d) e)s1orw=nti, kai\ o)ye\ du/onta bow/thn,
*arkto/nq), h(\n kai\ a(/macan e)pi/klhs1in kale/ous1in.
id est,
At clavo ille sedens, navim mira arteregebat,
Numquam corripuit nutantia lumina somnus.
Verum Pleiadas spectat, serique Boeten
Occasus, ursamque alio cognomine currum.
Allusit huc eleganter M. Tull. lib. Acad. quaest. 4. cum ait: Absoluti sapientis esse, non duci opinionibus, sed certo verum tenere idque ductu et indicio Cynosurae, quae quod minore orbe circumferatur, utpote polo vicinior, certius monstrat viam, etiamsi minus sit conspicua. At nondum perfecte sapientem, dum ubique quod probabile videtur, amplectitur, interdum errantem, veluti Helicen sequi, quae ut clarior est, et magis oculis perspicua, ita non perinde certa viae monstratrix, quod latiore ambitu circumagatur, eo quod a polo seu vertice mundi longius absit. Verba Ciceronis sunt haec. Nec tamen ego is sum, qui nihil umquam falsi adprobem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner. Sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator, non enim sum sapiens, et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam parvulam Cynosuram:
Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,
Ut ait Aratus, eoque directus gubernant, quod eam tenent,
Quae cursu interiore, brevi convertitur orbe:
Sed ad Helicen et clarissimos septentriones, id est, rationes has latiore specie non ad tenue elimatas. Eo fit ut errem, et vager latius. Scimus factam alibi huius proverbii mentionem, verum quoniam nacti eramus quaedam non indigna cognitu, visum est hic repetere.
ADagii speciem prae se gerit Persianum illud carmen?
Sambucam citius caloni aptaver is alto:
Cuius usus incidet, si quando significabimus, aliquem a disciplina percipienda, sive munere gerendo nimis alienum esse. Siquidem Sambuca organum est musicorum, quod haud quaquam congruat caloni. Quamquam Athen. lib. 14. indicat et bellicum instrumentum dici Sambucam, quod machinae in morem admovebatur hostium moenibus. Calones a. vocantur militum ministri, qui vallos ac ligna gestitant. Unde et nomen inditum autumnant grammatici. Porro, cum milites sint imperiti musices, multo magis calones. Quamquam potest non absurde accipi de sambuca militari machina, quae ritu organi musici, chordis quibusdam intenditur. Ad hanc intendendam haud quaquam idonei sunt calones, utpotestolidi, et ob id ipsum ad infima ministeria retrusi, quod disciplinae militari prorsum rudes sint et indociles. Unde Persius non citra emfas1in addidit: alto, propterea quod homines praelongi etiam proverbio vaecordiae notantur, a)/nous2 o( makro\s2.
Erusdem farinae dicuntur, inter quos est indiscreta similitudo. Quod enim aqua ad aquam collata, idem ad farinam farina. Persius in quinta Satyra:
- Nostrae paullo ante farinae
Pelliculam veterem retines.
Perinde quasi dicat. Nostri gregis, nostrae conditionis. Pertinet ad illam classem, Eadem cera, et idem pulvis, de quibus alibi dictum est. Simili tropo Seneca dixit. Eius dem notae lib. 3. epist. 24. His adicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum imprudentiam esse, imo dementiam, ut quidam timore mortis cogantur ad mortem.
*as1kopa toceu/ein, id est, Absque scopo Iaculari dicuntur, qui nihil certi propositum habent, quod sequantur, et ad quod instituti, consiliique sui rationes referant. Lucianus in Toxaride, e)peidh\ nun= a)/s1ko pa tetoceu/kamen, au)=qis2 e(lo/meoi diaiththn\, a)/llous2 e)p) e)kei/nw| ei)/pwmen fi/lous2, id est, Quoniam in praesentia nullo proposito scopo iaculati sumus, denuo, adscito arbitro, alia amicorum paria apud illum referamus. Persius Satyra 3.
Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum?
An passim sequeris coruos, testaque lutoque?
Securus, quo pes ferat.
DUBIUM non est quin ad proverbiorum formam pertineat et illud Persianum: De pulmone revellere, pro eo quod est, stultum, et arrogantem opinionem animo eximere:
Dum veteres avi as tibi de pulmone revello:
Tumorem, animique fastum in pulmone collocant, unde me/ga pne/ein apud Graecos. Et idem Persius alibi:
Grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.
*ou(\s2 ouk a)/raint) a)\n ou)d) e(kato\n ai)gu/ptioi.
id est,
Quos ferre nec centum queant Aegyptii.
De molestis dici solitum, ac moribus intolerandis, seu fastu praeturgidis. Inde ductum quod Aegyptii plerique gestandis oneribus quaestum non satis honestum factitare consueverint, unde et a)xqofo/roi, dicti, in iocum proverbialem abierunt. Refertur adagium ab Eudemo in collectaneis dictionum Rhetoricarum, et item a Suida. Exstat apud Aristophanem in Ranis ad hunc modum:
*du/) a(/rmat) ei)s1e/qhke kai\ nekrw\ du/w,
*ou(\s2 ou)k a)\n a)/raint) ou)d) e(kato\n ai)gu/ptioi.
id est,
Duo plaustra, duoque item imposuit cadavera,
Quae ferre nec centum queant Aegyptii.
Idem in Auibus:
*ou)k ai)gu/ptios2 plinqofo/ros2.
id est,
Non Aegypttus lateriger.
Consimili modo Lucillus apud Nonium:
Quem neque Lucanis oriundi montibus tauri
Ducere pro telo validis cervicibus possent.
Rursum idem alibi:
Hunc iuga mulorum, pro telo ducere centum.
Non possint.
*ai)gu/ptios2 plinqofo/ros2, id est, Aegyptius laterum gestator. Suidas nominatim proverbii titulo refert. Exstat autem apud Aristophanem in Auibus: ibi quaerit quispiam quis composuisset equum Durium in arce Palladis, centum cubitorum? Cui respondetur:
*orniqes2, ou)dei\s2 a)/llos2, ouk ai)gu/ptios2
*plinqofo/ros2, ou) liqourgo\s2.
id est,
Aues, nec alius ullus, haud AEgyptius
Laterifer, aut faber lapidarius.
Quadrare videtur in sordidum atque infimae sortis hominem, in quem usum etiam Carum vilitas usurpata est: aut in eum, qui molestis negotiis premitur. Admonuimus modo Aegyptios
in vulgi fabulam, ac risum abiisse, quod asinorum ritu vectandis corpore oneribus quaestum facerent. Ad quem laborem hoc exercitatiores illos fuisse, conicimus, quod in effodiendis lacunis, limoque exportando, ac lateribus argillaceis, huiusmodi opera potissimum opus erat apud Aegyptios, ob limum, quem invehit Nilus. Nam illic passeres aut hirundines monstrarunt artem e luto construendi parietes. Argumento est, quod Hebraei cum apud illos agerent, adacti sunt luto, lateribusque gestandis servilem operam praestare Pharaoni. De mulis marianis alibi reperies.
*deipnei=n me\ di/das1ke, id est, Cenare me doce. Proverbiali figura dictum est ab Aristophane in Ranis. Tempestiviter usurpabitur, si quando docere, praeire, aut etiam refellere conatur aliquem imperitus negotii, de quo disceptatur. Verba sunt Bacchi ad Herculem de tragoediis iudicantem, cum exercitatior esset in vorandis tauris, quam pensiculandis poetarum carminibus.
*ra(mnou/s1ios2, i. Rhamnusius. Eudemus in dictionibus Rhet. admonet, id cognominis olim ceu proverbio, additum sapientibus ac moderatis viris. Nec explicat adagii rationem. Unde coniectare licet, vel ab eius gentis morib. dictum, vel a dea Rhamnusia quae modum in omni negotio docet adhibendum. Quemadmodum alias fusius a nobis ostensum est.
*babai\ mu/cos2, id est, Papae Myxus. In gloriosos et iactabundos dici consuevit. Nam babai\ stuporis et admirationis significationem habet. Myxus aunt sacerdos quispiam fuit Dianae, gioriosus et magniloquus: qui se fingebat omnia mirati. Refertur a Suida, et Zenodoto.
*fakou= gwni/as2 kratei=s2, id est, Lentem angulo tenes. De negotio quod fieri nullo pacto queat, propterea quia hoc leguminis genus angulis careat. Refertur a Suida, ne quis contemnat.
*patrokle/ous2 pro/fas1is2, id est, Patrocli occasio, siuc praetextus. Diogenianus ostendit dici solere de iis, qui cum ob metum non ausint proprias deplorare calamitates, deflent eas sub praetextu luctus alieni. Plutarchus in commentario cui titulus, Quomodo quis se citra invidiam laudare possit: kai\ mh\ dokw=men pa/troklon pro/fas1in, s1fa=s2 d) au)tou\s2 di) e)kei/nwn e)painei=n, id est, Ne videamur Patroclum occasionem, sed nos ipsos per illos laudare. Agit enim de iis, qui laudandis aliis suas ipsorumlaudes insinuant. Opinamur sumptum a Patrocli moribus, in quem aliquoties iocatur Aristophanes.
*mikro\n tou= o)bolou= ti/mion, id est, Exiguum oboli pretium. Suidas citat ex Maryca Eupolidis, convenire in homines nequam, nihilique. Quamquam nihil obstat, quominus ad rem contemptam transferatur. Meminit et Eudemus. De similibus multa retulimus antea, obolaris homo, homo tressis, homo trioboli, homo vix dupondio aestimandus. Iustinianus iuvenes primum ad iuris studium ingressos dupondios appellari voluit, velut extremae classis. Nam qui iam
profecissent, prolytas ac lytas apellavit, quasi dimissos.
*foini/kwn s1unqh=kai, id est, Phoenicum conventa. Phoenices qui Carthagine potiti sunt, cum primum ad eam appulissent regionem, postularunt ab iis, qui id temporis Libyam incolebant, ut sibi liceret diem et noctem hospitio terrae uti. Quod cum impetrassent, iamque exacto concessi temporis spatio, iuberentur excedere finibus, recusarunt, affirmantes se pactos ut sibi fas esset illic noctesque ac dies commorari: videlicet ambiguitatem vocum ad suum commodum detorquentes. Unde proverbium esse natum aiunt, de pactis insidiosis et astutis. Auctores Suidas ac Diogenianus. Quin in totum omnes Phoenices dicti sunt, qui quaestus essent avidi. Unde Pindarus in Pythiis hymno secundo: foi/nissan e)mpola\n, id est, Phoeniciam negotiationem dixit. Et interpres citat in comico quopiam, eu)qu\s2 foi=nic ge/nomai, id est, Protinus Phoenix fio. Item ex Sophocle.
*wnhn\ e)/qou kai\ pra=s1in w(s2 foi=nic a)nh\r.
id est,
Phoenix ut vir, coepit emere ac vendere.
Postremo Plato libr. de Repub. 3. de his agens, qui putant magistratui convenire mendacium, inquit: mhde\n kako\n, a)lla\ foinikiko/nti, id est, Nihil pulchri est, sed potius Phoenicense quiddam.
*mikro\s2 h(li/kos2 mo/lwn, id est, Pusillus ut Molon. De vehementer brevi statura corporis homuncionibus. Suidas ostendit duos fuisse Molones, nota corporis brevitate, quorum alter histrio fuerit, alter fur, honesti scilicet quaestus uterque.
*dia\ palaiai=s2 h(me/ras2. De re admodum obsoleta priscaque. Refertur a Diogeniano. Finitimum illi, quod hodie non inscite iactatur in scholis philosophorum: Magno Platonis anno.
*er)r(ei ta\ kala\, id est, Perierunt honesta. Hippocrates Mindaro Lacedaemoniorum duci fuit ab epistolis, eo interfecto ab Atheniensibus Hippocrates in Lacedaemonem huiusmodi scripsit epistolam: e)/r)r(ei ta\ kala\, mindaros d) e)pe/ssutai, significans interfecto duce rem esse deploratam. Adagium recenset Diogenianus, historiam recenset Xenophon in paraleipomen/ois2, libr. 1. Graeca sevario constant:
Periere honesta, Mindarus sublatus est.
PLATO in Dialogo, cui titulus, De regno: pepoi/hke kai\ h(ma=s2 kai\ nun= paqei=n to\ kata\ th\n paroimi/an pa/qos2. poi=on; ou)x) h(s1u/xous1 eu)= diai roun=tas2, h(nuke/nai bradu/teron, id est, Fecit enim ut nunc quoque nobis acciderit, quod proverbio dicitur: Quodnam? ut dum parum recte per otium dividimus, serius perfecerimus. Idem in 7. de repub. allusit ad puerbium: speu/dwn ga\r e)/fhn, taxu\ pa/nta dielqei=n, ma=llon bradhn/w, id est, Dum festino, inquit, omnia celeriter percurrere, tardior sum. Idem in Cratylo simile quiddam habet: i(/na mh\ o)/flwmen w=speer oi( en ai)gi/nh| nu/ktwn perii+o/ntes2, o)ye\ o(dou=, kai\ h(mei=s2 e)pi\ ta\ pra/gmato: ???men au)th=| th=| a)lhqei/w|, ou(/tw pw=s2 ???qe/nai
o)yai/teron tou= de/ontos2, id est, Ne nobis usu veniat, ut quemadmodum qui apud Aeginetas noctu obambulant, serius perficiunt iter, itidem nos ad rem ipsa veritate serius quam oportet pervenisse videamur. Scitum est et illud divi August. adversus Petilianum, iis qui perturbatione aliqua festinant, usu venire nonnumquam ut vestem aut calceos perverse induant, quae res postea moram afferat. Idem usu venit his qui multa simul agere conantur, neque quidquam assequuntur. Plato lib. de Repub. 3. o(/ti ei(=s2 e(/kastos2, e(\n men a)\n e)pith/deuma kalw=s2 e)pithdeu/oi, polla\ de\ ou)\, a)ll) ei) tou=to e)pixeiroi=, pollw=n e)fapto/menos2, pa/ntwn a)potugxa/noi a)\n, id est, Unusquisque recte, unum studium exerceat, multa nequaquam. Imo si id tentarit, multa aggressus, omnibus frustrabitur. Idem eiusdem operis libr. 10. docet idem accidere iis qui non veritate, sed fucis ac malis artibus, properant ad honorem: ou)x) oi( men deinoi/te kai\ a)/dikoi drw=s1in o(/per oi(\ dromei=s2, o(/s1oi a)\n qe/ws1in eu) a)po\ tw=n ka/tw, a)po\ de\ tw= a)/nw mh\to\ me\n prw=ton o)ce/ws2 a)pophdw=s1i, teleutw=ntes2 de\ katage/lastoi gi/gnontai, ta\ w)=ta e)pi\ w)/mwn e)/xontes2 kai\ a)stefa/nwtoi a)potre/xontes2, id est, An non isti artifices et iniusti idem faciunt, quod solent cursores quidam, qui bene quidem currunt ab inferiore loco, a superiore vero nequaquam. Primum quidem celeriter prosiliunt, ceterum in fine cursus ridiculi sunt, atque auriculas in humeris habentes incoronati semet ab ripiunt. Monet adagium instituendae rei non tam celeritatem, quam curam adhibendam esse, ne postea sit in mora, quod in operis ingressu fuerit erratum. Item in re bellica plus efficit Fabii cunctatio, quam M. Minutii praeceps temeritas. Siquidem is unus Hannibalem multis iam proeliis invictum, non viribus, sed lentitudine superavit. De quo praeclare Ennius apud M. Tullium in Catone maiore.
Unus homo nobis cunctando restituit rem.
Non ponebat enim rumores ante saiutem.
*upe\r to\n kata/la/logon zh=|, id est, Ultra catalogum vivit. De co dicebatur, qui multum aetatis viveret, ut iam praescriptum illum annorum numerum praeterisse videretur. Est ni fallimur, apud Lucianum. Refertur a Suida.
*uper\ th\n ph/ran fronei=n, id est, Ultra peram esse sollicitum. Proverbiali figura dictum apud Lucianum in Timone: o) ligarkh= ga\ kai\ me/trion xrh\ ei)=nai to\n filos1ofoun=ta, kai\ mhd e\n u(pe\r th\n ph/ran fronei=n, id est, Oportet enim philosophum paucis contentum ac frugalem esse, neque quidquam ultra peram quaerere. Quadrabit vel in philosophum, vel in pauperem, sed praecipue Christianum. Confine illi: Vita doliaris.
*anh\r e)/oike nads2 i(keteu/ein pe/tran.
Vir visus esse navis est obsecrans petram.
De stupidis ac stolidis, quibus aliud pro alio videtur, dictum indicat Suidas, ducta metaphora a nave, quae impingit in scopulum.
*peinw=nti kle/ptein e)st( a)nagkai/ws2 e)/xon.
id est,
Famelicus vir esse fur ax cogitur.
Suidas proverbii nomine refert, quod congruat in eos, qui extrema adacti necessitate, quid faciunt. Veluti si qui confiteatur se mentitum, dicat, quid facerem, aut quid mentiendum erat, aut in summam veniendum infamiam, peinw=nti kle/ptein. Aut si quis avidus gloriae, aliena pro suis edat, cum ipse de suo nihil possit egregium edere.
VIXIT, dum vixit, bene. Est in Hecyra Terentiana. Proverbiale fuisse, vel senex indicat, rogans num praeter unam sententiam nihil attulisset. Convenit in eos, qui molliter, ac suaviter vivunt, atque faciunt sumptus, ut non multum iuvent heredem. Est autem amphibologia in verbo vivere, quod interdum simpliciter vivere est, ut apud Catullum:
Vivamus mea Lesbia, atque amemus.
PROVERBII speciem habet et illud apud Martialem.
- Rabido ne perditus ore
Fumantem nasum viut tentaver is ursi.
Sit placidus licet, et lambat digitosque manusque
Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Ursus erit, vacua dentes in pelle fatiges.
Admonet non esse tentandos, qui possint nocere. Consimili modo Synesius in Encomio Caluitii scripsit. Canem naribus prendere, pro eo quia est, Provocare mordacem, et nociturum. Hac parte corporis icta potissimum ursos irritari docent bestiarii.
*tw=n triw=n kakw=n e)\n, id est, Trium malorum unum. Suidas proverbium indicat apud Menandurm exstitisse. Sumptum autem a Theramene, qui cuidam e tribus malis unum indixerit, e quibus quia vellet eligeret. Unde et Aristophanes apud eundem Suidam in Triphalete: e)gw\ ga a)po\ qhrame/nous2 de/doika ta\ tri/a tadta, id est, Ego enim a Theramene merui tria haec. Quae sint autem ea tria, quaere in proverbio: ta\ tri/a tw=n ei)s2 qa/naton. Id usurpavit Alexander in Aepolis. Aristides ait oraculum solere tradi obsignatum, quod qui solveret prius quam fas esset, unum e tribus malis illum manebat, aut oculorum orbatio, aut manus, aut linguae iactura. Sunt qui dicant iis, qui sententia capitali damnati fuissent, tria solere deferri, gladium, laqueum, et aconitum.
PLAUTUS in Mostellaria: Tam facile vinces, quam vulpes pyrum comest. De re factu proclivi. Quod nihil negotii sit vulpi dentatissimae, pyrum edere.
*ofru=s2 a)naspw=ntes2 kai\ gna/qous2 fus1w=ntes2, id est, Adductis superciliis, et inflatis buccis. In fastuosos ac turgidos dictum Suidas admonet. Siquidem in superciliis, sicut alias ostendimus, arrogantiae sedes. Horatius inflatas buccas ad iracundiae retulit argumentum:
Quin Iuppiter ambas
Iratus buccas inflet.
Divus Augustinus in libris Confessionum: Buccis typho crepantibus. Quo loco nonnulli perperam typo legunt. Mirum est autem Augustinum voce Graecanica tantopere delectatum, ut cum fastum dicere posset
typhum dicere maluerit, nisi quod caiam usu Latio donata videbatur. Traductum a ranis, quae periram inflantur. Notus est apologus Aesopicus de rana per arrogantiam dirupta. Horatius:
Crescentem tumidis infla sermonibus utrem.
*us e)kw/mas1en, id est, Sus saltavit, aut comessatur. Diogenianus ostendit dici solitum de iis, qui praeter decorum quidpiam facerent, quique rexum successu praeter meritum obiecto, semet insolentius efferunt. Attingunt et Suid as et Zenodotus. Est autem Graecis kwma/zein iuvenum amantium morc coronis, cantilenis, saltationibus, ceterisque iuvenilibus nugis lascivire, et in domos alienas irrumpere. Irrumpunt et sues, unde Theocritus in Syracusis:
*aqro/os o)/xlos w)qeun=q w(/sper u(/es2,
id est,
Turba simul conferta suum more irruit.
Ceterum qui rusticiore sunt ingenio, mirum quam haec dedeceant. Locus erit ubi natura saevus, et agrestis adfectat videri festivus.
Non tam ovum ovo simile quam illud proverbii speciem prae se fert, quod est apud Iuvenalem:
Dat veniam coruis, vexat censura columbas.
Poena legum exercetur in humiles quospiam, et a quibus ob ingenii mansuetudinem aliquid emolumenti potest auferri. Rapacibus ignoscitur Sumptum est ab apophthegmate Anacharsidis, qui hoc dicto elusit studium Solonis in conscribendis legibus, quemadmodum refert Plutarchus in vita Solonis: o(\s2 tou\s2 no/mous2 toi=s2 a)raxni/ois2 o(moi/ous2 e)/fas1ken, kai\ ga\r e)kei/nous2 e)\n men empes1h=| ti\ kou=fon kai\ a)sqene\s2, s2e/gein, e)a\n de\ mei=zon, diako/yan o)i/xetai, id est, Le ges aranearum telis adsimiles dicebat, propterea quod in illas si quod levius, aut imbecillum incurrerit, haeret: sin maius aliquid, dissecat, ac fugit. Ad eandem pertinet sententiam quod in Phormione ait Terentius:
Quia non rete accipitri tenditur, neque miluio,
Qui male faciunt nobis, illis, qui nihil faciunt, tenditur.
Quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.
M. Tullius libro epistolarum nono ad Paetum: Iam pater eius accusatus est a M. Antonio: sutorio atramento absolutus putatur. Subesse videtur proverbium. Sentit, opinamut, hominem absolutum fuisse, iudicum corruptela, non citra infamiam. Est enim huiusmodi sutorium atramentum, ut neque magnopere atram imptimat notam, neque nullam tamen illinat maculam. Infamiam enim atramenti symbolo poetae significant, ut Horatius:
Hic nigraesuccus loliginis, haee est Aerugo mera.
Is quidem sucus quidam et, quem plerisque mollium piscium, maxime Sepiis inesse scripsit Aristoteles libro De partibus animalium quarto: eum tunica contineri membranea, emitti vero sistula quadam, quem effundunt in metu, et aquam infuscant, ne queant deprehendi. Rursus Horatius:
Sed velitti tractat a notam labemque remittunt.
Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt.
Ceterum quod Graeci Chalcanthum appellant, Cornelius Celsus fere vertit sutorium atramentum, cuius frequenter meminit in medicinis, praescrtim libro 5. Colligitur ex aere. Unde Graecis nomen xa/lkanqos, quasi dicas flos aeris. Unde suspicamur magis dici maculam, quam aegre possis diluere. Nam atramentum quod scriptorium vocant, facilius diluitur, nec inhaeret corio. Plinius in epistola simili figura dixit: Vitelliana cicatrice stigmosum.
*kwfai\ marturi/ai, id est, Surda testimonia, dicuntur quae feruntur per tabulas, propterea quod hae rogatae nihil respondeant. Ut non discrepet ab illo: Muti magistri. Unde surdis agere testimoniis proverbio dicuntur, qui vel procul absentes, vel vita defunctos modo citant, ne queant deprehendi.
Iuvenalis in Satyra, cui initium: Stemmata quid faciunt.
Praeconem Chaerippe tuis circumspice pannis,
Cum Pansa eripiat, quidquid tibi Nacta reliquit,
Iamquetace, furor est post omnia perdere naulum.
Domitius Calderin us, ut inter recentiores haudquaquam malus auctor, admonet proverbium esse in eum, quicum multa amiserit, reliquum etiam velit perdere. Sumptam autem metaphoram a mercatoribus, qui cum navigant, si minus, quantum cupiunt, lucrari possunt, student ut saltem recuperent ex mercibus divenditis, quantum pro vectura navali solverunt. Aristippus interrogatus a quodam, num esset ubique ridens: ouk ou)=n, e)/fh, parapo/llumi to\ nau=lon, ei)/ge pantaxou= ei)mi\, id est, Naulum igitur non perdo, inquit, si quidem ubique sum. Refertur a Plutarcho in commentatio, cui titulus: o(/ti didakth\ h( a)reth\.
*sikeli/zein, id est, Siculissare. Eudemus indicat antiquitus usurparum, pro eo quod est: Austerum esse, tetricumque. Et eum quidem in modum Epicharm um usum esse. Ceterum aliis placere magis referendum ad improbos et vafros. Non dubium quin ab eius genus moribus sit sumptum. At Athenaeus Dipnosophistarum libro primo indicat, adagium natum ab Androne Siculo, qui morem invexerit ad tibiam saltandi, gesticulandique.
*hme/nh peleia\s2, id est, Sedens columba. Suidas proverbii titulo commemorat, indicatque dici solitum, de supra modum mansuetis ac simplicibus. Nam columbae cum avolant, fallunt ceteras pernicitate volatus: cum sedent, nihil mitius, aut simplicius. Neque quidquam habent, quo se tueantur adversus miluios et accipitres, praeter alarum velocitatem. Videtur dici posse et in eos, qui simplicitatem simulant, quo magis imponant, propterea quod mos sit aucupibus, exoculatam columbam in reti ponere, quae subsultans, ceteras columbas alliciat. Ea Graecis dicitur paleu/tria, a verbo paleu/ein, quod est seducere, sive in laqueum illicere. Aristophanes in Auibus de columbis loquens:
*kai\ e)panagka/zei paleu/ein dedeme/nas2 en diktu/w|.
id est,
Et cogit paleutriam agere, alligatas in reti.
Vide lector num legendum sit h(mme/nh, id est, illaqueata, id enim patitur, quo fallat alias.
*pi/qhkos2 pw/gwn) e)/xwn, id est, Simia barbam portans. Aristophanes: en a)xarneu=s1i. w)= pi/qhke to\n pw/gwn) e)/xwn. Interpres admonuit allusum esse ad illud Archilochium: toi/hn d) w)= pi/qhke th\n pughn\ e)/xwn, id est, Talem ô simia caudam habens. Dici solitum de ridiculis. Regulus Rusticum Stoicorum simium dixit contumeliae gratia, ut refert Plinius in Epistolis: opinamur quod barba et pallio Stoicum ageret verius, quam moribus. Idem Aristophanes alio quodam loco quosdam dhmopiqh/kous2 appellat, quasi populi simias. Est autem hoc animal natura gelwtnpoio\n, nec in alium usum videtur natum, cum nec valeat ad esum ut oves, nec ad aedium custodiam ut canes, nec ad onera gestanda ut equi. Athenaeus lib. 14. narrat Anacharsim philosophum, genere Scytham, cum in convivium inducerentur homines ad risum movendum edocti, solum omnium non risisse. Tandem cum inducerentur simiae, coepit ridere, rogatus causam. Hae, inquit, natura sunt gelwtopoio\, illi fingunt.
*eautw=| ya/llein, id est, Sibiipsi canere, dicitur qui non ad alienum arbitrium facit quippiam, sed animo obsequens suo. In Platonis convivio iubent tibicinam sibiipsi canere. Et cantor quispiam, Antigenidas opinamur, iubet discipulum, quod populo non admodum gratus esset, sibi canere et Musis. M. Tullius in Bruto: Id enim est summi oratoris, summum oratorem populo videri. Quare tibicen Antigenidas dixerit ducipulo sane frigenti ad populum: Mihi cane et Musis: ego huic Brute dicenti ut solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo dixerim. Divus Hieronymus ad Ismeniam refert, huius discipulum. Atque is non iussus est sibi canere, sed praeceptori, qui poterat iudicare.
*an h( leonth\ mh\ e)ci/khtai, th\n a)lwpekhn\ pro/s1ayon, id est, Si leonis exuvium non sufficit, adde vulpinum. Cum viribus res obtineri non potest dolus adhibendus. Adagium natum est ex apophthegmate Lysandri. Nam is, quemadmodum in eius vita memorat Plutarchus, irridere solitus est, quivelut ab Hercule prognati bellum apertis viribus, citraque dolum gerendum esse censebant, cum ipse magis existimaret boni ducis officium esse, quo leonina pellis non attingeret, eo contendendum adsuta vulpina. Quod quidem propemodum indicat et Maro, cum ait:
- Dolus an virtus, quis in hoste requiret?
Adagium refertur a Zenodoto. Huic adfine est quod apud Plutarchum in vita Syllae Carbo dixisse memoratur. Cum enim Sylla non solum aperto Marte, sed dolis bellum gereret, ait: w(s2 a)lw/peki kai\ le/onti polemew=n en th=| s1u/lla yuxh=| katoikou=s1in, a(po\ th=s2 a)lw/pekos2 a)niw=. to\ ma=llon, i. Quod bellum gerens cum vulpe, ac leone, quorum utrumque habitabat in animo Syllae, a vulpe vehementius
angeretur. Apud Aristophanem quidam dicitur kunalw/phc, quod caninam impudentiam cum vulpina astutia coniunxisset.
*xikelo\s2 stratiw/ths2, id est, Siculus miles. In peregrinum, ac mercenarium militem proverbiali ioco dicebatur, propterea quod Siculi temporibus Hieronis exotico milite plerumque uterentur, auctore Zenodoto. Conveniet in hominem lucri gratia nullum ministerii genus recusantem. Adfine est illi, quod de Care dictum est alibi.
*ant) a)gaqw=n a)gaqi/des2, id est, Pro bonis glomi. Dici consuevit, ubi quis beneficium, quod in alium contulisset, cumulate, cumque fenore reciperet. Agathides enim Graecis glomi dicuntur: verum allusionis decus in voce Graeca est, quod in sermone Latino reddi non potest. Meminit Suidas.
Manet etiam hodiernis temporibus vulgo celebre, quod est in Poenulo Plautina. Sine pennis volare haud facile est. Idem in Asinaria: Defraudem te ego? Age sis, sine pennis vola. Locum habet, cum deesse significamus adminicula, sine quibus negotium peragi non possit. Reperitur apud idoneos auctores. Accidere alas, pro eo, quod est, adimere materiam, facultatemque conandi quippiam. Et: Addere alas. Horatius simili forma dicit Decidere pennas:
Unde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis.
Et Cicero ad Atticum libro quarto: Qui mihi pennas inciderant, nolunt easdem renasci. Idem in Academicis dixit: In cidere nervos, pro adimere vires. Cognatum est illi, quod alibi retulimus: ei)s2 pu=r cai/nein, id est, Ignem dividere. Quod pro impossibili retulit Plato lib. De legibus 6. o)li/gou de\ poiei=n to\n nomoqe/thn to\ tw=n pai zo/ntwn ei=s2 pu=r cai/nein, i. Ut propemodum legum conditor faciat, quod solent, qui ludunt, in ignem impingentes ictum, hoc est, inaniter laboraret: quod ignis mox in se coeat. Eius generis est illud apud Platonem in Eryxia: katamaqw\n de\ au)to\n e)gw(/ o(/ti???s1oneih| pei=s1ai, o(/sper a)\n to\ lego/menon li/qon e)yh=s1ai, id est, Ubi cognovissem tale esse hominis ingenium, ut illi suadere nihil aliud fuerit, quam lapidem decoquere. Haec fatemur aliis locis tempestivius potuisse dici, sed non omnia locis omnibus occurrunt.
*sifnia/zein, id est, Siphniassare. Suidas indicat proverbio dici solere, pro eo, quod est manum admovere postico: sumptum esse a moribus Siphniorum, qui libidinis causa id factitare consueverint. Est autem Siphnus insula quaepiam, haud procul a Creta, cui quondam nomen fuerit Merope, vel hoc nobilis elogio, una e Cycladibus. Refert eam et Plinius libro quarto, cap. duodecimo. Proverbium indicat et Stephanus.
*kata\ mh/lhn, id est, Iuxta melam. Suidas ostendit proverbio dici solere, ubi quis incerta coniecturis prosequeretur. Sumpta metaphora a medicis ulcus internum immisso per fauces instrumento quopiam explorantibus. Id enim instrumentum mh/lhn vocant, et mhlw=s1ai, ad hunc modum tentare.
*grafh/ te kai\ leukai=es,ou) tau)to\n, id est, Scriptura et Leucaeus non sunt idem, aut con conveniunt. Ubi quis aliud scribit, aliud facit, aut dicit. Recte iacietur in eos, qui stare pactis nolunt. Nam haec plerumque syngraphis constant. Aut in eos, quorum vita non congruit cum libris editis. Versus Graecus constabit si addas le/gein. Conicere licet Leucaeum fuisse malae fidei scribam.
Alias admonuimus, ferme proverbiales esse metaphoras, quae sumuntur a bello, veluti Bellicum canere pro eo, quod est, animare atque exhortari. M. Tullius Philipp. 7. Bellicum me cecinisse dicunt: Item Canere classicum dicitur, qui excitat dissidium. Receptui canere, pro finire. M. Tullius Philippica 12. Quis enim revocante et receptui canente senatu properet dimicare? Quintilianus libro 12. cap. quae postfinem studia. Quare antequam in has aetatis veniat insidias, receptui canet, et in portum integra nave perveniet. Signa canant apud Martialem, id est, iam congrediamur: et apud Plautum, Collatis signis depugnare: apud eundem Versis gladiis depugnare. Quin hoc ipsum collatis signis haud dubie proverbii speciem habet, cum significamus seriam et exactam de re disceptationem, ut M. Tullius in epistolis ad Atticum. Ut cum Maphragone signis collatis. Apud Iuvenalem:
- Haec tuba rixa. Id est, hoc belli initium.
*pi/qwn kalo\s2, id est, Pithon formosus. Conveniet ubi quis per adulationem falso laudatur. Pindarus in Pythiis hymno 2. kalo/s2 toi pi/qwn para\ pais1i\n a)ei\ kalo\s2, id est, Formosus Pithon semper apud pueros formosus. Interpres ostendit sumptum a pueris adulantibus simiae, subinde dictitantibus kalo\s2 pi/qwn. Videtur autem Pithon esse diminutivum huius dictionis pi/qhkos2, quasi dicas simiolus. Taxat Pindarus oblique quendam, vel quia ab indoctis laudatus tolleret cristas, vel quod ipse adularetur Hieroni, laudans non laudanda. Est autem filauti/a peculiaris huic animanti, adeo ut laudes sentiant et speculis delectentur, et suos catulos contrectari gaudeant, ipsique suos catulos complexu enecent. Ad gratiam loqui veteres dicebant gariglwttei=n, quo verbo usum Aeschylum in Prometheo vincto, docet Athenaeus libro 4. Eodem referente qui iucunda potius quam vera loqui studio habebant, h(duglwttei=n, dicebantur.
*apac pur)r(o\s2 kai\ de/katon xlwro\s2, id est, Semel rubidus, ac decies pallidus. Suidas admonet dictum de iis, qui mutuum accipiunt, quos necesse est crebro tum rubescere pudore, tum metu pallescere. Rubescere, dum petunt mutuum, pallescere, dum solvendo non sunt, et metuunt, ne trahantur in ius, aut in nervum.
*aei\ ge/ronti ne/an e)piba/llein ko/rhn.
id est,
Semper puellam virginem subice seni.
Senarius proverbialis admonens, ut provectioris aetatis viri puellam ducant magis, quam anum, ne si frigus accesserit frigori, languente Venere,
steriles exsistant nuptiae. Quamquam non inepte trahetur ad alios item usus, quoties significabimus ita rerum coniunctionem temperandam, ut quod alibi diminutum sit, aliunde suppleatur: videlicet, ut seni convictor addatur iuvenis, quo senilis aetatis tristitiam huius hilaritas moderetur: rursum iuventutis exsultantiam, senilis severitas temperet. Item, ut loquaculus adiungatur, plus satis taciturno, audaculus timido, pauper diviti. Proverbii meminit Diogenianus.
*aei\ ta\ pe/rus1i belti/w,
id est:
Superior annus semper anteponitur.
Cum praesentia displicent, et anteferuntur anteacta. Diogenianus admonet id acclamatum ab Atheniensibus in rebus Macedonicis. Sumpta metaphora ab agricolis, qui semper de praesentis anni fructibus quaeruntur apud dominos. Huc pertinet illud Horatianum.
- Laudator temporis acti Sepuero.
*ta\ qu/mata ou)de\n e)sti\n, plhn\ ge/neia kai\ ke/rata, id est, Sacra nihil sunt praeter malas et cornua, de victimis macilentis. Trahetur inconcinniter ad cibum minime esculentum. Refertur e Suida.
*skuqw=n e)rhmi/a, id est, Scitharum solitudo, pro summis calamitatibus, exitioque dictum est, apud Aristophanem: e)n a)xerneu=s1i,
*ecole/sqai s1umplake/nta th=| s1kuqw=n e)rhmi/a|,
id est:
Impeditum deperire Scythicae solitudini.
Quo loco commentator indicat proverbium dici solitum de ingenti solitudine: ductum autem inde, quod Scythae nullis certis sedibus utantur, sed vagi ferantur in plaustris. Eamque ob causam, regio feris abundat. Meminit adagii et Q. Curtius libro rerum ab Alexandro gestarum septimo, apud quem Scitharum legatus ad hunc loquitur modum: Scitharum solitudine Graecis etiam proverbiis audio eludi. Nos deserta et humano cultu vacua magis quam utbes et opulentos agros sequimur. Usurpat et Plutarchus in libro de Stoicis contrarietatibus, quem admodum ante retulimus in proverbio: In caput praecipitari.
Scindere glaciem, est aperite viam, et in incipiendo negotio priorem esse. Translatum a nautis, quorum unus aliquis praemittitur, qui flumine concreto, glaciem praerumpat, reliquisque viam aperiat.
*zwo\s2 genh/s1h| krommu/ou mo/non labwn,
id est:
Si cepe tantum sumpseris, iam vixeris.
Zenodotus et Suidas ostendit in eos dici solitum, qui e re quapiam pusilla, magnam opinionem consequuntur. Natum apparet ab aegroto, qui medico porrigente cepe, renaluerit, herbam alioqui plebeiam, nec eam admodum salubrem corpori.
*sofoi\ tu/rannoi tw=n s1ofw=n s1unous1i/a|,
i.
Comercio saptentium princeps sapit.
Zenodotus citat ex Aiace Locrensi, addens eundem versiculum a Platone citatum esse Euripidis nomine. Certe huius nomine comperimus adductum lib. de Repub. 8.
*sofoi\ tu/rannoi th=| s1ofw=n s1unous1i/a|.
Quo magis admiramur quare Aul. Gellius citet ex Theaeteto Platonis, nisi forte scribarum vitio pro Theage depravatum est Theaeteto, nam et in Theage refertur. Aulus Gellius lib. 13. ostendit eundem apud utrumque fuisse, apud Sophoclem, in eiusdem nominis fabula, et apud Euripidem. Quemadmodum et alii nonnulli versus apud Euripidem inveniuntur, quos eosdem apud Sophoclem, et Aeschylum licet invenire. Porro versiculum, quem modo citavimus, Gellius notae vetustatis esse dicit, ut intelligas velut in proverbium abiisse. Atque utinam quam est graviter simul et eleganter scriptus, tam placeret aetatis nostrae principibus, in quos illud fere dixeris:
*mwroi\ tu/rannoi tw= kola/kwn s1unous1i/a|.
*leonth\ e)pi\ krokwtw|, id est, Leonis exuvium super crocoton. Cum duo quaepiam copulantur, quorum alterum cum altero nequaquam congruit. Sumptum a Baccho, qui hoc ornatu descendit ad inferos apud Aristophanem, ut veste muliebri, delicataque indutus esset, eique vesti leonis exuvium impositum gestaret, quo videlicet Hercules creditus, formidabilis videretur inferis. Hunc igitur ad eum modum adornatum, sic in Ranis ridet Hercules:
*all) ou)x oi(=o/s2 t) ei=m) a)pos1obh/s1ei to\n ge/lwn
*opw=n leonth\n e)pi/ krokwtw| keime/nhn.
i.
Risum profecto haud sum potis compescere
Crocoton additum leontae conspicans.
NEC aures habere, nec tactum proverbio dicebatur, cui in manifestis ab omnibus reclamabatur. Hieronymus in praefatione declamationis, de matre et filia reconcilianda. Cum autem verear appellare declamationem, cum ipse quodam in loco nominatim hoc argumentum exercitii causa confictum a se subsignificet? Posteaquam enim, inquit, arguendo crimina, factus sum criminosus, et iuxta tritum vulgi sermone proverbium, iurgantibus et negantibus cunctis, nec aures me credo habere, nec tango id est, taceam necesse est, et quod audio, tangoque, quasi nesciam. Potest videri sumptum ex Aristophanis Thesmophoriazusis: mh/t) a)kou/w mh/t) o(rw=, id est, Neque audio neque video.
*pri\n laxei=n, ta\ koina\ katesqi/eis2, id est Priusquam sortitio facta sit, communia devoras. In eum competit, qui non exspectata partitione, rem invadit. Ductam metaphoram indicat Suidas a conviviis, in quibus antiquitus mos erat, e cibis suam cuique portionem distribuere, quemadmodum ex compluribus Homeri locis licet conicere, apud quem illud oppido quam frequens.
*kai ou)/tis2 e)deu/eto daito\s2 e)i+/s1hs2.
Deinde receptum apud nonnullos, ut citra distributionem propositis in commune cibis, quisque quantum vellet, sumeret. Id quod indicat Plautus: Patinarias struit struices. Huius rei mentionem facit et Plutar. in Symposiacis, excutiens utra consuetudo magis probanda videatur. Porro proverbium sumptum est ex Equitibus Aristophanis:
*epei\ ta\ koina\ pri\n laxei=n katesqi/eis2.
id est,
Quando publica, antequam illa
sortiaris, devor as.
PLautinus Tranio in Mustellaria: Ubi egomet video rem verti in meo foro. Proverbialiter dictum, pro eo, quod est, posteaquam intelligo fortunas nostras commutari in diversum. Traductum a mercatoribus, in quibus rerum pretium pro tempore saepenumero commutatur. Aut certe a iudiciorum formulis, et explicandarum litium. Cui diversum est illud, In alieno foro litigare. Cognatum illi, Uti foro, quod alibi dictum.
Quodcumque in solum venit, id est, Quidquid in rerum natura producitur. M. Tull. libro De natura deorum 1. Hinc quodcumque in solum venit, ut dicitur, effingis atque efficis. Ridet atomos Epicureorum, ex quibus illi cuncta progigni credunt, quidquid usquam nascitur in universo. Idem in epist. ad Poetum. Et Varro apud Nonium.
NIhil dici potest nec venustius, nec moralius ea sententia, quae exstat apud Terentium in Andria: Quoniam id fieri, quod vis, non potest, id velis, quod possit: ou) duna/menos2 o(\ qe/lhs2, qe/lhs2 o(\ dun/ as1ai, Plurimum decoris adiunxit ea verborum conversio. Qualis est in illis: Non vivendum ut edas, sed edendum ut vivas. Est autem adagium hoc finitimum illi: dei= to\ paro\n eu)= poiei=n, id est, Oportet id quia adest boni consulere. Et Martialis inter felicitatis calculos commemorat, ut
Quod sis, esse velis.
Quantum non miluus oberret.
Proverbialis est hyperbole, de homine supra modum locuplete, cui tantum sit agrorum, quantum nec miluus pervolet. Persius:
Dives arat Curibus, quantum non miluus oberret.
Id imitatus Iuvenalis Sat. 9. hunc in modum:
Tot msluos, intra tua pascua lassos:
Sic et apud Plutarchum tragicus quispiam,
*spei/rw d) a)/rouran dw/dex) h(me/rwn o(do\n,
*bere/kunta xw=ron,
id est,
Aruum colo bis sex dierum iter, solo
Berecyntho.
Plinius lib. 18. latifundia vocat, a quibus ait Italiae perniciem invectam fuisse, proinde veteres ita censuisse: Satius esse minus serere, et melius arare.
*ptolemai+\s2 h( di/kh, id est, Ptolemaica lis. Diogenianus indicat dici solitum in litium avidos. Anus quaepiam fuit Ptolomais, quae quoad vixit, lites agitabat, nec unquam a causis agendis erat feriata.
*prokulindei=tai i)kti=nos, id est, Adorat miluium. Initio veris prodeunt miluii, qua re laeti tenues, quod iam hieme sint levati, provoluuntur, eosque velut adorant. Accommodari potest in eos, qui nova specie gestiunt. Suidas proverbii loco commemorat. Item Iuvenalis:
- Durate atque exspectate cicadas.
Sumptum est autem ex Auibus Aristophanis, prokulindei=sqai toi=s2 i)kti/nois2. Causam adscribit interpres in eadem, docens quatuor partes anni per aves denuciari hominibus. Ver attribuit miluis.
*prihn/h di/kh, id est, Prienensis iustitia. Suidas ostendit convenire cum significamus, aliquem in iudicando plurimum excellere. A Biante Prienensi sumptum, cuius integritas in iudicandis causis in proverbium abiit ut dicatur, dika/zesqai bi/antos2 tou= prihn/ws2 xrei/sswn, id est, In iudicando praestantior Biante Prienensi. Citatur ex Hipponacte iambographo, a Strabone lib. Geographiae 14. et in vita Biantis a Diogene Laertio. Etiam Demodici Lerii Trochaicus:
*ei) tu/xhs2 tinw=n, dikazen th\n prihnh/wn dikhn.
id est,
Si quam agas causam, Prienes fac uti tum more agas.
Hipponactis Scazon sic habet:
*aika dika/zeu bi/antos2 tou= prihn/es2 krei=sson.
id est,
Si qua iudicas, Biantem fac Prieneum vincas.
De Bochoris et Rhadamanti iudicio diximus alias.
*ta\ pro=ta a)/rhs2 ei)s2 tou\s2 pai=das2 e)ph|nei=to, id est, Initio Mars laudabatur ob filios. De iis, qui initio specimen aliquod indolis egregiae prae se ferunt, deinde paulatim in alios degenerant mores. Quemadmodum evenit Romanis olim strenuis, et Martem generis auctorem virtute referentibus, post in degenerem prolapsis molliciem, ut non sine causa Iuvenalis exclamarit.
- Sed unde
Haec tetigit Gradive tuos urtica nepotes?
Proverbium refertur a Suida.
*to\ fruni/xou pa/lais1ma, id est, Phrynichi luctatio. Diogenianus indicat dictitari suetum de iis, qui astu, dolisque negotium peragunt. Fuit is Phrynchus Lacedaemonum proditor, quem vetus Comoedia carbone notavit,
*anti\ kakh=s2 kuno\s2 s1 un) a)paitei=s2, id est Pro malo cane suem reposcis, id est, pro re vili pretiosam. Sus enim esculentus, canis haudquaquam vescus est. Refertur a Diogeniano.
DIvus Hieronymus quodam in loco proverbium usurpat huiusmodi: Prudens in flammam manum immitto, pro eo, quod est: Sciens expono me discrimini, malisque obicio. Sumptum videri potest ab historia Mutii Scevolae. Exstat et apud Cic.
A Plauto dictum in Poenulo non sine proverbii specie: Proba est materia, si probum adhibeas fabrum. Egregia quidem indoles, si recte instituatur. Felix ingenium, si praeceptor contingat idoneus. Aut magnificum negotium, si modo scite tractetur. Metaphora notior est, quam ut sit indicanda.
Aeschylus in Ranis Aristophanis, cupiens redire ad superos:
*ekei= fra/s1aim) a)\n, enqadi\ d) ou)bou/lomai.
id est,
Dicturus illic, nam hic quidem haud volo eloqui.
Cui Bacchus ad hunc modum respondet:
*mh\ dh=ta s1u\ g) a)ll) en)qadi\ a)ni/ei t) a)gaqa\.
id est,
Minime profecto quin mage hic profer bona.
Interpres admonet adlusum ad paroemiam:
*exei= ble/pous1a deu=r( a)ni/ei t) a)gaqa\.
id est,
Illuc tuens, at huc remitte commoda.
Conveniet cum aliud prae nobis ferimus, aliud facimus, aut cum aliis blandimur, in alios re beneficium conferimus. Quidam a Charitibus mutuo sumptum existimant, quarum una a tergo respicit, et alteri munus offert, adridens alteri.
*batra/xw| u(/dwr, id est, Ranae aquam, subaudiendum ministras. Ubi quid exhibetur, quo vel praecipue gaudet is qui accipit. Veluti si quem natura bibacem ad bibendi certamen provoces, aut homini loquaculo narrandi materiam et occasionem subministres. Diversum ab illo, batra/xw| oi)noxoei=s2. Recte accommodabitur, ubi quid datur abundanti. Nam ranis affatim est aquae. Apud Athenaeum refertur hoc carmen in Syracusanos:
*oi(pi/nous1i mo/non batra/xwn tro/pon ou)de\n e)/dontes2.
id est,
Qui absque cibo vivunt ranarum more bibantes.
Theocritus in Ergatinis:
*eu)kto\s2 o( tw= batra/xw pai=des2 bi/os, ou) meledai/nei
*to\n to\ piei=n e)kxeu=nta, pa/resti ga\r a)/fqonon a)utw|.
id est,
O pueriranae vita est optabilis, ut quae
Non metuat, potans effundere, copia namque
Larga subest illi.
Pastor taxat parsimoniam Ergodotae, quod sudantibus maligne praeberet potum, cum ranis in otio viventibus liceat bibere quantum libet. Sunt et hodie bibones quidam, qui sibi videntur perire siti, quod non in ipsis doliis habitent. Huic non dissimile est illud, Equum in planiciem, Illud autem diversum: a)sp a)laka ei)s2 korwnei/an, id est, Talpam Coroneam. Est autem Coronea Boeotic civitas, quae talpam non gignit, et si aliunde inferatur, emoritur. Ita Stephanus, quemadmodum scarabeus in loco Thraciae iuxta Olynthum, auctore Plinio.
*meta\ to\n po/lemon h( s1ummaxi/a, id est, Post bellum suppetiae. Quoties serius adhibetur remedium. Refertur a Suida. Natum est, aut certe usurpatum a Diogene Cynico. De quo Laertius huiusmodi fabulam narrat. Adolescens quispiam iactantior nuper uxore ducta titulum huius modi inscripsit aedibus suis, o( tou= dio\s2 pai=s2 kalli/nikos2 h(rakhh=s2 enqa/de katoikei=, mhden ei)s1i/tw kako\n, id est, Iovis filius Callinicus Hercules hic habitat, ne quid introeat mali. Diogenes adscripsit: meta to\n po/lemon h( s1ummaxi/a, id est, Post bellum auxilium, videlicet indicans, iam tunc receptum in eas malum, cum ipse malus immigrasset. Convenit cum Platonico illo, quod alibi commemoravimus, meta to\n po/lemon h(/kein, id est, Post bellum adesse. Brutus in epist. ad Lycios, ai( mhxanai\ u(mw=n meta to\n po/lemon, w(s2 h( paroimi/a e)komi/sqhs1an, id est, Machinae vestrae post bellum, ut habet proverbium, allatae sunt. Item in epist ad Myrenses, h( ga\r en pole/mw| bradu/tzs2 i)/s1on e)/xei tw| mhdo/lws2 genome/nw| to\ a)pra/kton, id est, Nam tarditas in bello perinde est, ac si nihil omnino sit factum, quod frustra factum est. Quintilianus in declamatione cadaveris pasti, duas habet sententias non absimiles proverbio: Quid quod medicina mortuorum sera est? Quid quod nemo aquas
infundit in cineres? Sic indicat serum remedium. Siquidem aegroto mortuo sero venit medicus. Et aedibus in cinerem redactis sero infunditur aqua.
DIuus Hieronymus in epist. quadam citat huiusmodi proverbium apud Graecos celebratum: Pinguis venter non gignit sensum tenuem. Quamquam fatetur id elegantius sonare Graece quam Latine Graecus autem senarius exstat apud Graecos huiusmodi:
*paxei=a gasth\r lepto\n ou) ti/ktei no/o.
i.
Subtile pectus venter obseus non parit.
Refert et Galenus contra Thrasybulum, velut vulgo iactatum, kai\ tou=to a(pa/ntwn xedo\n a)nqrw/pwn a)/detai dio/ti pa/ntwn e)stin a)lhqe/stato, w(st gasth\r h( paxei=a to\n nou=n ou) ti/ktei to\n lepto\n, id est, Et hoc ab omnibus prope hominibus canitur, eo quod omnium verissimum est, quod venter obesus non gignit mentem subtilem. Apud Lacedaemonios infame erat, si quis corpore fuisset vehementer obeso. Agatharchides apud Athenaeum lib. 12. refert Ancli em ob delicias supra modum corpulentum, in contionem adductum fuisse, atque illic a Lysandro vehementer obiurgatum, minimumque abfuisse quin in exilium ageretur, idque futurum minitatos Lacedaemonios, ni vitam frugalius institueret. Et ibidem Menander de quodam obeso loquitur, paxu\s2 ga\r u(=s2 e)/keit) e)pi\ sto/ma, id est, Obesus etenim sus premebat os viri. Admonet adagium, luxu corporis hebetescere mentis aciem. Quemadmodum scribit etiam Horatius:
- Nam corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegravat ipsum.
Atque affigit humo divinae particulam aurae.
Plutarchus apud Gellium ostendit pueros multo pastu stupidioris ac tardioris ingenii evadere.
*ixqhn\ nh/xesqai dida/s1keis2, id est, Piscem natare doces. Perinde est, ac si dicas, doctum doces. Confine illi, quod alibi retulimus: delfi=na nh/xesqai dida/s1keis2, id est Delphinum natare doces. Quod idem ad hunc effertur modum: th=| delfi=ni kolumba=n s1umbouleu/h|, id est, Delphinem quemadmodum natare oporteat consulis. Auctor Diog.
*pita/nh ei)mi\, id est, Pitana sum. Zenodotus indicat dici solitum de iis, qui in extremas redacti calamitates ab iisdem denuo in pristinam felicitatem restituuntur. Sic enim evenisse quondam Pitanae Aeoliae civitati. Nam hanc a Pelasgis in seruitutem redactam, Erythraei in libertatem pristinam vindicarunt.
PRoverbialis est hyperbole, quam in epistolis usurpavit D. Hieronymus, Pistillo retusius, pro eo, quod est, minime acutum. Timon Misanthropus Cleanthem ob ingenii tarditatem appellat, o(/lmon a)/tolmon, id est, Pistillum sive mortarium ignavum. Et Chrysippeum acumen, apud eundem per ironiam usurpatur in stupidum. Et Cornutus syllogismus, pro ratione ridicula, frivolaque.
*meri\s2 ou) pni\c, id est, Sortitio, non praefocatio. Olim cum ii, qui viribus praepollerent, cibum eriperent imbecillioribus, manus interim in illos inicientes, excogitatum est, ut
sortibus ex aequo divideretur epulum, iamque ab omnib acclamari coeptum, meri\s2 ou) pni\c, i. Partitio, non strangulatio. Eaque vox in proverbium abiit. Quo licebit uti, si quando significabimus, non esse locum violentiae, sed ex aequitate iuris oportere tractari negotium. Plutarchus in collectaneis, si modo illius sunt, citat his verbis, meri\s2 ou) mh/pni/gei, i. Partitio est, non strangulat. Admonet et Suidas hac forma proverbium efferri.
*toi=xos2 kekoni/amenos2, i. Paries dealbatus aut incrustatus. Lucianus, Myronis et Praxitelis colossos ad huiusmodi ferme similitudinem trahit in Gallo, quia foris multo niterent ebore, multo fulgerent auro, variisque coloribus arriderent: praeterea Iovis, aut Neptuni repraesentarent imaginem, aut ridentem dextra tenentes, ut plane numen aliquod esse viderentur, cum intus nihil appareret, praeter picem, clavos, araneas, mures, atque id genus sordes alias, haudquaquam ad exteriorem illam imaginem respondentes. Atque huiusmodi principum esse vitam affirmat, quorum si strepitum, et apparatum inspicias, nihil felicius, nihil deorum vitae similius, sin curas, suspiciones, odia contemplere, quibus intus discruciantur, nihil calamitosius. Seneca Philosophos, qui cum docerent honesta, turpiter viverent, similes esse scripsit quorundam medicorum pyxidulis, quarum tituli remedium pollicerentur, cum intus venenum occultarent E diverso, qui meliores sunt intus, quam oratione, quamque prima illa vitae specie, quasique fronte prae se ferunt, hos Plato Silenis assimiles facit, de quibus alio diximus loco.
*xu/tran tre/fein, i. Ollam alere dicebantur, qui metum ostenderent, quo deterrerent quempiam. Velut si quis praesidium alicubi collocatum habeat, quo minus vicini res novas moliantur. Sumptum id est a more civitatis Atheniensis, in qua ollas in tectis disponere consueverunt, ad deterrendas ululas, quarum illic maxima vis. Nam illarum strepitum omne genus avium reformidat. Adagium refertur tum a Suida, tum a Diogeniano. Sumptum est ex Aristophanis Comedia, cuititulus: Aues.
*oti me/n te dei= ma/xesqai lamba/nein te tw=n xutrw=n.
*ti/ de xu/tra w)felh/s1ei;
*glau\c men ou) pro/s1eis1i nw=i+n.
i.
Pugnare sane oportet simul et ollas sumere.
Sed quid iuvabit olla?
Ulula nos tum non adibit.
*to\ e)/laion kai\ to\n a(/la dei= w)nei=sqai, id est, Oleum et salem oportet emere. Refert adagium hoc Aristoteles Rhetoricorum libro secundo, tractans de locis et enthymematis. Proponit autem huiusmodi exemplum Antistrephontis: Sacerdos quaedam dissuadebat filio, ne quando verba faceret apud populum. Nam si iniusta suaseris, inquit, deos habebis iratos: sin iusta, homines. Id hoc pacto a)ntistre/fei, id est, reciprocat filius. Imo expedit orationem habere apud populum. Quandoquidem si iusta dixero, dii me amabunt, si iniusta, homines. Atque huiusmodi genus argumentationis confine putat proverbio, quo iubemur, oleum, ac salem emere: touti/ d) e)sti\ tauto\ tw| legome/nw| to\ e)/laion pri/asqai kai\ tou\s2 a(/las2, i. Hoc
autem idem est cum eo quod dici solet, oleum emere et salem, significans opus esse nonnumquam remediis contrariis, nunc acrimonia, nunc lenitudine. Sal enim mordet ac siccat. Oleum lenit ac humectat. Sic medici oleum addunt sali, ne plus satis erodat: et qui sapiunt, admonitionis acrimoniam bonis verbis leniunt.
*ws2 fello\s2, id est, Tamquam suber, de iis, qui non norunt dissimulare, aut qui nesciunt mergi adversis fortunae quiacellis. Exstat apud Pindarum. Tractum a natura ligni, quod non solum ipsum non mergitur: verumetiam alligatum aliis ne sidant, sustinet. Unde retibus adsuitur, et natantibus subditur.
OBTRUDERE palpum apud Plautum, est arte, fucoque decipere. Ego, inquit, istuc aliis dare condidici, mihi obtrudere non potes palpum. Unde et Palpari pro adulari, et Palpones adulatores vocamus a simili metaphora. Metaphora tracta est ab equisonibus, qui ferocientibus equis, plausu manus adblandiuntur, ut ostendimus alibi.
*mhde/pote mhdei\s2 megare/wn ge/noito s1ofw/teros2, id est, Numquam quisquam sapientior sit Megarensibus. Scomma proverbiale, iaci solitum in stupidos. Dictum est autem per adulationem de Megarensibus, auctore Diogeniano.
*ou)de\n leukw=n a)ndrw=n o)/felos2 h)\ s1kuptomei=n, id est, Nullus candidorum virorum usus nisi ad cerdonicam. In molles et effeminatos dictum, ac veluti voluptatibus natos. Id enim innuit opinamur, per cerdonicam, iuxta illud Martialis:
- Quid ad te,
De cute quid faciat ille, vel illa sua.
Ceterum ii negotiis gerendis inutiles. Contra qui nigra sunt cute, et hispidi, hi magis allegendi sunt ad administrandam Rem publicam. Unde et Herculem mela/mpugon appellarunt, tamquam strenuum, et a mollicie alienum, quemadmodum alibi demonstratum in proverbio: Ne in Melampygum.
*nu\c u(gra\, id est, Nox humida. De malis ingruentibus dici solitum, auctor est Diogenianus. Quemadmodum de laetiore fortuna dicimus, exoriri lucem. Apud eundem est nu\c das1ei=a, id est, Nox spissa, de nocte hiberna. Quae si cui non videbuntur in adagiorum numerum referenda, is ea rescribat Diogeniano, si libet.
*ti\ pro\s2 t) a)/lfita, i. Quid ad farinas? i. quid attinet ad parandas facultates? Nam a)/lfita pro victu, proque re familiari ponere, poetis est familiare. Aristophanes in Nebulis:
*ti\ de\ m) w)felh/s1ous1) oi( r(uqmoi\ pro\s2 t) a)/lfita.
id est,
Quid me numeri tandem ad farinas iuverint?
Id recte detorquebitur ad artes steriles, ut poeticen: ou)de\n pro\s2 t) a)/lfita, quia vulgo dicunt de pane lucrando, sermone celebrimagis, quam erudito.
PROVERBIALIS hyperbole videtur, quam usurpat M. Tullius in epistolis ad Atticum, libro 7. Aenigma
Oppiorum ex Velia, plane non intellexi. Est enim numero Platonis obscurius. Id ideo dictum, quod Plato numeris Pythagoricis obscurat suam philosophiam, ac veluti nebulas quasdam offundit, praecipue in Timaeo. Nam Pythagoras omnem ferme philosophiae rationem ad numeros traxit. De quibus permulta Macrobius in commentariis, quos edidit in Somnium Scipionis.
*ou)de\n e)c a)grou= le/geis2, id est, Nihil e rure loqueris, id est, Nihil humile, neque triviale. Quod enim parum elegans, parum expolitum, id ex agro profectum dicitur. Contra quod festivum, quia lepidum, id urbanum ac civile vocant. Meminit Suidas.
*ou)de\n pe/ponqas2 deino\n ei) mh\ prospoiei=s2.
id est,
Nihil grave accidit, nisi tibi vindicas.
Meminit Diogenianus. Nemo laeditur, nisi a se ipso. Nemini fit iniuria, si eam existimat ad se non pertinere.
*mh/d) a)/kanqa a)mu/ch| tou\s2 a)gaqou\s2, id est, Ne spina quidem vulnerabit bonos. Nemo molestus fuerit innocenti. Nam spina natura pungit quemlibet. Sed ubique tuta est innocentia vitaeque integritas.
*na/aira kai\ xarmio/nh, id est, Naaera et Charmione. De fidis amicis dici solitum scripsit Zenodotus, quique non dubitarent vel mortis esse comites amicis. Erat autem hoc amicitiae genus laudatum apud Aegyptios, quod appellabant s1unapoqnhs1ko/ntwn, id est, commorientium. Quibus hoc necessitudinis genus placebat, ii hac lege copulabantur, ut si alteri fatale quidpiam accidisset, alter ultro mortis socium sese adiungeret. Hoc foedere chaeserant Antonius et Cleopatra. Significat et Horatius libro secundo, Oda 17. simile quiddam erga Maecenatem:
- Ille dies utranque
Ducit ruinam, non ego perfidum
Dixi sacramentum, thimus, ibtmus,
Utcumque praecedes, supremum
Carpere iter comites parati.
Rursum alio loco:
Quid nos? quibus te vita sit superstite
Iucunda, si contra gravis.
Sed ut redeamus ad proverbium, Naaera et Charmione, duae erant Cleopatrae reginae pedissequae, quae spontaneam Cleopatrae mortem sunt imitatae: ac semiuivae repertae sunt, dominae iam mortuae coronam capite delapsam reponentes. Est quidem historia memoratu cum primis digna, nec iniucunda cognitu, verum eam si quis forte requiret, petat licebit ex Plutarcho in vita M. Antonii.
CARMEN illud Hesiodi, sicut et alia pleraque cessit in proverbium:
*mh\ de\ polu/ceinon mh/d) a)/ceinon kale/esqai.
id est,
Nec multis, at nec nulli dicaris amicus.
Aristoteles libro Moralium nono, tamquam proverbio iactatum citat, ac dictum probare videtur, propterea quod prorsum citra ullius amici consuetudinem vivere ferinum atque iniucundum esse videatur. Rursum nec vehementer amare possumus simul multos, nec pluribus morem gerere. Quin et Lucianus in
Toxaride narrat apud Scythas, polufili/an, id est, complurium amicitiam non aliter infamem fuisse, quam apud alias gentes, unius mulieris cum pluribus viris consuetudinem. Quamquam diversa sentit M. Tullius in libro De amicitia. Et Plutarchus in commentario: peri\ polufili/as2.
*nefe/las2 cai/nein, i. Nebulas diverberare, dicitur, qui vel in re stulta, vel quae fieri non queat, frustra sumit operam. Meminit Diogenianus. Suidas suspicatur ductum ab eo qui dixit nebulas esse lanam expansam, quasi similiter debeant carminari.
*mu/koniost gei/twn, id est, Myconius vicinus. In eum, qui invocatus ad convivium accedit. Nam hoc nomine Myconios notavit antiquitas, quod liguritores essent, et alienae appetentes mensae. Ad hunc modum Suidas. Zenodotus autem ait convenire in sordidos, atque humiles homunciones, propterea quod ea insula, inter contemptas habita sit, ob sterilitatem, atque ob id gentem avidiusculam, et alieni appetentiorem fuisse. Athenaeus idem ferme testatur in primo sermone Dipnosophistarum, citans hunc ex Archilocho versum, quo taxavit Periclen quendam, w(s2 a)/klhton ei)s2ptai/onta ei)s2 ta\ s1umpo/s1ia mukoni/wn di/ka|, id est, Velut qui invocatus irruerit in convivia Myconiorum more. Idem addit Myconios, quod inopes essent, utpote sterilem insulam incoletes, e)pi\ glixro/thti kai\ pleonci/a|, fuisse notatos. Egestas enim facit avidos alienarum rerum, unde et Cratinus Ischomachum quendam gulae mancipium, Myconium appellarit.
*nexrou\s2 o(rw=n, ne/krws1ine)/ceis2 pragma/twn.
id est,
Tibi occident res, mortuos si somnies.
Refertur a Suida tamquam vulgo iactatum de divinatione, quae sumitur ab insomniis, superstitione multo omnium vanissima. Id tamen ita dictum est, quod mors finis sit omnium huius vitae malorum.
*oi( teqnhko/tes2 ou) da/knous1in, i. Mortui non mordent. Id etiam hac tempestate vulgo dictitant. Natum ex apophthegmate Theodori Chii, qui fuit Ptolemaei regis in arte Rhetorica praeceptor. Hic enim in consilium adscitus, cum deliberaretur, utrum Pompeius ab Aegypto repellendus esset, an admittendus, censuit receptum occidendum, addens hoc dictum: nekrou\s2 ou) da/knein, i. mortuos non mordere. Refert Plutarchus in vita Pompeii.
*pe/mpe ei)s2 e)/xaton th\n e)pisth/mhn, id est, Accerse ad extremum scientiam. Non statim utendum extremis ingenii viribus, verum ubi iam urget ultimum periculum, tum ad artes confugiendum.
SENTENTIA etiam cantionibus apud veteres celebrata, teste Platone, Miserrimum mortis genus, fame mori. Sumpta est autem ex Homericae Odysseae M.
*pa/ntes2 men stugeroi\ qa/natoi dei/lois1i bro/tois1i,
*limw=| d) oi)/ktiston qane/ein kai\ po/tmon e)pispei=n.
id est,
Dura quidem miser is mors est mortalibus omnis,
At periisse fame, res una miserrima longe est.
Plato lib. De republica tertio refert hoc carmen, veluti pestilens moribus adolescentum, cum nulla mors sit misera, quae honestatis gratia oppetitur. Accommodari poterit in sordidos quosdam, qui quo parcant nummis, defraudant genium suum: aut in eos, qui pereunt inscitia veri.
PLAUTUS in Captivi duo: I modo venare leporem, nunc Itym tenes, proverbiali figura dixit. Id est, hanc interim cenam, qualemcumque certam habes, quaere alteram, si potes potiorem. Itys enim avis, quem a Phaside Scythiae flumine Phasianum vocant. Proinde cum iubebimus, ut qui nactus sit commodi quidpiam, ad aliud sese accingat, non intempestiviter hoc utemur adagio. Verum opinamur hunc Plauti locum, ut sunt alii plerique, depravatum esse: legendum autem, nec Itym, ut habent codices, nec Ichthyn, ut perperam mutavit quidam, cum nec avis, nec piscis quidquam faciat ad venationem leporis, sed Ictin. Nam est id animal de genere mustelarum, quod in cuniculos immittitur, ut praedam eliciat. Latini Viverram appellant. Suidas ostendit idem animal insidiari piscibus. Meminit huius Aristoteles libro de naturis animantium nono, capite sexto. Quamquam non indicat insidiari leporibus, sed avibus et alvearibus. Quod si recte constat ictin esse viverram, Plinius octavo libro indicat praecipuam viverris gratiam fuisse, propter venatum leporum et cuniculorum. Iniciunt, inquit, eas in specus, qui sunt multifores in terris, unde et nomen animali, atque ita eiectos superne capiunt.
MINIMO provocare, est contemptim ad certamen provocare. Sumptum a gestu provocantium ad pugnam minimo digito porrecto. Horatius in Sermonibns:
- Ecce
Crispinus minimo me provocat. accipe, si vis,
Accipe iam tabulas. detur nobis locus, hora,
Custodes, videamus uter plus scribere possit.
Elegantius ad res animi torquebitur. Ut unus hic grammatistes theologos omnes minimo provocat.
PROVERBII rationem sapiunt huiusmodi ferme metaphorae: Finire pomoerio: Praestituere metam: Circumscribere cancellis, et si quae sunt consimiles. Varro in libris De re rustica: Eo melius fecisse quosdam, qui minore pomoerio finierunt, exclusis partibus, quae non pertinent ad hanc rem. Idem eiusdem operis lib. 1. Ars sit, an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat ad metas. Cicero lib. de Oratore 1. Exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti.
*noun= to\n ce/non, i. Mentem peregrinam habere dicuntur cogitabundi, nec satis ob id attenti ad ea, quae coram aguntur. Iocus Aristophanis, en a)xarneds1in, in Euripidem tamquam dialecticis utentem argutiis, id quod indicat etiam Fabius Quintilianus in Institutionibus, his versibus:
*ou)k e)/ndon, e)/ndon e)sti\n ei) gnw/mhn e)/xeis2.
*pw=s2 e)/ndon; ei)=t) ou)k e)/ndon, o)rqw=s2 w)= ge/ron,
*o nou=s2 men e)/cw s1ulle/gwne)pu/llia,
*ou)k e)/ndon, au)to\s2 d) e)/ndon a)naba/dhn poie. *tragw|di/an.
id est:
Est intus, haud est intus idem si sapis.
Qui nam intus et non intus? optime senex.
Nam mens foris abest colligens epyllia
Non intus, ipse at intus est, tragoediam
Scribens supinus.
Epyllia versiculos dicit, voce diminutiva ab epos. Idem in Equitibus:
*pro/s2 teto\n le/gont) a)ei\
*ke/xh|nas2, o( nou=s2 de/ s1ou parw\n a)podhmei=.
id est:
Usque ad loquentem inhias, at ipsa menstua,
Praesens, pergere est.
In eundem sensum Terentius: Praesens, absens ut sies.
*pra|o/teros2 peristera=s2, i. Mansuetior columba. Columbina simplicitas, ac mansuetudo, laudatur etiam in divinis literis. Nam hoc est columba in avibus, quod ovis in quadrupedibus. Ipsa nulli animantium meditatur noxam, nec aliunde praesidium habet adversus miluios, quam a celeritate volandi. Adagii meminit Diogenianus.
*ei)s2 xoiri/dio/n moi nun= da/neis1on trei=s2 dra/xmas2.
id est.
Ad porcellum da mthi mutuo tres drachmas.
Dicebatur ab eo, qui mori decrenisset, aut qui vellet initiari. Nam initiandi consueverunt immolare sorcum. Suidas ex Aristophane citat. Pst autem in Pace:
*ei)s2 xoiri*dio/n moi nun= da/neis1on trei=s2 dra/xmas2,
*dei= ga\r muhqhn= ai/ me pri\n tequhke/nai.
id est:
Qui porcum emam mthi mutua nunc tres drachmas.
Initiandus sum prius, ac mortem oppetam.
*gunaiko\s2 pugh\, id est, Mulieris podex. In ignavum ac desidiosum dicebatur. Ignavum animal mulier, et quo minus habet mentis, hoc inhonestis voluptatib. est addictius. Amat otium, et fucorum in morem, quemadmodum ait Hesiodus, virorum laboribus quaesita sibi insumit, id quod indicat etiam illud proverbium, o)/knos o)/nos2. Et omnino tales permultas habet Gallia. Atqui Hollandia innumeras habet, quae sua industria viros otiosos et voluptarios alunt.
*gunaiko\s2 fre/nes2, id est, Muliebre ingenium. Diogenianus ostendit dici solitum in stultos. Videtur autem magis quadrare in imbelles et inconstantes. Unde est illud Ennianum.
Vos etenim iuvenes, animos geritis muliebres,
Illaque virgo utri.
Et Terentius:
Novi ingenium mulierum.
Nolunt, ubi velis, ubi nolis, cupiunt ultro.
*go\n tritai=on a)/nemon proginw/s1kein, id est, Perendinum ventum praescire dicuntur, qui coniecturis, quod multo post eventurum sit, colligunt. Sumptum a nautis, aut a negotiatoribus: Pindarus:
*sofi\ de\ me/llonta tritai=on a)/nemon e)/maqon.
id est,
Sapientes futurum perendie ventum noverunt.
Id enim demum est sapere, non solum quod ante pedes est videre, verum id quoque, quod procul abest, prospicere.
*raxi/as2 lali/steros, id est, Caute loquacior. Proverbialis hyperbole, in hominem immodice, ac permoleste garrulum. Sumpta metaphora a cautibus, quae quoniam assiduis fluctibus tunduntur, multo resonant fragore.
*dagw=| peinw=nti kai\ plakou=ntes2 ei)s2 s1u/ka,
id est,
Lepori esurienti et placentae pro ficis.
Suidas tradit dictum de iis, qui compulsi necessitate, res etiam pretiosissim as absumunt. Fortassis natum ab huiusmodi quapiam fabula, qualem de se narrat Apuleius, quod adactus fame, placentas primum lambere, deinde etiam comesse didicerit.
*no/mos2 kai\ xw/ra, id est, Mos sive lex et regio. Admonet proverbium quemadmodum et alias obiter indicavimus, serviendum et obsecundandum esse moribus regionis, in qua verseris. Zenodotus asscribit, unicuique genti suas quasdam esse leges, et instituta vivendi. Nam Persarum mos est, ut inter pocula temulenti consultent, ac reges suos pro numine adorent. Deinde qui sunt pares osculantur invicem: inferiores genam modo contingunt potentiorum. Natos pueros post quadriennium demum inspiciunt. Gordii regem creant eum, qui sit inter ipsos quam maxime corpulentus. Syrraci coronam deferunt ei, qui proceritate corporis reliquos antecellat, atque, ut quidam natrant, cui caput sit longissimum. Stymphali, mulierem eam in honore habent, quae cum pluribus viris habuerit consuetudinem. Montani Messagetae, in viis coeunt. Sauromatae inter pocula filias vendunt. Mazusius abstinet a mulierum congressu, nisi si quam bello coeperit. Tibareni, post uxoris partum, ipsi pinde quasi pepererint, revincto capite cubant. Apud Cecertaeos opifices onera gestant, donec occurrat, qui emat. Sidones parentes devorant excepto capite. Nam hoc inaurant. Caesiae, aut iuxta alios Heniochi, natos lacrimis prosequuntur, defunctos gaudio. Bachini si quando a morbo revaluerint, canibus semetipsos obiciunt. Orgenipei, neque domos habent, nec animante vescuntur. Sunt autem calui, non ipsi modo, verumetiam mulieres, idque aiunt accidere propter aquae vim nativam, quam bibunt. Thysetae diis ossa sacrificant, ipsi vescuntur carnibus. Tauroscythae homines immolant. Byzoni mediterranei lacte bubulo victitant, nec ullo praeterea vescuntur cibo. Iberes ovium loco, canum greges alunt. Aethiopes, qui dicuntur Colcenses, hyaenas. Quin hodie non pauciora ingeniorum et morum discrimina. Ad ea quoad fieri potest accommodare sese, polypumque piscem imitari, non minima prudentiae pars est.
*ai)gi\s2 e)/rxetai, id est, Aegis venit. Suidas indicat proverbio dici solitum de iis, qui petulanter et impudenter agerent. Refertque ex Pherecrate, oi)/ moi
kakod a)imwn ai) gi\s2 e)/rxetai. Aegis autem Graecis significat, pelliceum tegmen quod gestant Afri, praeterea maris intumescentis undas, ac procellas ventorum, idque lingua Dorica: unde e)paigi/zein reperitur, pro vehementer flare. Alii malunr esse quid e coronis contextum, aut rete ex coronamentis contextum. Sic ait usurpatum apud Herodotum lib. 4. et apud Lycurgum. Nec desunt, qui putent significare sacerdotem, quae Athenis solita sit ferre sacram Aegidem, itaque ingredi ad eos, qui nuper duxissent uxores. Apparet in huiusmodi sacris multum fuisse licentiae.
*lo/xmhn pollhn\ forei=s2, id est, Silvam multam portas. Dictum in Phormionem militem quendam hirsutum, densaque pilorum obsitum silva, cuius et alibi facta mentio. Quadrabit in agrestem et stupidum, cuiusmodi ferme sunt milites. Refertur a Suida.
*le/ontas2 i)dei=n, dus1menw=n dhloi= ma/xas2.
id est,
Cernere leones, hostium pugnam indicat
Translatum vel a somniorum coniecturis, vel ab observantibus auguria: Meminit Suidas. Huiusmodi versiculos indicantes quid quodque portendat somnium, videmus diligenter commemoratos a Suida et Hesychio.
*la/ros2 en e(/les1i, id est, Larus in paludibus. Suidas scribit dictitatum de iis, qui faciles sunt ad dandum. Ductum a Laro ave, quam eandem ke/pfon appellari putant, quamquam Theodorus Gaza hanc fulicam vertit, illam gaviam. Ea quoniam facile decipitur, illiciturque, proinde proverbio locum fecit.
*issa, id est, Issa. Proverbialis erat acclamatio in eos, quibus z litera sorte cecidisset, quique modis omnibus essent infortunati. Haec Suidas, qui proverbium citat ex Mesena Menandri, testatus, et alibi usurpatum apud auctores. Coniectare licet, eam literam in sortibus inauspicatam fuisse. Martianus Capella in nuptiis Philologiae et Mercurii, testatur hanc literam invisam fuisse Appio Claudio, quod dentes mortui, dum exprimitur, imitetur.
In tua ipsius harena, id est, In tua ipsius arte Sumptum a gladiatoribus, solitis in harena digladiari. Neque vero parui referebat horum, nota an ignota dimicarent harena.
In saltu uno duos apros capere. Est eadem in re duos pariter deprehendere. Plautus in Casina: Iam ego uno in saltu lepide apros capiam duos.
*pu=r e)pi\ dalo\n e)lqo\n, id est, Ignis ad torrem veniens. De negotio, quod raptim facileque conficitur, quasi cum ultro ignis ad torrem transuolat, ob materei siccitatem. Meminit Diogenianus. Simile fuerit: Ignis ad Naphthan. Est autem Naphtha bituminis genus, ad quod flamma vel e longinquo transuolat.
*ippo/luton mimh/s1omai, id est,
Hippolytum imitabor. Diogenianus in proverbiorum collectaneis ait dictitatum de iis, qui statuissent pure, casteque vivere. Nota est fabula, vel apud Euripidem, vel apud Senecam, quemadmodum is iuvenis odio feminei generis, Dianae studiis sese totum addixerit, despecto Veneris numine. Sic enim loquitur apud Euripidem:
*th\n s1hn\ de\ ku/prin po/ll) e)gw\ xai/rein le/gw.
id est,
Veneri tua, longum valere renuntio.
Svidas hunc versiculum citat e Cratini fabula, cui titulus Horae.
*kai\ tau=ta pra/ttwn fa/s1k) a)nh\r ou)de\n poiw=n.
id est,
Atque ista faciens quidam ait, faciens nihil.
Admonetque subesse proverbium, quod quadret in eos, qui frustra laborent. Apud Latinos item nihil agunt, qui sumunt inanem operam, ut a pud Terentium. Ceterum hoc nihil agit. Celebratur et illud Attilii: Satius est otiosum esse, quam nihil agere.
Herculis personam, aut cothurnos aptare puero, est minimis applicare maxima, quae nequaquam vel congtuant, vel deceant, veluti si quis rem humilem oratione tragica prosequatur. Quinctilianus libro 6. de peroratione. Nam in paruis quidem litibus, has tragoedias movere, tale est, quasi personam Herculis et cothurnos aptare infantibus velis. Plutarchus commemorat apophthegma quoddam Agesilai, non ad modum ab hoc alienum. Cui cum sophista quispiam hoc nomine laudaretur, quod res minimas dicendi artificio maximas efficeret, negavit is vel cerdonem bonum sibi videri, qui paruo pedi magnum induceret calceum: significans orationem oportere cum re congruere, non aliter, quam vestis convenire debet corpori.
*ai( ge/ranoi li/qous1 katapepwkui=ai, id est, Grues lapillos deglutientes. Suidas ex Aristophane citat, ostendens dici solitum de iis, qui summa providentia gerunt negotium. Idque inde in vulgi sermonem venisse, quod gruibus hic mos sit, ut quoniam admodum sublimes volant, magnoque ferantur impetu, neque possint deorsum aspicere, lapillos gestent, quos si quando fatigari coeperint inter volandum, ex alto deiciant, quo videlicet e cadentium strepitu percipiant, utrum supra terram, an supra mare volent. Quod si lapillus in mare deciderit, pergunt viam, sin in terram, interquiescunt. Nec his dissimilia refert Plinius lib. 10. cap. 23. Quando proficiscuntur, inquit, consentiunt. Volant ad prospiciendum alte, ducem quem sequantur, eligunt. In extremo agmine per vices qui acclament, dispositos habent, et qui gregem voce contineant: excubias habent nocturnis temporibus, lapillum pede sustinentes, qui lassatis somno decidens, indiligentiam sono coarguat. Ceterae dormiunt capite subter alam condito, alternis pedibus insistentes. Dux erecto providet collo, ac praedicit. Ac paulo post. Certum est, inquit, Pontum transuolaturas primum omnium angustias petere, inter duo promontoria Criumetopum et Carambim, mox saburra stabiliri. Cum medium transierint, abici lapillos: cum attigerint continentem, et e
gutture arenam. Hactenus Plinius. Porro locus, quem Suidas citat, est in Auibus Aristophanis:
*ex me/n ge libu/hs2 h(= kon w(s2 tri\s2 muri/ai
*ge/ranoi qemeli/ous2 katapepwkui=ai li/qous2,
id est,
Venere gruum terdena ferme milia,
Libycis ab oris, devoratis maximis Saxis.
Interpres hoc loco eadem ferme quae Suidas.
*gu/xh eu)/ripos, id est, Fortuna Euripus, sive volubilis, quod vicissim nunc huic favere soleat, nunc illi. De qua Boaetius:
Exaestuantis more fertur Euripi.
De mari Euripo alio diximus loco. Quemadmodum autem mare habet accessus ac recessus aestuarios, ita nihil est in rebus humanis perpetuum. Nullum autem mare crebrius aut celerius recurrit, quam Euripus. Pindarus in Pythiis hymno tertio metaphoram sumpsit a ventis: xrh\ pro\s2 maka/rwn tugxa/nont) eu)= paxe/men, a)/llote d) a)lloi=ai pnoai\ u(yipeta=n a)ne/mwn. o)/lbos2 de\ ouk e)s2 makro\n a)ndrw=n e)/rxetai, id est, Oportet ubi contigerit a diis, frui. Ceterum alias alii sunt ventorum flatus. Felicitas autem mortalium, non venit diu mansura. Interpres citat versus Euripidis:
*ka/mnous1i ga\r toi= kai\ brotoi=s2 ai( s1umborai\,
*kai\ pneu/mat) a)ne/mwn ouk a)ei\ r(w/mhn e)/xei.
id est,
Quin et laborant calamitates hominibus,
Nec habent vigorem semper aura flamina.
Et hodiernis temporibus indocto vulgo passim in ore est, tum nobis esse cavendum, cum vicini domus ardet. Admonet proverbium, ut ex alterius malo sumamus exemplum, alienoque periculo discamus nostris rebus consulere. Sumptum est ex Horatianis epistolis:
- Ecquid
Ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.
Et Virgilius:
Iam proximus ardet
Ucalegon.
Dubium non est, quin ad proverbiorum classem pertineat, quod est apud Maronem in carmine Bucolico:
Eheu quid volui misero mihi, floribus austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.
Ubi quis optat nocitura. Nam ventus floribus inimicissimus, praecipue auster, ob violentiam.
*xutreou=s2 qeo\s2, id est, Ollaris Deus. Dicebatur in hominem humilem et contemptae sortis. Aristophanes in Nubibus:
*ote kai\ s1e xutreou=n o)/nta qeo\n h(ghs1a/mhn.
id est,
Quando arbitrabar te quoque ollarem Deum.
Magni Dii, ebore, auro, et argento sculpebantur. At plebei illi et minutuli, quod genus sunt Silenus et Priapus, qualibet materia fingebantur, ligno nonnumquam et luto, quo videlicet argento finguntur et ollae. Unde non inepte quadrabit in eum, que studeat haberi inter aulicos
optimates, sed nec opibus pollens, nec auctoritate valens apud principem. Cognarum est illi: kai\ ko/rkoros2 e)n laxa/nois2 id est, Et Corcorus inter olera: aut illi: ou)den i(ero\n, id est, Nihilsacri. Refertur in Zenodoti collectaneis.
*oi)tai=os dai/mwn. id est, Oetaeus genius. Diogenianus ait ferociam et arrogantiam huic daemoni vehementer invisam fuisse, nec inultam sinere solitum: unde tumidis ac praeferocibus minitabantur Oetaeum daemonem. Collectanea vulgata proverbium referunt ad auctorem Clearchum. Est autem Oeta mons finitimus Trachini atque eodem nomine civitas Meliensium. Proinde similis erit huius usus proverbii, qualis est illius; Aderit Temessaeus genius.
*is1ai yh=foi, id est, Aequales calculi, si quando parum abest ut condemnetur aliquis, et tamen absolvitur, aut cum nutat animus, ambigitque utram in partem se deflectat, rationibus hinc atque hinc velut ex aequo adhortantibus, ac deterrentibus. Quemadmodum est apud Terentium, Cum in dubio est animus, paullo momento huc vel illuc impellitur. Suidas ostendit metaphoram sumptam a prisca consuetudine iudiciorum, qua reus aequalibus iudicum sententiis absolvebatur, at non citra periculum. Cur autem potius absolvendum, quam damnandum reum veteres existimarint, cum pares essent sententiae, multas causas reddit Aristoteles in problemate quodam. Multis enim nominibus visum est convenire, ut reliquis paribus, reo magis, quam actorifaveatur: vel quod accusator accedit paratus, ac praeme ditatus. Reus ad multa non praevisa compellitur respondere. Vel quod consentaneum sit reum, ut qui maiore periculo dicat, ob metum quaedam praetermisisse potius quam actorem. Vel quod in ancipiti negotio potius ad eam partem oporteat vergere, ubi si forte erratum, peccetur levius. At minus est malum absolvere nocentem, quam innocentem damnare, praesertim in capitalibus causis, ubi si contingat errare iudicem, non est quo sarciat in posterum erratum suum, exstincto iam hominc. Contra, si elabatur nocens, poterit alio iudicio poenas dare. Vel quod accusatio propior est suspicioni malevolentiae, quam defensio, quare cum in ceteris nihil appareat discriminis, de actore potius male iudicamus, quam de reo. Haec et alia quaedam huiusmodi tradit Aristoteles. Igitur ut tutissimo liberatur a causa, qui calculis omnibus absolvitur, ita periculo proximus fuisse videtur, qui paribus calculis, iam quasi favore quodam elabitur.
Lusciniae deest cantio. Proverbialis allegoria. perinde quasi dicas, Mulieri desunt verba, poetae versus, oratori color, sophistae cavillum. Nulla enim avium aeque canora, atque luscinia, etiam femina, sicutrtestatur Plinius lib. 10. cap. 29. Sed haud fuerit alienum ipsius verba subscribere. Lusciniis, inquit, diebus ac noctibus continuis quindecim garrulus sine intermissu cantus, densante se frondium germine non in novissimum digna miratu ave. Primum tanta vox, tam paruo in corpusculo, tam pertinax spiritus, deinde in una perfecta musicae scientia, modulatus editur
sonus. Et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, revocatur, infuscatur ex inopinato: interdum et secum ipsa murmurat: plenus, gravis, acutus, creber, extentus, ubi visum est, vibrans, summus, medius, imus. Breviterque omnia tam parvulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitavit. Plautus in Bacchidibus:
Ego quoque polmetuo ne lusciniolae defuerit cantio,
*egw\ men e)k tou= kalou= ei)s2 kalo\n methn/egka, id est, Ego quidem e bono in bonum transii. Suidas indicat dici solitum de his, qui bonum institutum, bono commutant. Innuit autem natum a quodam, qui ex bono citharoedo factus sit poeta tragicus. Est enim poeta musicae confinis arti, unde et musicam artem poeticen vocavit Terentius. Sumptum est adagium ex Ranis Aristophanicis.
*egxe/leis2 qhra=sqai, id est, Anguillas venari dicuntur, qui privati compendii causa, cient cumultus. Inde ducta similitudine, quod cum aqua stat immota, nihil capiunt, qui captant anguillas: cum vero sursum ac deorsum miscent ac perturbant aquam, ita demum capiunt. Quadrabit in eos, quibus tranquillo Rei pub. statu, nihil est emolumenti. Proinde seditiones gaudent exoriri, quo civitatis publicum malum, in suum privatum vertant commodum. Proverbium exstat apud Aristophanem in Equitibus:
*oper ga\r oi( ta\s2 e)gxe/leis2 qhrw/menoi pe/ponqas2,
*wtan men h( li/mnh katasth=, lamba/nous1in ou)de\n,
*ea\n d) a)/nw te kai\ ka/tw to\n bo/rboron kukw=s1in,
*ai(/rous1i. kai\ s1u\ lamba/neis2, hn)\ th\n po/lin tara/tth|s2.
id est,
Namque accidit tibi, quod anguillas qui aucupantur.
Ubi quieta stat palus, nil piscium reportant,
Contra lutum si moverint sursum, atque item deorsum,
Capiunt, ita ipse capis, ubi rem publicam inquietas.
*egw\ poih/s1w pa/nta kata *niko/straton,
id est
Ego cuncta more fecero Nicostrati.
Pro eo, quod est egregie. Nam hunc Nicostratum aiunt comoediarum actorem fuisse talem, qualis apud Romanos praedicatur fuisse Roscius. Itaque propter artis famam in vulgi sermonem abiit. Suidas proverbii titulo recenset.
*diplou=n ka/ppa, id est, Duplex cappa, velut aenigma, quo malum aliquod significabant. Siquidem gemino cappa, scribuntur kaka\. Simili figura Plautus furem, trium literarum hominem appellavit.
*tri/a ka/ppa ka/kista,
Id est,
- Tria pessima cappa.
Iactatum et hoc olim aenigmatis vice, quo trium gentium mores notati sunt, Cappadocum, Cretensium, et Cilicum. Augustinus in grammaticis indicat fuisse tortum in Cornelium Syllam, Cornelium Cinnam, et Cornelium Lentulum. Creditumque est in libris Sibyllinis horum nomina tribus hisce literis fuisse designata. Est item clausula carm. heroici.
PRoverbii speciem habet, quodadmonet theognis, Sopitum ebrium non oportere excitari somno. Similimum est autem illi: ka\ko\ eu) kei/menon menh\ kinein, id est, malum bene conditum ne moveas. Non est refricandum odium, cui iam tempus induxit oblivionem. Non estrenovandum animi vulnus, cui iam obduci cicatrix coepit. Theognidis carmen sic habet:
*mh/d) eu)/dont) e)pe/geire s1imwni/dh, o(/ntina h(mw=n
*qwruxqe/nt) oi)/na| ma/lqakos2 u(/pnos e)/xei.
id est,
Ne cusquam o nobu somnum depelle Simanida,
Oppressum vino quem sopor altus habet.
*di/xwloi gnw=mai, id est, Utroque claudicantes sententiae, aut animus huc atque illuc versatilis. Sic enim arbitramur legendum di/xwlos per w magnum, ut sit, utroque claudicantes. Nam in vulgatis libris per omicron scriptum reperitur. Conveniet igitur in hominem lubricae fidei, et incertarum partium, in quem congruet illud Homericum:
*alla| metokla/zei, kai\ e)p) a)mfote/rous2 po/das2 i(/zei .
id est,
Claudicat incessu, pedibusque vacillat utrisque.
DEntata dicuntur mordacia. M. Tull. ad fratrem lib. 2. Calamo et atramento temperato. Dentata etiam charta res agetur. Et Seneca dentatos sales esse non vult. Rursus Edentula quae morsu careant.
*dauli/an korw/nhn, Dauliam cornicem, lusciniam vocant poetae: sive quod Tereus in Daulide Phocidis cum ea vixerit, sive quod illic Philomena mutata sit in avem. Non videmus quid sibi velit adagium, nisi forte dictum est in garrulos, aut canoros. Magis autem suspicamur Zenodotum, sive Zenobius is, sive quisquis alius fuit, hoc proverbium fuisse commentum, quo locum faceret narrandae fabulae, quod idem in nonnullis aliis ab eo factum conicimus.
*meta\ mous1w=n, id est, cum Musis: hoc est, Musis bene fortunantibus, de doctis, aut iis, quae docte dicuntur: queadm odum ostendit Suidas, cum illiteratus inter eruditos vivit, ut per Ironiam efferatur
*tou\s2 e(tai/rous2 tragw|dou\s2 a)gwnei=tai, id est, Amicos tragoedos aemulatur. Suidas e Didymo citat, addens dici solitum de his, qui se accommodarent, et morum severitatem sumerent, ad aemulationem aliorum. Sumptum ab histrionibus tragoediarum, qui cum sint levissimi nebulones, tamen ubi Deum aut regem agunt in fabula, tum cultu, voce gestuque maiestatem quandam imitantur.
*ai)s1w/pios koloios2, id est, Aesopicus graculus, dicitur, qui aliena sibiusurpat, aliorumque bonis sese venditat. Usurpat Lucianus in Pseudologista. Horatius:
- Moveat cornicula risum
Furtivis nudata coloribus.
Exstat apologus inter alios, qui Aesopi nomine circumferuntur. Pindarus in Nemeis hym. 3. oud) a)llotri/wn e)/rwtes2 a)ndri\ fe/rein xre/ssones2, ei)/ko qen
ma/teue, id est, Nequererum alienarum cupiditates viro meliores sunt ad ferendum, e domesticis inquire. Reprehendit suam digressionem poeta iubetque ut quem suscepit celebrandum, laudet e propriis virtutib. potius, quam ex alienis.
*krio\s2 a)s1elgo/kerws2, id est, Aries cornibus lasciviens. diogenian. ostedit convenire in magnos, ac lascivos. Pruriunt cornua arietib. bene pastis, quod idem accidit bubus. Virgil.
Iam cornu petat, et pedibus qui spargat arenam.
vitulum lascivientem indicans. Hesych. indicat originem proverbii. In arce Palladis aries erat repositus ingens aereus, quem Plato comicus dixit, a)s1elgo/keerwn, non tam ob lasciviam, quam ob ingentem molem. Confertur enim cum equo Durateo. veteres enim non solum a)s1elge\s2 dixisse, quod esset lascivum et indomitum, verumetiam quod esset praegrande: quemadmodum Eupolis a)/nemon a)s1elgh= dixit pro magno vento. Hae sunt grammaticorum cruces, ne aereus ille aries sit formidabilis ob ingentia cornua. At quid vetat etiam ventum dici lascivum et intemperantem, quod suo arbitrio ludit ubi velit? Nobis videtur adagium convenire et in stolidos, praeter meritum evectos ad dignitatem.
*ago/menos dia\ frato/rwn o( ku/wn, id est, Ductus per Phratores canis. Ubi quis inciderit in cos, quibus poenas det. Canis enim apud hos protinus cciditur. Apud Athenienses populus in tribus erat distributus, uniuscuiusque tribus tertia pars fratri/a dicebatur, et huic praefectus fratri/arxos2. In comitiis igitur si quis canis intercurrisset, continuo petebatur a populo.
PRoverbium subesse videtur in his Horatii versibus, quos scripsit in Epistolis:
Non quo more pyris vesci Calaber iubet hospes,
Tu me fecists locupietem, vescere sodes.
Iam satis est. at tu, quantum vis tolle. benigne.
Non invisa feres pueris munuscula paruis.
Tam teneor dono, quam si dimittar onustus.
Ut lubet, haec hodie porcis comedenda relinques.
Itaque Calabri hospitis munera recte dixeris, rusticana, leviaque quaeque magis onerent accipientem, quam iuvent, aut quae donantur contempta. Siquidem Calabri, quod pyris abundent, consueverunt ea hospitibus affatim apponere, deinde saturos, bellariorum vice domum adferre iubent. Quod si recuses, eade porcis obiciuntur. Atqui istud haud est dare munus, sed abicere. Is demum dat, qui simul et pretium muneris expendit, quod largitur, et eius meritum quem co donat. Notatus est apud Athenaeum Antiochus cognomento Illustris, qui quod erat reliquum pecuniae solet effundere verius quam largiri, interdum in viis publicis stans dicere consuevit: ti/ni h( tu/xo di/dws1i labe/tw, id est, Cui fortuna dat, capiat, et abiecta pecunia discedebat.
*en qu/ra| kalo\s2, id est, In ostio formosus. De iis, qui adamantur, vulgoque gratiosi habentur. Sumptum a veterum consuetudine, qui formosorum aut amasiorum nomina,
arboribus, foliis ac parietibus inscribant, o( dei=na kalo\s2. Ad id alludens Aristophanes in Vespis:
*kai\ nh\ di/) a)\n i)/dh| ge/pou gegramme/non
*to\n purila/mpous2 en qu/ra| dh=mon kalo\n.
*iw\n pare\graye plhs1i/on khmo\s2 kalo\s2.
id est,
Ac per Iovem scriptum uspiam si viderit
Demum venustum in Pyrilampus ostio,
Adcurrit ac Cemum venustum proxime
Adscribit.
Idem e)n a)xarneu=s1in.
*umw=n e)rasth\s2 hn)= a)lhqw=s2, w(/ste kai\
*en toi=s1i toi/xois2 e)/rgafon a)qhnai=oi kaloi\.
id est,
Is vestri amans haud ficte erat, nam in aedium
Muris, venusti Athenienses scripserat.
Alteri versui Graeco superest syllaba, tametsi sic habet Aldina editio. suspicamur inversum ordinem dictionum. Constabit si legas hoc modo: *en toi=s2 e)/grafon toi/xois2 a)qhnai=oi kaloi\, nisi magis placet, ut legamus: *en toi=s1i toi/xois2 e)/grafon a)qhn=ai kalai, quasi blandientes civitati, hoc in illius moenibus scripsissent. Apud Athenaeum lib. 6. refertur ex auctore quopiam, quod qui Atheniensium rem publicam administrabant, assentabantur populo, dicentes cetera quidem omnia esse Graecorum communia, verum illud esse proprium Atheniensibus, quod viam nossent, quae perduceret in caelum. Quisquis legerit encomium Aeschynis, et Menonis apud Platonem, intelliget quam formosos pinxerint Athenienses, miro dicendi artificio illis blandientes. Interpres distichon hoc citat ex Callimacho:
*all) e)ni\ dh\ fu/llois1i kekomme/na to/ssa fe/roite
*gra/mmata, kudi/pphn o(/ss) e)re/ous1i kalhn\.
id est,
Litterulas tot ferte insculptas frondibus hisce,
Cydippem pulchram quot memorare queant.
Id imitatus Maro:
- Teneris, inquit, incidere amores
Arboribus: crescent illae, crescetis amores.
Torquere licebit et in eos, qui falso per assentationem laudantur.
CAput scabere, ungues arrodere, gestus hominis sunt cogitabundi, et de mutando, cuius paeniteat, secum agitantis. Unde trahuntur in usum proverbialem. Horatius libro 1. satyra 10.
- Sed ille
Siforet hoc nostrum fato delapsus in aevum,
Detereret sibi multa, recideret omne, quod ultra
Perfectum traheretur, et in versu faciendo
Saepe caput scaberet, vivos et roderet ungues.
Saepe stylum vertas, iterum quae digna legi sint
Scripturus.
Id imitatus Persius:
Nec pluteum, inquit, caedit, nec demorsos sapit ungues.
Idem alibi:
- Crudum Chaerestratus unguem
Arrodens ait hoc.
In superiore taxat poetarum in scribendo negligentiam. In altero describit adolescentem de mutanda anteactae vitae ratione cogitantem.
*kariko\s2 tra/gos2, id est, Caricus hircus. Diogenianus indicat dictitatum de vilibus et contemptis. Hesychius indicat usurpatum a Sophocle. Carum populus quod passim in bellis mercenariam locarent operam, ceu vili vita, in contemptus proverbium abiit. Unde et Plato kariko\n a)nqrw/pion, id est, Caricum homuncionem dixit, pro vili nihilique, quemadmodum alio dictum est loco. Fieri potest, ut proverbium eo respiciat, quod Cares pro hirco solent immolare canem, ut indicatum est in proverbio, Caricum sacrificium.
VEntosa, atque inania bullata dicuntur. Sumpta metaphora, para\ tw pomfolu/gwn, de quibus alias dictum est in proverbio, Homo Bulla. Persius:
- Bullatis ut mihi nugis
Pagina turgescat.
Bullatas nugas appellans inanem perstrepentium vocum congeriem, in quibus nihil subsit solidioris sententiae. Horatius nugas canoras vocavit in arte poetica:
Quam versus inopes rerum, nugaeque canorae.
Bolus e faucibus eripi dicitur, quoties commoditas aliqua, quae iam propemodum tenebatur, praeter exspectationem subito praeripitur. Terentius in Se ipsum excruciante. Crucior bolum tantum mihi esse ereptum subito e faucibus. bolum autem dixit, quod Graeci vocant blwmo\n. Metaphora per se liquet.
*ka/nqaros2 a)eto\n mai/etai, id est, Scarabaeus Aquilam quaerit. Cum imbecillior, atque impotentior, mali quidpiam molitur, struitque insidias inimico longe potentiori. Est et altera lectio, o( ka/nqaros2 a)eto\n maieu/etai, id est, Scarabaeus Aquilae obstetricatur. Sensus ferme idem est, sive legas mai/etai, sive maieu/etai. competit enim in humilem et imbecillum, qui viribus longe praepollenti, malitiosis insidiis et clanculariis dolis perniciem machinatur. Aristophanes in Lysistrata.
*uperxolw= ga\r, ai)eto\n ti/ktonta ka/nqaro/s2 s1e
*maieu/s1omai.
id est,
Supra modum irascor tibi, Scarabeus Aquilam egot te
Quando ova paries obstetrix tuvabo.
Super hac re fertur apologus quidam apud Graecus non inelegans, quem Lucianus indicat Aesopicum esse, cum ait in Icaromenippo fabulatum fuisse Aesopum, quemadmodum aliquando Scarabaei et cameli caelum conscenderint. Porro quod ad fabulam Scarabaei, et Aquilae attinet, ad hunc habet modum. Est iam olim aquilarum generi, cum universa Scarabaeorum gente vetus atque antiqua simultas, ac bellum prorsus internecinum, planeque quod Graeci solent dicere, a)/spondos2 po/lemos2. Nam odio dissident plusquam Vatiniano, adeo, ut ne Iuppiter quidem ipse: ou(= kra/tos e)sti\ me/giston, et qui totum nutu tremefactat Olympum, rem inter eos componere, ac dissidium finire potuerit, si modo vera narrant apologi. Sed erit fortassis, qui Aesopicarum fabularum rudis, et a)nh/koos2 admiretur, quid tandem negotii sit cum Aquila Scarabaeo. Quae cognatio, quae vicinitas, quae adfinitas usque adeo dissimilibus intercedat. Nam inter hos qui vinculis ciusmodi copulantur potissimum
dissidia solent oriri, prosertim inter principes, Ad haec quaenam tam atrocis odii causae, postremo unde tantum animorum Scarabaeo, ut cum Aquilarum populo bellum suscipere non dubitarit. Rursum, qua contumelia tantopere fuerit offensus Aquilae qumo\s2 a)gh/nwr, ut hostem tam humilem non contempserit, ac suo vel odio iudicarit indignum. Videlicet argumentum ingens, longa est iniuria, longae ambages, ac res omnino maior, quam ut humana facundia queat explicari. Quod si musae, quae gravatae non sunt olim Homero dictare *batraxomuomaxi/an, nobis quoque relicto tantisper Helicone, dignentur adesse, rerum summam pro virili conabimur exponere: quid enim tam arduum esse possit, quod illis auspicibus non audeant homines? Sed quo res cognitu fiat illustrior, prius quam ad ipsum negotii caput veniamus ducis utriusque mores, formam, indolem, ingenium, quam licebit paucissimis perstringam. Primum igitur illud succurrit admirari, quid olim Romanis viris alioqui sapientibus venerit in mentem, qui cum huius alitis symbolo sese praeter ceteras nationes iactent, ac diis proximos ducant, cumque huius auspiciis tot victorias reportarint, tot egerint triumphos, tantum abest, ut bene meritae gratiam referant, ut non toleranda etiam adficiant contumelia. Nam avem unam omnium maxime masculam, et invicti roboris, emasculant, evirantque ac propemodum Tiresiam reddunt ipsi non admodum mates, siquidem apud Graecos plane mas est a)eto\s2. Idque, ni fallimur, longe magis quadrat in eum, cui summus ille pater et rex, hominumque deum que Regnum in aves vagas permisit, expertus fidelem Iuppiter in Ganymede flavo, Tum ei, qui ceteris diis procul absistentibus, solus irato Iovi, trisulca tela porrigat, nihil etiam proverbio deterritus: po/r)r(w dio/s2 te kai\ keraunou=. Neque vero sine gtavi ratione factum arbitramur, ut inter tam multas avium nationes, tamque numerosas tribus Aquila potissimum sit visa idonea, cui non solum avium frh/trai, verum etiam scnatus populusque poeticus, suffragiis omnibus monarchiam decerneret. Nam quantum ad avium iudicum attinet, ad hanc partem pleraeque propendebant, ut pavoni rerum summam committerent. Siquidem huius pulchritudini, splendori, sublimitati, fastuique plane regio, regnum deberi videbatur. Ac prorsum in hanc sententiam itum fuisset, nisi quaedam longo rerum usu callidae, cuiusmodi sunt cornices, coruique perpendissent, futurum, ut si pavonem rebus praefecissent, eveniret, quod complures iam annos in monarchis quibusdam videre datum est, nimirum ut solo nomine strepituque regem ageret, Aquila nihilo setius, vel sine populi suffragiis, regnum gereret. Ceterum poetas viros sapientissimos illud arbitramur perspexisse, non alia magis imagine regum mores ac vitam effingi potuisse. In quovis enim rerum genere semper fuit eritque bonorum paucitas. Et aliud saeculum alios gignit. Sed paucis, si videtur, hinc atque hinc contentionem admoveamus. Iam primum si quid ominis est in vocabulo, ut certe est, apte profecto Graecis a)eto\s2 dicitur para\ to\ a)i+/ssw, quod est propemodum rapior impetu, et concitus feror. Quaedam aves natura placidae sunt, ac mites, tum quae ferae
sunt, tamen arte cultuque cicurantur, ac mansuescunt. Sola Aquila, nec est habilis ad ullam disciplinam, nec ullo studio potest mansuescere. Tantum impetu naturae praeceps fertur, et quidquid valde libuit, idem postulat sibi licere. Libet ne spectare pullum animo vere aquilino? Graphice depinxit Horatius.
Qualem ministrum fulminis alitem
Olim tunentas et patrius vigor
Nido, laborum propulit inscium,
Vernique tam nimbis remotis
Insolitos docuere nisus
Ventt pautntem, mox in ovilia
Demisit hostem vividus impetus,
Nunc in reluctantes dracones
Egit amor dapis atque pugnae.
Melius intelligunt hoc aenigma regiones expertae. Deinde cum sex aquilarum genera commemorentur, tamen illud inter omnes convenit, quod rostro sunt vehementer adunco, nec minus aduncis unguibus, ut vel ex ipso corporis habitu possis intelligere, carnivoram esse ave, quietis, ac pacis inimicam, pugnis ac praedationibus natam. Et quasi parum sit carnivoras esse, sunt et quae ossifragae dicantur, et sint. Age si quis iam physiognomon non omnino malus, vultum ipsum et os aquilae diligentius contempletur, oculos avidos atque improbos, rictum minacem, genas truculentas, frontem toruam, denique illud quod Cyrum Persarum regem tantopere delectabat in principe grupo\n, nonne plane regium quoddam simulacrum agnoscet, magnificum ac maiestatis plenum? Accedit huc color ipse funestus, teter et inauspicatus, fusco squalore nigricans. Unde etiam quod fuscum est ac subnigrum, aquilum vocamus. Tum vox inamoena, terribilis, exanimatrix, ac minax ille querulusque clangor, quem nullus animantium genus non expavescit.
*ei) de/ ke mh\ dw/ws1in, e)gw\ de/ken au)to\s2 e(/lwmai
*h te/on h)\ aiantos2 i)w/n ge/ras2, h)\ o)dus1h=os
*acw e(lw\n, o( de/ ken kexolw/s1etai o(/nken i(/kwmai.
Aut illa non minus bas1ilikh\.
*mu\ nu/toi ou) xrai/s1mws1in, o(/s1oi qeoi\ ei) s1) en o)lu/mpw|,
*asson i)o/nq), o(/te ke/ntoi a)/aptous2 xei=rae e)fei/w.
Iam et vivacem esse Aquilam, ab auctoribus proditum est. Ea tamen cum ad extremam pervenerit senectutem, nihil adhuc sitit, nisi sanguinem, cuius suctu vitam omnibus invisam prorogat, nimirum rostro superiore adeo increscente, ut carnes depasci non possit. Atque hinc ortum est adagium illud notissimum, a)tou= gh=ras2, in senes aetate vinosiores, cum alioqui omne ferme genus hoc avium, quibus adunci sunt ungues, aut non bibant omnino, aut certe perquam raro, siquidem Aristoteli credimus. Et tamen hae si quando bibunt, aquam bibunt. Sola Aquila sanguinem sitit. Ergo rostro intorto natura certe non semper noverca reliquis animantib. utcumque consuluisse videtur, et inexplebili voracitati modum aliquem imposuisse. Quemadmodum et hac ratione prospexit, quod non sinat aquilam ova parere plura tribus, nec pullos alere plures duobus. Atque adeo si Musei versiculo credimus, quem testem adducit Aristoteles.
Excludit binos, aedit ternae, educat unum.
Atque per hos ipsos dies, quibus incubat, incubat autem ferme tricenos, naturae providentia cibum illis negavit, inversis interim et unguibus,
ne videlicet omnium ferarum fetus raperentur. Itaque per id tempus pennae albescunt inedia. Atque hinc odium in fetus proprios. Sed parum bas1ilikw=s2 erat instructa aquila, si tantum adunco rostro, si tantum aduncis unguibus ad praedandum esset armata, nisi additi fuissent oculi plusquam lyncei, et nec ad clarissimum Solem conniventes, quo quidem experimento fetus suos an legitimi sint, explorare dicuntur. Itaque praedam quamvis e longinquo speculantur, quam destinent invadere. Quamquam avium regi bini duntaxat sunt oculi, rostrum unicum, ungues pauci, venter item unicus. Veruntamen esset eadem fortassis aliquanto minus noxia, nisi ad arma dotesque corporis astus accederet ingenii, hoc est nisi nocens per se ferrum veneno tingeretur. Ungues suos quoties ingreditur, contrahit, ne videlicet äaciem deterat, minusque valeant in praedando, id quod habet cum leonibus commune. Neque quemvis impetit, sed eum duntaxat, quo se credat viribus esse superiorem. Neque se repente praecipitem dat in terram, more ceterarum, cum praedam appetit, sed sensim demittit, ne impetu illisa offendatur. Ne leporem quidem, nam hunc maxime petit, aggreditur, nisi viderit in plana descendisse. Neque quovis grassatur tempore, ne quis opprimat fatigatam: sed a prandio ad meridianum ad praedandum provolat, reliquis horis otiosa sedet, donec hominum conventu fora compleantur. Tum quod occiderit non inibi statim devorat, ne quis subitus hostium incursus, incautam deprehendat in praeda; sed exploratis prius ac subinde refectis viribus, praedam in nidum velut in castra devehit. Nam quibus artibus cervum se praestantiorem capiat, mox dicetur. Illud in primis memorandum ingenii documentum, testudinem raptam ex alto, speculata locum idoncum, in saxum aliquod demittit, ut ad eum modum rupta testa, carne vesci possit. Quamquam in Aeschylo parum aquilinis fuit oculis, cum in huius albicantem calvariam, saxum esse rata, demissa testudine, miserum occideret, ut vel ob hanc unam causam, optimo iure poetis omnibus conveniat invisam esse. Atque id quidem nunc assidue, veluti suo iure facit. Ceterum primitus testudinem dolis ad id pellexit, dum persuadet illi futurum, uti sua opera, volandi artem perdisceret. Atque hac spe sublatam in altum, deiecit in saxum, ut illius calamitatem tyrannico more verteret in suas delicias Leporem potissimum venatur Aquila, unde et leporariae cognomen additum uni generi, perinde quasi ducem Africanum, aut Numantinum appelles. Neque contemnit imbellem hostem, sed esculentum appetit, ut etiamsi parum gloriae veniat ex victoria, non parum tamen auferatur em olumenti. At fit aliquoties, ut cum maxime leporem captat, tum maxime capiatur icta pennato iaculo, dicatque proverbium, quod illi ferimus acceptum, toi=s2 i)di/ois2 pteroi=s2 enapoqnh/s1kw. audet et cum cervo confligere, inferior tamen futura, nisi vulpinam adderet pellem. Nam astu supplet, quod viribus est diminutum. Congressura cum hoste, prius in pulvere volutat sese. Deinde cornibus insidens cervinis, pulverem pennis collectum, in oculos spargit, alis ora verberans, donec exoculatum in rupes
det praecipitem. Sed est eidem acrior, multoque magis anceps cum dracone pugna, etiam in aere. Draco maleficis artibus ova consectatur Aquilae. Illa vicissim hostem ubicumque visum rapit. Nam quod illi cum vulpe simultas est irreconciliabilis, nemo mirabitur quisquis cognorit, quam olim regaliter illam acceperit. Inierat cum vicina necessitudinem, cumque incubanti pastus deesset, proximae catulos in nidum sustulit. Reversa autem vulpes, cumque catulorum suorum indignam spectaret laniationem: quod unum poterat, immortales testata est dcos, atque inter hos praecipue Iovem fi/lion amicitiae violatae vindicem. Et audisse videtur ista vota Deus aliquis. Pauculis post diebus evenit, ut Aquila prunam carnibus e sacrificio raptis haerentem, in nidum devexerit imprudens: igitur absente Aquila, igni paulatim ventis excitato, nidus conflagrare coepit. Pulli territi, praecipites se dedere, nimirum adhuc involucres. Vulpes delapsos excipit, et in cavum delatos devorat. Ac post id quidem temporis, nihil omnino convenit inter Aquilam et vulpem, quamquam id sane non mediocri vulpinae gentis malo: Quo tamen an dignae videri debeant, quae quondam leporibus s1ummaxi/an adversus Aquilam petentibus auxilium negarint, ut refertur in annalibus quadrupedum, ex quibus Homerus batraxomuomaxi/an est mutuatus. Iam vero acre dissidium est, et cum vulture, velut homotechno, et edacitatis aemulo, tametsi hoc quidem nomine, ut crudelior, ita et generosior Aquila, quod non devorat animal, nisi quod occiderit, nec per ignaviam alienis insidit cadaveribus. Nam kittam iure habet exosam, quae miris artibus Aquilae ova frangere studet. Pugnat et cum ardeolis, quod haec avis unguibus freta, non vereatur eam aliquoties adoriri, adeo dimicans acriter, ut in conflictu emoriatur. Neque vero iam mirum, quod illi parum convenit cum oloribus, ave nimirum poetica: illud mirum, ab iis saepenumero vinci tam pugnacem belum. Nec cum gruibus satis convenit, ob id quod illis impendio placeat Democratia, a quibus tamen ingenio superantur. Etenim cum grues e Cilicia demigrantes montem Taurum Aquilis plenum parant transmittere, ingentibus lapidibus, quo vocem cohibeant, in os sumptis, noctu tacite transuolant, atque ita deceptis aquilis tuto traiciunt. Sed peculiaris quaedam cum Trochilo (nam id est avi nomen) simultas intercedit, non ob aliud, ut autumat magnus ille deambulator, nisi quod huic quoque regis ac boulhfo/rou nomen tribuitur. Idque potissimum apud Latinos. Proinde ceu regni affectatorem extremo persequitur odio. Quamquam non is hostis est, cuius vires metuat Aquila. Nam trochilus imbecillis est ac fugax, sollertia tamen et ingenio praeditus, fruticetis et cavis abdit sese, ut quamvis a potentiore, facile capi non possit. quin olim cum certamen volandi cum Aquila suscepisset, vicit astu magis quam viribus. Denique cum Cybindo bellum gerit internecinum, adeo ut saepe numero cohaerentes prendantur. Est autem cybindus nocturnus accipiter. Atque in reliquis animantium ordinibus, aliis cum aliis partim bellum est, partim amicitia. Multos habet inimicos vulpes, attamen corvum habet amicum, cuius auxiliis adversus Aesalon
avem, catulos suos divexantem, adiuvatur. Eidem bene convenit et cum serpentibus, cum aeque cuniculis gaudeant. Crocodilus hostem habet ichneumonem, sed cum trochilo familiaritas est, adeo ut illi liceat vel in ipsas belluae fauces impune penetrare. Uni Aquilae cum nullo prorsus animante, nec amicitia, nec affinitas, nec sodalitas, nec consuetudo, nec foedus, nec induciae. Hostis est omnibus, et neminem non habet hostem. Siquidem non potest non omnium esse hostis, qui omnium malo vivit ac saginatur. Proinde sibi conscia, non nidulatur in plano, sed in praeruptis et excelsis rupibus, aliquoties et arboribus, sed praealtis, videlicet tyrannicum illud secum voluens, Oderint dum metuant. Proinde cum ciconiae sacrae sint Aegyptiis, adeo ut occidisse sit capitale, apud Romanos sacri anseres, miluiis apud Britannos nemo noceat, suibus parcant Iudaei, nec delphines venabantur antiqui, neque laedere fas erat, sed si quid in venatu peccassent, pauculis modo plagis puerorum more castigabantur. At in Aquilas ubique gentium eadem lex est, quae in lupos, ut praemium sit, qui communem omnium hostem occiderit. Ergo nec amat ullum, nec amatur ab ullo animante Aquila. Leonem animal tam immane retulisse gratiam homini de se bene merito, et vitam dedisse, a quo pedis sanitatem acceperat, prope creditum est ab omnibus. Draconem servasse nutricium suum, et ad agnitam vocem accurrisse, credunt permulti. Quin et aspidem, ad mensam cuiusdam quottidie ventitare solitam, ubi sensit ab uno catulorum suorum hospiris filium interemptum, eum occidisse, violatique hospitii poenam et de suo partu sumpsisse, neque prae pudore demde in eas aedes reversam, retulit philarchus, neque desunt qui credant, scribendum existimavit Demetrius Physicus, recensendum Plinius. Item pantheram ob catulos eductos e fovea, hominem officiose produxisse, donec egressus solitudines in viam publicam rediisset. Aristophani grammatico puellam Stephanopolidem adamanti, rivalis etat elephantus. Eamque rem ut omnibus notissimam, et omnium sermone celebratam retulit Plutarchus. Apud eundem draco quispiam perdite amat puellam Aetolidem. Nam Delphinum erga homines amor, erga Arionem servatum, erga Hesiodum in litus devectum, et virginem Lesbiam cum amatore servatam, erga puerum vectum et revectum ofsicium, propemodum in confesso est. At virginem ab Aquila adamatam, nec hi credunt, qui credunt omnia. Nam fatle quoddam huius et in homines odium vel hinc colligas licebit, que Prometheo deorum omnium filanqrw pota/tw| addita sit in Caucaso carnifex. Et tamen in tam multis vitiis est, quod laudare possis. Minime bibaces sunt, minimeque salaces, quae maxime sunt rapaces. Nam quod Ganymedem rapuit Aquila, Iovi rapuit, non sibi. Ergo cum innumerabiles sint avium species, atque inter has aliae plumarum opibus, ac picturis admirandae, sicuti pavones: aliae cam dore niveo insignes, ut olores: aliae contra decenti nigrore lucentes, ut corui: aliae corporum proceritate praeminentes, veluti struthiones: aliae fabulosis etiam miraculis celebres, ut phoenix: aliae fecunditate commendatae, ut columbae: aliae gratae
lautorum mensis, ut perdices, ac phasides: aliae loquacitate incundae, ut psittaci: aliae cantu mitabiles, ut lusciniae: aliae fortitudine animi praestantes, ut galligallinacei: aliae deliciis hominum natae, ut passerculi: tamen ex universis, una Aquila viris tam sapien tibus idonea visa est, quae regis imaginem repraesenter, nec formosa, nec canora, nec esculenta, sed carnivora, rapax, praedatrix, populatrix, bellattix, invisa omnibus, omnium pestis, quae cum plurimum nocere possit, plus tamen velit quam possit. Nec alio iudicio leoni mandatum est regnum inter quadrupedes, quo non alia bellua, vel immanior vel putidior. Canes cum ad multa sunt usui, tum ad hoc praecipue, quod pro rebus hominum excubias agunt. Boves agricolatur. Equi et elephanti belligerantur. Muli et asini gestandis oneribus sunt utiles. Porasitatur simia. Draco vel hoc utilis nomine, quod usum marathri monstrarit ad oculorum aciem acuendam. Leo nihil nisi hostis ac devorator omnium, nec nisi vitibus acmetu tutus, planeque regium animal, quem admodum et Aquila. Quod videtur perspexisse, qui nobiles illos clypeos leonibus quam maxime hiantibus et explicatis ad praedam unguibus insigniunt. Sed ad Aquilam redeamus, cui ob dotes quas commem otavimus tam bas1ilika\s2, ob tam egtegia in omne animantium genus merita, senatus populusque poetarum, magno consensu decrevit, primum, ut rex omnium, atque etiam qei=os, id est, divinus appellaretur. Deinde satis honestum intersydera locum dederunt, ac stellulis aliquot insignierunt. Postremo munus inter caelites honorificum mandarunt, ut solus arma ministrct irato Iovi, quibus orbem commovet universum. Quoque id impune possit, illud quoque tribuerunt, ut una animantium, nec metuat fulmen, nec laedatur a fulmine, sed iisdem oculis fulmen emicans obtueatur, quibus adversum aspicit solem. His addidervut sapientissimi illi Cascique Romani, ut in legionum suarum vexillis, primas teneret Aquila, essetque vexillorum ipsorum ceu vexillifera, posthabitis etiam lupis Romanae gentis nutriciis, posthabitis Minotauris, et apris, non extremae rapacitatis beluis, posthabitis denique et equis. Nam his quatuor animatibus insignita vexilla, quondam Aquilam sequebantur. Paullo post, nec comites eos est passa, sed illis in castris relictis, ipsa sola prodibat in proelium. Hanc inquam vanm dignam censuerunt, quae totius orbis monarchae, sceptra, signa, clypeos, domos, vestes, vasa, ministeria decoret, cum tamen vulturum, ni fallimur, augurio conditum sit Romanum imperium, non Aquilarum. Addidit hoc augutum collegium, ut si cuius aedibus insederit. Aquila, aut si pileum in caput alicuius immittat, imperium portendatur. Habes e ducibus alterum, nunc ad Scarabaeum veniamus. Est animal, ac vix etiam animal, quippe cui sensus aliquot desint, ex insectorum infima gente, quod infami sane vocabulo Graeci ka/nqaron, Latini Scarabaeum appellant, aspectu tetrum, odore tertius, sonitu reterrimum, alis crustacea vagina obtectis. Quin magis totus ipse Scarabaeus nihil est, nisi crustum. Nascitur in excrementis, hoc est, animantium stercoribus, in iisdem vivit, versatur, obiectatur, deliciatur. Praecipuum huic studium pilas quam maxime potest
ingentes componere, ceu pastillos, non ex odoribus, sed stercore, potissimum caprino, nam id illi prorsus amaracinum olet. Eas miro conamine voluit aversus, pedibus posterioribus, quos habet longiores, superne iniectis, capite in terram prono. Quod si quando contingat, ut adversus collem aliquem onus protrudant, elapsis subinde pilis, ac deorsum recurrentibus, putes te Sisyphum voluentem saxum videre, nec defatigantur, nec conquiescunt, tantus operis ardor, donec in antrum suum devexerint. In his pilis, ut ipsi nati sunt, ita fetus etiam suos educant, et teneros adhuc adversus hiemis rigorem nidulantes fovent. Scimus nulli non esse notum Scarabaeum, ut qui passim sit obvius, nisi sicubi nulla omnino sunt stercora. Sed non est eadem omnium species. Etenim sunt, quibus nigro quodam virore luceat crusta. Plerique tetro nigrore horrent. Sunt non nulli grandiores, praelongis, ac bisulcis armati cornibus, cacumine forcipibus den tato, ea cum visum est, ad morsum contrahunt, stringuntque. Sunt item rutili, et iidem praegrandes, qui terram aridam fodiunt, atque illic nidos ponunt. Sunt qui metuendo bombo, formidabilique strepitu provolent, ut imprudentem non mediocriter territent. Sunt et alia formarum discrimina. Verum illud commune est omnibus, e stercore ortus, e stercore victus, in stercore vita, deliciumque. Iam opinamur futurum, ut aliquis Romanis ducibus impense favens Aquilae vicem deploret, cui cum tam humili, tamque plebeio hoste res inciderit, avi tam regali, quem vincere gloriosum non sit, a quo vinci turpissimum, et cui abunde multum laudis contingat, quod cum Aquila decertarit, etiam si victus discesserit. Apud Poetas pudet Aiacem Ulyssis adversarii tam imbellis, et A quila cogitur cum Scarabaeo conflictari? Rursum alius magis etiam demirabitur, unde huic insecto vilissimo, tantum animorum, tantum audaciae, ut non sit veritum cum ave multo pugnacissima bellum suscipere. Tum unde opes, vires, facultates, auxilia, ut tot iam an. nos bellum ducere potuerit. Verum si quis hunc explicet Silenum, et contemptum hoc animalculum propius ac veluti domi contempletur, tam multas in eo dotes haud vulgares animadvertet, ut omnibus diligenter pensitatis, propemodum Scarabaeum se malit esse, qua Aquilam. Ne vero nobis reclamet et obturbet quis quam prius atque rem cognoverit. Primum in hoc Aquilae praestat etiam Scarabaeus, quia senectam quotannis exuit, ac subinde repubescit: Deinde in tantulo corpore, quantum animi robur, quam Heroica mentis vis, quantus ad invadendum impetus, ut nihil iam sit ad Scarabaeum Homerica musca. Nam hinc, ni fallimur, quibusdam Scarabaeis nomen etiam inditum, ut tauri dicantur. At cum tauris nec leones temere congrediuntur, tantum abest, ut id faciant Aquilae. Iam vero nec ingenium vulgare, nisi quis sine causa, vel natum olim, vel ubique celebratum existimet, Graecum illud proverbium, kanqa/ron s1ofw/teros2, quo nimirum singularis quaedam et incomparabilis tribui videtur sapientia. Neque nostra refert, si quis cavilletur eum parum bene habitare, in domicilio deformi. Quamquam quod ad corporis quoque formam attinet, absit modo vulgaris et iudicium occupans imaginatio, non est quod
contemni possit Scarabaeus. Etenim si vere proditum est a Philosophis, eam figuram quam vocant sphaericam, non modo pulcherrimam esse, verumetiam modis omnibus optimam, nec aliam magis demiurgo illi placuisse, qua caelum hoc, rem omnium multo pulcherrimam fabricaretur, cur non et formosius videatur Scarabaeus, qui ad huius speciem longe propius accedit, quam Aquila? Denique si equus in suo genere formosus est, si canis in suo, qui minus in suo placeat Scarabeaus? nisi omnes omnium formas nostra metimur, ut quidquid ad hominis formam non accesserit, id continuo deforme iudicetur. Nam colorem Scarabaei nemo, putamus, calumniabitur, ut qui gemmas etiam nonnullas commendet. Porro quod animantium excrementis, ad suam commoditatem abutitur, ingenii laus est, non crimen. Quasi vero non idem faciant Medici, qui cum multorum animatium, tum hominis etiam excrementa, non illinunt solum, verum in potione ministrant in morbis. Nec pudet Alchemistas, ad quintam illam essentiam eliciedam, uti fimo. Nec agricolas, quo quidem hominum genere nullum fuit olim honoratius, stercoribus arva saginare. Sunt et populi, quibus ad incrustandos domicilioru parietes, fimus pro gypso est. Eodem contuso, et ad solem exsiccato, ad ignis alimentum utuntur lignorum vice. Cyprii boves suos humano stercore saginant, nec saginant tantum, sed etia medentur. Sed illi, in quis, res tam putida beneolet. Stultum vero sit nasum hominis in Scarabaeo desiderare. Siquidem id homini peculiare, odore sui fimi offendi, nec idem accidit in ullo ceterorum animantium. Felicior itaque nobis Scarabaeus, non immundior. Quamquam homines quoque non tam res offendit, quam opinio: nam priscis illis mortalibus, res ipsa non perinde atque nobis visa est abominanda, quam auspicatissimo vocabulo laetamen appellarunt. Nec dubitarunt Saturno Deo, Sterculei cognomen addere, nimirum honoris causa, siquidem Macrobio credimus. Nam prodidit Plinius, Stercuto Fauni filio, hinc non nomen solum, verum etiam immortalitatem contigisse in Italia. Porro in Graecia res eadem duobus regibus summam peperit gloriam. Augeae qui excogitarit, Herculi qui divulgarit. Denique numquam abolebitur regii senis memoria, quem Homerus, ut in Catone tradit Cicero, manibus suis laetificantem agros, nec alia re quam qua delectatur Scarabaeus, posteritati consecravit. Imperatorem Romanum nihil offendebat lotii pudor, cum emolumento coniunctus, cur Scarabaeum a tantis, commoditatibus tam leve deterreat incommodum, ut iam demus incommodum esse? Denique cum videamus Scarabaeu in stercore purum esse, semperque crusta nitida, contra, Aquilam etiam in aere putere, quaeso uter altero mundior? Equidem hinc etiam nomen inditum arbitramur, ut ka/nqaros, veluti kaqaro\s2 sit appellatus, nisi quis malit a Centauris dictum Cantharum. Nam ne putes Scarabaeum ob natura sordidam a lautitiis abhorrere, ide rosis impensissime delectatur, easque unice appetit, siquidem Plinio credimus. Quod si quis forte dotes has leves ac vulgares existimet, illud certe nemo non fatebitur magnificum, et ingenti crista dignum, quod antiquitus inter sacras imagines, et in vatum mysteriis cum primis habitus est
Scarabaeus, egregii belatoris apertissimum symbolum. Siquidem, ut refert Plutarchus in commentario de Iside et Osiride, in Hieroglyphicis Aegyptiorum picturis regis simulacrum erat oculus, addito sceptro, quo videlicet vigilantia, cum recta iustaque terum administratione coniuncta, significabatur. Nam illis, opinamur temporibus, adhuc eiusmodi reges erant multum Aquilae dissimiles. At Thebis ait idem imagines quasdam fuisse repositas, quae manibus caterent, eae iudices repraesentabant, quos oportet ab omni munerum corruptela quam maxime seiunctos esse. Atque inter has unam oculis quoque carentem, quae iudicii praesidem adumbrabat, quod hunc oporteat omni prorsus affectu vacare, tantumque rem ipsam spectare, personam non respicere. Aderat, non corchorus inter olera, quod proverbio dicunt, sed inter sacras imagines Scarabaeus, sigillo insculptus. Et quid tandem per hoc novum symbolum, nobis innuebant sapientissimi homines? Rem videlicet haud quaquam vulgarem, nempe belli ducem egregium et invictum. Nam hoc quoque Plutarchus indicat, ne quis sic a nobis confictum existimet. At dixerit imperitior aliquis. Quid Scarabaeo cum duce belli? Permulta sane congruunt. Principio vides, ut totus armis luceat Scarabaeus, nullaque pars, corporis non sit diligenter crustis ac laminis communita, ut non melius armatus videatur Mavors Homericus, cum illum maxime sua instruit panoplia. Adde nunc militarem adsultum, cum horrendo ac Panico bombo, cantuque vere militari. Quid enim insuavius classicorum sonitu? Quid a)mous1w/teron tympanoru strepitu? Nam tubarum vocem, qua nunc reges tantopere delectantur, olim Busiritae non ferebant, quod asino rudeti videatur adsimilis. At ei genti, inter abominanda habebatur asinus. Adde laboris in voluendis oneribus patientiam, invictum animi robur, ac vitae contemptum. Ad haec, negant in Scarabaeorum gente feminam inveniri, sed omnes esse mares. Verum quid magis congruere potest in fortem Imperatorem? Quin et illud ad rem apte quadrat, ut idem indicat Plutarchus, quod in delicatis illis pilis, de quibus dictum est, fetus suos edunt, fovent, alunt, educant, nec alius est locus nascendi, quam cibi. Verum hoc mysterii non facile sit interpretari. Rectius exponent imperatorii milites, qui norunt quid sit e)n a)spi/di ceni/zesqai, qui norunt xameuni/as2, qui in obsidione nudi duras hyc mes, duriorem famem saepenumero pertulerunt, qui vitam aegram, non iam herbarum radicibus, seu foedo victu produxerunt, qui menses aliquot in navibus exegerunt. Si quis huius vitae sordes perpendat, mundus erit Scarabaeus, si quis miseriam, est quod Scarabaeo invideat. At haec est laudatissimorum Imperatorum sors et conditio ne quis forte contemnat. Denique non usquequaque contemnendum existimabit Scarabaeum, quisquis secum reputarit, Magos ac Medicos maximis hominum malis ab hoc animante remedia petere. Siquidem cornua Lucanorum, sic enim appellant hoc genus, non modo gestantur in crumena, verum etiam de collo suspenduntur: nonnumquam et auro inclusa, adversus omnes infantium morbos. Quid quod in efficacissimis vixque credendis remediis, ni Plinius auctor esset,
parem cum Aquila vim obtinebit Scarabaeus? Siquidem o( deino\s2 e)kei=nos2 Scarabeaus smaragdo gemmae insculptus, nec enim e quovis ligno fingit Mercurius, iuxta proverbium, nec quavis gemma se dignatur Scarabaeus, sed smaragdo gemmarum nitidissima expressus, ut diximus, si de collo suspendatur, at non nisi Cynocephali capillis, aut certe plumis hirundinis, adversus omnia veneficia praesentaneum adfert remedium, nec omnino minus efficax, quam moly, quod Ulyssi quondam dedit Mercurius. Nec solum adversus haec valet, verumetiam non vulgariter confert, si quis quocumque modo regem adire paret. Idem capitis gravedinem avertit, non mediocre per Iovem malum, praesertim potoribus. In his igitur tam mirandis remediis, sapientes illi magi nullum faciunt discrimen inter Aquilam et Scarabaeum. Proinde quis ipsum Scarabaeum despiciat, cuius et imago lapillis insculpta, tantam habet vim? Admonet nos gemmarum mentio, ut illud etiam addiciamus, si quid Aquila sibi placet cognomine gemma Aetite, nec hac laudis portione cedere Scarabaeum. Nam huic quoque nomen debet Cantharias, totam animantis speciem mire referens, ut non effigiem expressam, sed vivum ac verum Scaraba u lntra gemmam conditum dicas. Postremo si quid hoc ad rem pertinet, non paucioribus adagiis nobilitatus est ille simo prognatus Scarabaeus, qui rex avium Aquila. Nam si quis Aquilae factioni studens, neget hac parte cum ea conferendum esse Scarabaeum, quod olim apud thebanos crassos homines inter numina habebatur, non admodum refragabimur, modo meminerit hoc honoris aquilae cum crocodilis et cercopithecis, denique et cum cepis, ac ventris crepitu esse commune, quandoquidem apud Aegyptios haec omnia portenta divinos honores invenerunt. Et si quo calculo dignum est in hac collatione numinis inane vocabulum, non defuerunt, qui Scarabaeo quoque tribuerint divinitatem. Utrumque ducem utcumque depinximus. Superest iam ut tam atrocis belli causas repetamus. Olim in Aetna monte leporem quempiam insectabatur Aquila, iamque contractis unguibus, praedae sic imminebat ut afflatu propemodum exanimatum animal, et alioqui timidum, ad proximum Scarabaei cavum velut ad asylum confugerit. Quandoquidem in rebus desperatis, extremoque discrimine, praesidium undelibet et petitur, et speratur. Erat autem is Scarabaeus, quemadmodum inquit Homerus, h)/u+s2 te me/gas2 te. Nam in eo inonte Scarabaeorum natio felicissimae sobolis esse perhibetur, adeo ut hinc o( ai)tnai=os ka/nqaros proverbio sit nobilitatus, videlicet ob insigne corporis magnitudinem. Ad huius igitur antrum confugiens lepus, supplex ad eius genua se provoluit, obsecras atque obtestans ut ipsius penates sibi vitae praesidio sint adversus hostem immitissimum. Iam primum hoc ipso sibi nonnihil placebat Scarabaeus, quod exstitisset, qui ipsi suam vitam debee vellet, quique rem tantam a se praestari posse crederet. Denique cui suum antrum, quod omnes homines obturatis naribus exsecrantes praeterire solent, idoneum videretur ad quod salutis causa, velut ad sacram aram, aut principis statuam confugeret. Confestim igitur provolat obvia Aquilae Scarabaeus,
et huiusmodi dictis furente lenire conatur. Quo maior est tua potestas, hoc magis convenit te parcere innoxiis. Noli lares meos innocentis animantis intetitu funestos reddere. Sic tibi tuus nidus semp ab huiusmodi calaitate sit immunis Generosi regiique anlmi est, dare veniam et indignis. Prosit nihil commerito domicilii reverentia, quod cuique tutum et inviolatum esse vult aequitas sinunt le ges, adprobat consuetudo: prosit deprecantis, si non auctoritas, certe studium. Quod si genus nostrum et Scarabeia despicis arma, At sperato deos memores fandi, atque nefandi. Si nihil te movent penetralium violatorum vices, in tuum caput aliquando rediturae, certe Iovem maximum revereare, quem in uno facto ter offendes. Meus est hic hospes, of fendes ce/nion, meus est supplex, et ipse pro illo tibi, violabis i(keth/s1ion, denique pro amico deprecor amicus, offendes fi/lion. Scis quam certas iras concipete soleat iratus Iuppiter, quam acriter vindicet lacessitus, qui saevienti ministras arma. Nec omnia permittit suis, nec omnia condonat affectibus. Sed plura parantem dicere Scarabaeum, Aquila vexatum alis, contemptim in terram praecipitat. Leporem frustra supplicem, sub oculis Scarabaei crudelissime iugulat, laniat, atque laniatum in immitem nidum deportat, neque vel tantillum valuerunt apud eam nec preces, nec minae Scarabaei: quem tamen haud aspernata fuisset, si quantum audacia viribusque pollet, tantundem plleret prudentia: aut si in mentem venisser olim leonem in extremo vitae discrimine, a mure servatum fuisse, et omnium quadrupedum tyranno, quod dii vix dare poterant, id a tam infimo contemptoque animalculo per occasionem datum esse: si cogitasset formicam beneficio provocatam, columbae vitam dedisse, admorso aucupis calcanco. Adeo nullus est tam humilis, tam abiectae sottis, qui non possit per occasionem, et prodesse amicus, et nocere inimicus, vel potentissimo. Verum id temporis nihil horum succurrebat Aquilae, tantum praeda potitur, fruiturque. Ea contumelia descendit altius in pectus magnanimi Scarabaei, quam quisquam credidisset. Stimulabat excelsum ac titanicum animum: hinc pudor, quod in causa tam aeque, parum sua valuisset auctoritas: hinc misericordia, quio innoxium animal et imbelle, tam immaniter esset laniatum: hinc dolor, quod ab Aquila tam ferociter, atque id tam impune, contemptus esset, haud quaquam, ut ipsi videbatur, contemnendus. Siquidem nulli sua levis est auctoritas. Iam succurrebat et illud, fore ut universum Scarabaeorum genus in contemptum veniret, si semel id factum Aquilae cessisset impune. Ac tum quidem temporis, quoniam ulciscendi facultas non erat, omnino regium quidquam exhibuit Scarabaeus. Nempe hoc ipsum quod de Agamemnone, ceterisque regibus dixit Calchas:
*ei/per ga\r texo/lon ge kai\ au)th=mar katapee/yh|,
*a)lla/ ge kai\ meto/pisqen e)/xei ko/ton, o(/fra tele/ssh|,
*e)n sth/qessin e(/ois1i.
Omnes igitur artes, omnes dolos in pectus advocat. Nec vulgarem molitur poenam, internecionem, ac plane panoleqri/an in animo voluit. At cum ipsa quidem Aquila hoste tam bellaci, Martem experiri, non satis tutum esse ducebat: non solum obid,
quod copiis esset inferior, verumetiam quod Mars stupidus deus, ac vecors, nec minus caecus quam ipse Plutus, aut Cupido, plerumque faveat causae deteriori. Quod si maxime par viribus fuisset, si felicius pugnarent hi, quorum melior esset causa, tamen esse videbat, in quo gravius excruciaret Aquilam, et odium suum pleniore vindicta satiaret, si posteritate sublata, vivam etiam et sentientem Aquilam longa morte exanimaret. Nulla in re gravius discruciantur parentes, quam in liberis. Adeo ut qui sui corporis saevissimos negligunt cruciatus, filiorum tormenta non ferant. Viderat asinos per ignes obiectos, miro vitae contemptu, pullis suis succurrere: viderat exempla huius animi in animantib. permultis. Existimabat ab his communibus affectibus, non esse alienam Aquilam. Denique suo generi tutius esse iudicabat, si inimicum tam pertinacem ab ipsa, quod aiunt, stirpe perdidisset. Audierat, opinamur, celebratum illud proverbium:
*nh/pios o(\s2 pate/ra ktei/nas2 pai=das2 katalei/pei.
Titillabat et blanda quaedam spes, si facinus successisset, futurum ut profligata Aquila, ipse regno potiretur. Atque ut dolor non solum fortes facit et intrepidos, verumetiam sagaces, diligenter explorat, quo loco spem suae posteritatis hostis recondidisset. Quo pervestigato, Vulcanum adit, qui cum illi nonnulla familiaritas est, ob coloris similitudinem: exorat, ut arma sibi cudat, quae neque sint onerosa volanti, et tamen adversus mediocrem vim tueantur. Armat a summo vertice ad imum usque calcaneum Vulcanus Scarabaeum, his armis, quibus adhuc utitur: nam antea muscarum more inermis erat. Nidus erat procul illinc semotus, in aexcelso praeruptoque scopulo, multa sarmentorum ac stipularum vi congestus et communitus. Huc nobis protinus egregius Scarabaeus advolaritne an direpserit parum liquet, certe pervenit. Sunt qui dicant tum cum pennis Aquilae feriretur, adhaerentem clanculum, ab insciente Aquila in nidum deportatum esse. Et quo nec homines, quibus non est aliud animal insidiosius, nec ad nocendum, ingeniosius, pervenire potuissent, eo penetravit Scarabaeus. Inter stipulas in insidiis abdit sese, ac tempus nactus idoneum, Aquilae ova protrudit e nido, aliud post aliud donec nullum reliquum faceret. Ea delapsa, comminuta sunt, ipsi pulli informes adhuc miserabiliter in saxa elisi, prius orbati vita sunt, quam vitae sensum accepissent, nec hac tam atroci poena contentus fuit Scarabaei dolor. Est gemma cum primis nobilis, quam ab Aquilae nomine Graeci vocant Aetitem, non dissimilis est ovo, sexu quoque distinguitur, nam in femina fetum inclusum invenias, pulli propemodum specie. Mira vis ad eliciendum partum. Quamobrem hodieque parturientibus admovetur, quo partum acceleret. Huius itaque generis par, Aquila solet in nido suo ponere, alioquin numquam positura ova, aut certe non exclusura pullos. Tantum etiam thesaurum deicit e nido Scarabaeus, quo pariendi facultatem in posterum eripiat, lapides acutis excepti saxis minutatim dissiliere. Ne haec quidae adhuc satis visa sunt irae Scarabaei, levem calamitatem putat, nisi dolore quoqueac lamentis hostis frueretur, itaque rursum abdit se penitus in stipulis. Redit Aquila, novam sui generis cladem conspicatur, videt sua
viscera frustulatim discerpta, videt nobilis gemmae non aestimabilem iacturam, queritur, clangit, fremit, stridet, eiulat, obtestatur deos: ac suis illis oculis, quos iam dolor etiam acuebat, hostem tam potentem circumspectat. Atque omnia potius in mentem veniunt reputanti, quam Scarabaeus ille contemptus. Dira minatur, dira precatur ei, quisquis tantae calamitatis fuisser auctor. Quantam interea voluptatem animo persennsse credis Scarabaeum, dum haec audit? Quid faciat misera? Rursum in fortunatas insulas illi devolandum fuit, neque enim aliunde importatur a)eti/ths2, alterum par inveniendum. Nidus in locum multo semotiorem editioremque transfertur. Rursus ova ponit, et huc, nihilo setius ignotus hostis penetrat, populatur omnia, totam superiorem renovat tragoediam. Rur sum hinc in tutiorem arcem demigrat Aquila, alia deponit ova, alios adhibet Aetitas. Rursum adest Scarabaeus. Nec modus nec finis fugiedi, atque insequendi, donec delassata tot cladibus ales, constituit sacram movere ancoram, ac suis diffisa viribus ad deorum praesidia confugere. lovem adit, exponit calamitatis suae tragoediam, hostem tam potentem, eumque, quod esset gravissimu, ignotum, ut tanta passae, facultas etiam ulciscendi eriperetur: Addit hanc suam perniciem ad ipsum quoque Iovem pertinere, periturum imperii munus, quod ille donasset, mutadum armigerum, si, quemadmodum in stituit hostis, pergeret, esse nonnihil assuetis ac notis uti ministeriis, etiamsi novitas in suffecto Ganymede feliciter successisset. Movet lovem satellitis sui periculum. praesertim cum tecens rapti Ganymedis officium haereret animo. Iubet, si videatur, in suo ipsius sinu deponat ova, aut illic, aut nusquam omnino, in tuto futura. Paret ales, ac in summi Iovis sinu extremam gentis suae spem deponit, multum obtestata, per felicissima illa ova, quae quondam illi Leda pepererat, ut sua, bona fide tueretur. Quid non efficit pertinax animi dolor? Vereamur, ne cui res supra veri fidem esse videatur. Ad ipsam summi Iovis arcem invictus subuolat Scarabaeus, nescimus an numinis alicuius favore adiutus. Pastillum in huc usum, e stercoribus paratum, in sinum illius demittit. Iuppiter, ut est sordium insolens, quippe in purissima mundi parte habitans, et a terreno contagio longissimo semotus intervallo, dum offensus teterrimo odore, fimum e sinu studet excutere, ova Aquilae deicit imprudens, quae videlicet ex alto delapsa, perierunt, priusquam terram contingerent. Atque ita tandem cognitus est, ille tot cladium artifex, et hoc ipsum voluptatis cumulum addidit Scarabaeo. Iuvit agnosci. Contra Aquilae (nam rem gestam ex ipso didicit Iove) non mediocre doloris pondus adiecit, tam conteptus suae calamitatis auctor. Quandoquidem est et hoc nonnullum mali solatium, si quis a magno superetur hoste. Hinc velut de integro dirum inter eos coortum bellum. Aquila pro viribus, ubicumque conspectam Scarabaeorum gentem vexat, rapit, proterit, perdit. Vicissim Scarabaeus in Aquilae perniciem nervos intendit universos. Itaque praedandi, insidiandi, iugulandi, nec mora, nec requies, nec ullus omnino finis futurus videbatur, nisi utraque gente pariter sublata funditus, ut Cadmaeain victoriam diceres, adeo gladiatoriis animis, uterque
in alterum affectabat viam. Nec vinci poterat Aquila, neque cedere novit Scarabaeus. Tandem Iuppiter in tantis rerum periculis succurrendum putat, conatur privatim inter eos rem componere. Quo magis conatur, hoc magis horum incrudescit odium gliscunt irae, fervescunt pugnae. Et erat ille quidem haud dubie propensior in Aquilae partem, sed e diveiso movebat exemplum longe perniciosissimum, si cui licuisset impune i(ke th/s1ion, fi/lon, aut ce/nion contemnere. Proinde facit, quod in extremo reru discrimine solet, deos in concilium adrocat, pauca praelocutus, rem, ut est gesta, proponit. Praeconio Mercurii fit dicendi potestas, rogantur ac dicuntur sententiae. Variatum est studiis. Dii contemptiores fere favebant Scarabaeo, ex maximis etiam Iuno vehementer huic studebat, nimirum odio Ganymedis, Aquilae rebus infensa. Tandem in hoc senatuscosultum pedibus itum est, quod arguta voce pronuntiavit Mercurius, vulcanus in aes incidit, uti bellu aeternum Scarabaeus et Aquila suo gerant arbitratu. Quod cuique acciderit incommodi, ob id in ius vocare non liceat, bello imputetur. Quod rapuerit, id iure belli possessurum, tantum, non placere diis internicionem ullius gentis. Proinde 30. dies, per quos incubat Aquila, temperetur a manibus, seruentur induciae. Nec fas sit Scarabaeis per id tempus in publicum prodire, ne videlicet ad inediam ac fovendi laborem, belli quoque taedium accederet Aquilae. Addidit illud ex suo studio Iuppiter, idque reclamantib. nonnullis, Aequum est, inquit, ex tam immensis terrae spatiis, vel exiguum angulum, velut asylum superesse meo satelliti, quo tutus sit a Scarabaeorum incursu Neque vero novum exemplu induco. Sunt loca quae lupu nesciunt. sunt in quae non immigrent venena: sunt in quibus non vivat talpae. Metabor et ipse in Thracia ingetum aliquot spatium apud Olynthum, in quod si quocumque modo prudens, imprudens, volens, nolens, pedem intulerit Scarabaeus, cap. ralis esto: nec fas sit exire semelingresso, veru inibi torqueat sese, donec emoriatur. Loco nomen tribuitur Camharolethrus, ut vel ipso monitus vocabulo sciat Scarabaeus actum fore de se, si contra nostrum senatusconsultum non vereatur in eum locum irrumpere. rhodo exsultat Aquila, ne cui videatur inhumanum Olyntho excludi Scarabaeum.
Sic ait, et totum nutu tremefecit Olympum.
Adfremebat omnis deorum consessus. Valet in hodiernum usque diem senatusconsultum, semperque valebit. Scarabaeis et Aquilis durat exitiale bellum, per eos dies, per quos incubat Aquila, nus quam apparent Scarabaeorum filii. Locum eum, quem designavit Iuppiter, summo studio vitat: quod si quis importet, protinus exanimatur. Eiusque rei, si quis forte requiret, testimonium perhibet Plin. lib. 11. ca. 28. Atque hoc quoque gravior auctor Plutarchus in commentario De animi tranquillitate. Sed iamdudum sat est ad proverbiorum negotium redeamus: Meminit huius fabulae Comicus Aristophanes en ei)rhn/h|, his quidem versibus:
*en toi=s1in ai)s1w/pou lo/gois2 e)chure/qh,
*mo/nos peteinw=n ei)s2 qeou\s2 a)figme(nos.
*apiston ei)=pas2 mdqon, w)= pa/ter pa/ter,
*opws2 ka/kos1mon zw=on h)=lqen ei)s2 qeous2,
*hlqen kat) e)/xqran ai)etou) pa/lai pote\
*w) e)kkuli/ndwn, ka)ntitumwrou/menos.
i.
In fabulis id est repertum Acsopicis,
Adiisse divo; unicum e volucribus.
Haud credibilem ais fabulam pater pater,
Adiisse divos animal obscenum atque olens.
Pervenit olim inquam, ob simultatem asperam,
Quae illi fuit cum Aquila, ova voluens illius,
Et expetens poenas ab hoste mutuas.
Admonet autem apologus, non esse cuiquam contemnendum hostem, quamvis infima fortuna. Sunt enim homunculi quidam, infimae quidem sortis, sed tamen malitiosi, non minus atri, quam Scarabaei, neque minus putidi, neque minus abiecti: qui tamen pertinaci quadam ingenii malitia, cum nulli omnino mortalium prodesse possint, magnis etiam saepenumero viris facessant negotium. Territant nigrore, obstrepunt stridore, obturbant foetore, circumvolitant, haerent, insidiantur, ut non paulo satius sit, cum magnis aliquando viris simultatem suscipere, quam hos lacessere Scarabaeos, quos pudeat etiam vicisse, quosque nec excutere possis, neque conflictari cum illis queas, nisi discedas contaminatior.
*deilo\s2 o( plou=tos2, id est, Timidus Plutus. Huiusmodi enim et Aristophanes inducit Plutum, atque hunc imitatus Lucian. in Timone, omnia formidantem, nullique fidentem. Neque vero dissimilem animi habitum opes adferunt divitibus, cum contra paupertas secura in utranque dormiat aurem. Aristophanes vulgo iactatam indicat opulentiae timiditatem, cum ait:
*alla\ le/gous1i pa/ntes2 w(s2
*deilo/taton e)sq) o(plou=tos2.
id est,
Quin id omnes dictitant,
Timidissimum quiddam esse. divitiat.
Interpres admonet, Comicum adlusisse ad illud Euripidis:
*deilo/n q) o( plou=tos2 kai\ filo/yuxon kako\n
id est,
Res cupida vitae, sunt opes, pavidum malum.
Id ideo dictum est, quod divitibus multi tendunt insidias: nempe latrones, heredipetae, principes, sycophantae, nonnumquam uxor, et liberi. Quam ob causam addidit Euripides filo/yuxon kako\n, vel quod ob divitias magis illis libeat vivere, quam his, qui tenui sunt fortuna: vel quod ob eas saepenumero de vita solliciti sunt: Id eleganter explicans Iuvenal. ait:
Pauca licet portes argenti vascula puri,
Nocte iter ingressus, gladium contumque temebis,
Et motae ad lunam trepidabis arundinis umbram:
Cantabit vacuus coram latrone utator.
In summa in omni negotio formidolosior est dives, quam pauper. Cautius munit aedes furum metu. Metuit tempestates, propter frumenta, quae habet in agris, propter merces, quas habet in mari. Metuit amicos, ne quid rogantibus donare cogatur. Metuit inimicos ne quid noceant. Timidius convitiatur, metu mulctae. Omnia circumspectius, et facit et dicit, metu calumniae, quae potissimu divitibus strui solet, quippe quibus est quod auferri possit. Si bellum immineat, dives in primis discruciatur. Denique nec superstitione vacat, ne quod numen parum amicum, damnum immittat.
*paniko\n, Veteres vocabant subitum
animorum tumultum, sed inanem. Veteres enim existimabant Panem deum repentinos terrores, et animi consternationes immittere, lymphaticis simillimas, usque adeo impotentes, ut non ratione modo, verum et mente carcant. Sicuti non rarenter usu venit, cum in exercitu nulla comparente idonea causa, viri pariter atque equi perturbantur. Cuius rei meminit et Euripides in Rheso:
*all) h)\ kroni/ou pano\s2 tromera)= ma/stigi fobh=|
Verba sunt Hectoris ad custodes nuntiantis, novum tumultum in castris oriri: atque is motum Panicum esse respondet. Pindarus in Nemeis scribit non oportere fortibus viris vitio vertere, si fugiant in huiusmodi tumultu:
*en ga\r daimoni/ois2 fo/bois2 feu/gonti kai\ pai=des2 qew=n.
id est,
In divinis terroribus fugiunt et filii deorum.
*daimoni/ous2 fo/bous2 appellans tou\s2 pmnikou\s2. Narratur idem deus concham illam tortilem ac turbinatam, quae Graece ko/xlos, id est, testudo dicitur, primus reperisse, eaque personas olim titanas contra quos bellabat, in fugam egisse. Pausa. in Phocaicis: *en de\ th=| nukti\ fobos s1fi/s1in e)mpi/ptei paniko\s2, ta\ ga\r a)po\ aiti/as2 ou)demi/as2 dei/mata e)k tou/tou fas1i gi/nesqai. id est, Ceterum noctu irruit in eos pavor panicus, siquidem terrores nulla de causa exortos, aiunt ab hoc immitti. Hac de re copiosius disserit citatis aliorum etiam Graecorum testimoniis, Angelus Politianus in Miscellaneorum annotatione 28. Hoc adagii subinde refertur a Cicerone in epist. ad Atticum: Ego, inquit, bellum foedissimum fururum puto, nisi qui, ut tu scis, panicus casus exstiterit. Rursum alibi: De Ventidio, panicon puto. Item alibi: Rumorem adferunt magnum, Romae dum ad Antonium frumentum omne portari, paniko\n certe. Item alibi: Interim scis enim quaedam panika\ dici item ta\ kena\ tou= pole/mou, rumore adventus nostri, et Cassio, qui Antiochiae tenebatur, animus accessit, et Parthis timor iniectus est. Idem ad Tyronem: Etsi Atticus noster, qui me quondam moveri panikoi=s2 intellexit, idem semper putat: nec videt quibus praesidiis philosophiae septus sim. Et hercle quod timidus est ipse, qorubopoiei=, id est, tumultum ciet, et panicis movetur. Huc adlusisse putamus et Apuleium in asino suo, cum Psychae ad mortem spontaneam properanti, Panem obvium facit.
APud priscos adagionis instar fuisse Plinius testatur lib. 18. ca. 6. Temerarium, inquit, videatur unam vocem antiquorum posuisse, et fortassis incredibile penitus existiment, nihil minus expedire, quam agrum optime colere L. Tatius rufus infima natalium humilitate, consulatum militari industria meritus, antiquae alias parsimoniae, circiter mille siclos (sive quae lectio quibusdam magis adridet, sestertium) liberalitate D. Augusti congestum, usque ad detractionem heredis exhausit, agros in Piceno coemendo, colendoque in gloriam: Internicionem ergo, famemque censemus? Imo hercle iudico modum, rerum omnium utilissimum. Bene colere necessarium est, optime damnosum. Hactenus Plin. Huc et Teren. adlusit, cum ait in Phor. Nostrapte culpa facimus, ut malos expediat esse, dum nimium dici nos bonos studemus, et benignos. Item illud Horatianum:
In vitium culpae ducit fugae, si caret arte.
VELOCIUS quam asparagi coquuntur. De re vehementer properata. Sunt quaedam figurae proverbiales, quae Octavio Augusto peculiariter adriserunt: inter quas haec quoque refertur a Traquillo cum scribit eum ad exptimendum festinatae rei velocitate solere dicere: Velocius quam asparagi coquantur. Idque identidem in literis usurpat. Est autem asparagus herbae genus spinosum, et in medicinam utile, et in cibos gratum, cuius summa ptiusqua durescant, leviter coquuntur, tantum ut cruditas absit. Dicitur autem asparagus, quio qui sunt in his praecipui, non seruntur, ut Athenaeus dixit. Docti quidam admonent, simile quiddam dici de salsamentis. Citius, quam salsamenta coquantur, eo quod quidam pisces sale conditi, aut fumo ventove durati, crudi quoque comedantur, aut levissime cocti. Quamquam hoc proverbium apud Athenaeum, unde citant, nondum reperimus. Confine illi, quod alibi dicetur. a)fu/a e)s2 pdr, id est, Aphya ad ignem.
*to\ pros1w/peion a)felei=n th=| fili/a| id est, Amicitiae personam detrahere dicimur, cum aperte, quae sentimus animo, tum facimus, tum loquimur apud amicos, et quidquid in pectore clausum est, id prae nobis ferimus. Vultus enim ab animo discrepans psona verius est, quam vultus. Et eleganter a Seneca dictum est in Caesarem, ut personam malit, quam faciem: id est, ut videri malit, quam esse. M. Tullius Tusculanarum quaestionum quinto scribit Epicurum tantummodo personam induisse philosophi. Martialis:
Mentiris iuvenem tinctis Lentine capellis.
Tam subieo corvus, qui modo cycnus eras.
Non omneis fallis, scit te Proserpina canum,
Fersonam capiti detrahet illa tuo.
Neque semper tamen persona sonat in malam partem. Etenim cum scribit M. Tullius in officiis, Ponit enim personam amici, cum induit iudicis: non significat fictum amicum, aut fictum iudicem. Est autem traductum a personis histrionum.
*apone/mou th=s s1h=s2 a(ma/zhs2 tw= d) o)/nwn ou)de\n me/loi.
id est,
Utere plaustris tuis, asinosque ne curaveris.
Versus est trochaicus tettameter. Hoc proverbio monebant, uti suarum äquisque rerum curam ageret, hisque frueretur, alienarum negligens, atque incurius. Hinc ducta metaphora, quio quibus plaustrum est domi, nihil necesse habent deportandis oneribus asinos aliunde conducere.
*libuko\n qhri/on, id est, Lybica bestia. Refertur a Diogeniano. Dicebatur olim in homine vafrum, callidum, versipellem, variis moribus, ancipitique ingenio. Quod genus portentum Cicero Catilinam fuisse testatur. Inde natum quod in Lybia variae ferarum species saepenumero misceatur: atque ita nova quaedam hinc monstra spectaculo produci soleant, Romam a provinciae praesidibus deportata.
EODEM fonte fluxit et illud: a)ei\ fe/rei ti\ libu/h kako\n, id est, Semper
affert Lybia mali quippiam, quod inde Romam, ut diximus monstra deportarentur. Hinc et in mores, ingeniumque gentis detorqueri potest, siquidem ut est regio venenorum ferax, ira gentis pestilens ingenium. Peculiariter conveniet in foedifragos, ac pactorum novatores.
HVIC similimum est illud Plinianum, quod in historia mundi refert, Libyam semper aliquid novi habere. Quod quide ideo dicebatur, quod in siticulosa regione ad unum ali quem rivum plurimae ferarum species bibendi gratia convenire cogantur: inibique varia mixtura violentae Veneris, varias monstrorum formas, subindeque novas nasci. Porro Plinius sumpsit ab Aristotele, apud quem refertur lib. de generatione animalium 2. c. 5. Anaxilas apud Athenaeum lib. 4. festiviter ad rem detorsit:
*h mous1ikh\ d) w(/sper libu/h pro\s2 tw=n qew=n,
*aei/ti kaino\n, kaq) e(niauto\n ti/ktei qhri/on.
id est,
At musica itidem ut Afra terra per deos
Semper quotannis bestiam aliquam edit novam.
Scimus Graecum versum posteriorem non constare, sed ita habet editio aldina, nec satis divinamus, quomodo restitui possit, nisi forte pro kaq) e(niauto\n legendum est en au)th=|, tametsi ne sic quidem constat metrum, fortasse qhri/on omittendum, et pro kaq) e)niauto\n reponendum, kaq) h(niauto\n. Quadrabit in homines lubrica fide, semperque novandarum rerum avidos.
*libuko\n o)/rneon, id est, Libyca avis. Refertur a Suida de praegrandibus, quod ex ea regione deportetur aves immani magnitudine. Horatius de praelauta usurpavit:
Non Afra avis descendat in ventrem meum
Iucundior, quae lecta de pinguissimis
Oliva ramis arborum.
Nam gallinas praegrandes olim mittebat Africa, quas easde Numidicas aves appellant. Acron videtur de Struthione sentire, quae et ipsa avis mira mole corporis esse fertur. Nostra quidem sententia non inepte iacietur, et in hominem peregrino cultu notabilem. Et Plautus alicubi Poenum avem vocat, ob manicas alarum instarutrin que pensiles. Proverbium exstat in avibus Aristophanis. Interpres indicat convenire in barbaros, ac meticulosos. Sunt enim homines praegrandes fere timidiores. Teren. Hic nebulo magnus est.
HODIEQUE vulgo celebratum durat, ubi quis est exactor durior, atque instantior. Quid? Num et pellem vis? Quasi conveniat lana contentum esse. Id adagii Tiberius Caesar auctore Suetonio aut reperit, aut certe usurpavit: Nam is admonitus ab amicis, ut provincialibus augeret vectigalia, rescripsit, Boni pastoris esse tondere pecus, non deglubere. Est autem deglubere, detrahere pellem. Tractum a rusticis qui deglubere vocant, siliquam, aut folliculum excutere, et granum sua nudare tunica, unde et Catullus in obscenum sensum detorsit, ut dicat virum a muliere deglubi. Et Apuleiana Fotis ait se vivos homines solere deglubere. Tondent igitur, qui ita
spoliant, ut sortem relinquant, unde res possit crescere. Deglubunt, qui nihil reliqui faciunt. Nam lana detonsa renascitur. Cute detracta nihil est, quod deinde possis auferre. Alexander Macedonum Rex, cognomento Magnus, sententiam eandem diversa extulit metaphora. Cum enim quidam admoneret, longe plus vectigalium a civitatibus auferri posse, respondit ad hunc modum: kai\ khpwro\n mis1w= to\ e)k r(izw=n e)kte/mnon ta ta\ la/xana, id est, Et olitorem odi, qui radicitus herbas excidat. Denique hoc ipsum a)po\ r(izw=n ka| a)por)r(i/zein\, et item apud Latinos radicitus, stirpium tenus, stirpe, ab ima stirpe, atque id genus aliae metaphorae proverbii naturam resipiunt.
FACETA quidem, sed tamen pestilens illa vox Vespasiani, qui cum ex lotio vectigal faceret, homo turpiter avidus, superque eo facto a filio admoneretur, quod e re tam putida lucrum faceret, paulo post collectam pecuniam, filii naribus admovit, rogavitque ecquid illa puteret? Unde Iuvenalis:
- Lucri bonus est odor, ex re
Qualibet.
Ad quod adludens Ammianus libro 22. dixit: Et lucrum ex omni odorantes occasione. Iam et Ennianus ille versiculus, non in sermonem modo, verum etiam in animos et vitam hominum penitus abiit.
Unde habeas, curat nemo, sed oportet habere.
Quin illud ab Horatio dictum: ei(rwnikw=s2 serio sequimur.
O cives cives, quaerendae pecunia primum,
Virtus post nummos.
Cephisodorus apud Athenaeum libro 3. docet apud poetas celebres ac sapientes viros inveniri seutentias quasdam improbatas, velut illud apud Archilochum, pa/nt) a)/ndr) a)pos1kolu/ptein, id est, Quevis hominem excoriare sive spoliare. Apud Theodorum illud: keleu/ein men pleon e)/xein, e)painei=n de\ to\ i)=s1on, id est, Quod iubet plus aequo habere, laudare tamen quod aequum est. Apud Euripidem, th\n glw=ttan o)mwmoke/nas2 fa/nai, id est, Quod dixerit, linguam iurasse, quo de nobis alias dictum est. Apud Sophoclem.
*toiau=ta toi=s1i pro\s2 xa/rin te kou) bi/a|
*legw, s1u\ d) au)tos2 w(/sper oi( s1ofoi ta\ me\n
*di/kai) e)pai/nei, tou= de\ kerdai/nein e)/xei.
id est,
Ad gratiam tibi ista dico, haud impero,
At ipse, uti solent facere prudentes viri,
Laudato iusta, ceterum lucro haereas.
Idem alibi dixit: mhden ei)=nai squn\ ke/rdei kako\n, id est, Nullum esse malum, quod cum lucro coniunctum sit. Apud Homerum, quod facit Iunonem insidiantem Iovi, quod Martem fingit adulterum. Haec Athenaeus. Mirum autem populum indignari poetis aut histrionibus, si quando talia recitant in theatris, cum magis debuerit indignari quisque sibi, quod ea sequeretur in vita, quorum commemorationem in theatro ferre non poterat.
*ke/rdosw ai) xun/hs2 a)/meinon, id est, Lucrum pudori praestat. Plautus in Pseudolo: Nimio illud quod pudet facilius fertur, quam illud quod piget. Eundem sensum aliter extulit
Trinummo: Pol pudere, quam pigere, praestat totidem literis. Sentetia bono viro indigna, eoque illic a lenone dicitur, hic a sene. Sed commode ad persuadendum sentetiam etiam parum probam arripuit. Alioqui longe satius rei iacturam, quam famae dispendium accipere. Huc allusit Terentius in Phormione; Non te pudet vanitatis? Non, dum ob rem. Quin et hodie vulgato proverbio iubent valere pudorem, ubi de pecunia res agitur. Plutarchus in commentario de audiendis poetis, refert e poeta quodam, senarios hos:
*tou= men dikai/ou th\n do/khs1in a)/rnus1o,
*ta\ e)/rga tou= ta=n drw=n tos2, e)/nqa kerdanei=s2.
id est,
Opinionem spernito iusti, ac virum
Quidvis agentem sequere, cum spes lucri.
Refert et hunc ex Sophocle:
*to\ ke/rdos2 h(du\, ka)n a)po\ yeudw=n e)/h.
id est,
Dulce lucrum, prosectum et a mendaciis.
*bai/th ka)nqe/rei, kai\ en xeimw=ni a)gaqo\n, id est, Baeta tum in aestate, tum hieme hona. Suidas qui huius adagii meminit, adscribit Baetam vestis pelliceae genus, quod in utrumque tempus videatur adpositum. Nam hieme depellit vetos, aestate solem. Iulius Pollux libro de rerum vocabulis septimo, inter vestes coriaceas meminit et baetae, quam ait tunicam fuisse praelongam, quae totum contegeret corpus. convenit igitur de re ad multa usui futura, veluti de literis, quae iuvenes iuxta ac senes ornant. Aut Philosophia, quae in rebus prosperis arcet ab insolentia, in adversis praestat, ne frangamur animo.
*graw=n u(/qlos2, id est, Anicularum deliramenta. De nugis inanibus, cuiusmodi solent effutiri vetulae, cum iam sexus vitio vitium aetatis accedens, nugacitatis morbum conduplicat. Ex: tat proverbium apud Platonem in Theaeteto, tadta men ga/r e)stin o( lego/menos2 graw=n u(/qlos2, id est, Nam haec quidem sunt, quod dici solet, anicularum nugae. Itidem Cicero in oratione pro domo sua dixit anilem superstitionem.
ANTE pedes esse dicitur, quod obvium, quodque vel praesens adest, vel imminet. Terentius:
Isthuc est sapere, non quod ante pedes modo est
Videre, sed etiam illa, quae futurae sunt
Prospicere.
Sic Pindarus in hymno ultimo, to\ de\ pro\ podo\s2 ai)ei\ xrh=ma pa=n, i. Quidquid ante pedes, est semper melius. Lucian. in Pseudologista: kai\ ta\ krina\ tadta kai\ ta\ en pos1i\n a)gnow=n, id est, Et quod haec communia, quodque haec passim obvia ignores. Philostratus in Phoenice: *badi/zeis2 de\ poi=; mete/wros2 te kai\ u(pe\r pa/nta ta\ e)n po/s1i, id est, Quo vadis autem? sublimi vultu, cunctaque despicens, quae sunt ad pedes. Et para\ podi\ dicitur, quod iam instat, imminetque e)mpodw\n esse dicitur, quod obstat, e)kpodw\n contra, prokuli/ndesqai tw=n podw=n est aliquoties apud Platonem, id est, ante pedes provolui, quod veluti expositum est. Veluti de republic. 4. pa/lai w)=maka/rie fai/netai pro\ podw=n e)c a)rxh=s2 kulindei=sqai, kai\ ouk e)wrw=men a)/r) au)to\ a)ll) h)=men katagelasto/tatei, w(/sper oi( en) tai=s2 xers1i\n e)/ontes2, zhtods1in eni/ote o( e)/xeis1i, id est, Iamdudum obeate videtur
rursus ante pedes volui, nec videmus illud, sed fuimus ridiculi, quemadmodum solent, qui cum manibus teneant aliquid, tamen quaerunt quod habent. Non dissimili figura Maro dixit, In manibus.
In manibus terrae, non hic te carmine longo,
Atque per ambages et longa exsersa tenebo.
PROVERBII speciem habet, quod ait Plautus in Persa: Nec isti faxim usquam appareant, qui hic albo reti aliena oppugnant bona. Rete vocat calumnias quadruplatotum, et parasitorum. Album dixit, alludens ad codicillos, et dicas, syngraphasque, quibus lis intenditur, peragiturque, Nec omnino displicet, ut ad album praetoris, quo leges et litium formulae proponebantur, respexerit. Nam leges etiam Solon aranearum textis fimiles esse dixit.
APUD Plautum est proverbialis sententia in Truculento, tum in Asinaria:
Ad suum quemque quastum aquum est esse callidum.
Quae si transferatur paulo longius, plusculum habuerit gratiae. Velut alius est pecuniae appetens, alius famae studiosus, alius voluptatum avidus, alius literarum sitiens, alius pietatem sectatur. quisque advigilat ad id quod expetit.
APUD eundem Menaechmis proverbialis hyperbole, de re diligenter vestigata: Acum credo invenisses, si acum quaereros. Nam acus inventu difficilima, quod ob exiguitatem facile fallat oculos quaerentis.
*uphne/mia ti/ktei, id est, Subuentanea parit. De variis ac frivolis inventis. Translatum ab avibus, quae Veneris imaginatione concipiunt ova, sed inania, hoc est, unde non gignatur fetus. Aristophanes in Auibus:
*ti/ktei prw/tiston u(phne/mion nu\c h( melano/peros2 w)on.
id est,
Parit primum subuentaneum nox
nigripennis ovum.
Hos conceptus potissimum accidere in his avibus, quae sunt neque veloces, neque aduncis unguibus, cuiusmodi sunt perdix, gallina, demonstrat Aristoteles libr. de generatione animalium tertio, causam esse quod excremento magis abundant. Volaces et aduncas nec salaces esse, nec fecundas, quod in his excrementi seminalis pars, in pennas et in ungues abeat. Concipiuntur huiusmodi fetus aliquoties audita maris voce, sicuti fit in perdicibus, aliquoties ex affrictu pulveris, aliquoties feminis ob inopiam maris inter se salientibus. Auctor et Plinius. Eaque ova Graeci u(phne/mia, id est, subuentanea, sive zefu/ria vocant, a vento favonio. Unde quae vana sunt, a)nemi/dia dicuntur. Plato in Theaeteto: a)lla/ fe/re dh\ au)to\ koinh= s1keyw/meqa go/nimon h)\ a)nemidion tugxa/nei, id est, Sed age iam illud communiter dispiciamus, solidus ne partus sit an subuentaneus. Et Homer. *kako\n d) a)nemw/lia ba/zein, dicta inania, et ventis similia significans. M. Tullius in epist. ad Atticu, a)nemofo/rhta, vocat inania, quae ventis ferantur, de gladiatoribus: De ceteris,
quae scribis a)nemofo/rhta, facias me quottidie certiorem.
*frunw/ndas2 a)/llos, id est, Phrynondas alter. De improbo. Huius meminit Lucianus in Pseudomante, internobiles facinorosos. Phrynondas cum esset hospes Athenis, in negotiis Peloponnesiacis versabatur, homo versutus, maleficus, impostor, summus malarum rerum arrifex, ut hominis vocabulum in rei transierit appellationem. Etenim quoties insigniter malum et sceleratum accipi volebant, Phrynondam appellabant. Sic Aristophanes in Amphiareo, citante Suida.
*wmiare\, kai\ frunw/nda, kai\ ponhre\ s1u\.
id. est.
Scelerate tu, ac Phrynonda, et impurissime.
Usus est et Plato in Protagora. Meminit horum et Aeschines adversus Ctesiphontem: ou)/te frunw/ndas2, ou)/te eu)ru/batos, ou)/te a)/llos ou)dei\s2 pw/pote tw= pa/lai ponhrw=n toiou=tos ma/gos, kai\ go/hs2 e)ge/neto, id est, Nec Phrynondas, nec Eurybatus, nec alius quisquam veterum improborum unquam talis magus, et impostor fuit.
*ust dia\ r(o/dwn, id est, Sus per rosas. Quamquam in aliis exemplaribus scripium invenitur, u(=s2 dia\ r(oi/dwn. Nobis neutra scriptura satis probatur: sed legendum arbitramur, dia\ r(oii+/dwn, a)po\ th=s2 r(oia=s2, ut sit nomen dimin utivum. Rhoeaevero Graecis dicutur mala punica. Eudemus proverbium citat ex Cratetis fabula, cui titulus gei/tones2, indicans dici solere de agrestibus, et intractabilibus. quemadmodum sus per mala commode duci non potest.
*onos o)/rnis2. Asinus avis. Est apud Atistophanem in avibus. Sumptum ab omine quodam. Quidam enim consultus de eo, quiadversa laborabat valetudine, forte fortuna conspexit asinum surgenrem a lapsu, simulque alium quendam audivit dicentem: ble/pe pw=s2 o)/nos2 w)\n a)ne/sth, id est, Vide quo pacto asinus cum sit, surrexit. Id ominis arripiens ille, protinus respondit, fore ut valetudinarius ille revalesceret. Itaque iocatur Aristophanes, quasi et asinus avis esset, et augurii nonnihil haberet. Nec hoc proverbium e Comoedia natum est, sed a vulgo ad iocum detortum et a comico usurpatum. Dicetur non intem pestive, cum ex iudicio quopiam ridiculo quidpiam colligimus.
*sis1u) fou mhxanai\, id est, Sisyphiartes. Dicebantur vafra, versutaque consilia. Aristophanes e)n a)xarneu=s1in:
*ei)=t) e)ca/noige mhxana\s2 ta\s2 s1is1u/fou.
id est:
Dein callidos deprome Sisyphidolos.
Porro ut Sisyphus in astutiae proverbium abiret, Homericus ille versus in causa fuit:
*si/s1ufos2 o(\s2 ke/rdistos2 e)pixqoni/wn ge/net) a)ndrw=n,
i.
Sisyphus in terris, quo non astutior alter.
Rursus Iliados z.
*enqa/de s1i/s1ufos2 e)/s1ken o( ke/rdistos2 ge/net) a)ndrw=n.
Ab hoc genus duxit Ulysses, quem Homerus ubique vafrum et callidum facit.
*anqrwpos2 qalh=s2, id est, Homo Thales. Ironia proverbialis in stultum,
qui sapiens haberi studeat. Aristophanes in Auibus:
*anqrwpos2 qalh=s2 me/twn.
id est,
Homo Thales Meto.
Idem in Nebulis:
*ti/ dh=t) e)kei=non to\n qalhn= qauma/zomen.
id est,
Qua gratia illum proinde suscipimus Thalem?
Fuit enim thales unus e septem Graeciae sapientibus. Est et apud Plautum: Salve Thales: cum stultum significet.
*sardana/palos, id est, Sardanapalus. Huius cognomen ob insignem hominis molliciem abiit in proverbium. Aristophanes in Auibus: ti/s o( s1ardana/palos2 ou)tos1i\, id est, Quis hic Sardanapalus? Fuit autem Sardanaplaus Anacyndaraxis filius, rex Nini Persicae regionis, qui eodem die Tarsum pariter, et Anchialem, duas Ciliciae civitates obtinuit: ceterum deliciis usqueadeo effeminatus, ut inter eunuchos et puellas, ipse puellari cultu desidere sit solitus. Apollodorus, ut citat Aristophanis interpres, tradit eius sepulcro epitaphium huiusmodi literis assyriis insculptum fuisse: e)/sqie, pi=ne, o)/xeue, w(s2 ta\ a)/lla ou)deno/s2 e)stin a)/cia, id est, Ede, bibe, utere Venere, nam cetera sunt nihil. Suidas hac forma refert ex Callisthene: s1u\ de\ w)= ce/ne e)/sqie kai\ pi=ne kai\ pai=ze, w(s1 ta/ge a)/lla a)nqrw/peia, ouk o)/nta tou/tou a)/cia, id est, Tu vero hospes, ede, bibe, lude, tamquam ceteras res humanas, huius non faciens.
ARISTOPHANES in Auibus:
*ti/ dh=ta po/des2 a)\n ouk a)\n e)rgas1ai ato.
id est,
Quid est, quod haud effecerint demum pedes?
Interpres ostendit allusum esse ad huiusmodi proverbium:
*ti/ dh=ta xei=res ouk a)\n e)rgas1ai/ato.
id est,
Quid denique est, quod manibus effici haud queat?
Admonet nihil esse rerum omnium, quod arte, quod industria non efficiatur. Ceterum quod scripsit Aristophanes, apte torseris in milites ignavos, quibus omne praesidium et spes salutis non in manibus, sed in pedibus sita est.
Testa testae collidi dicitur, cum duo conflictantur utriusque malo. Aristophanes in Pace:
*kai\ pi/qos plhgei\s2 a(p) o)rgh=s2 a)ntela/ktis1en pi/qw|.
id est,
Ac recalcitrans per iram testa testam vulnerat.
Talis est fere conflictatio regum, inter se belligerantium, qualis ollae cum olla collisio. Nonnumquam perit uterque. Certe neuter absque gravissimis damnis discedit.
ARISTOPHANES en ei)rhn/h|:
*hma/rtomen tau=t) a)lla\ s1uggnw/mhn e)/xe,
*onou=s2 ga\r h(mw=n hn)= to/t) en toi=s2 s1ku/tes1i.
id est,
In his quidem sum lapsus, at veniam dabis,
Nam mens profecto nostra tum in coriis erat.
Quamquam alias huius proverbii meminimus. Similimum est illi Terentiano; animus est in patinis. Item illud, quod legimus apud Athenaeum libro Dipnosophistarum primo:
*ou)d) a)\n le/gh tis, ou)damw=s2 ma qoimen a)\n,
*o nou=s2 ga\ e)si th=s2 trape/zhs2 plhs1i/on.
id est,
Ne quis loquatur, capere numquam quibimus,
Nam mens quidem ipsa mensae adhaeret proxima.
Interpres admonet huius proverbii, e)pi\ s1ku/th ble/pei, de his, qui iam ad bellum spectant: quemadmodum alio demonstratum est loco. Licebit uti, cum ob sollicitudinem erit aliquis ad id, quod agitur in praesentia, parum attentus.
ARISTOPHANES en a)xarneu=s1in:
*ois1in ou)/te bwmo\s2, ou)/te pistis2, ou)q) o(/rkos2 me/nei.
id est,
Queis nec ara, nec fides, nec ulla durant foedera.
De vehementer perfidis. Dictum est in Spartanos, quorum perfidiam taxavit Euripides:
*spa/rths2 e)/noikoi do/lia bouleuth/ria,
id est,
Spartae incolae, dolosa consultamina.
Nuncin aulicos non omnino pesfime quadrat.
*ala lei/xein, id est, Salem lingere dicuntur, qui perquam tenuiter vicitant. Sic enim Persius:
Vare regustatum digtto terebrare salinum,
Contentus perages, si cum Iove vivere pergis.
Diogenes cum a Cratero praedivite quodam invitaretur, ut ad se veniret, usurus hospitio suo, suaque liberalitate, respondit se malle salem Athenis lingere, quam apud illum opiparis mensis frui. Itidem Plautus in Curculione: Hodie apud me numquam delinges salem.
*bde/ein libanwto\n, id est, Pedere tus. Proverbii speciem habet. Accommodabitur in hos, quorum et vitia placent, aut ipsis, aut aliis impendio amantibus. Facit enim hoc filauti/a, ut unicuique sua placeant, arrideantque etiam si sint putidissima. Facit item hoc amor immoderatus, ut polypus etiam Agnae delectet Balbinum: veluti scripsit Horatius. Aristophanes in Pluto:
*ou) libanwto\n ga\r bde/w.
id est,
Non soleo tura pedere.
Quadrabit et in assentatores, turpissima pro honestissimis laudantes.
Omnes huiusmodi facetiarum formulae pertinent ad adagiorum naturam, cum videmur corrigere quod dictum est: sed altero verbo, quod vel idem polleat, vel magis etiam laedat: veluti si quis dicat: Non furatus est, sed rapuit. Aristophanes in Pluto:
*mw=nou) ke/klofas2 a)ll) h(\rpakas2.
id est,
Annon furatus es, sed rapuisti?
Idem in eadem fabula:
*anti\ ga\r tuflou= e)/cwmma/twtai.
Ludit enim servus ambigua voce e)cwmma/twtai, quae declarat et oculis donatum Plutum, et exoculatum.
ARISTOPHANES en ei)rhn/h|:
*pri/n ken lu/kos2 oi)=n u(menaioi=.
id est,
Ante lupus sibt iunget ovem.
De his, inter quos insanabile dissidium.
Consimili figura dixit Horatius;
- Sed prius Apulis
Iungentur capreae lupis:
Plautus in Pseudolo: Ut mavelis lupos apud oves linquere, quam hos domi custodes. Ad rem relatum erit lepidius: quod genus si dicas, non cohaerere pecuniae studium, cum studio literario, adque eam sententiam accommodes proverbium.
IDEM in eodem ferme loco:
*ws2 h( s1fondu/lhn feu/gous1a ponhro/taton bdei=.
id est,
Ut feles quoties fugitat, male pedere sueta est.
In eos quadrabit, qui discedunt non citra infamiam. Sphondyla insecti genus, odoris teterrimi. Plinius lib. 27. cap. 13. meminit Sphondylae serpentis, quae radicibus arborum sit infestissima: ceterum genus quodnam sit, non explicat. Est autem serpentis huiusmodi species, exiguo corpore, et subnigro, quae emoriens gravissimum odorem emittit. Hesychius docet apud Atticos spondylen dici felem. Est apud Aristophanem galh=s2 drumi/teron, de acido ventris flatu.
ARISTOPHANES in Pace:
*ou)/pote poih/s1eis2 to\n karki/non o)rqa\ badi/zein,
*ou)d) e)pi\ tw=| praxqe/nti poih/s1ois2 u(/steron ou)de/n.
id est,
Ambulet ut cancer recta, haud effeceris Unquam,
Nec quidquam efficies, ubi res erit ante peracta.
Hoc velut oraculum poeta facetus pronuntiat, quod a natura sit insitum, nullo corriges negotio. Nam cancris genumum oblique ingredi. In quorum altero carmine tangit adagium, quod superius dictum cic Actum ne agas.
*korubantia=n, pro insanire dixit Aristophanes in Vespis:
*all) h)\ parafronei=s2 e)teo\n h)\ korubaitia=|s2.
id est.
Aut Vere insanis, aut Corybantiaris.
Hanc vocem frquenter usurpat Lucianus in timone, epistolis saturnalitiis, Lexiphane, Hermotimo. Sumptum est a Corybantibus Cybeles cultoribus, qui sacro correpti furore cymbala pulsant, alios item in similem agentes rabiem. quod idem alias vocat: kokodaimona=n, quasi malo duci genio.
*yh/fw| da/knein, id est, Calculo mordere, dicuntur qui suffragio laedunt, aut ulciscuntur hominem. Aristophanes en a)xarneu=s1i:
*ble/pous1in ou)den a)/llo plhn\ yh/fw| dakei=n.
id est,
Spectant id unum, ut mordeant suffragio.
Siquidem hac via potissimum plebei vindicabant, si quid essent offensi, refragabantur in contione, cum calculis ferrentur suffragia. Proinde mordebant non dente, quod tutum non erat, sed calculo.
Hyperbolae proverbiales sunt et hae, cum hommem maiorem in modum edacem, bibacem, rapacem, heluonem, Charybdim, aut Barathrum vocamus. Aristophanes in Equitibus:
*kai= telw/nhn\ kai\ fa/ragga, kai\ xa/rubqin a(rpagh=s2.
id est,
Et Telonen et Barathron, et rapinae gurgitem.
Huc adscribendum opinamur, quia Diogenes auctore Laertio; ventrem, tou= biou xa/rubdin, id est, Facultatum Charybdim vocavit. Horatius de lurcone quodam:
Imgluvies, et tempestas, barathrumque macelli.
ARISTOPHANES in Pace:
*h glw=tta xwri\s2 te/mnetai.
id est,
Lingua ipsa seorsum inciditur.
Interpres admonet proverbialiter dictum. Sumptum autem ex Homero Odysseae g.
*all) a)/ge te/mnete me\n glw/ttas2.
id est,
Eia age iam linguas incidite.
Eiusque sententiae Callistratum citat auctorem. Rursum in Pluto:
*h glw=tta tw=| kh/ruki tou/twn te/mnetai.
id est,
Praeconibus horum lingua praecidi solet.
Callistratum, ut citat interpres, tradit olim in sacrificiis linguam exsectam praeconibus dari solitam. Nam aliqui sunt qui dicant, ex victimis Mercurio deberi linguam. Est autem in Aristophanis verbis a)mfiboli/a, non infaceta, quod lingua utrolibet referri potest, vel ad boves, vel praecones. Interpres admonet adlusum esse ad proverbiale dictum: h( glw=tta tw=| khruki, id est, Lingua praeconi. Quo recte videbimur usuri, cum praemii nonnihil deberi significabimus, qui in conficiendo negotio pro sua virili in partem adiumento fuit, aut eu)agge/lion dandum laeta nuntianti. Sic enim vocat Homerus mercedulam, quae dari consuevit laetum adferentibus nuntium. Apud Plutarchum Antipater, cum incidisset metio de Demade iam senio imbecilli fractoque, Velut, inquit, ex immolata victima, solus venter et lingu a - perest. Apparet linguam ceu profanum membrum sacris adhiberi non solere. Et Pittacus Amasidi regi mittit e victima linguam, ut membrum pessimum et idem optimum. Praecones autem habent linguam venalem, et in sacrificiis admonebant populum ut linguis faveret. Plautus in Prologo Poenuli: Exerce vocem, quam per vivis, et colis. Nam nisi clamabis, statim te obrepet fames.
Sunt duae figurae proverbiales, quibus intemperantem, atque impoaentem rei cuiuspiam cupiditatem significamus. Altera est apud Aristophanem in Vespis, huiusmodi:
*hn m) h)pi\ tou= pro/tou kaqi/zhtai cu/lou
*upnou= d) o(ra=| th=s2 nukto\s2 ou)de\ paspa(/lhn.
id est,
Ligno nisi fors primus ille adsederit
Somni videt nil nocte, non vel paspalam.
Primum lignum, dixit primum gradum. Paspalam autem Graecivocant minutissimum aliquem farinae pulvisculum. Ad eundem modum Iuvenalis:
- Quibusdam
Somnumrixa facit.
Altera est apud Maronem in Bucolicis:
Quod sinon aliqua nocuisses, mortuus esses.
PLutarchus Symposiacon libro septimo, citat hoc carmen:
*gastro\s2 a)po plei/hs2 boulh\ kai\ mh=tis2 a)meinwn.
id est,
Consultatio tum melior, cum expleveris alvum.
Cum fames interpellar, non vacat deliberare, propterea quod consultatio moram desiderat, et animi tranquillitatem, at fames bilem acuit. Potest et huc torqueri, prius agendum quod instar et urget, deindede futuro deliberandum. Congruet et in illos, qui bene poti consultant de rebus gravissimis, quem motem Herodotus libro primo tradit fuisse Persis. Item Persius:
Ecce inter pocula quaerunt.
Romulide saturi quid dia poemata narrent.
Quoties aliquid nobis magnopere molestum significamus, senescere nos etiam vulgo dicimus. Aristophanes in Ranis:
*mh\ nun= poi/hs1h|, w(s2 e)gw\ qew/menos,
*otan ti\ to/twn tw=n s1ofis1ma/twn i)/dw,
*ple/on e)niautw| pres1bu/teros2 a)pe/rxomai.
id est:
Faxis caveto, quippe quoties conspicor
Istiusmodi negotiorum quidpiam,
Discedo, crede, senior anno protinus.
Taedio vero, molestiaque conciliari senium indicat etiam Homerus:
*ai)=ya ga\r e)n kako/thti brotoi\ kataghra/s1kous1i
id est:
Ilico mortales inter mala multa senescunt.
*ble/pein taurhdo\n, id est, Tueri taurine, pro eo, quod est, torue. Aristophanes in Ranis:
*eble/yen ou)=n taurhdo\n e)gku/yas2 ka/tw.
id est:
Itaque ore prono contuetur tauricum.
Plaro demonstrat hunc Socrati fuisse motem taurinis oculis obtueri. Et Virgilius bovem toruam vocat:
- Optimae toruae
Forma bovis.
Aristphanes in Pluto:
*ws2 a)gaqo/n e)st) e)pwnumi/as2 polla\s2 e)/xein.
id est:
Ut expedit, si plura habeas cognomina.
Convenit in eos, qui multa simul profitentur, quo quaestum faciantuberiorem. Aut qui diversarum sunt partium. Quemadmodum vespertilio in apologis aliquando mus est, aliquando avis. Dictum est autem in Mercurium, cuius vatia feruntur cog. nomina. Vocatur enim strofai=os, vel quod bene vertat negotia, vel quia subdolus sit ac versipellis: e)mpolai=os2, quod auctionibus, ac mercimoniis praesit: h(gemo/nios, quod viae dux, ut apud Homcrum Priamo: do/lios, quod imposturae, praestigiarumque repertor: kerdw=|os, quod lucris augeat negotiatores: e)nagw/nios, quod in certaminibus praeconis vice fungatur: dia/konos, quod deorum ministen Feruntur item et Bacchi permulta cognomina.
*limod wriei=s2. In proverbiorum collectaneis, quae Plutarchi nomine feruntur, huiusmodi reperitur fabula. Cum aliquando Peloponnesus annonae laboraret inopia, quidam urgente fame, collectis sarcinis, inde demigrarunt, ii cum iucertis sedibus huc atque illuc vagarentur recepti sunt in civitatem a Tripolitis. Tripolis autem ea in Rhodo est. Nomen igitur inditum illis, ut dicerentur limod\wriei=s2.
Hesychius addit ex auctoritate Didymi, eos qui iuxta Oetam accolebant, sic vocatos, quod ob terrae sterilitatem frequenter cum fame rem habebant. *dwriei=s2 Graece dici videntur a dono et eundo. Itaque qui vagantes famem adferebant limodwriei=s2 dicti sunt. Alioqui Dores non sunt in Peloponneso, sed inter Locros et Aetolos, auctor Strabo lib. 9. Quadrabit igitur in eos, qui fame adacti, aliquo demigrant. Festus Pompeius admonet homines exili re, tenuique fortuna dictos olim Canalicolas, quia circa canales fori consisterent.
PLautus in Curculione. Si vis tribus bolis, velim chlamydem. Tribus bolis, dixit pro compendio, quasi tribus verbis. Nam bolum Terent. accipere videtur pro eo, quod Graeci vocant blwmo\n. Quod autem continuo devoratur, tribus bolis edi dicitur.
*wsper s1kia\ e(/pesqai, id est, Velut umbra sequi. Dicitur qui nusquam deest. Nam umbra corpus adsectatur, velit, nolit. Plautus in Casina: Decretum est mihi quasi umbra quoquo ibis tute, persequi. Unde adseclas individuos, umbras vocamus, et ultro comitantes ad convivium, ut indicatum est alibi, in proverbio umbrae. M. Tull. lib. Tusc. quaest. 1. Etsi enim nihil in se habeat gloria, cur expetatur, tamen virtutem tamquam umbra sequitur.
Nummum plumbeum hyperbola proverbiali, pro minimo pecuniae ponunt. Plautus in Casina: Cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus. Idem in Trinummo: Cui, si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum. Confine illi, quod est apud eundem in Captivi duo:
Neque ridiculos iam terunci faciunt.
Quamquam hoc alio dictum est loco.
NIcolaus Stobaeus in collectaneis suis hanc sententiam proverbii titulo citat: ti/ktei ko/ros2 men u(/brin, a)paideus1i/a de\ met) e)cous1i/as2 a)/noian, id est, Parit satietas ferociam, imperitia cum potestate coniuncta, insaniam. Tollit animos opulentia, quod si ad inscitiam accedat potestas, iam res ad insaniam usque procedit. Concinit cum illo: Foenum habet in cornu. Pindarus in Olympiis invertit sententiam, dicens u(/brin ko/rou mhte/ra, id est, Ferociam matrem sacietatis. Sed reprehenditur ab interprete, qui magis adprobat Homeri versum:
*ti/ktei toi ko/ros2 u(/brin o(/tan kakw=| o)/lbos e(/poito.
Id est,
Faustum copia gignit, opes ubi pravus adeptus.
Ceterum hunc versum non legimus apud Homerum, nec videtur illi gnh/s1ios, certe, quod constat, exstat in sententiis Theognidis.
*ti\ tuflw| kai\ kato/ptrw|, id est, Quid caeco cum speculo? Finitimum illi: Nihil cum fidibus graculo. CItatur a Stobaeo versiculus ex Epicharmo:
*ti/s2 ga\r kato/ptrw| kai\ tuflw| koinwni/a.
id est,
Luminibus orbo, cum speculo quid est res?
Quorsum opus est libris illiterato? quo regnum iuveni stulto? quo divitias ei, qui nesciat uti?
MAlam metere messem, est pr malefactis luere poenas. Non admodum abhorret ab eo, quod alibi retulimus: Ut sementem feceris, ita et metes. Stobaeus hoc carmen ciat ex Euripidis Ione:
*kai\ nun= e)fe/lket) w)= kakoi\ tima\s2 brotoi\,
*kai\ kta=sqe plou=ton pa/ntoqen qhrw/menoi,
*eu/mmi/kt) a(\ mh\ mh\ di/kaia kai\ di/kai) o(mou=,
*epeit) a)ma=sqe tw= de\ du/sthnon qe/ros2.
id est,
At nunc honores o scelesti accersitis,
Et opes paratis aucupantes undique
Promiscue per fas, nefasque, postea
Messem metitis ob ista tristem, et asperam.
Aeschylus in Persis:
*ubris2 ga\r e)canqou=s1) e)k a/rpws1e sta/xun
*aths2, o(/qen pa/gklau son e)cama=qe/ros2.
id est,
Florens enim spicam tulit ferocta
Noxae, unde prorsum flebilem messem metit.
Plato in Phaedro: poi=on ti/na oi)/ei meta tau=ta th\n r(htorikhn\ karpo\n o(\n e)/speire qeri)/cein, id est, Qualem putas postea rhetorice messem messura est, quam seminavit. Aristot. rheto. 3. citat ex Gorgia: s1u\ de\ tau=ta ai)xrw=s2 men e)/speiras2 kakws2 d) e)qe/ris1as2, id est, Tu quidem haec turpiter seminasti, et misere messuisti.
Euripides in Antigone:
*ep) a)/kran h(/komen grammhn\ kakw=n.
id est,
Devenimus summam ad malorum lineam.
Item Horatius:
Venimus ad summum.
De linea stadiorum, et lusus, dictum est alibi non uno loco.
PLautus in cistellaria, nove quidem, sed admodum eleganter dixit saburratus, pro onustus cibo. Sumpta metaphora a navibus, quas onerant arenis, aut argilla, ne iactentur, vacillentque in fluctibus. Quod inter adagia non retulissemus, nisi etiam vulgo passim diceretur. Plauti verba sunt haec: Idem mihi, magnae quod parti est vitium mulierum, quae nunc quaestum facimus. Quae ubi saburratae sumus, largiloquae extemplo sumus: plus loquimur, quam sat est. Venustius fiet, si longius detorqueatur: veluti si quis aures saburratas dicat, alicuius multiloquio. Aut animus philosophiae praeceptis saburratus, ne rerum tempestate iactetur.
*yhlafei=n en tw| s1ko/tw, id est, Manu tentare in tenebris. Dicuntur qui re obscuris vestigant coniecturis. Aristophanes in Pace:
- *pro\ tou= men ou)=n
*eyhlafw=men en s1ko/tw| ta\ pra/tmata,
*nunid) a(/panta pro\s1 lu/xnon bouleu/s1omen.
id est,
Antehac negotia,
Velut in tenebris manibus attentavimus,
Nunc ad lucernam cuncta pensitabimus.
Allusit poeta ad Hyperboli artificium, qui ex lychnopola, id est, lucernario factus fuit Imperator. Usurpat idem proverbium Plato in Phaedone. Quod quidem et hodie dicitur de coniecturis incertis, yhla/fei=.
MUscas depellere, etiam hodie vulgato ioco dicitur, qui otioso, atque inutili fungitur officio. Ar stophanes in Vespis:
*alla\ fula/ttei dia\ xeiro\s e)/xwn kai\ ta\s2 mui/as2 a)pamu/nein.
id est,
Imo cavet pra manu habens, etiam muscas depellere curans.
*pi/qhkos2 a)na/plews2 yimuqi/ou, id est, Simia plena fuci. De deformi anu, fucata tamen, et meretriciis culta lenociniis. Nam yimu/qion Graecis appellatur color ille, quo quondam meretrices, nunc honestae etiam, si diis placet, matronae facie oblinunt, quo senectam, ac formae vitia dissimulent. Aristoph. e)n tai=s2 e)kklhs1iazou/s1ais2.
*po/teron pi/qhkos2 a)na/plewsw yimuqi/ou,
*hgrads a)nes2hkij=a para/ge tw= nekrw=n.
id est,
Utrum ne variis pecta fucis simia?
An anus ab imis huc reversa manibus?
Potest ad rem accommodari, veluti si quis turpem causam, orationis phaleris adornet, ut honesta videatur. piqhki/ein est fucis, aut blanditiis fallere. Unde piqhkis1mo\s2. Aristophanes in Equitibus:
*oimoi ta/las2, oi(/ois2 piqhki/s1mois2 me\ perielau/neis2.
id est,
Me miserum cuiusmodi pithecismis me circumagis.
PLutarchus in Symposiacis ostendit olim cognomina quaedam proverbiali ioco iactata fuisse in eos, qui serius ac cunctantius ad convivium accederent. Dictos enim tum kwlus1idei/pnous2, tum zoforodo/rpidas2, tum trexedei/pnous2. Quorum nominum rationem si coniectare licet, hanc esse putamus, quod qui cunctarentur adire, hi, quod allis essent in mora, impedimento esse videbantur, quo minus illis cenare liceret: deinde quod lentitudine sua efficerent, ut convivium ad noctem usque proferretur. Tertium cognomen kat) a)nti/fras1in, attributum apparet. Negat autem apud Plutarchum quispiam Pittacum ab Alcaeo Zophorodorpidem appellatum, quod serius iniret convivium, sed quod sordidis ac plebeis computationibus gauderet. Antiquitus autem inelegans, ac parum urbanum habebatur, si quis ad convivium rogatus, tardius advenisset. Unde Polycharmus in apologia, qua vitae suae rationem reddit Atheniensibus, illud in laudem suam interposuit: a)/ndres2 a)qhnai=oi ta)=lla kai\ pro\s2 tou/touis2 ou)de/pote klhqei\s2 e)pi\ dei=pnon u(/stato a)fiko/mhn, id est, Adhaec insuper Athenienses, numquam ad cenam accersitus, post tempus accessi. Huius opinionis Battus quidam scurra non illepide causam aperuit apud Caesarem. Consuevit enim is, qui tardius veniret ad convivium, e)piqumodei/pnous2 appellare, quasi dicas, conviviorum appetentes, propterea quod cum essent occupati negotiis: ob cenarum tamen cupiditatem non excusarent iis, a quibus rogarentur. Huiusmodi ferme Plutarchus. At Terentius in Se excruciante, indicat incivile fuisse, statim et ante tempus adesse convivam, cum Chremes ait illos iamdudum praesto esse domi suae, seque ipsum in mora convivis esse, nimirum indicans contra fieri solere. Apud Aristophanem in Contionatricibus huc alluditur aliquoties, e)pi\ to\ dei=pnon e)/rxomai, id est Ad cenam venio. In eadem, e)pa/s1omai me/los ti melodeipniko\n, id est, Accinam melos aliquod cenaticum.
ARIstophanes in Nubibus:
*os1 tis2 ou)=n tou/tois1i gela=|, toi=s2 e)moi=s2 mh\ xaire/tw.
id est,
Proinde risum cui ista pariunt, is meis ne gaudeat.
Proverbii speciem habet, quo licebit uti, cum ingens interesse discrimen significabimus inter nostras et aliorum rationes. Graecus versiculus claudicat una syllaba. Plenus erit, si pro gela=| legas gela/ei. Contrarium huic illud Maronis:
Qui Bavium non odit, amet tua carmina Maevi.
De iis, quae eiusdem sunt farinae, et ex aequo contemnenda.
*bwmoloxoi\, proverbiali convitio dicebantur scelesti, et improbi. Quod nominis olim inditum videtur iis, qui obversantes circum aras, victimis tendere consueverunt insidias: aut qui ob id rem divinam facerent, quod ex aliorum accusatione compendii nonnihil auferrent. Nam huiusmodi mortalium vota Iuppiter audit apud Lucianum in Icaromenippo. Dicuntur item bwmoloxoi\, qui cum res divina peragitur, non faciunt vota diis, sed nugas inanes deblaterant. Qui mos hodie magnatibus praecipue placet, et illud admodum civile putant, si inter sacrificandum assidue cuipiam ad aurem obganniant. Aristophanes in Nebulis: kai\ bwmoloxo/s2.
Idem in eadem fabula:
*ei) de/ tis2 a)utw=n bwmolox eu/s1et), h)\ ka/myeie/ tina kamphn\.
id est,
Si quis eorum bomolochum egerit, et flexum aliquem flexerit.
Quamquam in hoc ipso kamthn\ ti/na ka/mptein subest proverbii color. Idem in Equitibus: w)\ qume\, nuni\ bwmolo/xon e)ceure/ti, sentiens adversarium excogitasse quiddam egregie scelestum, quod bwmolo/xon appellat, quasi insigniter adulatorium. Vox deducta videtur bwmo\s2 altari, et lo/xos2 insidiis, quod nec illic desint, qui cibos suffurentur, aut mendicando petant. Hinc translatum est ad abiecte adulantes ventris gratia. Unde dicta sunt bwmakeu/mata kai\ bwmoloxeu/mata pro sordidis adulationibus. Interdum bwmolo/xou vox tribuitur aruspicibus, divinis, tibicinibus, et huic hominum generi, quod nidorem altaris sequitur. Denique vocis usus transiit ad omnes, qui improbis artibus venantur quaestum.
*pri\n h)\ to\ deu/teron a)lektruw\n e)fqe/gteto.
id est,
Prius atque gallus cantet iterum cristiger.
Graecus versiculus constabit, si pro a)lektruw\n legas a)le/ktwr, id est, Admodum mane et Antelucano. A prisca consuetudine sumptum, qua noctis deliquium, et accessum diei, galli cantu metiebantur, gnomonibus horariis nondum repertis. Gallus autem tribus intervallis canit praenuntians diem. Qua de re Plin. lib 10. capite 21. Et hi nostri vigiles nocturni, quos excitandis in opera mortalibus, rumpendoque somno natura genuit. Norunt sidera, et ternas distinguunt horas interdiu cantu. Cum sole eunt cubitum. Quartaque castrensi vigilia ad curas laboremque revocant. Nec solis ortum incautis patiuntur obrepere. Diemque venientem nuntiant cantu, ipsum vero cantum plausu laterum. Hactenus Plinius. Cur autem id accidat gallis,
Democritus apud M. Tullium concoctionem in causa esse putat, quod id temporis cibus a pectore depulsus in omne corpus digeritur. Poetae ad fabulam referunt, cuius meminit Lucianus in Gallo. Sed magis arridet Ambrosii Leonis Nolani ratio. Hic in quaestionibus suis gallorum cantum a peculiari quadam salacitate proficisci putat. Esse enim hoc animal prae ceteris gallinis deditum ac velut uxorium, mireque sollicitum de sobole quam maxime propaganda, adeo ut unus gallus compluribus gallinis praeficiatur, tantamque turbam unicus maritus impleat, tum pro feminis ac pullis acerrime depugnet. Porro cantum gallorum ab imaginatione Veneris proficisci, vel illud satis arguit, quod priusquam ineundis gallinis maturi sint, sileant. Ex reliquis item avibus pleraeque in coitu, coitusve desiderio vocem edunt, ut anates, passeres, hirundines, perdices. Vox autem maris in avium genere tantam vim habet ad incitandam Venerem, ut quaedam hac audita tantum, concipiant ova. Quo in numero sunt perdices. Gallus itaque dilabente iam per viscera cibo, somnoque discedente, quo tempore corpora sua sponte concitantur ad Venerem, statim gallinarum meminit, quoque copiosior sit fetura, cantus illecebra provocat. Quod autem subinde canit, in causa est, quia galli somnus est intersectus, minimeque perpetuus, maximeque cum vigent aetate, ut intelligas, et hoc a salacitate proficisci. Sed ut ad interpretationem adagii recurramus, veteres initium diei a prima mediae noctis inclinatione ordiebantur, proximum tempus gallicinium vocabant, quod id temporis lucem multo ante praesentientes incipiunt canere. Tertium conticinium, cum et galli conticescunt, et homines etiam tum quiescunt. Quartum diluculum, cum incipit dignosci dies. Quintum mane, cum clarus iam dies exorto Sole. Itaque secundus gallorum cantus, multo Solis exortum antevenit. Hinc Iuvenalis:
Quod tamen ad galli cantum facit ille secundi
- Proximus ante diem caupo sciet.
Consimiliter Aristophanes in Contionatricibus:
- *po/qen;
*ou) d) ei) ma\ di/a to/t) h)=lqes2, o(/te to\ deu/teron
*alektruw\n e)fqe/gteto.
id est,
Minime gentium.
Ne si quidem te illo adpulisses tempore.
Cum gallus iterum caneret.
PRoverbialis hyperbole, *ou)de\ s1koro/dou kefalhn\ de/dwken, id est, Ne allii quidem caput dedit. Aristophanes in Vespis:
*ou)dei\s2 ou)de s1koro/dou kefalhn\ toi=s2 e)yhtoi=s1i di/dws1i.
id est,
Nemo vel allii caput addit coctis.
Conveniet in sordidum, et impendio parcum.
*anama/ssesqai to\ pra=gma, id est, Ruminare seu remandere negotium: dicitur qui suo cum animo versat, etiam atque etiam expendens: sumpta metaphora ab animantibus, qui cibum in os revocatum denuo mandunt, atque ita demum in alterum ventrem traiciunt. Nam id non accidit nisi iis, quibus duo sunt ventres. Aristophanes in Vespis:
*moli\s2 to\ pra=gu) e)/gnws1an a)namas1s1o/menoi.
id est,
Vix causa cognita est ubi ruminaverant.
Id etiam appellant a)napempa/zein. Usurpat hoc adagium et Lucianus quodam in loco.
*esqi/ein ta\ xei/lh, id est, Comedere labra, vel hodiernis temporibus vulgo dicitur, qui stomachatur, animoque ringitur, sumptum ab indignantium gestu. Aristophanes in Vespis:
*up) o)rgh=s2 th\n xelh/nhn e)sqi/wn.
id est,
Comedens labra prae iracundia.
Sic et Homerus Odysseae v.
*oi(\ d) a)/ra pa/ntes2 o)da\c en xei/les1i fun=ntes2.
id est,
Ast hi labra suis presserunt dentibus omnes.
*les1bia/zein antiquitus polluere dicebatur. Aristophanes in Vespis:
*me/llous1an h)/dh les1biei=ntou\s2 cumpo/tas2.
id est,
Quae combibones iam suos contaminet.
Aiunt turpitudinem, quae per os peragitur, fellationis, opinamur, aut irrumationis, primum a Lesbiis auctoribus fuisse profectam, et apud illos primum omnium feminam tale quiddam passam esse. Interpres huius rei testem citat Theopompum in Ulysse: i(/na mh\ to\ palaio\n tou=to kai\ qrullou/menon di9) h(mete/rwn stoma/twn ei)/pw s1o/fis1ma, o(\ fas1i pai=das2 les1bi/wn eurei=n, id est, Ut ne vetus illud, ac vulgo iactatum inventum ore nostro proloquar, quod aiunt Lesbios reperisse. Citat et Stratidem in Troilo:
*mh/pot) w)= pai= zhno\s2 e)s2 t) au)to\ mo/lh|s2
*alla\ paradou\s2 toi=s2 les1bi/ois2 xai/rein e)/a.
id est, Ne quando fili Iovis hucusque pervenias, verum hoc Lesbiis relinquas, ac valere sinas. Senarii duo videntur, sed nonnihil depravati. Innuit idem Aristophanes: e)n e)klhs1iazou/s1ais2.
*dokei=s2 de/ moi kai\ la/bda kata tou\s2 les1bi/ous2.
id est,
Mihi at videre labda iuxta Lesbios.
Allusit autem ad communem literam, quae prima est et Lesbiis, et obsceno verbo leixa/zein. id, ni fallimur, tale quiddam est Graecis, quale fellare Latinis. Nam vox etiamnum manet, tametsi rem iam olim e medio sublatam arbitramur.
*pur)r(i/xhn ble/pein, i. Tumultum ac bellum vultu prae se ferre, inde dictum, quod Pyrrhiche saltationis genus est, quod ab armatis pueris peragebatur, ut testis est Athenaeus libro Dipnosophistarum 14. ostendens in ea belli imaginem repraesentari, impetum et ardorem adorientium, et celeritatem fugientium. Et Aelius Spartianus in Adriano, Militares, inquit, pyrrhichas populo frequenter exhibuit. Tranquillus item Pyrrhiches meminit: Pyrrhichen saltaverunt Asiae Bithyniaeque principum liberi. Iulius Pollux libr. quarto, capite 14. inter varia saltationum genera commemorat e)mme/leian tragicorum, korda/ka comicorum, s1ikinni/da satyricorum, pur)r(ixhn\ ac teles1i/an, quas e)nopli/ous2 vocat, quod armati saltarent, unde cifis1mo\n dictum indicat, quod gladiis perageretur, et podis1mo\n, quod mira pedum celeritate corpus circumgerent. Idem commemorat et alia saltationum genera quae belli habebant.
imaginem: kw=mon et tetra/kwmon, quam ait Herculi fuisse sacram. Rursus aliam quam karikhn\ dixere, quae et pisa armis peragebatur. Plato De legib. septimo, docet duo potissimum saltationis genera fuisse, alterum bellicum ac tumultuosum, quia Pyrrhiche dicebatur, alterum moderatius, quia e)mme/leia. Pyrrhichen describit his verbis: *pur)r(i/xhn a)/ntis2 o)rqw=s2 pros1agoreu/oi ta\s2 te eu/labei/as2 pas1w=n plhgw=n, kai\ bolw=n e)kneu/s1es1i kai\ u(pei/cei pa/s1h|, kai\ e)kph/dhs1in e)n u(/yei, kai\ s1untapeinw/s1ei mimoume/nhn. kai\ ta\s2 toiau/tais2 e)nanti/as2 ta\s2 e)pi\ ta\ drasika\ ferome/nas2 au)= xh/mata, e)/nte tai=s2 tw=n to/cwn bolai=s2 kai\ a)konti/wn kai\ pas1w=n plhgw=n mimh/mata e)pixeirou/s1as2 mimei=sqai, to/te o)rqo\n e)n tou/tois2 kai\ to\ eu)/tonon tw=n a)gaqw=n s1wma/twn kai\ yuxw=n, o(po/tan gi/gnhtai mi/mhma eu)qufere\s2 w(|s2 to\ polu\ tw= tou= s1w/matos2 melw=n gigno/menon, o)rqo\n men to\ toiou=ton, to\ de\ tou/tois2 enanti/on, ouk o)rqo\m a)podexo/menon, id est, Pyrrhichen recte appellaveris, quae vitationes omnium plagarum ac iaculorum deflectione corporum, omnique cedendi ratione, submissione ac subsultibus in altum imitatur. Rusum his contrarios gestus, qui conducunt ad corporis motus, agilitati parandae idoneos, qui tum in arcuum iaculationibus, tum in hastilium missionibus, denique in omnium plagarum impetitionibus simulacra pugnae student imitari, simulque rectitudinem interim et robur bonorum corporum atque animorum, quoties fit imitatio, quae adhibita plerumque confert ad corporis membrorum firmitatem, rectum quidem hoc, quod autem his contrarium est, non ut rectum approbatur. Meminit et scholiates in Iliados Homericae p. commemorans tria saltationum genera, pyrrhichen, Sicinnim, quae pertinet ad sacra, et Scordacismum, qui sit indecorus et profanis conveniens. Pyrrhiche Cretensium erat, et in armis peragebatur. Unde Homerus virum in belli muniis agilem intelligi volens, saltatorem appellat o)rxhsthn/per e)o/nta. Hoc pugnae genus eleganter depingitur ex Xenophonte apud Athenaeum libro primo. *ane/sths1an prw=toi qra=kes2, kai\ pro\s2 au)lo\n w)rxoun=tu s1u\n o(/plois2, kai\ h(/llonto, u(yila/te kai\ kou/fws2 kai\ tai=s2 maxai/rais2 e)xrw=nto. te/los2 de\ o( e(/teros1 to\n e(/teron pai/ei, w(s2 pa=s1i dokei=n peplhge/nai to\n a)/ndra o( de\ e)/pes1e texnikw=s2 pws2, kai\ pa/ntes2 a)ne/kragon. kai\ o( men s1kuleu/s1as2 ta\ o(/pla e(te/rou e)ch/ei a)/dwn s1ita/lkan, a)/lloi de\ tw=n qrakw=n, to\n e(/teron e)ce/feron, w(s2 teqnhko/ta, hn)= de\ ou)de\n peponqw\s2, id est, Surrexerunt aunt primi Thraces, et ad tibiam saltabant, subsiliebantque in altum, idque leviter interim utentes gladiis. Tandem alter alterum feriebat, sic ut omnib. videretur hominem percussisse. Ille vero artificio quodam cadebat, moxque omnes exclamabant. Tum is qui percussisse videbatur cum alterum armis spoliasset, exibat, canens Sitalcam. Porro ceteri Thraces, alterum efferebant veluti mortuum, cum nullo esset affectus malo. Refert illic et alia saltationum genera, si quis avet ea cognoscere. Denique Homerus Iliados p. Cretensem quempiam bello strenuum, o)rxhsthn\ appellat, hoc est, saltatorem, ob Pyrrhichen, de qua diximus, Thracibus familiarem. Ita scholiastes commemorans tria saltationum genera, Pyrrhichen bellicam, Sicinnim sacris accommodam, et s1kordakis1mo\n sordidam ac profanam. Aristoph. in Auib.
- *aggelos
*elqei= pro\s2 h(ma=s2 dedro pur)r(i/xhn ble/pwn.
id est,
- Nuntius
Accurrit ad nos, Pyrrhichen oculis tuens.
Unde et pedi Pyrrhichio nomen, quod impetum habet militis ruentis in proelium, et vel a Pyrrho Achillis filio, quod Plin. lib. 7. c. 56. sentire videtur, scribens, Armatam saltationem Curetes docuere, pyrrhichen Pyrrhus, utramque in Creta. Vel ut putat Athenaeus, a Pyrrhicho quodam Lacedaemonio: sunt enim bellacissimi Lacones, apud quos peculiaris erat haec saltatio, quam mox a quinto anno pueri discebant, quod illi vocant pur)r(ixi/zein: et Pyrrhichistae dicuntur hoc genus exercentes. Vel ab ignea vi nomen habet. Iulius Pollux co quem mox citavimus loco, ait Pyrrhichen eandem esse cum Telesia, et utrosque fuisse iudices hoc genus certaminum. Quin hoc ipsum, si quis tumultuantem, et ita excandescentem dicat pur)r(ixi/zein, non carebit proverbii specie. Simili trope Timocles apud Aristophanem.
*mis1w=n lo/gous2 a)/nqrwpos2, ou)depw/pote
*anti/qeton ei)pw\n ou)de\n, a)/ll) a)/rh ble/pwn.
id est,
Sermonis osor homo, nihil contra loquens
Unquam, sed ore praeferens Martem truci.
Itidem poetae dicunt torua tuens: et Graeci a(po/dra ble/pwn.
*elaion ouk e)/nestin en tw| lhku/qw|.
id est,
Olei liquor nequaquam inest in lecytho.
Scilicet cum significamus non esse precibus locum apud inexorabilem. Refertur apud Aristophanem in Auibus. Est autem adlusio ad vocem. Nam e)/laion olcum significat, e)/leos2 misericordiam, et haud scimus an altera ab altera sit derivata.
*ge/ghqe ma=llon h)\ to\ gh=ras1 e)kdu/s2, id est, Gaudet magis, quam qui senectam exuit. De vehementer hilari, ac gestienti gaudio. Aristophanes in Pace:
*hdomai ga\r kai\ ge/ghqa, kai\ pe/porda kai\ ge/lw
*ma=llon h)\ to\ gh=ras2 e)kdu\s2, e)kfugw\n th\n a)spi/da.
id est,
Gaudeo siquidem, atque laetor, atque pedo, et rideo,
Qui clypeum suffugerim, magis ac senectam qui exuit.
Ductum est a serpentibus et cicadis, qui statis temporibus exuunt senectutem, ac veluti renascuntur.
*au(/th ge xrhstw=n e)sti\n a)ndrw=n h( no/s1os2.
id est,
At iste sane morbus est probi viri.
Suidas propemodum ut proverbiale citat. Exstat autem apud Aristophanem in Vespis. Uti licebit, cum id probro datur, quod magis laudi duci oportebat. Finitimum illi ex Euripidis Aulidensi Iphigenia:
*kalo/n ge moi= tou)/neidos2 e)cwnei/dis1as2.
id est,
Mihi opprobrasti probrum honestum scilicet.
*battari/zein dicebantur vulgo qui balbutirent, quibusque haesitans esset et impedita lingua, quia Graeci trauli/zein appellant. M. Tullius ad Atticum libro sexto: th=s2 cunago/rou th=s e)mh=s2 o( a)peleu/teros2 e)/doce/ moi ta\ e)ma\ battari/zein. Quod vitium ex humore
immodico nasci docet Hippocrates. Pro bat Galenus comment. 6. unde in pueris ac temulentis fere accidit, quamquam addit et alias causas, indicans potissimum fieri in t, et r, pro quibus sonant tl, unde fit ut aegre suum ipsorum vitium pronuntient, tra/ulws1in. De pueris cur magis balbutiant, quam viri, quaerit Aristoteles, Sectionis 11. problemate 30. Distinguit autem illic philosophus, traulo/thta, yello/thta, et i)xnofwni/an. Traulosin autem definit, cum quis literam quampiam non potest exprimere, non quamlibet, sed certam aliquam. Hanc Theodorus vertit blaesitatem. yello/thta vero, cum litera quaepiam aut syllaba supprimitur, veluti cum pitteu/ei, dicitur pro pisteu/ei, hanc Theodorus vertit balbutiem. i)xnofwni/an vero, cum non valent expedite syllabam syllabae contexere pronuntiando, quam Theodorus vertit linguae haesitantiam. Quae vitia frequentius accidunt pueris, ut dictum est, quam senibus ac vinolentis. unde Flaccus balbam senectutem vocat. In causa putat Aristoteles virium imbecillitatem, quae non queat animo subseruire. Etiamsi Tullius battari/zein accipere videtur propemodum pro effutire. Inde translatum ad eos, qui nugas deblaterant. Unde battaris1mo\n nugcitatem vocant, vocem a Batto quopiam Thebano mutuati, cui vox fuerit exilis, linguaque parum articulata. Cui Pythia dixerit, ba/tt9 e)pi\ fwnhn\ h)=lqes2, id est, Batte ad vocem venisti. Auctor Hesychius, addens quibusdam videri vocem imitatitiam, qualis est floi=s1bos2, aliaeque innumerae. Dicunt et battologi/an multiloquentiam, a Batto quopiam poeta, cui mos erat in poematis eadem subinde inculcare. Utriusque meminit Suidas. Verum haec nihil ad sensum Ciceronis. Nobis magis apparet dictum fuisse battari/zein, pro dolo malo agere, quod apud Cyrenaeos vulpes dicatur, ba/s1s1aros2, teste Herodoto, ut Latini quoque dicunt Vulpinari. Battarus enim dux fuit deducendae in Cyrenen coloniae. De psellismo dictum est nobis alias.
PLAUTUS in Captivi duo, proverbiali dixit hyperbole. Unde excoquat sevum senex, opes significans copiosissimas. Tametsi locus hic non videtur vacare mendo. Ratio trochaici carminis admonet opimae legendum, non optimae. Plautinus versus hic est ita ut in vulgatis circumfertur codicibus: Quid divitiae, sunt ne optimae? Unde excoquat sevum senex. Sevum autem, vel ut alibi sebum, est pingue pecudum durius, quod Graeci ste/ar appellant.
IACTARE iugum, est incommode ferre seruitutis necessitatem. Translatum a bubus nondum assuetis iugo. Iuvenalis:
Nec tactare iugum vita didicere magistra.
Simile illi: Contra stimulum calcitrare. Congeminatur enim infortunium, quod feras impatientius, minuitur animi aequitate. Quemadmodum ait Plautus:
In mala, animo si bono utaere, adiuvat.
Ur in Velabro olearii: Proverbialis similitudo de iis, qui conspirarunt, remque gerunt ex composito. Plautus in Captivi duo:
- Una res,
Omnes compacto rem agunt, quasi in Velabro olearii.
Velabrum aunt, auctore Varrone, locus erat Romae, quo olearii distrahebant oleum. Mos est aunt huic hominum generi, ut inter se de pretio conspirent, quo pluris vendant.
FESTUS Pompeius ostendit poetas hoc verbo manticulari usos pro fucum facere, ac subdole agere. Citatque Pacuvium ita loquentem: Ad manticulandum astu aggreditur. Tractum autumat a manticulis, quas fures attrectare solent, nimirum quo furentur. Equidem magis arbitramur hinc sumptam metaphoram, quod qui in convivio dissimulant, mantilibus tegunt faciem, velut extergentes. Unde in Sermonibus Horatius:
- Mappa compescere risum.
Plautus item in Captivi duo, pro pallio latebraque posuit, qua dolus tegi possit: Nec mendaciis subdolis mihi usquam mantellum est meis: Nec sycophantis, nec fucis ullum mantellum obvium est. Equidem nescimus num ad hanc pertineat formam, quia legitur apud Orgenem homilia in Ezechielem quinta: Qui dixit proximo suo: Ignoscit nobis peccata nostra Deus. Siquidem et in talibus sacramentis ludimus vicissim nobis pollicentes: Mappam mittet Deus: id est, teget nostra flagitia, missa mappa. Verum quoniam Graeci codicis non adest copia, super hac re praestiterit Academicum agere. Docti, quibus adest, locum hunc excutient a nobis admoniti. Utitur eodem dicto Tertullianus libro adversus Valentinianos: Sed mappa, quod aiunt, missa.
PROVERBIALI figura dixit Plautus in Bacchidibus:
Sed dives ne est isthic Theotimus?
Etiam rogas? qui soccis habeat auro suppactum solum.
De praedivite, cui tanta suppetat auri vis ut pedibus calcet. Solum enim pro infima crepidarum parte posuit, aut certe pro pavimento.
*epi\ bwmou\s2, i. Ad aras. Refertur in collectaneis, quae Plutarchi titulo feruntur, nec explicatur. Equidem opinamur perinde valere, quasi dicas, ipso in negotio, iuxta proverbium, quod nobis alio dictum est loco, quo vetamur ad aras consultare.
*sami/wn lau=ra, i. Samiroum laura. Dictitabatur in turpib. addictos voluptatib. Laura apud Samios angiportum quoddam erat, in quo cupediae, popinariaeque lautitiae venditabantur a mulierculis in hoc paratis. Exstat et hoc adagium in commentariis, quae Plutarcho inscribuntur. Refert idem Athenaeus ex Clearcho lib. 12. addens hoc inventum fuisse Polycratis Samiorum tyranni, eamque civitatis corruptelam fuisse commentum ex Sardium cubito, qui Dulcis proverbio dictus est, Auctore Platone.
*taina/rion kako\n, id est, Taenarium malum. Si quid crudelius saevitum esset in famulos, Taenarium malum vocabant, propterea quod olim Lacaedaemonii captivos, qui in Taenarum confugerant, reductos capitis adfecerunt supplicio. Est autem hoc loco Taenarus oppidum quoddam Laconicae, cuius incolae Taenaritae vocentur, et eiusdem regionis promontorium, in quo spelunca, per quam aditus erat ad inferos.
*ole/s1bios pru/lis2, id est, Lesbius Prylis: Pltuarchus in adagiorum collectaneis, si modo non fallit titulus, tradit hoc proverbium per similitudinem sum ptum. Prylin enim fuisse Mercurii filium, ac divinandi peritum. Quamquam pru/lis2 Graece, militem peditem significat.
Agas asellum. Hoc adagii quoniam mutilum refertur, non satis liquet, quid sibi velit. Refertur autem a Cicerone lib. De oratore 2. ad hunc quidem modum: In hoc genus coniciuntur proverbia, ut illud Scipionis, cum Asellus omnes provincias stipendia merentem se peragrasse gloriaretur, agas asellum, et cetera. Hactenus Tullius. Neque vero libet referre, quae in hunc locum affert Omnibonus, interpres alioqui non omnino malus. Tamen visum est ipsum adagium in medium proponere, quo doctis saltem vestigandi ministraremus occasionem. Fortasse legendum: Agaso asellum. Nam veteres elidebant vocales more Graecorum etiam in scriptura. Atque ita sensus erit, unumquemque facere quae se digna sint. Depotant nepotes, decoquit lurco, digladiatur miles, peierat leno, mentitur advocatus. Siquidem hoc ipsum agasonis vocabulum, in contemptus abiit proverbium, id quod apud Graecos festivius est, ob sermonis i)di/wma. Nam Dores asinum vocant, non o)/non, ut ceteri, sed ki/llon, et agasonem, non o)nhla/thn, sed killikth=ra, veluti testatur Iulius Pollux libro De rerum vocabulis 7. Fortassis huc pertinet quod scripsit Flaccus Epist. 19. ad Lollium,
- Ad imum
Thrax erit, aut olitoris aget mercede caballum.
*to\n e)n s1a/mw| komh/thn, id est, Samium comatum, dicebant cum, qui ante ignavus habitus, praeclarius exspectatione sese gessisset in negotio. Aiunt pugilem quempiam apud Samios fuisse, qui cum ab adversariis haberetur ludibrio, quod comatus esset, commissus cum illis, vicit. Unde in proverbium abiit, quoties quis certamen suscipit cum iis, quos praeter opinionem experitur sese viribus superiores. Non dissimile quod admonuit Sylla. Cavendum a puero male cincto. Recensetur in Plutarchi collectaneis.
*dou=lon ou)k a)/gw,
*ei) mh\ nenauma/xhke to\n peri\ tw=n krew=n,
i.
Servum haud veho,
Nisi qui prius pro carnibus certaverit,
Certamine in navali.
Id est, non admitto servum, nisi multis magnisque spectatum experimentis. Est autem carmen hoc apud Aristophanem in Ranis, a nobis alio citatum loco. Admonent interpretes duplicem esse lectionem: peri\ tw=n krew=n, et peri\ tw=n nekrw=n id est, pro carnibus, et pro cadaveribus. Pro carnibus accipiunt, pro vita, carnem enim corpus appellant. Porro serui cum pugnant, quoniam nullas habent possessiones, pro vita duntaxat dimicant. Qui legunt nekrw=n, hanc afferunt fabulam. In praelio navali, quod actum est apud Arginusas, superiores exstiterunt Athenitenses vetueruntque ne cadavera caesorum tollerentur, et hac quoque de re digladiatum est. In hoc autem bello serui egregiam operam navasse leguntur, quapropter et libertate donati sunt. Recensetur proverbium in Plutarchi collectaneis.
*tri/th kefalh\, kai\ tri/tw| e)gkefa/lw|, id est, Tertium caput et tertio cerebro. In onerum baiulos dictum, qui non humeris modo, verum et capite gestant onera. Exstat in iisdem, quae modo citavimus, collectaneis. Apte torquebitur in homines variis distractos negotiis.
*a korinqi/a e)/oikas2 koiropwlh/s1ein, id est, Corinthia videris corpore quaestum factura. In mulierem intempestivius libidinantem. De mulieribus Corinthi prostantibus dictum est alibi. Dictum est autem xoiropwlw=, novo quidem verbo, quod nobis indicat quaestum facere corpore. xoi=ros2 enim naturam muliebrem significat. Exstat et hoc in iisdem collectaneis.
*kurni/a a)/th, id est, Cyrnium malum. De magnis dispendiis et explicationibus dicebatur. Cyrnus insula quaepiam est, e regione Apuliae, cuius incolae longaevi perhibentur esse propter mel, quo plerumque vescuntur, vicini Sardonicae insulae. Nam eius illic summa copia, quemadmodum auctor est Stephanus. Haec olim navigantibus erat inaccessa, propter praedonum, ac piratarum circa illa frequentiam. Atque hinc vulgo proverbium increbuit. Plinius libro 4. cap. 12. nominat Cyrnum, sed diversam a Corsica, cum Strabo tradat Cyrnum esse, quam Romani dicunt Corsicam, insulam aegre habitatam, ob locorum asperitatem, et regionem multis locis imperuiam, sed praecipue quod qui montes obtinent, ac latrociniis vivunt, feris ipsis sint efferatiores. E quibus si quando aliquot capti per duces Romanos, Romam deducantur, dictu mirum quam ferinum quiddam ac belluinum prae se ferant. Nam aut sibi mortem consciscunt, aut si vivunt, stoliditate et amentia sic fatigant dominos, ut quantulocumque emptos, tamen emisse paeniteat. Talis olim Corsica, nunc vinis laudatissimis instruit Romnas delicias. Ob immanitatem igitur latrociniroum ac gentis feritatem dicta est kurni/a a)/th, quemadmodum dictum est Cilicium exitium, quod alibi retulimus. Meminit huius adagii superius in Cyrnia terra.
*arpaga\ kotuti/ois2, id est, Rapina Cotytiis. Cotytia festum quoddam erat apud Siculos, in quibus ex more placentulae quaepiam, et arborum fetus ramis alligabantur, eaque diripienda proponebantur. Refertur in Plutarchi collectaneis, nec exponitur. Quamquam facile liquet dici solitum de bonis temere profusis, direptisque.
*ta|\ e)k palaia=s2, id est, Quae ex antiqua, subaudiendum Tyro. Perinde valet, quasi dicas summam molestiam, extremumque malum. Tyrum enim, quae cognominata est vetus, dictione composita, palai/turos, Alexander expugnatam, et ex insula comportatis aggeribus redditam continentem, crudeliter tractavit, plurimisque affecit incommodis, unde proverbium, ta\ e)k palaia=s2, quo significabant tantum malorum, quantum antiqua Tyrus pertulisset. Recensetur et in Plutarchi collectaneis, atque item Zenodoti. Historia est apud Q. Curtium.
*trike/falos2 e(rmh=s2, id est, Triceps Mercurius. Dictum videtur in ambiguos ancipitesque, aut vehementer astutos. Ad hunc modum fingebatur antiquitus Mercurius, vel quod plurimam vim habeat oratio, vel quod idem Deus index viae, proinde in singulis capitibus inscriptionem habebat, quo duceret haec via, quo rursum illa. Huiusmodi Mercurii simulacrum primus posuit Proclides, auctore Philochoro.
*dana/kh, id est, Danace, sic appellabatur nummulus ille, qui Charonti persolvitur, naulum pro transmissione Stygiae paludis, cuius meminit Lucianus in Charonte. Apuleius item in fabula Psyches. Refertur in collectaneis Plutarchi, nec indicatur usus. Nobis videtur recte usurpandum, si quis iubeat senem parare dana/khn, innuens prope esse, ut emigret e vita. Aut si quem usque adeo nihil reliquisse dicat, ut de Danace quidem superfuerit. In hunc sensum usurpat Iuvenalis Satyra tertia, qui hunc nummulum trientem vocat.
- Nec sperat coenosi gurgitis alnum
Infelix, nec habet quem porrigat ore trientem.
*ba/gas2 e)/sthkas2, id est, Ut Bagas stabas. In stupidum et elinguem dicebatur. Bagas erat quispiam adsimilis attonito, stupidoque et insulso. Commemoratur in Plutarchi collectaneis, haud scimus num legendum sit Bagoas pro Bagas: is Eunuchus fuit. Et est hoc genus timidum, et imbelle.
*karki/non o)rqa\ badi/zein dida/s1keis2, id est, Cancrum recte ingredi doces. De eo, qui docet indocilem. Refertur in iisdem collectaneis. Finitimum, vel idem potius cum illo, quod paulo superius retulimus ex Aristophane, in proverbio: Numquam efficies. Pertinet ad genus a)duna/twn. Aethiopem dealbas, etc. Siquidem animal hoc non ingreditur nisi obliquo corpore, et in omnem partem movet gressum. Dictum putant karki/non quasi kara/kinon a movendo capite. Dicitur et capite gignere.
*qa/lassan a)ntlei=s2, id est, Mare exhauris. De eo, qui conatur, quod effici non possit. Nam montes utcumque perfodiuntur, at mare non possit exhauri.
Q. Curtius lib. 7. demonstrat huiusmodi proverbium apud Bactrianos vulgo iactatum fuisse: Canis timidus vehementius latrat, quam mordet. Thrasonum est turgidis minis dira moliri: At Chremes ad rem gerendam promptior. Sic et Athenienses ad bene dicendum, quam ad graviter agendum accommodatiores fuisse leguntur. Nec Aiaci promptum fuit dicere, nec Ulyssi bellare. Et Lacedaemonii verbis parcissimi, virtute longe praecelluerunt. Et apud Homerum Graeci taciti pugnam ineunt, sed vim spirantes, cum barbari immani clamore accurrerent. Denique mulieres lingua melius, quam viri belligerantur. Q. Curtius eodem in loco subicit allegoriam huic similem: Altissima quaeque flumina minimo sono labi.
Tantum honoris antiquitas habebat Homero, quemadmodum
testatur Macrobius, ut singuli pene versus illius proverbii vice celebrarentur, quorum nos nonnullos sparsim in hoc opere recensuimus, praesertim quos in auctorum literis usurpatos deprehendissemus. Nunc itaque nobis videmur facturi operaepretium, si ex omni Homericae poesis corpore, seligamus quosdam versiculos, qui proverbii speciem ita prae se ferant, ut dubitandum non sit, quin hi certe ex illorum numero fuerint, quos antiquitas adagionum instar usurpaverit. Quamquam autem nullum fere carmen est huius poetae, quod non possit ad aliquam proverbii rationem detorqueri, tamen nos e plurimis pauca quaedam decerpere maluimus: partim ne quis nos in re tamquam ascita, nimium diligentes dicere posset, partim quod magis arrident in hoc genere, quae sibi quisque velut adoptarit. Itaque sat habuimus in paucis aliquot, quemadmodum accommodari debeant, viam ostendisse. Atque in his ipsis, quamquam eum carminis usum indicavimus, qui tum nobis scribentibus venisset in mentem, tamen nihil vetuerit, quo minus idem carmen ad varios usus adsciscatur. Neque vero idem permiserimus in reliquis poetis, nisi quis in Marone licere putet, quem Latinum Homerum optimo iure dixeris: sed facit hoc Homeri divinitas quaedam, ut deceat, quidquid ex illo quocumque pacto mutuum sumpseris, etiamsi, quod in Centonibus fieri solet, ad longe diversam sententiam verba detorseris. Quamquam autem sciremus his non adfuturam gratiam, nisi quis usurparet Graece, tamen ne non intelligerentur a nonnullis, vertimus haec quoque. Sed iam referre incipiemus.
*all) ouk a)trei/dh| a)game/mnoni hn)/ dane qume=|.
id est,
At non atridae sic est Agamemnoni visum.
Usurpatur a Luciano ceu proverbialiter in Lapithis. Recte utemur, ubi rem quidem fatebimur honestam factu, verum diversa placere ils, quorum libido plus valet, quam aequitatis ratio. Sive cum quis tyrannico more sequitur, non quod dictet aequitas, sed quod animo collubitum sit. Sive cum unus aliquis a caetris omnibus dissentit. Sumptum est autem ex Iliados Homericae libro primo, ubi et iteratur hic versiculus:
*enq) a)/lloi me\n pa/ntes2 e)peufh/mhs1an a)xaioi\,
*ai)dei=sqai q) e(erh=as, kai\ a)/glaa de/xqai a)/poina
*all) ouk a)trei/dh| a)game/mnoni h)/ndane qumw|,
*alla\ kakw=s2 a)fi/ei, kratero\n d) e)pi\ mu=qon e)/telle.
id est,
At reliquae Danaum placet haec sententiaturbae,
Sacrifico ut habeatur honos, ac splendida dona
Accipiant, at idem hoc Agamemnoni non ita visum est,
Quin male dimittit, ac dicta fera insuper addit.
*ou)/toi e)gw\ qeo/s2 ei)mi, ti/m) a)qana/tois1in e)i+/s1keis2.
id est,
Nummum ego sum numen, quid me immortalibus aequas?
Plutarchus in commentario, cui titulus: Quo pacto quis intelligat se profecisse, monet, ut hoc Homericum carmen semper habeamus in promptu, tanqua pharmacum adversus
venenum adulationis, aut ubi quis nos magnificentius, quam pro merito laudat. Usurpatur a Luciano in Icaromenippo. Carmen exstat Odysseae. *p. sub persona Ulyssis loquentis ad Telemachum filium.
*mh/ ti\s2 s1oi\ feu/gonti metafre/nw| en do/ru ph/ch|.
id est,
Ne quis te a tergo fugtentem cuspide figat.
Cum significamus circumspectius agendum, ne quis noceat imprudenti. Diogenes usurpavit mutata vocula in adolescentem formosum, qui incustodite dormiebat,
*mh/ ti\s2 s1oi\ eu(/donti metafre/nw| en do/rn ph/ch|.
Sunt autem apud Homerum Ilia dos *q. verba Diomedis Ulyssem fugientem tevocantis ad pugnam. Item Iliados x.
*ou) men moi) feu/gonti metafre/nw| en dorn phceis2.
*all) iqu\s2 memaw=ti dia\ sth/qes1fin e)/las1s1on.
id est,
Numquam mi a tergo fugienti infixeris hastam,
Sed prompto potius adversa in pectore torque.
Hoc licebit usurpare, cum quis non detractat apertum certamen.
SIquem admonebimus, ut proferat doloris, aut odii causas, neque celet in animo, non illepide dixerimus illud ex primo Iliados libro:
*ecau/da, mh\ keu/qe no/w|, i(/na ei)/domen a)/menfw.
id est,
Eloquitor, ne celato, quo norimus ambo.
Significantes promissorum fidem non irtitam futuram, sed re praestituros nos, quod verbis simus polliciti, usurpare poterimus versus hos ex codem libro:
*ou) ga\r e)mo\n palina/greton ou)d) a)pathlo\n.
*ou)d) a)teleu/thton g) o(/, ti ken kefalh=| kataneu/s1w.
id est,
Nec revocanda, nec irrita, vanave dico futura
Quaecumque annuero et promisero vertice moto.
Dicuntur autem a persona Iovis ad Thetidem.
Ubi quis videtur absurdum quidpiam dixisse, sive cum verbum aliquod videbitur per imprudentiam elapsum, quod satius erat reticuisse, locus erit illi, quod pluribus locis apud Homerum reperitur, et nominatim Odysseae libro primo:
*poi=o/n s1e e)/pos2 fu/gen e(/rkos2 o)do/ntwn.
id est,
Dentis claustra tui quae vox elapsa reliquit?
Laudatur hic versus ab Aulo Gellio Noctium Atticarum libro primo, capite decimoquinto, qui pulchre admoneat parce loquendum esse, quod natura linguam vallo dentium cinxerit, et septo labiorum, cum aures patulas dederit.
Quoties intelligi volemus famam, aut praemium aliquod serius quidem contingere, verum hoc praestantius, ac durabilius, quo diutius dilatum, ut tarditatem stabilitate, perpetuitateque compenset, non alienum fuerit Homericum illud ex Iliados secundo libro usurpare.
*oyimon o(yite/leston, o(/ou kle/os2 ou)k a)polei=tai.
Quem versum Cicero ita vertit,
Tarda et seranimis, sed fama et laude perenni.
Verba sunt Chalchantis animum addentis Graecis ut perdurent: quamquam enim victoria belli decimo demum anno contigerit, eius famam tamen immortalem fore.
Cum admonebimus quempiam, ut vicissim et rectum consilium aliis det, et ab aliis accipiat: aut ut et secum rem diligenter perpendat, et alienam sententiam auribus attentis audiat, non intempestivum erit illud ex eodem libro:
*alla\ a)/nac, au)to\s2 d) eu)= mh/deo, pei/qeo/ t) a)/llw|,
id est:
Ipse age rex bene consulito, et pareto utcissim.
Quoties innuemus non esse confabulandi otium, nisi prius placaverimus latrantem et iratum, ut ait Horatius, ventrem. Aut ubi significabimus aliquem, simulatque sit adsecutus, quod expetebat, iam ad alia converti, non inepte proferemus versiculum hunc ex eodem libro, et alias apud Homerum sollemnem.
*au)ta\r e)pi\ po/s1ios2 kai\ e)dhtu/os2 e)c e)/ron e)/nto.
id est:
At postquam his potus exempta cupido, cibique.
Id Virgilius ita reddit:
Postquam exempta fames, et amor compressus edendi.
Cum hominem quempiam culpa liberabimus, eamque vel in fatum, vel in fortunam reiciemus, usurpare licebit quod inibi dicit Priamus ad Helenam.
*ou)/ti moi ai)ti/h| e)ssi\, qeoi/ nu moi ai)/tioi/ ei)s1in.
id est:
Nil tibi ego imputo, verum ipsis magis imputo divis.
In eum, qui quod diu dissimulavit, tandem irritatus eloquitur, non inconcinne detorquebitur illud, quod in eodem loco dictum est de Ulysse:
*all) o(/te dh\ r) ) o)/pa te mega/lhn e)k sth/qeos2 i(/ei.
id est,
Ast ubi iam promit praegrandem e pectore vocem.
Qui deprecabitur omen aliquod parum faustum, aut qui iubebit obliterari memoriam malorum, non intempestiviter usurpabit illud ex eodem libro:
*ta/ de panta\ qeoi\ metamw/lia qei=en.
id est,
Irrita dii superi ventis haec omniae tradant.
Ad indicandum maximas simultates non numquam ex levissimis iniuriolis nasci, non secus atque ex minutissima scintillula gravissimum incendium, mire congtuet illud ex eodem libro de Eride, id est, dea contentionis:
*ht) o)li/gh men prw=ta koru/ssetai, a)uta\r e)/peita
*ou)ranw=| e)sth/rice karh\ kai\ e)pi\ xqoni\ bai/nei.
id est:
Quae primam exigua surgit, verum ilico caelum
Attingit capite, in terris vestigia ponens.
Hunc locum Virgilius Aeneidos 4. detorsit ad famam:
Parva metu primo, mox sese attollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
SI quaeras innuere, quod ferox sit quispiam, et improba moliatur, id eum non facere domesticis viribus fretum, verum alicuius potentioris fultum praesidio, qui clanculum illi suppeditat et animum et opem quemadmodum vulgus nostratium suspicatur ducem Geltiae tot iam annos negotium facessere nobis dissimulatis Gallorum suppetiis, illud accommodes licebit eodem ex libro:
*ou)k o(/g) a)/neu qe qeou= ta/de mai/netai, a/lla/tis2 a)/gxi
*esthk) a)qana/twn vefe/lh| ei)lume/nos w)/mous2.
id est,
Ista quidem hic nequaquam audet sine numine, verum
Adstat diuûm aliquis, humeros caligine tectus.
ADmonentes aliquem, ut diligenter negotium capessat, et gnaviter rem aggrediatur, utemur hoc ex eodem loco carmine, quo Aeneas hortatur aurigam suum:
*all) a)/ge nun= ma/stiga kai\ h(ni/a s1igalo/enta *de/cai.
id est,
Quin age nunc scuticamque manu, depictaque lora. Corripe.
CUm significabimus duos ex aequo paratos ad disceptandum, rixamve, licebit accommodare carmen illud ex eodem libro:
*tw\ men dh\ xei=ra/s2 te kai\ e)/txea o)cuo/enta,
*anti/on a)llh/lwn e)xe/thn memaw=nte ma/xesqai.
id est,
Illi inter sese, iam iam pugnare parantes
Obtendunt, pariterque manus, praeacutaque pila.
QUI significabit instigari quempiam ad id, ad quod suapte sponte propendet, usurpabit illud ex eodem libro, quamquam et alias apud eundem poetam occurrit:
*ma/sticen d) i(/ppous2, tw/d) ouk a)/konte/ pete/sqhn.
id est,
Caedit equos scutica, ast illi vel sponte volabant.
Sumptum ab autigis.
Hominem ad utramque fortunam instructum, ludicris pariter ac seriis accommodatum, aut qui norit cum bonis pariter ac malis convenire, notabimus hoc carmine, quod est in Iliados H.
*oi)=d) e)pi\ decia\ oi)=d) e)p) a)ristera\, nwmh=s1ai bw=n.
id est,
Novi equidem clypeum dextra, laevaque movere.
QUI dicet non esse locum recte factis, et aequis rationibus, sed largitione et adsentatione rem omnem peragi, poterit illud accommodare ex Iliad. I.
*dw/rois1in t) a)ganoi=s1in, e)/pessi/ te meilixi/ois1i.
id est,
Et donis permagnificis, et lenibus dictis.
Quo quidem in carmine muneribus non temere prior datus est locus.
QUI alienis praesidiis freti facinus aliquod egregium, aut qui alieni
praetextu nominis aliquid faciunt, in eos adposite torquebitur ex eodem libro, quod ibi dictum est de Teucto fratre Aiacis Telamonii. Nam is sub fraterno latitans clypeo, sagittas aliquot mittit in Troianos:
*sth= d) a)r) u(p) aiantos2 s2a/kei+ telamwnia/dao.
id est,
Constitit Aiacis clypeo septemplice tectus.
QUI se negabit rem habere velle cum homine longe potentiori, quique magnopere possit laedere, recte accommodaverit illud eodem e lib,
*ou) ga\r e) gw/ g) e)qe/loimi dii kroni/wni ma/xesqai.
id est,
Cum Iove ego sane nolim certamen inire.
CUm indicabimus rem in extremum discrimen adductam, actumque fuisse ni subita salus, ceu deo quopiam immissa protinus affulsisset, illud ex eodem libro, tum alias saepe conveniet:
*ei\ mh\ a)\r o)cu\ no/hs1e path\r a)ndrw=n te qew=n te.
id est,
Ni ilico sensisset, genitor divumque hominumque.
IN eum, qui periculoso negotio consternatur animo, nec rationem invenit, qua explicet sese, quadrabit illud ex eodem libro:
*ns2ora d) e)k xeirw=n fu/gon h(ni/a s1igaloenta.
id est,
Fugere e manibus miranda Nestori habenae.
IN eum qui iam provocatus aggreditur convitiis agere, congruet illud ex Iliad. k.
*ei)/leto d) a)/lkimon e)/gxos2 a)kaxuee/nen o)ce/i+ xalkw|.
id est,
Hastam corripuit robustam cuspide acuta.
Cui diversum illud: Hastam abiccit. quod alibi retulimus ex Cicerone.
QUOties significabimus nos aliquid dicturos, quod ad rem pertineat, quodque ratum ac certum futurum sit, conveniet illud ex eodem libro, quamquam et alias apud eum poetam saepius obvium:
*allo de/ toi e)re/w, s1u\ d) e)ni\ fres1i\ ba/lleo s1h=|s1.
id est,
Immo aliud quiddam, tu mente recondito, dicam.
QUI significabit interponendam moram prius, quam decernatur, et rem in posterum diem reiciendam, accommodabit illud ex eodem lib. quod Phoenici cum legatis ad reconciliandam gratiam misso ab Agamemnone respondit Achilles:
- *am) h)oi= fainame/nhfi
*frasso/meqa.
id est,
- Aurora ubi crastina surget,
Consultabimus.
Hinc apparet sumptum celebre Graecis proverbium: en nukti\ boulh, id est, In nocte consilium, quod alio diximus loco.
CUm innues aliquem non esse ad negotium accersendum, praeter animi sententiam, aut non esse collocadum officium in eum, qui nec agnoscat, nec accipiat libeter, accommodum fuerit, quod eodem in libro de Phoenice dixit Achilles:
*hn e)qe/lhs1in, a)na/gkh| d) ou)/ti min a)/cw.
id est,
Si volet, invitum hunc haudquaquam abduxero quoquam.
CUm scelerato cuipiam evenit, quod omnes imprecabantur et optabant, locus erit illi ex eodem lib.
- *qeoi\ d) e)te/leion e)para/s2.
id est,
- Explerunt inimica precamina divi.
Verba sunt Phoenicis narrantis omnia mala accidisse sibi, qui pater olim fuerat imprecatus.
QUI contemnet omnino quempiam, ut ignavum, multoque sese inferiorem, non ineleganter illud ex eodem lib. detorserit, quod in Agamemnonem dixit Achilles:
- *ou)d) a)\n e)/moi ge
*tetlai/h ku/neo/s2 per e)w\n, ei)s2 e)=pa i)de/sqai.
id est,
- Haud ille quidem ausit,
Quamvis perfricta sit fronte, mihi ora tueri.
Quod idem etiam hodie vulgo dictitant. Est autem indicium animi conscii, non audere recta faciem intueri eius quem laeseris. Hinc est, quod Menelaus in Iphigenia Aulidensi iubet in primis, ut Agamemnon obtueatur sese, videlicet inde facti collecturus primum argumentum.
QUI se negabit habere velle commercium cum eo, a quo semel sit deceptus, usurpabit illud ex eodem lib.
*ou)de/ ti oi( boula\s2 s1umfra/s1omai, ou)de\ men e)/rgon.
*ek ga\r dh\ m) a)pa/ths1e kai\ h(/liten, ou) d) a)\n e)/t) au)=tis2
*???capa/foi e)pe/essin, a(/lis2 de\ oi(, a)lla\ e(/khlos /er)r(e/tw.
id est,
Hoc ego cum nihil aggrediar, neque enim expedit umquam.
Quippe ubi frustratus semel est, ac fraude fefellit,
Non iterum mihi verba dabit stulto, semel illi hoc
Sit fecisse satis, quin posthac illo qutescat,
Ac valeat.
SEntentia proverbialis videtur, quam legimus Iliad. A.
- *agaqh\ de\ parai/fas1i/s2 e)stin e(tai/rou.
id est,
- Bonus est affatus amici,
Admonitoris.
Hanc licebit usurpare, si quando dicemus amici munus esse, ut amicum si quid erret, liberius admoneat.
QUod eodem in lib. dictum est in laudem medici, idem torqueri poterit ad quemcumque virtute praestantem. Carmen est huiusmodi?
*ihtro\s2 ga\r a)nh\r pollw=n a)nta/cios a)/llwn.
id est,
Vir medicus multis aliis aequandus honore est.
Festiviter hoc in Eryximachum torquet Alcibiades, cui iubenti negat se posse obsistere, quod vir medicus multorum instar sit. Festivius erit si transferatur ad res animi. Veluti Plato lib. De Repub. 4. ee)a\n to\ lego/menone(\n me/ga fula/ttws1i. id est, Si illud unum magnum quod dicitur servaverint. Indicat illud e(\n me/ga fuisse proverbiale. Vide proverbiu, Multa novit vulpes, etc. Bona mens igitur pa/ntwn a)nta/cios a)/llwn, et eruditio et bona fama, pollw=n a)nta/cios a)/llwn.
V???I quis assecutus est quod
affectabat captabatque, veluti si quis sacerdotii spe munus principi mitteret, eoque sacetdotio favore principis potiretur, quadrabit illud ex eo. lib.
*kai\ ba/len ou)d) a)/ra min a)/ion be/los e)/kfnge xeiro\s2.
id est,
Attigit, eque manu non irrita missae sagitta est.
Cum forte fortuna in medio sermone intervenit is, cuius mentio siebat, conveniet illud ex Iliad. K.
*ou)/pw pa=n ei)/rh ei)/rh to e)/pos2, o(/t) a)\r h)/luqon au) toi\.
id est,
Iamque aderant ipsi nondum sermone peracto.
QUI significabit cum aliis blandius agendum, cum aliis asperius, ut cuiusque fuerit ingenium, aut fortuna, dignitasque, allegabit illud ex eodem libro:
*allon meilixi/ois2, a)/llon stereoi=s2 e)pe/essi *neei/keon.
id est,
Verbis hunc placidis, contra asperioribus illum
Increpuere.
SEntentia proverbialis est ibidem huiusmodi:
*sumferth\ d) a)reth\ pe/lei a)ndrw=n kai\ ma/la lurgw=n.
id est,
Conivucti pollent etiam vehementer inertes
Hac conveniet uti, si quando significabimus non esse contemnendam amicitiam aut simultatem multorum, etiamsi fuerint alioquin imbecilles, et quorum singulos quivis facile contemnat. Nam quemadmodum, ut ait Ouidius:
Et quae non prosunt singula, multae iuvant,
Sic quae non laedunt singula, multa nocent.
IN timidum et ita demum ferocem si procul absit a periculo, velut in obtrectatorem clancularium, qui coram non ausit congredi, quadraverit illud ex eodem loco:
*andrw=n dus1 mene/wn e(ka\s2 i(sta/menos polemi/zein.
id est
Pugnare gnariis verum eminus et procul hoste.
Simile est illud Demosthenis in oratione de corona: ou(/tws2 oi)kei/ws2 h(ma=s2 e)de/xonto, w(/s2e tw=n o(plitw=n, kai\ tw= i(ppe/wn o)/ntwn, ei)s2 ta\s2 oi)ki/as2 kai\ to/ a)stu de/xesqai th\n sprateia/n e)pi\ pai=das kai\ gunai=kas2 kai\ ta\ timiwtata, id est, Adeo familiariter nos acceperunt, ut cum adessent armati et equites, in aedes atque in civitatem reciperent exercitum ad liberos et uxores, et ad ea, quae sunt carissima. Extra telorum iactum ante recensuimus, cui contrarium est Intra tela. M. Tull. in Verrem actione 4. Non ego a Vibone paruo navigio inter fugitivorum ac praedonum, ac tua tela venissem? quod Graeci dicunt ento\s2 belw=n.
Quemuis citra ullam exceptionem hominem indicabimus hoc versiculo, qui est in eodem libro:
*os2 qnhto/s2 t) ei)/h, kai) e)/doi dhmh/teros2 a)kthn.
id est,
Qui modo mortalis sit edens cerealia dona.
Veluti si quis dicat humanas leges alibi alias esse, ceterum legem naturae omnium esse communem, o(\s2 qnhto/s2 t) ei)/h.
AD vires plurimum momenti adfert aetas iuventa. Ad id facit illud ex eodem loco de Aenea:
*kai d) e)/xei h(/bhs2 a)/nqos2. o(/te kra/tos2 tos2 e)sti\ me/gis2on.
id est,
Flos quoque adest aevi, cuius tunc maxima vis est.
Cum aegre quidem, et non sine plurimis incommodis agimus quippiam, sed tamen facimus adacti necessitate, conveniet illud ex Iliad. Z.
*kai\ ma/la teiromenoi) per, a)nagkai/h ga\r e)pei/gei.
id est,
Quamvis afflicti nimium, sed fatum ita cogit.
IN eum, in quo desideratur virtutis aliquid, sed cuius iacturam alia quapiam dote compenset. Veluti si quem intelligi velimus parum eloquentem, sed admirabili tamen iudicio: aut qui sit indoctus quidem, sed bene nummatus, competet illud ex eodem loco, quem modo citavimus ex Iliad. K.
*os2 de/ toi ei)=dos2 men e)/hn kako\s2, a)lla\ podw/khs2.
id est,
Qui ore quidem deformis erat, pedibus tamen acer.
QUI significabit minus eos laedi posse, qui concordes sese mutuo defendunt: contra omnium iniuriae obnoxios illos, qui dissident factionibus intestinis, accommodabit illud ex Iliad. r.
*pan ro/teroi de\ polu\ fqi/nuqon, me/mnhnto ga\r ai)ei\.
*allh/lois2 a)\n o(/milon a)lece/menai po/non ai(phn\.
id est,
Multo turbae minor periit, quod in agmine semper
Mutuam opem sibi ferre, malumque arcere studebant.
IN eos qui gladiatorio, sicut ait Terentius, animo quempiam impetunt, ut aut perdant aut pereant, conveniet illud ex Iliad. M.
- *argote/rois1i s1u/essi e)oiko/tes2,
id est,
- Similes agrestibus apris.
Tradunt enim venatores, hos provocatos recta impetere provocantem, nec lancea vitata.
SI libebit in quempiam iocari, qui cum artem divinandi professus, aliis sua mala praedixerit, ipse suum malum non potuerit praevidere, non inconcinniter accommodabimus illud ex Homeri Boeotia:
*all) ouk oi)wnoi=s1in e)ru/ssato kh=ra me/lainan.
id est,
At non auguriis fatum sibi detulit atrum.
Quod imitatus Maro:
At non auguriis valuit depellere pestem.
Dictum est de Eunomo Mysorum duce, perito quidem auguriorum, at nihilominus ab Achille occiso.
UBI significabimus nos nolle nosmet admiscere liti alienae, quae nihil ad nos pertineat, sed permissuros, ut ipsi inter sese suo decertent periculo, quorum agitur negotium, versiculo fuerit locus ex eodem lib.
*oi)/ous2 a)mf) e(le/nh|, kai\ kth/mas1i pai=s1i ma/xesqai.
id est,
Proque Helena, proque omni re decernere solos.
Dictum de Menelao et Paride singulari certamine congressuris.
IN eum qui norit idem et aliis imperare quid sit agendum, et ipse persequi cum est opus, quod aliis imperat, apte quadrabit illud ex eodem libro:
*amfo/teron bas1ileu/s2 t) a)gaqo\s2 kratero/s1 t) ai)xmhth\s2.
id est,
Et iuxta ductor bonus, et certamine pollens.
Sunt enim qui imperatorem agere norunt, at militem praestare non norunt.
IN eum, qui pauca quidem, sed tamen auditu digna loquit, conveniet illud ex eodem libro, quia illic dicitur de Menelao breviloquo Laconum more, verum suaviloquo et arguto.
*padra men, a)lla\ ma/la lige/ws2, e)pei\ ou) polu/muqos2.
id est,
Non is multa quidem, verum argutissima, quippe
Pauciloquus.
*ei) dh\ o(mou= po/lemo/s2 te dama=|, kai\ loimo\s2 a)xaiou/s2.
id est,
Iam pariter subigit, bellumque et morbus Achivos.
Si quando dicemus eundem hominem duobus, aut plurimis premi malis. Est apud Homerum Iliados a.
CUM indicabimus admirabilem rerum omnium cognitionem, aut singularem prudetium, quae constat non praesentium modo scietia, sed et memoria praeteritorum, et futurorum prospicientia, recte versum hunc ex eodem usurpabimus libro:
*os2 h)/| ta/t) e)o/nta ta/t) e)sso/mena, tro/t) e)o/nta,
id est,
Qui scit praeterita, ac praesentia, postque futura.
Virgilius vertit ad hunc modum:
Quae sint, quae fuerint, quae mox ventura trahantur.
SI quando demonstrata praeteritorum malorum causa comminabimur, futurum ut accedant maiora, nisi quis resipiscat, non intempestiviter usurpabimus versum hunc Homericum ex eodem libro:
*tou/nek) a)\r a)/lge) e)/dwke e(khbo/los2, h)/d) e)/ti dw/s1ei.
id est,
Phoebus ab haec mala multa dedit, atque insuper addet.
Veluti si medicus, ostenso morbi periculo moneat aegtotum revalescentem, ut temperet ab immodica Venere, alioqui rediturum cum foenore malum.
QUOTIES ingens discrimen innuemus inter homines, aut res plurimum inter se diversas, aut immensum intervallum inter seiunctos, eleganter accommodabimus illud ex eodem libro:
- *epeih\ ma/la polla\ metacu\
*ou)/rea/ te s1kio/enta qa/lassa/ te h)xh/es1s1a.
id est,
- Sunt in medio sita plurima, montesque,
Umbrosi, fretaque horrisono clamosa fragore.
QUI significare volet se nequaquam detractare certamen, sed abunde suppetere. quo partes tueatur suas, usurpabit illud ex Iliados n.
*tw=| moi\ dou/rata/ e)sti kai\ a)spi/des2 o)mfalo/essai.
*kai\ ko/ruqes2 kai\ qw/rhkes2 lampro\n gano/wntes2.
id est,
Et mihi sunt hastae teretes, clypeique rotundi,
Tum galeae, tum thoraces procul igne micantes.
DE re periculosa difficilique, et huiusmodi, quae virum cordatum ac strenuum requirat, conveniet illud, quod eodem libro dicitur ab Idomeneo Cretensium duce:
*enq) o(/, te deilo\s2 a)nh\r o(/s2 t) a)/lkimos2 e)/cefaa/nqh.
id est,
Illic qui vir iners, qui strenuus ipsa docet res.
Ad idem facit quod proximo carmine consequitur.
*tou= men ga/r te kakou= tre/petai xrw=s2 a)/lludis2 a)/llh.
id est, Cuius alias nobis facta mentio.
SI quando admonebis, non oportere cedere vel adversariis, vel insultibus adversae fortunae, aut non esse certandum cum fugitivis, non inscite detorseris illud ex eodem lib.
*ou)k a)\n en au)xe/n) o)/pisqe pe/s1oi be/los2 ou)d) e)ni\ nw/tw|,
*alla/ ken h)\ ste/rnwn h)\ nhdu/os2 a)ntia/s1eie.
id est,
Ne feriat iaculum cervicem aut terga, sed ipsum
Aut ventrem, aut pectus feriat adversa sagitta.
IN eum, qui sibi pertinaciter accersit malum, cui veluti fato destinatus sit, congruet illud ex eodem libro:
*to\n d) a)/ge moi=ra kakh\ qana/toio te/los2 de\.
id est,
Istum mortis in exitium mala Parca trahebat.
QUI dicet non esse suscipiendum negotium, ad quod peragendum non suppetant vires, non inconcinniter illud accommodaverit ex eodem libro:
*pa\r dun/amin d) ouk e)/sti kai\ u/menon polemi(cein.
id est,
Vires ultra nemo queat bellare, licer sit
Quantum vis animo promptus.
Verba sunt Paridis ad Hectorom.
ADMIRANDAM celeritatem hyperbola proverbiali licebit indicare, quae est in eodem libro:
*qa/ssones2 i(rh/kwn.
i.
Pernices magis accipitre.
Venustius fiet, si ad famam, aut ingenium, aut nuntium, aut eiusmodi quidpiam detorqueatur.
ANIMUM accipitem et incerti consilii, licet indicare versiculo, qui est Iliados c.
*ws2 o( ge/rwn w(/rmaine dai+zo/menos kata\ qumo\n
*dixqa/dia.
id est,
Sic senior versans animo disquirit, utroque
Nutans.
Id Maro sic est imitatus:
Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc.
Rursum Iliados p.
*dixqa\ de/ moi kradi/h me/mone fres1i\n o(rmai/nonti.
id est,
Huc animus mihi versanti inclinabat et illuc.
IN magnopere fortunatos, quib. et recte et secus instituta feliciter cedunt, congruet illud ex Iliados r.
*tw=n men ga\r pa/ntwn be/le) a(/ptetai, o(/s2is2 a)fei/h,
*h kako\s2, h)\ a)gaqo\s2, zeu\s2 d) e)/mphs2 pa/nt) i)qun/ei.
id est,
Spicula cuncta horum feriunt, seu torserit illa
Ignavus, seu vir fortis, quia Iuppiter ipse Dirigit.
IN improbum, et subinde redeuntem, etiamsi turpiter repellatur, quadrabit illud ex eodem:
*kai\ oi( mui/hs2 qa/rs1os2 eni\ sth/qessin e)nh=ken.
*h te kai\ e)rgome/nh ma/la pe\r xroo\s2 a)ndrome/noin
*ixana/a dake/ein.
id est,
Atque illi muscae vim intra praecordia misit.
Quae quamvis de pelle viri sic saepe repulsa,
Assultat morsura tamen.
QUI fortunam experiri statuerit, eventum negotii fortunae committens, in hunc convenerit illud ex eodem libro:
*hs1w ga\r kai\ e)gw\, ta\ de/ ken dh\ pa/nta melh/s1ei.
id est,
Torsero et ipse, Iovi fuerint haec omnia curae.
SI quando iubebimus mutare consilium, utpote foedum ac stultum, aut reprehendemus quidpiam, ut inconsulte factum, usui fuerit ex eodem libr.
*ti/s2 toinu qew=n nhkerde/a boultio\
*en sth/qes1in e)/qhke kai\ e)ce/leto frena\s2 e)sqla/s2.
id est,
Quis tibi consilium submisit inutile tandem
Divorum, sanamque exemit pectore mentem?
QUOTIES e duabus naturae dotibus altera contigit, altera negata est, veluti si cui formae decus adsit, desit ingenii laus. Sive cum e duobus postulatis alterum duntaxat impetratur, quadraverit illud ex Iliados p.
*tw| d) e(/teron men e)/dwke path\r, e(/teron d) a)ne/neus1en.
id est,
Annuit hoc illi diuûm pater, abnuit illud.
Hunc versiculum usurpat Plinius in epistola quadam. Dictus est autem de Achille, qui in votis, quae facit pro Patroclo suis armis inituro proelium, duo quaedam rogarat, alterum ut cum laude pugnaret, alterum, ut peracta pugna referret arma, incolumis et ipse. Quorum alterum annuit Iuppiter, nempe ut fortissime pugnaret. Ceterum Achillis arma non retulit, nec incolumis rediit. Festiviter abusus est hoc carmine Stratonicus citharoedus, qui cum audisset quendam cithara canentem, subiecit hunc Homeri versum:
*tw| d) e(/teron men e)/dwke path\r, e(/teron d) a)ne/neus1en.
id est, Ac mox alio quodam rogante, cur ita diceret, Quoniam, inquit, male canere cithara dedit, ceterum bene canere voce abnuit. Ita ferme Athenaeus lib. 8.
FACIT hoc tum corruptela iudicum, tum patronorum rapacitas, ut fere litigantium utraeque partes
plectantur, adeo ut non raro paeniteat etiam eum, qui vicit litem. In hos igitur convenit illud ex Iliados r.
- *ou) d oi( ga\r a)naimwti\ g) e)ma/xonto.
id est,
- Nec hi sine sanguine pugnam Miscebant.
CUM re opus est, nihil prosunt verba, veluti si quis egeat pecuniariis suppetiis, quorsum attineat huic aures explere dictis? Rursum in consultationibus, in iudiciis, rationibus agendum est non vi. Ad id faciet Homericum illud ex Iliados p.
*en ga\r xers1i\ te/los2 pole/mou, e)pe/wn d) e)ni\ boulh=|.
id est,
Verba in consilio, valet in certamine robur.
IN eum, qui provinciam suscipit, suis aptam viribus, abstinens a negotio, cui sit impar, veluti si quis episcopatum accipiat, summum pontificium recuset, conveniet illud ex eodem libro:
*ei(/leto a)/lkima dou=ra ta\ oi( pala/mhfin a)ru/ei,
*egxos2) d) ou)x) e(/let) oi)=on a)mu/monos2 ai)aki/dao.
id est,
Quae manibus quadrent, ingentes corripit hastas
Quaslibet, ast hastam solam non sumit Achillis.
De Patroclo dictum, qui cum Achillis armis esset indutus, ab hasta tamen abstinebat, quod ea gravior esset, quam ut quisquam Graecorum regere posset praeter unum Achillem. Quod idem in Odyssea de arcu Ulyssis finxit Homerus.
CUM abstinetur a re quapiam, quia ea tum inhonesta factu videatur, tum vero minime tuta, locum habet illud ex Iliad. s1.
*ixe ga\r ai)dw=s2, kai\ de/os2.
id est,
Nam pudor atque metus Vetuit.
De conglobata acie dictum, quae ne se diduceret, partim pudor obstabat, partim metus. Pudorem aunt ingens addere calcar ad fortiter agendum, indicat in eodem libro cum ait:
*ai)dome/nwn d) a)ndrw=n ple/ones2 s1o/oi h)e\ pe/fantai.
id est,
Plures sunt salui, atque cadunt his, quis pudor adsit.
IN eum, qui metu attonitus, aut stupefactus admiratione tacet, aut cui non est quod respondeat, quadrabit illud ex Iliados r.
*dhn\ de/ min a9mfas1i/h e)pe/wn la/be.
id est,
Illum corripuit stupor, atque infantia linguae.
QUI dicet omnibus ex aequo moriendum, nec ullis viribus arceri fati necessitatem, citabit illud ex Iliad. s1.
*/ou)de\ ga\r ou)de\ bi/h h(raklh=os2 fu/ge kh=ra.
id est,
Nec vis Herculea fatum euitavit acerbum.
QUI dicit alium alia dote praecellere, accommodabit quod in eodem libro dictum est de Polydamante et Hectore.
*all) o( men a)\r mu/qois1in, o( de\ e)/gxei+ pollo\n eni/ka.
id est,
His dictis, hasta longe praestantior ille.
Eandem sententiam fusius explicat Iliad. u. Polydamas loquens Hectori:
*ektor a)mh/xano/s2 e)ssi para\ r(htoi=ti tiqe/sqai.
*ou(/neka/ toi peri\ dw=ke qeo\s2 polemh/ia e)/rga
*tou/neka th=| boulh=| e)qe/leis2 perii+/d menai a)/llwn,
*all) ou)/pws2 a(/ma pa/kta dunh/s1etai au)to\s2 e)le/sqai.
*allw| men\ ga\r e)/dwke qeo\s2 polemh*i+a e)/rga,
*allw| d) o)rxhstun\, e(te/rw| ki/qarin, kai\ a)oidhn\,
*allw| d) e)n sth/qessi ti/qei no/on eu)ru/opa zeu\s2
*esqlo\n..
id est,
Hector non potis es deflectere pectora dictis.
An quia dii donant factis praecellere belli,
Vis in concilio reliquos praecedere sensu?
At non cuncta petes unus simul omnia ferre.
Quippe Deus dedit huic virtute excellere belli,
Huic laudem choreae, citharam illi, et carmina blanda,
Rursum alii mentem praeclaram in pectore, magnus
Iuppiter inseruit.
UBI monebimus in re ardua non esse cessandum, congruet quod subinde repetitur apud Hometum Iliad. p.
*oli/gh d) a)a/npn eus1is2 pole/moio.
i.
- Exigua est interspiratio belli.
Poterit trahi vel ad litem forensem, vel ad simile negotium odiosum, et laboris plenum.
FREQUENTER hominum mens laeva est, et pessima pro optimis sequuntur, optima pro pessimis repudiant. Ad hanc sententiam facit illud Iliados s1.
*ektori men\ ga\r e)ph/|nhs1an kaka\ mhtio/wnti,
*pouludamanti d) a)\r ou)/tis2, o(\s2 e)sqlhn\ fra/zeto boulhn\.
id est,
Consiltum Hectoreum laedudabat inutile quisque,
Nemo Polydamantis, at hic dabat utile solus.
FACILE est conviciis altercari, verum re vincere difficile. Ad eam sententiam quadrabit illud ex Iliados u. ductum ab Aenea congressuro cum Achille:
- *epei\ s1a/fa oi)=da kai\ au)to\s2,
*h me\n kertomi/as2 h)\ d) ai)/s1ula muqh/s1asqai.
id est,
- Siquidem novi probe et ipse,
Et petere probris inimicaque dicere dicta.
Paulo post repetit copiosius eandem sententiam:
*esti ga\r a)mfote/rois1i o)nei/dea muqu/s1asqai.
*polla\ ma/l), ou)d) a)\n nhu\s2 e(kato/nzugos2 a)/xqos2 a)/roito.
*strepth\ de\ glw=ss) e)sti brotw=n pole/es2 d) e)/ni mdqoi,
*pantoi=oi, e)pe/wn de\ polu/s2 no/mos2 e)/nqa kai\ e)/nqa
*oppoi=on k) ei)/ph sqa e)/pos2, toi=on d) u(pakou/s1ais2.
id est,
Ambobus siquidem probra dicere plurima promptum est,
Quorum onus haud portet centum ratis obsita remis.
Est hominum quia lingua volubilis, omnigenique
Insunt sermones, variique, et pascua dictis,
Hinc atque hinc, multaeque vices, sed qualta verba
Dices, talia redduntur tibi dicta vicissim.
Qui monebit aliquem, ne saevis verbis ac minis deterreatur, quominus experiatur, accommodabit illud ex eodem libro, ab Apolline dictum Aeneae:
*all) i)qu\s2 fe/re xalko\n a)teire/a, mh/de s1e pa/mpan
*leugale/ois2 e)pe/essin a)potrepe/tw kai\ a)reih=|.
id est.
Quin rigido ferro magis obvius ito, nec umquam
Te saevis dictis deterreat ille minisque.
Inituri bellum, ne omnino iaeiuni sint, ne viribus destituantur. Id trahi poterit ad studium literarum, ad exercitium pietatis, atque alia complura. Ad id congruent versus Homerici, ex liad. t.
*ou) ga\r a)nh\r pro/pan h)=mar e)s2 h(e/lion katadu/nta
*akmhnos s1i/toio dunh/s1etai a)/nta ma/xesqai.
*ei)/per ga\r qumw=| ge menoina/aa polemi/zein,
*alla/ te la/qrh gij=a barun/etai, h)de\ kixa/nei
*di/ya te kai\ limo\s2, bla/betai de/ te gou/nat) i)o/nti
*os2 de\ k) a)nh\r oi/onio koressa/menos, kai\ e)dwdh=s2
*andra/s1i dus1me/neessi panhme/rios polemi/zei.
*qars1ale/on nu/ oi( h)=tor e)gi\ fres1i\n, ou)de/ti gij=a
*pri\n ka/mnei, pri\n as2 e)rwij=s1ai pole/moio,
id est:
Nam quis ad occasum usque valebit solis ab ortu
Impastus iugi durans confligere pugna?
Pectore enim quamvis sit prompto ad belligerandum,
Sensim membra gravant tamen, ac sitis atra, famesque
Corripiunt, genuaque labant tendentis in hostem.
Rursus erit quicumque satur, vinoque ciboque,
Is demum potuit confligere perdius hosti.
Huic animus viget usque ferox, neque membra laborant
Huic prius, ac victor bello submousrit omnes.
Hominem inermem et omnibus destitutum praesidiis indicabimus hoc versu, qui est Iliados f.
*gu/mnos2 a)/ter ko/ruqo/s2 te, kai\ a)spi/dos ou)d) e)/xen e)/gxos,
id est,
Et Clypeo simul, et galea nudatui, et hasta.
Si quem increpare voles, quod ingenio, divitiis, literis non utatur, cum habeat, conveniet illud ex eodem Iliad. f.
- *ti/nu to/con e)/xeis2 a)nemw/lion a)/utws2,
i.
Curfrustra tibi iam gestatur inutilis arcus?
Ubi quis impotenti animi cupididitate ad rem quampiam instigatur, praecipue parum honestam, vel magis si quis turpiter fugiat, in hunc quadrabit, si dixeris:
*tou=ton h( kuna/mija a)/gei,
id est,
Hunc cynamya rapit.
Sic enim in eodem libro Iuno de Marte e praelio fugiente:
*kai/ d) au)=q) h( kuna/mija a)/gei brotoloigo\n a)/rha.
id est,
Pestiferum Martem rursum exagitat Cynamya.
Id est, musca canina.
QUI monebit non esse pugnandum cum genio, cum superis, cum magnis principibus, usurpabit illud ex eodem libro:
*qeoi\ de/ te fe/rteroi a)ndrw=n.
id est,
-Verum homines Diis inferiores.
De qeomaxei=n diximus alibi. Plindarus in Pythiis hymno secundo, sententiam hanc sic extulit: *xrh\ de\ pro\s2 qeo\n ouk e)ri/zein, id est, Oportet adversus Deum non contendere.
Ubi qui diu multa patravit impune, tandem in extremum malum adducitur, semelque dependit superiora flagitia, congruet illud ex eodem libro:
*nun= d) a)qro/a pa/nt) a)poti/s1eis2.
id est,
-Nunc cuncta lues semel adglomerata.
Verba sunt Achillis ad Hectorem.
Qui conviciis amissis iubebit ipsa re periculum fieri, uter vincat, aut vincatur, non intempestiviter accommodaverit illud ex eodem libro:
*be/lteron au)=t) e)/ridi cunelaune/men o(/tii ta/xista
*ei)/domen o(ppote/rw| ken o)lu/mpios2 eu)=xos2 o)re/ch|.
id est,
Sed praestet pugnam committere cominus, ut mox
Utri Iuppiter esse velit laudemque, decusque,
Perspicuum fiat.
Cum dicemus nos hominum de nobis opinione, rumoribusque commoveri, quo minus mutemus consilium, conveniet illud ex eodem libro, praeterca Iliados c quod frequenter usurpat Marcus Tullius in Epistolis ad Atticum:
*ai)de/omai trw=as2 kai\ trwa/das2 e(lkes1ipe/plous2.
id est,
Troianos, ac Troianas, vereorque pudetque.
Verba sunt Hectoris pudore nolentis in urbem recipere sese, ne quis opprobratet illi, imputaretque Troianorum interitum.
Qui iam aliam aetatem significabit, nec idem decere canum, quod iuvenem aliquando decuit, usurpabit illud ex eodem libro, quamquam et alias iteratum.
*all) o(/te dh| po/lio/n te ka/rh po/lio/n te ge/neion.
id est,
Verum ubi iam, canumque caput, incanaque menta.
Quod damnaturus sis in aliis, in te admiseris. Ad id faciet illud ex Iliados *y.
*kai\ d) a)/llw| nemes1a=ton o(/s2 tti toiau=ta ge re/zoi.
id est,
Imo adeo si quisquam alius patrare pararet
Tale aliquid, damnaretis, vitioque daretis.
SI quando per iocum
indicabimus eundem aliquem fuisse, qui tamen se fuisse eat insicias, veluti, si quem incuses, quod inter bibones compotaverit, isque sese neget fuisse, verum alium quempiam: non illepide detorseris illud ex eodem libro, quod de Patrocli spectro dixit Homerus:
*pa/nt) au)tw=| me/geqo/s2, te kai| o)/mmata kal) ei)kij=a,
*kai\ fwnhn\, kai\ toi=a peri\ xroi+\ ei(/mata e(/s2w.
id est,
Cuncta ipsi similis, vocemque, oculosque decoros
Corporis, atque modum, et talem gestabat amictum.
Sunt quidam, qui si quid parum placet, id scire dissimulant, veluti cum negant sibi redditas literas, quibus commonefiant officii suit, quod tamen malint effugere, quam praestare, in hos quadrabit illud ex Iliad. *y.
*ws2 ouk a/i+/onti e)oikw\s2.
id est,
Dissimulans audisse.
De Antilocho dictum, qui Menelaum revocantem a cursu, cum audiret, perinde tamen quasi non audisset, ita celerius etiam currebat.
*auti/loxos d) e)/ti kai\ polu\ ma=llon e)/laune,
*ke/ntrw| e)pispe/rxwn, w(s2 ouk a)i+/onti e)oixw\s2.
id est,
Quin etiam cursum Antilochus magis accelerabat.
Inftigans stimulis, audireque dissimulabat.
Qui dicet ex ipsa oris figura videri probum hominem, citabit illud ex Odysseae primo:
- *ou) men ga/r ti kakw=| ei)s2 w)=pa e)w/| kei.
id est,
-Ex specie minime improbus ipsae
Esse videbatur.
M. Tullius in Verrem libro octavo. Is erat Apronius, qui ut ipse non solum vita, sed etiam corpore atque ore significat, immensa aliqua vorago est, aut gurges vitiorum turpitudinumque omnium.
Qui iubebit in convivio, colloquiove temperari a vociferatione, accommodabit illud ex eodem libro:
*nun= me\n dainu/menoi terpw/meqa, mh\ de\ bohtu\s2
*estw.
id est,
Nunc bilares caenemus, et omnis clamor abesio.
SI quando dices nuperrima quaeque vulgo maxime placere, non intem pestivum fuerit illud ex eodem libro:
*thn\ ga\r a)oidh\n ma=llon e)piklei/ous1) a)/nqrwpoi,
*htis2 a)kouo/ntessi newta/th a)mfipe/lhtai.
id est,
Cantio enim haec hominum longe est celeberrima vulgo
Et gratissima, quaenuperrima venit in aures.
Accinit huic Pindarus olympio. hym. 9.
*ainei de\ palaio\n men oi)=non a)/nqea d) u(/mnwn newte/rwn.
id est,
Lauda vinum vetus, sed novorum hymnorum flores.
Sentiens gratiores esse hymnos, qui res nuper gestas celebrant, quam qui prisca tractant. Pleraque commendat novitas potissimum apud imperitos. Contra in scriptis antiquitas conciliat gratiam, novitas invidiam: Unde Flaccus in Epistolis:
Indignor quidquam reprehendi, non quia crasse
Compositum, ellepideve putetur, sed quta nuper.
Ac ceteris ferme in rebus favor novitatis superiorum obliterat gratiam. Simile fastidium est humani ingenii in his, quae nobis ad manum sunt. Miramur enim exotica, cum interdum domi habeamus meliora. Id potissimum usu venit in medicis: nostros fastidimus, licet eruditos, belluam e longinqua barbarie profectam suscipimus. Itidem pharmacopolae magno emunt herbas e longinquo advectas, cum interdum meliores nascantur in horto vicini. Id eleganter notavit Alexis apud Athenaeum libro tertio:
*erw=men a)llo(tri/wn, parorw=men s1uggenei=s2.
id est,
Alienum amamus, proximum contemnimus.
Cum admonebimus non convenire, ut pudica mulier sola, citraque testes cum viris colloquatur, usui fuerit illud apud Homerum frequens de Penelope:
*ou)k oi)/h. a(/ma th=| ge kai\ a)mfi/poloi du/) e(/ponto.
id est,
Haud sola, ast illam famulae binae comitatae.
In decrepitos, quorum aetas iam exacta videbitur, quadrabit ex eodem libro:
*nh/pioi, oi(/kata\ bou=s2 a(peri/onos2 h)eli/oio *hsqion.
id est,
Dementes, ut qui sacros tibi maxime Phoebe
Absumpsere boves.
Nam per solis boves, annos fatales, ut opinamur, innuit poeta.
In malis non lamentis, sed auxiliis utendum. Ad id conveniet illud ex Iliados w. quamquam aliis item iteratum locis:
*ou) ga/r tis2 prh=cis2 pe/letai krueroi=o go/oio.
Id est,
Quippe nihil miseri fletus lamentave prosunt.
CUM in rebus vehementer afflictis, negabimus nos prorsus abiecisse animum, verum esse spei nonnihil, conveniet illud, quod in eodem libro dicitur a Priamo:
*all) e)/ti tis2 kai\ e)moi=o qew=n a(pere/xeqe xei=ra.
id est,
Numen adhuc aliquod dextrammi obtendit amicum.
Optima mors eripit e medio, relinquit deterrima. Proinde videmus quosdam prorsus inutiles Tithoniam aetatem vivere, paucissimos egregio praeditos ingenio, ad senectae limeu pervenire. In hanc sententiam quadrat illud ex eodem libro:
*tou\s2 me\n a)pw/les1) a)/rhs2, ta\ d) e)le/gxea pa/nta le/leiptai,
*yeu=stai/ t) o)rxhstai/ te xoroitupi/h|s1in a)/ristoi,
*arnw=n h)d) e)ri/fwn e)pidh/mi+oi a(rpakth=res2.
id est,
Sustulit hos Mavors reliqua at mala probra relicta
Mendaces, saltatores, primique choreis
Ducendis, agnis, atque haedis diripiendis Strenui.
Celebre est illud Maronis:
Optima quaeque dies miseris mortalibus aeut.
Primafugit, subeunt morbi, etc.
Concinit et Theocritus in Epitaphio Bionis:
*tai/s2 numfais2in e)/docen a)ei\ to\n ba/traxon a)/dein,
*toi=s2 d) e)gw\ ou) fqone/oimi, to\ ga\r me/los ou) kalo\n a)/dei.
id est,
Sic visum est nymphis semper canit improbarana,
Huic neque ego invideo, nec enim bona carmina cantat.
Inutile diutius abesse domo, relictis possessionibus. In eam sententiam quadrabit illud ex Odysseae *g.
*kai\ s1u\ fi/los, mh/ dhqa\ do/mwn a)/po th=l) a)la/lhs1o,
*kth/mata/te prolipw\n, a)/ndras2 d) en s1oi=s1oi do/mois1i..
id est,
Tu quoque amice domo diuturnus abesse caveto
Rebus itemque viris intra tua tecta relictis
Item Hesiodus:
*oikoi be/lteron ei)=nai e)pi\ blabero\n to\ qu/rhfi.
id est,
Esse domi praestat, quia damnosum foris esse.
Refertur ex Euripide carmen hoc:
*maka/riois2 o(/s2 tis2 eu)tuxw=n oikoi me/nei,
*en gh=| d) o( fo/rtos2 kai\ pa/lin nauti/lletai.
id est,
Beatus is, qui in prosperis manet domi,
Nam sarcina solo quae tenetur, denuo Potest salo committi.
Vulgo quoque creditum est, fatum instare ei, qui sacris rebus, ac Deo dicatis manus iniecerit: aut qui pios homines, aut certe fungentes sacris ministeriis oppugnarit, veluti Pontificem Romanum, episcopos, abbates, etiam si parum fuerint piis moribus. Id propemodum iam olim dictum est ab Homero Iliados P.
*oppo/t) a)nh\r e)qeleei pro\s2 dai/mona fati\ ma/xesqai,
*on te qeo\s2 tima=| ta/xa oi( me/ga ph=ma kulisqh.
id est,
Cum divo curtare viro simulatque cupit quis,
Cuique Deus bene vult, malum huic brevi imminet ingeus.
NON est generosi animi iactare sese de his, quae fortiter, aut feliciter fecit. Super hoc ita Menelaus eodem in libro:
*ou) me\n kalo\n u(pe/rbion eu)xeta/asqai.
id est,
Haud sane pulchrum sese iactare superbe.
UBI quis lucrum celeritate praeripuit cuipiam, conveniet illud ex Iliados x.
*mh/ tis2 ku=dos2 a)/rotio balw\n, o( de\ deu/teros e)/lqoi.
id est,
Ne quis praeriperet iaculans laudemque decusque.
Atque ita serior ipse veniret, iamque secundus.
Dictum de Achille, qui reliquis Achivis innuit, ne quis iaculum mitteret in Hectorem, quo sibi gloriam totam servaret.
NEmo tam carus superis, ut illorum favore mortem cuitarit. Huic sententiae suffragabitur Homericum ex eodem libro testimonium:
*all) h)/toi qa/naton men omoiion ou) de\ qeoi/per,
*kai\ fi/lw| a)ndri\ dun/antai a)lalke/men, o(ppoteken dh\
*moi=r) o)loh\ kaqe/lhs1i tanhlege/os qana/toio.
id est,
At vero mortem communiter omnibus aequam
Adilecto homine, neque dii depellere possunt,
Quem funesta dies fati iamiam urget acerbi.
Deus ubique prasens adest, si faveat: neque refert ubi gentium agas illo propitic. Ad hanc sententiam accommodes licebit ex eodem libro:
*rei=a qeo\s2 k) e)qe/lwn kai\ thlo/qen a)/ndra s1aw=s1ai,
id est:
Si libeat servare procul quoque numina possint,
Divina decreta non commutantur, humanae leges pro tempore variantur, quemadmodum et mores et voluntates. Ad id congruet illud ex eodem libro.
*ou) ga\r t) ai)=ya qew=n tre/petai no/os ai)e/n e)o/ntwn,
id est:
Non etenim diuûm mens vertitur astricolarum.
Manca est omnis mortalium industria, omnisque conatus, nisi favor adspiret divinus. Ad id accommodare licebit hometicum illud ex eodem libro,
*pa/ntes2 de\ qew=n xate/ous1) a)/nqrwpoi.
id est,
Mortalis diuûm auxilium desiderat omnis.
In aggrediundo negotio, quaedam humana ratione providentur, quaedam fortunae commoditas, ipsaque res suppeditat. Id est apud Homerum cum alias aliquoties, tum hoc quem modo citavimus libro:
*thle/max) a)/lla me\n au)to\s2 e)ni\ freti\ s1h=|s1i noh/s1eis2,
*alla\ de)\ kai/ dai/mwna(poqh/s1etai,
id est,
Haec partim ipse tuo perpendes pectore tecum,
Partim diuûm aliquis tibi suggeret.
Si quando negabimus nobis eadem probari iam natu grandioribus, quae quondam ob aetatis inscitiam adriserunt, sed usu rerum auctâ prudentiam, congruet illud ex eodem libro.
*egw/ d) e)/ti nh/pios h)=a.
*nun= d) o(/te dh\ me/gas2 ei) mi\, kai\ a)/llwn mu=qon a)kou/wn
*gunqa/nomai, kai\ dh/ moi a/ecetai e)/ndoqi qumo/s2,
i.
- Eram adhuc puer, ast ubi iam sum
Grandior, et reddit me aliorum oratio doctum,
Ipseque grandescit mi animus.
Dicitur ad procos a Telemacho.
Si quem iubebimus animo otioso esse, tantum curare cuticulam, negotium aliis curae futurum, accommodabimus illud ex eodem libro:
- *mh/te toi a)/llo
*en sth/qessi kako\n mele/tw e)/rgon te e)/pos2 te,
*alla\ ma/l) e)sqie/men kai\ pine/men w(s2 to\ pa/rosper,
i.
- Tute caveto
Aut dicti, aut facti cruciet tua pectora cura,
Quin tranquillus, edasque bibasque ita ut ante solebas.
QUI suadebit non esse pugnandum uni cum multis, et ubique multitudini morigerandum, adducet illud ex eodem libro:
*alla/ken au)tou= a)eike/a po/tmon e)pi/spoi,
*ei) pleo/nessi ma/xoito.
id est,
Arcesset mox ipse sibi crudelia fata,
Si multis pugnare velit.
Iidem preci paulo superius:
- *argale/on de\
*andra/s1i kai\ pleo/nessi maxh/s1asqai peri\ daiti\.
id est,
- Cumpluribus ardua res est
Depugnare viris inter convivia solos.
CUm significabimus nobis in praesentia deesse facultatem depellendi, verum optare, ut superi puniant aliquando, usui fuerit illud ex eodem libro:
*egw\ de\ e)pibw/s1omai ai)e\n e)o/ntas2,
*aike poqi\ zeu\s2 edw=s1i pali/ntita e)/rga gene/sqai.
id est,
Ast equidem immortales imploravero divos,
Si fors luppiter ipse vices aliquando reponat.
QUoties admonebimus, ut multo ante occurratur malo, priusquam oppresserit nos, aut cessandum a peccando, priusquam ingruat divina vindicta, usui fuerit illud ex eodem libro:
*alla\ polu\ pri\n
*frazw/mesq) w(/s1ken katapau/s1omen.
id est,
Verum nos multo ante modum, finemque velimus Ponere.
Verba vatis minantis procis Ulyssis reditum.
AD significandum privarum, ac domesticum malum, quod ad alios nihil attinet, conveniet illud ex eodem libro:
*all) e)mo\n au)tou= xrei=os, o(/moi kako\n e)/mpes1en oi)/kw|.
id est,
Porro malum nostras quod in aedes incidit, unum
Ad me pertinet.
M. Tull. in actione in Verrem 5. domesticum ac vernaculum crimen appellat, quod intra parietes admissum nondum pervenit in publicum rumorem.
IN senem plurimarum rerum usu peritum, quique multa meminerit superioribus acta saeculis, quadraverit illud ex eodem lib.
- *palaia/ te polla/te ei)dw\s2.
id est,
- Qui antiquaque multaque norat.
QUI significabit modis omnibus instandum esse, nec omittendam e manibus semel oblatam occasionem, accommodabit illud ex Odyss d.
*umei=s2 d( a)stemfe/ws2 e)xe/men ma=llo/n te pie/zein.
id est,
Vos premite, et vinclis magis arcte stringite captum.
Quod quidem detorquere licebit ad id, cum dicemus, impetus animi hoc magis ac magis esse coercendos rationis moderamine, quo magis effervescunt, et ad malum sollicitant.
QUI significabit arduum, principem a privato superari: aut difficillimum vincere naturam, usurpabit illud ex eodem lib.
*argale/os ga/r t) e)sti\ qeo\s2 brotw| a)ndoi\ damh=nai.
id est,
Arduares homini mortali vincere numen.
INgens intervallum, veluti si quis sentiat plurimum interesse inter pecuniae studium et sapientiam, hoc versu licebit significare ex eodem libro:
*to/sson a)/neuq) o(/sson te panhmeri/h glafurh\ nhu\s2
*hnus1en h(=\ ligu\s2 ou)=ros2 e)pipnei/hs1en o)/pisqen.
id est,
Tantum aberat, quantum cursu ratis acta diurno
Conficiat spatis, quam provehat aura secunda.
SImpliciter et aperte dicturos nos, citraque ambages significabimus hoc carmine, quod est in eodem libro,
- *ou)k a)\n e)/gwge
*alla pare\c ei)/poimi paraklido\n, ou)d) a)path/s1w.
id est,
Non fucis te dissimulans decepero fictis.
VAriae fortunae vices, et nunc laeta contingunt unicuique, nunc tristia. Ad eam sententiam applicabitur illud ex eodem lib.
- *a tr\r qeo\s2 a)/llot) e)p) a)/llw|,
*zeu\s2 a)gaqo/n te kako/n te didoi=.
id est,
- Nunc huic, nunc Iuppiter illi
Nunc laeta immittit, nunc tristia.
IN medicos imperitos, qui non raro venenum pro remedio ministrat, quadrabit illud ex eodem lib. quod usurpavit in Pseudomante Lucian estque pluribus apud Homerum locis:
*fa/rmaka, polla\ men e)sqla\ memigme/na, polla\ de\ lugra.
id est,
Pharmaca mista, salubria multa, at noxta multa.
Idem quadrabit in hominem et bonis et malis instructum artibus, qui vel iuvare possit, si velit, vel laedere.
Sollemnis est, multisque locis iteratus versiculus hic:
*oi) d) e)p) o)nei/aq) e)toi=ma prokei/menw xu/ras2 iallon.
Id est,
Quisque sibi appositis, si quid foret utile, promptas
Admovere manus.
Quem torquere licebit in tutores, qui rem nacti pupillorum manus iniciunt, interque se partiti sibi vindicant. Aut in simile hominum genus invadentium et involantium aliena.
UBI quis invitis principibus, conatur extricare sese e malo quopiam: aut lite, à qua non possit explicari, nisi adiutus illorum favore, conveniet illud ex eodem libro dictum in Aiacem Oileum:
*fh=r() a)e/khti qew=n fuge/ein me/ga lai=tma qala/sshs2.
id est,
Iactabat sese spatiosi ex aequoris altis
Emersurum undis, invito numine diuûm.
QUI recusat munus, aut provinciam sibi parum accommodam: aut qui negabit arcessere velle sese quempiam ad id muneris, ad quod gerendum idoneus non videatur, usurpabit illud ex eodem lib.
*ippous d) ei)s2 i)qa/khn ouk a)/romai.
i.
Ceterum equos Ithacam non duxero.
Verba sunt Telemachi recusantis equos, quos Menelaus offerebat dono, quod Ithacensis insula non esset opportuna alendis equis, quippe petricosa, minimeque pascuis apta.
IN eum, qui accumbit quidem in convivio, verum spectator duntaxat corum, quae apponuntur: nam hoc pacto quidam sordide magnifici convivas suos tractant, quadrabit quod in eodem dictum est de Penelope:
*kei=t) a)\r a)/s1itos2, a)/pastos2, e)dhtu/os, h)de\ poth=tos2.
id est,
Incoenatus, et impastus potuque ciboque
Accubuit.
IN advocatos, in calumniatores, in malos medicos, qui captant undecumque, si quis incidit in casses, quem possint expilare, congruet illud, quod in eodem libro:
*ai)ei\ ga\r peri\ nh=s1on a)lw/menoi i)xqua/as1kon
*gnamptoi=s2 a)gki/strois1i, e)/teeire de\ gaste/ra limo/s2.
id est,
Semper enim quaque patet insula, piscibus hamo
Insidiabuntur, ventrem fames enecat aetra.
IN eum qui rem auro, donisque aggreditur, non infestiviter torseris illud ex eodem lib. dictum de Mercurio sumente caduceum.
*ei)/leto de\ r(a/bdon th=| t) a)ndrw=n o)/mmata qe/lgei,
*wn e)qe/lei, tou\s2 d) au)=te kai\ u(pnw/ontas2 e)gei/rei.
id est,
Corripuit virgam, qua mulcet lumina somno,
Quorumcumque velit, solvit quoque lumina somno.
Quadrat enim pulchre in munera, quod de virga Mercuriali dictum est, quibus velut expergefiunt iudices, antea ceu dormitantes, et rursum infesti placantur, ut in causa velut obdormiscant, conniveantque. Aristophanes in Contionatricibus, ait deos quoque capi donis, eosque manibus stare supinis,
*otan ga\r e)uxw/mesqa dide/nai t) a)gaqa\,
*esthken e)ktei/nonta th\n xei=r) u(pti/an,
*ou)k w(/st ti dw/dont) a)/ll) o(/pws2 ti lh/yetai.
id est,
Nam cum precamur largiantur ut bona,
Manum supinam porrigentes stant velut
Nihil daturi, sed recepturi magis.
Interpres admonet, statuas deorum olim fere supinis manibus fingi solere. Supinam autem appellat repandam, velut ad excipiendum compositam.
QUI dicet mutuam principum, aut eruditorum inter ipsos esse notitiam, etiamsi diversas, longeque dissitas habitent regiones, usupare poterit illud ex eodem libro:
*ou) ga/r t) a)gnw=tes2 qeoi\ a)llh/lois1 pe/lontai
*aqa/natoi, ou)d) ei)/tis2 a)po/ proqi dw/mata nai/ei.
id est,
Non ignoti inter se sunt dii morte carentes,
Quamquam semoti diversa in sede morentur.
NEmo longam navigationem suscipit animi causa, sed adactus gravi quapiam necessitate, aut nemo
diuturnum, gravemque laborem capessit temere. Ad id congruet illud ex eodem libro:
*ti/s2 d) a)\n e(kw\n to/sson diadra/moi a(/lmuron u(/dwr.
id est,
Quis tantum falsi laticis percurrere ultro.
DE re futura, cuius exitus pendeat à Dei favore: nam etiam vulgo dicunt ominis causa, si Deus voluerit: id Homerico versu licebit explicare, si quando iocabimur apud eruditos:
*aike qeoi/ g) e)qe/lws1i, toi\ ou)rano\n eu)run\ e)/xous1in.
id est,
Diis ita si visum fuerit, quos gestat olympus.
CUm alteri damus consilium, quo non gravemur ipsi uti in simili causa, conveniet illud Calypsus ex eodem libro:
*alla\ ta\ men noe/w kai\ fra/ssomai, o(/ss) a)\n e)moi/per
*au)th=| mhdoi/mhn, o(/te me xreiw\ to/s1on h(/koi.
id est,
Sentio, suadeboque tibi, quibus haud graver uti
Ipsa, mihi similis si quando occurreret usus.
DE eo, qui ne afflictissimis quidem in rebus spem aut consilium abicit: quemadmodum apud Maronem; Latinus rerumque reliquit habenas, sed de recipiendo se utcumque cogitat, apposite dicetur, quod inibi dictum est de Ulysse:
*all) ou)d) w(s2xedi/hs2 e)pelh/qeto peiro/meno/s2 per.
id est,
Ac neque sis licet afflictus oblivia coepit. Navigii.
IN eum, qui variis exercetur incommoditatibus fortunae, nunc morbo, nunc rapinis, nunc aliis, atque aliis malis, conveniet illud ex eodem libro:
*allote me/n te no/tos2 bore/h| proba/les1ke fe/resqai,
*allote d) au)=t) eu)=ros2 zefu/rw| ei)/cas1ki diw/kein.
id est,
Tradebat notus hunc boreae quandoque vehendum,
Nunc rursum Zephyro iactandum tradit eurus.
Ausonius in epigrammate eleganter dixit: Catenatos labores, quod negotium ex negotio seritur. Cui contrarium est, quod ait Pindarus Olymp. 8. e)sqla/d) e)p) e)sqloi=s2 e)/rga qe/loi do/men. Optat ut Iuppiter velit illi benefacta benefactis cumulare.
QUI dicet hospitum habendam esse rationem, usurpabit illud ex eodem libro:
*ai)doi=os men t) e)sti\ kai\ a)qana/tois1i qeoi=s1
*andrw=n o(/s2 tis2 i(/khtai a(lw/menos w(/sper e)gw\ nun=.
Id est,
Nam divis reverendus et immortalibus ille est,
Quicumque appulerit multis erroribus actus,
Nunc uti ego.
QUI dicet opes non semper cordatissimis, sed pro fortunae arbitrio, nunc huic, nunc illi contingere, citabit illud ex Odyss. Z.
*zeu\s2 au)to\s2 ne/mei olbon o)lu/mpios a)nqrw/pois1i,
*esqloi=s2 h)de\ kaloi=s1in, o(/pws2 e)qe/lhs1in e(ka/stw|.
id est,
Iuppiter emetitur opes mortalibus ipse,
Sic visum ut fuerit, cuicumque honove, malove.
Dicuntur a Nausiaca, ad Ulyssem mendicantem: nec illum ob inopiam habet despectui, quae fortunae sit imputanda, non homini, si is modo fuerit alioqui cordatus.
CUm munus indicamus, pretio quidem perpusillum, sed tamen accipienti pro tempore gratissimum, veluti si quis panem porrigat de vita periclitanti, citabimus illud ex eodem libro:
*do/s1i d) o)li/gh te fi/lhte.
id est,
Exiguum munus, gratum tamen.
Idem carmen exstat in c.
QUI dicet aliis studiis alios teneri, et unumquemque suo victitare quaestu, proferet illud ex eodem libro:
*ou) ga\r faih/kessi me/lei i)o\s2 h)de\ fare/trh,
*all) i(stoi\ kai\ e)retma\ new=n, kai\ nh=es2 e)i+/s1ai.
id est,
Nam Phaeacibus haud cordi iacula atque pharetra,
Sed remi, tabulisque ratis compactilis aequis.
Adfine illi: Tractant fabrilia fabri. Pinda. in Pyth. hym. 10. kai\ e(te/rois1in e(te/rwn e)/rws2 e)/knice fre/nas2. id est, Aliis aliarum rerum amor pupugit mentem.
UBI quis moderatur data opera res suas, ad aliorum mediocritatem. Veluti si quis praeceptor tradat auditoribus, non quantum ipse docere posset, sed quantum illi capere possint, conveniet illud ex eodem libro de Nausicaa sic habenis moderante cursum mularum, ut pedissequae, et Ulysses pedibus consequi possent:
*h de\ ma/l) hn(io/xeuen o(/pws2 a(/m) e)poi/ato pecoi\,
*amfi/poloit) o)dus1eu/s2 te, no/w| d) e)pe/ballen i(ma/sqlhn.
id est,
Haec ita lora regens, pedes ut comes iret Ulysses
Tum comiium quoque turba, modo, rationeque certa
Instigat scutica.
CUm admonebimus quempiam, ut omne negotium in nos reiciat ipse securus, nobis rem curae futuram, conveniet illud ex Odyss. H.
*all) i)/qi s1igh=|, toi=on, e)gw\ d) o(do\n h)gemoneu/s1w
id est,
Quin tacitus procede, viae huius ego fuero dux.
CUm negabis esse causam, cur aliquis autdubitet, aut sollicitus sit exempto scrupulo, accommodabitur illud ex eodem libro:
*alki/no) a)/lloti/ toi mele/tw fres1i\n.
id est,
Alcinoe cures aliud.
Item Terentius,
Atqui iam reperi, aliud cura.
VEnter improbus interpellator, non sinit unquam quemqiam oblivisci sui. Id ad aegestatem torqueri poterit, quae mortales ad omnia tum facienda, tum ferenda solet compellere. Sic autem Ulysses in eodem libro:
*ou) ga/r ti stugerh=| e)pi\ gaste/ri kun/teron a)/llo
*epleto h(/t) e)ke/leu s1en e(/o mnh/s1asqai a)na/gkh|,
*kai\ ma/la teiroumen/on kai\ eni\ fres1i\ pe/nqos2 e)/xonta.
id est,
Non est improbior res altera ventre molesto,
Quippe vel invitum meminisse sui iubet, et si
Valde animo crucieris, et angat pectora maeror.
SUspiciosum vulgus, et pleraque malam in partem interpretatur. Homerus in eodem libro:
*du/s1zhloi ga/r t) ei)men\ xqoni\ fdl) a)nqrw/pwn.
id est,
Quippe homines plerique sumus male suspiciosi.
NULLUS hospes retinendus adversum animi sententiam, et invitus. Nemo cogendus, ut cuiusquam utatur beneficio, si nolit. Ad hanc sententiam accommodabitur illud ex eodem libro.
*ei)k) e)qe/lwn te me/nois2, a)e/konta de/s1) ou)/tis2 e)ru/cei.
id est,
Si maneas sponte, invitum nemo retinebit.
Dicitur ad Ulyssem ab Alcinoo Phaeacum tyranno.
QUoties natura dotem aliquam egregiam largitur, eandem aliquo vitio pensat: aut cum quis beneficium suum aliquo vitiat maleficio, quad rabit illud ex Odysseae *q.de Demodoco musico dictum:
*to\n peri\ mou=s1) e)fi/lhs1e, di/dou d) a)gaqo/nte kako/nte.
*ofqalmw=n ga\r a)/mers1e, di/dou d) h(dei=an a)oidhn\.
id est,
Hunc alios ultra dilexit musa, deditque,
Atque boni, atque mali quiddam, nam lumina ademit,
At dedit emulcere suavi pectora cantu.
CUM innuemus omni certaminis genere congressum esse, veluti si quis dicat, in omni disciplina disputatum acriter, convenier illud ex eodem libro:
*pu/c te palais1mos1un/h| te kai\ a(/lmas1in h)/de\ po/dessin.
id est,
Et pugnis pedibusque, et saltibus, atque palaestra.
Item ubi quis ostendit se nullum detractare certamen, sed ad quodvis ingenii experimentum paratum esse, conveniet illud ex eodem libro:
*deu=r) a)/ge peirhqh/tw e)pei/m) e)xolw/s1ate li/hn,
*h pu\c h)e\ pa/lh|, h)\ kai\ pos1i\n ou)/ti megai/rw.
id est,
Huc age, quandoquidem graviter mihi concita mens est,
Qui volet, experiatur, pugnis, sivo palaestra,
Sive pedum cursu malit, nihil ipse recuso.
CUM summis et invictis, vel cum antiquis non est certandum, qui velut extra aleam hominum positi videntur, sed his ultro cedendum: veluti si quis neget sese cum M. Tullio de eloquentia velle conflictari, cum
mediocribus non recusare, usurpabit quod eodem in loco dicitur ab Ulysse:
*andra/s1i de\ prote/rois1in e)rize/men ouk e)qelh/s1w
*ou)/q) h(raklh=i ou)/t) euru/tw| oi)xalih=i.
id est,
Cum maioribus haud subeam certamina, vel cum
Herculea virtute, vel Euryto OEchialensi.
CUM res perperam instituta, male cedit, conveniet illud ex eod. libro:
*ou)k a)reta=| kaka\ e)/rga.
id est,
Haud bene succedunt facta improba.
Dictum est de Martis adulterio deprehenso.
UNicuique sua patria iucundissima, quaecumque contigit. Homerus Odysseae I.
*ws ou)de\n glu/kon h(=s2 patri/dos2 ou)de\ tokh/wn
*gi/gnetai.
id est,
Ut nihil est patria propriis ve parentibus ullis
Dulcius.
QUI dicit tutius esse fuga vincere libidinem, quam contra pugnando, poterit accommodare, quod de Charybde dictum est Odysseae M.
*ou)de/ tis2 e)/st) a)lkh\, fuge/einka/rtis2on a)p) au/th=s2.
id est,
Non est ulla medela, procul fugere optimum ab illa.
NON temere quidvis apud quemvis effutiendum, ac ne familiaribus arcana omnia proferenda sunt, verum alia communicare conveniet cum amicis, aut uxoribus, alia celare. Ad hanc sententiam quadrat illud ex Odysseae *d.
*alla\ to\ men fa=sqai, to\ de/ g) au)= kekrummenon ei)=nai.
id est,
Dicendum est aliud, contra est aliud reticendum.
NIHIL femina pestilentius, hanc sententiam eodem in libro sic effert Homerus:
*ws2 ouk ai)no/teron kai\ ku/nteron a)/llo gunaiko\s2.
id est,
Usque adeo nihil improbius, muliereque peius.
Frequenter apud antiquos poetas male audit mulierum genus.
CUM amico, et benemerito non est suscipiendum certamen, ne quid obscuretur amicitia propter aemulationem, huiusmodi comitem contentionum. Id innuit Homerus in Odysseae *q. cum Ulysses excipit Laodamantem, quod hospes esset:
- *ti*s2 a)\n file/onti ma/xoito.
id est,
Quis namque benigno cum hospite pugnet?
Locum etiam habuerit, ubi dicemus hospitis esse munus cedere iis, apud quos diversatur, etiamsi possit vincere. Nam inibi statim subnectitur huiusmodi sententia:
*afrwn ga\r kei=no/s2 ge kai\ ou)tidano\s2 pe/lei a)nh\r,
*ostis2 ceinodo/nw| e)/rida profe/rhtai a)e/lqw|.
id est,
Vir siquidem vecors est ille, nec ???ntus assis,
Quisquis ad eventum certaminis evocat illum,
Quem penes hospitio fruitur, tectoque iuvatur.
IN vitae rationem, duriusculam quidem, sed tamen ad rectam morum institutionem idoneam, conveniet illud Odysseae I. dictum de Ithaca:
*traxei=) a)ll) a)gaqh\ kourotro/fos.
id est,
Aspera, sed iuvenum nutrix bona.
IN hominem consilio pariter ac viribus excellentem, conveniet illud Odysseae *c.
*oi)os2 e)kei=nos2 e)/hn bouleu/men h)de\ ma/xesqai.
id est,
Is cuiusmodi erat seu pugna consiliove.
CUM dicemus nos vehementer a vitio quopiam abhorrere, illud ex libro eodem usurpare licebit.
*exqro\s2 ga/r moi kei=nos2 o(mou= a)i+/dao pu/lh|s1i.
id est,
Is mihi iuxta invisus, ut atri limina Ditis.
Idem carmen exstat in Iliad. I. sub persona Achillis. Hic ab Ulysse dicitur.
QUI admonebit oportere boni consulere, quidquid a fortuna conceditur, usurpabit illud ex Odysseae *c.
/esqie daimo/nie cei/nwn kai\ te/rpeo toi=sde
*o(=a pa/resti. qeo\s2 de\ to\ men dw/s1ei, to/d) e)a/s1ei.
*ottiken w(=| qumw| e)qe/lei. du/natai ga\r a(/panta.
id est,
Hospes sume cibum, et quorum data copia, laetum his
Pasce animum, nam sors dabit haec, rursum illa negabit
Utcumque est animo lubitum, valet omnia quippe.
His verbis Eumaeus subulcus Ulyssem invitat, ut cibos viles et rusticanos qualescumque essent, boni consuleret. Transferetur ad omnem hominis vitam, quoties admonebimus, ut quemcumque statum sors dederit, in eo laete tranquilleque vivamus. Apud Athenaeum libro 10. refertur hic senarius:
*epi\ toi=s2 parou=s1i to\n bi/on dia/pleke.
id est,
Quae praesto sunt, in hisce vitam nectito.
Isocrates in oratione de pace: ste/rgein toi=s2 parou=s1in, ait plerisque hominibus esse difficilimum: et hinc est, quod bellum malunt, quam pacem.
INSTAR iniuriae fuerit, si quis officium collocet in invitum. In eam sententiam Homerus Odysseae O.
*is1on toi\ kako\n e)sq) o(/s2 t) ouk e)qe/lonta ne/esqai
*cei=non e)potrun/h| kai\ o(/s2 e)ssu/menon kateru/kh|.
*xrh\ cei=non pare/on pare/onta filei=n, e)qe/lonta de\ pe/mpein.
id est,
Iuxta peccat uterque, vel is, cui extruditur hospes
Invitus, vel qui remoratur abire volentem.
Hospes donec adesse volet, tractare benigne
Convenit, emittendus ubi discedere quaeret.
CUM bona quaepiam spes affulget alicunde, perficiendi quia proposuimus, conveniet illud ex eodem libro:
*ws2 a)ra\ oi( ei)po/nti e)pe/ptato decio\s2 o)/rnis2.
id est,
Sic fato felix a dextris advolat ales.
IN eos, qui intoleranda sunt arrogantia, non inscite torquebitur illud ex eodem lib. ab Eumaeo dictum in procos:
*tw=n u(/bris2 te bi/hte s1idh/reon ou)rano\n h(/kei.
id est,
Horum visque animusque ferox, contingit Olympum.
Idem in P. dicitur Ulysse ad Eumaeum.
INfelicissimum incertis vagari sedibus, quemadmodum faciunt semper a)ne/stioi peregreque viventes. Huic adstipulatur eodem libro:
*plagktos1u/nhs2 d) ouk e)/sti kakw/teron a)/llo brotoi=s1in
id est,
Nil miserabilius, quam incerta sede vagari.
Transferri poterit ad eos, qui circumaguntur, quibus libet opinionibus, aut qui subinde mutant amicos, aut institutum vitae.
NON cuivis fit potestas cum regibus colloquendi: aut non omnibus contingit divinarum literarum penetrare mysteria. Ad hunc sensum non invenuste deflectetur illud ex Odysseae *p.
*ou) ga/r pw pa/ntessi qeoi\ fai/nontai enargei=s2.
id est,
Haud cutvis manifesta videntur numina diuûm.
DIVINITUS contingit, ut idem homo nunc magnifiat, nunc despiciatur. Ad id facit illud ex eodem libro:
*rhi/dion de\ qeoi=s1i toi\ ou)rano\n eu)run\ e)/xous1i,
*h men kudhn=ai qnhto\n broto\n, h)\ de\ kakw=s1ai.
id est,
Est proclive deis, amplus quos claudit Olympus,
Reddere vel despectum hominem, aut adtungere honorem.
QUI suadebit, ut mali submoveatur occasio, non absurde citabit illud ex eodem libro.
- *au)to\s2 ga\r e)fe/lketai a)/ndra s1i/dhros2.
id est,
- Quippe viros ferrum illicit ipsum.
Ita divitiae proliciunt ad luxum, consuetudo puellarum ad amorem.
UBI res, quae magno studio celebratur, fuerit aliquo pacto deprehensa, quadrabit illud ex eodem libro.
*htis2 s1fin to/d) e)/eipe qew=n, h)\ ei)/s1io\on au)toi\.
id est,
Sive illis Deus hoc aliquis deprodidit index,
Sive ipsi videre.
QUI dicet haud temere manum immittendam in reges, potentes, aut viros Deo dicatos, adducet illud ex eodem libro:
- *deino\n de\ ge/nos2 bas1ilh/i+on e)sti\n
*ktei/nein.
id est,
- Res dira, ac plena pericli est,
Regale occidisse genus.
AD detestandam seditionem domesticam, et mutuam
contubernalium inter ipsos discordiam, insidiasque, conveniet illud ex eod. lib.
*ou)k o(s1i/h kaka\ r(a/ptein a)llh/lois1in.
id est,
Impia res moliri inter sese mala.
ETIAM hodiernis temporibus vulgo iactatur fabula de caeco mendico, qui iubebat ministro, ut eo se duceret, ubi maxima esset hominum procella, addens sententiam populari ioco celebrem: Ibi quaestum esse, ubi sit hominum frequentia. Homerus item Odysseae r.
*ptwxw| belti/on e)sti kata\ pto/lin, h)e\ kat) a)grou\s2
*dai=ta ptwxeu/ein.
id est,
Mendico praestat populosa per oppida cenam.
Mendicare suam, quam ruri.
CUM quis recusat munus tamquam humilius, parumque sese dignum, applicabit illud ex eodem Odysseae r.
*ou) ga\r e)pi\ staqmoi=s1i me/nein e)/ti thli/kos2 ei)mi/.
id est,
Nam ut maneam in stabulis iam non mea postulat aetas.
Verba sunt Ulyssis ad subulcum.
QUI dicet formidandos divitum, et principum offensas, propterea quod quantumlibet leviter offensi, graviter indignantur, et, ut ait Plautus, Plumbeas iras gerunt, accommodabit illud ex eodem lib.
*xale pai\ de/ t) a)na/ktwn ei)s1i\n o(moklai\.
id est,
Sunt formidandae regum, offensaeque. minaeque.
INDILIGENS poedagogus corrumpit puerum, malus praeceptor vitiat discipulum, rex improbus populum item corrumpit. Ad hanc sententiam facit illud ex eodem libro.
*au)tar mh=la kakoi\ fqei/rous1i nomh=es2.
id est,
At corrumpit oveis pastor malus.
Dicuntur ab Eumaeo subulco ad caprarium:
DE alieno facile largimur, de nostris non item. Hanc sententiam protulit Antinous in eodem libro:
- *epei\ ou)/tis2 e)pi/xes1is2, ou)d) e)lehtu\s2
*allotriwn xari/s1asqai.
id est,
- Nam res largiri alienas
Haud res ulla vetat, neque enim piget.
Seneca epistolarum lib. 2. epist. 16. Non est quod mireris animum meum, adhuc de alieno liberalis sum. Ita Mitio in Adelphis, Aeschino dicenti: Fac, promisi ego illis: Respondet: Promisisti autem? De te largitor puer.
IN hominem tenui cultu, sed egregio tamen corpore, quadrabit illud ex Odysseae s1.
*oi(/hn e)k r(ake/wn o( ge/rwn e)pigwni/da fai/niei.
id est,
Quos profert senior pannis e vilibus armos.
Dictum est de Ulysse certaturo cum Iro. Lucianus in Hercule Gallico, torquet ad senem ingenio, facundiaque praecellentem.
QUI monebit, ne quis insolentius iactet vel fortunae munera, vel
naturae, dotes, ne, quando Nemesis exaudiat, auferatque, non intempestiviter usurpabit illud ex eod libro.
*all) o(/ge s1igh=| dw=ra qew=n e)/xoi o(/tti didoi=en
id est:
Possideat tacitus, si qua adsunt munera diuûm.
In eum, qui simulat oratione benevolentiam, ceterum longe diversa patans in animo, quadrabit illud ex codem libro:
- *qe/lge de\ qumo\n
*meilixi/ois2 e)pe(/essi, no/os2 de\ oi( a)/lla menoi/na.
id est:
-Animum praemollibus isti
Lenibat dictis, at mens diversae parabat
Si quando dices nullum esse recusandum munus, quodcumque offertur, aut adripiendum esse, quoties obtigetit alicuius occasio commoditatis, conveniet illud ex eodem libro.
*ou) ga\r kalo\n a)nhn/asqai do/s1in e)sti\n.
id est:
Donum reicere haud quaquam decet.
In eum, qui per aetatem usumque rerum, iam delectum habere potest fugiendorum atque expetendorum, congruet illud ex eodem libro:
- *dh\ ga\r noe/w kai\ oi=da e(/kasta
*esqla/ te kai\ ta\ xe/reia.
id est:
Iamdudum siquidem, novique et sentio cuncta
Quae bona, quaeque mala.
Ha figura vel hodie nihil vulgatius.
Ubi quis ad rolerantiam praesentium incommodorum, animat sese praeteritorum malorum recordatione, non infestiviter usurpabit illud ex eodem libro.
*te/qlaqi dh\ kradi/h kai\ khn/teron a)/llo po/t) e)/tlhs2.
id est,
Obdures ansme, et quondam graviora tulisti.
Id aemulans Virgil. ait.
O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
Durate, et vosmet rebus servate secundis.
Consimiliter Horatius in Odis:
- O fortes, maioraque passi
Mecum saepe viri.
Qui dicet aliquando dandam veniam, si quid erratum sit per incuriam, neque enim hominis esse, ut semper exactam praestet diligentiam, usurpabit illud illud ex Odysseae t.
*all) ou)ga/r pws2 e)sti\n a)u+/pnou\s2 e)mme/nai ai)e\n
*anqrw/pous2.
id est:
Haud quaquam fieri potis est, ut pervigil usque
Mortalis duret.
Qui negabit omnia contingere homini quae sperarit, animoque conceperit, accommodabit illud ex eodem libro.
*htoi\ men o)/neiroi a)mh/xanoi, a)krito/muqoi
*gi/gnont) ou)de/ tepa/nta telei/etai a)nqrw/pois1i.
id est:
Frivola scilicet exsistunt, et inania quaedam
Somnia, nec quodcumque vides, sic evenit omne.
Atque hoc in loco subiungit pulcherrimum illud de duobus somniorum portis figmentum, quod in sexto Virgil. retulit.
Cum pariter accidit, quod et gaudeamus, et doleamus, quod genus, si cui parentes opulenti vita decesserint, partim excruciatur morte suorum, partim gaudet hereditatis obventu, atque accessione libertatis, conveniet illud ex eodem libro:
*th\n d) a(/ma xa/rma kai\ a)/lgos2 e(/le fre/na.
id est,
Laetitia huic maerorque simul praecordia coepit.
Qui dicet senectam non esse metiendam annis, propterea quod ii, qui se multis laboribus, curisque discruciant, ante diem consenescunt, usurpabit illud ex eodem libro:
*ai)=ya ga\r en kako/thti brotoi\ kataghra/s1koussi.
id est,
Quippe repente homines curisque malisque senescunt.
Qui monebit dandam operam, ut apud posteros honestae vitae memoriam relinquamus, quae perpetuo vivat, nam hanc vitam angustis circumscriptam esse terminis, accommodabit illud ex eodem libro:
*anqrwpoi de\ minunqa/dioi tele/qous1i.
id est,
Ast hominis brevibus spatiis constringitur aevum.
In eum, qui falsum perinde quasi verum sit, narret, quadrabit illud ex eodem libro:
*is1ke yeu/dea polla\ le/gwn e)tu/mois1in o(/moia.
id est,
Plurima narrabat figmenta simillima veris.
Dictum de Ulysse. Notatur et apud Platonem quod Homerus Ulyssem induxerit mendacem, Achillem contra veracem.
In eum, qui suo laeditur invento, quadrabit illud ex Odysseae f.
*oi t) au)tw=| proo/ tw| kako\n eu(/reto oi)nobarei/wn.
id est,
Qui sibi perniciem, vel primum repperit ipse
Vino victus.
Dictum est de Eurytione, qui primus invenit usum vini, peremptus a Lapithis.
In eum qui celat arcanum sibi commissum, neque cuiquam effutit, quadrabit illud in Odysseae f.
*th=| d) a)/pteros2 e)/pleto mu=qos.
id est,
- Huic pennis dicta carebant.
Hoc est, haud longius avolabant:
Victo non insultandum, nec in mortuum ultra congerenda convicia. Huic suffragatur Homerus in eodem libro:
*ou)k o(s1i/h ktame/nois1in e)p) a)ndra/s1in eu)xeta/asqai.
id est,
Haud fas est super occisis iactare teipsum.
Ulysses ita, de procis exstinctis.
Primum domus ornamentum est, ut luceat focus, proinde qui in aedes immigrant novas, aut in diversorium ingrediuntur, ante omnia iubent ignem incendi. Quod ex Homeri x. sumptum videtur, apud quem Ulysses:
*pu=r nun= moi\ proo/tiston eni\ mega/rois1i gene/sqw.
id est,
Nunc ante omnia mi lucescat in aedibus ignis.
Item illud celebratum:
*ai)qome/nou de\ puro\s2 gerarw/teros2 oi=kos2 i)de/sqai
id est,
Silicet accenso domus est ornatior igni.
Quo quidem versiculo videtur impendio delectatus Plutarchus, adeo subinde usurpat, et in varios detorquet usus: in commentario De virtute et vitio, refert ad opes, potentiam, gloriam, quae tum fiunt iucundiora, si adsit animus a molestia liber. Rursum in libello, quem Amatorium inscripsit, detorquet ad amantis animum longe splendidiorem, si calor amoris eum inflammarit.
In eos, qui suo merito pereunt, conveniet illud ex eodem libro:
*tou/s1de de\ moi=r) e)da/masse qew=n, kai\ xe/tlia e)/rga.
id est,
Hos fatum et malefacta, neci exitioque dederunt.
Dictum de procis.
De senibus quidem, attamen ob rerum peritiam non inidoneis ad negotium aliquod conficiendum, apte dicetur illud ex eodem libro:
*kai\ polioi/ per e)o/ntes2 a)nagkai=oi polemistai/.
id est,
Aetas cana quidem, sed non inidonea bello.
Refert Plutarchus in commentario de fortuna Alexandri, si modo is liber illius est, cum in convivio propositum esset, quinam inter versus Homericos maxime probandus videretur, aliis alios praeferentibus, Alexander huic carmini palmam tribuit, quod exstat Iliados g.
*amfo/teron, bas1ileu/s2 t) a)gaqo\s2 kratero/s2 t) ai)xmhth\s2.
id est,
Dux bonus ac miles praepollens viribus idem.
Nam hoc et Agamemnonis laudem expressit, et Alexandri virtutem est vaticinatus. Quamquam nostra quidem sententia, non magnum habet momentum in principe corporis robur, plurimum autem consilium et prudentia. Proinde graviter Timotheus, cum rhetores Charetem quendam efferrent laudibus, iuvenem corporis viribus insignem censerentque eiusmodi belli ducem Atheniensibus esse quaerendum, Haudquaquam, inquit. Nam istiusmodi quidem optarim, qui culcitras et stragulas sit exercitui deportaturus, at ducem velim, qui a fronte pariter, atque a tergo sit oculatus, et quem a perpendendo quid utile factum sit, nulla impediat a nimi perturbatio.
*ai)=ga th\n ou)rani/an e)pite/llous1an e)qea/s1anto, id est, Capram caelestem exorientem aspexerunt. Hoc dici solitum in eos, quibus omnia feliciter, eque animi sententia succederent: propterea quod antiquitus opinione vulgi comprobatum est, qui capram illam Iovis altticem, et ob id in siderum relatam numerum conspexissent, quidquid votis conciperent, cius compotes futuros. Qua de re latius dictum est in adagio a)malqei/as2 ke/ras2. Hoc autem exstat in Plutarchi collectaneis. Idem in libello de poetis audiendis: eu)dai/mwn polu/agros2 ou)ra/nion a)=ga ploutofo/ron tre/fwn, id est, Felix
multorum agrorum possessor, caelestem capram opum largitricem alens. Quamquam apud Athenaeum libr. 9. Antiphanes, opinamur, commemorat capram caelestem inter animantia apta mensis: tra/gos2 u(liba/tas2, ai)/c ou)rani/a, kri/os tomi/as2, id est, Hircus silvester, capra caelestis, aries castratus.
*ai)/c ei)s2 th\n e(orth\n, id est, Capra ad festum. Dici solitum, ubi quis in tempore ad negotium aliquod accederet. Aut ubi quis commode in suam perniciem offert sese. Nam in festis maxime Bacchi, capram immolabant. Refertur in iisdem commentariolis.
*ta/x) ei)s1o/meqa ma/ntewn u(pe/rteron.
id est,
Mox melius ipso vaete rem cognorimus.
Ad eum modum dicebant, qui rem non coniecturis divinabant, sed experimento deprehendere tentarent. Nihil enim epxerimento certius. In iisdem exstat Plutarchi collectaneis. Sumptum autem ex Sophoclis Antigona. At Titus Livius belli Punici secundi, libro secundo, eventum appellat stultorum magistrum.
*ba/mma kuzikhno\n, id est, Tinctura Cyzicena. Dedecus non eluendum appellabatur apud Atticos. Dicebaturque in eos, qui metu quippiam indecore facerent. Nam Cyziceni duobus nominibus notati sunt, timiditatis, et molliciei. Recensetur in iisdem collectaneis. Meminit et Hesychius, addens Cyzicenos ob molliciem notatos, quod lones essent. Eadem fere Aristophanis interptes. Stephanus addit eos fuisse graves Tyrrhenorum praedationibus. Exstat apud Aristophanem in Pace:
*an de/pou de/h| ma/xesq) e)/xonta th\n foiniki/da,
*thnikau=t) au)to\s2 be/baptas2 ba/mma kuzikhniko\n.
id est,
Sicubi pugnare oportet, atque ferre palmulam,
Ipsum eum tinctura tingit mox tbi Cyzicenica.
Solent autem tincturae insignes a locis habere cognomen. Nec enim ubivis quiliber color tingitur feliciter. Sumili modo dictum est e)mba/mma s1urakou/s1ion, et ba/mma s1ardaniko\n. Id paroemia detorsit ad mores hominum. Est enim aestimatio rumorque consequens hominum vitam, velut tinctura quaedam. Unde carbone notari dicuntur qui damnantur. Et notum est illud Ennianum apud Aulum Gellium: Quae tincta malis, aut quae bona dicto. Aristophanis interpres indicat Lacedaemonios puniceis tunicis uti solitos, ne ab hoste sentirentur vulnerati, ob coloris similitudinem. At ignavi mollesque pallescunt. Addemus, quod est apud Herodotum libro quarto. Cum Aethiopum rex conspexisset a Rege Persarum missam vestem purpuream, rogavit tincturae rationem. Eam cum ab Ichthyophagis didicisset: dolerou\s2 me\n a)nqrw/pous2 e)/fh ei)=nai, dolera\ de\ au)te/wn ta\ i(/mata, id est, Non solum ait homines esse subdolos, sed et vestes illorum esse dolosas.
*boukolh/s1eis2. id est, Bubulcus eris. Hoc velut aenigmate significabant exilium. Siquide qui per ostracismum
eiciebantur, in Argivam exulatum ibant. Ac illic bos erat aeneus insigni magnitudine. Refertur in Plutarchi collectaneis. Hesychius testatur exstitisse in Phasinate Menandri.
*embaro/s ei)mi, id est, Embarus sum. Dictum est olim die insano, deliroque. Referunt autem adagionem ad huiusmodi fabulam: Olim Piraeus insula fuit, id quod ipsum etiam vocabulum adhuc indicat, peera\n enim transmittere est: in ea, cum Munychus principatum obtineret, templum instituit Dianae, cui cognomen additum Munychiae. Dein cum ursus Dianae sacer quidam ibi repertus, et ab Atheniensibus interfectus esset, fames ingruit: itum est ad oraculum, quaesitumque malo remedium. Respondit Deus, ita demum finem mali futurum, si quis filiam immolasset numini. Unus autem repertus est Embarus, usqueadeo demens, qui polliceretur se filiam immolaturum, ea lege, ut sacerdorium in posteros suos traduceretur. Itaque puellam sollemni ritu ornatam sacrificavit. Fit et huius mentio in Plutarchi collectaneis.
*kolofwni/a yh=fos, id est, Colophonium suffragium. Usurpatur in epistola quapiam Platonis ad Dionysium. Adagium est verbis magis, quam re diversum ab illo, quod in secunda retulimus Chiliade: th\n kolofw=na e)pe/qhken, id est, Colophonem addidit. Adagionis originem explicant in hunc modum: Cum olim Colophonii domesticis seditionibus tumultuarentur inter sese, evenit, ut aliquot ex illis mutatis sedibus, ad Symrnaeos demigrarent. Dein accidit, ut cum bellum gererent Smyrnaei, ac saepenumero victi discessissent, tandem adhibitis Colophoviis, quos in civitatem receperant, exstiterint superiores. Unde institutum est, ut quemadmodum Smyrnaei non vicerant in bello, nisi Colophoniorum accessione, ita nec in suffragiis vincerent, nisi illorum calculum adiungerent. Proinde cum Ionii duodecim civitatibus imperarent, quarum una Smyrna, in publicis consiliis, si quando Smyrnensium aequales fuissent calculi, pars ea vincebat, cui subscripsissent Colophonii illi, quorum opera vicerant in praelio. Nec abhorrent ab his, quae refert Iabenus scriptor Graecus. Duodecim Ioniae civitates convenire solitas: id concilium Panionium dicebatur: in quo si forte caculis hinc atque hinc paribus nihil decerni poterat, accersebantur Colophonii, qui victoriam adferebant utricumque parti fuissent suffragati. Itaque proverbium quadrabit, cum significabimus iudicium, aut suffragium alicuius plurimum in re quapiam valere. Huius adagii nobis facta est mentio.
*emoi mie/lh/s1ei tau=ta kai\ leukai=s2 ko/rais2.
id est,
Curae ista mihi erunt, ac puellis candidis.
Senarius ex oraculo ductus in popularem sermonem. Cum Brennus Gallicis copiis ingrueret in Delphos, Delphi consuluerunt oraculum, quid opus esset facto, Responsum est, hoc quod modo retulimus carmine. Paulo post visus Apollo cum duabus puellis Pallade ac Diana. Nam et his fana sunt apud Delphos. Convenit uti, si quando significabimus nihil
esse periculi, negotium iis curae fucurum, ad quos pertinet. Refertur in Plutarchi collectaneis. Ciccro vertit Graecum carmen De divinatione primo:
Ego providebo rem istam, et albae virgines.
*eorth\ polla\ s2 e)/xous1a, id est, Festum multas habens, subaudiendum molestias, aut occupationes. Dictum in eos, qui magnas componerent sarcinas, aliquo profecturi. Venustius erit, si deflectatur ad quosdam, qui nihil agunt, quamvis exiguum, nisi magno molimine, longa cunctatione, miro appatatu, ita ut saepenumero tum se, tum reliquos omnes defatigarint apparando, priusquam quidquam incipiant. Natum ab iis, qui festa solent adire. Nam iis mos, multam suppellectilem una secum convehere, vasa, vestes, sacra, panes, atque id genus alia multa, ne quid deesset, ad solemuitatem pertinens. Exstat in iisdem collectaneis.
*ma/taia ta)/lla para\ kro/twna ta)/sea,
id est:
Sunt reliqua prae Crotone frivola oppida.
Theo criti interptes meminit huius proverbii. Licebit accommodare ad rem, aut hominem usque adeo praecellentem, ut reliqui cum hoc collati, nihil esse videantur. Natum fortassis est a pugilum Crotoniatarum excellentia, quorum erat Milo, de quo dictum est alias, nempe in proverbio: Crotone salubrius.
Sunt quibus proverbiali figura dictum videatur illud apud Theocritum in Piscatoribus.
*kai\ ga\r e)n u(/pnois2
*pa=s1a ku/wn a)/rtws2 manteu/etai, lxqu/a xh)gw\n,
id est,
- Siquidem omnis
Panes in somnis canis artolatur, at ipse
Pisces.
Sensus est unicuique ea per somnum occurrere, quae impense desiderat, quibusque magnopere deditus est. Aristoteles non solum homini, verumetiam ceteris animantibus somnia tribuit, etiam si id in canibus evidentissimum: quippe quos audimus saepenumero dormientes venationem somniare, quae res haud difficile deprehenditur ex ratione latratus, quem edunt sopiti. Proinde nobis rectius quadraturum videtur, si pro a)/ptws2 legatur a)grw=s2, aut a)/gras2, id est, agros, aut venationes. Verum hoc tantum eruditis pensitandum proponimus, super hoc pronuntiaturis, ubi codicem emendatiorem erunt nacti. Nobis adhuc non contigit. Ex somniis autem qui ariolentur eventura, ne nostris quidem temporibus desunt, quamquam non probat Aristoteles.
*adeis2 e)/xwn, id est, Canis, pro eo quia est, nugaris, ineptis, frustra loqueris. Est autem Atticae linguae figura, sicuti pai/zeis2 e)/xwn, id est, Ludis sive io caris. Etenim qui canunt non agunt rem seriam, sed tantum, ut aures deliniant voluptate mox peritura.
*ai)qi/oy ou) leukai/netai, id est, Aethiops non candescit. Dae iis dici solitum, qui numquam mutaturi sunt ingenium.
Quidquid enim nativum, id haud facile mutatur. Fertur Aesopicus apologus de quodam, qui empto Aethiopi, cum eum colorem arbitraretur non nativum esse, sed domini superioris accidisse neglectu, assidua lotura faciem divexavit, ita ut morbum etiam adiungeret, colore nihilo quam antea fuerat, meliore. Fertur et epigramma Luciani nomine:
*eis2 ti ma/th ni/pteis2 de/mas2 i)ndiko\n, is1xeo te/xnhs2.
*ou) dun)as1ai donfero\n nu/k ta kaqhlia/s1ai.
id est,
Auluis Aethiopem frustra, quin desinis artem?
Haud umquam efficies, nox sit ut atra, dies.
*annas2 kri/banon, id est, Annas clibanum, subaudi reperit. Haud nos fugit, hoc alio loco relatum a nobis, verum quoniam toties alia nobis occurrit specie in proverbiorum collectaneis, libuit admonere, trifariam esse scripturam. Alibi legitur, et quidem plerisque in locis, anqrwpos2 kri/banon, id est, Homo clibanum Quam equidem lectionem arbitramur esse depravatam, Nec obscurum, unde deptavandi occasio, iis qui Graecas literas norunt. Alibi invenitur, a)/nnos2 ut vir fuisse videatur. In quibusdam est scriptum, a)/nnas2 ut mulieris, aut certe barbaricum sit vocabulum. Clibanum autem accipimus, non hunc vulgatum (quid enim hoc ad mirandum, ant novum?) sed testaceum illum, qui incluso spane, ponitur in clibanis vulgaribus, in quibus panis, aut etiam pisces, aut carnes paulatim lento vapore decoquuntur.
*arxi/loxon patei=s2, id est, Archilochum teris, seu calcas, de maledico dicebatur. patei=n autem dictum est, vel quod maledicus assiduus videatur in evoluendis huius poetae carminibus, vel quod huius vestigiis ingreditur. De Archilocho testatur et Horatius:
Archilochum proprio rabies armavit lambo.
Equidem suspicamur hoc idem esse cum illo, quod alibi posuimus: a)rxilo/xou= patri\s2, id est, Archilochi patria, depravara voce, patei=s2 in patri\s2.
*gu/hs2 ouk e)/nes2in au)tw=|, id est, Gyes non inest illi. Dici consuevit de quopiam ad rem aliquam parum utili. Sumpta est metaphora ab aratro, cuius pars est gu/hs2, eam nonnulli putant esse, quam Latini dentale vocant. Ea quoniam praecipua videtur, si absit, nihil confici potest aratro. In hunc sensum usurpavit Hesiodus pri/nou de\ gu/hs2. Ceterum Homerus pro iugere posuit. agrum penthkonto/guon appellans, id est centum iugerum.
*giga/ntwn a)po/noia, id est, Gigantum amentia. Dicebatur, ubi quis viribus suis fretus, temere, nulloque consilio res non tentandas moliretur. Tractum a notissima gigantum fabula. Proverbium admonet, inauspicato cedere, quaecumque citra consilium, adversus deos, adversus pietatem, adversus ius et aequum, per vim instituuntur. Horatius in Odis:
Vis consilii expers, mole ruit suae,
Vim temperatam dii quoque provehunt
In maius.
Homerus item Iliad. y. elegantissima sententia demonstrat, in omni negotio nimio plus habere momenti rationem, consiliumque quam corporis vires.
*mh/ptoi druto/mos2 me/g) a/mei/nwn h)e\ bi/hfi,
*mh/ti d) au)=te kuberih/ths2 e)ni\ oi)/nope po/ntw|
*nh=a qohn\ i)qun/ei e)rexqome/nhn a)ne/mois1i,
*mh/ti d) h(ni/oxos2 perigi/netai hn)io/xoio.
id est,
Consilio sane multo, quam robore praestat,
Hirsutam quicumque parat succidere silvam.
Consiliorursum nauclerus in aequore nigro
Dirigit undivagam navim raptantibus austris.
Consilio auriga aurigam vincitque praeitque.
Aristoteles lib. de Rhetor. 2. citat hunc versum trochaicum tacito auctoris nomine:
*qnata\ xrh\ to\n qnato\n, ouk a)qa/nata to\n qnato\n fronei=n.
id est,
Non decet mortalis ut qui est, curet immertalia:
Sed magis mortalis ut qui est, cogitet mortalia.
*en pori\ be/bhkas2, id est, Per ignem incedis, id est, versaris in periculoso negotio. Est apud Aristophanem in Lysistrata,
*ka)n me\ xrh\ dia\ tou= puro\s2
*qe(lw badi/zein.
id est,
Velim et per ignem inceaere, si suerit opus.
Horatius in Odis:
Periculo saeplenum opus alea
Tractas et inceais per ignes
Suppositos cineri doloso.
Tradunt etiam in eum quadrare, cui celeriter absolvendum est negotium. Qui per ignem incedit, minus laeditur, si suspensis pedibus properet. Confine quod ille dixit apud Senecam Declamator, Per spinas ingredior.
*esqlo)s2 e)w\n a)/llou krei/ttonos a)nte/tuxen.
id est,
Forti alius potior contigit, ac melier.
Dici solitum, ubi quis nimium fretus suis viribus, aliquando nanciscitur, a quo vincatur. Sumptum putant ab Hyllo Herculis filio, et Euchemo Aegeate. Ita Zenodotus. Suidas huiusmodi verba recenset, tacito auctoris nomine: e)/sti men ga\r o(/te kai\ tauto/maton a)nte/prace tai=s2 e)pibolai=s2 tw= a)gaqw=n a)ndrw=n. e)/st de\ o(/te pa/lin kata th\n paroimi+/an, *esqlo\s2 e)w\n a)/llou krei/ttonos a)nte/tuxen. id est, Fit nonnumquam, ut iuxta proverbium, ita per se res bonorum virorum conatibus obsistat. Fit rursus interdum:
Forti ut contingat fortior, ac melior.
Sententia potest videri ducta ex Iliados x. ubi Hector incidit in Achillem:
*pro/sqe men e)sqlo\s2 e)/feuge, di/wke de/min meg) a)mei/nws.
id est,
Fugit qui prius acer erat, cui iam acrior instat.
*mani/a g) ou) pa=s1in o(moi/a.
id est,
- Haud est eadem vesania cunctis.
Hemistichium heroicum, sicut et illud superius, exstat in eisdem collectaneis. Sensus est, nullum esse mortalem, qui non in aliqua re desipiat. Quamquam alius alio morbo laboret, hic avaritiae, ille libidinis: hic ambitionis, ille invidiae. Quod coprore de nonstrat Stoicus Damasippus apud Horatium in Sermonibus. Et in hac hominis calamitate mira
ludit varietate natura. Inter hos, qui mente lapsi sunt, alii sibi videntur cornibus taurinis, alii naso praelongo, alii vasa fictilia, non nulli se credunt esse mortuos, alii sibi videntur esse principes, alii doctissimi Philosophi. Argivus ille solus plaudebat in theatro, credens se miros audire tragoedos. Athenaeus libro 12. refert de quodam Atheniensi, qui persuasum habebat omnes naves, quae appellerent in Pireum, esse suas, easque recensebat, dimittebat, ac deducebat, et appellentes tanto gaudio excipiebat, ac si omnium rerum, quas vehebant, esse dominus: atsi quid perisset, non amplius quaerebat: si incolumes pervenissent, gaudebat, multa interim cum voluptate vitam agens, donec frater eius Crito e Sicilia advectus, tradidit illum medico, cuius opera liberatus est insania. Ceterum ad se reversus dicere solet, se numquam vixisse iucundius.
*idros e\n tw| pi/qw|, id est, Hydrus in dolio. Proverbium hoc nondum apud ullum veterum auctorum reperimus, neque Graecum, neque Latinum, et haud scimus, an de vulgo sumptum sit, neque enim libet credere virum eloquentem, et in literis non postremi nominis ex sese commentum esse. Nam refertur ab Antonio Sabellico in epistola quadam familiari. Addit et fabulam proverbii parentem, huiusmodi: Rusticus quidam cum sensisset minui vinum in dolio conditum, admiratus quid esset rei, circum spicere coepit, num qua rima extillaret liquor, ubi nihil eiusmodi comperisset, pergit vicinos in suspicionem apud sese vocare, ne sese abseute vas relinerent, vinumque potitarent. Obsignat itaque diligenter dolium ad opus exiturus. At reversus signis illaesis, vinum nihilominus imminui videt. Tum vero fortunam agricolarum deplorare, quibus non in vite solum, verumetiam in doliis calamitas praesto esset. Ad extremum exhausto dolio hydrus in imo repertus est vini potor. Ea res in vulgi iocum abiit. Admonet Plinius libro 10. capite 72. serpentes quamquam exiguo indigeant potu, tamen vinum, cum est occasio, praecipue appetere. Iuvenalis dem muliere vinosa Sat. 6.
- Tamquam alia in dolia longus
Deciderii serpens bibit et vomit.
Adagium ipsum haudquaquam inelegans, nec aspernandum. Quod si quem nihil movet recens auctor, licebit usurpare, cum quis occulta calamitate premitur, causa atque auctore non exstante. Aut cum diuturni mali tandem auctor deprehenditur. Porro serpentem, quem Graeci vocant hydron, Latini natricem vocant, quod in aquis degat. Ex ulcere huius morsu facto defluit copiosus humor aquosus, et grave olens. Ita Dioscorides lib. 6. Plinius lib. 6. ca. 23. tradit apud insulas quasdam ante Persidem, hydros marinos vicenum cubitorum terruisse classem.
*ek massali/as2 h(/keis2, id est, E Massilia venisti. Suidas ait dici solitum de iis, qui cultu parum viris decoro uterentur. Quod Massilienses luxu perditi, muliebrem ferme in modum ornarentur, comis unguento delibutis, capillisque religatis. Huic affine quia refert Athen. Dipnosophistarum li. 12. pleu/s1eias2 ei)s2 massalian, cuius nos alibi mentionem fecimus in
proverbio. Naviges Massiliam, et quid super hoc sentiremus, explicuimus.
AThenaeus lib. Dipnosophistarum 8. proverbio iactatum scribit apud priscos, tibicinibus nihil esse mentis, lo/gos2 ga\r palaios2, w(s2 o(/ti
*andri\ men au)lhth=ri qeoi\ no/on ouk e)ne/fus1an,
*all) a(/ma tw\ fus1a=n x) w( no/os e)kpe/tatai.
id est,
Dictum enim est pervetustum, quod
Dii tibicinibus numquam mentem inseruere
Sed simul ac flarint, avolat ilico mens.
De hoc hominum genere plura diximus in proverbio. Tibicinis vitam vivis.
ET elegans cum primis, et multorum literis celebratum adagium est, gluku\s2 a)pei/rw| po/lemos2: id est, Dulce bellum inexperto. Id ita reddit Vegetius libro de re militari 3. cap. 14. Nec confidas satis, si tyro proelium cupit, inexpertis enim dulcis est pugna. Citatur ex Pindaro gluku\ de\ po/lemos2 a)pei/rois1in, e)mpei/rwn de/tis2 tarbei= pros1i/onta/ nin kard i/a| perissw=s2, id est, Dulce bellum inexpertis, ast expertus quispiam horret, si accesserit cordi supra modum. Sunt quaedam in rebus mortalium, quae quantum habeant discriminis ac malorum, non intelligas, nisi facto periculo.
Dulcis inexpertis cultura potentis amici
Expertus metuit.
Bella res et splendida videtur, inter aulicos obambulare proceres, in regiis versari negotiis, at senes, quibus usu penitus cognita res est, ab ea felicitate libenter abstinent. Suave videtur, amare puellas, sed iis, qui nondum senserunt, quantum amori insit amari. Ad eundem item modum accommodari poterit, ad quoduis negotium multo cum periculo, multisque coniunctum malis, quod nemo velit capessere, nisi iuvenis, et rerum imperitus. Siquidem Aristoteles in Rhetoricis hanc adfert causam, cur iuventa sit audacior, contra senecta timidior, quod illis imperitia rerum confidentiam pariat, his multorum experientia malorum timiditatem, et cunctationem. Quod si quidquam est inrebus mortalium, quod cunctanter aggredi conveniat, certe bellum est.
*argei/ous2 o(ra=|s2, id est, Argivos vides, id est, stupentibus et attonitis oculis. Sumptum opinamur ab Oreste, furiis agitato. Hesychius nonnihil lucis aperit, admonens eos, qui inter helotes essent alicuius auctoritatis, ac splendidi, solitos appellari. Argivos, sunt enim helotes in Peloponneso, et Peloponnesi primaria civitas est Argos. Ambitionis igitur erat, quod Argivi quam helotes appellari maluerint. Non ignoramus apud Lacedaemonios helotas vocari servos, quod ex gente subacta servos sibi constituerint. Et fortassis ex his, quibus heri magis fidebant, Argivi dici maluerunt, quam helores. Similem affectum et hodie deprehendas in quibusdam, qui nati in obscurissimo pago, praeclare cuiuspiam urbis cognomen adsciscunt. Aristophanes in Pluto maniko\n ble/pein dixit eodem sensu. Refertur a Suida proverbii nomine.
*argei=oi fw=res2, id est, Argivi fures. De palam improbis. Nam Argivi
furacitatis infamia laborabant antiquitus. Exstat et hoc apud Suidam. Videtur autem adlusum ad vocem ipsam. Argos enim Graecis significat ignavum et otiosum. Tales vero solent ali furtis. Latini vulgo, ficto, sicuti videtur, per iocum vocabulo Laverniones appellant, homines furaces, quod fures sub tutela Lavernae deae essent: in cuius luco obscuro atque abdito, soliti sunt furto sublata praedamque defodere. Auctor Festus.
*arhs2 tu/rannos, id est, Mars rex. Suidas interpretatur congruere in principem, qui vi, non legibus Rem publicam tractat. Zenodotus ortum putata Timotheo Atheniensium Imp. qui multa felicissime gessit adversus Persas et Asianos, et sub cuius ductu florebat Attica. Unde dictum est Mars rex. Hesychius proverbium recenset tantum. Indicat Suidas aliquando Graecis a)/rh dici ferrum ipsum. Itaque potest hic esse sensus proverbii: ferr um rex, quoties res vi geritur.
*attaga=s2. Suidas indicat hoc cognominis, proverbiali ioco dici solere in servos stigmaticos, quod haec avis plumas habeat, variis colorum notis distinctas. Aristoph. in Auibus:
*ei) de\ trugxa/nei ti\s2 u(mw=n drape/ths2 e)tigme/nos
*attaga= ou(=tos2 par) h(mi=n poiki/los keklh/s1etai.
id est,
Si quis e vobis erit fugitivus atque ustus notis.
Attagen is sane apud nos varius appellabitur.
Quamobrem eam avem ibidem appellat pteropoi/kilon. Ad eundem modum taw\s2, id est, pavones appellant Graeci nitidius cultos, et versicoloribus amictos. Ceterum de Attagena plura dicemus in proverbio: Attagenis novilunium.
*tene/dios a)/nqrwpos2, id est, Tenedius homo. Plutarchus in adagionum collectaneis, ait dici solitum de homine tetrico, formidabilique aspectu. Originem, sicuti plerumque alias, varie tradunt. Suidas ait regem quempiam Tenedi fuisse, cui nomen tenes, qui legem tulerit, atque induxerit morem, ut a tergo iudicis, adstaret quispiam securim tenens, vi delicet in hoc paratus, ut qui perperam quidin iudicio dixisset, opinamur mendacium aut falsum testimonium, eum protinus securi feriret. Hoc interpretamenti ferme convenit cum eo, quod ante commemoravimus in adagio: Tenedia securis. Alii tradunt in hunc modum, haud tamen cum his pugnantia. Cycnus Neptuni filius, pater Hemitheae et Tenae, novercam liberis suis induxit. Evenit autem ut Tenes apud patrem insimularetur a noverca, quod sese de stupro interpellasset, id cum ille verum esse crederet, iuvenem in capsam inclusit, unaque Hemitheam sororem, quod fraterni fati comes esse desideraret, simulque in mare praecipitavit. Id scrinium delatum est Leucophrynem, cui postea Tenedo commutatum vocabulum, videlicet a Tene Cycni filio. Qui progressu temporis nactus imperium eius loci, quod modo diximus exemplum induxit, ut in tribunalibus adsisteret, qui securim in caput accusantis vibratam sustineret. Quod si quis fuisset calumniae convictus, eum protinus vivum securi dissecaret. Id spectaculi quoniam formidabile videbatur, in proverbium abiit: ut Tenedius homo diceretur, qui minaci trucique esset
aspectu. Pausanias in Phocis variat nonnihil in narratione, qua de re nobis dictum est alio loco in proverbio; Tenedia secutis. M. Tullius lib. 2. epist. ad Q. fratrem. Tenediorum igitur libertas Tenedia securi praecisa est, cum eos praeter me et Bibulum, et Calidium et Favonium, nemo defenderit. Sentit libertatem rigide, et in totum negatam.
*tene/dios2 s1unh/goros2, id est, Tenedius advocatus. Eodem e fonte profectum est, et hoc dici solitum de eo, qui compendio causam expedit, litisque nodum ocius dissecat. Ductum a Tenedia securi, de qua prius dictum est, Suidas ait apud Tenedios duas secures suspensas ostendi. Aristoteles apud eundem, illud addit, praeter ea, quae recensuimus, in Asserina, is est locus quispiam in Tenedo, fluviolum esse, in quo cancrorum testis, navigiorum utantur vice. Eas ita dissecant, ut securis speciem prae se ferant. Proverbii meminit et Stephanus in locorum catalogo, addens dici solitum de advocato rigido duroque, quod illic non esset tutum quidvis garrire in iudicio.
*egkew=tis2 h(me/ra. Plutarchus in collectaneis. si modo verax est titulus, tradit hoc dici solitu de his, qui convivium agunt, aut exhibent. Idque hinc manasse, quod olim apud Ceos mos fuerit, ut qui magistratum inirent, epulum exhiberent populo. Quod si quando plures fuissent magistratus, dies inter sese distribuebant. Itaque cum sibi occurrerent, rogabant ti/s2 h(me/ra, id est, Quis dies? Ea vox in vulgi iocum cessit. Videtur autem vox e)gkew=tis2, data opera ridicule conflata ex his verbis, en kei/w|, id est, in Ceo quis, subaudi dies.
*o perifo/rhtos2 a)rte/mwn, id est, Versatilis Artemon. Exstat in iisdem collectaneis. Aiunt dici solitum de his, quorum gratia vehementer decertetur. Nam Artemonem adolescentem fuisse quempiam certatim adamatum a mulieribus ob insignem formam, quem suspicamur ob id dictum periforh/tou, vel quod circumferretur in ore omnium versans, vel quod passim obambularet, velut ostentans sese. Alii malunt Artemonem machinarium fuisse fabrum, in arte praecellentem, temporibus ferme Periclis. Qui cum claudus esset, passim suas machinas circumferebat. Athenaeus in duodecimo Dipnosophistarum libro referens hoc proverbium citat Auctorem Chamaeleontem Ponticum, qui testatur Artemoni periforh/tou, cognomen additum, quod praedeliciis in lecto circumferretur, sive quod is postea coeperit voluptuariam ac mollem agere vitam, cum antea pauper fuisset. Ex Anacreonte citat haec de eodem: *yilo\n men e)/xwn peri\ pleurh=|s1 boo\w2 neo/plouton ei)/lhma kakh=s2 a)spi/dos2, a)rtopo/lois1i kai\ e)qelopo/rnois1in o(mile/wn ki/bdhlon euri/s1kwn bi/on, polla\ pera=n men e)n douri\ tiqei\s2 au)xe/na, polla\ de\ e)n troxw|, polla\ de\ ko/mhn pw/gwna/t) e)ktetilme/nos , id est, Tenuaem quidem habens circum latera bovis recentem amictum mali clypei, cum panum cauponib. et prostibulis consuetudinem agens, insinceram inveniens vitam: saepe ut superet, in hasta ponena cervicem, saepe rursum in rota, saepe vero coma barbaque revulsus. Quibus ex verbis apparet dictum in
hominem sui dissimilem, ac moribus in aequalibus praeditum, qualem perhibent fuisse Alcibiadem, qui, ut refert Satyrus, apud Iones deliciabatur, ut illos quoque vinceret, apud Thebanos exercitamentis corporis erat quovis Boeoto Boeotior: apud Thessalos rei equestris studio superabat ipsos: apud Lacedaemonios temperans ac patiens, magis ipsis Lacedaemonibus: in Thracia Thraces superabat vinolentia. Id et cum laude fieri potest. Ceterum peri/trimma probrose dicitur, qui se per omne rerum genus voluit. Indicat Pollux libro 6. Plutarchus indicat, fuisse claudum quempiam, qui vehiculo circumferretur, cum alioqui meticulosus esset ac plerumque desideret domi duobus famulis scutum aereum supra caput sustinentibus, ne quid ex alto decideret in caput. Quod si quando cogebatur exire vehiculo utebatur, sed humili, metu ruinae. Huiusmodi quaedam refert Plutarchus in vita Periclis. Proinde dictum videtur in molles, ac meticulosos. Quin et Plinius lib. 34. cap. 8. inter Polycleti opera meminit Artemonis, qui dictus sit perifo/rhtos2. Adlusum autem est ad Artemonem nauticum, quo vela circumferuntur, et onera tolluntur e navibus. Nam hodie nautae ad utrumque utuntur antenna. Nam Artemon Graece propprie est machina tolledis oneribus apta, quam Latini, ni fallimur, trocleam appellant. Et sic composita est, ut facile circumvoluatur.
*plaki/adai kai\ ste/laion, id est, Placiadae etiam stelaeum. Plutarchus in iisdem commentariis ostendit dici consuevisse de deprehensis adulteris, et contumeliose, sicuti merentur, tractatis. Vicus est quidam Atticae regionis, cuius incolae Placiadae vocantur. Apud hos moris erat, ut qui fuisset in adulterio deprehensus, ignominiosas poenas daret, impactis inpudendam corporis partem raphanis, qui apud illos mirae magnitudinis esse dicuntur. Quod si raphani forte non fuissent ad manum, stelaeo utebantur, id est, ligonis ligno. Non ignoramus hoc alio nobis dictum loco, sed mutilatum, eoque diximus operae pretium hic integre repetere.
*di/khs2 o)fqalmo\s2, i. Iustitiae oculus, dicitur sincerus et incorruptus iudex, aut ipsum etiam iudicium. Adagii meminit Suidas, Sumptum apparet ex illa Chrysippi descriptione apud Aulum Gellium lib. 14. cap. 4. in qua iustitiae oculos tribuit acres, rectos atque immotos: quod eum qui recte sit iudicaturus, non oporteat huc aut illuc ab honesto oculos deflectere. Celebratur hic senarius proverbialis:
*estin di/khs2 o)fqalmo\s2 o(\s2 to\ pa(nq) o(ra=
id est,
Est oculus aequitatis omnia intuens
*di/khs2 dikaiw/teron, id est, Iustitia iu stior. Proverbialis hyperbole de ve hementer integris et incorruptis. Ve teres enim iustitiam deam faciebant cuius imaginem eleganter depinxit Chrysippus apud Aulum Gellium.
*os1on e)k dionus1i/wn, id est, Quantum ex Dionysiis sive Bacchanalibus. Suidas proverbii loco refert, sed perturbatius, ut adsolet. Antiquitus apud Atticos consueverunt annos ac
numerum accedentem a Dionysiis numer re, quemadmodum ex Olympiadibus. Iterabatur autem Dionysiorum festum tertio quoque anno. Unde Virgilius Trieterica vocat. Suidas sic integre recenset e)c au)tou= xedo\n tos1ou=ton o(/s1on e)k dionus1i/wn, id est, Ex hoc prope tantum, quantum ex Bacchanalibus addit dictum de rebus vehementer expetendis, atque exspectatis. Ad hoc facit quod refert ex auctore quodam w)= dionu/s1ia, au)ta\ men o)/zous1) a)mbros1i/as2 kai\ ne/ktaros2, id est, O Bacchanalia, ipsa quidem redolent ambrosiam, et nectar.
*emporo/s2 e)/sti s1khpto/menos2, id est, Mercatore se assimulat. Dicedum in eum, qui ob timiditatem causas commentitias praetexit, ne cogatur subire discrimen. Suidas ex Aristophane citat, apud quem tum in Pluto, tum in Ecclesiazusis quispiam inducitur, loquens in hunc modum, ur dicat sese fingere mercatorem esse, quoties ad bellum ire iubetur, quod negotiatores non cogerentur exire: quoniam expediebat illos relinqui, quo de commeatu prospiciant. In Pluto sic habet locus:
*gewrgo\s2 ei; melagxola=n m) ou(/tws2 oi)/ei;
*all) emporos2; nai= s1kh/ptomai/ g) i(/tan tu/xw.
id est,
Num cultor agri es? me ne sic furere putas?
Negotiator? Simulo si quando est opus.
Alter sic habet:
*all) e(/mporos2 ei)0nai s1kh/ptomai.
id est,
Quasi sim negotiator, ita memet gero.
*dw=ron d) o(/ti dw| tis2 e)pai/nei.
id est,
Donum quodcumque probato.
Proverbium admonet boni consulendum esse munus, aut officium consiliumve, quod offertur ab amico. Unde natum sit indicat Strabo geographus libro sexto. Cum Achivi iussissent oraculo Crotonem condere, missus est Myscellus quidam, qui civitatis futurum locum consideraret. Is cum iam Sybarim aedificatam cerneret, videreturque is locus magis idoneus, repetiit oraculum, consuluitque deum, num fas esset hanc pro illa condere. Numen ad hunc modum respondit:
*mu/s1kelle braxu/nwte pa/res2 s1e/qen a)/llo mateu/wn,
*kla/s1mata qhreu/eis2. o)rqo\n d) o(/ti dw=| tis2 e)pai/nei.
Eos versus interpres vertit in hunc modum:
Terga brevis Myscelle tuo de pectore omitte.
Cetera perquirens, frustra en venaris intqua.
At rectum quodcumque datur, tu laude probato.
Exstat idem in collectaneis adagiorum, sed multo depravatissimum. Quamquam ex vocum veluti ruinis huiusmodi lectio colligi poterit:
*mu/s1kelle braxun/wte pare\k qeon a)lla\ mateu/wn.
*ou)/dala qhreu/eis2, dw=ron d) o(/ti dw=\ tis2 e)pai/nei.
id est,
Diversa inquirens a numine Myscele gibber,
Captas frtuola, quod datur, aequi consule donum.
Miscellus dictus videtur ob crurum exilitatem, quae habeat murinis similia, Brachynotus ob dorsum contractum. Diximus alias Crotonem saluberrimam fuisse, Sybarim
pestilentem. Refert et alia Suidas de oraculis Myscello redditis, sed quae non ad modum faciant ad enarrationem proverbii.
*iqoros2 Suidas ait vocem proverbialem fuisse, in eum qui veluti instigator hortatorque foret aliis. Translatum opinamur a nautis, quos remigantes naucleri vox animat ad gnaviter laborandum: sive ab equorum cursu. Plutarchus in Symposiacis decade septima, problemate quinto scribit, i(xpo/qoron appellatam cantionem ad incitandas equas. Consimilia tradit de praeceptis connubialib. Nam qorei=n Graecis est impetu insilire. Unde et apud Homeru qou/rios2 a)/rhs2 appellatur ab adsultu citato. Apparet Graecam vocem compositam ex iqi, et o)rei=n incitare.
*ina mh\ fa/gh\ s1ko/roda, mhde\ kua/mous2, id est, Ne edas allia, et fabas. Proverbiali videtur aenigmate dictum, pro eo quod est, ne bellis, neve in iudiciis adsis. Nam in bellum inferebantur allia, commeatus militatis: In iudiciis fabas esitabant, ne obdormiscerent. Haec quidem Suidas. Etiam. si magis putamus referendum ad calculos fabarios, quibus antiquitus ferebantur suffragia.
*qanw\n kaq) u(/pnous2 fronti/dwn e)/s1h\ di/xa, id est, Curis vacabis mortuus per somnium. Versiculus vulgo iactatus apud Graecos, ex superstitiosa insomniorum observatione. Existimabant enim eum, qui se mori somniasset, a curis molestiisque liberatum iri. Quod mors finem doloribus imponere videatur, planeque imponit his, qui hinc in meliorem demigrant vitam. Fortassis ad eande pertinet sententiam, quod alibi retulimus.
*nekrou\s2 orwn, nekrws1in e)/ceis2 pragma/twn.
*qumo\s2 e(ptabo/eios2, id est, Animus heptaboeus, sive ira heptaboea, de forti magnoque et invicto dictum. Epithetum sumptum a clypeo Aiacis, quem Homerus e(ptaboeion appellat, quod septem boum tergoribus esset obductus, atque ob id impenetrabilis. Et Ouidius:
- Dominus clypei septemplicis Aiax.
Sumptum est adagium ex Ranis Aristophanis:
*alla\ pne/ontas2 do/ru kai\ lo/gxas2 kai\ leukofo/rous2 trufalei/as2,
*kai\ ph/lakas2 kai\ kunmi+/das2, kai\ qumou\s2 e(ptaboei/ous2.
id est,
Sed pspirantes spicula et hastas, albasque in vertice cristas.
Adde his galeas, adde his ocreas, animosque septibovinos.
*aei\ i)li/w| kaka\, id est, Semper Ilio mala. De vehementer calamitosis et afflictis. Troianorum excidium poetis multa tragoediarum argumenta ministravit, atque hinc proverbium. Refertur ab Eustathio in quartum Iliados librum. Stratonicus rogatus, cur nollet apud Ilienses vivere, respondit: a)ei\ i)li/w| kaka\, id est, Semper Ilio mala. Auctor Athenaeus lib. Dipnosophistarum octavo. Quamquam is locus non vacat mendo.
*eleuqe/ra ko/rkura, ke/z) o(/pou qe/leis2, i.
Corcyra libera, proin caces, ubi velis. Cum significabimus libertatem quidvis agendi. Citatur ab Eustathio in Dionysium, sed magis quadrabit, ubi significabimus impunitatem esse maleficis. Hic non absurde putamus referri posse quod Plutarchus narrat. Chii quidam cum apud Spartanos peregrinarentur, à cena non solum vomuerut, verum etiam incacarunt in sellas ephororum. Primum diligenter inquisitum est, quinam essent tanti facinoris auctores, daturi nimirum poenas si cives fuissent. Ceterum ubi compertum est factum a Chiis, Spartani dicebant: Chiis licere intemperanter agere.
*epikrinei=tai i(/ppos2 qessalikh(, id est, Decernetur equa Thessalica, de summo praemio dicebatur, propterea quod antiquitus prima laus fuerit equarum Thessaliae. Id quod satis indicat oraculum Aeginensibus redditum. Citat Eustathius in secundum Iliados librum. Suidas refert, haud dum scimus ex quonam auctore: i)ppei=s2 men en qettali/a| kai) qra/kh|, toco/tai de\ kai\ ta\ koufo/tera tw=n o(/plwn en indi/a| kai\ krh/th| kai\ kari/a|, id est, Equites in Thessalia Thraciaque, sagittarii atque armatura levior in India, Creta et Caria. Finitimum est illi, quod alio dictum est loco: Pellenea tunica. Lepidius erit per ironiam.
*ku/wn zw=n a=op\ magdali/as2, id est, Canis vivens e magdalia. Eustathius in Iliados librum quartum ostendit dici solitum in parasitos, et alieno victitantes cibo. Magdaliam dicit, quasi furfurem, et manuum purgamentum. Ceterum apud alios auctores comperimus scriptam unicam dictionem, velut apud Hesychium: a)pomagdalih\, inquit, star en w(=| ta\s2 xei=ras2 a)pema/ttonto en toi=s2 dei/pnois2, balontes2 de\ toi=s2 kus1in a)nalu/ontes2 a)po\ dei/pnwn, id est, Apomagdalia adeps, in quo abstergebant manus in conviviis, id proiciebant canibus, cum a cena discederent. Iulius item Pollux libt. De rerum vocabulis 6. cap. 14 oi( de\ pa/la tai=s2 kaloumen/ais2 a)pomagdali/ais2 e)xrw=nto, ai)\ h)=s1an to en tw| a)/rtw| malako\n kai\ staitw=des2, ei)s2 o(\ e(poyhs1amenoi, toi=s2 kuoin au)to\ pare/balon, o(/qen kai\ lakedaimo/nioi ahna/da th\n a)pomagdali/an kalou=s1in, id est, Veteres autem utebantur apomagdaliis, sic enim vocabant id, quod est in pane molle ac pinguius, in quod absterso obsonio ipsum canibus abiciebant, unde et Lacedaemonii apomagdaliam appellant cynada. Aristophanes in Equitibus:
*uperbalei=sqai=s1e oiomai tou/tois1in, ou= ma/thn ga)n
*apomats1ali/as2 s1itou/menos2, toiOu=tos2 e)ktrafei/hn.
Iactat Halantopola superaturum se Cleonem impudentia et malis artibus, aut alioqui frustra pastum apomagdaliis evasisse tantum. Cui respondet Cleon:
*apomagdali/as2, w(/sper ku/wn, w)= pampo/nhre, pw=s2 ou)=n
*khno\s2 bora\n s1itou/menos2 ma/xh| s1u| kunokefa/lw|.
id est, Apomagdalias ritu canis, sceleste, quo ergo pacto tu victitans canis cibo, cunocephalo repugnas? Apomagdaliarum mentio fit et apud Plutarchum in Lycurgo, quo quidem loco an interpres assecutus sit sensum sermonis, non satis nobis liquet. Graeca sich habent, dokima/zesqai de to\n boulo/menon tou= s1ussiti/ou metaxei=n ou(/tw fas1i\. labw\n tw=n s1ussi/twn e(/kastos2
a)pomagdali/an th\n xei=ra, tou= diako/nou fe/rontos a)ggei=on e)pi\ kefalh=s2, e)/labe s1iwph=| kaqa/per yh=fon, o( men dokima/zwn a(plw=s2, o(de kri/nwn s1fo/dra th=| xeiri\ pie/s1as2. h( ga\r pepies1me/nh th=s2 tetrhmme/nhs2 e)/xei du/namin, ka)\n mi/an eu(/rws1i toiau/ thn, ou) pros1de/xontai to\n pros1io/nta, boulo/menoi pa/ntas2 h(dome/nous2 a)llh/lois2 s1unie/nai. to\n de(ou(/tws2 a)podokimasqe/nta kekaddei=sqai le/gous1i, ka/ddos2 ga\r kalei=tai to\n a)ggei=on, ei)s2 o(\ta\s2 a)pomagdali/as2 e)mba/llous1i, id est, Eum vero qui vellet esse convivii particeps, aiunt hunc in modum probare solitos: Unusquisque convivarum apomagdaliam in manum sump???, veluti calculum tacite coniciebat in vas, quod minister gestabat in capite, alius quidem simpliciter probans, alius vero iudicans, vehementer manu premendo. Nam pressa tantundem valet, quantum calculus perforatus. Quod si vel unam talem compererint, non admittunt ingressum, volentes ut omnes lubentes inter sese convivant. Porro qui hoc modo probatus erat, caddissatum appellabant. Nam caddus dicitur vas, in quod coniciunt apomagdalias. Lapus autem vertit hunc in modum: Qui autem se convivii participem fieri velit, sic probari. Deinde singuli apomagdaliam sumentes in manum ministro vas super capite ferente, silentio quasi calcolum immittebant, qui reprobaret simpliciter, qui vero approbaret, manu vehementer imprimens. Nam quae apomagdalia pressa fuerit, perforati calculi vim habet. Quod si quam ex iis minus pressam offenderint, non admittunt ingredientem: quippe qui velint omnes invicem iucunde congredi. Qui vero sic reprobatus fuerit caddiscatum dicunt. Caddiscus namque vas vocatur, in quod apomagdalias immittunt. Haec si quis conferat cum his quae scribit Plutarchus, intelliget Graecum exemplar quod secutus est Lapus, fuisse diversum ab eo quod nobis dedit nuper officina Aldi. Ceterum de apomagdaltis quae ante convivium dabantur abstergendis manibus, meminit nonnihil et Athenaeus libro 9. Item lib. 4. tradit, apud Arcadas fuisse moris, ut a cena sacrificarent, non quidem lotis manibus, sed iure seu offa abstersis, et quo se absterserat quisque, id secum auferebat: id faciebant ob terrores nocturnos, qui in compitis solent accidere. Sic ille. Et arbitramur sane non inutile remedium adversus canes in compitis adorientes viatorem. Arbitramur huc respexisse Aristophanem in Equitib., cum Cleoni obicit quia aliis egregiis viris in exilium actis ipse delicatissimo hordeo abstergeret manus:
*ka)kei=nos2 me\n feu/gei th\n ghn=, s1u\ d) a)xillei/wn a)poma/tteis2.
id est.
Atque ille quidem patriam liquit, dum tu abstergeris Achillcis.
Interpres addit hordei genus Achilleum dici, veluti generosius, quo minus mirum est Theologis Achilleum argumentum vocari quod efficax sit, ac refutatu difficile.
*su=kon met) i)xqun=, o)/spreon meta\ kre/a,
id est,
Apisceficum, a carnibus legumina.
Athenaeus in Dipnosophistarum libro tertio meminit huius. Quadrabit, ubi dicemus aliis alia congruere. Quemadmodum et vulgo iubent ab esu carnium apponi caseum: ab esu piscium, nuces.
*su=ka fi/l) o)rni/qessi, futeu/ein ou)k e)qe/lous1in.
id est,
Fici gratae avibus sunt, quae plantare recusant.
Carmen heroicum citatur ab Athenaeo continenter eodem quo modo diximus loco. Quadrare videtur in voluptarios, ac fugitantes honesti laboris, cum tamen appetant emolumentum.
*badi/zein h(rai=on e)mpeplegme/non, id est, Incedere complicatum Iunonis sacrum. Exstat et hoc apud Athenaeum libro Dipnosophistarum duodecimo. Dictum apparet in fastuosum, ac lentum quorundam incessum, quem notat et Horatius in Sermonibus:
Ut si Iunonis sacra ferret.
*to\n qe/lonta bou=n e)/laune, id est, Volentem bovem agito. Utere illorum opera, qui ex animo faciunt. Stultitia est, venatum ducere invitas canes, ut ait Plautus. Refertur ab interprete Theocriti. Diximus in proverbio, Praesentem mulge.
HAbet, proverbialiter dicitur, cum obtigit alicui quod expetivit, aut quo dignus est. Habet quod amet, similes habent labra lactucas. Sumptum autumant ab aucupantibus, piscantibus, aut venantibus: quibus reversis, sic aiunt: e)/xeis2 ti\: id est, Habes ne aliquid? Citatur ex Aristo phanis Nebulis. Seneca tragicus in Agamemno ne: Habet, peractum est. Terentius in Andria: Egomet continuo mecum, certe captus est, habet. Donatus ostendit, proprie de gladiatoribus dici, quos prius alii vident, quam ipsi se sentiant esse percussos. Ex ea acclamatione natum videtur proverbium.
*hraklh=s2 ceni/zetai, id est, Hercules accipitur. Dictitatum, ubi quis diutius in convivio commorari videretur: propterea quia qui recepissent Herculem hospitio, convivioque, his multum temporis erat opperiedum, donec ille satur esset. Nam famelicum commovere parum crat tutum. Nec facile saturabatur edax, adeo, ut legatur solidos etiam boves uno devorasse convivio. Unde Graecis a)ddhfa/gos dictus est: et huic Larum avem consecrarunt, et ipsam boufa/gon. Legitur et certamen inisse cum Lepreo quodam uter citius bovem conficerer. Haec, aliaque permulta refert Athenaeus libro 10. de huius cdacitate, addens, et Thasio cuidam athletae, cui nomen Theagenes, tum et Miloni Crotoniatae bovem uno die confectum fuisse. Tales convivae contingant hostibus.
*ka)\n qew=n a)gora=|, id est, Etiam in Deorum coetu seu contione. Quidam interpretantur de maiorem in modum probis, et aequis: quidam de vehementer maledicis. Addunt locum quempiam esse in Eleusine, vicinum Anactoro, vocatum qew=n a)gora\n, in quem non ingrediebantur, nisi bene ominantes: unde de quopiam praeter modum maledico dicebant, ou(=tos2 ka)\n qew=n a)gora=| dus1fhmh/s1ei, id est, Hic vel in Deorum contione male ominata loquetur.
*kallifa/nhs2, i. Calliphan es. Ridicula quaedam huius hominis ambitio, proverbiali ioco fecit locum. Aiunt enim, huic fuisse poetae morem, ut diversorum carminum et orationum initia conscriberet, ad tres, aut quatuor versus, eaque pronuntiaret,
ostentaretque, quo commentum ignorantibus, multiscius, et eruditus videretur. Meminit huius Athenaeus Dipnosophistarum libro primo, aitque cognomen fuisse Parabrycontis. Neque vero desunt his nostris temporibus id genus impostores literarii, quibus hoc modo studium est, ex summis aliquot diversae professionis auctoribus locos aliquot insignes, nec eos admodum vulgatos, ediscere. Quibus instructi, non verentur in conciliabulis quemvis quantumlibet eruditum adoriri. Atque illud assequuntur ptompte decantandis illis locis suis, ut imperitis plane Solones esse videantur. Cum quibus tamen Solonibus, si tertium aut quartum congrediare, Deum immortalem, nihil infantius, nihil indoctius, videlicet thesauris illis semel effusis.
*ke/rkw| s1ai/nein, id est, Cauda blandiri, dicuntur, qui spe commodi cuipiam adulantur. Aristophanes in Equitibus:
*os2 ke/rkw| s1ai/nwn, o(po/t) a)\n deipnh=s1 a)pi thrw=n,
*ece/detai/ s1out) ou)yo\n o(/pou s1u/ pou a)/llos1e xa/s1keis2.
id est,
Qui cauda adludens, cum caenam observat, amica,
Te spectante alio, tua edulia devorat ille.
Pro eodem frequenter usurpat ai)ka/llein, quod canum est, auribus, cauda, totoque corpote blandientium, in Equitibus:
*ta\ me\n lo/gi) ai)ka/llei me\.
id est,
Oraculae quidem blandiuntur haec mihi.
*qwpeu/ein item ab animante dictum est, si Graeco Etymologico credimus. Thos Graecis lupi genus est. Blandiuntur enim et lupi quidam more canum. Thoas refert Plinius libro 8. capite 34. de luporum quidem genere, sed quod homini sit amicum animal. An hinc dicatur qwpeu/ein, dubito.
*krath\r kakw=n, id est, Cratera malorum. De re praemolesta, sive de homine litium auctore. Aristophanes in Acharnensibus:
*krath\r kakw=n, tripth\r dikw=n.
id est,
Crater malorum, sector litiuns.
Calumniatorem signisicans, et quadruplatorem.
*la/mpwn o)/mnus1i to\n xhn=a, i. Lampon iurat per anserem. Ita loquebantur, ubi quis decipere tentaret iureiurando. Lampon sacrificus quis piam fuit, ac vates, et oraculorum auctor. Is solitus est per anserem iurare, tanqum per avem auguralem. Vel quod olim ita instituerat Rhadamanthus, ne per Deorum aliquem iuraretur, sed per canem, anserem, id quod Socrati familiare apud Platonem. Tradunt, hoc Lampone auctore factum, ut Athenienses coloniam miserint in Sybarim. Adagii meminit Aristophanes in Auibus: la/mpwn d) o)/mnus1in e)/ti kai\ nun= to\n xh=n) o(/tan e)capata=| ti\s2 ti/, id est, Lampon etiam nunc iurat per anserem, ubi quis fallit in aliquo.
Palpo percutere dicitur, qui blanditur, ac spem inanem verbis inicit. Plautus in Mercatore: Liberum caput tibi faciam, paucos menses. Palpo percutis. Egon' ausim usquam quidquam facinus falsum proloqui?
Idem alibi: Mihi obtrudere non potes palpum. Translatum ab equisonibus, qui plausu manus blandiuntur equis. Virgilius tertio Georgicon libro:
Tum magis atque magis blandis gaudere magistri
Laudibus, et plausae sonitum cervicis amare.
Horatius in Satyris:
Cui male si palpere, recalcitrat undique tutus.
Figura proverbiali dixit Plautus: Eximere e manu manubrium, pro eo, quod est, iam paranti facere quippiam, extorquere peragendi facultatem. Locus est in Aulularia, Capio fustem, obtrunco gallum, furem manifestarium. Credo ego aedepol illi mercedem gallo pollicitos coquos, si id palam fecisset, exemi ex manu manubrium. Translatum ab eo, cui iam vibrato gladio percussuro, repente capulus excutitur e manibus.
*ta\ dw=ra tou= e)c a)lu/bantos2 ce/nou, h)\ ta\ tou= a)lubanti/ou e(tai/rou ce/nia, id est, Munera Alybantis hospitis, aut Alybantii amici xenia. Eustathius, interpres Homeri, putat recte proverbio dici posse, quoties fit, ut aliquis falso iactet se magna largitum esse, seu verbis dumtaxat, non re praestet beneficium. Nam apud Homerum ultimo Odysseae libro Ulysses ignoto habitu cum Laerte patre colloquens, adsimulat se Alybantium esse Aphidantis opulentissimi viri filium, et quondam Ulyssem exceptum hospitio, muneribus amplissimis donatum a se dimisisse:
*ei)mi ga\r, inquit, e)c a)lu/bantos, ???qi kluta\ dw/mata nai/w
*uio\s2 a)fei/dantos2 poluphmoni/dao a)/naktos.
*au)ta\r e)moi\ g) o)/nom) e)stin e)ph/ritos.
id est,
Sum ex Alybante oriundus, ubi mihi splendida tecta,
Regis Aphidantis proles Polypemonidai,
Est mihi nomen Eperitus.
Ac panlo superius:
*to\n ne\n e)gw\ pro\s2 dw/mat) a(/gwn eu) e)cei/nissa,
*endike/ws2 file/wn, pollw=n kata\ oi)=kon e)o/ntwn,
*kai\ oi( dw=ra po/ron ceinh/i+a oi(=a e)w/kei.
*xrus1ou= me\(n oi( dw=k) eu)erge/os2 e(pta\ ta/lanta,
*dw=ka de\ oi( krhth=ra pana/rguron a)nqemo/enta,
*dw/deka d) a(ploi+/das2 xlai/nas2, to/s1s1ous2 de\ ta/phtas2.
*to/ssa de\ fa/rea kala\, to/s1ous2 d) e)pi\ toi=s1i xitw=nas2,
*xwri\s2 de\ au)=te gunai=kas a)mu/monas2, e)/rga ei)dij/as2
*te/ssaras2, ei/dali/mas2 a(\s2 h)/qelen au)te\s2 e(le/sqai.
id est,
Hunc equidem tecto induxi, accepique benigne,
Solliciteque fovens; ex his, quae plurima nostris
Aedibus exsuperant, atque hospita munera deinde
Adieci, tuli dare quae decuisset amico.
Auri calati tribui septena talenta,
Donavi pateram ex solido depictam argento.
Bis senas textu donavi simplice laenas,
Pallia ad haec totidem adieci, totidemque subuclas:
Insuper uncillas nitidas, atque arte manuque
Quattuor egregias, sibi quas delegerat ipse.
Plautus in Bacchidibus, fungum dixit, pro stupido, impenseque credulo. Vel quia fangus per se insipida quaepiam res est, vel quod mollis, ac fragilis, vel quod subito prorumpat. Plautina verba sunt haec: Adeo me fuisse fungum, ut qui illi crederem? Idem in eadem fabula. Quicumque ubi sunt, qui fuere, quique futuri sunt posthac stulti, stolidi, fatui, fungi, Bardi, buccones, blenni, solus ego omnes anteeo stultitia.
*eu)ru/klhs2, Eurycles vulgato cognomine dicebatur, qui de se suisque incommodis aliquid divinaret. Nam hoc nomine vates fuit quispiam, e)ta\stri/muqos cognominatus, hinc ni fallimur, quod ex astris vera praediceret: para\ to\ e)ta/zein. Meminit et Suidas, quamquam apud hunc e)ggastri/muqos scriptum est, id est, divinus, sive ventriloquus. Refertur in collectaneis adagionum Plutarcho inscriptis. Usurpatur autem a Platone in Sophista. Taxans enim eos, qui perplexis et absurdis rationibus produnt suam ineptiam, addit: ouk a)/llwn deontai tw=n e)celegxontwn, a)lla\ to\ le go/meon oikoqen to\n pole/mion kai\ enantiws1o/menon e)/xontes2, ento\ns2 a(pofqeggo/menon w(/sper to\n a)/topon en)pukle/a, perife/rontes2 a)ei\ poreu/ontai, id est, Non opus est aliis, a quibus redarguantur, sed domi, quod dici solet, habet hostem, qui contradicat, intus submurmurantem, tamquam absurdum illum Euryclem, circumferentes semper incedunt.
*ei)/tis2 peri\ po/lin ai)gi\s2, id est, Si quis circum urbem clypeus. Hoc scommatis iaciebant in eos, qui sparsim ac dissolute civitatem obirent palantes. Refertur in Plutarchi collectaneis, nec explicatur.
*kra/dhs2 r(agei/s1hs2, id est, Rupta crada. Dicebatur de his, qui repente tamquam magnum quiddam facturi prodissent: deinde falsa omnium exspectatione, turpiter et indecore se gessissent in negotio. Translatum a tragoediarum histrionibus, qui, si quando numen inducendum est, derepente machinis quibusdam sublati, in summa scena apparere consueverunt, veluti in aere pendentes, hamo quopiam a tergo in cingulum affixo suspensi. Nam his nonnumquam eveniebat, ut forte fortuna rupta ancora, qua sustinebantur, deciderent, non sine magno spectatorum risu, suoque tum malo, tum dedecore. Porro crada hoc loco non ficulnum ramum indicat, quemadmodum alias: sed uncum illud aes, quo vincti tenebantur actores in machina. Iulius Pollux libro 4. cap. 19. docet kra/dhn appellari solitum in comoedia, quod in tragoediis dicebatur mhxanh\. Fuisse vero non dissimile ficui, siquidem Attici ficum arborem kra/dhn vocant. Quamquam quarumlibet arborum rami nonnumquam cradae dicuntur.
Plautus in Mercatore, Suam quisque homo rem meminit. Sententia proverbialis, notans communem hominum morem, qui in alieno negotio dormitant, in suo quisque et vigilat, et attentus est. Unde recte monet apud Gellium Ennius:
Hoc tibi sit argumentum semper in promptu situm,
Ne quid exspectes amicos, quod per te facere possies.
In eandem sententiam exstat bellissimus Aesopi apologus de Cassita avicula: quae negavit, ullu esse periculum, donecres alienis manib. esset commissa. Allusit ad proverbium Plautus in Poenulo: Ita ne tentas, an sciamus nos meminisse nostra? Eodem allusit Terentius in Phormione: At si talentum rem reliquisset decem, etc. Quidquid cordi est, facile meminimus, et plerumque oblivionis mater est negligentia.
Plautus in Pseudolo: De isthac re in oculum utrumuis conquiescito. Sensum habet cundem cum eo, quod superius rerulim us: In utramuis dormire aurem. Captatus est autem a Comico iocus ex novatione verborum. Proinde consequitur ilico. Oculum utrum, an ne in aucem? Et respondet novator? At hoc pervulgatum est nimis. Notatur interim commune hominum studium in huiusmodi dictis subinde novandis:
*korinqi/ois2 d) ou) me/mfetai to\ i)/lion.
id est,
Incusat haudquaquam Ilium Corinthios.
Hoc carmine clam exprobramus ignaviam alicui, qui ita se gesserit, ut hostes nihil habeant, quod illi magnopere indignentur. Est autem carmen Simonidis, quod velut in contumeliam suam scriptum iniquo animo tulisse Corinthios scripsit Aristoteles libro Rher. primo, quod in bello Troiano non admodu egregiam operam nanasse viderentur. Potest et huc detorqueri, veluti si quis ita insulsc scripsisset adversus bonas literas, ut eas sua infantia commedasset potius, quam infamasse: kori/nqi/ois2, etc. Plutarchus in vita Dionis aliquanto diversius in terpretatur adagium: *ara/ge w(/sper o( s1imwni/dhs2 fhs1i\n w)= s1ossie s1enekiwn, toi=s2 kori/nqiois2 ou) mhniei=n to\ ilion, e)pistrateu/s1as1i meta\ to\n a)xaiw=n. o(/ti ka)kei/nois2 oi( peri\ glauko\n e)c a)rxh=s2 kori/nqioi gegono/tes2 s1unema/xoun proqu/mws2, id est, Sane quemadmodum inquit Simonides, Sossie Senecio, Cotinthiis non indignatur Ilium, quod una cum Achivorum copiis venissent ad bellu: propterea quod illis quoque promptis animis fuissent auxilio, Glauti comites, et ipsi e Corinthiis oriundi. Ex his Plutarchi verbis liquet, illud sentire proverbium, levius offendi oportere, si quando laeserint, qui quondam sint benemeriti, sed praesentem offensam superioribus officiis condonare.
*ma/ras2, id est, Maras. Hoc nomine ferunt fuisse quempiam apud Beroeam, Syriae civitatem, ditissimum quidem illum, verum nihilominus humanum, et officiosum in omnes tum cives, tum hospites. Unde vulgo receptum, ut id vocabuli tribueretur viris, qui ad multorum utilitatem nati viderentur. De hoc longiuscula narratur fabula in Graecorum collectaneis, sed nobis sat visum est attigisse, ne male colocaremus operam. Nam provet bium adulterinum, et supposititium esse videtur.
*apo\ nanna/kou, id est, A Nannaco, Cum sigoificamus rem ab extrema usque antiquitate repetitam. Nannacus
rex ante Deucalionem fuisse narratur, qui diluvium futurum praeviderit. De quo mentionem fecimus et alibi. Meminit huius et Stephanus in dictione i\ko/nioi, referens alterum ab eodem ortum proverbium, e)pi kannakou klau/s1ein, id est, Sub Cannaco flere. Etiamsi in Stephano pro kanna/kou legimus a)nna/kou. Latini consimili figura dicunt, Ab Aboriginum saeculo repetita, et Perinde quasi cum Euandri matre loquaris. Non discrepat ab hoc illud, pres1bu/teros2 ko/drou. kai\ a)rxaio/tera th=s2 difqeras2 le/geis2, id est, Antiquior Codro, et antiquiora diphthera loqueris.
*onos pero\s2 eu)lon, id est, Asinus ad tibiam. Dicendum, ubi quis ea, quae scite dicuntur, nec animadvertit, nec intelligit, nec laudat. Sunt enim animantia quaedam, quibus nonnullus musices sensus inesse videtur, ut equis, quibus, serpentibus. Asinum nihil movet cantus. Germa num est illi: o)/nos pro\s2 lu/ran, id est, Asinus ad lyram.
*ore/sth| xlai=nan u(fai/nein.
id est,
- Oresti texere laenam.
Dicebatur qui munus pararet abusuro. Nam Orestes per insaniam vestes dilacerabat. Est hemistichium heroici carminis decerptum ex Aristophane in Auibus:
*ei)/ta d) o)re/sth| xlai=nan u(fai/nein, i(/na mh\ r(igw=n a)podu/h.
id est,
Postea Oresti texere laenam, ut ne borridulus spoliet quem.
Scholium admonet Orestem lwpodu/thn quempiam simulando insaniam in tenebris aggredi solere homines, eosque vestitu spoliare. Unde non inepte dicetur, ubi quis admonet dandum aliquid homini furaci, ne rapiat. Adagium non est natum ex Aristoph. sed ab illo est affectatum. Nam hac periphrasi notat hiemem.
*pandeleti/ou gnw/mas2, id est, Pandeletiam sententiam, appellat in deterioribus Cratinus, ut citant, morosam ac molestam. A Pandeleto quopiam sycophafita, ex eorum genere, qui quo quaestum faciant, dicas impingunt grandes, ut ait Phormio Terentianus, et simili studio ferunt suffragia.
SIbyllae vivacitas proverbio locum fecit. Propertius Elegiarum lib. 2.
At me non aetat mutabit tota Sibyllae.
Sibyllae aetatem pro quantumvis longa posuit. Hanc Virgilius Aeneidos li. 6. longaevam sacerdotem vocat. Et Servius eum enarrans locum. adscribit Apollinem amore Sibyllae captum, ei poscendi quod vellet arbitrium dedisle, illam haustis arenis, tantum poposcisse vitae. Id Apollo fieri posse respondit, si Erythraeam insulam relinqueret, numquam eam revisura. Venit itaque Cumas, ubi corporis viribus defecta in sola voce vitam retinuit. Quod ubi cognovissent illius cives, incertum invidia, an commiseratione, epistolam ad eam miserunt, creta antiquo more signatam. At illa visa terra patria, in mortem resoluta est. Ita vati suae verba dedit Phoebus.
TErentius in Eunucho dixit in parasitum, eiusmodi esse, ut vel e flamma cibum peteret, hoc est, quiduis cibi causa passurum, facturumque Explicat proverbium Catullus in epigrammatis:
Boneniensis Rufa rufulum fcllai,
Uxor Menent, saepe quam in sepulcretis
Vidistis ipso carpere e rogo cenam.
Cum devolutum ex tgne, proseques panem
Asemiraso tonderetur ustore.
CAtullus in Epigrammatis proverbiali specie dixit: Reddidit Harpocratem, pro eo quod est: Imposuit silentium. Carmen est huiusm odi:
Gellius audierat patruum obiurgare solere,
Si quis delicias diceret aut faceret.
Hoc ne ipsi accideret, patrui perdespuit ipsam
Uxorem, et patruum reddidit Harpocratem.
Quod voluit fecit: nam quamvis irrumet ipsum
Nunc patruum, verbum non faciet patruus.
Harpocrates Deus ita apud veteres fingebatur, ut digito admoto ori, silentium indiceret, qualis et apud Romanos dea Angerona.
PLato lib. de legibus 1. refert proverbium, to/te a(po\ pollw=n lego/menon, w(/s2 o(/s1oi a)qhnai/wn ei)s1i\n a)gaqoi\ dia\fero/ntws2 ei)s1i\ toiou=toi, dokei= alhqe/stata le/gesqai. id est, Et quod vulgo dicitur, ex Atheniensibus qui probi sint, eos egregie probos esse, verissime dictum videtur. Sentit autem Plato, in male instituta, maleque morata Republica qui boni sint, eos natura et insignite bonos esse. Quippe qui neque fingere putandi sunt probitatem, nimirum inter improbos, quibus morum similitudine poterant etiam commendari: neque corrumpi queant depravatis aliorum moribus, et vitiorum contagio. Simili argumento Simo Terentianus colligit probitatem filii sui. Deflecti potest ad vitam aulicam, aut studii genus ad perniciem invitans.
DIgna Cedro dicunt, quae promerentur immortalitatem, et eiusmodi iudicantur, ut posteritati consecrari debcant. Horatius in arte poetica:
Speramus carmina fingi
Posse linenda cedro.
Persius item,
- Et cedro digna locutus.
Sum ptum ab arboris natura, cuius succo, quae sunt illita, non sentiunt cariem. Nam hac arte Numae libros cum essent chartacei, durasse ad annos 535. terrae infossos, narrat Plin. lib. 13. cap. 13. Idem lib. 16. cedrum inter aeternas materias commemorat. Dioscorides ait maxime probari sucum huius arboris, crassum, pellucidum, et odore vehementiore, quique non defluit, sed guttis concrescit, manetque. Vim habet diversam, viva corpora corrumpit, mortua servat incorrupta. Unde a nonnullis dictam esse tradunt, nekrou= zwh\n, id est, Cadaveris vitam. Eodem pertinet illud:
Non scombros metuentia carmina,
nec tus.
Item Martialis:
Ne nigram cito raptus in culinam,
Cordylas madida tegas papyro.
Et Horatius:
Aut fugias Uticam, aut vinctus mitteris Ilerdam.
*telema/xou xu/tra, Id est, Telemachi olla. Meminit huius adagionis Athenaeus libro 9. tradens Telemachum
Acharnensem fuisse quempiam, qui plerumque victitarit fabis. Unde conicere licet in sordidos dici consuevisse.
HAud omnino contenderimus esse proverbium, sed tamen ipse sermonis habitus colorque adeo similis est proverbio, ut vix similior sit ficus ficui, quod Stratonicus citharoedus regi Ptolomaeo respondit, pertinacius secum arte canendi disputanti: e)/tero/n e)stin w)= bas1ileu\ s1kh=ptron, e(/teron de\ plh=ktron, id est, Alia res est, ô rex, sceptrum, alia vero plectrum. Locus erit utendi, quoties dives ac potens, fortuna sua fretus, velut ex aequo disputat cum erudito, cum multo aliud sit divitem, aut fortunatum esse, aliud literatum.
AMphis in Ampelurgo apud Stobaeum.
*en oi(=s2 a)\n a)toxh/s1h| a)/nqrw=pos2 to/pois2,
*hkista tou/tois2 plhs1ia/zwn h(/detai.
id est,
In quibus homo est non admodum felix locis,
Minime suave est admovere ad hac manum.
Unusquisque invitus audit sua incommoda, maxime ea, quae sint cum aliqua infamia coniuncta. Veluti turpitudinem generis, vitium formae: proinde civilitatis est, nemini suum refricare vulnus, nec ulcus tangere.
*oxrus1o\s2 tw| puri\ dokimasqei\s2, id est, Aurum igni probatum dicitur is, cuius fides rebus adversis explorata sp ectatque est. Utitur hac similitudine M. Tull. in epist. famil. libro 9. Pindarus item in Nemeis hymno 4. *o xrus1o\s2 e(yo/menos au)ga\s2 e)/deicen a(pa/s1as2, id est, Aurum coctum omnem nitorem ostendit. Rursum in Pyth. hym. 10. peirw=nti de\ xrusqo\s2 e)n bas1a/nw| pre/pei kai\ no/os o)rqo\s2, id est, Experienti vero aurum in indice relucet, et mens recta. Theognis:
*eu(rh/s1eis2 de\ me\ pa=s1in e)p) e)/rgmas1in, w(/sper a)/pefqon
*xrus1o\n, e)/ruqro\n i)dei=n, tribo/menon bas1a/nw.
id est,
Omnibus in rebus me comperies velui aurum
Purum, dulce, rubens, indice cum atteritur.
Idem alibi:
*ei)s2 ba/s1anon d) e)lqw\n paratribo/menos temoli/bdw|
*xrus1o\s2 a)/pefqos2 e)w\n, kalo\s2 a(/pas2 a)\n e)/s1h|.
id est,
Venit ubi ad cotem, et confertur in indice plumbo,
Purum aurum cum sit, totum erit egregium.
Est autem illud auro non citra miraculum peculiare, ut igni non solum non fiat deterius, sed magis ac magis enitescat. Itidem is, qui vere bonus est, obiectus malorum procellis, illustrat animi virtutem, non amittit. Plinius libro 33. scribit ob eam praecipue causam aurum omnibus metallis praelatum, quod uni rerum nihil igni depereat, tuto etiam in incendiis durante materia. Quinimo, quo saepius arserit, hoc magis proficiat ad bonitatem. Idque argumentum esse probi auri, si similiter rubeat, ut ignis, atque ipsum obrizum appellant.
*thn\ s1elh/nhn kataspa=|, id est, Lunana detrahit. Consuevit dici de eo, cui res vehementer adversae viderentur. Interpres Apollonii in librum quartum, natum autumat ab Aglaonice
Hegem nis filia, quae cum ob astrologiae peritiam, lunae defectus praesciret, iactabat sese lunam e caelo deducturam in terras. Eam vocem tam arrogantem audivit Nemesis, moxque poenas sumpsit. Atque hinc proverbii origo.
*tou= le/ontos2 i)/xnh zhtei=s2, id est, Leonis vestigia quaeris. Dicterium in eum, qui verbis ferox esset, re timidus. Ductum ab apologo quopiam Aesopico, quo narrant venatorem quendam pastorem obvium rogasse, nuncubi leonem vidisset, ut eum sibi commonstraret. Atque eum respondisse: Equidem tibi leonis vestigia mox ostendero, neque enim procul absunt. Tum ille, satis est, inquit, neque enim ultra quidquam requiro. Convenit cum eo, quod alio positum est loco: a)/rks1ou parou/s1hs2 ta\ i/xnia zhtei=s2, id est, Cum ursus adsit, vestigia quaeris.
*ou) mi/a nads2 a)/gei, id est, Non una vehit navis. Proverbii personam ante se gerit. Quo conveniet uti, quoties maiorem hominum multitudinem significamus, quam ut eos una navis possit capere. Veluti si quis dicat, tou\s2 a)pedeu/tous2 ou) mi/a nads2 a)/ge, id est Indoctos non una navis vehit. Est autem apud Theognidem:
*tou\s2 d) ou)x eu(rh/s1eis2 dizh/menos, ou)d) e)pi\ pa/ntas2
*anqrw/pous2, ou(\s2 nads2 mh\ mi/a pa/ntas2 a)/gei.
id est,
Hos non invenies homines scrutatus et inter
Omnes, quos sane non vehit una ratis.
PLautus in Mostellaria, hornam messem proverbiali figura dixit, pro maximo emolumento, quasi tantum lucri, quancum eo anno sit proventurum in agris. Comici verba sunt haec:
Iampridem me Castor frigida nox lavi magis lubenter,
Nec unde me melius mea Scaphae rerer aedificatum.
Haec dicuntur a persona puellae. Tum lena, optans ut ex eius forma, quam plurimum commodi capiatur.
Id puella quippe simplex, quid sibi vellet, non satis intelligens. Quid, inquit, ea messis attinet ad meam lavationem? Huic figurae confine est illud eiusdem in Curculione: Vindemia haec huic anui non satis est soli: significat adeo bibacem, ut universum vinum, quod eo sit proveturum anno, parum sit illius siti.
*gladkos2 fagw\n po/an oi)kei= en qala/ssh|. id est, Glaucus comesa herba habitat in mari. Dictum apparet per iocum de iis, qui cum perierint, tamen vulgo creduntur vivere. De Glauco Graeci fabulam adferunt huiusmodi. Glaucus quispiam fuit Anthedonius piscator, notandi peritia longe omnium primus. Is quo magis esset miraculo, commentus est im posturam huiusmodi. Enatabat e portu spectantib. Anthedoniis, donec iam extra prospectum esset. Ibi reversus in terram secessit in locum aliquem semotum, atque in eo dies complures commorabatur Deinde cum videretur redibat nans in portum spectantibus iis, qui stabant in littore. Mirantibus autem amicis ac sciscitantibus, ubinam gentium tamdiu commoratus
esset, adsimulabat in marinis fluctib. interim versatum esse sese. Auxit miraculum altero commento. Hibernis mensibus, cum ceteri piscatores nihil piscium capere possent, ille cives rogabat, quosnam pisces adduci vellet. Quosque iussissent, advehebat, videlicet iam ante paratos in hunc usum, atque alibi concluscs. Evenit tandem, ut hic impostor a bellua quadam marina devoraretur. Is que fuit eius comoediae finis. Porro cum non rediret ex more, populari fama iactatum est, Glaucum gustata herba factum immortalem, et in mari vitam agere. Interpres Apollonii poetae consimilia tradit de Glauco, piscatorem fuisse, qui cum aliquando multitudine piscium, quos ceperat, defatigatus esset, onus in media abiecit via. ibi vero res accidit mira dictu, unus e piscibus iam moriens gustata herba revixit. Id Glaucus observans, eadem herba comesa, immortalis est redditus. Tandem taedio vitae semet abiecit in mare. Sunt qui prodant eum versum in Deum marinum, sunt qui in piscem: de quo complura tradidit Athenaeus lib. 7. apud quem alicubi citatur Alexis en a)peglaukwme/nw|. Quod si reliquas fabulas Graeculorum de Glauco cupis cognoscere, lege 7. Athenaei lib. qui usque ad nauseam vomitumque garrit de Glauco pisce, de Glauco daemone, sed non licet tantum nugarum hic repetere. Hoc commentum animo pene reclamante adscripsimus; subolet enim Graecum scriptorem. quis quis is fuit, in hoc finxisse proverbium, quo fabulam hanc liceret commemorare. Maluimus tamen hoc opere ludere, quam quibusdam parum eruditis ansam calumniandi praebere, quod praeterierimus id, quod in excusis etiam Graecorum commentariis habeatur.
SI apud Graecos proverbia sunt: xalkidi/zein, les1bia=n, krhti/zein, et id gen' alia complura, quid esto quo minus habeatur adagium apud Latinos, quod in Mollestaria dixit Plautus: Pergraecari, pro eo quod est, genialem agere vitam? Nam quid sit Pergraecari, ipsa Plauti verba satis indicant.
Dies, inquit, noctesque bibite, pergracamini.
Amicas emite, liberate, pascite
Parasites, obsonate pollucibiliter.
Hactenus ille. Marcus Tullius in Verrem, actione 3. Fit sermo inter eos, et invitatio, ut Graeco more biberetur. Graecorum gens male audit passim apud poetas Latinos, et item apud Ciceronem, non solum quasi voluptatibus addicta et esfeminata deliciis, verumetiam quasi lubrica fide. Sive quod olim Romanis adhuc rudibus, et antiquam illam obtinentibus severitatem, Graecorum elegantia luxus videbatur. Sive quod studiorum aemulatio, ac mutuum odiu in causa fuit, ut eiusmodi probra de Graecis conscriberent. Sive quod vere Graecorum nonnulli tales fuerunt, quales eos depingit Iuvenal. id quod non inficiatur et Lucianus in libro de mercede servientibus, ut ex illis gentem omnem aestimaverint.
*ko/nos a)rtocu/h, id est, Conos artoxya. De similibus et inter sese respondentibus, quidam eruditi putant Conon pistorium esse instrum entum, non dissimile Artoxyae, quod pana. rium scalprum vidacur significare. Carterum ex his, quae mox sequuntut
apud Suidam, apparet, Conos munuscula quaepiam fuisse, quae pueris dono darentur apta aetati, cuiusmodi sunt armillae. Proinde vide, ne competat in eos, qui vili levique munusculo compensant operam alicuius.
*kordu/lhs2 ouk acios2, id est, Ne ligula quidem dignus, dicebatur homo nequam, et nullius pretii. Quod proverbii durat etiam hodiernis diebus, apud Latinos vulgo iactatum. Tametsi magis arbitramur piscis cordulae vilitatem proverbio fecisse locum. Is est pelamis, nisi quod minor, ut testis est Plin. lib. 32. c. 11. Cordylarum vilitatem ostendit Martialis lib. 11. Epigram. 50.
Utilis, et porris fila resecta suis.
Mox vetus et tenui maior cordyla lacerto,
Sed quam cum ruta frondibus ova tegant.
Mox poeta pretiosa memorat, ut fallat sodalem:
Mentiar ut venias, pisces, conchylia, sumen,
Et cortis saturas atque paludis aves.
*kata\ naun=, i. Iuxta navem dicuntur, quae digesta sunt ordine, quaeque quadrant ac congruunt, propterea quod in strumenta navium suo quaeque loco reponi soleant. Addubitamus quidem, num in his verbis sit proverbium, quae adscribuntur, kata naun= a)/rmena, id est, iuxta navem carbasa. Neque enim omni navigio quaevis vela congruunt.
*kata\ ph=xun e)pedi/dou, id est, Iuxta cubitum profecit. De eo dicebatur, qui promotus esset ad meliora, sive cum quis ordine legitimo progreditur, sive cum magnis proficit accessionibus. Cubitus enim et modum significat, ut intelligas nihil transiliendum, et modum grandiusculum, ut accipias incrementum amplius. Nam minuta latis digitis, aut palmorum porrectu metiri consuevimus.
PRoverbiali figura dixit Plautus in Aulularia:
Ibo intro, ubi de capite meo sunt comitia.
Deliberatur. n. ducturus ne esset puellam, nec ne, quam amabat. Sumptum est a comitiis Romanorum, in quibus populi suffragiis novi magistratus creabantur. Itaque cum statuitur de re quapiam, a qua pendeat felicitas alicuius, tum de capite illius fieri comitia recte dicentur.
Quem admodum Graeci dicunt a)/gri ko/rou, id est, Usque ad satietatem, ita Plautus, et quide lepidius dixit, usque ad ravim, pro eo quod est, improbe, saepius, clamose, adeo ut vox etiam toties vociferanti raucescat. Est in Aulularia ad hunc modum:
Huccine detrusisti me ad senem parcissimum,
Ubi si quid poscamus, ad ravim pescamus prius
Quam quidquam detur.
ITEM quemadmodum Graeci dicunt, e(sti/a| qu/ous1in, id est, Lari sacrificant, ita Plautus propemodum indidicat apud Latinos dici solere, Cereri sacrificant, si quando in convivio
vinum deesset, prop terea quod in huius sacris nefas esset inferre vinum, sicut apud Graecos in quarundam dearum sacrificiis, ut ostendimus in proverbio, nhfa/lia cu/la. Locus. est in Aulularia his ferme verbis.
Cererin' mi Strobile hi sunt facturi nuptias?
Qui? Quia temeti nihil adlatum intelligo.
*blako\s2 a)xrhsto/teros2, i. Blace inutilior, aut nequior. In hominem nihili, nulliusque bonae frugis dicebatur. Sumptum a pisce usque adeo vili, insipido, ac male olenti, ut a canib. quoque fastidiatur. Est autem piscis non dissimilis Siluro, si quid credimus Graecarum etymologiarum farragini. Numquam enim audivimus canes esse piscium avidos. Et si silurus is est, quem vulgus appellat Sturionem, hic inter pisces vel primas tenet. Addit locum esse iuxta Cumas, palustrem opinamur ac sterilem, cui nomen Blacia, unde suspicamur ortum proverbium. Hesych. et piscem pro blace blaciam vocat. Adicit, in Alexandria tributum esse, dictum blakkenno/mon, quod illic pendunt astrologi, eo quod blaces, hoc est, fatui ad illos commeent, petentes ex astris oracula. Illud constat, etiam homines stupidos, ignavos, molles et insipidos dici blakas2, unde blaaeu/ein, molliter et ignaviter agere, et blakikw=s2 pro stulte et insulse. Apparet ab hac voce Latinos dixisse Flaccos, et flacidos, et flaccescere, a)lla\ wnri\ blako\s2 a(/lis2.
*alith/rios, vulgo dicebatur, qui per vim raperet aliena. Natum ex eventu huiusmodi. Temporibus Aetolici belli, tanta frumentariae rei penuria incidit Atheniensibus, ut pauperes coacti fame captivorum farinam diriperent, inde vox traduci coepit ad hominem quocumque modo sceleratum. Plutarchus in commentario de curiositate, diversam huius nominis originem reddit. Nempe cum Athenis fame vehementer laboraretur, et qui iussi fuerant, frumentum non efferrent in publicum, sed domi clanculum molerent ac noctu, curiosi quidam obambulantes observato molarum strepitu, eos prodiderunt, atque hi quidem Aliterii dicti sunt, quemadmodum et sycophantae. Verum ab hoc commento diversa memorat in Problematibus; volens Aliterium a fugiendo dictum. Nam Graecis a)le/w, utrumque significar, molo et fugio, eoque vocabulo scribit notatum eum, qui tantae fuisset improbitatis, ut quisquis eum effugere valuisset, is felix haberetur. Aristophanes in Equitibus, Aliterios appellat eos, qui violarunt templum Palladis, e)k tw=n a)lithri/wn s1e fhmi/ gegone/nai tw=n th=s qeou=, id est, Aio te esse de numero Aliteriorum, qui deae arcem invaserunt. Interpres multa recensens hoc quoque commemorat. Cylon quidam per tyrannidem occupavit arcem, ac deprehensus est spoliare templum Minervae. At ipse quidem effugit nactus opportunitatem, ceterum illius amicos qui ad aram deae confugerant, inde retractos occiderunt Athenienses. Unde qui violassent supplices, a)lith/rioi dicebantur. Etenim qui violatae deae templo supplices interfecerant, postea supplicio capitis affecti sunt. Denique et Ceres dicta est a)lith/ria, et Iuppiter a)lith/rios2, quia in publica fame servassent molitores ne farina diriperetur.
Quin et illud admonent, a)lithri/ous2 dici, qui frustrantur spe sua, nec perficiunt quod tentarunt. Ambiguitas hinc est, quod a)le/w duo significat, molo, et aberro, unde et a)li/ths2 erro. Porro ut a)lith/rios2 usurpatur pro sacrilego et impio, ita a)litrai/nein dicuntur, qui sacrilegium committunt.
PISCIS nequam est, nisi recens, manet in hunc usque diem vulgo celebre. Dicitur autem peculiariter in hospitem, aut vulgarem amicum, qui primo quidem adventu non ingratus est, ceterum ante triduum exactum putet. Plautus: Quasi piscis itidem est amator lenae, nequam est, nisi recens. Iocatur apud Alexidem quispiam citante Athenaeo, quod cum nonnulli frugaliores abstinerent ab iis quibus esset anima, ipse nihil huiusmodi attulisset, nempe mercatus pisces mortuos. At hodie qui vendunt, tremore manus assimulant vivere, ante biduum mortuos.
GRatissimum est officium, quod praestatur in tempore. Contra intempestivum officium, plerumque molestum esse solet. Plautus:
Nil homini amico opportuno amicius.
Ediverso nihil differt ab inimicitia, intempestiva benevolentia.
PRoverbium olet, quod scribit Horatius in Epistolis:
Qui male parentem in rupes protrusit asellum.
Quadrabit in quosdam perverso natos ingenio, qui cum ipsi non sapiant, nolint tamen bene consulentium monitis obtemperare. Hi sunt etiam ultro, quo tendunt impellendi, ut vel malo docti tandem agnoscapt stultitiam suam. Natum est a rustico quopiam, qui cum asinum suum per Alpes nivibus obtectas duceret, isque freno non obediret, iratus in rupes protrusit:
Et merito, quis enim invitum servare laboret?
*dokei=s2 de/moi kai\ la/bda kata tou\s2 les1bi/ous2, id est, Mihi videre et labda iuxta Lesbios, fellatricem indicat velut aenigmate primae literae, quae communis Lesbiis, et vitio quod ei tribuitur genti, quemadmodum indicavimus alibi. Sumptum ex Aristophanis Contionatricibus.
PERSIUS posticam sannam, proverbialiter appellat clanculariam irrisionem, a gestu ridentium aliquem a tergo:
- Posticae occurrite sannae.
Idem:
O Iane a tergo quam nulla ciconia pinsit,
Nec manus auriculas imitata est mobilis albas,
Nec linguae tantum sitiat canis Appula quantum.
Nam huiusmodi gestibus ab occipitio derident quidam.
*ko/rac to\n o)/fin, id est, Corvus serpentem, ubi quis suo ipsius invento perit. Sumptum ex Apologo quodam Aesopi. Corvus esuriens serpenpentem in aprico dormientem conspicatus rapuit, a quo morsus periit.
Cognatum ei, quod alias retulimus, korw/nh to\n s1korpi/on. id est, Cornix scorpium. Torquere licebit et in hominem ob edacitatem periclitantem, veluti Diogenes Cynicus, comeso polypo crudo periit.
*to kaine/os2 do/rn, id est, Caenei hasta. Caeneus Elati filius, Lapitharum rex prius fuerat elegans puella, e puella conversus est in virum, adnuente Neptuno, quem ad coitum admiserat. Cui illud etium donatum est, ne saucius ullis vulneribus fieri, ferrove occumbere posset, quemadmodum refert Ouid. 12. Transformationum libro. Ferunt hunc certasse cum Apolline. Praeterea morem huic fuisse, ut qui ad sese venirent, iuberet per suam hastam iurare, unde proverbium arreptum, ut indicat enarrator Apollonii in argonauticon primum librum. Quem locum adducit Eustathius in primum Iliados librum. Is addit illum cum esset aetatis suae hominum praestantissimus, fixo in medio foro iaculo, praecepisse diis, ut numerarent, qua ferocia offensus Iuppiter poenas de illo sumpsit. Cum enim bellum gereret cum Lapithis, essetque invulnerabilis, hoc pacto devicit hominem, Lapithae quercus et abietes in eum iaculantes deiecerunt illum in terram.
*pe/pones2, id est, Pepones, proverbiali convicio dicuntur homines molles et effeminati, parumque viri. Homerus Iliados B.
*w pe/pones2, kak) e)le/gxe), a)xai+/des2, ouk e)/t) a)xaioi/.
id est,
O pepones, mala probra, Achivae, non enim Achivi.
Eustathius in septimum hius operis librum, ostendit similirudinem sumptam ab eo fructu, qui simulatque maturuit, dulcis quidem est, verum flaccidus, et inutili. Quamquam eadem vox aliquoties non conviciantis est, sed blandius et amicius appellantis, veluti Iliados Z.
- *w pe/pon w)= mene/lae.
- O Pepon, o Menelae.
GRAECI proverbiali convicio sordidos et impendio parcos, r(upokondu/lous2 appellant, ducto cognomine ab iis, quibus sordes in unguibus insident, nec tantillum sumptus facere volunt, ut tonsori dent nummulum, qui repurget ungues. Nam r(u/pos2 proprie sordes eas significat, quae in summis unguibus manuum ac digitorum colliguntur, et ko/ndulos2 articulum digitorum. Iul. Pollux lib. 6. c. 4. eosdem vocat trugobi/ous2 quasi faece viventes. Quidam adagium sic efferunt: a)/xqrmai au)tou= tw| r(u/pw|, id est, Molestae sunt mihi illius sordes. Latini item immoderatam parsimoniam hoc est vitium luxui contrarium, sordes appellant: hominem ei vitio obnoxium, sordidum.
IVVENARI dixit Horatius, tum nove, tum proverbialiter, in Arte poetica. Gra ci item nea/zein, neani/zein, neaneu/ein, consimili modo usurpant, pro eo quod est iuvenum more iactantius, inconsideratius, inconsultius agere, aut si quid aliud ei aetati peculiare videtur. Quod quo longius traducetur, hoc fuerit venustius: ut si quis orationem floridam phaleratamque dicat neani/zein. Eiusdem est formae gunaiki/zein, pro gestu cultuque
repraesentare mulierem. Ob inscitam rerum et impotentes affectus aetas illa magis est lubrica, unde neanikw=s2 factum dicunt Graeci, quod maiore impetu, quam iudicio gestum est. Basilius in epistola quadam: *kai\ e)ntau=qa dh=lon o(/ti tou\s2 ou)/pw kathrtis1me/nous2 to\n e)/s1w a)/nqrwpon ou)de\ ei)s2 to\ te/leion e)fqako/tas2 th=s2 h(liki/as2 me/tron, tou/tous2 perife/resqai kai\ s1aleu/esqai, h( paroimi/a fhs1i\n, id est, Et hic nimirum, qui nondum perfecti sunt secundum interiorem hominem, nec adhuc ad perfectum aetatis modum pervenerunt, circumagi, ac fluctuare dicit proverbium. Reperitur et a)kma/zein, pro eo quod est iuvenilia facere. Sic usus est Hyperides, in oratione contra Mantithaeum, et Lysias adversus Nicarchum tibicinem. Laberius citante Nonio pro eodem dixit, Adolescenturire. Incipio adolescenturire, et nescio quid nugarum facere.
PRoverbii faciem habet, quod scribit Iuvenalis in avaros, qui carmina laudant duntaxat, nihil autem largiuntur poetae.
- Dicit laudator avarus
Tantum admirari, tantum laudare disertos,
Ut pueri Iunonis avem.
Idem alibi:
- Probitas laudatur et alget.
Notior est metaphora quam ut oporteat explicare. Ouidius alicubi depavo.
Laudatas ostendit avis Iunonia pennas.
Si tacitus spectes, illa recondit opes.
*leukhpatias, olim appellabatur formidolosus. Clearchus in Vitis, ut citat Zenodotus, ait quorundam epati vitium quoddam accidere, quod eos timidos reddat, atque hinc proverbio iactatum cognominis scomma. Videtur autem composita vox, a)po\ tou= leukou= kai\ h)/par, quod palleant plerumque quibus epar est vitiatum, id quod apparet in amantibus. Pallor autem formidolosis convenit.
PRoverbiales hyperbolae sunt et illae: Emori risu, Defluere risu, pro vehemeter ridere. Homerus Odysleae *s.
- *ata\r mnhsth=res2 a)gauoi\
*xei=ras2 a)naxo/menoi ge/lw| e)/kqanon.
id est,
- Deinde procorum splendida turba
Pra risu emoriens nimio sustollit ad alta
Astra manus.
Usurpavit et Terentius in Eunucho: Omnes risis emori.
*ippa/rxou teixi/ion, id est, Hipparchi murus, dicebatur res quaepiam, quae magnis constaret impensis. Hinc natum, quod Hipparchus Pisistrati filius Academiam muro sepsit. Atque huius rei nomine, magnam pecuniae vim ab Atheniensibus exegit. Auctor Suidas.
*o nun= men ou)dei\s2, au)/rion d) u(perme/gas2.
i.
Qui nullus hodie, cras erit vel maximus.
De co, cui repente, praeterque spem ingens aliquis honos accesserit. Et vulgo, qui ex infima conditione ad dignitatem evehuntur, ex nihilo dicuntur emersisse. Exstat apud Aristophanem in Equitibus.
*ta\ sami/wn a(popteu/eis2, id est,
Samiorum metuis mala. Dictitatum de iis, qui metuerent proditionem. Narrant, Athenienses olim in Samios, quoscumque cepissent, inclementius saevisse, atque alios interemisse, alios confizisse sama, id est supplicii genus. Samii vicissim, si quos coepissent Atheniensium, hos ad eundem modum excruciabant. Unde proverbium Samii literati. Nam Suidas indicat hoc dici solitum de his, qui metuerent immedicabiles calamitates. Idem indicat Samen dici genus calamitatis Samiae, quod Athenienses notas infames inusserint Samiis captis, mox Samii vicissim Atheniensibus. Duris Samius scriptor multa tragice exaggerat de crudelitate Periclis, et Atheniensium in Samios, quae Plutarchus putat magna ex parte conficta in invidiam Periclis et Athenien sium. Simili figura dictum est illud: ta\ magnh/twn kaka/
*akroqi/nia tw=n pugmai/wn kolossw=| e)farmo/zein, id est, Acrothinia Pygmaeorum colosso accommodare dicebantur, qui inanem ac stultam sumerent operam, aut qui praeter decorum minima maximis adaptarent. Veluti si quis rem frivolam et minutam amplissimis copiosissimisque laudib. prosequeretur. Philostratus in Nicerta: h)gnohs1e de\ a)kroqi/nia pugmai=a kolossw=| e)farmo/zwn, id est, Non intelligebat autem sese Pygmaea acrothinia colosso accommodare. Quamquam Suidas hunc locum citans pugmai/wn. dicit, non pugmai=a. Meminit adagii Euitathius in Odysseae f. Colossi dicuntur vasiae prodigiosaeque magnitudinis statuae. Nam hinc vox Graecis dicta putatur, quod illarum proceritatem visus humanus non adse quatur. Pygmaeorum qui longissimi sunt, duos pedos et quadrantem non excedunt. Unde et nomen in ditum putant a cubitali proceritate. Est autem gens extremas Aegypti partes inhabitans, agticolationi dedita, bellum subinde gerens cum gruibus. Belli causa est, quia grues sublegunt semina, famemque inducunt ei regioni. Ita scholiastes in tertium Iliados. Horum feminae quinto anno pariunt, octavo sterilescunt. Pygmaeorum meminit Iuvenalis Saty. 13. Et in hos plurimus iocus in Graecorum epigrammatibus. Porro acrothinia Graecis primitiae dicuntur, quod hae soleant e summo aceruo tolli. a)/kron summum, et qi/nes2 frum entorum acerui dicuntur.
Dii tibi dent tuam mentem, in insanum congruit. Quid enim precemur infelicius scelestis hominibus? Martialis:
Dii mentem tibi dent tuam Phileni.
Horatius:
Quid facias illi? iubeas miserum esse libenter
Quatenus id facit
Contra Demea Terentianus: Mentem meliorem vobis dari.
Ad proverbii speciem accedit Horatianum illud:
- Cura esse quod audis.
Convenit in divites, qui ita demum felices fuerint, si id studeant esse, quod audiunt ab adulatoribus. Carmen Horatii sic habet:
Tu recte vivis, si curas esse quod audis.
Iactamus iam pridem omnis te Roma beatum,
Sed vereor, ne cui de te plus, quam tibi credas.
QUI non ex animo, sed mali metu, continent a maleficio, in eos quadrabunt hae proverbiales eiusdem metaphorae:
Cautus enim metuit foveam lupus, accipiterque
Suspectos laqueos, adopertum miluius haemum.
Nam aliis aliae tenduntur insidiae, lupi fovea frondibus contecta capiuntur. Unde apud Plautum servus minatur se lenoni, cui nomen Lycus, foveam effossurum. Similis est illa de fuste, Vertêre modum formidine fustis.
SI brevis apologus, auctore Fabio paroemiae genus est, cur non illud etiam proverbiis annumeremus, quia scripsit Horatius:
Sed tacitus pasci si posset corvus, haberet
Plus dapis, et rixae multo minus, invidtaeque.
Quidam existimant mutuo sumptum ex Apologo, quem in libro de Deo Socratis refert Apuleius, de coruo praedam nacto, quam vulpes ita intercepit, dum arte persuadet illi, ut canere incipiat. Quadrat in eos, qui, si quid bonae rei nacti sunt, continuo iactant, ostentantque, atque ad eum modum efficiunt, ut alii tum obsistant, quo minus eiusmodi plura commoda nanciscantur, tum quae nacti sint, intervertant.
QUI sibi vindicare conatur, quod alius iam potentior occupavit, non infacete dicetur clavam velle Herculi extorquere. Idque iam pridem apud eruditos proverbii vice celebratur. Natum est autem ab apophthegmate Maronis, cui cum. Zoili quidam vitio darent, quod non paucos versus Homeri pro suis usurpasset, respondit, hoc ipsum magnificum esse facinus, vel Iovi fulmen eripere, vel clavam extorquere de manu Herculis. Macrobius libro Saturnalium quinto, de Marone, qui sic usurpavit Homerica, ut fecerit sua: Quia cum tria haec ex aequo impossibilia putentur, vel Iovi fulmen, vel Herculi clavam, vel versum Homero subtrahere, quod et si fieri posset, alium tamen nullum deceret, vel fulmen praeter Iovem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus, hic opportune in opus suum, quae priorvates dixerat, transferendo, fecit, ut sua esse credantur.
MIMUS est proverbialis, incertum, cuius, (Senecae titulo celebratur, sed falso) Bis interimitur, qui suis armis perit. Magis dolent incommoda, quibus ipsi dedimus occasionem. Natum apparet ex Aesopico apologo. Hunc Gabrias quidam versibus Iambicis complexus est ad hunc modum:
*ble/pei to\ sth=qos2 ai)eto\s2 trwqe\n pa/lai,
*algw=n de\ loipo\n h(=sto polla\ dakru/wn.
*ble/pwn d) o)i+sto\n ei)=pen e)pterwme/non,
*babai\, pte/ron me\ to\n pterwto\n o)llu/ei.
id est,
Quondam icta pectus Aquila vulnus inspicit,
Multumque lacrimans, prae dolore constitit.
Pennatum ut autem spiculum cernit, papa.
Ait, ala me aligeram gravi exitio dedit.
Adagium Graecum, quod ex hoc item apologo sumptum est, alio diximus loco.
SOPHOLES in Aiace flagellifero:
*gunaici ko/s1mon h( s1igh\ fe/rei.
Id est,
Decus addit usque feminis silentium.
Sententia proverbialis, quam Servius in primum Aeneidos citat ex Sophocle. Mulier animal natura loquax, nulla re magis cohonestatur, quam silentio; maxime apud viros, cum de rebus seriis agitur. Sumptum est ex Homero, apud quem est non semel illud:
- *mu=qo/s2 d) a)/ndressi melh/s1ei.
id est,
- Fueritque viris eratio curae.
Imitari Nepam dicitur, qui retrocedit. Id erit proverbialius, si torqueatur in eum, qui in dererius usque degenerat, e)pi\ ta\ mandrabou/lou. Nam Nepa, quemadmodum auctor est Festus Pompeius, Afrorum sidus, appellatur cancer, vel, ut quidam putant, scorpius, qui et ipse retrogradus est. Nonius Marcellus negat eam vocem aliud significare, quam scorpium, ex M. Tullio De finibus libro quinto, Serpere anguiculos, natare anaticulos, volare merulas, cornibus uti videamus boves, nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad vivendum ducem. Citat et Manilium:
- Ad sidera vectam
Erigionen, ictuque nepam, spolioque leonem.
Haec Nonius. At si nepa nihil aliud est, quam scorpius, mirum, cur Cicero maluerit dicere nepam. Quamquam scorpio quoque peculiare est retrocedere, si quid offendat, et cancer ictu vulnerat. Plautus in Cassina, Retroversum cedam ad parietem. Imitabor nepam.
UBI quis rem omnem novat, ac perturbat, conveniet Plautinum illud ex eadem fab??? non dubium, quin proverbiali dictum forma:
Ibo tntro, ut id, quod alius condivit coquus, ego nunc vicessim
Ut alio pacto condiam: quidquid prandii est; ut paratum ne siet,
Sietque ei paratum, quod paratum non erat.
APuleius in apologia secunda, versiculum hunc ex poeta quopiam citat, ceu vulgo celebrem:
Odi puerulos praecoci saepientia.
Vulgo invaluit opinio, ut credat puerulos maturius sapientes, aut non fore vitales, aut dementes futuros, simulatque ad aetatem maturam pervenerint. Plinius lib. 7. refert Catonem Censorium velut ex oraculo prodidisse, senilem iuventam praematurae mortis esse signum. Et apud Senecam lib. controversiarum 2. controversia prima, Cestius de ingenio Alfii Flavii praedicare consuevit, tam mature magnum ingenium non esse vitale. Talem puerum Sophocles a)ndra/paida vocat Citatur autem hic versiculus ab interprete Pindari in Pythiis hymno secundo, to\n a)ndra/pai da desso/ths2 a)pw/les1a, id est, Puerum virilem, dominus ipse perdidi. a)ndra/paida, vocat, quod aetate puer, viri sapientia praeditus esset. Adapatre licebit ad discipulum, qui in ipsis statim rudimentis sibi placeat. Aristoteles lib. Rhet. 2. refert hanc sententiam ex poeta quodam:
*ou) xrh\ po/q) o(/stis2 a)rti/frwn pe/fuk) a)nh\r
*pai=das2 perissw=s2 e)kdida/s1kesqai s1ofou\s2.
id est,
Quis quis sapit, non unquam oportet, plus satis
Docendo pueros, mox philosophos reddere.
*dou/reos2 i(/ppos2, id est, Dureus equus, de clandestinis insidiis dicebatur, aut ubi repente complures apparerent, qui latebant antea. Sumptum ab equo Homerico, in quo Graecorum proceres abditi, repente prosilientes Troiam ceperunt. Hunc Homerus Durateum appellat, ut Odysscae *q. quod trabibus esset contextus:
*ai)=s1a ga\r hn)= a)pole/sqai e)phn\ po/lis2 a)mfikalu/yh|.
*doura/teon me/gan i(/ppon, o(/q) ei(/ato pa/ntes2 a)/ristoi
*argei/wn, trw/essi fo/non kai\ kh=ra fe/rontes2.
id est,
Fatum enim erat, peritur am urbem, simul ingrederetur
Durateus praecelsus equus, qui clauserat omnes
Primores Danaum, luctumque, necemque ferentes
Troianis.
Plutarchus in vita Themistoclis, narrat illum aliquando dono rogasse equum a Philide nutritore equorum. Eum is ubi negasset, comminatum fuisse se brevi ex illius domo facturum equum doura/teion, significans se crimina ipsius, ac domesticorum prolaturum in lucem Nec inscitum fuerit, si quis ludum alicuius eruditi, Durateum equum appellet, quod ex eo brevi tempore summi viri prodierint. De laudatis viris, qui subito alicunde emerserunt, apud eruditos frequens est, ut ex illius domo velut ex equo Troiano prodiisse dicantur. M. Tullius Philippica secunda, ad egregii facinoris societatem retulit: In huius me consilii societatem tamquam in equum Troianum includi cum principibus non recuso. Aristophanes; in Auibus proverbium detorquet in emphasim roboris ac magnitudinis:
*ippon u(po/ntwn me/geqos o(/s1on o( dou/reios.
Interpres admonet adlusum ad equum aereum insigni magnitudine, qui in acropoli stabat Palladi dicatus a Charidemo, quod ipsa testabat inscriptio. Verum is ad imitationem equi Troiani compositus erat. Mar. Tullius in C. Verrem 6. Troianum equum accipit pro extrema calamitate: Quem concursum factum in opido putatis? quem clamorem? quem porro fletum mulierum, qui viderent equum Troianum introductum, urbem captam esse dicerent, etc. Portas, per quas introductus fuerat equus Durius, Homerus Iliados g. s1kaia\s2, hoc est, sinistras appellat, quod laeva mente Troiani equum illum induxerint in civitatem. Idem pro Muraena dicit equum Troianum intus esse, cum sentit rei publicae periculum esse aicivili discordia. Intus, inquit, intus est inquam equus Troianus, a quo numquam me consule dormientes opprimemini. Idem pro M. Caelio. An equus Troianus fuerit, qui tot invictos viros muliebre bellum gerentes tulerit; ac texerit?
*odou= parou/s1hs2 thn\ a)trapo\n zhte/eis2.
id est,
Cum praesto sit via, tu requiris semitam.
Citatur ab Eustathio in Odysseae N. Est autem a)tapo\s2, semita, quae diversa sit a via plaustrorum, quam regiam vocant. Conveniet adagium
in tergiversatores, qui, quo praesens negotium suffugiant, diverticula captant.
EUSTATHIUS Odysseae c. enarrans hunc versum, quem nos alio citavimus loco:
*all) e)/mphs2 kala/mhn ge/s1) o)i+/omai ei)s1oro/wnta
*gignw/s1kein.
Ostendit Ulyssem ad proverbium allusisse, quod plene sic efferatur, e)k kala/mhs2 dh=lo/s2 e)stin o( teqeris1me/nos sta/xus2, id est, Ex culmo perspicitur spica demessa. Etiam in sene apparet, cuiusmodi fuerit iuvenis. Meminit huius loci Aristoteles libro Rhetoricorum tertio, indicans per metaphoram senectutem dictam culmum.
*bussodomeu/ein, frequenter est apud Homerum, non citra proverbii speciem, pro eo quod est, alto pectore moliri quippiam, et clanculum in animo struere insidias. Translatum a fundam entis aedificiotum, quae profunde iaciunrur. Odysseae P.
*esql) a)goreu/ontes2 kaka\ de\ fres1i\ bus1s1odo/meuon.
id est,
Dicebant bene, sed mente alta prava struebant.
Idem alibi:
- *do/lon fres1i bussodomeu/wn.
id est,
- Fraudem alta mente volutans.
*epispasto\n kako\n, id est, Accersitum malum, dicitur, cuius ipse tibi causam praebueris. Homerus Odyss. *s.
*h ta/xa i)=ros2 a)/iros2 e)pispasto\n kako\n e(/cei.
id est,
Nae mox perditus Irus habebit, quod sibi quaerit,
Ultro malum.
*eu)/rumnos, id est, Eurzmnus, dictus est olim proverbio, qui per calumniam conaret fidos amicos inter sese committere. Nam hic, cum moliretur serere dissidium inter Castorem et Pollucem, alterum apud alterum insimulans, post deprehensus, utrique gravissimas poenas dedit. Hoc autem fere solet accidere iis, qui malis artibus student dirimere eos, quos insolubili vinculo natura copulavit, ut uxorem et maritum, parentem et filium, ac fratres. Fit enim, ut hi redeant in gratiam, et praeteritae simultatis poenas utrique repetant ab auctore. Id evenit Athenis Hyperbolo, qui Niciam, ac Alcibiadem conatus est committere.
*erinnu/wn a)por)r(w\c, id est, A furiis profectus. Olim dicebatur taetra, foedaque specie, quique maniko\n ble/pei, quemadmodum ait Aristophanes. Item quod noxium et exitiale sit, id a furiis ortum aiunt, quemadmodum Aiax in tragoedia.
*ara ouk e)rinnu\s2 tou=t) e)xa/lkeus1e ci/fos.
id est,
An non mucronem hunc furia cudit tartart?
*eoi/kas1o
*toi=s2 e)k pu/lou lhfqei=s1i toi=s2 lakwnikoi/s2.
id est,
Captivis mihi
Similes videntur e Pylo Laconicis.
Est apud Aristophanem, en nefe/lais2. Dici solitum de iis, qui vultu sunt miserando, nempe pallidi, squalidi, macileti. Pylus civitas quaepiam Laconicae, quam obsessam Cleon expugnavit. Qui vero superfuerant a caede,
secum abduxit Athenas, extenuatos, confectos, pallidos, defoimulpecie, sicuti conlentancum est accidisse, tum ob diutinam obsidonem, praesertum in insula deserta, quae rerum necessariaram copiam maligne suppoditabat, tum quod post expugnatam urbem complures dies in vinculis habiti fuissent. Haec ferme Zenodotus. De Pylo dictum est nobis alias in proverbio, Pylus ante Pylum.
*gu/rgaqon fus1a=|s2, id est, Gyrgathum spiras, in insanum, frustraque vociferantem iaciebatur. Gyrgathus lectus est, in quo paralytici, menteque capti, quique vocantur daemoniaci, vincti iactant sese, multa minitantes, sed frustra. Conveniet igitur in atroces sine viribus iras. Hesychius indi cat Gyrgathon dici vas quoque, in quod pistor coctos reponit panes. Graeca vox a voluendo dicta videtur,
*buzh/nou par)r(hs1i/a, id est, Byzeni libertas, ubi quis audacius, liberiusque loquitur. A Byzeno quodam, Neptuni filio, cui mos fuerit mira in dicendo libertate uti. Stephanus commemorat buzu/hn, Scythiae civitatem, unde Byzeni. Eius gentis peculiare est intrepide loqui.
*axreio/gelws2, proverbiali, noveque composito verbo dicebatur nugator, quique rebus ineptis oblectaretur. Nam a)xreio/gelws2 perinde sonat, quasi dicas, temere ridentem, quod vitii vel stultitiae signum est, vel dem entiae.
*au)ti/ka kai\ futa\ dh=la a(\ me/llei ka/rpim) e)/s1esqai.
Protinus apparet quae fructum plata
datura est,
Vel in puetis clucet indoles futurae probitatis. Protinus in discipulo praesentire licet profectum futurum.
*apo/lwlen u(=s2, kai\ ta/lanton, kai\ ga/mos2.
id est,
Periit mthi sus, et talentum, et nuptiae.
Dici luetum, ubi quis frustratus perdidisset operam impensam. Natum a quodam, qui, cum apparasset ad nuptias omnia, non est eas assecutus. Adfine illi, Oleum, et oper???m perdidi.
*amfiqalh\s2 e)/rws2, id est, Utrinque florens amor, olim dicebatur, quoties uterque pariter esset incolumis, ac mutuo responderet amore. Nam dimidiati dicimur, quoties amicus distrahitur, velut altera pars nostri. Exstat apud Aristophanem in Auibus in calce fabulae. Talem amorem in Eunucho optat Phaedria: Utinam esset mihi pars aequa amoris tecum. Congruit huic Pindaricum illud in Pythiis, file/wn file/ont), a)/gwn a)/gonta profro/nws2, id est, Amans amantem, et ducens ducentem libenter.
*amfiqe/tw| e)/pines2, id est, Ex amphitheto bibisti. Dicebatur in cum, qui meracius, ac largius potaret. Amphithetum cnim erat poculi genus, ita factum, ut quavis ex parte positum staret, nullumque certum haberet fundum. Probabilius est, quod inter varia addit Hesychius, Amphithcton esse poculum, quod ob magnitudinem ambabus tollitur, ac reponitur, id Hollandinautae vocant busam.
*prono/mou pw/gwn, id est, Pronomi barba, de praelonga dicebatur. Aristophanes in Contionatricibus:
*argu/r)r(ios gou=n to\n prono/mou po/gwn) e)/xwn
*le/lhqe.
id est,
Hucusque latuit ergo Pronomi Argyrrhium
Gestare burbam.
Pronomus tibicen quispiam fuit, prolixa barba, gestamine non admodum apposito professioni. Quandoquidem tibicinum mollitiem etiam proverbia notant. Argyrrhius exercitus dux quispiam fuit effeminatus et cinaedus, nihil habens viri praeter barbam. Taxatur eodem in loco Epicratis oratoris cuiusdam barba, cui ob idipsum vulgari ioco cognomen inditum s1akes1forw|, teste senario, quem Aristophanis interpres citat ex Platone comico:
*anac u(phnhs2 e)pi/krates2 s1akes1fo/re.
id est,
Rex barbae Epicrates scutifer.
Barbam ob similitudinem scutum vocat, et alibi, a(/pas1a kai\ mi/s1ei s1a/kon pro\s2 tai=n gna/qoin exous1a. Aristophanes in eundem:
*ka/gw/g) e)pikra/tous2 ouk o)li/gw| kalli/ona.
id est,
Mihi barba multo pulchrior, atque
Epicratis.
Est frequens iocus apud Lucianum in barbam philosophorum. Itidem apud Horatium:
- Iussit sapientem pascere barbam.
Martialis item in huiusmodi quendam iocatur.
*pa=s1in ixnes1i zhtein, id est, Omnibus inquirere vestigiis dicitur, qui summa cura, summaque diligentia rem pervestigat. Metaphora sumpta est a venatoribus. M. Tullius actione in Verrem 4. Ex istis etiam tu retibus effugere te posse confidis? Cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persquamur, quae tu in tabulis publicis ac recentia reliquisti. Rursus in eadem: Ut omnes mortales istius avaritiae non iam vestigia, sed ipsa cubilia videre possint. Item actione 6. Illos ego accusatores puto fuisse, qui huiusmodi hominum furta odore, aut alicubi leviter presso vestigio persequantur. Nam nos quidem quod facimus in Verre, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis invenimus. In Oratione pro Cluentio: Quid? Albiana pecunia, vestigiis ne nobis odoranda est, an ad ipsum cubile nobis ducibus venire possumus? Et paulo post: Cluentii nummus nullus iudici datus ullo vestigio reperitur. In Pisonem: An vero tu parum putas investigatas esse a nobis labes imperii tui, stragesque provinciae? quas quidem nos vestigiis odorantes ingressus tuos, sed totis volutationibus corporis, et cubilibus persecuti sumus.
QUI sibi accersit, optatve perniciem adlatura, in hunc quadrat Virgilianum illud:
Et liquidis immisi fontibus apros.
Neque enim id sine proverbii specie dictum apparet. Siquidem apri non tantum bibunt e fonte impressis pedibus, verumetiam volutant sese.
*ek kuno\s2 proktou=, id est, E canis culo. Dictum videtur a Luciano, pro eo, quod est, rebus anxiis atuqe angustis, quod ea pars arctior sit huic animanti, quamobrem et excernunt
difficilius. Nam asinum suum finit his verbis: entau=qa qeoi=s2 s1wth=rs1in e)quon, kai\ a)naqh/mata e)/qhka, ma\ di/a ouk e)k kunos2 proktou=, tou=to dh\ to\ tou= lo/gou, a)ll) e)c o/nou periergi/as2, di/a makrou= panu, kai\ ou(/tw de\ mo/lis2 oika de a)nas1wqei\s2, id est, Hic diis servatoribus rem divinam feci, donaque suspendi, nimirum non e canis podice, quemadmodum vulgo dici consuevit, quin magis ex asini curiositate, post multum denique temporis, idque etiam vix domum incolumis reversus. Vulgo iactatur et in Zenonem, teste Laertio, quod in canis postico de Republica conscripsisset, vel quod nimis anxie, vel quod inepte. Verum de hoc proverbio meminimus alibi.
REfertur et hoc a quibusdam, etiam si nobis nondum apud idoneos auctores repertum. E cantu dignoscitur avis, alioqui non indignum quod in proverbiorum ordinein adlegatur. Sensus congruit cum illo: qualis vir, talis oratio. Iactatur vulgo similimum huic: E plumis avem dignosci, e cultu spectari vitam, et ingenium hominis.
*ku/wn ei)s2 to\n li/qon a)ganaktou=s1a, id est, Canis indignans in lapidem. Competit in eos, qui mali sui causam imputant, non ipsi auctori, sed alteri cuipiam. Veluti si quis iracundiae vitium iuventae, non stultitiae attribueret, unde proficiscitur. Plato lib. de Rep. 5. damnans eos, qui caesorum cadavera despoliant, ait hos perinde facere, ut solent canes saevientes in lapidem, eo qui iecit omislo. Pacuvius apud Nonium in armorum iudicio. Nam canis cum est percussus lapide, non tam petit illum, qui in se iecit, quam eum ipsum lapidem, quo ictus est, petit.
*baqei=an au)laka, id est, Profundum sulcum. Refertur et hoc in adagionum collectaneis, addunt dictum de iis, qui cogitationibus rem expenderent. Sum ptum est autem ex Aeschyli tragoedia, cui titulus, e(pta\ e)pi qh/bas2. In qua versus hi dicuntur de Amphiarao:
*baqei=an au)/laka dia\ frenw=n karpou/menos
*ec h(=s2 ta ke/dna blasta/nei bouleu/mata.
id est,
Sulco e profundo pectoris fructum metens,
Rectae unde cogita tiones germinant.
Citatur aliquot locis in Moralib. a Plutarcho, et a Platone, 2. de Rep. lib. Adlusit ad hoc proverbium aliquot locis Marcus Tullius, ut in epistola ad Atticum lib. 4. Ne baqu/ths2 mea, quae in agendo apparuit, in scribendo sit occultior. Rursus libro 5. Admirabere meam baqu/thta, cum salui redierimus, tanta mihi mele/s1h huius virtutis datur. Rursum libro 6. epist. 1. Nam nulla re sum delectatus magis quam meam baqu/thta in Appio tibi, liberalitatem in Bruto probari vehementer gaudeo. Nobis videtur recte quadraturum, et in eos qui se metiuntur non aliorum opinione, sed ex recte, secusve factorum conscientia.
*uwlos2 me/xri tou= mir)r(i/nou, id est, Herniosus usque ad gulam: Quadrat in vehementer herniosum. Carmen est apud Aristophanem in Equitibus:
*uwlon genesqai dei= s1e\ me/xri tou= mir)r(i/nou.
id est,
Sis herniosus oportet ipsam usque ad gulam.
Aristophanis interpres ostendit fuisse et apud Diphilum.
*w plei=on i(/laws2 ai)mu/lhs2 a)lw\pekos2.
id est,
Pellace quanto est blandior vuliecula.
De eo, qui commodi sui causa simulat benevolentiam. Archilochi vulpeculam commemorat Plato lib. de Repub. 2. ouk ou)=n e)peidh\ to\ dokei=n, w(s2 dhlou=s1i moi oi( s1ofoi\, kai\ th\n a)lhqeian bia=tai kai\ ku/rion eu)dai moni/as2, e)pi\ tou=to dh\ trepte/on o(/lws2, pro/qura men kai\ sxh=ma ku/klw| peri\ e(auto\n s1kiagrafi/an a)reth=s2 perigrapte/on, th\n de\ tou= s1ofwta/tou a)rxilo/xou a)lw/peka e(lkte/on e)copi/asqen, id est Itaque posteaquam opinio, quemadmodum declarant homines sapientia praediti, etiam ipsam veritatem cogit, quod felicitatis est proprium, ad hanc sane prorsus incumbedum est, ac sibi quisque ceu vestibulum ac virtutis umbram circumponere debet, sed ita ut sapientissimi Archilochi vulpem a tergo trahat. Haec ibi Glauco, laudans iniustitiam, quo Socratem ad iustitiae praedicationem excitet. Archilochi vulpeculam commemorat et divus Basilius, cum alias, tum in libello ad nepotes suos, et Philostratus in imaginibus: Multi sunt apologi de vulpis astutia, ex his quis sit Archilochi, non satis liquet.
SEnarium hunc quidam ex Olynthia Menandri citant, quidam ex Thersita Chaeremonis:
*ws ou)x u(pa/rxwn, a)lla\ timwrou/menos.
id est,
Ut qui prior nolim malo lacessere.
Convenit cum illo Terentiano: Sic existimet, responsum, non dictum esse.
*ou)k i/ppole/ktas2 perissa\s2 plw=mes2. Equidem ad hunc modum reperitua scriptum in vulgatis exemplaribus, verum ex his verbis non videtur quae sententia possit exscalpi. Quid si legas: *ou)k i(ppolai+/tas2 perissou\s2 plw=mes2. id est, Non navigamus ad eximios Hippolaitas, ut sit admonentis parcius utendum esse rebus praesentib. neque enim navigari ad eum locum, unde rerum eiusmodi copia exuberat, ut quod temere prodegeris, facile possis sarcire. Nam in Graecorum commentariis hoc tantum adscriptum invenitur, e)pi\ to=u braxe/a kekthme/nwn, id est, De iis, qui pauca possident. Hippola vero vetustissima civitas fuit Laconicae, non procul a mari, quam olim consentaneum est ob portus commoditatem, mercimoniis floruisse. Meminit huius Pausanias in Laconicis his quidem verbis: kai\ e)pi\ qala/ssh| nao/s2 e)stin a)frodi/ths2 kai\ a)/galma o)rqo\n li/qou. enteu=qen a)posxo/nte tria/konta stadi/ous2, quri/des2 a)/kra taina/rou, kai\ po/lews2 e)rei/pia i(ppo/las2 e)sti\n, en de\ au)toi=s2 a)qhna=s2 i(ero\n i(ppolai+/tidos2, id est, Et ad mare templum est Veneris, et statua recta lapidea. Hinc recedenti 30. ostia summa Taenari, et civitatis Hippolae ruinae sunt. Et in his Minervae fanum Hippolaitidis. Meminit huius urbis et Stemphanus. Ne quam praetermittamus coniecturam, et illud excute lector, num pro Hippolaitas legendum sit Hippobotas, is est populus Chalcidensis, cuius meminit Plutarchus in vita Periclis, olim opibus, gloriaque cum primis clarus. Nam ipsum nomen, ab agrorum fertilitate inditum est,
quasi dicas equorum altricem, quorum regionem pulsis indigenis, et deducta colonia occuparunt Athenienses. Huius rei mentionem facit et herodotus in Terpsicore.
REfertur et hic senarius Aristophanicus, e comoedia, quae inscribitur Ranae in proverbia:
*epifu/llides2 tau=t) ee)sti\ kai\ stwmu/lmata.
id est,
Epiphyllides sunt haec et ampullae merae.
Eum aiunt convenire in blandiloquos, et phaleris verborum instructos magis quam egregiis factis. Epiphyllides enim Graecis dicuntur minutiores botri maioribus adhaetentes. Callistrat. omnes minutulos racemulos Epiphyllidas appellari scribit, quia sub pampinis lateant. Nam hinc nomen, quod foliis adhaereant. Est autem id luxuriantis arboris argumentum. Theocritus in Aita meminit de pustulis naso innatis, quae mendacem arguunt. Id suo loco dicetur.
*ap) a)krofus1i/wn, proverbialiter dicebant pro eo quod est, recens ab officina profectum, perinde quasi modo productum a follibus, aerariaque fornace. Nam ab his sumpta metaphora. Aristophanes:
*rh(/mata/ tekomya\ kai\ pai/gnia e)pideiknun/ai
*pa/nta a)p) a)krofus1i/wn kai\ a)po\ kinnabeuma/twn.
id est,
Dictaque splendida, et lusus ostentare, omnia a follibus et archetypis. Porro cinnabeuma vocatur exemplar, et simulacrum, ad cuius imitationem pictores ac statuarii signum effingunt, ac repraesentant. Unde quod nuper natum est, id a)po\ to=u kinnabeumatwn venire dicitur.
*ana/ s1oi ta/de pa/nta le/parge.
id est,
- Super haec te cuncta Leparge.
Hemistichium heroicum dici solitum in eum, cui ne post laborem quidem exhaustum datur respirare. Transumptum a bubus, quibus perfunctis iam agricolandi labore, labor is etiam reliquus est, ut aratrum, reliquaque instrumenta domum referant. Ea solent imponi, qui sit e duobus robustior. Taurum autem le/pargon appellat, ob candorem pili. Videri possunt verba asini sub onere collabentis ad bovem, qui rogatus ut sarcinae partem reciperet recusavit, moxque deficiente asino, coactus est totam sarcinam una cum asini pelle gestare.
*amun/ei w(s2 e)/oiken h( pa/gh, id est, Laqueus ita ut videtur et bono fuit. Dictitari consuevit, quoties incommodum alicui verteretur in bonum. Veluti si quis Turca bello captus, seruiret apud Christianos, isque hac occasione nostrae religionis sacris initiaretur. Aut si dives ad inopiam redactus, hac occasione fieret ex luxurioso sobrius, ex impio pius. Huc pertinet quod philosophus ille, Zenoni fallimur, dicebat, se tum prospere navigasse, posteaquam naufragium fecerat.
*amusti\ pi/nein, dicuntur qui haustim avideque bibunt, nec inter bibendum spititum reciprocant, sed potum in alvum non secus atque in dolium infundunt. Sonat autem a)musti\ quasi dicas, citra suctum. Traduci poterit ad eos qui sermonem nullo delectu, nimis avide accipiunt. Aut qui immodica lectione obruunt ingenium, cum magis expediat, subinde
cogitationem admiscere lectioni. Similis potatio Graecis dicitur a)/mustis2, quod inter bibendum labia non claudantur.
*amfidromi/an a)/geis2, id est, Amphidromiam agis. Adagium ad varios usus poterit accommodari: vel ad eos, qui pueros ostentant, ac circumferunt, aut munuscula captant, ambiuntque. Sumptum a prisca consuetudine, qua mulieres, quae in partu adfuissent, et obstetricando iuvissent, quinta post die manus abluere solent, ac puerum cursu laribus circumfere. Eoque die munuscula missitabantur a cognatis, sepiae plerumque et polypi, decimo a partu die nomen indebatur infanti. De munusculis huiusmodi meminit et Terentius in 1. Phormionis scena. Et Plautus in Truculento, in qua fabula Phronesium meretrix Dinarcho cupienti accumbere in sacrificio pro puero accititio, iuber potius illud agat, quod quinto die fieri consuevit. Quamquam Hesychius et Amphidromiam septimo die scribit celebrari solitam. Plato in Theaeteto, ta\ a)mfidromia, vocat genere neu tro. Idem facit Ephippus apud Athenaeum li. Dipnosophistarum 9.
*adwn th\n spiqamh\n tou= bi/ou pro\s2 a)/nhqon, id est, Canens vitae palmum ad anethum. De parco dictum, qui re tenui leviculaque transigit vitam, atque interim existimat se laute vivere. Morem hunc quibusdam esse videmus, ut cum nihil apponant in mensa, quod edi possit, ne ieiunum omnino convivium appareat, varias narrant fabulas, aut cantilenas, ut his modis ciborum oblivionem inducant conviviis.
DIvus Hieronzmus tamquam proverbio iactatum citat. Qui non litigat, caelebs est. Indicat adagium rixosum esse omne coniugium, nec esse tranquillam vitam, nisi in caelibatu. Iuvenalis:
Semper habet lites, alternaque iurgia lectus,
In quo nupta tacet: minimism dormitur in illo.
Adstipulantur huic scntentiae versus aliquot proverbiales,
*xeimwn kat) oi/kous2 e)sti\n a)ndra/s1in gunh.
id est,
Malier in adibus atra tempestas utro.
Item,
*zh=los gunaiko\s2 pa/nta purpolei= de/mon.
id est,
Incendit omnem feminae Zelus domum.
*ou)de\n gunaiko\s2 xei=ron ou)de\ th=s2 kalh=s2.
id est,
Multere nil est peius, atque etiam bona.
Sed Hesiodus, ut modestius, ita verius opinamur.
*ou) men ga/r ti gunaiko\s2 a)nh\r lhi/zet) a)/meinon
*th=s2 a)gaqh=s2, th=s2 d)au)=te kakh=s2 ou) r(i/gion a)/llon.
id est,
Sors potior muliere proba non obtigit umquam
Ulla viro, contraque mala nil tetrius usquam est.
ARistoph. in Contionat. senarium hunc proverbialem refert.
*eni\ ga\r s1une/xqai krei=tton h)\ duoi=n kakoi=n.
id est,
Uni atque geminis praestat involui malis.
Quoties utrumque malum evitari non potest, danda tamen opera, quo declinemus alterum, et in id, quod minus habeat incommoditatis, incurramus.
*xi=os2 a)po patw=n, id est, Chius cacans. Aristophanis interpres in Pacem, indicat proverbio iactatum in eos, qui contaminarent, consputcarentque civitatem Nam hac occasione consueverunt calumniam struere Chiis. Unde non perperam accommodabitur et in illos qui captata occasione calumniam ur aliquem. Quemadmodum lupus Aesopicus agnum accusat, quod sibi bibenti turbarit aquam. Aristophanes in ea quam modo citavimus fabula.
*h po/lis2 h( xi/wn dia\ to\n s1o\n prwkto\n o)flh/s1ei.
Probabile est adagium ab eventu natum, quem refert Plutarchus in apophthegmatibus Laconicis. Chii cum apud Lacedaemonios peregrinarentur, post cenam vomuerunt in curia Ephororum, quorum apud eam gentem erat summa auctoritas, quin et in horum cathedras in quibus sedere consueverunt, incacarunt. Ac primum quidem diligenter inquisitio facta est, quinam hoc designasset scelus, severiter animadversuris, si quis civium hoc perpetrasset. Ubi senserunt id a Chiis factum, per praeconem edixerunt, Chiis permissum esse intemperanter agere.
LIttoris arenas furari dicitur, qui rem ab omnibus neglectam et incustoditam tollit. Ouidius in Amorib.
Ille potest vacuo furari littore arenas,
Uxorem stulti quisquis amare potest.
Conveniet cum illo, quod alibi retulimus ex Aristotele: en qu/rais2. thn\ u(dri/an, id est, In foribus aqualem. Aptius per negationem usurpabitur proverbium, ut, Quis littoris arenas furetur?
*ofin en tw=| ko/lpw| qa/lpein, id est, Serpentem in sinu fovere, dicitur, qui complectitur amore, studioque prosequitur hominem ingratum, et aliquando per occasionem nociturum. Sumptum est ab apologo quodam, qui Aesopi nomine fertur. Eum Gabrias quida iambis expressit in hunc modum:
*eqalpe/ tis2 gewrgo\s2 en ko/lpois2 o)/fin
*wra| kru/ous2. e)pei\ de\ qe/rmhs2 h)/| sqeto,
*eplhce to\n qa/lyanta ka)/kteinen ta/xos2.
*ou(/tw kakoi\ poiou=s1i tou\s2 e)uerge/tas2.
id est,
Stnu fovebat quidam agricola viperam
Gelu rigentem, at haec calorem ut senserat,
Ferit foventem, moxque perimit vulnere.
Ingrati ad hunc benemeritos tractunt modum.
Est et alter apologus, de gallina fovente serpentis ova, quam admonet hirundo, ne in suam perniciem foveat.
DIvus Hieronymus irridens Iovinia ni stylum, ut perturbatum et obscurum, scribit Plautinarum literarum illud in eum quadrare: Has praeter Sibyllam leget nemo. Est autem hic locus in Pseudolo Plautina, ubi quidam literas ab amica scriptas irridens, notulis malc concinnatis, cuiusmodi fcrme scriptura mulierum.
Quaerunt, inquit, hae literae sibi liberos. Alia aliam scandit. Has quidem pol credo nemo nisi Sibylla legerit, interpretari alium posse neminem. An obsecro hercle, habentque gallinae manus? Nam has quidem gallina scripsit.
AThenaeus Dipnosophistarum libro secundo senarium hunc proverbii nomine refert:
*ou)de\n s1) o)nh/s1ei bolbo\s2 a)\n mh\ neu=r)e)/xeis2
id est,
Nervis carentem iuverit bulbus nihil.
Martialis item:
Nil aliud bulbis, quam satur esse pores.
Bulbus autem ad irritandam Venerem valet. Licebit ad verecundiorem usum trahere: Nil prodesse studium, ni vis adsit ingenii.
M. Tullius libro epistolarum ad Atticum sexto: *apognou\s2 a)lo/gws2 ei) a)pe/sth e)peipw\n, *ai)sxro/ntoi dh=ron te men/ein. Meque obiurgavit veteri proverbio: ta\ me\n dido/mena. Utitur eodem et alio quodam loco. Non admodum liquet quid sibi velit, nisi quid conicere licet, ta\ men dido/mena, versum esse poetae cuiuspiam: est enim hemistichium iambicum, quod admonet, quod a fortuna datur, id boni consulendum esse, et ferendum aequo animo, quod mutari non queat. Plato in Goria videtur indicare proverbium: nun= de\ e)yeu/sqhn kai\ w(s2 e)/oiken a)na/gkh moi kata to\n palaio\n lo/gon to\ paro\n eu)= poiei=n, kai\ tou=to de/xesqai to\ dido/menon para/ s1ou, i. Nunc autem mendacio delusus sum, atque ut videtur, necesse est mihi iuxta vetus proverbium, Quod adest boni consulere, idque quod abs te datur accipere, dw=ron d) o)ti dw= tis2 e) pai/nei, alibi dictum est. Eodem pertinet: Ut possumus, quando ut volumus non licet.
ADDERE caelo sidera, pro eo quod est, adiungere, quibus ipsis summa est copia, proverbiali schemate dictum, vel illud sat signi fuerit, quod Ouidius secundo Elegiarum amatoriarum libro, duobus proucrbiis intertexuit:
Quid folia arboribiis, pleno quid sidera caelo,
In freta collectas alta quid addis aquas?
*pamfi/lou nos1fis1mo\s2, id est, Pamphili sublatio. Pamphilus hic veteris comoediae conviciis notatus est, quia aerariu expilasset. Convenit in peculatores, qui e publico suffurantur.
*pega/s1ou taxu/teros2, id est, Pegaso velocior. Hyperbole proverbialis de praevelocibus. Nota fabula de equo alato. Ita pindarus Olympia. hymno 9. kai\ a)ga/noros2 i)ppou qa=sson kai\ nao\s2 u(potte/rou, id est, Velocius et generoso equo, et alata nave.
*plata/gh| dokima/s1eis2, id est, Plataga probabis. De iis qui ridicule explorant alterius in sese animum. Sumptum a vulgari ioco puellarum, quae imposito pollici, medioque digito papaveris folio palmam illidunt: quia si crepuerit, amoris argumetum est, sin minus, non amantis indicium. Id Suidas indicat fieri solere folio
papaveris, aut anemonae, quod platagw/nion dicitur, a plata/ssein, id est, a strependo. Allusit ad proverbium Ammianus libro decimoquarto. Quod cum vere et ex animo dicitur, solet amor ex levi crepitu monstrari. Unde locus erit proverbio, ubi ex dicto simplici deprehenditur animus hominis. Apud alios platago\n reperimus, pro instrumento, quo monemus strepitum, et platagei=n pro crepitum movere.
*pollw=n o( limo\s2 gi/gnetai dida/s1kalos2.
Fames magistra est artium complurium.
Ouidius:
Ingenium mala saepe movent.
Persius:
Ingenique largitor
Venter negatas artifex sequi veces.
*pollw=n panhgu/rewn dio\s2 bala/nwn e)/fagen, id est, Multorum festorum Iovis glandes comedit. De sene longoque plurimarum rerum usu docto, perinde valet quasi dicas, multas vixit Olympiadas. Quercus autem Iovi sacra: unde nuces iuglandes. Simili ioco et hodie dicunt nostrates, Comedit multa ova paschalia, senem indicantes.
*prodi/kou s1ofw/teros2, id est, Prodico doctior. Aiunt hunc Prodicum in diiudicandis litib. et arbitriis inter dissentientes amicos, acerrimi fuisse iudicii. Aristophanes in Centauro, citante Suida:
*egw\ ga\r ei)/tis2 h)di/khs1e, qe/lw di/khn
*doun=ai pro/dikon.
id est,
Ego namque, si quis praeter aequum fecerit,
Prodicum volo negotium cognoscere.
Subest autem allusio ad vocabulum nominis. Prodicus enim veluti praeiudicatorem sonat, qui ante de lite pronunicet, quam ad iudices delata sit. Fuit huius nominis et sophista quidam, cuius meminit Plato locis aliquot.
*ptwxou= fi/loi ou)d) oi( gennh/tores2, id est, Mendico ne parentes quidem amici sunt. Divitiae conciliant amicos. Paupertas nec illos habet amicos, quos natuta coniunxit. Tautum valet in hominum vita, cuius momentum oportuit esse levissimum, si res non ex nostris cupiditatibus, sed ex usu metiremur.
*pulwro\s2 kako\s2, id est, Ianitor malus, id est, indiligens praefectus, aut custos. Natum a dicto Thericyonis cuiusdam, qui cum videret Philippi copias, Isthmicas angustias occupasse, sic ait: kakou\s2 pulwrou\s2 u(ma=s2 w)= kori/nqioi h( pelopo/nnhs1os2 e)/xei, id est, Malos ianitores vos ô Corinthii Peloponnesus habet. Siquidem angustias locorum, Graeci pylas, id est, portas appellant. Refertur a Plutarcho in apophthegmatis.
*pu/qou xelido/nos2, id est, Audi chelidonem, id est, in tempore curato tua negotia. Quidam a superstitioso quodam ortum autumant, cui nomen Chelidoni. Nam aiunt huic fuisse morem, observatis prodigiis colligere rerum exitus. Atque huius
opinionis auctor citatur Mnaseas Patrensis en tw=| peri/plw|. Nonnulli malunt ad avem hirundinem referri, quia stridula sit avis, ac lugubris, sive quod Veris praenuntiet adventum.
*se\ d) oi)wni/s1ait) a)n tis2 i)dw\n, id est, Qui te conspexerit, augurium poterit capere. Dici consuevit in deformes, foedoque aspectu. Veteres ex primo hominis occursu sumebant omen. Occurrere formoso felix omen habebatur, occurrere deformi nigroque contra. Romanus quidam imperator, Hadrianum opinamur, ut erat omnium superstitionum observantissimus, ex Mauri cuiusdam scurrae occursu, mortem ominatus est. Ille iussus abire, dictum addit ominosive: Totum vicisti, totum fecisti, nunc deus esto. Nam imperatores defuncti, sollemnibus quibusdam caeremoniis referebantur in numerum deorum. Iuvenalis:
Et cui per mediam nolis occisrrere noctem.
*ou) ma/la kuka=|s2, id est, Non admodum misces, id est, non multum potes, neque prodesse, neque nocere. Pericles dictus est totam miscuisse Graeciam eloquentia sua, quod arbitratu suo versaret omnia. Et apud M. Tullium omnia miscere dicuntur, qui immodica potentia perturbant rem publicam.
*onou ou)ra\ thli/an ou) poiei=, id est, Asini cauda non facit cribrum: ubi quis ad hoc, aut illud dicitur inutilis. Cribrum e pilis equinis fieri consuevit, non e villis asininae caudis. Suspicamur hoc ex huius aetatis faece sumptum ab Apostolio.
*au)tw=| krhth=ri gi/gnh| kaka\, id est, Ipso cratere contingant mala. Dictitari solitum de iis in quos recidit quod per insidias in alios moliebantur. Craterem enim quasi malorum fontem vocat, unde *krath\r kakw=n, id est, Crater malorum, de quo dictum est asias.
*stalaymo\s2 oi+nou muri/ois2 xoeu=s1in u(/da tos2 ou) mi/gnutai, id est, Gutta vini non miscetur aqua saepius infusa. Cum paululo boni nimia mali vis admiscetur. Diluitur enim, et evanescit, si pauxillum vini plurima corrumpas aqua.
*tauro\s2 u(perku/yas2 to\ tau+/geton a)po\ tou= e)urw/ta e)/pien, id est, Taurus porrecto ultra Taygetum capite bibit ex Eurota, de re vehementer absurda. Similimum illi: Quid si caelum ruat? Natum ex apophthegmate Geradae Lacedaemonii, is ab hospite quopiam interrogatus, quae poena foret adulteris apud Lacedaemonios, negavit ullos esse adulteros apud Lacedaemonios. At instans ille, quid si quis exsisteret, inquit, quam poenam daret? Is, inquit, taurum maximum dependeret, qui producto ultra Taygetum montem capite, biberet ex Eurota: cumque hospes adridens, et unde taurus tam ingens? Lacedaemonius vicissim, aut unde apud Lacedaemonios adulteri? Refertur a Plutarcho in vita Lycurgi.
*ta)pi\ kos1ki/nw|, i. Ad cribum dicta.
Quae vera compertaque videri vellent, ad hunc appellabant modum. Finitimumilli: ta\ e)k tri/podos2 sumptum a divinationis genere, quod suspenso circumactoque cribro peragebatur, quemadmodum alias indicavimus ex Aristotell et Luciano.
*dio\s2 kw/dion id est, Iovis tergus. De resordida quidem, sed tamen in usum aliquem servata. Nam olim victimae pellem servabant in pompis Eleusinis circumferendam, vel substernendam pedibus eorum, qui piaculo quopiam tenebantur ad expiationem.
FErtur et huiusmodi sententia in proverbiorum collectaneis: dizhme/iois1i t) a)gaqa\ mo/lis2 paragi/netai, ta\ de\ kaka\ kai\ mh\ dizhme/nois1i id est, Bona vix accedunt iis, qui quaerunt : mala vel non quaerentibus obtingunt. Ide et vulgo dicunt idiotae, neque tamen non vere: Mala ultro adesse, vel invocata. Et tamen passim vitiis nostris adcersimus bellum, lites, morbos, quasi sua spote parum adsit maloru.
*ek to=u geito/nwn e)/xous1i to\ para/deigma, id est, A vicinis sumunt exemplum. Qui faciunt quidpiam aliorum exemplo provocati. Vicinus enim vicino morbum suum affricat, et malorum commercio reddimur deteriores. Huc nimirum allusit Terentius in Andria:
Quid isthuc tam mirum est, de te si exemplum capit?
*elaxes2 to\ m, i. M. litera tibi sorte obtigit, Aenigma in stultos. Nam Graece mwroi\ hanc initialem habent. Cun aliquando Dionysio M. in sortibus obvenisset, quidam per iocum ait, mwrologei=s2 dionu/s1is2. Stulta loqueris Dionysi. At ille detorquens alio: monmaxh/s1w men ou)=n, inquit, singulari proinde certamine depugnabo. Ad hunc quidem modum refertur in collectaneis Graecorum, sed mendose, quod liquet ex Plutarcho, qui narrat Dionysium respondisse monarxh/s1wmen ou)=n, quod interpretes verterunt, Monarchae erimus, decepti scripturae vitio. Legendum enim monarxh/s1w menou=n, ut menou=n sit unica dictio, que non inferat tantum, sed adversetur potius. Corrigit enim alterius divinationem, et subicit, imo potius ero monarcha, quis enim sic loquitur, erimus monarchae? Ad haec monarxh/s1wmen, non sonat, erimus monarchae, sed simus monarchae. Postremo si legas ou=n, ut sit inferentis, non corrigentis, quid aliud dicit Dionysius, quam ideo se sore monarcham, quod stultus esset?
*enpuqi/ou xe/s1iui, id. est, In Pythii templo cacare dicebatur, qui rem nefariam et periculosam faceret, quia Pisistratus tyrannus exstructo templo inscripserat, ne quis inibi ventrem exoneraret, et advenam quem dam deprehensum e menio sustulit.
*en gh=| pe/nesqai ma=llon h)\ ploutounta plei=n.
id est,
-Egere praestat in solo, quam divite Sulcare fluctus.
Satius est paululum habere tuto, quam multu cum periculo. Nec placebant cuidam opes de sunibus pendentes, multo minus quas eripere,
ventis in manu est, Proverbium admonet certam sortunam, licet modicam, incertis quamlibet amplioribus anteponendam.
*en pai=s1i me\n ge/rwn, e)n toi=s2 de\ ge/rous1i pai=s2, id est, Intet senes puer, idem at in pueris senex. Conveniet in hominem grandrusculu, maiore quam ut puer videri possit, minorem quam ut vir. Dictum est autem ab emulis in Hermogenem rhetorem. Accommodare licebitin hominem sic etudnum, ut interidiotas videri possit doctulus, inter eruditos indoctus.
*en spa/rth| mo/nh| lu/s1itelei= ghra/s1kein, id est, Una in Sparta expedit senescere. Dictum est, quod apud Spartanos summus honos senibus habebatur olim. Torqueri poterit ad quoslibet, penes quos virtus in pretio sit. Refcrt Piutarchus in Laconicis, sed in certo auctore. Dictum est autem a quodam hospite, cum videret apud Lacedaemonios ivenes tantum honoris habere senioribus. M Tullius in Catone maiore. similem sententia adscribit Lysandro: Lysandrum, inquit, Lacedaemonium dicere aiunt solitum, Lacedaemone esse honestis simum domicilium senectutis. Nus. quam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Nota est historia de sene, cui cu ingresso theatrum nullus Atheniesium daret locum, soli Lacedaemoniorum legati caniciem illius reveriti, et assurgendi officio venerati sunt, et inter ipsos honoratissimum locum cesserut, cui facto cum applauderet Atheniensiu populus, quidam e Lacedaemoniis dixit, Scire quidem populum Atheniensem quid deeeat, sed negligere. Narratur a multis, nominatum a Valerio Maximo libro quarto, capite quinto.
Lucianus in Encomio Demosthenis: s1oi/ d) i/s1ws2 e)ula/beia to\ th=s2 paroimi/as2 s1kw=mma e)pi\ th=| a)s1immetri/a| e)pagage/sqai, mh\ s1oi\ mei=zon pros1keoito tou)pi/s1agma tw=| qula/kw|, id est, At tu fortasse vereris ne in te torqueatur illud proverbiale dicterium de male respondenge proportione, nempe, ne tibi thylaco maior sit adcessoria sarcinula. Thylacus enim culeus est sive mantica parata gestandis oneribus. Neque ignoramus in vulgatis exemplaribus esse tou)pi/gramma, non tou)pi/s1agma. Verum nisi scripturam mutaris, nulla sententia potcst elici. Est autem e)pi/s1agma a s1a/ttw, velut oneris adfertura. Translatum autem a mulionibus, qui praeter legitimum onus, vascula quaedam superim ponunt. Ergo cum digressio longior est quam ipsa res, uti licebit hoc proverbio. Basilius idem aliis verbis expressit libro de Spiritu Sancto: h)\ ou(/tw ge a)\n to\ e)peis1o/dion pollapla/s1ion ei)/h tou= kefalai/ou, id est, Ad istum aliqui modum adcessorium multo maius esiet ipso principali.
*akarnikoi\ ippoi, id est, Acarnici equi, dictbantur cqui maximi. finitimum illi, cuius meminit etiam Aristoteles, i(/ppos2 qessalikh\, id est, Equa Thessalica. Vitgilius item in Georgicis tribuit primum laudem equis Epiroticis.
Eliadum palmas Epirus equarum.
Acarnanes enim sunt iuxta Epirum, quemadmodum et Thessali. Conveniet uti dere quapiam eximia autinsigni ptaemio.
*gennhto\s2 gegonw\s2 th/rei thn\ ta/cin, id est, Tribulis factus serva ordinem, id est, postequam ascitus es in ordinem aliquem fungere tuo officio, quemadmodum et ceteri faciunt. Natum a tribubus Atheniensium. Populus Atheniensis distributus erat in tribus duodecim, ad mensium numerum, rusum unaquae que tribus in triginta genera, quemadmodum vocant, ad dierum numerum, unde gennhtoi\ vocabantur, non coniuncti sanguinis propinquitate, sed in eandem tribus partem asciti.
*gla=kos a)/llos i(ppo/brwtos, id est, Glaucus alter ab quis devoratus. Quadrait in hominem alendis equis exhaurientem facultates suas. A fabula natum, qualis fertur et de Actaeone.
*go/rgona pers1eu\s2 e)xeirw/s1ato, id est, Gorgonem Perseus adortus est. Ubi quis egregium facinus inceptat. Notissima fabula est. Ne hoc quidem proverbium adscripturi eramus, ni repertum esset in Graecorum collectaneis.
*des1moi\ tur)r(hnoi\, id est; vincula Tyrrhena dicebantur odiosa negotia quibus distringebatur aliquis. Traductum a vinculis, quibus Tyrrheni captivos vinciebant gravibus et molestis.
*dhro\n bouleu/ei, i. Diu delibera. Non ftatim aggrediundum negotium. Garmen integrum fertur huiusmodi:
*dhro\n bouleu/ein, i(/n) e)/xh| kai\ pollo\n a)mei/nwn.
id est,
Consultato diu, multo ut praecellere possis.
Lente consultandum, at ubi statreris, mature quod opus facto facienndum est. Qui secus faciunt, iis non raro solet evenire Platonicum illud, ut festinantes in principio, serius perveniant ad finem.
*epimeni/deion de/rua, id est, Epimenidia pellis. De re reposita, miracucuique loco servata.In nonnullis codicibus scriptumossendimus, Epimelidium, sed depravate, nifallimur: adscriptum erat huius pellem adservari abditam, ceu rem sacram apud Lacedaemonios. Indicat autem Eudemus tractum ab Epimenide Gretensi, qui legitur perpetuo somuo dormisie quadragintaseptem annos, neque paucos postea supervixisse. Unde consentaneum est huius reliquias, ut miraculi monimentum servatas suisse.
*taxuba/mones2 o(/rkoi. Ad eum modum appellabant iusiuran dum irritum, quod evanesceret, avolaretque, simulatque pronuntiatum esset, cuiusmodi sunt amantium. Haec sententia magis adridet Suidae. Quamquam Aristarchus apud Eudemum, kat) a)nti/fras1in accipit, quasi tardum oporteat esse iusiurandum, neque temere proferendum: neque enim statim evanescere, si quid iuraris.
*htth/qhs2 tino\s2 a)lektruo/nos2, id est, Superatus es a gallo quopiam. Iocus Proverbialis in servos qui dominos a tergo squuntur, supplices videlicet et abiecti, cuiusmodi solent esse
galli superati in pugna. Nam haec avis victa silere solet, canere si vicisset, ut auctor est Cicero in Divinationibus. Addunt gallum in pugna superatum ultro sequi victorem. Sumptum est ex Aristophane, nisi nos fallit memoria. Refertur ab Eudemo.
*bataka/ras2. De pinguibus dictum et impotentibus. Eudemus meminit, addens esse legendum kata\ s1ustolh\n. Quibus verbis quid sibi velit, nondum satis liquet, nisi sensit exprobratam ingenii tarditatem. Etenim que vivido sunt ingenio, caput erigunt. Capite esse deiecto hebetioris ac segnioris animi signum esse solet. Nam Graecavoxhinc dicta est. bata\s2 enim ut indicat hesychius, apud Tarentinos pronum signisicat, ka/ra caput. Unde ba/ttarai Thracibus dicuntur Bacchae, Bacchi numine afflatae, quae et Bassarides dicuntur, ut indicat Etymologicus. Hinc vox deducta ad meretricem, quae se prosternit quibuslibet. Apud Athenaeum libro quarto, karhbarou=ntes2 dicuntur, qui crapula gravatu habent caput. Conveniet in temulentum ac somnolentum. Quemadmodum usurpavit divus Basilius in epistola quadam.
*eci/s1ou di/dou pa=s1in, id est, Ex aequo da omnibus. Translatum ab iis, qui convivium, att here ditatem partiuntur. Quadrabit in iudicem, aut principem, quem oportet aequabile ius reddere.
*epau/lia dw=ra dicebantur magnisica munera. Sic enim appellabantur apud Graecos, quae postero post nuptias die, sponsae pater adducebat sponso ac sponsae, pompae cuiusdam specie. Praecedebat enim puer, candida toga, facem gestans ardentem; post hunc longa series adportatium aurum, pulves, smegmata, lecticas, pectines,lectos, alabastros, sandalia, scrinia, unguentaria, interdum et dotem ipsam. Addunt et ipsum diem a nuptiis secundum e)pauli/an, quia sponsa tum inducatur in cubile. Adagium accommodari poterit et in eos, qui ia ctant suam benesicentiam. Opinamur autem haec esse, quae iureconsulti vocant para/ferna.
*epi\ po/das2 a)naxwrei=, id est, In pedem retrocedit, de eo qui metu dat locum potentiori, et revocat se in tutum, ab athletis aut gladiatoribus sum tum videtur. Hoc est quod Latini dicunt referre pedem. Quadrabit et in eos, quimutant institutum.
*epi\ toi=s2 o(/plois2 a)kki/zetai, id est, In armis accissat. In eum qui sibi placet, seseque quasi contemplatur in armis suis. Conveniet in quemvis sibi stulte placentem. Refertur praeter alios etymologico. De Accone muliere,quae. ad speculum inepte sibi blandiebatur, dictum est alibi in proverbio Accislare.
*epi\ leiyudri/w| ma/xh|, ld est, In Lipsydrio pugnas. lipsydrium locus erat haud procula Parnethe, quem moenibus cinxerant tyranni, qui profugerant ex urbe, prius condiderant Alcmaeonidae, sed in hos obsessos, victos que a pisistrati copiis obliqua cantio cani coepta est huiusmodi: ai)\ ai)\ leiyu/drion prodos1e/tairon a)/ndras2
a)pw/les1as2, ma/xesq) a)gaqou/s2 ge kai\ e)upa/tridas2 o(/pote e)/deican oi/wn pate/rwn e)/s1an, id est, Heu heu Lipsydrion, sociorum proditor, quales viros perdidisti, ad pugnandum idoneos et claros, cum ostenderent e qualibus essent orti maioribus, Proverbium dictum in strenuos, et bellicosos viros. Locus nomen habet ab aquarum copia.
*erhmon e)mble/pein, id est, Desertum intueri, dicebatur, qui sixis etatto nitis intueretur oculis. Metaphoram mutuati sunt ab iis qui pelagus im mensum, aut solitudinem tacit intuentur. Multis adest hoc oculorum vitium, ut paullo longius semota non exacte videant. Iis si quando dicendum est in hominum frequentia, quoniam in neminem certo sigunt oculos, desertum intueri videntur. Citatur Aristophanes ex Poliydo.
*estw tami/as2, ta)/lla d) ei) bou/lei ku/wn.
id est,
Sis condus, inreliquis canis esto, si libet.
Aiunt dictum in eum, cui felicitas immerenti contigisset, peculiariter in eunuchos. Suida indicat Athenis fuisse magistratum decemviris commissum, qui pecunias in arce Palladis positas setuarent, quas et sacras et publicas appellabant, uno cum ipso Palladis simulacro, ac reliquis templi rnamentis. Erant et Tamiae triremium, qui praefectos triremibus solent comitari, veluti custodes. Is magistratus interdum suracibus committebatur, cum oportuerit incorruptos atque integrae sidei viros ad id adsciscere, quasi nihil referet qua lis suscipias provinciam, modo commissa sit. Solent autem reges gazas suas, et uxores eunuchis committere.
*efhme/rou zwh\, id est, Ephemeri vita. De iis, qui statim emoriuntur aut pereunt, ab animantibus, quae sie appellantur, quod ultra diem non vivant. Aristoteles libro de natura animalium quinto, prodit ad hunc modum de Ephemeris: Hypanis, mquit, fluvius apud Cimmerium Bosphorum sub solstitio fert veluti folliculos acinis maiores, quib. quadrupedes volucres erumpunt, quia genus animalis in postmeridianum tempus usque vivit et volat, mox declinante sole marcescit et languet, mox occidente emoritur, vita non ultra unum diem peracta, unde e)fh/meron appellatum. Retulit similia Plinius libro undecimo, capite trigesimosexto, nisi quod ait animal dictum h(mero/bion. Aristotelem citar M. Tullius Tusculanatum quae stionum libro 1. addens Hypanim ab Europae parte profluere in Pontum.
*ku/wn tw=| ptwxw=| bohqw=n, id est, Canis mendico auxilians. Ubi quis nobis adversatur et diversis studet partibus is, cuius auxilio nitebamur. Nam canes infesti sunt mendicis velut o(mote/xnois2, nisi si quando frusto panis corrumpuntur.
*zeu\s2 a)eto\n ei(/leto, id est, Iuppiter aquilam delegit. Ubi quis adsciscit sibi praeclaros, suisque rebus accommodos. Poetae singunt aquilam Iovifulmen porrigere, quod haec avis omnium altislime subuolet, nec ictu fulminis laedatur. Eiusdem usus est opera in rapiendo catamyto puero.
*hfronei=n e)/lasson, h)\ dun/asqai dei= mei=zon, id est, Oportet aut minus animsum esse, aut plus posse. convenit in feroces, quorum arrogantiae non suppetant vires. Aut qui non timent irritare, quem vincere non possint, fronei=n accipi potest pro sapere: qui sunt humili fortuna, iis multa dissimulanda sunt, quandoquidem quod vident perperam fieri, non queant vetare, et quod sentiunt fieri oportere, non possunt essicere. Plutarchus in Laconicis tribuit Archidamo Zeuridami filio, cum silium videret praecipitantius et inconsideratius pugnantem cum Atheniensibus: h)\ th=| duna/mei pro/sqes2, h)\ tou= fronh/matos2 u(fe\s2, id est, Aut adde viribus, aut detrahe animo.
*qeou= de\ dw=ro/n e)stin e)utuxei=n brotou\s2.
id est,
Felicit as datur Deum homini munere.
Ut res nostrae bene cedant, id in nobis situm non est, sed a superum arbitrio pendet. Hominum est conatus, Dei eventus.
*qri\c u)/strixos, id est, Pilus histriois, dici poterit, dicterium acriter in quempiam tortum. Ab animante sumptu, cui mos irritato, pinnas aculeatas, quibus illi tergum inhorret, teli ritu eiaculari, etiam procul, idque facit intenta cute. His igitur ora canum urgentium figit. Est autem hystrix de genere Erinaceorum, nisi quod huic longiores aculei. India et Africa potissunum hystrices genetat, ut auctor est Plinius hbro octavo, capite trigesumoquinto:
*ia)/nos a)/llos, id est, Iaus alter. Quadrabit vel in providum ac circumspectum, vel in ancipitem et perfidum. Persius:
O lane a tergo cui nulla ciconia pinsis.
Sumptum al Iano bifronte, cuius notior est fabula, quam ut sit hoc loco percensenda.
*ei)mati)w| to\ pu=r periste/lleis2, id est, Vest circumfers ignem, ubi quid ridicule fit. Aut ubi quis suum ipsius malum fovet, veluri scortum, aut adulatorem, aut fictum amicum.
*erinnu\s2 e)k tragw|di/as2, id est, Erianys ex tragoedia. De foedis aniculis. Sumptum ex Aristophanis Pluto, que loco dictum est de Penia:
*is1ws2 e)rinnu/s2 e)stin e)k tragw|di/as2.
id est,
At forsan est Erinnys exiragoe dia.
Strabo Geographiae lib. 4. tradit insulas esse 10. in Oceano Gaditano, nomine Cassiteridas, quarum una prorsus incultra sit, in reliquis habitare homines colore fusco, tunicis utentes ad talos usque dimissis, pectoribus cingulo obvinctis, baculos manus gestantes, in summa, petsimiles furiis tragicis. Quibus ex verbis apparet hoc habitu furias in tragoediis induci solere.
*is1a po/lemon ou) poiei=, id est, Ae qualitas bellum haud parit. Aequalitate continetur concordia. Inaequalitas discordiarum est mater. Est Solonis apophthegma, que admodu scribit Plutarchus m huius vita, admonens
dictum hoc fnisse vulgo celebre, to\ i)=s1on po/lemon ou) poiei=.
*ixqu\s2 e)k th=s2 kefalh=s2 o)/zein a)/rxetai, id est, Piscis a capite primum incipit putere. Dict am in malos principes, quorum contagione reliquum vulgusinficitur. Apparer ab idiotarum vuigo sumptum.
*kai\ bai/tulon a)\n katapi/nois2, id est, Etiam Baetylum deglutires. In voracem et omnia coquentem. Nam Baetylus dicitur saxum illud fasciis obumctum, quod pro love deuoravit Saturnus, ut testatus est Hesychius.
*kako\n a)/ggos2 ou) kla=tai, id est, Malum vas non frangitur. Qui deterior, is nonnumquam vivacior, et in periculis tutior. Simili metaphora dicut et hodie vulgo, malam herbam non petire.
*kai\ dru=s2 maina\s2 e)ge/neto, id est, Etiam querecus Maenas facta est. De iis qui vix deliniuntur. Ab Orphei. fabula, quercus sua cuhara demulcentis. Maenades enim sunt mulieres afflatae Baccho.
*alhles1me/nos bi/os, id est, vita molita. sive victus, ut ita loquamur, sarinatus. Suidas indicat adagiu varie accipi. Quosdam usurpare de vita priscorum, qui glandibus vescebantur, fortassis ob id quod illis saeculis ignotus adhuc esset carnium et piscium esus, solaque glandium farina victitarent mortales. Alios de his quibus citra laborem vita lauta cotingeret, proptetea quod aliquamdiu post frumenta reperta, farin ae faciendae ratio nescireitur. Est autem farina paratior si cui libeat vesci. Alioqui proscindedum atuum, serendum triticum, metendum, excutiendum, molendum, pinsendum. Nonnullos de iis qui in magna rerum, quas desiderarenr, af. fluentia, vitam agerent, ut adfine sit illi quod alio positum est loco, ou) ga\r a)/kanqai, id est, Non enim spinae. Caesar Commentarioruml:b. 1, Tuium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Huc adludere videtur Aristophanes in Equitibus, cum Cleon populo blandiens ita loquitur:
*all a)/lfit) h)/dh s1oi poriw= e)s1keuas1me/na,
id est:
At ego paratas tibi farin as iam dabo.
Cui respondet altera persona:
*egw/ de\ mazi/s1kas2 ge\ diamemagme/nas2
*kai\ tou)=yon o) pto\n, mhden a)/ll) ei)m) h)/sqie.
id est,
Bene maceratas ego dabo tibi massulas,
Piscemque coctum, nil aliud, quam vescere,
Hoc posterius pettinet ad proverbium, quod ante retulimus: Victus maceratus. Rursus in eadem fabula cum Cleon offerret mazi/s1kas2 memagme/nas2, alter respondet:
*egw\ de\ mus2i/las2, memustilhme/nas2.
panem intelligens iam iure maceratum, ac madesactum, et ob id paratum esui. Ac mox offert vinum iam temperatum, ut statim possit bibi:
*exe kai\ piei=n kekramme/non tri/a kai\ du/w,
id est:
Dilutum habe, quod ebibas, tria at duo.
Nam olim vinum non bibebatut
nisi aqua dilutum, quod apud Germanos insuetum est. Optimam autem temperaturam existimabant, si duobus vini cyathis duo aquae adderentur. Porro quae parata sunt, ea gratiora esse paulo post declarat populus. Cum enim alter iactaret se suo periculo rapuisse quod dabat, alter coxisse, respondet:
*apiq) ou) ga\r, a)lla\ tou= paraqe/ntos2 h( xa/ris2.
significansi illi deberi gratia, qui cibum paratum apposuerit.
*kako\n to\ kalo\n hn)/ ti mh\ kairou= tu/xh|.
id est,
Bonum nalum fit, tempore haud datum suo.
Nihil gratum, quod intempestivum. Pharmacum in tempore datum, saluti est, secus datum, mortem ad fert. Citatur apud Athenaeum lib.7. hic versiculus ex Timone:
*wrh e)ra=n, w(/rh de\ gamei=n, w(/rh de\ pepadsqai.
id est,
Tempus amands, tempus habena contugis, est quod
Rebus ab his iandem moneat desistere iempus.
*kariko\s2 ta/fos2, id est, Caricum monumentu. De re magnisica sumptuosaque. Sumptum a Mausoli sepulcro, quod est apud caras. Plin. lib. 36. cap. 5. ostendit opus hoc inter septem orbis miracula comemoratum, idque potissimum ob artificum famam. Patebat ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes.
Brcuius a frontibus, toto circuitu pedes quadringentos undecim. Attollebatur in altitudinem 25. cubitis. Cingebatur columnis 46. Ab oriente caelaverat Scopas, a septetrione Byras, a meridie timotheus, ab occasu Leochares. Opere nondum absoluto periit Artemisia. Latini huiusmodi monumenta vocant mausolea. Martial. lib. 1.
Aere nec vacuo pendentia mausoleae.
Item Propertius lib. 3.
Nec Mausolei dives fortuna sepulcri.
*kako\n ge\ dw=roni)=s1o/ne)sti zhmi+/a|.
id est,
Munus malum est perinde uts dispendium.
Nocet, non iuvat, qui largitur noxia. Veluti si quis adolescenti subministret pecuniam, aut stulto comittat imperium.
*kenai=s1in e)lpi/s1i qermai/netai. id est, Inanibus spebus incenditur. In eum, qui srustra sibi magna pollicetur. Spes enim stultis addit animos, etiasi procul absint. Sapiens etiam si sperat, dissimulat, Decetptu apparet ex Sophocle, apud quem Aiax ita loquitur:
*ou)k a)\n priai/mhn ou)deno\s2 lo/gou bouho\n
*os2 tis2 kenai=s1i e)lpis1in qermai/netai.
id est,
Haud emero virum mente nullae praditum,
Quemcumque inanes spes movent et incitant.
Aeschynes contra Timarchum, e)lpi/dwn kenw=n e)mplh/s1as2, id est Posteaquam illum implesset inanibus spebus.
*keku/lisqai o( pi/qos2, id est, Revolutum est dolium. In eum qui commovetur alieno exemplo, sive instin ctu ad stulte quid faciendum. Nam dolium facili impul su quo velis voluitur. At sapiens tetragono similis, semper fixus et immotus. Apparet esse natum ab historia de Diogene in publico
civitatis tumultu voluente dolium, quam resert Lucianus li. de conscribenda historia.
*khro\n toi=s2 w)s1i\n e)palei/feis2, id est, Ceram auribus oblinis. Ineos qui recusant audire vel aequa, vel iniqua. Natum ab Ulyssis cera, qua suas ac sociorum aures obturat apud Homerum, adversus Sirenatum cantilenas.
*ko/rakes2 a)hdo/nwn ai)des1imw/teri, id est, Corui lusciniis honoratiores. Cum indocti doctis praeferuntur, improbi probis, blaterones eloquentibus, rapaces ac furaces cordatis et integris viris Aut cum plus tribuitur improbitati et audaciae, quam eruditioni ac sapientiae.
*koino\n naua/gion toi=s2 pa=s1i paramu/qion, Id est, Commune naufragium, omnibus solatium. Multo facilius fertur malum, quod nobis est cum omnibus, art cum multis comune. Quin et hodie iactatur inter Scholasticos: miserum est solatium habere calamitatis socium.
*kupari/ti/ou karpo\s2, id est, Cyparissi fructus, de verbis dictu magnificis, ceterum inutilibus. Proverbium fluxit a natura arboris, quam plin. lib. 16. scribit, natu morosam esse, fructu supervacuam, baccis toruam, foliis amaram, odoreviolentam, ac ne umbra quidem grationsam. Hactenus Plinius Atque huiusmodi cum sit, tamen proceritate, unde et conifera vocatur a poetis, ac perpetuo virore, neque non nascendi difficultate, novu aliquem fructum polliceri videtur. Theophrastus autem libro de causis plantarum 1. scribit semen cupressi adeo esse minutum, ut vix oculis percipi possit Neque enim huius esse fructum totum id quod pilae specie gerit, sed quod cono innascitur, per quam tenue et exile, laricis seminl proximum, quod pilula sua dehiscente dilabitur, nec legi nisi ab experto potest.
AThenaeus, Dipnosophistarum lib. 14. refert cibi genus, primum a Thessalis repertu, sed quod Athenis quodque fuerit in deliciis, cum subessent imperio Macedonum, quorum lingua dicebatur mattu/a, a Graeca voce ma/ttw, quod est pinso, sive macero: unde dicta sit et ma/za, quae et ipsa proverbio locum fecit, ut u(permaza=n dicerentur, qui lautius viverent: post quidquid esset opipaum et elegans in cibis, mattu/a, dicebant, etiam in avibus, piscibus, oleribus ac fartis, et mattua/zein, qui suaniter viverent. Citantur in testimonium versus ex Alexide:
*skeua/zet) eu)wxei=sqe propo/s1ei pi/nete
*le/pesqe mattuazete.
id est,
Facite apparatus, et epulis incumbue,
Lepamins atque m attyazete.
Ceterum atticis lepesqai dicuntur, qui intemperanter indulgent Veneri, huc ni fallimur alludetibus, quod lepi/zw sonet deglubo, quae vox et Latinis usurpatione facta est obscena. le/pos2 enim Graecis pellem significat. De Mattyis, qui plura volet cognoscere, legat sinem 14. li. quem modo citavimus, et mattyis explebitur affatim. Tot auctotibus Athenaeus docet quid sit mattya. Idem lib. 4. tradit apud Lacedaemonios mattu/hn dicta bellaria, quae post aiklon. id erat convivii genus, apud illos dabatur, quae quidem et e)pai/kla vocabantur.
Meminit huius cibi et martial. li. 9.
Mattya sola iuvant.
*matioloixo\s2 vulgato convitio dicebatur liguritor, et in mimimis etiam rebus exquisitus. Quin et Hesychius indicat quod pusillum sit, id Graecis dici ma/tion. Aiunt autem esse cibi cibi genus. Equidem in comentariis Graecorum invenitur ma/tion vocari, quod est minimum, aut genus mensurae. Proinde quadrat in eos qui per fraudem minimis e rebus sectatur compendium a)po\ tou= mati/ou kai\ loxeds1ai, nisi mavis a lei/xein. Usurpatur ab Aristoph. in Nebulis, intermulta epitheta, quibus virum improbu notat. Interpres tam varie exponit, ut satis sateatur se nescire, scribes dici de eo, qui malinam dat mensura, de parco ac sordido, de eo, qui cogitat inania, sive nan ciscitur frivola.
*meta\ th\n maraqw=na ma/xh, id est, Post Marathone ptaelium. Ubi quis post calamitatem in aliam novam rursus incidit. Marathon locus est Atticae, crebris cladibus insignis, ubi acerrima pugna fuit cum Persis. Refert Hetodotus lib. 6. Simile huic: mata po/lemon taraxh\, Post bellum tumultus.
*mh\ kakourgei= th\n mous1ikhn\, id est, Ne vities musicam, id est, ne loquaris discrepantia, ne nova moliaris. Plutarchus in Apopht. refert ita loquutum Emerepen, in Phtynidis cantotis organo duas ex novem incidentem sides, quod septem satis esse duceret.
*mhxanikw/teros2 ko/kkumos2, id est, Coc cyce astutior, dicebatur, qui astu sibi consuleret. Sumptum ab avis ingenio, ova subicientis in nidos alienos, maxime palumbium, de qua abunde Plinius et Aristoteles.
*mh=la e(speri/dwn dwrh=s1ai, id est, Mala Hesperidum largiri, qui magna splendidaque largirentur. Nota est fabula de malis aureis. Huc allusisse videtur Maro noster in Bucol. carm.
Aurea mala decem misi, cras altera mittam.
*mo/nai la/kainai a)ndra\s2 ti/ktous1i, id est, Solae Lacaenae viros pariunt. Apud Lacedaemones fortissimi viri nascebantur, et apud eosdem matres severe natos educabant. Natum est proverbium ex apophthegmate Gorgus Lacaenae leonidae uxoris, cui cu peregrina regrina quapiam dixisset: *monai to=u a)ndrw=n a)/rxete w)= la/kainai, id est, Solae viris imperatis lacedaemoniae: respodit: *monai ga\r ti/ktomen a)ndras2, id est, solae enim parimus viros. Refert Plutarch. in vita Lycurgi.
*mur)r(inoun=, id est, Myrteam cuperc dicebatur, qui tyrannidem, aut magistratum ambiret. Nam olim principes myrteis corollis coronabatur, siquidem Suidae credimus.
*all) a)nte/pesse thn e)p) a)/gkuran qeo\e.
id est,
Sed antevertit ancorae iactum deus.
Cum res praeter spem evenit. T raductum a nautis, quibus accidit saepenumero, ut cum parant sese ut ancoram iaciant, in portum appulsuri, repellantur a ventis, et in mediam tempestatem revocentur.
*anti\ dh/lou th\n ka/lauri/an, id est, Pro
Delo Calauriam. Est in fabulis, Neptunum cum Latona permutationem fecisse, ut illa Calauriam insulam Neptuno concederet, possideret Delum, proque dato Taenaro reciperet Pythonem. Est autem Calauria exigua insula, haud procul a Creta. Pausan. in Corinthiacis tradit Calauriam olim fuisse sacram Apollini, Delphos Neptuno, hos inter se commutasse loca. Meminit eius rei Strabo quoque lib. 8. Troezen, inquit, sacra Po sidoni, id est, Neptuno est, unde et Posidonia dicta quondam. Eminet autem e mari ad 15. stadia : ne ipsa quidem obscura civitas. Huius portui dicto Pogon imminet Calauria, exigua insula, circuitu stadiorum 30. Hic erat asylum Neptuno sacrum.
Et fama est hunc Deum commutatione facta cum latona, data Delo recepisse Calauriam, cum Apolline vero pro Pytho recepisse Taenarum. Ephorus autem ipsum refert oraculum;
*is1on toi, dh=lo/nte kalauri/an te neme/sqai,
*puqu/t) h)gaqe/hn, kai\ tai/naron h)nemo/enta.
id est,
nil refert Delos fueriive Calauria culta,
Pythosve excellens, an pervia Taenarus auris.
Ea res in proverbium abiit, quoties manus manum lavat, et officium officio pensatur.
*pres1bu/teros2 ko/drou, de priscis, et ob antiquitatem admirandis. Codrus antiquissimus Atticae rex, cuius alibi nobis facta mentio. Ad huc genus suum referebant, qui generosi videri volebant.
*pro/s1w tis2 xelidw\n o(/lous2 sxoi/nous2 parei=tai. id est, Hirundo quae piam totos schoenos praeteribit. Ubi quis immeso vincit intervallo. Nam sxoi=nos Graecis mensurae genus, quae sicut existimat Herod. lib. 2, 60. complectitur stadia. Quemadmodum et docet Hermogenes in libello, cui titulus: peri\ meqodou deino/thtos2, ostendens esse verbum Aegyptium, quemadmodum parasanges Persicum. Etiamis Plin. lib. 12. cap. 14. quadraginta stadia tribuit schoeno, quae essiciant passuum 5000. Rursus idem lib. 5. ca. 10. scribit schoenum patere stadia 30. unde varietas videtur accidisse scribarum vitio, Quamquam suspicamur hoc loco chelidonem pro viro accipiendeum, cuius alibi facta estmentio, qui haud scimus, ancursu celleritatwque praecelluerit.
PLautus in Asinaria, Vetus est, nihili cocio est. Dictum videtur in eos, qui pollicentur in futurum, nec exhibent rem praesentem. laberius apud Gellium cocionem pervulgato verbo dixit, quem veteres ariolatorem dixerunt. Dicuntur autem haec apud Comicum a lena, quae praedicabart sibi oculatas esse manus, atque id demu credere quod videret. Quod autem alii legunt coactionem, id meque carminis ratio patitur, nisi vocalem elidas. Ex Festo Pompeio propemodum licet conicere coctionem esse legendum. Ait enim coctiones appellatos a cun ctatione, quod in emendis vendendisque mercibus tarde perveniant ad iusti pretii finem. Proinde apud antiquos primam syllabam. per v literam, non per o, scribi solitam. Huic adstipulatur, quod scribit Anneus Seneca libro epistolarum 11. disserens non esse cessandum a
benemertendo, quod aliquando inciderimus in hominem ingratum. Et post malam, inquit, segetem serendu est. Saepe quidquid perierat adsidua infelicis foli sterilitate, unius anni restituit ubertas. Est tanti, ut gratum invenias, experiri et ingratos. Nemo tam certam habet manum, ut non saepe sallatur. Aberrent, ut aliquando haereant. Post nausragia, maria tentantur. Foeneratorem non fugat a foro coactor. Cito inerti otio vita torpebit, si relinquen dum est, quidquid offendit. hactenus Seneca: Quo loco num coactor legendum sit, nec ne, studiosis expendendum relinquitur. Iuxta etymologiam cuntio sive cunctio, aut mutata litera contio dicendum esset, ni quod Festus Pompeius ostendit eundem esse coctionem et cocionem. Is in dictione Arulator consentit cum Gellio, consirmans eundem esse cocionem cum arulatore. Arulatorem autem dici a voce Graeca ai)=re, id est, tolle, quod merces eas swquatur, ex quibus si quid ceciderit lucri, possit tollere.
*ou) nukti\ ploei=s2, id est, Non noctu navigas. De eo, cui nihil est certi, quod sequatur, propterea quod nocturnis temporibus certius navigant nautae, propter stellarum notas, de quibus alia dictum est. Chrysippus, ut citant, negatione, detraxit, nukti\ ploei=s2, manente, sicut quidem arbitramur, eadem sententia. Nam quid alioqui suerat memorandum, si Chrysippus citra negationem extulisset? quasi vero non idem iuris sit in quavis oratione. Quamq vam autem nautae noctu stellarum indicia swquuntur, loge tamen certior interdiu navigatio.
*kai\ to=u futw=n ta/ spe/rmata, kai\ to=u a)nqrw/pwn oi( bi/oi tai=s2 xw/rais2 s1unecomoiun=tai, id est. Et plantarum semina, et hominum mores ad regionis habitum respondent. Refertur et hocin Graecorum proverbiis collectaneis natum ab apophthegmate, cuius meminit Plutarchus. Ut triticum in nonullis agris degenerat in aliud genus, soli vitio, ita pro qualitate regionis variantur hominum ingenia. Montani asperi fere sunt et inhumani. Littorales serme praedones et immites. Campestres molles et humani. Herodotus in calce libri ultimi, satis declarat primum e Cyri responso narum esse. Etenim cum Persae rerum potiti postularent, ut ex aspera regione, quam tum incolebant, transferrentur in commodiorem ac feraciorem, annuit quidem, sed admonitis, ut posthac sese pararent ad serviendum, non imperandum:file/ein ga\r e)k to=u malaxw\n xwrw=n malaxou\s2 gi/nesqai. *ou) ga/r toi th=s2 au)th=s2 gh=s2 ei)=nai karpo/nte qaumasto\n fu/ein, kai\ a)/ndras2 a)gaqou\s2 ta\ pole/mia, id est Ex mollibus enim regionibus molles homines nasci solere. Neque enim eius dem esse terrae fructum egregium producere, et viros in rebellica prae stantes.
*sun\ tw=| kuni\ kai\ to\n i/ma/nta, id est, Una cum cane lorum quoque. Clausula est heroici carminis. Eudemus indicat dici, quoties simul omnia pereunt, ut nihil omnino sit reliqui, no spes quidem recuperadi quod periit.
*mh\ tou)mo\n a)lla\ kai\ to\ s1o\n fu/los s1ko/pei.
id est,
Age non meum, verum et tuum inspicito genus.
Teucer in tragoedia quapiam in Agamem nonem sibi generis vitium probro vertente, quod nothus esset, regerit huiusmodi cuoicium, quod et ipse genus duxisset a Clisthene effeminato. Stultum est in alterum dicere, quod in te possit retorqueri. Adagium resertur a Plutarcho.
THeocritus in Syracusis:
*mh\ fuh= melitw=des2 o(/s2 a(mw=n kartero\s2 ei/h,
*pla\n e(no\s2, ouk a)le/gw mh/ moi kenea\n a)poma/ch|s2.
id est,
Ne quis quam exsistat Proserpina, quem do minum, von
Except, agnosecamus, ego id non curo, caucto,
Abstergas ne mi vacuam.
Subesse proverbium videtur in eo quia ait: *mh moi kenea\n a)poma/ch|s2. Subaudiendum autem gnaqo\n, xei=ra, aut simile quiddam. Apparet esse comminantis, aut timentis alapam, aut colaphum. Nam locus nondum satis liquet. Erudiris itaque relinquimus excutiendum diligentius. a)poma/ttein, dicuncur et plastae, quiargillam oblinunt, dum fingunt imaginem. Solent quidam simulare officium, quasi velint aliquid sordium a mala abstergere, et interim imprudenti illinunt aliquid sordium. Quemad modum inducunt Bacchu facie, gypso, et vuarum succo oblit. Interpres tamen homo nec admodum doctus, nec diligens, mavult subaudiri mensuram, fortasse xoi/nika. Quod in mensura redundat, abstergetur terete baculo. Fallit igitur qui nondu plenam absterget, ita simulans aliquid redundare. Sentit se non esse illi ancilla, ut ab eo debeat obiurgari. Heri offensi desraudant servos suo dimenso, hoc est, ni fallimur, quod ait, non sum sollicita, ne mihi mensuram vacuam abstergas.
*na/nos2 w)\n u/peike, id est Naus cum sis, cede. De pusillis dictum. Nani emin homunciones appellantur infra modu humani corporis, et prodigiosae brevitatis Iuvenalis:
-Nanum Atlanta vocamus.
*na/nos2 enim Graece dicitur quasi mh\ a)/nw, quod non escrescat in altum. Citatur Theophrastus, qui senserit nanos dici, quibus pudedum membrum sit iusto maius, quod in hoc hominum genere inveniri probabile est. Quadrabit in tenues, et humilis fortunae homun culos, ac quemadm odum ait Horatius, moduli bipedalis, qui potetes sumptu conantur aequare.
*en nukti\ lampro\s2, en fa/ei d) a)nwfelh\s2.
id est,
In nocte lucens luce vero inutilis.
De praeposteris, qui sapiunt, ubi nihil est opus, cum opus est, ibi dormiunt. Ceteru magis videtur competere in eum. qui inter indoctos videatur aliquid esse in literis, inter eruditos nihil sapiat. Aut invertendum est proverbium:
*en fa/ei lampro\s2, e)n nukti\ d) a)nwfelh\s2.
Sumptum a gemma quadam, evius alibi fecimus mentionem.
*tanta/lou kh=pon truga=s2, i. Ex Tan tali horto fructum colligis, id est, ea consectaris, quae nusquam sunt, aut quibus frui non licet. Quod quidem apposite dicetur in mundanis
addictos voluptatibus. Nam ii dum his veluti temulenti fruuntur, egregie felices sibi videntur. Verum sumul atque resipuerunt, iam velut experrecti, in telligunt omnial illa nihil suisse, nisi mentis non admodum sanae somnium.
*teleni/kou pene/steros2, id est, Telenico pauperior. Nam is usque adeo notae paupertatis fuit, ut Seriphii verbum inde sinxerint, dicantque telenikh=s1ai pro evacuare.
*teleni/kios2 h)xw\, i. Telenicia echo, recte dicetur oratio fatui. Sic. n. vocant creprtum vasculorum inanium. Sumpto epitheto ab eodem, de quo diximus Telenico. Quamquam Plutarchus inter argute dicta Epaminondae, meminit Tellenis cuius dam pessimitibicinis, cui dissimilimus fuerit Antigenidas. Expendat igitur lector an ab hoc malit deductum proverbium. Etenim de Tellenis cantilenis alias nobis dictum est.
*terebi/nqou a)noh/teros2, id est, Terebintho dementior, in stu pidum sibique placentem, quod arbor ea late porrigat ramos, quod est insolenter ostentantium sese, ad haec nigrore insignis, foliis crassis, succo ite pingui et resinoso, tum alias alia specie. Parit quidem cum vite, sed dissimilem fetum.
*tei/xh s1emura/midos2, id est, Muri Semyramidis, de muris inexpugnabilibus dicebatur, egregieque munitis. Ouidius lib. Metamorphoseon 4.
- Ubi dicttur altam
Coctilibus muris cinxisse Semyramis urbem.
*thn\ xei=ra e)piba/llein, id est, Manu apponere dicebantur, qui sese insinuarent in rei cuiuspiam egregiae comm unionem. Translatum a sacris, in quibus nonnun quam fieri solet, ut aliis rem diumam facientibus, alius aliquis advenies, admota victimaemanu, fiat et ipse particeps sacrificii.
*tou= patro\s2 e)sti\ to\ paidi/on, id est, Patris est silius. Ita loquuntur, ubi quis mores imitatur patrios. Et in genere, eius filium vocamus quemliber, quem moribus expresserit, quod liberi vero parentes referre solenant. Hunc titulum Varro uni ex Menippeis indidit, citante Nonio Marcello. Varronis autem tituli fere proverbiales sunt. Philostratus in Aristide commemorat, sophistam hoe proverbio notasse Alexandru, quod patris ambitionem imitaretur.
*to\ eu)/wnon kre/as2 oi( kun/es2 e)sqi/ous1in, id est, Paruo emptas carnes, canes edunt. Quidam putria emunt obsonia, ne plusculu insumant nummorum. Ea cum nullus attingit, canib. aliquoties edenda servantur. Sapit et hoc vulgus horum temporuni.
*to\n oi)/koqen brexo/menon ou)de\ qeo\s2 oi)ktei/rei, id est, Qui domi compluitur, huius ne deum quidem miseret, vulgo Graecis iactatum. Sensus est eum modis omnibus suo malo videri dignum, qui sit usque adeo ignavus, ut nec domi suae possit a pluvia tutus
esse. Eiusdem farinae cum superiore proverbium.
*tragiko\s2 qeokri/nhs2, id est, Tragicus Theocrines. Usurpavit hoc adagium Demosthenes adversus Aeschinem. Theocrines primum tragoediarum auctorfuit, deinde calumniator, et sycophanta. Unde Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte, Aeschinem Tragicum Theocrinem vocat. Exstat eiusdem adversus hunc Theocrinem oratio, quan quam nonulli Dinarcho tribuunt. Usus est hoc proverbio divus Hieronymus, ni fallimur, in epistola ad Furiam de viduitate: Ubicumque viderent Christianum, statim illud de trivio, tragiko\s2 qeokri/nhs2. Hoc convicii iaciebant in Christianum, quasi sanctimoniae simulator magnificis verbis aliorum vitam criminaretur.
*tragiko\n pa/qos2, id est, Tragicum malum, dicetur ingens, cuiusmodi finguntur in tragoediis. Nam ab iis abstinet comoedia. Quintilianus duo facit affectuum genera: quosdam enim atrociores esse, hos amat tragoedia, quosdam mitiores, his utitur comoedia: ac tragicos quidem pa/qh vocant, comicos h)/qh. Tragoedia semper habet tristem exitum, Comoedia laetum. Unde Plautus citante Festo Pompeio:Comoedice dixit pro suaviter Fuge, heus astitisti et dulce, et comedice.
*tuflo\s2 ta/ t) w)=ta, to/n te nou=n, ta/ t) o)/mmat) ei)=.
id est,
Tu simul et aure, et mente, et oculis caecus es.
Quadrat in hominem plane stupidum.
*tuflo\n o)/neiron, id est, Caecum insomniu, de re frivolavanaque. Quaedam enim insomnia portendunt aliquid, quaedam inania sunt, quemadmodum sunt et bruta fulmina.
*tw=n d) onwn ou)/moi me/lei, id est, Ceterum asino s nil moror. Congruit in eum, qui domefticis contentus opibus, non quaerit aliena. Nam cui plaustrum est domi, huic non est opus asinis conductitiis, carmen integrum alibi citavimus.
*tw=n pleio/nwn yh=fos2 nika=|, i. Plurium calculus vincit. Quoties in consilio creditur multitudini. Plin. in Epist. queritur, noumerari sententias, non expendi. Et Livius: Pars, inquit, maior meliorem vicit.
*upe/rou gumno/teros2, id est, Pistillo nudior. De vehementer tenui. Cognatum illi: patta/lou gumno/teros2, id est, paxillo nudior. His enim cortex detrahitur.
*upe/rou falakro/teros2, id est, Pistillo caluior. Proverbialis item hyperbole, de magnopere glabris, Nam ima pistilli pars, calui cranium referre videtur. Transferri potest ad insigniter egenos, aut simplices, ac dissimulandi ignaros.
*upo/xalkon xrus1i/on, id est, Subaeratum auru, dicetur homo nequaqua sincerus, sed aliud prae se feres, aliud intus occulens. Sumptum a nomismatis adulteratis.
*neottou= ou)de/n moi didws2, id est, Nihil mihi de vitello dedisti. Quadrat in cos, qui impertiant deteriora, meliora sibi servantes. M. Tull. in libr. De divinatione 2. narrat huius modi fabulam, unde consentaneum est hoc mutuatum esse proverbium: Quidam somniarant se vider ovu ex lecti cubicularis fascia pendens illigatum, id somnium cum ad coniectorem retulislet, responsum est thesautum indicari: proinde foderet eo loco quo se somniaret ovum videre, ubi fodisset, reperit aurum argento circumtectum. Misitque paululum ex argento coniectori, dissimulans inventum aurum. Coniector accipiens, Nihil ne, inquit, de vitello?
*oi( filomemfe/es2 ei)s2 fili/hn ouk e)ufue/es2, id est, Qui queruli sunt in amicos, non sunt ad amicitia idonei. Connivere ad amicorum vitia, haec res et iungit, iumctos et servat amicos. Sententia videtur desumpta ex Herodoto. Constabit tamen trimeter si legas:oi( filomememfei=s2, ei)s2 fili/an ouk e)ufuei=s2. Nec tamen videmus quid sit filomememfei=s2. Si legimus filomemfei=s2, addenda est coiunctio, oi( de\ filomemfei=s2, ita constabit versus:
Qui querulus est, amicitiae haud accommodus.
*o kleome/nhs2 th=s koi/ths2 u(pere/xei, id est, Cleomenes cubile superat. De eo qui magis abundaret rebus supervacaneis quam necessariis. Ductum apparet a quopiam, corpore, quam pro lectuli modo, maiore. Sicut et Iuvenalis:
Lectus erat Codro, Procula minor.
*o men e(ka/teros2 a)mfo/teros2, o( de\ a)mfo/teros2 ou)de/teros2, id est, Uterque ambo, ambo neuter. Instar aenigmatis est, cuius meminit Plutarchus in Moralibus, et exstat in Graecis Epigram matis. E duobus fratribus, quorum alteri nomen erat e(ka/teros2, alteri a)mfo/teros2, ille bonae frugis erat, hic nequam. Hos cum Philippus vidisset, hoc in eos iocatus esse sertur, Quadrabit in duos aliquos, quorum alterius nwquitiam, alterius probitas compensat.
*ostoun e)/nesti tw=| lo/gw|, id est, Sermoni inest os ac vigor. De oratione non inani, sed solidas habente sentetias. Dictum hoc Themistocli tribuitur, videtur e poeta quopiam desumptum. Est enim iambicus Dimeter. Quintilianus item rerum inventione appellat orationis ossa. Sumpta similitudine ab amantium corporibus, quae ossibus sustinentur, colligantur nervis, vestiuntur carnibus, et pelle, cohaerent anima, moventur actu.
*ou)k a)ei\ potamo\s2 a)ci/nas2 fe/rei, id est, Non semper secures fert fluvius, id est, non protinus tibi speres idem, quod aliis seliciter cessit. Natum ab Apologo Aesopico:Cuidam caedenti silvam, securis e manibus excidit. Mercurius invocatus reddidit argenteam. Neganti suam esse, reddidit auream. Hanc quoque suam esse neganti, ferream tandem restituit, et illas insuper donavit. Alius quidam eundem eventum sperans, data opera, passus est elabi securim. Ea cum periisset, nec Mercurius imploratus adfuisset expostulanti. priorille
respondit ad hunc modum: ouk a)ei\ pota/mo\s2 a)ci/nas2 fe/rei. Quamquam hic apologus varie narratur in aliis commentariis, nempe adfuisse Mereurium, et prolata aurea securi rogasse, num ea esset quae periisset, atque eo protinus affirmante suam esse, Maercurium offensum hominis impudentia, nec ferream restituisse.
*ou)k e)/sti diqu/rambos2 a)\n u(/dwr pi/nh|.
id est,
Haud Dithyrambus est, aquam si potitet.
Non adest hilaritas, cum deest vinum: languet poetarum ingenium, ni vino concalescat. unde, teste Flacco:
Laudibus arguitur vini vinosus Homerus.
Et:
Ennius ipse pater, numquam nisi potus ad arma
Prosiluit dicenda.
Et:
Nulla placere diu, nec vivere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus.
Quin, ut refert in Symposiacis Plutarchus, Aeschylus tragoedias suas potando scripsit. Excitat enim vini calor inveniendi vim, quae torpet nonnumquam in ieiunis, movet phantasias, addit impetus, subministrat fiduciam. Addit Gorgiam non recte suam tragoediam Marti tribuisse, cum Baccho magis sit adscribenda. Dithyrambi canebantur in honorem bacchi, et ipse diqu/rambos2 dictus est, quod bis natus velut e duabus ianuis prodierit.
*para\ ta\ deina\ fronimw/teros2, id est, Post mala prudetior. Finitimum illi:
*rexqe\n de/ te nh/pios2 e)/gnw.
Plato in Symposio: a(\ dh\ kai/ s1oi le/gw a)ga/qwn mh\ e)capa ta=sqai u(po tou/tou, a)ll) a)po\ tw=n h(mete/rwn paqhma/twn, gnonta eu)labhqh=nai, kai\ mh\ kata thn\ paroimi/an, w(/sper nh/pios2 paqo/nta gnw/nai, id est, Quae sane et tibi dico Agathon, ne ab hoc fallaris, sed meis doctus malis caveas, neque quemadmodum habet proverbium, stulti more malo accepto sapisa. Congruet in eum qui suo malo redditur est cautior.
*pau/s1wnos2 ptwxo/teros2, id est, Pauso. ne mendicior. Pauson pictor quispiam fuit, insigni tenuitate, quemadmodum apud Iuvenalem Codrus Hunc notat Aristopha. In Pluto, apud quem cum Penia exclamasset: w= po/lis2 a)/rgous2 klu/eq) oi=a le/gei, id est, O urbs Argos, quod ait audi: respondet Chremylus: pau/s1wna ka/lei to\n cu/ssiton, id est, Pausonem adhibe tibi convivam.
*upe\r to\n u(pe/rbolon, id est, Vineit Hyperbolum. Hyperbolus quispiam erat, mirum in modum appetens litium. Unde convenit in eos, qui simili laborant morbo. Plutarchus in vita Alcibiadis, Thucydides Peloponnesiaci belli lib. 8. et Aristophanes in Equitibus, ostendit Hyperbolum fuisse hominem modis omnib. improbissimum, nec ulla re clarum. aut potentem, nisi vitio linguae. Praeterea M. Tull. lib. De claris oratoribus, ita scribit de Saturnino: Homo similimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notaverunt. Aristophaves praeter alia scribit, et hoc de Hyperbolo:
*andra moxqhro\n, poli/thn o)ci/nhn u(pe/rbolon.
id est,
Improbum virum, atque civem vapam acidumque Hyperbolum.
*us2 lous1amen/h ei)s2 ku/lis1ma borbo/rou, id est, Sus iota rediit ad volutabrum luri, cum quis iterat iam expiata flagitia, sicut indicavimus alibi. D. Petrus epist. 2. c. 2. Canis reversus ad suum vomitum, et suslota in volutabro luti. Assimile huic Proverb. 26. de eo, qui iterat stultitiam suam, id est, peccatum.
*ueu/dwn ple/a a)trafa/cis2, id est, Referta mendaciis Arraphaxis. De tumi dis ac ventosis. Atraphaxis oleris genus, quod celeriter in altum surgit. Latinis atriplex dicitur, adfinis, ni fallimur, betarum generi, quae et ipsae subito grandescunt aliqui fatuae, Id quod indicat et Theophrastus in historia plantarum, libro primo, capite quinto. Eadem herba ab eodem, libro septimo, capite primo, recensetur inter eas, quae celeriter proveniunt, nempe die a satu octavo. Est caule gtandiore, sed molli carnosaque. Suidas admonet dictam in Cleonem, qui falso calumniaretur equites in concilio, cui cum fides haberi videretur, dictum est *ueudatrafa/cios ple/an ei)=nai thn\ boulhn\, id est, Concilium plenum esse mendaci Atraphaxi, quo dicto simul notata est et Cleonis in calumniando vanitas, et populi facilitas in credendo. Est enim illud proprium calumniae, e levissimo malo subito maximam excitare tragoediam. luhanc serme sentemptiam Suidas. Adagium sumptum est ex Equitibus Aristophanicis.
*pai=e th\n a)p) a)rotrou, id est, Inflige plagam aratri, sive, impinge vomerem, cum iubebimus strenue pugnare licet sine arte. Natum aiunt ab huiusimodi fabula, quam narrat Pausanias lib. Eliac. 3. Glaucus quidam Carystius cum terram aratro proscindenti forte fortuna vomis excidissetab aratro, sublatum aptavit manu vice mallei. Quod ubi conspexisset pater Demylus, iuveem produxit in Olympia, ad pugilum certamen: verum ubiiam artis imperitus, plagis afflictus pene desicetet, pater acclamavit, pai=e thn\ a)p) a)ro/trou ad monens, ut sic peteret hostem, quem admodum vonere solet vulnerare terram. Hac vocerediit animus iuveni, vicitque. Idem postea bis vicit Pythia, octies Nemea, item octies Isthmia, auctos Pausanias.
Qui clanculum, aut cautim, ac pedetentim, quod aiunt, conantur aliquid, summis pedibus ingredi dicuntur. Graeci iucandius efferunt adverbio composito, a)kropoditi, Idem valent illa: Suspenso gradu, et suspensis pedibus. Traductum a gestu eorum, qui sie ingtediumtur, ut strepitum pedum nemo sentiat: aut qui viae diffisi, cautim et levirer sigunt vestigia. Aliquanto diversius est, quod est apud Platonem in Lachere: kai\ ou)de\ a)/krw| podi\ e)pibai/nontas2, id est, Ne summo quidem pedeingredientes, quod pertinet ad illam formam: Summis labris degustare, Summis digitis artingere.
Proverbiali nimirum hyperbole, digito caelum attingere dicuntur qui longe supra mortalium conditionem, ac diis proximi esse videntur.
M. Tullius ad Atticum lib. 2. Nostri autem principes digito se caelum putant att ingere, is mulli barbati in pisicinis sint, qui ad manum accedant. Cognatum illi quod alias ex eodem retulim us: In caelo esse. Ad consimilem mo dum Horatius:
Quod si me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.
Ouidius:
Huic tu Cum placeas et vertice sidera tangas.
Et apud Thaeocritum in Hodoeporis:
*otti pto/k) h)/dh,
*anus1a/mhn to\n a)mno\n, e)s2 ou)rano\n u(/mmin a(leu=mon.
id est,
Agnum quando tuli, vobis in sidera abibo.
Lysimachus: cum ad Thraciam pervenisset, velut oecupatis extremis regni finibus, Nunc, inquit, Byzantill ad me veniunt, posteaquam ad caelum attingo lancea liam vocem insolentissimam ita castigavit Pasiades Byzantius, qui tum forte aderat, ut diceret: Abeamus, ne lanceae mucro caelum pertundat.
*korinqia/zesqai veteres vulgato ioco dicebant eos, qui scortationibus ac lustris indulgerent, quive lenonicium exercerent. Sumptum est ameretricibus Corinthiensibus. de quibus suo loco dictum est. Tantus enim illic honos habebatur meretricibus, ut, quemadmodum ex auctoribus docet Athenaeus, illic in templo Veneris prostarent, atque in sollemnibus precibus illud addisoleat, ut Dii augeret meretricum numerum. Quin et illud refert, meretrieces facto sacro Veneri, civitatem extremo periculo laborantem servasse placata Venere. Proverbii meminit huius Stephanus de urbius, Aristophanis allegans Cocalum.
DIVUS Hierongymus in epiftola quadam ad Demetriadem virginem: Solent miseri parentes, et non plenae fidei Christiani, deformes, et aliquo membro debiles silias, quia dignos generos non inveniunt, virginitati tradere, si tanti, ut dicitur, vitrum, quanti margaritum? Utitur eodem complusculis alibi locis, usurpatur et a Tertulliano in libello ad martyres. Hoc dicto summa rerum inaequalitas signisicabatur. Inter gemmas prima laus olim fuit unionibus, vitrum vilissimum: et tamen gemmas nonnihil imitatur. Si tanto studio curas, ut vivat corpus, quam est danda opera, quo vivat animus? Si nihil non facis, quo placeas homini principi, quanto magis enitendum, ut placeas principi Deo. Si tantis sudoribus parantur opes periturae vel usu, vel furto, cur non magis incumbimus, ut caelestes opes accumulemus; In his et huiusmodil locus erit proverbio.
*epi\ kala/mhs2 a)rou=n, id est, In stipula arare, dicuntur, qui labore numquam intermisso vim mentis exhauriunt: aut qui numquam desinunt ab amicis petere quod dent. Sumpta metaphora animium avidis agricolis, qui segetem non patiuntur umquam interquiescere:sed assidua cultura sucum omnem soli exhauriut, statim a messe nuam ingerentes sementem. Suidas citat ex Lysia.
*siwphlw/teros2 e)/s1omai tw=n poqago/ra|
telesqe/ntwn, id est, Taciturnior ero, quam hi, qui Pythagorae sunt initiati. De vehementer taciturnis usurpari solet. Sumptum a Pythagorae schola, in qua quinquenne silentium indicebatur auditoribus, quam e)xemuqi/an vocant, a cohibendo sermone. Suidas proverbri titulo refert in collectaneis.
*attaga=s2 noumhni/a, id est, Attagenae novilunium. Refertur a Suida: nec explicatur, nisi quod e diversis locis haud difficile coniectura colligi potest, dictum fuisse in trubam abiectorum et servilium hominum. Siquidem Attagen avis est plaustris, versicoloribus plumarum maculis distincta: unde servum hominem stigmaticu, et cui tergum ob plagarum vibices, variis punctis essct picturatum, Attagenam. vocabant. Porro ad novam lunam, sic enim Graeci vocant initiu mensis, dum Kalendas non habeant, et serui distrahebantur apud Athenienses, et militum delectus agebatur.
QUOD in Eunucho dixit Terentius: Vivus, vidensque pereo, M. Tul. indicat proverbiali figura dictum esse. Sic enim scribit in oratione pro P. Sextio:Ille Cyprius miser, qui semper socius, semper amicus fuit, de quo nulla umquam suspicio durior ad senatum, aut Imperatores nostros allata est, vivus, ut aiunt, et videns est cum victu suo, ac vestitu publicatus. Usurpat aliquot locis et Divus Hieronymus Quin et illud quoque cum victu suo, ac vestitu proverbium sapit.
M. Tullius in dialogo de amicitia. Scitum est enim illud proverbium Catonis:Multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur. Equidem, ut praeclaram esse sententiam fatemur; ita proverbium esse negamus. Primum, quod nullam omnino proverbii speciem prae se ferat: deinde quod proverbia vulgi sunt, non huius atu illius. Unde legendum arbitramur Scitum est enim illud Catonis, aut illud verbum catonis: tamen adscribendum putavimus, ne quis indiligentia praetermissum existimaret.
AELIANUS prodidit in Aamo quondam fisse animalia vasta magnitudine, Neades vocantur, quorum voce terra rumperetur. Unde proverbium natum in clamosos et improbe loquaeces, ut postes, et columnas dicantur rumpere. Usus est eo Virgilius in Philistum rabulam, et obtrectatorem. Item Iuvenalis:
Frontonis platani convulsaque marmora clamant.
*lagw/ou bi/on zhn=, id est, Leporis vitam vivere dicuntur, qui semper anxii trepidique vivunt. Quod id animal omnium praedae expositum, ne somnum quidem capit, nisi oculis apertis. Demosthenes in Aeschinem: *la/gw bi/on e)/zhs2 dediw\s2 kai\ tre/mwn kai\ a)ei\ plhgh/s1esqai pros1dokw=n, id est, Leporis vitam vivebas, timens ac tremens. ac semper exspectans ut vapulares. Usus est et Plutarchusin libello, pro\ filoplouti/as2, quem pridem Latinu reddidimus: lagww=n deilo/teri scripsie Athariasius in apologia letapud Strabonem: Phrygiis leporibus timidior, de quo dictu est alias per occasionem.
*nikw/menoi a)/ndres2 th=| a)gruci/a| de/dentai, id est, Qui vincuntur silentio vincti sunt. Plutarchus in libello, cui titulus, Quo pato quis utilitartem capere possit ex inimicis, ciratex Pindaro. Convenit cum illo, quod alibi retulimus:Quid, nisi dolor victis? Est autem verbum perquam elegans a)gruci/a, ubi quis non audet hiscere, a verbo gru/zein, de quo non semel dictum est.
*qers1i/teion ble/mma, id est, Thersiti ca facies. De prodigiose deformi dici solitum, quod Homerus scripserit hunc omnium, qui ad Troiam venissent, foedissimum fuisse. Ac totu hominem a capite, quod aiunt, usque ad pedes ita graphice depingit, etcor poris vitia, etanimi morbos, ut dicas, pesimum ingenium in domicilio se digno habitasse. Locus apud Homerum lliad. lib. 2. notior quam ut hic referat adducere. Venustius erit. siad animum transferatur, veluti si de formoso, fed moribus improbo dicas: Si corpus ascipias, Nireus est: si animum, plusquam qers1i/teion ble/mma reperies. Adagii mentionem facit Suidas.
*kittofo/ros2, id est, Picifer, vulgare convicium videtur in hominem infimum et despicatissimae sortis. Siquidem Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte dicit Aeschinem hoc nomine ab aniculis compellatum, quemadmodum et liknofo/ron, quod picas et vannos capite baiularet Nam his in mysteriis Bacchanalibus utebatur, quod ea avis sacra sit Baccho, et vannus in omnibus mysteriis adhibeatur. Unde Maro:
-Et mystica vannus Iacchi.
IN numerato habere, si ad animl rem transferatur, proverbii rationem habuerit, velut Octavius Augustus, ut refert Seneca, pronuntiavit de Vinitio oratore, quod ingeniu in numerato haberet: propterea quod in causis agendis ingenio esset praesentissimo, et quidquid aliis praestaret diutina cogitatio, id illi prima statim animi intentio daret. Sumptum est ab liis, qui res suas ad certissimum calculum redegerunt, hoc est, ad pecuniam numeratam. Quinctilianus in sexto: De actore, inquit, facile dicente ex tempore dictum est olim, ingenium eum in numerato habere. Vide proverbium Numero dixisti.
Quantum habet quisque, tanti fit. Quod scripsit Horatius in lib. 1. Serm. Satyra 1.
Nilsatis, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis.
Item Iuvenalis satyra tertia:
Quantum quisque sua nummorum servat inarca,
Tantum habet et fidei.
Non recensuissemus inter proverbia, nem quis clamaret nos sententias collegisse, non adagia, nisi D. Augustinus in libro de disciplina Christiana nominatim proverbii titulo citasset. Unde et illud proverbium, inquit, Quantum habebis, tantus eris. Quamquam et Horatius satis indicat vulgo iactatam sententiam eo quod eadem Satyra praecessit:
at bona pars hominum deceptacupidine falso.
Usurpat et Apuleius in Apologia: Tanti re vera estis, quantu habetis. Videtur ex Euripide venisse in vulgi sermonem. Cuius et hunc versum inrer ceteros refert Seneca:
Ubique tanti quisque, quamtum habuit, fuit.
IMIS ceris eradere, pro eo, quod est, Deler penitus, sic ut nulum omnino memoriae pristinae vestigium exstet. Sumptum ab his, qui in ceratis scriptitant tabulis, his mos est ita nonnumquam versum stylum per summum aequor cerae ducere, ut qualiacumque tamen prioris scripturae remaneant vestigia. Aliquoties funditus delent. Conveniet in profundam oblivionem vel amicorum, vel pristinae fortunae, vel si quid est simile.
Hesiodus in opere quod inscripsit Opera et dies, uclut a nigmate quodam explicavit paupertatem:
*lepth| de\ paxun\ poda xeiri\ pie/zois2.
id est,
Cracili autem manu pinguem pedem premas.
Manus enim gracilescunt fame, pedes intumescunt frigore. Carmen sic habet:
*mh/ s1e kakou= xeimw=nos2 a)mhxani/h katama/ryh|
*sun\ peni/h|, lepth| de\ paxun\ po/da xeiri\ pie/zois2.
id est,
Ne te deprendant inopem mala tempor abrumae,
Atque pedem premere incipiat manus arida pinguem.
Ucnustius erit, si longius transferatur ad viaticum parandum senectuti, aut similia.
AD eundem ferme sensum pertinet et illud ex eodem libro:
*ouk ai)ei\ qeros2 e)ssei=tai poiei=sqe kalia/s2.
id est,
Aestas non semper fuerit, componite nidos.
Non semper virebit aetas, para, quo se recipiat senectus. Aut, non semper erit prospera fortuna, munias animum philosophiae decretis, quo fortunam adversam possis contemnere. Admonet et Cato agricolas, cogitent, quam loga sit hiems. Notus 'est apologus de formicis exprobranribus cicadae, quod totam aestatem nihil aliud quam cecinisset otiosa, eoque mendicaret in hieme. Hoc dictum oportuit adolescetium pileis inscribi. Neque enim tantum ad monet parandam esse rem in sene ctam: verumetiam eruditionem, virtuem, honestam famam, quae praesidia sunt optima senectutis.
Consimili sigura signisicavit egestatem in eodem opere.
*ot) a)no/steos o(\n poda te/dei.
id est,
Quando pcdes edit ipse suos is, qui caret osse.
Exossem vocat Polypum, quod ossibus careat. Is creditus est nonnullis sua brachia rodere, cum deest cibus. Est enim edacissimus, quamquam Plinius existimat id illi accidere a conchis, verum praecisa renasci credit, quemadmodum caudas lacertis. Alcaeus apud Athenaeum lib. 7.
*edwd) e)mauto\n polu/pous2.
id est,
Comedo meipsum more Polyps.
Unde et au)tofa/gos2 dictus. Verum hanc opinioem et Athenaeus reicit.
Tam simile est proverbio, quam est ovum ovo, quod scripsit Hesiodus in eodem opere, cui titulus, e)rg??? kai\ h(me/rai:
- *ekato\n de\ te\ qou/raq) a)ma/chs2.
id est,
Centum autem lignu plaustrum compingitur unum.
Eo tempestiviter utemus, cum siguisicab misid, quod a nobis petilui, magno ecostare. Facmoi alienis voimur, non expendentes quati constitermt ei qui praebet. Carmen Hesiod. sic haber:
*rhi+/dion ga/r e)/pos2 ei)pei=n, bo/e do\s2 kai\ a(/macan;
*rhi+/dion d) a)panh/nsqai. pa/rad) e)/rga boessi;
*fhs1i\ a)nh\r fre/nas2 a)fneio\s2 ph/casqai a(/ma/can
*nh/pios2 ou)de\ to/g) oi\=d) e(kato\n de/ te dou/raq) a(ma/chs2,
id est,
Nam dictu est proclive, dato plaustrumque bovesque
Atprolive negare. sed en tauris labor instat,
Cogttat ast animo dives, compingere plaustrum
Stuletus et haud novit, centum id compactile lignis.
Itaque quoties adid, quod quod moli tutaliquos, piuribus adminiculis opus est, velut ad gerendum magistratum, ad scribendum librum, ad munus contionandi, ad instituendam familiam, ad longinquam peregrinationem, non inepte usurpabimus Hesiodi verbum:e(kato\n de/ te dou/raq) a)ma/chs2.
Habet illud quoque proverbii speciem, quod est apud eundem in eodem opere:
*ekd) a)gge/wne(la/s1eias2 a)ra/xneia,
id est:
Vasis eicias, quas nectit aranta telas.
Sic enim signisicant inanitatem et inopiam etiam hodie. Ad eundem modum Catull.
-Nam tui catulli
Plenus sacculus est aranearum.
Quo dicto nunc nihil est vulgo vulgatisu. Lucianus in Pseudologista: e)urw=tos2 kai\ a)raxni/wn me/sta, id est, Carie et araneis differta.
*tw=n toi/xwn peritrexo/ntwn, id est, Parietibus circum currentibus. Plutarchus in Symposiacis decade septima problemate quinto, indicat muliebre fuisse proverbium; quo secietum signisicabant, muris videlicet testes et arbitos arcenubus. At bonorum vitorum huiusmodi volupates etiam ac lusus ait oportet esse, ut nihil egeant vallo parietum: Licebituti, cum significabimus aliquid ali monstri, et obid captari secretum.
In eodem opere problemate secundo, docet homines praefractos, et asperis moribus, et intractabiles keras1bo/lous2 vocari solitos, quam vocem haud satis commode verteris Latine.
Sumptam autem metaphoram ab agricolis, apud quos semina quae prius quam in tesram decidant, incidant in cotnua boum, keras1bo/la, dicantur para\ to\ ei)s2 ke/rataba/llesqai. Haec aiut provenire ceteris multo duriora, unde et a)tera/mona vocantur. Qui scripsit etymologicon, indicat hancvocem semel duntaxat usurpatam a Platone, sumptamque aleguminibus, quaenec igni, necaqua mollescant;cuiusmodi quaedam videmus admixta leguminibus minuta nigraque. Locus est apud Plat. lib. De legib. 9. Quo quidem loco videtur interpres ignorasie quae sint keras1bo/la. Vertit enm legumina fulminis tactu praedura, quasi dictum esset keraunobo/la. Porro cur id accidat, ut semina quae in comua boumimpegetmt, aut non proveniant,
aut proveniant sicciora durioraque. Plutarch. hano affert causam, quod ea quae a manu calida statim excepta terra foventur, magis adiuvantur calore, qui seminibus est amicus. At quae in cornua incidamt, proiecta magis videntur quam seminata, et mora figus colligunt. Theophrast. dubitat num frivolum sit, quod de cerasbolis iactant agricolae.
*po/li/s2 a)/ndra dida/s1kei, id est, Res publica virum docet. Signisicat neminem ad rem gerendam idoneum esse posse, nisiqui sit usu exercitatus. Plutarchus citat ex Simonide, tametsi hemistichium carminis heroici. Quantumlibet diu versatus in agro, non fies idoneus administrandae rei publicae nisi vixeris in foro, in curia, in frequenti populo. Allusit huc Socrates Platonicus, cum invitatus ad loca amoena in agris, respondit se cupidum esse discendi, arbores autem nihil docere.
PLutarchus in praeceptis civilib. senarium haud dubie proverbialem, ex Euripide citat:
*te/ktwn ga\r w)\n, ouk e)/pra/ttes2 culourgika\.
id est,
Cum sis faber, opera haud facis fabrilia,
Congruet in eum, qui tentat ad quae non est idoneus, vel ob imperitiam, vel ob naturam alienam, veluti si quis infans et ad persuadendum ineptus, sucipiat legationem, aut indiligens dispenset rem domestica: aut senex, sive invalidus militiam capessat. Iamdudum et illud Horatianum cessit in proverbium, quod hin imitatum videtur.
- Tractant fabrilia fabri.
INter proverbia, quibus a)dun/aton signisicamus, referendum et illud: pdr u(/dati mignun/ai, id est, Ignem aquae miscere. Plutarchus in libello, cui titulum fecit:peri\ pra/tou yuxrou=, adducit huius proverbii testimonium, studens probare aquae proprium esse frigiditatem, potius quamaeris. Pugnat autem utraque qualitate ignis cum aqua, quippe calidus et siccus cum humida et frigida. Narrat eodem in loco morem fuisse apud Persa, ut supplex in fluium descenderet, ignem gestans, minitans ni conswqueretur quae petebat, se ignem missurum in aquam. Atque ad eum modum impetrabat quidem quae rogabat, sed mulctabatur, quod minatus esset se facturum id, quod esset contra rerum naturam. Nam aqua hostis est ignis, eumque semperextinguit. Id supplicandi genus apud barbaros maximum habebatur, et in quo non esset sas recusare quod petebatur. M. Tull. Philip. 13. Prius unda cum flamma redibit in gratiam. Rursus prius undam flammamque, ut ait poeta quispiam, prius denique omnia, quam ut cum Antoniis Res pub. aut Antonii cum Repub. redeant in gratiam.
*ws2 a)po\ s1kopia=s2, id est, Velut e specula. Similitudo proverbialis, cum quis rem velut oculis subiectam, totam undique contemplatur. Siquidem ex alto commodissime spectantur omnia, propterea quod nihil obstet. quod impediat prospectum. Utitur Plutarchus in libello, cui tit. De Romanorum fortuna.
*wsper en krath=ri filoths1i/w|, id est,
Velut in cratere philotesio. Proverbialis et haec collatio, qua significabimus res antea turbulentas componi, sedarique, et prius inter sese inimicos in gratiam redigi: dicitur autem crater philotesius, quem in conviviis porrigunt aliis alii, ceu amicitiae symbolum, ac pignus. Veluti qui filiam alicui desponderet futuro genero praelibans filoth/s1ion krathra porrigebat. Scythae quoque amicitias, quaru sunt pertinacissimi, cratere conciliabant, ut testatur in Toxaride Lucianus. Quin et Christus ipse nostrae religionis princeps, arcanam illam cum suis amicitiam poculo consecravit.
*oy) h)=lqes2, id est, sero venisti, Competit in eos, qui post tempus rem aliquam aggrediuntur, veluti si iam aetatis vitio frigidus uxorem paret ducere, aut grandior literas addiscere. Natum ex oraculo, quod Pythia vates edidit cuidam consulenti, num deberet ad rem publicam tractandam accedere:o)/yem) h)=lqes2 a)rxhn\ kai\ dhmagwgi/an dizh/menos, kai\ par) w(/ran strathgi/ou ko/pteis2 qu/ran. id est, Sero venisti, me de principatu et rei publicae administratione consulens, et alieno tempore militiae pulsas ianuam. Meminit Plutarchus in commentario, cui tit. ei) pres1bute/rw| politeute/on.
DIvus Hieronymus adversus Ruffinum respondemps, Quomodo eorum praefationes librorum, quos nescias, accuses, quae quodam vaticinio suturae calumniae responderunt, implentes proverbium, Prius antidotum quam venenum, subaudi adhibes. Convenietuti, quoties aliquis se purgat antequam accusetur. Antidotus enim adversus venena datur. Hanc nemo sumit, nisi gustato veneno. Quamquam sunt qui se praemuniant antidotis, ne noceat, si fors contingat sumere tosicum. Quaemadmodum fecisle legimus Mithridatem.
HIs etiam temposibus in proverbio est: Statua taciturnior. In hominem vehementer infantem, ac tacitum. Usus est hyperbole Horatius in epist. ad Iulium Florum:
- Statua taciturnius exit
Plerumque et risupopulum quatit.
Itidem Iuvenalis divitem quem piam, sed insantem et indoctum, Mercurii statuae similem facit.
-Truncoque simillsmus Hermae.
Consimili forma D. Chrysostomus lib. peri\ i(erws1u/nhs2, 6. de tardo et stupido, tou=to dh\ to\ h(me/teron, to=u liqi/nwn ou)de\n dioi/s1ei, id est, Tum illud quod Graeci dicere solemus, a saxeis nihil differer. quod et alibi retulimus. Xenophon in Symposio: e)kei/nwn gou=n men a)\n h(=tton fwnhn\ a)kou/s1ais2, h)\ to=u liqi/nwn, id est, Illorum igitur vocem minus audias, quam saxearum statuarum. Statuae frequenter habent speciem sapientum, et eloquentium virorum, ipsae tamen nihil loquuntur.
PLutarchus in libello, cui titulus: Philosophum maxime debere disputare cum principibus, irridens eos, qui duplicem facerent philosophiae rationem, alteram in affectibus istam, quae a Mercurio Hegemone, id est, ductore prosicisceretur: alteram in efferendo positam, quam Diactorus mercurius, id est, nuntius largiretur: e)/wlo/n e)stin, inquit:kai\ u(popipte/tw tw=| toutoi\ men h)|dein prin qeo/gnin gegone/nai, id est, Frivolum et obsoletum est,
coniungaturque cum illo: Hoc noveram antequam Theognis natus est. Usurpat idem in eandem sententiam, in libello, cui titulus: peri\ tou= mh\xra=n e)/mmetra nun= th\n puqi/an, citans e comico quopiam. Aulus Gellius lib. 1. Noctium Atticarum, cap. 3. citat ex Lucilio. Contra patriam, inquit Cicero, arma pro amico sumen da non sunt Hoc profecto nemo ignoravit, et priusquam Theognis, ut Lucilius ait, nasceretur. Non est dubitandum, quin hic senarius sit proverbialis, quo rem frigidam et inepeam significabant. Apparet sumptum a Theognide tragoediarum scriptore, quem frigidissimum fuisse testatur Suidas, et ni fallimur memoria, Plato. Nam fuit huius nominis alter quoque, cuius exstant sententiae,
*fwke/wn a)po/noia, sive fwkikh\ a)po/noia, id est, Phocensium, sive Phocica desperati, de stultis et insanis consiliis dici solitum admonet Stephanus. verum ex Plutarcho Cheronensi conicere licet dici solitum, ubi desperatis rebus ad extrema consilia veniretur. Natum est autem ex evetu huiusmodi: Atrox odium et irreconciliabilis simultas, atque ut Plutarchi dicamusverbis, a)/spondos2 po/lemos2 erat inter Thessalos et Phocenses: quod hi primores illorum in suis urbibus, ad unum omnes eodem die trucidassent, illi vicissim illorum obsides ducentos quinquaginta in crucem sustulissent: Deinde Thessali contractis omnibus copiis, per Locrenses irruperunt, edicto puomulgato, ne cuiquam provectioris aetatis parceretur: pueri cum mulieribus in seruitutem abducerentur. Daiphantus itaque, qui fuit unus e tribus, quibus Phocensium res erat commissa, suasit uti viri quidem Thessalis obviam irent, cum illis conslicturi. ceterum mulieres una cum liberis, ex universa Phocido congregatas, in uno quopiam loco seponerent, congesta ingenti lignorum materia: et adhibitis custodibus mandarent, ut simul ac intellexissent se victos in praelio, continuo pueros et uxores iniecto igni exurerent. Id reliquis comprobantibus, exurgens quidam negavit aequum fieri, ni consilium hoc, uxorum quoque suffragiis comprobatum suisset, quod si non placeret, non esse cogendas. Itaque mulieres, ubi rem cognovissent, ipsae inter se habito consilio, Daiphantum collaudarunt, qui rectissime consuluisset phocensiu rebus. Eadem autem videri et uxoribus et liberis eorum. His ita peractis, congressi cum Thessalis Phocenses, superiores exstiterunt. Ac decretum quidem illud Graeci Phocensium desperationem appellarunt, quod etiam si feliciter cessisset, tamen temerarium parumque cordatum viderertur. Huiusmodi ferme Plutarchus. Similia fere narrat Pausanias in Phocicis. Meminit et proverbii, quod ait ex hoc eventu dici solitum: e)pi\ pa/ntwn bouleuma/twn a)nalgh/twn, hoc est, de omnibus consiliis quae carent dolore. Meminit et Stephanus indicans dici solitum: peri\ to=u ta\ a)nalgh= bouleuome/nwn.
OLim pueri cursu certantes clamare solebant: Occupet extremum scabies, adhortantes hac voce singulos ad cursum, ac male precantes
ei, qui fuerit omnium postremus. Id deductum est in adagium, quo utebantur, qui significarent sese quocumque modo velle vincere, neque commissuros, ut inter postemos sint. Ita qui per fas nefasque rem augent, possunt alio vocanti respondere: Extremum occupet scabies. Quam quam nihil vetat, quo minus inbonam partem detorqueamus, ut si quis summis viribus adnititur, ne ab ae qualibus,, eruditione, aut recte factis, aut officiis ab amico superetur, dicat: Occupet extremum scabies. Hoc igitur proveibium pueris acceptum ferimus, quemadmodum et illud: thn\ kata s1auto\n e(/la. Usus est Horatius in Arte poetica:
Occupet extremum scabies, mibi turpe relinqus est.
Originem Acronindieat.
Vulgari ioco fures dicti videntur, h)mero/koitoi, quod interdiu dormiant, noctu vigilent. Sic enim Hesiodus in Operibus, ac diebus:
*mh/pote s1) h(mero/koitos2 a)nh\r a)po\ xrh/maq) e(/lhtai.
id est,
Ne solitus dormire die tua tollere possit.
Apte torquebitur in tollionem, et furacem. Est et piscis eiusdem nominis, ut indicat Suidas, Phoca opinamur.
Quin illud etiam ad proverbiorum classem, si longius deflectatur, reserendum videtur, quod est in eodem opere:
*mh/d) e)pi\ nhus1i\n a(/panta bi/on koi/lh|s1i ti/qe/sqai.
id est,
Nebona tu pandis ratibus semel omnta mandes.
Ne quid aggrediaris, in quo sint universa periclitanda. Non omnis statim alea iacienda est. Periculosa est nautica negotiatio. Naufragium enim tollit omnia. Tutius est cum terra commercium. Alibi retulimus dictum Laconis, qui negabat sibi placere divitias, quae penderent a funibus.
VErsum hunc ceu proverbialem subinde Plutarchus usurpat:
*eu)/ei a)te\r daloi=o kai\ w)mw=| gh/rai+ dw=kin.
id est,
Exurit sine torre, gravique dat ille senecta.
Nempe uxor improba, quae moribus suis senium viro praematurum conciliat. Idem lepide transferetur ad avaritiam, ad ambitionem, ad invidiam, amorem obscenum, similiaque animi vitia, quibus obnoxii torquentur et contabescunt.
Quoties significabimus adhuc superesse spem, et nondum omne tempus, quod melioris fortunae solet occasionem adducere, exactum esse, conveniet illud Theocriticum ex Charitibus:
*ou)/pw mh=nas2 a)/gwn e)/kam) ou)kano\s2, ou)d) e)niautou\s2.
id est,
Nondum defessus provoluere desiit aether
Menses, atque annos.
Quod enim unus annus negat, alter ultro defert.
PPoverbialiter extulit et ad eandem pertinet sententiam, quod proxime conswquitur:
*polloi\ kinh/s1ous1in e)/ti troxo\n a(/rmatos2 i(/ppoi.
id est,
permultis voluetur iabuc ???abuc ro l a ota caballis.
Id est, Multum adhuc temporis restat, multaeque rerum incident mutationes. Quod quidem adagium et hodie nostrati vulgo in ore est, Frigidius enim est quod quidam interpretantur de certaminibus Olympiacis, de quibus illic non agit poeta in carmine Bucolico.
PRoverbiali figura dictum est, et illud in eadem Ecolg:
*boa=s2 d) e)/ti mhd) o)/nom) ei)/h.
id est,
Ulterius nec nomen erit belli atque tumultus.
INter adagia quibus a)dun/aton, seu praeposterum quidpiam signisicanus, adnumerandum et illud, quod est apud Theocritum in Thyrside:
*tou\s2 kun/as2 o( e)/lafos e(/lkei.
id est,
Canes cervus trahit.
Praeposterum enim est, ut cervus Venetur canes. Carmen Theocriti sic habet:
*da/fnis2 e)pei\ qna/s1kei, kai\ tw\s2 kun/as2 w( lafos e(/lkoi.
id est,
Postquam Daphnis obit, cervus trahat ipse molossos.
Ad consimilem formam Virgil. in Pharmaceutria:
Nunc et oves ultre fugiat lupus.
ITem illud, quod proxime consequitur:
*kh)c o)re/wn toi\ s1kw=pes2 a)h|do/s1i garu/s1ainto.
id est,
Buboque montanus philomelis occinat ipsis.
Cum infans suadere conatur eloquenti, aut ineruditus docere doctissimu.
Ecloga cui titulus: nomei=s2, scatet proverbialibus sententiis ac figuris, quarum de numero primu est illud:
*kai\ po/ka thn=os e)/laion en o)fqalmoi=s1in o)pw/pei;
id est,
Et quande ille oculis, oleum conspexerat umquam?
Conveniet in eos, qui sunt artis alicuius prorsus rudes, et imperiti. Veluti si quis profiteatur rem medicam, qui numquam didicerit quidquam illius artis, venuste notabitur hoc versu:
*kai\ po/ka\ thn=os e)/laion en o)fqalmoi=s1in o)pw/tei;
Ungebantur enim athletae, quo membris evaderent durioribus, unde per oleum signisicant certamen. Quamquam scholia declarant quosdam hoc ad atborem referre, quod in Olympiacis olcastro sive olea coronari solcbant.
ITem illud, quod in eadem sequitur:
*kh)/m) e)/faq) a( ma/thr poludeu/keos h)=men a)mei/nw.
id est,
Mequoque Pollucem mea mater vincere dixit.
Cum quis anteponitur, aut ae quatur iis, cum quibus nullo modo conferendus est. Matres enim amore caecutiunt in silios, et formosissimos putant, qui sunt deformes, fortissimos, qui sunt ignavissimi. Porro Pollux pugil optimus fuisse creditur, teste Flacco:
Castor gaudet equis, ovo prognatus eodem Pugnis.
Rursum in eadem:
*pei/s1ai tei mi+/lwn kai\ tw\s2 lu/kws2 au/ti/ka lusshn=.
id est,
Hot quoque Mile lupis mox persuadete rabire.
Ubi quis animum inducit ad rem stultissimam, quam non aggrederetur, nisi insanus. Nam lupi insaniunt vel sua sponte, veluti si quis tyrannum instiget ad crudelitatem, cum plus satis saeviat suopte ingenio. Rabies proprie canum est, unde Scholiastes Theocriti putat hoc veluti absurdum proponi. Sed canes aliquando rabiunt, lupi numquam non rabiunt.
IN hominem praetenui corpore. quadrabit illud ex eodem Idyllio, quod dictum est in vetulam macram:
*mh\ prw/kas2 s1i/ti/zetai w(/sper o( te/ttic;
Dores enim rorem appellant prw/ka, quia prwi+/, id est, mane cadat. Porro cicadas rore ali, testis est Plinius libro 11. cap. 26. Orecarent, sed habent in pectore sistuloso quiddam aculeatum linguis simile. Eo rorem lambunt. Cu excitatae subuolant, reddunt humorem, quod solum argumentum est illas rore pasci. Neque enim ad excremeta corporis ullum foramen est. Unde Maro:
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae.
Venustius erit, si transseratur ad ingenium, ive stylum ieiunum et aridum. Aut per ironiam, in hominem vehementer obeso corporae.
CUM iubebimus cuipiam, ut suo loco se contineat, neque se recipiat in nostra, quadrabitillud ex eiusdem Hodoeporis:
*tan s1au tou= pate/wn e)/xe ta\s2 dru/as2.
id est,
quin propriam calcans terra, querceta temeto.
Conveniet, ubi parum fidemus alicui, nec volemus in domesticam recipere consuerudinem.
*ina mh\ bas1kai/nhs2 me\, id est, Ne me faseines. Dici solitum ubi quis rem suavem nactus, praesentibus impartit aliquid, ne solus fruens alios contrister. Indicat hoc Aristoteles sectionis vigesimae, problemate 24. Ubi de mensa communi aliquis sibi privatim sumeret aliquid, intuenti communicans dicebat, ne me sascines Itaque sumpturi cibum prius edebant rutam, ceu remedium adversus fascinum. Tum enim metuebant noxam fascini, quoties vel avidius vescerentur, vel alicuius incommodi suspicione teneretur, aut cibum haberent suspectum quem cupiebant. Ita fiebat, ut semper cum perturbatione vel biberent vel ederent, slatu simul hausto, qui si expellitur, simul exit cibus, si retinetur, movet tormina. Itaque ruta prius comesa, et stomachum et reliquum corpus calefacit, ut spiritus ille inclusus discuti atque abigi possit. Unde et illud proverbiale quiddam habet, ruta opus est, ubi signisicabimus periculu cuiuspiam incomodi, quem admodum de baccare, et apio diximus alias.
UT Virgilianum illud, Non omnis fert omnia tellus, proverbium erit, si traducatur ad diversa ingenii dotes, aut non quidvis a quovis esse petendum: ita proverbii rationem habebit illud Theocriticum, ex Cycolope:
*alla\ ta\ men qe/reos2, ta\ de\ gi/gnetai en xeimw=ni.
id est,
Illa quidem producit hiems, illa educat aestas.
Cum significabimus aliud agendum iuveni, aliud seni, aliis atque aliis
temporibus diversis moribus utendum. Quid autem quaeque ferat tellus, eleganter describit Virgilius in Georgicis, et Hermippus apud Athenaeum lib. primo.
NEC illud caret proverbii specie, quod est apud eunde in Thyonicho:
*poiei=n ti dei= oi=s2 go/nu xlwro/n.
id est,
Quando virent genua, tum aliquid faciamus oportet.
Studendum bonis literis, dum adhuc viget ingenium. Ducenda est uxor, sed iuveni. Consimilem ad modum Horatius:
- Dumque virent genua,
Et decet, obducta solvatur fronte senectus.
Quamquam haec ipsa figura, genu viget, proverbialis est, quoties iuventutem signisicamus.
MEdiocritatem hoc pacto signisicare licebit.
- *ou)/te ka/kistos2
*ou)/te pra=tos2.
id est,
- Neque pessimus, at nec
Primus.
Lepidius fiet, si ad ingenii laudem transferatur. Nam apud Theocritum in Thyonicho de milite dictum est, qui se ipsum modeste iactat.
IN curiosos, et quid quisque domi faciat pervestigantes, conveniet illud ex Syracusanis:
*pa/nta gunai=kes2 is1as1i, kai\ w)s2 zeu\s2 h)ga/geq) h(/rhn.
id est,
Novit femineum genus omnia, novit et illud
Iunonem quo pacto duxit Iuppiter olim.
Scholiastes Theocriti putat significari furtiusa Iovis, et Iunonis nuptias, quales describit:
*ei)s2 e)unhn\ foitw=nte fi/lous2 e)la/qonto tokh=as2.
id est,
Coniugii subiere torum clam utroque parent.
Adiungit fabulam, quam retulit Aristoteles quodam in libro, quem scripsit de templo Hermiones. Iuppiter insidians pudicitiae, cum forte vidisset illam semotam ab reliquis diis: nam ne diis quidem virginibus tutum est obambulare solas: se ipsum vertit in cuculum, conseditque in monte, qui prius dictus erat Thronax, nunc Coccyx dicitur. Eo vero die Iuppiter excitavit ingentem tempestatem. Iuno itaque sola pervenit in montem, conswditque eo loci, ubi nun c est Iunonis Teliae, hoc est, perscctae templum. Cuculus autem ob tempestatem horridus ac tremens deuolavit, conseditque in Iunonis genibus. Eum Iuno miserta texit veste sua. Hic rex deorum repente e cuculo factus Iuppiter, Iunonem complexus est. Cumque illa metu matris recusaret coitum, Iuppiter promisit se ducturum illam in uxorem. Hinc natum existimant proverbium. Addithuius Iunonis simulacrum in templo fuisse collocatum hac imagine, ut in throno sedens sceptrum dextra teneret, in cuiusfastigio sederet cuculus. Vix credimus hanc fabulam apud veteres inveniri, sed suspicamur ab otioso quopiam grammatico fuisse consictam. Adeo sapit anile quiddam. Huic similimum est quod scribit Plautus in Trinummo: Sciunt quid in aurem rex reginae dixerit, sciunt quid Iuno
fabulata cum Iove: quae neque futura, neque facta, tamen illi sciunt.
IN eadem Ecloga:
- *passa/menos e)pi/tasse.
id est,
- praecipito postquam satiaveris esca.
Ad eum modum respondent mulieres cuipiam obiurganti, quod loquaciores essent, et silentium imperanti. Conveniet ubi quis imperiosior est in eos, de quibus nihil est meritus.
QUOD scriptum est in ludicro Senece, proverbii speciem habet: intellexit, inquit, neminem parem sibi Romae fuisse, illicque non habere se idem gratiae. Gallum in suo sterquilinio plurimum posse. Allusit ad Claudium Imperatorem Lugduni natum. Hodieque de cane vulgo dicunt, eum in suo stequilinio plurimum audere. In alieno timidiores sumus omnes, in suo quisque regno ferocior est, et animosior.
Isthmum perfodere dicebantur, qui magno quidem conatu, sed irrito molirentur aliquid. Ductum ab Isthmo Corinthiaco, qui efficiebat, ut naves longo et ancipiti ambitu iuxta peninsulam circumagerentur. Unde complures illum adorti sunt, qua erat angustissimus, perfodere, nempe Demetrius Rex, Dictator Caesar, C. Princeps, Domitius Nero, infausto, ut omnium patuit exitu, incepto. Auctor plin. lib. 4, c. 4. Tranquillus ostendit, idem tentatum a Caligula. Philostratus in vita Apol lonii negat Neronem destitisse victum operis difficultate: sed quod timeret, ne admissum mare, perituram Aeginam portenderet, aut res novas in Imperio Romano coorituras: nam id praedixerant Aegyptii vates. Qum et vetustissimus scriptor Herodotus libro historiae suo primo, prodidit Cnidios Isthmum qua angustissimo spatio, nempe quinque stadiorum spectabat continentem, perfodere adortos, quo insulam facerent, ceterum ictos scopulos in fodientium oclos resiliisse, deinde Delphicum Apollinem ab eis consultum trimetris respondisse:
*isqmo\n de\ mh\ purgou=te, mh/d) o)/ru/ssete.
*zeu\s2 ga\r k) e)/qhke nh=s1on, ei)k) e)bou/leto.
Neque ctngtte Isthmum moenibus, neque fodite.
Nam si Iovi id visum, locasset in salo.
Denique Nicanor Seleucus aggrssus est Isthmum, qui dirimit Euxinum, et Caspium mare, nec perfecit a Ptolomaeo Cerauno interfectus.
OLIM tenuis fortunae hominibus sal pulmentarii vice fuit, uti nuc quibusdam est acetum. Quae res et in proverbium abiit, tametsi non satis liquet cuiusmodi fuerit. Sed praestiterit ipsius Plinii verba super hac re subscribere ex libri trigesimi primi cap. 7. Varro, inquit, veteres etiam pulmentarii vice usos, auctor est. Esitasse enim salem cum pane et caseo, ut proverbio apparet. Persius in Satyra quinta:
Iura, sed Iuppiter audiet. heu heu.
Vare regustatum aigito terebrare salinum,
Contentus perages, si vivere cum Iove tendis.
Hoc est, vitam ages miserrimam.
*selli/zein proverbiali ioco dicebantur, gloriosi, fastuque praeturgidi, Suidas admonet sumptum a moribus Selli cuiuspiam, qui cum re esset perquam tenui, tamen affectabat haberi dives. Torqueri poterit et in eos, qui se doctrinae iactitant, ac venditant opinione, cum a literis sint alieni. Hesychius indicat Graecis idem significare s1elli/zesqai kai\ yelli/zesqai. Qua voce semel agque iterum usus est Plato in Gorgia: : et yello\s2 dicitur, qui sigma crassius profert, qua de re nonnihil attigimus in proverbio, h( yellh\ ou) pipteu/ei. Addit Heszchius nonnumquam s1ellini/zein, idem esse quod a)lazoneu/ein, videl. adstipulans Suidae.
*ta\ khkei/dou kai\ boufoni/wn, id est, Caecidis et Buphonioru, de re magnopere prisca, et ob vetustatem iam pridem obsoleta, desuetaque. Atistophanes in Nebulis:
*arxai=a de\ kai\ dh\ poliw/dh, kai\ tetti/gwn a)na/mesta,
*kai\ khkei/dou kai\ boufoni/wn.
id est,
Prisca haec sane atque obsita canis,
nec non oppleta cicadis,
Ac Cecide cum Buphoniis.
Siquidem Cecides puetustus quispiam Dithyramboru poeta fuit, cuius scripta iam situm olebant, unde in iocum velgarem abierunt. Quemadmodum iure ridentur hodie, qui immodica et intmpestiva affectatione vetustatis, e duodecim tabulis, ex Ennio, Lucilioque petunt sermonem, perinde quasi cum Euandri matre loquantur: nec ullum verbum elegans esse putant, nisi quod sit ab usu vulgi, et nostro saeculo procul remotum. Item Buphonia festum quoddam erat apud Athenienses, ob vetustatem neglectum iam ac desitum, sic appellatum a caede boum. Adagio licebit per iocum uti cum significabimus aliquid ceu nimis priscum negligi.
NON tam ovum ovo simile, quam illud proverbi faciem prae se fert, quia refertur a Plutarcho in commentario de dignoscendo adulatore ab amico, eu)di/a| ga\r e)pa/gei ne/fos, id est, Serenitati nubem inducit. De eo, qui inter pocula ludosque virulentum aliquid admiscet, quod offuscata hilaritate frontem corruget, superciliaque contrahat. Ad eundem modum Horatius lib. 3. Ode 15. de anu deformi, quae se puellarum choris admiscebat:
Et stellis nebulam spargere candidis.
OLIM homines macie praetenues, vesculi, ac decolores, proverbiali ioco mono/grammoi vocabantur. Lucilius. Vix vivo homini ac monogrammo. Rursum idem alibi: Quae pietas monogrammi. Nonius Marcellus ductum atutumat a pictura, quae priusquam coloribus corporatur, umbra fingitur. Non perperam quidem Marcellus: venustius tamen erit adagium, si ad veterum picturam respiciamus: quae primitus omnium consensu, ab umbra hominis lineis circumducta coepit initium, quod vocant deliniare. Deinde singulis colorib. pingi coeptum est, easque picturas monoxrwma/tous2 appellabant. Mox ars distinxit sese, et invenit lumen atque umbras, ut quae dam eminere, quaedam abdi, premique viderentur, differentia colorum. Deinde adiectus est splendor, quem alium a lumine volunt esse, medium tamen inter
lumen et umbram: proinde eundem Tonon vocant. Nam commissuram ac transitum colorum, a(rmoghn\ appellant. Huiusmodi ferme Plinius lib. trigesimoquinto, capite quinto. Conveniet igitur in hominem deformem, nullo aut eodem vultus colore, cuius modi priscorum erant imagines. M. Tullius libro de natura deorum secundo. Non enim venis et nervis et ossibus continentur: nec escis, nec potionibus vescuntur, ut aut nimis acres, aut nimis concretos humores colligant, Nec his corporibus sunt, ut aut casus, aut ictus extimescant, aut morbos metuant, ex defatigatione membrorum. Quae verens Epicurus, monogrammos deos, et nihil agentes commentus est, Illi autem pulcherrima forma praediti, purissimaque in regione caeli collocati, ita feruntur, moderanturque cursus, ut ad omnia conservanda et tuenda consensisse videantur. Monogtammos appellat Cicero insormes, nullaque specie.
MAnet hoc dictum his quoque saeculis celebratissimum, quod refertur a Plutarcho in commentario de dignoscendo assentatore ab amico, a poeta quopiam:
*allwn i)atro\s2, au)to\s2 e(/lkes1i bru/wn.
id est,
Aliis medetur, ipsus ulceribus scatens.
Utitur eo et in commentario, quem inscripsit adversum Coloten. Conveniet in hos, qui aliis sapiunt, non sibi, alios consolari norunt, ipsi sua mala non ferunt aequo animo.
LApsana vivere lepide dixeris eos, qui perparce, nimiumque tenuiter vivunt. Consentaneum est enim iocum illum militarem in popularem fabulam abiisse, quo Caesariani milites alternis versibus exprobrabant, quod apud Dirachium lapsana vixissent. Est autem lapsana, olus silvestre ac vulgare, passimque proveniens, trium foliorum, ex Brassicarum ni fallimur genere. Verum si quis forte requiret, plinii verba sunt haec libro 19. capite 8. Nec non olus quoque silvestre est trium foliorum, Divi Iulii carminibus, praecipue iocis militaribus celebratu. Alternis quippe versibus exprobravere lapsana se vixisse apud Dirachium, praemiorum parsimoniam cavillantes. Est autem id cyma silvestris. Hactenus Plinius, Idem libro 20. cymam inutilem esse dicit, et concoctu difficilem. Cymam autem interpretatur in caulibus dici delicatiorem, tenerioremque cauliculum, qui et in lappis et asparagis gratiam habet. Dioscorides ait Lapsanam Romanis et napium dici, cuius folia simul et caules elixi comeduntur: putat hanc stomacho magis amicam quam lapathum, cuius meminit Horatius, de cena frugali loquens:
Aut herba lapathi, prata amantis, et gravi
Malvae salubres corpori.
*ou) kata qu/ras2, id est, Haud contra ianuam, pro eo, quod est, non proprie ad rem. et apte ad id, de quo agitur, proverbiali certe figura dictum est ab Aristotele lib. Physicorum quarto: *ou(=toi men ou)=n ou) ga\r qu/ras2 pro\s2 to\ pro/blhma a)pantw=s1in, id est, Isti quidem igitur haud contra ostium occurrunt quaestioni, Argyropylus ou) kata qu/ras2
vertit, non recte, neque non recte ta men id quidem. Perinde valet, quasi dicas: Ad scopum. Illud expende lector, num hoc adagium illi sit adfine: ti/s2 a)\n qu/ras2 a(ma/rtoi, id est, Quis aberraverit a ianua?
*klimaki/des2, id est, Scalulae, periocum vocari poterunt, qui se divitibus ad quiduis obsequii submittunt, etiam si sordissimum sit. Sic autem vulgato convicio sunt appellatae mulietculae quaedam Cypriae, adulatrices apud Syros, qud regum uxotibus submitterentsese, ut per eas ceu per scalas currum conscenderent. Meminit Plutarchus in libello de discernendo adulatore ab amico. Et Athenaeus libro Dipnosophistarum sexto. Et Va lerius Maximus rerum memorabilium libro nono, capite primo.
*e)r(e/tw fi/los2 s1un\ e)xqrw=|, id est, Valeat amicus cum inimico. Quadrat in eos, qui toti ad se spectant, nec amici rationem habent: cuiusmodi fertur Timon ille Misanthropos. Plutarchus in commentario quem modo citavimus, *ei) mhdamh= mhdamw=s2 e)painou=men to\, e)r)r(e/tw fi/los2 s1un\ e)xqrw=|, id est, Si nequaquam placet illud. Valeat amicus cum inimico. Est autem Grecis hemistichium carminis trochaici.
*manika\ Phrygio proverbio dicebantur ingentia, egregiaque facta, ducta voce a Manc quodam prisco apud ipsos rege, quem ferunt virum fuisse praepotentem, et admirabili virtute praeditum. Auctor Plutarchus inlibello de Osiride. Quin et latini insanum vocant, quod est praeter vulgarem modum, Insanire libet. Et: Insano iuvat indulgere labori.
Ne in rutis quidem et caesis, haud dubie proverbiali specie dictum est a Cicerone libro de Oratore secundo, pro eo quod est: Nulla in parte. Sed dicet te, cum aedes venderes, ne in rutis quidem et caesis, solium tibi paternum recepisse. Quo quidem loco illud obiter admonendum, iu vulgatis Tullii codicibus perperam pro recepisse, legi reliquisse, id quod satis liquere potest ex Nonio Marcello, qui in dictione receptitius, hunc ipsum Ciceronis adducit locum. Est enim hoc loco recipere idem, quod excipete. Porro quid sibi velint ruta caesa, nam verba sunt peculiaria iureconsultis, abunde patet ex Pandectarum lib. 19 Lege 18. Si ruta, inquit Ulpianus, caesa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae, eruta sunt, ut arena, et similia, caesa ea esse, ut arbores caesas et carbones, et his similia. Gallus autem Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege venditionis de rutis, et cesis contineri, quia si non specialiter venierint, ad exhibendum de his agi potest. Neque magis de materia caesa, aut de caementis, aut de harena cavendum est venditori, quam de ceteris, quae sunt pretiosiora. Meminit et in Topicis de rutis et caesis M. Cicero: Nam ne praeterirem aliquid, quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura fortasse, quam abs te desiderata erant, sum complexus: fecique quod saepe liberales venditores solent, ut cum aedes, fundumve vendiderint, rutis caesis receptis, concedant, tamen aliquid emptori quia ornandi causa apte, et suo loco positum esse videatur: Meminit et in Partitionibus. Et cum significabimus inclementius tolli omnia,
neque quidquam fieri reliqui, venuste dicemus, ne rutis quidem ac caesis receptis, ut iureconsultorum more lo quamur.
Aetnam et Athonem montes in molestiae, taediique proverbium abisse, testatur Lucilius apud A. Gellium lib. 16. cap. 9. etiam si locus is depravatus habeatur. Lucilii versus, quos adducit, sunt hi:
Verum hic ludus ibi, sus que omnia, deque fuere.
Susque et d. que fuere inquam emnia ludus iocusque.
Illud opus durum, ut Setinumus accessimus finem e)pi\ to\ loipo\n, ut aiunt, Montes Aetnae omnes atque asperi Athones. De Aetna Siciliae monte dictum est, quod gigantem sua mole premat, iuxta poetarum fabulas. Sive quod crebris incendiis gravis acperniciosus olim esset accolis. Unde et M. Tullius in Catone maiore, dixit onus Aetna gravius. De Atho vero, quod ob ingentem celsitudinem, umbra sit molestus, quam in Lemnum usque trecentis dissitam stadiis mittit, alibi diximus. Pomponius Mela tradidit huius cacumen altius, quam unde cadant imbres: eius rei coniecturam ex eo colligi, quod de aris, quas in vertice sustinet, non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere ma net. Obstat et navigantibus, quod toto longe dorso procedat in pelagus, qua continenti adheret. Unde et a Xerxe perfossus. Athenaeus libro decimo commemorat Erysichthonem quendam inexpletae voracitatis, vulgo dictum fuisse bora=s2 a)/qwna, id est, Voracitatis Athonem.
Immunem Latini vocant, quem a)s1u/mbolon Graeci, nempe eum, qui nihil confert ad convivium. Horatius in Odis:
Nardi parvus onyx eliciet cadum.
Non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis
Plena dives ut in domo.
Sed plusculum habebit gratiae, si transferatur ad res animi, puta doctrinam, versus, aut simile quippiam. Aulus Gellius libr. 6. cap. 13. indicat vocem hanc in proverbium abiisse: Ne omnino, ut dicitur, immunes et asymboli veniremus, convectabamus ad coenulam, non cupedias ciborum, sed argutias quaestionum. Terentius in Phormione: Tene'asymbolum venire unctum atquelautum e balneis? Apud Athenaeum Ephippus eleganter dixit immuni manu:
*allo/trion ei)s1elqw\n o)yo\n e)sqi/ein ma/qh|,
*as1u/mbolo/nte xei=ra pros1ba/lh bora=|.
id est,
Ingressus altenum edere disce obsontum,
Eduliisque porrigere immunem manum.
Apparet Soterichi lectos in vulgarem iocum abiisse de re vili priscaque et minime ambitiosa, et rudis artificii. Sic enim Seneca Ennianos de Cethego versus irridens: Qui huiusmodi versus amant, inquit, liceat sibi et eosdem admirari, et Soterichi lectos. Aulus Gellius, nam ab hoc ista referuntur libro 10. capite 2. Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adolescentium, qui honorem et colorem veteris orationis Soterichi lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae, et relictis iam contemptisque. Conicere licet Soterichum fabrum fuisse quempiam, cuius opera
priscam illam et rudem simplicitatem prae se tulerint. Nam Romae postea argentea triclinia divitibus in vus fuisse, testatur Plinius libro 33. cap. 11. Huiusmodi inter pictores fuisse Fuluium, Rutubam, et Placideianum, in sermonibus indicat Horatius, libro secundo, Satyra 7.
Vel cum Pausiaca corpes insane taebella,
Qut peocas minus, atque ego, cum Fulus, Rutubaeque.
Aut Placidetani contento poplite, miror
Praelta rubrica picta, aut carbone.
UBI quis in eum redactus est locum, ut nec aggredi rem possit citra magnum incomodum, neque tuto omittere, conveniet illud ex oraculo profectum: deinde populari, ut solet, sermone iactatum: Peribo, si non fecero: si faxo, vapulabo. Refertur ab Aulo Gellio, lib. Noctium 3. cap. 3. 3 Plautina comoedia, cui nomen Fretum. Versus Plautini sunt hi:
Nunc illud est, quod Arietini responsum magnis liisdis:
Peribo, si non fecero: si faxo, vapulabo.
Porro quae nam sit historia redditi oraculi, Gellius ipse testatur sibi non liquere, et in hoc hos Plauti versiculos enotasse, ut historiam quaereret. Sunt autem versus iambici tetrametri catalectici. Unde dicitur verbum, adiectum, opinamur, ab interpretante, submovimus. Nam in vulgatis codicibus scriptum est, magnis ludis dicitur.
PRoverbialis videtur et illa collatio, aranei ex sese texentis telas, et hominis ex se ipso comminiscentis mendacia. Sic enim Plutarchus in libello, cui titulus de Osiride: *oi+/a poihtai\ kai\ logogra/foi kaqa/per oi( a(ra/xnai gennw=ntes2 a)f) e(autw=n a)parxa\s2 a)nupoqe/tous2 u(fai/nous1i kai\ a)potei/nous1i, id est, Qualia poetae et oratores, velut aranei gignentes ex seipsis a nullis suggesta, exordia texunt, producuntque. Plinius tradit maiores araneas in terra cavernarum exigua vestibula praepandere, minimas non texere: tertium genus erudita operatione esse conspicuum. Orditur, inquit, telas, tantique operis materiae uterus eius sufficit: sive ita corrupta alui natura stato tempore, ut Democrito placet, sive est intus quaedam lanigera fertilitas: tam moderato ungui, tam tereti filo, et tam aequali, deducit stamina, ipso se pondere usus. Texere a medio incipit, circinato orbe subtegmina adnectens: maculasque paribus semper intervallis, sed subinde crescentibus, ex angusto dilatas indissolubili nodo implicat. Nec abhorrent ab his, quae Aristoteles refert libro de natura animalium nono, addens araneos, mox ut editi sunt, fila mittere, non ex interioribus, velut excrementa, quemadmodum sentit Democritus, sed de summa corporis parte,; veluti corticem, aut in morem Hystricis de cute spinas iaculantis. Non texunt autem, neque venantur, nisi feminae. Mas fruendi comes est, non laborandi.
*tw=| boi+/ to\n lagw\ kunhgetei=n, id est, Bove leporem venari, dicuntur qui rem absurda, stultam, ac praeposteram aggrediuntur. Plutarchus in commentario de animi tranquillitate: *ou)de\ ga\r o( toceu/ein tw=| a)ro/trw|
boulo/menos2 kai\ tw=| boi+/ to\n lagw\ kunhgetei=n, dustuxh/s2 e)stin. ou)de ga\r gri/fois2 kai\ s1agh/nais2 e)la/fous2 mh/ lamba/nonti, mhde ei(=s2 dai/mwn e)nantiou=tai moxqhro\s2, a)lla\ a)belthri/a, kai\ moxqhri/a tois2 a)duna/tois2 e)pixeirou=stin, id est, Neque enim qui in aratro velit iaculari; ac bone venari leporem, infortunatus est. Neque ei, qui piscatoriis retibus cervos non ceperit, ullus malus adversatur genius, sed stultitia et perversitas, aggrediuntur quae fieri non possunt. Non quidvis est accommodum ad omnia, veluti si quis homini studiis et otio nato, bellum, aut rem publicam administrandam mandet tw=| boi+/ to\n lagw\ kunhgetei. Aut si quis stupido et insulso iudicia committat. Citat in eodem libello versus, ni fallimur, Pindari: en a(/rmas1in i(/ppos2, en d) a)ro/trw| bou=s2, para\ naun= d) i)qu/nei ta/xista delfi\s2, ka/prw| de\ bouleu/onti fo/non kun/a dei= tla/qumon e)ceurei=n, id est, In curribus equus, in aratro vero bos, navem autem praevertitur quam ocissime Delphinus. At apro paranti mortem, canis est fortis inveniendus. nam haec quoque proverbii speciem habent.
PLutarchus, in libello de discrimine inter adulatorem et amicum: o(de\ ko/lac a)f) e(no\s2 diagra/mmatos a)ei\ to\ h(du\, kai\ pro\s2 xa/rin ei)wqw\s2 u(pokre/kein, ou)/te e)/rgon oi)=den a)ntitei=non, ou)/te r(h=ma lupoun=, a)lla\ mo/non pare/petai boulome/nw|, s1una/dwn a)ei\ kai\ s1umfqeggo/menos2, id est, Adulator autem ab uno diagrammate semper id, quod iucundum est, quodque blandiatur solitus succinere, neque facto resistere novit, neque verbo contristare, sed tantum obsecundat volenti, semper illi concinens et consonans. Palam est proverbii specie dictum esse a)f) e(no\s2 diagra/mmatos, Est autem diagramma pictura, descriptioque philosophorum, qua rem exponunt oculis, ut perinde valeat, quasi dicas de eadem formula.
INter carmina nobilium poetarum, quae a doctis vice proverbiorum usurpantur, haec quoque referri posse videntur:
*ou) pai=s2 a)xile/ws2, a)ll) a)xilleu\s2 au)to\s2 ei)=.
id est,
Haud satus Achille, verum Achilles ipsus es.
Etragoedia quapiam, aut comoedia sumptum videtur. Est enim versus trimeter iambicus. Usurpatur a Plutarcho in eodem commentario, quem inscripsit, qua ratione sit adulator ab amico dignoscendus. Ait enim adulatorem modis omnibus sic amicum imitari, ut illud in eum dici possit: *ou) pai=s2 a)xile/ws2, etc. Itidem Terentianus Parmeno in Gnathonem Thrasonis orationi subservientem:
Hem alterum hunc ex hoc natum dicas.
In eodem, quem modo diximus, commentario Plutarchus hunc Homericum versum usurpat, non sine specie proverbiali, ex Odysseae x.
*au/ta\r o( gumnw/qh r(ake/wn polu/mhtis2 o)dusseu\s2.
id est,
Vilibus at pannis mox est exutus Ulysses.
Accommodare licebit iis, qui genere vitae subito commutato, c pauperibus divites, e squalidis nitidi, e tristibus hilares exsistunt. Nam Ulysses simul atque pannos, in quibus mendicum apud procos egerat, exutus, magnificis vestibus ornatus esset, repente visus est alius. Plutarchus
torquet in adulatorem, qui Polypi more omnium studiis sese accommodat: adeo ut qui paulo ante apud amicum philosophiae deditum, prolixam barbam ac pallium gestarit, assidue versans in libris, nihilque crepans nisi numeros, rectangulos et triangulos Platonis: si forte fortuna in amicum inciderit, volupratibus addictum, continuo mutata figura velut a Circe transformatus, Sardanapalus fiat.
In hominem impendio rigidum et implacabilem recte torquebitur illud Homericum, ex Odysseae K.
*soi\ de/tis2 en sth/qessi a)kh/lhtos2 no/os2 e)sti/.
id est,
At tibi non unquam plaecandae in pectore mens est.
Plutarchus in commentario de dignoscendo ab amico adulatorem, ait hunc versum obici solitum Antonio ob assentatoribus, quod Cleopatrae efflictim amanti, non responderet in amore.
*wsper o)/nos2 balane/ws2, id est, Ut asinus balneatoris. Dictum est in eos, qui ex suis laboribus ipsi nihil fructus caperent. Plutarchus in libello: peri\ th\s2 filoploutti/as2, ou)de\n eu)=pa/sxwn, w)/sper o)/nos2 balane/ws2 cu/la kai\ fru/gana katakomi/zwn, a)ei\ kapnou kai\ te/fras2 anapimwla/menos2, loutrou= de\ mh\ mete/xwn, mh\ de\ a)le/as2, mhde\ kaqaroio/thto\s2, id est, Nihil inde capiens commodi, velut asinus balneatoris, qui ligna et sarmenta defert, semper fumo ac favillis oppletus, numquam autem particeps balnei, neque teporis, neque mundiciei. Loquitur de divite parco ac sordido, qui cum sit onustus divitiis, non fruitur tamen.
Apparet luxnobi/ous2 proverbiali ioco dictos, qui lucernariam vitam ducerent, ut torqueri possit vel in nocturnum potorem, vel hominem supra modum studiosum, qui quemadmodum dictum de Demosthene, plus absumat olei, quam vini: vel in sordidum et parcum, quasi de lucernario oleo victitantem. Seneca libro epist. 22. epist. 122. dictum ostendit in lucifugam quemdam, cuius tota vita erat praepostera, adeo ut quidquid hominum vulgus interdiu solet facere, id ille faceret noctu. Sub noctem expergiscebatur, diluculo ibat cubitum. In quem ita iocatus Varus lepidissimus fabulator, ut eum diceret admodum frugaliter vivere, quippe qui nihil insumeret, nisi noctem. Et quibusdam illum sordidum et avarum dicentibus, Vos, inquit, illum et Lychnobium dicetis. Est autem in loco vox ambigua, ut intelligas eum usqueadeo sordidum, ut lucernas etiam absumeret: vel adeo parcum, ut lucernis victitaret. Ceterum adlusum est ad vitam hominis praeposteram, cuiusmodi describit in eadem epistola, et Butam quendam Attilium.
Sutrium pervetustum Etruriae oppidum. Id olim defecerat a Romanis, cum quibus inierant societatem, Camillus ad id delectus a senatu, ut eos cogeret ad fidem. Is ne in apparando commcatu multum temporis tereretur, utque Sutrini ipsa celeritate opprimerentur edixit, uti singuli milites trium dierum commeatum secum exportarent. Id deinde versum est in proverbium, quod usurpari consuevit, quoties aliquis suo sumptu
navat operam aliis. Sic enim interpretatur Festus Pompeius in ftagmentis quibusdam, qua Romae inveniuntur. Arbitramur eandem esse historiam quam aliquanto aliter narrat Titus Livius libro ab urbe condita 6. Plautus in Cassina. Tum quoque facito ut veniant, quasi eant Sutrium. Iubet Alcessimus; ut suos ad sese mittat, sed suopte cibo instructos. Notum est carmen Catulli, quo Fabullum ad cenam vocat, sed ita ut ipse secum adferat quidquid ad lautam cenam pertinet.
*au)tolh/kuqoi, vulgato verbo dicebantur, qui non ex animo, sed ventris causa colerent amicos, inde conficta voce, quod sponte ad Lecythum commearent, et invocati praesto essent in conviviis. Eosdem trapeze/as2 quoque vocatos fuisse restatur, et ab Eupolide, tou\s2 peri\ ta/ghnon kai\ met) a)/riston fi/lous2, id est, Circum sartaginem et post prandium amicos dictos fuisse. Plutarch. in libello cui titulus. Quo pacto quis dignoscere possit adulatorem ab amico: a)lla\ mh\ kaqa/per oi( polloi\ tou\s2 au)tolhku/qous2 toutous2 legome/nous2 kai\ trapeze/as2 kai\ meta\ to\ kata xei=ras2 u(/dwr, a)kouome/nous2, w(/s2 tis2 ei)=pe, ko/lakas2 nomi/zwmen, id est, Sed ne quemadmodum vulgus hominum facit Autolecythos istos, qui vocantur, ac mensales, quique tum demum audiunt, posteaquam aqua manib. infunditur, sicuti dixit quidam, existimemus adulatores. Usus est eo verbo Demosthenes in oratione adversus Cononem. Interpretes varie exponunt, vel de his qui ad quiduis perpetien dum parati sunt, vel de pauperibus, qui praeter lenticulam nihil possident, vel de iis, qui faciles sunt ad depromendam pecuniam, quia quidam soleant in lenticulis pecuniam recondere, atque aliis item modis, quorum nihil convenit cum sententia Plutarchi. Apud Athenaeum lib. 4. vocantur a)llotriofai/goi, quib. dulce est aliena vivere quadra, Refert ibi dem quiddam non illepidum: orta disceptatione quaenam aquarum esset optima, cum alii praeferrent Lernaeam, alii Pirenaeam, alii aliam, Carneus iuxta Philoxeni sententiam dixit, to\ kata xeirw=n u(/dwr h(/diston, suavissimam aquam quae manibus infunditur, quod ea declaret cenam esle paratam, cum convivator iubet convivas lavare. Congruit cum eo, quod alibi dictum est, Fervet olla, vivit amicitia.
*melitai=on kuni/dion, id est, Melitaeus catellus, dicebatur is, cuius opera nulli seriae rei conducebat, sed duntaxat animi causa alebatur, cuiusmodi non mediocris est multitudi in divitum familiis, Aliorum canom varius est usus. Sunt quibus aedium custodia delegata est, ut noctibus adversus fures excubias agant. Hi vocantur oi)kouroi\. Sunt quorum opera in venatibus utimur, qui qhreutikoi\ dicuntur, Sunt quorum nullus est usus, nisi ut cum otiosis ac delicatis matronis lusitent, qui nostris quoque temporibus mirum quam sint in deliciis. Atqueii melitai=oi vocantur, nimirum ab insula Melita inter Corcyram nigram et Illyricum sita. Auctor Plin. lib. 3. c. ult. Itidem Strabo et Stephanus. Horum meminit Atistoteles Sectionis decimae problemate 14. indicanseos omnibus membris pusillos gracilesque fuisse, et hac dcte commendantur, quem ad modum sunt qui sine nanis et pumilionibus non possunt vivere. Apud Lucianum in Lapithis gelwtopoio\s2 Alcidamantem
Cynicum, melitai=on kuni/dion vocat. Athenaeus lib. 12. scribit Sybaritis vehementer in deliciis fuisse canes Melitaeos. Qui quidem hoc esse videntur in genere canum, quod nani, et pumiliones inter homines. At Massinissa merito laudatur, quod pro simiis et catulis maluit pueros alere, usque ad annum tertium, dein de remittebat eos suis parentibus. Sed intolerabilius est, quod apud Britannos complures alunt greges ursorum ad saltationem, animal vorax et maleficum. Cuiusmodi sunt et simiae, licet minus voraces.
ARistoteles in problematibus sectione 13. refert hunc versum, nullo citato auctore, sed veluti vulgo iactatum.
*ei) d) o( no/tos2 bore/an prokale/ssetai, au)ti/ka xeimw\n.
id est,
Ilico hiems sit ubi Boream accersiverit Auster.
Causam hanc adfert, quod Notus suapte natura nubem et imbrem affatim colligat. Proinde si hoc tempore Boreasadcesserit, congelascunt omnia huius rigore, atque ita protinus hiems. Adicit in eodem problemate carmen alterum consimili fere sententia:
*ei) bor)r(a=s2 phlo\n katalh/yetai, au)ti/ka xeimw\n.
id est
Molle lutum Boreas si prenderit, ilico hiems fit.
Id tametsi vulgo simpliciter dictum apparet, tamen nos eo deflectere poterimus, ut dicamus ingens periculum imminere, si malum malo successerit. Veluti si qui immodice discruciat sese studii laboribus amare etiam incipiat: aut si qui prius principi parum gratus fuit, in plebis etiam odium veniat, aut si regi vehementer leni, placidoque succedat admodum rigidus, aut contra. Nam huiusmodi subitae mutationes, maximos rerum motus solent excitare.
GAlenus Therapeutices libro 9. e)kei=noi men ou)/te zhtou=s1in ou)/te i)/s1as1in, a)lla\ kai\ kata th\n paroimi+/an, e(ni\ kalapo/di pa/ntas2 u(pode/ous1nn, id est, Illi quidem igitur neque inquirunt, neque sciunt. Quin magis iuxta proverbium, eodem calciamento calceant omnes. Loquitur de quibusdam medicis imperitis, qui non habita ratione morborum, eadem remedia admovent omnibus, cum diversa mala diversam curationem desiderent. Non dissimile illi, quod alio dictum est loco: Scis simulare cupressum. Ad hanc formam pertiner, quod ad ducit Hieronymus in 1. praefatione commentariorum, quos edidit in epistolam ad Ephesios: Nec ad instar imperiti medici uno collyrio omnium oculos velle curare.
*koxli/ou bi/os2, id est, Cochleae vita. De iis, qui parce paruoquevivunt, aut contracti a negotiis, luceque forensi semoti. Notum est animal, unde sumpta est metaphora. Plutarch. in libello: peri\ th=s2 filoplouti/as2. s1u) de\ tos1adta pra/gmata s1une/xeis2, kai\ tara/tteis2 kai\ strobei=s2 s1eauto\n, koxli/ou bi/on zw=n dia th\n mikrologi/an, id est, Tu vero tantum molestiarum sustines turbans ac torquens teipsum, cum ob parsimoniam cochleae vitam vivas. De Cochleis quae cum caletur, succo victitant suo alias retulimus ex Plautina Captivi duo.
*ek polemi+/as2, id est, Ex hostium regione. Ubi quis immodice insumeret. Solemus enim celerius ac temere profundere, si quid hostibus sit ereptum. Quod quidem adagium et hodie passim audivimus vulgo dictitari in Lurcones et heluones. Plutarchus in libello, cui titulum fecit: u(geina\ paragge/lmata. e)mpi/plasqai par) e(te/rois2 to=u polutelw=n, kai\ a)polau/ein, kaqa/per e)k polemi/as2 a)feidw=s2 e)pis1itizome/nous2, id est, Impleri apud alios, cibis sum ptuosis, fruique velut ex hostili regione raptis, ampliter sese cibo onerantes. Usurpat idem Symposiacae decad. 7. problem. 6. Satyrus apud Athenaeum lib. 4. id genus homines depingit his verbis: katatre/xontes2 to\n a)gro\n, diarpa/zontes2 th\n oi)ki/an, lafuropwloun=tes2 ta\ u(pa/rxonta, id est, Proculcantes agrum, diripientes domum, pro spoliis vendentes facultates. Nam lafuropwlei=n, est praedas hostibus detractas sub hasta vendere. Atque ea solent minoris aestimari, veluti aliena. Hinc Graecis lafu/ktai dicuntur, qui luxu prodigunt rem familiarem ut indicat Athenaeus lib. 11. et eiusmodi profusio lafugmo\s2 dicitur, et lafussei=n praedari, aut intemperanter profundere seu devorare, ut in dicat Suidas. Nam la/fura spolia dicuntur, vivis hostibus detracta, quemadmodum s1kdla mortuis.
ILlud si quis proverbium esse negabit, cum hoc equidem non admodum digladiabimur, certe dignum est, ut assidua usurpatione in adagiorum contubernium cooptetur, quod refertur a Seneca lib. de beneficiis 2. Panis lapidosus. Sic enim Fabius Verrucosus appellabat beneficium, ab homine duro aspere datum, quem esurienti necessarium sit accipere, durum et acerbum esse. Ita quidam cunctatione, toruitate vultus, asperitate orationis, ostentatione molesta, corrumpunt beneficium, ut nemo sit accepturus, qui possit eo carere.
*ek patrokle/ous2, id est, E Patroclis domo. In sordidos, sumptum a moribus Patroclis cuiusdam Atheniensis, praedivitis quidem, verum impendio parci sordidique, quem vetus comoedia talem ferme depingit, qualem Plautus Euclionem, teste Aristophanis interprete, cuius verba Suidas quoque refert, qui et proverbium esse vult. Est autem in Aristophanis Pluto. Is cum esset squalidus, incultus et sordibus obsitus, rogatus unde venisset:
*pe/qen ou)=n fra/s1on au)xmw\n badi/zeis2.
id est,
Unde igitur adeo sordidus squalensque venias dicito.
Atque ille respondet:
*ek patrokle/ous2 e)/rxomai
*os2 ouk e)lou/s1at) e)c o(/touper e)ge/neto.
id est,
E Patroclis domo,
Qui haud lavit unquam posteaquam natus est.
Non absque proverbii specie dictum est illud a Plauto in fabula, cui titulus est Captivi duo:
Tam hoc tibi in proclivi quam imber est quando pluit.
Nam proclive proprie dicitur, quod ex alto deorsum propendet. Arduum est autem onera submoliri in altum, deorsum vero vel suapte sponte devolvuntur.
EQuidem non pugnamus esse proverbium, etiam si proverbii similimum est, illud epiphonema Senecae, lib. epist. 11. Et post malam segetem serendum est. Quo licebit uti, quoties res parum ex animi sententia cecidit, et significabimus non esse desistendum a conatu. Quamquam Seneca loquitur de iis, qui refugiunt in ullum hominem beneficium collocare, quod semel inciderint in ingratum. Eiusdem generis est, quod eodem subnectitur loco: Post naufragium maria tentantur.
PLutarchus in libello de ratione victus, indicat vulgatum fuisse proverbium, de spe, nec tamen explicat quodnam id fuerit: *tou\s2 plei/onas2 de\ malaki/a| kai\ a)kras1i/a| s1unh/goron e)/xous1a paroimi+/an e)lpi\s2 a)napei/qei kai\ pros1a/getai badi/zein a)nasta/ntas2 i)tamw=s2 e)pi\ th\n s1unh/qeian, id est, Plerosque vero spes intemperantiae mollicieique patrocinante proverbio adducit huc, ut relictis stratis, ad consuetam redeant vitam. Quod autem sit illud proverbium, quod intem perantiae suae praetexunt homines, declarat in his quae sequuntur: w(s2 oinw| dh\ to\n oi)=non, kraipa/lh| de\ kraipa/lhn e)celo/ntas2 kai\ diaforh/s1antas2 1. Tamquam vinum vino, et crapulam crapula eiecerint ac discusserint. Ex his apparet Plutarchum allusisse ad proverbium: Clavum clavo pellere. Quod quidem et hodie manet aeque celebratum inter compotores. Addunt iocum de pilo canis rabidi, et experiuntur facetiam multis exitialem. Quamquam et obiter allusum est ad hoc, quod exstat in sententiis e comoediis, ut apparet, collectis:
*anh\r a)tuxw=n, s1w/s1etai tai=s2 e)lpi/s1i.
id est,
Spes servat hominem, rebus in duris bona.
Notum est illud Nasonis:
Spes bona dat vires, animum quoque spes bona firmat.
Vivere spe vidi, qui moriturus erat.
Deinde Pindaricum illud apud eruditos pene cessit in proverbium:
*elpi\s2 ghrotrofos2.
id est,
Spes altrix senectae.
Sic enim Plutarchus in libello de tranquillitate animi: kai\ th\n mnu/mhn h(di/ona kai\ bebaiote/ran th=s2 pindarikh=s2 ghrotro/fou e)lpi/dos2. id est, Et memoriam iucundiorem ac firmiorem, Pindarica spe, senectae altrice. Refert autem hunc Pindari locum Plato libro de Repub. 1. o(/ti o(\s2 a)/n dikai/ws2 kai\ o(s1i/ws2 to\n bi/on diaga/goi, glukei=a oi+\ kardi/an a)ga/llois1a, h( ghrotro/fos s1unaorei= e)lpi\s2, a(/ ma/listai qnatw=n polu/strofon gnw/man kuberna=|, id est, Propterea quod qui iuste pieque vitam peregerit, huic dulcis cor exhilarans, senectutis altrix, familiaris est spes, quae maxime versatilem mortalium mentem gubernat.
IN eodem opere, quandoquidem nullo auctore refert, videtur et hoc proverbio fuisse iactatum. Sed praestat ipsius verba transcribere: o(/qen a)/rista le/lektaitrofh=s2 a)kori/hn, kai\ po/nwn a)okni/hn kai\ spe/rmatos2 ou)s1i/hs2 s1unth/rhs1in, u(geino/tata ei)=nai, i. Unde optime dictum est, vesci citra saturitatem, non refugere laborem, naturae semen conservare, esse saluberrima
PLutarchus in libello, cui titulus, pw=s2 a)/ntis2 diakri/neie to\n ko/laka tou= fi/lou, versum hunc, qui apud
Homerum frequenter obvius est, ceu proverbialem usurpat:
*agxi\ sxw\n kefalhn\, ina mh\ peuqoi/aq) oi( a)/lloi.
id est,
Admote capite, reliqui ne audire valerent.
Admonet eo loco, si quid obiurgandus est amicus, ut id fiat primum in tempore, deinde comiter et amice magis quam aspere, postremo clanculum semotis arbitris: o(/qen a)/rista men e)/xei, to\ a)gxi\ sxw\n kefalhn\, id est, Unde optimum est illud: Admoto propius capite. Pro eo Livius lib. ab urbe cond. 10. dixit conferre capita, Consules velut delirabundi capita conferunt.
Eodem in commentario usurpat et hunc Homeri versum ex Iliad. *l.
*tudei/dh, ti\ paqo/nte lelas1meqa qou/ridos2 a)lkh=s2.
id est,
Dic quidnam acciderit nobis, ut Martia virtus
Tydide exciderit animis?
Licebit uti, quoties communem culpam apud amicum agnoscemus, et in re quapiam male cessatum esse significabimus.
Cum vitium aliquod, aut rem alioqui noxiam admonebimus procul abiciendam esse, conveniet versus ille, ni fallimur, Homericus:
*eis2 o)/ros2, h)\ ei)s2 kdma polifloi/s1boio qala/sshs2.
id est,
In montem tumidasve frementis in aequoris undas.
Sic et Horatius in Odis, libro 3. Oda 14.
Vel nos in capitolium,
Quo clamor Vocat, et turba faventium,
Vel nos in mare proximum.
Gemmas et lapides, aurum et inutile,
Summi materiam mali
Mittamus, scelerum si bene paenitet.
Contra Theognis non opes, sed ipsam paupertatem iubet, ei)s2 megakh/tea po/nton r)i/ptein, id est, In immensum mare proicere. Item hominem vehementer pestilentem in extremas insulas deportandum dicimus.
PLutarchus in libello, quem scripsit adversus Stoicos: *pollw=| de\ tou=to sxetliw/tero/n e)sti, kai\ ma=llon a)ph/rthtai to=u e)nnoiw=n, to\ mhden u(po\ mhdeno\s2 perikatalamba/nesqai, mh\ d) ei) xelw/nhn, to\ tou= logou fas1i\, meto/pisqe diw/koi a)dra/stou taxo\s2 i(/ppos, id est, Multo vero illud indignius, et a cogitationib. seiunctius, nihil a quoquam comprehendi, nec si testudinem, id quod proverbio dicitur, a tergo insequatur Adrasti celer equus. Conveniet uti, cu rem praepostere et absurde geri significamus. Finitimum est illi, quod alias a nobis dictum est: Testudinem Pegaso comparas, et Citius testudo leporem praevertit.
*mwro/teros2 meliti/dou, id est, Stultior Melitide. Melitides unus est e felicissimis illis fatuis, quos Homerus suo carmine nobilitavit. Hic iam eversa Troia, venisse legitur auxilium laturus Priamo, ut meminit Eustath. decimum Odysseae librum enarrans. Lucianus in Amoribus: meliti/dhn h)\ ko/roibon oi)/ei me pro\s2 qew=n, id est, Melitidem aut Coroebum me putas per deos? Proverbium refertur a Zenodoto, docens hunc comicorum convitiis fuisse traductum ob stultitiam, nec potuisse numerare supra quinque, et ducta uxore novam nuptam non attigisse, veritum ne se illa accusaret apud matrem. Commemorat
eodem in loco et alium quem dam infigniter stultum, qui dubitarit ex utro parente fuisset natus. De Melitidis sodali Coroebo meminimus alibi Pausanias admonuit, Coroebum una cum Butalione ac Melitide ab Aristophane inter fatuos numerari. Eadem Suidas, afferens hoc carmen ex Aristophane:
*te/ws2 d) a)belterw/tatoi kexuno/tes2, mama/kouqai, meliti/dai ka/qhntai,
id est,
Hactenus abiect issimi, inhiantes Mamacuthae, Melitidae desident.
PLutarchus in causis naturalibus, refert hunc versiculum proverbio iactatum ap ud priscos:
*mhke/ti nukto\s2 u(/ei, h(=|ken te/kh| a)grote/ra s1ds2.
id est,
Iam non nocte pluit, quae sus fetum edit agrestis.
Quaerit autem, cur domesticae sues saepius, idque incerto tempore pariant contra ferae semel dumtaxat, atque iis dem ferme diebus, Hi sunt initio aestatis, quae pars anni minimum est obnoxia pluviae, praesertim apud Graecos. Non alium equidem videmus proverbii usum nisi si quis significare velit exacto vere, aut autumno serenitatem fore. Quod si libebit longius etiam detorquere, per iocum licebit uti, cum significabimus, ubi hoc aut illud evenerit, quod brevi sit eventurum, finem malorum nobis fore.
*ple/ktrou diafegge/steros2, id est, Electro pellucentior. De re magnopere dilucida, aut de forma supra modum nitida, quod electrum miro quodam more pelluceat. Unde Virgilius, liquidum appellat:
- Liquido vepotest electro.
Lucianus in Amoribus: h)le/ktrou fas1i\n, h)\ th=s2 s1idwni/as2 u(e/lou diafegge/steros2, id est, Electro, ut aiunt, aut Sidonio vitro pellucentior. Sidonium autem vitrum vocat, quod ea civitas artificio vitri fuerit olim nobilis.
FEstus Pompeius ostendit proverbio dici solere, tam perit, quam extrema faba, propterea quod extremae fabae plerumque aut proterantur, aut decerpantur a praetereuntibus. Quadrabit igitur in hominem, seu rem omnibus omnium iniuriis expositam.
TYria maria proverbie dicebatur, de re magnopere tumultuosa, periculique plena. Festus Pompeius inde natum adagium indicat, quod Poeni Tyro oriundi adeo potentes maris fuerunt, ut per hos omnibus mortalibus navigatio esset periculosa. Citatque Afranium qui scripserit de quopiam, quod Tyria maria concitet, hoc est, ingentes turbas excitaret.
*th=| men u(dwr forei=, th=| de\ e(te/rh| to\ pdr, id est, Altera manu fert aquam, altera ignem. In eum torqueas licebit, qui cum coram sit blandus, occulte noceat. Aut in bilinguem, et nunc laudantem, nunc vituperantem, aut in diversa sentientem. Finitimum illi Plautino:
Alter a manu fert lapidem, panem ostentas altera.
Refertur adagium a Plutarcho, in commentario de primo frigore: th=| men u(/dwr e)fe/rei dolofrone/ous1a xeiri, th= de\ e\te/rh| to\ pdr, id est, Altera quidem aquam gestabat dolosa manu, altera vero ignem. Loquitur autem de muliere diversis et contrariis instructa.
Mirum est autem idem dictum hodie totidem verbis in ore esse vulgo.
VApula papyria. Sisinius Capito scribit proverbio dici solitum, si quando volebant signisicare se negligere minas aliquorum: hoc tantum reperimus in fragmentis Festi Pompeii. Suspicamur esse natum a Papyrio pntextato, a quo mater comminando plagas, frustra conata est exscalpere, quid actum esset in senatu. Proinde Papyri legendum, non Papyria, nisi mavis subaudire lege, ut sit comminantis poenam legis Papyriae. Aut ni magis placeat, ut intelligas de Papyria, uxore Pauli Aemilii, quae repudiata est a marito, cum repudii causam nemo scire potuerit. Quid enim facias? divinandum est, ubi non succurrunt auctores.
SApit et hoc proverbium, quod apud eundem ad populum dixit Scipio Aemilianus: Nobis, inquit, reique publicae, praesidio eritis. quasi millus cani. Nam millus est collare canum venaticorum, coriaceum, confixum clavis ferreis eminentibus adversus impetum luporum. Ad hunc igitur modum, certum firmumque praesidium significabimus.
PLutarchus in commentario peri\ th=s e)uqumi/as2, refert huiusmodi sententiam, ceu vulgo iactatam, alioqui ipsa quoque figura proverbium prae se ferentem: *ou)/te poda/gras2 a)palla/ttei kalti/kios, ou)/te daktu/lios polutelh\s2 parwnuxi/as2, ou)/te dia/dhma kefalalgi/as2, Nec podagra liberat celceolus, nec pretiosus anulus unguium vitio, quam parwnuxi/an vocant, Latini reduviam, nec diadema capitis dolore. Plutarchus utitur ad hunc modum, si divitiae, reliquaque fortunaemunera, non tollunt morbos corporis, quanto minus mederi possunt animi malis?
UNO digitulo, summam negotii facultatem significabant. Terent. in Eunucho: Qui mihi nunc uno digitulo fores aperis fortunatus, Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra. Hieronymus in dialogo Luciferiani et Orthodoxi. Hanc igitur hastam, quam totis viribus misisti, de qua nobis minaris, uno, ut aiunt, digitulo repellam. Huc pertinet et illud, quod alibi dictum est: Minimo provocare, cum significamus, nos vel nullo negotio posse vincere.
MULI Mariani, Castrensi provexbio dicti sunt varicosi milites, qui ex C. Marii ducis instituto, in furca tabella interposita, sua onera portare consueverunt, ut testatur et Festus Pompeius. At Plutarchus in vita C. Marii originem adagii bifariam refert: cum Marius imperator milites cursu, variis que ac longis itineribus gestandisque oneribus exerceret, atque illi tam assueti, non gravatim tacitique ea ferrent, castrensi ioco h(mi/onoi marianoi\, id est, muli Mariani dicti sunt. Hinc translatum est in quosvis, qui facile parerent im peratis. Meminit adagii et Iulius Frontinus libr. Strategematon quarto hisce verbis: Caius Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militum in
fascieulos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset, unde et in proverbium tractum est, Muli Mariani, nimirum ob laborum tolerantiam, quod Homerus, h(mio/nous2 talae/rgous2 identidem appellat. Sunt qui diversam adagii originem referant. Cum enim Scipio Numantiam obsidens statuisset inspicere non arma modo militum, verum etiam equos, mulos, et currus, quo pacto haec quisque sibi haberet exercitata atque apparata, Marium produxisse equum pulcherrime ab ipso nutritum, praeterea mulum habitudine corporis, mansuetudine ac robore, longe ceteris antecellentem. Itaque cum Imperator Marii iumentis delectaretur, ac subinde horum faceret mentionem, tandem factum est, ut iocosa laude, qui in officio se praestaret assiduum, patientem ac industrium, mulus Marianus diceretur. Et hanc alteram proverbii originem refert Plutarchus in vita Marii, quam modo citavimus. Seneca in ludicro libello, quem scripsit in Claudium Caesarem, mulos perpetuarios nominat. Festivius erit, si detorqueatur in hominem immenso studio, aut perpetuis negotiis vehementer destrictum.
FEstus Pompeius indicat Osculanam pugnam proverbio dici solitam, quoties victi vincerent. Idque inde natum, quod Valerius Levinus Imperator, prius a Pyrrho victus, paulo post eundem regem devicerit. Citat ticinium, qui huius adagii fecerit mentionem, Quamquam hic quoque locus mutilus, ac truncus est apud Festum.
Osce loqui vetusto proverbio dicebantur, qui turpiter parumque pudice loquerentur. Ab Oscorum moribus allusione sumpta, quod apud eos spurcarum libidinum impunitus usus fuerit, unde et obscena dicta quidam putant, quaecumque factu dictuve turpia sint, etiam si refragatur Festus Pompeius. Citat autem Ticinium quendam, qui scripserit ad hunc modum: Osce, et Volsce fabulantur, quia latine nesciunt.
PLutarchus in commentario cui titulus: peri\ to=u u(po\ tou= qei/ou brade/ws2 timwroumen/wn. w(/ste ou)x) o(rw=, ti\ xrh/s1imon e)/nesti, tois2 o)ye\ dh\ tou/tois2 a)lei=n legome/nois2 mu/lois2 to=u qew=n, id est, Itaque non video, quidnam utilitatis insit istis deorum molis, quae sero dicuntur molere. Ceterum ex his, quae praecedunt eodem in loco, colligere licet, dici solitum de his, qui licet serius, tamen aliquando poenas dant malefactorum, vindici Deo.
TRibus verbis pro paucissimis dicere proverbiale est. Divus Hieronymus in dialogo Luciferiani, et Orthodoxi, Tribus, ut aiunt, verbis rem istam grandem dissolvisti. Item Geta Terentianus in Phormione negat quosdam tria inter se commutaturos verba. Pindarus in Nemeis hymno duodecimo, tri/a e)/pea diarke/s1ei, id est, Tria verba sufficient. Tametsi nos non fugit hic interpretes superstitiosius philosophari de tribus verbis. Marcus Tullius pro Cluentio. Accusabat autem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprehensum, etc. consimili sigura, sexcenta dicimus pro multis: Proinde sexcentas mihi dicas scribito. Contra verbo
rem expedire dicitur, qui paucis explicat: et ne syllaba quidem attingere, qui nihil omnino meminit, Ita Galenus in Erasistratum opinamur: pw=s2 de\ ouk ai)dei=tai, ta\s2 men th=s2 pe/yews2 a)potuxi/as2 diairou/menos2 w(s2 pollai/ te ei)s1i\ kai\ kata polla\s2 gi/nontai profa/s1eis2, u(pe\r de\ tw=n ai(matw/s1ews2 s1falma/twn, ou)d) a)/xri s1ullabh=s2 mia=s2 fqegca/menos2, id est, Qui fit ut non pudeat, quod cum de concoctionis vitiis distinxerit, et quia multa sint, et variis ex causis accidant, de generandi sanguinis defectibus, ne uno quidem verbo, ne una quidem syllaba locutus sit?
*ke/ntei to\n pw=lon peri\ thn\ nu/ssan, id est, Stimula equum iuxta lineam sive metam, dicebatur ubi sermo loquentis aberraret ob eo quod esset institutum. Natum videtur ex Iliados Homericae y. Ubi Nestor multis verbis docet filium Antilochum quomodo debeat equos regere, addit et hoc:
*en nu/ssh| de/ toi i(/ppos2 a)ristero\s2 e)gxrifqh/tw.
id est,
Ceterum equum laevum, constringat linea metae.
Sumptum ab equestri cursu, qui inter praescriptas metas ac lineas agebatur, quas transilire nefas erat. Ad quod haud dubie Fabius allusit, in undecimo Institutionum oratoriarum libro, referens Cassium Severum lineam poscere solitum, adversus eos, qui in aliena transirent subsellia, veluti qui praescriptum limitem egrederentur. Finitimum illi: e)kto\s2 tw=n e)laiw=n, id est, Extra oleas. Item illi: u(pe\r ta\ e)s1kamme/na phda=n. Vurpavit proverbii titulo Gregorius Nayianyenus in oratione de sancto pascha: a)lla/ ti tou/twn h(mi=n ta/xa a)\n ei)/poitis tw=n fileo/rtwn kai\ qermote/rwn, ke/ntei to\n pw=lon peri\ thn\ nu/ssan, ta\ th=s e(orth=s2 filos1o/fei, id est, Sed hic fortassis aliquis nobis dixerit ex his, qui amant dies festos, ac calidiores sunt, incita equum iuxta Nyssam, ac de festo dissere. Utitur eodem proverbio in oratione de natali Issv CHRISTI. Idem narravit nonnihil in oratione contra Eunomianos: mhde\ kaqa/per i(/ppoi qermoi\ kai\ dus1ka/qektoi to\n e)piba/thn logis1mo\n a)por)r(i/yantis2, kai\ thn\ kalw=s2 a)/gxous1an eu)la/beian a)popth/s1antes2 po/r)r(w| th=s2 nu/ssas2 qe/wmen, id est, Ne velut equi fervidi et intractabiles, posteaquam rationem ceu sessorem excusserimus, et religiosam cautionem pulchre nos septis cohibentem, procul a meta curramus.
NIHIL tam vulgari sermone iactatum, quam haec sententia, praestat invidiosum esse quam miserabilem. Nam invidia fere comes est felicitatis, miseratio calamitatis. Est autem apud Herodotum in Thalia, ubi Periander ita loquitur filio: s1u\ de\ maqw\n o(/s1w| fqone/esqai kre/sson e)sti\, h)\ oi)ktei/resqai, id est, Tu vero doctus, quanto satius sit, invidiosum esse quam miserandum. Exstat epigramma Graecum Palladae in hanc sententiam:
*o fqo/nos2 oi)ktirmou= kata pi/ndaro/n e)stin a)mei/nwn,
*oi( bas1kaino/menoi lamwpro\n e)/xous1i bi/on.
*tou\s2 de\ li/an a)tuxei=s2 oi)ktei/romen a)lla/ tis2 ei)/hn
*mh/t) a)/gan e)udai/mwn, mh/t) e)leeino\s2 e)gw\.
*h mes1o/ths2 ga\r a)/riston, e)pei\ ta\ men a)/kra pe/fuken
*kindun/ous2 e)pa/gein, e)/sxata d) u(/brin e)/xei.
id est,
Peior livore est miser atio, Pindarus inquit,
Nam sunt felices ques Petit invidia.
Horum nos contra miseret, quorum aspera sers est.
At mihi donari non cupio alterutrum,
Ut nimium fclix, vel sim miserabilis villi.
Nam praestat cunctis rebus adosse modum.
Quandoquidem celsae vicina pericula sorti,
Inaque deprimitur non toler anda ferens.
Est autem apud Pindarum primo hymno Pythiorum:
*all) o(/mws2 kre/sswn ga\r oi)ktirmw=n fqe/nos2,
*mh\ pari/ei kala\, nw/ma dikai/w| phdali/w| strato\n.
id est,
Veruntamen melior est commiseratione inutdentta.
Ne omitte honesta, guberna iusto clavo exercitum.
Rursus in Nemeis hymno octavo, o)/yon de\ lo/goi fqoneroi=s1in, a(/ptetai e)s1lw=n a)ei\, xeiro/nessi d) ou)k e)ri/zei, id est, Obsonium est invitis obtrectatio. Attingit autem honestos, cum deterioribus non contendit. Rursus Pythiorum undecimo:
*isxei te ga\r o)/lbos2 ou) mei/ona fqo/non
*o de\ xa/mhla pne/wn a)/fanton bre/mei.
id est,
Habet enim felicitas haud minimam inutdiam.
At qui humilia spirat, in obscuro fremit.
ADmodum certe proverbiali figura dictum est Plauto, citanto Festo Pompeio:
Numquam hercle ex ista nassa hoc die escam petam.
Et Cicero ad Atticum libro quintodecimo, epist. ultima. Ex hac nassa exire constitui, non ad fugam, sed spem mortis meliorem. Est aunt nassa piscatorii vasis genus, quo posteaquam intrarit piscis, exire non potest. Unde proverbialia fuerint et illa: In nassam incidere, et E nassa elapsus.
IDem Festus indicat huiusmodi proverbium vulgo dictitatum fuisse, Nec mulieri, nec gremio credi oportere, quod illa incerti, ac levis sit animi, et plerumque fiat ut in gremio posita, cum in oblivionem venerint, exsurgentibus procidant, Itidem sinui commissa decidunt, nisi cingaris. Itaque M. Tullius silentium promittens, ait: In sinu est, nec discingor.
PLutarchus locis aliquot in Symposiacis significat antiquitus fuisse morem, ut quoties unicuipiam deo res divina fieret, omnibus simul vota fierent, videlicet ne Calydonii suis tragoedia renovaretur. Invocantes autem deos, addebant haec verba ceu sollemnia: a(/ma s1un\ naoi=s2kai\ bwmoi=s2, id est, Una cum fanis et aris. Non admonet quidem ille palam, esse proverbium, tamen ita videtur usurpare, ut conicere possis, proverbio dici solitum, cum nihil omnino praetermissum volebant signisicare.Quemadmodum et hodie vulgo dicunt, Una cum vestibus et calciamentis. Et Demigrarunt una cum sarcinis, et impedimentis.
*o e(rmh=s2 e)peis1elh/luqen, id est,
Mercurius supervenit. Ita loqui consvenerunt, si quando silentium oriretur in conciliabulo multorum, signisicantes, non esse fas loqui Mercurio praesente, qui sermonis sit auctor. Ominosum et hodie putatur, si quando in coetu, aut convivio, subitum omnium silentium fuerit obortum. Refertur adagium a Plutarcho in commentario, peri\ th=s2 a)dolesxi/as2. Affine est illi, quod ahbi dictum est: Lupus in fabula.
Dulce pomum cum abest custos.
*glukei=) o)pw/ra fu/lakos2 e)kleloipo/tos2.
id est,
Custos ubi deest, dulce pomum est scilicet.
Senarius est proverbialis, quo licebit uti cum signisicabimus impunitate malos ad peccandum provocar. Sumpta metaphora a pueris et adolescentibus, qui sibi non temperant, quo minus furentur poma, si senserint abesse custodem. Utitur Plutarchus in libello quem inscripsit, e)rwtiko\n, in philosophos, qui sub praetextu philosophiae, libidini suae serviunt: pro/fas1is2 ou)=n fili/a kai\ a)reth\. koni/etai de\ kai\ yuxroloutei= kai\ ta\s2 o)frds2 ai/rei, kai\ filos1ofei=n fhs1i\, swfronw=n e)/cw dia\ to\n no/mon, ei)=ta nu/ktwr kai\ kaq) h(s1uxi/an.
*glukei= o)pw/ra fu/lakos2 e)kleloipo/tos2.
id est,
Igitur occasio amicitia ac virtus est. Sordidatur autem pulvere, frigidaque lavat, attollit supercilia, ac philosophari se praedicat, et foris sobrius est ob legem, deinde noctu clanculum
Pomum suave est, tunc ubi custos abest.
Et Pindarus in Isthmiis hymno 6. *to\ de\ pa\r di/kan gluku\ pikrota/ta me/nei teleuta\, i. Id quod praeter honestum dulce est, manet finis amarissimus.
PRoverbialiter haud dubie dixit Iuvenalis: Sanior es pisce. Nam ad eum modum, hodieque vulgo loquuntur, tam sanus es, quam piscis. Id inde sumptum est, quod creditum est, pisces non sentire morbos. Quamquam huic sententiae refragatur Aristoteles libro de natura animalium octavo, atque hunc secutus Plinius lib. nono. Siquidem aegrotare pisces hoc argumento colligunt piscatores, quod aliquoties inter eiusdem gene ris praepingues ac vegetos, aliquot capiunt extenuatos, ac languentibus similes, coloreque immutato. Quamquam universo piscium generi non incidit pestis, quemadmodum frequenter accidit hominibus, ac ceteris animantibus, non cicuribus modo, verum etiam feris.
PLutarchus in commentario de puerorum educatione: kai\ tou\s2 men qh/bh|s1i, kai\ tou\s2 h(/lidi feukte/on e)/rwtas2 kai\ to\n e)k krh/ths2 kalou/menon a(rpagmo\n. tou\s2 de\ a)qh/nh|s1i kai\ tou\s2 e)n lakedai/moni zhlwte/on, id est, Thebanorum quidem ac Heliensium amores oportet fugere, eumque qui vocatur e Creta raptum. Atheniensium vero et Lacedaemoniorum imitari. Apparet furtivum amorem his verbis olim significatum fuisse, quod aliquoties illinc virgines a negotiatoribus adveherentur.
ADmodum proverbiali figura dixit Plutarchus in Symposiacis: w(/sper eu)pa/rufos2 e)k kwmw|di/as2, hominom significans magnifice vestitum, ac magnam servorum turbam post se trahentem. Nam huiusmodi finguntur in comoediis milites gloriosi.
Quorum insigne est chlamys purpurea, quemadmodum indicat Donatus. Ita Lucianus de milite: to\n eu\pa/rufon le/gw to\n e)n xlamu/di, id est, Eupatyphum illum dico, illum chlamydatum: Unde divites omnes splendide cultos, e)uparu/fous2 appellant Graeci, quia ipsum proverbiale quiddam habet. Nam Paryphis vestimenti genus est, cuius meminit Iulius Pollux libro septimo. Id utrinque purpuram habebat assuram, quod virgae purpureae intertextae vesti, Ionum lingua Paryphi vocantur. Idem admonet e)upa/rufon novae comaediae verbum esse. Contra tenues et humiles nullo cultu insignes tunicari dicuntur. Cornelius Tacitus in dialogo de oratoribus: Quos saepius vulgus imperitum et tunicatus hic populus traseuntes nomine vocat, et digito demonstrat. Similiter Horatius:
Vilia vendentem tunicato scruta popello.
Nam praetexta nobilium erat, et toga civium erat in signe. M. Tullius contra Rullum: Iam vero qui metus erat tunicatorum illorum Item pro M. Caelio: Nobis quidem olim annus erat unus ad cohibendum brachium toga constitutus, et ut exercitatione ludoque campestri tunicati uteremur.
Seneca in epistola quadam ad Lucilum: Alioqui gubernatoris artem adeo non impedit tempestas, ut ostendar. Tranquillo enim. ut aiunt, quilibet gubernator est. Ait autem illic, fortunam adversam, ac rerum difficultatem, non solum non obesse sapienti, verum etiam virtutem in his maxime proferresese, quae rebus secundis ac pacatis latebat. Non magnum est administrare rem publicam, cum omnia in pace constant.
*mh/te ludw=n ka/rukas2, mh/te masti/gwn yo/fous2, id est, Neque Lydorum condimenta, neque siagrorum crepitus. Constabit trochaicus tetrameter catalecticus, si addas articulum: *mh/te to=u ludw=n, et karu/kkas2 per geminum cappa legimus apud Hesychium et Athenaeum. Hesychius indicat karu/kkhn dici offam e sanguine variis que condimentis confectam. Athenaeus hunc versiculum
*ei/wqas2 ei)s2 tauto\n karukeu/ ein, me/li,
*semi+/dalin, w)a\. pa/nta ga\r ta)nantia.
i.
Miscere in unum consuevisti, mel, ad haec
Simtlaginem, ova. Cuncta enim contrarta.
Unde karukka/zein pro miscere Varias rerum species, et karukkeu/mata| pro cibis varie conditis, et karukkei/a conditura exquisitior. Sed quibus rebus quibusque modis genus hoc edulii conficiatur, serio declarat libro duodecimo, dicens hoc inventum esse Candauli, qui hinc sibi nomen celebre peperit. Suidas refert adsgium, nec exponit. Conicere licet dici solitum, quoties mediocrem vitae rationem, aut conditionem significarent, quae pariter et a summis deliciis, et ab extremis malis abesset. Legimus enim Lydos luxu deliciisque fuisle corruptissimos, adeo ut ludiis nomen dederint: de Tyrrhenis certum est, ad tibiae modos solere servos caedere, summam molliciem cum summa saevitia coniungentes. Venustius erit, si ad animi res transferatur, velut ad oratione, nec omnino rusticam nec operosius expolitam. Unde barukkeu/ein dicuntur, non solum qui variis condimentis inficiunt cibos, verum etiam, qui sermonem multiplici verborum, et figurarum lenocinio condiunt.
Proverbii sumilimum est et illud Ciceronis in secundo De finibus bonorum libro, tamquam de narthecio, pro eo quod est ex parato, et ad manum. Nam narthecium, vocat pyxidem, unde pharmacopolae depromunt medicamenta. Verba Ciceronis sic habent: Iam doloris medicamenta illa Epicurea, tamquam de narthecio promant, Si gravis, brevis: si longus, levis.
Catoniana velut et oracula videntur apud veteres in proverbium abiisse, non secus atque illa Apollinis, Nosce teipsum, et Ne quid nimis. Quorum de numero commodissime dictum est, quod in epistola quadam ad Lucilium refert Seneca, Quod non opus est, asse carum est. Vult autem Cato diligentem patrem familias vendacem esse, non emacem, et emere non quod opus est, sed quod necesse est. Nam quod non opus est, inquit, asse carum est: hoc est, quantumvis paruo emptum, tamen carum est, si nec opus est eo. Vocat necesse, quo carere non possis, velut aratro: opus, quod usui futurum sit, si quis habeat, sed eiusmodi tamen, ut carere possis. Porro quod opus non est, id est prorsus supervacaneum et inutile. Potest ad complures accommodari sententias, ut si quis dicat artem quampiam minimo negotio posse disci, quae tamen nihil sit frugis allatura, responderi posset: Quod opus non est, asse carum est.
EIus ferrum in igni esse dicebant, cuius negotium iam ageretur. Praemollitur enim ferrum igni ad cudendum. Ita Seneca in ludicro libello, quem scripsit de morte Claudii imperatoris. Hercules enim qui videret ferrum suum in igni esse, modo huc modo illuc cursabat, et aiebat, Noli mihi invidere, mea res agitur: deinde si quid volueris invicem facia, manus manum lavat. Adlusit eo, quia Hercules quoque ex homine factus esset Deus, id quod ambiebat Claudius. Alexander Magnus interrogatus quomodo potitus esset Graecia, respondit. mhde\n a)naballo/menos2, id est, Nil recrastinans. Refert Homeri Scholiastes Iliadoss b.
Iam ante proverbiis aliquot nobis declaratum est quantum utilitatis adferat bonus vicinus, quantum incommodi malus. Sed quae conducunt ad vitae felicitatem, iterum atque iterum expedit in culcare, quo penitius infigantur animis. Neque enim ea res tantum habet locum in parandis aedificibus aut fundo, sed in omni pene vita: ut quod Portius Cato prodidit de commodo vicino habendo, non solum ad agricolas pertineat, verumetiam ad unumquemque nostrum. Etenim si quis iam provectior aetate vitae totius cursum relegat, comperiet maximam bonorum malorumque partem a bonis malisque vicinis fuisse profectam. Hesiodi carmen Columella tamquam proverbiale refert:
*mh/d) a)\n bou=s2 a)po/loit) ei)mh\ gei/twn kako\s2 ei)/h.
id est,
Nec bos intereaet, vicinus si improbus absit.
At levis est bovis iactura. si cum his malis conferatur, quae capiuntu ex improbis convictoribus, ex fucatis amicis, ex uxoribus et famulis parum fidelibus. At Catonis quidem
sentntiam nonnullli reiciendam esse duxerunt, quod in nobis situm non est, qualem habeamus vicinum, quem nonnumquam mors aliaeque diversae causae nobiscum mutant. Id tametsi negari non potest, sapienter tamen a Carone praeceptum est, ut agricola quantum in ipso est, curet habere bonum vicinum, nec bonum tantum, sed et commodum. Bonus enim esse potest, qui tibi commodus non sit. Id ut contingat, duae res potissimum adiuvabunt, diligentia in parando agro et commodi mores erga vicinum. Frequenter enim habemus malum vicinum, quod ipsi nos praebeamus malos vicinos. Quemadmodum igitur, ut eleganter scribit Columella, sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est spsum sibi malam facere fortunam. Quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit:
*ou)d) a)\n bou=s2 a)po/loit) ei)mh\ gei/twn kako\s2 ei)/h.
Quod non solum de bove dicitur, sed de omnibus partibus rei nostrae familiaris, adeo quidem ut multi praetulerint carere penatibus, et propter iniuriam vicinorum sedibus suis profugerint. Nisi aliter existimamus diversum orbem, universas gentes petiisse relicto patrio solo, Acliaeos dicimus et Hiberos, Albanos quoque, nec minus Siculos, et ut primordia nostra contingamus, Pelasgos, Aborigenes, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non potuerint. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquamur, privatos quoque memoria tradidit, et in regionibus Graeciae, et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos: nisi Autolycus ille potuit cuiquam tolerabilius esse conterminus, aut Auentini montis incola, Palatinis ullum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malumus enim praeteritorum vam praesentium meminisse, ne vicinum nostrum nominemus, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis, nec inviolatum seminarium, nec pedamentum annexum vineae, nec etiam pecudes negligentius pasci sinit. Iure igitur, quantum nostra fert opinio, M. Portius talem pestem vitare censuit, etin primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perveniret. Hactenus quidem Columella declamatoria quadam eloquentia, simul et Catoni patrocinatus est, et nos docuit, quanta pestis sit malus vicinus. Tametsi Cato non solum de vicini moribus sentit, verumetiam quam lauta sit re. Vicini, inquit, quo pacto niteant id animadvertito. In bona regione bene nitere oportebit. Interdum enim nitor arguit agri bonitatem, in solo vero parum fertili declara industriam agricolae. Porro quemadmodum diligens vicinus exstimulat ad studium bene colendi, ita vicinorum luxus ex ignavia corrumpit vicini familiam. Itidem etpraepotens vicinus opprimit propinquum pauperem, et supra modum tenues vicini semper aliquid abradunt, sive precibus, sive furto. Iam cum morosis et improbis vicinis num quam rixa non est, nunc de finibus, nunc de damno dato, nunc de stillicidio, nunc de semita actuve, nunc de prospectu, aut de lumine. Quod si fortuna nobis dederit talem vicinum, nec liceat mutare, reliquum est, ut nostra commoditate reddamus illum ex malo bonum, certe caveamus ne lacessitus fiatincommodior. Turpissimum enim
fuerit si nostris moribus ex commodo vicino faciamus incommodum. Videlicet hoc est quod praecipit Cato: Vicinis bonus esto. Et ne satis esse putares, si ipse temperes ab iniuria vicini, adiungit: Familiam ne siveris peccare. Mox indicat, quid utilitatis capiatur ex bonis vicinis. Si te, inquit, libenter vicinitas videbit, facilius tua vendes, operas facilius locabis, operarios facilius conduces. Si aedisicabis, operis, iumentis, materia iuvabunt. Si quod bona salute usus venerit, benigne defendent. Olim igitur qui fundum proscribebant venalem praeconem edocebant, quibus dotibus esset ager commendabilis, quam salubri caelo, quam commodo situ, quam fertili solo, qu bene aedificatis villis. Sed vir acerrimi ingenii Themistocles, cum fundum venderet, iussit huiusmodi dotibus et illud adici, quod haberet bonum vicinum. Id factum primum risu iocoque multitudinis acceptum est, mox intellectum est hanc agri commendationem esse praecipuam. Plurimum itaque refert ad totius vitae commoditatem, qualem quisque vicinum sibi deligat, tum quo pacto, qui contigit, utatur. Princeps qui ditionem ambit, quam sine maximo negotio, summoque ditionis avitae dispendio tueri non possit, malam viciniam sibi adiungit. Rursum qui cordatos ac fidos consiliarios, qui magistratus integros et rei publicae amantes adsciscit, bonos vicinos adiungit. Neque minimum interest quas nationes in adfinitatem adglutinet. Qui dotis aut honoris gratia sponsam adsciscit incommodis moribus, aut cui sint cognati procaces, malos vicinos sibi adiungit. Qui cum improbis init amicitiae foedus, malam viciniam accersit. Prima igitur cautio sit in deligendo, postrema in fugiendo quod corrigi non potest. Quamquam ne fuga quidem debet carere cautione. Alioqui in vitium ducit culpae fuga, si caret arte, neque raro fit, ut odio mali praecipitemus nos in aliud gravius malum. Raro paenituit amicitiae, qui iudicio delegit amicum. Et saepe nostra culpa fit, ut rescindatur amicitia, quod amicis bonis utamur non bene, tum quod parum commodos amicos nec ferre novimus, nec emendare. Neque vero levius peccant, qui cum inciderint in amicos pestilentes, nesciunt sese subducere, sed aut haerent his, quos oderunt clanculum, aut non dissuunt amicitiam, sed abrum punt. Obstrepunt undique quaerimoniae deplorantium sibi ad studiorum cultum deesse Maecenates. Atqui Maecenas non statim amplexus est Virgilium aut Horatium, nec Maevio Baviove fuit Maecenas. Illud primum agat adolescens, ut egregium aliquod specimem ceu pignus de se praebeat, non periturum quod in ipsum conferatur. Nec satis esse putet, quibuscumque rationibus abstulisse munus vel praedam verius. Non est improbitate petendi ambienda benignitas, sed literis ac moribus semper in melius proficientibus. Sic invitat fundus agricolam ad uberiorum sementem, si quod creditum erat bona fide multoque cum foenore reddat. Nec est subinde mutandus patronus, ut relicto quem defatigasti, quaeras integrum, et una quercu excussa, sub alia colligas. Sic uni aut duobus serviendum est, quasi sis perpetuo iisdem usurus. Nunc quam multos videmus qui suis moribus et literas odio, et patronos pudore invidiaque onerant, Est quidem nonnulla gratitudinis pars literis, dictisque celebrare
nomen patroni, sed magni refert quo quem modo laudes. Vana laudatio fidem abrogat etiam vera praedicantibus, itaque fit, non ut lector melius sentiat de laudato, sed peius de laudante. Immodicae laudes conciliant invidiam potius, quam gloriam. Iam qui laudibus vehunt ea, quae bonorum ac sapientum iudicio damnantur, laudando vituperant. Primum quod adfers ad Encomium sit verum: deinde quod erum est sic tractetur ut fiat etiam verisimile. Absint autem poetarum quorundam hyperbolae, quibus ex homine cum libet, Deum faciunt: hae virtutes potissimum depingantur, quae favorem ac benevolentiam conciliant, quod genus sunt pietas, integritas, pudicitia, modestia, benignitas, morum candor ac facilitas. Nihil est humano ingenio invidentius, nihil hominum iudiciis morosius. Proinde si quid attigendum erit earum rerum quas vulgus sic miratur ut invideat possidentibus, id arte tractandum est, ne fascinatio sit metuenda laudato. Nullus invidet opulento, qui quod vel ex benignitate fortunae, vel sine fraude partum possideat, sic habet, ut dispesator sit potius quam doininus. Neque quisquam invidet potenti qui potens est rei publicae commodis, qui quantum eminet dignitate, tantum se submittit modestia, comitate vincens etiam humiles. Nullus invidet formoso, qui naturae dono pudorem, ac pudicitiam adiunxit. Nullus invidet valenti aut longaevo, qui magno plurimorum bono valet, ac vivit. Quod si cui deest ingenium aut ars ad haec pro dignitate tractanda, abstineat potius, quam velut malus pictor bonam forma imperitia sua reddat deteriorem. Alexanderille fortasse morosius, qu nullius manu pingi sustinebat nisi Apellis. Nemo tamen egregio corpore, a Fuluo Rutubaque pingi cupiat. Quod emittis in lucem publicam tale sit, ut posteritatis memoriam polliceatur. Denique sic temperanda laudatio ut hoc officium non appareat esse tributum eius animo quem laudas, nulli enim minus expetunt aut sustinent etiam laudari quam qui maxime promerentur: sed ipsi potius virtuti, quam nolentem etiam sequitur sua gloria, sed aliis ad similia studia provocandis. Sic et utiliter laudabitur qui promeritus est, et citra periculum invidiae, aut assentationis suspicionem. In defunctorum autem laudes uberius effundenda est vis eloquentiae, cum iam mitior est invidia, et minor adulandi suspicio. Hactenus ostendimus quomodo studiosi suis patronis commendari queant. Nunc paucis attingamus quibus rationibus et studiis ipsis favorem omnium valeant conciliare. Multis enim in locis iam linguae bonaeque quas vocant literae magna flagrant invidia: quod quidem fit partim culpa maiorum, qui putant auctoritati suae detrahi si quid novae eruditionis accedat iuventuti, contentique his, quae pueri didicerunt, alia nec doceri patiuntur, nec sustinent discere, vel quia piget, vel quia pudet: partim etiam eorum vitio, qui haec vetera nova invehunt. Sunt enim in hoc ordine quidam intolerabili insolentia. qui simulatque tenuerint duodecim verba Latina et quinque Graeca, Demosthenes ac Cicerones sibi videntur, effutiunt ineptos libellos, nonnumquam et virulentos, liberales disciplinas omnes miro fastu aspernantur. et in harum professores scurriliter debacchantur.
Postremo res omnium et publice et privatim erunt feliciores, si suo quis que vicino bonum vicinum pstiterit. Ut ad proverbium redeamus congruit illi, quod alibi commemoratum est, Aliquid mali propter vicinum malum, quod usurpavit Demosthenes in oratione contra Calictean: ou)k hn)= a)/ra a)/ndres2 *aqhnai=oi xalepw/teron ou)de\n h)\ gei/tonos2 ponhrou= kai\ pleone/ktou tuxei=n, id est, Non erat quidquam ô Athenienses perniciosius, quam improbum vicinum, nec suis contentum, esse nactum:
Caput artis, decere quod facias.
Quintilianus libro Institutionum oratoriarum 11. videtur veluti vulgo celebratum adducere: Caput est artis decere quod facias. Ipsius verba sunt: Unum etiam his adiciendum est, cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis: et ut vere dictum est, caput esse artis, decere quod facias, ita nec sine arte esse, nec totum arte tradi potest. Hactenus Fabius. Id usurpare licebit, non solum ubi quid fiet parum decore, veluti si cantillet aut lusitet senex, si praeeat et obiurget iuvenis: verum etiam cum negabimus quibuslibet quiduis esse decorum Quod saepenumero videamus evenire, ut quod ab hoc dictum aut factum placet universis, si idem tenet alius, etiamsi doctior peritiorque nemo tamen ferat. Id cum quottidie videamus accidere, tamen ut accidat, ratio reddi non potest.
Annaeus Seneca libro epistolarum familiarum decimosexto. Videbimus quod parum recisum sit, quod parum structum, quod non huius recentis politurae. Cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanes. Desit sane varietas marmorum et conscis. sura aquarum a cuniculis in terfluentium, et pauperis cella, et quidquid aliud luxuria, non contenta decore sim plici miscet. quod dici solet, domus recta est. Hacterus Seneca. Quod si locus non vacat mendo, significat vulgo domum rectam vocari, non quidem opulentam et ambitiosam, sed cui nil desit iustae supellectilis. Ad eundem modum M. Tullius Graecorum linguam ambitiosae merettici confert, quae multo luxu superfluat: Latinorum honestae, ac pudicae matronae, cui nihil deest, quod ad honestam pertineat mundiciem.
Idem in eodem opere versiculum hunc e poeta quopiam allegat Comico: Non est beatus, esse qui se nesciat, haud dubium quin populari sermone iactatum, cum auctoris nomen non adscripserit. Sensus est, haud esse satis, ut adsit felicitas, ni felicitatem tuam intellexeris. Huc adludens Virgilius:
O fortunatos nimium, bona si sua norint Agricolas
Eodem pertinet, quod Martialis inter felicitatis calculos hunc quoque commemorat.
Quod sis esse velis.
Quid enim felicius libertate: Atqui videas non paucos qui sortem deplorent suam, quod in principum aulis locum non inveniant: miseros se putant, quod seruire non liceat. Verum ut beatus non est, qui se non putat beatum: ita bis miser est, qui cum animi malis sit infelix, tamen sibi videtur felix. Etenim ut qui sanus est, et sibi videtur aegrotus, non fruitur suo bono: ita qui morbo tenetur, non intelligens suum malum, longissime
abest a sanitate: quippe qui usque adeo sanus non sit, ut sit etiam insanabilis.
M. Tull. in Laelio, senarium hunc ex Ennio citat proverbii specie:
Amicus certus, in re incerta cernitur.
Quo significatum est, amici fidem in rebus adversis explorari. Nam quod cum periculo coniunctum sit, id dubium appellant, pro quo Ennius posuit incertum, affectans enanti/ws1in et pros1onomas1i/an, quibus schematis impendio delectatus est, atque adeo non ipse solum, sed et omnis illa aetas usque ad M. Tullium. Plautus item, eum amicum pronuntiat, qui in re dubia iuvat.
OMnes ferme Publianas sententias videmus proverbiorum vice fuisse cellebratas, nec iniuria sane. Nihil enim illis fingi potest nec argutius nec iucundius, quorum hic unus est:
Avarus nisi cum moritur, nil recte facit.
Etenim qui sese pecuniae studio addixit nulli commodus est dum vivit. Sola mors voluptartem et emolumentum adfert heredi.
ARrisit et hic:
Bona nemini hera est, quin alicui sit mala.
Ita fortuna temperavit res mottalium, ut quod huic laetum est, alii pariat dolorem: quod alii lucro est, alii damnum adferat. Nemo ditescit, nisi malo alterius. Nemo vincit in bello, nisi exitio alterius. Nisi mavis pro alicui legere, alicubi.
*o s1ofo\s2 en au(tw= perife/rei th\n ou)s1i/an.
id est, Sapiens opes sibi secum habet semper suas, a Biantis apophthegmate natum, qui rogatus, cur nihil exportaret rerum suarum ex incendio patriae: Ego vero, inquit, omnia mea bona mecum porto: significans ea, quae vere nostra sunt intra nos esse, velut eruditiohem ac virtute,. Ut rersum quae vere mala sunt nostra. non licet effugere, quantumlibet commutetur locus.
TElegoras apud Naxios praedives quispiam ac praepotens erat, cui quia quottidie multa missitarentur, vulgato sermone receptum est, ut venditores paruo licitantibus dicerent: ma=llon proe/loimi tw=| telego/ra| dou=nai; id est, Malim Telegorae dare. Refertur apud Athenaeum lib. Dipnosoph. 8. ex Aristotele. Rem longius prosecuti sumus in proverbio: Nullus malus magnus piscis. Nec videtur quis usus adegionis esse possit, nisi si dicamus officium rectius gratuito collocari penes probos ac magnos, quam mercede penes improbos ac viles.
VEteres cenam perparcam et impendio frugalem Hecatae cenam appellabant, quod apud inferos tenuissimo victu, minimoque cibo, eoque vilissimo vivitur, iuxta poetarum figempta. Siquidem umbrae plebeiae malva porroque victitant, Hecate Maenides ac Triglidas pisces, apud nos contemptissimos, habet in deliciis, ut sibi sacros, Unde et Athenis locum esse dictum Triglam, qtque inibi simulacrum Hecates Triglantinae. Alii Triglam illi sacram
putant ob nominis rationem a ternione dicti, cum triformis sit et Hecate. Exstat apud Athenaeum libro septimo. Memin et Lucianus alicubi. Verum illud expendat eruditus lector, an proverbium accipi possit de cena illa, quam singulis mensib. in triviis Hecatae collocabant divites, diripiebant pauperes. Cuius rei meminit etiam Aristoph. in Pluto,
*para\ th=s2 e(ka/ths2 e)/cesti tou= to pu/qesqai,
*eite to\ ploutei=n, ei)/te to\ peinhn= be/ltion, fhs1i\ ga\r au(/th
*tou\s2 men e)/xontas2 kai\ ploutou=ntas2 dei=pnon kata mh=na pros1a/gein,
*tou\s2 de\ pe/nhtas2 to=u a)nqrw/pwn a(rpa/zein, prin kataqei=nai.
id est,
Hoc ex Hecata si vis didicisse licebit,
Utrum potius, ditem esse, an egenum, quandoquidem tubetilla
Hos quibus est rex quoque benignam mense uno ponere cenam,
Ceterum egenos hanc praedari prius ac deponere possunt.
Quo quidem loco in hanc sententiam scribit interpres: olim in triviis venerabantur Hecaten, quod eadem tribus nominibus appelletur, Luna, Artemis et Hecate, Ceterum sub novilunium divites mittebant cenam vespere, veluti cenam Hecatae in triviis. Pauperes enim esurientes diripiebant ac devorabant, quae erant apposita, dicentes quod Hecate come disset. Itaque congruet, ubi res per tumultum diripitur.
*nou=s2 o(ra=| kai\ nou=s2 a)kou/ei, id est, Mens videt; mens audit. Hemistichiu prius videtur carminis trochaici, tetrametri, catelectici. Refertur ab Aristotele quasi vulgo iactatum, Sectionis 11. problem, 33. ubi proposita quaestione, cur noctu acrius audiamus quam interdiu, inter alias causas et hanc reddit, quod interdiu animus variis negotiis distrahitur, qui nisi sit praesens, nec corporis sensus officio suo fungatur, adeo ut mente alienata, nec corporis dolorem interdum sentiamus: et ipsi sumus experti in cruciatu dentium, aut calculi, multo leviorem reddi doloris sensum, si possis animum in aliquam cognitionem alienam intendere, ei)/rhtai to\, nou=s2 o(ra=| kai\ nou=s2 a)kou/ei. Noctu vero, quoniam oculoru sensus quiescit, et animi cogitatio tranquillior est, tum aurium meatus non minus patent nocte quam interdiu, nec minus capaces sunt sonorum, sed eos facilius etiam renuntiant animo, quod tum nullis actionibus distrahatur, nec oculorum sensu avocetur, quemadmodum in die fit, ut acutior sit aurium sensus. Locus erit adagio, ubi iubemus quempiam attentum esse, quemadmodum dicimus, Hic esto, et Isthic sum. De mente peregrinante nobis dictum est alias.
*qumbrofa/goi, id est, Thymbra victitantes adagio dicebantur, vel qui tutius ac liberius vitam agerent, vel moribus essent parum blandis, vel qui hilariter citraque sollicitudinem paruo contenti viverent, quod Thymbra, quam eandem cunilam dicunt, herbae genus sit, quam Plinius non distinguit a Satureia, Columella distinguere videtur:
Et Satureia, inquiens, Thymireferens, Thymbraeque saporem.
Est autem saporis subamari, in agris passim provenit, et pratensis ad
remedia praestantior est hortensi, ut auctor est Dioscorides, locis gaudens petricosis. Hortensis cibis aptior. Proverbium recensuit Suidas et Hesychius. Fertur Epaminondas mire frugalem vitam egisse, itaque de prandio parco tenuique dixisse, to\ toiou=ton a)/riston, ou) xwrei= prodos1i/an, id est, Tale prandium non recipit proditionem. Sensus autem dicti geminus est, vel quia nemo molitur insidias rebus modicis, vel quia qui modicis contenti sunt non facile corrumpuntur, ut prodant rem publicam. Amphis apud Athenaeum lib. 10.
*eu)tele\s2 ga\r dei=pnon ou) poiei= paroini/an,
id est,
Ubi caena frugi est, nulla dehacchatio
Graecus trimeter videtur corruptus inversione duarum dictionum: Restituetur si legas dei=pnon ga\r e)utele\s2. et subdit ex Alexide, Ex prolixis conviviis primum nasci scommata, e quibus fere plus est doloris quam voluptatis. Hinc maledictum. Id geritur ac reciprocatur in dicentem Mox a verbis ad verbera, Non ita qui Thymbra victitant.
GRaeci dorufo/rhma vocant satellitium illud ex barbarorum saece conductum, quod olim tyranni ad custodiam corporis adhibebant, nunc a regibus magis fastus quam tutelae gratia alitur. In tragoediis igitur sic addebatur regum personis dorufo/rhma, ut adstarent modo, nihil etiam loquerentur. Unde qui taciti assident, doruforh/matos2 tropon adesse dicuntur. Sic Athenaeus lib. 5. paremba/llontos2 tina lo/gon peis1istra/tou, xrh\ ga\r kai\ tou=ton mh\ parei=nai doruforh/matos2 tro/pon, id est, cum iniceret sermonem quendam Pisistratur: Neque enim oportet hunc adesse more Doryphorematis: hoc est, tacitum et nihil adferentem in medium. Usurpatur a Luciano in libello De conscribenda historia, his quidem verbis: oukoun= w)= fi/lwn, w(s2 mh\ mo/nos a)/fwnos ei)/hn en ou(/tw| polufw/nw|, mh\ d) w(/sper kwmiko\n dorufo/rhma kexhnw\s2 s1iwph=| periferoi/mhn, id est, Igitur amici, ne solus essem mutus in tempore tam vocali, neque veluti comicum Doryphorema hians cum silentio obambularem.
PLutarchus adducit et hoc adagium trochaico versu expressum.
*mous1ikhn\ e)/rws2 dida/s1kei ka)/ntis2 a)/mous1os2 h)=| to\ pri\n.
id est,
Musicen docet amor, et si fuerit indoctus prius.
Sensus est amorem ad industriam excitare animum, artiumque et omnis elegantiae magistrum optimum esse, Socrates in convivio Platonis, putat animam immersam corpori, velut expergisci amoris stimulis, et hinc primos ad honesta impetus capere, tamquam excusso veterno. Unde deum hunc idem Plato panto\s2 e)pixeirh/thn appellat, quod nihil non experiatur. Siquidem e taciturno reddit loquaculum, e verecundo stupidoque comem ac blandum, e negligente diligenten. Nam musicen hic sentit literas, quas antiquitas 9. Musis dicabat. Adlusit ad proverbium Bion in Bucolicis, qui cum multis versibus docuisset musas semper esse comites amoris, subicit:
*ma/rtus2 e)gw\n, o(/ti mdqos2 o(d) e)/pleto pa=s1in a)lhqh\s2.
id est,
Testis ego dictum hoc haud umquam fallere quemquam.
Potest et ad verecundiorem usum detorqueri proverbium, si dicas non mediocrem esse gradum ad discendum, amasse praeceptorem: potest et ad pium, si dieas caritatem esse virtutem omnium magistram, quae nisi adsit, nihil recte feceris.
AThenaeus lib. Dipnos. 3. heroicum hunc ut proverbialem adducit.
*to\n s1ikuo\n trw/gous1a gun/ai, thn\ xlai=nan u(/faine.
id est,
Arrodens Stoyon uxor subtexe lacernam.
Apparet esse verba mariti iubentis, ut uxor tenui contenta victu, perageret opus suum. Nam Sicyon seu Sicyos bulbi genus est, aut certe peponis: nonnulli putant cucumeris. Hermolaus Barbarus Corollariis in Dioscoridem cap. 366. videtur aliud divinare, scribens ex Aristotelis sententia, plerasque textrices esse impudicas. An Sicyos Venerem temperet nescio.
PLinius lib. 20. cap. 5. de veneno rabidi canis agens: Tanta, inquit, vis mali est, ut urina quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime hulcus habentibus. Remedium est fimum caballinum, aspersum aceto, et calefactum in vino appositum. Minus hoc miretur, qui cogitet lapidem a cane morsum usque in proverbium discordiae venisse. Hactenus Plinius. Cuius e verbis conicere licet, vulgo creditum fuisse, si quis lapidem a cane morsum contigisset aut calcasset, eum iracundiorem evadere, et ad dissidia propensum. Fortassis ita dictitabant in hominem convitiatorem ac rixosum? Hic lapidem calcavit a cane morsum.
AThen. in Dipnosophistarum lib. 5. *kai\ to qauma/s1ion, o(/ti pareime/noi kai\ karhbaroun=tes2 u(po\ th=s2 me/qhs2, o(po/te ti\ to=u a)gome/nwn qeas1ai/meqa, pa/ntes2 e)cenh/fomen, o)rqoi\ to\ dh\ lego/meon, a)nistame/noi, id est, Et quod dictu mirum, cum de pressi essemus, et capite gravato temulentia, quoties spectassemus aliquid eorum, quae inferebantur, omnes expergiscebamur, recti, quod dici solet surgentes. Accommodum erit, ubi signiricabimus aliquem toto pectore attentum ad rem quampiam. Erigut enim se totos, et summis nonnumquam insistunt pedibus, qui auscultant aut spectant avidius.
PRoverbium sapit, quod scripsit Aristophanes, en a)xarneus1i,
*ei t) e)ce/nizen pareti/qei d) h(mi=n o(/lous2
*ek kriba/nou bou=s2.
id est,
Accepit inde, et apposuit totos beves
E clibano nobis.
Usus erit, quoties efferemus splendorem convivii, aut insignem edacitatem. Consimili figura vocabant Hecatomben, id quod aliquanto post sequitur apud eundem Poetam: kai\ polupo/dwn e(kato/mbhn, id est, Et polyporum hecatomben.
AThenaeus lib. 7. nullo auctore, refert huiusmodi proverbium: e(/pitai pe/rkh melanou/rw|, id est, Comitem sibi ducit sepia percam. lib. 10. ex Aristoph. adducit, nec addit in quem sensum soleat usurpari, nisi quod videtur dictum de improborum societate. Apud eundem paulo inferius adducutur hi versus Numenii, qui de piscibus prodiderit.
*fuki/das2 a)lfhsthn/ te kai\ e)n xroih=|s1in e)ruqro\n
*skorpi/on, h)\ pe/rkais1i kaqhgh thn\ mela/nouron.
AThenaeus lib. Dipnosophistarum 25. demonstrat olim proverbio solitum acclamari i/h paiw\n, quo significabant quempiam suo munere defunctum. Itidem ferme, quemadmodum nos absolutae virtuti gratulantes dicere solemus: Macte animo, macte virtute Narrat enim cu quispiam e con vivio discessisset probe potus, ac magnopere somnolentus, ceteros in eum acclamasse i/h paiw\n. Huius adagii fieri mentionem apud Clearchum in proverbiis, quod ab huiusmodi natum eventu tradit: Cu Latona Apollinem ac Dianam ex Chalcide Delphos deportaret, iamque ad Pythonis specum venisset, et draco concitus in eos provolaret, Latona puellam ulnis baiulans, Apollinis praesidium implorans, clamabat, i(/e pai=, cum is forte fortuna arcum teneret, ac petinde valere, i(/e pai=, quasi dicas a)/fie pai=, id est, mitte ac percute fili. Nonnullos deflexis nonnihil vocibus efferre, i(/e paiw\n, idque proverbio dici solere, quoties in reb afflictis poem imploramus. Rursum alii putant acclamari hoc pacto feliciter suo perfunctis munere, et eo quod expetebant potitis. Ceterum ob adsuetudinem non videri proverbium, quod his vocibus sollemniter uterentur in sacris Apollinis.
*ih paia\n, ih pai a\n, i)/h paia=n.
Unde et i)ambiko\n tri/metron ortum existimant, quod et ipsum impetum ac celeritatem habet. Etenim si producas priorem in ih, carmen erit hexametrum heroicum: si corripias, iambicum. Porro quod apud Athenaeum in i(/e et ih nunc aspiratur, nunc tenuis est, nescimus an librariorum incuria factum sit. Ouidius in arte amandi videtur usurpasse pro acclamatione, qua gratulantur victori votique compoti.
Dicite io Paeaen, et ie bis dicite Paean,
Decidit in casses praeda petita meos.
*paleu/ei kalw=s2 th\n a)lw/peka, id est, Decipit pulchre vulpem. Suidas recenst duntaxat, nec explicat. Apparet dictum in eum, qui dolis captaret astutum, cuique frustra tenduntur insidiae. Nam paleu/ein est arte illectare. Unde et columbae exoculatae quas aucupes in reti ponunt, quo subsultantes, reliquas deceptas alliciant, paleu/tri/ai dicuntur. Et qui feris tendunt casses, paleutai\ vocantur. At vulpem dolo circumveniro difficile est.
Aut piscem olet, aut timallum. Ambrosius Hexaemeron lib. 5. cap. 2 testatur dictum in eum, qui bene oleret, quod timallus piscis sit odore gratissimus, et aeque fragrans eiusdem nominis flos. Sed praestiterit Ambrosii verba subscribere. Neque te inhonoratum nostra prosecutione timalle dimittam, cui a flore nomen inolevit, seu Ticini unda te fluminis, seu amoeni Atesis unda nutrierit, flos es Denique sermo testatior, quia de eo qui gratam redolet suavitatem, dictum facete sit, aut piscem olet, aut florem: ita idem pronuntiatus est, piscis odor esse, qui floris. Quid specie tua gratius? quid suavitate
iucundius? quid odore fragrantius? Quod mella fragrant, hoc tu corpore tuo spiras. Verum haud scimus an pro timallo apud Ambronu legi debeat tithymallus, cuius varia genera receser Plin. lib. 26. c. 8. cuiusque subinde meminit Dioscorides locis diversis.
Sunt quaedam et hodie vulgo iactata, non indigna quae veterib. adagiis annumerentur, quod genus est illud, non oportere equi dentes inspicere donati. Cum significamus aequi bonique consulendum, qualecumque est quod non emitur, sed gratis donatur. Siquidem equum empturus denres inspicir, in quibus aetatis indicia cerussima sunt, ne circumveniatur. Ac incivile sit idem facere in equo donaticio. Usus est tamen hoc proverbio D. Hieronymus in praefatione commentarioru, quos scripsit in epistola Pauli ad Ephesios. Parum, in quit, eloquens sum, Quid ad te? Disertiorem lege. Non digne Graeca in Latinum transfero, aut Graecos lege, si eius linguae habes scientiam, aut si tantum Latinus es, noli de gratuito munere iudicare, et ut vulgare proverbium est, equi dentes inspicere donati. Hactenus Hieronymus.
T. Livius libro decimo de bello Macedonico et Asiatico, cuius fragmentum debemus aureae Magontiae, scribit in hunc modum: vulgatum illud, quia verum erat, in proverbium venit: Amicitias immortales, inimicitias mortales esse debere. Sic enim legendum esse, vel ipse sermonis tenor admonet. Recte quidem admonet proverbium, verum eo rediere mores mortalium, ut simultates sint immortales, amicitiae plusquam vitreae, plusque possit una Ate quam centum Litae, atque omnium tardissime senescatira, benevolentia ad quamvis levem. occasionem intereat: quae si sarciatur, ne quidquam coit et rescinditur. In hanc sententiam citat carmen Aristoteles Rhetoricorum libro secundo, quod alibi, ni fallimur, retulimus:
*ou)deis2 e)rasth\s2 o(/stis2 ouk a)ei\ fi/lei.
id est,
Non est amicus quisquis amare desiit.
Citat ibidem et alterum carmen:
*aqa/naton o)r(gh\n mh\ fu/latte qnhtos2 w)=n.
id est,
Ne maneat immortalis irate penes,
Mortalis ipse cum sies.
QUI commutatis ad meliora studia moribus resipiscunt, proverbis dicebantur ad meliorem frugem sese recipere. Usurpat M. Tullius in actione pro M. Caelio: Et se ad bonam frugem, ut dicitur, recepisse, gravesque homines atque illustres fuisse. Item Plautus in Trinummo, certum est ad frugem applicare animum. Lampridius in Heliogabalo, Milites se parsuros dixerunt, si ad bonam frugem rediret. Unde frugi et bonae frugi diecuntur, qui suo funguntur officio, praesertim serui quos ad operam praestandam alimus. Ulpianus ad legem Aquiliam cap. Inde Neratius. Sed si bonae frugi servus intra annum mutatis moribus occisus sit. Idem Titul. de quibus rebus ad eundem iudicem eatur. Cap. si quis servum. Interesse fructuarii videtur, bonae frugi servum esse. Rursum in digestis lib. 11. Tit. de Seruis corrupis, paragrapho, Quod ait praetor. Sed utrum ita dem um
tenetur, si bonae frugi servum perpulit ad delinquendum. Plautus in Cassina: Credo pol esse, si tu frugi bonae es. Rursus in Pseudolo, Cupis me esse nequam, tamen ero frugi bonae. Nequam opposuit frugi. Nequam enim nulli est usui. Et ita frugi hominem dicimus, quemadmodum nequam, utraque voce indeclinabili. Columella de re rustic. lib. primo. Eiusdem agilitatis homo frugi melius quam nequam faciet. Et in Declamationibus, frugi filius opponitur luxurioso. Hinc et frugalis dicitur. Sumptum videtur ab agris, qui cultu redduntur frugiferi.
QUOD successione quadam ab aliis ad alios devenit, per manus tradi dicitur: quod translatum videtur ab his qui navim aut plaustrum exonerent. Idem frequenter fit in militia, velut in Commentario belli Civilis primo: Saxa, inquit, praerupta multis locis iter impediebant, ut arma per manus necessario traderentur, militesque inermes sublevati alii ab aliis magnam partem itineris confic erent. Rursus belli Gallici li. 7. Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris proiciebat. In eodem. Non nullae de muris per manus demissae. Item libro 8. Tale consilium sui recipiendi inierunt: facsces ubi consederant, per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos, ante aciem collocaverunt. Verum hic nullus est tropus. Qui quoties accedit, transit in speciem proverbialem, quomodo frequenter obvium est apud auctores. Velut apud Fabium lib. 12. Non ea modo quae conscripta sunt historiis, aut sermonibus velu per manus tradita, quaeque quottidie aguntur nosse, verum ne ea quidem quae a poetis ficta sunt negligere. Item Livius ab urbe condita 5. Etiam si nobis cum urbe simul positae, traditaeque per manus religiones nullae essent. Idem lib. 9. Tum disciplina militaris iam inde ab initiis urbis tradita per manus in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat. M. Tullius in oratione de provinciis consularibus. Nam ut C. Iulius omnibus a senatu eximiis ac novis rebus ornatus, per manus hanc provinciam tradat ei, cui minime vos velitis. Quin et Iureconsultis per manus tradi dicitur, quod de manu in manum datur. Veluti Papinianus lib. Pandectarum 29. Tibulo de iure codicillorum, Quod per manus traditum est, codicillis hereditatem dari non posse, rationem illam habet, et cetera. Plautus in Trinummo: E manibus dedit ipse mihi in manus: de epistola loquitur. Fit autem iucundius, quoties ad res animi proverbium accommodatur, quemadmodum cum dicim us institutum, aut opinionem, aut consuetudinem, aut disciplinam aliquam, per manus traditam ad nos venisse.
UT non arbitramur idem esse cum superiori, ita non usquequaque dissimile est, quod sscribit Cicero lib. Epist. fam. lib. 7. Totum denique hominem tibi trado de manu, ut aiunt, in manum, tuam istam et victoria, et fide praestantem. Traduntur enim et qui commendantur. Terentius: Hanc in manum dat. Item Horatius:
- Ut tibi se laudare ac tradere coner.
Item:
Hunc hominem velles si tradere.
Rodulphus Agricola vir immortalitate dignus, libro Dialect. 3. testatur apud Graecos proverbio dici solere, egregia de lente, quoties res humilis et pusilla magnificis laudibus attolleretur: perinde quasi lentem minutum ac vile legumen splendidis encomiis efferas. Opinamur Graecis efferri hunc in modum: deina\ peri\ fakh=s2.
*ou) th=| e)te/ra| lhtte/on, id est, Non una tantum manu capiendum. De re lubrica variaque, captuque difficili. Nam huiusmodi solemus utramque admovere manum. Usus est Plato in sophista:o(ra=|s2 ou)=n w(s2 a)lhqw=s2 le/getai to\ poiki/lon ei)=nai tou=to to\ qhri/on, kai\ to\ lego/menon, ou) th=| e(te/ra| lhpte/on, id est, Vides igitur vere dici, bestiam hanc esse variam, neque (quod dici solet) unica manu capiendam. Sumptum est a venatu, in quo ferae quaedam miris artibus ex ipsis venantium manibus frequenter elabuntur, quibus adsimilem putat hominem sophistam, ad elabendum omnib. dolis instructum.
IN eodem dialogo non dissimilem huic allegoriam adducit, veluti proverbio iactatam: Difficile omnes laqueos effugere. Quod ipsum a venatu translatum est, in quo sic undique sepiuntur exitus, ut necesse sit feram in aliquas insidias incidere: o)rqh\ ga\r h( paroimi/a, to\ ta\s2 a(pa/s1as2 mh\ r)a/|dion ei)=nai diafeu/gein, id est, Siquidem recte habet proverbium, quo dicitur, haud facile esse omnes laqueos effugere.
RURSUM in eodem domesticum hostem proverbio solitum dici testatur, ubi malum non aliunde proficiscitur, sed ex nobis ipsis nascitur: velut cum quis ipse se prodit, aut redarguit, ipse sua bili aut livore sese conficit: ouk a)/llwn de/ontai tw=n e)legxo/ntwn, a)lla\ to\ lego/menon, oi)/koqen to\i pole/mion kai\ e)nantiws1o/menon e)/xontes2, id, est, Non opus habent aliis qui redarguant, sed iuxta proverbium, cum domi hostem habeant, quique sit adversaturus, etc. Agit de sophista, qui cum sit loquax, ipse ex sese praebere solet, quo revincatur.
PLato in eodem dialogo significat proverbio dici solere: Capere sive expugnare civitatem, qui rem difficilem esset assecutus. Neque enim civitas primo statim impetu capitur. Illic hospes animat Theaetetum, ut quod instituit, persequatur, eo quod qui ad leviores difficultates aut haeret, aut resilit, numquam aliquid perficiet in eo, quod est disputationis caput. Verba Platonis sic habent: *qar)r(ei= w)= qeai/thte xrh\ to\n kai\ s1mikro/nti duna/menon ei)s1 to\ pro/sqen a)ei\ proi+e/nai. ti/ ga\r o(/g) a)qumw=n en tou/tois2, dra/s1eien a)\n en a)/llois2, h)\ mhde\n en e)kei/nois2 a)nu/ttwn, h)\ pa/lin e)s2 tou)/pisten a)pw sqei\s2, sxolh=| pou to\ kata thn\ paroimi/an lego/menon, o(/ge toiou=tos2 a)/n pote e(/loi po/lin, id est, Confidere oportet Theaetete, fore ut qui vel paululum aliquid potuerit, semper ultra progrediatur. Quid enim facturus sit in aliis qui in his animum desponderit? aut nihil in illis efficiens, aut retrocedere etiam compulsus: haud unquam ille talis, urbem, quod dici solet, ceperit. In bello facile est in excursionibus, aut pagorum incendiis aliquid designare: at munitas urbes expugnare
perdifficile est. Simile est illi: Timidi numquam statuerunt Tropaeum.
PLato libro de Republ. 6. demonstrat proverbii vice in ore fuisse vulgo: qei/on e)cai/rw lo/gon, id est, Divinum excipio sermonem, quoties gloriosius aliquid dictum esset, ominis gratia deos excipiebant, qui nihil non possunt, et quibus nemo praescribit. Platonis verba subscribemus: *ou)/te ga\r gi/netai ou)/te ge/gonen ou)d) ou)=n mh\ ge/nhtai, a)lloi=on h)=qos2 pro\s2 a)rethn\, para\ thn\ tou/twn paidei/an pepai deumen/on a)nqrw/peion, e(tai=re. qei=on me/ntoi kata thn\ paroimi/an e)cai/rw lo/gon, id est, Neque. n. sunt, neque fuerunt, neque futuri sunt mores aliter ad virtutem instituti, quam ad horum institutionem. De humanis loquor amice, ac divinum iuxta prouberbium excipio sermonem. Apparet esse fragmentum carminis iambici: *qei=on e)cai/rw lo/gon, fortassis ex Homero natum:
*qeoi\ de/ te pa/nta dun/antai.
id est,
- Divi tamen omnia possunt.
Accommodari potest ad summos principes, veluti pontificem, aut cardinales, aut monachos.
UNA pertica, pro eo quod est eadem opera. Plinius secundus libro 8. epist. 2. Nam regione, inquit, tota, et novitas remissionis, et forma laudatur, ipsis etiam, quos non una, ut dicitur, pertica, sed distincte gradatimque tractavi. Quanto melior et probior, tanto mihi obligatior abit, expertus non esse apud me: en d) i)h=| timh=| h)me\n kako\s2 h)de\ kai\ e)sqlo/s2, id est, Vir malus ac fortis pretio ducuntur eodem. Sumpium videtur ab his, qui metiuntur agros, Perticam posuit pro decempeda. Nam Servius Sulpitius, ut indicat Festus Pompeius, dixit perticam esse lineam, qua dividuntur agri, et versus est Homericus, libro Iliad. 9. quem alibi recensuimus atque exposuimus.
Pulmo prius venisset, dictum est olim in lentos ac cessatores. Opinamur quod pulmo cum perpetuo moveat, numquam tamen loco se promovet. Plautus in Epidico: Dii immortales, soccos iussi adimere pedibus. Pulmo enim, quod perhibent, prius venisset, quam tu advenisti mihi.
SICUT eiusdem artificis est egregie mentiri, et vera dicere, ita eiusdem est prodesse plurimum, ac laedere. Id olim proverbio iactatum fuisse testatur Thucydides lib. 6. in oratione Alcibiadis: tou=ton dui\ u(po\ pa/ntwn proballo/menon lo/gon, w(s2 ei) pole/mio/s2 ge w)\n s1fo/dra e)/blapton, kai\ a)\n fi/los2 w)\n i(kanw=s2 w)felei/hn, id est, Dictum videlicet illud, quod ab omnibus usurpatur, quod si hostis cum essem, vehementer nocui, etiam si sim amicus magnopere quero prodesse.
DEmosthenes in oratione pro Ctesiphonte: *ou)k e)pi\ th=s2 au)th=s2 o(rmei= toi=s2 polloi=s2, id est, Non eadem ancora nititur qua vulgus, significans illum novis, minimeque vulgarib. praesidiis niti. Suidas admonet esseproverbium, et subaudiendum ancoram.
SImia ridiculum animal, et vulgo contemptum, non uni proucerbio
locum fecit. Dion Prusensis in libr. De Troia non capta. Quos ego, inquit, non pluris facio, quam ut dici solet, simias.
TErtullianus lib. adversus marcionem 3. proverbii titulo refert: Aspis a vipera, cum pessimus a pessimo sumit mali quidpiam. Desinat, inquit, nunc haereticus a ludaeo, aspis quod aiunt a vipera mutuari venenum. Refertur aunt inter Diogenis apophthegmata, qui conspicatus duas feminas inter se conferentes clam sermonem, protulit versiculum, e comoedia quapiam sumptum:
*aspi\s2 par) e)xi/dnhs2 fa/rmakon danei/zetai.
id est,
Sumit venenum a vipera aspis mutuo.
Utriusque serpentis venenum immedicabile, pariterque noxium, nisi quod viperae morsus magnis enecat cruciatibus, aspidis adeo nullum adfert dolorem, ut nec voluptas desit, si Plinio credimus. Est autem aspidis genus, quod absque morsu, conspuens hominem veneno, perimit, unde Graecis dicta ptua\s2. Usus erit quoties qui per se malus est, contagio mali fit deterior.
IRenaeus lib. 1. cap. 9. refert hoc proverbium, dicens hoc quadrare in mulierculas quasdam, qui cum in telligerent se fuisse delusas a discipulis Valentini, non tantum se committebant ecclesiae, ut remedio paenitentiae reciperentur in consortrum unde discesserant, sed inter utrumque degentes, nec Valentinianis adhaerebant, nec ecclesiae sese reconciliabant. Simili figura dicunt hodie, neque caro est, neque piscis, dehomine qui sib vivit, nec ullarum est partium.
CERTE speciem habet proverbii quod refert Tertullianus in libello de pallio: Haec nimirum indignitas erit a toga ad pallium. cuius duplex erit usus: vel cum ad diversum vitae genus sese contulerit aliquis: vel cum a fortuna honestiore ad humiliorem, velut si quis e praefecto fiat paedagogus, e consule rhetor. Toga Romanorum erat, pallium Graecorum: Post pallium coepit esse gestamen philosophorum. Confine illi: Ab equis ad asinos.
*ege/ueto kai\ ma/ndrwni s1uki/nh nads2, id est, Fuit et Mandroni ficulna navis. In eos dici solitum, qui praeter meritum ad felicitatem atque opes evecti, pristinae conditionis non meminerunt, sed praesenti rerum successu insolentius abutuntur, ita ut fere mos est toi=s2 neoploutois2, id est, iis, qui ad novas divitias ex infima fortunae conditione provehuntur. A Mandrone quodam, sumptum, qui indignus et immerens ex naviculario factus est imperator. Navim autem ficulnam per contemptum dixit. Nam ficulnum in genere vocant Graeci, quidquid imbecille, aut contemnendum significare volunt.
HOC proverbium solitum est dici, quoties is, de quo confabulatio est, de improviso intervenit. Quod inde sumptum putat Donatus, interpres Terentii, quia lupus ei quem prior viderit, vocem adimere dicitur, ut cum cogitatione in qua prius fuerat simul
et vocem amittat et verba. Nec desunt qui huius seu rei, seu opinionis causam philosophicam reddere conentur, videlicet quod lupus natura sit hostis homini, et ideo spiritus quosdam ac vim nativam ab illius oculis proficiscentem in eum, quem conspexit inopinato, vires illius obstupefacere, atque hinc esse subitum silentium, Donatus huc pertinere putat quod alibi citatum est a nobis, Theocriticum illud lu/kon ei)=des2. Rursum illud Maronis: Lupi Moerim videre priores, cum vocem peraetatem adem pram pastor quereretur. Sunt qui ex nutricum fabulis natum existimant, quae narrant ludificato puero terrore lupi, verum lupum a cavea pauliatim venisse ad limen cubiculi. Nam est et in apologis, matrem, ut puerum vagientem compesceret, lupum frequenter inclamasse, ut nisi desineret plorare, devorandum auferret. Tandem lupum spe praedae venisse: sed frustra hinatem abiisse, hac tantum sententia doctiorem, non esse fidem habendam feminae pollicenti. Nam hoc opinamur, sensit Donatus. Locus enim in libris evulgatis non videtur carere mendo. Tertiam opinionem reicit Donatus, quae putat hinc natum, cum in Nevia na fabula repraesentaretur, quo. modo Romulus et Remus aliti sint a lupa, repente verum lupum actioni intervenisse, quo factum ut subitum esset totius fabulae silentium, quod talis spectaror inexspectatus intervenisser. Sic usus est Terentianus Syrus in Adelphis, silentium innuens Ctesiphoni, quod Demea pater adolescentis, quem ruri esse credebat, praeter exspectationem adesset. Festivius eitam usus est Plautus in Sticho. Atque eccum, inquit tibi lupus, in sermone praesens esuriens adest. Loquitur enim de parasico Gelasino, qui fratribus de ipso confabulantibus de repente intervenit. Addit enim proverbio gratiam, adlusio ad hominis edacitatem, quemadmodum apud Theocritum, ad nomen adolescentis, de quo dicitur, lu/kon ei)=des2. Utitur et M. Tullius epist. ad Atticum libro 13. De Varrone loquebamur, lupus in fabula. Venit enim ad me. Fere fit autem ut quoties interveniat, de quo colloquimur, obmutescamus, propterea quod sive laudabatur, pudet in os dicere, quod recte narratur de absente, sive vituperabatur, timemus offendere.
*makro/tera th=s2 i)lia/dos2 lalw=n, id est. Prolixiora Iliade loquens. Refert Iulius Pollux, lib. de rerum vocabulis 6. c. 26, adiungens ei, quod alibi docuimus, competete in homines vehementer garrulos, *to\ e)k dwdw/nhs2 xalkei=on, et a)ra/bios2 au)lo\s2, sic enim ibi refertur. Hunc in sensum usus est et Aeschines in Demosthenem, qui locus nobis alibi citatus est. Non dissimile est huic, Ilias malorum. Sed quoniam hoc congruit im mensis malis, quod nunc referimus immodicae loquacitati, separare visum est ob usum diversum. Est autem Ilias nobile opus Homeri, quo Troiae captae historia libris vigintiquatuor explicar, cum Virgilius duodecim libris complexus sit, quod ex utroque opere visum est decerpere.
QUi deplorant infelicitatem suam apud eos, qui nihil auxilii sunt laturi, vel gavisuri magis conquerentium malis, apud novercam queri dicuntur, quod novercae fere male velint privignis. Ballio leno in Pseudolo Plauti:
Nam istue quod nunc lamentare,
non esse argentum ubi,
Apud novercam querere.
Leno pro se supposuit novercam. Quod dictum Pseudolus simulans se non intelligere.
Eho, inuqit, an unquam huius nupsisti patri?
VETERES animo sedem in oculis dedere, plerique in corde. At Herodotus in Polymnia, iuxta vulgi sermonem ut videtur, docet animum habitare in auribus, quod qui bene audiunt, voluptate afficiantur, qui secus, exacerbentur. Herodoti verba subscribemus: *kai\ nu=n tou=to/ge e)cepi/sths1o. w(s2 en toi=s1in w)s1i\ tw=n a)nqrw/pwn oi)ke/oi o( qumo\s2, o(\s2 xrhsta\ men a)kou/s1as2, te/ryews2 e)mpiple/ei to\ s1w=ma, u(penanti/a de\ toutois1i\ a)noide/ei, id est, Et nunc illud sane discito, quod in auribus hominum habitet animus: qui cum bona audierit voluptate corpus implet, cum his diversa, molestia afficit. Opinamur hunc esse sensum adagii, quod ex his quae audimus maxime placatur, aut irritatur animus. Nam hac potissimum iter est ad animum hominis. Comiter ac blande dictum, saepe atroces iras vertit in benevolentiam, et asperior sermo provocat capitales inimicitias. Quin et convitio quidam iugulantur, non aliter quam ferro, aut veneno. Proinde pestilentissimum homicidarum genus est, quod hoc saeculo potissimum regnat, qui venenum aspidum portant in lingua, et qui idem peragunt lingua, quod sicarii ferro.
*amaqi/a men qra/s1os2, logis1mo\s2 de\ o)/knon fe/rei, id est, Inscitia quidem confidentiam. prudentia vero cunctationem parit. Exstat apud Thucydidem libre Peloponnesiaci belli secundo. Divus Hieronymus in epistola ad Euagrium ita refert: Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Refert et Plinius Epistolarum libro 4. Sicut a)maqi/a men qra/s1os2, logis1mo\s2 de\ o)/knon fe/rei, ita recta in genia debilitat verecundia, perversa confirmat audacia. Utitur eodem et Lucianus in Nigrino, ut dubium non sit, qum haec sententia fuerit olim vulgi sermone pertrita. Cognitio rerum reddit hominem cunctantiorem ad aggrediendum negotium: hinc nimirum est, quia iuventus audacior est, quam senectus: et, ut docet Quinctilianus, fortius dicunt qui minus habent artis: cum interim cordatus orator ac periculum intelligens initio trepidet. Et qui minus sapiunt, minus habent pudoris. Et qui nondum didicere, quid sit scire, nullius rei sibi non arrogant scientiam. Denique maxime bellum adfectant, qui, qui sit bellare, numquam experti sunt.
Herodotus in Polymnia, significat hoc olim proverbio dici solitum: Non statim cum principio apparere rei exitum: kai\ to\ palaio\n, inquit, e)/pos2 w(s2 eu)= ei)/rhtai, to\ mh\ a(/ma a)rxh=| to\ te/los katafai/nesqai, id est, Et vetus adagium, quo recte dictum est, non statim cum initio apparere finem. Conveniet in quorundam praeproperas spes, qui negotio vix coepto, statim arbitrantur se rem factam habere, cum saepe exitus non respondeat initiis. Vulgi iocus est in Batavum quendam, qui iussus sumere catapotia, rogavit medicum quid essent effectura. Cum medicus respondisset fore, ut moveretur alvus, deuoravit, moxque
nondum egresso medico, clamavit se cacaturire, nimirum suspicans statim apparere finem una cum principio. Alter quidam eiusdem sapientiae, cum a parentibus missus esset in Galliam, ut Gallice disceret, cum illic egisset quatriduum, querebatur apud suos, quod nondum loqueretur Gallice, putans hanc vim habere solum ipsum, ut quisquis adisset Galliam, ilico Gallice loqueretur. Sunt et huiusmodi quidam, qui simulatque filius triduo versatus est in ludo literario, mirentur eum nondum scire literas, queranturque operam simul et impensam periisse. Poterit ad seria torqueri. Rebus honestis strenue vacandum, ut olim liceat egregiorum laborum optimam messem metere. Semper in hac vita recte faciendum, olim non defutura praemia, etiam si non contingant in hoc mundo.
Athenaeus libro Dipnosophist 12. ostendit Philippidem comoediarum scriptorem sic tenui fuisse corpore, ut etiam pefilippw=sqai, dixerint, pro macruisse. Refert autem proverbium ex Aristophonte: en h(me/rais2 au)to\n tris1i\n i)sxno/teron a)pofanw= filippi/dou, id est, Intra triduum graciliorem illum reddam Philippide. Rursus ex Menandro:
*o limo\s2 h(mw=n to\n kalo\n tou=ton dakw/n
*filippi/dou liptoteron a)podei/ceinekro\n.
id est,
Vestrum ubi fames formosulum hunc momorderit,
Reddat cadaver macrius Philippide.
Rursus ex Alexide citat hoc dictum: yukthri/dion filippi/dou leptoteron, id est, Poculum Philippide gracilius. Accommodabitur non invenuste ad orationem ieiunam, aut disputationem otiosae subtilitatis.
Ut vulgo iactatum refertur in Graecis epigrammatis libro primo, titulo Palladae:
*mh/ pote douleu/s1as1a gunh\ despoina ge/noito
*esti paroimiako\n.
id est,
Si qua ancilla semel fuit, haud Unquam dominetur,
Ut proverbium habet.
Videturideo dictum, quod qui ex humili fortuna subuehuntur ad res amplas, soleant esse ceteris insolentiores, minusque tolerabiles, quam qui felices nascuntur.
Admoniumus a)du/nata ferme pertinere ad cognationem proverbiorum. Quod genus est illud, quod refert Virgil. Aeneidos libro nono:
- Maria ante exurere Turno,
Quam sacras dabitur pinus.
Nec dissimile est quod habet Propertius:
Tu prius et fluctus poteris siccare. marinos
Altaque mortali detrahere astra manu.
AESCHYLUS in e(pta\ e)pi\ qh/bais2.
*peiqarxi/a ga/r e)sti th=s2 e)upraci/as2
*mhth\r, gunh\ s1wth=ros2, w(=d) e)xei logo???
id est,
Felicitatis mater oboedientia,
Coniuxque, ut atunt, sospitatoris Iovis.
Fingit poeta Iovem sospitatorem, cuius beneficio contingat salus: huic esse uxorem, cui nomen peiqarxi/a. id sonat oboedientiam, sed proprie qua paremus magistratibus ac
principibus: ex horum coniugio natam esse filiam, cui nomen e)upraci/a, id est, felicitas. Principis est consulere saluri civium. Id conatur bonis et aequis legibus. populi est his obtemperare, si velit esse felix. Sed utinam non essent loves o)le/qri/oi, quibus uxor esset a(rpuea, et filia dustuxi/a.
*ek tou= enikutou= to\ e)/ar e)cairein, id est, Ver ex anno tollere dicebatur, qui id quod in negotio quopiam erat praecipuum tolleret. Meminit Herodotus in Polyhymnia. Lacedaemonii et Athenienses missis in Siciliam legatis, petebant a Gelone Syracusano et societatem et suppetias, adversus Xerxem bellum inferentem Graeciae. Nec recusavit Gelo, modo se imperatorem vel maritimarum rerum vel terrestrium copiarum constituerent: quam conditionem cum repudiarent legati, iussit eos ilico discedere, ac renuntiare Graecis: o(/ti e)k tou= eniautou= to\ e)/ar au)th=| e)ch/rhtai. Ver ipsis ex anno sublatum esse, videlicet illud subindicans, suum exercitum praecipuum esse Graeciae florem ac robur, qui si deesset, defuturum illi quod esset praecipuum. Ver enim anni praecipua pars est. Meminit Aristoteles libro Rhetor. tertio inter metaphorarum genera. Rursus Rhetoricorum libro primo ostendit hoc dictum esse Periclis in epitaphio qui dixerit: thn\ neo/thta e)k th=s2 po/lews2 a)nh|rh=sqai w(/sper to e)/ar e)k tou= eniautou= e)caireqei/h|, id est, Iuventutem e Repub. sublatam esse perinde, ac si ver ex anno tolleretur. Potest deflecti longius, ut dicantur ver eximere anno, qui linguarum ac bonarum literarum peritiam sustollant e scholis.
Plutarchus in vita Catonis Uticensis, narrat tantam Catonis apud populum fuisse fidem, et auctoritatem, ut de rebus incredibilibus proverbio diceretur: *tou=to me\n ou)de\ ka/twnos2 le/gontos2 piqano/n e)stin, id est, Istuc incredibile est, etiam si dicat Cato. Et orator quidam cum hyperbolicos diceret uni resti non esse credendum, adiecit ne Catoni quidem. M. Tullius epistola ad Atticum libro secundo. Quid Cato ille noster, qui mihi unus est pro centum milibus. Similis erat auctoritas Aristidis apud Athenienses ac Xenocratis, cui populus remisit iusiurandum, cum alioqui nullus illic testis admitteretur absque iureiurando. Huic adfine est: Nec iurato istuc crediturus sim.
HVIC similimum est pervetus adagium libro Epistolarum ad Atticum quinto, epistola undecima: Si verum est, inquit, illud o(poi=a h( de/spoina, toi=ai kai\ qerapaini/des2, id est, Qualis hera, talese et ancillae. Quamquam nec hoc multum abest a senario:
*de/spoin) o(poi=a toi/ai kai\ qerapaini/des2.
Plato libro de Republica quarto: h)\ ouk a)ei\ to\ o(/moion o)\n o(/moion parakalei=, id est, Aut non semper quod est simile, simile accersit.
Inest vis somnifica mandragorae, adeo ut enecet etiam largiore potu, si Plinio credimus, historiarum libro 20. capite 11. Dioscorides indicat radicem vino decoqui ad tertiam partem, ex eo colato sumi cyathum adversus insomnium. Datur et secandis. adversus intolerabilem cruciatum. Quin et sedi immissa herba glandis vice, somnum facit. Hanc Pythagoras a)nqrwpomorfon appellavit, quod
radix imitetur hominis formam. Unde Columel. in carmine semihominem dicit:
Quamvis semihominis vesano gramine feta
Mandragorae pariat flores.
Eandem circeam appellant, quod radix illius amatoriis veneficiis credatur utilis. Unde qui cessant in officio dormitantque, multam mandragoram bibisse dicuntur. Sic usus est Iulianus in epistola quadam ad Callixenem: *ou) fanei=tai pollhn\ pa/nu mandragw/ran e)kpepwkw/s2, id est, An non videtur multam hausisse mandragoram? Usurpat et Dem osthenes in Philippica 4. a)lla\ mandragw/ran pepwko/s1on, h)/ ti fa/rmakon a)/llo toiou=ton e)oi/kamen a)nqrw/pois2, id est, Similes videmur his qui mandragoram biberunt, aut aliud simile pharmacum. Itidem qui dormiunt in negotio, sub mandragora dormire dicutur. Lucianus in Timone: o(/pouge kata/per u(po\ mandragw/rou kaqeu/deis2, id est, Quandoquidem veluti sub mandragora dormis. Hoc non dissimile est illi, quod alibi retulimus: Bibe elleborum.
QUBMADMODUM de vehementer ignoto dicimus, ne natum quidem novi, sic dicimus, ne pictum quidem vidit. Multas enim urbes et res, atque etiam homines numquam nobis conspectas, ex pictura utcumque novimus. Marcus Tullisu libro De finibus bonorum ultimo. Dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt, qui numquam philosphum pictum, ut dicitur, viderunt. Plautus in Asinaria: Nam neque unquam fictum, aut pictum, neque scriptum in poematis, ubi lena bene agat. Venustius etiam fiet, si longius transferatur. Rhetoricam ne pictam quidem vidit. Virtutem ne pictam quidem. Nam piguntur haec quoque.
*en gwni/a|, id est, In angulo fieri dicitur, quod fit in occulto, reperitur esse apud Platonem in Gorgia: *to\n loipo\n bi/on biw=nai, meta\ meiraki/wn en gwni/a| triw=n h)\ tetta/rwn yuquri/zont\a, id est, Reliquum vitae dgere cum adolescentulis tribus aut quatuor in angulo susurrantem. Item Lucianus in contione Deorum: mhke/ti tonqoru/zete w)=qeoi\, mhde\ kata\ gwni/as2 s1ustrefomenoi, pro\s2 ou)=s2 a)llh/lois2 koinologei=sqe, id est, Ne posthac susurros miscere ô Dii, nec ad angulos conversi, aliis alii ad aurem conspirate. Marcus Tullius lib. De oratore primo: Quibus ego de his rebus omnibs in angulis consumendi otii causa, ut disserant, etc.
CALIDUM facinus, qermo\n e)/rgon, pro audaci dici, monuimus alias. Simili figura dici solere calidum mendacium pro audaci et imprudenti, docet Plautus in Mustellaria:
Calidum herde audivi esse optimum mendacium.
Aut non est mentiendum, aut est fortiter mentiendum: alioqui mox deprehenditur qui verecunde mentitur. Quemadmodum Aeschinus Terentianus: Non istas, quod sciam.
Ad a)duna/twn genus pertinet et hoc, quod habet Plautus in Persa: Muti prius loquentur quam ego:
Ne hoc, inquit, cuiquam homini dicerem, edsctum est mihi
Magnopere, nec cuiquam homini crederem.
Omnes muti ut prius loquerentur hoc, quam ego
In transennam inducit, qui dolo fallit. Plautus in Persa:
Hunc ergo hodie hominem intransennam doctis ducam dolis.
Itaque huic insidiae paratae sunt, prope aggrediar virum.
Ab aucupibus sumptum est, qui intra cancellos escam spargunt insidiantes aviculis. Unde et hodie qui dolo captus est, intra transennam esse dicitur. Huic simillimum: In foveam, et in laqueum inducere, quorum alibi meminimus.
Ab transenna cibum petere dicicitur, qui periculo proximus est. Plautus in Bacchidibus:
Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit.
In senem dicitur legentem epistolam, per quam erat fallendus. Ab eadem metaphora sumptum, cuius modo meminimus.
M. Tull. lib. Epist. ad Brutum, Ad reliquos hic quoque labor mihi adcessit, ut omnes machinas adhibeam ad tenendum adolescentem, item Plato de legib. li. 7. *ou)koun= fame\n a(/pas1an mhxanhte/on mhxanhn\, id est. Itaque dicimus omnem adhibendam machinam. Rutsum in eodem: pa=s1an mhxanhn\ pros1fe/rwn, id est, Omnem machinam admovens. Sumptum est ab his, qui summa vi oppugnant arcem aut oppidum, nullum machinae genus non admoventes, nihilque relinquunt intentatum.
Lucianus in libello de mercede servientibus, *nun= de\ to\ tou= lo/gou, lew\n kro/kui| deqei\s2 a)/nw kai\ ka/tw peris1u/romai, id est, Nunc autem quod dici solet, Leo filo vinctus, sursum ac deorsum citcumferor: cum quis exiguo commodo captus, apud aulicos ostentatur passim, quod princeps tantum alat virum.
Tristes ac supra modum tetrici sinapi victitate dicuntur, quod hodieque vulgo tritum est. Plautus in Truculento:
Si aecastor hic homo sinapi victitet,
Non censeam tam tristem esse posse.
Aristophanes in Equitibus consimili figura dixit, Tueri sinapi,
*ka)/bleye na/pu, kai\ ta\ me/twp) a)ne/spas1e.
id est,
Torvum tuens, ut qui sinapi victitant,
Frontem severam contrahebat.
Interpres Aristophanis admonet napy semen esse, unde fiat sinapi. Huius vis est ciere lacrimas, eoque Ennius apud Macrobium triste vocat.
Nec triste quaeritat sinapineque maestum cepe.
De cepis alias nobis est dicutm.
Plutarchus in libello, cui titulum fecit, An sit seni administranda Res pub. *to/con me\n, inquit, w(/s2 fas1in, e)piteino/menon rh(/gnutai, yuxh\ de\ a)nieme/nh, id est, Arcus, quemadmodum aiunt, cum intenditur, rumpi solet, contra animus cum remittitur. Refertur
autem in epitaphio Theophrasti, qui tantisper viguit dum esset in labore, simulatque remisit studium, interiit.
*ou)k a)/ra tou=to ma/taion e)/pos2 mero/pwn tin) e)le/xqh
*rh/gnusqai s1ofi/hs2 to/con a)nie/menon.
*dh\ ga\r kai\ qeo/frastos2 e(/ws2 e)po/nei men, a)/phros2
*hnde/mas2, ei)=t) a)neqei\s2, ka//tqane paromelh\s2.
id est,
Frangi ni studii tensum laxanueris arcum
Veridici sane verba fuere viri.
Namque opere assiduo valuit Theophrastus, et idem
Laxato studio, mebra solutus obit.
Quod vehementer esset obscurum, et intellectu perdifficile, id negabant vel ab Apolline posse intelligi. Athenaeus lib. Dipnosophistarum 3. *ti/ de\ h( e)pistolh\ dhloi=, nomi/zw e)gw\ mhde\ to\n pu/qion diagnw=nai, id est, Quid autem sibi velit epistola, arbitror equidem, nec ipsum Apollinem intelligere. Adducit inibi senariu ex Antiphane.
*tauti/ d) o(/t) e)stin ou)d) a)\n a)po/llwn ma/qoi.
id est,
Nec Apollo, quid sibi haec velint, intelligat.
Cum res non succedit, ut volumus, ad alia praesidia confugiendum est, aut cum fortuna est adversa, tum magis adlaborandum. Refert adagium Hermolaus in epistola quadam Graeca, quae Politianicis admixta est: kai\ tou= pneu/matos2 a(martw/n fas1in e)pi\ ta\s2 kw/pas2 xw/rei, id est, Et destitutus ventis, ad remos, quod aiunt, te confer.
ARISTOPHANES in Pluto:
*ontes2 oi)/koi men le/ontes2, en ma/xh| d) a)lw/pekes2.
id est,
Cum leones sint domi, iidem in Marte sunt vulpeculae.
AIistophanis interpres ostendit proverbium iactatum in Lacones, qui in Asia infeliciter rem gesserant.
*oi)/koi le/ontes2, e)n e)fe/s1w| d) a)lw/pekeu.
id est,
Domi leones, in Epheso vulpeculae.
Ad hoc nimirum allusit Comicus. Plutarchus in comparatione Syllae et lysandri, refert hanc sententiam tamquam vuglo iactatam in principes. sic enim de Lysandrifrugalitate praedicat.
*all) ei)de/tis2 a)/llos e)kpefeugw\s2 touti\ to\ peri/akton,
*oi)/ toi le/ontes2, e)n u(pai/qrw| d) a)lw/pekes2.
id est,
Immo si quis alius effugerat illud.
quod vulgo cirumfertur,
Domt leones, sed foris vulpeculae.
Olim fortasse sic emergebant potentes, post et domi et foris leones esse coeperunt, aut si quod animal leone violentius. Conveniet in eos qui praepostere se gerunt, ibi feroces, ubi nihil erat opus, ibi fugaces, ubi res poscebat virum, aut qui in suos saevi, non itidem audent adversus inimicos, quod Ciceroni obicit Salustius, videlicet, quod contumeliosus in amicos, supplex inimicis. Aut in illos, qui simulata mansuetudine perveniunt ad tyrannidem.
SEntentiam proverbialem refert Iunius Columella. lib. de re rust. 12. cap. 2. praeparatis igitur receptaculis, oportebit suo quidque loco generatim, atque etiam speciatim nonnulla disponere, quo facilius, cum quid postulabit usus, recipere possit. Nam vetus proverbium est,
paupertatem certissimam esse, cum alicuius indigeas, uti eo non posse, quia ignoretur vib proiectum iaceat, quod desideratur. Hactenus Columellae verba retulimus. Sentit autem, ni fallimur, si quis habeat domi, quod cum utendum est, inveniri non porest, eum magis egere eo, quod habet, quam si non haberet. Etenim, qui non habet, rogat alicunde commodato: qui habet, ubi ventum est ad articulum, quo sit utendum, nec suum habet, quod ubi sit, nescit, nec alienum habet, quo possit uti.
STrabo libro Geographiae suae 14. refert huius modi proverbium, e)/mpore kata/pleus1on, e)celou=, pa/nta pe/pratai, id est, Mercator adnaviga, expone, omnia divendita sunt. Ait natum a Cilicibus olim piraticam exercentibus, quorum praecipuus quaestus erat ex mancipiis, quae propter oportunitatem loci facile capiebantur, et celerrime distrahebantur, quod Delus quae non procul aberat, emporium praestaret, et amplum et pecuniosum, ut illic eodem die praesente pecunia, multa mancipiorum milia distrahi possent et avehi. In causa erat illud quoque, quod Romani ex Carthagine Corinthoque subversis vehementer locupletati fuerant, eoque pluribus mancipiis uti coeperunt. Si quid habet proverbium, praeter rei gestae memoriam, poterimus uti, quoties significabimus rei cuiuspiam esse tantam aviditatem, ut nulla copia sufficiat, praesertim si quid mali sit, quod expetitur.
M. Tullius in Philippica 13. docet proverbio fuisse iactatum in C. Plancum, eum perire non posse, nisi crura ei fracta fuissent. Is incenderat curiam, ob quod facinus cum esset eiectus in exilium, tamen post aimatus ausus est redire in urbem. Adagium autem ductum est ab his, qui ob scelera subiguntur in crucem, tantaque est malitiae vivacitas, ut nec illic mori possint, nisi fractis crurib. mors acceleretur. Iocatur autem Cicero Planco fuisse fracta crura, cum legibus esset adempta potestas redeundi in civitatem. Et tamen vixit ac rediit. Adscribemus M. Tullii verba. Sequuntur alii tribunitii, G. Plancus in primis, qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset, quo scelere damnatus, in eam urbem rediit armis, a qua excesserat legibus: sed hoc ei commune cum plurimis dissimilimis. Illud tamen verum, quod Planco pro verbii loco dici solet, perire cum non posse, nisi crura ei fracta essent, Fracta sunt, et vivit. Hoc tamen, ut alia multa, aquilae fertur acceptum. Hactenus Tullii verba recensuimus. In quorum postremis iocus est in aquilam, quo significatur armata manus. Nam vexilla Romanorum praecipua habebant aquilam. Meminit etin oratione pro Roscio Amerino: Sin autem sic agetis, ut arguatis aliquem patrem occidisse, neque dicere possitis, aut quare, aut quomodo, ac tantummodo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet: sed si ego hos bene novi, literam illam cui vos usque eo inimici estis, ut etiam eas omnes oderitis, ita vehementer ad caput adigent, ut postea alium neminem nisi fortunas vestras accusare possitis. Quidam putant hic significari. q. de quo dictum est in proverbio q. praefigere: sed magis
videtur sentire de t. quod crucis habet imaginem, et in crucem suffixis solent frangi crura. Et hac quidem litera rei absolvebantur, sed interim actor referebat notam calumniae et impudentiae, qui crimen atrox obiecerit, quod nullis argumentis probare valebat.
OLim qui fuissent in re quapiam parum honesta deprehensi, vulgari probro Cuculi dicebantur. Id ortum a vinitoribus, qui serius coepissent putare vineam, nec hoc munus absolvissent, priusquam audiretur ea avis, velut cessationem exprobrans agricolis. Huius vocem imitantes viatores deridebant vinitores. ita Plinius lib. 18. cap. 26. In hoc temporis intervallo 15. diebus primis agricolae rapienda sunt ea, quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporarii, quem cuculum vocant. Dedecus enim habetur opprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi, ut ob id petulantiae sales etiam cum primo vere ludantur. Auspicio tamen detestabiles videntur. Adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis. Porro quos Plinius petulantiae sales appellat, apud quasdam nationes et hodie licet agnoscere. Vernis enim mensibus, cum auditur coccyx, si tamen hic est cuculus, id quod sentit Gaza, coniugati mutuis falibus inter se ludunt, dicentes, tibi canit haec avis, significantes, uxorem parum vigilanter custoditam. Quin et Plautus in Asinaria, sic facit uxorem conviciantem marito in amica deprehenso. At etiam cubat cuculus, surge amator,i domum. Ac mox: Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit. Horatius sermonum lib. 1. sat. 7.
Tum praenestinus salso multumque fluenti
Expressa arbusto regerit convitia, durus
Vindemiator et invictus, cui saepe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.
Haec nimirum congruunt cum his, quae scribit Plinius, probro solere obici vindemiatoribus, si cuculus eos, deprehendisset putantes vineam. Eum Horatii locum sic explicat Porphyrio. Nam solent levia rustici circa viam arbusta vindemiantes a viatoribus cuculi appellari, cum illi provocati tantam verborum amaritudinem in eos effundant, ut viatores illis cedant, contenti cos cuculos iterum atque iterum appellare. Acron haec affert, Hoc autem ipsa re novimus, quod viatores saepe vindemiatores conviciis agant cum transierint, et illi respondent ita, ut cuculum eum appellent, quasi pigrum, et recitant hoc custodibus, eo quod semper assideant. In his Porphyrionis et Acronis verbis, videmus mendas aliquot subesse. Cum his conventi illud Plautinum. Etiam cubat cuculus, quod gravatim surgeret assessor puellae. Quin arbitramur in convitio cuculi, allusum ad vocem cubandi. Unde pro levia in verbis Porphyrionis fortasse legendum lenti. Iam quod quidam ex cuculo faciunt cucullum, ex avi vestem, nihil est necesse, cum haec vox penultimam habeat productam, apud Plautum in carmine trochaico:
At etiam cubat cuculus, surge amator, in domum.
Aomox:
Cano capite te cuculum uxor exlustris trahit.
Trochaicus est. In Pseudolo pro generali convicio videtur usurpasse. Quid fles cucule, vives. Nisi forte lacrimantem ac singultientem amatorem cuculum appellat, quasi kokku/zonta. similiter in Mercatoe, Isthaec filio non credam, qui obsequitur patri, huic non ut mero cuculo. Itidem in Persa, Tua quidem cucule causa non hercel si os praeciderim tibi, metuam morticine.
PRoverbii speciem habet, quod refert Plinius lib. 18. cap. 19. Arator nisi incurvus, praevaricatur. Praecipit ut arator arvum primum rectis sulcis proscindat, mox et obliquis subigat, id fieri vix potest, nisi toto corpore incumbat labori, unde et Virgilio dictus est curvus arator. Ceterum praevaricari est a recto sulco divertere. Unde et in causis praevaricari dicuntur, qui causam diversam adiuvant. Videlicet hoc est, quod ait Plinius, Inde translatum hoc crimen in forum. Ibi itaque caveatur, ubi inventum est. Transferri potest ad quemuis, ut leno nisi periurus est, praevaricatur. Miles nisi impius est, praevaricatur. Conveniet in negotium, quod absque magnis sudoribus peragi non potest.
QUI rem accuratius expendit quam oportet, digitis metiri dicitur, veluti si quis cum amico rationem ineat, uter in alterum plus contulisset officiorum M. Tullius in paradoxo 3. Poetam non audio in nugis, in vitae societate audiam civem digitis peccata dimetientem sua: Si sunt visa breviora, leviora qui possunt videri, cum quidquid peccetur, perturbatione peccetur rationis atque ordinis. Allusit huc Cicero, quod poetae carminis pedes digitis metiri soleant, unde et Horatius:
Legitimumque sonum digitis callenus et aure.
Non optimus autem poeta videtur, qui non statim aurium iudicio deprehendit carminis vitium.
PLinius lib. 21. cap. 7. indicat proverbium, quod tamen non refert. Siquidem inter laudes salis et hoc refert. Varro etiam pulmentarii vice usos veteres auctor est, esitasse enim salem cum pane, et caseo, ut proverbio apparet. Conicere licet tale fuisse dictum, nihil convivio deerat, habuimus salem, panem et caseum. Aut ne sis sollicitus, quo me apparatu accipias, praeter salem, panem et caseum nihil requiram. De Xenocratis caseo dictum alibi.
VArro de re rust. lib. 1. cap. 2. dictum hoc veluti legem agricolariam adfert: Colonus in agro surculario ne capras compascat. Deflecti potest ad eos, qui noxiarum rerum aut hominum admixtu corrumpunt teneram aetatem, veluti si quis sacris virginibus adiungat iuvenes lascivos, aut adolescentib. addat lascivas puellas. Aut si quis studiis admisceat voluptates studiis inimicas. Nam capra plantis omnibus non vulnere tantum, sed et veneno dentium pestifera est, praesertim oleae et viti, unde et Baccho immolatur vindictae gratia, Minervae nihil caprini generis, quod vitis ille repertor dicitur: huic sacra est olea.
Columella lib. 1. cap. 3. testatur apud Afros huiusmodi proverbium fuisse celebre, oportet agrum imbecilliorem esse quam agricolam. Hoc aenigma sic explicuit Vitgilius, specie non minus proverbiali:
- Laudato ingentia rura,
- Exiguum colito.
Sed praestat ipsa Columellae verba adscribere. Adhibendum modum mensuramque rebus, idque ut non solum aliud acturis, sed et agrum paraturis dictum intelligatur, ne maiorem quam calculorum ratio patitur emere velit. Nam huc pertinet nostri poetae sententia:
- Laudato ingentiarura,
Exiguum colito.
Quod vir eruditissimus traditum vetus praeceptum numeris signavit. Quippe acutissimam gentem Poenos dixisse convenit, Imbecilliorem agrum quam agricolam esse debere, quoniam cum sit colluctandum cum eo, si fundus praevaleat, allidi dominum. Nec dubium quin minus reddat laxus ager non recte cultus, quam angustus eximie. Conveniet in eos, qui student imperio proferendo, cum hoc ipsum quod habent non possint administrare, aut qui suscipiunt munus, cui gerendo sunt impares. Congruet cum eo, quod alibi retulimus, Spartam nactus es, hanc orna.
NON est animus converrere in hoc opus, quidquid aliquam prover bii speciem habet. Pauca, quae se casu obtulerunt visum est non praeterire, praesertim si commodius et argutius dicta videbantur. Quod genus est illud apud Senecam epistolarum libro 3. epistola 22. Ab ipsa messe discedam? Agit enim de his, qui vel commodis, vel spe commodorum detinentur, quo minus semet explicent a negotiis, quasi deserturi agrum, cum instat messis. Quam multi sunt in principum aulis, quos taedet eius vitae, discrucianturque libertatis desiderio, verum istis ad libertatem aspirantibus relcamat cupiditas: Tam magnas spes relinquam? Ab ipsa messe discedam?
NEC minus commode dictum est in eadem epistola: Nemo cum sarcinis enatat, id est, nemo sese recipit in libertatem, nisi contemptis praemiis seruitutis. Non enim potest evadere occupationes, qui curarum auctoramentum non potest negligere. Congruit cum eo, quod alibi retulimus ex Martiale: Totis pilea sarcinis redemi: rursum cum apologo, quem adducit Horatius de vulpe pasta in camera frumentaria.
PLutarchus in vita Pauli Aemylii tradit Antigonum regem, Demetrii nepotem, eo quod benigne promitteret omnibus, nec praestaret promissa, populari ioco dictum fuisse Dosonem, quasi latine dicas Dabonem, quod ille quiduis petentibus respondere soleat dw/s1w, id est, Dabo. Tales sunt xrhstolo/goi, de quibus alibi nobis dictum est. Ouidius:
Promittas facito, quid enim promittere laedit?
Pollicitis dives quilibet esse potest.
Huiusmodi Dosonibus scatent aulae principum. Cras, mox redi.
Quorum auctoritas diligentiaque plurimum valet in conservanda salute cuiuspia, ii dicuntur humeris sustinere Marc. Tull. pro L. Flacco:
De summa Reip. taceo, quam nos universam hoc iudicio, vestris inquam humeris Iudices sustinetis. Ammianus Marcellinus lib. 16. Ubi bellorum inundantium molem humeris suis, quod dicitur vehens, scindebatur in multiplices curas. Huic affine est: Humeris referre. Cicero pro domo sua: Dicebas te tuis humeris me custodem urbis in urbem relaturum. Ab hac meraphora dicuntur Atlantes Rei pub. qui eam suis humeris sustinent, alioqui collapsuram.
QUI rem hominemve nihili laudibus magnificis attollunt, dicuntur arcem ex cloaca facere. M. Tull. pro Cn. Plancio: Nunc venio ad illud extremum quod dixisti, dum Plancii in me meritum verbis extollerem, me arcem ex cloaca facere, lapidem e sepulcro vencrari pro deo, neque enim insidiarum periculum ullum, neque mortis fuisse. Hactenus Cicero. In cuius verbis et illud proucrbii figuram habet: Lapis e sepulcro, de homine nullius potentiae.
ARchimedes Syracusanus geometra fuit celeberrimus, nusquam non intentus figuris geometricis, adeo ut pingens sit interfectus. Ex quo prouberbii specie dictum est illud, quia est apud M. Tullium in oratione pro A. Cluentio: Si ut tu dicis, gratiae conciliandae causa, quadraginta istorum accessio millium quid valet? Si, ut nos dicimus, ut quadragena milia nummum sedecim iudicibus darentur, non Archimedes potuit melius describere. Solent enim geometrae mathematicas figuras in pulvere depingere.
M. Varro libro de re rust. 1. cap. 2. subindicat vulgo dici solere, Portam itineri esse longissimam. cuius arbitramur eundem esse sensum, qui est illius: Dimidium facti qui coepit habet. Quin et hodie dicunt bonam itineris partem confectam ei, qui portam egressus sit: semper enim est quod iter apparantem remoretur, et si nihil sit negotii, remorantur amicorum affectus. apud nostrates autem non creditur profectio futura felix, nisi dies aliquot dati fuerint conviviis et compotationibus amicorum. Varronis verba subscribemus. Vultis igitur interea proverbium, quod est; Romanus sedendo vincit, usurpemus dum iste venit? et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse, ad subsellia sequentibus nobis praecedit.
*qew=n a)gora\, id est, Deorum concio, sive curia. Hesychius indicat dici solitum in eos, qui libere magnaque cum auctoritate loquuntur, perinde quasi dii loquantur hominibus. Addit Athenis esse locum huius cognominis. Conveniet in divites aut praepotentes, qui nonnumquam cum stultissime loquantur, tamen freti opibus ac potentia, pro oraculo volunt haberi quidquid dixerint. Cognatum est illi, quod alibi retulimus: Argenti fontes loquuntur.
HVIC non dissimile est, quia exstat apud eundem: kamarinw=s2 le/gein, i. Camarine loqui, pro eo, quod est, audacter, praecise, et severiter loqui. Unde natum, non satis liquet, nisi quod Iuvenalis Camarinos inter vetustae nobilitatis familias recenset:
- Ne tu, inquit, sis Creticus aut Camarinus.
Hesychius indicat miliutm zonas dici kama/ros2. Itaque fieri potest, ut ab horum ferocia proverbium duxerit originem. Idem docet columnas quasdam, in quibus erat depictus Asiae circuitus, dictas kama/rous2. Fortassis ab hac ostentatione dicti sunt kamarinw=s2 loqui, qui sese iactarent barbarico more. Rursum idem ostendit kamari/an dici cubile, in quo sunt plures camerae. In suo quisque cubiculo quae vule loquitur.
QUI linguam habent venalem, ea loquentes quae ventri conducutn, Comicorum salibus taxati sunt, dictique eo glwssoga/stores2, voce ridicula ex lingua et ventre composita. Quadrabit in malos advocatos, in assentatores. Auctor est Iulius Pollux libr. De rerum vocab. z. Athenaeus libr. 3. docet eius modi homines a poetis aliquot dictos knissoko/lakas2 et knissoloi/xous2, quod ob culinae nidorem adulentur, et nidorem liguriant: morbum dictum knissoloixi/an. Ita Iuvenalis:
Teputat ille suae captum nidore culinae.
M. Tull. in oratione pro Deiotaro rege refert hunc versiculum ut proverbio iactatum:
Pereant amici, dum una inimici intereant.
Dicit eandem sententiam Graeco quoque versiculo celebrari, quem nondum comperimus. Nisi forte is est cuius fragmentum ante retulimus: e)r)r(e/tw fi/los2 s1hn\ e)xqrw=|, id est, valeat amicus cum inimico. Ciceronis verba subscribemus. Itaque cum esset ei nuntiatum Domitium naufragio periisse, etiam te in castello circumsederi, de Domitio dixit versum Graecum eadem sententia, qua etiam nos habemus Latinum: Pereant amici, dum una inimici intereant. Quod ille si esset tibi inmicissimus, nuquam tamen dixisses, ipse enim mansuetus est, versus inanis. Congruet in illos, qui nec amicis parcunt nec inimicis, modo quod impense cupiunt assequantur. Versus autem non solum inanis est, verum etiam immanis, cum humanitatis sit et inimicos inultos sinere, ne laedas amicos. Neque dubitemus contendere a Cicerone immanis scriptum, quod scriba depravarit in inanis, cum mansuetus non respondeat inani, sed immane, nec in hoc versu quidquam sit inane, hoc est, gloriosum aut frivolum, sed feritas homine indigna. Quamquam carmen apud Ciceronem non satis constat suis numeris, constabit si legas:
Pereant amici, inimici dum intereant simul.
Talis est et ille, quem alibi retulimus,
Me mortuo terra incendio misceatur.
PAssis velis, plenisque velis agere dicuntur, qui toto impetu summoque conatu moliuntur aliquid. Ita M. Tull. pro domo sua ad Pont. Quid tandem si tu in illis Rei pub. tenebris caecisque nubibus et procellis senatum a gubernaculis deiecisses, populum e navi exturbasses, ipse Archipirata cum grege praedonum impurissimo plenis velis navigasses, si quae tum promulgasti, constituisti, promisisti, vendidisti, perferre potuisses, qui locus terrarum vacuus extraordinariis fascibus atque imperio Clodiano fuisset? Hactenus Cicero. Philostrat. in
Polemone? e)pei\ de\ h)/kous1en eu)fra/tou, tou= turi/ou, plhre/s1in i(sti/ois2 e)s2 thn\ e)kei/nou flos1ofi/an a)fh=ken, id est, Posteaquam audivit Euphratem Tyrium, plenis velis ad illius philosophiam se contulit. De similib. figuris alias a nobis non semel dictum est.
APparet olim fuisse proverbium inter agricolas iactatum, Pecuniam sine peculio fragilem esse. Refertur Pandect. li. 32. tit. de legat. et fideicom. capite, Si chorus. His verbis, quae mobilia mea erunt, do, lego, nummos ibi repositos, ut mutui darentur, non esse legatos Proculus ait. At eos quos praesidii causa sepositos habet, ut quibusdam bellis civilibus factitassent, eos legato contineri. et saepe audisse rusticos senes ita dicentes: Pecuniam sine peculio fragilem esse: pecuniam appellantes, quod praesidii causa reponeretur. Retulimus alibi proverbium, quod admonet ne totam substantiam uni credamus navi, ne nihil supersit unde damnum sarciatur, si navis interierit. ita solent senes summam aliquam seponere, ne nihil superesset, si res incendio, bello aut furto periret. Si libebit adabgium alio deflectere, poterit accommodari ad eum qui non omnia consilia sua communicat amicis. Aut qui felicitatis summam non ponit in rebus extrariis, sed in animi bonis, ut illis casu perditis habeat quo confugiat, nec despondeat animum. Quod enim proprie nostrum est, peculium dicitur. Ea vero demum proprie nostra sunt, quae fortuna non potest eripere.
IMpar certamen expressit hac figura Theocritus in Thalysiis:
*ba/traxes2 de\ pot) a)kri/das2 w(/s2 tis2 e)ri/s1dw.
id est,
Sic certo Veluti si certet rana locustis.
Addit Scholiastes Graecis ranam dici ba/traxon quasi boa/traxon ob vocis asperitatem.
*mous1w=n o)/rniqes2, id est, In eadem Ecloga dicti sunt poetae, quia assidue modulentur sua carmina.
*kai\ mois1a=n o)/rniqes2 o(/s1oi poti\ xi=on a)oido\n
*anti/a kwkki/zontes2 e(tw/s1ia moxqi/zonti.
id est,
Quotquot aves musarum, audent certare poetae
Chio, Coccysando, opera conantur inani.
NON sine proverbii specie dictum videtur illud Theocriti in Pastorib. de rebus copiosis et affluentibus:
*wn moi\ pro\s2 kefalh=|, kai\ pa=r pos1i\ kw/ea kei=ntai.
id est,
Ad caput, adque pedes, quarum me Vellera cingunt.
Sermo est pastoris iactantis opes suas, quibus undique affluebat.
THEOCRITUS in Aita,
*ueu/dea r(ino\s2 u(/perqen a)raia=s2 ou)k a)nafus1w=|.
id est,
Non mihi nascentur nares mendacia supra.
Scholiastes addit apud Sicalos, qui supra nares haberent pustulas albas, quas illi vocant yudra/kia sive i)o/nqous2 aut o)nqi/ous2 pro mendacibus haberi solitos vulgo. Quia et hodie
vulgo dicunt: Nasus tuus arguit mihi te mentiri. Idem iocus est vulgi de miraculis unguium, quin et ipsas narium pustulas Graeci yeu/s1mata vocant: ut indicat idem Scholiastes. Amans hoc aenigmate significat se nihil mentiturum de amica. Iones yu/drakas2 appellant pustulas. Hinc diminutivum yudra/kia, e)canqh/mata, quod in summa cute efflorescant. Res ipsa plane superstitiosa est.
PRoverbiali schemate dictum est quod adfertur ex Paulo libro Pand. 46. tit. de solu. et liber. cap. Quod dicimus, inquit, in eo herede, qui fideiussori testatus id quod ante aditam hereditatem ab eo solutum est debere statim solvere, cum aliquo scilicet temperamento temporis intelligendum est, nec enim cum sacco adire debet. Haec ibi. Non dubium est, quin hic sermo fuerit vulgo iactatus de quovis qui postulat, ut statim exhibeatur quod petit. Alioqui non ad omnia recipienda sacco est opus, velut ad oleum aut vinum; Graecis qu/laki/zein dicitur, qui cum pera sequens postulat aliquid, qui mos est mendicorum: unde proverbium, mendicorum peras semper esse inanes. qu/lakos2 autem vas est farinarium. Hesychius indicat eam vocem fuisse peculiarem Tarentinis.
LIbro Pandectarum 46. tit. de solutionibus scribitur hunc in modum. Pecuniam mihi debes aut aliam rem. Si in conspectu meo ponere te iubeam, efficitur, ut et tu statim libereris, et mea esse incipiat. Nam tunc quod a nullo corporaliter eius rei possessio detinetur, acquisita mihi et quodammodo manu longa tradita existimanda est Simili figura dictum est brevi manu dare, lib. Pandect. 23. tit. de iure dotium, capite. Licet soleat. Quoties autem extraneus accepto fert debitori dotis constituendae causa, siquidem nuptiae insecutae non fuerint, liberatio non sequetur, nisi forte sic accepto tulit, ut velit mulieri in totum donatum. Tunc enim credendum est brevi manu acceptum a muliere, et marito datum. Quae si deflectas, plus habebunt veneris: veluti qui promissis agit, ace spem tantum ostendit, longa manu dat, quod animo contueri possis, non statim tollere. Contra, qui praesens ac statim exhibet quod promittit, brevi manu dat. Pueri assem ostendunt elephanto, nec audent porrigere. De longis regum manibus alibi dictum est.
QUI vehementi, et impotenti desiderio trahuntur ad aliquid, Iynge trahi dicuntur. Ita Pindarus in Nemeis hymno 4. i)/uggi e(/lkomai h)=tor, id est. Iynge trahor anmo. Interpres addit huiusmodi fabulam, Iyngem aiunt fuisse filiam Echus, alii Pithus, quae cum amatoriis venenis incitasset Iovem in amorem Ius, a Iunone irata versa est in avem, qua mulieres uti consueverunt in amatoriis veneficiis, quemadmodum indicat Theocritus in Pharmaceutria:
*ugc e(/lke tu\ thn/on e)mo\n poti\ dw=ma to\n a)/ndra.
id est,
Per te Iynx meus ille domum vir quaeso trahatur.
Quidam Iyngem vertunt motacillam, quod caudam assidue moveat.
HEMISTICHIUM Homericum:
*qeoi\ de/ te pa/nta dun/antai.
id est,
At caelestes omnia possunt.
Quadrabit in eos, quibus promptum est facere quidquid animo collibitum fuerit, sive iure, sive iniuria. Pindarus in Pythiis hymno 3. qeo\s2 a(/pan e)pelpi/des1i te/kmar a)nu/etai, id est, Deus autem pro sua libidine omnem exitum perficit.
PRobus Aemilius in vita Thrasybuli, testatur hoc velut aenigma vulgo sactatum, timidi matrem non flere, quod in bello qui contemnunt hostem, nihilque metuendum ducunt, quoniam sibi parum cavent, fere pereunt, et matribus luctum afferunt cum orbitate. Contra qui nihil non metuit, neque quidquam omnino contemnit, in tutioribus utens consiliis, raro venit in periculum. Thrasybulus enim cum indixisset bellum triginta tyrannis, qui Athenas oppresserant, et castellum Atticae Philen occupasset, non plures secum habuit quam triginta commilitones. Hoc, inquit, initium fuit salutis Atticorum, hoc robur libertatis clarissimae civitatis. Neque vero hic non contemputs est primo a tyrannis, neque eius sollicitudo, quae quidem res et illis contemnentibus perniciei, et huic despecto saluti fuit. Hoc enim illos ad persequendum segnes, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. Quo magis praeceptum illud omnium in ammis esse debet, nihil in bello oportere contemni, nec sine causa dici, Timidi matrem flere non solere. Quamquam satis constat hunc locum depravate legi, unde conicitur sic scriptum fuisse: Neque vero hic modo contemptus est primo a tyrannis, sed eius etiam solitudo. Itaque modo depravatumest in non, et solitudo in sollicitudinem, et depravatio deinde trahit depravationem, ut ansa anfam. Sentit. n. Probus ipsum Thrasybulum, ut hominem mediocriter nobilem, ac divitem despectur fuisse tyrannis. Deinde hoc magis fuisse contemptui, quod tam paucos haberet suae factionis homines. Retulimus alibi de fortitudine, quae e rumpit in nervum.
THemistocles, ut in ipsius vita refort Plutarchus, Eretrieo cuidam exprobrans ignaviam dixit: h)= ga\r e)/fh kai\ u(mi=n peri\ pole/mou ti/s2 e)sti lo/gos2, oi( kaqa/per ai( teuqi/des2 ma/xairan men e)/xete, kardi/an de\ ouk e)/xete, id est, Sane inquit, et vobis aliquid de bello dicendum est, qui Teutidum in morem gladium quidem habetis, cor autem non habetis. Quidam Teuthidas putant esse, quas nos vocamus sepias. Sepia autem de genere mollium est, et ar bitramur huic generi cor non inesse.
PLutarchus in vita Periclis citat hunc versiculum ex Aristophane Comico:
*sami+/wn o( dh=mo/s2 e)stin w(s2 pollugra/mmatos2.
id est,
Populus Samiorum Valde literatus est.
Arbitramur hoc inde dictum, quod cum Samii captivis Atheniensium inussissent noctuam, Atheniensis vicissim Samiorum captivis inurebant Samaenam, quam in collectaneis opinamur dictam s1a/mhn. Id erat navis genus
lato ventre, a prora veluti suilli rostri speciem praeferens, unde et hic versus iactatus est:
*nau=s2 de/ tis2 w)kupo/ros2 s1ami+/a u(o\s2 ei)=dos2 e)/xous1a,
id est:
Navis erat Velox Samia, specieque suilla.
Dicta est Samaena, quod a Samiis reperta sit. Conveniet igitur in cicatricosos, et stigmatum plenos. Hesychius et Suidas addunt apud poetam dictum in Babylonios e pistrino prodeuntes, stigmatibus notatos. Verum Aristoteles etiam huius dicti monstrat originem. Cum Samiorum gens esset afflicta a tyrannis, ob inopiam administrantium rem publicam, coacti sunt aliquot e seruis admittere in consortium administrandi magistratus. Sic Aristoteles. Servile est autem ac noxium, stigmatis notari. Apud Plautum in Cassina: Si hic literatus me sinat. Literatum appellans notis inustis insignem. Plinius lib. 18. cap. 3. inscriptos appellat. At nunc eadem illa, vincti pedes, damnatae manus, inscripti vultus, exeercent. De Attagena diximus alias. Nec desunt qui causam diversam afferant, quod apud Samios inventae sunt vigintiquatuor literae e Callistrato. Sic Andron in tripode. Idem Ionum liteias tradidit Atheniensibus. Probabile est igitur a repertis traditisque literis, iocum fuisse versum ad stigmata. Nam Samii simul et accipiebant, et tradebant infames notas. Nicanor Alexandrinus grammaticus populari ioco dictus est stigmaticus, quod de scripturae distinctiunculis, quas Graeci stigma/s2 appellant, curiose scripserit.
*samiako\s2 tro/pos, id est, Samii mores. Quidam referunt ad calumniandi vitium, quod, ut dictum est, Samii notas et inurerent aliis, et paterentur ab aliis. Alii malunt referre ad novam navigii speciem, quam apud eos reperit Polycrates tyrannus. Itaque quadrabit in eos, qui suos quosdam habent mores a ceterorum moribus dissidentes.
Calliae barbarus quispiam clam indicavit magnam auri vim in puteum quendam coniectam. Is et occidit indicem, ne proderer, et aurum sustulit. Ubi res innotuit, in comoediarum iocum versa est, ut qui malis artib. subito ditescerent, lakko/ploutoi dicerentur. Refert Plutarchus in vita Aristidis. Attigit et Hesychius.
Abydenorum mores in proverbium abierunt. Nam Abydeni dicti sunt Sycophantae, seu molles et effeminati. Meminit adagii Pausanias et Suidas, quorum hic ???endit etiam res nihili, nugasque meras Abydum dici, quemadmodum de Tricis et Apinis alibi retulimus: opinamur quod id temporis frigeret Abydus ob vetustatem. Unde Sinopen meretricem Abydum vulgo dictam indicat Athenaeus lib. 13. vod iam anus a nemine adiretur. Hesychius indicat quempiam apud poetam quendam a)budoko/man dictum, quod de sycophantia sese venditabat. Suidas, ni fallimur, alicubi citat ex Aristophane. Zenodotus sic effert proverbium a)/budos2 po/lis2, id est, Abydus civitas. Stephanus indicat proverbium dictum ab Abydenis Milesiis. Nam hinc profecta est Abydus Hellespontica. Verum haec propius attinent ad proverbium quod ante retulimus: Ne temere Abydum.
SICUT fures multis artibus inftructi sunt, ita studium illorum variis nominibus appellabatur: velut involare et manticulari, pro eodem Laberius citante Nonio Marcello dixit, Manuari. nec dubium quin ea vox ioco populari fuerit iactata, quemadmodum et hodie, quoniam furandi verbum nimis odiosum est, mitiore verbo dicunt, digitavit, si quid furto sublatum volunt intelligi, simul ut effugiant actionem iniuriarum. Quid ais? Appellas me furem? Nequaquam, sed manuatorem. Huiusmodi voces obsoletae non carent gratia, si in loco adhibeantur, nec sine proepiplh/cei, ut prisci loquebantur, aut ut vetere verbo utamur.
*me/xri th=s2 xorwni/dos2, id est, Usque ad coronidem, cum extremum finem rei cuiuspiam significamus. A navibus translatum putant literatores, quibus aliquid rostri speciem gerens solet addi. Nam Corone Graecis cornicem sonat, coronis corniculam. Apud Homerum usurpatur korw/nh pro anulo, aut si quid apponitur ostio. Idem velut ornamenti gratia perfectis omnibus additur. Unde Eustathius indicat laetum rerum finem xrus1hn= korw/nhn proverbio dici solere. Plutarchus in lib. de fortuna Alexandri refert Philoxenum a Dionysio coniectum in latomias, id erat nomen teterrimo carceri, quod tragoediam quam illi castigandam tradiderit, a)po\ th=s2 a)rxh=s2 me/xrith=s2 korwni/dos2 perie/grayen, videlicet cirumducta linea significans totam esse dispungendam. Idem adversus Stoicos: Et *ek paro/dou kai a)rxh=s2 a)/xri korwni/dos2, id est, ab ingressu et initio usque ad coronidem. Iucundius erit quoties transfertur ad animum, veluti si quis studiorum coronidem dicat, aut moneat, ut egregiis coeptis auream addat coronidem: aut vitae laudabiliter actae iubeat auream imponi coronidem, hoc est, mortem piam. Quamquam coronis dicitur interdum, quod accedit absoluto operi, ut Martialis, Multaque coronide longus, qualia sunt in conviviis, quae Graeci vocant e)pidorpi/s1mata, sive metado/rpia, quod cenis addantur: Latini, ni fallimur, bellaria vocant. Cuius vocis eadem fuerit gratia, si ad res animi transferatur, velut ad accessionem quaestioni prompositae additam, aut aliud simile. Postremo grammatici quoties persona actoris eodem metri genere finit quo coeperat, Coronidem vocant: eamque notant velut rostri figuram exprimentibus lineis. Attigeramus hoc proverbium, in eo, quod est: A capite usque ad calcem, sed tribus duntaxat verbis.
HAbet proverbii speciem, quod est apud Theocritum in Hodoeporis:
*ei)/ale/g) ei)/ti le/geis2, kai\ to\n ceno\n ei)s2 po/lin au)=qis2
*zw=nt) a)/fes2.
id est,
Dic age, si quid dicis, et hospes ut unde profectus,
Vivus eo redeat, permittito.
Sic et hodie dicimu siis, qui verbis minacibus et conviciis ferociunt: Eia sine hominem vivere. Verba sunt Laconis ad Comatam, qui de se arroganter in alterum contumeliose fuerat locutus. Tametsi locum varie interpretatur Scholiastes.
THeocriti scholiastes indicat hos senarios proverbio fuisse iactatos:
*ostis e)pi\ dei=pnon o)ye\ klhqei\s2 e)/rxetai,
*h xwlo/s2 e)stin; h)\ ou) di/dws1i s1umbola/s2.
id est,
Quisquis vocatus tardus ad cenam venit,
Aut claudus est, aut non dat ille symbolas.
Et Theocritus sic habet:
*h meta\ dai=ta klhto\s2 e)pei/geai.
id est,
An quoquam ad cenam properas conviva vocatus?
Et addit ???s, qui vocati sunt celerius ire, qui non vocati tardius. Etenim, qui vocatus se venturum promisit, incivile putat, si convivatori sit in mora. Qui non vocatus venit, vel pudore tardior est, vel quod exclusus spe alterius convivii. Ita qui symbolam dedit, properat ne mulctetur damno, si post tempus venerit. Qui non dedit, huius rei securus, ut lubet, ambulat.
INnumetabilem hominum rerumve vim prisci gargara dicebant, ficta voce, a strepitu quem facit hominum congregatorum multitudo, qut rerum effusarum copia. Aristomenes en bohqoi=s2 apud Suidam, et Aristophanis interpretem:
*endon ga\r h)mi=n ga/rgara.
id est,
Nobis enim intus gargara.
Citatur et Tragicus quispiam, Sophron opinamur, qui scripserit, xrhma/twn te ga/rgara, id est, Pecuniarum gargara. Unde et gargai/rw verbum, quod significat perstrep prae multitudine. Ut Cratinus:
*andrw=n a)ri/stwn pa=s1a gargai/rei po/lis2.
id est,
Urbs universa haec optimis strepit viris.
Rursum ex fabula cui titulus li/mnai citatur hic versiculus:
*andrw=n e)paktw=n pa\s1a ga/rgair) e(sti/a.
id est,
Viris adactus tota perstrepit domus.
Ceterum, quod est apud Homerum, ka/rkaire de\ gai=a po/dessi, id est, Pedibus quoque terra strepebat, mutata literula ka/rkaire dictum pro ga/rgaire. Denique cancros existimant dictos garga/rous2 ob pedum multitudinem. Macrobius libro Saturnalium quinto, docet Gargara montem esse, et eiusdem nominis oppidum monti subiectum in Mysia, ut apparet, quae frugum est feracissima, ut hinc factum sit, ut qui immensam rerum copiam signficare vellet, gargara nominaret. Exempla citat ex Alcaeo, Aristomene, quae scribarum inscitia desiderantur. Aristophanes en a)xarneu=s1i, risus causa duas voces coniunxit, immensam multitudinem significantes a(d) w)dunh/qhn yammos1ikos1ioga/rgara. Siquidem yammos1iko/s1ia dicunt Graeci, quae vel aequant harenarum numerum, ad eam formam qua dicunt triako/s1ia et e(cako/s1ia. Alexis apud Athenaeum libto sexto:
*ebo/a kalw=n to\n oi)ke/tan
*en) o)/nta kai\ mo/non, o)no/mas1in de\ xrw/menon
*uammakos1i/ois2.
id est,
Famulum intonahat evocans
Unum atque solum, ceterum vocabulis
Utens ad id innumeris.
Loquitur de paupere ostentatore diutiarum, qui cum non haberet nisi unum famulum tamen pro foribus evocabat eundem variis nominibus, ut hospites crederent plurimos esse domi. Et huius compositae vocis meminit Macrobius loco, quem modo citavimus.
Apud Cumanos mulier in adulterio deprehensa ducebatur in forum, ut illic lapidi insistens omnibus esset conspicua. Deinde impositam asino, atque ita per totam civitatem circumductam reducebant ad lapidem, ut ibi rursus esset omnibus spectaculo. His actis habebatur infamis per omnem vitam, et ignominiae gratia o)no/batis2 dicebatur, quod asinum equitasset. Lapis aurem nefastus ac detestabilis habebatur, in quo steterat mulier. Quadrabit in quamvis prostitutae famae. Asinus apud Cumanos erat iocus proverbialis, qua de re nobis dictum est alias. Illud hic adnotandum, quomodo decreverit legum severitas. Apud Hebraeos adulter lapidatur. Apud Romanos aliquando minitabatur lex Iulia. Apud Cumanos summa ignominia supplicii loco erat. Nunc apud Christianos ludus est adulterium. Verum quia ad proverbium attinet, refertur a Plutarcho in problematis.
*iwmen ei)st a)qhn/as2. Eamus Athenas. Plutarchus in vita Thesei refert Athenienses Minois violentia, simulque rerum inopia afflictos, inisse fedus cum illo, his quidem conditionibus, ut quotannis in Cretam mitterent septem pueros, ac totidem puellas, quos quidam existimant a Minotauro solitos interimi. Aristoteles dissentit, sed cum vetusti cuiusdam voti religione tenerentur Cretenses, illas hominum primitias mittebant in Delphos: quibus eo proficiscentibus, adiunxerunt sese multi Cretensium filii. Ceterum cum illic ob terrae sterilitatem aegre sibi pararent victum, venerunt in eam Italiae partem, quae quondam Iapygia dicta est. Hinc in Thraciam profecti, Bottiaei dicti. sunt. Unde virgines Bottiaeorum sacrificio quodam absoluto, canere solent, Eamus Athenas, his verbis testificantes desiderium patriae quondam relictae. Huius sentenriae citat auctorem Aristotelem in Republica Bottiaeorum. Licebit uti, si quando nos melioris fortunae relictae paenitebit.
ABderitae in stuporis insaniaeque fabulam abiere, quod perspicuum est ex epigrammate Martialis lib. 10. de eo, qui damnatus in theatro repraesentavit Mutium Scaevolam, ac manum imposuit igni, sed acrioribus paratis suppliciis, ni faceret.
Si patiens fortisque tibi durusque videtur,
Abderitanae pectora plebis habes.
De Boeotis, et Batavis alias nobis dictum est. Abderitanis autem natura peculiarem fuisse mentis stuporem indicat M. Tullius in libris De natura Deorum. Et Plinius libro 25. cap. 8. docet huic urbi vicina esse pascua, in quibus equipasti inflammantur rabie, quemadmodum apud Potniam asini. Est autem in Thracia, condita dictaque ab Abdera sorore Diomedis, patria Democrati physici, iuxta Pomponium Melam. Stephanus civitatem dictam autumat ab Abderito filio Erimi, Herculi adamato, quem Diomedis equi dilaceraverant.
NON abest a proverbii specie, quia Plautus in Cistellaria dixit: Maritimos mores, pro variis et inconstantibus, quales fere sunt amantium, qui cum ferantur impotentibus cupiditatibus, tamen sibi non constant. Queritur autem apud Comicum
adolescens de amore mentem in varios affectus rapiente. Ita, inquit, mihi omnia ingenia sunt: quod lubet, non lubet iam id continuo. Ita me amor lapsum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, iactat, largitur, quod dat non dat, deludit. Modo quod suasit, dissuadet: quod dissuadet, id ostentat. Maritimis moribus mecum experitur. Quemadmodum autem mare numquam conquiescit, et subinde mutat faciem: ita ferunt homines maritimos nonnihil ex maris ingenio referre. De Euripo dictum est nobis alias.
Inter Catonis dicta, quae proverbiorum vice celebrantur, refertur et illud, Pecuniam pedibus compensari, quod tamen in libris eius viri nondum reperimus: sed fieri potest, ut hoc M. Tullius ioco dixerit. Neque dissimile veri est multas Catonis sententias fuisse celebres, quas ille dixit tantum, non scripsit. Ciceronis ex oratione pro L. Flacco verba subscribamus, Si te Crassi agri delectabant, hic alicubi in Crustumino, aut in Capenati paravisses. Verum esto, Catonis est dictum, pedibus compensari pecuniam, longe omnino a Tiberi ad Caicum etc. Sententiam autem hanc esse arbitramur, si longius absit fundus plus impendiorum esse domino, et minus ad eum redire lucri. Id damni sarcitur pedibus domini, si non gravetur subinde fundum invisere.
THEOCRITUS en nomeu=s1i:
*ei)s2 o)/ros2 o(/kx) e(/rpeis2 mh\ a)na/lipos e)/rxeo ba/tte
*en ga\r o(/rei r(a/mnoite kai\ a)spa/laqoi komo/wnti.
id est,
Batte cave pedibus nudis perrepere montem,
Quipperubis, tribulisque viret mons undique densus.
Qui suscipit vitae genus, armet sese adversus occursura incommoda, ne paeniteat suscepti.
*ou) ga\r e)pi\ puro\s2 be/bhkas2, id est, Non incedis per ignem. Theocritus in Hodoeporis:
*mh\ speu=d) ou) ga/r toi puri\ qa/lpeo.
id est,
Non propera, neque enim igne calescis.
Scholiastes indicat subesse proverbium, quo significabant aliquem plus satis festinare. Nam pastor, ut erat, protinus volebat canendi certamen inire. Alter non probans tantam celeritatem, provocat ad locum commodiorem. Properant enim qui per ignem incedunt, et celeritas reddit elementum innoxium: quemadmodum non laeditur, qui manum per mediam flammam mittit, aut prunam ardentem subito mau correptam abicit. Qui versatur in re periculosa, dicitur etipse per ignem incedere. De quo prius nobis dictum est.
Quoties significabimus suma cuique dolere iniuriam, contumeliam aut damnum, nec oportere quemquam impune laedi, conveniet Homericus ille versus ex Iliados I.
*h mou=noi file/ous1) a)lo/xous2 mero/pwn a)nqrw/pwn
*atrei=dai.
id est,
Num solis hominum Atridis affectus amorque
Uxorum est?
Eum Sextus Caelius, citante Ulpiane
ceu vulgo iactatum adfert lib. Pandect. 48. Titulo ad legem Iuliam de adulteriis, lege, Si uxor. Virgilius imitates est lib. Aeneidosus.
- Nec solos tangit Atridas
Iste dolor.
Quemadmodum Graeci dicunt boiw/tion ou(=s2, id est, Boeoticam aurem pro pingui, crassaque, itidem Martialis Epigrammatum libro 6. Batavam aurem dixit agrestem, inelegantem tetricamque:
Tu ne es, tu ne ait, ille Martialis,
Cuius nequitias iocosque novit,
Aurem qui modo non habet Batavam.
Sic enim legit Domitius Calderinus, quamquam nonnulli mutarant, pro Batavam, severam. Erant Batavi Germaniae populi, Cathorum pars, qui domestica seditione pulsi, extrema Gallicae orae vacua cultoribus, simulque insulam inter vada sitam occupavere: quam mare Oceanum a fronte, Rhenus amnis tergum ac altera circumluit. Genstum bello valida, ut quae germanicis bellis esset exercitatissima, tum opibus pollens, quod Romana militia non exhauriretur, quandoquidem erat his cum Imperio societas, ut viros tantum armaque ministrarent, quemadmodum copiosius prodidit Cornelius Tacitus lib. 20. Convenit inter plerosque doctos, nec id refragantibus coniecturis, eam insulam, cuius meminit Tacitus, esse quam nunc Hollanidam vocant.
Hominem stuite nugacem Graeci vocabant krounoxutrolh/raion, voce ri. dicule composita, a krouno\s2, quae proptie dicitur aqua impetuscatens, et xu/tra olla, et lhrei=n quod est nugari, Ollas autem stupidos appellamus. Refertura Suida. Exstat apud Aristopha. in Equitibus, quo dicto notasse videtur homines immodice nugaces. Nam et lh/rous2 quidam fontes dici putant para\ to\ li/an r(ei=n. Indicat hoc Ulpianus enatrans tertiam Demosthenis Olynthiacam. Alibi terulimus proverbium, Lusciniae nugis insidentes a)hdo/nes2 le/sxais2 e)gkaqh/menai. Sed post comperimus le/sxas2 Graecis dici nonnumquam sediha quaedam publica in quibus Athenienses otiosi complures pariter sedebant, quibuslibet de rebus inter se nugantes, Qualia sunt hemicyclia. In testimonium proferunt hoc carmen ex Homero:
*ou)k e)qe/leis2 eu/dein xalkh/i+on e)s2 do/mon e)lqw\n
*hpou e)s2 le/sxhn.
*kuamotrw\c, id est, Fabarum arrosor dicebatur, qui in creandis magistratibusvendebat sua suffragia, eoque quaestus gratia sedulo versabatur in comitiis. Priusquam repertus est usus calculorum, quos Graeci yh/fous2 appellant, suffragia nigris et albis fabis ferebantur. Unde fabis victitare dicebantur, quibus hinc erat quaestus. Suidas citat senarium, sed ut fere solet, tacito auctoris nomine:
*krinei= de\ tou/tous2 ou) kuamotrw\c a)ttiko\s2.
id est:
Hos iudicabit non fabae esor Atticus.
Proverbii meminit et Hesychius, indicans hunc morem fuisse apud Aetolos, ut cui alba faba obtigisset, is magistratum susciperet. Unde ferre suffragia, sive sortiri, kuameu/ein appellabant, et iudicem kuamobo/lon. nam et in iudiciis quibusdam non voce sed
calculis ferebantur sententiae. Manet in hoidernum usque diem mos, ut in Epiphaniis rex convivii faba deligatur. Extar autem et apud Aristophanem in Equitibus:
*nw=n ga/r e(sti despo/ths2
*agroikos2 o)rghn\, kuamotrw\c.
id est,
Nobis agresti est dominus ira, qui fabas
Arrodit.
Dici poterit et in tenuem parcumque. Nam hinc sumpta est metaphora in magistratus affectatores, aut ex suffragiis suis venantes quaestum.
NAtrant locum fuisse vicinum Hymetto, cui nomen fuerit kullou= ph/ra, id est, claudi mnatica, in eo fuisse templum simulque fontem, unde feminae steriles bibebant et fiebant fecundae. Suidas indicat et composite dici kulloph/ran, admonens esse proverbium in eos, qui artificio vim admovent naturae. Hesychius ostendit Aristophanem in Centauro, lupanar appellasse kullou= ph/ran, quod huius nominis locus declivis sit ac praeceps. Conveniet in illos, qui bulbis, aliisve medicamentis irritant libidinem. Quidam elleboro succurrunt ingenio, et quibusdam medicaminibus memoriae.
Svidas refert hunc Senarium ex Aristophane:
*kai\ tau=t) e)/xontes2 kuma/twn en a)gka/lais2.
id est,
Atque id quidem cum essent in Ulnis fluctuum.
In ulnis undarum esse dicebantur, qui in summis rerum difficultatibus versabantur. Neque enim suaviter iactant maris undae, quos amplexae fuerint. Adlusum est ad nutrices quae pueros in ulnis circumferunt, et agitatione movent, ut fiant vegetiores, quod ipsum infantibus natura gratum est, somnosq ve conciliat. Verum alia est fluctuum iactatio.
*kdma kwfo\n, id est, Fluctum mutum appellabant, qui nondum edebat fragorem, sed iam incipiebat intumescere. Primum enim tacitis undis insurgit mare, mos exasperata tempestate, procul fremit ac resonat. Dici potest de bili hominis, quae nondum erupit in convitium, sed tacite inardescit. Veluti si dicas: Cede kh/mati kwfw=|, desine contendere, ne deisputatio exeat in rixam. Aut obsiste ku/mati kwfw=, reprime iram effervescentem.
*kariko\s2 oi)=nos, Suidas indicat fuisse proverbium de vino, ut opinamur, tenui, quod non adfert hilaritatem, qualis erat Carica musa, de qua dictum est alias. Quidquid enim vile, lugubre, molestum, aut querulum, Caricum dicebatur. Sed haud scimus an apud Suidam pro oi)=mos2 scriptum sit oi)=nos, nisi quod Hesychius nescimus, quid attingit de Carica vite, velut inculta et incomposita. Nam genus hoc militare, negligit agricolationem.
HErodotus in Melpomene, hoc est, lib. 4. refert, cum Theres quidam adornaret longinquam navigationem, ac filius ipsius adolescens negaret se futurum eius navigationis comitem. toigarou=n e)/fh au)to\n katalei/yein oi+n en lu/kois1i, id est, Itaque relinquam eum, inquit, ovem inter lupos. Ex eo dicto nomen inditum est adolescentulo oi)o/lukos2, voce composita ex ove et lupo. Dici poterit in hominem desertum ac destitutum auxilio. Quod
si quis negabit hoc esse proverbium, patiatur appendicem esse eius quod alibi retulimus: Ouem lupo commisisti. Nam probabile est ab hac historia natum proverbium.
*naikissoreu/ein dicebantur qui studio quidpiam elevarent. Alii putant naikissorei=s2 dici solitum ei, qui cum videretur confiteri, non confitebatur, perplexis verbis occultans mendacium, quod fere solent haeretici in discrimen adducti. Vox composita videtur a nai\, quod est affirmantis, et ki/ssh pica, et r(ew, quod est fluo, quod involuta loquacitate negent, quod affirmare videntur, rursus affirment quod negant. Meminit Hesych.
STrabo lib. Geographiae 12. refert huiusmodi proverbium:
*ostis e)/rgon ou)de\n ei)=xen a(rme/nhn e)tei/xis1en.
id est,
Qui negotii nil habebat, Harmenae murum addidit.
Est enim trochaicus tetrameter. Tradit autem Harmenem vicum esse Sinopensium, portum habentem. Cuius meminit et Stephanus, situm indicans in Paphlagonia, et a nonnullis dictam a(rmh/nhn, quod hic sane carminis ratio non patitur. Neuter indicat originem aut sensum adagii. Coniectare licet vicum fuisse frigidum, quem aliquis cinxerit muro ut fieret oppidulum aeque frigidum. Non enim dixit e)/ktis1en, quod interpres videtur somniasse, qui vertit construxit, sed e)tei/xis1en, hoc est, muro cinxit.
PRoverbiali figura dictum est apud Platonem lib. de leg. 8. pa/ntwn to=u te e)mfu/xwn kai\ to=u a)yu/xwn, id est, Omnium et animantium et inanimorum, cum nihil omnino significamus excipiendum. Simili figura dicimus, Iuvenumque, senumque, et bipedum ac quadrupedum nequissimus. Item: Nec diis, nec hominibus placet, Nec vivis parcit, nec mortuis. Locum Platonis citavimus integrum in proverbio s1kiamaxei=n.
APud Iulium Pollucem lib. 7. cap. 10. refertur senarius suppresso auctoris nomine ni forsitan Nicophanes est in Pandora:
*o d) e)cufai/neq) i(stou\s2, o( de\ dia/zetai.
Quamquam legendum arbitramur: o( men e)cufai/neq) i(sto\n, o( de\ dia/zetai, sive quod probabilius est die/zeto, nam vocem i(stou\s2 etiam metri ratio respuit: Iam si nobis textor quispiam Graecus exponeret quid sit dia/zesqai, quod ut indicat Pollux, Attici dicebant: proforei=sqai, non esset difficile proverbii sensum enarrare. Nam Suidas tantum habet: dia/zomai to\n sth/mona. Hesychius paululum lucis addiderat, dicens: die/zeto, diesxi/zeto, si die/zoto veniret a themate dia/zomai. Quid si dia/zesqai est stamini, quod superest, addere, sensu erit: Alter orsus est, alter perfecit.
*diabiba/zein to\n potamo\n, i. Transmittere per flumen dicebantur, qui difficultatem explicabant rei, quam ineruditiores aut invalidiores explicare non poterant. Translatum a torrentibus aut fluviis profundioribus, quam ut cuius tutum sit traicere. Itaque qui sunt robustiores atque exercitatiores, pueros, mulieres, aut alioqui imbecilles sus ceptos in humeros transmittunt. Plato libro de leg. 10. e)gw\ s1fw= w(/sper nun= dh\ deca/menos2
diabibw= to\n potamo\n, id est, Ego vos quemadmodum modo feci, susceptos, ultra fluvium transferam. Verba sunt hospitis Atheniensis, qui disputationem tradit Cliniae et Mugillo, pollicens se affuturum, si quid haeserint.
Iulius Pollux lib. 10. cap. 40. docet genus esse retis involutis flexibus sinuosum ac perplexum, quod a Graecis dicatur gagga/mwn a gw=, quia est capio, ut indicat etymologicus, putans et gagga/mhn appellari, unde et gaggamoulkous2 dici, qui piscantur hoc retis genere, et gaggamei=s2. Aut idem est cum sagena aut similimum. Pollux citat Aeschylum, qui negotium involutum et explicatu difficile, gagga/mwna dixerit, quemadmodum dicimus, nassam. Unde ventris locum circa umbilicum gagga/mwna dictum, quod illic appareat circumvolutio quaedam nervorum. Fortassis et interior alvus sic appellatur, quod intestina in sese complicentur, ne mox effluant stercora.
*iero\s2 lo/xos2, id est, Sacer manipulus olim dicebatur, quemadmodum dicimus sacram ancoram iaciendam, aut rem ad triarios rediisse. Athen. lib. 13. declarat apud Thebanos exercitus partem fuisse quam illi i/ero\n lo/xon nominabant, eam constitisse ex amantibus et amatis, et ob id praecipuum belli robur in his fuisse situm, quod reddat fortissimos ad mortis etiam contemptum animans. Usus erit, si quis dicat rem Christianam hodie a monachis velut a sacro manipulo pendere.
GAlenus peri\ tw=n fus1ikw=n duna/mewn lib. 2. ei)de\ e)k pollw=n s1u/gkeitai, th=| khpai/a| kata th\n paroimi/an pro\s2 a)s1klhpia/dhn a)pexwrh/s1amen, id est, Si ex plurib. constat, postico quod dici solet, ad Asclepiadem recessimus sive defecimus. Postico autem recedere dicitur qui furtim abit, aliis insciis sese subducens. Sic Horat. Postico falle clientem, quod et hodie non raro faciunt magnates. Idem alia forma dixit: In Aristippi furtim praecepta relabor. Thomas Linacer vir incomparabili doctrina, khpai/a| vertit per horti posticum. Aedes quibus est adiunctus hortus duas habet ianuas, anticam, et posticam. Antica spectat ad publicam viam, postica ducit ad hortum: per hanc elabebantur, qui clanculum abire cupiebant. Quos. dam pudet palinw|dei=n, sed dissimulanter transeunt in alienam sententiam, alii per occasionem subducunt se negotiis. In hos congruet proverbium.
*as1ko\s2 kai\ qu/lakos2, id est, Uter et Thylacus dicebatur, qui cibo potuique indulgebat a)s1ko\s2 enim uter est vinarius, qulakos2 vas farinarium. Athen. li. 11. refert hos vers. ex Alexidis Hesione, qui dicuntur sub persona Herculis.
h)/|ths1e ku/lika, kai\ labw\n e)ch=s2 pukna\e
*elkei, katantlei=, kata/te th\n paroimi/an
*aei/pot) eu)= men a)s1ko\s2 eu)= de\ qu/lakos2
*anqrwpos.
id est,
Calicem poposcit, ac datum, crebre bibens
Trahitque et hausit, et ut habet proverbium,
Semper bene uter, thylacus semper bene est Hemo.
Itidem Horatius:
Si ventri bene, si lateri, pedibusque tuis, quid
Divitia poterunt regales addere maius.
De lurconibus ac ventribus dictum est alias non semel.
SEneca lib. de Beneficiis 4. refert, ut vulgo iactatum, Ut doleat, inquit, tibi, ut postea consideratius loquaris, quod dicere solemus, ignarium dabo. De lapide pyrete sentit, ni fallimur, quem alii vivum, nonnulli ignarium vocant, quod plurim um habeat ignis, ut attritu digitos adurat, et alioqui ponderosissimus. Itaque dicebatur ignarium dare, qui suggereret, quod dolore quodam revocaret hominem a peccando, quemadmodum lapis digito additus vel pondere vel attritu non sinit hominem oblivisci, cuius gratia sumpserat eum. M. Tullius haud absimili forma dixit in Antonium Philipp. 2. Num exspectas, dum te stimulis fodiam? haec te si ullam habes partem sensus lacerat, haec cruentat oratio. Terent. Noli fodere latus. Persius:
Atque aliquis cubito stantem prope tangens.
His enim gestibus admonemus, quemadmodum et vellendo aurem, de quo nobis prius dictum est.
SEneca lib. de Beneficiis 2. Quingenti, inquit, denarii sunt, illud, quod dici solet, in morbo consumat. Zeno cuidam promiserat quingentos denarios mutuo admonitus ab amicis, hominem esse malae fidei, tamen credidit, vel ob hoc quia promiserat, et summa erat exilis. Solent igitur creditores cum sentiunt non reddituros creditam pecuniam, nec existimant operae pretium ob tantillum legibus agere, dicere, habeat, consumat in morbo. Qui sermo dubium habet sensum. Potest enim ab amico dici, qui nolit deesse amico, quod im pendat si morbus inciderit: potest et ab inimico, qui malo viro morbum optet.
MAnet is sermonis color et hodie, ubi quid significamus magni pretii, nobisque vehementer expetitum, dicimus, huius rei gratia vel in Indiam usque proficiscere. Aut digna res est, cuius gratia vel in Hiberniam usque navigetur. Socrates apud Platonem in Phoedro: h)= ga\r a)\n a)stei=oi kai\ dhmwfelei=s2 ei)=en oi( lo/go???e)/egwge ou)=n ou(/tws2 e)pitequ/mhka a)kou=s1ai, w(/s2 te a)\n badi/zwn poih= to\n peri/ paton mega/rade, kai\ kata h(ro/dikon proba\s2 tw=| tei/xei pa/lin a)pi/hs2, ou)moi/ s1ou a)polei/fqw, id est, Nam profecto festivi et in publicum utiles fuerint sermones. Nobis sane tanta cupiditas est audiendi, ut si pedibus vel Megaram usque ambules, ac mox iuxta morem Herodici, ubi ad moenia accesseris, denuo abscedas, non te sim relicturus. Ambigue dictum kata h(ro/dikon. Incertum enim utrum Herodicus quispiam hoc dixerit, an Herodicus aliquis in populi risum abierit, qui cum tantum itineris confecisset, vel oblitus aliquid, vel mutata sententia, a moenibus Megarensibus redierit Athenas, quomodo Phaedria Terentianus a diverticulo redit in urbem. Unde hoc ipsum iuxta Herodicum proverbii speciem habet, in hominem incerti consilii, aut qui sero mutat sententiam, cum deliberandum sit antequam incipias. Simile illi: Dignum propter quod vadimonium deseratur.
*pa=s1an fwnhn\ i(/esqai, id est, Omnem vocem mittere dicebantur, qui nihil omittebant, quo persuaderent. Etenim qui totus est in hoc ut persuadeat, nunc argumentatur, nunc obiurgat, nunc blanditur, nunc pollicetur, nunc minitatur: kkai\ pa/ntoios gi/gnetai, ut flectat audientem, Plato de
leg. 10. mhdamw=s2 w)= ce/ne, all) ei)/per tugxanei ge ou)=s1a kai\ s1mikra\ peiqw/ tis2 peri/ ta\ poiadta, dei= mhdamh= ka/mnein, to/nge a)/cion kai\ mikrou= nomoqe/thn, a)lla\ pa=s1an to\ lego/menon, fwnh\n i(e/nta, tw=| palaiw=| nomw| e)pi/kouron gi/gnesqai lo/gw|, w(s2 ei)s1i\ qeoi\, id est Nequaquam ô hospes, sed si forte fuerit vel exigua persuadendi ratio, circa huiusmodi, haudquaquam oportet defatigari; praesertim legum auctorem, si modo ullius sit pretii, quin potius emissa, quod dici solet, omni voce, veteri legi suppetias ferre debet, docens rationibus esse deos. Idem in Phaedro: tou/tou toi e(/neka xrh\ pa/ntas2 tou=s2 lo/gous2, a)/nw kai\ ka/tw metastre/fonta e)pis1kopei=n. id est, Huius itaque gratia oportet, omnibus rationibus sursum deorsum versatis, despicere, etc. Sumptum videtur ab incantamentis, in quibus si parum movent preces, adhibent efficaciores. Id alicubi indicat Plato, tametsi locus in praesentia non succurrit. Indicabitur cum occurrerit, Vide num omnem vocem, dicat omnem contentionem. Solent enim patroni causarum cum magno studio causam agunt vocem intendere. Paulus Apost. ad Gal. c. 4. cum ait: h)/qelon de\ parei=nai pro\s2 u(ma=s2 a)/rti, kai\ a)lla/cai thn\ fwnhn\ mou=, tale quiddam sensisse videtur. Nam qui nunc obiurgat, nunc blanditur, nunc se praedicat, nunc semet demittit, nunc territat, nunc consolatur, utcumque postulat eorum utilitas, quos perire non vult, veluti doctus incantator mutat vocem suam, ut aliquo pacto persuadeat.
*magadi/zein sive magadeu/ein, dicebantur olim, qui bilingues essent, eodem ore laudantes ac vituperantes, blandientes et obiurgantes, pudice, et obscene loquentes. De magadide multa disserit Athenaeus lib. 14. dubitans citharae ne genus sit, an fistulae. Quidam eandem putant cum sambuca, nonnulli et cum pectine. Verum hoc nihil ad proverbium, quando constat organum esse di/fwnon, quod simul emittit geminam vocem, gravem, et acutam, harmonia quae dicitur dia\ pas1w=n. Citatur ex Alexandride hic senarius.
*ma/gadin lalh/s1w, mikro\n a(/ma s1oi kai\ me/gan.
id est,
Magnum ac pusillum, proloquar Magadin simul.
Ait vetustum esse genus, repertum a Lydis, nomen inditum est a Thrace quodam, cui nomen erat Magdus. Alii putant inventum esse Sapphus. Pindarus magadin appellat yalmo\n a)nti/fqoggon, qualis est cantio, cum simul concinnunt viri et pueri impuberes. Hac de re nonnihil attigimus in proverbio, Ex eodem ore calidum et frigidum efflare.
*xalke/nteros2 olim dicebatur insigniter patiens laborum, atque indefatigabilis, velut habens aerea intestina, qualem fabulae narrant fuisse Talo custodem insulae Cretae. Hoc cognomen inditum est Didymo grammatico, ob incredibilem numerum librorum, quos scripsisse dicitur. Eadem de causa Origenes dictus est Adamantinus.
*ori/ganon ble/pein, dicebantur, qui robur et masculum animum praeferebant. Suidas refert hoc carmen ex Aristophane, uti conicimus, licet metro depravato:
*pare/com) au(to\n a)ndrei=n to\ lh=ma, kai\
ble/ponta t) o)ri/ganon.
id est,
Praebebo meipsum animo virilem, ac tuentem origanum.
Sumptum ab acrimonia herbae, ut respondeat illis alibi dictis, tueri sinapi aut nasturtium. Quidam cunilam vocant, eius generis, quod Dioscorides appellat heracleoticum. Nam est aliud genus dictum o)ni/tis2, est tertium quod Panaces Heracleum vocant. Ita Dioscorides lib. 3. Plin. lib. 20. c. 14. tradit origanum non dissimile pulegio silvestri.
*qou/rion lh=ma dicebant animum intrepidum et ad bellum paratum. Nam lh=ma genere neutro Graecis sonat, voluntatem, animum sive propositum, aut dignitatem et auctoritatem, vox dicta a lw= quod est volo. Nam lh=mma quod scribitur per geminum mm, venit a la/bw sive lamba/nw, est argumentum, quod assumitur ad probationem. Thurion autem dicitur quidavid est behemens ac bellicum. Unde Hom. qou/rida a)lkhn\, id est, Thurium robur appellat. Quin et ipse Mars dictus est qou=ros2, a qorei=n quod est insilire. Suidas citat ex Aristopha. Invenitur et qou/rios2 lo/gos2, pro sermone divinitus afflato, ac behementi, cum quis intrepide cum auctoritate loquitur.
*ou) d) a)\n e)le/fas2 e)kpi/oi, id est, Ne elephantus quidem ebiberet. De poculo praegrandi, cum elephantus proboscide immensam aquarum vim cum libet, hauriat. Athenaeus libr. 11. citat ex Epinico:
*ele/fas2 e)le/fanta peria/gei r(uto\n
*xwrou=nta du/o xo/as2, o)\n ou)d) a)\n e)le/fas2 e)kpi/oi.
id est,
Duas choas capientem, ut hunc ne elephas quidem
Ebibere possit.
Rhytus autem poculi genus est, spec???e cornu, quod videtur eburneum fuisse, impositum imagini elephanti. Subicit autem: ou)de\n e)le/fantos2 ga\r diafe/reis2 ou)de\ s1u\, id est, Nam ne tu quidem quidquam differs ab elephanto, ut esset quadruplex elelphnti mentio. Proverbium hoc posterius ante retulimus, hoc loco non citato. Potro choa mensurae genus est. Dicetur in librum insulsum ac loquacem, quem ne patientissimus quidem perlegere sustineat.
*iero\s2 i)xqu\s2, id est, Sacer piscis dicebatur, cui nemo nocebat, sed sui iuris erat. Suidas indicat esse apud Homerum. Quidquid enim ingens ac praeclarum haberi volebant. veteres, i(ero\n appellabant, velut apud Homerum i(ero\n me/nos2 a)lkino/oio, id est, sacra vis Alcinoi. Per iocum dici poterit in hominem praegrandem et in pretio habitum, cum sit stupidus et infans. Meminit et Athenaeus.
*felli/nas2 levis dicitur, quasi dicas suberinus. Nam *fe/llos2 cortex est arboris superfluitans, qui Latinis dicitur Suber. Unde et felleu\s2 dicitur locus asper ac petricosus, aptior ad pascendas capras, quam ferendas fruges, quod terra veluti supernatet saxis. Unde et felleu/ein dicitur, quia fluitat, nec habet radices. Quin et hodie lingua Britannica commodum hominem minimeque difficilem, felle/a vocat. Hanc morum levitatem Graeci vocant e/u)h/qeian, quae vox in vitium sonat. Plato lib. de Repub 3. eu)logi/a a)/ra kai\ eu) armosti/a kai\ eu)sxhmos1un/h kai\ eu)ruqmi/a, eu)hqei/a a)kolouqei, ou)x h)\n a)/noian ou)=s1an u(pokrizo/menoi kalou=men
w)s2 eu)h/qeian, a)lla\ thn\ w(s2 a)lhqw=s2, eu)=te kai\ kalw=s2 to\ h)=qos2 kateokeuas1me/nhn dianoi/an, id est, Ergo sermonis probitas, morum compositio, decus et concinnitas sequitur eu)h/qeian, non hanc inquam, quam vitio blandientes, vocamus eo nomine, quasi sit morum bonitas, cum sit amentia, sed mentem vere moribus bonis pulchrisque instructam. De his nonnihil attigimus in proverbio: Subere levior. De profundo sulco animi dictum est alias.
*is1on i)/s1w|, id est, Par pari dicebant, ubi quid ex aequo moderatum significabant. Sermo ductus a potoribus, qui frequenter de aequalitate disputant, interdum pugnis et ensibus. Sed olim aequalitas erat, ut tantumdem adderetur aquae quantum esset vini. Athenaeus lib. 11. ex Aristophanis fabula, cui titulus Philonides, citat:
*toigarou=n e)moi\ men a)rti/ws2 o(despo/ths2
*di) a)rethn\ tw=n qhriklei/wn d)uku/klwton a)spi/da
*uperafri/zous1an trufw=s1an i)/s1on i)/s1w| kekramme/nhn
*pros1fe/rwn e)/dwken.
id est,
- Proinde iam nuper meus
In Thericleis mihi virtutis ergo praestitae,
Scutum herus pulchre rotundum, deferens dono dedit,
Spuma inundans, delicatum, temperatum par pari.
Ex Stratone comico citat hoc carmen:
*ermh=s2 o(\n e(/lkous1) oi( men e)k proxidi/ou
*oi( d) e)k kadi/s1kou i)/s1on i)/s1w| kekramme/nou.
id est,
Sors, quam trahunt alii quidem e prochidio,
Alii Cadisco temperato parpari.
Primus trochaicus est imperfectus, et hic legendum arbitramur prochoidion, utrumque est vas vinarium, e(rmh=s2 autem pro sorte ponitur, quae prima ducitur, ut alias docuimus. Idem eodem libro refert ex Hermippo:
*apneus2 e)kpiw\n
*ws2 a)/ntis2 h(/dist) i)/s1on i)/s1w| kekramme/non.
id est,
Quem sptritu uno exhauseram,
Suavissime, contemperatum par pari.
Alibi retulimus par pari, verum non est idem proverbium. Illud de pensatione dicitur, hoc de mixtura aequali. Velut utinam natura vitam hominum miscuisset i)/s1on i)/s1w|, nunc nimio plus est mali quam boni. Haec autem verba i)/s1on i)/s1w| ponuntur velut absolute, praeter rationem constructionis, quemadmodum dicimus dia\ pas1w=n.
*kwqwni/zein sive kwqwni/zesqai dicebantur, qui largius biberent, et potationem largiorem kwqwnis1mo\n appellabant. Eam Mnesitheus medicus apud Athenaeum lib. 11. putat conducere valetudini corporum, Plato corrigendis moribus, Seneca ingenio, excludunt tamen ebrietatem, nec id nisi raro fieri sinunt. *akrokw/qones2, sive ut scripsit quisquis collegit etymologicon a)kratokw/qones2, dicti qui meracius biberent, quos Hesychius putat dictos a)kroqw/rakas2. Adscribit enim me/qus1oi. Verum ex Plutarcho in Symposiacis, et Aristotele in Problematibus, apparet a)kroqw/rakas2 dici, qui nondum prorsus ebrii sunt, toto corpore rigato, sed pectore summo duntaxat. Indicat et Iulius Pollux libro 6. ex auctore
Hyperide: et Athenaeus citans eundem in oratione contra Demosthenem. e)pikwqwni/zesqai pro intemperantius bibere refert Pollux ex auctore Critia. Cothon autem poculi genus est, de quo nonnihil alias attigimus.
Homines sordidos, ac parcos olim popularis iocus trugobi/ous2 appellabat, quasi faece victitantes. Qui splendidiores sunt, ubi ventum est ad faecem, aperiunt aliud vas. Quidam adeo natura miseri sunt, ut non patiantur bibi vinum, nisi posteaquam vel acuit vel evapuit, Adagium indicavit Pollux lib. 6. cap. 4. Eustathius ostendit perparcos trus1ibi/ous2 dici, quod anxii cumque gemitu vivant. Ridetur apud Aulum Gellium libro 11. cap. 7. qui de nimium frugali quodam dixerit, Hic eques Romanus apludam edit et floces bibit. Prisci rustici frumenti furfurem appellabant apludam, flocem, vini faecem e vinaceis expressam, quemadmodum fraces ex oleis.
Homo nullius iudicii, sed tamen impendio verbosus, loquax talpa dictus est populari convicio. Quod primum dictum est in Iulianum Capellam, posteaquam venerat in publicum odium: nam talpae nostri, ut caeci sunt, ita sunt aeque muti. Idem dictus est pi/qhkos2 en porfu/ra|, id est, simia purpurata, cuius alibi meminimus. Refert Ammianus libro 17.
IDEM lib. eodem de Antonio quodam ad honorem mensae regalis apud Persas evecto et ad ius ferendae sententiae admisso, non contis, inquit, qut ramulis, ut aiunt, id est, non flexiloquis ambagibus vel obscuris, sed velificatione plena, in rem publ. ferebatur, eoque incitans regem. Quamquam pro ramulo, legendum arbitramur remulo: nam contis et remis im pellunt navim, qui ventos habent adversos. Pars est magis adagii, quod alibi recensuimus, Velis remisque, quam novum adagium.
IDEM lib. 21. Ne igitur extra calcem, quod dicitur, sermo decurrens lecturo fastidium ferat, ad explicanda prospecta revertamur. Quamquam arbitramur scripturam vitiatam, legendum aunt esse extra callem, pro extra viam, quod alibi nobis dictum est, ubi quis digreditur a re proposita.
IDEM libro eodem, ex perpendiculo dixit, pro eo quod erat exacto iudicio, Palatinas inquit dignitates, velut ex quodam tribuens perpendiculo: et sub eo nemo celsum aliquid acturus, in regiam repentinus adhibitus est, vel incognitus. Ad hanc formam et illa pertinent quae cum alibi frequenter, tum apud Gellium sunt libro secundo, cap. primo, ad amussim exigere, et librili perpendere, et ad aequilibrium aestimare. Et apud Plinium libro 36. cap. 25. ad regulam ac libellam exigere. Praeterea digitis metiri, trutina pensare, ad unguem facere, aliaque quorum nonnulla suis locis indicavimus, quae omnia plus habent veneris, si ad res animi transferantur. Sumpta metaphora a perpediculo fabrorum, quo explorant vel aequalitatem soli, vel parietis rectitudinem. Amussis est pensilis, in imo plumbum habens affixum,
additur in medio regulae quae constat duobus gnomonibus, hac explorant aequalitatem soli. M. Tullius in Verrem actione tertia: Tu Verres hic, quod moliare, nihil habes, nisi forte vis ad perpendiculum columnas exigere. Dicunt ei fere nullam esse columnam, quae ad perpendiculum esse possit. Nam hercle inquit, sic agamus, columnae ad perpendiculum exigantur, etc.
*ako/lw| ta\ xei/lh ou) s1u/kw| bu=s1ai, id est, Acolo non ficui immergere labra. Suidas indicat dictum, ubi promitteretur prospera valetudo, aut significaretur rebus fortiter utendum. Nam a)ko/lous2 Graeci vocant, minutas offulas. Interdum et fragmenta panis, para\ to\ mh\ kolla=sqai, i. quod non cohaereant. Hesychius indicat a)ko/lous2 vescentem reddere bilis expertes ac placidos, cum ficus incendat sanguinem. Vidimus aliquos si quando bilem vellent eximere, dies aliquot nihil sumere praeter offulas pauculas ex aqua cum paululo butyti recentis decocta. Quidam addunt herbarum ac radicum pauxillum. Proverbium hortatur ad victum tenuem.
AThenaeus lib. 11. commemorat poculi genus, quod olim penta/ploon dicebatur, quod in publicis ludis adhibeatur. Ephebi quidam cursu contendebant Athenas. Currebant autem gestantes viteum ramum onustum fructu, qui dicebatur o)/sxos2. Initium cursus erat a templo Bacchi usque ad templum Palladis, cui cognomen s1kir)r(a\s2. Victor in eo certamine capiebat calicem dictum penta/ploon. atque ita tripudiabat in chorea. Nomen inditum calici, quod in eo quinque rerum species essent commixtae, vinum, mel, caseus, farina et paululum olei. Accommodari poterit ad orationem exvariis argumentis consarcinatam. Simile quoddam vas erat fictile, quod Graeci ke/rnos2 appellant, Baccho sacrum. In eo plures erant rerum species, sed distinctae cyathulis inter se connexis. Athenaeus nominatim receset circiter sedecim. Ut igitur farraginem dicimus rem variam, atque ex diversis generibus conflatam, ita poterimus vel penta/ploon vel ke/rnos2, dicere. De copiae Cornu dictum est alias. Nec his dissimile est quod satyram dixere prisci, de quo suo dicetur loco.
*sxh/mati karikw=|, id est, Figura sive modo Carico, fieri dicebatur, quod sordide incompositeque fiebat, praesertim in rebus obscenis: quod tamen ad alia transferri potest, velut ad mores indecoros atque inciviles, ad orationem inconditam. Legimus et ploi/w| karikw=|, id est, nave Carica.
*mus1ikarfi\, dicebantur agere, qui dure ac sicce viverent. Voxficta videtur a mure et palea, quod mus in re pusilla vehementer laboret: nisi malumus dictum a mu/ssw quod est sicco, et mu/s1hs2 praefocatio, quasi si quis festuca praefocetur. Nam Hesychius indicat sic hanc vocem pronuntiandam, ut dicitur, a)koniti\, usurpatam autem a Cratino in fabula, cui titulus, Horae. Alii virum quempiam mus1i/karfon dictum existimant, qui ex se quidem nihil venustiorum dicteriorum afferre poterat, sed tamen
libenter aliorum dictis adridebat. Et huius nominis mentionem factam, apud Aristophanem Comicum. Torquebitur igitur in hominem parcum ac sordidum, aut in frigide iocosum.
IMpendio tacitus, aut in Venerem solutior dicebatur mu/ths2, quasi dicas mutitor, a mu\ mutorum syllaba, de quo nobis alias dictum est. Est huius nominis piscis femina, quae sine mare non pascitur. Hinc et in libidinosos, aut supra modum uxorios. Rectius autem in virosas feminas. Auctor Hesychius:
IDEM indicat vulgari sermone suisse iactatum, w(s2 o( ptu/s1as2 ei)s2 murmhkia\n, oi)dei= ta\ xei/lh, id est, Quod qui inspuerit in agmen formicaru, huic intumescant labra: Hoc seu vere fit, ut ex halitus repercussu virus aliquod afficiat conspuentis os, seu temere creditum, torqueri poterit in cos, qui multitudinem imbecillam quidem, sed tamen numerosam, et concordem provocant. Hesychius auctorem citat Dinolochum. Is fuit Comoediarum scriptor, Epicharmi filius.
HAEC sententia Platonis sic est ab eruditis omnibus celebrata, ut optimo iure possit inter proverbia recenseri. Eam primus Plato prodidit in epistola, quam scripsit ad Archytam: *alla\ ka/kei=no dei= s1e enquei=msqai, o(/ti e(/kastos2 h(mw=n ou)x au(tw=| mo/non ge/gonen, a)lla\ th=s2 mene/s1e2s2 h(mw=n, to\ me/nti h( patri\s2 meri/zetai, to\ de/ti oi( mennh/s1antes2, to\ de\ oi( loipoi\ fi/loi, polla\ de\ kai\ toi=s2 kairoi=s2 di/dotai toi=s2 to\n bi/on h(mw=n katalamba/nous1i, id est, Quin et illud tibi considerandum est, quod quisque nostrum, non sibi tantum natus est, sed ortus nostri partem sibi vendicat patria, partem parentes, partem amici ceteri. Multa vero dantur et occasionibus, quae incidunt in vitam nostram. Adducit hunc locum Marcus Tullius libro de Officiis primo. Sed quemadmodum, inquit, ut praeclare scriptum est a Platone, non nobis solum nati sumus, ortusque nostri partem patria vendicat, partem parentes, partem amici. Quam sententiam cum dilucide, commode et eleganter verterit Cicero, miramur quare Seneca dicere maluit: Nemo sibi contigit. Nam videtur exprimere voluisse illud e)ge/neto, sic enim scribit ad Lucilium lib. 5. epist. 32. Vis scire quid sit, quod faciat homines avidos futuri? Nemo sibi contigit. Videtur enim hoc imputare parentibus, quod non statim expetimus optima. Subicit enim: Optaverunt itaque tibi alia parentes tui, sed ego contra, omnium tibi eorum contemptum opto, quorum illi copiam. Vota illorum multos compilant, ut te locupletent. Idem studii fuisse videtur Quintiliano, ut omnia secus diceret, quam dixerat Cicero. Quare fit, ut non raro dicat inelegantius, atque etiam obscurius.
IULIUS Pollux lib. 6. cap. 6. refert hoc ex Aristotele. to\n peire/a mh\ kenaggi/an a)/gein, id est, Pireum non vehere vasa inania. Pireus portus erat Atticae. Huc appellabant vasa mercibus onusta. Eodem conveniebant adolescentes convivium acturi, indicat hoc Antipho in Eunucho Terentiana: Aliquot adolescentuli coimus in Pireo in hunc diem, ut de symbolis
essemus. Est eiusdem nominis portus Corinthiacus, ubi consentaneum est maiorem fuisse luxum. Hinc ductum scomma in eos, qui gaudent semper cibo, potque distendi. Expende num apud Pollucem legendum peiraie/a.
Rusticum et sordidum veteres kradofa/gon per iocum appellabant, quasi kradaiofa/gon. Nam kra/daia vocant arboris fici folia. Iidem dicebantur balanofa/goi quasi prisco more glandibus viventes.
Donatus in Hecyram indicat proverbium esse divinare sapientem, quia ex coniecturis prudenter collatis colligit vetum, non solum de praeteritis, verum etiam de futuris, quamquam in fabula, quidem Laches divinans tota errat via. Cuius tamen coniecturam approbans Phidippus ait: plane hoc dminat, nam id est. Reliqua pete ex proverbio: Qui bene coniciet.
*iambi/zein prisci dixerunt, pro convitiari, ac maledicere, voce ducta ab lambe femina insignite maledica: Probabilius est ab Iambo pede ductum, qui conviciis repertus est, impetum ferientis atque impetentis exprimens. In quo congruit et illud, quod a brevi orsus desinit in longam, quemadmodum iniuria ex levioribus initiis exit in gravem tragoediam, quod indicavit et Homerus, h(/t) o)li/gh men ta\ pbw=ta, id est, Quae primum exigua est Unde et hominem ad conviciandum propensum i)a/mbhlon appellant. Huiusmodi ferme Suidas et Hesychius.
*kerameikh\ ma/stic, id est, Testaceum flagellum dicebatur ostracismus, de quo nobis abunde dictum est in proverbio Ostraci conversio. Flagellum autem vocabant, quod hoc exigerentur in exilium, Testaceum, quod testulis soleant ea ferri suffragia.
*kriou= diakoni/a, Arietis ministerium, Suidas et Zenodotus sic referunt, quasi dicisolitum de officio in ingratos collocato. Siquidem aries cornibus ferit pascentem. Hesychius ita refert, quasi congruat in eos qui spe cuiusuis praemioli inserviunt indignis. Cum pueros invitamus ad ministerium, pollicemut aliquid, puta talos aut nuces. Itidem in apologo quopiam dixit Aries, inunge, dabo tibi talos. Addita stellula in editione Aldina indicat kate/leiyen esse verbum subdititium, legendum est kata/leiyon ab a)lei/fw. Huius obiter mentionem fecimus in proverbio: Aries nutricationis praemium: Est aliud in ingratos proverbium, quod supetius a nobis relatum est.
*ant) e)uerges1i/hs2 a)game/mnona dh=s1an a)xaioi\,
id est:
Pro benefactis vinxerunt Agamemnona Graii.
Reperitur citatum citra auctoris titulum. Interim in scholis Graecanicis invenitur: in porticu Stoae, quae varia dicebatur et regis, complures fuisse Mercurii statuas, partim a plebeis, partim a principibus positas, una erat ex his quae carmen hoc insculptum habebat antiquis literis. Hinc venit in proverbium. Hoc quidquid est suo loco erat addendum, sed iam ea charta exietaemanus.
Quoties in auctorem mali malam retorquetur aut recidit, Graeci dicunt, *ei)s2 thn\ au)tou= kefalhn\. Demosthenes in oratione: peri\ parapres1bei/as2, ouk ou)=n tau=ta s1unhu/xeto ou(=tos2 kai\ kathra=to th=| patri/di, a(\nun= ei)s2 kefalhn\ u(ma=s2 au)tw=| dei= tre/yai, id est, Haec igitur optabat iste, partiaeque imprecabatur, quae nunc vos oportet in ipsius caput vertere. Ita Ctesippus in Euthydemo Platonis: ei)mh\ a)groiko/teron h)=n ei)pei=n, ei)=pon a)/n s1oi ei)s2 kefalhn\, id est, Nisi dictu rusticius esset, dicerem tibi in caput. Nam sophista collegerat, cos procurare interitum adolescentis, qui vellent eum doctum evadere, cum nondum esset doctus: nam perit quod desinit esse quod erat, et incipit esse quod non erat. Ita Maro:
Quod Dii prius omen in ipsum Convertant.
Apud Aristophanem in Pluto, Penia ratiocinatur si omnes homines ditescerent, fore ut Chremylus ipse cogeretur arare, fodere, reliquosque labores exhaurire, ut iam afflictior viveret dives, quam ante hac vixerat pauper. Chremylus autem memor laborum, quos in paupertate pertulerat, abominatur hoc verbum, et in Peniae caput reprecatur dicens: e)s2 kefalhn/ s1oi, id est, in caput tibi: ut subaudias, recidat. Celius ad M. Ciceronem, libro 8. At Domitius cum manus ad os opposuit, te ad 9. Kalend. Iun. subrostrarii, quod illorum capiti sit, dissiparant perisse.
QUI moribus parum est commodis, et irritabili ingenio, Adriae comparatur proverbio. Ita Flacci amica, qui cum fecerat divortium:
Tu levior cortice, et improbo
Iracundier Adria.
Ipse fatetur se subiracundo fuisso ingenio.
Irasci celerem, at sic ut placabilis essem.
Item in satyra, cuius initium, Iam dudum ausculto. Aeschines in Demosthenem, dicit eum moribus fuisse adeo asperis et inconstantibus, ut cum Adria facilius sit habere commercium quam cum illo: non quod illud mare sit ceteris saevius, imo vix aliud mitius, sed ita visum est nonnullis, qui si navigassent mare Britannicum aut Danicum, faterentur Adriam indignum esse maris vocabulo.
*bou=s2 ena/lios2, id est, Bos maritimus, de magnis, insulsis et ad nihil utilibus, quales sunt phocae, tantum pascentes, nec operi, nec esui utiles, contra quam boves terrestes. Refertur a Suida. Suspicamur autem legendum bou=s2 enau/lios2, ut sit idem quod mox sequitur bou=s2 en au)li/w| ka/qh, id. est, bos in stabulo sedes. Sic enim refertur in collectaneis Tarthaei ac Didymi. Estque hemistichium Iambici trimetri.
*bou=s2 e)n au)li/w|, id est, Bos in stabulo, dicebatur inutilis et in otio vitam agens. Hesychius indicat a Cratino dictum in fabula, cui titulus, Deliades, quamquam huius alibi meminimus.
*ku/wn e)pi\ s1i=ton, id est, Canis ad cibum. De iis, qui in suum properant exitium. Qui canem volunt occidere, cibo ostenso alliciunt. Hesychius indicat hoc esse simile illis: bou=s2 e)pi\ s1faghn\, kai\ u(=s2 e)pi\ des1ma\, id est, Bos ad mactationem, et sus in vincula.
*bou=s2 e)pi\ pi/nakos2 a)rgueou=, id est, Bos in quadra argentea. In eos qui personam sustinent, officium aliquod egregium pollicentem, nec ulli tamen sunt usui, nisi ad voluptatem aut fastum. Similimum est illi, quod alibi retulimus: Bos septimus. Olim apponebantur bellaria, sic efficta, ut novae lunae cornua prae se ferrent, quia luna nascens ac desinens cornuta videatur. Quin et lunae dicebantur huiusmodi bellaria. Qua de re Suidas citat epigramma:
*pw=s2 bou=s2 u(pa/rxwn au)/lakas2 gh=s2 ou) te/mneis2,
*all) w(s2 pa/roinos2 a)gro/ths2 a)nekli/qhs2;
*pw=s2 ou)xi\ kai\ s1u\ pro\s2 noma\s2 a)potre/xeis2
*all) a)rgurou=n ei)/dwlon e)/sthkas2 tra/ge;
*esthka thn\ s1hn\ e)cele/gxwn a)rgi/an.
id est,
Quidnam fit, ut bos cum sies, arvum haud ares,
Sed ebrii in morem recumbis rustici?
Quin hirce tu quoque curris hinc in pascua,
Sed potius hic imago stas argentea?
Hicsto, tuam redarguens inertiam.
Meminit huius bovis Iul. Pollux libro sexto, capite undecimo, demonstrans hoc cibi genus inferri solere Apollini Dianae, Hecatae, et Lunae. Finguntur et hodie variae animantium species in bellariis. Huic non dissimile est, quod Galli vocant regem chartarum, qui titulo verius, quam opibus rex est.
Diphilus apud Athenaeum libr. 15. in fabula cui titulus, a)gnoi/a, *ayantes2 lu/xnou luxnei=on e)zhtou=men, id est, adrepta candela, candelabrum quaerebamus, cum res improvide geritur, oportuit enim candelabrum esse paratum, antequam candelam attingeres.
*kenw=| e)gkatoikei=n domw|, id est, Vacuam habitare domum dicuntur, qui speciem rei magnificam ostentant, cum ipso bono vacui sint. Plato trimetrum citat, haud dubium, quin vulgo iactatum, quandoquidem auctoris nomen tacet: kai\ a)/s1kei o(po/qen do/ceis2 fronei=n, a)/llois2 ta\ komya\ tau=ta a)fei\s2, ei)/te lhrh/mafa xrh\ fa=nai ei)=nai, ei)/te fluari/as2. *ec w(=n kenoi=s1in e)gkatoikh/s1eis2 do/mois2, zhlw=n ouk e)le/gxontas2 a)/ndras2 ta\ mikra\ tau=ta, a)ll) oi(=s2 e)sti\ kai\ bi/os2, kai\ do/ca, kai\ a)/lla polla\ a)gaqa\, id est, Eaque exerce undecumque videberis sapere, omissis istis ad ostenrationem facientibus, sive deliramenta ea vocari decet, sive nugas.
Ex quibus inanes incoles tandem domos.
neque magnifacias viros: qui haec minuta redarguunt; sed illos potius, quibus adest res familiaris, et honesta fama, aliaque multa bona. De vacuo gratiarum scrinio diximus alias.
*sthniw=s1ai est alterum asperis convitiis incessere. Athenis erat festum quoddam, in quo ius erat dicteriis et convitiis in alios ludere. Unde sthniw=s1ai, dici coeperunt, qui liberius in quempiam debacchabantur. Festo nomen erat sthni/a. sthno\n enim proprie dicitur, quod asperum auribusque molestum est. Ita Hesychius et Etymologus. Simile illi, de plaustro loqui.
Athenienses mire delectabantur iis, qui risum dictis aut factis movere norunt, adeo ut ad hoc in diomeo, aut heracleo sexaginta convenirent,
qui in civitate nominabantur sexaginta viri, quemadmodum nos dicimus duumviros, triumviros et decemviros, magistratum significantes, ut si quid ridicule dictum esset, vulgo ita loquerentur oi( e(ch/konta tou=to ei)=pon, id est, Sexaginta viri hoc dixerunt, aut a)po\ tw=n e(chkonta e)/rxomai, id est, a sexaginta viris venio. Refert Athenaeus li. 14. Erat Athenaeis tribus quae dicebatur diomw=n, a Diomo quodam Colytti filio, unde diomei=on, ut ex Hesychio licet conicere. Poterit per ironiam dici in dictum illepidum, et agreste, dictum sexaginta viris dignum: aut in stulte dicacem, hic nobis venit a sexaginta viris.
QUOS tenere amamus, capite gestare dicimur. Plato libro de Republica 10. kai\ e)pi\ tau/th| th=| s1ofi/a| ou(/tw s1fo/dra filou=ntai, w(/ste mo/non ouk e)pi\ tai=s2 kefalai=s2 perife/rous1i au)tou\s2 oi( e(tai=roi, id est, Et huius sapientiae gratia tam vehementer amantur, ut amici tatum non cos in capitibus circumferant. Translatum apparet a matribus ac nutricibus, quae infantulos cunis im positos, capite portant. Simili figura Cicero dixit: Oculis ferre, pro vehementer amare: et in sinu ferimus, quos singulari affectu prosequimur.
*epi\ yuxro\n i)pno\n tou\s2 a)/rtous2 e)piba/llein, id est, In frigidum furnum immittere panes dicuntur et hodie, qui docet indocilem, qui monet aversum, aut qui alioqui sumit inanem operam. Refertur apud Herodotum libro quinto, cui titulus Terpsichore. Consultis manibus Melissa apparens, negavit se indicaturam, ubi reconditum esset depositum, cum ipsa algeret nuda. Nihil enim sibi profuisse vestes, quibuscum fuerat sepulta, quod non essent exustae. Astruxit fidem suis dictis hoc indicio: o(/ti ei)s2 yoxro\n to\n i)pno\n peri/andros2 tou\s2 a)/rtous2 e)pe/bale, id est, quod in furnum cum frigeret, Periander ingessisset panes. Hoc aenigma solus Periader renuntiatum intellexit, sibi conscius, quod cum exanimi coierat. Hoc ad proverbii sensum opinamur esse satis, quo nobis licet castius, ac verecundius uti.
Hesychius indicat vereres in iactu quodam solere omnis gratia praefari Mercurium, quemadmodum in conviviis, a)gaqou= dai/monos, kai\ diro s1wth=ros2, de quibus suo dictum est loco. Idem indicat in sortibus ducedis, primam sortem dici solere Mercurium. Per iocum usurpare licebit ubi quid aggredimur novi. Qui de summa periclitantur, dicuntur, omnem iacere aleam, qui primum tentant aliquid, dici possunt Mercurium ducere. Iulius Pollux libro sexto, capite nono indicat in krewnomi/a|, id est, carnium partitione, primam carnium portionem e(rmou= klh=ron, id est, Mercurii sortem appellari solere.
Strabo libro secundo de narratione parum probabili: hn\ ou)de\n tw=| e(rmh= pisteu/s1ai ti\s2 le/gonti, id est, quam ne Mercurio quidem creat aliquis narranti. Tametsi locus mendosus est, ut sunt pleraque in hac prima editione. ou)de\ sine controversia legendum est. Proprie conveniet in eos, qui longinquis peregrinationibus circumacti, narrare solent prodigiosa. At viatorum Deus habebatur Mercurius.
*ermei=on Graeci vocabant lucrum praeter exspectationem oblatum, a primitiis quas olim in viis ponebant Mercurio. iis viatores vescebantur. Alii malunt ductum ab aceruis lapidum, quos in itineribus ambiguis Mercurio sacros ponebant: Sicut qui mittit lapidem in acervum Mercurii, ita qui tribuit insipienti honorem, quamquam hic varie translatus est Graecis Quidam ita sunt interpretari o(\s2 a)podes1meu/eili/qon en s1fendo/nh=|, o(/moio/s2 e)sti tw=| dido/nti a)/froni do/can, id est, qui religat lapidem in funda, similis est tribuenti stulto gloriam. Alii pro hermaeo verterunt polua/ndreion, qui locus est multorum sepulturae destinatus, et lapidem accipiunt non quodvis saxum, sed gemmam. Nec multum inter se discrepant, qui verterunt polyandrium, et qui hermaeum. Nam et sepulcra plebeiorum habebant congeriem lapidum, unde illud Maronis:
Monte sub hoc lapidum tegitur Ballista sepultus.
In locum sordidum, ac funestum, stulte mittas gemmam. Non enim ornat locum, sed sordidatur a loco. In Hermaeum vero si mittas quemvis lapidem, nihil est gratiae. Nec enim exstat in turba lapidum, singulorum officium: si gemmam, multo stultior es. Sed illorum est argutissima sententia, qui verterunt fundam. Non enim tantum perit officium tuum, sed in tuum malum resilit: veluti si stulto lapidem innectas fundae, dedisti quo te feriat. Verum haec non sunt proprie huius instituti. Suidas citat haec absque nomenclatura: *ou) kata tou\s2 a)/llous2 a)gaph/s1as2 to\ e)rmai=on. ou)de\ oi)hqei\s2 a)\ra mhde\n a)dikei=n ei) e(kw=n par) e(ko/ntos2 o(tiou=n e)wnh/s1ato, id est, Non iuxta ceterorum morem captus amore lucri, nec arbitratus se nihil peccare, si volens a volente quidvis mercatus esset. Idem refert hanc sententiam tacito item auctoris nomine; *ermai=on e)sti\ tw=n kako/h/qwn a(/pas2 e)pieikh\s2, id est, Lucrum est improborum, quisquis est humanus, ac modestus. Bonorum enim lenitas, invitat malorum aucaciam. Refert et illud ex Damasceno ut apparet: kai\ e)do/kei e(rmai/w| en tetuxe/nai, o( moi\ perituxw=n, id est, Videbatur sibi in hermaeum incidisse, quisquis in me inciderat. Recreat enim viatorem, ubi dubius de via reperit acervum Mercurii. Idem acervus dicitur lo/fos2 e(rmai=os2, id est, tumulus sive collis Mercurialis. Philostratus in sophistis Hermaeum appellat thesaurum in aedificio repertum, et alias pro insigni lucro forte obiecto usurpat.
PRoverbii faciem habet versiculus ut apparet anapaesticus, quem Iulius Pollux libro decimo refert ex Hermippi fatis.
*ra(/mma e)pe/klws1as2, pros1dei=, kai\ r(afi/dos.
id est,
Filum ductum est, opus est et acu.
Cum significamus non satis esse coepisse, nisi pari industria perficias. Didicisti artem, superest exercitatio. Didicisti grammaticam, restat dialectica. Didicisti sacras literas, restat bona vita.
GRegorius Theologus in epistola quadam ad Eustochium sophistam, quem lacessiverat: kai\, ou)de\ u(po\ th=s2 paroimi/as2 th=s2 i(diwtikh=s2 e)paideu/qhn falakro\s2 w)\n kata kriou=mh\ nusta/zein a)ntipro/s1wpos2, mhde th\n s1fhki/an kat) e)/mautou=, glw=s1s1an pro\s2 to\ kakw=s2 le/gein e(toimote/ran, i. Ac non saltem a proverbio plebeio
didicerim, cum sim calvus non obversa fronte obnuere arieti, neque vespatum nidum in me provocare, nimirum linguam ad maledicendum quam ab benedicendum promptiorem. De non irritandis crabronibus dictum est alias.
*fre/ar a)rguroun=, id est, Argenteus puteus. Athenaeus lib. undecimo, indicat olim ingens poculum dici solitum puteum atgenteum: nam cyathi pusilli erant. Sunt et hodie qui delectantur e profundis poculis haurire, atque ut in quit ille, proluere labra, habentes in ore proverbium: Multa aqua ori admota probe macerari barbam. Iocus est a tonsoribus, qui rasuri prius calida macerant barbam.
Quibus res sunt parum secundae, mala asella vehi dicuntur, e)p) o)/nou ponh ra=s2 o)xou/menoi. Suidas ceu proverbiale refert, in dictione ponhro\s2. Felices enim eximiis equis insidere gaudent, quo celerius proveniant eo quo volunt, nec inscite iacietur in hominem parum feliciter coniugatum.
*sko/rodon e)n diktu/ois2, id est, Allium in retibus, de sordido commeatu dicebatur, hinc natum, quod Attici quoties navigationem, aut expeditionem adornabant, commercabantur allia, eaque retibus imposita secum ferebant. Item in obsidionibus urbium in pretio erat allium, unde illud citra nomen laturam apud Suidam, a)po/llumai ta\ s1ko/roda porqou/menos, id est, Perdo allia in obsidione. Thraces praecipue delectantur alliis, utpote calidis, cum regionem inhabitent frigidam. Quin et hodie nautarum deliciae sunt allium, non ingratus et rusticorum cibus, utcumque exsecratus Horatio Locus erit adagio, si quem admoneas, ut philosophiae studium aggressutus, paret sese ad frugalem victum, ad vigilias ac labores, sine quibus non paratur eruditio, s1ko/rodon e)n diktu/ois2.
*subaritikoi\ lo/goi, Hesychius narrat a)/kwpon quempiam, Sybaritam opinamur, apud Graecos summo studio incubuisse, ut orationis quoque genus haberet lautum et opiparum, unde iocum proverbialem ortum, ut oratio nitidior et accuratior, Sybaritica diceretur. Ea solet carere fide. Nam veritatis simplex ac brevis est oratio: talis enim solet hominis oratio esse qualis vita. In exemplo sunt Mecaenas et Apuleius ille deliciis effemitus, hic Afer et magus. De Sybaritarum apparatu dictum est in proverbio Sybaritica mensa.
*pepai/teros2 mo/rou. De Hectore Aeschylus in Phrygibus ita loquitur apud Athenaeum libro 2.
*anh\r d) e)kei=nos2 hn)= pepai/teros mo/rou,
id est,
Porro vir ille, erat moro maturior.
Dici potest vel in hominem miti ingenio praeditum, vel in mollem, vel in vehementer propensum ad aliquid velut in virginem nupturientem. Addit ex Nicandro huius arboris fructum primum omnium apparere. Additur et huic arbori vellicatio, ad maturitatem. Opinamur fici genus esse, cum scribitur per omicron, mo/ron.
Divus Augustinus libro adversus Petiliani literas 2. cap. 66. irridens
quod adversarius iactaret, quod suorum animabus impletum esset caelum, corporum memoria terrae floruissent, respondit: Sane de corporibus eorum multorum terrarum flores videmus, sed sicut solet dici, flos cinis. Donatistae suos qui sibi manus attulissent, quive provocassent alios, ut ab eis occiderentur, ni mallent occidi, in numerum martyrum referebant, eorum monumenta frequentantes: unde flores illos cinerem vocat. Dici solitum videtur in fugacitatem humanae vitae. Hodie floret iuventus, cras erit in sepulcro.
GAlenus lib. quo refellit Iulianum quendam calumniamtem aphorismos Hippocratis, refert hanc sententiam ut vulgo celebratam: ou)de/n e)stin a)perantologw teron a)nqrw/pou, id est, nihil est pertinacius ad contradicendum, quam homo: a)perantologi/a est vitium quo quis garriendi finem nescit facere. Convenitin eos, qui numquam fatentur se victos. Hoc vitio maxime laborant stupidi et imperiti.
*toi=s2 mainome/nois2 s1ummai/nesqai, id est, Cum insanientibus insanire dicebatur, qui se moribus quorumlibet attemperabat. Usurpavit Galenus lib. peri\ fus1ikw=n duna/mewn. *. *epei\ d) i(kanw=s2 h)dolesxh/s1amen ou)x e(ko/ntes2 a)ll) w(s2 h( paroimi/a fhs1i\, mainome/nois2 a)nagkisqe/ntes2 s1ummanun=ai, pa/lin e)pi\ th\n to=u ou)/rwn e)pane/lqwmen dia/kris1in, id est, Posteaquam autem satis nugati sumus haud sponte, sed iuxta proverbium, coacti cum insanientibus insanire, rursus ad urinarum discretionem revertamur.
*kalli/puroi dicebantur eleganti forma praeditae. Athenaeus lib. 12. ad huiusmodi fabulam refert originem proverbii, Duae sorores rustici cuiusdam filiae, de formae praestantia inter se decertabant, in via publica. Adcessit adolescens, qui formas admiratus, patri seni ostendit. Is maiorem praeferens, eius amore captus est. Profectus in urbem, lecto coepit decumbere. Morbi causam exposuit fratri natu minori. Is rus profectus, conspectis puellis, minoris amore correptus est. Pater virginum collocat eas huius filiis, quas cives ob infignem formam appellarunt kallipu/gous2. Harum opibus exstructum est Veneri templum, quam et ipsam a puellis dixere kalli/pugon. De quibus cercidae Scazontem citat.
*hn kallipu/gwn zeu=gos2 e)n s1urakou/s1ais2.
id est,
Par callipygon quondam erat Syracusis.
Eosdem appellant pu/ga/rgous2, ut alibi diximus in proverbio leuko/pugoi.
DIvus Augustinus lib. contra Cresconium grammaticum 4: Non iam ut vetus proverbium fertur, quod volumus sanctum est, sed etiam quando volumus et quamdiu volumus. Alibi, ni fallimur, citat ex Ticonio Donatiano. Est hemistichium carminis heroici.
AThenaeus lib. 12. de Sardanapali epitaphio loquens: kai\ teleuth/s1as2 dei/knus1in e)n tw=| mnhmatos2 tu/pw| toi=s2 daktu/lois2, oi(/ou katage/lwto/s2 e)stin a)/cia ta\ to=u a)nqrw/pwn pra/gmata, ouk a)/cia o)/nta yo/fou daktu/lwn, id est, Et mortuus declarat in monumenti statua digitis, quam deridiculae sint res hominum, ne digitorum quidem crepitu dignae. Mox Aristobulus apud
eundem indicat Sardanapali sepulcro impositam fuisse statuam, dexterae manus digitis ea specie compositis, qua solemus edere crepitum. Et gestus is, et proverbium in hodiernum usque diem manet apud nostrates, cum aiunt ne huius quidem facio.
*skuti/nh e)pikouri/a, id est, Coriaceum sive Pelliceum auxilium apud Atticos infirmum et imbecille dicebatur. Refertur apud Hesychium. Athenaeus lib. 12. indicat dictum in quendam Sannyrionem macilentum, quia praeter pellem nihil haberet. Apud eundem lib. 13. Antiphanes philosophos macilentos notans: kata s1ofistw=n nh\ di/a leptw=n, a)s1i/twn, s1kuti/nwn, id est, Cum sophistis per Iovem macilentis, impastis, pelliceis. Tales erant olim philosophi.
OBesum, ac praegrandi corporis mole tanagrai=on kh=tos2 appellabant, a Tanagra Boeotiae civitate, quam Homerus grai=an vocat, Lycophron Poemandriam appellat, maritimam, ad quam delatus coetus immani magnitudine proverbio locum dedit. Refertur ab Athenaeo lib. 12.
Scholiastes in Iliados quartum refert hoc proverbium: pre/s1bus2 ou) tu/ptetai ou)de\ u(bri/zetai, id est, Orator nec percutitur, nec violatur. Quod praeconum genus olim habitum fuerit sacrum. Id iure gentium receptum est, ut legati publica fide veniant et redeant inviolati, etiamsi perferant atrocia, quales erant olim feciales ac patres patrati. Nunc in mediis etiam bellis caduceatoribus parcitur. Deflecti poterit ad bene monentem, sive recta consulentem, sive contionantem libere. Legatus est, refert madata sui principis, aut agit negotium publicum, non est fas illi vim admovere.
*hra/kleioi strwmnai\, id est, Herculani lecti, dicebantur molles ac delicati. Testis est Athenaeus lib. 12. quod dictu mirum est, cum Cynici sibi vindicent Herculem. Sed is, qui haec loquitur apud Athenaeum, hoc agit, ut persuadeat Herculem mollem, ac voluptariam egisse vitam: ceterum quae de illius laboribus feruntur apud poetas, mera esse figmenta. Sic homines blandiuntur suis vitis.
AThenaeus libro 12. narrat, quod Scythae, cum multis calamitatibus premerentur, perlusum, ac delicias omnibus populis, quibus imperabant detondebant comam: unde ceteri rasuram ignominiae ludibriique causa factam, appellabant a)pos1kus1i/s1ai. Quae res atrocis belli causa fuit. Convenit in quosdam asperis moribus, quibuscum vix quisquam habet commercium, nisi discedat cum ignominia.
*lepto/teron lewtrofi/dou kai\ qaumanti/dos2.
id est,
Gracilius Leotrephide ac Thaumantide.
Leotrephides insigni macilentia corporis comicorum salibus locum dedit, in quem Hermippi versus referuntur apud Athenaeum lib. 12.
*qu/ous1in h)/d\h boi+dia
*lewtrefi/dou lepto/tera kai\ qanma/ntudos2.
id est,
Immolant nunc buculas
Exiliores Leotrephide ac Thaumantide.
Notatus est a multis et Cinesias petas, procero, sed tam gracili corpore, ut corticibus arborum cirumcinxerit, ne inflecteretur, ob id ab Aristophane dictus filu/rinos. Nobilitatus est et Phileta poeta, qui globos plumbeos pedibus addebat, ne ventis abriperetur. Tanta erat corpusculi tenuitas. Congruet in homines exiles, ac praetenues. Iucundius erit, si transferatur ad inopiam ingenii, aut dictionem aridam, ieiunam et exsanguem.
*labe/ mhde\n kai\ kra/tei kalw=s2, id est, Cape nihil, et serva bene. Videtur in eos dictum, qui cum doceant frivola, tamen iubent auditores meminisse. Galenus de Platonis et Hippocratis placitis lib. 3. ou(/tw ga\r mo/nws2 oi)=mai peisqh/s1etai to\ kata thn\ paroimi/an lego/menon u(pa/rxein au)th=|, to\ labe/ mhde\n kai\ kra/tei kalw=s2, id est, Siquidem hoc uno modo persuadebitur, quod adsit illi illud proverbii, Cape nihil, et serva bene. Congruet in doctrinam inutilem ac falsam.
ET hodie vulgo dicuntur muios1o/bai, id est, muscarum abactoes, qui frivolis officiis cuipiam observiunt, quod a Persarum deliciis natum indicat Athenaeus lib. 12. qui in conviviis muios1o/bas2 adhibeant, quod nunc apud Italos plebeium est. Et muios1obei=n est abigere muscas, quod quadrabit etiam in illos, qui tenere amant quempiam, ut minimo etiam illius incommodo offendantur, ut conveniat cum illo quod alibi retu limus ex Homero:
*ws2 o(/te mh/thr
*paido\s2 e)e/rgei mui=an o(/q) h(de/i+ le/cetai u(/pnw|.
id est,
Non secus atque genitrix.
Muscam arcet puero somno mulcente cubanti.
Non caret proverbii specie quod ex Posidippo Comico refert Athen. li. 4. to=u monomaxou/ntwn a)qliw/teros2, id est, miserior his, qui monomachiam exercent. Nam hi durissima lege committuntur, ut aut alter, aut uterquepereat. Carmen sic habet:
*o mh\ pepleukw\s2 ou)de\n e(w/raken kako\n,
*tw=n monomaxou/ntwn e)s1me\n a)qliw/teroi,
i.
Vidit mali nil, navigandi qui est rudis,
Ipsis monomachis miseriores nos sumus.
Hos Latini vocabant gladiatores, quo spectaculo cum nihil possit immanius esse, tamen olim Romanis erat in deliciis. Lepidius fiet, si transferatur ad contentionem cum homine improbissimo susceptam, quasi pugnam dicas gladiatoriam.
TImon Phliasius apud Athen. lib. 4. kai\ zhnw/neion ge\ fakhn\ e(yei=n, i. Zenonis est et lentem coquere. Zenon Stoicorum princeps fuit, qui docet sapientem omnia recte facere, nec referre quid agat, sed in minimis pariter ac maximis sapientem esse sui similem. Ex quo consequitur, ad lenticulam recte coquendam opus esse sapientia Zenonis. Natum ex apoptheg. quod refert Diog. Laertius. Cum enim Zenon dissereret, sapientem omnia recte facere, quidam irridens obiecit, Igitur et lenticulam recte coquet. Zenon annuit et collectionem approbavit. Serio licebit uti, cum dicem us esse viri boni etiam in rebus minutissimis sui similem esse: aut egregium artificem, in quacumque materia declarare qualis sit artifex.
CHrysippus apud Athenaeum lib. 10. in opere: peri\ tou= kalou= tradit huiusmodi sententiam, mh/pote e)lai/an e)/sqi) a)kalh/fhn e)/xwn xeimw=nos w(/ra|, id est, Ne quando comederis oleam, cum habeas urticam hiberno tempore. Opinamur illum sentire de herba, non de pisce. Nec usum adagii videmus, nisi si quando significabimus extremam victus parismoniam, ut nec uriticae quidquam adhibeatur condimeti. Mox subicit bolbofakhn= velut delicias, cibi genus ut Graeca vox indicat ex bulbis et lenticula confectum. bolbofakhn=, babai\, babai\, Urtica calida est, sed minoris constat quam oleum. Subindicat autem aestivis mensibus nec oleo nec urtica opus esse.
EPicharmus apud Athenaeum eo, quem modo citavimus loco, xu/tra de\ fake/ks2 h(/yeto, Sed olla lenticulam attigit. conveniet in eoc, qui vehementer propensi sunt ad aliquid, velut huc nati, ut ultro nulla data occasione se conferant ad id, quod appetunt. Olla ficilis videtur amare lentem, ac veluti ultro venire ad lentem. Simile illi, quod alibi retulimus: Ipsa olera olla legit, et equum in planiciem.
DIvus Augustinus adversus Adimantum capl. 13. indicat vulgo iactatum, qui non zelat non amat. Quod sane et hodie fertur, cum negant illic ese amorem, ubi non est zelotypia. Verum est ex amoris vehementia nasci zelotypiam, sed eadem interdum nascitur ex inopia mentis.
APud Athenaeum lib. 4. refertur hic triemter, ut apparet porverbialis:
*fako/s2 s1e dai/mwn, kai\ fakh\ tu/xh la/boi.
id est,
Te lens deus corripiat et fortanae lens.
*fako\s2 dicitur lens cruda, fakh\ cocta, ut indicat etymologus. Conveniet quoties eadem ad fastidium iterantur. Daemon autem Graecis fortunam sonat, unde cacodaemones dicuntur infelices, et idem sonat, tu/xh, nec interest, nisi quod daemon est mas, tu/xh femina.
*doko\s2 d) e)pi\ pa=s1i te/tuktai, id est, Trabs in omnibus facta est. Videtur hemistichium ex poeta quopiam, quo significatum est nihil esse tam certum quin obstet scrupulus, cogens nos ad exactiorem rei considerationem. Porro Graeca vox do/kos2 anceps est ad Trabem, quam doko\n malunt sonare, et ad considerationem, quam do/kon. Notum est illud Socratis fro/ntis1on, id est, sollicite considera. Diverbium refert Galenus de Differentiis pulsuum lib. 3. Translatum apparet ab aratione, quam difficilem reddit trabs subinde occurrens in aruo proscindendo.
GAlenus in libro quem conscripsit de suis libris: *all) oi( mh\ maqo/ntns2 para\ didas1ka/lois2, e)qiko/tes2 de\ kata th\n paroimi/an, toi=s2 e)/k bibli/ou kubernh/tais2 tau=ta zhtou=s1i, id est, Ceterum qui non didicerunt sub praeceptoribus, sed iuxta proverbium similes sunt gubernatorib. e libro, istiusmodi quaerunt. Idem libro de compositione pharmacorum 3. e)oikui=a toi=s2kata th\n paroimi/an legome/nois2 e)/k bibli/ou kubernh/tais2, id est, Adsimilis iis, qui proverbio dicuntur gubernatores e libro. De mutis magistris alibi dictum est.
GAlenus contra Thrasybulum: w(=n e)sti\ ta\qaumasta\ tauti\ s1uggra/mmata, nun= u(po\to=u ta\ w)=ta kateago/twn perifero/mena. id est, Quorum sunt admirandi isti libri, qui circumferuntur ab his qui fra ctas gerunt aures, De pugilibus, ni fallimur, sentit, qui postea facti medici scribunt libros: aut potius de libris imperitorum medicorum, qui leguntur a pugilibus, qui solent habere laceras aures more suum, oculos sigillatos, totam faciem tuberibus notatam, ex arte quam exercent. Galenus enim crebro destomachatur in athletarum genus, Usus est hoc adagio Plato in Gorgia, nec satis liquet quo sensu. Etenim cum Socrates dixisset se audire, quod Pericles reddidisset Athenienses deteriores, nimirum ignavos ac timidos, loquaces et avaros, ut primus mercenaria stipendia instituisset: Callicles respondet: to=u ta\ w)=ta kateago/twn a)kou/eis2 tau=ta w)= s1w/krates2, id est, Ab his qui aures habent fractas audis ista ô Socrates. Sentit de athletis et barbaris, quibus ignavi videntur a militari ferocia alieni. Hanc coniecturam nostram tantisper valere volumus, dum aliquid afferetur exploratius. De perforatis auribus dictum est alias. Conveniet in hominem pugnacem, et ut notantem multos, ita notatum a multis.
DE raris inventu dixit Iuvenalis:
Coruo quoque rarior albo.
Ammianus in epigrammate:
*qa=tton e)/hn leukou\s2 ko/rakas2 pthna/s2 te xelw/nas2
*eurei=n.
id est,
Aut albus corvus prius, aut testudo volucris, In venictur.
Galen. lib. peri\ fus1ikw=n duna/mewn 1. taxans Lycum quendam, qui nec Erasistratum sequeretur, nec ipse verum afferret, ait, w(/ste o( lu/kos2 ou)t) a)lhqh= le/gwn fai/netai ou)/te e)ras1istra/teia. leukw=| toi/nun kata thn\ paroimi/an e)/rike ko/raki, mh/te au)toi=s2 toi=s2 ko/racin a)namixqhn=ai duname/nw| dia/ th\n xro/an, mh/te tai=s2 peristerai=s2 dia\ to\ me/geqos2, id est, Itaque Lycus, dum palam est eum neque vera loqui, neque eadem cum Erasistrato, similis videtur albo coruo, qui necipsis coruis admisceri possit ob colorem, nec columbis ob magnitudinem. Conveniet in hominem sui ingenii, et alienum a sensu communi. Sunt enim quos pudet usquam cum quoquam consentire, quasi nihil verum sit, nisi diversum sit.
Galen. peri\ fus1ikw=n dewa/mewn li. 3. toi=s2 d) a)/llois2 ou(/tw menh/s1etai to\ gra/mma peritto\n, w(s2 ei) kai\ mdqon o)/nw| tis2 le/gei, id est, Reliquis vero tam inutile fuerit scriptum, quam si quis asino narret fabulam. Exstat in Graecorum collectaneis, o)/nw| tis2 e)/lege mdqon, o(de\ ta\ w)=ta e)ki/nei, sid est, Asino quispiam narrabat fabulam, at ille movebat aures. Ad hoc allusit Galen. lib. de Differentia pulsuum 2. e)pi\ tou/tois2 o( men ge/rwn w(/sper o)/nos e)/s1eien h)/dh ta\ w)=ta, id est, Ad haec senex quidem ille, velut asinus quatiebat auriculas, opinamur, quod non assen tiretur: est nobis de his alias dictum nonnihil.
Ex aliena arbore fructum legere dicuntur, qui fruuntur aliorum laboribus. Ita Fabius apud Liu. li. ab urb. cond. 10. Fabius, inquit, quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum, indignum ducere. Finitimum est illi: Alienam messem metit.
*ke/gxron trupa=n, id est, Milium
perforare dicuntur, qui in re difficili, sed prorsus inutili laborant. Galenus libro de Praescientia, taxans sophistas, qui putant philosophiae studium vehementer inutile, sic loquitur: *all) a(pa/ntwn maqhma/twn a)xrh/staton tou=to nenomh/kas1in, o(moi/ws2 tw=| ke/gxron trupa=n, id est, Quin potius omnium disciplinarum hoc existimant inutilissimum, perinde, ut milium perterebra re. Sic enim arbitramur legendum, cum in editis libris habeatur to\ ke/gxron, i. minutum leguminis genus, quod haud facile perterebres gemmarum more, cum perterebrati nullus sit usus. Simile studium fuit illius, qui grana milii e longinquo mittebat per foramen acus.
QUI praepostere rem gerunt, veluti si quis Theologo committat puerum in grammaticis rudimentis instituendum, lanam in officinam fullonis ferre dicitur. Fullonum n. ars, non rudem lanam, sed iam contextum pannum tractat. Galenus de Differentia pulsu??? lib. 2. w(/s2 tis2 de\ a)kribw=s2 tou/tois2 e(/pesqai bou/letai, gegumna/sqai tro/teron xrh\ peri\ ta\s2 kathgori/as2. to\ ga\r tou= *arkes1ila/ou kalo\n, w(s2 ou)dei\s2 po/kon ei)s2 gnafei=on fe/rei. *ta/cis2 ga\r e)sti\n w(/s1per e)ri/wne)rgas1i/as2, ou(/tw kai\ maqhma/twn didas1kali/as2, i. Quod si quis haec exacte velit assequi, prius exercitatum esse oportuit circa praedicamenta. Nam scitum est, quod dixit Arcesilaus: Nemo defert lanam in officinam fullonis. Quemadmodum. n. est ordo in operandis lanis, ita est et in disciplinis. Refert hunc inter Academicos Laertius, qui solitus sit non ferre eos qui liberales disciplin as non suo tempore attingerent, ut si quis velit discere poecticen, aut rhetoricen ignarus grammatices.
AMMIANUS Marcellinus lib. 14, Utque solet manum iniectantibus fatis hebetari sensus hominum, et obtundi, his illecebris ad meliorem exspectationem erectus, egressusque Antiochiam, Melevo dictante, prorsus ire tendebatde fumo, ut proverbium loquitur vetus, ad flammam. De eo dictum, qui se a rebus dubiis, in praesens exitium coniecit. Alibi retulimus ex Plauto, Flamma fumo est proxima.
*kuli/kwn e)re/tai, id est, Calicum remiges dicti sunt, qui assidue perpotarent, vinum pro remo ducentes. Ita Dionysius cognomento aereus, apud Athenaeum libro decimo in Elegiis:
*ka)/n tines2 oi)=non a)/gontes2 e)n ei)res1i/a| *dionu/s1ou.
*sumpos1i/ou nau=tai kai\ kuli/kwn e)re/tai.
id est,
Si qui vina trahunt in remigio tibi Bacche
Ingens poculum quasi sinus est, In hoc trahunt, non remis, sed lingua, neque raro saciunt naufragium, ia ctura cum pecuniae, tum mentis.
*ek tw=n o)nu/xwn a)/rxesqai, dicuntur, qui a levissimis minimeque ad rem per tinentibus ordiuntur. Ita Basilius in epistola quadam: katage/lasto/n e)stin, e)k tw=n o)nu/xwn a)rxesqai, kai\ mh\ a)utai=s2 a)utw=n kefalai=s2 diale/gesqai, id est, ridiculum est ex unguibus initium sumere, ac non potius cum ipsis illorum capitibus colloqui. Caput rei dicitur quod est illius praecipuum. Usus erit quoties admonebimus, ut omissis parergis ac frivolis, agatur de causa. Aut si quis velit emendare reraeub statum,
ordiatur a prin cipibus potius, quam ab humilibus, qui non multum afferunt momenti, vel ad perniciem civitatis, vel ad salutem.
*mh=ai olim dicebantur, qui delectabantur aliena mensa, quos Plautus muribus comparat semper alienum edentibus cibum. Apud Athenaeum lib. 6. parasitus quispiam se muscae confert.
*deipnei=n a)klhtos2 mh=a.
id est,
Quod in vocatus canitare amo, musca sum.
Advolat enim hoc insectum ad cibum alienum, et aegre potest abigi. Apud eundem Hegesander narrat, cum Alexander dixisset, se morderi a muscis, sic vocabat parasitos, iamque conarctur illas abigere: Cinesias unus eius ordinis, qui forte aderat, profecto aliae muscae siticulosae magis urgebunt te semel gustato tuo sanguine. Exstat apologus de erinacio, qui voluit vulpi mhos1o/bhs2 esse. Plautus in Mercatore deflexit ad hominem curiosum et ad omnia advolantem. Musca est meus pater. Nihil pote illum clam haberi, Nec sacrum, nec tam profanum quicquam est, quin adsit ibi ilico.
ATHENAEUS libro septimo, testatur apud Atticos fuisse proverbium, mh/ moi baiw\n kako\s2 i)xqu\s2, id est, Ne mihi Baeon piscis nequam. Nec indicat usum proverbii, tantum ostendit apud Epicharmum, bai/ona, dictum piscem quendam. Nomen inditum videtur a brevitate. Laudantur enim magni pisces. Diectur in hospitem ingratum, ac molestum.
ATHENAEUS libro octavo: Graeci a)po\ spuri/dos2 dei=pnon, id est, cenam e sportula proprie vocabant, quoties aliquis sibi parasset cenam, eaque in sportulam composita, iret apud alium cenaturus. Quod genus et hodie durat inter homines frugi, qui nec gravari volunt sumptu, nec alios gravare. Lepidius erit, si transferatur ad eum, qui sic adit discendi gratia, ut ipse vicissim afferat quod deceat, ut siat eruditionis permutatio.
EUBULUS apud Athenaeum libro nono, ait fuisse morem, si quid peccasset coquus, tibicinem solere vapulare. Philyllius apud eundem:
*oti a)/n tu/xh|.
*ma/geiros2 a)dikh/s1as2 to\n a)ulhthn\ labei=n.
*plhga\s2.
id est,
Quicquid coquus
Peccaverit, tibicen accipere solet
Plagas
Proinde coquus quispiam apud eundem ait, se non rem priscam, sed ab ipso inventam narrare, i(/na mh\, inquit, o(a)ulhth\s2 plhga\s2 la/bh|, id est, ne tibicen vapulet. Ob id opinamur, quod coquos laedere tutum non sit, iuxta sententiam aliquanto post apud eundem citatam:
*ou)dei\s2 ma/geiron a)dikh/s1as2, a)qro/ws2 die/fugen,
id est,
Nullus homo laesus indemnis evasit coquo.
Quamquam Graecus versiculus non vacat mendo.
*ara\s2 e)pispei=rai, i. e. Exsecrationes serere, dicebantur qui diris devoverent aliquem: inde natum quod apud
Cyprios esset sollemne, quoties sererent hordeum, addito sale, deuovere quibus male vellent. Tantum Hesychius. Docet Plin. quaedam non feliciter seri, nisi cum conviciis. Esse etiam genus, quod terrae infoditur, ac pede compressa additur exsecratio, Ne unquam exeas. De Lindiorum sacro diximus alias.
*udwr kai\ gai=a ge/noisqe.
id est,
In terram vertamini aquamque.
Pro eo, quod est, redigamini in nihilum, ac pereatis. Hemistichium hoc sic refertur ab Hesychio, quasi proverbio iactatum. Sumptum est autem ex Iliados h. Nam his verbis Menelaus increpat Graecorum ignaviam, quod nullus auderet cum Hectore provocante monomachiam suscipere.
*all) u(mei=s2 men pa/ntes2 u(/dwr kai\ gai=a ge/noisqe.
Interpretatur Plutarchus in vita Homeri, et Alexander Aphrodiseus libr. primo, problem. 77. reddit causam physicam cur ita locutus sit Homerus. Ex terra ae aqua gignuntur omnia, et in haec resolvuntur omnia. Ab hac forma non abhorret, quod ex Epicharmo citat Plutarchus in consolatione ad Apollonium; s1unekri/qh kai\ diekri/qh, kai\ a)ph=lqen o(/qen h)=lqe pa/lin, ga= men ei)s2 ga=n, pnedma de\ a)/nw|. ti/ tw=nde xalepo\n; ou)de\ e\n. i. concreta sunt, et discreta sunt, et abierunt rursum unde venerant, terra quidem in terram, spiritus vero sursum. In his quid acerbum? nihil. loquitur de morte quae est dissolutio corporis et animae. M. Tullius libro Tusculanarum quaestionum tertio citat ex Euripide:
Reddenda est terrae terra, tum vita omnibus
Metenda ut fruges, sic iubet necessitas,
Hanc sententiam Antiochus scribit placuisse Chrysippo, sed dissentiente Carneade. Denique Aristoteles Rhetoricorum lib. secundo, subindicat, qui olim seruitutem profitebantur, eos terram et aquam domino tradere solitos, velut omnium rerum ius abdicantes, et in herum transferentes, kai\ o(/ti, inquit, dido/nai ghn= kai\ u(/dwr douleu/ein e)/sti, id est, Et quod dare terram et aquam seruire est.
INcertum ac varium belli eventum notant hoc dicto: *arhs2 koino\s2, id est, Mars comunis. Sumptum est ex Homericae Iliados *s.
*cuno\s2 enua/lios2 kai/ toi ktane/onta kate/kta.
id est,
Commnis Mars, inque vicem perimit perimentem.
Quod dictum Arstoteles libr. rethoricorum secundo inter proverbiales sententias commemorat. Rursus eodem libro:
*ni/kh d) a)pamei/betai a)/ndras2.
id est,
Nunc his nunc illis contingit vincere.
Titus Livius belli Punici libr. decimo, Cum tuas vires, tum vim fortunae, Martemque belli communem propone animo; utrinque ferrum, corpora humana erant: nusquam minus quam in bello eventus respondent. Rursus ab urbe cond. libro octavo. Quid illum facturum fuisse, si, quod belli casus serunt, Marsque communis adversa pugna evenisset? Iterum eodem libro, Nostra certamina romani non verba legatorum, nec hominum quisquam disceprator, sed campus Campanus, in quo concurrendum
est, et arma, et communis Mars belli decernet. Et in eodem alias: Ibi in conciliis Numitius imperator eorum, affirmando communem vere Martem belli, utramque aciem pari caede prostravisse, etc. Rursum libro ab urbe cond. 7. Samnitium, inquit, bellum ancipiti Marte gestum. Apud eundem frequens est, aequo Marte discessum est, quoties neutri parti cessit victoria. M. Tullius Philippica undecima: Sed, ut concedam incertos exitus esse belli, Martem communem, tamen pro libertate, vitae periculo decernendum. De Marte communi nonnihil attigimus in proverbio: Omnium rerum vicissitudo. Porro enua/lios2 Homero Mars dicitur, ab enuw\ quam belli fortunam esse putant.
*en xeirw=n no/mw|, id est, Lege manuum dicitur, cum res vi geritur, non ex praescripto legum. Aeschines contra Timarchum: fulakte/on de\ toi=s2 men o)ligarxikoi=s2 kai\ toi=s2 thn\ a)/nis1on politei/an politeumen/ois2, tou\s2 en xeirw=n no/mw|, ta\s2 politei/as2 katalu/ontas2, id est, His vero qui sequuntur oligarchiam, et apud quos inaequalis est rei pub. administratio, cavendi sunt qui lege quae est in manibus sita, civitatis statum labefactant. Manuum legem appellat violentiam, sive ius belli. Usus est in hunc sensum Polybius historiae lib. primo, tw=n de\ polemi/wn ou(\s2 pote krath/s1eie, tou\s2 men en xeirw=n no/mw| die/fqeire, tou\s2 de\ zwagrei/a| pro\s2 au)to\n ei)s1anaxqe/ntas2 u(pe/bale toi=s2 qhri/ois2, id est, Ex hostibus quoscumque devicisset aliquando, alios violenta manu perimebat, eos vero qui vivi capti ad eum adducebantur, bestiis obiciebat. Rursus lib. secundo: *en de\ tou/tw| tw=| kairw=| s1une/bh ga/i+on men to\n u(/paton parabo/lws2 a)gwnizo/menon, e)n xeirw=n no/mw| teleuth=s1ai to\n bi/on, id est, Per idem hoc tempus accidit, ut Caius consul dum audacius pugnat, manuum lege vitam finierit. De au(/th kuri/a dictum est alias. Apud Plautum servus quispiam minitatur se manu litem acturum.
APUD Athenaeum libro decimotertio, Hippon qui dictus est a)/qeos2, citatur auctor huius versiculi:
*poulumaqhmos1u/nhs2 th=s2 ou) konew/teron a)/llo.
id est,
Non aliud mage inane puta quam plurima scire.
Citatur idem ex Timone:
*poulumaqhmos1u/nhs2 th=s2 ou) kenew/teron a)/llo.
Conveniet in eos qui malunt multa discere quam utilia. Contra laudata est Hippiae polumaqei/a.
QUI arte circumagit quempiam, ut cum se putet aliquid egisse, nihil egerit, aut inde recidat unde volebat extricari. ku/klou perie/lkesqai dicitur. Ita Plato in Charmide. w)= mi/are\ e)/fhn e)gw\, pa/lai me\ perie/lkeis2 ku/klw| a)pokrupto/menon, i. O scelerate inquam, iam dudum me in orbem circumagis non sentientem. Fit enim hoc arte sophistica, ut qui contra disputat, post asseveret ambagibus circumactus quod prius negabat, aut contra. Metaphora ducta ab equis, qui circumacti, eo reducuntur, unde prius resiliebant pavidi. Similis ludus exercetur in Labyrinthis. Confine illi: In easdem ansas incidisti.
QUOD insigniter esset lautum in cibis, Iovis lac veteres appellabant. Eurip. apud Athen lib. 14.
*kai\ turo\s2 o)pi/as2 e)sti\ kai dio\s2 ga/la,
id est,
Est succulentus caseusque et lac Iovis.
Apud eum frequenter inter ciborum delicias commemoratur, dio\s2 e)gke/falos, de quo alias diximus. Persae, si quid esset exquisite lautem, appellabant dio\s2 kai\ bas1ile/ws2 e)gke/falon, id est, Iovis et regis cerebrum: propterea quod rex Persarum solet dare praemium honorarium, si quis novum aliquod edulii genus reperisset. Clearchus apud eundam lib. 12. quamquam eadem multis aliis verbis commemorat. Videntur antique quidquid eximium videri volebant, Iovi tribuisse. Inde illud e Satyra.
Et Iovis auribus ista Servas.
DICTERIA petulantius iacta, prisci Maesonica vocabant, s1kw/mmata mais1wnika\, a Maesone quodam histrione comaediarum Megarensi, cuius inventum est persona, quam a repertore, Graeci mai/s1wna vocabant, reperit enim personam famuli et coqui. Quin et veteres Graeci coquum urbanum mai/s1wna vocabant, exterum te/ttiga. In comaediis autem semper inducuntur coqui dicaces, praesertim apud Plautum. Id testatur Philemon alicubi:
*sfi/gg) a)/r)r(en) ou) ma/geiron ei)s2 thn\ oi)ki/an
*ei)/lhf). a(plw=s2 ga\r ou)de\n ma\ tou\s2 qeou\s2
*wn le/gein s1uni/hmi.
id est.
Recept in aedes non coquum, sed masculum
Sphingem, nihil enim per deos intelligo
Simpliciter, ex his quae loquitur.
Convenit cum Hipponacteo praeconio.
SVIDAS ex Carchedonio citat hoc proverbium:
*xrei/a dida/s1kei, ka)/|n a)/mous1os2 h)=, s1ofo/n,
id est,
Catum e rudi reddit magistra necessitas.
Tempus, rerum usus, ipsaque necessitas excitat ingenium ad discendas artes. Idem indicat Graecorum sententia s1ofi/a peni/an e)/laxen, et apud Aristophanem Penia iactat se artium inventricem. A Persio venter dicitur magister artis ingeniique largitor. Et ut ait Q. Curtius: Necessitas ignaviam acuit.
ARISTOTELES libro Rhetoricw=n primo, inter similitudinis et affinitatis proverbia refert et hoc:
*egnwke dh\ qh\r qh=ra.
id est,
Novit profecto fer a feram.
Videtur fragmentum iambici trimetri, utcumque depravatum est apud Aristotelem. qh\r, Graecis bestia dicitur, sed proprie fera aut noxia, quod genus sunt apri, lupi, et viperae. Unde hominem moribus efferatis, ingenioque agresti, qhriw/dh vocant. Congruet, ubi conucnit inter duos pariter improbos. Simile illi: Furemque fur cognovit, et lupum lupus.
*tuflou= parake/leus1is2, id est, Caeci iussio sive exhortatio, dicitur absurda, quoties ipse, qui praescribit, non intelligit quid dicat. Socrates apud Platonem in Theaeteto, redarguens absurdam Theaeteti praeceptionem, iubentis, ut qui rectam haberent opinionem, rectae opinioni assentiren confert illius orationem loro, aut pistillo circumvolubili, sed rectius
putat dicendum, Caeci iussionem: tuflou= de\ parake/leus1is2 a)/n kaloi=to dikaio/teron. to\ ga\r) a(/ e)/xomen tau=ta pros1labei=n keleu/ein, i(/na ma/qwmen a(/ doca/zomen, pa/nu gennai/ws2 e)/oiken e)s1kotwme/nw|, id est, Sed rectius caeci praeceptio dicatur: siquidem iubere, ut ea, quae habemus, acpiamus, ut discamus, ea quae opinamur; plane convenit homini insigniter caliganti. Alias relatum est nobis illud Horatii: Caecus uti si monstret iter. Item: Caeca speculatio.
*ibu/keios i(/ppos, id est, Ibyci equus in iocum proverbialem abiisse videtur, de iis qui nolentes praeter aetatem ac vires ad periculosum negotium adigerentur. Dicti originem refert Plato in Parmenide. Ibyco poetae equus erat iam annosus athleta, multis certaminibus detritus. Is cum ad certamen currui iungeretur, extimuit, videlicet expertus eiusmodi ludorum aleam. Ridente populo Ibycus surgens, equus, inquit, domini similis est; nam et ipse iam senex ad amandum compellor: equo suo sese comparans, quod ipse non minus intempestivus eslet ad amores, quam vetulus equus ad certamen. Nam admonet hoc quoque Suidas, Ibycum vulgo male audisse ob adolescentulorum amorem. Hac imagine Parmenides queritur se senem adigi ad rerum difficilimarum explicationem: Huc allusisse videtur Horatius in epistolis: Non eadem est aetas, non mens. et
Solve senescentem mature sanus equum, ne
Peccet ad extremum ridendus et ilia ducat.
De lbici gruibus dictume st alias.
*ei)/s2 au)\rion ta\ spou\dai=a, id est, In crastinum seria. Plutarchus In vita Pelopidae narrat hanc vocem apud Graecos abiisse in proverbium. Originem dedit Archias vir opulentus ac potens, sed parum sobrius. Huic inter connivium allata est epistola, qui pertulit, admonuit, ut statim legeret: de seriis enim rebus scriptam esse, tum ille vino madidus risit. ou)kou=n, inquit, ei)s2 au)\rion ta\ spoudai=a|, id est, in crastinum igitur seria, simulque acceptam epistolam pulvillo supposuit, cui insidebat, ac sermonem cum Phillida coeptum pergebat. Quin et hodie incivile est in conviviis tractare seria. Apud Hollandos recitatur fabula non aliena ab hoc adagio. Quidam in convivio accumbebat igni vicinior, ita ut ima vestis adureretur. Id animadvertens e convivis quidam, habeo, inquit, quod tibi nuntiem. tum alter, si quid inquit, tristius est, nolo audire in convivio, ubi convenit festiva, laetaque esse omnia. Non est, inquit, admodum laetum, mox alter, post convivium, inquit, seria, ubi cenatum esset hilariter, Nunc, inquit dicito quidquid voles. Ostendit illi vestem a tergo enormiter adustam. Ibi stomachari coepit, quod non admonuisset in tempore. Volebam, inquit, at tu vetabas. meta\ dei=pnon spoudai=a.
*upono/mois2 polemi/zein, id est, Cuniculis bellare, dicitur, qui non aperta vi, sed dissimulanter, ac dolis rem gerit. Contra qui palam agit quod agit, machinis agere dicitur. Caii Caesaris potentia iam ad manifestam tyrannidem spectante, Catulus Luctatius vir summae apud Romanos dignitatis, surgens in senatu ait: ou)k e)/ti u(pono/mois2 casar a)ll) h)/dh mhxanai=s2 ai)rei= thn\ politei/an, id est, Caesar non iam
cuniculis, sed machinis tollit rem publicam. Suffossiones clam fiunt, machinae, hoc est arietes, onagri, ballistae palam admoventur. Dictum Plutarchus refert in vita Caii Caesaris. Plus veneris habebit, si ad res animi transferatur, veluti si quis dicat malos genios interdum oppugnare nos machinis cum palam terret aut illectant, interdum cuniculis, quoties falsa specie pietatis imponunt obrepuntque incautis.
*ole/qrou ou)dei\s2 lo/gos2, id est, Exitii nulla ratio. Refert Plutarchus in vita Eumenis. Ita cum satagens rerum suarum, superiorem adisset Phrygiam, intra Celenas hibernavit: ubi quoniam reperit Alcetam, Polemonem et Cocimum de imperio contra ipsum deceratntes: tou=to hn)= e)/fh to\ lego/menon, o)le/qrou de\ ou)dei\s2 lo/gos2, id est, Exitii nulla ratio. Sentiens opinamur, cum imminet homini fatale exitium, Deum adimere consilium ac rationem, Apparet esse hemisichium caminis Iambici o)le/qrou d) ou)dei\s2 lo/gos. Huic affine est, quod habet Quin ctilianus libro quinto de coniectura loquens: Praeterea, inquit, cur potissimum illo modo sit aggressus: qui et ipse diligentissime tractatur pro eodem locus, an etiam si nulla ratione ductus est, impetu raptus sit et absque sententia. Nam vulgo dicitur, scelera non habere consilium.
PLutarchus in vita Periclis refert Anaxagoram Pericili in administranda Republica magno adiumento fuisse, verum ubi iam gravaret senectus, eta Pericle publicis intento negotiis negligeretur, decreverat inedia finire vitam. Id ubi rescivit Pericles, accurrit ad aedes philosophi, precibusque et lacrimis conatus est illum ab instituto revocare, idque sua ipsius causa magis, quam Anaxagorae, atille iam agens animam dixit: w)= peri/kleis2, kai\ oi tou= lu/xnou xrei=an e)/xonteus2, e)/laion e)pixe/ous1in, id est, O Pericles, et quibus lucerna est opus infundunt oleum: exprobrans illi negelctum amici, unde non vulgarem capiebat utilitatem, cum qui egent lucerna, ob usum qualem cumque curent illam, abstergentes atque infundentes oleum. Et quibus opus est fructu, stercorant agrum.
*es2 thn\ gaste/ra ena/llesqai, id est, In ventrem irrumpere dicitur, qui cuam omnem ad cibum ac potum confert. Ita Plutarchus de Lucullo in ipsius vita: *ate dh\ mh\ qeatrikw=s2 mhde\ e)pideiktikw=s2 loukou/llou polemou=ntos2, a)lla\ dh\ tou=to to\ lego/menon ei)s2 thn\ gaste/ra enallome/nou, kai\ o(/pws2 u(faire/s1ei thn\ trofhn\ a(/panta pragmateuome/nou, id est, Utpote cum Lucullus iam non palam, neque ad ostentationem bellaret, sed quemadmodum dici solet in ventrem impetum faceret, nihil non moliens, ut hosti commeatum subtraheret. Non hic repetemus, quomodo locum hunc vertit Leonardus Iustinianus. Sunt quos non alia ratione melius vincas quam si ventrem impetas. huc respexit Terentius cum ait, pugnos in ventrem ingere. Nam parasiti nulla parte magis laedi possunt, quam ventre.
*kai\ to\n to/kon kai\ to\ kefa/laion e)kti/nein dicuntur, qui serius quidem sed gravius puniuntur, aut qui differunt vindictam, ut per occasionem laedant gravius. Nam prorogatione crescit usura. Dion libello; peri\ th=s2 a)pisti/as2. w(/sperta\ qhri/a polla/kis2 h)remei= koimw/mena
h)\ e)mpeplhs1me/na, thn\ men fu/s1in ouk a)pebe/blhken thn\ au(tw=n. paraplhs1i/ws2 de\ kai e)kei=noi xro/non tina\ ouk e)/blayan, e)/peita s1umba/s1hs2 profa/s1ews2, kai\ to/kon fas1i\ kai\ to\ kefa/laion, th=s2 ponhri/as2 e)kti/nous1i, id est, Quemadmodum noxiae bestiae saepenumero quietem agunt, sive cum dormiunt, sive cum cibo expeltae sunt, quamquam naturam interim suam non exuerunt. Similiter et illi ad tempus aliquod non laeserunt, at ubi se dederit occasio, et usuram, ut aiunt, et sortem malitiae persolvunt.
QUOS urgeret extrema necessitas, his res dicebatur ad incitas rediisse. Plautus in Trinummo; Hem nunc hic cuius est, subaudi ager, ut ad incitas redatus, id est, ad extremam inopiam. Idem in Poeniulo; Tace modo, prosecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit, quin potius disperibit faxo, quam unam calcem civerit. Sed haud scimus an hic legendumsit, unum calcum civerit. Nonius Marcellus admonet incitam dici egestatem, et verum dicit, sed non absque tropo. Nam in his duobus locis, quae retulit e Plauto, extremam quidem inopiam significat, at non statim ubicumque ponuntur incitae, significatur egestas. Lucilius incita dixisse videtur in neutro genere. Illud ad incita cum redit atque internecionem. Item. Commanducatus corrupit, ad incita adegit. At Isidorus libro 18. usurpavit genere masculino. Calculi inquiens, partim ordine moventur, partim vagi, qui vero muoveri omnino non possunt inciti dicuntur. Cio, moveo est, inciti quasi immobiles, quos Graeci dicerent a)kinh/tous2. Satis liquet proverbium ductum a lusu calculorum, in quo erant certae lineae ad quas redactus calculus moveri iam non posset. Quadrabit et in eos, qui confutati manifestis argumentis, non habent quod respondeant; quod Dialectici vocant metam Silentii.
PLutarchus in praeceptis civilibus: a)\n de\ h)= ta\ th=s2 ou)s1i/as2 me/tria, kai\ ke/ntrw| kai\ diasth/mati perigrafo/mena pro\s2 thn\ xrei/an, id est, Quod si facultates modicae fuerint, et centro et spatio circumscriptae ad usum. Sentit forunas tam angustas, ut nisi certa dimensione dispensentur, non sint ad necessarios usus suffecturae. Veluti qui supputatione facta quantum habeant annui census, subducunt quantum quoque mense, quaque hebdomade, quoque die possint imperdere. Quod si hospitis adventus, aut similis casus fecerit sumptus paulo largiores, id sequentium dierum parsimonia sarcitur, ne non constet ratio. Idem de futili loquacitate docet responsionem esse ke/ntrw| kai\ diasth/mati circum scribendam, ne quid respondeatur ultra quam requirit percunctatio. Quidam enim de uno interrogati, respondent de pluribus. Metaphora translata est, a circulo qui sit circino circumducto: in medio, centrum est immobile, hinc spatium undique aequale ad lineam obeuntem. Unde et circumscripta dicuntur, quae certis finibus continentur.
ROSCIUS histrio tam erat felix in agendis fabulis, ut quisquis in arte quapiam insignis esset, Roscius vocaretur. Id indicat M. Tullius lib. de Oratore 1. Itaque hoc est iamdiu consecutus, ut in quo quisque artificio excelleret, is in suo genere Roscius
diceretur. Idem in secundo de Oratore. Soleo. saepe mirari eorum imprudentiam, quiagunt in scena, gestum spectante Roscio. Quis enim se commovere potest, cuius ille vitia non videat? Rursus in Bruto: Et in scena Roscium esse intelligat. Hic est ille Roscius Ciceronis concertator, quem ornavithoc elogio, ut diceret, Virum fuisset tam bonum, ut unus indignus esset, qui in scenam prodiret, et eundem tam praeclarum artificem, ut solus dignus esser qui in scena versaretur. Eodem igitur tropo, quo vehementer in consiliis callidum Daedalum vocamus, in laboribus patientem Herculem, in disputando invictum Achillem, in iudicando Aristarchum, parronum in causis agendis egregie dextrum, Roscium licebit appellare.
*krath\r filoths1ios, dicitur quo in conviviis conciliantur amicitiae, qui mos etiamnum durat apud Germanos, quibus turpissimum est, post acceptum Philotesium pculum, veterum offenfarum quamvis capitalium meinisse, ne iudices quidem admitterent actionem iniuriarum. Plutarchus in commentario de fortuna Alexan dri, qui barbaros armis, Graecos civilibus institutis conabatur ad humaniorem ac sanctiorem vitae rationem adducere, w(/sper, inquit, en krath=ri filoths1i/w| mi/cas2 tou\s2 bi/ous2, kai\ta\ h)/qh, kai\ tou\s2 ga/mous2, kai\ diai/tas2, id est, Velut in philotesio poculo miscens vitas, mores, coniugia ac vivendi rationes. Apud Plautum in Pseudolo, servus ebrius, Diis proximum putat, manu candida cantarum dulciferum propinare mitissimam amicitiam. Hesychius indicat hanc filoths1i/an solere adhiberi post cenam, cum in signum amicitiae ex eodem poculo, de eodem vino bibunt omnes. Asconius Pedianus in actionem adversus Verrem tertiam, putat hoc esse, quod M. Tullius criminatur Verrem cum suis potasse more Graeco. Nam vulgus existimat illos Graeco more bibere, qui largius ac cyathis grandioribus bibunt. At ipse magis probat, ut intelligamus eos Graeco more bibere, qui merum bibunt. Id autem solent facere Graeci, ut cum in convivio libant, primum salutent Deos paululum e cyatho profundentes: dein amicos suos: totiesque bibunt merum, quoties Deos aut caros suos nominatim vocant. Ita ferme Pedianus. Quidam putant hunc craterem etiam a)gaqou= dai/monos2 appellari.
PLutarchus libro de fortuna Alexandri secundo, declarat hunc versiculum apud Lacedaemonios solere decantari.
*erpoi ga\r a)/nta tw=| s1idh/rw|, to\ kalw=s2 kiqari/s1dein.
id est,
Vergit ad letale ferrum, lepide Cithara canere.
Quo significabant certis citharaemodis sedari motus animorum, aliis addi vigorem ad proelium. Cum Alexander audisset Antigenidam tibia modos incinentem, qui vocantur Harmatii, adeo inflammatus est, ut simul cum armis exurgens manus iniecerit in proxime assidentes.
*baqukle/ous2 ku/lic, id est, Bathyclis calix, dictum videtur in eos, qui divitiis suis soli fruuntur, nemini quidquam impartientes. Apud Plutarchum in convivio septem sapientum Ardalus quidam sic alloquitur Aesopum. Tu numquam huc transmittes poculum
ad nos, scum videas istos tamquam Bathyclis calicem inter sese transmittere, ceterum alii nemini impertientes. Cui respondet Aesopus. At ne hoc quidem poculum est publicum. Siquidem uni Soloni iam dudum astat. Bathycles Graecis sonat profundae gloriae, quo nomine videtur fuisse quispiam dives sibi vivens sibique bibens.
Plutarchus hunc Ionis senarium ceu proverbialem adfert, disserens, quod Luna quoniam radios habet imbecilliores quam sol, excitare possit humores, concoquere non possit:
*me/las2 ga\r au)tai=s2 ou) pepai/netai bo/trus2.
id est,
Neque enim his niger maturus efficitur botrus.
Conunit in eos, qui conantur, quia ob defectum virium non queunt, perficere. Refert idem in commentario de facie apparente in orbe lunae. Accedet plus veneris, si volentes significare disciplinas humanas non praestare felicitatem, dicamus: me/las2 ga\r au)tai=s2 ou) pepainetai bo/trus2. In au)tai=s2 subaudiendum est, akti=s1in, id est, radiis.
CAllias apud Graecos quispiam suit, qui per luxum, ac libidinem patrimonium abligurierat, In eum vulgaris iocus exstitit: *kalli/as2 pteror)r(uei=, id est, Calliae defluunt pennae. Solet enim hoc interdum avibus accidere, vel morbo, vel certis anni temporibus. Quemadmodum et quadrupedibus quibusdam mutantur pili aut villi. Unde et deplumati dicuntur ac detonsi, qui facultatibus exuti sunt. Hoc verbum pteror)r(uei=n frequenter per iocum usurpatur apud Aristohpanem in Auibus.
*en pla/tei dictum, accipiendum interpretantur Graeci, cum paululum ultra praescriptum significant esse concedendum, praesertim in his, quae sunt humanitatis. Veluti si quis pollicitus solutionem ad diem Augusti decimum, reddat postridie. Iulianus Pandectarum libro 46. Titulo de solut. et lib. cap. Ratum autem dominus habere debet, mox cum primum certior factus est, sed hoc en pla/tei, et cum quodam spatio temporis accipi debet. Et hunc Iuliani locum citat Ulpianus, eodem libro tit. rem ratam haberi, cap. Quo enim rursus libro 13. titul. de condictione triticaria, cap. in hac actione. Verius est, inquit, quod Servius ait condemnatioms tempus spectandum: si vero desierit esse in rebus humanis, mortis tempus. Sed etiam en pla/tei secundum Celsum erit spectandum. Non enim debet brevissimum vitae tempus aestimare. Iterum libro 22. titulo de probationibus, cap. penultimo, Nec hoc quaeirtur, num aliquis meminerit quo die aut quo consule factum sit, sed num hoc aliquo pacto probari possit, quando id opus factum sit: et hoc Graeci en pla/tei, dicere solent, et Cetera. Hactenus Pandectae. Verum illud pla/tei, non norunt Caletii, qui ad horam undecimam iussi claudere portas civitatis, statim ad primum nolae ictum occludunt, repulsis, et qui foris stant, et qui egredi cupiunt, utrisque portae proximis. Cum denuntiatur anathema qui ad diem praescriptum non solverint, liberantur a fulmine, si ab eo die intra decimum quartum liberarint fidem suam. Haec ad iuris aequitatem pertinem.
Variarum rerum mixturam sparsim nulloque ordine congestarum veteres Satyram appellabant. Apparet vocem primum deductam a lascivia Satyrorum, tamere nunc buc nunc illuc salientium, Hinc deflexa est ad cibi genus, quod ex diversis herbarum formis conflatum est: praeterea ad lancem variis rerum generibus Onustam, quae sic diis offerebatur, non adsimilis illi poculo, quod Graeci penta/ploon, quintuplici rerum differentia, siut ke/rnos a mixtura vocabant, de quo nobis supra dictum est. Festus ait, Saturam sive Satyram dici cibum variis rerum generibus conditum, aut legem aliis multis confertam legibus. staque in sanctione legum adscribi solere, neve per Satytam dertogato, aut abrogaro, cum significant totam legem esse servandam. Citat Annium Luscum ex oratione quam habuit adversus Tyberium Gracchum: Imperium quod plebs per Satyram dedetat, id abrogatumest. Citat etC. Laelium ex ea quam pro se dixit. Postero die quasi per Satyram legem sententiis exquisitis, in deditionem accipitur. Legem Satyram interpretantur, quae eadem multas res complecitur: quemadmodum Iugurtha acceptus est in deditionem, sed multis praescriptis conditionibus, ut tribinta daret Elephantos, pecus atque equos multos, cum magno argenti pondere. Usus est hoc adagio Iustinianus in praefatione Pandectarum: Et primoquidem, inquit, anno hoc opus tradebatur legentibus, non secundum edicti perpetui ordinationem, sed passim et quasi per Satyram collectum, et utile cum inutilibus permixtum, maxima autem parte inutilibus deputata. Itidem Sallustius in bello Iugurthino. Qua si per Satyram sententiis exquisi tis in deditionem accipitur. Haec Sallustius dicit de Iugurtha, necsunt in cuiusquam oratione, nec ibi quisquam aderat Laelius, unde necesse ast locum apud Festum esse nurilum. Verba Laelii sunt omissa, simul cum nomenclarura Sallustii.
Non nullis haud vulgariter eruditis videtur et hoc adagiis annumerandum, quod refert Ulpia. lib. Pandect. 12. capit. 13. Titu. de iureiurando circa finem. Siquis, inquit, iuraverit in re pecuniaria per genium principis, dare se non oportere, vel mtra certum tempus, et peiteraverit, vel si dare oportere, vel mtra certum tempus iuraverit se soluturum, nec solverit, Imperator noster cum patre rescripsit, fustibus castigatum dimittere, et ita ei superindici, propetw=s2 mh\ o)/mnue, id est, ne fueris ad iurandum praeceps. habebit proverbii speciem, si quis hominem post acceptum malum admoneat, propetw=s2 mh\ o)/mnue.
Sunt et illae formae a ivi econsultis ductae versae in proverbium. Ex syngrapha agere, obsignatis tabulis agere. pro eo quod est rigide parum que civiliter, sed velur ex obligatione. Ciceto pro Murena: pergitis ne vos tamquam ex syngrapha agere cum populo? Syugraha Latinis sonat conscriptionem, quod utriusque manu conscripta utrisque parribus tradi soleat, et in hocsyngataphae differunt a tabulis, quod tabulae ab una parte tantum servari consueverint. A chirographo. tabulis, codicillis differt Syngrapha, quod in illis non scribantur nisi acta, in hac etiam contra fidem actionis pactio venit, et non numerata pecunia
aut non integre numerata pro temporaria voluntate hominum scribi solet. Ita propemodum Asconius Pedianus in Verrinarum 3.
IN Graecorum epigrammatibus proverbii titulo citatur u(/bris2 e)/rwtas2 e)/lus1e, id est, iniuria sive contumelia solvit amores, quod contemptus amor plerumque vertitur iram, ira in odium. Sic in comoedia Phoedria: Exclusit, revocat, redeam? Non si me obsecret. Item Horatius:
Nam si quid in Flacco viri est,
Non fert assiduas potiori te dare noctes,
Et quaeret iratus parem,
Nec semel offensae cedet constantia formae,
Si certus intrar it dolor.
In epigrammate quaeritur amans hoc dictum falso iactari vulgo, quod ipse ab amica exclusus non sine convitio, cum iurasset se toto anno non rediturum ad illam postridie diluculo supplex ad eam redierit. Carmen sic habet:
*ubris2 e)/rwtas2 e)/lus1e, ma/thn o(/de mdqos2 a)la=tai,
*ubris2 e)mhn\ e)re/qei ma=llon e)rwmani/hn.
id est,
Falsum est quod iactant iniuria solvit amores,
Morbum quippe meum provocat illa magis.
In genere tamen verum est officiis mutuis tali benevolentiam, iniuriis exstingui.
*to\ kalo\n fi/lon, id est, Quod pulchrum amicum. Inter proverbia conciliantium amicitiam, refertur et hoc apud Platonem in Lyside: kai\ kinduneu/ei kata th\n a)rxai=an paroimi/an, to\ kalo\n fi/lon ei)=nai, id est, Ac propemodum apparet iuxta vetus proverbium, quod pulchrum est, amicum esse. Qui commodi gratia amat, non amat vere, sed quod pulchrum est per se amatur. Unde Aristoteles, percunctanti qui fieret ut libentius colloqueremur cum formosis quam cum deformibus respondit, eam percunctationem esse caecorum. Nihil autem virtute pulchrius, eoque nec amabilius quidquam.
Exstat epigramma Graecum, cuius argumentum sumptum est ex Homericae Iliad. x. ubi Hectorem ab Achille iam interfectum circum sistunt Graeci mortuo insultantes, nec quisquam erat, qui exstincto non aliquod vulnus infligeret. Sic enim habet Homerus:
*alloi de\ peri/dramon ui(=es2 a)xaiw=n,
*oi(\ kai\ qnh/s1antos2 fuhn\ kai\ ei)=dos2 a)ghto\n
*ektoros2, ou) d) a)/ra oi( ti\s2 a)nouthti/ge pare/sth.
id est,
At reliqui accurrunt Graii, cinguntque cadaver
Nec tamen astitit exanimi sine vulnere quisquam.
Ac paulo post:
*ws2 a)/ratis2 ei)/peus1ke, kai\ ou) th/s1as1ke parasta\s2.
id est,
Dixerat haec aliquis, simul et vulnus dedit astans.
Epigramma sic habet:
*ba/llete nun= kata po/tmon e)mo/n de/mas2, o(/tti kai\ au)toi\
*nekrou= s1w=ma le/ontos2 e)fubri/zous1i lagwoi\,
id est,
Nunc telis petitote meum post fata cadaver,
Audet vellepus exanimi insultare leoni.
Dictum est alias de his, qui mordent mortuos, cum laruis luctatur, et cum umbris depugnant.
Plato in Theaetete: *ata\r w(s2 e)/oiken e)a/n o(/ti e)sti\n, eu)ripdei/onti cumbh/setai, h( men glw=tta a)ne/legktos2 h(mi=n e)/stai h( de\ frhn\ ou)k a)ne/legktos2, id est, at ut videtur si posse responderis, Euripideum quiddam nobis accidet, lin gua quidem nobis erit irredarguta, mens autem non erit irredarguta. In eos quadrat, qui rationibus convicti, non cedunt tamen, sed tergiversantur reclamantes adversus suam ipsorum conscientiam.
*atri\c tai=n xeroi=n labe/sqai, id est Pugno stringere dicitur, quod ipso contactu sentitur. Sic Plato in Theaeteteo: oi( ou)de\n a)/llo oi)o/menoi ei)=nai, h)\ ou(= a)\n dun/wntai a)pri\c tai=n xeroi=n labe/sqai, id est, qui nihil esse putant, quicquid non possint strictim maib. apprehendere. Loquitur de his, qui non existimant quicquam esse in rerum natura praeter res corporeas, et sensibus expositas: actiones, generationes, et huis generis alia, quae intellectu, non sensibus percipiuntur, existimant esse inania vocabula. Talis visus est Platoni Diogrenes, qui dicebat, se cyathos et mensas videre, cyathitates ac menseitates, quas Plato commemorabat, non videre. Sed vicissim audivit, Nimirum oculos, quibus cyathi et mensae videntur, habes: mentem, qua cyathitates ac menseitates cernuntur, non habes. Tam crassum ingeniorum genus Plato, veluti profanum a philosophiae mysteriis iubet arceri. Verius enim sunt, quae non videntur, quam quae videntur, et certius ea scimus, quae ratione colligimus, quam quae manibus contrectamus: sensuum enim iudicium fallax est.
PLato in Theaeteto significat apud Lacedaemonios hunc fuisse morem, ut in publicis cerraminibus neminem congerent ad congressum, sed legem edicebant h)\ a)pie/nai, h)\ a)podunesqai, id est, aut abire, aut exui. Grecis autem a)podun/esqai dicuntur, qui se parant certamini, quod campestriati luctarentur olim, cetera nudi. Unde haec ipsa vox, a)podun/esqai, quoties transfertur ad rem animi, velut ad disputandum, aut repugnandum carni, proverbii vim habet. Ita frequenter usuerpat divus Chrysostomus, ac D. Basilius. Simile estid. quod alibi dicitur. Aut bibat, aut abeat.
PRodigiosa celeritas Crisonis videtur locum dedisse proverbio. Sic enim Socrates apud Plat onem in Protagora, rogatus ut institutam cum Protagora disputationem perageret: bouloi/min a)\n xari/zesqai/ soi e)/mou dunata\ de/oio. *nun= de\ e)sti\n w(/sper a)\n ei) deoio/mou kri/swni tw=| i(merai/w| dromei= a)kma/zonti e(/pesqai, h)\ tw= dolixodro/mwn tw| h)\ tw= h(merodro/mwn diaqei=n te kai\ e(/pesqai, id est, Optarim quidem tibi morem gerere, si quod petis, meae facultatis esset. Nunc perinde est, ac si me roges, ut Crisonem Himeraeum insignem cursorem sequar, aut dolichodromon quempiam, aut hemerodromon perpetuo aequem cursu sequarque. Himera Siciliae civitas est, quam quam eiusdem nominis est altera in Africa. Unde Crison dictus est Himeraeus, celeritate currendi celebris, qualem refert. li. 7. Plin. fuisse Philippidem et Canistium Lacedaemonium, cumave his Philonidem Alexandri Magni cursorem.
Dolichodromi dicebantur, qui perpetuo inpetu 12. stadia decurrebant. Hemerodromi, qui totum diem a mane usque ad vesperam citra respirationem rationem currebant. Plinius scribit puerum novem natum annos a meridie usque ad vesperam continuasse cursum. Unde Graeci poetae solem appellant h(mero/dromon, quod singulis diebus cursum suum peragat, quasi vero noctus requiescat in diversorio Thetidis.
*xaradrio\n mimou/menos, id est, Chardrion imitans, dici solitum de dissimulante, ac rem utilem occultante. Suidas refert hunc senarium Scazontem ex Hipponacte:
*kai\ mh\n kalu/ptei mw=n xaradrio\n perna=s2.
id est.
Et num Charadrion quaeso venditor caelat.
Item Aristophanes in Auibus:
*allws2 a)r) o( u)/pwy w(s2 e)/eik) ei)s2 th\n lo/xmhn
*emba\s2 e)pw=ze xaradri+o\n mimou/menos.
id est, Alioqui upupa ut videtur saltum ingressa abdidit sese, Charadrion imitans. Quo loco interpres fere cum Suida consentiens, narrat huis avi vim inesse medicam, ut illius aspectu facile sanetur, qui laborant ictero sive regio morbo, eamque ob causam, qui vendunt, occultant eam, ne licitator remedium sentiat prius quam emerit. Addit eam avem mutare colorem ad similitudinem eorum quibus amovetur, non deesse tamen qui sentiant non aspectum, sed esum avis, habere remedium. Vocem autem distingui accentu, nam si pronunties ultima acuta xaradrio\n declarari avem, si penultima acuta xara/drion diminutivum a xa/radra significari voraginem, sive terrae hiatum, quod in hunc delabens aqua melodiam quandam reddere videtur. Tantum ex his. quae indiligenter a Suida sunt congesta, tradere licuit. Meminit huius avis et alias Comicus in eadem fabula: u(/dwr e)fo/roun ka/twqen ei)s2 to\n a)/era oi( xara/drioi, id est, aquam ex imo portabant in aerem Charadrii. Interpres addit avi nomen inditum, quod in voraginib. gaudeat versari. Socrates apud Platonem in Gorgia, cum Callinicen eo pellexisset, ut fateretur beatam vitam non esse sitam in copia rerum, sed in perpetuo influxu: nam qui satur est, aut non sitit, quoniam nec molestiam sentit nec voluptatem, lapidis more vivit, potius quam hominis: ita subicit: xaradriou= tina\ au)= su\ bio/n le/geis2 a)ll) ou)nekrou= ou)de\ li/qou. Rursus tu Charadrii quandam narras vitam, non mortui, lapidisve. Marsilius vertit avem, cum Socrates videatur sentire de voragine, in quam cum perpetuo decurrat aqua, numquam tamen expletur: nisi forte Charadrius avis est de numero voracium, quemadmodum et Larus, ut hinc nomen invenerit a Charadra ductum.
Socrates in Gorgia Platonis ita loquitur: swfros1un/hn men diwkte/on kai\ a)skhte/on, a)kolas1i/an de\ feukte/on, w(s2 e)/xeipodw=n e)/kastos2 h)mw=n, id est, Temperantiam quidem sectari atque exercere oportet. Contra intemperantiam fugere, quantum quisque nostrum pedibus valet. Id quo longius transfertur a rebus corporeis, hoc magis accedit ad proverbium celeritatis. Quod in corpore sunt pedes, hoc in animo sunt affectus, quibus expetimus aliquid aut refugimus.
*aggei/ou di/khn, id est, Vasis instar loqui dicitur, qui cum ob imperitiam ex se nihil possit adferre, ab aliis audita profert. Fons ex se liquorem habet, vas ni aliunde infuderis siccum est. Homines autem qui vacant eruditione, per aures implentur. Socrates in Phaedro Platonis: o(/ti men ou)=n para/ te e)mautou= ou)de\n au)tw=n e)neno/hka. eu)= oi)=da, suneidw\s2 e)mautw=| a)ma/qeian, lei/petai dh\ oi)=mai e)c a)llotri/wn poqe\n nama/twn dia\ th=s2 a)koh=s2 peplhrw=sqai medi/khn a)ggei/ou, id est, Nihil horum ex mcipso excogitavi fateor, imperitiae mihi conscius. Super est igitur, ut alicunde ex alienis fluentis per aures fuerim impletus instar vasis.
*ws2 lu/kos2 a)/rna filei=, id est, Ut lupus ovem amat, qui sui commodi gratia simulat amore. Nam is vulgo dicitur amor, cum revera sit odium. Iuvenis enim cum puellam venatur, ut illi pudicitiam, thesaurum incomparabilem eripiat, ut pro honesta fama turpi rumore traducat, ut parentibus. amicis ac bonis omnibus invisam reddat: denique ut quod est omnium carissimum, bonam mentem eripiat, quaeso quid deterius hostis faciat hosti? Socrates citat carmen in Phaedro, veluti populari usu iactatum:
*ws2 lu/koi a)/rna filou=s1) w(s2 pai=da filou=sin e)rastai\.
id est,
Ut lupi oves, ita amat puerum vesanus amator. Maro:
Torua laenae lupum sequitur, lupus ipse capellam,
Florentem cytisum sequitur lasciva capella.
Et Horatius:
- Non ego te tigris ut aspera,
Getulus ve leo frangere prosequor.
*en nusi\n teqramme/nos, id est, in navibus educatus dicebatur, qui rudis esset et alienus a moribus liberalibus, sensuque communi. Solet enim fere nauticum genus suo elemento respondere, quod a civilium hominum commercio submotum vivat. Ita Plato in Phaedro: pw=s2 ou)k q)/n o)i/ei au)to\n h(gei=sqai a)kou/ein e)n nau/sipou teqramme/non, id est, An non putas illum existimaturum, sese audire homines in navibus salicubi, educatos. Plaut. in Cistellaria, mores agrestes appellat maritimos, imo potius inconstantes quod mare vicibus aestuariis accedat recedatque. Plauti verba sic habent: Ita me amor lapsum animi ludificat, fugat, agit, appetit, raptat, retinet, iactat largitur, quod dat non dat, deludit, modo quod suasit dissuadet, quod dissuasit id ostentat, maritimus moribus mecum experitur, ita meum frangit amantem animum.
QUI sine spe reparationis deficiunt, eos Socrates apud Platonem de Repub. lib. 6. ma=llon tou= h(rakleitei/ou h(li/ou a)pos1be/nnusqai, hoc est, magis ipso Heracliti sole exstingui dixit. Agit illic de senibus, qui ad perdiscendas philosophiae difficultates idonei non sunt in adolescentia defatigari. Heraclitus enim existimavit solem scaphae speciem habere, eiusque lumen deficere quoties cavum ad superiora vertitur, sed rursus fieri lucidam postquam invertitur. Non dissimile somnium de sole prodidit Xenophanes, qui pu tavit eum in occasu perire, sed exortu novum fieri solem. At senes numquam renovantur ad vigorem iuvenilem. Huc adlusisse videtur Horatius in Odis:
Damna tamen celeres reparant caelestia lunae,
Nos ubi dectdimus, etc.
*bo/rboros2 barbariko\s2, id est, Coenum barbaricum, pro vehementi stupore mentis apud Platonem lib. de Rep. 2. ponitur. Laudat enim illic dialecticam, quae sola mente ignorantiae immersam erigit attollitque a vulgaribus opinionibus, ad solidam veri cognitionem: kai\ tw=| o)\nti inquit, en borbo/rw| barbarikw=| ti/ni to\ th=s2 yuxh=s2 o)/mma katorwrugmenon h)re/ma e(/lkei kai\ a)na/gei a)/nw, id est, Ac re vera barbarico quodam coeno demersum animi oculum, paulatim trahit subuehitque sursum. Barbarus a barbaro per contemptum dictum videtur.
*ou)k e)k druo\s2 h)\ e)k pe/tras2, id est, Non e quercu saxove, cum significamus non constare materia externa, sed ex animi virtutibus. Veluti vulgus civitatem appellat, muros ac domos e lapidibusque lignisque constructas. Ecclesiam appellat stur cturam simili materia congestam, cum revera civitas constet hominum moribus, et ecclesia sit animorum in vera religione consensus. Plato lib. de repub. 7. ou) oiei e)k druo\s2 po/qen h)\ e)k pe/tras2 ta\s2 politei/as2 gi/gnesqai a)ll) ou) xi\ e)k tw= h)qw=n tw= e)n tai=s2 po/lesin, i. An existimas e quercu qualibet, aut e saxo res pub. fieri, ac non potius ex moribus eorum, qui in civitatibus versantur.
*ya/llion e)mba/llein, id est, Psallium inicere dicuntur, qui ferocientem animum moderamine quopiam premunt, metaphora sumpta ab equis animosioribus. Plato lib. de legib. 3. o)de\ tri/trs2 swth\r u(mi=n, e)/ti spargw=san kai\ qumoume/nhn a)rxh\n o(rw=n, oi(=on ya/llion e)ne/balen au)th=| th\n to\n e)fo/rwn dun/amin, Id est, At tertius vobis servator, luxuriantem etiam num frequentemque conspiciens principatum, veluti psallium illi iniecit, Ephororum potentiam. De Lacedaemoniorum Republica loquitur, in qua quinque Ephori sunt instituti, ad temperandam regiam potentiam. Psallium autem est circulus, qui freno additur, unde et pro freno ponitur interdum. Nisi forte adlusit ad bubalos, qui circulo ferreo naribus iniecto circumaguntur, unde proverbium naribus trahere, quod alio dictum est loco.
PLato lib. de leg. 4. refert hoc quasi vulgo decantatum, deum universitatem rerum omnium complecti, hoc est, principium, medium et finem. Ab illo enim omnium quae sunt, initium, incrementum, et summa: *a)/ndres2 toi/nun fw=men pro\s2 au)tou\s2 o( men dh\ qeo\s2, w(/sper o( palai=os2 lo/gos2, a)rxhn/te kai\ teleuth\n kai\ me/sa o)/ntwn a(pa/ntwn, e)/xwn, eu)qei=an parai/nei, kata fu/sin periporeuo/menos, id est, Sic igitur illis loquamur Deus quidem ô viri, quemadmodum et vetere proverbio dicitur, omnium quae sunt, principium, finem ac medium continens, rectum peragit cursum, secundum naturam circumiens.
*orfiko\n bi/on, Id est, Orphicam vitam Plato libro de legibus 6. dixit vitam innoxiam, et a luxu sanguinolentisque dapibus puram. Huiusmodi siquidem vitae rationem Orpheus instituisse videtur, ut non solum sanguine pecudum non in quinarent aras deorum, verum ne vesci quidem
ullius animantis carnibus sustinerent, sed libis ac frugibus melle conspersis sacra facerent, nec aliis ipsi vescerentur. Platonis verba sunt haec: *a)ll) o)rfikoi/ tineus2 lego/menoi bi/oi e)ge/nonto u(mw=n toi=s2 to/te, id est, Sed orphica quaedam, ut dicitur, vita tum erat vestris illo faeculo. Videtur Orpheus hoc conatus apud Thraces, quod Pythagoras tentavit apud Ionios, Numa apud Romanos.
AMBRONES olim. vulgo dicebantur, qui rapto malisque artibus viverent. Originem indicat Festus Pompeius, admonens eam suisse Galliarum gentem, quam cum mare inundam finibus suis depulisset, per aliena oberrantes rapinis ac praedationibus se suosque alere coeperunt. Manus erat formidabilis, non numero tantum: dicuntur enim fuisse triginta milia, verum etiam tum animorum ferocia, tum ratione puganandi. Siquidem conferti rhythmis et concentu quodam in hostem ferebantur, subinde tonantes: Ambrones Ambrones: sive ut hac voce suos in unum convocarent, sive ut hostibus terrorem incuterent. Ab his victi fuerant Romani duces, Manlius et Cepio: sed primum a Ligurib. fractisunt, mox a C. Mario prostrati, tandem ad aquas Sextias una cum Cimbris ac Teut onibus de leti sunt. Ita ferme Iulius Florus in Epitoma libri 68. et Plutarchus in vita C. Marii. Simili modo Cilicis vocabulum abiit in convicium rapacitatis ac praedationis.
DE a)rgura/gxh, id est, angina argentaria quae multis praeter Demosthenem vocem intercipit, iam antea diximus. At Festus Pompeius indicat ioco iactatum in eos, qui vino praefocantur laborare vinaria Angina, quam oi)na/gxhn possis dicere.
TITIVILITIUM vox erat olim nullam quidem rem certam declarans, sed velut interictio contemptum extremum indicabat, qualis est apud Graecos: pepalo\. Palutus citante Fest. Pompeio: Non ego isthuc verbum emptitem titivilitio, id est, re ad mordum vili, Locus autem est in Caffina. Similis vox est apud eundem Festum Buttubata, qua tamen usus sit Nevius, pro nugatoriis nihilque rebus. Nonius autem putat pipulum, convicii fuisse vocem. Plautus in Aulul. Ita me bene amet Laverna, iam nisi vasa reddi iubes, pipulo hic differam ante aedes.
DE perfectis operibus ita vulgo dici solitum indicat Aristoteles libro moralium Nicomachiorum secundo: o(/qen ei) wqasin e)pile/gein toi=s2 eu)= e)/xous1in e)/rgois2, o(/ti ou)k a)felei=n e)stin, ou)/te pros1qei=nai, i. Unde de operibus quae bene habent, ita solent praedicare, nec adimere possis, nec addere. Nam ut bene sit aliquid praestat mediocritas, tollit excessus aut defectus: excessum inducit, qui addit: defectum, qui adimit. De Lucilio scripsit Horatius:
Cum fluet lutulentus, erat quod tollere velles.
De Demosthene ac Cicerone dictum est, illi nihil posse demi, huic nihil posse addi.
DUBITATI possit utrum versus sit vulgo iactatus, quem ut omnibus notissimum citra
nomenclaturam retulerit Ethicorum 2. Aristoteles, an imprudenti exciderit ver. sus pentameter. Disserens enim e sententia Pythagorae, errorem esse infinitum, virtutem finitam, quemadmodum in nemore mille modis aberratur a recta via, cum ea sit unica: eoque vitium esse in procilivi, virtutem in arduo, quemadmodum facile est a scopo aberrare, sed scopum attingere difficile est: subiungit:
*esqloi men ga\r a)plw=s2, pantodapw=s2 de\ kakoi/.
id est,
Est simplex virtus, omnigenum vitium.
ARISTOTELES eodem libro refert versum Homericum ut vulgo decantatum:
*ws2 tou= men kapnou= kai\ ku/matos2 e)k to\s2 e)/erge *nh=a,
id est,
Afumo navium simul atque a fluctibus arce.
Aristoteles indicate esse verba Calypsus adhortantis Ulyssem, ut neque nimium littori vicinus naviget, fumum secutus, neque se profundo credat pelago, sed in medio secet viam: quod ibi periculum sit a saxis et vadis, hic ab undis. Argyropulus autem interpres ea verba tribuit Circe, quid secutus nescio.
PROVERBIALI schemate sine controversia dictum est. M. Tullius Philippica secunda: Domum dico? Quid erat in terris, ubi in tuo pedem poneres? praeter unum Misenum, quod cum sociis tamquam Sisaponem tenebas, Sensit Antonium Misenum non habuisse, ut veram possessionem, sed ut venam redemptam ad quaestum. Plinius libro trigesimotertio, capite septimo, docet minium, quod Graeci mi/lton appellabant, nonnulli Cinnabar, apud priscos non tantum summo in pretio, sed etiam in magna religione suisse. Nam festis diebus simulacra deorum minio oblinebantur, quemadmodum et triumphantes, quod tamen Calba senex in se fieri passus non est, ut refert Cornelius Tacitus. Sisapo autem Beticae oppidum est, olim Romanis vectigale, venas habens miniarias. Neque enim temere Romam aliunde minium advehebaltur. Negat autem Plinius ullius rei Romanis fuisse diligentiorem custodiam. Neque enim ibi fas erat perfici minium, excoquique, ubi nascebatur: vena signata ad dena milia fere pondo annua, Romae lavabatur. In vendendo lex praescribebat pretii modum, ne in immensum excederet. Sed multis modis adulterabatur, unde inquit praeda societati. Et mox dominio adulterino: Hoc ergo adulteratur in officinis sociorum. Ex his liquet eam regionem inmultos socios fuisse divisam, quemadmodum et hodie metalla argentaria aurariave iuxta certos tractus a redemptoribus occupantur.
IN hominem inconstantem ac lubricae fidei, diversarumque partium eleganter torquebitur, veluti, si quis subinde mutato vitae genere, cum Cidarim gestet Theologicam, nunc cum paludamento militari incedat. M. Tullius Philippica quinta; Accipiet ne accusationem, is, qui quaestioni praeerit Graeci iudicis, modo palliati, modo togarti? Pallium, Graecorum est, ut toga Romanorum:
utraquae tamen vestis pacis est, quemadmodum saga sunt belli.
ARistoteles lib. Moralium Nicomachiorum 3. docentes eos, qui non habitu virtutis, sed immanitate quadam naturae nihil omnino formidant, nequaquam appellandos esse fortes, sed maino/me/nous2 kai\ a)nalgh/tous2, hoc est, insanos et stupidos sensusque expertes. ei)/h de\, inquit, a)/ntis2 maino/menos2 kai\ a)na/lghtos2, ei) mhde\n fo/boito mh/te seis1mou\s2, mh/te ku/mata kaqa/ter fasi\ tou\s2 keltou\s2, id est, Fuerit autem quispiam insanus, ac doloris sensu bacans, si nihil metuat, neque terrae concussiones, neque fluctus, quemadmodum de Celtis praedicant. Nihil enim horribilius mari commoto, terrae vero concussio videtur inferorum ad superorum sedem eruptionem minitari: Tanta autem erat quarundam Galliae Germaniaeque gentium immanitas, ut nec his terrerentur, quae maxime sunt natura horrenda, Quod autem Aristoteles maino/menon et a)na/lghton pro eodem usurpat, arbitramur huc respexisse Diogenem, qui rogatus quis ipsi videretur Socrates, maino/menos2 inquit, videlicet, eo quod adversus omnem corporis molestiam obduruerat, cum alioque esset omnium iniuriarum tolerantissimus, nisi forte Diogenes hoc quoque stupori tribuebat non virtuti, quod ne colaphis quidem provocari posset, ut vel tantillum exandesceret.
FElicitatis comes esset solet ferocia. Campaniam autem Italiae quondam fuisse regionem longe beatissimam testantur, tum alii complures, tum Pli. lib. 3. c. 5. Hinc inquit, felix illa Campania est, ab hoc sinu incipiunt vitiferi colles, et temulentia nobilis succo per omnes terras inclito, at que ut veteres dixere, summum Liberi patris cum Cerere certamen: et cetera quae sequuntur, de fertilitate simul et amoenitate Campaniae. Constat autem Capuam olim cum Roma de Principatu concertasse. Hinc Campana superbia, et Campana arrogantia in proverbium venit. M. Tullius in oratione pro Rullo: Itaque illam Campanam arrogantiam, atque intolerandam ferociam, ratione et consilio maiores nostri, ad inertissimum ac desidiosissimum otium perduxerunt. Sic et crudelitatis infamiam effugerunt, quod urbem ex Italia pulcherrimam non sustulerunt, et multum in posterum providerunt, quod nervis urbis omnibus exsectis urbem ipsam solutam ac debilitatam, reliquerunt. In eadem aliquanto post, Capuam domicilium superbiae sedemque luxuriae vocat. Itaque electi coloni Capuae in domicilio superbiae atque in sedibus luzuriae collocati. Quemadmodum in oratione habita in senatu post reditum suum: Capuae ne, inquit, te putabas, in qua urbe domicilium quondam superbiae fuit, consulem esse, sicut eras eo tempore. Rursus in fragmento orationis contra eundem: Qui locus propter ubertatem agrorum, abundantiamque rerum omium superbiam et crudelitatem genuisse dicitur. Ac mox: Si luxuries Annibalem ipsum Capuae corrupit, si superbia nata inibi esse, ex Campanorum fastidio dicitur. Titus item Livius libro primae Decad. 9. scribit Campanis ingenitam esse superbiam. Ad haec Aulus Gell. lib. 11, c. 24. Naevianum epitaphium, quod in se ipsum timidius
praedicat, ait esse plenum Campanae superbiae. Opinamur autem Naevium fuisse Campanum. Ita quemadmodum olim omnem insignem perfidiam populus Punicam appellat, sic cuiuslibet ferociam Campanam appellabat. At nunc de moribus gentis nihil dicemus.
ANTE retulimus proverbium au)to\s2 a(uto\n au)lei=, i. ipse sui tibicen est. Huic simillimum est quod unico verbo Graeci dicunt au)toboa=|n, si quis suavoce se ipsum praedicat, hoc est, ipse sui praeconem agit. Solent enim praecones hominum venalium artes ae dotes evulgare, quo magis emptorem irritarent. Ridiculum autem habetur, hominem sui praeconem esse. Congruit cum eo quod alibi diximus oikoqen o( ma/rtus2. Proverbium refertur apud Suidam. Simili figura dicunt Artici, au)toi=s2 r(u/masin a)piloio, una cum ipsis dictis pereas, et Aristophanes in Equitibus: to\n pafla/gona au)tai=si boulai=s2 a)pole/seian oi( qeoi\, i. Paphlagonem ipsis cum consiliis perdant dii. Et mox: au)tai=s2 diabolai=s2, i. e. una cum ipsis calumniis.
*stei=ron a)gro\n mh\ spei/rein, i Agrum sterilem ne colas. Refertur in ter leges Platonicas. Hoc aenigmate lex apud Platonem verecunde deterret a venere mascula, si satis comeminimus. In octavo de Legibus, ait illos facere sementem in petras. Petest tamen ad alios usus accommodari. Ne doceas indocilem, ne felicitatem quaeras indivitiis, Non enim pariunt homini beatitudinem. Palutus in Amphytrione. Nam uxorem usurpariam perinde est praeberier, ac si agrum sterilem sarriendum colloces.
AD tw= a)duna/twn, classem pertinent, quae referuntur in Epigrammate Palladae, Citius mel facit scarabeus aut lac culex.
*qa=tton poih/s1ei me/li ka/nqaros2 h)/ ga/la kw/nwy.
id est,
Mel citius faciet scarabeus, et ante culex lac.
QUI molesti prolixique laboris finem adesse significat dicere solet, ghn= o(rw=, id est, terram video. Sumptum a navigantibus. Quinctus Curtius libro quarto. Haud secus quam profundum aequor ingressi terram oculis requirunt. Plautus in Mercacatoro, Equidem iam me cesebam esse in terra. M. Tullius in oratione pro L. Murena. Quod si portu solven tibus, ii qui iam in portum ex alto invehuntur, praecipere summo studio solent, et tempestatum rationem, et praedonum, et locorum: quod natura affert ut eis faveamus, qui eadem pericula quibus nos perfuncti sumus; ingrediuntur: quo tandem animo me esse oportet prope iam ex magna iactatione terram videntem, in hunc cui video maximas rei pub. tempestates esse subeundas. Idem in Catone seniore: Quasi terram videam: sentiens instare vitae finem. Diogenes cum prolixum volumen recitans tandem eo pervenisset, ut libri finem videret, Bene habet, inquit amici, ghn= o)rw=, id est, terram video.
*pa/s1hs2 e)pw|dh=s2 e)nergo/teron, i. Quavis incantatione efficacius. Priscis persuasum erat prodigiosam inesse vim vocibus incantatorum. Plato in epistola ad Heraiam, Erastum, et
Coriscum: oi)=me ga\r di/kh te kai\ ai)doi\ tou=s2 par) h(mw=n e)nteu=qen e)lqo/ntas2 lo/gous2 e)pwdh=s2 h(stinou=n ma=llon a)\n sumfu=s1ai kai\ s1undh=s1ai pa.lin ei)s2 th\n prou pa/rxousan filo/thta/ te kai\ koinwni/an, id est, Arbitror enim sermones hinc a nobis profectos, iustitia ac pudore vos quavis incantatione magis conciliaturos ac redacturos in pristinam concordiam.
ALICLYTUS Eucymoni. dus1menh\s2 ga\r kai\ ba/skanos2 o( tw= geito/nwn o)fqalmo\s2, fhsi\n h( proimi/a, id est, Malevolus et invidus vicinorum oculus, inquit proverbium. Respexit, ad Hesiodium dictum de figulo, cantore, et vicino, quod alibi retulimus. Sic Ouidius:
Fertilior seges est alieno semper in agro,
Vicinumque pecus grandius uber habet.
LEGES admonitiones et obiurgationes non oportet omnibus easdem admovere, sed pro gentium temporum et ingeniorum varietate sermonem artemperare. Hanc dexteritem B. Hieronymus enarrans epistolam ad Ephesios, laudat in Apostolo Paulo, qui factus est omnia ominibus, ut omnes lucrifaceret. Verba Hieronuymi citantur dist. 29. Nec ad instar, inquit, imperiti medici uno collyrio omnium oculos vult curare. Alibi retulimus ex Galeno: Eundem calceum omni pedi inducere.
QUOD prorsus ac citra spem instaurationis perditur, funditus ac radicitus tolli dicitur, quorum alterum sumptum est ab aedificio, cum aequatur solo, alterum ab arboribus, cum non solum amputantur rami, verum etiam ipsa stirps inciditur, aut una cum radicibus tollitur. Acinetus Phoebianae exprobrans amicae quod ab ea rebus omnibus exutus iam fastidiretur, ou(/tws2, inquit, o(/lon me\ au)th\ kata\ th\n paroimi/an a)natre/yasa douleu/ein e)phna/gkasas2, i. e. Sic ubi me iuxta proverbium totum subvertisti, insuper et in seruitutem redegisti, Plautus in Trinummo: Qui illius sapientiam et meam fidelitatem, et celata omnia pene ille ignavus funditus pessundedit. Idem in Mustellaria pro eodem dixit, cum fundam ento. Non videor mihi sarcire posse aedes meas, quin totae perpetuo ruant, quin cum fundamento perierint, nec quisquam esse auxilio queat. Quod nos dicimus radicitus sive a stirpe, Graeci dicunt e)kpremni/zein, quasi dicas, extirpare. Quo verbo usus est Cic. libello de fato: Extirpari autem et funditus tolli ut is ipse etc. Idem pro Sexto Roscio Amerino: Et ex eo Titus Roscius, non paululum nescio quid in rem suam convertit, sed hunc funditus evertit. Idem in Verrem lib. 4. Nam me dies, vox, latera deficient, si hoc nunc vociferari velim, quam miserum indignumque sit istius nomine apud eos diem festum esse, qui sese istius opera funditus exstinctos esse arbitrantur. Rususin eundem lib. 5. Labefactarat enim vehementer aratores iam superior annus: proximus vero funditus cverterat. Idem pro domo sua ad pontisices: Et funditus everteres civitatem. In eadem, ut eius qui perniciosa Rei pub. consilia coepisset, omnis memoria funditus ex oculis hominum ac mentibus tolleretur. Item in epist. ad Q. fratrem prima: Sin autem omnibus in rebus
obsequemur funditus eos perire patiemur. Rursus ad eundem: Remp. funditus amisimus. Item in eadem: Vides ne me non radicitus evellere omnes actiones tuas? Multum accedet gratiae, si ad animum deflectatur: veluti si quis dicat am bitionem, avaritiam, ac libidinem, funditus ac ra dicitus ex animo revellendam.
*mukoni/wn di/khn, id est, Myconiorum more dicebanrur ad convivium ac cedere, qui ultro venirent, non vocati. Myconus una cycladum est: ipsa gens ob rerum inopiam cogebatur sese conviviis ingerere: unde iocus proverbialis. Apud Athenaeum archilochus lacerat Periclem, quod invocatus irrueret in convivia, mukoni/wn di/ka|, quem iocum et alibi retulimus, Myconiorum morum vestigia videas et hodie in quibusdam Hibernis. qua de re quidam olim fabulam non illepidam recitavit, imo non fabulam, sed rem ipso teste gestam. Hibernus quidam ignotus, ingressus aulam principis tepore prandii, non invitatus accubuit mensae regiorum satellitum. Qui videntes avem peregrinam, rogarunt cuias esset, professus est patriam, rogarunt, num quod officium haberet in aula, nullum inquit, sed habere cupio. Illi admirantes hominis impudentiam, iusserunt surgere atque abire, hoc inquit faciam, pransus; quid multis? Vicit improbitate, nec locum in acie deseruit Hibernus. Tandem ira versa in risum, rogarunt hominem qua tandem fronte ausus esset ignotus, et alienus sese in regiam familiam ingerere; quoniam, inquit sciebam regem satis esse divitem ad dandum mihi prandium.
Alioqui retulimus to\ fw=s2 h(li/w| dani/zeis2. Huic similimum est, quod refert Gratianus ex Anacleto Papa, Causa. 6. q. prima, in eos qui hic v. surpant sibi divinum iudicium, quod nullus hominum poterit effugere. Nam incerta sunt hominum iudicia, neque secus sese habent ad iudicia dei, quam fax ad solem. Si omnia, in quit, in hoc saeculo vindicata essent, locum divina iudicia non haberent. Supetuacuis laborat impendiis, qui solem certat facib. adiuvare etc. Quamquam in libris vulgarib. librarii pro facibus depravarant fascibus.
Tritissimum est apud eruditos, Censoriam virgam appellare iodicandi auctoritatem, praesertim cum supercilio, a magistratu Romano sumptum. Cuius formae est, quod ait Beatus Hieronymus in dialogo adversus Luciferianos: Nemo pote st Christi palmam sibi assumere, nemo ante diem iudicii de hominibus iudicare. Videtur autem Hieronymus allusisse ad caput Deuteronomii 25. ubi iustitiae palma dicitur, quae a iudicibus tradebatur ei, qui probasset suam innocentiam, causamque vicisset.
*be/mbikos di/khn, id est, Trochi in morem, de versatilibus, et inconstantibus dici solitum. Est enim bembix trochus, quem pueri flagello circumagunt. Suidas citat ex Aristophane, be/mbikos2 ou)de\n diafe/rein dei=, id est, non oportet quicquam a trocho differre. Locus is est in Auibus. Hesychius dictum putat in eum, qui in fuga non tenuerit rectam viam, sed in orbem fuerit circumactus. Bembix autem magno impetu
movetur, sed in orbe, ut fugiens non effugiat. Simili tropo stultorum inconstantiam notat Syrach. ille sapiens Hebraeus, capite 33. Praecordia fatui quasi rota curri, et quasi axis versatilis cogitatus illius. Apud Plautum interdum dicitur aliquis trocho aut rota figuli versatilior.
Refertur ex Menandro:
*polu\ xei=ron e)stin e)reti=sai graun= h)\ kun=a, id est, Irritabile enim ac vindex mulierum genus, partim ob rationis inopiam, partim ob animi humilitatem. Nam verae magnanimitatis est quasdam iniurias negligere, neque quosvis homines dignari ira sua. Est autem formidabile animal mulier cum ad sexus vitium accedit senectus. Canis irritatus tantum oblatrat, interdum et mordet: at aniculae praeter linguae venenum, interdum instructae sunt malis artibus veneficiis et incantamentis. Itaque nonulli ingenti suo malo experti sunt esse verissimum, quod dixit Menander.
M. Tullius in Verrem actione secunda, ait hoc omnium sermone percrebuisse, non apud Romanos tantum, verum etiam apud exteras nationes, in iudicii illorum temporum pecuniosum, quamvis sit nocens, neminem posse damnari. Et in eundem oratione tertia: Reus est enim, inquit, nocentissimus. Qui si condemnatur, desinent homines dicere, his iudiciis pecuniam plurimum posse. Sin abso lvitur, desinemus nos de Iudiciis transfrerendis recusare. Huic affine quid aliquoties repetitur apud Salustium in bello Iugurthino, Romae esse venalia omnia.
FESTUS Pompeius indicat esse proverbium apud Latinos, sed ex illo Graeco dictum: polla/ metacu\ pe/lei ku/likos2 kai\ xei/leos2 a)krou=. Cuius originem ita refert: cum Chalcas vitem sereret, quidam augur vicicinus praeteriens, dixit illum errare. Non enim ei fas esse novum vinum degustare. Tantum colligere licuit e fragmenris, quae nobis quorundam stoliditas superesse voluit ex auctore undiquaque docitissimo. Proverbium admonet in hominum vita nihil esse certi. Nam saepenumero fit, ut quod nos maxime tenere credimus, casus aliquis inopinatus intervertat. Veluti cum quis manu tenet poculum, minimumque spatii sit inter manum et mentum, tamen interdum fit, ut is moriatur antequam bibat, Hoc proverbium variis modis effertur, eiusque originem alii aliter prodiderunt, de quibus satis opinamur dictum est in proverbio. Multa cadunt inter calcem supremaque labra. Hic ideo retulimus quod aliis verbis commemoretur a Festo, in quibus non nihil est gratiae ex prosonomasia: Manum et mentum.
*kolofw/neion u(po/dhma, id est, Colophonium claciamentum dicebatur cavum. Nam antiqui fere soleis utebantur, quae infimam pedum partem tantum munirent. Unde quadrabit in hominem stolidum et incompositum, et rusticanum. Per lutum ituris convenit tale calciamentum. Venuste itaque dixeris, in fordidis auctoribus versaturo opus esse calceis Colophoniis. Huic contrarium vel calciamentum Sycionium, cui cognomen inditum a Sicy one civitate
Peloponnesi, ut indicat Stephanus, atque etiam Sextus Pompeius Festus, neuter tamen indicat usum adagii. M. Tullius indicat Sicyonios calceos fuisse perbellos, sed aptiores feminis et effeminatis, quam viris. M. Tullii verba subscribemus: Quinetiam cum et scriptam orationem desertus orator Lysias attulisset ad Socratem, quam si videretur edisceret, ac pro se in iudicio uteretur non invitus legit, et commode scriptam esse dixit. Sed, inquit, ut si mihi calceos Sicyonios attulisses non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedes, quianon essent viriles: sic illam oraionem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri.
Manduces dicebantur, vehementer famelici, aut qui minis inanibus terrorem incuterent. Festus Pompeius tradit in pompis olim inter cateras ridiculas ac formidolosas imagines ire solere effigiem, magnis malis, late dehiscente rictu, et ingentem dentibus sonitum facientem. Eam manducem appellabant. Apud Plautum in Rudentibus, ita loquitur Charmides parasitus: Quid si aliquo ad ludos pro manduce me locem, quapropter? quia pol clare crepito dentibus. Enatarat parasitus e naufragio, totusque horrebat prae frigore. Unde paulo post dicit se omnia corusca loqui. Aut de hac, aut de simili effigie sentire videtur. Martialis cum ait:
Sum siguli lusus, rufi persona Batavi.
Quae tu derides, haec timet ora puer.
Hoc genus imaginum Graeci vocant mormolu/kia, quod lupina specie terrent pueros, ut a plorando desisterent.
PLutarchus in Problematibus Romanis, quaerit unde mos ille natus sit, ut qui sponsam ad sponsum deducerent illam haec verba profari, o(/pou s1u\ ka/i+os2 e)gw\ ka/i+a, id est, Ubi tu Caius, ego Caia. Dubitatque an prisci voluerint sponsam his verbis depacisci cum sponso, ut interipsos omnia essent communia, pariterque im perarent in familia, quasi diceret, ut tu domus et auctor, ita ego domina domus atque hera. Forma sermonis sumpta videtur a iurisconsulitis, qui pro quibusvis nominibus ponunt C. Seium et L. Titium, quemadmodum philosophi Dionem ac Theonem. Unde et illud proverbium, quod alibi citatuimus ex Varrone. idem Actii, quod Titii, cum par duorum ius significatur. An potius omnis causa Caia nominetur, quod fuerit quaedam Caia Cecilia, mulier cum eleganti forma tum probatissimis moribus, antea dicta Tananquil: quae nupsit uni e fillis Tarquinii, videlicet Tarquinio Prisco. Huic Caiae Romani posuerunt statuam aeream in templo Sancti. Sic enim scribit Plutarchus e)n tw=| tou= s1a/gktou i(erw=. Is erat Deus olim hoc nomine cultus apud Romanos, unus e numero duodecim selectorum. Ibidem antiquitus erant reposita illius sandalia et colus, quorum illa testabantur eam domi manentem familiae curam habuisse, hac industriam signisicabat, quod muliebres operas diligenter obierit, lanificii studiosa. Huius itaque nominis mentio sponsam admonebat, ut talis esset suo marito, qualis Caia Cecilia fuerat suo. Inter priscas nuptiarum ceremonias servabatur, etillud quod inauspicatum habebatur, vel sponsum, vel sponsam propriis appellare
nominibus. Quin et in hodiernum usque diem observatur, ut sponsa relicto cognomento gentilitio transcat ad congnomen viri, ut Hectoris Andromache. Proverbium e coniugio natum inter coniuges maneat, nisi quod potest et ad sororem, fratremque accommodari.
CArmen Hesiodi celebratissimum citat Ariftoteles libro Moralium Nicomach. septimo.
*fh/mh d) ou)/toi pa/mpan a)pi/llutai hn(/tina laoi\
*polloi\ fhmi/zws1in.
id est,
Haudquaquam in totum rumor perit ille, per ora
Qui volitat populis compluribus.
Philosphus hunc versiculum adducit velut argumentum probaile, voluptatem esse summum bonum, quod eam et homines expetant, et bruta animantia.
ARistoteles moralium Nicomachiorum primo, disputans adversus eos, qui felicitatem hominis bonis externis definiunt, quae fortunae arbitrio dantur simul et eripiuntur, dicit ad hanc rationem felicem, Chamaeleontem quempiam induci, ut qui subinde mutatis rebus nunc felix sit, nunc infelix, quemadmodum Chamaeleon ad speciem rerum quibus admovetur, mutat colorem, cum vera felicitas praecipue sita sit in bonis animi. Unde colligit, qui vere beatus sit, nihil obstare, quo minus per omnem vitam sit beatus, ac subicit: a)ei\ ga\r h)\ ma/lista pa/ntws2 pra/cei kai\ qewrh/s1ei ta\ kat) a)reth\n, kai\ ta\s2 tu/xas2 ois1i ka/llista kai\ pa/nth pa/ntws2 e)mmelw=s2, e(/g) w(s2 a)lhqw=s2 a)gaqo\s2 kai\ tetra/gwnos a)/neu yo/gon, id est, Semper enim aut quam maxime, omnino faciet et contemplabitur quae sunt virtutis: ac fortunae casus optime feret, ac prorsus omni ex parte modulate, is sane, qui vere bonus est et quadrangulus, carens omni vitio. Libro Rhetoricorum 3. meminit hius dicti inter genera metaphorarum. Haec autem figura in quamcumque partem voluatur, sui similis est. Ita spiens, quaecumque inciderit fortuna, non mutat animum. Venustius erit, si viri fortis animum nec ullis fortunae casibus labefactabilem dicamus tetra/gwnon.
PLutarchus in vita Thesei tradit fuisse quendam Pittheum avum Thesei maternum, a quo Hippolytus ille pudicus fuerit institutus. Is gnomologiis, quae tum temporis praecipua habebatur sapientia, clarus erat.
Ex eius sententiis hanc nam suisse ferunt.
*misqo\s2 d) a)ndri\ fi/lw| ei)rhme/nos a)/rkios2 e)/stw.
id est,
Aequa viro merces sac praestituatur amico.
Aristoteles nono Moralium Nicomachiorum, narrat Protagoram cum nemine discipulorum solere pacisci, verum ubi idam didicissent quae volebant, iussit ipsos despicere, quanti aestimarent ea, quae didicerant, et quicquid ab illis dabatur, accipiebat. Hoc animo qui sunt, iis in hoc genere commerciorum putat esse satis Pitthei praeceptum, qui iubet amico viro statui mercedem iustam et aequam. Bene haberet, si medici quoque nihil paciscerentur, sed aegro levato acciperent, quod daretur. Nam quod Aristoteles inibi refert de quibusdam sophistis, qui neminem recipiebant
in disciplinam, nisi numerata mercede, mox acceptis nummis non praestabant quod erantpolliciti: videmus interdum fieri a chirurgis ac medicis malae fidei: ac fere comperiuntur esse impostores, qui stipulantur ingens praemium, nec admovent manum, nisi aut tota summa, aut maxima pars statim numeretur.
ARistoteles Moralium Nicomachiorum 9. ostendens virtutem optime disci convictu bonorum, quod amici se mutuo corrigunt, si quid erratum est, et sese vicissim ad honestas excitant actiones, citat carmen veluti notum e)sqlw=n me\n ga\r a)p) e)sqla\. Versus autem est Theognidis, cuius meminit Xenophon in commentatio de dictis ac factis Socratis. Aiebat enim inter unguenta nullum oleum melius olere, quam quo ungebantur athletae. Amaracinum et foliatum feminis esse relinquenda. Rogatus quid deceret olere senes, respondit probitatem. Dein rogatus ubi hoc unguentum venderetur, Theognidis hemistichio respondet:
*esqlw=n me\n ga\r a)p) e)sqla\ dida/ceai.
id est,
Qui bonus est, ab eo bona discito.
Itidem et noster gnwmogra/fos.
Disce, sed a doctis.
ARistoteles lib. Moralium Nicomachiorum 10. disputans non eandem omnibus esse voluptatem, cum aliis rebus delectetur canis, aliis equus, aliis homo, citat Heraclitum qui dixerit: o)/nous2 s1urma/t) a)\n e(le/sqai ma=llon h)\ xrus1o\n, h(/dion ga\r xrus1ou= trofh\ o)/nois2, id est, Asinos stramenta malle quam aurum, quod asinis pabulum auro sit iucumn dius, Atque hac quidem in parte asini plus sapiunt quam homines. Illi rem aestimant usu, nos inutilibus atque etiam noxiis rebus ex animi persuasione ingentia statuimus precia. Notus est apologus de gallo, qui gemmam in sterquilinio repertam contempsit. Gallus enim mavult putre granum, quam margaritam aut adamantem. Ita qui ventris sunt mancipia, compotationem temulentam omnibus disciplinis liberalibus anteponunt.
EOdem libro refert sententiam Anacharsidis, qui taxarit eos; qui seria agunt ut iocentur, cum iocus in hoc interdum admittendus sit, ut seriis rebus vacare liceat. Velut qui per omnem vitam magnis laboribus hoc agunt, ut fiant boni saltatores, aut egregii tibicines. Aristotelis verba sunt haec: spouda/zein de\ kai\ ponei=n paidia=s2 xa/rin, h)li/qion fai/ne tai kai\ lian paidiko\n, pai/zein de\ o(/pws2 spouda/zh|, kat) a)na/xars1in o)rqw=s2 e)/xein dokei=, id est, Studere vero ac laborare ludendi gratia, stolidum videtur atque admodum puerile. At ludere ut agas seria, iuxta Anacharsidis senrentiam, recte videtur habere.
IN eodem rursus libro Cylopicam vitam appellabat, ubi nullis publieis legibus vivitur, sed quisquis suo arbitratu res gerit? e)n de\ tai=s2 plei/stais2 tw=n po/lewn e)chme/lhtai peri\ tw=n toiou/twn, kai\ zh= e(/kastos2 w(s2 bou/letai, kuklwpikw=s2 qemisteu/wn pai/dwn h)\ a)lo/xou, id est, In ceteris autem civitatibus super his, hoc est educatione liberorum, nulla est habita cura, sed quisque vivit
ut vult, Cyclopum ritu de liberis et uxore fas nefasque statuens. Cyclopes enim sparsim habitare feuntur in montibus, nulla specie vitae civilis, sed in suo quisque antro facit quod lubet. Ne religio quidem apud illos ulla. ku/klwpos2 bi/os2 alibi nobis dictus est.
*en lagw/ois2, id est, In leporinis carnibus vivere dicebantur, qui laute atque in deliciis vitam agebat. Nam leporinam olim in deliciis habitam declarat Martialis.
Inter aves, turdus si quis me iudice certet,
Inter quadrupes gloria prima lepus.
Attestatur et proverbium, tute lepus es, et pulpamentum quaeris. Aristophanes in Vespis. Sunt, inquit, mille civitates, quae nunc nobis tributum solvunt. Harum unicuique si quis in peret ut viginti alat viros:
*du/o muria/des2 tw= dhmw|tikw=n e)/zwn e)n pa=s1i lagw/ois2
*kai\ stefa/nois1in pantodapoi=s1in, kai\ pu/w| kai puari/th|,
id est, Viginti milia populorum viverent in omnibus leporinis omnigenisque coronis: et pyo, et pyarite. *pu/on autem Graeci vocant lac, quod animal primum reddit a partu, et pyariten hinc factam decoctionem. Interpres citat carmen ex Homero ni fallimur:
*pu/on daino/menoi k) e)mpipla/menoi puari/thn.
id est,
Epulentas pyo, et explentes sesepyarite.
Rursus Aristophanes in equitibus, cum Cleon et adversarius certatim promittunt lautissimas epulas populo: multis deliciarum generibus nominatis, promittunt et leporinae carcarnes, quasi summae exquisitaeque deliciae.
*epesqe mhtri\ xoi=roi, id est, Post matrem adesse porci. Id subinde repetitur apud Aristophanem in Pluto. Interpres admonet iocum esse proverbialem in stupidos, et indoctos. Sus enim Minervae opponitur iuxta proverbium. Veluti si quis diceret in docti praeceptoris indoctus discipnius, e(/pesqe mhtri\ xoi=roi. Quadrabit et in gulae ventrique deditos.
Idem eodem in loco: s1u\d) a)ri/stullos2 u(poxa/s1kwn e)rei=s2. Tu vero Aristyllus subhians dices. Interpres admonet Aristyllum fuisse poetam deformem ore semper hiate. Quem obiter taxat Aristophanes, cuius et meminit e)n e)kklhs1iazou/s1ais2, Tragicum autem est et histrionicum, ore nimium diducto loqui. At nobis videtur magis taxatus Aristyllus, quod ore paullulum diducto loqueretur, ut vos magna ex parte prodiret per nares stridula, qualis est porcorum, quod vitium in quorundam pronuntiatione cantuque videmus.
Citeriae convitium in homines impendio loquaces olim iactatum est. Cato in M. Caelium: Quid ego dicerem amplius, quem denique credo, in pompam vectitatum iri iudis pro Citeria, atque spectatoribus sermocinaturum. Festus Pompeius admonet, Citeriam dictam fuisse quandam effigiem argutam acloquacem, quae ridiculi gratia in pompis vehi soleat crepitum et strepitum assidue edens. Nunc in pompis non circum fertur Citeria, sed multi Citerias habent domi, factitiis illis multo magis obstreperas.
*wsper lepa\s2 prosi/xetai, id est ostrei sive conchylii in morem adhaeret. Aristophanes dixit in anum, quae aegre a iuvene divellebatur,
*ws2 eu\to/nws2 w)= zed= basiled= to\ grai+/dion
*wsper lepa\s2 tw=| meiraki/w| pros1i/xetai.
id est,
O Iuppiter, quam forttter conchae modo
Isthaec anicula adhaeret adolescentulo.
Est concharum genus, quod capillamentis quibusdam inter se cohaeret, quo tutius sit adversus undarum motus.
PLatutus Amphytrio in sui nominis fabula citat adagii titulo: nihil est, ut dici solet, quod hodie bene succedat mihi. Allusit autem ad vulgi superstitionem, cui quidam dies credebantur rebus gerendis auspicati, quidam infelices: Quod si unum atque alterum parum successit ex sententia hinc aestimantes totum diem, dicunt, hodie nihil succedet, et ab omnibus negotiis abstinent.
ARistophanes e)n e(kklhsiazou/sais2, facit mulieres ho cmolienres ut occupent Rem pub. quod hactenus ad omni functione submotae nihil egerint:
*nun= men ga\r ou)/te qe/omen, ou)/t) e)lau/nomen.
i.
Neque currimus nunc, nec iuvamur remige.
Metaphora sumpta est a nautis ad Rei pub. gubernationem. Nautae currere dicuntur, cum venti sunt secundi, e)lau/nein, cum destituti ventis, remigio navim impellunt, qui cursus dicitur secundarius o( deu/teros2 plou=s2. Sentiunt se nec pace, nec bello ad ulla vocari munia. Apte torquebitur et in illos, qui frustra conantes nihil proficiunt, videlicet adversante fortuna.
*wsper phloforoun=tes2, id est, Ut lutum baiulantes. Apud Aristophanem in Contionatricibus quaeruntur feminae, populum Atheniensem non convenire ad contionem, nisi dato singulis obolo, cum ante suo victu consultarent. de Repub. phlofori/an autem postui pro omnium quaestuariarum artium sordidissima. Apte torquebitur in eos, qui functionibus honestis ad abiectum quaestum abutuntur.
ARistoteles lib. Rhetor. 2. admonens, ne orator nimium crebris enthymematibus vatatur, sed tantum intermisceat, subicit hoc carmen Homeri, ni fallimur, ceu vulgo iactatum:
*w fi/l) e)pi\ to/sa ei)peu\s2 o(/s1) a)\n pepnume/nos a)nh\r.
id est,
Quandoquidem nobis tam multae locutus amice es,
Quam multa prudens vir diceret atque peritus.
Conveniet in hominem multa loquentem potius quam opportuna, to/sa, inquit Aristoteles, a)ll) ou) toiad=ta, tam multa, at non talia. Neque enim perinde refert quam multa loquamur, sed quam ad rem facientia. Quemadmodum philosophus quidam dixit, non eos pro doctis habendos, qui multa didicissent, sed qui utilia.
IDem aliquanto post disserens quod in consultationibus apud populum dicere multo sit difficilius, quam in iudiciis causas agere, eo quod qui suadet, de futuris loquitur, qui
accusat aut defendit de praeteritis, et ad haec legem habet pro fundamento, quo habito facile est reperire demonstrationem: Subiungit Epimenidis Cretensis sententiam o( e)pisthto\n h)/dh kai\ ma/ntesi, id est, quod, videlicet factum, sciri iam poetest a divinis. Addit Epimenidem solere non de futuris, quae sciri non possunt, sed de praeteritis vaticinari, verum occultis. Nam est hoc quoddam divinandi genus. Apte torquebitur iocus in rem tandem compartam, quae diu fefellerat.
Ex Plauto apparet non esse novum, publicam monetam im singulos annos cudi deteriorem. Sic enim praefatut in Cassinam.
Qui utuntur vino vetere sapienter puto,
Et qui libenter veteres spectant fabulas.
Antiqua enim opera et verba cum vobis placens,
Aequum placere est ante veteres fabulas.
Nam nunc nova qua prodeunt comoediae
Multo sunt nequiores, quam nummi novi.
DIctum est a nobis in superioribus krhti/zein, abiisse in proverbium fraudulentiae. Idem obscurius indicatur per qra/ttein, quae vox Graecis significat turbare aut molestum esse Quod si respicias ad qra/ttas2, quae sunt ancillae Thraciae, significat decipere, et Thraciis dolis tractare. Theodorus de Nicone Citharoedo dixit, qra/tteise. Nicon autem erat Thrax. Hoc si nescias, dictum amittit gratiam Refert Aristoteles libro Rhetoricorum. Arbitramur huc allusisse Aristophanem in Equitibus, ubi Nicias iussus audacter eloqui quod haberet, respendit: a)ll) ou)k enimoi to\ qre/tte, ininterpres admoner qre/tte barbaricam esse vocem, quae fiduciam significet, et ad audeudum animet, quasi quis dicat sume Thracum audaciam.
*mh/te dedrame/na mh/te ei)rhme/na. Non dubium quin proverbiali schemate vehementer falsa dicamus, neque dicta nequefacta. Quod genus illud, neque scriptum neque dictum. Nam de veris mendacio mixtis dicimus facta atque infecta. Aristophanes in Contionat. a)lla\ pe/raine mo/non, mh/te dedrame/na, mh/t) ei)rhme/na pw pro/teron. Age perora tantum, neque facta neque dicta unquam prius. Comicus ioco monet, ut omnia nova dicat, quia vetera cum fastidio audiantur. Egregie veto novum sit oportet, quod neque dictum est antea neque factum. M. Tull. in orationibus frequenter novo more factum, ait, cuius nullum unquam exstitit exemplum.
Apparet ioco vulgari fuisse iactatum, in eos, qui emolumenti gratia blandiuntur. Refert Aristoteles lib. Rhet. 3. In certamine mulorum cum is qui vicerat, dixisset exile pretium pro carmine, Simonides recusavit, indignaans mulos celebrari suo poemate, verum ubi victor dedisset satis magnum praemium, carmen tale fecit.
*xai/ret) a)ellopo/dwn qugate/reus2 i(/ppwn.
id est,
Salvetote volucrtpedum soboles equorum.
Siluit enim quod essent ex asinis quoque nati, et quod honestius erat expressit, equorum filias appellans.
Is qui in tunctione quapiam sordidas contemptasque partes aguit, Mithragyrtes dicetur, daduchus esse negabitur. Eoque Iphicrates Calliam miqragu/rthn ou) dadou=xon appellabat. Significans illum non fuisse initiatum sacris, sed tamen velle videti. Mithras apud Persas sol dicitur, quem illi deorum summu ivum iudicant. Unde Mithragyrtae dici videntur, qui obambulant cum simulatis mysteriis, ac rudibus impenunt. Nam hoc genus hominum et olim fuisse, declarat Apuleitus.
VErsiculum hunc Aristot. Rhet. 3. citat titulo Democriti Chii.
*oi(/t) a)utw=| kaka\ teuxei a)nh\r a)/llw| kaka\ teu/xwn.
id est,
Ipse sibt mala cudit quisque alii mala cudens.
Nemo potest alterum iniuria afficere, nisi perius laedat se ipsum. Qui alium fraudat pecunia, setpsum spoliat bona mente, gravius se ipsum laedit quam alterum: verissime itaque dictum est: Ipsus selaedit, alium qui laedere quaerit.
ARistoteles libro Rhetoricorum 3. disputans de quibusdam verbis, quae non habent gratiam, nisi pronuntiatione gestuque adiuventur, alioqui, inquit, gi/netai o( th\n doko\n fe/rwn, id est, fitilie trabem gestans. Id accidit in dictionibus, praesertim nominibus propriis ac pronominibus, et vocibus crebro repetitiis, quae tacitam habent Emphasin: Ut Thersites contemnit Achillem: Et tu me asimum vocas? Similiter et in asyndetis, ut veni, vidi, vici. Et si qua sunt similia, quae sine commendatione actionis non habent eadem gratiam. Quod genus Terentianum illud Exclusit, revocat, redeam? Et mox: Ego ne illam? quae illum? quae me, quae non. Sine modo Rursus illud in Adelphis: Storax, non rediit hac noncte Aeschinus a cena. Storax enim vocantis vox est, et ob id clarius pronuntianda, reliqua saeclim loquitur. Nihil addubitamus, quin assumptum sit ex fabula quapiam. Nam o( th\n doko\n fe/rwn, finis est iambici trimetri. Qui trabe onustus est, non est idoneus ad gesticulationem, sed oneri sese accommodet, oportet. Talis opinamut persona risus gratia alicubi producta fuerat in comoedia. Interdum inducuntur skeuofo/roi gestantes sarcinas. Cuiusmodi sunt, quibus dicitur in Andria. Vos isthaec intro auferte. Et in Hecyra Sosia: Tales aut nihil dicunt, aut gestu non respondent pronuntiationi. Vide, num Aristoteles sentiat de Athlantibus, qui trabibus aedisicium sustinentibus supponi solent. Videntur enim laborare, cum nihil agant. Actio autem quasi vita est orationis. Vitae indicium est motus. Tale quiddam in tragoediis erat dorufo/rhma, tatitum adstabat, nihil agens. Et fortassis pro o( doko\n fe/rwn scriptum erat o( doruforw=n, sed nihil pronunciamus. Excutiant eruditi.
ARistoteles Rheroricorum lib. 2. disputans de affectibus, referthoc dictum ut vulgo iactatum: a(/ ga/r tis2 au)/to\s2 poiei=, tau=ta le/getai toi=s2 pe/las2 mh\ nemesa=n, id est, Nam quae quis ipse facit, haec dicitur vicinis non vertere vitio. Convenit cum illo Terentiano: Homine imperito nil quidqu est iniustius, qui nihil nisi quod ipse facit rectum putat. Sunt enim qui damnent, quicquid ipsi non possunt assequi.
ARistoteles eodem lib. docens invidiam oriti erga vicina et cognata: nullus enim invidet olim defunctis, aut diversi generis, aut immenso intervallo superioribus, inferioribusve: adducit huius versiculi testimonum:
*to\ suggene\s2 ga\r kai\ fqonei=n e)pi/statai.
id est,
Etenim imuidere novit ipsa affinitas.
Unde qui eo altitudinis processerunt, utrinuidiam gloria superatint, extra omnem aleam, extraque invidiae tela esse dicuntur.
Sapiens non eget.
IBidem inter sententias refert hoc carmen:
*xrh\ d) ou)/pot) o(/stis2 a)rti/frwn pe/fuk) a)nh\r.
id est,
Haud umquam eget, qui mente sana est praeditus.
Sive quod magnae sint opes habere bonam mentem, sive quod sapienti facile est ditescere si velit. Velut Aristippus eiectus naufragio, repetit a quibus humaniter exciperetur Idem cum Dionysius talentum petenti diceret, Nonne docebas sapientem non egere? Da, inquit, et respondebo. Dedit rex, ac mox exegit responsum. Tum Aristippus, nonne verum dixi sapientem non egere?
*exein lh/kuqon pro\s2 tai=s2 gna/qois2, id est, Lecythum habere ad malas, tectum et aenigmaticum convitium est in anus, quae rugas illitis pigmentis dissimulant. Qualis erat Phryne meretrix, iam vertula, nec tamen a quaesturecedens. Aristophanes in Contionatri cibus:
*frun/hn e)/xousan lh/kuqon pro\s2 tai=s2 gna/qois2.
id est,
Phrinen gerentem Lecybumiuxta genas.
Lecythum appellat vasculum unguentarium unde fucatur facies. Eadem solita est dicere, multos bibere faecem ob vini nobilitatem, quod ad illam e(/cwron, propter scorti celebre nomen commearent amantes, quo gloriari possent sibi cum Phryne suisse rem.
*ixqu\s2 dei=tai a)lo\s2, id est, Piscis eget sale. De re absurda etincredibili. Nec enim verisimile est, pisces in mari agentes opus habere sale. Hoc videtur a populo reclamatum Androcli Pitensi, cum legem quandam reprehendens dlxisset: de/ontai oi( no/moi no/mou diorqw/sontos2, id est, Egent leges lege corrcctrice, kai\ ga\r i)xqu/eus2 a(los2. Nam et pisces sale. Leges enim in hoc datae sunt, ut ad harum regulam corrigantur hominum actiones. Quod si ipsae leges indigent correctione, leges non sunt. Idque non minus absurdum sit, quam si pisces marini dicantur egere sale. Refert Aristoteleles in Rhetoricis.
IBidem mox subicit aliud eiusdem formae, ta\ ste/mfula dei=tai e)lai/ou, id est, Baccae egent oleo. Neque enim credibile est illi opus esse oleo, unde nascitur oleum. E baccis autem olivarum exprimitur oleum. Cognatum illi, quod ante retulimus: Ipsi fontes sitiunt.
*o nis2 e)k tw= o)rne/wn, id est, Auis ex avibus, proverbii forma dictus est Aristophani per ironiam vir nobilis, quasi bonus ex bonis prognatus,
*to\n e)/pof) o(/s2 o)/rnis2 e)ge/net) e)k tw= o)rne/wn.
id est,
Upupam haxce quae prognata abavibus est avis.
Qui de nobilitate gloriantur, repetunt ab avis et atavis gentis stemmata. Nam empta nobilitas, aut nuper parta, non perinde magni fit.
INterpres Aristophanis indicat puros si quando viderint aves, dicere solere, Da lapidi volam et cadent omnes. Convenit, ubi quis sectatur quae non possit assequi, aut minatur iis, quibus non potest nocete. In comoedia quispiam ait se velle strepitu excitare aves: alter iocans, respondet: tw=| ske/lei qe/ne th\n pe/tran, id est, Tibia lapidem feri. Atqui interim aves nihil habent incommodi, sed manus, aut pes percutiens saxum: eoque iubet alter, ut ipse capite percutiat lapidem, quo strepitus fiat duplex.
*mh\ zh/tei qeo\s2 gene/sqai, id est, Ne quaerefieri deus. In hominem undequaque beatum in hacvita. Pindarus in Olymp. hym. 5.
u(gi/enta d) ei)/ tis2 o)/lbon
a)/rdei e)c a)rkew=n ktea/nessi, kai\
e)klogi/an prostiqei\s2, mh\ mateu/sh qeo\s2 gene/sqai.
Si quis autem opes cum sanitate coniunctas auget, ac suis possessionibus contentus est, atque his adiunxit honestam famam, ne petat a diis, ut fiat deus. Itidem apud nostrates vulgo dieitur: Sat fortunatus es. Quis tibi vis? Num postulas esse deus?
CElebratissimum est, Honos alit artes, et virtus laudata crescit. Ita Pindarus Olymp. hym. 6. a)rxome/nou d) e)/rgou pro/swton xrh\ qe/men thlauge\s2, In nitio facinoris, oportet facie millustrem addere: hocest favendum aliquid egregii facinoris aggredientibus, simul ut ipsis addatur animus, et alii ad aemulatinem provocentur. Potest et hic sensus accipi. Qui famam affectat, hunc oportet ab egregio quopiam facinore auspicari. Permagni siquidem refert, unde nominis sumas exordia.
IBidem et illud proverbiali schemate dictum est: a)ki/ndunoi d) a)retai\ ou)/te par) a)ndra/s1in, ou)/t) e)n nausi\ koi/lais2 ti/miai, id est, Virtutes autem periculi expertes, neque apud homines, neque in cavis navibus habentur in pretio, pro eo quod erat, nusquam, quasi dicas, neque terra, neque mari. Ipsa autem sententia convenit cum illo Hesiodio decantatissimo:
Virtutem posuere dti sudere parandam.
Nemo magnam laudem paravit absque periculo: Eoque Pindarus bellum appaellat kudia/nei ron, quod viris pariat illustre nomen. Tropus proverbialis est in his verbis, nec in terra nec in mari. Et pugnatur terra mariqu.
DIctum ibidem et illud adagii forma: i)/stw ga\r e)n tou/tw| pedi/lw| daimo/nion po/d) e)/xwn, id est, Novit enim se in hoc calciamento fortunatum habere pedem, pro eo, quod est, novit has laudes in ipsum competere. Olim magnae deliciae erant in soleis et calceis. Nam pedilon Graecis est calciamenti genus, varium et picturatum dicturr para\ to\ tw=| podi\ pereeilei=sqai, eo quod pedi applicetur. Ut autem non omnis calceus convenit cuilibet pedi, ita nec quaevis laus in quemuis congruit.
Bonum est duabeis niti ancoris.
Rursus in eodem:
*agaqai\ de\ pe/lon-
t) e)n xeimeri/a| nukti\ qoa=s2
e)k nao\s2 a)peski/mfqai, du\) a)/gkurai.
Bonaesunt in hiberna nocte duae ancorae, ad laxandum e celeri navi, id est, bonum est duplici praesidio niti, ut si alterum destituat, altero invemur> quemadmodum is victor, quem laudat, geminam habebat patriam, ut si quid accidisset alteri, ad alteram se reciperet. De hoc dictum est nobis alias, e)pi\ duoi=n o(rmei=n.
*endoma/xas2 a(/t) a)le/ktwr, id est, Domi pugnax more galli. In eum, qui semper domi desidens, non audet, vel in bellum, vel in certamina proficisci foras. Nam hoc animal pugnacissimum quidem est, sed domi. Nihil autem confert Reip. nec ea certamina celebrantur. Ita quidem interpres: sed addubitamus tamen an scriptum sit, e)ndomu/xas2, id est, domi abditus. e)ndoma/xhs2 dictio nove composita, ab e)nto\s2 et ma/xomai. Haerebit in istos qui domi perpetuo rixantur, cum foris sint placidissimis morbus. Convenit cum eo, quod alibi diximus: Domi leones.
Hoc schema proverbiale frequenter obvium est apud poetas, diis hominibusque invitis, proh deum atque hominum fidem. Ibi de divinis atque humanis cernitur. Horatius:
Non dii, nan homines, non concessere columnae.
Pindarus in Pythiis hymno 3. kle/ptei te/min, ou) qeo\s2, ou) broto\s2, e)/rgois2 ou)/te boulai=s2, id est, Nec deus illum fallit nec homo, nec factis nec consiliis. laudat Apollinem, qui cum omnia sciat, nihil tamen mentiatur.
*para\matri\ me/nein, dicebantur, qui per ignaviam semper domi manentes, nihil audent praeclari facinoris. Pindarus pythiorum Oda 4, mh/ tina leipo/menon to\n a)ki/ndunon para\ matri\ me/nein, id est, ne quis immunis a periculo relictus apud matrem maneret. Loquitur ni fallimur, de argonautis, quis advaci peregrinatione quaerebant gloriam, Iunonis auspiciis. Molles et effeminati temporibus Augustini mammh/qreptoi dicebantut. Sive quod ab aviis essent enucati, quae nepotulos suos tenetius amant, quam ipsae matres, sive quod Graeci ma/mmhn diminutive dicunt materculam, quin et hodie vulgus matris filium appellat adolescentem delicatius educatum, ac tales dicebantur Martissare.
*aneu kunw=nte kai\ li/nwn, id est, Absque canibus et retibus. Hoc quidem schemate Pindarus Numerorum Oda 3. significavit summam celeritatem. Quis enim pedibus assequatur cervos, nisi aut a canibus remorentur, aut implicentur retibus. Conveniet tamen in eos, qui clanculariis artibus capiunt praedam. Pindati verba sic habent: ktei/nont) e)la/fous2 a)/neu kunw=n doli/wn q) e(rke/wn, id est, cervos occidentem sine canibus, ac dolosis retibus: Dicertur et in eos, qui non alienis praesidiis, sed proprio Marte rem gerunt.
HIC est affectus humanus, ut st quis vel hominem, vel quamcumque rem vehementer oderit, non solum a commemoratione, verum etiam a cognatis vocibus abhorreat. Id eleganter expressit Aristophanes in
Auibus. Ibi persona quaedam sic loquitur:
*aristokratei=sqai dh=los ei)= zhtw=n.
id est,
Aristocratiam palam est te quaertre.
Altera respondet:
*hkista, kai\ to\n skelli/ou bde/luttomai.
Minime, se ipsum Scellii natum quoque
Abeminor.
Scellii filius dictus est Aristocrates. Hoc nomen iure invisum est detestanti Aristocratiam, quod ea vox abonimandae rei memoriam tenovet.
*larino\n e)/pos, id est, larinum verbum appellabant ingens atque egregium, hinc orto proverbio, quod in Latissa boves sint praegrandes, ac praepingues. Alii putant Larinos dictos obesos ac praegrandes, a larino quedam pastore supra modum mu gno corpore. Boves autem praegran des pasci in Epiro, posteritatem boum Geryonis. Aristophanes in Auibus:
*alla\ le/gein zhtw= ti pa/lai *me/ga kai\ larino\n e)/pos ti.
id est,
Sed tibi
Iam quare dudum grande verbum dicere,
Atque Larinon.
Huc petinet quod Graeci rebus ingentibus bovem addunt, ut boufa/gos, edax, fimili modo Latini veteres Lucam dicebant pro grandi.
*ko/kku, ywloi\ pedi/onde, id est, Coccy, herniosi in campum. Aristephanes in avibus refert proverbii loco: tou=t) a)r) e)kei=n h)=n t) ou)pos a)lhqw=s2 ko/kku ywloi\ pedi/onde, Quorum verborum hic sensus est: Hoc est vere, quod proverbio dicitur, coccu, herniosi in campum, subaudi venite, quid haec avis canit paullo ante messem, velut agricolas provocans ad laborem metendi, unde Hesiodus h)=mos ko/kkuc kokku/zei. Quod autem ywloi\ dixit pro agricolis, obiter taxavit Aegyptios, apud quos plerique sunt exsecti, qui omnes ad vocem cuculi coguntur esse in agris. Fingit enim olim apud Aegyptios regnasse cuculum priusquam fieret avis. Quin hodie parum viri, et ob hoc uxores cum aliis habentes communes, vulgo cuculi vocantur Alias annotavimus ex Horatio, cuculos a viatoribus appellarisolere, qui tum demum venissent ad colendam vineam, cum auditus esset cuculus. Canit autem iam adulto vere, quia sero prorepit e nido, que sibi parat sub hiemen in cavis arboribus, exuens se plumis, atque his sese involuens, congestis in commeatum malis ac pyris. Interpres Aristophanis admonet esse peoverbium ko/kku ywloi\ pedi/onde, cum segnes ipsum tempus provocat ad industriam.
NIcias traducebatur, quod cunctator esset in re militari, qualis apud Romanos fuisse naratur Fabius, eoque iocularem vocem finxic vetus comaedia: mellonikia=n ex me/llein, quod est, cunctari, et niki/as2, qui fuit dux Atheniensibus. Aristophanes in Auibus:
*ou)xi/ nusta/zein e)/ti
*wr a)sti\n h(mi=n ou) de\ mellonikia=n,
*all) w(s2 ta/xista dei=ti dra=n.
id est,
Porro oscitandi tempus baud est amplius,
Nec more Ntciae decet cunctarier,
Sed oportet aliquid agere quam celerrime.
*kapno\s2 dicuntur promissa magnifica
quidem, sed inania. Unde fumos vendere, et fumos offundere. Hoc nomen inditum Theageni cuidam. qui cum pauper esset, affectavit tamen haberi praedives, ac magnificus negotiator, unde vulgo dictus est katno\s2. Aristophanis interpres auctorem citat Eupolim Comicum in fabula, cui titulus dh=moi.
QUI simul remigant certis numeris impellunt remos, ut inter se consentiant, alioqui nihil acturi. Hinc Aristophanes in Auibus dixit, o(mor)r(oqw=, pro assentior, et eodem enitor quo tu. Vox composita est ab o(mou= simul, et r(oqe/w impetu feror. o(mor)r(oqw=, s1unqe/lw, sumparaini/s1as2 e)/xw, id est, eodem nitor, consentio, collaudo. Interpres admonet hoc verbum esse sumptum e fabula Sophoclis cui titulus phleu/s2.
*au)toi=s2 kai\ xi/ois2, Non obscurum est has voces ex sollemni more vulgo iactatas, quoties aliquis sibi bona praecabatur et amicis. Sic enim praecatur apud Aristophanem avis:
*dido/nai nefelokokkugieu=sin
*u gi/eian kai\ swthri/an
*au)toi=si kai\ xi/oisi.
id est,
Ut detis Nephelococcygiensibus
Bonam valetudinem et incolumitatem, Ipsis et Chiis.
Interpres ostendit hunc sermonis colorem ductum ex publica Atheniensium consuetudine, qui in sollemnib. comprecationbius ac sacrificiis bonaa diis precantes Reip. addebant kai\ xi/oisin. Atque huius historiae testem citat Thepompum in 12. libro rerum Philippic. fortasse quod e Chio nonnullam haberent Athenienses commoditatem. Qui si uni bene precatur, nulla facta mentione amicorum aut bene metitorum, facete succinetur kai\ xi/ois1in.
*anapterei=n vulgo dicebantur, qui urbis alicui adderent animum, inque bonam spem erigerent. Aristophanes in Auibus:
*ou)k a)kh/koas2
*otan le/gws1in oi( pate/reus2 e(ka/stote
*toi=s2 meiraki/ois2 e)n toi=si kourei/ois1in ta/di.
*deinw=s2 te mou= to\ meira/kion o( diotre/fhs2.
*le/gwn a)nepte/rhken w(/q) i(pphlatei=n,
id est,
Num tibi auditum illud est
Quod officinis undique in tonsoriis
Cani patres loquuntur adoloscentibus:
Mire Diotrephes et meo adolescentulo
Alas loquendo affiait, ut iam gestat Equitare.
Narrant Diotrephen fuisse quempiam praedivitem, qui maiorem in modum delectatus est alendis equis, unde et postes Hipparchus factus est: huius hortaru exemploque multi iuvenes accendebantur ad curas equestres: patres autem oderunt hoc studii genus in filiis, quod imiodicis conster impendiis.
THEAGENES quod esset garrulus ac stpidus more anserum, et versipellis more vulpium, vulgari ioco dictus est xhnalw/thc, voce composita ex ansere et vulpe. Quamquam didymo magis probatur anseris nomen additum, quod anitio ac praesertim anserinis supra modum delectaretur, videlicet vulpium more. Anseris iecur olim in summis erat deliciis. Huius adagii meminit Aristophanes in Auibus.
Haec persuasio quemadm odum olim multorum animos occupavit, ita nunc quoque multis inhaeret, ut credant doctos ac probos viros non esse accommodos ad gubernandam Rem pub. Plato abstinuit, Socrates frustra tentavit, Demostheni ac Ciceroni parum feliciter cessit. Denique mater Neronis deterruit filium a studio philosophiae, quod existimaretur inutile gesturo principatum. Ad haec D. Augustinus redarguit in epistola quosda, qui iactabant Euangelicam philosophiam officere Rem pub administranti. Id venuste expressit Atistophanes in Equitibus. Nam illic principatum recusanti quod musices esset imperiuts ita respondetur:
*h dhmagwgi/a ga\r ou) tro\s2 mous1ikou=
*et) e)sti\n a)ndro\s2 ou)de xrhstou= tou\s2 tro/pous2,
id est,
At gerere nunc Remp. non est viri,
Qui musicus sit, ac probatis moribus
Musices nomine omnem liberalem eruditionem designabant veteres.
*rh/mata mageirika\, id est, Verba coquorum, venuste dixit in eadem fabula pto verbis mollibus, blandis acdulcibus. Coquorum enim est condimentis edulcare cibum per se subausterum. Monetur illic quispiam ut populum Athen. blandiloquentia demulceat. Carmen sic habet:
*upoglukainwn r(h/mas1in mageirikoi=s2,
id est,
Deliniens eos coquorum verbulis.
mageirikoi=s2 dixit, pro melixiois2, hoc est, placidis ac dulcibus. Habebit gratiam, si quis dicat Epicuri philosophiam demulcere vulgarium animos r(h/mas1i mageirikoi=s2, quod voluptatem asserat esse summum bonum.
*spe/nde tw=| koale/mw|, i. e. Liba Coalemo. Competit in eum, cui sua improbitas fuit bono. fingit enim Comicus daemonis nomen, im probitatem innuens. Perinde quasi quis dicat, sacrisica mwri/a|, si quis morionem agens, evectus sit ad opes ac dignitatem. Nam Graecis koa/lemos fatuum ac stultum siggnificat, â kow= pro now=. Nam Callimachus pro e)no/hs1en dixit e)ko/hsen. Hinc a)nalo/gws2, kou=s2, pro nou=s2, et a)le/w quod mente erret. Simili figura gratii litasse dicuntur, qui fortunati sunt in amicitiis conciliandis. Habent et temulenti Comum deum, et fures deam Laveram. Itaque furtis ditato, facete diceretur: Liba Laverriae.
De caecia vento nubes ad se pertrabente satis dictum est nobis in supertioribus. Ad venti naturam alludens Arist. in Equitibus dixit.
*ws2 ou(=tos2 h)/dh kaiki/as2, kai\ sukofanti/as2 pnei=,
id est,
Ut iste spirat Cacias et sycophantias iam.
Interpres admonet proverbii, quamquam in Aldina editione, pro kaiki/as2 depravate legitur kaki/as2, cum hane vocem metri ratio non admittat. Caecias autem poeta posuit pro turbis ac litibus. Notatur enim ibi Cleon ut delator et criminator.
NEMINI obscurum arbitramut proverbiali schemate dictum esse apud Aristophan. in Equitibus sub persona Cleonis: cui cum esset obiectum, quod nutricum more male paruisset populum, qui paullulum praemansi inserret in os, maximam partem ipse deglutiret, respondet:
*kai\ nh\ di\ u(po/ge decio/thtos2 th=s2 e)mh=s2
*du/namai poiei=n to\n dh=mon eu)ru\n kai\ steno\n.
Itaper Iovem. Nam dexteritate ego mea
Exilem et amplum valeo populum reddere.
Macrescunt enim pueri male pasti, rursus bene pasti fiunt obesi. Apposite torquebitur in eos, qui adolescentes recte docent aut secus, quive populo dextre contionatur aut secus. Siquidem hae res plurimum habent momenti ad mores populi vel ad honesta formandos, vel ad vitia depravandos.
*qa=ston o( ka/nqaros a)\n metapeisqei/h, id est, Citius Scarabeum in diversam sententiam pertraxeris. De iis, qui malis assueverunt, a quibus tame revocari non possunt, eo quod assuetis videantur optima. Lucianus in Pseudologista: ou)/te ga\r au)to/s2 (pote belti/wn ge/noio pros2 th\n e)piti/mhsin, ou) ma=llon h)\ ka/nqaros metapeisqei/h a)\n mhke/ti toiau=ta kulindei=n, a(/pac au)toi=s2 s1unh/qhs2 geno/menos2, id est, neque enim ipse unquam fietes melior increpatione mea, nihilo magis quam scarabeo persuaderi posset, ne amplius talia voluat, posteaquam semel illis assuevit. Scarabeus fetus suos educat in stercore praecipue caprino, et indidem pascit, atque ibidem habitat. Excrementa vero fingunt in sphaerulas, easque in nidum deuluunt, capite in terram demilsso, posterioribus pedibus in altum erectis. Nemo facile abducitur a vitiis, in quibus natus et educatus est, et quae per se sunt foedissima, videntur et pulchra et dulci diutinae consvertudinis commendatione.
*allotri/ois2 blauti/ois2 xrh=sqai, id est, Alienis soleis uti dicuntur, qui moribus aliorum ad suum abutuntur emolumentum. Aristophanes in Equitibus:
*ou)k, a)ll) o(/per pi/nwn a)nh\r pe/ponq o(/tan xes1eih=|,
*toi=sin tro/pois2 toi=s2 soi/sin, w(/sper blauti/oisi xrw=mai.
Quibus verbis negat se circumvenire populum Atheniensem, sed facere, quod solent qui defident in compotationibus, et urgente alvo surgunt, arreptis alienis soleis, sive quod festinant, sive quod ebrii sunt. Ita ille abutebatur moribus populi Atheniensis, qui cibo corrumpi volebat, et blanda libentius audiebat quam salutatia. Apparet olim Graecos absque soleis solere accumbere. Exituri domum poscebant soleas. Hinc quaestus Lopodyttis. Quidam etiam nudi accumbebant.
PRoverbii speciem habet, quod est apud Platonem lib. de rep. 4. makro\n to\ prooi/mion tw=| e)piqumou=bti a)kou=sai, id est, Longum prooemium audiendi cupido. Qui rem ipsam cupit, cognoscere huic longum est omne prooemium. Unde illud Teren. vah, etiam prooemium mihi occeptat, Et Athenis praeco, qui dicendi potestatem faciebat rhetoribus praefabatur a)/neu prooimi+/wn kai\ paqw=n, id est, fine prooemiis et affectibus: quod haec extra causam sint.
PLato in Philebo, ostendit proverbium a pueris usurpatum, non oportere reposci, quod semel datum est: h( mei=s2 de\ dh\ le/gomen, kata/per oi( pai=des2, o(/ti tw=n o)rqw=s2 doqe/ntwn, a)fai/resis2 ou)k e)/sti, id est, Nos autem dicimus id quod solent pueri, quae recte data sunt, non licere rursus eripi. Hoc eo dicebat,
quod Socates solet ab integro repetita disputatione, quae prius concessa fuerat rutsus in dubium vocare. Simile quiddam et hodie iactatur inter pueros, ubi quis quod dedit, reposcit. Adeo dicta huiusmodi pertot saecula, perque tot vationes ad nos usque demanarunt.
*th\n spa/rthn pro\s2 to\ li/qon a)/gein, id est, Funiculum lapidi admovere di cuntur, qui curam omnem adhibent, ne quid geratur in Repub. secus quam oportet. Beatus Chrysostomus homilia in priorem ad Corinthios epistolam 35. s1ko/pei pw=s2 pa/lin e)ntau=qa pro\s2 th\n spa/rthn to\n liqon a)/gei th\n oi)= kodomh\n pantaxou= zhtw=n th=s2 e)kklhs1i/as2, id est, Consideta ut hic rutsus funiculum admenet ad lapidem, ubique quaerens aedificationem ecclesiae. Translatum est ab Architectis, qui non credunt oculis snis, sed ad perpendiculum explorant lapidum aequalitatem. Quod est exactae diligentiae.
Apud Iurisconsultos proverbiale est, nummo addicere, pro eo quod est, minimo vendere. Est autem fucus, quo legibus imponitur prohibentibus donationes. Ulpian. lib. Pandect. 19. titu. Locati. Si quis conduxerit num mo uno, conductio nulla est, quia et hoc donationis instar inducit. Idem lib. 1. tit. de re iudicata: Si quis et conduxit, et rogavit praecario uti possideret, si quidem nummo uno conduxit, nulla dubitatio est, quin et praecarium solum teneat. vetum addubitamus, num in his exemplis pro conduxit et conductio, legendum sit condixit et condictio, Suetonius in Iulio Caesate: Bello civili supra alias donationes amplissima praedia nummo addixit. Valerius Max. lib. 2. c. de Gratitudine: Pollinctoribus exsequiarum apparatus Sestertio num moipsis praebentibus est addictus. Itidem Plau. in Pseudolo: Numquam hoc eris nummo divitior. Nummo dixit, pro vilissimo pretio.
Cum nihil possit esse vero verius, tamen proverbiali tropo dicimus vero vetius quod protsus in dubitatum habeti volumus. Martialis in Gallicum quendam, cui ex more saepe repetebatur illud:
Dic verum mihi marce, dic am abo:
Vero verius, inuqit, ergo quod sit, audi.
Verum Gallice non libenter audis.
Non dissimili forma dicimus certo certius, quamquam nihil prohibet aliud alio certius esse. Ulpian. lib. Pandect. 23. tit. de Testamen. tutel. Testamento datos sponsores non esse cogendos satisdare rem salva fore, certo certius est.
Hodieque vulgo tritissimum, est, ut eos dicant vento vivere, qui nullo vivunt impendio, et addunt: more siluri, quod plerisque creditum est, eum piscem aura saginari, quod idem creditum est de Chamaeleonte. Alexander Imperator lib. Codicis 5. tit. de Aliment. pupil. praest. Nec ferendus inquit, est iuvenis, qui cum praesens esset, studiique eruditus atque alitus esset, si ea per alium se consecutum non probet, sumptus tecuset, quasi vento vixerit, aut nullo liberi homini studio imbui meruerit.
CAius lutis cosultus Pandes. li. 44.
tit. de Divortiis, ostendit fuisse receptum, ut divortium his verbis petageretur: Tuas res tibi habero, tuas res tibi agito. Quorum altero reddit dotem, altero abdicat ab se tutotis munus, in rebus uxoriis. Haec autem forma verborum perscripta est, ne vel non ratum esset divortium, fi nullis sollemnibus verbis perageretur, vel inauspicatum et odiosum, si verbis civilibus perageretur. Itidem in discutiendis sponsalibus visum est uti his verbis, Conditione tua non utar. Haec proverbii gratiam habebunt, si cui civiliter renuntiabimus amicitiam. sed festivius erit, si ad res animi transferantur, vel uti si quis dicat, Monachi vitam professus est, mundum iussit sua sibi habere, suas sibi res agere. Item si quis ambiat consortium nostrum, quem iudicamus nobis inutilem huic apte dicetur: tua conditione non utar, pro eo quod erat, non utar tua familiaritate. Eleganter usus est Plautus in Trinum. ubi Lysiteles adolescens multa quaeritur de miseriis amantium, ac meditatur amorem eicere ex animo. Apagesis, amor, tuas res tibi habe, amor mihi amicus ne suas umquam. sine tropo usus est in Amphitryone: Valeas, tibi habeas res tuas, reddas meas.
PROCOPIUS libro tertio de bello Vuandalico refert Carthagine antiquum proverbium a pueris iactari solere. Quod Gamma quandoque Betam, et rursus Beta Gammam persequitur. suspicamur puerorum lusum huc spectasse, quod inter vicinos frequenter oriatur dissidium. Verum hic puerile dictum detortum ad rerum eventum, quod Gizericus Bonifacium expulisset: Postea Gilimerem Belisatius. Proverbium non est natum ex eventu, sed puerorum Carthaginensium aenigma fuit, velut oraculum eius quod accidit postea.
NON videbatur in proverbiorum classem referendum, nisi nominatim proverbii titulo referretur apud Procopium libor de bello Persico 1. sub persona Augustae lustiniamum maritum sic allqoventis. Igitur optime Imperator, volenti nunc vivere proculdubio nullo negotio licet, pecuniae nobis magna vis, mare opportunum, navigsa multa. Considera vitae iucunditatem cum mortis ad extremum acerbitate commutate, nobis autem antiquum sane placet pronerbium, quam pulchrum, est in sepulcri elogio Imperatorem adscribi.
AGathius de bello Gothico libro tertio. Placebant haec dicta Ulilago Herulorum praefecto, unde id usurpatum proverbium, et barbarum et parui momenti, utile tamen et alicuius enegiae: Identidem praedicabat primum abigendas apes, deinde ae mel subtrahendum. Sensit Buzes primum hostium copias adventantes esse submovendas, quo possint Asia potiri, sumptum a curatoribus apum, qui quo mel eripiant ex alvearibus, apes fumo, aut alio quovis modo abigunt.
*ariston me\n u(/dwr, id est, Optima quidem aqua, videtur in proverbium abiisse, quoties rei vehementer laudatae praefertur aliquid melius: quemadmodum Pindarus auspicans hymnos Olympiacos, aquam quidem fatetur esse optimam, sed aurum
praefert, quod ignis in morem noctu luceat. Sunt enim haec duo praecipua elementa, apua et ignis: unde aqua et igni interdicitur, quos vita indignos iudicamus. Aristoteles libro Rhet. 3. ut vulgo iactatum citat, o(/qen, in quit, le/getai, a)/riston me\n u(/dwr. Quaedam enim, ob id praeferuntur, quod sint rariora. Alioqui aqua est magis necessaria, quam aurum. Meminit adagii Plutarchus in Commentario, in quo quaerit, utrum aqua'an ignis sit utilor. Supra modum efferenti philosophiam, is qui fateatur quidem philosophiam esse rem praeclaram, sed qua potior sit theologia, facete succinet illud Pindarlci carminis fragmenum, a)/riston me\n u(/dwr.
Aristoteles libro Rhetoricorum tertio, nullo auctore citat ceu vulgo iactatum: ou) dei= to\n ce/non, ceno\n a)ei\ ei)=nai, id est, Non oportet hospitem semper hospitem esse. Hospites dicuntur ignari eius loci in quo vivunt. Sed turpe est diu in eadem civitate vivete, et semper esse peregrinum. Videtur iabicus trimeter correptus. Turpe est in eadem disciplina diu versatum esse, et nihil scire.
IN eadem epistola M. Tull. non sine proverbii specie dixit, more Romano, pro eo quod est, simpliciter et absque fuco potius quam erudite. Tales enim fuerunt illi Romani prisci, Graecorum dissimiles. De quo, in quit, homine tibi spondeo, non illo vetere verbo meo, quod cum ad te de Milone scripsissem, iure lusisit, sed more Romano cum homines non inepti loquuntur, probiorem hominem, meliorem virum, prudentiorem esse neminem. Penes Romanos erat rusticana veritas. Talem inducit libro de finibus secundo. Quod nostri quidem optime disputant. nihil opus esse eum qui philosophus futurus sit, scitre literas. Itaque ut maiores nostri ab aratro adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic vos de Pelasgis omnibus colligite, bonos quidem viros, sed certe non semper eruditos. Idem ad Trebatium libro septimo. Balbus mihi confitmavit te divitem futurum: id utrum Romano more locutus sit, bene numatum te futurum, an quomodo Stoici dicunt, omnes esse dluites, qui caelo et terra frui possunt, postea videro. Romano more dixit, pro indocto et simplici. Nam Stoici subtiliter definiunt divitem ac pauperem. Ac mox ad eundem: Ego te Balbo cum ad nos proficiscetur, more Romano commendaho.
M. Tullius libro de inventione priore, praecipiens ne orator posteaquam iudicis animum commovit ad misericordiam, diutius commoretur in quaestione, adducit Apollonii dictum: ou(de\n qa=sso\n chrai/nesqai dakru/ou, id est, Lacrima nihil citius arescere, quod vehemens affectus facile vertitur in taedium.
Etiam ipsa luxuries multos nobiliatuit, ut Aesopum et Apitium. Mar. Tullius celebravit Gallonium a Lucillio traditum, idque locis compluribus. In oratione pro Caecinna: Quid ergo est? Non usque eo tamen ut in capita fortunasque honestissimoru virorum dominentur hi, qui relicta bonorum virorum disciplina, et quaestum et sumptum Gallonii sequi
maluerunt. Item pro P. Quintio meminit Gallonii. rursus libro de Finibus secundo refett e Lucilio, O Publi, ô gurges, Galloni es homo miset, inquit, cenasti in vita numqua bene cum omnia in isto consumis squilla, accipensere cum decumano. His Lucilius facit loquentem Laelium lepatho cenare solitum, Gallonio lutcon, et omnia gulae ventrisque delectatione metieti. Gallonii meminit M. Tullius libro de Finibus secundo. Sed qui ad volupratem omnia referens vivit ut Gallonius, loquitur ut frugi ille Piso, non audio.
M. Tullius in oratione pro Roscio obiter citat sentetiam a sapientibus iactatam. Etenim, inquit, si id quod praeclare a sapientibus dicitur, vultu saepe laeditur pietas, quod supplicium satis acre reperietur in eum, qui mortem obtulerit parenti, pro quo mori ipsum si res postulatit, iura divina atque humana cogebant. Proverbium admonet pietatem erga parentes adeo religiose colendam, ut non solu non offendamus eos verbis aut factis impiis, sed ne vultu quidem atrociore aut contumaciore.
CUM hominem enormiter scelerosum significare volumus, eum culleo dignum dicimus. Hoc supplicium erat parricidis, id est, qui parentem occidissent. Quamquam apud priscos parricidium dicebatur, quoties homo hominem occidisset, hoc est, par parem, videlicet eo saeculo, quo crudelitas erat occidisse bovem, avem, aut gallum gallinaceum. Dein cum cepisset, esse vulgate, ut homo occideret hominem, parricidii vox ad summae impiertatis significationem deflexa est. Culleus autem erat saccus coriaceus, cui insuebatur paricida, simul immissa vipera, simia, et gallo gallinaceo, atque ita proiciebatur in profluentem. Mar. Tullius pro Roscio Amerino: Quanto maiores nostri sapientiu, qui eum intelligerent nihil esse tam sanctum, quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas excogitaverunt, ut quos natura retinere in officio non potuisset, magnitudine poenae maleficio summo arcerentur: insui volvertunt culleum vivos, atque ita in flumen deici. Oh fingulaem sapientiam iudicum, nonne videntur hunc hominem ex rerum natura sustulisse et eripuisse, cui repente caelum, solem, aquam terramque ademerunt: ut qui eum necasset, unde ipse natus esset, careret his rebus omnibus, ex quibus omnia nata esse dicuntur, etc. Proin Iuvenalis impietatem cuiusdam exaggerans, negat illi satis esse serpentem unum, aut culleum unum. Natrat suetonius quosdam statuae Neronis apposuisse culleum cum elogio: Merueras, sed ego quid possum?
PLautus in Trinummo: Nequaquam. Argenti ratio comparet tamen, cui Stasinus, Ratio quidem Hercle apparet, argentum oixetai. Nam haec est germana eius loci lectio, quam alii varie mendosam commimscuntur. Usus est M. Tullius in Pisonem: Quas rationes si cognoveris, intelliges nemini plus quam mihi literas profuisse. Ita enim sunt perscriptae scite ae literate, ut scriba ad aerarium qui eas retulit, perscriptis rationibus secum ipse caput
sinistra manu perfricans, commurmuratus sit: Ratio quidem Hercle apparet, argemptum oi/xetai. Itidem Geta Teretianus in Phormione. Non ratio nobis, sed argentum deerat, M. Tullius ad Q. Fratrem libro secundo, epistola ultima: Quamquam sunt facta verbis difficiliora. Eodem pertinet illud, Pulchre dixit.
CUM nihil non datum significamus, praeter vitam, dicimus omnia tradita, praeter animam. Mar. Tullius pro Roscio Amerino: Quod si tibi causa nulla est, cur hunc miserum tanta calamitate affici velis, si tibi omnia sua praeter animam tradidit, nec sibi quicquam paternum, ne monumenti quidem caudsa reservavit, etc. Simili figura. Animam habere dicuntur, qui plusquam omnia debent. Terent. Quid si animam debet? Rursus: omnia debet, praeter animam.
*peri\ th=s2 parwnuxi/as2 me/mfetai o( tw=| mei/zoni e)/noxos2 kakw=|, id est, De reduvia quaeritur maiori obnoxius malo. Ubi quis pravo pudore, levissimis malis quaerit temedium, dissimulans maiora. Hoc affectu sunt complures, ut etiam apud medicum dissimulent morbum, praecipue podagrici. Narrat Plutarchus quendam consuluisse medicum de vitio unguium, cum color argueret illum esse vitiato epate. At medicus intelligens ineptum hominis pudorem, nihil inquit, tibi peticuli est a reduvia, sed gravius malum urgette. Huc allusit M. Tullius in oratione pro Roscio Amerino. Intelligo ante tempus haec perscrutari, et propemodum errare, qui cum capiti Sexti Roscii mederi debeam, reduviam curem.
QUI pecuniam praesentem ac iusti ponderis debet, ad libellam debere dicitur. Nam olim ad libram dabatur pecunia, non ad numetum, Inde illa vulgata, expendere, expensum ferre, dependere, rependere, impendere, pro sumptum facere, sumptuum rationem reddere, solvere, reso luere, et insumere Marcus Tullius pro Roscio Amerino. Nisi planum facit HS. LIII. ad libellam sibi deberi, perdit litem.
M. Tullius in eadem oratione: Soletis, cum aliquid huiuscem odi auditis, Iudices, contino dicere, necesse est aliquem municipem aut vicinum dixisse. Solent enim a vicinis ac municipibus vicinorum ac munleipum scelera potissimum prodi. Quod et hodie vulgo dicunt, dedecus homini a contertaneis aut civibus oriri. Nam si quod fortunae incommodum, si qua vitas labes, ab illis quoniam sciunt proditur.
ARISTOPHANES in Equitibus:
*to\ me\n no/hma th=s2 qeou=, to\ de\ kle/mm) e)mo\n.
id est,
Excotigavit Dea, meum sed furtum erat.
Non sine proverbii specie dictum est in Rhetores, qui apud populum iactabant Minervam ipsis quod suaderent misisse in mentem, et tamen rerum gestatum gloriam sibi vindicabant. Color sumptus est ex Homero, ubi quoties fati ratio reddi non potest, Pallas dicitur suggessisse. Pallas Atheniensium erat protectrix. Comicus autem ioci gratia, pro pra=gma, posuit kle/mma, notans Cleonis rapacitatem.
NIhil hoc dicto celebratius, e)/qos2 a)/llh fu/s1is2, id est, usus altera natura. Natura nihil efficacius potentiusve. Unde Satyticus,
Custode et cura natura potentior omnt.
Huic parem aut certe proximam vim habet assuetudo. Aristoteles libro Rhet. 1. disputans de iucundis, cocet eat iucunda esse, quae vel se cundum naturam sunt, vel quod huic proximum est, consueta. Nihil enim putat interecesse inter naturam et usum, nisi quod interest inter sem per et plerumque. Perpetuum enim est, quod indidit natura, frequens, quod usus affixit. Proinde sanctissimum consiliusm dedit, qui iussit ut a tenetis sta tim annis optima eligamus, quae post usu future sint etiam iucunda.
Mox eodem in loco citat sententiam ceuvulgo iactatam, ostenesn esse molesta, quae secundum naturam non sunt. Vis autem pugnat cum natura, eoque molesta omnibus necessitas. kai\ o)rqw=s2, inquit, ei)/rhtai, pa=n ga\r a)nagkai=on pra=gma a)niaro\n e)/fu, id est, Et tecte dictum est. Quicquid enim est necessarium natura, molestum est. Verum optimis non adsuescimus, nisi initio adhibeatur aliqua vis: sed quod prius erat violentum, ac proinde molestum, adsuetudine primum fit leve, postea etiam iucundum.
Inibi refert et hanc sententiam proverbialem ex poeta quopiam:
*all) u(du\ to\n s1wqe/nta memnh=sqai po/nwn.
id est,
Meminisse laborum suave qui servatus est:
Idem illud.
*kai\ me/ga ga/r te kai\ a)/lges1i te/rpetai\ a)nh\r
*mnh/menos2, o(/s2 tis2 polla\ pa/qoi kai\ polla\ e)o/rgoi.
id est:
Magnopere est iucunda viro renovata dolorum
Mentio, qui permulta tulit, permultaque gessit.
Huis et alibi meminimus.
Aristoteles Rhethoricorum li. 1. videtur hoc attingere tamquam in foro iactautm, gnw/mh| a)ri/sth|, id est, suffragio optimo. Cum enim multa sint probationum genera, quae extra causam petuntur, ac Graecis dicuntur a)/texnoi, velut leges, testes, pacta, tormenta, iusiurandum, optima probatio est ex coniecturis, quae illi oi)ko/ta vocant: ma/rturas2 men mh e)/xonti, o(/ti e)k tw= ei)ko/twn dei= kri/nein. kai\ tou=to e)sti\, to\, gnw/mh| th=| a)ri/sth|, id est, Ei vero, qui testes non habet, hic erat locus, ex probabilibus signis esse iudicandum: et hoc est quod dicitur, suffragio optimo.
De sacara ancora dictum est alias. Illi similimum est ad aram, cum extremum refugium intelligi volumus. Inde sumptum, quod olim, qui extrema necessitate urgebantur, ad aras deorum soleant confugere, unde nefas erat quemquam detrahere M. Tullius in oratione pro Roscio Comoedo: Quod item nuper in Etote Comoedo usuvenit, qui postea quam e scena non modo sibilis, sed etiam convicio explodebatur, sicut ad ara confugit in nunius domum, discriplinan, partrocinium, nomen, Idem lib. 3. de natura deorum. Quod vos,
inquit, cum facere non potestis, tamquam ad aram confugitis ad deum Idem actione in verrem 4. Magistratuum autem nostrotum iniurias iat multorum tulerunt, ut numquam ante hoc tempus ad aram legum, praefidiumque vestrum publico consilio confugerent. Ouid. Epist. lib. 4.
Plantus in Mustellaria: Ad aram confugisti.
Hvic cognatum est: ad asylum confugere. M. Tull. actione in Verrem 3. Se quaestorem prohibitum esse dicebat, quo minus e phano Dianae servum suum, qui in illud asylum confugisset, abduceret. Haec fient venustiota et paroimiwde/stera, si ad animi tes transferantur.
*ippws1un/hn dedaw\s2 mh\ a)/dh, id est, Equitaudi peritus, ne cantet. Sum ptum a poeta quopiam, in eum, qui professus res serias versatur in nugis. Equitatio militatis est, et ad bellum pertinet. Musici sunt imbelles ac voluptatum insectatores. Gregorius Theologus in epistola ad Eudoxum thetorem, i(ppws1un/hn dedaw=ta mh\ a)/dein e)qe/lei h( poi/hs1is2, mh/ti ge/nhtai, mh\ kai\ th=s2 i(ppwsu/nhs2 diama/rths2, kai\ th=s2 w)|dh=s2, id est, Eum qui didicit artem equitandi, non vult canere poesin, ne qua eveniat, ut simul et in equitando abertet et in canendo. Nondum liquet e quo poeta sumptum sit, sed dictum videtur in thebanos, qui duas artes praecipue discebant, equitandi et canendi tibiis, cum altera parum alteri congruat.
PLutarchus in vita Lycurigi refert, ceu vulgo iactatum: e)n lakedai/moni to\n e)leu/qeron ma/lista e)leu/qeron ei)=nai, kai\ to\n dou=lon ma/lista dou=lon, id est, Apud Lacedaemonios, qui liber est, eum maxime liberum esse. Contra qui servus est, maxime servum esse. Apud Lacedaemonios ingenuis non erat fas discere aut exercere ullum opificium, aut negotiationem, aut agriculturam, sed haec omnia per Helotas, id erat servorum genus, quibus nefas erat ullam artem liberalem vel discere vel exercere, agebant, quos ipsos durissime tractabant. Cogebantur adesse conviviis, et illic inebriari, cantiones ridiculas canere, et saltationes indecoras agere, ut horum exemplo ingenui discerent, quam indecora foedaque res sit temulentia, Quin et Ephori cum inirent magistratum, solent Helotibus bellum indicere, quo fas esset illos occidere. His rationib. ad tantam seruiturem adigebantur, ut nihil auderent iniussu dominorum: adeo ut cum Thebani, qui eruptione facta in Laconicam quosdam ex Helotibus coeperant, iuberent illos canere cantiones Terpandri, Alcmanis et Spondontis Laconici, responderintid heriles filias nolle. Generosiot Spartano, alias nobis dictum.
VEspertiliones videntur appellari, qui gravati aere alieno, luce domi se continent, ne a creditoribus appellentur, noctu prodeunt. Ulpianus libro Pandect 21 titi. de Euictionibus: Si quis ita stiplulanti spondeat, sanum esse, surem non esse, vespertilionem non esse, etc. inutilis stipulatio quibusdam videtur, quia si quis est in hac causa, impossibile est quod promittitur. Si non est, frustra est. Sed ego puto verius, hanc stipulationem
furem non esse, sanum esse, vespertilionem non esse, utilem esse: hoc enim continere, quod interest horum quid esse, vel horum quid non esse Hactenus Ulpianus. Quam quam hoc loco quidam pro vespertilione legunt vespillonem aut versipellem. Alciatus inter iureconsultos undequaque do ctissimus in commentariis suis de Retum significationibus, putat ve spertilionem dictum, queadmodum modo diximus, qui metu creditorum interdiu latitat, noctu prodit. Nam animal hinc dictum, quod vespeti volet, indicat Nonius Marcellus. Adagium esse sumptum videtur ex apologo quopiam, sive Aesopi, sive alterius illum imitati. (Nam Aesopo videtur indignus) qui narrat vespertilionem, mergum et rubum, iniisse societatem, ut conflatis sortibus pariter negotiarentur. Vespertilionem contulisse pecuniam a foeneratoribus mutuo sumptam, Mergum aliud quippiam, Rubum vestem. Cu omnes e naufragio nudi enatassent, vespertilionem metu creditorum interdiu latitare, noctu volare tantum, mergum obsidere littora, ac subinde collum demittere in fundum, sicubi reperiat merces suas, vel eiectas in litus, vel in fundo haerentes: rubum praetereuntium adhaerere vestibus, siquam forte suam repetiat. Poterat videri parum quadrare, servum aere alieno gravatum esse, quis enim credat servo? nisi legeremus apud Terentium, Davum Getae, quod debebat reddidisse. Nobis tamen videtur vespertilionis nomen, et in fugitivum fervum competere, qui noctu ab hero solitus sit subducere sese, latitatque ubi periculum est, ne agnoscatur. Nam inibi mox proximo capite, pro ve spertilione ponit erronem ac fugitivum, cum quis, inquit, stipulatur furem non esse, erronem non esse. prisci tamen ea voce secus visi sunt, videlicet pro homine ancipitis sidei, qui nec huius ordinis sit, nec illius, cum utroque tamen colludat: eo quod vespertilio sit utrumque, ut nec inter volucres, nec inter mures habeat locum, Alas habet, sed pennas non habet: volitat, sed sub vesperam. Dentes habet, quod avium nulla. Varro in Agathone citante Nonio: Quid multa? factus sum vespertilio, neque in muribus plane, neque in volucribus sum. Vespertilionis convitium torqueri poterit et in amantes, qui noctu volitant, quos Plautus in Trinummo vocat tenebricolas. Elegans, inquit, despoliator latebricolarum hominum corruptor.
CAllistratus lib. Pandect, 35. tit. 35. de condit et demon. e. cum servus: Nos, inquit, neque conditionem meram putamus esse, quae in datione exsistit, neque meram conditionem, quae in facto consistit, sed eam conditionem, quae ex quadam mixtura consistit. Nam non utique si ille in folle reliqua obtulit, liber erit: non enim testator hoc sensit, sed illud, ut rationes reddat, quomodo servus reddere solet: id est, legendas offetre rationes primum, deinde computandas, ut explorari possit, computationes probae an improbae referantur, accepta, relata recte an non recte. Apparet in folle dictum, pro eo quod erat, inexplorate, inexplicate et confuse, sicut qui syngraphas et pecuniam sacculo inclusas offert.
DIvus Augustinus in epistola ad Aureliamum. Etrefertur in decretis
Causa 16. quaest. 1. c. Legi epistolam: commemorat vulgo illud iactatum: Malus choraules, bonue symphoniacus: ubi quis in suo genere contemptus, in praestantiore habetur in pretio: veluti si quis poeta ineptus profiteatur medicinam, et inter praeclaros medicos habeatur. Augustini verba sunt haec: Ordini clericorum sit indignissime iniuria, si desertores monasterioreum ad militiam clericorum eligantur, cum ex his, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores ac meliores in clerum assumere soleamus: nisi forte sicut vulgares dicunt, malus choraules, bonus symphoniacus est, ita ipsi vulgares de nobis iocabuntur, dicentes, malus monachus, bonus clericus est. Sumptum apparet ex M Tullio, qui in oratione pro Murena ita loquitur: Itaque mihi videntur initio multo hoc maluisse: postquam id assequi non potuissent, illuc potissimum sunt delapsi. ut autem in Graecis artificibus eos aulaedos esse, qui citharoedi fieri non potucrint, sic nonnullos videmus, qui oratores evadere non potuerunt, eos ad iutis studium devenire.
PRoverbialis hyperbole est apud M. Tull. actione in Verrem 5. Postremo ut odor Apronii teterrimus oris et corporis, quem, ut aiunt, ne bestiae quidem ferre possent, uni isti suavis et iucundus videretur. confine est illi, quod alibi retulimus. Balbinum polypus Agnae delectar. Idem in Catil invectia 5. Tantus enim illorum temporum dolor inustus est, ut iam ista non modo homines, sed ne pecudes quidem mihi passurae esse videantur. Paulo diversius dixit in epist. ad Attic. cuius initium: Quaeris ex me, lib. 1. Et quod omnes non modo homines, verum etiam pecudes factum esse sciebant.
OLim vulgari convitio Cossi dicebantur homines natura rugosi, a similitudine vermium, qui lignis innaseuntur. Li natura rugas habent, ut se contrahant ac porrigant. Horum Plinius meminit compluribus locis, ut lib. 11. cap. 33. Rursus lib. 30. cap. 13. libri vero 17 cap. 24. indicat huius generis grandiores in cibis, atque etiam in luxu fuisse antiquitus. Meminit et Hieronymus adversus Iovinianum lib, 2. Graeci proferei=s2 vocant, qui cum sint iuniores, tamen vultum senium praese ferunt. Auctor Festus Pompeius.
DE Circes virga nobis ante dictum est. Adsimili forma M. Tull. usus est Circeo poculo, de homine subito in alium mutato, Actione in Verrem 1. Sed repente e vestigio ex homine tauquam aliquo Circeo poculo factus est Verres, redit ad se, atque ad mores suos. In verbis Ciceronis tacita allusio est ex ambiguo vocis. Nam Verris porcus est maialis nonum castratus.
IN homines insigniter nudos et inopes, non sine proverbii specie dixit M. Tull. actione in Verrem 5. Ceteros Leontinos, quibus non modo Apronius in agris, sed ne tempestas quidem ulla nocere potuit, exspectare nolite. Et enim non modo incommodi nihil coeperunt, sed etiam in Apronianis illis rapinis, in quaestu sunt compendioque versati, etc. Allusum est autem in Apronii vocabulo ad aprum Calydonium. Et qui
possident aliquid rerum, aut habent in agris, aut in mari his tempestas nocere potest. Cui vero nulla tempestas nocere potest, is nec in agris possidet quicquam, ut agricolae, nec in navibus, ut negotiatores.
Nomina quaedam ob insignem improbitatem abierunt in proverbiu: quod interdum a veris, interdum a fictis in comoedia personis sumitur. Nam M. Tull in actionibus suis subinde C. Fannium Chaeream quendam Ballionem appellat, veluti pro Roscio Comoedo. Qui iccirco capite et superciliis, inquit, sempet est rasis, ne ullum pilum boni viri habere dicatur. Cuius personam praeclare Roscius in scena tractare consuevit, neque tamen pro beneficio ei par gratia refertur: nam Ballionem illum improbissimum et periutissimum lenonem cum agit, agit Chaeream: persona illa lutulenta, impura, invisa, in huius moribus natura vitaque est expressa. Rursus in eadem: Vix mediusfidius tu Fauni a Ballione aut aliquo eive simili postulare auderes et im petrare posses: Ballionem inducit Plautus in Pseudolo, leonem impurissimum, rapacissimum, improbissimum: nomen confictum est a ba/llein, quod semper aliquid praedae venetur leno: vel a balli/zw, quod lasciviarum ac saltationum sit architectus.
QUI venandi studio tenentur, habent canes emissarios, qui vestigiorum odore feras exploratas, et repertas latratu produnt. De Coryceis alibi diximus. M. Tullius actione in Verrem 6. Apponit de suis candibus quendam, qui dicat, se Diodorum Melitensem rei capitalis reum velle facere. Ibidem aliquanto post: Qui simul atque in oppidum quodpiam venerat, immittebantur illi continuo Cybiratici canes: qui investigabant ac perscrutabantur omnia Duos fratres Cybiritas appellat canes, quod ad furandum Verres illorum oculis, sed suis manibus uteretur. Solet autem canibus a regione cognomen indi, ut Melitaeis. Ac superius in eadem; Qui postesquam venerunt, miraudum in modum canes venaticos diceres, ita odorabantur et omnia vestigabant, etc.
LAudes non ex animo triburas, sed commodi gratia per adulationem oblatas M. Tull. actione in Verrem 3. Mercenarium praeconium appellat. Itque cum a te caput illud tam multis verbis merceario praeconio esset ornatum, ecquis inventus est postea praetor, qui illud idem eiceret? Quamquam scimus in vulgatis codicib. pro praeconio haberi prooemio, an recte, docti viderint.
PAlmarium facinus, pro insigniac triumpho digno dixit Terentius in Eunucho: Tum hoc alterum, id vero est, quod mihi puto palmatium. Pro eodem M. Tullius dixit Palmas. Ut pro Sexto Roscio Amerino: Si quemadmodum paratum esse audio testis prodierit, tum alias quoque suas palmas cognoscet. Rursus Philippica 11. Sexta palma urbana, etiam in gladiatore, difficilis: sed haec iudicum culpa, non mea est. Plautus in Mustellaria, palmam item usurpavit in malam partem, loquens de adolescente, qui ex moribus continentisssimis degenerat ad mores corruptissimos. Is nunc in aliam partem palmam possidet.
PLautus in Pseudolo Commovere sacra dixit, pro eo, quod erat extrema experiri praesidia Hinc dictum apparet, quod rebus desperatis, soleant homines ad deorum praesidia cofugere. Velut hodie, Lutetiae, cum supra modum inundat Sequana, corpus divae Genovesae a montis acuti templo defertur, ad aedem virgini matri sacram. Sed vide num pro sacra legendum sit saga, ut intelligas arma, de quo iam diximus: Sequitur enim protinus, quo pacto et quantas soleam turbellas dare. Deinde verba sunt quasi bellum denuntiantis: Nunc ne quis dictum sibi neget, dico omni pube praesente in contione omni po pulo, omnibus amicis notisque edico meis: In hunc diem, a me ut caveant ne credant mihi. Idem servus et deinceps bellica loquitur.
OLim rei solent esse maesti squalidique, lugentibus similes, quo indices ad misericordiam inflecterent. Hinc illud Plautinum in Asinaria:
STephanus scribit *be/rghn esse civitatem Thraciae, sive ut Strabo refert vicum. Eius gentis improbi mores in proverbium abierunt, ut diceretur bergai+/zein, qui nihil sani loquetentur. Tota enim natio Thracum multis nominibus male audiebat, sed praecipue ob morum truculentiam ac perfidiam. Thrax erat Polym nestor, qui victricia arma secutus, Polydorum obtruncavit, et auro vi potitus est.
*akrw| podi\, id est, Summo pede cadem fi gura dictum est, qua summo digito. Negatur summo pede attigisse disciplivam, qui numquam ingressus est, nec attigit limen illius. Exstat apud Platonem in Lachete, cuius loci alibi, ni fallimur, secimus mentionem.
APud Iurisconsul. usurae nauticae dicuntur centesimae magnaeque. Negotiaturi sorrem interdum accipiunt mutuo. Quoniam autem, qui nauticam exercent negotiationem, se suaque ventis et vudis committunt, foeneratotes maiorem usuram exigebant. Interdum accipiebant mutuum in una civitate, quod in alia redderent: veluti si negotiator Venertiae pecuniam acciperet, reddendam Brugis. Hoc genus negotiationis, quod utriusque perculo fit, a Graecis dicicitur, a)mfotero/ploun, Idque mutuum vocabatur da/neion nautiko\n. Usus est Demosthenes in Oratione adversus Dionysiodorum: Dicebatur et e)/kdosis2, quo verbo usus est Demosthenes contra Aphobum, quod foris daretur. Porro de foenore nautico titulus est in Pandectis lib. 22. Fam pecuniam Modestinus vocat traiectitiam, sed non solus. Paulus appellat usuras maritimas. Idem titulus est in Codice lib. 4. Hoc indicare, satis est paroemiographo. Qui quaerit exaciora, inde petat.
PRoverbii faciem habet quod Gorgo in Syracusiis apud Theocritum respondet hospiti, admonenti ut desinant turturum more garrire:
*dwri/s1den d) e)/cesti dokw= toi=s2 d\wri/essi.
id est.
Dorissare tamen fas Doribus arbitramur esse.
Conveniet in homines natura loquaces, Aut cum oratio respondet
moribus et ingenio, Velut cum Poenus fraudulenter loquitur, aut leon lenone digna.
*xeimerino\s2 o)/neiros, id est, Hibernum somnium dicitur prolixa natratio, sed inepta, quod hieme noctes sint longiores et proinde longiora somnia. Lucianus in somnio: metacu\ de\ le/gontos h(ra/kleis2 e)/fhtis2, w(s2 makro\n to\ e)nu/pnion kai\ dikaniko/n. ei)=t) a)/llos u(pe/krouse, xeimerino\s2 o)/neiros, id est, Sed interim dum haec loquor Papae dixetit aliquis ut longum insomnium ac forense, mox alius subiecerit, Hibernum somnium. Dicanicum dixit, vel quod duae personae inter se decertent, vel quod forenses causae multis clepsydris perorentur.
*tou\s2 e(te/rous2 tragw|dou\s2 a)gwniei=tai, id est, Adversus reliquos tragaedos sese parat. Refertur ex Lycurgi sophistae oratione adversus Demadem. Didymus ostendit dici solitum in eos qui sese componunt instruuntque adversus partem adversam. Translatum videtur a certaminibus Bacchosacris, in quibus tragoedorum fervebat concertatio.
VEteres pompeu/ein dicebant conviciari, pompei/as2 convicia, hinc natum quod in pompis Bacchanalibus quidam e curribus convicia iaciebant in alios, et vicissim ab illis impetebantur Citantur hi versus e Menandri Perinthia.
*epi\ tw=n a)macw=n ei)si\ pompei=ai tine/s2
s1fo/dra loi/dori.
id est,
In curribus nonnulla sunt dicteria
Acerba valde.
De plaustro loqui dictum est alias.
SEcurim inicere dicuntur, qui vehementer laedunt, ac vulnerant. M. Tul. pro L. Murena: Sed tamen Serui, quam te securim putas iniecisse petitioni tuae, cum tu populum Rmanum in eum metum adduxisti. Atque inibi paullo superius, quod hic securim dixit, velut exponens appellat plagam: Atque ex omnibus illa plaga est iniecta petitioni tuae, non tacente me maxima. Item pro Plancio: Quam graviorem potuerunt Rei pub. infligere securim. Idem in epistola ad Q. Fratrem lib. secundo. Tenediorum igitur libertas, securi Tenedia praecisa est. Et Demosthenes Phocionem appellare solet suorum argumentorum securim. Frequentia sunt apud Plautum. Inicere tragulam, inicere pilum, inicere telum Omnia tela in patriam intenta, dixit Cicero de proninciis consularibus.
REperitur et hoc a dictis proverbii titulo commemoratum. Humano corporis nihil esse utilius sale et sole. Salem etiam hodie onibus cibis admiscemus, olim apricatio vehementer laudabatur a medicis.
Aeschines adversus timarchum refert. Athenis fuisse quendam tantae severitatis, ut filiam quod impudice se gesserit, nec integrita tem suam servarit usque ad matrimonium, deportarit in locum desertum, atque ibi una cum equo iuclusetit haud dubie fame perituram. Eiusque
domicilii solum sua etiamnum aetate superfuisse tradit, quod ex re diceba tur par) i)/ppon kai\ ko/rhn, id est, apud equum et virginem. Dici potest in exemplum immodicae saveritatis.
Cicero in Oratione pro M. Celio, ad vinum disertos appellat, qui ad serias causas agendas inepti, inter pocula multa garriunt, ubi nihil opus. Qui se numquam profecto si istum in locum processerint, explicabunt, quam volent in conviviis faceti, dicaces, nonnumquam etiam ad vinum diserti sint. Alia fori vis est, alia triclinii. Notum est illud Flacci.
Fecundi calices, quem non fecere disertum?
M. Tull. allusit ad morem priscu, quo causae ad aquae modum agebantur. Ea dividebatur in tres partes, una infundebatur actori, altera reo, tertia iudici. At qui ad vinum diserti sunt, ad aquam fere muti sunt.
PRoverbii speciem habet quod est apud Aeschinem, peri\ th=s2 parapres1bei/as2, o(loxoi/nw| a)bro/xw| id, est, iunco, sive fune sicco. phga\s2 de\ dh\ lo/gwn a)fqo/nous2 e)/xein e)phggelleto, kai\ peri\ tw= dikai/wn tw= u(pe\r a)mfipo/lews2, kai\ th=s2 a)rxh=s2 tou= pole/mou toiau=ta e)rei=n e)/fh, w(/s2 te a)por)r(a/yein to\ fili/ppou sto/ma o(loxoi/nw| a)bro/xw|, id est, Iam vero et rationum copiosos fontes habere se iactabat, atque de iure Amphipolis, deque belli origine talia dicturum, ut Philippi os sicco fune obvincturus esset, a)/broxos dici potest, vel siccum, quodq, non rigatur, vel quod laqueum non habeat. Nam iunci gaudent humido, et ex his interdum texuntur funes. Hesichius indicat o(lo/xoinon, idem esse quod o)cu/xoinon. id est, Iuncum marinum, ad haec o(lo/troxon, id est, versatilem. Denique peri ferh= li/qon, id est, rotundum ac volubile saxum. Itaque perpendat eruditus lector, an o(lo/xoinon a)/broxon, intelligat orationem salsam, non aqua marina, sed acribus ac pungentibus rationibus. Quin et in illis verbis, phga\s2 lo/gwn, subest proverbium, cum ingentem copiam significabant. Frequens est apud Chrysostomum.
Quoties bona quaedam spes titillat animum nostrum, dicere licebit nobis salire supercilium. Ita Pseudolus apud Plautum in sui nominis fabula, amanti de argento quaetenti, At id futurum unde? respondet, unde dicam, nescio, nisi quia futurum est, ita supercilium salit. Sumptum a vulgi superstitione, qui futurorum auguria captat ex corporis affectibus, ut si quod membrum pruriat praeter euridentem causam, si dexter oculus saliat, si auris dextra tinniat. Non me fallit aliter legi apud Plautum: Verum et ipsa sententia et metri ratio docet esse legendum, ut a me positum est. Sic enim legendi sunt senarii iambici.
Verum ego te amantem ne pave non deseram.
Spero alicunde hodie me bona opera, aut hac mea
Tibi inventur um esse auxilium argentarium.
Ad id futurum unde? unde dicam nescio,
Nisi quia futurum est, ita supercilium salit.
QUOD aude arripimus tota manu sumimus, aut ut habet proverbium ambabus. Contra qui parce sumunt, duobus digitis accipiunt. Plautus in Bachidibus: Quid igitur stulte quo niam occasio ad eam rem fuit, Mea virtute parta, ut quantum velles, tantum sumeres. Hoc tu digitulis duobus sumebas primoribus: sentit de pollice et indice. Rursus in Poenulo: Tenetis rem, vix quidem Herele, ita pauxilla est, digitis primoribus: Ad res animi translatum plusculum habebit Veneris, ut, Tanta occasio non erat tibi duobus digitis primoribus accipienda, sed toto arripienda corpore.
IN Pseudolo Plautina servus ebrius, ita loquitur: Ego nunc probe habeo madusam. Festus Pompeius indicat apud priscos madusam dici solete temulentu, dubitatque utrum a Graecis deductum sit, quibus ebrius est me/qusos2, an a Latino verbo madere, quod probe poti vino madidi dicantur. Quod si madusa sonat ebrium, non ebrietatem, absurdus ssermo est, habeo madusam. Unde sic arbitramur legendum.
Ego nunc probe habeo madusa, ita victu ecurato.
Servus in ebrietate videtur sibi felix, ut solutus omni metu curisque, et omnium tristium oblitus. Dixerit aliquis, quid haec ad proverbia? Imo quemadmodum peregrina vocabula novitatis commendatione in proverbium abierunt, ita et obsoleta quaedam.
*to\n petto\n a)naqe/sqai, id est, Rursus talum ponere dicebantur, qui quod parum ex sententia evenerat, curis ut aiunt posterioribus corrigebant. Antiphon in oratione de concordia: a)naqe/sqai de w(/sper petto\n to\n bi/on ou)k e)stin, id est, Vitam perinde atque talum denuo ponere non licet. Vitam semel actam rursus iterare non est datum. Licet tamen iuxta Mitionis Terentiani dictum, prioris vitae lapsus melioribus factis corrigere. Amissa vita non est quod corrigas.
QUI dissentiunt, dicuntur non concinere harmonia Dorica. Id proverbio iactatum vidertur in eos quorum oratio dissentiret a factis. Plato in Lachete: ou)k a)/ra pou kata to\n s1o\n lo/gon dwristi\ h(rmo/s1meqa e)gw/ te kai\ s1u w)= la/xhs2. ta\ ga\r e)/rga ou) s1umfwnei= h(mi=n toi=s2 lo/gois2, id, est, Nequaquam igitur iuxta sermonem tuum Dorica concinnimus harmonia, ego ac tu Laches. Nam facta nobis haud consonant verbis. Inter musices genera Doricum maxime probatum est, ut medie temperatum inter Lydium et Phrygium.
PROCOPIUS belli Gorthici lib. 1. Vetus nimirum me subit dictum, quod utique praesentibus rebus ut consulatur iniungit. Arbitramur esse idem, quod alias ex Platone retulimus dei= to\ pro\n eu)= tiqe/nai. quod praeteriit, in integrum revocari non potest: consultationem de futuris vatiae interrumpunt occasiones, quod urget inprimis curandum est.
APUD priscos hospitii ius fuisse sanctissimum alias nobis est dictum. Id contrahebatur salis et mensae consortio. Quem admodum apud Germanos acceptus a propinante
cyathus adimit omne ius agendi iniuriarum. Aeschines de perperam obita legatione: tou=s2 ga\r th=s2 po/lews2 a(/las2 kai\ th\n dhmosi/an tra/tezan peri\ plei/stou dh/ fhsi poiei=sqai, id est, Etenim civitatis salem, publicamque mensam, ait se plurimi facere. Non exciderat hoc proverbium antea connemoratum, verum hoc exemplum, hospitii publici religionem nobis commendat, eoque commemorandum putavimus. Manent huius hospitalitatis publicae vestigia in hunc usque diem apud Germanos.
VEtustissimum sacerdortum genus, fuit apud Romanos Salii, dicti quod Ancylia, quae credebantur caelo delapsa, saltantes ferrent. Hinc opiparum convivium ac magnificum Saliare dicitur. Horatius in Odis:
Nunc est bibendu, nunc pede libere
Pulsandatellus, nune Saliaribus
Ornare pulvinar deorum
Tempus erat dapthus sodales.
Arbitramur autem Horatium Saliares pro pontisicales dixisse, hoc est, speciem pro gencre. Nam in om nibus sacris adhibebatur apparatus splendidus ac magnificus, quae cura delegata erat septem viris epulonibus. Aristippus reprehensus quod homo philosophus sumptuose viveret, si inquit, hoc esset crimen, dii non paterentur in suis sacris. De pontificali cena nobis alibi dictum est.
SEntentia proverbialis est apud Aeschine in otatione: peri\ parapres1bei/as2. to\ ga\r yeude\s2 o)/neidos ou) peraite/rw th=s2 a)koh=s2 a)fiknei=tai, id est, falsum probrum non pervenit ultra aures. Qui audit convitium. cuius sibi conscius est, gravitet animo vulneratur. At qui falso probro aspergitur, non perinde commovetur. Non enim descendit altius in animum hominis rectae conscientiae.
ALiquanto post addit hyperbolen proverbialem: sumpe/plegmai de\ e)n th=| politei/a|, kaq) u(perbolhn\ a)nqrw/pw| go/hti kai\ ponhrw=|, o(/s2 ou)d) a)\n a)/kwn a)lhqe\s2 ou)de\n ei)/poi, id est, In rep. vero involutus sum cum homine, supra modum impostore et improbo, qui ne insciens quidem quicquam veri possit dicere. Hoc tropo notat hominem insigniter vanum. Alioqui solent etiam natura mendaces, interdum lapsu linguae, ac per incogitantiam aliquid veri dicere. Fertur et hodie vulgo apud nostrates de vano: Fortunatus est ad dicendum verum: quasi numquam loquatur verum, nisi imprudens. Quod enim accidit praeter animi destinationem, fortunae tribuitur.
*tw=n trixw=n e(/lkein, id est, capillis trahere dicuntur qui vi perpellunt, quod et hodie dicitur auribus trahere. Aeschines in oratione, quam modo citavimus: ou) kataxoi/mhn th\n u(/brin, a)lla\ paraqermanqei\s2 o(/q) h(ma=s2 ei(sti/a cenodo/kos2 tw= e(tai/rwn ti/s2 tou fili/ppou, e(lkoi/mhn tw= trixw=n, kai\ labw\n r(uth=ra mastigoi)/mith\n ai)xma/lwton gungi=ka, id est, non perpessus fuissem contumeliam, sed incanduissem cum nos exciperet convivio quidam e Philippi amicis excipiendis hospitibus praefectus, et capillis traxissem, et arrepto loro flagellassem captivam mulierem. Plautus in Menaechmis, sed quis hic est, qui me capillo hinc de curru deripit? Opinamur allusum ad Palladem Homericam, quae Achillem capillis reuocavit a pugna. Idem in Mercatore:
Me istam capillo pertracturum in viam, nisi hinc abducit. De naribus trahi, obtorto collo, obtorat gula, nobis alias dictum est. Quo longius a rebus corporeis recedet metaphora, hoc erit venustior, veluti siquis dicat: lasciviam capillis trahendam et ieiuniis, laboribusque castigandam.
TAnta erat barbaries immanitasque Scyticae gentis, ut ipsa etiam appellatio cesserit in proverbium, quemadmodum hodie crudelem hominem'appellamus Turcam, et immane facinus Turcicum. Aeschines in oratione: peri\ parapres1bei/as2, kai\ de/omai sws1ai/me, kai\ mh\ tw=| logogra/fw| kai\ sku/qh| kakw=| o)/nti paradou=nai, Obsecro ut seruetis me, neve logographo, maloque Scythae me tradatis.
*arxh=s2 kakh=s2 telos kako\n, id est, Orsus mali sinis malus. Iambicus dimeter ex Aeolo poeta tefertur. Quae rectis consiliis instituuntur, etiamsi qua incidat difficultas, tamen sortiuntur aliquando laetum exitu: contra quae pravis rationibus inceptantur, quamvis initio succedant, tamen habent infelicem exitum.
M. Tullius in epistolis ad Atticum: Bibulus coepit laureolam in mustaceo quaerere, hoc est, ex frivolis negotiis captare fama haud praeclaram, neque magnificam. Est autem mustaceum sive mustaceus libi genus, cui aliquid additur de virga lauri derasum, ac decoquitur suppositis lauri foliis, ut indicat Cato lib. de agricultura. Unde Plin. lib. 15. cap. 30. Mustaceum dictum putat tertium lauri genus, quod ad eum usum adhibebatur. Alioqui laurus erat triumphalis ornamentum aedium principalium ac pontificiarum. Hanc qui non poterant assequi laurum, in mustaceo quaerebant laureolam. M. Tull. Epistolarum ad Atticum libro 5. Epistola cuius initium: Saturnalibus mane: Bibulus, inquit, credo vuluit hac appellatione inani nobis esse par. In eodem Amano coepit laureolam in mustaceo quaerere. Cicero in provincia res praeclaras gesserat, Bibulus frigebat. Idem ad M. Caelium Ruffum lib. 2. Qualemcumque triumphum laureolam appellat: velles enim, ais, tantummodo, ut haberem negotii, quod esset ad laurcolam satis.
Non tam ficus ficui similis est, quam est simile proverbio quod est apud Plautum in Rudentibus.
Si tu proreta ssts naus es, ego gubernator ero.
Quo licebit uti, quoties neuter alteri in negotio quopiam vult cedere. Nam prora ea pars navis est, quae in appellando percutit littus, puppis est posterior, in qua sedet, qui clavum regit. Habent enim nautae singulis distributa munia, quorum praecipua sunt proretae et gubernatores. Unde proverbium. Prora et puppis. Prora Graeca vox est, cui parti, qui praesidet prareu/s2 et prara/ths2 illis appellatur, unde prarateu/esqai, proram regere. Suspicamur autem Plautum et alteram vocem Graece posuisse, ut priori Graecae responderet kubernu/ths2. Nam si gubernator legas, versus trochaicus antepenultimo loco habebit brevem syllabam, gubernator ero, quod carminis ratio nullo pacto recipit, Si tu proreta isti
navi es, ego kubernh/ths2 ero. Verum hoc quicquid est erudit orum iudicio relinquimus. Honestior autem nanis pars est puppis. Unde Virgilianus Aeneas: Stat celsa in puppi. Et M. T. Cornificio libro duodecimo. Quamobrem mi Quinte conscende nobiscum, et quidem ad puppim.
Non sine proverbii specie dictum est, quod hederae natura sit omnia complexu suo vincire. Unde Flaccus arctissimum amicae complexum significare volens ait in Odis:
Arctius atque bederaprocera astringitur tlex.
Lentis adhaerens brachbiis.
Rursus alibi: Lascivis hederis ambitiosius Sed complexusuo enecat arbores, quod idem amantibus facitunt lascivae puellae. Und Romae Flamini Dialinefas erat tangere hederam, atque adeo ne nominare quidem faserat. Hoc aenigmate declatavit antiquitas, quanta puritas, quataque castitas deceat sacerdotem, atque adeo quanta libertas: nam amare mera seruitus est. Nec anulum solidum gestare concessum erat, aut ullum omnino in corpore nodum habere, ut testatur Festus Pompeius.
PLautus in Comoedia Pseudolo, nugas theatri appellat, quottidiana convicia, quae in merecrices, lenones et parasitosiaciebantura comoediarum actoribus. Sic ibi Ballio leno rogatus quid ipsi dixisset quispiam? Nugas inquid theatti, quae in comoedus solent lenonidici, quae pueri sciunt, Malum et scelerosum, et periurum aiebant esse me, sic leno. His aute conviciis non oportebat quemquam offendi, ut aiebat Socrates, nihilo Hercle magis quam in magno convivio, libetius dicitis. Quin etiam totum hoc quod in comoediis agitur, nugae theatri dici potuerut: veluti iuvenes amare, senes iurgare, servos heris imponere, lenas sitire et cetera. Aliquanto secus dictum est M. Tul. qui theatri vocem traxit ad fignificationem ostentationis. Velut in oratione pro Rabirio: Multas equidem C. Caesatis virtutes magnas incredibilesque cognovi, sed sunt ceterae maioribus quasi theatris propositae et poenae populares, castris locum capere, et cetera. Unde et Theatrica dicuntur quae multitudinis favorem captant.
ANte dictum est nobis plena manu fieri, quod largiter, minimeque maligne dicitut. M. Tull. ad Atti lib. 6. Epist. 1. similima figura dixit, pleno modio: Si illa iam babent pleno modio, verborum honorem, invitationem crebram etc. Nam antea dixerat, se publicanorum usutas, affatim laudasse.
BAllio in Pseudolo Plautina. Quia pol qua opera credam tibi, una opera alligem fugitivum canem anginis lactibus. Qui canem alligat intestinis agninis, is non modo canem amittit, verum et praedam ultro dederit fugitivo. Sic qui credit hominini malae fidei, et rem perdit et frustra obligatum habet eum, qui non est solvendo. Lactes enim dicuntur intestina molliora.
APud Plautum in Pseudolo, senex laudans servum suum, quod arte
nova, structis insidiis per subornatum quendam imposuerit Ballinoi lenoni, ita loquitur.
Superavit dolum Troianum, atque vicit Pseudolue.
Sentit autem de equo Troiano e trabibus contexto: de quo iam saepius diximus. Quem admodum aute Graeci per subornatum Sinonem imposuêre Troianis, ita Pseudolus puia Harpagem imposuit lenoni.
*laruggi/zein Craecis dicuntur, qui non loquuntur naturali modo, sed dilatato gutture effundunt immanem vocem. Quemadmodum et canunt non nulli. Hoc vitium Demosthenes obiecit Aeschini, quod non ex animo loquens, vocem praeter naturam intenderet: Neque enim oratoris est, affectus clamore movere, sed argumentis, etrem velut oculis subiciendo.
QUOD omnibus modis compertum est, oculis et manibus deprehensum dicitur. M. Tullius pro Cluentio: Cum manifeste venenum deprehendisset, quod vit matris Oppianicus ei paravisset, et res non coniectura, sed oculis ac manibus teneretur, neque in causa ulla dubitatio posset esse, accusavit. Oculis magis creditur, quam auribus. Quidam porro adeo sunt duspeiqei=s2, ut nisi manibus contrectent, non credant.
APud Plautum in Pseudolo amas de spe subito deiectus, ita loquitur: Quasi solstitialis herba paulisper fui, repente exortus sum, repentino occidi. De Ephemero animalculo nobis alias dictum est. Sunt qui hoc loco solstitialem herbam intelligi velint Heliotropium. Atqui tamesi Heliotropium circumagitur ad solem spectans, nusquam tamen legimus, eam eodem die nasci ac mori. Vero propius est, Plautum sentire de herba Ephemero, cuius aliquot locis meminit Dioscorides, veluti libro quarto, capite 698. Item aliis nonnullis. Rursus libro sexto, capite III. Is duo facit genera, alterum Colchium, quod illic affatim quiaventat, a quibus bulbus erraticus sive agrestis dicitur, quod sub exitum autumni florem effundit subcandidum, non dissimilem croceo. Alterum, quod Irim silvestem appellant, foliis lilii sed tenuioribus, caule pari, florem habet ceruleum amarum, cuius descriptionem habet Plinius libro 25. capite 13. Colchicon bulib similitudine allicit ignaros, et iugulat, quemadmodum et fungi. Sed praesens remedium est lac Bubulum. De hac herba non dubium est quin Plautus senserit. Nam Dioscorides ait provenire sub exitum autumni, hoc est, circa solstitium brumale. Et Theophrastus Ephemeron appellatam putat, quod ultra diem non vivat, idem praedicans de herba, quod Aristoteles de animante eiusdem nominis.
IN herbis esse dicuntur, quae nondum maturuerunt, sed spem modo bonam de se praebent: dixit Marcus Tullius in oratione pro M. Caelio: Sed ego non loquor de sapientia, quae non cadit in hanc aetatem, de impetu animi loquor, de cupiditate vincendi, de ardore mentis ad gloriam, quae studia iam in his aetatibus nostris contractiora esse debeant, in adolescentia vero taquam in herbis
significant, quae virtutis maturitas, etquamtae fruges industriae sint futurae. Hoc proverbium alibi nobis dictum meminimus, sed hunc locum adicere visum est. Ex quo si quid damni capit lector, est quod queratur: si quis cavilletur non captare numerum, silebit, si perpenderit innumera proverbia ceteris admixta, non referri.
ALibi commemoravimus de modis omnibus ignoto solere dici, albus an ater sit nescimus. Huic simillimum est, quia ait Harpax apud Plautum. Quem Pseudolum, quas tu pradicas fallacias mihi, quem ego hominem nullius coloris novi. Vehementius est, quam si dixisset, al bus an ater. Et paulo post, pro eo, quod dici solet, non novi hominem. Neque istum, inquit, Pseudolum mortalis qui siet, novi neque scio. Rursus in eadem: Qui suum repetunt, alienum reddunt nato nemini. Idem in Rudentibus: Dominus huic ne frustra sis, nisi ego nemo natus est. Rursus in Mustellaria: curabitur, tamquam si intus nemo in aedibus habitet. Iterum in eadem: Natus nemo in aedibus fuit.
QUOTFES significamus omnino quippiam auferendum, sive iure, sive iniuria, dicemus et pramium et praedam auferendum. Praemium datur pro meritis, praeda per vim aut arte abducitur. Ballio in eadem fabula. Aufertur id praemium a me, quod promisi per iocum. Cui respondet senex, De improbis viris auferri praemium et praedam decet. Sentiens malos quovis modo spoliandos, eo quod si quid male fit malis, benefactum est: Sicuti benedictum est, quod dignis maledicitur.
IN eadem fabula Ballio leno coactus reddere argentum dicit: Certu est, mihi hunc emortualem facere ex natali die. Emortuale dixit pro tristi, ac funesto, natalem pro laeto ac felici.
INter ea quae Caesar August. quottidiano sermone solet usurpare, Suetonius et illud commemorat, quod quoties significabat praesentem reru statum esse boni consulendum, dicebat, contenti sumus hoc Catone. Cato Uticensis conarus est tueri praesentem Rei publicae statum exclusa tyrannide, at non successit: vicit ea pars quae tyrannidem videbatur affectare. Augustus autem in hoc cum Catone sentiebat, quod praesentem Rei publicae statum nollet immutari. Itaque ipsi quodammodo sui temporis Cato fuit. Retulimus ex Macrobio inter apophthegmata, Caesarem Augustum aliquando venisse in aedes, in quibus habitaverat Cato. Hic cum Strabo in gratiam Augusti incusaret Caronis pervicacia, quod sibi necem consciscere, quam Iulio victori se submittere maluisset: Augustus respondit, Quisquis praesentem civitatis statum mutari non vult, is et civis et vir bonus est. Eodem dicto et Catonis memoriam tutatus est, et sibi consuluit, ne quis in posterum adfectaret res novas.
*addhfa/goi tri/h/reis2, id est, Edaces triremes, dicuntur quod magnis constent impendiis. Translatum videtur ab egregiis equis etad certamina
alitis, quos oportet esse voraces, exstat apud Lysiam oratorem. Alcaeus autem in comoedotragoedia, locernas bibulas a)ddhfa/gous2 dixit, quod multum absumant olei. Proverbti speciem haec habebunt, si ad hominem prodigum immodicique, impendii transferantur, quemadmodum edax cutrus, de quo nobis dictum prius.
*acios2 o)bolou=, id est, dignus obolo per iocum dicebatur, qui in aliquo numero vellet liaberi. Translatum a consuetudine Rei publicae Atheniensium, qua qui per senatum adscribebantur in numerum virorum, et ob id do/kimoi vocabantur, iis in singulos dies dabatur obolus ex aeratio publico, quemadmodum tradit Aristoteles in Politicis. Alii malunt duos dari solitos. Et fieri potest, ut post duplicata sit mercedula. Huius rei meminit Lysias in oratione peri\ tou= a)duna/tou. Et haud scimus an huc alluserit Aristophanes in Equitibus: a)nh\r gege/nhtai toi=s1i polloi=s2 tu)bolou=. a(dun/atoi dicebantur, qui trium mensium spatios corpore claudicatent. Quemadmodum a)doki/mastoi dicebantur, qui nondum erant in virorum numerum adscripti, nec dum obolo digni iudicati.
*arewpagi/tou steganw/teros, id est, Areopagita taciturnior dicebatur, qui commissum arcanum optime contineret. Alciphron in epistola quadam: genou= moito\ nun= a)rewpagi/tou steganw/teros, id est, Esto mihi nunc Areopagita taciturnior, stegano\s2 enim dicitur, non qui tacet ipse, sed qui continet arcanum, nec effutit usquam, translatum est a vasis solidis, nec ulla ex parte perstillantibus, Athenis in Areopago causae capitales audiebatur, idque noctu, magna attentione. Et forrassis nefas erat illis, quae ibi fuissent acta apud vulgus efftire. Exstant et hodie apud Vesphalos reliquiae generis iudicum. Certi vulgo dicuntur. Qui in hunc ordinem admittuntur, magna religione adiguntur ad silentium. Est enim ratio quaedam depreh endendi crimina, quam nullus mtelligit, praeter illos iuratos.
ALIBI retulim us a)rxai=a le/gein, frivola loqui. Ballio in Pseudolo Plantina ad atrocia convicia, quibus a duobus impetitur, respondet, vetera vaticinaminil. Conveniet in eos, qui nihil adferunt novi, sed iam olim vulgo iactatum. Nam vatum est, aut aliquid novi dicere, quod nondum accidit, aut aliquid ptoferre, quod nulli cognitum est. Solent enim prognastae quidam mira quaedam divinare de praeteritis annis. Lenoni nihil est novi audire, scelestus, periurus, sacrilegus.
*cunauli/an klai/ein, dicuntur, qui simul iisdem de malis queruntur, inde sumptum, quod apud veteres interdum duo tibicines eaudem cantionem sonabant. Aristophanes in Equitibus:
*cunauli/an klau/s1wmen, ou)lu/mpou no/mon.
id est,
Modis Olymps concinamus tristia.
Olymus quidam fuit Marsyae discipulus. Is conscripsit de lugubribus modis tibia canendis. At Marsyae male cessit musica. Discipulus igitur magistro accinitu lugubria.
FESTUS Pompeius indicat olim schoenicolas appellata scorta plebeia, ac vilia, ab ungnento vilisimo quo oblinuntur. Plautus in Poenulo: Miseras, schoeno delibutas, schoenicolas sordidas.
AVAROS quaestusque supra modum avidos, impuros, ac sordidos dicimus. Id Plautus u(perbolikw=s2 exaggerat in Poenulo: Sed lenone isthoc Lyco illius domi non lutum est lutulentius. Nonnumquam declarat hominem scelerosum etcontaminatum potius quam sordidum. Ut Cicero in oratione pro domo sua ad pontifices. O coenum, ô portentum, ô scelus. Et Pisonem alicubi lutum appellat. Sic enim appellat lutum, quemadmodum subinde vocat scelerosum, Labem ac maculam. Itidem subinde facem, procellam, ac tempestatem appellat tumultus auctorem.
*diakwdwni/zein, Demosthenes dixit pro explorare, atque examinare. Sumptum putant ab iis, qui noctu cum tintinabulo circumeunt excubias, ne quis dormiat, aut ut hoc signo declarent se vigilare. Sive ab iis, qui coturnices tinunabulo experiuntur, num sint ad pugnam idoneae, ut visum est Aristarcho. Nec desunt qui malint inde ductum, quod ad eundem modum explorari soleant equi, an tubarum, et armorum strepitum laturi sint. Simili modo conviciis olim explorabantur initiandi mysteriis.
CUM exitiale bellum significamus, ferro flammaque rem geri dicimus, sive ferro, ignique. Mareus Tullius in oratione pro L. Flacco: O Dii immortales quid hoc miserius, nos qui P. Lentulo ferrum et flammam de manibus extorsimus, imperitae multitudinis iudicio confidimus. Mox in eadem: O nox illa, quae pene aeternas huic urbi tenebras attulisti, cum Galli ad bellum, Catilina ad urbem, coniurati ad ferrum et flammam vocabantur. Rursum pro Sylla: Cuius nuper ferrum retuderim, flammamque restinxerim. In oratione pro domo sua, addit saxa: Deinde cum ille saxis, et ignibus, et ferro, vastitatem meis aedibus intulisset. Item pro Planco: Quorum vidisti toto illo anno ferrum in foro, flammam in aedibus, vim in tota urbe versari.
DE montibus auri hobis alibi dictum est. Sed quemadmodum musca ad quasvis res transfertur, cum negamus quicquam tale esse, nulla mihi musca in aedibus, ita montes ad quarumlibet rerum affluentem copiam transferuntur Plautus in Pseudolo: Quibus cunctis montes maximl accerui frumenti sunt domi. Vox haec montes superest sermoni, nisi quod ex usu vulgari addita auget copiae significationem. Itidem in usum venit oppido pro valde, cum tantam retum copiam intelligerent agricolae, quanta satis esset vel oppido. Plautus in Mustellaria, Montem erroris dixit pro errore gravissimo. Nec salus nobis saluti iam esse si cupiat potest, Ita alium erroris montem maximum ad portum modo conspicatus sum, herus advenit peregre, periit Tranio. Si legas ita mox alium, constabit vetsus trochaicus. In Milite dixit montes argenti: Tum montes atgenti non massas habet.
Qui fugiunt et ab eo quod agitur alio se vertunt. Graecis e)corxei=sqai dicuntur, sumpta metaphora a saltationibus, praesertim sacris, unde subtrahere sese inauspicarum erat: quemadmodum indicatum est in proverbio, Omnia secunda, saltat senex. Notum est, quod refert Herodotus de Hipoclide, qui indecora saltatione excidit a spe nuptiarum et audivit: u)porxh/s1ao/ ge to\n ga/mon.
Origenes opus quoddam varias tractans materias, strwmatei=s2 inscripsit, sumpta metaphora ab auleis et stragulis picturatis, quibus olim divites impense delectabantur. Quod ad hominem versipellem transferri potest. Siquidem aulea explicata aut complicata, et rursus aliter atque aliter complicata varias rerum formas praebent. Leno in Pseudolo Plautina minitatur suis famulis hoc modo. Ita ego vestra latera loris faciam ut valide varia sint, ut ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica. Campania cum floreret opibus, praeter modum luxui ac deliciis indulgebat. Campanicis peristromatibus Plautus adiungit Alexandrina tapetia. De Attagena dictum est alias.
In creandis magistratibus non semper vincebat, qui potior esset, sed cui fortuna favebat. Nam a populi suffragiis res omnis pendebat. M. Tull. in Pisonem: Sed omitto ut sit factus uterque nostrum, sit sane. Fors domina campi, magnificentius est dicere, quemadmodum geslerimus consulatum.
Nonius Marcellus indicat proverbium quoddam esse frequens apud Varronem: Fulmentum lectum scandunt. Nec exponit quid sit fulmentum, neque quis sit proverbii sensus, tantum indicat fulmentum dici neutro genere, et fulmentas feminino.
De Parthis vetere proverbio dictum est, quo plus biberint, eo plus sitire. Habet hoc temulentia, ut posteaquam obsurduit palatum, magis ac magis cupiant haurite. Apte dicetur in avaros, ac studiosos, crescit enim discendi cupido cum eruditione.
Scraptae populari convicio dicebantur mulieres nugaces nulliusque rei: a screo, quod est oris purlentiam eicio cum sonitu. Unde screa pro rebus vilissimis accipiebant. Fortasse quadrabit in anus, subinde screantes, ac tussientes. Ita Festus. Nonius autem putat esse convicium in deformes meretrices, citans hunc Plauti versum ex Vidularia.
Scraptae, scrupedae, strictivilae, sordidae.
*ek felle/ws2 e)lsqei=n, id est, Ex Phelleo venire dicebantur, qui ex humili fortuna asperaque vita ad dignitatem emersissent. Nam Graecis felleu\s2 dicitur locus aptus pascendis capris, asper, pumicosus, ac sterilis. Nam huiusmodi pascuis caprae delectantur. Aristophanes in Nebulis.
*otan me\n ou)+n ta\s2 ai)+gas2 entou= felle/os
*wsper o( path/r s1oudifqe/ran e)nhmme/nos2.
Est huius nominis locus Atticae montanus ac petricosus, cuius
meminit et Stephanus, nisi quod montem *fella\s2 vocat, fortassis scriptura mendosa. De his nonuihil attigimus in proverbiis. Subere levior, et Phellinas.
*en a)gora=| a)yeudei=n, id est, In foro abstinendum a mendacio. Lex erat apud Athenienses, ut in foro rerum venalium vanitas omnis abesset. Theophrastus in libris De legibus ostedit Agoranomis duo praecipue curanda, ut omnia in foro composite citraque tumultum agantur, deinde ut abstineant a mendaciis, non vendentes modo, verum etiam ementes. Hinc est quod apud Laertium Anacharsis ait se mirari, quod Athenienses lege prohiberent in foro mendacium, cum nusquam frequentius aut imprudentius mentirentur.
HAC figura vulgus adimit omnem spem petenti, ut dicat, si hoc impetraris, oculum mihi excludito, aut dentem extundito. Senex in Pseudolo Plautina: Excludite Hercule oculum si dedero. Sensit quiduis potius futurum, quam ut servo daret argentum pro amica filii. Itidem Phormio Terentianus: Vel oculum excludito, est ubi ulciscar, locus.
PLautus in Pseudolo, aut terra aut mari, dixit pro quacumque ratione. Sumptum est ab historicis, qui referunt res terra marique gestas, et gentes terra marique expugnatas. Cicero pro Cluentio: Cuius tantae res gestae terra marique exstiterunt. Item pro lege Manilia: Quantas ille res domi militiaeque, terra marique quanta feliciter gesserit. Rursus in eadem: Ut aliquando vere videremur omnibus gentibus ac nationib. terra marique imperare. Item in Verrem li. 2. Quam multae mihi a Verre insidiae, terra marique factae sint. Ad Atticum lib. 7. Qua aut terra aut mari persequar eum, qui ubi sit nescio. Demosthenes in clausula orationis pro Ctesiphonte: ei)d) a)/ra e)/xous1in ou(/tws2 a)niatws2, tou/tous2 men au)tou\s2 kaq e(autou\s2 e)cw/leis2 kai\ prow/leis2 en gh=| kai\ qala/ssh| poihs1ate, id est, Quod si usque adeo sunt insanabiles, istos quidem per se solos exitio pernicieque dignos terra marique reddite. Plauti verba sunt haec: Ego in hoc triduo aut terra, aut mari alicunde evolvam id argentum tibi. M. Tull. lib. De finibus 5. addit tertium: Una pars est disserendi, altera vivendi, tertia natura sic ab his investigata est, ut nulla pars caelo, mari, terra, ut poetice loquar, praetermissa sit. Addit poetice, quod poetae tria tantum elementa referant, ut Ouidius:
Ante mare et terras, et quod tegit omnia caelum.
Terentius: O caelum, ô terra, ô maria Neptuni. Plautus in Amphitrione. Ita mihi videntur omnia, mare. terra, caelum consequi.
Quibus ius ferendi suffragia adimebatur, et ex albo iudicum submovebantur, olim dicebantur e)kfulloforei=sqai, quemadmodum exauctorari dicebantur milites, quibus ius pugnandi adimebatur. Olim non calculis sed foliis ferebantur suffragia, quasi dicas a foliis ferendis excludi.
Aeschines de perperam obita legatione: o( de\ ou)de\n a)/prakton e)/xwn me/ros2 tou= s1w/matos2, ou)d) o(/qenth\n fwnhn\ proi+/etai, w(s2 w)\n *aristei/dhs2 tou\s2 fo/rous2 ta/cas2 toi=s2
e(/llhs1in, o( di/kaios e)pikalou/menos, duxerai/nei kai\ kataptu/ei dwrodoki/as2, id est, At is, qui nullam corporis partem habet otiosam, ne eam quidem qua vocem promit, perinde ac si esset Aristides, qui vectigalia praescripsit Graecis, et iusti cognomen meruit, indignatur ac despuit munerum acceptionem. Dispiciat prudens lector, an pro a)/praktos2 legendum sit a)/pratos2, id est, a)pri/atos2, ut intelligas illi omnia membra fuisse venalia, etiam os et vocem Tametsi dici potest a)/praktos2, qui nihil exigit. Ut intelligas non manibus tantum, sed toto corpore rapacem.
PLautus in Pseudolo non sine proverbii specie dixit dulce et amarum, pro laetis ac tristibus. Amans adolescens de epistola amicae: Dulce amarumque una nunc misces mihi. Idem in eadem fabula: Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia. Scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam. Idem in Truculento: Nunc posteaquam scimus dulce atque amarum quid sit de pecunia.
Quemadmodum multa proverbia retulimus e gentium moribus desumpta, ita a)icwneu/esqai olim dicebautur calumniandi morbo obnoxii, quia is populus hoc nomine taxatus sit veterum Comoediarum salibus, quemadmodum indicat Stephanus docens, Aexoniam esse Magnesiae civitatem. Est autem et a)icwnh/ ultima acuta, populus tribus Cecropidis, ab utraque voce deducitur a)icwneu\s2. Citant testem Menandrum en kanhfo/rw|. Plato in dialogo de Fortitudine, ou)den e)rw=| pro\s2 tau=ta k) e(/xwn ei)pei=n, mh\ me fhs2 w(s2 a)lhqw=s2 a)icwnea ei)nai, id est, Nihil ad ista respondeo, cum quod dicam habeam, ne me merito dicas Aexonensem esse. Marsilius vertit maledicum et calumniatorem.
QUI plus satis indulgent ventri gulaeque proverbiali ioco iubebantur gallam bibere. Is est fructus sub autumnum adnascens arboribus, praecipue robori, specie rotundae nucis. De cuius natura multa prodiderunt Plinius, Dioscorides, Galenus ac Theophrastus. Vim habet astringendi exsiccandique, et ob id utilis ad multa. Inde illud Lucilii cum nepotes, ac lurcones iubet gallam bibere, et rugas inducere ventri, sentiens coarctandos esse ventres. Refert Sextus Pompeius Fest. Simile est Horatianum illud, cum scribit ventres nepotum inurendos candenti lamina.
NAEuius poeta, citante Festo Sonticam causam appellat admodum gravem, in hoc trochaico catalectico:
Sonticam esse causam oportet, quamobrem perdas mulierem.
Translatum a 12. tabulis, quae sonticum morbum appellant non vulgarem, sed tam molestum, ut reus non cogatur apud iudices comparere.
FRequens est apud M. Tullium, ut hominem infamem ac scelerosum maculam, labem, sordes, lutum appellet, pro eo Plautus citante Festo suasum dixit,
Quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam.
Suasum Festus putat esse maculam quae fit in veste alba e stillicidio fumoso. Plautinus Trochaicus quadrabit in eos, qui famam honestam, vel a maioribus traditam, vel
benefactis partam, aliquo scelere contaminant.
PLautus in Mustellaria capere crines dixit, pro arripere occasionem oblatam, et arreptam retinere. Sumptum vel ex illo deo, quem Graeci vocant kairo\n. Nam eum fingunt fronte capillata, occipitio calvo: vel ex hominum consuetudine, qui crinib. remorantur, quem nolint abire. Si tibi acceptum est fore tibi unicum, sempiternum, atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita. Soli gerendum censeo morem, et capiendos crines, ut fama est, hominis, et in sole pecuniam invenire.
SAEpe etiam est olitor valde opportuna loquutus, ut habet proverbium. Apud Plautum in Mustellaria Tranio servus nequissimus sententiam profert, quovis dignam Theologo, nihil est miserius quam animus hominis conscius. Et Horatius felix esse iudicat:
Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.
VIlem et rusticanam suppellectilem Celei fuisse dictam indicat Maro Georg. lib. 1.
Virgea praeterea Celei vilisque suppellex.
Item Ouidius lib. Fastorum 4.
Sors sua cusque loco est, qui nunc Cerealis Eleusis
Dicitur hic Celei rura fuêre senis.
Ille domum glandes excussaque mora rubetis
Portat et arsuris arida ligna focis,
Filia parva duas redigebat monte capellas.
Et tener in cunis filius ager erat.
Celeus rex erat Eleusine, pater Triptolemi, cui Ceres quod esset ab illo excepta hospitio, commonstravit omnem agriculturae rationem. Verba Plauti sunt haec. Quasi suppellex Celionis, palus palo proximus est. Mirum est autem a Plauto primam syllabam in Celione produci, cum ab aliis corripiatur. Nam Celionem pro Celio dictum nihil est novi, sio et scorpium dicimus et scorpionem.
PLautus in Menaechmis videtur ampullaceam vocare mulierem magnifice cultam, carmen sic fertur; quando te auratam et vestitam beno habet, ampulla spem. Recte perhibent, melius sanam est mulier mentem sumere. Ampulla spem, certum est depravatas esse voces: Quidam reponunt ampullosam, verum hanc dictionem Trochaici carminis ratio non patitur. Ampullaceam, et metro congruit et sensui. Plinius lib. 15. inter genera pyrorum commemorat ampullacea. Qui tamen locus haud scimus an mendo vacet. Verba Plinii sic habent. Ab odore myrrhapia, laurea, nardina, a tempore hordearia, a collo ampullacea, et Coriolana.
Non absque specie proverbii Miles apud Plautum in Poenulo dixit: Proh nebulae, cuius ego cyatho septem noctes non emam, loquitus de muliere fastidiosa, sed non perinde formosa, et cyathum dixit pro minimo pretio, cui res erat cum cyathis. Cyathus minimum erat poculum, crater amplius.
Quemadmodum olim insignem felicitatem significantes dicebant.
deus sum, aut in caelo sum. Ita Plautus in Poenulo dicit: Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem allexero. Verba sunt Lyci lenonis, sperantis se divitem fore, si quendam bene nummatum ad se pertaxisset.
Scite dictum est Plauto, nec sine proverbii schemate, cribro crebrius, pro eo quod erat, plurimis locis, ac passim. Villam integundam intelligo totam mihi. Nam nunc pellucet ea quam cribrum crebrius. Vulgus de futili ac loquaci dicit, tam solidus est quam cribrum.
PLautus in Rudentibus. Iam nunc operam ludos facit et retiam. Id quidem citra tropum dictum est a sene, qui Crippum servum piscatum mi serat, cum esset noctu orta tempestas gravissima. Venustius erit, si tropo adhibito dicatur in captatorem, cui non successit aucupium. Porro retiam Plautus antique dixit pro rete. Affine est illi, quod alibi retulimus. Oleum et operam perdidi, et Opera et impensa periit.
M. Tull. lib. de finibus 4. Itaque in quibus propter earum exiguit atem observatio consequtur, saepe accidit ut nihil interesse nostra fateamur, sint illa nec ne sint, ut in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere, nihil interest, aut teruncium addere Croesi pecuniae. Teruncii nummi a tribus unciis dicti vilitas proverbio locum fecit. Croesus Lydorum rex inter prodigiose divites celebratur.
M. Tull. in libello De universitate: Credendum, inquit, nimirum est veteribus, et priscis, ut aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant. Incertum utrum Cicero sentiat eam sententiam fuisse vulgo decantatam, an notet vocem prisci, qua declaramus homines extremae antiquitatis, quorum origo, quoniam posteris erat incogniaa, fere referebatur ad deos.
THeocritus in Syracusanis:
*ka/llis2), endoi= pa=s1ai, o( ta\n nuo\n ei) =p) u(pokla/cas2.
id est,
Optime habet, cunctae sunt intus, fertur ut olim
Inclusa sponsa sponsus dixisse.
Scholiastes admonet esse proverbium, e tali casu natum, ut conicimus. Sponsus quidam pertesus sponsam exclusit aedibus; cumque illa pulsaret fores cupiens recipi, sponsus respondit, endoi/ pa=s1ai, id est, oens sunt intus; forte cum sponsa ex more duceretur ad aedes sponsi, ille occlusis foribus ita locutus est. Accommodari potest ad usum magis serium, veluti si ambienti in amicorum numerum recipi, qui sit indignus amicitia, respondeatur pa=s1ai endoi=. Aut, quod vero propius est, cum significabimus omnia esse in tuto. Siquidem u)poklei/w non solum sonat excludo, verum etiam includo, quod semotum in tuto esse volumus, unde u)po/kleis1ma pro custo dia. Itaque fieri potest ut sponsus sponsa in thalamum reclusa ceteras submoverit, dicens, omnes intus. Sponso una sufficit, ceteras ut supervacaneas exclusit. kla\c Siculis dicitur clavis, inde u)pokla/zw pro u)poklei/w.
IN eodem Idyllio proverbii faciem habet et illud in fine. Gorgo hortans ad reditum, quod maritus esset iracundus addicit.
*peinw=nti/ ge mhde/ pot) e)/nqhs2.
id est,
Absit ut unquam occurreris esurienti.
Fames enim exasperat iracundiam. Unde apud Plautum aliquis iracundius loquentem rogat quampridem edisset. Apud eundem est.
Fames et mora bilem in narem conciunt.
ADdam et illud ex eodem, e)/rgone)p) e)/rgw|, quo nullum operae finem significamus. Verba sunt mulieris de marito conquerentis, quod emisset lanam sordidam ac rudem, in qua plurimum esset operis sibi. Ita Maro de vita colenda:
Cui numquam exhausti satis est.
Homines insigniter procero corpore, et hisce temporibus populari ioco taxantur, ut ignavi et inutiles. Quod ut alia pleraque manasse videtur ab antiquitate. Sic enim in eodem carmine Proxinoa de marito loquitur, a)nh\r tris1kaideka/phxhs2, id est, vir 13. cubitorum: hyperbolicos significans enormiter procerum, cum esset tam insulsus, ut e mercatu pro nitro salem attulerit. De Caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant. Varro in Tripalo apud Nonium, Ego nihil narro, adeo haec ita curat, qui ante me est, nescio qui longurio.
*to\ koi=lon, tou= podo\s2 dei=cai, id est, cavum sive volam pedis ostendere dicuntur, qui in bello fugiunt, quod apud historicos frequentissime dicitur, Vertere terga, proverbium refertur ab Hesychio. Dicitur et hodie vulgo in fugaces, calcaneum ostendere.
APud Iurisprudentes sollemnia sunt haec. Factum transactum, quoties sentiunt nihil praetermissum, quia ad negotii tractaionem pertinet. M. Tullius in Catilinam invectiva tertia: Atque illud quod faciendum primum fuit, factum atque transactum est. Est alicubi et apud Terentium, aliosque complures melioris notae scriptores.
CUm res agitur non simpliciter, sed vafris et obliquis consiliis, Maeandros dicimus, metaphora sumpta a fluvio Maeandro. qui sinuosus ac flexuosus labitur: unde et nomen habere videtur, quasi oberret quaerens hominum consortia. M. Tullius in Pisonem: Quos tu Maeandros dum omnes solitudines persequeris, quae diverticula flexionesque quaesisti? utitur et Prudentius in hymno, quod alibi nobis citatum est in proverbio Labyrintho. Fluvius est Lydiam flexuosis recursibus perfundens. De quo Plinius lib. 5. cap. 29. Maeander ortus e lacu in monte Aulocrene, plurimisque adfusus oppidis, et repletus fluminibus crebris ita sinuosus flexibus, ut saepe credatur reverti, Apamenam primum pervagatur regionem: mox Eumeneticam, ac dein Bargylioticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo: ad decimum a Mileto stadium, lenis illabitur mari. Est et picturae genus Maeander, in morem labyrinthorum flexuosis ambagibus implexum, quod oris chlamydum addi solet. Unde Maro Aeneidos lib. 5.
Victori chlamydem auratam, quam plurima circum
Purpurea Maeaendro duplici Meliboea cucurrit.
MAsculus apud veteres non semper significat sexum, sed interdum quicquid vegetum solidum ac robustum est, masculum dicitur. Exemplum Nonius Marcellus citat ex Varronis fabula, cui titulus o)/nos lu/ras2, vincor non esse masculum ad rem. Grammatici putant ab Horatio marem vitellum dictum, solidum ac firmum, de ovis oblongis ita loquitur in Sennonibus:
Namque marem cohibent collosa vitellum.
Virgilius quoque mascula tuta dicit alba et meliora. Lepidius erit si ad incorporea transferatur, veluti cum excelsum fortemque animum masculum appellamus.
DErisu Sardonio nobis alias dictum est. Similem describit Theocritus in Thalysia:
*kai\ m) a)tre/mas2 ei) =pe s1es1arw\s2,
*ommati meidio/wnti, ge/lws2 de\ oi( ei)/xete xeileu\s2.
id est,
Et me est affatus, diducto leniter ore,
Arridenti oculo, risus vero labium intra
Haesit.
Homerus risum Sardonium dixit amarulentum. Hic describit risum modestum et amicum, qui si erumpat, Cachinus fit indecorus.
*pi/oni me/trw|, id est, Pingui mensura dixit in eodem carmine, pro eo quod erat adfatim et largiter:
*ma/la ga\r s1fis1i pi/oni me/trw|
*adai/mwn eu)/kriqon a)neplh/rws1en w)lwa\n.
id est,
Illis fortunante deo bona copia frugum
Arearum campos mensura implevii opima.
Simillimum est illi, quod ante diximus:
Plena manu, et Ambabus manil.
Non habet cui indormiat.
Theocritus in Hodoeporis:
*ou)de\ ga\r eu)ma/ra| tw=| depo/th| h) =s2 toi eneu= den,
id est,
Eumarae siquidem domino nec vellus erat,
Cui Indormiret.
Hoc colore Lacon pastor designat extremam caprarii cuiusdam inopiam, cui nec pellis esset hircina, in qua somnum caperet. Solent enim veteres in animantium tergoribus et discumbere et dormire. Apud Homerum proci in bubulis tergoribus agitant convivia. Et hodiem dicimus, non habet lectum, aut non habet stramenta quibus indormiat.
*onos o)/nw| ka/lliston, id est, Asinus asino pulcherrimus, simile simili placet. Alcimus apud Diogenem Laertium inter multa quae colligit ex Platonis Philosophi et Epicharmi Comici scriptis, quibus persuadere conatur Philosophum a Comicis multa fuisse suffuratum, et hos refert Senarios:
*qaumasto\n ou)de\n e)sti\ me tau=q) ou(/tw le/gein,
*kai\ a)nda/nein au)toi=s1in au)tou/s2, kai\ dekei=n
*kalw=s2 pefuke/nai. kai\ ga\r h) ku/wn kuni\
*ka/lliston ei) =men fai/netai, kai\ bou=s2 boi+\
o)/nos t)o)/nw| ka/llistn, u(=s2 de\ tw=| s1ui+\.
id est,
Res mira non est, tista si sic proloquor,
Ipsique nobis si placemus invicem,
Pulchreque nati si videmur, nam et cant
Pulcherrimus canis videtur, bos bovi,
Asinus ascello pulcher est, et sus sui.
Conveniet ubi inter inhonestos similitudo morum et instituti conciliat benevolentiam, veluti cum miles placet militi, aleator aleatori, potator potatori, sophista sophistae. Mirum est ab Epicharmo praeteritam simiam, cum nullum animal sibi placeat impensius.
*oi( pla/twnos fqei=reus2, id est, Platonis pediculi, in proverbium abierunt, ut referente Laertio in vita huius philosophi, testatur Myronianus in opere, cui titulum fecit de similibus, hinc coniectans hoc morbo perisse Platonem, quod vulgo pediculi Platonis appellarentur. Graeci fqeiri/as1in appellant. Morbus est foedus et cruciabilis, quo periit et L. Sylla: tametsi de genere mortis variae sunt scriptorum opiniones. Myronianus nullum indicat usum proverbii. Suspicari tamen licet, dictum in sordidos, quod philosophi minimum indulgeant nitoribus externis, dum circa mentis cultum toti sunt occupati.
IN eos, qui nobis dira minitantur, aut acerba praenuntiant, conveniet illud Theocriti in Bucoliastis:
*au)ta/r o( ma/ntis2 o( th/lemos e)xqr) a)goreu/wn
*exqra\ fe/roi pett oi) =kon, o(/pws2 teke/essi fula/ch.
id est,
Telemus at vates, mihi qui canitomnia dira,
Dira domum referat, quo natis illa reseruet.
Iurarat Cyclops per unicum oculum suum, qui videret omnia semperque visurus esset. At Telemus vates illi praedixerat fore, ut ab Ulysse exocularetur, hoc omen Cyclops reicit in vatem, et illius liberos. Ita Virgilius:
Quod dii prius omen in ipsum
Convertant.
Et rursus:
Dii capiti ipsius generique reseruent.
Itidem Homerus Iliad. *d.
*sun\ s1fh=|s1in kefalh=|s1i gunaici/te kai\ teke/essi.
Simile illi Platonico: In tuum ipsius caput.
SEnarium hunc M. Tullius epist. ad Q. Fratrem lib. 2. ceu vulgo iactatum adducit.
*toiau=q) o( tlh/mwn po/lemos e)cegga/zetai.
id est,
Similia bellum calamitosum perficit.
Sentiens e dissidiis eorum, qui Rem pub. administrant, multa gigni absurda, verba Ciceronis sic habent: Summum otium forense, sed senescentis magis civitatis quam acquiescentis. Sententia autem mea in senatu eiusmodi, magis ut alii nobis adsentiatur quam nosmetipsi. toiau=q) o( tlh/mwn po/lemos e)cerga/cetai. id translatum ad privatam discordiam plusculum habebit gratiae.
Gulae veteres architecti et hoc commenti sunt, ut bos aut camelus, totus apponeretur, differtus intus variis animantium generibus. Hinc et porcus Troianus venit in
populi fabulam, cui hoc nomen inditum est, quod ita varias animantium species utero tegeret, quemadmodum Durius equus texit armatos viros. Macrobius libro Saturna. 3. refert Cincium in oratione qua suasit legem Fanniam de moderandis sumptibus, obiecisse suo saeculo, quod porcum Troianum mensis inferrent. Conveniet in opipara convivia, aut in hominem variis deliciis expletum.
MInimum discriminis significantes dicimus pilum interesse, id vehementius est, quam si dicas culmum latum. Theocritus in Thyocicho:
*las1w= de\ mani\s2 po/ka. qric a)na\ me/sson.
id est,
At me imprudentem capiet vesania tandem
Vix pilus in medio est.
Verba sunt amantis ac metuentis, ne tandem amor exeat in insaniam, a qua tam parum absit, ut vix pilus sit in medio. Consimili tropo Plautus dixit in Mustellaria: Pluma haud interest patronus an cliens probior siet, Homini cui nulla in pectore est audacia. Non interest pluma dixit, pro nihil omnino refert. Asinius Pollio M. Ciceroni: Nullum enim vestigium abs te discessurus sum.
*mous1opa/tagos, dicitur qui percitus est et attonitus furore Musarum. Ita Maro in Georgicis:
Quarum perculsus amore
Sacrafero.
Transfertur ad eos, qui sua poemata sic amant, quemadmodum parentes liberos. M. Tull. ad Q. Fratrem libro secundo: Non me Hercle quisquam mous1opa/tagos libentius sua recentia poemata legit, quam ego te audio: Horatius.
Versus amat, hocstudet unum.
PLutarchus in libro peri\ gunaikw=n a)retw=n ostendit ad suam usque aetatem durasse consuetudinem, ut uxores optarent sic amari a viris, w(s2 fru/gios h)ra/sqh pieri/as2, id est, quemadmodum Phrygius amavit Pleriam. Id ortum est ab hivismodi historia. Ionum qui in Miletum commigrarant, nonnulli seditione mora adversus Nelei filios, secesserunt Myuntem, atque ibi sedem constituerunt, multis iniuriis affecti a Milesiis, qui cum illis bellum agitabant ob defectionem, verum nec atrociter, nec excluso omni commercio, sed nonnullis diebus festis mulieres e Myunte Miletum itabant. Erat autem ex his qui secesserant vir quidam nomine Pythes, cuius uxor dicta est Hyppigia, filia Pieria: cum autem Mileti die festo sacrificaretur Dianae, quam illi Neleidam cognominant, misit eo uxorem filiam id praecatus, ut sibi festo liceret interesse. Ex Nelei vero filiis longe potentissimus erat Phrygius, is captus amore Pieriae, cogitabat qua re posset puellae quam maxime gratum facere. Cumque illa dixisset nihil accidere posse gratius, quam si efficeret sibi liberum frequenter Miletum commeare multis virginibus comitatam; ex his verbis Phrygius intelligens ab illa quaeri pacem et amicitiam civibus suis, bellum composuit. Hinc Pieriae nomen et apud Myuntios mire gratiosum esse coepit, adeo ut puellae quae viris nuberent ominis causa praecari soleant, utinam sic amer a viro, ut Pieriam amavit Phrygius.
IN eodem dialogo, ad laudatam agriculturam, ita respondet Socrates: a)ll) ou)x o(/lh w(/s2 fas1i\n e(/lkos, a)ei lu/phs2 pro/fas1in eu(ris1ko/menon, id est, Verum an non tota quod aiunt ulcus est, semper molestiarum occasionem ex se gignens. Id quidem esse verum declaravit Vulteius Horatianus: ceterum quidquid nobis vehementer molestum est hulcus vomicam et Carcinoma solemus appellare. Quemadmodum de Caesare Augusto literis proditum est, quod Iulias, filiam et neptem, et Agrippam prius adoptatum, postea abdicatum, non aliter appellare solet, quam tres Vomicas suas ac tria Carcinomata, adeoque detestabatur mores illorum minime frugales, ut ad omnem illorum mentionem soleat exclamare versu Homerico.
*aiq) o)felon a)/gamo/s2 te me/nein, a)/gono/s2 t u)pole/sqai.
id est,
O utinam celebs mansissem, orbusque perissem.
Atque hic quoque versus inter proverbiales merito referendus est, usurpandus ab his, qui infeliciter duxerunt uxores, aut liberos paenitendos susceperunt. Conveniet et in hominem molestis moribus. Theocritus in epitaphio Adonidis, acerbum dolorem potika/rdion e(/lkos appellat.
*agrion a)/grion e(\lkos e)/xei kata mhro\n a)/dwnis2
*mei/zon d) a( kuqe/reia fe/rei potika/rdion e(/lkos.
id est,
Dirum dirum vulnus habet circa iguem Adonis.
Sed maius Cytheragerit sub pectore vulnus.
VEhementem iram hac hyperbole exaggeraut Theocritus in Thyonicho.
*kh)/fat) e)t, )eu)mare/ws2 ken a)p) au)th=s1 iai\ lu/xnon a(/yais2.
id est,
Incaluitque ira, facile accendisse lucernam.
Ex ipsa ut possis.
Verba sunt amantis ac de protervia puellae conquerentis, quae cum in convivio sileret, quidam illi dixit, non loqueris, lupum vidisti: illa ad nomen lupi vehementer incanduit. Aderat enim adolescens nomine lupus, quem adamabat Irati dicuntur ardere. Similis hyperbole, licet sordidior, et hodie fertur apud nostrates ita loquentes: Adeo exarsit ira, ut ovum ad illius frontem posses decoquere.
*all) ai)ei/ tina fw=ta me/gan, hoc hemistichium M. Tullius ut vulgo iactatum adducit in epistola ad Q. fratrem, cuius initium: Statius ad me venit. Quod autem exspectationem tui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet, neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. Exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eiusmodi voces, a)ll) ai)ei/ tina fw=ta me/gan, quae te absente confecta esse laetor. Unde sumptum sit hemistichium nondum liquet, nisi quod fortasse pro ai)ei\ legendum est, ai(/tei, id est, postulat, aut a)itei=, id est, postulat et requirit.
QUI metuunt malum, ad asylum, ad Aram, ad arcem, ad statuas principis, ad divorum phana confugiunt. Verum a morte nullum est effugium. Id ita Sophocles expressit versibus.
o(/tan ga\r o) kairo/s2 tou qanei=n e)lqw\n tu/xh
*ou)d) a)\n pro\s2 au)la\s2 zhno\s2 enfu/gu molw\n.
id est,
Ubi mortis urget tempus, ad Iovis atria
Sifugeris, effugere non possis tamen.
Proverbii species est in illis verbis, velad Iovis quidem atrium, quod pro tutissimo posuit refugio. Huc confugerat Aquila insectante Scarabeo.
*xrhs1mou\s2 le/gein, id est, Oracula loqui dicuntur, qui certa et indubitata loquuntur, Theocritus in Syracusiis.
*xrhs1mou\s2 a( pres1bu=tis2 a)pw/xetw qepi/cas1a.
id est,
Haec anus abscessit, divorum oracla locuta.
*ta\ en tri/podos, alias dictum est, et Sybillae folium. M. Tull. ad Brutum epistola cuius initium: Scripta et obsignata iam. Haec ex oraculo Apollinis Pythii edita tibi puta. Idem de Finibus quinto: Quia cum a Zenone inquam hoc magnifice tamquam ex oraculo editur, virtus ad beatae vivendam se ipsa contenta est.
CRassam philosophiam ac rustisanam, quam discimus ex congressu plebeiorum, non ex commentariis Zenonis aut Platonis, M. Tullius ad Q. fratrem lib. 2. appellat philosophiam ab area Syra. Nos enim inquit, ita philologi sumus, ut vel cum fabris habitare possimus, habemus hanc philosophiam non ab Hymetto, sed ab area Syra. Hymettus Atticae mons est, vude Hymettia mella. Cui opponit aream Syram, subindicans rusticanam simplicitatem. Nam paullo ante nonnihil attigerat de dicteriis argutis. Apparet id temporis M. Tullium in praedio quodam aedificasse. Quamquam haud seimus an hic locus, quoniam varius habetur in exemplaribus, mendo vacet. Dispiciat eruditus lector, an pro area syra legendum sit, ex hara Syra, sic enim loquitur in Pilonem: ex hara productae non schola. Syri barbarie nobiles erant id temporis, quemadmodum Attici lepore dictorum.
PLinius maior in praefatione ad Imperatorem Vespasianum refert. Apionem grammaticum a Tyberio Caesare Cymblaum mundi consuesse vocari: ob nominis celebritatem: cum publicae, inquit, famae tympanum potius videri posset. Is Apion aiebat, eos ab se donari immortalitate, ad quos aliqua componebat. Huc Tyberius alludens appellabat illum cymbalum mundi, quod hominem honesta fama donaret, quae per universum mundum amabiliter resonaret. Plinius autem ob arrogantiam mavult illum appellari tympanum publicae famae, quod famam daret potius quam honestam famam. Nam resonat et tympanum, sed inamoeno strepitu. Allusisse videtur huc, quod tympana fiunt e pelle asinina.
A divitibus omnia magnifice fiunt, a tenuibus frugaliter. Praxinoe in Charitibus Theocriti, laudans Prolemaeum, quod Adonidis festum magnificis sumptibus apparasset, non nisi proverbii specie dixit:
*en o)lbiw| o)lbi/a pa/nta.
id est,
In divite ditia cunctae.
Usus erit, si dicas ab homine docto omnia docte fieri, a pio pie, a rege regaliter.
Schemate proverbiali M. Tullius dixit pro A. Caecinna, digitum qua proferat non habet, hyperbolicos indicans illi nihil prorsus esse quod dicatagatve, locus sic habet: Denique ista nimia quae dominatur in civitate potentia, in hoc solo genere quiescit, quid agat, quomodo aggtediatur iudicem, qua denique digitum proferat non habet. Sumptum est a gestu rherorum, qui varius traditur a Quintiliano, simplicissimus est proferre digitum, quod plebeiorum est et rusticorum.
*ek *dio\s2 e)/rnos, id est. Ex Iove germen dicebatur insigni virtute praeditus, verba sunt pastoris ad pastorem musices pulchre peritum, cui honoris gratia clavam dono dedit. Clava autem gestamen est Herculis, ex Iove prognati, observatum est a priscis a poetis Iovis filios semper induci civiles et humanos, contra Neptuni truces et asperos. Musica autem civilitatis magistra est. Carmen sic habet:
*ou(/neken e)ssi\
*pa=n e)p) a)lhsqei/a| peplas1me/non en *dio\s2 e)/rnos2.
id est,
Es siquidem tu,
Revera sactum ac prognatum ipso ex Iove germen.
Interpres tamen mavult eo referre, quod qui vera loquuntur, ex Iove prognati dicuntur, adducens carmen Homericum.
*ou) ga\r e)mo\n palina/greton ou)d) a)pathlo\n,
o(/ttiken kefalh=| kataneu/s1w.
id est,
Haud etenim fallax erit aut revocabile quicquam
Quod capite annuero.
Pastor ob id laudatur quod ingenue profiteratur se non conferendum cum insignib. musicis. Qualis inducitur et a Marone:
Me quoque dicunt
Vatem pastores, sed non ego credulus illis.
*mous1w=n o)/rniqas2, id est, Musarum aves, non absque proverbii specie Theocritus in Thalysia appellat poetas, quod Lusciniarum in mortem assidue canant sua poemata. Scholiastes admonet omnes aves canoras Musarum aves appellari. Sentit autem sibi displicere poetas, qui cuculorum more audent Homero occinere.
Astrologi designant quosdam dies forrunatos aut infelices, sed his, aut his rebus: nullo tamen die indulgendum est otio, quod nullus sit adeo inauspicatus, quin alicui negotio sit felix, si quis recte utatur concesso tempore, dies infaustus gerendo bello, aut navigationi, felix est administrandae rei familiari. Nullus autem dies non prosper parandae bonae menti. Fatetur hoc Hesiodus: peri\ e)/rgwn kai\ h(merw=n.
*kai\ ou)/ pote pa/gkakon h)/mar.
id est,
Omni ex parte dies malus haud obvenerit unquam.
REm acu tetigisti, huic similimum est quod habet Plautus in Asinaria, est ne hoc ut dico Libane? Lib. rectem instas viam, ea res est. Ut qui
falluntur, dicuntur tota aberrare via, ita qui rem coniectant, dicuntur rectam insistere viam: quod schema mire tritum est et hodie vulgo illiterato. Simili schemate dictum est in Cassina, Nunc pol ego demum in rectam redii semitam, pro eo, quod erat, rem ipsam deprehendi.
IN eadem ita loquitur mercator: siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit. Iratus si me terigerit, iratus vapulabit: non sine proverbii specie dictum est pro atrocibus ac superbissimis minis, versus patitur ut pro Aeacidinis legatur Aeacinis. Nam id nonnulli divinant, sed probabilius est poetam sentire de Achille Aeaci nepote, quem Homerus ubique facit stomachabundum ac minitabundum: velut in primo statim Iliados libro, ubi sic incandescit in Agamemnonem, ut manum admoveat capulo, a conviviis ad pugnas venturus, nisi Pallas eum capillis revocasset. Quin et ipsum opus ab Achillis ira habet exordium mh=nin a)/eide sqea\. Quod quidam afferunt de Aeaco manium iudice, non videmus quid ad hunc faciat locum. Quicquid etiam invictum et insuperabile volumus intelligi, Achilleum dicimus.
OLEI NITOR adeo venerat in proverbium, ut mysticae quoque literae iubeant facie olco uncta dissimulare tristitiam ieiunii. Plautus in Truculento de amica pulchre compta. Fervide ut tota floret, ut oleum nitide nitet. Oleum nitorem ac lucem addit rebus omnibus.
HERCULIS quaestum pro magnis impendiis dixit Plautus in Mustellaria: Dapsiles sumptus facit, perdidit patrem, unus istic servus acerrimus Tranio, is vel Herculis conterere qstum potis est. Alias dictum est, olim plerosque decimam lucri partem Herculi vovere solitos, Huius favore persuaserunt sibi rem fore auctiorem. Ex tam multis autem decimis oportuit immensam pecuniarum vim conflari. Quaestum appellat facete, quasi Hercules suum favorem vendiderit.
DOCTUM doces, Memorem mones, Scienti loqueris, aliaque eius formae antea retulimus. Eundem sensum festivissime extulit Plautus in Asinaria: cum enim Demenaetus quaeritans de moribus uxoris dixisset, fateor eam esse importunam atque incommodam, respondit Libanus servus, Posterius isthuc dixti, quam credo tibi, hoc est, sciebam priusquam diceres. Nec apparet, quamobrem Nonius hic posterius interpretetur minus. Ne id quidem caret proverbiali schemate, quod mox sequitur.
Tu primus sentis, nos tamen praenoscimus.
Dedecus ille domus sciet ultimus, ait Satyricus, et Terentius, Is solus nescit omnia, sed aliena mala licet priores intelligamus non dolent nobis, sensus igitur mali primum ad illos pervenit, ad quos res attinet, notitia ad alios.
ADMONVIMUS Antigonum regem Demetrii nepotem militari ioco dictum Dosonem, quod omnibus polliceretur, dicens dw/s1w, nec praestaret semper pollicita. Ita qui apud Romanos percutiebant victimam, Agones dicti sunt, quod ex more
priusquam ferirent, populum rogabant, agon, id est, ago ne? Ouidius in Fastis:
Semper agat ne rogat, nec nisi iussus agit.
Agonum meminit Lactantius Statii enarrator. Quadrabit in conctatores, qui semper deliberant, neque quicquam aggrediuntur.
SEnem iam delirum et inutilem Plautus in Bacchidibus fungum putidum appellat: fungi licet natura insipidi, olim in delitiis erant, et adhuc sunt apud Italos, sed teneri ac recentes: vetulis nihil insipidius. Verba Plauti sic habent: Terrae odium ambulat. Iam nihil sapit, nihil sentit, tanti est, quanti fungus putidus. Quin et hoc ipsum terrae odium, proverbii figuram habet, velut illud, telluris inutile pondus. Idem in Bacchidibus, inter stoliditatis convicia ponit et fungos: Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones. In Mustellaria pro stolido fruticem appellat. Nec verisimile loquere, nec verum frutex. In ceteris arboribus est nonnulla imago dignitatis ac prudentiae. Frutex temere nascitur, expers cultus, et aut nullum habet fructum, aut silvestrem et inutilem.
ANtea retulimus, vivorum meminisse oportet. Id meretricula in Truculento Plautina detorquet in alium sensum, amatorem pro mortuo ducens, qui desierat esse dando. Dum vivit, inquit, hominem noveris, ubi mortuus est quiescas: Te dum vivebas noveram. Pecunia iuxta Hesiodum anima est mortalibus, hac amissa, exanimis est homo.
VIDEMUS quosdam his moribus, ut eos aequo animo ferre non queas: rursus ita industrios et ad obsequium expositos, ut quoties sese offert occasio, non possis cavere, quin aliquid illis commitras. Lippus oculus manuum contactu laeditur, et tamen naturale est nobis illuc habere manum ubi dolet. Plautus in Persa: Ego nec libenter servio, neque satis sum hero ex sententia. Sed quasi lippo oculo me herus meus, manum abstinere haud quit tamen: Quin mihi imperet, et quin me suis negotiis praefulciat. Item in Bacchidibus: Lippi illic oculi servus est simillimus. Si non est, nolis esse neque desideres: Si est, abstinere quin attingas non queas.
IN Truculento Plautina militi atrociter minitanti cocus respondet: Sis tu in legione bellator si vis, at ego in culina Ares. Auxit cocus bellatoris verbum. Mars enim Deus belli est. Quod autem dixit Ares pro Mavors, non est Plauto novum Graecas voces admiscere Latinis. Quamquam in nonnullis exemplaribus habebat aves, in nonnullis aries, sed mendose.
NON caret adagii specie, quod est apud Plautum in Trinummo: Confit citius, quam situ obicias formicis papaverem. Verba sunt Stasini serui narrantis quadraginta minas intra quindecim dies fuisse consumptas, utpote in comessationes, compotationes, balnea, in piscatores, pistores, lanios, coquos, olitores, myropolas, et aucupes dissipatas, non aliter quam si papaver obicias agmini formicarum. Mox enim distrahitur acervus, dum unaquaeque suum arripit granulum.
APUD eundem in eadem fabula amanti reposcenti quae dederat, respondet scortum. Nam itidem ut Acheronti hic ratio accepti scribitur. Intro receptum, quando acceptum est, non potest ferri foras. Sentit nihilo magis ad amantem redire, quod in meretricis domum est datum, quam redeunt ab inferis mortui, unde iuxta Catullum negant redire quemquam.
NIHIL hodie est decantatius apud vulgus, quam eum murem esse miserum, cui non est nisi unus cavus. Idem Plautus expressit in Truculeto.
Sed tamen cogitato mus pusillus quam sit sapiens bestia,
Aetatem qui uni cubili numquam commitit suam.
Quta si obsideatur unum, aliunde praesidium gerit.
Locus erit adagio si quem admonebimus, ut sibi plures amicos paret, aut una cum opibus studeat philosophiae, ut si fortuna quod suum est eripiat, in literis sit praesidium.
QUEMadmodum de sera ope dicitur, post bellum auxilia, ita de sera parsimonia dicitur, post absumptam rem supputatio. Stasinus in Trinummo Plautina: Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit, postquam comedit rem, post rationem putat. Loquitur servus herili silio supputanti rationem accepti, cum tota summa iam esset nequiter absumpta. Nimirum hoc est, numerare praeteritas undas, cum venientes oporteat censere.
QUEMadmodum Phormio Terentianus cenam dubiam appellat, variis epulis instructam, ubi tu dubites quid sumas potissimum, ita Philto Plautinus cenam popularem appellat magnificam, egregieque lautam, atque adeo gratuitam quoque, quales solent exhiberi populo. Verba Plautina sic habent: Quid tu si in aedem ad cenam veneris, atque ibi opulentus tibi par forte ut venerit, apposita sit cena, popularem quam vocant. Si illi congestae sint epulae a clientibus, etc.
SEquitur ibidem aliud proverbium quod ex tanta antiquitate per manus traditum hodieque versatur in ore omnium:
Verecundari neminem apud mensam decet.
Nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
Nisi quod vulgus addit, nec in lecto. Sententia est non philosophi, sed Stasini serui Comici: cum nusquam magis habenda sit verecundiae ratio, quam in lecto et in convivio. Sunt tamen, qui rustico pudore molesti sunt convivae, semper exspectantes ut ipsis praeministretur, et quod datum est reponentes. Iam hoc ipsum de divinis atque humanis cernitur, proverbiale est, quo tropo fignificabant de summa rerum agi. Dictum servo dignum, qui felicitatis puppim ac proram in vent???s expletione collocarat.
IN eadem scena Philto hominem vocat Salillum animae, sentiens hominis brevissimam esse vitam, videlicet quantulum salis cuique in convivio apponitur. Locus Plautinus sic habet: Dei divites sunt, Deos decet opulentia. Et factiones, nos
homunculi sumus Salillum animae, quam cum extemplo amisimus, Aeque mendicus atque ille opulentissimus censetur ad Acherontem mortuus. Quamquam extremo senario desunt duae syllabae. Pelops censetur, aut censetur Croesus, aut aliquid simile.
QUEMadmodum assis, obolus, ac teruncius, ita et nummus plumbeus abiit olim in vilitatis proverbium. Plautus in Trinummo: Cui si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum. Idem in Cassina, cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus. Aereos nummos et hodie novit Flandria, plumbeos Anglia. At Mar. Tullius libro ad Attic. quinto. Vatinium semissem hominem vocat vilissimum et contemptissimum. Simul vero semissis homo contra me arma tulit. Et tressis agaso pro contemptissimo dictus est alibi. Plautus in Mustellaria: Tace sis faber, qui cudere soles plumbeos nummos.
ANte admonuimus quicquid magnificum esset appellari solere bas1iliko\n, ut valere bas1ilikw=s2. et magnificas aedes basilicas appellabant. Plautus in Trinummo de servo nullius rei, sed philosophica quaedam loquente: Dii, inquit, mortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. Notum est illud Pori responsum, qui roganti Alexandro, a quo fuerat bello superatus, quomodo te tracto? bas1ilikw=s2, inquit. Roganti, numquid aliud? respondit, e)n tw=| bas1ilikw=s2 omnia comprehendi. Nihil enim humile d cet reges. Duriusculum est, quod Plautus dixit in Epidico: Diiimmortales ut ego perii basilice.
NEgotium ita perturbatum, ut nescias quo pacto vel expedias, vel amittas, veteres dicebant, nec caput habere, nec pedes. Sic enim Marcus Tullius iocatur respondens suo Curioni: Sulpitii tibi operam intelligo ex tuis literis non multum opus fuisse, propter res tuas ita contractas, ut quemadmodum scribis: Nec caput, nec pedes. Equidem vellem pedes haberent, ut aliquando redires. Antea nobis dictum esst ex Platone a)ke/falos2 mu=qos2. Sine capite fabula.
CVIque in suos servos imperiosum esse licet, in alienos aut in liberos non item. Ita Plautinus Stasinus in Trinnummo hero imperiosius revocanti, quem herum esse nesciebat, aut scire dissimulabat: Emere, inquit; melius est cui imperes. Item in Persa: Emere oportet quem tibi obedire velis. Huc pertinet illud Theocritum quod alibi recensuimus, non sum sollicita ne mihi vacuam abstergeas. Mulier indigne fert obiurgari ab illo, cui non erat ancilla nec uxor. Addit et illud surakousi/ais2 e)pita/sseis2, id est, Syracusanis mulieribus imperas, hoc est, non tuis, sed liberis.
PArcum tenueque prandium significans Grippus piscator in Rudentibus ait, Sed hic rex cum aceto pransurus est, sine bono pulmento. Miseris, obsoniorum loco sal est cum aceto. M. Tullius ad Papirium Paetum libro nono. Tyrotarichi meminit, ceu plebei condimenti. Id erat ius e caseo confectum, quod et hodie Itali vocant menestram. Meminit et Pompilii piscis vilissimi, qualis erat et gobio. Quem
inquit, tu mihi Pompilum, quem denatium narras, quam Tyrotarichi patinam? De Pompilo pisce crebra est apud Plinium mentio. Denarium suspicamur esse vocem depravatam. Certe nobis nondum liquet quid sibi velit. Acetum tamen nonnunquevam usurpatur in significationem acuminis, ut Platus: Acetum habet in pectore et Persius: Mordaci lotus aceto. Varro in Sesquiulyxe citante Nonio: Alteram viam deformasse Carneadem virtutis, a cupis acris aceti, hoc est, magna subtilitate.
INter vilitatis adagia retulimus et illud, Cassa nuce non emam. Similimo tropo Plautus in Rudentibus dixit cassam glandem: Promittens indicium quaerit pretium, alter licitatur, nummos trecentos. Grippus respondet, tricas. Lab. Quadringentos. Gr. Tramas putidas. Lab. Quingentos. Cr. Cassam glandem. Lab. Sexcentos. Gr. Curculiunculos minutos fabulare. Cassam glandem dixit, pro vitiosa glande, et inani putamine.
PLautinus Egio in Captivi duo, servum stupidum appellat statuam verneceam, quasi dicas, brutum ac mutum hominem: Vos, inquit, ite intro, interim ego ex hac statua veruecea volo rogitare, meo minore quid sit factum filio. Quidam pro veruecea legunt verberea, quasi verberonem plagis assuetum pro statua marmorea dixerit verbeream. Certe dictionem verueceam non patitur carminis trochaici ratio: superesset enim una syllaba, nisi in, cea, facias synaeresin.
VEi quis in aliena versatur harena, inducti dicentur in tragoediam Comici. Diversi generis sunt Tragoedia et Comoedia, nec fas est tragicas persovas in comoediam inducere, nec contra. Plautus in Poenulo: Quin aedepol indoctior sum quam in tragoedia Comici. Nos legendum arbitramut in ductior sum. Allusit enim Colabiscus ad id, quod dixerat Milphie: Fac modo ut conducta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. Respondit iocans: Inductior sum, idest, instructior sum.
ODium et coutemptum vulgo declarant canis vocabulo. Hor. Odit cane peius. Et Plautus in Amphytrione: Valuistin' usque? Exspectatus advenio? Sos. Haud vidi magis. Exspectatum eum salutat haud quisquam magis quam canem. Sic enim legendum opinamur, ut constet ratio carminis trochaici, tetrametri, catalectici.
PLautus in Amphytrione: Bleph. Non potuimus nostros grandire gradus. Amphi. Sive gralatorius, sive testudineus fuerit, certum est mihi hunc scelestum perdere. Item in Poenulo: Vinceretis cervum cursu, gralatorem gradu. Gralae dicuntur fustes quibus innixi quidam ingrediuntur, quos gralatores appellavit antiquitas. Graecis kaloba/tai dicuntur, quemadmodum schoenobatae vocantur funambuli. Ii fustes quo sunt longiores a gradu, cui pes innititur, hoc gradus sunt maiores. Tantum elicere licuit, e corruptissimo loco apud Nonium, praesertim in editione Aldina. Idem Plautus in Menaechmis: Atque eccum incedit, move formicinum gradum. Formicae videntur currere, cum minimum promoveant. Rursus in
Poenulo: Vicistis cochleam tarditudine. In eadem tardos appellat spissigradissimos, et tardiores quam sint cotbitae in tranquillo mari. Rursus talium gradum dicit esse succretum cribro pollinario, quod Simila perangustia foramina, paulatim defluat.
AD celeritatem significandum Plautus in Amphytrione dixit, remigiis Daedaleis, pro volatu. Non ocius quivi si Daedaleis me tulissem remigiis.
NIhil hac sententia decantatius: qui accipit beneficium perdit libertatem. Demaenetus eleganter expressit in Asinaria:
Argentum accepi, dote imperium vendidi.
Nam pauper uxorem duxerat pulchre dotatam, sed in quam nihil haberet imperii. Talis inducitur et Nausistrata in Phor. Terentiana.
MAnet et hodie in vulgi moribus, ut si quid audiant exsecrandum, quod sibi nolint evenire, despuant velut abominantes. Id autem haesit ex veterum superstitione, qui sibi persuaserant desputationem esse remedium adversus imminentia mala, praecipue adversus morbum comitialem: cui non hinc tantum est nomen inditum, quod in hominum frequentia saepius oboriatur, verum etiam quod prohibeat comitia fieri, et in admovendis remediis ter expuere habebatur salutare. Velut etia adversus incantationes, ut refert Plinius. Simili superstitione contra improbae spei fascinum, ter in sinum expuebant. Plautus: Et illic isti qui sputatur morbus venit, cui respondetur, Ain' verbero mihi eum morbum esse, qui me opus sit insputarier? Hic rursus alter. Ne verere, multos illic morbus homines macerat, quib. insputari saluti fuit, atque illis profuit. Idem in Amphytrione: Teque obsecro hercle, ut quae locutus despuas.
IN eadem epistola dixit contrahere vela, pro eo, quod est reprimere sese et cautius agere. Contraxi, inquit, vela perspiciens inopiam iudicum, neque dixi quicquam pro testimonio, nisi quod erat ita notum atque testatum, ut non possem praeterire. Itidem Horatius?
- Et idem
Contrahes vento nimium secundo
Turgida vela.
Sumptum est a nautis, qui vehementius spirante vento vela contrahunt, quo tutius navigent, vento languidiore pandunt, captantes auram.
IN eadem carmen Homericum festivissime usurpat ad continuationem narrationis.
*espete nun= moi\ mou=sai o(/pws2 dh\ pra=ton e)/pesqai.
id est,
Dicite nunc Musae, dixistis quippe priora.
In commemoratione rerum ridicularum habebit gratiam. in Aldina editione, hemistichium modo refertur, e(/spete nun= moi\ mou=sai. Neque enim semel habetur apud Homerum, licet finis non sit idem, velut illud e(/spete nun= moi\ mou=sai o)lu/mpia dw/mat) e)/xontes2. Iliad. 2.
QUibus precamur exitium, eos iubemus ire in malam crucem, ad coruos, ad cynosarges: pro eodem
prisci dixerunt in dierectum, quod illi dierectos appellarent in crucem suffixos. Nonius citat ex Varrone, Apage in dierectum a domo nostra istam insanitatem. Dierectos dici putat quasi in diem erectos. Fortasse scriptum erat in dium erectos, quod qui crucifiguntur, sub dium exponuntur. Praesertim cum addat, a domo nostra Sub dium rapiuntur, quae domo efferuntur. Insanitatem aute pro insania dixit M. Tullius, ne quis mendum suspicetur.
IDem eodem libro, epistola cuius initium: Cum e Pompeiano: versiculum Rhintonis ut vulgo iactatum refert: Illud tamen, inquit, velim existimes, me hanc viam optimatum post Catuli mortem, nec praesidio ullo, nec comitatu tenere. Nam ita ait Rhinton ut opinor.
*oi men pa/r) ou)de\n ei)/sin, oi)=s2 d) ou)de\n me/lei.
id est,
Nihili quidem hi sunt, ceteris curae est nihil.
Sentit se non uti praesidiis magnatum, quod partim nihil possint, partim negligant res.
ALias nobis dictum est, de muris iudicare Achivos, pro eo quod est in tuto spectare aliorum pericula. Idem alia metaphora festivius extulit M. Tullius libro ad Articum 2. epist. de Geographia: Nunc vero cum cogar exire de navi, non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio ut ait tuus amicus Sophocles,
*ak)\n a)po\ stegh=s2 a)kou/ein eu)/khlos eu(dou/sh frenh\.
Quamquam hic versiculus in aliis codicibus habebatur varius, sed aeque depravatus in aliis erat omissus Videtur esse versus trochaicus catalecticus. *ka)\n a)po\ stegh=s2 a)kou/ein eu)/khlos eu(dou/s1h| frenh\: pro eu)/khlos, quidam codices habebant ya/kalos, quod quid sit non intelligimus, e)/ukhlos, non patitur carminis ratio. Sensus autem hic videtur esse, optat de tecto audire tumultus aliorum, ipse vacuus et quietus animo.
IN eodem lib. epist. Subito cum mihi dixisset, etc. usurpat versum Homericum, minitans vindictam ei qui prior lacesseret. Nam nos quidem, inquit, si per istum tuum sodalem Publium licebit, sofisteu/ein cogitamus. Si ille cogitat tantum duntaxat nos offendere, ert quod proprium est artis huius.
- e)pagge/llomai
*andr) a)pamunesqai o(/s2 tis2 pro/teros2 xalemhnh.
id est,
Denuntio
Ulturum me hominem quisquis prtor trritarst.
Nonius Marcellus citat hunc versiculum e Cecilii Plotio: Patiere quod dant, quando optata non danunt. Danunt antique dictum est prodant. Convenit cum eo, quod alibi retulimus ex Cicerone: ta\ men dido/mena, et huic similibus.
Hominem inconstantem ac variis moribus, aut opus sibi non cohaerens, M. Tullius designat festiviter illo versu Homerico: Quod de Qu. inquit, fratris epist. scribis, ad me quoque fuit:
*pro/sqai le/wn, o(/piqen de/ dra/kwn, me/ssi de/ ximai/ra.
Quid dicam nescio, nam ita deplorat primis versibus mansionem suam, ut quemuis movere possit: ita rursus remittit, ut me roget, ut annales suos emendem atque edam. Epistolam sibi inaequalem appellat Chimaeram.
M. Tullius ad Atticum lib. 4. epist. Delectarunt me: refert hunc Senarium ceu vulgo celebrem:
*ou/de\n gluku/teron h)\ pa=n ei)de/nai.
id est,
Nil dulcius, quam scire prorsus omnia.
Versus corruptus constabit, si addas e)stin, sic:
*ou)de\n gluku/tero/n e)stin h)\ pant) ei)de/nai.
Aut pa/nta peri\ pa/ntwn. Ac mox subicit: quare ut homini curioso, ita perscribas ad me, quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Apuleia. Est et illud aliquoties obvium in epistolis M. Tullii pa/nta peri\ pa/ntwn.
STrumam dibapho tegere, dixit M. Tullius ad Atticum pro eo, quod est infamiam aliqua dignitate obliterare. Vatinii, inquit, strumam sacerdotii dibapho tegere. Dibaphon appellat purpuram bis tinctam. Struma est tumor corporis, veluti gibbus. Ea deformitas interdum purpura dissimulatur. Idem ad M. Caelium libro 2. Nam Curtius noster Dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. Dibaphi nomine designat magistratum, cui fas erat dibapho uti. Sed iocatur illi rem parum ex sententia cedere, quod tinctor esset in mora. Est autem haec una ratio obliterandae infamiae, splendore dignitatis hominum calumnias deterrere: medio cris enim fortuna patet invidiae.
ANtea commemoravimus, multa cadunt inter calicem supremaque labra. Idem alia metaphora extulit M. Tull. ad Attic. lib. 6. epist. Et si nil sani. Non quo me aliquid iuvare posses, quippe res in manibus, tu autem abes longe gentium.
*polla\ d) e)n metexmi/w|,
*no/tos2 kuli/ndei ku/mat) eu)rei/hs2 a)lo\s2.
Ita Cicero sentit multas rerum novationes exorituras, antequam Atticus, qui procul aberat, possit opitulari. Senarii sunt, quos ita vertas licet:
Sid interim in medio notus
Mulias patientis voluit undas aquoris.
IDem lib. 9. epist. cuius initium: Tuas 11 Kal. peiqana/gkhn appellat suasionem cum necessitate vique coniunctam. Quales sunt principum preces; id quod eleganter Ouidius expressit in iove: Precibusque minas regaliter addit. Ciceronis verba sunt. Ego autem non tam gohtei/an huius timeo, quam peiqana/gkhn. ai( ga\r tw= tura/nnwn dehs1eis2, inquit Plato, oi)=q) o(ti memigme/nai a)na/gkais2 ei)si\n, id est, non tam fucos huius timeo quam parendi necessitatem. nam tyrannorum preces, ut ait Plato, scis necessitati admixtas esse. Exstat et ille minus celebris.
Cogit rogando qui rogat potentior.
EOdem libro, epistola cuius initium: Certior a Pylio factus, citat hunc Senarium citra nomenclaturam, ut vulgo celebrem.
*allois2 e)n e)sqloi=s2 to/n d) a)poqoun=tai yo/gon.
id est,
Altis benefactis hocce depellunt, probrum.
Loquitur de Bruto et Cassio, qui occiderant Caesarem, locus sic habet: Itaque idus Martiae me non tam consolantur quam antea, magnum enim mendum continent, et si illi iuvenes: a)/llois2 men e)sqloi=s2, etc. Convenit cum illo su\ kakw=s2 eu)= drw=n le/geis2.
THeocritus in Thalysia:
*ws2 moi\ kai\ te/ktwn meg) a)pe/xqe taia)/s2 tis2 e)reunh=
*ison o)/reus2 korufa=| tele/sai do/mon wrome/dontos2.
id est,
Sic mihi magnopere faber est invisus, in altum
Qui struit, adnitens superare iugum Oromedontis.
Allegoria proverbialis est, deterrens ab insolentia, ne quis se praeponat iis, quibuscum nullo pacto est conferendus. Scholiastes indicat Oromedontem esse montem in insula Co. Est allusum ad poetam Coum. Nam paulo post, Homerum appellat poetam Chium.
HAc voce M. Tullius videtur delectatus. Ita subinde usurpat in epistolis: Est autem vultu fronteque praeferre hilaritatem ac benevolentiam, cum aliud geras in animo. Unde illud Maronis:
Spem vultu simulat, premit altuncorde dolorem.
THeocritus in Encomio Ptolemaei:
*rhi+/diai de\ gonai\, te/kna d) ou)/ poq) eoiko/ta patri/.
id est,
Sunt faciles partus, sed proles natu parentem
Ore refert numquam.
Pater est iuxta iureconsultos quem nuptiae designant, sed proles non semper facie maritum parientis exprimit. Eoque iuxta Flaccum: Laudantur simili prole puerperae. Quamquam et hic natura ludit varietate, quemadmodum ferme in omnibus. Proles non semper refert matrem aut patrem, sed interdum avum paternum aut maternum, interdum aviam, interdum patruum, aut propatruum.
PRaeficae dicebantur mulieres in hoc conductae, ut in funere lamentarentur, ac defuncti laudes praedicarent, aliis plorandi modum praeirent, unde et praeficae dictae sunt, quasi praefectae. Ab his iocus sumitur in eos, qui simulant amorem, aut dolorem, cum lucri causa faciant quicquid faciunt. Lucilius citante Nonio:
Mercede quae conductae flent alteno in funere praefica,
Multae et capillos scindunt et clamant magis.
Id in Arte poetica imitatus est Horatius:
Ut qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo.
Plautus apud Nonium in Frivolaria:
Superavere omnes argutando praeficas.
Convenit et in illos, qui prae invidia non sustinent laudare, nisi vita defunctos. Naevius apud Festum: Haec quidem, me hercle opinamur, praefica est, quae sic mortuum collaudat. Id familiare est uxoribus, ut
maritum defunctum in alterius invidiam sine fine praedicent. Quadrabit et in illos, qui cum ipsi nihil habeant, quod laudem promereatur, laudandis aliis affectant videri aliquid. Plautus in Truculento: Sine virtute argutum civem mihi habeam pro praefica, alios quae collaudat, eapse sese vero non potest.
Nonius Marcellus e Varrone citat Socratis gallum in significationem caluiciei: invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis gallus, esse factum ericium cum pilis et proboscide. Sentit quisquis illic loquitur, se cum iret cubitum, fuisse levi corpore, nec ullos habuisse pilos toto corpore. In somno transformatum in ericium, qui totus hirsutus est, et suum in ore proboscidem habet. Aldina editio, pro gallo legit calvum. Lectio tolerabilis esset, si pro calvum legamus callum, hoc pacto invenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis callus sive callum, esse factum Ericium, etc. Socrates corporis erat patientissimi, quod ad omnem laborem occalluerat, ambulabat nudis pedibus, dormiebat humi. Hinc iocus in Socratis callum. Non ignoramus quid narrent de gallo deplumato, quem Diogenes immiserat in scholam Platonis, sed magis placet, ut legamus callum, facilis. n. transitus est, a. c. in g. cognatam literam. In corporis partibus, quae callum habent, non proveniunt pili, velut in pedum cavo, et vola manuum. Vulgus illiteratum significans nihil esse quod det, ostensa vola manus dicere solet: Hunc mihi pilum evelle. Adagium conveniet in nudos et inopes.
Nonius Marcellus refert hunc Trochaicum tetrametrum catalecticum e Lucilio:
Ita uti quisque nostrum e bulga est matris in lucem editus.
Id ad nuditatem inopiamque referri potest. Potest et ad aequam omnibus vitae conditionem. Nativitas enim non distinguit Croesum ab Iro, non regem a plebeio: Eaedem sunt voces reginae parturientis et mendicae. Idem vagitus Caesaris emergentis et tenuissimi cuiuslibet. Neque mundius est cavum, unde se profert monarchae filius, quam unde prodit ancillae proles. Festus indicat vocem esse gallorum, qui galliculos aut crumenas, ut sacculos scorteos, hoc est, e pellibus factos olim appellabant bulgas. Lucilius Satyrica libertate matricem sive vuluam bulgae nomen designavit. Quod Graeci dicunt: Nudus tamquam ex matre, alibi nobis commemoratum est.
Nonius Marcellus ex Lucilio citat hunc versum:
Ut esurienti leoni ex ore exculpere praedam.
Versus constat, si amoveas ut, aut quod vero propius est, pro ut legas, vi: et si in esurienti corripiatur, ti, aut si legas esuriente. Metrum durius est, quod nullam habeat caesuram, sed non abhorrens a compositione Lucilii: Adagium similimum est illi, quod alias retulimus: Clavam extorquere de manu Herculis, et lupo agnam eripere.
HAlopantam veteres appellabant omnia mentientem. Plautus in Curculione, Aedepol nugatorem lepide nactus est hunc Phedromus,
Halopantam an sycophantam magis hunc dicam nescio. Verba sunt militis conquerentis de Curchlione, qui anulo militis imposuerat lenoni. Nonius Marcellus citans hunc Plauti locum haec refert: Halopantam aut sycophantam, hominum genus nequam, quod ob suenda mendacia, miserrima mercede conducitur. Festus hunc in modum: Halopanta significat omnia mentientem: pa/nta enim Graeci omnia, a)lito/menon fallentem appellant: Quantum aurem tribuendum sit eiusmodi fragmentis non minus depravatis quam decurtatis. Aldina editio habuit aliam etymologiam, sed magis etiam mendosam: nam si halopanta venit ab a)le/w, sive a)liteu/omai, neutra dictio habet primam aspiratam, et utraque corripit primam, cum apud Plautum sit producta, ut exigit Trochaici carminis ratio. Rursus si venit ab a(lo\s2 convenit quidem aspiratio, sed haec quoque vox habet primam brevem. Adde quod est nova compositionis forma a nomine, non a verbo, mollius erat panqalh/ths2. Quoniam autem est in his vocibus duabus schema prosonomasi/as2, proprius alludit ad sycophantam, halophanta: a(lofa/nths2 autem dici videtur, quid defert eos, qui telonas conantur fraudare vectigalibus, quemadmodum sycophantae dicti sunt qui deferebant exportantes ficus Athenis. si legamus a)llofa/nthn, quasi aliena loquentem varieque mentientem, convenit quidem metri ratio, sed abbicienda est aspiratio primae vocalis. Metrum tamen constabit, si Graece pronunties halophantem, aut sycophantem. Tunc enim in primo loco erit anapaestus pro spondeo. Plautus autem non raro graecissat in comoedia. Verum hoc doctis relinquitur discutiendum.
ET hodie vulgo dicitur: Nihil aeque sapere, ut cibum proprium domi sumptum. Nonius citat hoc hemistichium ex Priapeis. Catulli: De meo ligurire libido est. Ligurire dixit, pro gustare cum voluptate. At dii Homerici malunt invitari ad nidores hostiarum, quam vivere oi)ko/sitoi. Citat et ex Plauti Persa. Turbucinari de suo, si quid domi est.
QUos tenere amamus, his mansum ex ore dare dicimur, quod a matribus ac nutricibus mutuo sumptum est. Lucilius citante Nonio:
Sperans, si aetatem eandem proferre potesset,
Mansum ex ore daturum.
Quamquam Marcus Tullius, et Aulus Gellius paulo diversius usurparunt praemandere, quemadmodum antea monuimus.
Intimum affectum veteres variis modis exprimebant, ex corde, ex animo, toto pectore, de quo diximus, penitus, ex intimis praecordiis, medullitus, animatus, oculitus. Plautus apud Nonium in Cornicibus: Qui ancillam meam sedulium oculitus. Amantium enim est oculum appellare, quod unice carum est. In Mustellaria. Euge oculus meus. Rursus: Volo placere meo Philolacheti, meo oculo, meo patrono.
DIctum est a sapientissimis viris etiam in bellis plus habere moenti consilia, quam vires. Idem eleganter expressit Titinnius, citante Nonio:
Sed in saptenti a gubernator navim to quet, non valentia.
NEquaquam obscurum est, proverbio fuisse iactatum, quod Nonius citat ex Varronis Eumenidibus, ubi dicitur primus Zeno novam hae?? sin novo paxillo suspendisse. Zenonem notat, qui primus Athenis invexit sectam Stoicorum, idque novis rationibus ac paradoxis. Idem in Bimargo: Novum ut cribrum, novo paxillo pendeat. Sic enim habet Aldina editio. Quadrabit in eos, qui novi quippiam comminiscuntur.
APud eundem citatur hic versus ex Lucilio: Sarcinatoris esse summum fuere centonem optime. Videtur esse rersus trochaicus, tetrameter, catalecticus: et constat elisos, in sarcinatoriis. Sarcinator, a sarcina dicitur, non a sarciendo. Convenit cum illo quod alibi retulimus, Boni poetae est in extremo actu esse optimum. Lucilisum tamen dictum germaniorem ac venustiorem habet adagii speciem.
Non statim victor est, qui in uno alterove negotii actu discessit superior, sed qui totam causam evicit. Proelium enim est conflictus bellicus, bellum totum hoc tempus dicitur, etiamsi cessetur a proeliis, aut si intercedant induciae. Sola pax finit bellum, induciae dirimunt congressus. Nonius hos trochaicos citat ex Lucilio: Ut Romanus populus victus vi, et superatus proeliis saepe multis, bello vero numquam, in quo sunt omnia. Congruunt illi: Vir fugiens et denuo pugnabit.
*tre/x) au)=qis2, id est, Curre denuo. Hoc ita refertur a Luciano in tragoedia cui titulus w)ku/pous2, quasi sit in tonstrina natum. Quamquam totum hoc poemation mendis scatet, nec ullam habet micam salis Lucianici. Inducitur illic podagrosus iuvenis, qui tamen affectabat videri w)ku/pous2, Is rogatus a sene, unde accidisset pedis, respondit se, cum magna celeritate curreret, distrinxisse talum, atque hinc esse cruciatum. Huic respondet senex:
*tre/x) au)=qis2 w(/stis2 ei)=pon h)\ kaqh/menos
*pw/gona ti/llei koure/wn u(p) w)le/nais2.
Silegas, ei)=pen o(/s2, sensus erit, curre denuo sicuti dixit quidam, qui sedens vellit barbam, sed cubitis tonsorum, hoc est, qui curatur a tonsore. Podagrosi remedium petuunt a tonsoribus, et tamen nolunt videri podagram, sed pedem alioqui laesum, ut ex immodico cursu. Interim aliquis eorum qui tondentur, sentiens fictam esse causam, respondet tre/x) au)=qis2. Nam id solet esse remedium in simili malo. Posteaquam enim nervus incaluit violento motu, cessat dolor. Quod quottidie videre est in equis, qui post cursum aut non claudicant, aut levius claudicant. Probabilius tamen est pro koure/ws2 legendum kouriw=n participium a verbo kouria=n, quod est hirsutum esse et tonsoris egere: quemadmodum aliquis dixit, qui sedens in tonstrina vellit barbam quam habet hirsutam sub alis. Illic enim desident otiosi et garruli. Horatius:
Cultello proprios purgantem leniter ungues.
Haec nostra divinatio, si cui non placet, sequatur quod magis arridet, res non est magni momenti.
Nutrices, quoniam tractant infantes, saepe vestes habent, bua, saliva, mictu, foriaque contaminatas. Unde
Plautus in Bacchid. Si unam peccavisses syllabam, fieret corium tam maculosum, quam est nutricis pallium.
TRopo proverbiali cum ramento reddidisse dicitur, qui totum reddidit nulla ex parte decurtatum. Sumptum apparet a fabris aerariis, qui sibi servant quod lima deraserint. Plautus in Bacchidibus: Quia patri omne cum ramento reddidi, cum ramento additum e)pita/sews2 gratia, idem velut interpretatur, subiciens omne oppido, hoc est, omne prorsus. Cum pulvisculo, et cum aerugine, alias nobis dicta sunt. Plautus in Rudentibus: Converret iam hic me totum cum pulvisculo.
NIhil abiectius cadavere. Plautus in eadem fabula. Eia bonum habe animum. Unde habeam? Mortuus pluris pretii est quam ego sum. Et in Persa, quidam alterum per contemptum appellat morticinum: Non Hercle si os praeciderem tibi, metuam morticine.
PLautus in eadem fabula, Plura exme audis hodie, mala quam audivit unquam Clinia ex Demetrio. Quidam eruditi hoc loco pro Clinia legunt Lamia. Et verum est Lamiam fuisse supra modum adamatam a Demetrio rege Macaedonum, quo nomine ipse quidem male audiebat vulgo, sed eam a rege fuisse conviciis affectam, nusquam legimus: praeterea vocem Lamiam carminis ratio non admittit. Vero propius est sumptum e comoedia Turpilii, cui titulus Demetrius, vel alia quapiam, ubi pater prolixius et acerbius obiurgat filium. Talis enim inducitur Clinia in Sene se ipsum excruciante, qui a patre nimium saepe nimiumque acerbe obiurgatus, tandem profugit in militiam. Et haud scimus an ad hanc fabulam alludat Plautus. Nam fieri potest, ut Terentius pro Demetrio senem appellarit Mendemum. Nec obstat quod Terentius Plauto fuit posterior, cum Graecus auctor fabulae fuerit utroque prior.
QUI leviter rem quampiam attigerunt, summo pede dicuntur ingressi: contra qui magno studio instituerunt aliquid, pleno gradu dicuntur ingressi. Trebonius Cic. lib. 12. Nam illum paratum, ut video et ingressum pleno gradu, cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat.
MArcus Tullius in libello De re militari, si tamen non fallit titulus: Prima autem, inquit, et secunda acies, cum ad pila, ut dicitur, ventum fuerit, totum sustinet bellum. Pilum autem est genus hastae Romanae brevius. Itaque cum de propinquo res geritur, ad pila ventum dicitur.
QUI suppliciter orant, velatis manibus orare dicuntur. Suptum ab antiquo more oratorum, quo qui pacem petituri venirent, ramum olivae praetendebant. Velatis autem dictum arbitramur pro vittatis. Plautis in Amphytrione: Postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes, vittatis manibus orant, ignoscamus peccatum suum.
*oi( te/ttiges2 e(autoi=s2 xamo/qen a)/sontai, id est, Cicadae sibi ipsis ex humo canent. Hoc exemplum Aristoteles
lib. 3. adducit ex Stesichoro schematis, quo quis dicit, quid non dicit. Nec aliud addit, unde possis dicti sensum deprehendere: nisi quod suspicamur poetam his verbis commintum iis, a quibus erat laesus, quos si ulcisci alioqui non posset, certe carminibus suis esset illos infamiae traditurus. Adducit idem einsdem lib. 2. inter sententias obscure dictas: o(/ter sthsi/xoros e)n lokroi=s2 ei)=pen, o(/ti ou) dei= u(brista\s2 ei)=nai, o(/pws2 mh\ oi( te/ttiges2 xamo/qen a)/dwsin. i. Quid quidem stesichorus apud Locrenses dixit, Non oportere cuiquam iniuriam facere, ne Cicadae ex humo canant. Cicadae poetarum habent symbolum, xamo/qen dixit, ob inopiam et conditionis humilitatem. Unumquodque animal minatur his armis quibus a natura instructum est. Poetae praeter versus nihil habent, quibus tamen hominem vel album, vel nigrum ad posteros transmittunt. Unde et Plato dicitur amicos admonere solitus, ne quem hominem poeticum sibi redderent inimicum. Est enim, ut ait Flaccus, genus irritabile vatum, et in his sunt, qui foenum habeant in cornu. Doctis tamen nonnullis placet, alio spectare stesichori dictum. Quoniam cicadae solent, Marone attestante, in arboribus canere, apparet Stesichorum civiliter hoc aenigmate Locrenses admonere, ne per petulantiam a finitimorum iniuriis parum temperantes, tandem arma illorum in se concitent, qui cum exercitu fines illorum ingressi, quicquid arbustorum sit in agris, hostiliter excidant, itaque fiat ut cicadae illis iam humi canere incipiant, sublatis arboribus quibus insideant. Fortasse tale quiddam refert Gregorius Nazianzenus, cuius in hoc opus commentarios vidimus Venetiae.
Aeschines in oratione contra Timarchum refert sententiam Euripidis:
*fh/mi to\n e)sqlo\n ka)\n muxw=| dei/knusi gh=s2.
id est,
Virum bonum fama aperit vel in terrae cavis.
Interpretatur autem hoc sensisse poetam, non viventium tantum virtutem illustrari fama, verum etiam sepultorum. Terra corpus tegit, sed fama non sinit occultari quod quis bene gessit in vita. Eodem in loco citat Hesiodi versum, quem antea commemoravimus:
*fh/mh d) ou)/tis2 pa/mpan a)po/llutai, h/n tina\ laoi\
*polloi\ fhmi/zousi, qeo\s2 nu/tis2 e)sti\ kai\ au)th\.
Quem locum citat et in oratione peri\ th=s2 parapres1bei/as2.
INter convicia quibus Aeschines lapidat Demosthenem, etiam illud obiecit, quod Boeotorum more vociferarentur immodice et indecore: tau=ta de/ mou metacu\ le/gontos a)naboa= pammegeqe\s2 dhmosqe/nhs2, w(s2 i)/sasi pa/ntes2 oi( sumpre/s1beis2 h(mw=n, kai\ ga\r pro\s2 toi=s2 a)lloi=s2 kakoi=s2 boiwtia/zei, id est, Haec loquente vehementer exclamat Demosthenes, quemadmodum sciunt omnes, qui nobis in ea legatione fuere collegae. Nam praeter alia mala etiam Boeotissat. In clamore fit allusio ad boum mugitum: Quamquam boiwtia/zein accipi potest, pro favere Boeotorum partibus.
QUI singuli sunt infirmi, tamen concordia iuncti multum habent roboris. Ita Ennius apud Festum. Unus surus surum ferret, tamen defendere possent. Veteres enim, ut Festus admonet, surum dicebant, unde nos
dicimus surculum diminutive. Nos non fugit carmen esse vitiatum etiam in Aldina editione, fortasse legendum. Si unus surum surus ferret, eum aut se defendere posset, aut possent. Stirps habet robur, succuli nihil habent virium nisi iuncti.
Quemadmodum Irus et Codrus ob inopiam in vulgi fabulam abierunt, ita et Salacon quidam extremae paupertatis homo effecit, ut omnes fortuna tenui Salacones dicerentur, et ipsa paupertas Salaconia. Meminit Hesychius, sed idem indicat, eodem nomine fuisse notatos fastuosos et arrogantes, unde ductum sit verbum salakwni/zein kai\ salakwneu/ein, pro eo quod est, fracto delicatoque gradu incedere. Addunt testem Theophrastum, qui salakw=na, dixerit eum, qui sua profundit temere. Ex his colligere licet, adagii convicium non haesisse in quosuis pauperes, sed in cos duntaxat, qui fastu luxuque redacti sunt ad inopiam. Vox autem dicta videtur, a verbo sala/cai, quod est labefactari et ad ruinam tendere.
*arxilo/xou me/los, id est, Archilochi cantio, dicebatur hymnus, qui ad multos poterat accommodari, qualem ferunt Archilocho fuisse repertum, qui fuerit ante Pindarum et alios hoc genus lyricos, qui singulos propriis laudibus exornabant. Archilochi carmen erat idem in omnes, quod cithara canebatur. Citharoedus tantum ad singula cantionis incerualla, victorum nomina voce sua repetebat, veluti si Herculem laudabat, accinebat Tenella Callivice xai=r) a)/nac h(ra/klhs2. Aut aliud, si cum alium canebat. Huic non dissimile est quod refert Horatius de pictore, qui depicta cupresso nautam rogabat, ecquid vellet addi. Quadrabit in rem priscam ac rudem. Meminit Aristophanis et Pindari interpres. Sumptum est e Pindari Olympiorum Encomio semptimo, to\ men a)rxilo/xou me/los fona=en o)lumpi/a kalli/nikos. Quo quidem loco vatia commenta refert enarrator, quae repetere, non videtur ad hoc, quod agimus, necessarium.
ANtea retulimus ex oratione Aeschinis peri\ o(loxoi/nou a)bro/xou, cum lexicographi pro o(loxoi/nou habeant o(loexoinou. qui adiecit scholia in Demosthenem, citat orationem Aeschinis adversus Demosthenem peri\ parapretbi/as2, et Theophrastum in quarto libro. Apud Aeschinem reperimus o(loxoi=nou. Similiter Theophrastus libro de plantis quarto, inter ea quae proveniunt in aquis, facit (quod admonet scholiastes) tria xoi/nou, hoc est, sparti sive iunci genera: quorum unum sit acutum, quod appellant masculum, id est, infrugiferum: alterum frugiferum, quod a nigro fructu vocant melagkrani\n: tertium quod dicitur o(lo/xoinos2, pinguetudine, magnitudine, et callositate ceteris praestans. Hoc ultimum putat accommodatius ad plectendos funes, quod mollius sit et carnosius. Dioscorides libro quarto, paulo secus distinguit genera; sed admonet tertium quod o(lo/xoinos dicitur, esse ceteris asperius et callosius. Ut autem quidam pro xoi=nos scriberent e)xi=nos, suspicamur in causa fuisse, quod Theophrastus meminit carnositatis, quasi novum sit audire carnem mali, aut cerasii. Echinus tamen terrestris, quem appellant Erinacium, in hoc convenit cum holoschoeno, quod habet asperitatem: unde et cutis detracta cum
spinis, utilis est ad defricanda vasa. Proinde dictum videtur de duro et procaci sermone, quo velut os alicui percellimus. Hoc quicquid est appendicis, lectorem c late noluimus.
*apo/logos2 a)lkino/ou, commemoratum in Graecorum collect. ut ante nobis commemoratum est. Originem autem tum diuinavimus ex Hometi Odyssea, apud quem in convivio multa de se mentitur Ulysses: nec absurdum esset commentum, si Alcinoi apologus dici posset ficta narratio apud Alciboum habita. Aristoteles tamen Rhet. 3. cum obiter meminit huius apologi, sic loquitur, ut videri possit notasse scriptorem aliquem, qui finxerit orationem ad Penelopen, contexens omnia, quae multis annis geri potuerint, ficta narrans pro veris. Fortassis scriptor cui nomen Alcinous, induxit personam Ulyssis apud Penelopen plurima commemorantem, quasi vel in bello, vel in itinere vere passus esset ea. Locus apud Aristotelem sic habet: e(/ti pepragme/na dei= le/gein o(/s1a mh\ pratto/mena h)\ oi(=kton h)\ dei/nws1in fe/rei. pera/degma o( *alkino/ou a)po/logos2, o(/te pro\s2 th\n penelo/phn e)n e)ch/konta e)/tes1i pepo/is1ai. Trapezontius interpres legisse videtur: e(/ti mh\ pepragme/na dei= le/gein o(/s1a pratto)/mena, etc. At ne sic quidem locus videtur vacare mendis. Quare suspendemus hic sententiam: donec vel e Gregorii Nazianzeni commentar is in hoc libros, vel aliunde compertius aliquid fuerimus nacti.
PINdatus in Olympii Encomio, to\ dida/casqai de/ toi ei)do/ti r)ai+/teron, id est, doccre porro facilius et qui didicit: Iuxia illud: Disce, sed a doctis. Nemo facilius artem tradit alteri, quam qui eam exacte callet. Novit enim multa in compendium contrahere, novit obscuris dare lucem. Proinde quod quidam tot ambagibus circumagunt ac detinent adolescentes in disciplinis, in causa est aut quaestus, aut livor, aut imperitia.
Sophocles in Antigona:
*bra/xista ga\r kra/tis2a t) a)\n pos1i\n kaka\.
Verba sunt Chori ad Creontem in vario luctu domus cupientem e medio tolli. Nam cito perire quem vitae taedet, non nohil est lucri. Nihil molestius quam diu animo discruciari, si quid mali imminet, quod vitari non queat. optimum est dare operam, ut sit quam brevissimum.
IN eiusdem fabulae clausula:
*pollw=| to\ fronei=n eu) daimoni/as2
*prw=ton u(pa/rxei.
id est,
Ut sis felix longe primum
Sapere est.
De Creonte dictum est, qui dum amvult animo suo, quam rectis consiliis obtemperare, et suos et se funditus perdidit. Magna fortuna facile vertitur in magnam calamitatem, si absit sapientia. Idem paulo ante contrariis expressit verbis de Haemone loquens, qui sibi mortem consciverat:
*dei=cas2 e)n a)nqrw/pois1i th\n a)bouli/an
*os1w| me/giston a)ndri\ pro/s1keitai kako\n
id est,
Monstrans quod inconsulta temeritas viro
Adiuncta sit longe malerum maximum.
RURsum in eadem:
*oi)/ m) e)/oikas2 o)ye\ th\n di/khn i)dei=n.
i.
Proh ut Giderc i essa sero conere.
De Creonte dictum est, qui prius nec Tiresiae, nec cuiquam suorum obtemperat, magnis doctus cladibus incusat suam stultitiam. Eadem sententia reperitur in clausula tragoediae, sed diverso schemate.
*mega/las2 de\ plhga\s2 tw=n u(perauxw=n
*apoti/s1antes2,
*gh/ra to\ fronei=n e)di/dacan.
id est,
Divi paenas postquam atroces
De verbis sumpsere superbis
Aetate docent sapere extrema.
Convenit cum illo: Seno sapiunt Phryges.
DE sera vindicta numinum aliquot proverbiis testatum est, quae supra retulimus. Sed quod ait Sophocles expeditam Deorum vindictam, magis huc conducit, ut in aliquod prolapsi malum, mature resipiscamus. Verba sunt Chori ad Creontem:
*os1on g) a)/nac ta/xista. s1unte/mnous1i ga\r
*qew=n podw/keis2 tou=s2 kako/fronas2 bla/bai.
id est,
Rex ista facito quam potes celerrime.
Noxae citipedes numinum improbos utros
Subito occupant iunctae simul compendio.
Id evenit Creonti, cui vindicta poenae prius adfuit quam absolveretur Tiresiae vaticinium.
IN eadem Creon ita loquitur:
*ana/gkh| d) ou)xi\ dus1maxhte/on.
id est,
Sed fata contra, quod id est perquam arduum,
Non est reluctandum.
Eandem sententiam alias ex variis citavimus auctoribus. Nemo potest vitare quod Deus nobis immittit. Quod autem vitari non potest, ferendum est, non culpandum. Ducunt enim volentem fata, ut ait Tragicus.
IN eadem fabula Creon Tiresiae more natum incandescenti ac liberioribus dictis impetenti regem, loquitur:
*ou) bou/lomai to\n ma/ntin a)nteipei=n kakw=s2.
id est,
Vati vicissim nolo proloqui male.
Quod Horatius ait: Genus irritabile vatum, non tantum ad poetas, sed multo magis ad divinos pertinet. Eblandiendum est, si quid ab eis velis exculpere, quos si provoces, divinant omnia mala. Conveniet uti, ubi quis nos impetierit impotenti convicio, velut afflatus furore quodam, cui honoris gratia nolimus vicissim maledicere, cum non desit quod retorqueatur: aut cum libertatem eam tribuimus irae, veluti furori cuidam. Cum irato enim nihilo sanius decertes conviciis, quam cum furioso, finitimum est illi, quod ante retulimus. Omitte vatem. Praeterea illi: Ni pater esses, quod est in hac eadem fabula sub persona Haemonis.
IN eadem scena Creon ita loquitur Tiresiae:
*to\ mantiko\n ga\r pa=n fula/rguron ge/nos.
id est,
Genus omne vatum est appetent pecunia:
Hoc nomine olim male audiebant augures et haruspices. Vera non potest semper loqui, qui corruptus muneribus ad hominum gratiam loquitur.
EODEM in loco iam irritatlor Tiresia sic minatur Creonti:
*ors1eis2 me/t a)ki/nhta dia\ frenw=n fra/sai.
id est,
Tu me excitas, ut quae latent in pectore
Immota, cogarproloqui.
Usus erit, quoties adversariorum improbitas eo nos compellit, ut quae decreveramus silentio tegere, efferamus. Creon enim illum convicio tetigerat, dicens:
*sofo/s2 s1u ma/ntis2, a)lla\ t) a)dikei=n filw=n.
id est,
Tu doctus augur, at suetus laedere.
Quod ipsum convenit in hominem prudentem, aut eruditum, sed improbum. Confine est illi: Non movenda moves.
IBIDEM verba tyresiae sunt ad Creontem, suadentis ut Polynicis corpus sinat condi sepulcro:
*all) ei)=ke tw=| qano/nti, mh/d) o)lwlo/ta
*ke/ntei, ti/s2 a)lkh\ to\n qano/nt) e)piktanei=n.
id est,
Age, mortuo concede, nec qui exstinctus est,
Stimulato: quae nam est firtitudo; mortuum
Necare rursum?
Confine est illi, quod alibi retulimus:
Iugulare mortuos.
SENtentia pia est, sed a Creonte impio animo dicta:
*qeou\s2 miai/nein ou)/tis2 a)nqrw/pwn qe/nei.
id est,
Violare, sive polluere divos, nemo quit mortalium.
Veteribus persuasum erat offendi divos inferos, si mortuo negaretur sepultura: offendi Iovem supplicium, si quis supplicem reiceret. At Creon putabat nihil huiusmodi rerum curae esse Diis, quod illi non queant a quoquam laedi. Hoc carmen occini potest iis, qui indignum Deo putant, in matrice virginis latitasse, et per uterum virginis exisse, unde prodeunt homines ceteri: aut qui putant corpus domini pollui, quod in stomachum hominis immundum descendat:
*qeou\s2 miai/nein, ou)/tis2 a)nqrw/pwn qe/nei.
id est,
Neque sol polluitur, tot cloacas ac paludes lustrans.
TIRESIA in eodem sermone:
*eu)= s1oi\ fronh/s1as2, eu)= le/gw. to manqa/nein
*d) h(/diston eu)= le/gontos2, ei) ke/rdos2 le/gei.
id est,
Tibi benevolus, bene loquor, suavissimum est
A bene loquente, lucra si fert, discere.
Eandem sententiam, antea dixerat Haemon:
*kai\ tw=n lego/ntwn eu)=, kalo\n to\ manqa/nein.
id est,
Recte loquentem audire par est, ac decet.
Conveniet cum illo: Audi quae ex animo dicuntur. Item cum Hesiodo, quo probatur et is, qui paret recta monenti.
EIUSDEM Tiresie verba sunt ad Creontem admonentis, ut in summo discrimine positus sapiat:
*fre/nei, be/bw\s2 a)=u nun= e)pi\ curou= tu/xhs2.
i.
Sape, denuo nunc positus in novacula Fortuna.
Calamitati quam excitarat Eteoclis et Polynicis contentio, successit haec quam offensis Diis excitavit Creon. Quamquam hic versus obiter nobis alibi citatus est, in proverbio: In acie novaculae.
IN eadem tragoedia Tiresia, Creontem admonens, ne praefractus ac rigidus persistat in sententia, ita loquitur:
*au)/qa di/a toi\, skaio/tht) o)fliska/nei.
id est,
Praefracta mens amentiae poenas luit.
Intractabilis illa ferocia fere solet magnae cuiusdam calamitatis esse praeludium. Hoc Tiresiae dictum eleganter expressit Haemon in eadem fabula, duplici metaphora, arborum et nautarum. Carmen sic habet:
*ora=s2 par(ar)r(ei/qrois1i xeima/r)r(ois2 o(/s1a
*de/ndrwn u(pei/kei, klw=nas2 w(s2 e)ksw/zetai.
*ta\ d) a)nptei/nont) au)to/premn) a)po/llutai.
*au)/tws2 de\, nao\s2 o(/stis2 e)gkrath\s2, po/da
*tei/nas2 u)pei/kei mhde\n, u(pti/ois2 ka/tw|
*tre/yas2 to\ loipo\n s1e/lmas1in nauti/lletai.
id est,
Vides, ut in torrentium decursibus,
Quae cedit arbor, surculos servat suos.
At quae resistit, stirpe cum ipsa deperit.
Nauclerus itidem, qui tenens clavum, nihil
Concedit aurae et fluctibus, devoluitur
Ac iam supinis navigat nixus foris.
ANTE retulimus: In eadem esse navi, qui communi tenentur periculo. Ad hoc allusit Ismene, in eadem fabula, dicens se non recusare, quo minus subiret eidem periculum, quod subiret Antigone soror:
*all) e)n kakoi=s2 toi=s2 s1oi=s1in ou)k ai)xu/nomai
*cumploun= e)mauth\n tou= pa/qous2 poioume/ni.
id est,
Sed in tuis non erubesco me malis
Rate vecta eadem calamitati adtungere.
HIC fere est hominum affectus, ut tristia nuntianti perinde indignentur, quasi fecerit, quod factum nuntiat. Creonti itaque succensenti nuntio, quod parum laeta afferret, ita respondet:
*o drw=n a)nia= ta\s2 fre/nnas2, ta\ d) wo= i) e)gw\.
id est,
Qut fecit, animum discruciat, aures ego.
Eiusdem nuntii versus est:
*ste/rgei ga\r ou)dei\s2 a)/ggelon kakw=n e)pw=n.
id est,
Nemo hunc camat, qui verba nuntiat mala.
Accommodari poterit ad eum, qui lapsum admonet, ut magis sibiipsi succenseat, qui crimen admisit, quam ei, qui necessariam admovet correptionem. Nam correptio ad tempus molesta est auribus, sed sceleris conscientia perpetuo mentem sodicat.
PRIUS retulimus, a)dun/ata qhra=s2, id est, impossibilia venaris. Quod aliis verbis expressit Sophocles in Antigone:
*arxh\n de\ qura=n ou) pre/pei t) a)mh/xana.
id est,
Quae efficere nequeas, nec vel ordiri decet.
Verba sunt Ismenes deterrentis Antigonem, ne Polynicen sepeliat adversus regium edictum.
EADEM Ismene dehortans Antigonem ab audaci facinore ait:
*qe/rmon e)pi\ yuxroi=s1i kardi/an e)/xeis2.
id est,
Profecto tu cor calidum habes in frigidis.
Albi diximus calidum facinus audax et praeceps appellari. Frigida hic
appellat, quorum feliciter perficiendorum exigua spes erat.
RURSUS in eadem ita loquitur:
-*to\ de\
*perissa\ pra/ssein ou)k e)/xei noun= ou)de/na.
id est,
Frustr anea agere insignis est amentiae.
Non solum Amentiae est, iniusta agere, verum etiam supervacanea. Ex iniustis interdum aliquod est lucrum, ex supervacaneis nullum.
NON sine proverbiali schemate dictum est in eadem tragoedia, quod ait Creon:
*all) o(/n po/lis2 sth/s1ei, tou= de\ xrh\ klu/ein
*kai\ s1mikra\, kai\ di/kaia, kai\ t) a)nanti/a.
id est,
Sed principatum civitas cui tradidit
Hic audiendus, sive laevia praecipit,
Sive aequa mandat, sive et his contrarta.
HAEMON Creontem tendentem ad tyrannidem, ita tangit:
*po/lis2 ga\r ou)k e)/sq) h(/tis2 a)ndro\s2 e)/sq) e(no\s2.
id est,
Quae unius hominis, illa non est civitas.
Dixerat Creon ipsius esse, non alterius imperare regioni. Haemon negat eam esse civitatem, ubi summa a rerum penes unum hominum est. Polis enim Graecis, vel a versando, vel a multitudine dicta videtur. Latini Rem publicam appellant. At Res publ. non est, ubi unius arbitratu aguntur feruntur omnia. Itaque cum Creon respondisset civitatem censeri illius, qui imperat, subicit Haemon:
*kalw=s2, e)rh/mhs2 g) a)\n s1ugh=s2 a)/rxhs2 mo/nos.
id est,
Recte, unus ut deserto in agro regem agas.
Regium est imperare liberis, neque quicquam absque civium consensu tentare.
Socrates apud Platonem in Philebo: pa/ntes2 ga\r s1omfwnou=s1in oi( s1ofoi\, e(autou\s2 ou(/tw s1emnu/ontes2, w(s2 nou=s2 e)sti\ bas1ileu\s2 h(mi)/n ou)ranou= kai\ gh=s2, id est, Omnes enim sapientes consentiunt hoc pacto se ipsos honestantes, quod mens nobis regina caeli et terrae. Sentit sapientia gubernariomnia potius, quam voluptate. Cum enim Philebus probasset felicitatem ex sapientia et voluptate mixtam, quaeri ceptum est utra duarum plus haberet momenti ad beatitudinem. Quoniam autem Plato dicit in hoc omnes consentire, subindicat fuisse vulgo iactatum. Convenit huic, quod habet Haemon Sophocleus:
*pa/ter, qeoi\ fi/ous1in a)nqrw/pois2 fre/nas2.
*pa/ntwn o(/s1) e)sti\ xrhma/twn u(pe/rtaton.
id est,
Pater, Dei mentem inserunt mortalibus,
Quae res opes exsuperat omnes maxime.
M. TULL. libro de Oratore 2. primas iactare hastas dixit, pro velitari, quod ad oratorem transfert, cuius dictio initio debet esse lenis ac sedata, ut paulatim incaudescat oratio. Notat ibi Philippum oratorem, qui solitus sit ita ad dicendum surgere, ut nesciret primum verbum quod esset dicturus, sed aiebat se posteaquam concalefecisset brachium, tum pugnare. Atqui non attendit, inquit, eos ipsos unde similitudinem ducit, illas primas hastas ita tractare leniter, ut et venustati vel maxime
serviant, et reliquis vitibus suis consulant. paroimiw=des2 erit, si ad disputationis aut contentionis exordium transferatur. Idem unico verbo dicitur Velitari.
IN eodem libro non sine proverbii specie dixit rivulos consectari, pro eo quod est minus ad rem pertinentia dicere, omisso eo quod est negotii caput. Hac metaphora videtur admodum delectatus Hieronymus. Marci Tullii verba sic habent: Tamen tardi ingenii est, rivulos consectari, fontes rerum non videte. Etiam aetatis est, ususque nostri a capite quod velimus arcessere, et unde omnia manant videre.
Quae non ad serium negotium, sed ad lusum et ostentationem adhibentur, palaestrae et olei dicuntur, cum in praelio maioribus opus sit viribus. In palaestra non armati, sed uncti concertabant, tum quo difficilior esset apprehensio, et elapsus facilior, tum quo corpus esset nitidius: certabant enim nudi. M. Tullius lib. de Orat. 1. Nitidum quoddam genus est verborum et laetum, sd palaestrae magis et olei, quam huius civilis turbae acfori. Consimiliter lib. 2. de Isocratis discipulis agens. Sed eorum, inquit, partim in pompa, partim in acie illustres esse voluerunt. Eodem spectar quod ait lib. de legibus 1. Fanii autem aetate coniunctus Antipater, paullo inflavit vehementius, habuit que vires agrestes ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit, ut accuratius scriberent. Haec ibi. Quod prius dixerat oleum, hic vocat nitorem. Et in libro de claris oratoribus, unctius vocat, quod est nitidius. Iam, inquit, erat unctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Rursus in Oratore ad Brutum: Numerus autem nondum depromebatur, neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione: itaque serius aliquanto notatus et cognitus, quasi quandam palaestram et extrema lineamenta orationi attuhr: palaestram appellat venustarem ad ostentationem adhibitam. In his porro verbis, nec illud absque proverbii specie dictum est, extrema lineamenta, pro extrema manu, metaphora ducta a pictoribus.
IBidem non absque proverbii specie operarios appellat, qui citra philosophiae cognitionem causas agunt. Architectus ex atte rationem operis praescribit; operarii vero non iudicium suum, sed tantum operam adhibent, iuxta praescriptum. At qui philosophiam callet ex se paratus est de quavis re recte dicere. M. Tull. de Mnesa rcho loquens. Hos quos nos oratores vocamus, nihil esse dicebat, nisi quosdam operarios, lingua celeri et exercitata: oratorem autem nisi qui sapiens esset, esse neminem. Rursus in Bruto: Nam illud minus curo, quod congessisti operarios omnes, ut mihi videantur mori voluisse nonnulli, ut a te in oratorum numerum referrentur. Huius generis oratores libro de claris oratoribus appellat vocales: Addamus, inquit, huc eriam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum.
PLAUTUS, ut ante admonuimus, Theatri nugas appellat, quae solent in comoediis recitari. M. Tull. e scholis cantilenam appellat orationem
declamatoriam ac iuvenilem plus habentem ostentationis, quam sapientiae: locus sic habet eodem lib. Gerendus est tibi mos adolescentib. Crasse, qui non Graeci alicuius quottidianam loquacitatem, neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo, atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio linguaque princeps.
QUI vehementer ad aliquid natura compositi sunt, hos proverbiali sermone ad hoc natos, factos sculptosque dicimus: insignem autem naturae dexteritatem M. Tullius eleganter expressit eodem libro: Sunt autem, inquit, quidam ita naturae muneribus in iisdem rebus habiles, ita ornati, ut non nati, sed ab aliquo deo ficti videantur. Allusit autem ad Pandoram, quam finxit Vulcanus, ceteris item diis sua munera in unam conferentibus.
Hominem e trivio, plebeium et contemptum appellamus. M. Tull. pro eo dixit e circulo. Circulum autem vocat conventiculum hominum in foro aut in plateis confabulantium. Ita Crassus eodem quem modo citavimus libro. Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse si quemcumque patremfamilias arripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.
Quemadmodum prisci iureconsulti dicebant aliquem ex iure manu consertum vocari, cui lis intendebatur: ita cadere dicebatur, qui male agendo ius agendi perdidisset, utrumque fiet paroimiw=dhs2, si accedat translatio: utrumque est apud M. Tullium eodem libro sub persona Scaevolae: Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omni sermonis disputatione copiosissime posse versari, id nisi in tuo regno essemus, non tulissem, multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent, aut te ex iure manu consertum vocarent. et aliquanto post cum Hypseus maxima voce plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, ut ei quem defendebat causa cadere liceret. Gn. autem Octavius homo consularis, non minus longa oratione recusaret, ne adversarius causa caderet. Idem pro L. Murena: Et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris, causa cadere. Meminit et Quintilianus lib. 7. cap. 4. Apud priscos superstitiose servabatur, ut qui in actione instituenda vel verbo lapsus esset, causa caderet, cuius superstitionis vestigia non exigua adhuc resident apud Anglos, interdum totum instrumentum reicientes, si cognomen aliquod una litera secus fuerit scriptum. Iustinianus Institutionum iuris lib. 4. tit. De actionibus, §. si quis, Si quis inquit, agens in intentione sua plus complexus fuerit, quam ad eam pertineat, causa cadebat: idest, rem amittebat, nec facile in integrum restituebatur, nisi minor erat viginti annis, etc. Proximo autem paragrapho vocem hanc, plus, ostendit quadrifariam intelligi, re, tempore, loco et causa. Re, si quis pro decem aureis petat viginti. Tempore, si quis ante diem
vel ante conditionem petat. Loco, si quis Romae petat, quod Ephesi promissum est: Causa, si quis stipulatus Stichum aut viginti aureos, petat Stichum pura actione, cum electio sit promissoris. Pro eodem dici videtur rem amittere, litem perdere, et formula cadere. Iustinianus libro 4. tit. De exceptionibus, §. appellantur: Cum temere, inquit, rem in iudicium deducebant, et consummebant, qua ratione rem amittebant. Horatius in Sermonibus:
- Et casu iam respondere vadato
Debebat, quod ni fecisset, perdere litem.
Quintilianus lib. 3. cap. 8. Neque ignoro multa transferri in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sunt quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat. Seneca libro epistolarum 6. epist. 49. de philosophis agens, qui vocum argutiis ostendebant eruditionem. Quid enim, inquit, aliud agitis, cum eum quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam ut formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illum praetor, sic hos philosophia in integrum restituit, ita Seneca. Quin hoc ipsum in integrum restituere, si a foro transferatur ad alia, paroimiw=des2 est. Poterit ita deflecti, ut dicatur causa cecidisse, qui ius obiurgandi filium amisit, quod cum suo exemplo aut largitione ad nequitiam provocarit. Illa porro sermonis formula ex iure manu consertum, ab ipsis 12. tabulis sumpta videtur, quemadmodum indicat Aulus Gellius lib. Noctium Atticarum 20. cap. 9. Antiquitus inter quos erat de agro aut simili de re controversia, in rem praesentem veniebant, et apud praetorem vindiciarum causa manus conserebant, hoc est, alter alterius manum corripiebat. Sed cum propagatis Italiae finibus, gravarentur praetores vindiciarum causa longius proficisci, institutum est, ut litigantes non ex iure apud praetorem manu consererent, sed ex iure manu consertum vocarent, hoc est, alter alterum ex iure ad conserendum manum in rem, de qua ageretur, vocaret: simulque profecti in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, aut unam glebam in ius in urbem ad praetorem deferrent, et in ea gleba tamquam in toto agro vindicarent. M. Tullius libro epistolarum 7. scribens Trebatio iureconsulto: Tantum metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit. Nam, ut audio, isthic.
Non ex iure manu consertum, sed mage ferro
Rem repetunt, regnumque petunt, vadunt solida ut.
Huiusmodi vindiciarum formulam M. Tullius facetissime expressit in oratione pro L. Murena: itaque irati illi, quod sunt veriti, ne dierum ratione pervulgata et cognita, sine sua opera lege posset agi, notas quasdam composuerunt, ut omnibus in rebus ipsi intressent, cum hoc fieri bellissime posset. Fundus Sabinus meus est, imo meus: deinde iudicium voluerunt. Fundus, inquit, qui est in agro, qui Sabinus vocatur, satis verbose. Cedo, quid postea? Eum ego ex iure meum esse aio. Quid tum? Inde ibi ego te ex iure manu consertum voco. Quid huic tam loquaciter litigioso vesponderet ille, unde petebatur non habebat. Transit iureconsultus, tibicinis Latini modo. Unde tu me, inquit, ex iure manu consertum vocasti, inde ibi te
revoco. Hactenus M. Tullius. Metaphora sumpta est a bellis, in quibus manus conserere dicuntur, qui cominus confligunt, quemadmodum indicat M. Varro lib. De lingua Latina secundo.
DE re vehementer miseranda proverbiali hyperbole dici solet, eam esse tam lamentabilem, ut vel lapides cogantur ad fletum. M. Tullius in lib. de Orat. 2. Tu vero vel si testamentum defenderes, sic ageres, ut omne omnium testamentorum ius in eo iudicio positum videretur: vel si causam ageres militis, patrem eius, ut soles, dicendo a mortuis excitasses, statuisses ante oculos, complexus esses filium, flensque eum centum viris commendasses, lapides me hercle omnes et flere ac lamentari coegisses, ut totum illud uti lingua nuncupasses, non in duodecim tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magico carmine scriptum videtur, haec ille. In verbis autem Ciceronis, ad proverbium alludit magici carminis mentio: Quod enim vehementer commovet animum, quavis incantatione efficacius dicitur, sicut alibi retulimus.
QUI in summo otio versabantur ab omnibus feriati negotiis, ii nihil agere dicebantur. M. Tullius eodem libro, sub persona Crassi ad Scaevolam: Quid igitur, inquam, quando ages negotium publicum, quando amicorum, quando tuum? quando denique nihil ages? Tum illud addidi, mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit, haec ille. mox interpretatur quid declaret, nihil agere: In qua, inquit, permaneo Catule sententia, mequo cum huc veni, hoc ipsum nihil agere, et plane cessare delectat. Nam cessare dicuntur non tantum ii, qui desistunt a negotio, sed qui sunt in otio. Expedit autem interdum nihil agere, ut cetera recte agamus. Alias ostendimus eos nihil agere dici, qui inanem sumunt operam.
Rustici semina copiosius quam expedit herbescentia, dicunt luxuriare: eam praeproperam laetitiam appellant luxuriem, quam immissis in agrum iumentis aut pecudibus corrigunt, quod illi vocant depascere Maro:
Luxuriem segetum tenerd depascit in herba.
M. Tull. eodem libro, quem modo citavimus: Quod si hic noster Sulpitius faceret, multo eius oratio esset pressior, in qua nunc interdum, ut in herbis rustici dicere solent, in summa ubertate inest luxuries quaedam, quae stylo depascenda est.
SImili forma dixit M. Tullius de Orat. lib 3. in eodem Surculum defringere, pro eo quod est, non eallere totam disciplinam, sed ex ea paululum, quod ad rem praesentem faciat decerpere: quemadmodum iureconsulti nonnumquam aliquam sententiam aut fragmentum adducunt e Theologorum disciplina. Locusapud Ciceronem hunc in modum habet: Atque hactenus loquuntur, etiam hac instituendi divisione utuntur, sed ita, non utiure aut iudicio, ut denique recuperare amissam possessionem, sed ut ex iure
civili surculum defringendo usurpare videantur.
DIues ille apud Satyricum Iuvenalem dicit, Quid enim salvis infamia nummis? et Dorionem Terentianum non pudet vanitatis, dum ob rem. sed honesto propius est, quod ait Orestes in Electra Sophoclis:
*dokw= men ou)de\n r(h=ma s1un\ ke/rdei kako\n.
id est,
Nullum reor verbum quod est lucro malum.
Convenerat enim, ut fingerent ipsum esse mortuum. Sentit igitur famam mortis vivo nihil nocituram, sed ad id quod constituerant fore accmmodum: venerant enim ulturi Agamemnonis mortem, idque perfecerunt.
*ippou gh=ras2, alias dictum est, de his qui post res praeclare gestas ob senium reiciuntur. Sed Sophocles in eadem fabula declarat generosi equi senectutem, his versibus:
*wsper ga\r i(/ppos2 eu)genh\s2 ka)\n h)= ge/rwn
*en toi=si deinoi=s2 qumo\n ou)k a)pw/lesen,
*all) o)rqo\n ou)=s2 i(/sthsin, w(sau/tws2 de/ su
*hma=s2 t) o(trun/eis2, kau)to\s2 e)n pra/tois2 e)/ph|.
id est,
Generosus ut equus consenueritiam licet,
Animum tamen numquam in periclis abicit.
Sed auribus rectis stat, itidem tu quoque,
Et incitas me, et ipse cum primis ades.
Verba sunt Orestis ad paedagogum senem, cuius consilio et auxilio occidit Clytemnestram et Aegisthum.
IN eadem fabula Electra de Oreste, qui reditum proferebat ita loquitur:
*me/llwn ga\r a)iei\ dra=n ti, ta\s2 ou)/sas2 te/ mou
*kai\ ta\s2 a)pou/s1s2 e)lpi/das2 die/fqoren..
id est,
Dum facere semper prorogat, quae adsunt simul,
Simul et futuras perdidit mihi spes meas.
Proverbii ratio est in tropo, quo praesentes et absentes dixit pro omnes.
IBidem Electrae quaerenti de fratre:
*fusi/n ge, fa/skwn d) ou)de\n w(=n le/gei poiei=.
id est,
Dicit quidem, sed e dictis facit nihil.
Ita respondet Chorus:
*filei= ga\r o)knei=n pra=gm) a)nh\r pra=sswn me/ga.
id est,
Qui facinus ingens tentat, ille lentus est.
Sentiens in arduis, ac periculosis negotiis non esse piaecipitandum consilium: huic rursus ita respondet Electra:
*kai\ mh\n e)/gwg) e)/sws1) e)kei=non ou)k o)/knw|.
id est,
At his quidem haud cunctante me servatus est.
Sentiens perniciosam esse cunctationem, cum urget praesens periculum.
IBidem Electra sic loquitur sorori Chrysothemidi,
*polla/ toi s1mikroi\ lo/goi
*es1fhlan h)/dh kai\ katw/rqwsan brotou\s2.
id est,
Sermo profecto rebus in compluribus
Deiecit homines, simul et erexit, brevis.
Sentit interdum ex paucis verbis perperam intellectis, magnos nasci errores, atque etiam erroris correctionem ex paucis recte intellectis. De levissimae rei gravissimis poenis dictum est alias.
IN eadem Chrysothemis, Electrae sorori, et Choro concorditer hortantibus ita respondet:
*dra/sw, to\ ga\r dikaion ou)k e)/xei lo/gon *duoi=n e)ri/zein.
id est,
Factura sum, non aequum enim est, resistere
Unam duabus.
Adfine est illi: Ne Hercules quidem adversus duos. Huc allusit et Catullus in epithalamio,
- Noli pugnare duobus.
CLytemnestra obiurgans Electram filiam, quod per eam traduceretur, ut viricida, vicissim audit:
*ai)xrois2 ga\r ai)xra\ pra/gmat) e)kdida/s1ketai.
id est,
E turpibus enim facta turpia di scimus.
Significans quod filia de matre parum honeste loqueretur, ei imputandum, quae necando maritum, et filii necem moliendo, docuisset liberos odisse matrem. id paulo post dicit explanatius,
*ta\ d) e)/rga tou=s2 lo/gous2 eu) ri/sketai.
id est,
Porro ipsa facta verba reperiunt sua.
Scitum est illud Socratis, ut se quisque talem praestaret re, qualis haberi cuperet. Fama enim e factis velut e fonten ascitur, e bonis bona, e malis mala. Proinde qui factis ignominiosis sibi peperit ignominiosam famam, ne succenseat male loquentibus, sed sibi qui ora aperuerit populo: nec moliatur vindictam in maledicos, sed bene factis rumorem foedum abolere studeat.
APud Homerum Iuppiter uxori minitans, appellat manus suas a) a/ptous2 quod laedant quoscumque velit, cum a nemine vicissim laedi queant. Simile est quod in eadem fabula dicit Orestis paedagogus,
*otan de/ tis2 qew=n,
*bla/pth, dun/ait) a)\n ou)d) a)\n i)xu/wn fugei=n.
At ubi viro nocet deorum quispiam,
Vitare possit nemo quamlibet potens.
Solent homines calamitates suas in hanc, aut illam causam reicere, cum pleraque mala sic praeter omnem exspectationem accidant, ut appareanta superis immitti.
QUI non sunt attenti ad rem propositam, negantur esse domi. Qui longius aberrant a vero, in alia regione esse dicuntur. Electra sorori nuntianti Orestem vivere, qui dictus erat mortuus, ita respondet:
*ou)k oi)=q) o(/poi gh=s2, ou)d) o(/poi gnw/mhs2 fe/rh|.
id est,
In quod solum rapiare non intelligis,
Nec quo ferat mens.
Proverbium est in tropo. Sic in eum, qui aberrat a re proposita apte dicetur illud: Quo nunc se proripit ille? Aut, In quam regionem abripitur? Translatum videtur a nautis.
Quidam arbitrantur ob hoc ipsum sibi licere turpiter vivere, quod honestis maioribus orti sunt, cum contra generis claritas, quasi fax addita faciat, ut nobilium errata
plus habeant dedecoris quam obscuro genere natorum. Hoc in eadem sabula sic expressit Electra.
*zhn= ai)xro\n ai)xrw=s2 toi=s2 kalw=s2 pefuko/si.
id est,
Natis honeste, turpe vivere turpiter.
Quamquam Electra putat eos turpiter vivere, non qui sunt improbis moribus, sed qui vivun in seruitute, cum sint ingenui nati, ut cum illo conveniat: Ubi non sis qui fueris, non est cur velis vivere.
EAdem in eadem fabula, significans se spontanea morte quaesituram malorum finem, ait.
*tou\s2 ga\r qano/ntas2 ou)k o(rw= lupoume/nous2,
id est,
Nam mortuum dolere video neminem.
Eoque Plinius existimat nullum beneficium a diis datum homini marus, quam quod cuique in manu est cum velit e vita excedere. Melius Socrates, qui docet esse nefas animam iniussu Imperatoris Dei a corporis praesilio decedere.
IN M. Tullii verbis, quae paulo ante retulimus ex oratione pro L. Murena, proverbiu inerat, cum ait, iureconsultum instructo petitore, Latini tibicinis more transire ad eum a quo petitur, et illum sollemnibus verbis instructurum. Unde nata sit similitudo, non admodum liquet, nisi quod probabilis coniectura videtur, ductum a priscis illis Latinis, qui in pagis aut oppidis unico tantum ti bicine fabulas agitabant, ad cuius modulatum vocem ac gestum accommodabant histriones, alioqui ob imperitiam non servaturi carminis rationem. Is igitur tibicen posteaquam uni actori praecinerat, cogebatur ad alterum huic responsurum transire, eique vicissim incentu tibiae metiri modulos, praeire, atque hinc rursus ad alium, quod rusticani homines absque praeeunte tibicine non possent apte saltare versus aut Mimos. Hanc coniecturam adiuvat locus, qui est apud M. Tullium in Oratore ad Brutum, ubi agit de versibus ita compositis, ut posset oratio libera solutaque videri. Quorum, inquit, similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste. Quem nam te esse dicam, qui tarda in senecture, et quae sequuntur, quae nisi cum tibicen accessit, orationi sunt solutae simillima. Prior locus ex oratione refertur in proverbio: Causa cadere.
Superius ex Aristotele docuimus, virum constantis animi appellari tetragonum, quod ea figura ex omni parte sui similis est. Unde quicquid congruit et aptum est, quadrate dicitur. Id M. Tullius in oratore deflexit ad orationem concinnam et aptis numeris compositam. Itaque postquam est nata haec circumscriptio, vel. comprehensio, vel continuatio, vel ambius, si ita licet dicere, nemo qui aliquo esset in numero, scripsi orationem generis eius quod esset ad delectationem comparatum, remotumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnes fere in quadrum numerumque sententias. Metaphora ducta est a marmorariis.
CAdere in cursu M. Tullius dixit pro eo, quod est expetita laude frustrari, quem admodum si quis ad lauream theologicam contendens emoriatur, priusquam ad summum eius nominis fastigium pervenerit. M.
Tull. libro de claris Oratoribus de Galba loquens: Laudabant hunc patres nostri, favebant etiam propter patris memoriam, sd cecidit in cursu. Nam rogatione Manilia Iugurthinae coniurationis invidia, cum pro se ipse dixisset, oppressus est. Simili tropo dicimus eos e cursu revocare, quos ab instituto ad aliud quippiam retrahimus. Et in cursu esse dicuntur, qui magno studio contendunt aliquo. Metaphora sumpta est a publicis certaminibus pedibus aut equis currentium.
VErsus erat olim populari sermone iactatus. Ne pudeat artem proloqui, quam factites. Multos non pudet turpi quaestu vivere, cum pudeat nomen eius quaestus prositeri. Quemadmodum si quis usuram exercens vocari malit negotiator. Versum citat M. Tullius eodem libro, Me autem sive pervulgatissimus ille versus, qui vetat: Artem pudere proloqui, quam factites, dissimulare non sinit, quin delectet: sive tuum studium hoc a me volumen expressit.
*dwria/zein, olim dicebantur, qui corpore parum decore nudato intendebant, ductum a virginibus quae in Peloponeso discinctae, et absque tunicis esse consueverunt, tantum pallio tectae utrinque fenestrato, per quod patebant nuda corporis. Apud Lacedaemonios autem virgines certis diebus totae nudae incedebant. De Romanorum multitiis pellucentibus multa queritur Iuvenalis.
*ai)tolitai\ dicti sunt olim ioco proverbiali, qui iuxta mores Aetolorum petaces essent et improbi. Allusum est enim ad vocem, quemadmodum avidi munerum Dorice loqui dicebantur: sic ai)twloi\ dicti videntur, quod omnia petant, para\ to\ o(/lon ai)tei=n. Meminit Stephanus.
OLim Charonitarum cognomen apud Romanos populari ioco tributum est iis, vi defuncti commentariis tuebantur, quod perperam agebant. Hinc ortum. Cum M. Antonius oratione funebri prolataque C. Caesaris veste populum in eius interfectores concitasset, arripuit Caesaris commentarios, in quibus acta illius continebantur, iisque asscripsit quae libuit. Atque horum auctoritate se facere simulabat quicquid agebat, aliis tribuens magistratus, alios ab exilio revocans, alios e vinculis liberans. Hi omnes, quoniam se defuncti commentariis excusabant, vulgari ioco dicti sunt xarwni=tai, ut refert Plutarchus in vita M. Antonii. Simili artificio quidam abutuntur restamentis, in quos competet itidem cognomen.
*iape/tou a)rxaio/teros, id est, Iapeto antiquior. Iuppiter apud Lucianum sic alloquitur Cupidinem pueritiam excusantem: su\ paidi/on w)= e)/rws2, o(/s2 a)rxaio/teros polu\ tou= i)ape/tou.
FINIS.
SALMONEUS alter, Paroemiae specie usurpatur a Symmacho, de supra modum superbo, et elato: verba eius ad Theodosium Imperatorem, ubi deprecatur honorati vehiculi usum sunt ista: Absit ut moderator urbis liberae atque adeo devotae, tamquam Salmoneus alius invehatur. Eunapius Sardianus in Chronographia de Eutropio eunucho, adversus quem invectivae exstant Claudiani poetae: to\ e)kei/nou kra/tos e)s2 to/son de\ kate/sisen a( panta\ kai\ katebro/nthsen, w(/s2 te ou) mo/non *roufi=nos hn)= au)to\s2, a)ll) o( tou= mu/qou *salmwneu\s2 mikro/n ti xrh=ma pro\s2 au)to\n hn)=, id est, Illius potentia adeo concussit omnia et tonitru quodam perculit, ut non modo Ruffinus esse reipsa deprehensus fuerit, sed fabulosus ille Salmoneus nihil fuerit prae isto. Galenus Therapeutices primo in Thossalum invehens, dicit eum imitari Zoilum, qui Homeri simulacrum flagellare solebat, et Salmoneum Iovis aemulum, sic enim inquit: kai\ ou(/twge kai\ *zwi+/los e)/ndocos tou= o(mh/rou masti/zwn ei)ko/na, kai\ *salmoneu\s2 to\n di/a mikou/menos2, id est, Hac ratione nobilitatus est Zoilus Homeri effigiem verberando, et Salmoneus Iovem imitando. et rursus: ou)de\ zhloi= noun= e)/xwn a)nh\r ou)dei\s2 ou(/te tou= o(mh/rou ma/stiga *zwi|/lon, ou(/te to\n paraplh=ga *salmone/a, kai\ toi\ toi=s2 men filoloido/rois2 zhlwto\s2 o( *zwi+/los, toi=s2 d) i(erosu/lois2 o( *salmwneu/s2, hoc est, Nemo quisquam sanae mentis aemulatur Homeri flagellatorem Zoilum, neque vecordem Salmonea, tametsi maledicis scurris in in exemplo sit Zoilus, et sacrilegis Salmoneus. Hesiodus:
*salmwneu\s2 a)/dikos kai\ u(pe/rqumos peri\ kh=ri.
id est,
Salmoneus plenus factus ac nescius aequi.
Qui et ipse proverbialis versus in principem subditis gravem et superbiae immodicum, aut praetorem insolentem et iniquum ape torqueri poterit. Salmoneus filius fuit Aeoli Elidis reguli ex Laodice Aloei, qui curruum rotas aereis canthis bmunitas super pontem aeneum, quem construexerat, agitasse, ad imitanda vera tonitrua, et immissis in homines facibus, neci eos dedisse legitur, unde Virgilius lib. Aeneid. 6.
Vidi et crudeleîs dantem Salmonea poenas,
Dum flammas Iovis et sonttus imitatur olympi.
Et Valerius Flaccus Argonauticorum 1.
Salmoneus nondum ille furens, cum fingeret alti,
Quadrifida trabe tela Iovis.
Salmoneum fuisse industrium mechanicarum operarum artificem putat Eustathius Odysseae l. quando et alii quidam brontei/on ad imitanda caeli tonitrua leguntur excogitasse, vas ingens mugitum illum tonitrui per calculos immissos exprimens. Produnt et historiae Archimedem Syracusanum fulgurationes quasdam ignivomas per specula edidisse. Idem commemorat peritum
quendam mathematicum adiumento machinae, inimici sui aedes non aliter quam terrae motu vibratas concussisse, fulguritosque quosdam radios in illum distrinxisse, ut confessione inimici et e)nosi/xqwn et terpike/raunos dictus fuerit Neptuni Iovisque illius terrae quassoris, huius fulguratoris, epithesis. quod dictum de arthmesio intelligendum est, quem scribit Agathius historiae lib. 5. domum Zenonis vicini sui aemuli terrae motus concussione per dispositos certis locis tubulos perculisse.
PLato in Philebo: zhn= de\ ou)k a)nqrw/pou bi/wn, a)lla\ ti/mos pneu/monos, id est, Non hominis, sed pulmonis cuiuspiam vitam vivere; de homine stupido et rationis mentisque parum compote. Potest apposite dici in ebriosum, et abdomini u(pogastri/ois2 e)piqumi/ais2 (ut Aretes Caesariensis loquitur) addictum, farcire corpus solum promptum, ingenii viribus nusquam uti. Est autem Pulmo marinum zoophyton, quasi plantamine dicas, mixtae inter frutices et animantia naturae, suapte sponte proveniens: quod inter testacea ponit Aristoteles, et hoc ipso in loco Plato, quando subicit: h)\ tw= o(/sa qala/ttiai met) o)streinw=n e)myuxa/qi swma/twn, id est, aut alterius marini generis, quod inter testacea corpora animantum est. Usus eo est et Synesius Ptolemaidos. Episcop. in lib. de Regno. bi/wn zw=ntas2 qalatti/ou pneu/monos, id est, Vitam degentes marini pulmonis: loquitur autem de voluptuariis hominibus, qui in ganeae libidinumque usu summum bonum ponunt.
*qettalikh\ e)/nqesis2, Thessalia buccea vel turunda, pro ingenti ponitur, Athenaeo testante, et Polluce libro sexto. Hermippus in moi/rais2.
*o zeu\s2 cuni/platte th\n qettalikhn\ e)/nqesin.
id est, At iuppiter mansum efformabat Thessalum. Philetetus in Lampadigeris qettalo/tmhton kre/as2 xoirobare\s2, suillae carnis portionem Thessalico more sectam vocat frustum ingens quantum manu tolli poterat, inde nata dicti gratia, quod Thessali in praegrandia frusta carnes partiri solebant, unde et Crates in Lamia:
*epei\ triph/xh qettalikw=s2 tetmhme/na.
id est,
Nam sunt tricubita, more secta Thessalo.
Non absimiliter a gentis polyphagia, Frisonicum ferculum pro magno, vulgare dicterium appellat. Alioqui Thessali olim audiebant strenui gurgites et insigniter edaces, unde illud Antiphanis Comici:
*aei\ ga\r o)ci/peinos e)sti\ qettalo\n le/geis2.
id est, Usque esurit, numquam satur: Tu Thessalum depingis.
*qessalo\n ph/dhma, id est, Thessalicam saltationem in proverbium abiisse annotat in Dionysium commentario, Eustathius pro molli fortassis: nam et qe/ttalika\ ptera\ alae Thessalae in luxus argumentum apud auctores nobilitantur, quod eius gentis togae utrinque alarum speciem praese ferrent, extentioribus fortasse manicis, unde e)nteqetta li/s1meqa, dixit in Maryca Eupolis Stephanum et Pollucem, de gestantibus diffusiores more Thessalorum chlamydas, de quo annotatum est Hesychio, et Suidae. Orator quidam has
Thessalicas alas, qettalika\ ge/ra, non ptera\, dixit, quod in certaminibus suis praemia proponerentur eiusmodi chlamydes, celebratur et qettali\s2 ealciamenti genus illi nationi peculiare. Memorat et qettalo\n pero/nima Stephanus astrigmenti genus elegantioris ad comptum faciens, quo angulos chlamydum, quos pte/giras2 exponit Hesychius, affibulare atque constringere solebant, ut arbitramur: Nec vero dissimile est, hanc lectionem ab Eustathio male interpolatam fuisse: Quicquid est, divinatione quam asseveratione magis opus est, in re non explicita, donec aliquis exoriatur, qui scriptum hoc aperiat. Forte qess alo\n ph/dhma, id est, Thessalicum saltum, pro ingenti, qualem grallatorium vocat Plautus, non inepte exposueris, ratione in superiore adagio reddita.
*qessalo\n no/mis1ma, id est, Thessalicum nomisma proverbiale esse annotatur a Suida et Hesychio, nisi quod apud hunc desidetatur vox altera, hoc modo reponenda: qessalo\n no/mis1ma, tou=to paroimiw=des2, tasso/menon e)pi\ a)pa/ths2, quae lectio plena et integra in illo servata est: Convenit ergo in fraudem et fucum utroque auctore. Crediderimus nos Thessalicum nomisma adulterinum fuisse, parumque sincerum aut probae monetae, atque inde ortum adagium. Venuste ad personam transferetur, si impostorem aliis fucum facientem, et improbi commatis hominem Thessalicum nomisma vocitemus. Suidas nescimus quid de Thessalonice urbe a filia Philippi regis cognomine appellata hoc loco refert.
*delfi=nos e)n xers1w| bi/a, id est, Vis Delphini in terra, videtur dici de eo qui vires ingenii in negotio, cui par non sit, periclitatur, et iudicii lubricum ferre vult, ubi impos sit. Plutarchus in Demosthene, comparare et expenso iudicio sententiam ferre de Ciceronis et Demosthenis orationibus, ac stylo male sane hominis neque vires suas exploratas habentis esse existimat, idem namque agere illum, quod Delphinus velocissimum agillimumque in mari animal, sed in arida humo destitutum, sui impotens citoque exspirans: unde Pindarus pernicitatem summam volens ostendere, dixit qalassei=on parama/betai delfina\, id est, marinum delphina superat. verba eius sunt ex Ione Chio sumpta, ka)kei= ga\r w)/s2 fhsin o( *iwn delfi=nos e)n xers1w=| bi/a, id est, Illic namque contingit uti Delphinis robore in tellure, quod Ion dixit. Quadrabit non male in pauperem, qui litigare velit cum potentiore opibus affluente, qui litem in longum extrahere corruptelis possit, illo interim exhausto, talis namque delfi=kos bi/a e)n xe/rs1w| nititur: Denique in quemuis supra vires tentantem aliquid, supra crepidam sutorem, supra malleum fabrum.
Quadrante dignum pro exiguo et vili non absque proverbii specie dictum invenimus apud D. Hieronymum. Rideo advocatum qui patrono egeat, quadrante dignam eloquentiam nare subsano. ubi dignam quadrante eloquentiam vocat quae nullius pensi sit, et vix unius aestimandam assis, quod Catullus dixit. Huic confine esse annotant alii. Quatuor obolis aestimas, quod diverso sensu exponit Suidas: tetta/rwn o)bolw=n, e)pi\ tw= pollh=s2 timh=s2 a)/ciwn. Quatuor
obolis dignum, de rebus quantivis pretii, quomodo accepisse videtur incertus auctor, cuius verba citat: th\n par(r(hsi/an th\n s1h\n oi(/ei tess a/rwn o)bolw=n ei)=nai to\ th=s2 paroimi/as2, ou)k oi)=qa o(/ti kai\ qersi/tous2 e)n toi=s2 e(/llhs1in e)par)r(hs1ia/zeto, tw=| de\ a)game/mnoni th=s2 qersi/tou paroimi/as2 e)la/tton emellon, h)\ xelw/nh| muiw=n, to\ tou= lo/gou, id est, Libertatem linguae tuam quatuor obolis dignam putas, iuxta proverbium, at ignoras etiam Thersiten inter Graecos libertare dicendi usum fuisse, cuius deblateramenta nihilo pluris fecit, quam muscas testudo, id quod dici solet, Agamemnon.
*drakontei/ous2 no/mous2, id est, Draconianas leges dici invenimus a Xenarcho apud Athenaeum, nimia severitate sancitas, et quae rigiditate immoderata, humanitatis iura aequitatisque dissolvunt. Sic enim inquit:
*pw=s2 po/t) w)= de/sp oina ponti/a ku/pris2
*binei=n dun/antai tw= *drakontei/on no/mon
*opo/ntan a)namnhsqw=s1i,
id est,
Qui caerula o Venus queant
Dare liberis operam creandis, quoties
Legum Draconis sint memores?
Draco Atheniensis vir bonus magnaeque prudentiae tetricas leges sanxit supplicio ferme capitis censitas, ut Aulus Gellius refert, qua de causa non atramento, sed sanguine scriptas eius leges (quas proprie qes1mou\s2 dictas scribit Aelianus) quidam dixisse memoratur. Severam igitur alicuius disciplinam et instituta acerbiora Draconis leges nominabimus. Huc spectat illud Aristotelis in Rhetoricis: ou)k a)nqrw/pou oi( no/moi, a)lla\ *dra/kontos2, id est, Haud hominis, sed Draconis sunt leges.
*ahdw\n mousw=n, id est, Musarum luscinia. Convenit in hominem insigniter eruditum, et praecipue in poetam carmine felicem. chorus apud Euripidem in Palamede:
*ekta/net) e)kta/nete to\n pa/nsofon w)= danaoi\,
*ta\n ou)de\n a)lgun/ousan a)hdo/na mous1a=n.
id est,
Necastis necastis omniscium o Danai,
Musarum lusciniam cunctis innoxiam.
Sentit de Palamede Ulyssis dolo a Graecis saxis obruto: Fuit autem vir ille in philosophia excellens, et ad pangendum carmen factus, quem Iliacum bellum versibus cecinisse per hibent, sed abolitum inductumque ipsius poematis nomen ab Homero invidiae stimulis agitato. Citat carmen praedictum Philost. in Heroicis. Notum est poetas mousw=n o)rni/qas2 velut Musarum aves a Theoc. vocari: et Latini poetae cycnos pro poetis accipiunt, ut Virgil. ibi: Cantantes sublime ferent ad sidera cycni; et Horatius Pind. appellat Dircaeum cycnum. Idem non usitata nec tenui penna se ferri per aethera gloriatur, et in album alitem mutari fictionem ab Anacreonte mutuatus: qui ait a)napte/tomai pro\s2 o)/lumpon pterh/gessi kou/fais2, id est, Euolo in caelum levibus pennis. Et apud Aristoph. Cibesias poeta optar fieri luscinia, sic inquiens:
*ornis2 gene/sqai bou/lomai
*ai)gu/muqos2 a)hdw\n.
id est,
Pennata avis fieri volo
Philomela canora.
Corinthia verba pro exquisitis
et magnopere elaboratis et ad ostentationem nitidis, vel etiam pro delicato et molli dicendi genere, poni videmus. Quint. libro 8. cap. 3. Sed ita demum, si non appareat affectatio, in qua mirifice Virginius. Corinthiorum amator iste verborum. Corinthia opera olim laudatissima fuerunt et primae nobilitatis, de quibus ita Pli. lib. 3 4. c. 2. Sunt ergo vasa Corinthia quae isti elegantiores modo in esculenta transferunt, modo in lucernas, modo in trullas, nullo mundiciarum respectu. Cicero in oratione pro Sexto Roscio, Domus referta vasis Corinthiis et Deliacis. Strabo libro octavo, e)/ti mh/qh o(moi/ws2 toi=s2 xalkw/mas1itoi=s2 korinqiou gre/s1in, id est, aequali in pretio aestimata fuerunt cum vasis Corinthiis. Addit Lu Florus, Aeris notam pretiosiorem fecit opulentissimae urbis corinthi iniuria, quia incendio perustis plurimis statuis atque simulacris, aeris auri argentique venae in commune sluxerunt. Quod si ad molliciem mavis referri, succurrit verbum korinqia/zein pro scortari, quodque Corinthia scorta toties apud veteres scriptis nobilitata sunt, ut apud Aristophanem est videre. Simili modo, i)wnikh\n r(h=s1in, id est, Ionicum verbum, pro dissoluto et molli extulit Aeschylus, unde Athenaeus libro decimotertio. Dipno. katale/cw s1oi\ s1un/oulke i)wnikh\n tina r(h=s1in e)ktei/nas2 kata\ to\n *ai)xu/lou, id est, Commemorabo tibi Cynulce et proferam Ionicum dictum, ut Aeschyli more loquar. Hesychius i)wniko\n exponit trufero\n Ionicum delicatum, aut effeminatum fractumque, quo nomine traducebantur Iones, ita enim emendandus est Graecus codex, e)pi\ tou/tou ga\r e)kwmodou=nto oi( i)wne\s2. Unde et Horatius illud, Motus docerigaudet Ionicos, ex Aristophanis Contionatricibus mutuatus est, ubi anus ita loquitur:
*hdh to\n a)pi\ i)wni/as2 tro/pon ta/laina knhs1ia=s2.
id est,
Miscella pruris nunc Ionico modo.
Utitur ita et Philostratus in Iconibus:
*abro\n men au)th=| to\ ei)/dos2 kai\ ma/la i)wniko\n.
id est,
Forma illi delicata, valdeque Ionica.
Dion Chrysostomus, kalos2 kai\ me/gas2, polu\ e)/xwn i)wniko\n tou= ei)/dous2, id est, Formosus et procerus multum Ionicae venustatis ore praeferens. Varro apud Nonium a)xi/lleios2, e)rwtiko\s2, i)wnikw\s2, ki/naidos, id est, Achilleus, hoc est, venustus, lascivus, Ionicus, cinaedus, sic enim interpolanda sunt ex manuscripto Nonio verba, quae portentose hoc modo leguntur: a)ciao\s2 h(rwiko\s2 i)wniko\s2 in dictione Cynaedi.
*ei)s2 th\n au)th\n tiqe/nai pla/stigga, id est, Eidem bilanci imponere, proverbialiter accipit Athenaeus pro eodem in loco habere, aut aequaliter aestimare. Sic enim ait libro primo Dipnos. ei)s2 th\n au)th\n teiqei\s2 pla/stigga th\n me/qhn th=| mania|, id est, In eandem lancem cum insania temulentiam componens. Sumptum a nummulariis aut ab institoribus aequalia lancibus iisdem ponderum momenta appendentibus. Huic finitimum est illud Simocati, ou)k i(s1o/r)r(opon e)/xous1in oi( e(rw/tes2 pla/stigga, id est, Amor non habet bilances aequilibrio aequales, et iterum: th\n i)s1or)r(opon pla/stigga to\ qei=on s1oi talauteu/etai, id est, Aequalem bilancem Deus tibi appendet.
Quando cunctationem damnosam fore et vitae periculo permistam
indicare volumus, iuxta Lucani illud: Semper nocuit differre paratis, usurpare licebit versiculum hunc proverbialem:
*feu/gete deipnh/s1antes2 u(=s2 kre/a mhde\ me/neinbou=n.
id est,
Exspectare bovem expleti nolite suilla.
Refertur ab Athenaeo ex Anticlidis historiis, quod cum Erythraei insidiis adoriri Chios inter cenandum eosque interficere cogitarent, quidem recognita Chios versu isto admonuit, ut paratas ipsis insidias fuga praevenirent priusquam in tragicum cho ragium exirent epulae.
IN eum, qui damno afficit, quem paulo ante et opera et re adiuverat, quadrabit apposite Senarius proverbialis Aeschyli:
*su) toi m) e)/fus1as2, su/me katai/qein moi dokei=s2.
id est,
Videris urereigne me quem genueras.
Verba videntur esse Meleagri, quem Althaea mater, imposito igni fatali titione, flammis consumpsit, vel potius Penthei: nam hoc nomine fabulam docuit Aeschylus, in quem furiata Agave mater desaeviit, incensis aedibus, ut refert Oppianus et Euripides: apud quem in Bacchis consimilia loquitur Pentheus. Demet. a victoria Poliorcetes vocitatus variis casibus ultro citroque iactatus, ad fortunam exclamasse hoc Aeschyli tamen legitur:
*su\ toi\ m) e)/fus1as2, su/ me katai/qein moi dokei=s2.
id est,
Tu me extulisti in lucem, at eadem nunc parens
Abolere flammis me nefariis paras.
*phxuai=on dicunt Graeci proverbialiter, quod humile aut exiguum quasi cubitale dicas: Mimnermus Colophonius poeta apud Stobaeum:
*toi=s2 i(keloi ph/xuon e)pi\ xro/non a)/nqes1in u(/bhs2
*terpo/meqa.
id est,
Tempore perfruimur cubitali, flore iuventae
Frondibus adsimiles.
Breve namque est cubiti spatium, quod ph=xun et pugmhn\ dicunt illi, unde et Pygmaeorum pumilae genti agnomen est. Contra tetraph/xun a)ndra procerum et magnum vocavit Callixenus apud Athenaeum, me/s1os2 de\ tou=twn e)ba/dizen a)nh\r mei/zwn tetra/phxus2. Medius horum incedebat larduus homo quadricubitus. Usurpavit et Aristophanes hanc vocem pro magno, ibi. tetraph/xeis2 kai\ gennai/ous2, id est, quadricubitos et generosos.
*ortu/gwn a)na/ptesqai fus1in, id est, Coturnicum induere ingenium, proverbium dicitur in pugnaces et feroci ingenio homines, quique velut re praeclare gesta cristas attollunt. Natura coturnicum ea est, quod in ludicro certamine productae (quod olim usitatissimum fuisse ex Polluce et Aristophanis commentariis discimus) vel etiam inter se ipsae concertantes depugnent collidantque se mutuis ictibus, et caput cervicemque arduam altius erigantur, in gallinaceis videre licet. Aristides sophista de quodam deprecante, ne Spurta muris cingeretur, ita extulit apud Philostratum, mh\ dh\ e)n tei/xei e)pipth/caimen, o)rtu/gwn a)naga/menoi fu/s1in, id est, ne capita illidamus maenibus coturnicum assumpto ingenio.
*qeage/nous2 megalofros1un/h kai\ eu)erges1i/a, i. Theagenis magnanimitas et liberalitas in proverbiu versa est, de insigni et effusa benignitate. Eunapius ut opinamur, apud Suidam de Hegia amplissimae spei iuvent, hn/hn= ga/r ti tw=| h(gi/a| kai\ th=s2 qeage/nous2 megalo/fronos fu/s1ews2 e)n tai=s2 eu)erges1i/ais2, hoc est, Erat in Hegia magnanimitas quaedam, Theagenis in munificentia posita. Fuit autem hic Theagenes, non is, cuius apud Aristophanem pecuniae proverbio locum dedere ad ostentationem magnae, at reipsa exiguae, sed sub Imperatoribus Romanis, praeter Athenarum excelso animo et honoris cupido, opibus praepotens, utpote qui calamitatibus nonnullorum oppidorum, nedum egenis hominibus aliquot mederi potuerit, ou) ma=xeiri dwrou/menos, a)ll) a)mfoi=n kata\ th\n paroimi/an, id est, non una manu, sed ambabus, iuxta proverbium, elargitus: hn)= ga\r filo/dwros to\ kai\ megalo/dwros ei)s2 u(perbolh\=n\, erat enim supra modum donandi avidus, et quidem magna: Huius pater Archiadas, sublata rapto ingenti pecuniae vi, conspicatus subtristem filium, iam tum puerum, bono illum esse animo iussit, nihilque faciendam illam iacturam, quando si in Palladis ludos consumenda ea fuerat, longe maiores sumptus facturi fuerint, istud vero cum iactura certamen multo esse cum honestius, tum splendidius. Ex quo apparet qualem habuerit magistrum et magnanimitatis doctorem a pueto Theagenes.
*torun/hn e)/ces1en, id est, Tudiculam dedolavit. Citatur a Demetrio Phalereo ex Sophone Mimographo, quem totidem ferme adagiis abundare, quot versibus, ait. Videtur quadrare in hominem plus iusto curiosum: vel qui operam minime necessariam et inutilem verborum fuco commendat: aut qui hominem agrestibus moribus et rusticano ingenio ac Demeam prorsus, ad elegantiores mores cultumque civiliorem traducere conatur, talis enim torh/nhn ceei=n apposite dicetur. Quidam male legerunt e)/zes1en, quod est ebullit. Est autem torh/nh coquinarium instrumentum commovendis pulmentariis ollaeque vertendae idoneum. Tudiculam Latini vocant, quam qui velit expolire elegantius, nae ille in re omnium inutilissima operam consumit.
QUI sibi diffisus, alienam implorat opem, *io/lew dei=sqai, id est, Iolao habere dicitur aut i)olew=na parakalei=n, Iolai opem advocare. Synesius ad Pylemenem: ste/lletai ou)=n e)pi\ pete/rous2 andras2 tou= h(ra/kleion tro/pon e)kkaqai/rwn au)tw=n th\n patri/da, qeou= de\ e)/dei) dh/pou kai\ h(rakle/ous2, ou)mh\|n a)lla\ kai\ *io/lew summa/xou kai\ parasta/tou, id est, Ablegatur ad malitiosos homines, Herculis more patriam ab illis expurgaturus, quam ad rem Deo nimirum et Hercule, imo et Iloao opitulatore, ac subsidiario opus habet, Idem in Caluitiis encomio: *pro\s2 du/o de\, fhs1in o( lo/gos2, ou)d) h(raklh=s2, oi) tou\s2 *molioni/das2 e)k lo/gou trospes1o/ntas2 ou)k h)/nelmen, a)lla\ kai\ pro\s2 th\n u(/dran a)gwnizo/menos2, te/ws2 me\n ei)=s2 e)ni\ s1unesth/kesan, e)tei\ de\ o( karki+=nos2 au)th=| parege/neto, ka)\|n a)pei=pen ei) mh\ th\n *iolew s1ummaxi/an a)ntephga/geto ka)gw/mei dokw= paraplh/s1io/n ti paqei=n u(po\ *diwnos2, ou)k e)xwn a)delfidou=n to\n *io/lewn, id est, Adversum duos, iuxta proverbium, ne Hercules
quidem Molionidas ex insidiis ipsum adortos haud sustinuit, et cum hydra pugnam ingressus, quamdiu unus uni adversus stetit, aequo Marte decertavit, sed postquam hydrae cancer accessit, succubuisset ille, ni Iolai opem contra implorasset. Similiter cum Dioneres mihi succedit, patruele Iolao destituto. Apud Platonem in Phaedone cum urgenti Soctati, ut convelleret argumentis adversarios Phaedon, deprecatus iste tenuitatem suam, respondisset duobus ne Herculem quidem sufficere, subiecit Socrates: a)lla\ kai\ e)me\ to\n *io/lewn paraka/lei, id est, Quin tu me Iolaum tibi adsciscito. Rursus in Euthydemo, o( d) e)mo\s2 *io/lews2 patroklh=s2 ei) e)lqoi\, ple/on a)\n qa/teron poih/s1eion, id est, At qui si meus Iolaus Patrocles accesserit, alterutram certaminis partem integer sustinuerit. Quibus ex locis Iolaum pro auxiliario et qui operam alteri accommodat, quemadmodum et Thesei nomen accipi clarum est. Euripides in Ione: *aspista\s2 i)olaos2 o(\s2 koinou\s2 ai)ramenos2 po/nous2, *di/w paidi s1unantlei=, id est, Armiger Iolaus qui communes subiens labores Iovis filio opitulatur. Nota est fabula, vel ex superioribus Synesii verbis, nam collato pede cum Hydra depugnanti Herculi, cum Cancer mordicus calcem prchendisset, ut in Heraclea refert Panyasis, Iolaus laboranti opem tulit. Quod in fabulosis Palaephatus exponit ita, Hydram oppidum copiis oppugnante Hercule, Lernus regulus imperata facere nolens, auxiliarem militum manum duce Carcino impigro, et strenuo homine, stipendio conduxit, quo bellum propulsaret: itaque viribus inferior Hercules, Iolaum Iphicli fratris filium, cum delecta Thebanorum manu, in auxilium vocat, eoque subsidio adiutus, hostile oppidum solo aequavit, copiasque omnes delevit.
In meridie vitae philosophantes.
*en mes1hmbri/a| tou= bi/ou filos1ofei=n, id est, In meridie vitae philosophari dicuntur proverbialiter, qui provecta aetate animum ad studia applicant, Synesius ad philosophiam: oi(=sqa ti/nas2 e)n logisthriois2 a)podun/tas2, h)\ pa/ntos a)po\ mia=s2 ge/tou s1umfora=s2 a)napeisqe/ntas2 e)n mes1hmbri/a| tou= bi/ou filos1ofei=n, id est, nosti quosdam depositis ad rationariam mesam vestibus, aut accepto damno vel unico edoctos, in meridie vitae philosophiae incumbere. Non abludit hinc multum et M. Crassi et Deiotari tetrarchae Galatiae convitium: nam Crassus videns illum extremo in senio novam urbem condentem, Quid, inquit, ô rex hora diei duodecima ae dificare inceptas? w)= bas1ileu= dwdeka/ths2 w(=ras2 oi)kodomei=n a)rxei= a)ll) ou)de\ au)to\s2 prai+lian e)pi\ pa/rqous2 e)lau/neis2, id est, atqui neque tu ipse, ô Imperator matutinus admodum in Parthos expeditionem suscipis. Uterque intempestiva molimina alteri facere obiecit, quod perscriptum est ab Appiano in Parthico, et a Plutarcho in Crasso, verbis plane iisdem, ut et paginae aliquot in utraque historia nihil immutatis verbis leguntur, uter vero plagii insimulandus sit, difficile fuerit iudicium, quod eadem aetate (ut opinamur) vixerint. Potest ad quaevis alieni temporis studia aut negotia transferri, velut in senem intempestivae libid. e)n mes1hmbri/a| tou= bi/ou malakizo/menon. Ab hoc adagio non alienum est illud Alexidis Comici:
*hdh ga\r o( bi/os2 o( e)mo\s2 e(spe/ran a)/gei.
i.
Nam vita seram vesperam trahit mea.
Aetatum curricula diei cursui comparantur, et Nazianzenus ad Nemesium: bio/toio pro(/s2 i(/speron a)lgini/entos, id est, Miserae sub vespere vitae.
*qate/ra| men do/ru, qate/ra| de\ khru/keion proi+ xo/menos, id est, Altera manu hastam, altera caduceum praeferens. Proverbium esse adnotat Eustathius ex Pausania de iis, qui armatas preces adferunt, amicae admonitioni minas coniungentes. Ex historia natum quae talis est. Gephyraei ad decimas Apollini Delphico votivas persolvendas ab Atheniensibus missi acceperant oraculum illud:
*andri\ gefurai/w| oi)=kos fi/los2, oi)=kos a)/ristos,
id est:
Non domus est melior Gephyraeo prae domo amica.
Admoniti insuper ut praevia boum vestigia insecuti, ibi locorum considerent, ubi delassatos boves conspexissem: itaque oppugnante Athenienses Eumolpo, ipsi ad Tanagram contenderunt, tradito in manum faeciali ductori exercitus caduceo, sub pacis legationibusque obtentu, subsequente a tergo atmata iuvenum manu. Ibidem ex alterius lexici fide annotat Eustatius eandem historiae occasionem paulo aliter, nimirum Gephyraeos a Tanagraeis bello infestatos, faecialem praemisisse, armatis pone insecutis omnibus. Polybius libro quoarto de Rhodis astu tali usis loquens: pres1beu th\n men *aridi/khn pros1exeiri/s1anto pro\s2 tou\s2 buzanti/ous2, polemoklh\n de\ trei=s2 e)/xonta tri/hreis2 o(mou= s1unape/steilan, boulo/menoito\ dh\ lego/menon kai\ to\ do/ru de\ to\ khru/keion a(/ma pe/mpein pro\s2 tou\s2 buzanti/ous2, id est, Ad Byzantios legatum Aridicen delegerunt, simulque cum eo Polemoclen tribus instructum triremibus emiserunt, nolentes simul et hastam et caduceum, iuxta proverbium ad Byzantios mittere. Adfine huic est et plane cognatum id quod decimo Aeneidos dixit Virgilius:
Pacem orare manu, praefigere puppibus arma.
Porro ex superiore oraculo constare potest ratio etiam adagii, quod apud nonnullos legitur: Domus amica, domus optima.
Dorice incedere, hoc est, dwria/zein dicuntur quae nudant bonam corporis partem depositis vestibus, ut Aelius Dionysius exponit. Nam in Pelopponeso puellae discinctae et sine tunica interdiu incedebant, quia et Pausanias confirmat interpretans to\ dwria/zein, paragumnou=sqai, quod Doricum estet artus nudos spectantium oculis exhibere, nullo cinctus usu. Auacreon Lyricus. *ekdu=s1a xitw=ia dwria/zei, id est, Exuta tunica Dorice ingreditur. Chorus apud Euripidem in Hecuba:
*le/xh de\ fi/la mono/peplos
*lipou=s1a dwri\s2 w(s2 ko/ra.
id est:
Dulceis linquo toros ego simplicem.
Induta pallam Dorides.
Qualem solent virgunculae.
Sic et Spartanae puellae incedebant olim incinctae kai\ a)xi/twnes2, supparum habentes utroque in humero, quinis fibulis adstrictum, quod in ferius laxum incessu femora nudabat, unde Callimachus e)/sken o(/t) a)/zwstos2, xatero/porpos2, id est, Erat quando incinctus et alterutro ex latere fibulis adstrictus. Eodem spectat quod Lacaenas fainomhri/das2 dixit Ibicus poeta, quod in inccssu femora retecta ostenderent,
et Euripides ait incedere illas gumnoi=s1i mhroi=s2 kai\ pe/plois2 a)neime/nois2, id est, nudis feminibus, et retracta palla: quin et Sophocles quraio\n mhro\n quasi clathratum aut fenestratum femur ipsis dat. D. Clemens paedagogi lib. 2. Laeaenae virginis more u(pe/rgonu e)stolei=stai, id est, reductis supra genu vestibus incedere, indecorum esse ait. Quadiabit hodie in leves parumque castas.
*mou/sikon, id est, Musicum pro mediocri usurpari plurifariam apud auctores invenimus. Damascius Syrus in historia, quam de philosophis scripsit: th\n de\ trofh\n e)klorw/sato metri/an ti/na kai\ a)/qrupton, ou(/te dia\ plou=ton blakeu/ousan, a)lla\ me/s1hn de\ mousikh\n kai\ to\n dw/rion tro/pon th=s2 tu/xhs2 a)lhqw=s2 h(rmos1me/nhn, id est, Victum sortitus est moderatum et frugalem, neque ob egestatem praeparcum, neque propter opes diffluentem, sed medium atque musicum, pro fortunis vere temperatum ad instar Doriorum modorum. Plutarchus in praeceptis salubribus Timotheum Atheniensium ducem cenasse dicit in Academia apud Platonem: mousiko\n de\ lito\n dei=pnon, id est, Musicam et frugalem cenam: quod repetit idem in Symp. 6. his verbis: e)dei/pnisin mousikw=s2 kai\ a)felw=s2, id est, tractavit illum musice et absque gravi apparatu, nimirum mediocriter. Similiter Athenaeus lib. 10. e)stiaqei\s2 a)felw=s2 kai\ mous1ikw=s2, id est, convivio acceptus mediocri et Musico. Euphron Comicus, a)lo\s2 dou=s2 mous1ikw=s2, id est, Mediocri salis copia iniecta. Huc referri putamus illud Plauti in Mustellaria, ubi ait, Musice hercle agitis aetatem, ita ut vos decet. Vino et victu, piscatu probo, electili: cum vellet innuere mediam vivendi rationem illos sequi, neque viles et minimi pretii, neque rursus maximi dapibus victitando, sed habito delectu media eligendo. Apud priscos tria harmoniae genera numerantur, inter quae Lydios modulos, ut luctui et funeralibus aptiores respuit Plato, quemadmodum et Ionicos, ut solutiores et mollitie infames: Doricos laudat, ceu temperatis et modestis ingeniis congruos, quibus per similes sunt, quos Aeolios nominabant: Huc spectant Pratinae Phliasii poetae versus ab adagii sensu haud alieni:
*mh\ s1un/tonon di/wki mh/t) a)neimenh\n,
*iasti\ ou)=san, a)pla\ ta\n me/san ne/mwn
*arouran a)io/lize tw=| me/lei.
id est,
Nec asperum modum aut remissum Ionicum
Sectare, sed mediam tenens viam, melos
Modulator Aeolium.
APud Aristophanem in Contionatricibus anus loquitur, ou) ga\r t) a)pi\ xarice/nhs2 ta/ d) e)sti\n, id est, Neque enim ad Charixenam ista pettinent. Eustathius in Navium catalogum scribens, ait esse proverbium a Charixena poetria fidicina tractum, sed non explicat. Scholiastes Aristophanis annotat Charixenam fuisse stolidam, et fatuam mulierculam, videtur dici posse cum indicare volumus, alia de re quam alter existimet, sermonem nobis esse.
VEtus est adagium, Plus est mantissa, quam obsonium, quando significabimus dictum aliquod obiter aspersum orationi, pluris nobis esse, quam reliquam orationis molem, veluti si epistolae bene prolixae brevis aliqua paraenesis adiecta sit,
dicere licebit, pluris nobis esse eam mautissam, quam obsovium. Elegantissime eo usus est Lucilius in Satyr. hoc hemistichio:
Mantissa obsonia vincit.
AMpullari dixit Horatius epist. 3. ilb. 1. pro verbis tumidis uti, qualib. tothurnus Tragicus solet, ibi:
An iragica desaevit, et ampullatur in arte?
Idem in Arte poetica Ampullas vocat verba grandiloqua et turgida, quorum egeno homini ineptus usus est, ibi:
Proicit ampullas et sesquipedalia
Verba.
Simili ratione *fus1h/mata efferunt Graeci proverbiali figura, ita Hyperides orator de Demea Demasae oratoris e tibicina filio, dixit, os illi magna in suggestu crepanti obstruens, ou) siwph/sh mei= zonth=s2 mh/tros e)/fwn to\ fu/shma, id est, Num tacebis, qui amplius matre physema habes: fu/sa proprie follem Graecis sonat a flatus argumento: at fu/shma bullam spiritu inflatam et tumentem: unde ad inanem futilium hominum garrulitatem transfertur, ita quod Theodoritas poeta de Vulcano dixit, fusshth=rs1i molgi/nois2 xrh=sqai, id est, Utricularibus follibus uti, poterit conterqueri in blateronem, cuius pleni spirent mendacia folles. Hinc non abludit oraculum de Atheniensibus editum: *mh\ moi\ a)qhnai/ous2 ai)nh/tete, molgoi\ e)/sontai, id est, Ne mihi Cecropidas laudetis, erunt etenim utres, hoc est, elati et tumidi. Est autem Ampulla lecythi, aut olearii vasis genus grandi ventre tumens.
Asciam cruribus suis illidere, proverbiali schemate dicitur, qui fibiip??? malum arcessit dedita opera, aut temeritate quapiam. Apuleius libro 3. da Asino: Meque sponte asciam cruribus meis illidere compellit. Translatum videtur a fabula, quae memorat, Lycurgum Thracem succidendis vinetis intentum crura sibi amputasse impacta securi. Conveniet in dicaces, qui virulenta lingua et convitiis exiti auctores sibi sunt, vel saltem ingentis damni, qualem constat fuisse. Sotadam qui amarulento dicterio perstricto Ptolemaei incestu, regis in seiram, mex necem concitavit: similiter Theocritus Chius sophista appellitans Antigonum regem Cyclopem, funestam cruribus suis asciam illisit. Est autem ascia fabrile instrumentum, ad caedendam materiam comparatum, cuius inventio Daedalo attribuitur a Plinio. Simili metaphora Cicero dixit in oratione pro Plancio: Infligere securim, pro damnum adferre.
*su/roi pro\s2 foi/nikas2, Adversum Phoenices Syri. Citatur adagium in Suidae collectaneis. Dici convenit in pariter fraudulentos et versipelles, utraque enim natio vafritiae insignis nomine male audivit olim. Potest et ad diffidentiae significationem trahi, ut inter se male concordes et alterum alterius fidei diffidentem su/ron pro\s2 foi/nika, Syrum cum Phoenice commissum dicamus, eo quod hae gentes coterminae propter mutuam simultatem raro amicitiam colant, aut sibi invicem credant. Alioqui Syros et Iudaeos, qui Phoeniciae attribuuntur, nationes seruituti natas, appellat Cic. in orat. De provinciis consularibus.
*pollw=n braxio/nwn a)nta/cios, id est
Multis brachiis aequalis, de industrio homine effertur adagium, qui ingenii sollertia plus possit unus praestare, quam indefessa opera plures simul: qualis Archimedes, qui incredibilia re ipsa praestitit, veluti cum cuncti Sytacusii navim immensae magnitudinis tra/rmenon ab Hiero. Ptolemaeo fegi Aegypti exstructam deducere de navalibus nequirent, Archimedis industria solus Hieroneam deduxit, ut obstupefactus ille exclamaret. Posthac Archimedi de quavis re loquenti credendum est, ut prolixe narrat Proclus ilb. 4. commentariorum in Eucliden. Exstat adagii usus ad Philostratum in Heroicis de Palamede: all) e)n porqmei/w| cun\ oi) a)kitw=| a)delfw=| e)/pleuse, pollw=n fasi\ braxio/nwn a)nta/cion e)auto\n h(gou/menos, Id est, Traiecit Pontone una cum fratre Oeace, multorum (quod dici solet) brachiorum instar se ipsum ducens, ita Xenophon dixit, pollw=n oi)ketw=n oi) mai a)nta/cion ei)=nai, i. illum plurium servorum vice habeo. Nec aliena est hinc e(kate/gxeiros2, hoc est, centimani appellatio, de ingenioso et polumhxai/w|, quomodo praedictum Archimedem Centimanum dictum adnotat Eustathius, quod uno machinae balistariae tortu multa simul iacula in hostes distringeret.
Quia in mentionem Archimedis incidimus, lubet subicere, quod haud dubie proverbii intellectu a Cicerone dictum est, lib. 13. epist. ad Attic. ita enim habet: Abiit illud, quod tum me stimulabat, quod tibi dabam a)rximh/deion pro/blhma. Archimedeum problema appellat quaestionem abstrusam. solutu difficilem, sollicitaque indagine examinandam. Archimedis inventa admiranda: et infinitam sollertiam praedicat Vitruvius lib. 9 singularemque illius industriam ibidem narrat in expendendo scommate, quod et Rhemnius Fannius explicat versibus. Archimedem ait Synesius lib. De insomniis, proposcisse locum sibi extra telluris orbem, ubi cum universa terra se velut in lance appenderet, in terra namque positum, nullas adversus illam habere vires. Memoratur et dictum ipsius Dorica dialecto:
*pa=bw= de\ xari/sti/wni pa=san ta\n ga=n kinh=sw.
id est,
Quo ibo, et universam tellurem Chariscioni commovebo Leguntur de eius industria incomparabili senarii Pisidae isti sic a me repositi:
*ta\s2 pe/nte duna/meis2 *arximh/dhs2 ei)s2 mi/an
*suna/yas2 o(/lkhn ei)s2 tokinh=sai mo/lois2
*tw=n dusraxh/lwn e)coxw=n ta\ forti/a.
Quorum versuum hic sensus est, Archimedem Geometricas omnes facultates (quae num. 5. censentur) in unum tractoriae machinae corpus coniunxisse, qua immensi ponderis moles libraret versaretque: legendum enim est oi)/lkhn, non autem o(/lhn apud Suidam versus istos adducentem.
Exstat apud Agathium historicum lib. 3. tai=s2 mou/sais2 fasi\ ta\s2 xa/ritas2 sugkatamignu/ein, id est, Musis Gratias, quia aiunt, commiscere, hoc est, operi historico et erudito, gratiae et ingenii lenocinium aspergere. Euripides in Hercule furente: ou) pau/somai ta\s2 xa/ritas2 tai=s2 mou/sais2 sugkatamignu\s2, h(/disan suzugi/an, id est, Non desinam Charites Musis coniungere, copulam suavissimam. Utitur et Dion Chrysostomus in oratone ad Alexandrinos. Non absimile huic est apud Heliodorum libro quinto,
Aethiopicae hiftoriae Cnemon dicit ad Nausiclem: kai/ moi dokei=s2 kai\ tou= daimoni/ou ma/lista sunie/nai, th\n e(rmhn= tw=| dhonu/s1w| su/gkate dru/wn, kai\ lo/gwn h)/dis1ma tw=| po/tw| sunanaxe/wn, id est, Videris mihi rei sacrae rationem optime callere, qui Baccho Mercurium associas, et orationis condimentum poculis permisces. ita Plutarchus lib. 1. Sympos. de philosophis, qui non minus satagunt literatis sermonibus condire symposii apparatum, quam vinum affusa aqua diluere, dixit: ou)x h)=pton tai=s2 mou=sais2 *dio/nuson h)\ tai=s2 nu/mfais2 kera/nnuntes2, id est, non segnius Bacchum Musis quam Nymphis permiscentes: nam ut vino affusa lympha diluto temperies roburque corporis conservatur, ita colloquiis eruditionis sale conditis animus pascitur, propterea addit ibi Plutarch. seque. ipse exponit, Nymphae namque placidum mitemque eum corpori conciliant, at Mulae melleum revera et benignum animis praestant: utrumque assequuntur docti et Philosophi, qui pocula diluere, parique studio doctis fabulis coronare laborant. Plato etiam admonet alicubi ut temulentum Bacchum sobriis deabus nymphis contempetemus. Huc aspectat, quod incertum nympharum numerum Baccho attribuerit antiquitas, quod plusculis aliquando lymphae mensuris cicuranda sit vini protervia. Attingit adagii huius gratiam Martialis lib. 11. de Philostrato quodam loquens, qui potus per gradus praeceps corruit, periclitatus cervicem frangere, non passurus idem, si nympharum aquis proluere se maluisset, sic enim inquit:
Non esset Nympha, tam magna pericula passus,
Stpotius vestras ille bibisset aquas.
*nio/bhs2 a)rxetupon, id est, Niobes archetypum: De homine stupido et immobili, quem Saxeum etiam dicimus, Lucilius de saltatore nihil agilitatis habente:
*orxhsth\s2 nio/bhn e)/mpnoon a)rxe/tupon.
id est,
Orchestes vivens archetypum Niobes.
Potest et dici de taciturno homine, et attonito, unde verbum exculpere nequeas: quomodo apud Antiphanem Comicum loquitur quispiam saxeum evadere se dictitans, cum audito immani piscium venalium pretio velut attonitus hiscere nequiret, sic cnim ait: e)mble/mwn ga\r au)toi=s2 i)xquopw/lais2 li/qinos eu)qu\s2 gi/nomai, id est, Quando intueor cetarios, confestim evado saxeus. Quod alludit ad fabulam de Gorgoneo capite, cuius aspectus homines in saxa convertebat, unde illud Philostrati de Perseo: kai\ tu\ dei=ma th=s2 gorgou=s2 e)/xwn a)po/qeton, mh\ e)n tuxo/ntes2 au)tw=| laoi\, li/qoi gi/nwntai, id est, Seposito Gorgonis terriculamento, ne lapidescerent homines ipsi occurrem. tes. Neque absurde praefracti ingenii hominem, quem expugnare nequeas, et ab opinione concepta depellere, vivum Niobes exemplar, seu archetypum dixeris. De Niobe in scopulum versa, multa apud poetas mentio.
*hpergai/a a)/rtemis2, id est, Diana Pergaea, Adagium effertur, testante Suida, de circulatoribus et vagis erroribus, qui nullo in loco firmam sedem collocare amant, e)pi\ tw= a)gurtw=n de\ planhtw=n. Diana enim, quae eadem est et Luna, inter 7. planetas vagatur, tamquam venatibus indulgens operam, unde Annivagae epitheton apud
Ciceronem. Quadrabit apposite in circumforaneos mendicos et paululo meliores illis. Pergaeo autem Diana e Perga Pamphiliae oppido nomen habet, Stephano teste. Huic simile legas apud alium Panagaeam Dianam, non sine temeritatis nota, immutata voce, neque reddita epitheti ratione, ut non immerito mirentur quidam, dictionem ab illo haud fuisse explicatam, cum nullibi apud auctores eam legas. Pergaeae vero Dianae meminit etiam Cicero in actione in Verrem 3. ubi inquit, ita Pergaeae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: meminit et Philostrates lib. 1. de vita Apollonii, hymnorum, qui in Dianae Pergaeae honorem canerentur.
*en a)e/ri kai\ dro/s1w| sitou/menos, id est, Aere et rore saginatus, Proverbii specie dicetur de eo, qui frugali admodum et tenui victu utitur. Plutarchus in Symposiacwn 4. decad. e)n a)e/ri kai\ dro/s1w| le/gousi laqa/per oi( te/ttiges2 sitou/menon, hoc est, Aere ac rore cicadae in morem enutritum, aiunt. Cicadas rore vivere auctor est Plinius, et Virgilius eo versiculo:
Et pastae rore cicaedae.
Et eo:
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae.
Cuius rei argumentum est humor, quem reddunt, dum excitatae subvolant. Cui consonat Theocriti illud in Ecloga, cui titulus nomei=s2, id est, opiliones.
*mh\ pra=kas2 s1iti/zetai w(speru\ te/ttic.
id est,
Aeriome fovet vitam ceu rore cicaeda?
Philo Iudaeus de Iudaeis philosophis vitam famelicam ducentibus: e)qisqe/nte s2 w(/ sper fasi/ to tw= tetti/gwn ge/nos, a)e/ri tre/fesqai, th=s2 w(|dh=s2, w(/s2 ge oi)=mai, th\n e)/ndeian e)ceumarizou/shs2, id est, Assueti aere vesci, quemadmodum cicadae solent, cantu (ut equidem existimo) esuriem mitigante. Huc respexit Nazianzenus ad Amphilochium, kai\ ei)s1o/meqa ei) o)/ntws2 dro/s1w| mo/nh| tre/fontai tettiges2, id est, Sciemus an revera solo rore pascantur cicadae.
IN divitum inexplebilem auri cupiditatem convenientissime quadrat Graecus senarius Greg. Nazianzeni:
*qe/lw tu/xhs2 stalagmo\n h)\ frenw=n pi/qon.
id est,
Prae dolio doctrinae malo guttam epum.
Id mali affert pecuniae studium eoque ceu veneno animum imbuit, ac veluti Circeo poculo immutat, ut prae auro nohil admirentur homines, nihil nocturna dirunaque cura in mente saepius voluant, quam qua ratione ditescant, non sapientiae adiciant, pecuniae mancipia, Aloidis persimiles, qui Marti quem captivum in vinculis habebant, nihilominus sacra offerebant: usque adeo infinita illa et insatiabilis habendi cupiditas cultores suos et admiratores dementat, et, ut loquitur Ennius, sapientiam omnem exspectarat, a quibus diversissima et ex diametro pugnans est studiosorum voluntas, qui sapientiae et eruditionis germanae guttulam maximis etiam Croesorum divitiis anteponunt, ut rursus eiusdem auctoris iambicum sibi sumere atque arrogare possint:
*rani\s2 frenw=n moi ma=llon h)\ buqo\s2 tu/xhs2.
i.
Est gutta doctrinae potior, quam magnae opes.
Ceterum libet hic adicere illud, tametsi ab adagio diversum, quia Eustathius observavit: stalagmo\n quasi
guttam, convicio vocari homuncionem pusillae staturae.
*arxi/loxon patei=s2, id est, Archilochum calcas: est enim haec vera et genuina lectio, ad cuius praescriptum conformati debet, quod ex Diogeniano referunt alii: *arxi/loxon patris2, pro, *arxi/loxon patei=s2, facillimo lapsu, litera r pro e transscripta. De cuius usu ab iis dissentire non dissimulamus: nam Archilochum ptoterere aut calcare, eo sensu accipimus, quo Crabrones irritare, in maledicum convitia facientem ei qui possit longe maiore vehementia mordere, iuxta illud, Genus irritabile vatum: qua ratione Leonides Epigrammatarius monet hospitem, ne Hipponactis maledicentissimi poetae tumulum calcet:
*mh/pws2 e)geirh| skh=ka to\n koimw/menon.
id est,
Nec forte vespam consopitam concitet.
Convenit et in pauperem cui cum locuplete aut magnatum aliquo res est, qui rebus illius plurimum officere possit. Eustathius Odyssaee 11. idem esse annotat, *arxi/loxon pepa/thkas2, id est, Archilochum calcasti, ac si quis dicat, scorpium calcasti, aut anguem, aut asperos tribulos. Archilochus namque Lycambidas poematibus suis virulentis atque dentatis ad laqueos compulisse legitur. Archilochum igitur calcare dicemus eum, qui quomodocumque potentiorem lacesfit.
Intra Orci cancros haerere dicitur proverbio, qui arcte irretitus tenetur, ut nullibi effugium pateat amplius. Apuleius libro 6. de Asino aureo de Psyche loquens. Sed bene quod in meas potissimum manus incidisti, et inter Orci cancros iam adhaesisti, dature scilicet actorum contumaciae tantae poenas. Pulchre Orpheus in hymnis: kwkutou= a)nupo/strofon oi)=mon vocat Cocyti irremeabilem semitam, quod ab inferis nulla sit reditus spes, facilis descensus averni, Sed revocare gradum superasque evadere ad auras, id demum laboriosissimum est. Dixit autem cancros, pro claustro, et quos diminutive cancellos usitatius dicimus.
PRoverbii specie dicit Plato in tertio de Rep. sub finem: mhde\n kaino\n, hn) d) e)gw\, a)lla\ foinikiko/n ti, hoc est, Nihil inauditum, inquam ego, sed Phoenicium quippiam. Nota est fabula de Draconis dentibus a Cadmo Phoenice satis, unde armata virorum seges exstiterit, crato inde illis nomine a satione, spartou\s2 enim dictos constat, quamque Stesichorus eos dentes a Minerva humi mandatos voluit. Androtion vero vocatos ait inde, quia secuti e Phoenicia Cadmum, sparsim habitare defixis sedibus coeperint: Amphilocus quod insitione quadam Thebanis civibus adiuncti fuerint, alii aliter, ut quisque in re fabulosa novi quippiam comminisci institit. Dicetur igitur de fabuloso commento insignique mendacio, et fidei portentosae narratione, illa spirare foinikiko/n ti, id est, Phoenicium quiddam, aut foinikika\ yeu/dh, hoc est, mendacia Phoenicia veriora esse, quam sint istorum dicta. Usus est adagio et Strabo lib. 3. to\n de\ xrhs1mo\n kai tou\s2 pollou\s2 a)posto/lous2 yeu=s1ma foinikiko\n, id est, Oraculum et frequentes eo missas legationes, existimat esse Phoenicium commentum. Olimpiodorus in
commentario in Gorgiam Platonis a Cadmi fabula ductum proverbium ait. Potest etiam videri profectum adagium a Phoenicum negotiatorum consuetudine, quod genus hominum mendaciis ferme transigit mercaturas, evanidas atque obsoletas merces interposito etiam iuramento, pro frugi et probis venundantes. Phoenices vero primi mercatus gratia alienas terras exoticasque regiones adiisse leguntur, et peregrinas merces exportasse. Unde et literarum inventio illis tribuitur, per quas inter se mutuo sensa consiliaque communicarent, hinc illud Critiae apud Athenaeum, *foi/nikes2 d) eu)=ron gra/mmata lecilo/ga, aut ut Eustathius citat, a)lecilo/ga quod solatia quaedam sint animorum. Porro quod mercaturam exercuerint, fidem facit et illud Pindari foi/nissa e)mpo/la, id est, Phoenicia mercimonia: et Sophoclis illud:
*wnh\n e)/qou de\ pra=sin w(s2 foi=nic a)nh\r.
id est,
Assuesce mercari et venundare, ut Phoenix negotiater.
*gwniobo/mbukes2, hoc est, angulares bombyces, proverbii facie dicuntur vanae eruditionis ostentatores, qui morbus in doctioribus plerumque familiaris est, qualem describit Agathius Uranium Syrum, qui ante regiam porticum obambulans, et in librariis officinis, magnifice crepabat, et in corona hominum altercabatur, nihil exacte sciens, et tamen plurima se scire iactitans Herodicus Babylonius in quodam Epigrammate, grammaticorum rationem proscindit dicterii istius aspergine: *feu/get) a)rista/rxeioi gwniobo/mbukes2, id est, Fugie procul Aristarchei angulares bombyces, aut obstreperi culices: bo/mbuc insecti genus, ab obstrepero murmure, quod boubei=n sonat, nomen habens, quod et bombu/lion.
*xari/eis2 w(/sper nekro\s2, id est, Cadaveris modo venustus. Convenit in macilentum hominem aut prae morbo lurdum. Citant Aristophanis commentaria ex Theopompi popinonibus.
*lewtrofi/dhs2 o( pri/metros.
*eu)/xrws2 te fa/nai de\ xari/ei w(/sper nekro\s2,
id est,
Leotrophides ille trimeter
Colore vivido, et venustus scilicet Instar cadaveris.
Fuit autem Leotrophides poeta dithyrambographus, genere Atheniensis, macilentus admodum et levis, de quo iocatus in Cercopibus fabula Hermippus Apud Athenaeum:
*ana/phra soi quousi\n h)/dh boi+/dia
*lewtrofi/dou lepto/tera kai\ qouma/ntidos.
id est,
At immolant iibi mutilas nuns bucculas,
Exiliores Leotrophide et Thumantide.
Consimili dicterio Phrynichus Comicus Lamprum quendam skeleto\n mous1w=n, id est, Sceleton sive exarefactum Musarum cadaver nuncupavit, hoc versu, mous1w=s2 skeleto\s2, a)hdo/non) h(pi/alos, umnos a)/dou, id est, Musarum sceletos lusciniarum febris, inferorum hymnus. Quae etiam in illiteratum, et invenustum poetastrum quasrabunt.
*apotra/ghma a)lw/pekos2, hoc est, Vulpis reliquiae. Convenit in versipellem et fraudulentum veteratorem: ita exponit ex Dorotheo
Athenaeus, exstat autem apud Eupolin Comicum in fabula, cui nomen Aureum genus, quamquam Etymologici auctor citat a)popa/thma hunc in modum: ti\ ga\r e)st) e)kei=no a)popa/thma a)lw/pekos, id est, Quid illud est, vulpis quisquiliae, allusum interim videtur etiam ad pusillam mulierculae staturam mediocri minorem, et veluti dentibus praemorsam, id enim sonat a)potra/ghma quasi mensum dicas aut bucceam demorsam.
*w di=na ti/kteih| nu\c kubernh/th| sofw=|.
id est,
Decto gubernaetori nex metum parit.
In rebus dubiis parumque explicitis, vir prudens caute timideque gerere se debet. Periti quantumvis naucleri noctis tenebras suspectas habent, quod illae prospectum adimant, propter iniqua littora et latentes scopulos, ita et rerum publicarum administratores, quantumvis prudentes, oborto tumultu, praepediti metu omnia etiam tuta timent. Exercitus ductores territat saepe levis occasio, quando hostium consilia minus liquida sunt. Usus tunc et proverbialis Senarii quo Danaus apud Aeschylum utitur in fabula, cui nomen Danaides sive Supplices, filei=,
*w di=na ti/ktein nu\c kubernh/th| sofw=|.
id est,
Amat, nox atra nauclero scio parere metum.
Meminit et Plutarchus in libello adversus Colotem. Idem tamen auctor in Agamemnone scite dixit ma/taion e)n nuktw=n fo/bwn, hoc est, nocturnum pavorem vanum esse. Allusit ad adagium Gregorius Nazianzenus ad Eudoxium rhetorem scribens: e)/r)r(a ta\ kala\, gumna\ ta\ kaka\, o( plou=s2 e)n th=| nukti\, purs1o\s2 ou)damou=, id est, Bona diffluxêre, mala nude se ostendunt, navigatio in nocte, facula nusquam. Innuit plena esse periculorum omnia.
PRoverbialis est sententia Varronis ex Modio, et fabulae nomen est, in eos qui sua, qualiacumque tandem sint, mirifice approbant, suis operibus, suis inventis impense favent, caeco quodam sui amore ducti.
Omnes videmur nobis esse belluli
Et festivi sapardae, cum simus sa/proi.
id est, marcidi, vel vetusti.
*la/ros e)n e)/lesi, id est, In stagnis gavia, Suidas annotat dici e)pi\ tw= ta/xu a)podido/ntwn, de cito reddentibus, ut accipiamus eos, qui celeri alui proluvio cibum ingestum reddunt: ut competat adagium in voracem, et inexplebilis gulae hominem ac prodigum. Potest et corrupta videri lectio, et quidem proclivi lapsu, ut pro a)podido/ntwn, scribamus e)pidido/ntwn, efferamusque adagium de iis qui celeriter incrementum capiunt, quomodo verisimile fit gaviam avem piscosis in amnibus, locisque uliginosis cito augescere in magna alimoniae copia: alioqui quomodo in munificum et ad dandum proclivem quadret, id quod aliis senserunt, non videmus. Siquidem in rapacium avium genere Larus censetur, neutiquam rapinae suae liberalis. Quo pertinet illud Matronis Parodi poetae:
*xairefo/wn peinw=nti la/rw| o)/rniqi e)oikw\s2.
id est,
Chaerephon parasitus famelicae gaeviae assimilis.
Quod si a)pobiou=sqai pro victum
quaerere accipi possit, non invitus a)pogiun/twn legerem, prono similiter librariorum oscitantiae errore, ut torqueatur in eos, qui citra molestiam et facile, nulloque negotio victum comparent, quemadmodum lare affatim alimonia suppetit pisculentis locis.
*ora=s2 to\ di=on, ou) be/los die/ptato.
id est,
Dium vides, cuius transmisit iaculum.
Cuius sensus est iste: Vides ob oculos velut exemplum quoddam Dium, de se vindictam sumens. Senarius proverbialis vulgo celebratus, cuius usus est longe elegantissimus. o(/tan toi=s2 o(moi/onis2 th\n pro/teron u(/brin a)muno/meqa, cum talionem referimus, aut refricata malorum perpetratorum menoria mentionem iustae vindictae ingerimus: verbi gratia, si iniuriam bello illatam occupato perfidiose oppido, hostes vicissim reponant, capta adversae partis urbe aut ditione. Natum ab historia quam perstringit Polybius historicus lib. 5. Aetoli nefario bello depopulati fuerant Iovis Dodonaei templum et Dium, quod est, Stephano teste, Macedoniae Oppidum Olympiaco certamine celebre: hanc illorum impietatem pari talione ulti fuerunt Macedones, Philippum regem eo instigante Arato, capta, hostiliterque direpta copiosissima ditissimauque, et Aetolorum nundinis ac mercatu celeberrima urbe Thermo, in scripto oppidi muris elogio prioris iniuriae exprobratorio.
*ora=s2 to\ *di/on, ou(=belos2 die/ptato,
id est,
Dion vides, telo volantem vindice.
Quo dicterio maleficii, immo sacrilegii, memoriam partim illis regesserunt atque ob oculos posuerunt, partim posteritati consignarunt. Perottus interpres re non perpensa male convertit versiculum ita: Vides numen, cuius iaculum volaverit? visus legisse vel qei=on, vel divum adiective pro numine accipiens, cum tamen Dii oppidi mentio praecessisset, quod ille intactum tacito pede transmisit.
*xilw/neion tro/pon, id est, Chilonium modum, vel Chiloniam loquendi rationem, pro Laconismo et breviloquio, quo paucis verbis sententiae multum complectimur, dixit Aristagoras Milesius, ut in Chilone scribit Laertius, et transscripsit istius verbis Suidas. Fuit autem Chilon Demageti filius Lacon genere, cui genti summa in loquendo brevitas tribuitur: docent autem hoc et Chilonis breves sententiae, quas Laertius enumerat.
IN virum insigniter eloquentem et omnibus doctrinae numeris absolutum, quadrabit illud Synesii Cyrenei ex epistola ad Pylamenem e(rmou= logi/ou tu/pos, id est, Mercurii eloquentiae praesidis typus sive exemplar, sic autem sonant eius verba: pro/s1eipe par) e)mou= panu\ polla\ to\n s1ibas1miw/taton *markiano\n, o)\n ei) prolabw\n *aristei/dhn e(rmou= logi/ou tu/pon ei)s2 a)nqrw/pous2 e)/fhn e)lhluqe/nai mo/lis2 a)\n e)/tuxon th=s2 a)ci/as2, o(/ti ple/on e)sti\n tu/pos, id est, Salutabis ex me pluribus verbis eximium Marcianum, quem si ego prior Aristide, Mercurii eloquentis typum inter mortales venisse dicerem, non satis pro merito illum descripsissem, quoniam plus aliquanto est quam typus. Quin et e(rmh=s2 lo/gios, absque adiuncto proverbialiter de magnae eruditionis homine dicitur. Iulianus parabates
ad Maximum philosophum: h(mei=s2 de\ soikaqa/per e)rmh=| logi/w| ou)k h(mete/rous2 lo/gous2 e)gxeiri/zomen, id est, Nos tibi tamquam eloquentiae praesidi Mercurio nostra scripta in manus tradimus. Idem ad Imablichum scribens illum nominat: e(rmou= logi/ou maqhth\n, ei)de\ bou=lei tro/fimon, hoc est, Mercurii eloquentiae praesidis discipulum aut si mavis alumnum. Huc respexit Nazianzenus in Steliteutice priore Iulianum dicta, ti\s2 e(rmh=s2 soilo/gios, w(s2 a)\n a)\n au)to\s2 ei)pei\s2, tou=t) e)pi\ nun= h)gage, id est, Quis Mercurius eloquentiae antistes quemadmodum tu dicturus esses, istud tibi iumentum redegit? Quod propterea dicit, quod Mercurium lo/gion frequenter in scriptis suis inculcaret, est autem ita legendum in Nazianzeni codice, pro lo/gos. Non abludit a typi metaphora quod Synesius th=s2 kaki/as2 xarakth=ras2 nefarios homines appellat velut improbitatis et scelerum tupos et characteres: et Nazianzenus episcopum sanctae vitae exemplar: xarakth=ra th=s2 e)kklhsi/as2, id est, ecclesiae typum nominat.
ARchigenis indigere dicitur qui sanae mentis compos non est. Iuvenalis Satyra 13. Si non eget Anticyra, nec Archigenem quaere, atque eme quod Mithridates Composuit. Fuit Archigenes ex Apamea Syriae magni nominis medicus Romae sub Traiano: cuius scripta passim in testimonium vocant Galenus, Aetius, et alii. Consimili figura a)sklhpiou= dei=sqai, id est, Aesculapio indigere, dixit apud Plutarchum Callisthenes philosophus et rhetor, qui in convivio Alexandri Macedonis, cum ingens poculum meraco vino plenum, ordine ad ipsum venisset, recusavit ebibere, dictitans ou) bou/lomai piw\n *ale/candr) a)sklhpiou=dei=sqai, id est, Nolo Alexander bibendo Aesculapii indigere, ut in libro de frenanda ira scribit Plutarchus, et iterum in prima Sympos. decade, ubi lepidius paulo dictum illius argutiusque repetitur. Nolle se Alexandri poculum inaniendo Aesculapio opus habere: nam scyphus, qui in orbe ibat, Alexandro cognominis dicebatur: indicare autem voluit vir prudens, se nolle in medicorum manus, contracta per temulentiam adversa valetudine, ac proinde etiam in praesens periculum conicere. Aexdulapius e Iove et Coronide nympha natus, medicinae scientiam ab Api Aegyptio inventam excoluit, diligentius et praeceptis adauxit, ut testatur Clemens Alexandrinus. Aesculapio indigere visus fuit Polemon Laodiceus magni nominis orator, qui articulari morbo graviter vexatus, Pergami in fano Aesculapii obdormit, cui cum noctu apparuisset Aesculapius, admonens ut ne frigido potu uteretur, experrectus respondit; Quid tandem praecepturus eras optime si bovem laborantem curares,ut a Philostrato scriptum est. Hermocrates quoque Phocensis Aesculapio opus habuit, cum propositis illi a Severo Impera. votis, tus poposcit, dictans sibi a Pergameno Aesculapio imperatum esse, ut perdice uteretur ture suffito, ut idem refert. Porro duas fuisse Anticyras, alteram in Phocide, alteram apud Malienses, scribit Demetrius Calletianus, ubi praestantissimum veratrum nasci fert fama. Celebratur et Anticireus quidam nomine purgasse Herculem hellebori poculo post insaniam, ut commemorat Stephavus: kai\ th\n mani/an au)th\ kat) au)th\n h( a)nti/kura qerapeu/ei, hoc est,
insaniae ipsa per se anticyra medetur, ut ait Plutarchus lib. De compescenda iracundia. Diphilus Comicus apud Clementem: *alla\ ma/kar a)h\r dia\ tw= nefe/wn dia/pemywn *antiku/ran, id est, At nobis divine aer per nubila mittas Anticyram, expiatorium videlicet pharmacum. Alioqui et e)lle/boron, id est, elleborum, pro mera insania usurpare videtur Nicostratus Comicus apud Athenaeum, ibi: a)lu/s1eis2, daktuliou\s2, bouba/lia, o)/feis2, periskeli/das2, e)lle/boron. quo loco nominat torques, annulos, monilia, angues, pe riscelidas, elleborum, velut insaniae instrumenta, et e)cellebori/zein pro veratri purgatione usurparunt veteres, inter quos Euclides Iambicus poeta ea voce usus legitur apud Aristot. lib. de Poetica, ou)k a)/ng) ei)ra/menos to\ kei/nou e)celle/boron, id est, haud assumpturus illius elleborum. Porro non abludit a proverbio Aristophanis illud in Pluto, ubi ait Caryon servus de Pluto, quod visum receperit: *asklhpiou= paiw/nos e)menou=s2 tuxw\, id kest, nactus Aesculapium medicum proprium.
*agnoei= d) a)rei/xnh pai=das2 w(s2 paideu/etai,
*qre/yasa ga\r te/qnhke pro\s2 tw= filta/twn.
id est,
Aranea prolem nescit ut suam educet,
Quas namque eduxit, mertis illi causa sunt.
Senarii proverbiales in eos qui malum sibiipsis cudunt, molientes quod in suum postea vertatur incommodum aut exitium. Aranea fetus suos in suam ipsius perniciem parit et educat. Citantur a Suida.
IRriti et frustranei laboris significationem habet illud Orestis apud Aeschylum in Agamemnone:
*kofoi=s2 au)tw=| de\ kaqeu/dousin ma/thn
*akau/ta ba/cw.
id est,
Inclamo surdis, irrita sopitis loquor.
Quoties igitur incassum laboramus vel orando vel suadendo, usus erit adagionis.
*fru\c mhde\n h(=pton spinqa/rou, id est, Non minus Phryx, quam Spintharus. De homine barbaro et inelegante, ac servilis condictionis. Spintharus traducitur in comoediis homo ineptus, Heraclotes genere. Tragoediographus, quem propterea fortasse prosciderunt ut barbarum, quod Heraclea esset oriundus, quemadmodum Tito Livio Patavinitas fuit obiecta. Meminit tamen eius inter testimonia Laertius Diogenes. Exstat in Auibus Aristophanis.
*th/lefos e)k phridi/ou, Telephus e perula. Dici apparet in hominem tenui fortuna, sed propter nomen ascititium praeclarum, magnos sibi sumentem spiritus, veluti si quis Caroli nomine sibi placeat, quod illud Imperatoris maximi decantatissimum sit nomen. Aristophanes, kai\ toi= pro/teron g) e)ptw/xeneus2 th/lefos ei)=nai fa/skwn e)k phridi/ou, id est, Atqui antea mendicabas, Telephum te esse praedicans e perula scilicet. Fuit enim is Telephus mendicus, stipem quaeritans, manticam circumferens. Sunt qui referant hoc ad Telephum Mysorum regem ab Achille hasta vulneratum, de quo etia Horatii illud ex arte poe tica exponunt quidam. Theleph. et Peleus pauper et exul uterque, cuni
in Acharnensibus meminit Aristophanes Mysi nominatim, eiusque r(akw/mata, hoc est, obsoletas plagulas dari alteri postulat Euripidem.
*kapno\s2 a)po\ s1ukw=n, id est, Fumus de ficubus, comico lusu vocatur calumnia aut criminatio sycophantica. Quis nescit Sycophantas (quos vocabulo delatores censentur) nomen habere ab esu ficuum, quasi dicas, ficuum edones. Refertur ab Eustathio Odysseae duodecimo.
*dra=ma e)k tragikou= kwmiko\n, id est, Actus e Tragico Comicus, proverbialiter a Synesio vocatur, cum pro tristibus initiis laetus succedit eventus, praesens exitium incolumi salute commutatur. sic enim inquit in longa illa ad Euoptium epistola, tou=to s1oi\ dra=ma e)k tragikou= kwmiko\n, o( te dai/mwn h(mi=n a)nh/rmos1e, ka=|gw toi=s2 pro/s2 s1e\ gra/mmas1i, id est, Hanc fabulam e Tragica Comicam et fortuna nobis concinnavit, et ego meis ad te literis inserui. Heliodorus libro septimo, ei)s2 kwmiko\n e)k tragikou= to\ te/los2 kate/strefe, id est, Exitus catastrophen habuit e Tragica Comicam. E diverso dixit Agathius Scholiasticus Epigramma libro septimo.
*kai\ tragikoi=s2 a)xessi to\ kwmiko\n e)/rgon a)mei/yas2.
id est,
Comicum at is lusum Tragica feriiate reponens.
Nemo non novit tragoediam in neces, suspendia, exilia, aliasque calamitates desinere, contra Comoediam nuptias plerumque et optatos habere exitus. Alioqui tragiko\s2 pro tristi et vitae periculo coniuncto poni solet, ut apud Philostratum in Aristide: pw=s2 a)/ntih a)s1falw=s2 kekinduneume/nas2 te\ de\ tragika\s2 e)/noias2 metaxeiri/saito, id est, qua ratione quis secure tractare queat periculosas et Tragicas sententias. Item pro supercilioso et superbo Plutarchus in Lucullo, to\ fro/nhma tragiko\n kai\ u(pe/rogkon, id est, fastus tragicus et intolerabilis. Nazianzenus in epistola ad Anysium: a)ll) ou)kh\n oi)=mai pratto/nta tragika\s2, panhgiri/zein kwmikw=s2, id est, Non licuit arbitror, Tragice habentem Comice ludere: quia ipsum vice proverbii poterit esse, quando aliquis gravibus molestiis implicitus excusat se, cur minus laetus sit aut iocis ludat. Cui germanum est illud synesii libro De providentia: ou)/tw polla/kis2 tragikh\ pannuxi\s2 ei)s2 kwmwdi/an a)peteleu/ths1e, id est, Ita saepenumero Tragica pernoctatio in Comoediam desinit: quo voluit innuere per noctes debacchationes dirum et infelicem exitum minantes, saepe in risum desinere. Aelianus pa/s1xein tragw|di/as2 a)/cia, id est, quod Tragoedia digna pati, dixit, pro diras calamitates incurrere, at Plutarchus Luculli vitam a)rxai=an kwmwdi/an nominat, id est, Antiquam Comoediam, quod post militares et actos in Republica labores, deliciis luxuique se totum dediderit, quemadmodum Comoedia post initia, in laetum finem desinit, et nuptias plerumque.
*ou)dei=s2 kre/ws2 paro/ntos2 e)sqi/ei qu/mon.
id est,
Carnes ubi adsunt, nemo vescitur thymo.
Proverbialis senarius ex Antiphanis facetissimi poetae comoedia, cui nomen est Paroemia, quod
proverbii scateat, Athenaeo testante. Nemo libenter egestatem subit, modo liberius vivendi ratio se ostendat: optima quam tenuia munera libentius quisque sequitur: mensae opiparae famelicus assidere mavult, quam tenue salinum illingere.
CLEON apud Aristophanem in Equitibus ad fartoreni inquit:
*kun/os2 bora\n s1itou/menos2, ma/xei s1o\ kunokefa/lw|.
id est,
Esca canina vescens, pugna provocas canicipitem.
Proverbiali figura dictum torqueri potest in eos, qui gregales suos eiusdem factionis et instituti scriptis impetunt. Contrarium huic est vulgare diverbium. Aues concolores plerumque una volitant, quo innuitur consensus hominum, idem vitae genus, eadem studia, eosdem mores sequentium. Concordat cum hoc adagio vetus dictum, cuius pane vescor, eius verba molior: aequa namque ratio est, nos illi non adversari amico, qui nos fovet, omnique ope et opera res nostras promover, a qua praeclara nos mutuo demerendi ratione, qui discedunt, nae illi ferinam immanitatem aemulantur. Quisquis ergo adversus sui ordinis hominem verbis aut scriptis insurgit, is Canina esca vescens, Cynocephalum adoritur. Sunt autem Cynocephali quasi Canicipites dicas, genus hominum, si non potius animalium, capitibus caninis, pro vocelatratum edentium, ut libro septimo, capite secundo, Plinius, et exeo transscripsit Augustinus de civitate Dei sexto.
*ek th=s2 au)th=s2 oi)onei\ fei/tnhs2 e)dhdoko/tes2, id est, Ex eodem quasi praesepi edisse dicuntur proverbiali schema, qui eandem opinionem hauserunt, eodem in ludo docti, iisdemque imbuti praeceptis. Eunapius, ni fallimur, apud Suidam de Epicureis loquens: *mes1h/nioi de\ e)n *arkadi/a| tou\s2 e)k th=s2 au)th=s2 oi(onei\ fa/tnhs2 e)dhdoko/tas2 e)ch/las1an, lhmew/nas2 me\n ei)=nai tw=|n ne/wn le/gontes2, id est, Messenii qui in Arcadia sunt, civitate pepulerunt quotquot ex eodem veluti praesepi pasti fuerant, iuventutis corruptores eos esse dictitantes. Sentit de iis, qui Epicuri pestiferam sectam mordicus se quebantur. Tracta similitudo a iumentis, quae communi pabulo ex eodem praesepi pascuntur. Non absimile est illud Petronii Arbitri de eloquentiae ratione: Sed omnia quasi eodem cibo pasta, non potuêre usque ad senectutena canescere.
*lakonikw=s2 deipnei=n, id est, Laconice epilari, pro frugaliter et cibis parum exquisitis uti, proverbio dicunt Graeci. Diphilus apud Athenaeum libro secundo:
*deipnei= de\ katadu\s2, pw=s2 dokei=s2, lakonikw=s2,
*ocous2 de\ kotu/lhn, id est, Cenat larem intra, qui putas Laconices, Heminam aceti. Laconum in victu frugalitas a Plutarcho in vita Lycurgi celebratur, quippe apud quos exoticis mercimoniis locus non erat, laudatur et a Critia kw/qwn lakonikw\s2, fictile poculum Laconicum, quo utebantur.
*khru/bia e)sqi/ein, id est, Fabilibus victitare dicitur proverbialiter homo sordidus, qui prae nima parsimonia quosvis cibos esitat, ut impensis
parcat. Cratinus Comicus citante Etymologici auctore: *das1un\ e)/xwn to\n prakto\n, a(/te khrubi\ e)sqi/wn, proscindit hominem agrestem et avarum, vel inde, quod fabarum recrementis vesceretur. Sunt autem khru/bia proprie ta\ a)pobra/s1mata tw= kua/mwn, i. fabarum furfures et repurgameta, quae Pliniano vocabulo fabilia vocari possunt.
*semira/midos2 tei=xos, id est, Semitamidis murus proverbiali figura effertur a Synesio in epistolis pro re invicta et inexpugnabili: para) pe/tas1ma ga\r h(ma=s2 a)petoixize kai\ touto e)r)r(wmene/saton ou)pa/lai dier)r(wro/tes2 i)sti/ou temma/xioni, s1ofronou=s1in a)nqrw/pois2 to\ tei=xos to\ s1emira/midos, i. Corrinae integerrimae, qua viri a feminis seclusi eramus, vicem obtinebat, veli paulo ante discissi validum segmentum, temperantibus hominib murus plane Semiramidis. Semiramis vernae regii pellex fuerat, postea Nino potentissimo Assyciorum Regi amoribus illius illaqueato innupsit, tantum que potuit apud maritum illex feminae philtrum, ut postulanti concederet unius diei Imperium, id namque poposcerat, ut liceret sibi diem unum regali in solio psidere, diadema capite praeferre, iuraque dare, annuente rege, iubenteque cunctos illi esse obsequentes, primis imperiis modeste usa satellitum periculum facit, quos dictis morigeros experta nihilque tergiversantes, Ninum maritum comprehendi primo mandat, mox vinculis astringi, tandem etiam obtruncari: quo peracto facinore Asiae rerum potita fuit, et Babylonem decantatissimam urbem a Nino conditam, vel ut Iosephus vult, instauratam muris validissimis cinxit, quorum altitudo pedes ducenos, latitudo quinquagenos aequaret, in singulos pedes, ternis digitis mensura ampliore, quam nostra, ut auctores sunt Plinius et Strabo. Murus ergo Semiramidis pro validissimo praesidio et indubitato munimento paroemiace accipitur. Haud scimus an ad istud adagium alluserit Horat. ubi ait: Hic murus aheneus esto, eo quod fabricati a Semiramide muri portas habuerint ahenaeas, certe utriusque idem sensus est. Convenit cum hoc illud Nazianzeni de Basilio dictum gi/netai toi=s2 me/noi tei=xos2 o( xuro\n kai\ xara/kwma, id est, Fit istis murus validus et vallum quoddam. Potest huc referri et a)damantope/dilos2 kiwn, quasi adamante revinctam columnam dicas, pro firmissimo munimine, quo Pindarus usus est.
VErsus est hexameter Cratini ab Hephaestione citatus ex Fabula, cui titulus: pano/ptai, veluti cuncta intuentes:
*kra/nia dissa\ forei=, o)fqalmoi\ d) ou)k a)riqmaqoi.
id est,
Cranta bina, oculosque gerit numerum fugtentes.
Qui competit in cordatum hominem et providum, magno ingenio praeditum et mira sagacitate futura prospicientem. Ductum opinamur ab Argo, quem oculeum totum nominat in Aulularia Plautus.
*dwdeka/krounon sto/ma, quasi duodecim salientium os proverbiali figura extulit Ioannes Zetzes, de homine lacteo eloquentiae fonte manante, quod de Tito Livio dixit Hieronymus, sic enim ait:
*ou)de\ dwdeka/krounon e)/xwmen sto/ma, kaqa/ fhs1in o( krati=nos.
id est,
Neque vero nobis est duedecim salientum os, vit Cratinus inquit.
Usus ita est et Philostratus de Dionysio Milesio loquens, quem nonnulli laudantes, dwdeka/krounon sto/ma, duodecim scatebrarum os nominabant. Versus Cratini Comici hi sunt:
*anac a)/pollon tw=n e)pw=n tw=n r(euma/twn
*ka)\n xw=s1i phgai\ dwdeka/krounon sto/ma,
*ilissos2 e)n fa/ruggi, ti\ a)\n ei)/poimi.
i.
Apollo, fontes verborum purs licet
Salientibus bis sex os occupent
Ilissus impleat fauces, quid eloquar?
Metaphora sumpta a fonte Callirhoe Atheniensi, quem a duodecim salientum seabris dwdeka/krounon indito nomine vocarunt Triginta tyranni, antea a novena scaturigine per novem tubulos manante e)nnea/krounos2 etiam dictus: unde novis nuptis lavandis aqua petebatur: puero gentili lavacrum gestante, quem ab officio loutrofo/ron vocabant, quemadmodum scribunt Iulius Pollux libro tertio, et auctoritate Philostephani Harpocration: de quo fonte loqui etiam Vitruuivum libro octavo, capite tertio puto, ubi sic ait, Ibi (de Athenis sermo est) cum ex eiusmodi locis et fontibus et in a)stu\ et ad portum Piraeum ducti sunt salientis, e quibus bibit nemo, sed lavationibus et reliquis rebus utuntur. Porro illud ipsum etiam quod sequitur: ei(/lissos2 e)n fe/ruggi, id est, Ilissus in faucibus, proverbii vicem obtinet, de eo, qui locuplete rerum ac verborum scatebra affluit, quandoquidem *ei(/lissos2 (sic enim potior lectio habet) i. Ilissus Athenatum fluvius limpidus admodum celebratur, in cuius ripis Orithiam a Borea raptam fabulantur, et quem Mosis, quas ab amnis nomine ei)lissia/das2 nominat, sacrum esse scribunt Pausanias, et Stephanus.
*wsper nau/plios2 a)pi\ tou= kafare/ws2 ou)=kwn.
i.
Quasi Nauplius Caphareo rediens.
De homine immani et horrificam speciem praeferente, ita usurpavit Dion Chrysostomuns in Eubocio: mikrou= de\ doi/ka, w(/sper oi)=mai to\n nau/plion o)rw=n a)ro\ toi\ kafare/ws2 h(/konta, i. Metu propemodum corripior, quasi, ut arbitramur, Nauplium suspectans a Caphareo redeuntem, loquitur de rustico vili penula et avino vellere amicto, qui extra urbis commercia ruri abditus in secessu delituerat. Nauplius Palamedis pater indignam filii necem gravissime ferens, cum ultionis repulsam in castris ad Troiam tulisset, mala varia excogitavit adversum Graecos, stupris excidisque regnorum filii morte ultus, classem Troia capta reducem in Caphareo, asperrimo Euboiae monte excitata pyra, in littus scopulosum et naufragium pellexit: ex quo facto diritas hominis facile elucet, qui tot hominum milibus innoxiis auctor mortis exstitit. Ammianus libro 22. Caphareus Euboicus scopulus, ubi Nauplius Palamidis classem concidit Argivam. Citat Sophoclis versiculum Aristides:
*pei/as2 naupli/on pa/gas2 u(poph/rous2.
i.
Quot Nauplii ignitas tendiculas. Tela araneae.
*isto\s2 a)ra/xnhs2, i. Araneae tela, pro re frivola et parui momenti, proverbialiter accipitur apud Theodoretum Cyri episcopum, lib. de providentia sexto: th\n u(p) au)tw=n plekwmenh\n kathgori/an, i(sto\n a)ra/xnhs2 a)podei/cwmen, id est, Accusationem ab illis contextam, araneae telam esse ostendamus, h. est, nihilo fortiorem quam sit cassis araneae, invalidam nimirum et inanibus argumentis consutam. Futiles ergo rationes et infirmas, i(stou=s2 a)ra/xnhs2, i.
araneae casses vocabimus apposite, quod eos quicquid illabitur facile discindat. Proclus Constantinopolitanus Episcopus: ple/kontes2 s1ullogis1mou\s2 a)ra/xnhs2 a)sqenes1e/rous2, id est, Texentes Syllogismos aranearum telis fragiliores. et iterum o)/ntws2 i)/ston a)ra/xnhs2 u(fai/nous1in oi( tau=ta le/gontes2, id est, Qui ista dictitant, revera telam ataneae contexunt. Nazianzenus in carminibus:
*ison a)raxnai/ois2 nhmas1in ai)e\n e)/xein.
id est,
Ducere Arachnaeis staminibus similem.
Thales quoque Soloni legum latori dixisse memoratur, vanam operam ab illo insumi, o(/ti toi=s2 a)raxni/ois2 nh/mas1in ei)si\n o(/moioi oi)no/moi, etc. quomodo araneae cassibus similes essent leges, quod a potentioribus solvantur.
*po/lin a)polwlekw\s2, turo/knhsin e)/lhben.
id est, Amissa urbe recepit pugiunculum. Proverbium est in eum, qui pro luculenta, quam fecit iactura, exiguum quid reportat: veluti si negotiator pro mercibus opulentis ad Indos spe divitis Iucri missis, vilem tegeticulam referat. Callippus, qui occiso per insidias Dione Syracusarum tyrannidem invasit, non multo postquam imperium susceperat, ad occupandam Catanam vicinum oppidum profectus, urbis Syracusanae imperio excidit, qua accepta calamitate, proverbialem versiculum hunc exclamavit:
*po/lin a)polwlekw\s2, turo/knhstin ei)/lhfen.
id est,
Pugiunculum recepit, urbem perdidit.
Refertur a Plutarcho in vita Dionis. Est autem turo/knhstis2 pugiunculi sive cultelli genus scalpendis caseis comparatum, si vocis erymon spectemus para\ to\ knh/qen ou)k turou\s2.
*naus1iklei/dous2 e)rhmi/a mh/te e)/ar, mh/te fi/lous2 e)/xei.
id est, Nausiclidis solitudo neque ver, neque amicos habet, Dici proverbiali specie autumo de homine cunctis vitae praesidiis atque adiumentis destituto. Apparet natum a Nausiclide quopiam qui secesserit solitarium in locum ob omni humano cultu alienum.
*xei/lea men t) e)di/hn, u(perw=on d) ou)kedi/hne.
id est,
Labra quidem rigat, at nequit humectare palatum.
Exstat apud Homerum Iliados 22. de Andromache, cui necem mariti Hectoris lugenti, ad pellendum ex animo maerorem poculum oblatum erat, quod dolor non passus est altius descendere. Trahi potest eleganter ad usum proverbialem, quod indicat ibi et Eustathius, in eum qui exiguum munusculum largitur, quod humectandis quodammodo labris cedat asperginis vice, nequeat tamen oris palatum imbuere, hoc est, vel animum explere, vel praesenti necessitati mederi. Competet etiam non absurde in pollicitatorem strenuum, qui verbis aureos tantum non montes polliceatur, dives nimirum promissis, quibus cor homini salire faciat, nihil tamen aut perparvum praestet. est autem u(perw=|h, aut, ut in manuscripto Eustathio scribitur u(perw=on
oris caelum convexum, quod palatum vocamus.
ADagium istud non inficior annotatum esse ab aliis, attamen diverso plane sensu et origine expositum: neque enim de vecordi et deliro, sed e diverso de callido atque ingenioso dici observatum est. Refert namque Pausanias vel ex eo Eustath. in Boeotia, Embarum quendam ingenii dexteritate vel potius felici astutia sortem oraculi hoc pacto elusisse. Athenienses ursam, quae in fanum Dianae Munychiae a Munycho Pyraei regulo sic nuncupatae, irruperat, occiderant (in Favorini codice a)naireqei/shs2 sepone, pro a)nateqei/shs2) animal illius numini sacrum: quod factum consecuta mox fuit pestis, quam tum demum cessaturam oraculo cecinit Apollo, si quis Dianae filiam immolasset, itaque Barus quidam sive Embarus, id se facturum cum Atheniensibus pepigit, ea conditione, ut generi suo gentilium quodam modo et hereditarium sacerdotium deferrent, communi omnium consensu, quod et factum est: at ille vafro consilio gnatam de more comptam velut victimam mactaturus, in aditu (quo praeter sacerdotem accessus nulli patebat) abscondit, et capram filiae ornamentis indutam, illius loco immolavit: Atque inde proverbii occasio manavit, ut cautum hominem et callido consilio aliis imponentem Embarum vocitarent. Convenit prorsus cum adagio, Thessalicum sophisma, quod simili de causa natum est: nam Diotimo Thessalo (quem alii aratum nominant) expeditionem suscepturo oraculum praeceperat, ut caveret necubi hostes illum anteverterent, opimioribus votis usi: sic ille superare hostes praelio festinans, Apollini kataibi/w|, ceu manium praesidi vel expeditionis auctori, persoluturum se voluit centumuirale sacrum, sed victoria potitus, et votiva sacra persoluturus, comperendinando ita diem de die exemit, ut in plures annos votis suis illuserit, dictitans humanas victimas Deo non convenire, religionique om ni repugnare. In hunc ferme modurn scribunt Euripidis commentaria, in Phoenissas, in nomine solo discrepat Eustathius ex Pausania et Suida.
*ka\c a)mpe/lou ba/tos2 fu/etai, id est, Etiam e vite rubus nascirur. Proverbium est, quoties indicare volumus a nequam parentibus, bonae frugis liberos, ex indocto magistro discipulum eruditum, e stolidis interdum cordatos nasci. Gregorius Naxianzenus ex oratione Athanasio Alexandrino dicta: fu/esqai de\ a)mpe/lw ba/ton h)ka/sate, kai\ i)ou/das2 tw= maqhtw=n ei(=s2 o( prodi/ths2, id est, Auditis vero etiam e vite rubum oriri, et inter discipulos unus exstitit proditor ille Iudas. Huic contrarium est, quod de Eutherio dixit Marcellinus lib. 16. qui Armenus natus gente truculenta et improba, iusti consilii plenus fuit, et cum spado esset, nihil efferatis eunuchorum moribus consonum habuit, sic autem ait: Sed et inter vepres rosae nascuntur, et inter feras nonnullae mitescunt. Innuens nullam tam barbaram esse gentem, et ab humanitate omni alienam, quin bonos aliquos producat: sic Scythia Anacharsin protulit insignem philosophum, Cappadocia improbitate morum infamis Basilium illum vere magnum, Gregorium Nazianzenum et Aretum Cappadocem, cuius in
Apocalypsin exstat commentarius, aliosque praeclaros scriptores dedit.
UBi praepostere omnia fiunt, et quae in postremum locum reservari deberent, primore in parte velut acie collocantur, et e diverso: prorsus quod dici solet u(/steron pro/teron, uti licebit adagio illo Lucianico, in libello de errore in salutatione commisso: w(/sper a)\n ei)/ tis2 knh/mh| to\ kra/nos, h)\ pero\ th=| kefalh=| ta\s2 knhmi=das2 e)ph/saito, id est, Non aliter quam si quis tibiae cassidem, aut capiti ocream adaptet. et alibi: to\ pra=ton e)/mpes1on, pra=ton lege/sqw, kai\ hn)\ ou(/tr tu/xh|, peri\ tw=| me tw/pw| men h(/ knhmi\s2, peri\ th= mnh/mh| de\ h( ko/rus2, id est, Quod primum occurrit, prius dicatur, et si usus ita ferat, fronti ocrea, tibiae galea applicetur: innuens, ut quidque in dicendo obvium est, ita nulla habita ordinis ratione inserendum esse.
*mous1w=n e)ko/lwn a)nqrh/nion, id est, Favus Musarum propitiarum: Dicetur non invenuste de omnibus numeris absoluto et carminis elegantia nulli secundo poeta. Dictum est poetae cuiuspiam de Sophocle, ut refert Philostratus iunior in Iconibus, quamquam ibi corrupta voce a)nqhn/on legitur. Constat autem Sophoclem ob carminis suavitatem me/liptan velut apem fuisse dictum, et ne/an s1eirhn=a, id est, Sirenem novam. Favus mellis dulcissimus est. Huc trahi potest illud Aristophanis: me/litta mou/shs2, xari/twn qru/ma, id est, Apis Musarum et Charitum deliciae, de erudito viro.
DE imperioso homine, quique: repub. omnem paginam, omnesque partes sibi sumit, pro arbitrio statuens atque immutans quicquid lubitum est, aptissime effertur senarius ille Philippidae Comici, quem in Demetrio citat Plutarchus:
*o to\s2 e)niauto\n suntemw\n e)st mhn= e(/na.
id est,
Annum integrum qui contr axit in mensem unicum.
Natum a Stratocle Atheniensi, qui Demetrio victori adulans decreto sanxit, ut Martium mensem, Novembrem dici sciscerent, ut mysteria Iacchi, quae hoc mense cum statis nundinis celebrari solebant, Martio mense fierent, iam Novembris agnomen ]adepto in gratiam Demetrii. Qui ergo ordinem consuetum in rebus pro lubiro commutat, scire dicetur, Annum in mensem contrahere. Videtur quod non male quadrare posset in abbreviatorem, qui prolixe et ad fastidium usque multis libris conscripta, in compendium contrahit, quomodo operosam et praelongam Trogi Pompeii historiam in epitomen concinnam redegit Iustinus.
DE insulso homine, in quo nihil est venustatis, nihil Mercurialis salis, dicetur eleganter illud Epigrammatarii, Neronianas refrigerat thermas, exstat autem lib. 5. de Sabineo oratore inepto et frigido:
St temperari balneum cupis fervens,
Faustine, quod vix Iulianus intraret.
Rogo, lavetur hic rhetor Sabineus,
Neronianas is refrigerat thermas.
Tertium versum ex vertusto manuscripto codice paulo aliter lego, quam in impressis codicibus legitur. Apparet autem thermas Neronis
ferventissimas fuisse, quarum fornicum vestigia adhuc hodie visuntur Romae, prope aedem S. Eustachii, quarum mentio fit apud eundem lib. 7.
Quid ihermis melius Neronianis.
PRoverbialis est epigraphe e Satyris Menip paeis Varronis apud Nonium Marcel. quae admonet feruandum esse in poculis modum, neque ad satietatem usque ingurgitandum. Vitandum enim omni in re est, quicquid nimium est. Hinc facete dictum fuit a Pretello quodam, qui interrogatus, quidnam de Boeotiis sentiret, respondit, quid aliud quam quod idem sonarent dolia, si voce essent praedita. Inscriptio autem ita habet: Varro: Est modus matulae, peri\ me/qhs2, id est, de temulentia, solet enim primo loco adagium, aut diverbium ponere, tum subicere libri argumentum.
Musaet pathichissimi libelli,
Qui certans Sybariticis libellis.
*ou)de\ leka/nh delfi=na xwrei=, id est, Non capit Delphinum lanx escaria. Dictum fuit arrogans, Graeci supercilii plenum, Amphicratis Atheniensis rhetoris, qui Seleuciam Tigranis regiam veniens profugus, rogatus ab oppidanis, ut oratoriae attis professionem illic susciperet, indignanter eos reiecit dicterio, haud dubii fastus indice, w(s2 ou)de\ leka/nh to\n delfi=na xwroi/h, hoc est quod neque patina delphinum caperet, respuens eos velut indignos, qui tanti oratoris vocem audirent. Delphin piscis cetaceus, ac proinde magna mole corporis, ut omne Cetaceorum genus maior est, quam ut lance, aut catino contineatur. Transferri potest ad ingenium, quod tenue et exile altissimorum mysteriorum et reconditarum disciplinarum capax non est. Exstat autem dictum superius apud Plutarch. in Lucullo.
*hlios e(spe/ra| mh\ fqonei=, id est, Non invidet sol vesperae: Qui aliquo in artificio prae ceteris excellit, nihil derogatum suae existimationi putat, si tenuibus aliquid ex arte sua accedat lucelli: ei)/ta ei) ei\ h)/lion e(spe/ra| fqonei=n, h)\ me/llein au)tw=| ei)/ tis2 e)sti\n a)sth\r a)lloste\n ou)ranw=, hoc est, Deinde existimas solem vesperae invidere, aut illum curare, si qua sit alia stella in caelo? Verba sunt Philagri sophistae apud Phil. Homer. Solem exoriri dicit, at non itidem stellas:
*he/lios d) a)no/rouse lipw=n perikalle/a li/mhn.
id est,
Exoritur Titam linquens maris humida stagnae.
*apac a)lw/phc ei)s2 pa/lhn.
id est,
Vulpes semel laqueum subit.
Iambicus dimeter proverbialis de astutis hominibus, quos haud proclive est, post primum errorem irretitos tenere, semel expertus quantum opum hauriant lites, quantumque molestiarum pariant, litium laqueos declinat, et cum piscatore ictus sapit postliminio. Prudentis non est denuo cundem in lapidem pedem offendere. Coniugii turbas repetentem naufrago comparat Graecum epigramma, iam secundo pelagus tentanti. Annotat Suidas etiam aliter efferri: a)ll) ou)k au)=qis2 a)lw/phc. Non iterum vulpes, ut subaudiatur ei)s2 pa/lhn, in laqueum.
*ma/xh e)pimh/dea xei/rei, id est,
Consilia abrumpit pugna. Hemistichium proverbiale, quo significatur non solum in proelii conflictu, ubi ad manus utrinque ventum est, saepenumero recte prompsa consilia turbari et inutilia reddi, verum etiam, in quavis contentione animi impetum et acrimoniam retundi atque habescere. Acrior in disputando altercatio saepius confundit ingenium, memoriam obliterat, et praecogitata argumentorum arma prorsus extorquet e manibus, industriam que expectorat. Exstat apud Hesychium.
*megabu/s1ioi lo/goi, id est, Megabysia dicta, proverbiali schemate dicuntur superba, et insolentius ac velut elato magnumque spirante animo dicta, quasi megafu/s1ioi, cuiusmodi Thrasonica apud Romanas aures vocitantur. A Megabyzis satrapis regis Persarum, in quo genere hominum fe rocia plerumque et impotens supercilium spectatur, nata paroemia. Me gabyci meminit non semel Herodotus. Sic Megabocchum appellat Cicero Pompeium haud vano insolentiae singularis convitio, quod Bocchum Africae potentem regem fastu tyrannico imitaretur.
*poi=tre/xeis2, h)\ e)pi\ to\n e)/fhbon, id est, Quo curris potius, quam ad ephebum? De Apollonio Tyaneo dictum fuisse, proverbiique honore sortitum testatur Philostratus lib. 1. commentar. de eius Philosophi vita, idque ex oraculari responso, quo Aesculapius per flaminem suum professus fuerat, se gaudere sub Apollonii ephebi testimonio valetudinem pristinam hominibus restituere: quae fama ilico ita passim apud Cilices finitimosque populos invaluit, ut eos qui ad Aesculapium voti causa, aut valetudinis ergo proficiscerentur, perconctari soliti fuerint, poi= tre/xeis2, h)\ e)pi\ to\n e)/fhbon, id est, Quo abis potius quam ad ephebum? volentes innuere, nil opus esse peregrinationem suscipere, cum votis abunde sufficere posset praesens Apollonius, tum pubertatis annos ingressus. Libuit istud docere, quoniam alii dicunt parum liquere, quid sibi velit Cilicium istud adagium, eoque magis quod existimet ab oraculo Apollinis, quo festinabatur undique sumptum esse. Cur autem non similiter ut ille verterim, Quo properas, num ad ephebum? ne quis temeritatis me insimulet, ratio reddenda est, quod apud Graecos eam vim habeat coniunctio, h)\, ut vel comparativi virtutem includat, vel subaudiri dictionem ma=llon postulet, quomodo et positivo gradui idem apud illos familiare esse solet, id quia exemplo uno atque altero convinci possit. Homerus Iliad. 1. bou/lom) e)gw\ lao\n s1o/on e)/mmenai h)\ a)polesqai, id est, populum esse sospitem volo potius quam exstingui.
CItat Suidas ex Aristophanis Equitibus trochaicum hunc acatalecticum ut proverbialem.
*eiqe fau/lws2 w(/sper eu)=res2, a)poba/lois2 th\n e)nqe/s1in.
id est,
Mansum reicias male, quod reperists non bene.
Ostendit idem quadrare in eos, quibus praeter exspectationem faciliter et ex animi sententia aliquid succedit, eius enim haec sunt verba: e)pi\ tw= para pros1doki/an eu)dokimh/santwn. nam laboribus aliquid acquirere, studium et propensam hominis voluntatem atque industriam testatur,
ac temere invenire fortuitum est, nec industriae laudem meretur. Quo loco Suidae codex mendosus est, atque ita emaculandus, ou) th=s2 au)tou= tou= eu)ro/ntos2 gnw/mhs2 e)/rgon, pro kai\ th=s2 tou=. Dictu est autem ab equitum coetu in Cleonem, qui rerum ad Pylum feliciter gestarum gloriam ad se t ah ens, in Prytaneo reipuo. impendiis ut aleretur, obtinuerat. Competit ergo in eum, qui facinus aliquod nulla ingenii sagacitate aut prudentia peregit, sed temere, magnamque laudis partem inde velut singularis industriae testimonium quaerit.
*eite faulws2 w(/sper eu)re\s2, a)piba/lois2 th\n e)nqe/s1in.
id est,
Resscere ut mansum sic possis, ut es adeptus improbe.
*elkei\ lagw\s2 le/wn taxrusi/nw| bro/xw|.
id est,
Lepus leonem rethe ductat am ea.
Senarius est proverbialis, cuius in largitiones et munerum corruptelas usus est. Natum dicterium a quodam logophthalmo (ita medici nominant eum, qui palpebris hiantibus leporum more indormit) qui principem datis muneribus corruperat.
*suntribh=| prohgei=tai u(/bris2, id est, Protervia ruinam praecedit, qui integer est sceleris, calamitosam ignominiam non incurrit, neque capite aut fortunis oppugnatur, iuxta vulgare dictum, qui non peccat, non luit in aere, culpa enim damnosa est. Meminit huius proverbii Nazianzenus in eadem invectiva, kai\ pro\ men s1un tribh=s2 h(gei=tai ubris2, ai( paroimi/ai kalw=s2 fasi\, pro\ de\ do/chs2 tapei/nw sis2, h)\ i)/na safe/steron ei)=pw, u(/brei men e)/petai s1untribh\, tapeinw/s1ei de\ eu)docia, id est, Praecedit ruinam protervia, ut praeclare loquitur paroemia, et gloriam humiliatio, aut clarius dicam, Proterviam comitatur ruina, humiliationem glotia. *suntribh\ capitis diminutio vocari potest iurisconsultorum vocabulo, cum alicuius fortunae et status affliguntur atterunturque.
DEcordato homine, qui sagacitet odoratur et praevidet imminens periculum, apposite dicetur illud Pisidae:
*tad=ta pro\ pollou= th=| dio/ptra su\ ble/peis2.
id est,
Haec ante multo per dioptram prospicis.
Senarius est iambicus, Translatio petita ab instrumento geometrico, quo explorant turrium et propugnaculorum altitudinem, librato per foramen cisu, quod Graeci a perspiciendo diopth=ra et dio/pteran vocant. Quisquis igitur propria industria rei everum praesagit, ingenii dioptra rerum exitum prospectare dicetur.
*ai)gw=n o)no/mata id est, Caprarum nomina: proverbium effertur de re frivola et inutili; nam cum similes inter se caprae sint, stulte operam collocat, qui illis nomina, quibus dignoscantur imponit, quippe cum ista creari soleant in differentibus specie, discriminis gratia, quod in caprarum genere nullum est aut exiguum admodum. Qui ergo consimilium rerum colluviem congerit, Caprarum nomina recensere illum dictitabimus. Refertur in Suidae collectaneis.
*arourai=os *oi)no/maos, id est, Ruralis
Oenomaus proverbio dicitur, qui magnos sibi spiritus sumit, et de praeclara nobilitate aut insigni eruditione se iactat, rusticis alioqui moribus, et e plebe natus, aut proletaria doctrina imbutus. Demosth. oratione de Corona utrumque ferme in Aeschine notat, quem patre servo natum et subito oratorem factum incessit, cum ille pro Tromate Atrometum velut impavidum, parentem suum praeferret, et pro Empusa aspectri cuiusdam similitudine sit dicta, matre Glaucotheam, Nymphae marinae nomine vocitaret, deinde et Oenomaum Sophoclis tragoediam malum histrionem male egisse Aeschinem insimulat. Proinde his verbis invehitur in cum, tou=to de\ kai\ fu/s1ei ki/nados2 a)nqrw/pos2 e)sti, ou) de\n e)carxh=s2 u(gie\s2 pepoikro\s2, ou)de\ e)leu/qeron, au)totragiko\s2 pi/qhros2, a)rourai=os oi)no/maos, id est, Hic homuncio natura est vulpecula, qui nihil unquam sani fecit aut liberale quod fuerit, ipsissima Tragica simia, rure natus Oenomaus: quamquam Philostratus paululum immutata lectione, non au)totragiko\s2 composita dictione, sed fortassis ita, ou)de\ e)leu/qeron au)to\, tragiko\n, etc. divulsum legisse videtur, cum in Aristide Sophista ita meminit, u(pe\r tou= tragikou= piqh/kou, kai\ a)rourai/ou oi)noma/ou, id est, De tragica timia et rurali Oenomao. Fuit autem Oenomaus Piseae ditionis rex, Alxionis, Pausania teste, filius, vel ut alii fabulantur, Martis ex Storope Atlantide, aut secundum alios ex Herpinna Asopi, pater Hippodamiae, qui insigni crudelitate filiae procos non paucos interemit. Hesych. annotat Rusticanum Oenomaum a Demosthene dictum Aeschinem, eo quod vicatim pagos circumiret, Sophoclis Oenomaum histrionico habitu actitans.
REfertur in Suidae collectaneis proverbium in eos, qui aliam ob causam puniuntur, aut mulcta afficiuntur, quam ipsi existiment: *all) ou) dia\ th\n e)n tw=| podi\ pro\s2 th\n lu(ran a(martian, id est, At non propterea quod pes lyrae haud responderit, aut si ita mavis, non propter pedes a lyra dissensum, usus est Plut. in lib. De inutili verecundia; kai\ toi\ ou) dia\ th\n tou= podo\s2 pro\s2 th\n lu/ran a)metri/an, w(s2 pla/twn e)/lege, a)lla\ dia th\n peri\ ta\ no/mima kai\ di/kaia plhmme/leian, id est, tametsi non propter pedis a lyra discordiam, ut Plato aiebat, sed propter quod in legum observatione et aequitate peccetur. Illud vero observandum est, discrimen esse in lectione, sed exiguum inter a)marti/an errorem, et a)metri/an immoderationem, quando videlicet rhythmi et modulati pulsus modum non observant et legem suam.
*au)/rais2 pisteu/ein kai\ gra/mmasi toi=s2 kaq) u(/datos2, id est, ventis credere et literis in aqua descriptis: Proverbii vice dicitur, ubi fluxam in aliquo fidem et et lubricam notamus, et perfidiam perstringimus. Nazianzenus ad Sophronium praefectum: w(s2 au)/rais2 ei)=nai ma=llon pisteu/ein kai\ gra/mmasi toi=s2 kaq) u(/datos2, h)\ a)nqrw/pwn eu)hmeri/a|, id est, ut aurae potius fidedum sit et literis aquae inscriptis, quam mortalium rebus prosperis. Competet in inconstantiam et malam fidem, hoc modo, Quod feminarum auribus committitur, aurae te fidere et scripturae in aqua cogita.
*bia/zesqai r(oun= potamou=, id est, Amnis cursum inhibere. Proverbium dicitur
de eo, qui duram et difficilem rem ag greditur et quasi impossibilem: aut qui vitiis innutritum ad viam virtutis revocare conatur, aut qui naturam invitam atque repugnantem alio compellit: Nazianzen. ad Eudoxium Rhetorem: to\ de\ mh\ bia/zesqai r(oun= potamou= kai\ h( paroimi/a paideu/ei, kai\ i(ppos1un/hn dedaw=ta mh\ a)/doin e)qe/lei o( poihth\s2. id est, Proverbium docet, amnis alveum non esse sistendum, et poeta vult equitandi peritum non cavere. Quo cuiusque ducit ingenium, eo applicare se debet, male namque coactum ingenium respondit. Pulchre se habuit olim Atheniensium lex, qua iuvenes priusquam pubertatis annos attingerent, ad opificii delectum ducebantur, propositis publice artium omnium instrumentis, in eam namque artem erudiendi tradebantur, ad quam naturae impulsu ferebantur propensius. Laudat et Fabius certum studiorum delectum facere, quod eo, quo natura vocat, duci ingenia consultum sit: neque enim feliciter succedit, quicquid extortum et invita Minerva tentatur.
*yuxh\ chrh\ sofwta/th, id est, Anima sicca sapientissima. Adagium elegans ex obscuris Heracliti fontibus haustum, quo sobrietatis virtus commendatur, velut ingeniorum et industriae parens. Verba eius recitat Galenus in libello. Quod corporis temperiei respondeant animimores, atque exponit obiter: *au)gh\ chrh\ yuxh\ sefwta/th, id est, Aridus fulgor, mens sapientissima, vel aliter, Anima sicca iubar est sapientissimum: Dictum est inquit Heracliti, quo innuere voluit siccitatem prudentiae auctorem esse, siquidem astra cum fulgido iubare micent, pariterque sint et arida, eximia praedita esse sapientia verisimile est. Haec ille. Clemens Alexandrinus Paedagogi lib. 2. loquens, qua ratione evitando temulentiam animus reddatur purus ab omni sabe atque adeo luminis capax, et perspicax, etiam subiungit: au)gh\ de\ yuxh\ chrh\ sofwta/th, kai a)ri/sth, tau/th de\ kai\ e)poptikh\, ou)de\ e)sti\ ka/qugros tai=s2 e)k th\n oi)/nou a)naquma/sesi, nefe/lhs2 di/khn swmatopioume/nh, id est, Iubar vero est anima sicca sapientissimum et praestantissimum, idemque et perspicax, neque madescit vini halitu, in modum nebulae crassescens. Synesius lib. de insomniis, ubi dicit calorem et siccitatem esse quaedam animae vehicula, addit: to\ te\ au)=' chrh\ yuxh\ sofh\, tro\s2 ou)de\n a)/llo tw=| kraklei/tw| tei=non eu(ri/skomen, h)\ paxh\ kai\ u(gro\n meno/menon toi=s2 xhramoi=s2 th=s2 gh=s2 e)ndu/etai r(oph=| fusikh=|, poleu=on kai\ w)qou/menon ei)s2 th\n kata/gaion xw=ran, id est, Illud vero anima sicca sapiens, quod Heracliti dictum est, non alio tendere invenio, quam quod anima optima et vuida si fiat, naturali pondere in terrae cavernas demergatur, in subterranea loca detrusa. Quo in loco (ut in transcursu id admoneamus) pro au)= legendum censemus au)gh\, superiorum auctorum testimonio. Heracliti verba annotat Stobaeus capite de temperantia: *anh\r o)go/tan meqhsqh=|, a)/getai u(po\ paido\s2 a)nh/bou s1fallo/menos, ou)k e)pai+/wn o)/kh baun/oi, u(rgh\n th\n yuxhn\ e)/xwn, a(/uh yuxh\ sefwta/th, kai\ a)ri/sth, h. e. Temulentus malefirmo gressu nutans ab impubere puero ducitur ignarus quorsum eat, vuidam habens animam. Est vero sicca anima sapientissima et praestantissima. Unde asseri potest duplex lectio: a(/uh yuxh\ sofwta/th, i. Anima sicca sapientissima, et au)gh\ chrh\
yuxh\ sofwta/th, id est, Anima sicca iubar sapientissimum, eundem utraque sensum obtinens Mens, cuius caelestis est origo, et quam non male divinae aurae particulam Flaccus nominat, multo cibo potioneque madida, altum sapere non potest, neque ad caelestium rerum contemplationem assurgere valet. Androcydis oratoris dictum memorabile refertur apud Clementem Alex. Strom. lib. 7. vinum et carnium sagina, robur quidem adiciunt corpori, ac animum reddunt languidum. Tribuit Ioannes Philoponus Plotino divinam, ut ipse ait sententiam, qua dicit eos omnes, qui sagin ando corpori indulgent, parum abesse quin arborescant, hoc est, in plantarum naturam degenerent: cuius haec sunt verba: o(/s1oi e)mmanw=s2 kata\ ta\s2 qreptika\s2 duna/meis2 e)nergou=sin, ou)/toi kinduneu/ousin a)podendrwqhn=ai. In eandem sententiam Eusebius apud Stobaeum, Crapula corpus quidem opimum reddit, at vecordiam et stuporem conciliat, et rationem, quae princeps animi pars est, obliterat. Nemo est adeo a sensu communi alienus, qui non libenter assentiatur illi diverbio vulgato, Pinguis venter non gignit sensum tenuem, aut illi senario Nazianzeni.
*nou\s2 leptos2 o)/gkon e)kdiw/kei gaste/ros2.
*xei/lesin e)pibre/metai qrhiki/a xelidw\n, id est, Labris immurmurat hirundo Thracia. De indocto et barbaro dicitur. Hirundo obstrepera avis est inepto garritu auribus molesta. Exstat apud Aristophanem dicterium de Cleophonte: *ef) ou)= dh\ xeilesin e)pibre/metai qrhiki/a xelidw\n, hoc est, Cuius labris hirundo Thracia instrepit. Aliter de Pericle dictum est, eius labris insidere Suadam deam.
*pu=r e)n a)ka/nqais2, id est, Ignis in vepribus. De acri disputatore usurpavit proverbialiter Nazianzenus, qui adversariorum argumenta ignis instar absumit: ita enim de Basilio Magno loquitur in Monodia: toi=s2 de\ gi/netai peleku/s2 ko/ptwn th\n pe/tran, h)\ pu=r e)n a)ka/nqais2, oi)fhsi\n h( qei=a grafh\, r(adi/ws2 a)nali/skwn ou)k frugonwdeis2 kai\ u(brista=s2 th=s2 qeo/thtos, hoc est, Fit illis bipennis cotem discendens, aut ignis in senticeto, iuxta scripturae sacrae dictum, absumens haud difficulter sarmentitias quisquilias, deitatis violatores.
*argou lo/fos, id est, Argi tumulus, proverbialiter dicitur locus periculosae aleae plenus, aut negotium difficile capitis discrimine obnoxium. Origo sumpta ab acclivi quodam colliculo, apud Argos copiosam olim et nobilem Peloponensi civitatem, quem prw=na nominabant, ubi Danaus delectis iudicibus ex Argivorum Aegyptiorumque primoribus, iudicio stetit, causamque dixit necis a filiabus perpetratae in fratris filios. Proditum enim est memoriae Aegyptum necem filiorum ulturum uneisse argos cum exercitu, et Danaum re cognita expedivisse arma Argivosque in proelium eduxisse, sed Lyncei interventu rem fuisse compositam negotiumque delectis ex utraque gente arbitris delegatum, constituto ei rei in edito tumulo tribunali. Hetataeus historicus negat Aegyptum Argos appulisse, iudicii tamen locum in eo colle exstitisse, non inficiatur. Meminit Euripides in Oreste:
*qa/ssont) a)/kran,
*ou) fasi\ prw=ton *danao\n *ai)gh/ptw| di/kas2
*dido\n t) a)nqroi=sai lao\n e)s2 koina\s2 i(/dras2,
id est,
Conspicor collem editum
Ubi perhibent primum Danaum Aegypto necis
Causam ferentem, publica ad subsellis Egisse plehem.
Dinias historicus in rebus Argolicis meminit loci in hanc sententiam. Confestim Melacharim loci dominum et Cleometram saxis obrutos interemerunt, cuius sepulcrum etiamnum hodie demonstrant in supremo colliculi vertice, quem prw=na nominant, ubi Argivi solent ius dicere. Videtur meminisse eiusdem loci et Euripides in Bellecophonte fabula, his verbis.
*kai\ cesto\n o)/xlon danai+/dwn e)dras1ma/twn.
id est,
Circumque saxeum, notum sedilibus Danaidum.
ADDucit ex Callimacho Cyreneo proverbialem versiculum Zezes.
*espe/rion file/ous1in, a)ta\r stuge/ous1in e(w=n.
id est,
Vespertinum ad imunt, sed matutinum odere.
Quem annotat dici in homines lubricam in amicitia fidem servantes, vacillantesque, et ad quamvis fortunae aurulam sese vertentes. Nos in heredipetas convenire putamus, qui senibus et aniculis palpantur, morti, hoc est, occasui vicinis, quo sibi hereditatis aliquid attrahant. Ab hoc dicto diversum fuit Cn. Pompeii apophthegma dicentis: Plures adorate solem orientem, quam occidentem, quo iunuere voluit, plus esse spei in iuvene, quam in defectae aetatis sene.
*bu/ssina r(h/mata, id est, Byssina verba, specie proverbiali dicuntur verba splendida et cum auctoritate ac maiestate quadam prolata. Plutarchus in apophthegmate, paru/sa tis2 h(ku/rou kai\ a)rtace/rcou mh/thr e)ke/leuse to\n bas1ilei= me/llonta meta\ par)r(hsi/as2 diale/gesqai, bussinoi=s2 xrh=sqai r(h/mas1i, id est, Parysat. Cyri et Art. mater iussit eum, qui libere cum rege verba facturus esset, bissinis uti sermovibus: nam Christophorus Longolius homo doctissimus ex collatione veterum codicum in suo Plutarcho hanc lectionem manu sua annotaverat: alioqui sermo est de rege cum popularibus libere transacturo, si bas1ile/a legas. Exstat idem apud Herodotum. Byssina vestis principatus auctoritatisque primariae symbolum erat. Sophocles in Laocoonte fabula loquens de Aenea patrem Anchisen succulante.
*pa/res2, e)p) w)mw=n pa/ter e)/xwn kerauniou=
*nw/tou katasta/zonta bu/ssinon fa/ros.
id est,
Adest, in humeris efferens dorse patrem
Sublime, pallium trahentem byssinum.
At apud Aeschilum Antigone fratri pulverem mortuo inspergit, quem byssinae vestis sinu excepterat, Graece est, ko/lpw| fe/rous1a bussi/nou peplw/matos. Apud Ioseph. lib. 6. belli Iudaici sacerdotes, quorum magna erat auctoritas, byssinis vestibus amicti fuisse leguntur. Apuleius lib 11. Byssina quidem, sed florida depicta veste conspicuus. Aretas Caesariensis in Apocalypsin ait, Byssum esse corticem Indicae plantae, ad linum redactum. Plinius lino byssino secundam bonitotis palmam dat mulierem maxime
deliciis. Pollux byssum lini speciem indici exponit, quod e ligni fructu Ponticae nucis assimili, in modum lanae, carpitur.
*xaradri/ou bi/os, id est, Charadrii vita, proverbialiter dicitur de inexplebili gurgite, qui ut multam cibi potusque saginam ingerit, ita mox eam deplere satagit, cuiusmodi hominem messhgudorpoxe/sth nominat Hipponax, helluonem insatiabilem, qui ventrem saburrat identidem atque exinanit, ut novo onere eum inferciat. Plato in Gorgia, xaradriou= tina\ au)= su\ bi/wn le/geis2, id est, Charadrii vitam iterum ducis. Id ait Socrates Callicli persuadens, felicem vitam in assiduo influxu esse positam. Charadrius avis, quam rupicem Gaza nominat, simul et edere et deicere putatur, sic enim annotationes Graecae, quas vidi in Georgiam, habent: xaradrio\s2 o)/rnis2 tis2 o(/s2 a(/ma tw=| e)sqi/ein e)kkrinei=. Opinioni isti suffragatur et Olympiodorus Alexandrinus in eum Platonis locum: h)\ zwo\n le/gei o(/ qiei kai\ eu)qe/ws2 e)kkri/nei, h)\ au)ta\ ta\ koi=la tw= petrw=n a(\de/xetai to\ u(/qwr kai\ a)poba/llei, id est, aut de avi loquitur, quae et vorat et e vestigio excernit alui proluviem: aut de rupium cavernis, quae affluentem aquarum vim recipiunt pariter et deponunt. Quod autem illorsum tendat Plat. oratio, verba Soc. proxime praecedentia liquide ostendunt: ou) kou=n a)na/gkhg) a)\n polu\ e)pir)r(e/h, polu\ to\ kai\ a)pio\n ei)nun=, kai\ mega/l) a)/tta ta\ trh/mata ei)=nai tai=s2 e)kroai=s2, hoc est, Necesse igitur est, si multum affluat, multum etiam defluere, ipsaque exitus ora parentibus quibusdam rimis dehiscere. Nihil vero commune habet istud proverbium cum ea Charadrii natura, quam praeter Aristotelem et Euphronium refert Heliodorus Trecensis episcopus Aethiopicarum rerum lib. 3. quod videlicet ab auriginosis virus omne in se rapiat atque corrivet, fascini cuiusdam in modum, unde in velatis caveis abscondere eam propolae solebant, ne emptor ante contractum sentiret remedium. Quo allusum est ab Hipponacte eo versu, qui sic emendandus venit in Suida:
*kai\ mi=n kalu/ptei, mw=n xaradrio\n perna\s2.
id est, Illum recondit: Nam Charadrium vendens.
*ra=|on to\ w)reo\n u(pere/busan oi( biwtoi\.
id est,
Citius quam Oreum devicerint Boeoti.
Proverbium dici admonet Suidas de iis qui limites suos transcendunt. Nos arbitramur efferri posse de expeditione celeriter confecta, vel etiam de re facta proclivi. Oreon Eubioae urbem constat esse in Boeotiae confiniis, quam Boeoti noctu adorti in potestatem sine magna difficultate redegeruunt, de iss namque Appolodori verba interpretanda existimo apud Steph.
*ku/minon spei/rein, hoc est, Cuminum serere dicitur proverbio homo virulentae linguae, quique effreni oris petulantia maledicus convitia dirasque seminat. Demetrius Phaleraeus scribit Sophronem Mimographum eo usum, ku/minon e)/speirs2, id est, Cuminum sevit. Natum a natura herbae, quam eiusmodi esse tradunt naturalium rerum indagatores, ut laetius provenire putetur, si maledicata adhibeantur, diraeque imprecationes, dum
seritur, quod ne quis ceu ridiculum exsibilet, apponam Theophrasti doctissimi philosophi ex octavo de Plantarum historia libro verba: i)dio\n de\ kai\ o)\ le/gousi kata\ tou=to, fasi\ ga\r dei=n katara/sqai/te kai\ blas1fhmei=n spei/rontas2, ei) me/llei kako\n e)/s1isqai kai\ polu\, id est, Pe culiare est, quod de eo memorant, ferunt namque imprecationibus et maledictis opus esse, si qui serunt, illud copiosum pulchrumque provenire velint. Eadem naturae lex est in ocymo, quod iniuriis maledictisque terrae mandatum, fecundius existimavit antiquitas, non abnuente et Plinio.
*pallhniko\n ble/pein, Pallenicum tueri dicebantur qui magnos spiritus praeferebant et masculum animum. Varinus exponit pallhniko\n ble/pein, a)nti\ tou= gennai=on, generosum obtueri. Sumptum videtur a pugua, qua occubuerunt in Pallanaeis agris Athenienses, Pisistrato ad tyrannidem aspirante, vel potius a conflictu, quo Gigantes in Phlegraeis campis (Pallene autem Thtaciae urbs vetus Phlegrae nomen mutavit) decertasse cum diis fabulae produnt: historiam ex Theagene ita memorat Stephanus, Phlegrae incolae gigantes dicebantur, ad quos profectus Hercules, gentis proterviam et immanitatem accusando, animos illorum esferavit in se, itaque correptis armis ad manus cum illis veniens, pro hospitali tessera bellum inserentes occidit. Contigit autem durante conflictu tonitrua et fulmi na edi, indenata fuit opinio, vulgi fabulae locum dans, quod dii cum gigantibus debellassent ibi locorum. Eustath. Odyss. 9. pallhniko\n ble/pein dici annotat et ballhniko\n a Pallene, quae et Ballene Thraciae oppido, et esse aenigma quod innuat inimicum etiam saxis licere ferire: xrew=n ei)=nai kai\ li/qois2 ba/llein to\n e)xqro/n.
*tou=s2 ko/s1 lo/gous2 ou)k. Cosae dicta dici invenio, pro sano et salubri consilio. Fuit Cosas vir consultus et iustus, e genere Pelleneus, est autem Atticae oppidum Pellene, cuius oppidani bellum cum Salammiis gerentes, cum vicinas gentes in belli societatem advocassent, initio cum illis pacto de partitione agrorum, profligatis hostibus victores, vicinos suos eluserunt, neque conventis steterunt, illo initia rite cum ipsis pacta minime violanda, immo mordicus servanda urgente: qua ex re orta paulo post peste, criminis eos paenitere coepit, Cosaeque consilium magnifice laudarunt. Dici conveniet in foedifragos aut alioqui imprudentes, qui sanis consiliis non obtemperant, tales namque ou)k ko/sa lo/gous2 bdelu/ttesqai h)\ a)poptu/ein, Cosae dicta nihil pensi facere aut despuere dicemus, refertur apud Suidam.
*tw=n dunatw=n tike\l eu)ou= ga\r para\ kentau/roisi.
Praectpito factu proclive, nec esse surentes
Centauros inter te certum est.
Versus est spondaicus, quo imperiosi hominis et duriora nobis imponentis libidinem castigabimus, sumptus ex Teleclide Atheniensi: versus autem finem proverbii specie torquere apte licebit in clam osos, qui intempestivis clamoribus pertinaciter causam obtinere volunt, imme pugnis interdum potius, quam aequitate, ou) ga\r para\ kentau/rois2 ei)=, neque vero inter Centauros versaris aut res tibi est.
*ek pa/tou, Extra callem, Eustathius ostendit esse paroemiam Odyss. 9. pro e)k podw=n, procul e pedibus, ubi denuntiabimus periculi viciniam esse cavendam. Translatum a fugitivorum periculo, quos in trita pedibus semita errantes faciles herus deprehendere atque assequi possit, maiore opera et difficilius in deviis locis eos secuturus.
IN hominem plus aequo curiosum et recondita pervestigantem atque a communi hominum notitia abstrusa cognoscere laborantem, illud competit: ta\s2 e)n a)/dou triaka/das2 e)pizhtei=, Inferorum triacadas inquitit aut scrutatur: triaka/da vocant tricesimum cuiusque mensis diem, vocabulo a Thalete Milesio primum excogitato, si Laertio credimus, ahis e)/nhn kai\ ne/an vocitantibus, quem nos pridianam Calendarum facimus.
DE socorde homine et nihil proficiente, non invenuste dixeris illud ex Aristophanis Ranis: *gegramme/nhn ei)ko\n i)sta/nai. Pictum simulacrum velutimmobilem, quodammodo verruceam statuam Plautus dixit: nec abludit hic vernacula lingua stupidum nec quicquam promoventem hominem, ligneam statuam nuncupans. Laudat autem Aristophanes, virique cordati esse dicit, ad felicem inclinare parietem potius, quam picti simulacri in modum stare, unico indutum schemate, graece ita habet: mekakuli\n dei=n au)to\n au)ei pro\s2 to\n eu)= pra/ttonta toi/xon ma=llon, h)\ gegramme/nhn ei)ko\n e(sta/nan labo/nq) e)\n xh=ma. Huc pertinet illud Synesii ex libello de Dione a)fwno/teron a)ndri/antos gene/sqai, hoc est, Euadere magis mutus, quam statua.
*tanta/lou filothsi/a, id est, Tantali philotesia dicebatur peculium amicitiae benevolentiaeque auspex, sed paulo grandius, quo plerumque a cena, et sub somnum se invitabant. Ferunt apud Indos morem fuisse, ut maioribus poculis praebibetent cubitum ituri, pronis in phialas capitibus ad conciliandam amicitiam, eiusque peculii initiatore Tantalum faciebant, is namque Philostrato teste, filikw/katos e)n anqrw/pois2, incredibiliter inter homines benevolentia, liberalitateque praecelluisse creditur. Itaque, cum amicitiam cum quopiam conflare, aut iniuriae supicionem obliterare volentes, poculo eius auspicium sancimus, dicemus, *tanta/lou filothsi/a| pine/sqw, Qui mos etiamnum in tota ferme Germania durat, ut hospitii finita iam cena, ingens phiala meracioris generosiorisque vini plena, apponatur. Carpit tame D. Clemens lib. 2. paedag. istos qui ceu in dolium ingerunt affatim vinum Philotesiae nomine, w(/sper ou)k a)mforei=s2 diaputi/zontas2 a)llh/lois2, to\n a)/kraton filothsi/ai o)no/mati.
*en toi=s2 a)straga/lois2 th\n eu)ge/neian e)/xei.
In astragalis nobilitatem gerit.
Dicetur in hominem stemmata et fumosas maiorum imagines iactantem, nulla re alia, quae vitrutem aut doctrinam commendet, spectabilem: Herodes Atticus sophista ad Bradeam levitum suum dixisse legitur apud Philostratum libro secundo sophistarum, cum ille magnifice creparet de generis sui antiquitate et
nobilitate su\ th\n eu)ge/neian, toi/s2 a)straga/lois2 e)/xeis2, tua nobilitas in astragalis sita est. Solebant Romani generosiores in calceis lunulas, antiquitatis insignia, praeferre, ut Plutarcho teste, Arcadum more, qui se Luna priores iactitabant: et Philostratus in loco iam dicto, nobilitatis illud symbolum vocat: e)pis1fu/rion e)lefa/ntinon mhnoeide\s2 (male namque monoeide\s2 illic legas) eburneum supertalare luniforme. Unde Iuvenalis:
Appositam nigrae lunam subtexit alutae.
Quo spectat et Martialis locus libro secundo, parum scite hactenus scriptus: Non hesterna sedet lunata lingula plauta. Ubi non hesternam vocat veterem et antiquae nobilitatis testem, voce non temere mutata ex manuscripto.
DE immani et supra modum crudeli necis genere, marsu/ou qa/ntos2, hoc est, Marsyae mors effertur. Eunapius de Hormisda Saporis Persarum regis filio natu maiore, qui ex venatu ad regiam regressus, cum convivarum accumbentium nullus forte, uti decuerat, advenienti assurrexisset, h(pei/lhs1e to\n *marsu/ou qa/naton au)toi/s2 e)piqhs1ein, id est, interminatus illis fuit Marsyae necem, qua re intellecta, satrapae communi consilio, post obitum patris, natu minorem fratrem regno praefecerunt, illo in caveam incluso, ferreisque compedibus obvincto, qui postea ope uxoris lima praefectis vin culis ad Constantinum Magnum profugus evasit. Marsyas Hyagnidis filius, genere Phryx tibicen cum Apolline de artis praestantia contendisse dicitur, victusque proterviae poenas victori dedisse, detracto membratim corio et arbori appensa. Unde Nonius Panopolites in dionysiacis de tibicine hoc loquens sic canit:
Cleneae ex quo poenas das tmpte utctus,
Ludibrium ventis pellis direpta mevetur.
Hoc cruciatus inhumani genere obiisse Valerianum Romanorum Imperatorem a Persis captum, memorat Agathius historiae libro quarto, addit idem Saporem necis id genus visu miserabile primum excogitasse, ex Orphei de Marsyae supplicio historia adductum. Refert et Chostoen regem Nachoragam profugum ita excruciasse, ut a cervice ad imos usque pedes cutis detraheretur inversa, cum ipsis quoque genitalibus, et in utris speciem vento inspirato distenta, scopulo adfigeretur. Commemorat et Procopius rhetor belli Persici libro primo, Bassicii corium deductum, instar utris palea oppletum, ex altissima arbore fuisse suspensum. Et Ammianus Marcellinus libro 23. scribit eos cutes vivis hominibus detrahere particulatim vel solidis.
Proverbium esse non admoduna vetustum ostendit Iliad. 14. Eustathius tale o(/n ou) qre/yei kw=s2, e)kei/non ou)de\ ai)gu/ptos2. Quem Cos nutrire non queat eundem neque Aegyptus. Conveniet in eos, quibus plusquam mediocres fortunae fastidio sunt, invenias nonnullos qui in rebus etiam lautis atque peramplis stomacho sunt nauseabundo, quo vix mare bonorum saturet. Est autem Cos insula valde ferax, pecoris abundans, unde illi et nomen est, Thracibus Conno minantibus ovem seu pecus.
Quoties cum ditiore pauper, cum potentiore inferior opibus, cum doctiore indoctus congreditura aut rem habet, quadrabit illud Critiae, qui ex triginta Athenarum tyrannis unus fuit: mh\ kate/nanti le/ontos2 nebro\s2 e)w\n moi/ran ai)/reo krew=n, id est, Ne cum leone hinnulus exsistens carnium portionem sortire. Admonet principum potentiorumque libidini concedendum esse. Referuntur eius verba a Platone in Charmide. Huic non dissimile est: mh\ pro\s2 le/onta dorka\s2 a)/yomai ma/xhs2, id est, Conserere pugnam cum leone Caprea nolim.
DE dissimilibus minimeque inter se consonis effertur, ut si quis imperitos et doctos consociet: ti\ ga\r dh\ delfi=ni kai\ boi\ fas1i\ koino\n, Quid enim commune habent bos et delphinus: Apparet contortum fuisse in Syllam Romanorum Imperatorem, cum occupatis Athenis philosophos audiret homo a philosophia prorsus alienus. Refertur a Suida. Concordat cum illo: Quid graculo cum fidibus.
*leuka\s2 fre/nas2, id est, Alba praecordia habere dicitur homo stolidi ingenii et insulsus, metaphora a coloris vitio tracta, siquidem Aristoteli Albus color maxime em ovet oculorum sensum, ut inde emotae mentis hominem ac bliteum, leukonoo\n et leuka\s2 e)/xein fre/nas2 dicant. Ita Pindarus in Pythiis usus est: pu/qomai ga/r mon peli/an a)/qemin leukai=s2 piqu/santa fre/s1in, id est, audio etenim iniquum Pelian albis usum praecordiis. Interpres annotat metaphoram ab aquis translatam, quae quo minus profundae sint, limpidiores et lucido quodam candore pellucidae videntur, contra profundiores nigrescunt, ut ita leuka\s2 frena\s2 ta\s2 e)pipolai/ous2 superficiaria quadam prudentia, haud profunda, praeditas, Homero melai/nas2frena\s2 prudentiae argumento nominante. Huc spectat quod Horatius Leuconoen vocat quandam Genethliacorum vanitati fidem adhibentem, non sine stoliditatis morsu, ut in eum locum olim annotavimus.
DE limine offendere dixit Tertullianus specie proverbii, pro in ipso operis negotiive suscepti primordio peccare, ut sit idem, quod illud Fabii Quintiliani, in portu impingere. Usus est in libro adversus Valentinianos. Amanifesto ad occultum retorquere, de limine offendere est.
*lapi/qhs2, Lapitha salse vocatur proverbio homo factuosus, quique vulgi animos commovere praesumit, et in sui admirationentrahere, magnos sibi spiritus sumendo: o( au)xhmati/as2, para\ to\ ou)k laou=s2 ei)s2 o)/pin a)/gein kai\ e)pistrofh\n, oi)=s2 pei/qei ti/nas2 periautologou/menos, sonat enim lapi/qhs2 vocabuli etymon spectantibus, plebis persuasorem, quod de se iactabundus magnopere glorietur: sic enim annotatum est ab Eustathio Iliados quinto. Eo ferme sensu extulisse videtur Plutarchus in libello, quo Stoicos alieniori a communi hominum existimatione invexisse disputat, cum ait: o( de\ stwi+/ko\s2 lapi/qhs2, w(/sper e)c a)damanti/nhs2 u(/lhs2 u(p) au)tw=n th=s2 a)paqei/as2 kexalkeume/nos, id est, Stoicus iste Lapitha fabricatus velut ex adamantina materia; impassibilitate quam ipsi
invexerunt. Porro Lapithae heroicum genus fuere in Thessalia, Centauris parduelle, a Lapith Apollinis et Stilbes nymphae filio ortum ducentes.
*aikini/ous2, Licynios proverbiali specie dici annotat Eustathius Odysseae decimo octavo, eos qui duris modis desaeviunt, asperiusque animadueztunt in quempiam, oi( a)gri/ws2 kola/zomtes2, eo modo, quo Iri mendici, helluones Sardanapali, Croesi divites dicuntur a Licynio quopiam: suspicamur autem likumni/ous2 legendum, vel certe likuni/ous2, quam lectionem etiam Callimachus olim approbat, a Licymnio incendiario, qui multorum domos igne crudeliter corrupisse legitur. Quo spectat illud Aristophanis in Auibus. *kataiqalw/s1eis1ou likumni/ais2 bolai=s2, Telo Licymnio ille te corruperit. Docuit Euripides Licymnium fabulam, ubi fulmine conflagravit.
Formicarum nidos inspirare, quod eleganter unica voce, murmikia=|n efferunt Graeci, quasi Formicari dicas, proverbio dicitur, qui malum sibi imprudenter accersunt. Natum inde quod qui inspirant, aut aperto ore loquuntur in formicarum antra seu cavernulas, his lingua ulcere intumescit atque inflatur, cuius rei causam assignant venenatum aerem, quo illarum antra imbuuntur e pastu serpentum: formicas namque mortuis anguibus vesci libenter inter confessa habetur. Quid quod Draco ex esu formicarum et cantharidum, veneno distendi atque in rabiem agi putatur, ut Iliados vicesimo secundo annotat Eustathius.
*do\s2 a)/rten tuxo\n kai\ ko/ndulon o(/yon e)p) au)tw=|.
id est,
Porrige, sipossis panem, hinc obsonta pugnos.
Proverbium expressis verbis docet esse Eustathius Iliados y. quo significetur pugnos plagasque illi deberi, qui moderatis contentus esse nolit: Poterit etiam eius esse usus, quoties exspectatione bonae fortunae diversa obtingit sors.
*xi=os2 parasta\s2 kw=on ou)k e)a=| le/gein.
id est,
Hic Chius astans, non sinit Coum loqui.
Senarius proverbialis e Strattidis Comici fabulis. Competet in rabulam verbosum, qui multiloquio os prudentioris, doctiorisque obstruit, nec patiturverba pro se facere. Chiorum scurrilitas, et illaudata levitas ex auctoribus notissima est: at Coos insula magni nominis, et decantatissimos viros permultos protulit. Nisi mavis referre ad iactuum tessariorum utilitatem, dignitatemque, in quibus xi+/os unionem caniculamve designabat, infelix iactus, at kw=|os seniorem, felicissimus omnium iactus.
*qa/tton h)\ ba/dhn. Cuius quam gradatim proverbio dicunt Graeci, cum insignem celeritatem et properandi studium significare volunt, Menander:
*to\ dh\ lego/menon tou=to qa/tton h)\ ba/dhn.
id est,
Ocissime id curabo, quod dici solet.
Porro quod addit, to\dh\ lego/menon, clarissime ostendit proverbium fuisse, ne quishucitem ere irrepsisse existimet. Usus eo est et Plutarchus in Fabio maximo, au)to\s2 d) e)kei=nos2 a)pophdh/s1as2
kata\ ta/xos2, qa=tton h)\ ba/dhn tro\s2 to\n ui+/ion e)peixqei\s2, id est, Pateripse ocius descendens ab equo, concitato quam potuit maxime gressu ad filium approperans, sive ad verbum si mavis, citius quam gressim. Suidas ex incerto auctore: o( de\ qa=sson h)\ ba/dhn th\n te kefalhn e)pis1ei/wn kai\ barbarikw=s2 tina\ e)pifqeggo/menos2 o(/sa th=s2 te fwnh=s2 e)n tw=| e)n to/nw|, kai\ tou= badi/s1matos2 e)n tw=| s1es1obhme/nw| ei)ka/sai e)pasteilw=n, id est, Ocissimeille caput quassans, et barbara voce nonnulla locutus, quantum licuit coniectare, tum ex vocis contentione, tum ex incessus insolentia, gravia minitabatur.
*ei)s2 o)/nou w)/ta a)/dein. In aures asino canere, dicetur proverbialiter qui indocto recitat poema omnibus numeris absolutum, aut orationem in qua nihil reliquum fecerit rhetorica ars: aut siquis apud crassas et Musices ignaras aures artem omnem ostetet Musicus. Meminit adagii Dion oratione trigesima secunda, eiusque occasionem talem indicat. Aegyptio Musico insigni astans in somnis genus praedixisse visus erat, quod in Asini aures cantaturus esset, quo neglecto somnio, ut vano ac frivolo, accidit ut Syrorum rex Memphin, qui venerat, ipsum accereret, quod audisset a cunctis laudari summopere: accessit itaque et omni industria adhibita artis suae praestantiam ostentare adnixus est, qui tacere ignominiose iussus a rege Musices ignaro recordatus somnii, hoc ipsum, inquit, est in aures asini canere: quibus verbis per interpretem intellectis, rex vinctum hominem affici verberibus iussit, unde natum postea bellum. Graece est: touti\ a)/ra e)/fh, to\ ei)s2 o)/nou w)=ta a)/dein.
Crtatur a Cassiano Basso Scholiastico, librorum, qui de agricultura apud Graecos inscribuntur, collectore, adagium hoc:
*en korudou= koi/th s1kolih\ ke/kruptai a)/grwstis2.
id est,
Ramosum gramen nido occultatur alauda.
Quo licebit uti, cum effugii aut subsidii spem ostentabimus, veluti si potentior quispiam nos conetur opprimere, in legum et aequi praesidio fiduciam nobis repositam, aut in vetusti iuris codicillis, indicare volentes, proverbiali hoc versu utemur: vel si scriptorum auctoritate multiplici ac rationibus oppugnati significemus, neque nos hac parte inermes esse, sed ad manum habere in expedito tela, quibus nos defendamus: nimirum: *en korudou= koith| skolih\ ke/kruptai a)/grwstis2, Solet autem alauda peculiari quodam amuleto nidum suum lustrare impositis graminis ramulis, quemadmodum aquila callitricho, cornix vel benaca supina, turdus myrto, lauro palumbes, ut Zoroastrae magi auctoritate lib. 15. gewponikw=n legitur.
*ou)de\ korudali\s2 a)/neu lo/fou, id est, Nec alauda absque crista. Proverbio utemur, quoties significabimus aliquem non carere suis vitiis, aut eximiam virtutem, raramque eruditionem fere expositas esse invidiae: ita accepit Eunapius Sardianus de Oribasio medico loquens, qui ob insignem artis peritiam magna invidia apud multos inflagravit, eius haec sunt verba. *ou)de\ korhdali\s2 h)\ paroimi/a fus1i\n a)/neu lo/fou, ou)de\ o)reiba/s1eos2 hn)= a)/neu fqo/nou, id est, Neque sine crista (ut
loquitur proverbium) est alauda, neque Oribasius abs que invidia fuit.
DE homine cordato, qui consilium in numerato habet, non perinde manu strenuus, proverbiale est illud Timocreontis Rhodii in suis epigrammatis:
w)= cumbouleu/ein xe/rs1) a)po\: nou=s2 de\ para\.
id est,
Mens praesens, sed abest consilium mansbus.
Refertur ab Hephestione grammatico. Prudentia et ingenium, nisi manus famulatrices sortiantur, inutiliter satagunt, contra robut, ingenii et moderatricis prudentiae expers, amens fertur, omnia confundens. At utraque si iungantur et in unum coeant, invictum reddunt: Eam ob causam Aegyptii in Hieroglyphicis nautis Mercurium iuvenili specie seni astantem pingebant, innuere volentes, doctum et sapientem, nisi vires adsint, quae gravis aetatis nomine designantur, nihil agere, quasi alterum sine altero inutile sit. Eadem de causa Sphinx in templorum vestibulis collocata apud eos fuisse legitur, sacrum symbolum combinationis coniugiique harum virtutum, quando per ferae effigiem robur, per hominis prudentiam intelligi vellent, quae coniunctae, murus sunt inexpugnabilis, et (quod dici solet) Semiramidis maenia, at disiunctae prudentia sine viribus, et vires sine prudentia, mole sua cadunt. Praeclarum est elogium Mithridatis Pontici apud Velleium Paterculum, Consiliis dux, miles manu: et Dictis Cretensis de Hectore testatur numquam vires consilio potiores fuisse: et Pacatus Drepanus Theodosio id tribuit, quod dux sit consilio, miles exemplo: sic de Fauno Aboriginum rege dixit Halicarnas. li. 1. a)nh\r meta\ tou= drasthri/ou kai\ suneto\s2, vir pariter et impiger et cordatus.
*ba/lle de\ ba/lle, kh/rulos ei)/hn, facias licet, Cerylus evadam. Dictum istud vulgo iactari solere apud Dores, annotat Euphronius et transcripsit Suidas, usum tamen adgii neuter explicat. Videtur autem salacium et libidinosorum dictum fuisse, qui nullum mortis genus deprecentur, modo in venere cupita, et in mediis amplexibus animam efflare liceat, in voluptate summum bonum statuentes, nam Cerylus (ita inter Alcedines mas vocatur) in coitu intermori scribitur, et senio defectus a famellis subvehilis. Non abludit ab adagio dictum Vespasiani in quendam Cerylum libertum, e)pa\n a)poqanh\s2 au)/qis2 e)/ssi kh/rulos: Postquam interieris, rursum fies Cerylus.
CI catur paraenia ab Athenaeo lib. 7. incerto auctore, e(/petai pe/rkh melanou/rw|, id est, Perca assequitur melanurum. Proverbii usum non indicat; videtur quadrare in prudentes homines et callidos, qui alieno periculo suis rebus cavent, aut ex unius patrocinio et sententia toti pendent, unum observant. Natum ex ingenio utriusque piscis. Melanurus ex re ingenio utriusque piscis. Melanurvus ex re nomen habens, quod cauda illi maculosa sit, imbecillus est (Oppiano teste) piscis, sed qui nautinam debilitatem calliditate compescat, adeo ut nassas et retium sinus facile eludat, unde ait:
*ecoxa ga\r mela/nouros2 e)n i)xqu/sin h)\ men a)/nalkis2
*h de\ s1aofrone/wn.
hoc est,
Invalidus mire, at prudenter callidus idem
Squamosos inter pisces Melanurus.
Adagio viam aperit et Numenius in halieutico opere, Pereae ductorem Melanurum vocans.
*perkaisi kaqhghth\n mela/nouron. Meminit huius piscis et Ouidius in halieutici fragmento, Quin laude insignis caudae Melanurus. Itaque sallitur ille dum Melanurum sapiam vertit, cum hi pisces nihil habeant commune, toto genere diversi: nec minus, quod de improborum societate dici coniectat, cum ex Numenii verbis liqueat, Melanurum praevium Percarum agmini ducem se praebere, easque ut tutiores sint, illum comitari.
DE iis, qui temere et sine iudicio erga quosque afficiuntur elegans exstat adagium apud D. Clementem lib. 7. Stromatum: oi( au)toi d) ou(=toi pa=n cu/lon kai\ pa/nta li/qon, to\ dh\ lego/menon, liparo\n proskunou=ntes2, id est, illi ipsi quoduis lignum et quemlibet lapidem (quemadmodum dici solet) politum adorantes. loquitur de superstitiosis hominibus, quorum mentes pravitatis erroribus imbutas, numinis metus ita penitus perculit, ut ad quemuis vel facis vel sulpuris aspectum ilico inhorrescant. Transferetur venuste ad iudiciorum morositatem; invenias enim quosdam ita sinistros eruditionis iudices, ut verbosum et volubili lingua verborum aliquantum hincin de consarcinantem, non minore admiratione quam virum ad miraculum usque doctum suspicant, et tantum non adorent: pa/nta li/qon liparo\n proskunou=ntes2
*ai)=ma kai\ yuxh\, Sanguis et anima, proverbii specie de re impense nobis grata et adamata effertur, translatum ab animantium rhoris, quib. id in ore frequens est. Antiphanes comicus:
*t) a)rgu/rion e)/stin ai(=ma kai\ yuxh\ brotoi=n.
id est,
Argentum et anima et sanguis est mortalibus.
Citatur a Stobaeo. Sanguis quia vehiculum et sedes est animae, pro vita accipitur, qua nihil potest esse nobis dulcius.
*uperba/qmion po/da r(i/ptein, hoc est, Postes transcendere, vel pedem inicere transultorium, specie proverbii usurpatum invenimus, pro incomposite et extra modum in aliquam rem invehi, imm odiceque se gerere. Suidas ex auctore incerto: ou)de\ u(perba/qmiou po/da r(i/ptwn kata to\ lo/gion ei)s2 th\n qeose/beian, a)lla\ me/tra o(ri/zwn e(autw=| th=s2 h(liki/as2 a)/cia, gnhsi/w kai\ kaqarw= suneido/ti metaxeiri/zwn ta\ peri\ ou)k qeou\s2, hoc est haud nimis alte velut transcensis postibus, iuxta proverbium, in religionem insultans, sed praescriptis sibi certis limitibus aetati suae congruis, cultum divorum pura et sincera conscientia administrans. Usus eo fuit et Aristoteles alicubi et Aretas Caesariensis episcopus in Apocalypsea explanatione, interpretes vertit gradum limenque excedere. Diversum a superiori est baqmhdo\n u(pera/llesqai, pro ordine et quasi per gradus ulterius pergere. Athenaeus u(po\ th=s2 e)n tw=| le/gein qermo/thtos2 pro\s2 ta\ e(po/mena th=s2 bi/blou baqmhdo\n u(pera/lletai, i. Gradatim adea, quae proxime sequuntur quodam dicendi feruore transilit.
*an a)pilh=s2 ou)k w(/mous2 u(/dwr ptesswn, w(/mws2 u(/dwr me/nei, id est, Quamvis humeros perdas aquam incernendo, aqua tamen manet. Citat adagium Suidas in collectaneis suis, et annotat quadrare in eos, qui vanum sumunt laborem. Crediderimus rectius competere in eum, qui ingrato homini diligentem navat operam, aut in praeceptorem stupidi et indocilis discipuli, cui quicquid inculcatur, diffluit velut in dolium futile congesta aqua. Quamquam vero vulgati codices habeant pi/sswn, constanter tamen pti/s1s1wn legendum autumamus: est enim pti/ssein contusum hordeum pinsere cribroque incernere, unde et ptissa/nhs2, lioc est, ptisanae vocabulum.
*dionu/sia sku/mmata, id est, Dionysiaca scommata, proverbialiter dicuntur scurrilia convitia, quibus mores hominum flagellantur et perstringuntur. Synesius in Dione Prusiaeo: nun= men ba/llonti swkra/th\n kai\ *zh/nona toi=s2 e)k *dionusi/wn skw/mmas1i, kai\ ou)k a)p) au)tw=n a)cioun=ti pa/shs2 e)lau/nesqai gh=s2 kai\ qala/sshs2, id est, Nunc incessenti. Socratem et Zenonem dicteriis Dionysiacis, eorumque sectatores terra matique proscribendos mandanti. Suidas ex incerto auctore: pote/men ba/llwn kai\ skw/ptwn toi=s2 e)k dionusi/wn s1kw/mmas1i, id est, Interdum convitians et Dionysiacis scommatibus debacchans. Natum a praenimia licentia Bacchanalium feriarum, qui flagitiis et scurrarum dicacitate perstrepebant.
DE simulati ingenii homine dicitur, qui aliud coram in os, aliud aversus loquitur. Nazianzenus ad Nemesium: *amfipro/swpos2 *erma=s2 di/glufos oi)/a pro/sw to\ men, a)/llo d) e)/pi\sqen. Qualis Mercurius bifrons, aliud postrinsecus. Herme lapidei ligneive cippi erant in biviis trivissque erigi soliti, ad indicanda viarum ferentium discrimina. Ulpian. in Demosthenicam orationem, quae est adversus Leptinem, Hermas istos quadrangulos fuisse annotat, suprema parte Mercurii faciem prae se ferentes, inferius inscriptiones viarum ostendentes. Thucydidis scholiastes in 6. scribit, quadratos et cubi formes poni consuevisse, velut symbola quaedam rationis et veritatis inconcussae. Alioqui et trike/falos e(rmh=s2 apud Etymologici auctorem Triceps Mercurius, viarum index legitur.
*amilla=sqai tai=s2 mou/sais2, id est, Cum Musis certamen inire, dicetur proverbialite,r qui doctrinae quam callet indubitata certitudine, causae que bonitate confisus, cum doctissimo quoque congredi et in disputationis palaestram descendere non dubitarit. Galen. in fin. lib. 1. Therapeutices methodi: *alla\ kata to\n palaio\n au)lhth\n w)= i)ero\n, a)millai/mhn a)\n kai\ toi=s2 mou/sais2: Equidem antiquissimi tibicinis exemplo ô Hieron, etiam cum Musis concertarim. De Thamyra Thrace sentit, ni fallimur, cui tamen peritiae suae confidentia parum prospere cessit, orbitatis poena victo inflicta, unde hoc loco recte filo/kalon eum ut ambitiosum vocat Galenus: Non alieno hinc sensu s1unkexoreuko/tas2 mou/sais2, dixit Philon Iudaeus literatos viros, quasi qui cum Musis choros ductitarint.
ILio indigna verba dixit Euripid. non sine proverbii specie, verba parum fortia et imbellem animum prodentia: sic enim apud illum loquitur Menelaus, suadens Helenae ut vitae suae consuleret, habita utriusque salutis ratione:
*anandr) a)r) ei)=pas2, i)liou/t) ou)k a)/cia.
id est,
Imbelle verbum dixit, et haud dignum Ilio.
Fortia facinora in decennali potentissimae urbis Troianae obsidione a Graecis edita, veterum scriptis passim celebrantur.
PRoverbii faciem habet illud Nazianzeni:
*pd=r e)ggu\s2 kala/mhs2, ou)k a)s1fale\s2.
id est,
Ignem si admoveas stipulae, res plena pericli.
Iuventus male creditur libidinum magistris, tenellae aetati non tutus est vini usus, quod rudis illa aetas flammis exaestuet inde ardentioribus, quam Aetnaei crateres.
*dourei/ou tino\s2 i(/ppou ei)ko/na sw/zei, Durei cuiusdam equi imaginem servat. Dici potest de homine multifariis et diversis inter se vitiis obnoxio. Clemens lib. 2. Stromatum de Basilide loquens, statuente passiones animi spiritus quosdam rationali animi annexos: nun= de\: inquit, tou=to mo/non parashmeiote/on w(s2 dourei/ou tino\s2 i(/ppou kata to\n poihtiko\n md=qon ei)ko/na sw/zei, o( kata basilei/dhn a)/nqrwpos, e)n e(ni\ s1w/mati tos1ou/twn pneuma/twn diafo/rwn strato\n e)gkekolpis1me/nos, hoc est, Id solum nunc observandum, quod Durei equi speciem quandam obtineat, iuxta poetarum fabulam, Basilidae, homo uno in corpore tot diversorum spirituum exercitum in alvo inclusum habens. Dureo equo ligneo ab Epeo fabricato, multos Graecorum proceres fuisse inclusos, ex historia notum est.
*nika= to\n o)nhla/thn, id est, Agasonem vincit. Adagium ostendit esse Suidas in refractarium hominem, qui monentis verbis obaudit, seque in praesens discrimen aut exitium conicit. Originem adagii non commonstrat: ac proinde sine teste non ausim quicquam comminisci.
*ortugi/ou guxhn\ e)/xein, hoc est, Coturniculae animum habere; proverbio dicitur homo pusillanimus et formidolosus. Antiphanes Comicus In Rustico apud Athenaeum:
*su/ ti poiei=n dun/asai o)rtugi/ou yuxh\n e)/xwn.
id est,
Tu quid facere vales coturniculae animo praeditus.
*pare/rgon e)/rgon poiei=sqai, id est, Accessorium in opus commutare dicuntur, qui plus collocant operae in negotio levi, quod quasi obiter in transcursu delibandum erat, quin primario praecipuque instituto. Galenus initio lib. 1. de naturalibus facultatib. ei)dh\ tou/tous2 e)ktrapo/menos e)le/gxoimi, mei=zon a)\n moito\ pa/rergon tou= e)/rgou ge/noite. quod Thomas Linacer commode ita vertit: Ergo si ad hos refellendos digrediar, plus operae in accessorio, quam in proposito sumam. Plato in epist. i(/na mh\ pa/rerga w(s2 e)/rga moi cumbai/h lego/mena, id est, Ne accessoria vice operum nominari mihi contingat. Polybius histor. oi( de\ polloi\ ta\ men e)/rga tw= eu)tuxou=ntwn ou) peirw/ntai
mimei=sqai ta\ de\ pa/rerga zhlou=ntes2, e)k qeatri/zou th\n e(autw=n a)krasi/an, id est, Plerique homines facta magnatium imitari negligunt, at aemulando accessoria nihilad rem facientia, suam ipsi produnt stultitiam. D. Clemens lib. 5. ex Agathone Tragico, duos senarios adducit: o)/pws2 mh\ to\ tou= stragw|dopoiou=.
*aga/qwnos pa/qwmen kai\ au)tei\,
*to\ men pa/rergon, e)/rgon w(s2 h(gou/menoi,
*to\ d) e)/rgon w(s2 pa/rergon e)kponou/menoi.
hoc est,
Ne imping amus et nos in illud
Tragtci Agathonis
Operis loco ducentes accessorium:
Inque opere satagentes ut accessorio.
Quos versus recitat et Athenaeus lib. 5. Greg. Nazian. elegantissime eo usus est in funebri oratione in Basilium dicta, de Saule loquens: basi/leian eu)/rato mei=zon tou= e)/rgou to\ pa/rergon e)mporeusa/menos, id est, Saul paternos asinos in vestigans, regno potiur, acessorum ipso instituto negotio maius nactus: Idem in carmine:
*ergon pa/rergon ou)damw=s2 e)/rgon le/gw.
id est,
Extrartum negotium, haud opus vocem.
Non otiosum fuerit huc ascribere Ploris Graeci monachi dictum, qui interrogatus, cur obambulando cibum sumeret, respondit: ou(/ti ou) bou/lomai tw=| brw/mati w(s2 e)/rgw| xrh/sasqai, a)ll) w(s2 pare/rgw|, id est, Quia nolo cibo uti tamquam opere, sed tamquam operis accessorio.
*axai+/kon be/los, id est, Telum Achaicum dicitur telum habile, et quod apte collineat. Coniecturam alicuius artificiosam et pulchre scopum attingentem, aut scomma apposite mores cuiuspiam perstringens, licebit paraemiace vocare be/los a)xai+/kon, Citatur a Suida. Apparet autem fuisse telum funditorib. gentis Achaicae peculiare, aptum cumprimis in obsidione.
*hrakle/ous2 ke/ras2, id est, Herculis cornu, de affluentia bonorum omnium proverbialiter dicitur apud Dionem Chrysostomum oratione 2. de Fortuna, ibi: tou=to hn)= a)/ra kai\ xrusoun= ge/nos, kai\ nh= soi maka/rwn tine\s2 au)tomata\s2 e)/xousai trofa\s2, kai\ h(rakle/ous2 ke/ras2 kai\ kuklw/pwn bi/os, id est, Istud ipsum fuit et aureum saeculum, et fortunatae dictae insulae, sponte sua proferentes alimentotum genus omne, et Herculis cornu, et Cyclopum victus. Adagium mere idem, cum Amaltheae cornu, de cuius origine, quia varia ab auctoribus et prorsus diversa prodi videmus, non lusurum me operam putavi, si in studiosorum gratiam philologia hac accessione per me adiuvaretur: unde elucesceret ratio cur Herculis cornu dicatur. Helenius Acron et Porphyrion grammatici in illud Horatii Odarum libro 1. Hinc tibi copia Manabit, ad plenum benigno Ruris honorum opulenta cornu. referunt adagii natalem ad cornu Fortunae, quod Acheloo detractum victor Hercules Fortunae donasse perhibetur, de quo ita Dion Prusiaeus: oi( de\ ta\ krei/ttw gra/fontes2 to\ th=s2 a)malqei/as2 ke/ras2 e)/dosan se/ras2 plh=res2 kai\ bru/on tai=s2 w(/rais2, o( e)n ma/xh h(raklh=s2 *axelw/ou a)be/r)r(hce, id est, Qui veritati magis consona pingunt, dant Fortunae cornu Amalthaeae refertum omnigenis fructibus, quod in conflictu Acheloo defregit Hercules. subicit post, to\ de\ th=s2 a)malqei/as2 (ita enim legi debet) loco a)melei/as2, quae vox incuriam
denotat, ke/ras2 mhno/ei th\n tw= a)gaqw=n do/s1in te kai\ eu)daimoni/an, hoc est, Ama theae cornu indicat bonorum largitionem et felicitatem. Eustathius in commentariis Dionysii Afri paulo aliter fabulatur, Acheloum videlicet pro laevo cornu, per Herculem comminuto, Amaltheae cornu mun ris loco illi rependisse, cuius beneficio bonorum omnium affluentia utenti suppetebat, quam fabulam ita sanant quidam, dictitantes, Herculem cunctos ubivis gentium mortales sibi beneficio devincire volentem, cum intellexisset Acheloum fluvium errabundis flexibus magnam Aetoliae partem lancinare, atque ita variis fossis, aggeribus, aluerorumque clicibus regioni iniurium, vim quodammodo adhibuisse, et ad moderationem revocasse supervacuos anni cursus, eaque cultura feraciorem agrum reddidisse: qua ratione sinistrum fluminis cornu incompositis sinuosisque anfra ctibus inutile atque incolis infructuosum, tractabile ac commodum praestiterit: Atque ista esse Acheloi cornua exponunt, superatam et compressam amnis iniuriam, et repositam fecunditatem. Palephatus narrat Herculem aliquando Thespiis Boeotiae oppido commoratum fuisse apud feminam liberalis formae, cui Amaltheae nomen fuerit, proposito Iolai nepotis hospitio, quod cum iste iniquius ferret, cogitatetque peculium omne quod in cornu bubulo illa asservabat in usum Herculis, si quid emptitaret, furto auferre, factum est ut socii peregrinationis dicerent, Herculem habere cornu Amalcheae, unde promeret asfluenter ea omnia, quae ipsi forent usui. Alii hanc ipsam Amalthaeam anum faciunt ex mercimoniis opulentam, et quae pleramque peculii sortem e divei ditis mercibus contractam, inclucere in cornu ab eius nomine nuncupatum consueverit, quod quia pecuniis refertum Hercules abstulerit splendide inde victitans, proverbialis sermo iucrebuit, ex Amaltheae cornu cuncta bona Herculi suppetere. Fuerunt et qui aliam commenti sunt fabulam, fuisse in Lybia ditiunculam supra modum feracem, forma loci bublo cornu non absimili a femina nomine Amalthea possessam, a cuius singulari fecunditate fructuum genus omne copiosissimo proventu affundentis, natam paroemiae originem autumant. Callimachi scholiastes Graecus, Amalthaeam capram, quae lovi lac praebuerit, scribit ex altero cornu ambrosiam fundere, ex altero nectar, creditam fuisse. Theon Alexandrinus in Arataeis commentariis annotat Capram istam mulierem fuisse Arcadicam, Iovis nutricem, Iovemque alumnum beneficii memorem, nutricis mortuae pellem complicatam sibi circumposuisse, ac inter astra retulisse, eamque esse Amalthaeam. Parmeniscus ait Melisseo Cretae regi Alumnum fuisse datum Iovem infantem, cuius filiae Dodonides cum lacte carerent, illum capram geminos haedos enixam puero adhibuisse, nomine Amalthaeam, quae eum educarit, eiusque fecunditatem proverbio locum dedisse. Musaeus (hunc enim fabulae auctorem citant Hyginus et Bassus Arataei commentarii auctor creditus) tradit Iovis nutrices Themidem et Amalthaeam nymphas ab Ope matre delectas fuisse, ac postremam Amalthaeam in deliciis habuisse capram incredibili
lactis copia scatentem, cuius ille ubera suxerit. Diodorus Siculus Bibliothecae libro quarto refert. Hammonem Libyae partis regem virgini praestanti forma Amaltheae dictae stuprum obulisse, procreata ex ea sobole, ipsamque propinquae orae praefecisse, quae quod bovis cornu speciem imitaretur, occiduum cornu nuncupata sit et Amaltheae cornu, quod vineis et fructiferis omnis generis arboribus abundaret, posteris eam appellationem transferentibus ad optimam, et primae feracitatis terram. Hactenus de origine Socrates (ut Ioannes Stobaeus commemorat) Amaltheae cornu dicebat esse Symbolum industriae et sedulitatis, illinc enim omnia manare bona illi, qui ma/lqwn, hoc est, ignavus et socors non pergat esse. Cornu namque bovis animalis laboriosissimi, operarium sigificare: uvas et alios fructus quibus cornu scateat indicare affluentiam bonorum ex agricultura provenientium: Cornu autem illud a bono Genio et Fortuna bonorum largitrice, utrinque sustineri volunt. Philemon Comicus per iocum Amaltheae cornu pecuniam esse ait, cuius hi leguntur senarii.
*to\ th=s2 a)malqei/as2 dokei=s2 ei)=nai ke/ras2,
*oi(/on gra/fous1in oi( grafei\s2, ke/ras2 boo\s2.
*argu/rion e)sti\, tou=t) e)/an e)/xh|s2, le/ge,
*pro\s2 tou=t) o(bou/lei, panta\ soi\ genh/setai.
id est,
Tunc illud esse cornu Amaltheae putas,
Cuiusmodi pingst pictor, cornu bovis?
Argentea est moneta, quam qui possidet,
Huic copiose pro votis cuncta affluunt.
Phocylides agtum cornu Amaltheae accipit, quod ad victum necessaria et sustin endae vitae alimoniam suppediter, eo versu: *argo\n ga/r te le/gousin a)malqai/as2 ke/ras2 ei)=nai. Phocion Peripateticus lib. scripsit multa variaque historia refertum, inscripsit ke/ras2 a)malqei/as2 teste Gellio. Philostratus de Dione: *di/wna to\n prousiai=on, ou)k oi)= d) o(/ti xrh/ pros1eipei=n, dia\ th\n e)s2 ta/nta a)reth\n, a)malqei/as2 ga\r ke/ras2 hn)= to\ tou= lo/gou, id est, Dionem Prusiaeum haud scio quo nomine compellabo, propter mirificam in omni genere praestantiam, erat enim iuxta proverbium Amaltheae cornu.
*lh/mneion ble/pein, id est, Lemnium obtueri, de truculento et quasi igneo aspectu proverbialiter dici ostendit Eustathius Ilia. primo, et exponit: deinon kai\ pirw=des2 ble/pein. Lemnii homines effetri et immanes ferebantur, qui natos sibi ex Atticis feminis liberos nefarie trucidarunt, teste Herodoto: unde et Lemnia manus pro sanguinaria, et Lemnium malum, de insigni et inevitabili malo natum est. Citatur ab Hesychio, addita causa, quoniam Lemno inventus sit ignis. Quid? quod primi ferrarias officinas, fabricatis exitio mortalium et ad caedes repertis telis, instituerunt, qua de causa et Sinties a nocendi argumento nuncupati fuere.
BEllum cum Protogene mortuo gerere, proverbiali figura dicitur qui in mortuorum scripta invehitur, mortuorum manes convitiis impetit, aut quomodocumque, illis iniurius est. Exstat apud Aulum Gellium libro 15. cap. ultimo. Demetrius Poliorcetes cognomento dictus a
sollertia machinarum oppugnandis urbibus repertarum, Rhodum obsisidens, incendio statuerat abolere aedes extra urbem, in quibus asservabatur pulcherrimi operis imago, a Protogene illustri pictore facta, quod eam hostili urbi invideret, re intellecta Rhodii legatos ad eum mittunt cum his verbis: Petimus, consideres, ne turbae tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse. Huc spectat Philostrati Lemnii dictum quo Aelianum repercussit, qui accusationem cuiusdam retro tyranni scripserat. Laudarem, inquit, institutum tuum, si vivum accusasses, viventem namque tyrannum incessere, viri esse duco, at mortuo insultare cuiusuis. Graece ita sonat: ei)=nai ga\r dh/ to men zw=nta to\n tu/rannon e)piko/ptin, a)ndro\s2 to\ de\ e)pambai/nein keime/nw| panto\s2. Eodem sensu Plancus fregit calumnias Asinii Pollionis, qui orationes meditabatur a morte Planci edendas, ne respondere posset, dictitans; Cum mortuis non nisi larvas luctari, quod a Plinio in praefatione Naturalis Historiae inscripta relatum est. In hanc sententiam trahi potest illud Epigramma Graecum.
*ba/llete nun= meta\ po/tmon e)mo\n de/mas2, o(/ti kai\ au)toi\
*mekrou= s1w=ma le/ontos e)fubri/xousi lagw|oi\.
id est,
Nunc post fata meum telis configite corpus,
Audet exanimum lepus infestare leonem.
*ermaikh\ s1eira\, id est, Mercurii catena, adagiali specie usurpatur ab Eunapio Sardiano de invictae eloquentiae homine, qui quo velit linguae lenocinio auditores rapere et transducere possit. Sic enim ait: o(de\ porfu/rios w(/sper e(rmaikh/tis2 s1eira\ kai\ pro\s2 a)nqrw/pous2 e)pineu/ousa dia\ poiki/lhs2 paidei/as2 pa/nta e)s2 to\ eu)/gnwston kai kataro\n e)ch)ggellen, id est, at Porphyrius velut Mercurialis quaedam catena in lucem protulit, variae doctrinae beneficio. Notum est de Herculis Ogmii catena auribus hominum inserta, qua eos circumducebat, ex Luciani opusculo: Herculem vero eundem cum Mercurio existimavit religio Druidarum, et Aegyptiorum schola.
*oper toi=s2 s1i/tou a)po/rois2, oi( o)/roboi, id est, Id quod in frumenti inopia, ervum: adagii usus erit, cum significare volumus, boni consulenda esse qualiacumque sint deteriora, ubi non adsit meliorum copia. Glandium esus mortalibus fuit gratissimus, ante repertas et a Triptolemo commonstratas Cereales fruges. Solet autem usuvenire famis tempore, aut ubi frumentum deest, ut legumina quaevis, viciam, lentem, ervum, aliaque xe/dropa in victum commutet vulgus, ad placandam esuriei iniuriam, et sustinendam vitam, ubi cetera deficiunt necessaria. Philostratus in Nicete: a)ll) a)pori/a gennai/wn sofistw=n e)spouda/sqhsan toi=s2 e)f) e(autw=n e(/llhsin, o)/n pou tro/pon toi=s2 s1i/tou a)porou=sin oi( o)/roboi, id est, Inopia praecellentium doctorum, in pretio fuerunt habiti a Graecis ea tempestate, quem adm odum ervum magni fit apud illos qui frumento carent.
*pri\n h)\ pti/ssai, ta\ a)/leura, subaudi pa/sseis2, id est, priusquam pinsueris,
farinam subigis aut maceras. Dicitur in homines praeposteros, qui perverso ordine, quod postremo factum oportuit, primum omnium faciunt. Praepostere agit qui subigere tentat, priusquam triticum a glumis separetur et pinsatur. Eustathius in decimum sextum Odysseae perperam legens, pri\n o)pth=sai, quod sonat, Priusquam assaveris: occasionem labendi dedit lectionem eius secutus minus venustam minusque explicatam. Simile isti adducit Suidas, et ex eo proculdubio Eustathius mutuatus tale Proverbium: pri\n h)\ tou=s2 i)xqu=s2 e)loi=n, su\ th\n a)/lmhn kuka=s2, i. e. Ante captos pisces mare agitas, aut salem aquae misces. Quod convenit in praeproperos homines, qui locuplete spe praecipiunt futuram adhuc victoriam.
Exstat inter Tyrraei poemata, quae admonitoria ad bellicam virtutem Spartanae iuventuti scripsit, proverbialis versus:
*qars1ei=te cou/pw zeu\s2 au)xe/na loco\n e)/xei,
id est,
Animum constanter habete, Iuppiter haud dum etenium colla retorta gerit. Quo uti licebit apud deiectos animos et facile consternatos, quos in rebus duris durare se et confirmare admonebimus. Metaphora translata a supplicibus et depressa mente praediris, quos incurvos cervices Pacuvius vocat, quo spectant et versus de seruitute apud Philonem:
*ou)pote\ doulei/h kefalh\ eu)qei=a pe/fuken,
*all) a)ei\ skolih\ au)xe/na loco\n e)/xei.
id est,
Haud solitum est servile caput se attollere rectum:
Semper at obliquum colla retorta gerit.
*o qmoui+tw=n tra/gos, Thmuitarumhircus, de mulieroso homine in quem adhinniunt quodammodo scorta, ad unius nutum parata. D. Clemens in Protreptico, loquens de Apolline nobili insessore, qui amicas multas habuerit, inter quas commemorantur, Aethusa, Arsinoe, Zeuxippe, Prothoe, Marpissa, et Hypsipyle, e)nepi/mplato gou=n, inquit, gunaikw=n a)k h(/pton h)\ ai)gw=n o( *qmoui+twn tra/gos, id est, Mulierculis ad satietatem se explevit, non pucioribus quam capris Thmuitarum hircus. Est autem Thmuis oppidum Aegypti, Stephano teste. Eusebius et Nicephorus Philae meminerunt. Thmuitarum episcopi viri sanctissimi. Nemini vero dubium est, singula Aegypti oppida peculiaria habuisse olim numina animalia, quibus divinos faciebant honores, Tentyritae accipitrem, Combitae crocodilum, lupum Lycopolitani, canem Bubastii, ovem Saitae, capram et hircum Mendesii, hircum Thmuitae colebant, cui verisimile est, capras votivas victimas et donaria sacra offerebant affatim: Itaque ganeonem insignum aut notae famae maechum pluribus abundare feminis dicemus, quam olim capris Thmuitarum hircus.
*ane/mous2 poimai/nein, id est, Ventos pascere, hoc est instar ovium agere dicitur qui inanem sumit operam, nihil operae pretii faciens. D. Clemens lib. 1. Stromatum: o(/s2 dei\ e)rei/detai e)pi\ feu/desin, tou=tos poimai/nei a)ne/mous2, kai\ diw/kei o)rne/a pterwta\, id est, Qui mendaciis innititur, is
ventos pascit et volucres aves persequitur.
*te/nedios ke/ramos, id est, Tenedium fictile, Proverbiali schemate dicitur de re fragili, et in qua contrectanda magna opus sit religione. Dion Chrysostomus oratione 42. xedo\n ou)=n para\ plh/s1ion pepo/nqas1in oi( e)moi\ lo/goi tw=| kera/mw| tw=| tenedi/w|, kai\ ga\r enei=qen pa=s2 men o( paraple/wn e)mba/lletai ke/ramon, tou= dei\s2 de\ u(gih= diakomi/zei r(adi/ws2, a)lla\ polloi\ s1atro\n poih/s1antes2, h)\ s1untri/yantes2, o)/straka e)/xonzes2 xanqa/nous1i au)tou\s2, id est, Idem propemodum meis orationibus accidit, quod sictilibus Tenediis: illuc enim qui praeternavigant advenae omnes, manum fictilibus immittunt, nemo autem fere integrum perfert, sed plerique omnes ea vel atterendo perfringunt, vel collidunt, ignorantes testacea sese tractare. Loquitur de suis scriptis, quae cum omnibus in ore essent, multi libere de industria verba immutabant, vel ne mem oriae lapsum proderent, vel etiam inviti quibus nihil esset peculii, unde librum compararent, atque verbatim ediscerent. Transferri potest proverbium ad orationem aut carmen, in quibus qui immutare et liberius transponere verba conatur, is facile impingit, ut aut orationis vim eneruet, aut sanguinem deducat, aut cursum frangat. Anxietate summa et sollicita cura hic opus est, quod interdum unica syllaba, imo litera momentum omne trahat.
DE homine sordido, qui suum defraudat genium, dictum est illud Pherecratis Comici in fabula, cui a)gri/eis2 nomen, en qru/okois1i kai\ braka/nois2 kai\ ???robi/lois2 chn=, ou(po/tan d) h)/dh peinw=s1i s1fo/dra, w(s2 peri\ tou=s2 polupo/das2 nu/ktwr peritrw/ggen e)nto\s2 tou\s2 daktu/lous2, id est, Agrestibus holusuculis ac carduis vivere, cumque vehementer esurienti, polyporum instar noctu digitos intus, arrodere. Apud Athenaeum male legitur pro e)n to\s2, e/n tw=, et qru/okous1i, pro qru/okois2. Sunt autem qru/oka et bra/kana teste Hesychio, a)/geia laxana\, agrestia quaedam holera, stro/biloi vero cardui species. Potest etiam dici de homine egeno, qui omnis subsidii expers ad in humana edulia adigitur. Porro quoniam istiusmodi holera difficulter eluuntur, hinc Cratinus Comicus dus1bra/kanon proverbialiter dixit, quod intellectui arduum est, et ingenio aegre consequi quis possit.
GRegorius Nazianzenus in Distichis sententiosis:
*fu/llwn lagw|ou\s2 enfobou=s1in oi( ktu/poi,
*andra/s2 d) a)na/ndrous2 ai( okiai\ tw=n pragma/twn.
id est,
Lepus fragore territatur frondium,
Umbraeque rerum timidulos terrent viros.
Arduus et infractus animus non commovetur rebus adversis et reflante fortuna, neque periculi tempestas illum aut honoris aura unquam de suo cursu vel spe vel metu depellit.
NAzianzenus in funebri oratione Basilio Magno dicta, kai\ thn\ tar) e)mautou= r(ophn\ xarizo/menos, is1as2 u(s1mi/nh| ta\s2 kefala\s2, to\ tou= lo/gou, kate/sths1a, id est, Addito a me subsidii momento, aequalia in conflictu capita, iuxta proverbium, ut essent, effeci. Quadrabit cum quis disceptantibus
arbiter datus, nunc hunc, nunc illum auxiliaribus argumentis suppeditatis sustinet in aequilibrio quodam contentionis, nam parva accessio in tali pugna, e(teralke/a ni/khn, id est, victoriam alterutro declinantem tribuere potest. Locus videtur desumptus Homero Iliad. undecimo, ubi Graeci pariter et Troiani pari Marte depugnantes neutro alternante victoria d) u(s1mi/nh| kefala\s2 e)/xon, hoc est, aequalia in duello capita hababant.
*bou/tas2 men e)le/geu, nun= d) ai(po/lw| a)dri\ e)/oikas2.
id est,
Caprigeni gregis es ductor, paulo ante bubulcus.
Theocritus Idyllio primo. De iis qui in peius degenerant, ab equis, quod dicitur, ad asinos: vel qui personam sustinere nequeunt aut tueri, quam prae se ferunt, vel qui placidos mores in asperos commutant, humani prius et mites, nunc crudeles et efferati, denique ex Mitionibus Demeae. Natum videtur a boum et caprarum ingenio, quod processu temporis bubulci caprariique in consuetudinem rapiunt, animantiumque istorum mores imitantur. Boves ut sunt placidi et mansueto ingenio, ita et eorum magistri: contra caprarii salacitate et intractabili feritate capras aemulari creduntur contagione in naturam abeunte.
*ai)oli/zein, pro circum scribere et decipere inter proverbiales voces a gentium moribus ductas, refertur eo quia Aeoles ut impostores et fraudulenti traducebantur, quamquam et a vatiegatione efficta dictio videri potest, id enim aiolon significat, et mendacia verboram fuco variari solent, quemadmodum veritatis simplex est gratia. Hierocles Alexandrinus, cuius in aurea Pythagorae carmina scriptum exstat, mh/d) ai)oli/ce tau=ta, idest, Neque in his rebus imponas aut fraudem facias. Hinc apud Theocritum *aioliko\n tiqa/hma, miraculum Aelicum, legunt quidam pro a)taithlo\n, enplhtiko\n kai\ poikilo\n, fraudulentum et varium.
PRoverbiali specie dictum est illud ab A. Gellio noctium Atticarum lib. 1. Tu autem perinde quasi cum Euandri matre nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito uteris Hominem antiquarium, qui priscae aetatis vocabulis obsoletis uti gaudet, et Apuleianae dictionis delicias iam desitas, in usum revocare frequens insistit, cum Euandri matre loqui non invenuste dicemus, quo spectat Phavorini philosophi admonitio ad adolescentem priscarum vocum cupidissimum. Inauditum atque insolens verbum tamquam scopulum esse fugiendum. Euandri vero Arcadis, qui ob fortuitam fratris caedem extorris patria in Latium descendit, ibique sedem firmavit, mater fuit Nicostrata proprio nomine, ab aliis Themis quoque dicta, Plutarchi testimonio, quoniam fatiloqua habebatur, unde et a carminum oraculis Carmenta fuit appellata. Non abludit hinc illud apud eundem auctorem lib. 16. cap. 10. Ego vero dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem: quasi diceret, si vocabula vetera et primis Latii incolis usitata didicissem. Aborigines autem ab Euandro Arcade literas acoepisse primum refert Cor. Tacitus, Annalium lib. 11. Aborigines ante repertum papyri usum exstitisse et scripturae
loco incisis lignorum taleolis usos fuisse constat, unde Symachi illud, Mallem Aboriginum more dictionem salutis altrnae ligno corticibus scribere.
ALba linea fieri dicitur quod simpliciter fit, et absque varietate quadam picturata. Aul. Gellius libro 20. cap. ult. Multa et varia lectitantes in quas res cumque in ciderent, alba (ut dicitur) linea, sine cura discriminis, solam copiam, sectati convertebant: quo loco copiam pro multitudine sola intelligimus, non autem pro variatione dictionis: Translatio a tabulis monochromatis, ubi nulla pigmentorum varietas oculos satiare potest.
Apparet proverbium esse vetus, quo in Epistola ad Eustathium medicum utitur Basilius: kai\ ga\r ta\ fre/ata fas1i\n a)ntlou/mena belti/w ge/netai, Etenim puter (quod aiunt) si hauriantur, meliores evadunt. Ferrum si exteratur nitescit: aqua pigra si moveatur, nihilo fit deterior, et ingenium adolescentis, quo magis excolas exerceasque hoc fit praestantius, usus est D. Clemens lib. 1. Strom. ta\ fre/a ta\ e)cantlou/mena, dihde/steron u(/dwr a)naddws1i\, kai\ to\n s1i/dhron h) xrh=s1is2 kaqarw/teron fula/ssei, id est, Puteus exhaustus limpidiorem reddit aquam, et ferrum usus purius servat. Philon Iudaeus lib. de Gigantibus: polla/kis2 de\ kai\ pro\s2 to\ a)/meinon e)pidi/dws1in, w(/per fas1i\ ta\s2 a) pantloumen/as2 phda\s2, kai\ ga\r enei/nas2 lo/gos e)/xi to/te ma=llon glukai/nesqai, id est, Saepe etiam melior evadit, quemadmodum perhibent fontes, si hauriantur: hos etenim tunc dulcescere magis vulgaris opinio est.
*wtoi, id est, Oti, dicuntur proverbii specie vecordes homines stulteque gloriosi: xannoi\ kai\ keno/docoi, ut ex Aelio Dionysio annotat Eustathius ab avicula Oto, quam Asionem Latini nominat, quae gesticulabunda et ad laudes suas subsultabunda, eo modo capitur. Idem Odysseae l. w)tou=s2 vocari dicit, qui facile quavis in re circumveniuntur, ac praecipue qui se patiuntur dictis facile protelari, argumentis quibusuis improvide assentientes, nihilque curiosius expendentes, eius haec sunt verba: oi( enmo/nhs2 a)koh=s2 a)pere/rgwn kai\ a)neceta/stws2 a)pa/thn pa/xontes2. Auiculam hanc stolidam esse facileque decipi annotat Etymolog. auctor, de qua ita Aristoteles: Otus noctuae similis, circa aures alarum quandam similitudinem praefert. Verum Othus pro fastuoso homine et qui gradus (uti Plautus loquitur) grandit, proverbialiter dici potest, aperiente huic rei viam Marcellino libro 22. ubi inquit. Grandiaque incedens tamquam Othus et Ephialtes, quorum proceritatem Homerus in immensum tollit. Fabula de Otho et Ephialte Aloei filiis ex Homeri Iliad. 5. nota abunde est, qui maiora viribus aggressi, caelumque aggestis temere montibus invadere adorti, deiecti occubuerunt: fabulantur autem illos quolibet mense novem digitis excrevisse, Heginio teste.
*glufa/nou o)/zein, Scalprum aut caelum olere dicitur quod recenter fabricatum est. Theocritus idylo primo de poculo tornato recenter: *neoteuxo\s2 e)/ti glufa/noio poto/s1don. Quod natum nuper redolet caelamina scalpri. Transferri poterit ad librum recens
ab aliquo conscriptum et e praelo profectum, aut ad carmen nuperum, quid sub incudem nondum revocarit auctor. Sic induciae quae non diu duraverant in bello navali apud Aristophan. Acarn. o)/cous1i pi/pths2, Picem olent, propter triremium aliarumque navium bellicum apparatum, quae pice illitae nuper ad belli procinctum paratae fuerant.
Quoties animum alicui addere volumus ad disceptationem, aut eum in contentionis studio, quod a)gw=na Graeci dicunt, confirmare, ne labascat aut animo concidat, proverbii huius usus erit, quod apud Synesium in Caluitii encomio exstat: th/rhs1on en pi/s1h|, fas1i\, thn\ kardi/an, id est, In Pisa animum (quod aiunt) confirma. Ubi auctor ille ob Caluitii deformitatem offensus, se ipsum durat, animatque, ne ea re commoveatur. Solebant apud Pisam Elidos urbem quolibet lustro certamina, Olympia dicta, maximo Graeci conventu celebrari, in quibus decertaturus ad gloriae immortalitatem parandam, praesentem animum ac fortem sumere debebat.
*ph/xes1in au)ca/nesqai, id est, Cubitis adolescere aut incrementum capere proverbiali tropo dicitur, qui in requapiam aut arte magnos et repentinos profectus facit. Eunapius Sardianus de maxima loquens: ph/xes1i de\ e)pi\ pa/s1an s1ofi/hn au)co/menos, id est, Percubitosad omnigenam eruditionem profectus, aut excrescens. Ita divitem repente ingentibus opibus ditatum, ph/xes1in e)pi\ plou=ton a)mh/xanos2 au)chqe/nta, id est, percubitos in immensas opes adultum dicemus. Natum a Gigante quopiam, quem singulis mensibus cubito increvisse fabulae loquuntur: quin et Antaeum Libycum in sexaginta cubitorum altitudinem excrevisse, ut veterum memoria prodidit, scripsit Plutarchus in Sertorio. Ad hunc adagii formulam, efficta est etiam illa Philostrati in Iconibus: dunatou\s2 u)po/fainge, kai\ tetraph/xges2 en mikrw=n, id est, Praevalidos efficit et ex pusillis quadricubitos: et illa Cratetis Comici in Lamia: e)pi\ triph/xh qettalikw=s2 tetmime/na, id est, Tricubitalia frusta carnis Thessalico more dissecta: Prodigiosae magnitudinis significatione habent, et Philoxeni Cytherii gulosissimi votum apud Machonem Comicum, qui optavit triw=n e)/xein to\n la/rugga phxe/wn, id est, guttur tres longum cubitus. Aristophanes quoque proceros designans, tetraph+/xeis2, inquit, kai\ ginnai/ous2, id est, quadricubitos et strenuos. Citatur et hoc modo adagium, kata\ ph=xun e)pidido/nai, id est, Cubiti spatio increscere. Suidas ex incerto, ut solet, auctore: o( de\ filo/s1ofos2 a)nempo/dis1os2 ei)s2 e)pi/dos1in diete/lei, kai\ e)pedidou kata\ ph=xun, w(s2 fa/nai, a)texnw=s2 a)/rxe tou= panikou= dustuxh/matos2, id est, Philosophus liberaliter erogare pecunias non desitit, crescebatque velut per cubitos (ut ita dicam) firm um illud propositum, donec repente in incredibilem calamitatem incidit.
*ou) pro\s2 pato\s2 e)sti\n ar)tu/s1ai kalw=s2.
id est,
Condire scite est hercle non cuiuslibet.
Venustum adagium est Cratini Comici lepidissimi in Glauco fabula, de rebus non vulgaribus, sed arduis atque operosis. Huic adagio obnoxii sunt quotquot scribunt
carmen. nam si eruditus fuerit paulo, et ad popularium aures minus attemperatum, ita ut vulgi captum excedat, obscuritatis nomine damnatur ilico: contra si leve sit et triviale ac suberis instar superfluitans quodammodo, a doctioribus reicitur, w(s2 en bras1ma/ti katablhto\n, usqueadeo Condire recte non cuiusvis est.
Quando citra discrimen aut exemptionem omnes promiscue indicare volumus, proverbii huius usus erit, *alla\ kai\ mh/thr kai\ a)delfai\, id est, Etiam mater, et sorores. Utitur loco modo citato Synesius ostendens nominatim adagium esse, sic enim inquit, *alla\ kai\ mh/thr, a)lla\ kai\ a)delfai\, fas1i\, tw=| kalleiti\ ne/mous1i tw= a)r)r(e/nwn, id est, Imo etiam mater ac sorores (quod aiunt) virorum pulchritudini multum deferunt: volens innuere, nullam tam sanctam, tam castam esse, quae non formae venustae et egregiae lenocinio trahatur, citra exceptionem, etiamsi mater illa sit aut germana.
*pri\n h)\ to\n mu/dron a)nafhn=ai, id est, Priusquam globus ignitus exsistat. Quando aliquid numquam futurum signisicabimus, adagium conveniet, veluti si sempirernam accepti beneficii memoriam pollicentes numquam dicamus: pri\n h)\ to\n mu/dron a)nafhn=ai, aut iuxta Callimachum me/xris2 fwkei/wn en a)li\ me/nh| mu/dros2, Donec Phocensum ignitus lapis in mari manserit, beneficii perpetuo memores fore. Natum a Phocensibus, qui diris exsecrationibus desertores suae classis prosecuti, lapidem ignitum in altum mare proiecerunt, adhibitoque iuramento voverunt, numquam in Phocida reverti, antequam e mari exiret ille lapis. Refertur his verbis ab Herodoto in Clio: kai\ mu/dron s1idh/reon katepo/ntws1an, kai\ w)mo/s1an mh\ pri\n e)s2 fokai/hn, h)/cein pri\n h)\ to\n mu/dron tou=ton a)nafhn=ai. perstrinxit hoc versiculo Callimachus:
*fakei=on me/xris2 keme/nh| me/gas2 ei)n a)li\ mu/dros.
id est,
In pelago dum saxum ingens Phocense manebit.
Usus est apposite Aristides in oratione in Romam panegyrica, ubi in fine ita precatur Deos: dido/ntwn thn\ a)rxhn\ thn\ de\ kai\ po/lin thn\ de\ sqa/llein di\ ai)w=nos2, kai\ mu\ pau/s1asqai pri\n a)\n mudroi u(per qala/s1s1hs2 pe/ssoien, i. Dent Imperium hoc, et hanc urbem florere sempiternum in aevum, neque prius desinete, quam igniti lapides in maris aequore supernatent. Sophoclis interpres annotat morem fuisse, ut iuraturi ignitos lapides (quos mudrous2 vocant) tollerent, et foedera tantisper durare votis exposcerent, dum illi rursus apparerent, simulque cum dictis so lere eas in altum pelagus porrigere, innuentes perpetuitatem pactorum. Huc spectavit Sophocles in Antigone:
*h men d) e(/toimoi ga\r mu/drous2 ai)/rgen xeroi=n
*kai\ pu=r die/rpein kai\ qeou\s2 o)rkwmwtei=n.
id est,
Globos parati tollere igneos manu Reptare per pyram: eturare caelttes.
Hunc ritum attigit et Plutarchus in Aristide, o( d) a)ristei/dhs2 w(/rkis1e men tou\s2 e(/llhnas2 kai\ w)/mos1en u(po\tw=n *aqhnai/wn mu/drous2 e)mbalw\n e)pi\ tai=s2 ar)ai=s2 ei)s2 thn\ qa/lattan, id est, Sacramento adegit Graecos in Atheniesium verba iurare, votisve nuncupatis ignitos lapides in mare porrexit. Allusisse videtur huc Macedonius in Epigrammate:
*omos1a thn\ dus1e/rwta ko/rhn, tri/s1in w(/mos1a pe/trais2
*mh/pote meilixi/ois2 o)/mmas1in ei)s1ide/ein.
id est,
Virginis ore ferae iuravi triplice saxo
Me placidis numquam velle tueri oculis.
Suidas in dictione li/qos2, ritum iutandi ad lapidem apud Athenienses receptum, auctoritate Philochori et Aristotelis, comprobat, citatque locum Demosthenis ex oratione adversus Cononem, pro\s2 to\n li/qon a)/gontes2, qui aliter legitur in vulgatis libris, qui habent bwmo\n, id est, aram, non li/sqon, id est, lapidem.
*au)th\ ka/minos2, au)to\s2 ei(/lkus1e tro/xos2.
id est,
Caminus idem duxit, atque eadem rota.
Senarius proverbialis de iis, qui similia efficiunt, testantibus Suida et Hesychio, quorum ille citat duplicem lectionem: kapno\s2 h)\ tro/xos, id est, fumus aut rota, hic vero mutilatum afferens adagium, prioribus tantum duabus vocibus constans, subicit clarius petitam esse translationem a figuli rota. Meo quidem iudicio et dictum fuisse, et non sine gratia usurpari posse videtur de consimilibus operibus, aut dicendi ratione conformi et congenere: vel etiam de duobus hominibus ingenio similibus aut imptobitate paribus, et, quia dici solet, eodem in Ludo edoctis, tales namque: *au)th\ ka/minos2, au)to\s2 ei(/lkus1e tro/xos2, quasi qui eodem in furno cocti sint, aut eadem rota currente efficti:
*all) e)sti\ kamoiklei=s2 e)pi\ glw=ssh=| fu/lac.
In proverbii usum cessit illud Aeschyli:
Et nostra praefert lingua custodem clavem.
Quoties fidam silentii spem pollicemur.
Citatur a D. Clemente stromatum libro 5. Conforme huic adagio est illud Sophoclis in Oedipo Colonaeo: w(= dia\ xrus1e/a klhi+\s2 e)pi\ glw=ssa| be/baken propo/lwn, id est, quorum aurea clavis linguam coercet initiatorum, quod dixit propterea, quod linua veluti clave obserata sit, ne revelet mysteria. Non abludit hinc Aeschyli illud, pisto\ntamei=on e)pi\ glw=ssas2, id est, Fidum penu vel aerarium linguae. Huc spectat Lucianicus versiculus:
*ar)r(h/twn e)pe/wn glw/ssh|s2 s1frhgi\s2 e)pikei/sqw.
id est,
Arcanum ut celet, claudenda est lingua sigillo.
Praeceptum est Iamblichi Pythagoraei, glw=ssh|s2 pro\ tw=n a)/llwn kra/tei, sqeoi=s2 e)po/menos, id est, Linguam ante omnia contine, Dei exemplo. Diversum huic est illud apud Aeschylum in Persis: ou)/d) e)/ti glw=ssa brotoi=s1i. *en filakai=s2, id est, Neque amplius hominibus, lingua in custodia est, quasi dicat, rem illam libere ab omnibus et palam dici citra dissimulationem.
*pe/pwn e)rino\s2 ei)s2 brw=s1in a)xrei=os w\n a)/llous2 e)ceurina/ceis2 lo\gw|, id est, Maturus cum sis grossus esui ineptus, alios loquela tua grossos expolias. Exstat apud Sophoclem in Helenes Nuptiis, et citatur ab Eustathio Iliados vicesimo, ut proverbiale, in hominem
indoctum et inscitum, qui se doctiores erudire praesumat, versus suis numeris integri leguntur in tertio apud Athenaeum, hoc modo: *pe/pwn d) e)rino\s2 a)xrei=os2 w)\n: *ei)s2 brw=|s1in a)/llous2 e)cerina/zein lo/gw|, id est, Maturus grossus esui ineptus, aliis vero grossos excutis. Talem le/ronto dida/s1kalon composita voce dixit in Satyris Vatro, qua notatur arrogantis ingenii adolelescens, qui supra aetatem plusquam senes sapere velit: quae dictio in duas perperam divisa apud Nonium Marcellinum legitur non uno in loco, Aldinis exemplaribus legentibus ge/rontos2 didaoka/lou, pro unico ge/ronti dida/s1kalw|. Est autem e)rino\s2 agrestis ficus arboris fructus, grossum vocant, qui frugiferae ficui appensus, pediculis ex ea in groslos emicantibus (ut annotat Suidas) efficit ut perficiantur eius fructus.
IN ostentatione opum immodicos, cum nec araneus illis in arca sit, aut in crumena teruntius, et quorum verba res non sequitur, iuxta vulgi dicterium, convenit illud Plauti ex Captivis.
Quibus sunt verba sine penu et pecunia.
Est autem elegans allusio in vocibus cognatis penus et pecunia, illud in rebus ad usum comparatis, hoc in praesentibus opibus quaeritur.
INter Pythagorae symbola, dignitate adagii simillima, huc ascribendum videtur ab omnibus hactenus praeteritum, *epi\ gh=o mh\ plei=n: Navigans terram ne radas. Quo innuere voluit, vectigalia similesque redempturas incertas, et curarum tumultuum que plenas, contemnere, et abnuere nos debere. Sic enim exponit D. Clemens Stromatum libro quinto his verbis: dhloi= de\ ta\ teghkai\ ta\ o(/moia tw= misqwma/twn taraxw/dh, de\ a)/stata o(/nta paraitei=sqai dei=n: Monet etiam Horatius, ut cauti horrescamus nimium premere littus iniquum.
*th=| au)lei/w u)poklei=n, th=| de\ para squ/rw| ei)s1a/gein, Per atrii seu vestibuli ostium excludere, per posticum intromittere: comperit adagium, ubi domum apertis verbis repudiatam, conniventer admittimus: aut cum sententiae aut opinioni, cui ex professo sumus refragati, dissimulanter assentimur, atque subscribimus Plutarchus Symposiacwn libro primo, capite secundo, de/dia mh\ dokw=men th=| au)leiw| to\n tu/fon u)poklei/ontes2 ei)s1a/gein, th=| para qu/rw| meta\ pollh=s2 a)dia fori/as2, id est, Vereor ne fastum primore ostio exclusum, postico intromittere citra discrimen videamur. Similiter dixit Galenus libro secundo De natur. facul th=| xhpai/a| kata\ thn\ paroimi/an a)pexwrh/s1amen, Postico iuxta proverbium digressi sumus. Est autem anteriore aedium ianua, Graeci au)/leios2, at postica, quae a via regia abscedit aut in hortum excurrit, para/quros2, a fallendi argumento, et *khtai/a velut hortensis, denique etiam yeudo/squron dicta, qua voce praeter Ammianum et Suetonium, usus etiam est Cicero in Verrinis: Ea quemadmodum ad istum postea per pseudothyrum revertatur, tabulis planum faciam. Posticum in ea significatione Horatio etiam notum est, ibi: Atria servantem postico falle clientem.
TRAGICI cothurni strepitus ab
Ammiano Marcellino usurpatur proverbialiter pro ostentatione, et magnicrepa verborum iactantia: sic enim ait lib. 20. de Lupicino armorum magistro: Bellicosum sane et castrensis rei peritum sed supercilia erigentem ut cornua, de Tragici, quod aiunt, cothurni strepitu. Ut autem Comicorum proprius est soccus, ita Tragicorum cothurnus: ille vulgaria et plebeia tractat humili stylo: hic altisonus heroum regumque res et fortunas persequitur: unde et pro sublimi et grandiore genere accipitur, Virg. in Buc. carm.
Sola sophocleo tua carmina digna cothurno.
Propertius poeta alicubi:
Desine et Aeschyleo componere verba cothurno.
Horatius odarum 2. ad Asinium Pollionem:
Grande munus Cecropio repetes cothurno.
Simile huic adagio est illud Theodoreti de M. Arethusio: to\ de\ ge ma/rkou dra=ma th=s2 ai)xu/lou kai\ s1ofokle/ous2 megalhgori/as2 dei=tai, i(\n) a)ci/ws2 ta\ enei/nou tragwdh/s1woi pa/qh, id est, Marci factum Aeschili et Sophoclis cothurno opus habet, ut dignis versibus Tragice de scribant ea quae sit perpessus.
DE improbo et sceleribus operto dicitur illud: w(= to\ i(ero\n pdr ouk e)/cisti fus1h=s1ai, id est, Cui sacrum ignem inspirare nefas est. Timeus historicus scriptum reliquit, Demothari cuidam soli inter Athenienses non licuisse sacrum ignem (qui in aede Vestae asservabatur) inflare, quippe superiore corporis parte flagitiose impuro. Du ris Samius scribit Pytheam istud ipsum obiecisse Demostheni.
MAlorum multitudinem ostendere volentes, quibus obviam iri rectaque ratione medicari non possit, apposite usurpabimus illos Sophoclis versus ex Oedipo tyranno.
*oi)=mai ga\r ou)t) a)/nistron ou)/te fa=s1in a)\n
*niyai kaqarmw=| thn\ de\ thn\ ste/ghn, o)/s1a keuqei.
id est,
Nec Ister ipse (quod reor) nec eluat
Phasis, malorum quicquid haec celat domus.
Sunt autem nominatissimi fluvii et maximi, Ister Germaniae, et Phasis Colchidos, uterque maximarum etiam navium capax: ille praegrandibus septem ostiis in Euxinum se exonerat, hic Asiam ab Europa disterminat, unde a)s1i/as2 te/rmwn Aeschilo dicitur.
DIonysius Longinus in libello peri\ u(/yous2 acagium hoc vulgo usitatum ostendit, ou)de\n ga\r fas1i\ chro/teron u(drwpikou=, hoc est, Nihil (quod aiunt) hydropico siccius. Auarus quo plura habet, eo plura desiderat; tam enim illi deest quod habet, quam quod non habet, ut inquit Seneca. Crescit indulgens sibi dirus hydrops, Nec sitim pellit, nisi causa morbi cesserit venis. Notum est de Heraclito philosopho, qui aqua intercute misere affectus bubulo sterquilinio se oblevit, addens e)pombri/as2 dei=sqai, se opus habere pluvio madore, aut ut Philostratus refert lib. 1. de vita Apollonii dei=sqai tou= poih/s1ontos2 e)cepombri/as2 au)xmo\n, indigere se eo, qui pro madore squalorem induceret.
*qallofo/ros2, quasi ramigerum dicas, proverbialiter dicetur, teste Eustath.
in Odyss. 17. homo ad omnia inutilis, nisi qui forte pascendo pecori in suggerendis surculis operam praestare foret idoneus. Natum a pompa Atheniensium, quam Panatheneaea vocabant, in qua senes emeriti oleaginos termites gestabant, testibus Philochoro et Xenophonte. Meminit et Iuncus in lib. de senectute, o(/te no/mos2 au)tou\s2 enei/nous2 xgerotonei= th=| a)qhna=|, w(s2 qhs1i\ ce/nofwn o( filo/s1ofos, qalloforous2, id est, Lex illos ipsos decernit Minervae oleaginas virgulas deferre, uti testatur Xenophon. hinc est quod qallofo/rous2 ipsos senes nominat Aristophanes, ceu ad obeunda alia munera ineptos. Licebit itaque civilibus negotiis parum idoneum, aut aliis quibuscumque, qallofo/ron appellare, Comico sale.
*karpoi=s2 ou) stadi/ois2 e)ri/zein, Fructibus haud stadiis contendere, adagio dicitur, de loco exili quidem, sed frigifero, exiguis quidem spatiis circumscripto, fructuum tamen proventu longe laetissimo. Antiphilus epigrammatarius de Chio insula loquens,
*karpoi=s2 ou) stadi/ois1in e)ri/zomen.
id est,
Fructibus, haud stadus certamen inimus.
Licebit non male transferre ad librum, non magna quidem mole, sed eruditionis omnifariae plenum, Cuiusmodi iudicium de Persii satyris tribuit Martial. eo disticho:
Saepius in libro numeratur Persius uno,
Quam levis in tota Marsus Amazentde.
*ei)s2 ouk i)ale/mous2 e)ggrapte/os, inter Lalemos asscribendum dicimus, qui inepte insulseque se gerit, Menandes Comicus:
*otan d) e)rwnto\s2 to/l man a)fe/lh|s2 oi/xetai,
*ei)s2 ouk *iale/mous2 te tou=ton e)ggra/fe.
id est,
Audaciam cut dempseris amans, perit,
Potestque is inter Ialemos adscribier.
Ialemus homo inamoenus, matrique Calliopae dissimillimus fuisse perhibetur, nomen fortassis adeptus para\ to\ th(n ian a)la/sqai, o) en th=| i)a=| a)lw/menos, quomodo et ko\a/lemos2, w(s2 o( en tw=| noen=n a(lw/menos stolidus fatuusque homo dicitur. Galenus lib. de praemotione *iale/mous2 i)atrou\s2 insulsos medicos vocat. Hermones rheto. pare/xai muri/a toiadta pra/gmata chtou=s1i peri\ au)tou= toi=s2 *iale/mois2tou/tois2, Mirum quantum negotii exhibeat Ialemis istis hac de re sciscitantibus. Sunt qui Ialemum eundem esse cum Lino putant.
CEnsorium supercilium proverbialiter dixit Luc. Seneca in declamationibus, pro eximia gravitate, et tetrica severitate: ubi ait, Affectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: quamquam in nonnullis codicib. legatur ibi, faciebat, pro affectabat, et alias, pro alius, sed utrumque male. Censores Romae erat magistratus quinquennalis, penes quos auctoritas maxima erat, summumque arbitrium animadvertendi in mores civium, nam et senatores loco movere, trossulis, hoc est, equitibus equos adimere, plebeios infamia notate, illis licebat.
*si/fnios a)r)r(abw\n, id est, Siphnius arrabo. Proverbium exstat apud Hesychium et Suidam, quo digitus
infamis olim notabatur, a foedis Siphnio rum moribus, unde natum adagium s1ifnia/zein quod alii notarunt, ita ut Siphniam arram ostendere, idem fetme sit, quod Martiali medium et impudicum digitum ostendere. Porest ita vocari et nummus aut arra quam stupri arbiter largitur. Meminit Eustathius in commentariis in Dionysium Afrum w)straga/lou s1ifni/ou, id est, astragali Siphnii, sed cum eius nullibi fiat mentio, arbitramur illum vitio codicum deceptum, loco a)rr(abw\n legisse a)stra(galos. Hesychii codex emaculandus est, pro ai)dou/menon legendo dido/menon. Posset fortassis et pro ingenti magnique pretii arrabone, s1i/fnios arr(abw\n efferri, quod insulani isti olim opibus affluentissimi fuerint, quamdiu stato anni tempore decumas Delphico Apollini persolverent, ex argenti fodinis, Herodoto teste: Siphnus insula una Cycladum fuit, a Siphuo Sunii filio nomen habens, ut Stephanus scribit, laudatissimis poculis celebris, unde s1i/fnia poth/ria, id est, Siphnia pocula, eodem auctore dicta.
*kere/ws2 bion tri/bein, Mugilis vitam agere dicitur, qui non habet quod edat, hoc est, esuriem et inediam patitur. Eubulus in fabula Nausiaca:
*ostnun=te ta/rthn h( me/ran bapti/zetai,
*nh=stin ponhrou= kestre/ws2 tri/bwn bi/on.
Qui nunc diem, si diis placet, quartum lavas Ieiunus improbi vitam mugilis agens. Euphron Comicus: mi/das2 de\ kestreu\s2 e)sti\, nh=stis2 peripatei=. Midas mugil est, ieiunus obambulat. Amipsias Comicus h)= tton a)\n ou)=n nh=stis2 kaqa/per kestreu\s2 a)kolouqh/s1eis2 e)moi\. Paulo minus ieiunus tu mugilis in morem mihi famulabere. Alexis in Phryge fabula.
*egw\ de\ kestreu\s2 nh=stis2 oi)kad) u)potre/xw,
Ego famclicus mugil accurro demum.
Diphilus in Lemnis:
*ou) toe\ dedeipnh/kas1in, o( de\ tala\s2 e)gw\
*kestreu\s2 a)\n ei)=hn e(/neka nhstei/as2 a)/kras2.
id est,
Sumpsere cenam isti, est ego interem miser
Inediam ob ingentem fieri cogor mugil.
Citatur et Theopompi auctoritas kestre/wn nh=stis2 xoro\s2. Famelicus mugilum coetus: et apud Athenaeum Hesper???s cynicus exclamat dikhn kestrewn nhstou/omen. Esurimus mugilum instar. Mugil vero solus in genere pisci??? ieiunus sive famelicus audit, eo quod nulla capiatur esca animata, non carne, non alia re quapiam vitali, ??? Aristotele proditum est, aut piscium aliorum esca.
*bria/rews2 fai/ne=tai w)\n lagw\s2, Briateus apparet esse cum sir lepus. Competit in Thrasonica iactantia feroces, qui de se magnisice orepant deque sua virtute, lepore timidiores cu???res postulat viros. Posidippus Comicus in Tripudiantibus:
*cenago\s2 tou=tos2 o(/s2 tis2 a)\n qw/rak) e)/xh
*folidwto\n h)\ dra/konta s1es1idhrome/non,
*efa/nh bria/reos, a)\n tu/xh d) e)sti\ lagw\s2.
id est,
Stipem merentum ductor iste squameo
Thorace tectus, aut dracone ferres
Briareus videtur, si ferat res, est lepus.
Briareum centum manibus armavit fabula, Iovi auxiliarem a ceteris diis per insidias appetito, unde ekato\n ta/xeira. Homerus centimanum,
Latini, et centumgeminum Virgilius vocant, nominis etymo tobustum et praevalidum significante; id enim est briaro\s2, unde et briaro/xeir, manu validus. Meminit eius Homerus: *on bria/rewn i)kale/ous1i qeoi\, a)ndres2 de/ te pa/ntes2 *ai(gai/wna. Lepore vero nihil esse meticulosius sugaciusque, ostendit et hyperbole proverbialis, la/gw h)\ lalwou= deilaio/teros2, Lepore timidior. Nazianzenus in funebri oratione praetoris, publicanos ait Briarei manus pecuniis publicis immittere, innuens undecumque hamatis manib. diripere rei pub. vectigalia, sic enim ait, ta\s2 bria/rew xei=ras2 e)piba/llontas2 toi=s2 dhmos1i/ois2.
*la/rou bi/on zhn= Lari vitam vivere, pro lucri gratia maria omnia obire navigando, proverbii specie dixit Aelianus sophista in rusticis epistolis: e)pikumati/cei kai\ la/rou bi/on zh=, kai\ a)ne/mois2 ma/xetai dia fo/rois2. In undis fluctuaet, Larique vitam degit, cum ventis diversis dimicans. Dici conveniet de mercatore, qui augendi peculii gratia quovis terrarum navigat, et ad extremos etiam Indos decurrit. Larus enim vorax avis e mari victum quaeritat, aut lacubus, quam Gaviam Latini nuncupant, et Matron Parodus Chaerephontem parasitum laro assimilat famelico, ob inexplicabilem voracitatem, sic enim ait: *peinw=nti la/rw| o)/rni sqi/eoikws2.
*karpa/sqios to\n ma/rtura, Carpathius testem, scilicet e)phga/geto, accersivit, aut adduxit Dicetur cum quis testem citat in suum ipsius malum et perniciem, veluti cum auctoris testimonium aut scripturae locus, quem prose adducit quispiam, diversum sonat atque repugnat ipsius opinioni. Usurpavit adagium Archilochus deflexum ab altero vulgatiore, Carpathius leporem. Est autem Carpathus insula a Coo, in quam importati aliunde lepores, in tantam copiam excrevere, ut non frugibus tantum, sed et vitibus erosis exitium attulerint.
*skape/roan proverbialiter dici annotat Eustathius Iliab. r. quicquid durum sit et difficile; ita enim sonant eius verba: ta\ duxerh= panta s1kape/rdan e)/legon paroni/miakw=s2, dia\ to e)piponon th=s2 o(lkh=s2 kai\ a)ntolkh=s2. Natum a ludicro contentionis genere, quod ita describit idem auctor, et Hesych. nec non pollex Onomasti li. 9. Collocatur in citro trabs humanam staturam altitudine exaequans, perforata, per foramen traiecto fune, e cuius extremitate religantur utrinque adolescentes duo aversi, qui valido nisu adurgentes alter alterum in sublime attrahere satagunt, quo certaminis genere victoriam reportat, quo supremo stipiti alterum admoverit. Itaque a laborioso molimine attractionis et adversarii retractionis s1kape/rda de difficili et molestiae pleno labore effertur, ut okape/rdan e)/lkein, id est, Scaperdam trahere dicatur, qui duram susceperit provinciam.
TAtinaus Assyrius in orat. adversus Graecos, ou)de\ o( memhnw=s2 okuti/dwn e)carth/mas1i qerapeu/etai. Neque furiosus pellium appendicibus curatur. Quemadmondum ab insaniae morbo non liberant coriaceorum segmentorum pendigines, ita stoliditatem nonn auferunt doctori alia insignia, nec ingenii vanitatem, habitus
sacerdotalis. Eandem plane sententiam habet cum illo Plutarchi, Calceus podagra non liberat.
DE inepto imitatore dictum est illud a Galeno lib. 2. de pulsuum differentiis: a)ki/ttatan s1eirhn=a mimou/mena. Pica Sirenis aemula. Doricum videtur esse proverbium, quid enim consoni habet obstrepera pica, cum arguta Sirenum fabulosarum voce?
*amfaconei=n proverbialiter dicitur, ut annotat Iliad. V. Eustathius, qui non recta via incedit, quod simili tropo exorbitare latine dicimus. nam a)/cones2 ctiam orbitas significant, quas a)matroxias2 Callimachus dixit. Sic Epicureos voluptatibus summum bonum mentientes a)mfachnei= dicemus, quod Augustinus in libris de Civitate Dei, exorbitare ab itinere sapientiae et lege iustitiae. Quamquam et labare genibus ac succidere incessu parum firmo a)mfaconei=n significare, Hesychius et Pausanias in Rhetorico Lexico annotant, id quod accidit infirmis et invalido corpore nutantibus, aut quibus epigonatis, seu conchula genu muniens luxata est. Dicetur ergo non modo de iis, qui a vulgata veraque opinione recedunt, et longo usu receptam a doctis sententiam fastidiunt, quomodo Cleanthes Samius olim, et nuper Copernicus, caelum stare, sedemque telluris circumrotari asseverarunt, praeter astronomorum omnium consensum, verum etiam de iis, qui instabili doctrina ad quemuis argumentis crepitum vacillant, atque in alienam sententiam manus dant.
CItatur ab Eustathio Iliad. l. senarius proverbialis:
*apunda/kwtos2 ou) trapezou=tai ku/lic.
id est,
Fundo carens mensis non insertur calix.
Non tamen exponitur eius usus. Apparet dicterium esse in profuse liberales, prodigosque, aut linguaces blaterones, qui verborum modum nesciant, quos a mensae communione, vitaeque consortio excludendos moneat. Quadrabit et in praegrande poculum, quod a mensa exulare postulet homo sobrius. Est autem pun/dac idem quod puqmun\, vasis alicuius fundus, quamquam Sophocles in Iphigenia pun/daka ci/fous2 pro capulo gladii extulerit, ut ex Pausaniae lexico Eustath. et Hesychius annotant. Porro senarius iste versus e Sophoclis Triptolemo desumptus videtur, corrupteque apud Etymologici auctorem legitur, ou) trape/zhs2 ku/lic. Citatur adagium et a Demetrio Phalereo in hunc modum, a)punda/kwtos2 ou) trapecou=tai ku/lic, a)nti\ tou=, a)puqme/nos e)pi\, trape/zhs2 ku/lic ou) ti/qetai, id est, ut verbum verbo exprimam, Fundindigus mensari non solet calix: pro eo, quod est, fundo carens calix, in mensa non apponitur.
*alkino/ou kh=pos, id est, Alcinoi hortus, Paroemiae specie celebratur et Alcinoi pometum, apud Septimium Tertullianum lib. de pallio, Consitum et amoenum super Alcinoi pometum et Midae roserum, quod alibi in li. de corona militis sic extulit: Centenariis quoque rosis ex horto Midae lectis. Ut autem de loco deliciatum pleno dicitur, ita et tropice transferri poterit ad librum eruditum ac variae lectionis divitiis excultum, ut dicamus non Alcinoi hortos cultiores esse, quam sint huius aut illius
commentarii. Notum est ex Homero Alcinoi Phaeacum regis affluentissimos culturaeque diligentissimae fuisse hortos. Iulianus ad Libanium: kh=pon de\ tou= men *alkino/ou katadee/streron, para tlh/s1ion de\ tw=| lae/rtou. Hortum imparem quidem Alcinoi pomario, sed tamen Laertae consimilem. Consimili ratione Alcinoi mensam dixit Gregorius Nazianzenus de oppipara et omni luxus genere referta:
*kai\ do/mon ai)glh/enta, kai\ *alkino/oio tra/pezan.
id est,
Non si marmoreum dederis tectum, Alcinoique Mensam.
Et alibi in epistola ad Basilium: a)ll) w)s2 *alkino/ou tra/pezan. sic Ciceronianam mensam dixit Tertullianus lib. De anima, pro sumptuosa magnique pretii mensa. Quod, inquit, mensis Ciceronianis infertur, nam M. Tullius Cicero citream mensam quingentis milibus emit, ut idem ait lib. de pallio, aut ut Plinius. H S. decem milibus.
IYngis voce pro illecebris et blandimento lenociniove quodam proverbialiter utuntur passim auctores. Sophocles in Hippodamia, loquens de praestantia formae Pelopis:
*toia\n d) en o(/yei i)/ugga qhrathri/an,
*erwto\s2 a)straphn/ tin) o)/mma/twn e)/xein.
id est,
Iynga talem lumina efflant illicem,
Amoris igneum iubar in oculis cubans.
Quamquam apud Athenaeum in 15. lu/gga, legitur, Aeschylus in Persis:
*iugga= moi dh= t) a)gaqw=n h(te/ron u(pominh/s1keis2.
id est,
Regeris mihi aliorum bonorum lenocinantium memoriam.
Heliodorus Emesenus lib. 4. Aethiopicae historiae a) parai/thton e)/xei pro\s2 gunai=kas2 tu+gga xrus1os2 kai\ li/qos. id est, Aurum et gemmae vim pellacie haud dubiam obtinent apud femineum genus. Synesius ad Herculianum, pollw= pro/teron u(po\ tou= kataklus1mou= tw= en tai=s2 e)pistolai=s2 iu+ggwn au)to\s2 e)qhlun/qhn, id est, multo ante ipse quodam tuarum in epistolis iyngum et deliciarum diluvio effeminatus sum. Idem ad Athanasium: au)thn\ en ei/n hn u)po fanw=s1i dedro pollai=s2 i)/u+gci geuome/nhn a)gw/gimon, id est, Ipsam illam Galatheam tibi hic sistam illecebris variis conciliatam: Suidas ex incerto auctore, h) de\ kleopa/tra w)/eto ta\s2, au)toi=s2 i)u+gcin kai\ tou= s1ibastou= krath/s1ein tri/tou, id est, Cleopatra rebatur se iisdem illecebris, quibus Caes. et Antonium 3. quoque Aug. expugnaturam. Idem toiadpi ti\s2 pros1hn\ iu+gc toi=s2 *dioge/nous2 lo/gois2 tou= kuno\s2, id est, Tantum interat illicium Diogenis Cynici verbis. Sic de Helena dictum est illud, ou(/tw e)felkustika\s2 ti/nas2 ei)/xe po/tou i)/uggas2, hoc est, tam validas et illices amoris iyngas habuit, ut cum Priamus illam agnosceret esse belli causam, irasci tamen illi nequerit, imo filiae nomine eam compellarit amanter. Philostratus Iunior, u(po\ th=| tou= ke/stou iu+ggi, id est, Sub cesti pellacia. Lycophron etiam purfo/ron iu+gga, ignivomam iyngem vocat amoris illicias, et Zetzes logika\s2 iu)ggas2, verborum iyngas appellat, quod animos verba attrahant quantumvis duros et inflexiles, quodam lenocinio. Utitur etiam Pindarus ea voce pro cupidine et desiderio, in Nemeis iu+ggi th/romai h)=tor, 1. liquescit iynge seu amore pectus. Est autem Inx avicula plumis discoloribus, collo praelongo, lingua exserta, crebro motu se circumagens, et cervicem in
orbem flectens, uropygiumque succussans, unde et s1eis1opugi\s2, a nonnullis vocatur, ab aliis kinai/don, ex eadem causa. Zezi etiam i)gkli\s2, Latinis motacilla: cuius usus ad veneficia infamis fuit atque incantamenta, nam de trocho eam relegabant Veneficae, et carmina quaedam admurmutantes circumgyrabant, aut exenteratam trocho adnectebant. Hanc fingit Pindarus in Pythiis a venere primum e caelo ad homines deportatam, et Iasoni traditam, additis veneficii documentis, quibus Medeam irretiret. Fabulae narrant Iyngem mulierculam fuisse Iunonis iussu in avem com mutatam, quod pharmacis quibusdam Iovem in Ius amorum concitasset, ut Nicephorus pariter et Pindari Scholiastes cum Zeze annotant. nam apud Suid. pro a)peliqw/qh legen dum est a(pornew/qh. Theocriti interpres scri bit eam id veneficii molitam fuisse, ut in sui amorem Iovem pertraheret. Callimachus Iyngem Echus filiam facit, alii Pithus sive Suadelae. Nicephorus Gregoras ex aliorum auctoritate scribit iu+gga fuisse citharam mire concinnam, kiqaran e)mmelista/thn, atque inde proverbiali figura i)/u+gc dici quiduis suave et desiderabile, pa=n gluku\ kai\ poqeino\n, at Theocriti glossematarius annotat Iyngi aviculae vim inesse nativam amatorii philtri, ac propterea omnia ad amorem impellentia, gratiosa, pellacia, ad persuadendum apposita, i)/u+ggas2 metaphorice dici, ta\ e) pagwga/ kai\ xari/enta. Quin imo invocationes et arcanae quaedam vires, quas mutare nefas erat, certis verbotum legibus conceptas i)/u+gges2 dicebantur, quo spectat illud Synesii libro de insomniis, kai\ mh/pote ai(ma/gwn u(ggis2 au)tai\, quod Marsilius Ficinus nescimus quam recte vertit. Consideratione vero dignum est, utrum huc tendant illices vel motacillae magorum. Illo quo diximus modo accipitur in Hacates oraculo apud Porphyrium:
*tou\s2 men a)peirh/tois2 e)ru/wn i)/ugcin a)p) ai)qrh=s2
*phi=diws2 a)e/kontos2 e)pi\ xqo/na dia\ kath/ges2,
id est,
Daemonas innumeris in terram ex aethere votis
Traxisti diva invitos magno absque laborae.
Xenophon etiam pro veneficio Iynga dixit ibi, o(/ti tau=ta ouk a)/neu po/llwn fi/ltrwn kai\ e)pwdw=n kai\ tu+ggwn, id est, quod ista non citra philtra, incantamenta, et iyngas accidant.
MAnum peteris et pedem porrigis. Adagio utitur Hieronymus in Ruffinum. Eo uti possumus in hominem aversi ingenii et praeposterum, qui aliud rogatus, aliud et quidem diversum ostendat aut respondet. Convenit cum illo celebri, a)/mas2 a)ph/|toun, oi( de\ a)ph/rnounto oka/fas2, id est, Falcem petenti, denegabant sarculum.
*ap) ai)gei/rou qe/a, id est, Ab alno spectaculum. Dicitur de eo, qui cum non possit e propinquo spectare, extrema adiumenta quaerit. Erat Athenis extra theatrum in foro alnus arbor, ita tamen ut inde in theatrum pateret prospectus eminus, quo fiebat, ut cui in theatro confessus locus non erat, in alnum ascenderet. Uti licebit, quando innuerevolumus quempiam in peregrina arte et a studiis suis aliena eius artis mysteria procul
et quasi per transennam inspicere, veluti Iureconsultus extra Medicae artis theatrum positus, velut ab alno, iuxta proverbium, artis secreta despectat.
*diplh=| maxai/ra| kei/resqai, id est, Gemina tonderi forfice. Proverbiale convitium de molliculis hominibus et effeminatis, quique orandae et componendae corporis formae studii plusculum impendunt. Citatur absque auctore a Iulio Polluce Onomastici secundo. Est autem hoc loco ma/xaira quae et yallis2 forficula tonsoria: E diverso. Qui khpokoura\n tonsurae genus ita dictum tondebantur, hi teste Hesychio, mi/a| maxai/rh| kei/resqai, una forfice tonderi dicebantur, tametsi locus ille nonnihil apud eum sit corruptus.
*agei/a me/litta, id est, fera, aut agrestis apis, proverbialiter dicitur de improbis praeter modum et crudelibus, testante Suida, ab api quae aculeum in vulnere relinquere solet. Fuit et Hegesias Cyrenaicus philosophus, cuius non semel meminit Cicero cognomento a)gei/a me/litta dictus eo, quod de morte disserens, in magna orationis contentione multos necem sibi consciscere compulerit, attestante Valerio Maximo. E diverso Xenophon ob styli suavitatem a)ttikh\ me/litta, id est, Attica apis nuncupatus fuisse legitur. Alioqui a)/geion paederasten circa puerorum amores efferatum dixit Aeschines in oratione adversus Timarchum: et Menander a)/geion ku/beuthn aleatorem aleae insigniter deditum nominat.
*ei)s2 a)/geon ma/nhs2, id est, in Agrum famulus. Conveniet dici ubi quid utiliter, et apposite suo loco fit, nam famuli opera in agris necessaria est. Varinus' ex Hesychio transscripsit. Est autem ma/nhs2 servile nomen, unde et ad significationem larvae aeneae transfertur, paiktiko\n tixalkou=n pro/s1wpon, ut annotat Eustathius. Quadrabit item ubi significare volumus, suam cuique artem esse tractandam, non aliena involandam: veluti theologus ea, quae sacras literas respiciunt, medicus morborum curationes, fabri tractent fabrilia, sic rusticum opus verna exerceat.
*en tautoi= po/kos ou) kna/ptetai, id est, Istic vellus non carpitur, aut tondetur. Convenit adagium, ubi vir doctus sordidam provinciam, qualis est, erudiendae iuventutis detrectat, aut quando innuere volumus aliquem esse doctiorem, quam ut ab eo prima rudimenta, et artis tyrocinia petenda sint: aut quando alienam et alterius loci operam a quopiam exposcimus. Natum a Xenocrate Chalcedonio philosopho, qui illiteratum hominem geometriae, et astronomiae prorsus rudem, ipsius scholam frequentantem hoc dicto abegit: par) e)moi\ po/ko ou) kna/ptetai, id est, apud me vellus non deglubitur. Lanificium multos habet operarum gradus, tondetur enim primum, mox maceratur, deinde hamatis, aut dentatis instrum entis carpitur, postea in netticum, et textorum officinam deditur, postremum in fulloniam ablegatur.
*ti\ lh/kuqos kai\ stro/fion, id est, Quid Lecytho cum Strophio? De rebus dissimilibus et absonis effertur. Citatur a Suida. Cui adfinis est et illa
paraemia, ti\s2 de\ kato/ptrou kai\ ci/fous2 koinwni/a, quid speculo commercii cum gladio? Est autem Lecythus vas olearium quod Capsacem vocat D. Cyprianus.
Flumina in terram commutat.
*xers1oi\ ta\ rei=qra, telmatoi= de\ tou\s2 li/qous2.
id est,
Amnes humum facit, mutat saxa in lacus.
Citatur ex Piside. Quadrabit in praepostere omnia facientes: aut in magnicrepos qui ex cloaca arcem faciunt. Allusum putamus ad historiam de Xerxe, qui rerum naturae frenum quoddam innicere tentavit: Athon montem navigabilem faciens, et fluvios siccis pedibus permeabiles reddens: quamquam et ad magicae vires referri posse origo videri queat, quomodo apud Petronium Arbitrum Genotra inquit de se gloriabunda, His ego callens
Artibus Idaeos frutices in gurgite sistam,
Et rursus fluvios in summo vertice ponam.
DE staturae quidem pusillae homine, sed animo infracto dicitur. Menander historicus de Sapiro milite plusquam Herculeo animi robore: to\ men s1w/ma w(s2 o(par) o( mh/rw| tudeu\s2 a)numnou/menos, thn\ de\ gnw/mhn kai\ paraite/rw tudews2 h(raklh=s ga\r hn)= thn\ yuxhn\, kai\ e)/n tis2 tou=tou e)gegw/nei pote\ a)lkimo/teros, ou) ga\r u)pokne/w tw=| mege/qeiths2 a)reth\s2 to\n h(rakle/a e)n deute/rois2 tiqei\s2, id est, Corpore exiguo Tydeus, tantopere ab Homero celebratus, animi vero constantia Tydeo supero, quippe qui Hercules animo fuerit, et si quis illo unquam exstitit fortior, neque enim vereor Herculem secundo loco ponere, quod ad magnitudinem constantiae attinet. Homerus Iliad. 5.
*tudeu\s2 toi\ mikro\s2 men e)/hn de\ ma=s2, a)lla\ maxhth\s2,
id est,
Tydeus parvus eram, at bellator strenuus armis.
Hinc Fabius Quint. lib. 2. Interim confert admirationi multum eriam infirmitas, ut cum idem Tydea parvum, sed bellatorem dicit suisse, et Grammatici nominis etymon deducunt a tu/tton, quod pusillum significat ob corpotis brevitatem. Stathius Papinius de Tydeo:
Maior in exiguo regnabat corpore virtus.
Fuit autem Tydeus Oenei Aetolorum Regis ex Periboeo filius, qui Alcathoum et Lycopea patrueles patri suo insidiantes in agro occidit, cum patruo Melane, quem imprudenter vulneraverat.
*arourai=a ma/ntis2, id est, Rurestris vates aut locusta, proverbialiter dicitur, Suida teste, de otioso et reside segni. Est autem ma/ntis2 locustae genus tardum aegreque vadens, viridi corpore, a cuius incessu nonnulli curiosa vanitate, furorum eventus captare soliti fuerant.
*toi=s2 i(ppoxra/tous2 ui(e/s1in e)/kein, id est, Hippocratis liberis cedere, proverbialiter dicitur de inepto et stolidi ingenii homine. Aristophanes in Nubibus:
*toi=s2 i(ppokra/tous2 i(j/es1in ei)/ceis2.
id est,
Hippocratis prolibus locum dabis.
Traducuntur in Comoediis Hippocratis liberi ut rudes et indocti stipites, ac hebeti ingenio, ui(w/deis2 denique, unde Eupolis Comicus in fabula quam *dh/mous2 inscripsit:
*ippokra/tous2 de\ pai/des2 e)mbo/limoi tineu\s2,
*blhkhta\ te/kna, k) ou)damw=s2 ti/nos tro/pou.
id est,
Suntliberi Hippocratis nothi, insititii,
Pecudes balantes, moribus nullis bonis.
Meminit et Galenus in libello, quod animi mores corporis temperamento respondeant: *ippokra/tous2, inquit, ui(ei=s2 e)pi\ mwri/a| okw/ptouoin oi( kwmikoi\ dia\ thn\ a)/metron qer\mhn\, id est, Hippocratis filios stultitiae nomine rident Comici ob immoderatum calorem. Indoctum itaque et stupidum, Hippocratis liberis vecordia cedere dicemus.
IN hominem fastu turgidum et superciliosum, elegans est dicterium proverbiale Timonis Phliasii, qui philosophorum arrogantiam mordaci opere, quod a re oi(llous2 inscripsit, convellit atque exagitat. *keneh=s2 oi)h/s1ios, e)/mpleos a)okos2, id est, Uter, quem implevit opinamur vana. Quadrabit et in sui ingenii hominem, qui suo sensu abundat, nec a concepta opinione facile resilit. Versus eius hi sunt:
*pei/wn en t) e)ri/dwn lexai\ o)ma/xwn pepla/nhsqe;
*anqrw/poi keneh=s2 oi)h/s1ios e)/mpleoi a)okoi\
id est,
Quae vos seducunt rixae, vel qui blaterones?
Ah vento si utres, quos implet opinor inanis.
Huc pertinet illud Synesii in epistola ad Herculianum: kai\ fu/sshs2 e)mplhsqe/ntes2 e)mo/lunan qepe/oia do/gmata, id est, Qui ventoso folle inflati, divina decreta conspurcarunt. idem in libro de Providentia: fu/ohs2 te h)=s1an e)/mple/w thn\ bas1ilei/an karadokh/s1antes2, id est, Follis in modum vento pleni, imperium exspectabant. Eunapius Sardianus: h)sqano/mhn de\ kai\ au)to\s2 ena/stote tw=n a)mf) au)tw=|, kenou= fus1u/matos a)neunou= a)mpiplaunu/wn, hoc est, Feci et ego aliquoties illius periculum, qui inani flatu absque ingenio tumebat. Epicharmus Comicus, fu/s1is2a)nqrw/pwn, a)s1koi\ oiefus1uunu/oi, id est, Homines natura sunt utres vento distenti.
*darei/ou plou=tos, id est, Darii opes, de immensis divitiis proverbialiter effertur. Synesius lib. de regno: *plou/touqhmw=nas2 u( pe\r to\n pa/lai *darei/on, id est, Opum cumuli, maiores quam Darius ille vetus possederit. Huc spectat et illa Crateris hyperbole in epistolis: *plous1iw/teros2 tw= takarxhdoni/wn fronou=ntwn, id est, Ditior iis qui Chartaginensium rebus student.
*ex ma=s2 e)sti/as2, id est, ex uno et eodem lare, proverbiali sigura dictum est a Synesio, pro eodem ex principio, in lib. de Providentia: w(s2 en mh=as2 e)sti/as2 proie/nai ta\ tos1ou= to\n a)pwkis1me/na, kai\ mi/an ei)=nai tai=n duoi=n bla/stain thn\ r(i/zan, id est, ut ex eodem lare ortum habeant, res tantopere diversae, sitque una duorum germinum radix. Aristides, koinh| tou= ge/nous2 e)sti/a|, id est, communi generis lare, hoc est, origine. Ita accipiendum est illud, quod in Arataeo commentario male redditum suspicamur, Sophron in Mimo, qui Nuntius inscribitur, a Vesta incipiens, omnes invocant Iovem omnium principem: Grace arbitramur esse, a)f) e)sti/as2, quod interpres communi vertendi ratione, a Vesta vertit, cum debuisset hoc pacto: Sophron in ipso exordio a Iovis
invocatione auspicatur: causam namque reddit cur Aratus operis sui initium a Iove ordiatur, neque enim Vestae illic fit mentio, quamvis ea vox vestam quoque Graecis significet.
*petrofuh\s2 polu/pous2, id est, Affixus scopulo Polypus, proverbio dici potest, qui affixus et deditus alicui studio, aut rei adhaeret, ut nullis inde machinis divelli queat: Menander Byzantius, qui Agathii historiae suam subtexuit, de Sapiro fortissimo milite: th= e)pa/lcei ta\s2 xei/ras2 e)pibalw\n, oi(=apolu/pous2 a)fu/ktous2 plekta/nas2 tina=s2, id est, Propugnaculo manus iniciens, ut Polypus cirros suos inexplicabiles. Nazianzenus in Menodia Basilii: to\ tw= polupo/dwn pei/s1w/mai, w(=n th=s2 qala/mhs2 e)celkome/nwn, pros1e/contai tai=s2 kotu/lais2 ai( pe/trai, id est, Accidit mihi id quod Polypis usuvenit, quorum flagellis saxa adhaerent, si nido eos avellere tentaverit. Et in libro Carminum:
*pou/lupon en qala/mhs2 pe/trhn kotulh=|s1in e)/xonta.
id est,
Haerentem polypum crinali corpore saxis.
Transferri potest ad studiosum ita libris addictum, ut vix somni voluptas, aut cibi necessitas studium interpellare queat, quod de Ioanne Pico Mirandulano Comite memoratur, cui rarum aliquem codicem in bibliothecis nacto ministri cibum et necessaria ad eum ipsum locum afferre cogebantur, ut ne interim dum cibum capit, oriarentur oculi: potest et in amatorem quadrare amoris cassibus itretitum, cuius animus (iuxta Plautum) adhaeret affixus clavo cupidinis.
DE re impossibili aut etiam supra modum difficili yperbolice dictum est a Simocato in epistol. li/an e)rgw=des2 kai\ tou= kaqai/rein thn\ *au)ggeou= ko/pron e)sti\ duxere/stero\n, h)\ kotu/ah| to\ a)tlantiko\n a)/pa/n ekrofh=s1ai pe/lagos, id est, Valde operosum et difficilius quam sit repurgare Augiae sterquilinium, aut quam sit Atlanticum mare totum cotyla exsorbere. Est autem cotyla mensurae genus sex cyathos capiens, de qua Rhemnius Fannius ita.
At cotylas (quas, si placeat, dixisse licebit.
Heminas) recipit geminas sextarius unus.
*que/stou tra/teca h)\ dei=pnon, i. e. Thyestaea mensa, aut cena, pro immiti, et cruento epulo ponitur. Athenagoras lib. de mortuorum resurrectione: kai\ ta\ tragika\ dei=pna que/stou, id est, et Tragicas Thyestae epulas. Eusebius lib. 5. eccles hist. in epist. Gallicanorum Christianorum, quae est de martyribus in Gallia necatis: kai\ e)yeu/s1anto h(mw=n que/steia dei=pna kai\ s1i/dipodei/ous2 mi/ceis2, id est, Mentiti sunt de nobis Thyestaeas cenas, et Oedipodios incestus nobis obicientes. Oppianus Cilix in Cynegetico tertio, de onagro loquens, testes sui catuli absumente, conqueritur de natura, quae non homines tantum in pignora sua diro exemplo armaverit, verumetiam bestias eadem immanitate imbuerit, sic inquiens.
*qhrs1i\ questei/hn o) lo/hn pare/qhke tra/pecan.
id est,
Apposuitque seris epulum ferale Thyestae.
Philon in oratione de dirarum imprecationibus: e)pa/ ratoi trofai\ ta\ que/stou paidi/a) kai\ s1ugkrino/mena tai=s2
u(perbolai=s2 tw= s1umforw=n, id est, Exsecrandae dapes Thyestaei liberi inter gravissimas calamitates adnumeratae. Martialis lib. 1.
Qui scribit prandia saevi
Tereos aut cenam crude Thyesta tuam.
Et lib. 5.
Fugerit an Phoebus mensas cenamque Thyestae
Ignoro, fugimus nos Ligurine tuam.
Nota est fabula de Thyestae Pelopis filio, cui Atreus frater epulandos suos ipsius liberos apposuit, quorum nomina prodit Euripidis scholiastes esse, Aglaum, Orchomenum, et Caleum.
*pardale/hn enei=sqai, Pardi exuvio amictus dicitur homo versipellis, et ingenio varius, vaferque, o( polu/stiktos to\ h)=qos, teste Eustathio Iliad. tertio, quod et brevius repetit in decimo: ei)s2 paroimi/an e)pi\ panou/rgwn kei/tai to\ stikto\n th=s2 parda/lews2, id est, Paroemiace de vafris effertur maculosa pardi pellis. Est enim variis maculis distincta pardi pellis, praecipueque eius, quam Heliodorus Camelopardalin nominat. de qua sic scribit historiae Aethiopicae lib. decimo: xroia\n de\ kai\ e)pidomi/da foli/s1in a)nqhrai=s2 e)stigunu/non, color pellisque florentibus macularum punctis, variegata, unde et epitheto ai)olo/nwtos, id est, maculoso tergore dicitur ab Oppiano. Astutum ergo et subdolum pardalhn= enhmme/non eleganter dicemus, quomodo fraudulentum a)lwpekhn/ enhmme/non vulpino exuvio convestitum, et luke/hn lupina pelle indutum hominem rapacem, et nebri/da e)nhmme/non hinnulina pelle tectum, timidum hinnuli instar, aut etiam versipellem, quod huius animalis pellis maculosa quoque sit. Non abludit hinc quod legimus Antenorem ingenio varium (id quod patriae suae non dubia proditio, quamquam hospitii nomine a Livio excusata, facile ostendit) non exitium modo effugisse capta iam Troia, sed res etiam suas integras servasse, beneficio pellis pautherae seu pardi, pro aedibus ipsius appensae, haud ambiguo argumento varii dubiique ingenii, cuius rei fidem facit Sophocles in Aiace Locro, quod videlicet pro foribus aedium ipsius perpenderit kata stiktoukuno\s2.
*spola\s2 libu)ssa pardalhfo/ron de/ros.
id est,
Maculosae canis Pellis Libyssa, pardalinum scilicet tergus.
In quo versu perperam pro libu/s1oa scribitur kai\ bu/ssa apud Aristophanis scholiasten in Auibus.
*th=le me ei)/rgous1i yuxai\ ei)/dwla kamw/ntwn.
id est,
Meque abigunt umbrae, larvalia spectra virorum.
Verba sunt Patrocli in somnis Achilli, conquerentis se excludi ab inferis, propter denegatum sibi humationis officium, apud Homerum Iliad. penultimo. Eustathius annotat quadrare, ubi quis impedimentum accipit in negotio quopiam a vilibus et nullius pensi hominibus. Torquebitur et in strigosos et exsangues, umbris pallore similes, cuiusmodi apud Aristophanem Samyprion tragoedus. Melitus, et Cinesias traducuntur, quos a poetis ad coetum poetarum apud inferos degentium legatos fuisse fingit. a)i/defoitas2 eos nominaus.
*mh\ sqigh=|s2 h(ni/on pai di/on a)/peiros w)\n.
id est,
Ne frenatractes, insicus cum sis puer.
Quadrabit cum a negotio quopiam arduo deterrebimus ei provinciae imparem. Exstat apud Clementem paedagogi tertio: mh\ sqigh=s2 h(ni/on paidi/on a)/peiros2 w)\n, mhde\ a)nabh=|s2 to\n di/fron e)la/unein mh\ ma/sqwn, id est, Ne tractes habenas fili regendi imperitus, nec currum conscendas aurigandi nescius. Apparet alicunde sumptum e tragoedia quapiam, ubi Phaethontem filium deprecatur pater, ne exitiale votum urgeat, sibique perniciem accersat regendo solis equos. Unde apud Ouidium Metamorphosewn 2. Sol filium allo quitur paternos currus deposcentem:
Magna pestis Phaeton, et quae non viribus istis
Munera conveniunt, nec tam puerilibus annis.
Plus etiam quam quod superis contingere fas est,
Nescius affectas.
*mh\ pa/nta kata\ boo\s2 e(/ceis2.
id est,
Ne speres te oper a bovis omnia posse tenere.
Hemistichium est proverbiale, quia admonet non sacrificiis aut litationibus, votisque pro arbitrio omnia cessura, sed laborandum nobis esse, quem admodum apud Salustium in Catilin. Cato ait: Non votis neque suppliciis mulieribus auxilia parantur Deorum, sed vigilando, agendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt, ubi socordiae atque ignaviae te tradideris, ne quicquam Deos implores, quo spectat illud Aeschyli:
*tw=| d) au)= ponou=nti kai\ qeo\s2 s1ullamba/nge.
id est,
Quisquis laborat, huic manum praebet Deus:
et iterum
*tw=| ponou=nti) d) en sqew=n o)fei/letai te/knwma tou= pe/non kle/os.
id est,
Laboranti debetur divinitus gloria laboris proles.
Torqueri solitum in resides exercitus duces, qui mactato bove propitiasse se Deum abunde putant, non posse infeliciter cadere sua cepta arbitrantes, cum consilio et animi presentia et fortibus factis in bello opus sit. Crediderim idem esse cum eo, quod ex Diogeniano citant alii, mh\ kata\ boo\s2 eu)/xou, atque exponit: Ne contra bovem opta.
*boupa/leion sto/gos, id est, Bupalium odium, de inexpiabili acerbo proverbialiter dicitur a Bupalo Chio sculptore, vel secundum alios, pictore, qui acerrimam cum Hipponacte Ephesio clatissimo poeta simultatem exercuit, sed infelici conatu, quippe qui maledicorum versuum morsus concoquere non potis, laqueo. sibi gulam fregerit. Leonides Epigram.
*w cei=ne feu/geton xalazeph= ta/fon,
*to\n frikto\n i/ppw/naktos, ou)=te x) a)te/fra
*iambia/cei boupa/leion e)s2 stu/gos.
id est,
Hospes sepulcrhum grandinans diris fuge,
Horribile Hipponactis, cuius et cinis
Exercet odium Bupali iambis seris.
*boupa/leios2 ma/xh, id est, Bupalium duellum proverbiali figura effertur a Iuliano apostata, pro virulento et dentato scripto, quo maledicentiae,
et irarum habenas oens in quempiam effundimus, sic enim scribit in epistoia ad Alypium Caesaris fratrem, qua gratias illi agit de Geographica pinace elegantioribus formis ac lineamentis expressa: kai\ katemou/s1ws1as2 au)to\ prosqei\s2 tou=s2 i)a/mbous2 ou)ma/xhn a)ei/dontas2 to\n boupa/leion kata\ to\n kurnai=on poihth\n, a)ll) oi/ous2 h)\ kalh\ s1apfw\ bou/letai toi=s2 u(/mnois2 ar)mo/ttein, id est, Singularique industria illud elaborasti, adiectis et senariis iambicis, qui non Bupaliam pugnam canunt, ut Callimachi Cyrenaei poetae verbis utar, sed quales venusta Sappho vult in Deorum hymnos concinnari.
IN hominem invidum livore percitum competit, quod ex Athenaeo detortum est, apud Eustathium Odysseae primo, de Matrea quodam Alexandrino, qui aenigmate ludere solebat, dictitans se beluam alere se ipsam comedentem, qhri/on ti tre/fein, w(/per au)to\ e/auto\ e)sqi/oi. Polypus piscis carnem suam rodere dicitur, sed ingenti inferie eo adactus: at inmdus alienae felicitatis spectator, quamvis ipse abundet, se conficit, et iuxta poetae dictum macrescit alterius rebus opimis, ut non mirum sit, cur livior epitheto, et quidem dignissimo edax a poetis dicatur.
*ec o) fe/wn thn\ a)ndroma/xhn dia okeua/zein, id est, Anguium plexu Andromachen exornare, proverbio dicitur, qui admiracula omnia undecumque congerit ad confirmandam suam causam, et exornandas fulciendasque rationes suas, vel qui operis molem multiplicis lectionis opibus, et omnis generis scriptorum auctoritatibus instruit, atque exaedificat. Nlcephorus Callistus libro 14. Id consilii nobis est, ut ex omnibus, quae ad rem faciunt colligamus, et interdum etiam spiris anguium implexis Andromachen adornemus. Graece est: e)nio/te de\ kai\ e)c o) fe/wn thn\ a)ndroma/xhn dia okeua/zwmen. Est autem hoc loco o)/fis2 ornamentum capitis, quod crinium volutis lubrico spirarum implexu, in modum anguium inrerrantibus fastigiatur, quod Statius Papinius suggestum comae nominat, quod genus in veteribus Italiae monumetis frequens occurrit. Respexit huc Iuvenalis Satyra sexta feminarum astum notans, quae anguino isto plexu et structura plocamorum proceritatem mentiebantur, ubi ait:
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput, Andromachen d fronte videbis,
Post minor est.
Constat autem Andromachen Hectoris uxorem statura longissimam fuisse, ex Ouidiano versu.
*marianduno\s2 qrhnh/thr, id est, Mariandynus tibicen, aut praecentor, dicitur luctuosi carminis cantor, qui flebiles modos insonat. Neque absurde poetastrum inamoeni, atque indocti carminis scriptorem, marianduno\n qrhnhth=ra dixeris, consimili ratione, qua ineptam orationem, Caricam Musam, et kariko\n au)/lhma. Citatur nominatim proverbii vice ab Eustathio in Dionysianis commentariis: i(ste/on o(/ti e)pexwri/azon toi=s2 mariandun/ois2 sqrhn/wn au)lhtai\, w(s2 kai\ h( paroimi/a dhloi=, mariandunou= memnhme/nh sqrhnhth=ros, id est, Sciendum apud Maryandinos frequentes fuisse tibicines lugubria concinentes, quod et
proverbio indicatur, in quo fit mentio Mariandyni eiulatoris. Chorus apud Aeschylum in Persis, Xerxi reduci, post deletas ingenti strage a Graecis Persarum copias, loco gratulatorii carminis accentorum se dicit lugubre Mariandyni tibicinis carmen, his versibus:
*pros1fqoggo\n s1oi\ no/stou, ta\n kakofa/tida boa\n,
*kakome/teton i)a\n mariandunou= qrhnhth=ros *pe/myw.
id est, Excipiam reditum tuum clamore incondito et male concinno Mariandyni tibicinis ululatu te prosequar. Quo Aeschyli versu uti licebit apud eum, qui pro exspectato laeto nuntio, adversa omnia et tristia apportat. Ma riandyni gens est Pontica Paphlagoniae contermina, nomen habens a Mariandyno Aeolensi, ut Stephanus indicat. Aeschyli interpres ex Callistrato annotat, Tyrium binos habuisse liberos, Priolaum et Mariandynum, qui in venatu perierit, insignem artificem lugubris concentus, qui flebiles tibiis modos adaptarit, suamque artem docuerit Hiagnin Marsiae tibicinis patrem (quem Marsum nominat Eustathius) et addit eam gentem ad sua usque tempora, in aestivis caloribus, flebilibus numeris auctorem suum Mariandynum prosequi. Apollonii Rhodii scholiastes annotat, Mariandynum Phinei filium fuisse ex Idaea Dardani, ab aliis Ciminerii creditum fuisse filium. Quin et Marian dynas tibias aptissimas esse luctui, idem scribit, et consentit in gentis peritia Hesychius: huc referri et vulgatum illud: *au)lei= mariandunei=s2 kalamois2, kru/on i(asti\, id est, Spirat Mariandynis calamis Ionicos modos sonans. Potest autem proverbialis iste versus anapaesticos torqueri in hominem secum discordem, velut qui inter laeta tristes fabulas commemorat, aut lugubre carmen condit. Nam ut Mariandynae tibiae naeniis funebribus dicatae sunt, ita Ionici modi amoribus, deliciis, lasciviaeque serviunt. Citatur in Aeschyli Graecis commentariis, quos quam nitidissimos ex corruptissimis dedit nobis Henricus Stephanus, ou( tw=n tupogra/fwn ste/fanos. Solebant autem tibiae in luctu adhiberi: et testatur Statius Papinius funera praesertim mmoris aetatis ad tibiam efferri solere, eo versu:
Tibia enim teneros solitum deducere manes.
*mu/s1ion e)piboa=n, id est, Mysorum instar vociferari, proverbiali specie dixit Aeschylus in Persis, pro eiulare et fletu omnia permiscere, ubi Xerxes accepta clade maestus ita chorum alloquitur:
*kai\ ste/rn) a)/rasse ka)pibo/a to\ mu/s1ion.
id est,
Conscinde planctu pectus, atque Mysium inclama.
Apparet autem barbaros ob nativam vocis asperitatem olim ad funebris pompas ad ciendum luctum expetitos fuisse, sic Phrygas et Mysios ad id muneris adhibet Eustathius: ita et Carica Musa ut insuavis, pro epicedio et funebri carmine Platoni accipitur. Aeschyli interpres ita succincte tradit: e)pibo/a to\ mu/s1ion, ei( ga\r mu/s1oi kai\ oi( fru/ges2 ma/lista ei)s1i\ qrhnhthkoi\, i. Mysium inclama, nam Mysi Phrygesque ciendo luctui appositissimi sunt. Simonides: *mu/s1ia h)pu/onta para\ r(o/on a)rganqw/nhs2, i. Mysium et flebile exclamantem ad Arganthones amnem.
*tri\s2 e(c ba/llein, h. est, Ter sex iacere proverbio dicitur, cui ex animi
sententia ac pro votis omnia succedunt prospertime, inde nata proverbii origine, quod antiquitus in trium cubitorum iactu, seniones iecisse, fortunatissimum erat et primae palmae victoriam apportabat, aliter quam putavit quidam tertium iactum felicissimum fuisse. diserte namque testatur Suidas quod dixi, ita annotans: tri\s2 e=c, nikhthrios bolos, id est, Ter sex, victor iactus est: et attestatur proverbium, quod ancipiti votque vel supremam, vel infimam sortem deposcit: tri\s2 e(/c, h)\ trei=s2 oinas2, id est, Ter sex aut tres uniones. Clarissime vero extra controversiam hoc ponit apud Aeschylum in Agamemnone nuntius in specula relictus, qui conspicatus in tenebris facem capri Ilii indicem, uti convenerat, ait ignem illum ter sex iecisse, nimirum fausta ac laeta omni portendere signans, versus hi sunt:
*ta\ depotw=n ga\r eu)pes1o/nta sqh/s1omai,
*tri\s2 e(/c balou/s1hs2 th=s2 de\ moi\ frouks1wri/as2.
id est,
Feliciter cecidisse heriles res dabo,
Fax ista quando iecerit ter sex mihi.
Qui versus, quoniam depravati leguntur apud Suidam, admonendus est lector aequus vitii duplicis, nam et male pes1o\n paqh/s1omai in priore scribitur, et in secundo balou=s1a th=s2 e)mh=s2. Neque vacuus eest codex Eustathii Romae excusus, apud quem in Odysseae primo, pro th=s2 de\ moi\ legitur th=s2 dio\s2.
Maestius lacrimis Simonideis, proverbiali figura dictum est ab elegantissimo Catullo, de reflebili et miseratione digna. Simonides poeta ex poetis, quos qrhn w/|dous2 vocant, praecipui nominis fuit, hoc est, qui naenias et carmina, quae cum lam entatione mortuo extrema accinebantur (sic enim Naenias exponit Diomedes grammaticus) scripsetunt. Unde Horatius libro Odisseae secundo, talia nominat Caeae naeniae munera. Sunt et qui elegiae inventae gloriam illi tribuerunt; veteres autem in funere mortuorum elegiis ad sepulturam utebantur, ut Lucillius Tarrhaeus ait. Callioum pentametrici sive elegiaci carminis auctorem facit. Verba autem Catulli sunt, in epigrammare ad Cornificium, Paululum quidlibet allocutionis Maestius lacrimis Simonideis. Fuisse autem Simonidem appositissimum concitando luctui, etiam Aristides ostendit in Epicedio his verbis exclamans: poi=os2 tau=ta s1imwni/dhs2 qrhnh/s1ei, qualis Simonides hunc maerorem digne lugebit?
Proverbiale est in eum, qui pollicetur dicturum se aut explcaturum aliqui opportunum et magni momenti, simulque alio orationem dirgit. Heliodorus libro tertio: w(/per kato/pin e(orth=s2 h(/konta, to\ tou= lo/gou, para tre/xeis2, o/mou= te a)noi/cas2 kai\ klei/s1as2 to sqe/atron, id est, Me veluti peracto iam festo advenientem, iuxta proverbium, praeteritis, et reserans simul et claudens theatrum. Potest et in sordidum torqueri, qui spem ostentat domi, sed mox revocat.
*wper ti\s2 a)sqhna=s2 yh=fos, id est, Velut quidam Minervae calculus: Proverbialiter dictum est a Philostrato, ubi dicit Herodem Atticum, principem in oratoria virum honestasse sua
praesentia Aristoclem pergami do centem missis eo et suis discipulis, sic enim inquit: kai\ to\n *aristoklea ei)=den w(/per ti\s2 a)qhna=s2 yh=fos, id est, vidit et Aristoclem, velut quidam Minervae calculus, nimirum ad faciendam fidem illius eruditionis, dignatus eum honorinca salutatione, eoque facto veluti comprobans praeclaram de illo existimationem. Uti ergo proverbio licebit, cum quis primarii iudicis calculo absolvitur, aut quoties docti viri iudicium accedit ad laudem alterius, testimonioque luculento huius eruditionem extollit: aut ubi bellicosus aliquis Heros strenuam ducis militisve virtutem liberali elogio exornat: utrique enim et militiae et doctrinae Minervam praefecit gentilitas: w(/per tis2/ *aqhna=s2 yh=fos. Natalem proverbii referendum puto ad iudicium Orestae, qui cum pares essent calculi et damnatorii et liberantes, Minervae calculo alteri parti accedenre absolutus a crimine fuit, quod ita refert Aristides: o)resthn fugo/nta ios1on tw= yh=fwn geuome/nwn h( a)qhna= prosqeunuh\ thn par) au)ths2 s1w/cei.
*nustei/as2 o)/zein, id est, Ieiunium olere Graeco proverbio dicuntur, quibus gravius est anima et pudidum olens, Aristor. Problemat sectione 13. dia/ ti ta\ sto/mata mhde\n e/dh dokw/twn, a)/lla nhst eu/s1antwn o)/cei ma=llon o( kalei/tai nhstei/as2 o)/zein fagontwn de\ touke/ti, o(/te ei)/dei ma=llon, id est, Quid causae cur ora eorum qui nihil ederint, sed ieiuni sint, magis puteat (id quo Ieiunium olere dicitur) postqua cibum sumpserint nequaquam, cum oportuerit tunc magis obolere. Causam assignat aeri, propter requiem fervefacto, qui spiritum et excrementa pituitosa in putredinem agat. Caecil. Comicus:
Qua mihi
Vot dimum adveni, assedi, exemplo suavium
Dat ieiuna anima.
Plautus in Mercatore:
Ieiunitatu plenus, anima foetidat.
Sic enim citat Nonius Marcell. et legit vetus codex, pro quo vulgata editio habet: Iam plenus aeratis, animaque foetida: Huc pertinet quod in Bassam olidam anum scribit Martialis lib. 4. Epigram.
Quod his murice vellus inquinatum,
Quod ieiunia sabbatariorum,
Maestorum quod anbelitus reorum,
Quod spurcae moriens lucerna tedae.
Quae postrema dictio in impressis libris perperam in Leda commutata legitur.
Epigrammaton lib. 3. Alcaei poetae proverbialis versus legitur,
*nun= s1figgo\s2 gei/fous2 oidi/pos2 e)fras1a/mhn.
id est,
Nunc Sphyngis nodos Odipus explicul.
Quadrabit ion eum, qui insigni dexteritate recondita auctorum sensa et tenebrosos locos possit explanare. Alexis Comicus in Orchestride:
*daimoni/ws2 a)pa/zomai
*lra=un s1fi/gga pros2 e)me/g) w(s2 ai)ni/gm??? ta le/gh|.
id est,
Complector valde humanites
Anum Sphingem, quae solvat aenigmata mihi.
Huc spectat urbanus Ciceronis iocus, ad Hortenfium, cum iste diceret se Ciceronis aenigmata intelligere. Atqui debes, inquit ille, cum Sphingem domi habeas: acceperat enim a Verre auream Sphingem Hortensius, patrocinii praemium, uti refert
Quintilianus. Comicus Straton in Plioenicide:
*sfi/gg) a)r)r( en, ou)ma/geiron ei)s2 thn\ ei)ki/an
*ei)lhf) a(plw=s2 ga\r tou= de\n ma\ tou\s2 qeou\s2
*os1) a)\n li/geh|, s1aui/hmi.
id est,
Domum introduxi masculam Sphingem,
Haud cocum, adec nihil, testor Deos, intelligo
Quae loquitur.
Ubi Sphingem masculam vocat cocum poericis verbulis utentem, identidem data opera, ut ca ratione obsenrior imperito hero illuderet. Finitimum huic est Epicharmi illud: *oi(di/pous2 toi/nun pot) w)\n ai/ni/gmat) ou) noei=s2, id est, Iam olim Oedipus cum sis, aenigmata haud capis. Sphingem fabulantur fuisse beluam canino corpore, vultu puellari, avis in modum pennatam, humana voce loquentem, consuevisseque Thebanis civibus aenigma proponere, quod indissolutum cum multis necis causa fuisset, tandem Oedipus Corinthius dissolvit, exitialemque bestiam sustulit; quam fabulam pluribus persequitur Palaephatus. aliter cam exponit apud Nicephorum Philostorgius, Sphinx, inquit, de simiarum genere est, pectore ad collum usque glabro, reliquo corpore hirsuto, ubera muliebria habet, facies plusculum rotunda est, et acuminata, a muliebri specie non abhorrens, vox humana, sed stridula nec articulara: bestia indomita, maligna, astuta, hanc crediderim olim Thebas allatam, et cum in civium ad spectaculum commeantium vultus insiluisset, eosque unguibus lancinasset, Oedipum civium suorum iniuria offensum feram interemisse, nomenque inde illustre retulisse. Ceterum fabula Oedipo fortitudinis gloriam tribuens, alatam eam fingit, eo quod celeriter in obvios insultum facerer: cadem illi pectus muliebre, corpus leoninum addit, illud propter glabritiem et femineae formae similitudinem, hoc propter ferocitatem, quodque ut plurimum quadrupes ingrediens leoninum incessum mentiatur: Sermonem quoque illi assignat, quia vox eius humanae sit affinis, aenigmata vero, quod obsc uru quiddam neque intellectum vociferetur. Neque oriosum fuerit, ut huc adscribatur, quod D. Clemens commemorat Stromatum libro 5. apud Aegyptios pro templis stare dedicata Sphingum simulacra, quo significent obscurum minimeque explicitum, et aenigmatis cuiusdam simile, quicquid de Deo loqui, aut opinari mortales institerimus: non ignoro tamen aliter istud symbolum a Synesio exponi, in libro de Regno, ad Theodosium iuniprem, et ite rum in Aegyptio.
DE homine quavis ratione inexpleto dicitur Alexidis Comici illud, e Tyndareo id fabulae nomen est:
*anqrwpos2 ei)=nai moi\ kurhnai=os dokei=s2.
id est,
Videris esse vir Cyrenaeus mihi.
Proverbii vice usurpavit Athen. li. 12. initio: *anqrwpos2 ei(ne moi\ kurhnai=os2 dokei=s2, kata to\ *ale/cidos2 *tunda/reo e(tai=re *timo/krates2, ka/kei= ga\r a)\n ti\s2 e)pi\ to\ dei=pnon e(/na kalh=, *pa/reis1in o)ktwkai/dek) a)/lloi, kai\ de/k) a(/rmata, id est, Videris esse homo Cyrenaeus mihi iuxta Alexidis Tyndareum, sodalis Timocratis, illic enim si quempiam ad cenam voces, mox 18. alii adsunt et currus 10. Modeste Timocratis studiosi hominis inexplebilem in legendo, et ad editionem de poscendis libris aviditatem perstringit, qui perlectis iam
11. Dipnosophistarum commentariis, nondum satur, efflagitarat praedictis adici librum de iis, quos luxu diffluentes ac deliciis addictos, fuisse observarat. Apposite igitur quadrabit in hominem inexhaustae lectionis, aut voluptatib. numquam saturum.
VErsiculus est proverbialis, Pathenii Etymologici auctore citatus.
*ou)de\ po/roi r(ichs2 dru/ yela pontia/dos2.
id est,
Herbae littoreae fragmina non dederit. vel ita:
Radicis null: dederit fragmenta marinae.
Quo licebit uti in hominem sordidum et avarum, qui nulli aliquid largiatur, ut e pumice aquam citius elicias, quam a tali numulum est autem dru/yelon correx arboris delibratus, seu ab arbore revulsus, aut etiam quisquiliae quaelibet et fragmenta, u)po\ tou= dru/ptein quod lancinare sonat. Convenit cum eo, quod alibi citavimus, Ne salem quidem dederit.
*mh\ me\ baiw\n kakw/s1h| i)xqu\s2, id est, Ne Baeon pisciulus mihi noxam pariat. Citatur ab Etymologici auctore, qui illud exponit de homine voluptuario et delicato ganeone, qui vilia et communia edulia aspernatus, cupedias sectatur: cuiusmodi Philoxenus Cyterius fuit, qui appositum exiguum mullum percuncranti similis auri admovit, ut ingenioso commento praegrandem Dionysio tyranno in eadem mensa oppositum impetraret, uti refert Athenaeus. Est autem baiw\n pisciulus gobio persimilis, alio nomine be/lennos a mucositate, ut videtur, nomen sortitus, quamquam apud Athenaeum lib. 7. be/lennos scribatur, ubi et alter exstat in vulgatis codicibus error talis, e)sti\ de\ kwsqiw= th\n ide/an para plh/s1ios, pro quo reponas, ex Eustathio et Etymologici auctore kobiw=, ut dicat ble/nnon piscem, a ble/nna, id est, muco nomen habentem, gobio esse persimilem. Vilem autem fuisse et ingrati saporis pisciulum, ostendit Epicharmus a)xari/stous2 bai/onas2, id est, insipidos Boeonas vocitans. Lectio huius paroemiae diversa est apud Athenaeum, sed quae eodem sensu constare potest mh\ moi\ bai/on kako\s2 i)xqu\s2, id est, Procul a me facessat Boeon malus piscis Competet in hominem aspernabundum et delicati morosique ingenii, qui communia et vulgaria fastidiat.
SEnarius proverbialis citatur a Suida talis:
*kerdoi=s1unwn, th\n kerdos1un/hn pros1de/ka.
id est,
Cum vulpe habens commercium, dolum cave.
Affine est illi Paulino: Cum pravo depravaberis. A malorum consortio cavendum est, ne aut impostura exitio tibi sit, aut ne in mores transeae contagium: to\ ga\r e)mfue\s2 ou)/t) aiqon a)lw/puc ou)/t) e)ri/b romoi le/ontes2 dia lla/cain to\ h(=tos, ut inquit Pindarus, hoe est, nativum ingenium neque dolosa vulpes, neque rugibundus leo commutare valeant. kerdw= autem vulpes dicitur, quasi kerkw=, a caudae quam spissam habet tractu, vel ab astutia, qua lucrum quaeritur et emolumentum, quam ke/rdos2 etiam nominant, unde et kerdale/os fraudulentus homo dicitur.
*tou=to/ s1oi a)nti\ podo\s2 ceinh/ion.
id est,
Istud habe xenium pede pro bovis:
Verba sunt Philaetii bubulci Ulyssis apud Homer. Odyss. 22. ad Cresippum, quem sagitta traiecerat, illi insultantis, ut munus illud accipiat pro bubulo pede, quem ille mendicanti Ulyssi impegerat paulo ante. admonet ibi Eustathius usurpatum adagium a primi nominis theologo, in eos, quibus malum pro malo rependitur.
Cum inanes minas ad territandum solum compertas innuere volumus, utemur illo Dionis Chrysostomi, w(/per ai( ti/tqai dhgou/unuai th\n lami/an, id est, instar nutricum Lamiam pueris obicientium. Eius verba haec sunt, oratione 55. mo/nous2 de\ qauma/ceis2 tou=s2 le/ontas2 (ita corrigendus est codex Graecus, qui habet:) le/gontas2 kai\ tou\s2 a)etou\s2, kai\ tou\s2 s1ku/llas2, kai tou\s2 ku/klwpas2, oi/s2 enoi=nos enh/lei tou\s2 a)naisqh/tous2, w(/per ai( ti/tqai ta\ paidi/a, dihgou/unuai th\n lami/an. id est, Solos miraris leones, aquilas, scylias, et cyclopes, quibus ille stupidos homines demulsit, non aliter, quam solent nutrices pueros, Lamiae adventum narrantes. Lamiam quasi laimi/an a praegrandi ingluvie nomen habere vult Etymologi auctor, diximus de ea in adagio Lamiae turris antea: nunc et hoc addendum est ex Nicephoro Callisto libro 18. cap. 9. Lamniam etiam le/gw vocari, sic enim ait de Mauritio Imp. Illud insuper avile parumque simile veri addens Empusam (ita enim nominant, quam le/gw quis dixeru) saepenumero infantem Mauritium e cubili, velut mox devoraturam, extulisse, nullo accepro incommodo.
*akhratoi kari/twn khpoi, id est, Interitum nesciunt Gratiarum horti. Aristid. kai\ ma/l) en a)khra/tois2 kari/twn kh/pois2, id est, In immorralibus Gratiarum hortis natum. Proverbii facies ad gratitudinis significationem trahi potest, nam beneficii collati memoria immortalis esse debet, semperque in animo grato vivere, unde et Gratiarum uni a virore perpetuo Thaliae nomen fuit. Potest et ad personam transferri, si dicamus virum sempirerna memoria dignissimum, in Charitum hortis immortalibus vivere, A quo non abludit Sapphus poetriae invectiva in indoctam et a Musis Gratiisque alienam feminam: katastanoi=s1a de\ kei/s1ai, tou= de\ pote\ mnamos1un/a s1e/qen e)/sset) tou= de\ pok) u(/steron, ou) ga\r mete/xeis2 r(o/dwn tw= en pieri/as2, a)ll) a)fanh\s2 kei)=n a)i+/da do/mois2 foita/s1eis2, hoc est, Mortua iacebis, nec tui umquam a morte extabit memoria, quippe expers rosarum in Pieria nascentium, sed obscura umbra apud inferos maneis oberrabis. Quae verba corrupte leguntur apud Plutarchum in 3. Symposiacwn, in Cod. Aldino, parumque integre.
*kata\ foi/nika a)nabiw/s1kesqai, id est, Phoenicis in morem reuiviscere, proverbio dicetur, qui longa valetudine, assiduis curis, amore, sollicitudine, carceris taedio emaciarus, nunc cividior factus ad se redit. Aristides refert ad statum civitatis, cuius ruinae in novam urbis faciem restitutae sint, reparatis etiam iis, quae obsoleta forent; ita enim loquitur de Smyrna beneficio M. Aur. Imp. reaedificata: h( po/lis2 a)nafu/etai metabalou=s1a th\n h(liki/an, h( au)th\ palaia/te kai\ ne/a geuome/nh, w(/per to\n foi/nika a)nabiw/s1kesqai lo/gos2 au)to\n e)c au)tou=, id est, Repullulat civitas deposito senio, vetus eadem et nova, quomodo Phoenicem ex se reuiviscere fama loquitur; et alibi de eadem, ge/gone dh\ palaiota/th kai\ newta/th h( au)th=| e(authn
a)nanews1ame/nh, kaqa/per to\n o)/rnion fas1i\ to\n i(ero\n, id est, Facta est eadem urbs et antiquissima et novissima, resumpta iuventa, quod de sacro alite dicitur. De Phoenice ave ita Ambrosius lib. defide resurrectionis. Auis in regione Arabiae, cui nomen est Phoenix, rediuivo suae carnis humore reparabilis, cum mortua fuerit, reuiviscit. Husebius Pamphili in vita Constantini: *ai)gu/p tion o)/rnin fas1i\ monogeuh= o)/nta th\n fu/s1in, qne/okein men e)p ar)wma/twn\ au)ton au)tw=| th\n teleu thn\ quhpolou=nta a)nabiw/s1ken de\ e)c au)th=s2 podia=s2 kai\ a)napta/nta toiou=ton oios kai\ pro/teron hn)= fun=ai, id est, Phoenicem volucrem Aegyptiam ferunt natura unigenam esse, et super aromatum aceruo emori suum sibi rogum adolentem, postea de suo cinere reuiviscere, resumptisque pennis talem exsistere, qualis antea fuerit. Nazianzenus in Carminum lib.
*os2 d) o)/rnin foi/nika fa/tis2 qnh/s1konta nea/zein,
*en puri\ tikto/unuon pollw=n e)te/wn meta ku/kla
*purale/hs2 koni/hs2 cei=non go/non au)toge/neqlon.
id est,
Phoenicem perhibent post fata resumere vires,
Nascentem ex igni, et decursis pluribus annis,
De cinere annoso feturam sponte renasci.
De hac ave ita ferme Artemidorus lib. de insomniis 4. cap. 49. Phoenix ubi fatale ingruit tempus, evolat in Aegyptum, loco unde profectus adsit ignorato, sibique constructo e casia myrrhaque rogo, immoritur: ex eo cinere post statum temporis curriculum vermis enasci putatur, qui grandescens in volucrem abit, fitque iterum phoenix, moxque emigrat ex Aegypto, locumque unde genitor advenerat volatu repertit. Eius verba leguntur apud Suidam in dictione foinic, sed a librariis corrupta, nam illa a)fi/ptasqai ei)s2 ai)/gupton enei=qen, ex Artemidoro ita legi debent, a)fi/ptasqai ai\gu/ptou enei=s1e. plura de hac ave qui scire desiderat, legat opusculum Lactantii, et alterum Claudiani, de Phoenice. Cornelium Tacitum annalium lib. 5. Plinium lib. 10. cap. 2. Solinum cap. 36. Ouidium in transformationum lib. denique Achillem Statium Alexandrinum in calce lib. 3. de amoribus Blitophontis et Leucippes.
REfertur a Clemente Alexandrino lib. paedagogi 3. oia ga\r de\ poi/na *fas1i\n oi paroimiazounui) poiade x) h(ku/wn, id est, Qualis namque hera, iuxta proverbium, talis est et canis. Quadrabit in impudicae aut ebriosae matris, libidinosam aut temulentam filiam. Usus eo est Gregorius Palama, in declamatione, qua corpus adversus animum se defendit, testaturque se mereri veniam, raptum illus affectationibus oi(=a ga\r, fus1in, h( de/poena, toi/a x) h( ku/wn.
FAcinus audax cum periculo coniunctum, quale r(iyoki\n du/non Graeci vocant, velut proiectae audaciae plenum, versu a multis usitato. Iuvenal. dixit: Gyaro dignum, ita autem habet, Aude aliquid brevib. Gyaris, et carcere dignum. in quo praeter aliorum grammaticorum expositionem, brevibus, epitheton esse nolo, ut exilitas insulae includi eo verbo videatur, sed commate distermino, ut tria loca periculo vitae coniuncta illi adeunda esse significet, qui facinus aliquod memorabile suscipere velit. Sunt. n. Brevia loca maris vadosa, naufragiis infamia, quorum etiam apud Virgilium
mentio est in 1. Aeneid. ibi, In Brevia et Syrtes. Polybus similiter ut Latini braxe/a nominat, ut libro 1. de parva Syrti loquens, en h)| propes1o/ntes2 ei)s2 ti/na braxe/a (ita locum corrige pro a)braxe/a) dia\ th\n a)peiri/an, ei)s2 pa=tan h)=lqon u)pori/an, id est, Ad quam in brevia incurrentes, propter locorum imperitiam, in summum adducti fuerunt discrimen. Gyaros vero insula est inter Cycladas, quam immitem et sine cultu hominum causatur Tiberius apud Cornelium Tacitum.
*krh\ tou= me)/litos2 a)krw|daktu/lw|, a)lla\ mh\ aei/lh| xeiri\ geu/esqai, hoc est, Mel summo digito, haud cava manu delibandum est. Dionysius Mylesius apud familiares suos identidem dicere solebar. Philostratus lib. 1. de Sophistarum vitis commemorat. Translationibus aliisque deliciis, quibus oratio ornatur, parce utendum est, non affluenter et ad fastidium usque. Voluptatibus modice frui pro re nata, illaudatum non est, modo ne totum te iis immergas. Uti adagio conveniet, quories moderatum rei alicuius usum laudabimus.
*poluklei/teos kanw\n, id est, Polycetaea norma, proverbii specie effertur de homine omnibus numeris absoluto, de opere ad unguem facto, deque re extra controversiam perfecta. Natum a Polycleti statuariorum antesignani commentario, quo absoluti operis specimen artificibus praescripsit, item que eius dem statua absolutissima, quibus ambob. kano/nos nomen inditum fuit ab auctore: Sed operae pretium est Galeni verba, quibus hanc rem persequitur, apponere ??? 5. lib. De Hippocratis et Platonis decretis: kaqa/per en tw=| *poluklei/tou kano/ni gegraptai, pa/s1as2 ga\r endida/cas2 en enei/nw| tw=| s1uggra/mmati ta\s2 s1ummetri/as2 tou= s1w/matos2 o( *polu/kleitos2, e)/ggw| to\n lo)gon e)bebai/ws1e dhmourgh/s1as2 a)ndri/anta kata ta\ tou= lo/gou prost a/gmata, kai\ kale/s1as2 du\ kai\ au)to\n to\n a)ndria/nta kaqa/per kai\ to s1u/ggramma, kako/na, id est, Quemadmodum in Polycleti regula perscriptum est: nam cum eo in commentario Polycletus nos edocuisset symmetrias corporis, scriptum denique opere confirmabit, fabricata statua iuxta libri praescripta, inditoque illi similiter, ut et commentario, Normae peculiari nomine. Idem de corpore quadrato loquens in primo De temperamentis, quod non modo medium obtinere humiditatis siccitatisque, verum etiam optim formatione praeditum vult esse supra Polycleti normam, sic in quit: kai\ pou=tis2 a)dria\s2 e)paineintai\ *poluklei/tou kanw\n o)nomaca/unuos, en tou= pa/ntwn tw= mori/wn a)kribh= th\n tro\s2 allhla s1ummetri/an e)/xein, o)no/matos2 toiou/tou tuxw\n, id est, Laudatur alicubi statua Polycleti, Norma vocitata, creato inde nomine, quod exactam ad amussim omnium inter se membrorum commensurationem habeat. Transferetur apposite ad animi dotes, si hominem omni virtutum genere praeditum *poluklei/teion kano/na vocemus: Eo modo accipitur et per se kanw\n Graecis, ut Norma Latinis; Apud Suidam incerti aauctoris verba citantur ista, h( de\ e)fobei/a, kanw\n hn)= o)rqou= biou kai\ u(liou=s2, id est, Pubertatis anni norma erant recte institurae, sanaeque vitae. Eunapius de Martiano: a)nh\r e)s2 ar)ethn\ a(/pas1an, w(/per tis2 kanw\n a)pikribome/nos, id est, Vir ad omnes virtutes, veluti norma quaepiam affabre factus. Simili tropo Hieronymus ad Ruffinum dixit. Norma
Catonianae severitatis. et Martialis lib. 11. Regula morum. Affine etiam est illud Trebellii Pollionis, Valeriani vita censura est. ad eundem modum capitur gnw/mwn. Damascius de Isidoro philosopho Hypatiae doctissimae feminae marito: a(pa=n to\ sqe/atron w(s2 ei)pei=n, th=| enei/nou kri/s1ei gnw/moni diexrh=to tw= a)/meinon h)\ xei=ron lego/ntwn, id est, Universum theatrum illius iudicio utebatur, ceu regula eorum, qui bene maleve dicerent. Thucydides de Themistocle: tw= te paraxrh=ma di) e)laxisth=s2 boulh=s2 kra/s1istos2 gnwmwn, id est, Rerum praesentium exactissima norma, adhibito vel levi consilio.
*anti\ parqe/nou e)/lafos, id est, Loco virginis cerva. Proverbio hoc uti licebit, cum praeter opinionem insperatum quid accidit, veluti si quis opima spe excidat, et pro aureis tantum non montibus exiguum quid referat: aut ubi quis criminis purus, reus tamen accusatus, liberatur, auctore sceleris deprehenso: aur cum aliud pro alio fraudulenter substituitur. Exstat apud Achillem Statium Alexandrinum libro sexto de amoribus Clitophontis et Leucippes. Custos, inquit, ut verisimile est, obstupuerat, inopinatae rei novitate commotus, iuxta paroemiam, pro virgine cerva conspecta. Natum videtur a fabula Iphigeniae, quae cum in Aulidae Boeotiae ad aram Dianae adducta staret, futura deae victima, ipsa quidem repente evanuit, et in Tauricam devecta est, immolata eius loco supposititia cerva. Hanc rem narrat apud Euripidem Iphignuntius:
*le/pton ei)s1i/dontes2 en qew=n tino\s2
*fa/s1m), ou)=gemhd) o(rwme/nou pi/stis2 parhn=,
*elafo\s2 ga\r a)pai/rous1) e)/kei\t) e)pi\ xqoni\
*hs2 ai)=mati bw/mos e)r)r(ai/net) a)/rdhn th=s2 qeou=.
id est,
Spectrum intuentes a deorum quopiam
Inopinum, et aegre creditum spectantibus,
Nam cerva humi iacebat artubus micans,
Aram deae cruore stagnantem imbuens.
Non alienum hinc est, quod Martialis iocatur in Misitium quendam, a Cybales sacerdotibus noctu praesectis virilibus orbatum, cum illi Achillem puerum concubinum ca parte mulctasse se credent decepti, proinde subicit auctor. Suppositam fama est quondam pro virgine cervam.
CItatur a Nonio proverbium Varroni frequens: Fulmenta lectum scandunt, quamquam in impressis codicibus, ut ubique scatent portentosis mendis, singulari numero Fulmentum vitiose scriptum legitur. Videtur autem quadrare, quoties praepostere aliquid sit, aut ubi hero imperare servus, et supra patronum cliens habere praesumit arroganter. Nihil autem in rerum natura magis est praeposterum, quam ubi fulcra sustentando lecto destinata, onus ipsa lecti esse volunt, et ab eo portari quodammodo. Est autem fulmentum idem, quod fulcrum, aut pleniore voce fulcimentum, quod vel ex Plautino exemplo in Trinummo liquere potest, ubi vulgati codices fulcimenta praeferunt, cum feminino Fulmentas veriore lectione emendatiores libri habeant, hoc modo: Fulmentas iubeam suppingi soccis.
*tanta/lou tra/peca, id est, Mensa Tantali, effertur de re, qua frui non liceat. Melite Ephesia apud Achillem Statium libro quinto, amore Clitophontis incensa, cum veneris fructum sollicitaret apud illum identidem tergiversantem: Ne geo, inquit, totum Tantali mensae non absimilem nacta sum. Praecesserunt autem haec verba. Tantone tempore, ut propter fluvium sedeam, neque sitim explere queam? nam cum sedulo onstare Melite, ut litando veneri nuptias confirmaret, amans ille amasiae suae Leucippes desiderio hoc dans, congressum connubiumque cum Melite vitabat, diem semper eximendo. Nota est de Tantalo fabula in mediis undis sitiente, et imminentibus ori ipsium pomis frui non potente: quam rem rleganter idem et breviter expressit Petronius Arbiter:
Nec bibit inter aquas, nec poma patentia carptt
Tantaliu, infelix, quem sua vota premunt.
*en khri/on, id est, Unum idemque alveare. Proverbium est de collegis, sociis et coniuratis, qui eiusdem sodalitii sunt, iisdem studiis addicti, aut similibus sceleribus operti. Citatur in Suidae collectaneis.
*h ka/mhlos pur)ri/xan e)masqekinis1i/ou.
id est,
Pyrrhicham Cinesiae camelus didicerit.
Locus erit adagio, ubi quis repugnante natura et genio aggreditur quippiam, veluti si stipes quispiam literis operam dare velit, aptior tractandae stivae, huic enim dicetur:
Discit camelus pyrrhicham Cinesiae.
Fuit Cinesias poeta praelongus, tardo immobilique corpote, quippe tiliae arboris asserculis circummunito ad gressus frimitatem, ac pronide ad saltandum pyrrhicham, tripudii genus velocis, inepto. Pyrrhicha namque Laconum inventum ab armatis adolescentibus obiri solebat, ad comparandum velocitatis habitum, quippe qua in bellis maxime opus sit, cum ad persequendum hostem, tum ad fugam evadendum, si contingat inferiores obtinere. Aristophanis interpretes scribunt Cinesiam poetam pyrrhicham composuisse, ad quam decursus modulatus fieret, lege carminis conflata e brevibus ferme pedibus, qui vel inde ab ignea mobilitate pyrrhichii dicuntur, iidem et nhs1i/ai, vel ab auctore, vel a mobilitate, ut a Diomede grammatico scriptum est. Allusum videtur ad versum Aristophan. in Nebulis: h)\ pur)r(i/xhn ti\s2 e)maqethn\ kinhs1i/ou, id est, An Pyrrhicham Cinesiae quis edidicit? Gratiae multum accedet adagio, si paululum deflectatur hoc modo: Camelus citius pyrrhicham Cinesiae didicerit, quam talis caudex literas. Est enim Camelus animal saltationi ineptum, tametisi nomen illi quasi kammh/rw|. a femorum incurvatione esse velit Evenus apud Artemidorum Neque absurdus eius usus erit, quando significabimus sub institutione viri literati, stupidum discipulum plurimum profecisse, sub tali enim praeceptore Camelus Pyrrhicham Cinesiae didicit.
ELeusina servat quod ostendat revisentibus. In adagium cedere dignissimum Senecae dictum, quando significabimus non semel, et unica
vice effundendas esse omnes eruditionis opes. Habent hoc vitii nonnulh, ut omne suum myrothecion, umversa pigmenta simul in unicam epistolam, aut orationem impendant, cum parcior ornatus laudabilior sit. Seneca Naturalium Quaestionum lib. septimo. Eleusina servat quod ostendat revisentibus. Rerum natura sacra sua non simul tradit. Habent illud civitates quae spectaculorum et reliquiarum ostentus gratia, statis annorum intervallis adeuntur, ut seruent in proximam panegyrin semper aliquid antea non spectatum. Eleusin sive Eleusina Atticae locus Eleusinae Ceteris religioso fano nobilis, quo prima frumenti satio invecta fuerit. para\ to\ e)leu/qein, ut Diodorus Siculus ait, vel ab Eleusino Mercurii filio nomen habens, ut Etymologici auctor voluit. Atticae sacrarium eam vocat Apuleius.
*ou)dei\s2 komh/ths2, o(/stis2 ou)yhnh/ zetai.
id est,
Nullus comatus qus non praecidi solet
Proverbium esse vetustum, imo oraculare, manifestis verbis testatur Synesius, quo significetur, omnes qui impense mollitiei cutis operam navant, aut Calamistraturae nimium studium impendent, aut quomodocumque tandem corporis cultum et nitorem deamant, molles censeri, et pathicum quiddam si non corpore, animo saltem praeferre, fractosque esse. Verba eius sunt in epistola ad fratrem de Ioanne quodam improbo homine et ignavo: xqes2 toi/s2 pa/nh lamprw=s2 s1unhgora/kei\ th=| pareimi/a|, ma=llon de\ tw=| xrh=s1mw|, xrhs1mo\s2 ga\r a)/ntikrus2, tou=to ge pa/ntws2 oisqa, to\ ou)dei\s2 komh/ths2 o(/stis2 ou)yhnh/cetai, id est, Heri apertissime proverbii fidem comprobavit, vel oraculi potius, re vera namque oraculum est, quod tibi non ignotum est: Nullus comatus qui non praecidi solet. Idem in libello de Coma: *ti\s2 ou)=n po/t) e)sti\n h)\ de\ paroimi/a kai/ ti bou/letai, ou)dei\s2 komhths2 o(/stis2 ou(. to\ de\ a)krotleu)etion, au)to\s2 s1u\ pro\s2 thn\ h(xw\ tou= trime/trou s1una/rmos1on, ou) ga\r e)/gwge fre/gcwmai to\ deino\n enei=no kai\ pra=gma kai\ o)/noma, id est. Quod est igitur proverbium illud et quid sibi vult: Nullus comatus qui non. nam postremam vocem, trimetri numerosae legi tu ipse adoptato, neque enim proferetur a me foedum illud et re et nomine verbum. Quae verba citantur a Suida in dictione komh/tai, non nominato tamen auctore. Idem alibi senarii postremum verbum immutatum citat hoc modo: ou)dei\s2 komh/ths2 o(/stis2 ou) parai/netai. Utrobique tamen idem est sensus.
*smurnai=os tro/pos2, id est, Smyrnaei mores, proverbium videtur competere in eos, qui deliciis luxuique indulgent, rursus cum res postulat viros fortiter se gerunt; ita enim exponit ipse Aristides in Smyrnae encomio, tribuit namque illis a)bro/thtas2 men ei)s2 to\ kaq) h(me/ran, tolmh/mata de\ ei)s2 tou\s2 pole/mous2 krei= tton h)\ polloi=s2 e)ri/s1ai lus1itelei=n, addit deinde w(/s2 te kai\ tw= foihtw=n h)/dh tis1i\ s1murnai=on tro/pon to\ toiou=ton ai)rei=sqai, id est, In dies opipare vivunt, sed in bello ferociores sunt, quam ut multis expediat eiusce rei periculum facere, usque adeo, ut nonulli poetae Smyrnaeos mores tale ingenium vocent: subicit deinde exemplum unum de Chiis, qui vacuam ab oppidanis illorum urbem occupatur os se rati, viris in monte operi rustico intentis,
mox cum de monte decurrentes subito cives conspexissent, tanta trepidatione iniecta fugerunt, ut triremes plerasque iniquitate locorum amiserint, impetum in se civium metuentes. Dicetur ergo de gente, aut homine bellicoso, pacis tempore dissoluto.
*h ai)/c to\ kinna/mwmon, id est, Capra cinnamomum, videlicet sequitur aut amat. Eustathius dici testatur in eos, qui rem quampiam impense amant, et fervide depereunt. Cinnamomum surculus est Arabicus, mirae fragrantiae, viti non dissimilis, qui narib. ad motus odoris gratia, voluptatis plena, lacrimas etiam invitis elicit, ut ex Porphyrio annotatille in Dionysii Afri commentariis, adamaturque vehementer ab indigenis capris. Philostratus lib 3. de vita Apollonii originem adagii docet,cum namque ostendat, Capram documentum praebere bonitatis cinnamomi, ita subiungit: si quis caprae porrigat cinnamomi surculum, ea catuli instar admurmurat, abeuntemque sequitur, naribus quantum potest admotis, atque adeo repulsa non aliter, quam si pabulum denegatum foret, quiritatur.
*palai/ou ko/mmatos, id est, veteris monetae esse dicitur quisquis integrum adfertiudicium, haud corruptum, fuci corruptelaeque nescius; denique quicquid probum est et rectum, veteris monetae esse dicetur, vetera namque eo nomine bene audiunt, velut minime adulterina kai\ ki/bdhla. Symmachus epistol. lib. 2. Itaque ut ipse nonnumquam praedicas, spectarorum tibi veteris monetae solus supersum, ceteros delinimenta aurium capiunt. Usus huius proverbii durat etiammnum in lingua nostra vernacula incorruptum dicentibus nobis esse de veteri moneta Ita ferme usurpatur ar)xai/ws2, hoc est, vetuste, apud Demosthenem in Philippicis, pro simpliciter et sine fuco doloque, quia prisci saeculi homines integri fuerint: sic enim habent eius verbo: ou(/tw de\ ar)xai/ws2 ei)=xon, hoc est, de verbo ad verbum, usqueadeo vetuste vetuste hababant.
*pa/lai pela/s1goi, dan\ai+/dai deu/teron.
id est,
Olim Pelasgi, Danaidae poflea.
Euripidis senarius in Oreste fabula, proverbii speciem redolens, qui torqueri potest in locuplete genere ortos iam ad egestatem redactos, aut propemodum stirpitus exstinctos. Pelasgi, si Straboni credimus, numerosa et valida olim gens fuit, quae errabunda passim sedes posuit, levique de causa eas mutavit, alio atque alio commigrans, et in infinitam adaucta multitudinem celeriter defecit: suqidem maritimam Ioniae oram insedisse, et Chium insulam inhabitasse leguntur. Herodotus refert etiam Imbrum et Lemnum insulas Perfici belli temporibus a Pelasga gente habitatas; memorat Strabo et campum Pelasgicum in Thessalia ad Larissam. Possederunt et Cretae partem, ut ex Ulyssis ad Penelopen verbis apud Homerum manifestum fit. Fuerunt et Pelasgi in Achaia, cum et Aeoliam in Asia incoluerunt, transierunt et in Italiam eorum coloniae. Lesbus quoque Pelasgia antiquitus ab incolis eius nominis dicta fuit. Conveniet itaque in eos, quorum opes olim firmae et potentes fuerunt, aut praepotens familia, nunc vero ea defecerint. Potest et haberi adfine illi
vulgato de Milesiis: Fuêre quondam strenui Milesii.
*ele/nhs2 krath\r, id est, Helenae crater, de laeto nuntio aut re quavis animo nostro impense grata, quae sollicitudinem levare possit curasque diluere. Philostratus in Sophistis: kai\ ta\ a)/xqh s1oi koufiei= th=s2 gnw/mhs2 w(/per o( krath\r th=s2 e(le/nhs2 toi=s2 ai)gupti/ois2 farma/kois2, id est, Levabit tibi animi molestias, non aliter, quam Helenae poculum Aegyptiis pharmacis imbutum. Intelligit de pharmaco Nepente. Locus est apud Homerum Odysseae quarto:
*au)tik) a)\r ei)s2 oi)=non ba/le fa/rmakon e)/nqen e)pinon
*nhpenqe\s2 t) a)xolo/nte, kakw=n e)pi/lhqon a)pa/ntwn.
id est,
Irarum causas abolens, fugansque malorum
Sensum, et tristitiae patiens obliuta, vino
Pharmacon immisit.
De quo ita Plin. lib. 25. cap. 2. Nobile illud Nepenthes oblivionem tristitiae veniamque afferens, et ab helena utique omnibus mortalibus propinandum.
*ta\s2 a)ka/nsqas2 s1una/gwn, id est, Spinas attrahens. Frequens est apud Athenaeum de moroso homine et importuve curioso, qui in disputationibus nunc hoc nunc illud incessit, et in controversiam trahit, talem autem ubique perstringit Ulpianum Tyrium altercando molestum, ut lib. 3. Dipnosophi: e)conu\ xi/zeist pa/nta ta\ propi/ptonta toi=s2 s1undialegounu/ois2, ta\s2 a)ka/nqas2 s1unwgwn w(s2 a)n) e)xino/podas2, kai\ a)na\ trhxei=an o)/nwnin a)ei\ dia tri/bwn a)nqe/wn tw=n h(di/ston mhde\n s1unaqroi/cwn, id est, Ad unguem expendis quicquid disceptantibus occurrit, spinas attrahens, quippe inter tribulos semper, spinosam et Ononin conversans, nihil omnino amoenorum florum colligens. quem locum respiciens Eustathius ita legit lib. 2. Iliad. e)c ou) paroimi/ato. ta\s2 a)ka/nqas2 s1una/gwn w(=s1an e)xinopodas2, id est, Unde proverbium illud, Spinas adducens velut tribulos aculeatos, cum allusum sibi sit ad distichon, quod apud Plutarchum exstat Sympos. lib. 1. cap. 4.
*ws2 a)\n e)xeno/podas2 kai\ a)na\ trhxei=an o)/nwnin
*fu/ontai malakw=n a)/nqea leukoi+/wn.
id est,
Ceuscabros inter tribulos, et Onsnin acutam
Tellure erumpunt mollia Leucoia.
Idem Athenaeus lib. 6. en tou/twn pa/lin tw=n lexqe\n ta\s2 a)ka/nsqas2 a)naleca/unuos ou)lpiano\s2, id est, Hic iterum e praedictis spinas colligens Ulpianus. Rursus lib. 8. o) ta\s2 a)ka/nqas2 a)gei/rwn ou)lpiano\s2, id est, Ulpianus spinas congregans. Porro superiore disticho concinne utemur, cum a Severo homine et austero lepide dictum aliquod prodierit et iocosus lepos: aut ubi scriptum tetricum quasique aculeatum unis atque alteris facetiis conditum temperetur.
yei/os ar)moni/a, id est, Suilla harmonia, proverbii specie de incondito et indocto clamore effertur alicubi ab Aristide: thn\ u(/eion ar)moni/an h(rmos1me/noi, id est, Harmoniam porcinam modulantes, de ineptis et obstreperis sentiens, ac molesto barbaroque sermone obgrunnientibus.
*eme\ nouqetw=n, au)to\s2 ai)po/lei, id est, Qui me admones, ipse capras age. Quadrabit in consultorem ineptum, qui
alteri dictare consilium parat, ipse supra stivam non sapiens. Attigit istud Aristides in oratione: peri parafqe/gmatos, hoc est, de inepto responso: o(/pws2 kai\ gnw=s2 oi(=os2 w)\n e)unuouqetei=s2, th=s2 paroimi/as2 s1oi\ legou/s1hs2 ai)polei=n, id est, ut intelligas cuiusmodi vir sis qui me admones, cum proverbium iubeat te capras pascere.
*agamemno/neios dai=s2, h)\ tra/peza, id est, Agamemnonium epulum, vel Agamemnonia mensa, proverbialiter dicitur de iis, qui in exitiali mensa epulantur, ultimamque cenam sumunt. Torquebitur in eos, qui amice accepti medicarum hauriunt poculum, aut venenatam offulam, et Claudii Caes. boletum edunt, quod multis ex purpuratorum collegio contigit, qui ab Alexandro pontisice eius nominis sexto opipare excepti Agamemnonia mensa, paulo post interierunt. Refert Homerus Odys. d. quomodo Aegyptus adulter lautum appararit convivium, velut excipiendo Agamemnoni instructum, quo illum nihil mali suspicantem interemit, sic enim ait: kate/pefne *deipni/ssws2, w(/s2 ti/s2 tekate/ktane bou=n e)pe\ fa/tnh, id est, Cena acceptum mactat, ceu sub foenile cadit bos. Aliter a)gamemno/neion dai=ta, accipit Sophocles pro anniversario interfecti Agamemnonis epulo. Refertur ab Eustath. Odyss. 4.
IN ferocem et superbe grandiloquum, nihilque mediocre spirantem, quadrabit illud Rhiani Cretensis, apud Stoboeum:
*is1a dh\ brome/ei, kefalhn\ d) u(pe\r au)xe/nas2 ai/rei.
id est.
Par Iovis imperio fremit, et capite arduus exit.
Cui cognatum est illud Sosipha nis apud eundem:
*an d) eu)tuxei=te mhde\n o)/ntes2, eu)qe/os
*is1) ou)ranw= fronei=te.
id est,
Affulerit si sors egenis, ilico
Attollitis caelo arduum caput.
Ita ut idem sit dh\ bromo/ein, et i)/s1a ou)ranw=| fronei=n, illud potestatis aequalitatem hoc inimitabilem altitudinem insimulat.
DE philauto homine et qui sibi quacumque tandem in re placet impensius, suoque ingemo indulget; aut qui forma sua delectatur. Synesius de Dione Prusiaeo sophisticis politicisque argumentis admodum delectato: en enei/nais2 u(pti/acei kai\ w)rai/tai kaqa/per o( taw\s2 priaqrw=n e(auto\n kai\ oi(on qaunuunu/os e)pi\ tai/s2 a)glai+/ais2 tou= lo/gou, id est, In illis resupinis gloriatur, in illis decorem ostentat, pavonis in morem se ipsum circumlustrans, et quasi superbiens orationis splendore. Pavo superba avis gemmantes suas pennas mirari solet et ad laudes suas explicare opes. Philostratus in Hippodromo: ar(ca/unuos u)po\ tou= taw= tou= o)/rniqos, w(s2 a)napterou/ntos au)to\n tou= e)pai/nou, id est, Exorsus a pavone, ut qui laudatus pennas surrigat. Simocratus in epistoli: to\ mhdiko\n o)/rneon o( taw\s2 kai\ tw= mh/dwn thn\ u)peroyi/an kai\ klh/rwtai me/ga ti\ kai\ u( pe/rogkon e)pi\ tw=| ka/llei fronw=n, id est, Pavo medica avis, Medorum etiam superbiam, velut hereditario iure, adepta, immensam ob pulchritudinem superbit. Ab hac ave etiam aliud proverbium deducitur propter multicolorem pennarum varietatem, ut quicquid mirifice varium sit, poikilw/teron ta/wnos, id est, pavone magis varium dicatur. Synesius libro
de imperio ad Theodosium Iuniorem: poikilw/tatwn kai\ pa/groun w(/per oi( taw\, id est, maxime varium et omnicolor, pavonum instar: Alexis Comicus in Crateva fabulae nomen est a Crateva herbario r*i/zotomw|, male enim apud Athenaeum kratei/a| legitur, seu Pharmapocola.
*poih/s1at) au)to\ poikilo/teron taw\.
id est,
Sartaginem instruxit variam quam pavo magis.
Cliotophonti apud Achillem Statium vulgus Leucippes amicae, superare videtur inimitabilem illam pavonis pulchritudinem.
*neku/es2 mes1auxe/neus2, velut cadavera collotenus medio, proverbialiter dicuntur ab Aristophane popinones perditi perpetuis comessationibus, luxuque tempus terentes, qui vitam gulae deliciis metiuntur, atque aestimant, quibus offarto prae ingluvie corpore pigris, et iuxta poetam vino sepultis, neque pes, neque mens officium sacit. Talis Philoxenus ille, quem gruinum collu voto expetiisse refert Achenaeus, tricubitale guttur Machon Conmicus. Eiusdem generis fuit M. Apicius non invenuste ab Eunapio a)s1wtei/as2 pe/ras2 vocitatus, velut helluationis extremus finis.
*alhqe/stera tw= s1ibu/llhs2 h)\ ba/kidos, id est, Veriora Sibyllinis aut Bacidis oraculis, De rebus indubitatis minimeque controversis. Dion Chrysostomus: ou)d) a)\n a)lhqe/stera/ le/gw tw=n s1ibu/llhs2 h)\ ba/kidos, i dest, Ne si veriora quidem dixero, quam Sibyllae dicta sint aut Bacidis. Fuit Bacis ex iis, quos xrhs1modou\s2 velut fatidicos Graeci nominant, ut in Theage ostendit Plato. xrhs1molo/gon oraculorum concentorem appellat Suidas: carminibus lustralibus expiasse illum fanaticas Lacaenas relatum est a Theopompo, in nono Philippicarum. Pausanias in Phocicis commenorat lecta sibi esse Bacidis oracula, arreptitiumque nympharum vocat: meminit eiusdem et in Boeoticis. Philetas Ephesius tres enumerat Sibyllas, unam Apollinis sororem, alteram Erythraeam, tertiam Sardianam: totidemque Bacides, quorum aprimus oriundus fuerit Eleone Boeotia oppido, alter Atheniensis, tertius Arcas, Fuit autem is, quem diximus Lacedaemoniorum feminas ab insania liberasse, Apollinis iussu immissum, genere Boeotius.
*pro\s2 ka/parin ch=s2, duna/unuos2 pro\s2 a)ndi/an.
id est,
Poteras vel Anthia, qui vivis Cappari.
Senarius proverbialis in parcos, qui vilibus contenti frugaliter vivunt, cum possint splendidius. Quadrabit et in eos, qui trivialibus negotiis immiscent se, cum arduis sufficiant, aut qui literarum otium sectantes, tenui conditione malunt contenti vivere, quam in aulis principum opima spe divites. Plutarchus symposiacwn capite quarto: o( de\ to\ stixi/dion tou=to poih/s1as2, pro\s2 ka/pparin zh=s2, duna/unuos pro\s2 a)nqi/an, ti\ bou/letai, id est, Versiculi illius vulgati auctor: Poteras vel Anthia, qui vivis Cappari, quid tandem sibi vult? In libris excusis kappa/rion diminutivi forma legitur, ego, ut senarius constaret, ka(pparin restituo, nisi ka(pa/rion per unieum p. mavis. Est autem Anthias non
ingobilis piscis, quem et sacrum a felici nominis augurio Collionymum vocant. Adsine huic est illud Aristidis bo/rs1hs2 o)/zein, mirw\n e)co\n, id est, Corium redolet, qui possit unguenta.
*diplakrou/ein, id est, Binis fidibus canere dicuntur, proverbii specie, qui duobus dominis serviunt, aut qui ancipitem fovent sentenciam, neutro inclinantes. Aristides in oratione, quae kata\ tw=n e)corxoume/nwn inscribitur: *all) oi)= mai komyoi\ tine\s2 ei)s1i\n kai\ diplaprou/s1in, i(/na e)/an me\n e(/lws1i, tau)th=| kekra thko/tes2 w)=s1in, a)\n de\ fwra/s1htis2, e)/xws1in a)naxw/rhs1in, id est, At lepidi bellique homunculi, ut arbitror, sunt, binasque chordas pulsant, obtineant, potiores hac parte sint, sin, deprehendantur, reirocedere queant.
*to\n i(/ppon o( s1ku/sqhs2, id est, Scytha equum, subaudi bdelu/ssei h)\ mus1a/ptetai, aversatur aut fastidit. Citatur a Suida proverbium de eo, qui in propatulo rem quampiam reicit et aversatut, clam appetit. Id genus hominum neutiquam rarum est, qui munerum publicorum administrationem verbis despuunt, et ceu onus quavis Aetna gruius exsecrantur, cum re ipsa nihil affectent magis, ambitionis plenissimi. Videtur etiam dici posse de eo, qui duplex una et eadem ex re commodum captant. nam Scytha equo, et ad itineris expeditionem et ad pastum utitur, ut indicat D. Clemens in Paedagogo, nam conscenso equo avehitur, quo velit cumque, et urgente fame e poto e secta vena sanguine famem sitimque placat.
*lnaqmoi=s2 gela=|n a)llotri/ois2, id est, Mandibulis alienis ridere. Huius paroemiae formam sua aetate etiam usur patam annotat in Odysseae vicesimo Eustathius, aliis quidem verbis, sed tamen eodem plane sensu, nempe cenai=s2 gela=|n pareiai=s2, hoc est, Peregrinis buccis ridere. dicit autem utrumque de risu non vero, et ex animo profecto. illi namque, qui prae ira nasum crispant, aut prae consilii inopia animo haerentes in re non ridicula tisum cient, alienis maxillis ridere dicunt. sic qui inviti et vi adacti cibum sumunt, a)llotri/ois2 gnasqmoi=s2 e)sqi/ein, id est, alienis mandibulis esitare dicentur, tamquam quorum propriae maxillae torpeant, officiumque suum detrectent. Homerus Odysseae u. de procis loquens, quibus iniuriarum ac proterviae summae poenas capite luituris, Minerva cachinum ementitum iniecerit, et mente emotos reddiderit, ita ait:
*oi/d h)/dh gnaqmoi=s1i geloi/wn a)llotri/ois1i.
id est,
Illerum at risus buccis alienis inerrat.
Poterunt hinc proverbiales in usum trahi figurae, ut eum, qui citra appetentiam edit, sto/mati a)llotri/w| e)sqi/ein, hoc est, ore alieno manducare dicamus. qui invitus manum operi admoveat, a)llotri/a| xeiri\ pe/nesqai, aliena manu quid agere: qui quod nolit aspiciat: a)llotri/ois2 o)/mmas1i qewrei=n alienis oculis intueri: qui difficilis sit in praestanda alterius dictis opera, tri/ois2 w)=s1in a)kou/ein, id est, alienis auscultare auribus.
*astafi/di e)oikw\s2, id est. Vuae passae similis, scommate proverbii in senilem aetetem rugis contractam, et passa cute strigosam detorquetur, apud Gregorium Palamam Thessalonicensem archiepiscopum, qui animan sic
loquentem inducit, o(/te de\ to\ pres1butiko\n u)pane/xei kra/nion, mhde\n a)sta fi/dos2, to\ th=s2 paroimi/as2, a)peoiko\s2, w(s2 nh/p/ion au)ti\s2 logi/zomai, id est, cum rursus senilem submiserit calvam, nihil a passa vua (iuxta proverbium) dissidentem, iterum infantis loco habeor.
Tergiversatores et qui sibi conscii iudicium declinabant atque subterfugiebant, causantes se peregre abfuisse; proverbialiter *imbri/ous2, hoc est, Imbrios dici solere annotat ec Aelio Dionysio Halicarnassaeo Eustathius, cuius haec verba citat: i)mbri/oi, oi\ ta\s2 di/kas2 u(pofeu/gontes2, e)pi\ tine\s2 ei)s2 di/khn kalou/unuoi, e)s1kh/ptonto en i)mbrw= ei)=nai, id est, Imbri dicuntur, qui iudicium subterfugiunt, eo quod aliqui in ius vocati in Imbro absentiam praetendebant. Idem repetit et Hesychius, se daddit eosdem quoque lhmni/ous2 dici, velut absentiam in Lemno praetexentes. Est autem Imbrus Aelica insula, non procul a Lemno dissita, e regione Tenedi.
*pa/troklon pro/fas1in, id est, Patroclum sub obtentu aut praetextu, proverbium dicitur de his, qui rei cuiuspiam gratia simulant se facere aliquid, quod revera aliorsum faciunt: aut qualiter alium qui laudant, ut suas in eo laudes recitent, atque inculcent, ii Patroclum obtendunt. Est autem elliptica oratio, ut plena sit, pa/troklon pro/fa/s1in tisqe/nai, aut simile quid, hoc est: Partoclum obtentum facere, aut praetexere. Plutarchus in libello, quomodo se quispiam extra invidiam laudare possit, o(/qen eu)+ma/la dei= pros1e/xgen e(autoi=s2 peri\ tou= e)te/rwn e)pai/nous2 o(/pws2 mhdokw=men pa/troklon pro/fanin, s1fa=s2 d) au)tou\s2 di\ enei/non e)painei=n, i. Quapropte diligenter attendendum est nobis circa alienas laudes, ne videamur, Patroclum obtendendo, nos ipsos per alios laudare. Occasio adagii ex Homero petita est, Iliados decimonono, ubi Briseida necem Patrocli legentem, reliqua feminarum turba sequitur, non tam Patroclum, quam proprias aerumnas deflens, sic enim inquit:
*ws2 e)/fato klai/ous1) e)pi\ de\ stena/xonto gunai/keus)
*pa/troklon pro/fas1in, s1fw=n d) au)tw=n kh/de e(ka/sth.
id est,
Sic ait illacrymans, gemitum grex insuper addit
Femineus, Patrocli obtentu, sua funera lugens
Qualibet.
Ita paulo post Achille lacrimante, seniorum coetus etiam illacrymat, memor pignorunm domi relictorum, quod Eustathius reddit: oi( ge/ro/ntes2 klai/ous1i pro/fas1in ai(/kastos2 oi(koi e)/loipon. neque enim propte Achillem lacrimis indulgebant, sed memoriiam recolentes quos parentes, quantum liberorum domi reliquissent. Hinc liquet errare eum, qui natum adagium putat e Patrocli cuiusdam moribus, cuius sordes in comoedia traducuntur.
*pur)r(w/neios2 u)pori/a, id est, Pyrrhonia dubitatio, proverbiali schemate usurpatur de iis, qui nihil certi statuunt, atque decernunt, semper ambigui. Galenus libro secundo de temperamentis: ei)+ta tau=t) ou) pur)r(w/neios u)pori/a kai\ lh=ros a)pe/rantos, id est, Nonne haec sunt Pyrrhonis haesitatio et infinitae nugae? Idem libro secundo de naturalibus facultatibus: a)ll) u)porhmatikoi\ ti/nes2 e)cai/ fnhs2 kai\ pur)r(w/neioi geuh/s1esqai, id est, Sed haesitatores quidam subito, ac Pyrrhoni
evadetis. Fuit Pyrrhon Elaeus philosophus, qui desperata veritatis inquisitione, temere omnia diu multumque rimatus, in singulis haesitabat, ut ide Galenus in libello peri\ u(potupw/s1ews2 e(mpeirikh=s2 scribit, nihique revera esse aiebat, sed lege quadam, et consuetudine omnia fieri, Laertio teste. Huius sectae asseclae ab auctore Pyrrhonii appellati fuerunt: idem et e)foktikoi\, quasi supersedentes, quod cunctarentur, ac supersederent quicquam asserere, de quibus Philostratus, pur)r(wnei/ous2 e)foktihqou\s2, o)/ntas2, etc. hoc est aiebat Phavorinus Pyrrhoniorum de rebus diffinire supersedentium quaestiones iudicari posse: ab his *epoxh\ nomen habuit, quam assensionis retentionem vocat Cicero in Academicis. Idem et u)porhmatikoi\, sive u)porhtikoi\ a perpetua haesitantia, ut *skeptikoi\, quod considerationibus semper vacent, numquam inventionem perficiant. Dicti fuerunt et *shthtikoi\, quod inquirant semper veritatem. In horum familiam adoptarunt se Academici, qui nihil affirmabant, et quasi desperata certi cognitione, quodcumque verisimile videretur, sequi volebant, ut in libro de finibus bonorum et malorum inquit Cicero. Idem libro De natura Deorum primo, Prudenter, dicit, Academicos in rebus incertis assensionem cohibuisse.
*kariko\n xh=ma, id est, Caricum schema de libidinoso effertur. Hesychius annotat venerei congressus spurcum turpemque modum ita nominari, atque inde e)pi\ tw=n a)kola/stwn, lascivos et salaces effrenata libidine prurientes, karika\ kh/mata ei)dotas2, id est, Caricas figuras edoctos dicemus.
*en kun/adra e)leuqe/rion u(/dwr, id est, Libera in Cynadra aqua Proverbium est ad vitae libertatem adhortatorium; nam cum libertas res sit inaestimabilis, securius dulciusque aqua vivitur in libertate, quam in magna rerum abundantia seruitur. Vere inquit Persius liberum esse, cui vitam ducere licet ut voluit Est autem Cynadra fons Argis, a perfugio canis, nomen habens. Meminit proverbii Eustachius Odysseae u Annotat et auctor Etymologici Argis fuisse e)leuqe/rion u(/dwr, id est, liberalem aquam, e qua serui, qui in libertatem asserebantur, poculum hauriebant: unde etiam Cerberum canem inferni tricipitem bibisse, liberatumque fuisse fabulantur, a cuius forte perfugio font Cynadrae nomen creatur fuit.
Procul. Constantinopolit. episcopus: lhmw=n o)fqalmo\s2 h(li/ou a)kti/nas2 kasqarw=s2 ou) de/xetai kai\ a)sqenou=ta dia/ noia pi/stews2 ou) pros1i/etai u(/ yos, id est, Lippus oculus solare iubar inoffense non admittit, nec imbecilla mena fidei fastigium capit. Non ilico perspicua sunt lectori medicos libros evoluenti, eius artis mysteria, nisi ea doctrina imbuto: Divinarum literarum arcana non obvia sunt profano vulgo. Porro in Graeco exemplari perperam scriptum est, limw=n pro lhmw=n.
DE rebus aut personis maxime inter se dissimilibus conveniet dici hos Paulini Nolani ad Ausonium versus:
St confers fulicas cycnis, et aedonae parrae.
Castaneis corylos aeques, utburna cupressis.
Dissimillimae sunt inter se fulicae color fusco, et cycni niveo: rursus aedon seu luscinia vocis damoenitate avium regina, et parra avicula inter oscines a Festo habita, sed stridulo et ingrato sono. Eadem imparitas spectatur in castaneis, arborib. proceris et humilibus corylis, quae ab Auella Campaniae oppidulo Auellanae fuerunt dictae; itidem inter cupressos editas ac proceras admodum arbores, et brevia depressaeque viburna, qua comparatione etiam Virgilius Romam urbem reliquis Italiae oppidis confert, ut eam tantum dicat caput prae ceteris efferre:
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.
*os1fiun\ kthgw\s2 w(/ste mu/s1ios o)/nos.
Delumbatus asini instar Mysii, Citatur proverbii nomine ab Eustath. Navium catalogo, sed non explicatur, contentus enim est addere, in Mysia rarissimos esse asinos, quibus rectum sit dorsum circa lumbos, aut ilia. ita enim o(s1fu\s2 vocatur tertia et inferior dorsalis spinae pars ad clunes descendens. Videtur quadrare in molles et effeminatos, quos elumbes vocamus, Graeci kateago/tas2, hoc est, fractos, de quo antea diximus. Porro in Eustathio Romae excuso pro kategw\s2 legendum est ex manuscripto exemplari, quod Bononiae videre contigit, kathgw\s2
Homericus versiculus est proverbialis Odyss. *p. quem Telemachus loquitur, interrogans, an torus paternus etiamnum propter collecti inopiam scateat araneaum telis obsitus, sic enim ait:
*xh/tei e)nekuai/wn kak) u)ra/xnia kei=tai e)/xous1a.
id est,
Horret Arachnaeis vacuus ne coniuge telis.
Volens significare desertum iacere, atque neglectum, nam locis incultis stabulantur araneae. Varius Imp. opera servorum decem millium pondo aranearum cum collegisset, squaloris urbis Romae manifestum testimonium ad posteros transmisit. Poeta quispiam pacem optans, vota a Deo exquirit u)ra/xnas2 nh/mat) u(fa/nai toi=s2 o)/plois2, ut araneae telas suas armis intexant. Hesiodus in praeceptis rusticis ita mandat: *ek d) a)gge/wn e(la/s1eias2 u)ra/xnia, admonens doliorum esse satagendum, ne intus nidulentur araneae. Proverbiali itaque specie dicemus: kak) ar)a/xnia e)/xein, id est, araneis abundare quicquid incultum desertumque iacet. Transferretur apposite ad ingeniorum culturam, aut ad interpretum oscitantiam supinam, qui difficilioribus auctorum locis altum agunt silentium, et squalorm quendam conciliant: et Nonius Marcellus, et Varro corruptis totlocis descriptorum incuria, passim kak) ar)a/xnia e)/xous1i. Ad superiorem versum allusisse videtur Propertius in tertio:
Putris et in vacuo texetur aranea lecto.
*tw= men xei=re e)n ai)twloi=s2, id est, Manus ambas habet in Aetolis, proverbium est Aristophanis de imprudenter petace, aut munerum corruptelae obnoxio: nam Aetoli populi nomen habere videntur, deductum ab ai)tei=n o(/lon, quod totum flagitent. ita Homerus Odysseae c.egenum hominem, et mendicum ex Aetolia oriundum non temere fingit, ad vocis etymon
alludens, quod est, ai)te/w, id est, postulo. Versus Aristophanis est:
*tw\ men xei=re en ai)twloi/s2, o( de\ nou=s2 en klwpidai=s2.
id est,
Manus utraque in Aetolis, at mens in Clopidis.
Quod proverbiale esse scomma aunotat Eustathius in veteratorem imptobum et munerum receptatorem, qui et flagitiose manibus donaria efflagitet, et furaci animo opes involet. Est autem paragrammatismus in Clopidas et Cropidas. nam Cropidae tribus Atheniensis nomen est, at Clopdae u)po\ th=s2 kloph=s2 a furro nomen habere videntur.
DE inepto cantore exstat proverbium apud Suidam. trugw\n ya/llei, id est, Turtur psallit aut canit, quamquam apud illum perperam scriptum legitur: e)pi\ tw= fau/lws2 pratto/ntwn pro yallo/ntwn. nam turturum vocis sonus asperior est, et inamoenum stridet, gemitur quam cantui propior, quod tru/zein Graeci dicunt, unde et ad odiosam loquacitatem transfertur, Hinc Idyl. 7. Theoc.
*leido\s2 ko/rudoi, kai\ a)kansqi/des2 e)/stene trugw\n.
id est,
Cantabant corydi, et spini, turturque gemebat.
Potest et ad ineptum inepti carminis scriptorem transferri.
PRoverbialiter utitur Tellianus, A lineis excidere, pro eo quod est, ab instituto et prroposito aberrare, lib. adversus Hermogenem: Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam Dei usus es. Translatione sumpta a gemoetria, quae lineis omnia perficit, ita contionatorem a proposita materia latius evagantem, a lineis excidisse dicemus. Sic e diverso, Lineae insistere dixit lib. 4 adversus Marcionem, pro in instituto permanere, sic enim inquit: Puto me non temere hucusque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium Deum a Christo revelatum. Frequens autem usus linearum specie proverbii apud hunc auctorem est; nam et iisdem dimicare lineis dixit, pro intra certa argumentorum septa permanere; et lineas aliquas praeducere, pro certam materiae legem praefinire, et ad lineas et in gradum, lib. 1. adversus Marcionem pro ad propositum atque institutum, et lineis claudere materiam, hoc est, stata quaedam argumenta praefinire, intra quae ceu cancellos quosdam coerceatur liberior orationis evagatio. Duta metaphora a certantium luctantiumve lineis, quas intra decertent. Hinc manavit urbanus iocus Cassii Severi, qui adversus eos, qui in diversa subsellia transeunt, lieam poposcit, ut est apud Fabium: velut obicem certum et praefinitum limitem quem transgredi non liceat: ridiculum enim est, quod Caelius istud de longuriis interpretatur. Eodem spectat et Hieronymi illud in Luciferani dialogo: In gradum rursus ac lineas regredere. Ad eadem metaphora fluxerunt et hae loquendi formulae apud Cic. pro Pub. Quintio: Si extra hos cancellos egredi conabor, quos mihi ipsi circumdedi, li. De orat. i. Et quasi certarum artium forensibus cancellis circumscriptam scientiam. Neque silentio praetereundum est, quod annotat Donatus in Eunuchum Terentianum: Longis lineis fieri, pro eo quod est, de longinquo.
DE homine stupido vecorde et
cerebri experte, proverbialiter dicetur li/qos2 muli/as2, id est, Lapis molaris. Plato in Hippia maiore: h)\ ei)/ moi pareka/qhs1o liqos2 kai\ tou=to muli/as2, mh/te w)ta\ mh/t) e)gke/falon e)/xwn, id est, Non aliter quam si lapis assideas mihi, isque molaris, et auribus et cerebro carens. Apud Aristophanem quidam la=s2, id est, lapis audit, propter vecordiam insignem et animi stupiditatem: dia\ s1klhro/thta kai\ a)naisqhs1i/an, ut exponit Eustath. Aristides ex Platone: ti\ de\ ei) tw\ perikle/ous2 i)j/ee li/qw e)gene/sqhn, id est, Quid, si Periclis filii lapides fuerint, ita fere et Plautus in mercatore: Egomet credidi. Homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.
*kakw=n trikumi/a, id est, Malorum decumanus fluctus. De ingentibus calamitatibus effertur. Mercurius apud Aeschylum Prometh.
*oi)o\s2 s1e\ xeimw=n kai\ kakw=n trikumi/a *epeis1) a)/fuktos2.
id est,
Tibi quanta tempestas, et inevitabiles
Fluctus malorum decumani mos ingruent.
Theodoretus lib. De providentia 6. o( plou=tos2 pollou\s2 e)/xwn qoru/bous2 kai\ fronti/daq) pantodapa\s2 kai\ trikumiw=n ei)/dh muri/a e)pi/boulos e)/stin ar)eths2, id est, Opes variis tumultibus et omnigenis curis refertae, ac sexcentis decumantum luctuum generibus, virtuti insidiantur. Ibidem, tai=s2 tw= paqw=n trikumi/ais2 endido/nai, id est, affectuum, de cumanis undis cedere. Nazianzenus in distichis:
*ku/beru\os i)/dm\wn feu/zetai trikumi/as2.
id est,
Doctus gubernator dectmas undas cavet.
Plato lib. De repub. 5. nun=to me/giten kai\ xalepo/taton th=s2 trikumi/as2 e)pa/geis2, id est, posteaquam vix evasi binas disceptationum undas, nunc maximum difficillimumque veluti decumani fluctus vorticem superingeris. Idem in Euthydemo, s1w=s1ai h(ma=??? e)me/te kai\ to\ meira/kion en th=s2 trikumi/as2 tou= lo/gou, id est, servatos nos velis mopariter et adolescentulum e disputationis decumano tantum non impetu. Clemens Alexandrinus in paedagogo: de/duken ei)s2 buqo\n a)kos1mi/as2 tai=s2 tou= oinou trikumi/ais2 e)pikexws1me/non, id est, Corpus immergitur in profundum turpitudinis, adobrutum quibusdam decumanis temulentiae fluctibus. *trikumi/an tempestatem volunt esse gravem, qua tres undarum cumuli in unum coeunt, quam graphice describit in epist. ad Euoptium Synesius. Latini decumanum fluctum nominant. Lucianus in libel. De mercede servientibus, ta\s2 trikumi/as2 kai\ ca/las2 kai\ enbola\s2, id est, Decumanos fluctus, procellas, naufragia. Plato in Euthydemo: deo/menos toi=n ce/noin, w(/per dios1kou/rw e)pikalou/menos, s1w=s1ai h(ma=s2, e)me/ te kai\ to\ meira/kion, en th=s2 trikumi/as2 tou= lo/gou, id est, Obtestatus hospites, velut ipsos Dioscuros invocans, qui nos (me videlicet et adolescentem) e decumano sermone fluctu servatos velint.
GRegorius Nazianzenus eodem in loco in funerali oratione Athanasii, proverbialiter, statuam viatoles omnes intuentem, appellat symbolum aut dictum aliquod diversimode interpretari quod possis, et quod speciosis argumentiss in hanc et in illam sententiam deflecti, et ad diversa accommodari queat. Verba eius sunt: h) pro\s2 pa/n tas2 o(rw=s1a tou\s2 pari/ontas2 ei)kw/n, id est, effigies aut simulacrum cunctos viatores aspectans.
*egxelu\s2 kata gloiou=, id est, Anguilla in strigmento, de lubricae fidei homine dicitur. Anguilla per se lubrica est, nec facile manibus stringitur, multo magis si strigmento olei vivido, quia gloio\n vocant Graeci, imbuta sit. Exstat apud Simonidem in Iambis: w(/per e)gxelu\s2 kata gloiou=, velut anguilla in olei strigmento: Simile illi est quod ex Aristophanis daitaleds1in fa bulae nomen est, citatur ab Athenaeo lei=os w(/per e)gxelu\s2, id est, Instar anguillae lubricus.
ARnobius lib. 6. adversus gentes lepidum usurpat adagium, quo uti licebit quoties significabimus immerentem plecti aut perstringi, veluti si quis in re ridicula, exposita muri esca laetifera, catellum imptudentem e medio tollat, eius verba sunt: Nonne illud est quaeso, quod in vulgarib. proverbiis dicitur, fabrum cadere cum ferias fullonem? Fintimum huic est quod apud Athenaeum Philyllius Comicus in fabula, quae po/leis2 inscribitur, extulit,
*oti a)\n tu/xh|
*ma/geiros2 a)diki/s1as2, au)lhqhn\ labei=n
*plhga\s2.
Id est,
Quicquid coquus
Deliquerit, caedi flagris tibicinem.
Eubulus Leda.
*hkous1a/mhn kai\ tou=to nh\ thn\ e(sti/an
*oi(/koi po/q) a)\n o( ma/geiros2 e)camarta/noi,
*tu/ptesqai au)lhthn\.
id est,
Ecastor audisse memini olimme domi,
Tibicinem caedi, ubi coquus peccaverat.
*la/gw bi/on ch=s2 o( pri\n a)/tromos2 le/wn.
id est,
Ferox leo olim, leporis aevum nune agis.
Senarius est proverbialis, incerti auctoris, in hominem delicatum, qui pristinam ferociam exuerit. Huc spectat illud Galeni lib. De praenotione: ta/ d) u(poplh=ssonta\ la/gw bi/on zhn= a)ei\ tre/monta kai\ ti\ pei/s1esqai pros1dokw=nta, id est, Metuentem leporis vitam vivere, semper trepidum ac pati quippiam spectantem. Dion in oratione de gloria: kai\ tou=to dh\ to\ tou= lo/lou, la/gw bi/on zw=n, id est, Ac iuxta proverbium, leporis vitam vivens. Antiqui, le/onta, id est, leones viros strenuos appellarunt, ita Lycophron Herculem trie/per le/onta, id est, trivesperum leonem dixit. Q. Calaber Achillem kru/eron le/onta, id est, rigidum leonem: et Euripides Oresten ac Pyladen le/ontas2 didu/mous2, id est, geminos leones. Eodem referendum est Chabriae dictum: foberw/teron ei)=nai e)la/fwn stra/teuma le/ontos2 h(goume/nou, h)\ leo/ntwn e)la/fou, hoc est, Formidabilius esse cervorum agmen ductore leone, quam leonum, cervo, quod Aristides refert. Euripides a Deo cuilibet animanti unam in genere attributam esse naturam dicit:
*ti)\ poq) o) promhqeu\s2 o(\n le/gous1) h(ma=s2 pla/s1ai,
*kai\ t) a)/lla pa/nta zw=a, toi=s2 men qhri/ois2
*edwx) ena/stw| kata ge/nos mi/anxu/s1in,
*apa/ntes2 oi( le/ontes2 ei)s1i\n a(/lkimi,
*deiloi\ pa/li\n e)ch=s2 ei)s1i\ pa/ntes2 oi( laloi\.
id est,
Quid, quod Prometheus condidisse quem ferunt
Nos atque cuncta anima, ille bestiis
In genere singulis naturam unam dedit,
Cuncti leones praeditt sunt robore,
Formidinis plenis omnes sunt lepusculi.
CItatur a Plutarcho in eo, quem e)rwtiko\n inscripsit senarius proverbii vice ab ipso usurpatus:
*to/d) e)copli/cei tou= pos2 u)rgei/on le/wn.
i.
Exarmat Argivam gentem hoc oraculum.
Accommodari poterit quando significabimus argumento quopiam valido aut syllogismi ariete destrui atque everti, quae per se firma antea et certa videbantur. Videtur e Tragico quopiam desumptum. Exarmare proprie beluas dicimur, quando ungulas aliave armamenta contra hostilem iniuriam a natura illis concessa demimus, ne nocere queant. sic Plinius exarmare accusationem tropice dixit, pro infirmare eam et convellere.
*ecw/sthn eu)tu/xhs2 a)/qrei, id est, Turbinem prospecta felix exsistens. Cittur ex Varronis Menippeis a Nonio Marcello. Cum res sunt maxime secundae, tum de adversa fortuna praecipue timendum est: quemadmodum nautae, licet prospero fere vento oram solvant, ad manum tamen aut saltem praeparata adversus tempestatem, si forte ingruat, instrumenta adminicularia habere debent, ne malo cedere cogantur. Sapientis est infortuniis se ante parare, quam opprimant. Non abludit hinc Vectii Valentis responsum apud Cornel. Tacitum, cum metueret a Claudio Ostiae agente, Aspicere se tempestatem ab ostia atrocem, cum de Messalinae adulteriis quaestionem acrem futuram innuere vellet, cunctis in aurem dormientibus, *ecw/sths2 autem ventus est procellosus, quasi dicas quassatorem, para\ to\ w)=s1ai, id est, ab impellendo. Affine est illud:
*xrh\ d) ento\s2 o)/nta phma/twn ta\ dei=n o(ra=n.
id est,
Extra malum exsistens, pericla prospice.
*iatroi\ *pikra\n pikroi=s2 klu/zous1i farma/kois2 xolhn\.
id est, Medici Amaram amaris pharmacis bilem eluunt. Senarius est integer cum fine alterius, ex Sophocle sumptus, ut indicat Plutarchus in lib. de facie in limae circulo apparente. meminit et in libro de Animi tranquillitate. w(/per oi( s1ofokle/ous2 i)atroi\ pikra\n xolhn\ klu/zous1i farma/kw| pikrw=|, id est, ad exemplum medicorum Sophocleorum, qui bilem amaram amaro pharmaco eluunt. Competit ubi res nobis erit cum moroso et difficili homine, cuius improbitatem simili asperitate frangendam esse videamus. Finitimum est illi: Cum Crete Cretizandum. Allusisse huc videtur Symmachus in Epistola quadam, Plerumque amara haustu ad salutem valent, et sucis tristibus affecta refoventur. Quadrabit etiam ubi asperioribus verbis iuvenilem audaciam aut calidum facinus castigandum esse iudicabimus.
*poimhn= a)me/lgei, ei) qe/lei, kai\ tou\s2 tra/ gous2,
*all) a)nti\ ga/laktos, ai(ma/twn phga\s2 u(/s1ei.
id est,
Mulgere et hircos, si velit, pastor potest,
Sed sanguinis pro lacte salientes fluunt.
Leguntur apud Nazianzenum hi senarii proverbiales, qui salubriter monent, non esse exsugendos subditos, ut ad vitalis usque sanguinis
fontes descendatur. Convenit cum Tiberii dicto, tondendum esse pecus, non deglubendum, quod Amylio Recto Aegypti praetori graviora consuetis vectigalia impetranti rescripsit, quia his verbis expressit Dion lib. 57. kei/resqai me ta\ pro/bata a)ll) ouk u)pocu/resqai bou/lomai, id est, Tonderi meas oves, non radi volo.
*ku/wn lai/qargos2, id est, Canis clanculum mordens, Proverbium de simulatoribus, qui benevolentiam et studium suum ore praedicant, clam insidiantur et detrahunt, et dolum blando risu praetexunt. Citatur alicubi a Suida iambicus talis.
*sai/neis2 da/knous1a, kai\ ku/wn lai/qargos2 ei).
id est,
Palpando mordes, clam canis dentem enprimens.
Allusit huc Eustathius Odyss. 16. obtrectatores nominans, laiqa/rgws2 da/knenta, id est, in modum clancularii canis mordentes. Leguntur apud Laertium poetae cuiuspiam verba, hypocritae insidias cavendas esse admonentia. *pefulagmeno\s2 a)/ndra e(/kaston, o(/ra mh\ xru/pton e)/gxos2 e)/xen kradi/hn faidrw=| pros1enne/ph| pros1w/pw|, glw=ssa de\ oi( dixomhqes2 en melai/nas2 freno\s2 gegwnh=|, id est, Caute observans quemlibet virum, vide ne occultum corde gerens mucronem, nitida te fronte compellet, atque os bilingue ex atris praecordiis sonet.
*me/trw| u(/dwr pi/nontes2, a)me/trws2 ma/zan e)/dontes2.
id est,
Immodice vorat, et lympham modulo ebibit aequo.
Versus oracularis, qui in proverbium abiit, de lucronibus et comessatoribus, qui se cibis vinoque ingurgitant, atque parum vel adeo nihil insumentes. Natum ex oraculo Sybaritis edito, quos immoderatus luxus Crotoniatis debellados subiecit.
*es2 kiliki/an kro/kon, id est, In Ciliciam Crocum, proverbiale est in eos, qui cumulate merces eo comportant, ubi magna sit earum affluentia, aut qui divitibus opima munera largiunt. Citatur Suidas: e)s2 ai)/gupton a)/gein s1i/ton, kai\ e)s2 kiliki/an kro/kon, id est, in Aegyptum deferre fruges, in Ciliciam Crocum. Cilicia croci fetura abundat apud Corycum Ciliciae urbem, et in Tmolo monte, unde Virgilius in Battatis:
Cicilio cracus editus arue.
Et in Georg.
Nonne videt, croceos ut Tmolus edores Mitti?
Respondent adagio nostrati. In Noruegiam asseres comportat, quod ea regio admodum nemorosa lignis abundantissima sit.
*h mors1i/mou ti/s2 rh=s1in e)cegea/yato.
id est,
Quis verba Mersimi velit describere?
Adagium quo utemur, cum quid putidius ineptiusque esse indicabimus, quam ut edisci aut etiam praelo excudi mereatur. Suidas annotat dici e)pi\ tw= u)poblh/twn kai\ dia\ beblhme/nwn, hoc est, de contemptis et rancidis infamibus que. Morsimus Arheniensis poeta fuit Tragicus, admodum frigidus, cuius tragoediam canere in devotionis cuius dam loco ponit Aristoph. ut idem illi sit explodi, quod Morsimi versus edisere.
*pis1a/ndrou lo/foi kai\ o)/frues2, id est, Pisandri apics, galeae et supercilia.
Quadrat in Thrasones qui superciliis et galea tenus formidabiles sunt, et conflictus nescio quos et duella crepant, ut Plautinus ille Pyrgopolinices facit, cum ferme tales post principia stent, Terentiani illius militis more, timidi atque imbelles. Pisandri timiditas etiam proverbio locum dedit, is procero corpore fuisse scribitur, sed supra modum meticulosus, unde et Asinus Cnidius cognomento fuit dictus, utebatur autem galea tribus conis et apicibus insigni, speciosisque armis, ut vel ea parte fortitudinis nomen aucuparetur; sic Miles gloriosus apud Plautum clypeum splendidiorem vult esse, quam solis radii sunt, ut oculorum aciem hostibus praestringat. Exstat adagium apud Aristophanem.
*sklhra\ de\ ma/stic paidagwgei= kardi/an.
id est,
Durum flagellum est paedagogus ingenii.
Sententia monostichos proverbialis apud Gregor. Nazianzenum, solet ita usuvenire in rebus humanis, ut periculorum magnitudine cautiores plerumque reddamur. Est et vulgo nostrati nihil in ore frequentius isto adagio. GRaves casus, docent rectissime.
PRoverbiali tropo dictum est illud ab Eunapio Sardiano. biblioqh/kh e)/myixos kai\ peri\ patou=n mous1ei=on, id est, Animata bibliotheca et vivum Musaeum. Dici conveniet de homine valde erudito, et qui velut ex professo de omnibus respondere, et inexplicabiles auctorum nodos dissolvere possit, tamquam ex secretiore Musaru m ad it u cuncta depromens. Loquitur autem de Longino Cassio Porphyrii praeceptore. *loggi/nos de\ biblioqh/kh ti\s2 hn)= e)/myuxos peripatou=n mous1ei=on, id est, Erat Longinus bibliotheca quaedam spirans et vivum Musaeum: Sic enim malo reddere, quam ut Graece sonat, obambulans Musaeum. Simili loquendi genere Isidorum, e)/myuxon xi/ona a)s1kh/s1ews2, dixit Nicephorus Callistus, hoc est instituti monastici animatum columen, et Nazianzenus martyres nominat e)mpno/ous2 sth/las2, quasi spirantes columnas propter vividae fidei singularem constantiam. Porro *mous1ei=on, id est, Musaeum, mensa fuit Aegyptia, ad quam cunctis, quos tota passim Aegypto celebres eruruditio faciebat, aditus patebat. ita enim scribit Philostratus de Milesio Dionysio loquens, quem ab Hadriano Imperat adscriptum fuisse equitum ordinibus, et iis, qui in Musaeo alebantur dicit, subiungit: to\ de\ mous1ei=on hn)= tra/peza ai)gupti/a cugkalou=s1a tou\s2 en pa/s1h| th=| gh=| e)llogi/s1mous2. idem de Polemone seribit quod illum Hadrianus kate/lece tw=| tou= mous1i/ou ku/klw ei)s2 thn\ ai)gupti/an s1i/ths1in, hoc est, Adlegit circulo Musaei ut Aegyptiaco more illic aleretur: ex quo colligo Musaeum apud Aegyptios fuisse, quod ferme apud Athenien ses prutanei=on Prytanaeum, in quo viris bonis et de repub. praeclare meritis victus quottidianus publico sumptu praebebatur, ut ex Cicerone discas, qui honos erat vel maximus, unde Plutarchus vix alio nomine Luculli magnificentiam laudat magis, quam quod doctis viris aedes ipsius Prytanaeum quoddam fuerint, sic enim inquit: kai\ o(/lws2 e(sti/a kai\ prutanei=on e)lhniko\n o( o)/ikos hn)= au)tou= toi=s2 a) fiknoume/nois2. Utitur et Syncsius in epistola ad Orum,
oi( de\ a)lhqeu/ontes2 a)pistou=ntai, kai\ en karo\s2 moi/ra timou=ntai, id est, Vere philosophantibus fides derogatur, Carisque in loco habentur.
In Suidae collectaneis adagium istud legitur, mh/pot) eu)= e)rdei=n gei/tonos kun/a mh/te kubernh/thn fi/lupnon, id est, Numquam vicini cani, aut somnolento gubernatori benefacito. Admonet proverbium inutiliter non esse consumendum beneficium, unde vel ad te nihil rediturum sit fructus, vel praesens detrimentum exspectandum. Vicini canis bene pastus redit ad priorem dominum, Gubernator somno deditus maximo periculo et fortunas negotiatoris omnes et vitam ipsam exponit.
*ololuce/tw pi/sqis2 o(/ti pe/ptwke ke/dros2.
id est,
Ploret picea, quod cedrus cecidit.
Potentiorum ruina documentum est minoribus modestiae, admonentur enim contrahere vela, quibus res sunt minus validae, quando fortunis exuuntur et de statu suo deiciuntur magnates. Cedrus arbor est longe reliquarum omnium procerissima, unde proverbialis illa locutio apud Nazianzenum in Steliteuticis: thn\ u(pe\r tou\s2 ke/drous2 e)/pars1in kai\ thn\ ei)s2 to\ mhke/ti ei)=nai kaqai/res1in, id est, Fastigium super edros et deiectionem in nihilum. Idem in Monodia Bas. kai\ o)rw=n dia\ ke/drwn u(perektei/nesqai, id est, Increscere super montes et cedros.
ype\r tou\s2 neilw/ous2 katar)r(a/ktas2, id est, Prae Niliacis cataractis, de vehemente eloquentia. Suidas de Chrysostomo: thn\ glw/ssan au)tou= katar)r(ei=n u(pe\r tou\s2 neilw/ous2 katar)r(a/ktas2, id est, Dum lingua eius vehementius praecipitat, quam Niliaci cataractae. Ita Xerxes neilw/ous2 r(u/akas2, id est, Niloa fluenta, vocat orationem fluidam et uberem, a natura amnis Nili agros omneis fecundos reddentis pastinantisque. Aristo. in Rhodiaco refert ad ingentem et inauditum fragorem ac strepitum; oi=mai ga\r ou)/te tou\s2 u(pe\r ai)gu/ptou katar)r(a/ktas2, ou)/te thn\ th=s2 e)/cw qala/tths2 r(axi/an. ou)/te okhptou\s2 purfo/rous2, ou)q) o(/ti plei=ston h(xekat) a)nqrw/pous2, tw=| to/te ei)=nai kakw= kai\ ktu/pw| parabalei=n, id est, arbitramur neque Cataractes supra Aegyptum, neque Oceani salebrosum littus, neque ignita quae nubibus erumpunt fulmina, neque etiam quicquid maxime inter homines instrepit, huic malo et fragori comparari posse. Cataractes locus dicitur in Nilo, uti per arduas et excisas pluribus locis rupes Nilus insurgit, et vires suas concitat, ac occurrentibus saxis fractus perque angustias eluctatus, cadit cum ingenti circumiacentium regionum strepitu, ut lib. 4. natural. quaest. scribit Seneca, eiusque loci accolae gentes, propter magnitudinem sonitus, sensu audiendi carent, ut inquit Cicero in Somnio Scipionis. De eo ita Plin. lib. 5. Novissimo cataractae inter occursantes scopulos non fluere immenso fragore creditur, sed ruere. Est autem cataractes limitaneus terminus Aegyptum ab Aethiopia separans, ut apud Heliodorum Emesenum declarat Hydaspes Rex.
*ippos to\n e)piba/thn, id est, Equus sessorem, subaudi a)farpa/zei, id est, abripit. Proverbiali figura dicitur, cum orationis impetu abducimur et in aliam divertimus materiam. Gregorius presbyter: proi+w\n o( lo/gos
s1unarpa/s1as2 to\n le/gonta kaqa/per i(/ppos to\n e)piba/thn ei)s2 tou\s2 e)pai/nous2 kate/sths1e bas1ilei/ou tou= makari/ou, id est, Orationis cursus dicentem, veluti sessorem equus, in laudes B. Basilii abduxit. Horatius etiam orationem equo assimilat, et Graeci e)/poxon velut equestrem vocant orationem numeris adstrictam, quod quasi equo invecta sublime spiret.
*aba/ridos oi)sto\s2, id est, Abaridis sagitta, de velocibus dicitur, ut et Pagasus. Nazianzenus in funebri Oratione Basilii: to\n ga\r a)ba/ridos o)i+/ston ti\ a)\n le/goimi tou= u(perbore/ou, h)\ to\n a)geei=on ph/gas1on, ei)s2 ou) tos1ou=ton hn)= to\ di) a)e/ros fe/resqai, o(/s1on h(mi=n to\ pro\s2 qeo\n ai(/resqai, id est, Quid Abaridis Hyperborei iaculum recenseam, aut Argivum Pegasum, quibus non tam studio fuit per aerem volare, quam nobis ad deum mentes attollere. Abaris Scytha fuit Seuthae filius, qui oracula Scythica composuit, et e Scythia in Graeciam Athenas legatus venit, memoraturque inquit Suidas eius fabulosam iaculum e Graecia ad Hyperboreos usque Scythas devolantis. Licebit in usum hoc modo vocari, si dicamus non abaridis sagittam celerius devolasse, quam alicuius literae ad nos commearint. Elegantissime Nazianzenus in epistola ad Basilium: u(po/ptere s1u kai\ meta/rs1ie, kai\ tw=| a)ba/ridos o)i+stw= s1umfero/mene, id est, Ala te tu et sublimipeta, et qui una cum Abaridis iaculo per ardua raptaris: istud dici conveniet festiviter in astrologum, aut in peregrinantem: maxime si pernicibus veredis celeriter anectus fuerit.
*peri\ tou\s2 o)/rous2 pro/podas2 stre/fesqai, id est, Circa montis radices haerere dicitur proverbiali figura, qui ad praecipua artis alicuius capita et mysteria non adspirat, sed in trivialibus et vulgaribus inhaeret. Nazianzenus in Monodia Basilii: e)/ti peri\ tou\s2 pro/podas2 tou= o)/rous2 strefo/mesqa th=s2 a)/kras2 u)poleipo/menei, e)/ti porqmo\n diaperw=men, a). fe/ntes2 to\ me/ga kai\ baqu\ pe/lagos, id est, Adhuc versamur ad montis radices, a cacumine abstinente, adhuc fretum transmittimus, relicto profundo et ingenti pelago. Idem in carminibus metaphorice dixit, u(po\ propo/dessi ga/moio, Sub connubii radicibus, pro initiis. Dicuntur autem pro/pedes2 montis imaeradices, unde in acclive assurgere incipit.
*opla a)xi/lleia, id est, arma Achillea, proverbialiter pro certissimo praesidio, et haud dubia ope, seu potius pro invicto eloquentiae robore accipit Philost. in Sophista Polemone: xgerotonhqei\s2 men pres1beu/ein u(pe\r tw=n s1murnai/wn, w(s2 o(/pla de\ a)xi/lleia thn\ e)xei/nou peiqw\ ai)th/s1as2, id est, Delectus ut pro Smyrnaeis legationem susciperet, vim persuadendi, quae in Scopeliano erat, quasi armaturam quandam Achillis postulavit. Eius usus est, cum alienam viri docti eloquentiam optamus, aut patrocinium principis quod ad iniuria malevolorum nos tueatur: quemadmodum Patroclus Achillis armaturam flagitat apud Homerum Iliad. p. ut Troianos falsa armorum imagine deceptos bello absterreret. Porro sententiam superiorem aliquantulum obscuram idem Philost. dilucidiorem reddit in Scopeliano his verbis: e)xgerotonei=to de\ o(pols2/mwn, ou)pw\ pepres1beukw=s2 pro/teron, eu)ca/menos ou)=n u(pe\r th=s2 a)gaqh=s2 tu/xhs2, e)dei=to geve/sqai oi( thn\ tou=
okopelianou= peiqw\, kai\ peribalw=n au)to\n e)pi\ th=s2 enklhs1i/as2, do\s2 de\ moi\ w)/moii+n ta\ s1a\ teu/xea qwrhxqhn=ai, a)\n k) e(/mpws2 e)/i+okos1oi\, id est, Habito delectu decreta fuit Polemoni legatio eius muneris tyroni, itaque ille quod bene verteret precatus, poposcit sibi adesse Scopeliani persuadendi vim, illumque in corona circumstantium hominum amplexus, hoc versu compellavit:
Indulgeto meis humeris aptarier arma
Nunc tua, si mereor.
His enim verbis deprecatur Achillem Patroclos, ut armaturam ipsius im petraret. Eustathius eo in loco annotat istum versum usurpari posse, cum quis consensum alicunde et adminiculum quaerit tum verbis, tum factis.
Vomentum in numero esse dicuntur proverbiali specie quotquot, non modo extemperaneam dicendi levitatem sequuntur, quae cruda pleraque et indigesta effutit, in primoribus solum faucibus, non in pectore nata: verum etiam qui chartis illinunt, quicquid musteus ingenii maleferiati feruor ebullierit, cum scripta infigi oporteat ursino more, et lima addita expoliri. Aristides Smyrneus, cum Mar. Antoninus fama viri commotus ipsum audire disserentem gestiret, dixisse legitur: thmeron pro/bale kai\ au)/rion a)krow=, ou) ga\r e)s1me\n tw= e)mou/ntwn, a)ll) tw=n a)kribou/ntwn, id est, Hodie proponito, et cras audito: neque enim e vomentium numero sumus, sed exacta cura elaborantium, quod a Philost. in Sophistis traditum est, et a Zeze reperitur. Idem Phil. in Favorino iudicii sui censuram interponens de oratione quadam falso illi attributa, sit inquit: *all) ei)=nai au)ta\ meiraki/ou frontis1mata mequ/ontos, ma=llon de\ e)mou=ntos2 h)gou/meqa, id est, Quin existimamus eos esse lusus adolescentis cuiuspiam temulenti, seu potius vomentis. Ita Cicero probri loco recenset. Marc. Antonium orationem ab ipso scriptam de ebrietate evomuisse. Synesius in Dione, ubi ait istos qui sibi indulgent in stylo, caeca et subuentanea parere, subicit: ou) ga\r en qalpoi to\n ei)=s1w lo/gon, o( tw=| kaq) h(me/ran e)mei=n a)na/gkh, id est, Nec enim incubando fovet intus orationem, cui quottidie vomere necessum est, fit namque evanidus stylus e)ci/thlos, qui non congrua temporis mora dictionem elimat, imo, quod in fetu immaturo solet accidere, abortit, eoque fieri assolet, ut abortus eiusmodi in habitum abiens nihil pariat vitale et integrum ac diuturnum. Huc spectat Lysiae oratoris dictum. ou) bou/lomai e)gw/s1e s1unta/ ttein e)peuuno/ai, id est, Nolo ego conscribere quae festinatio praecipitavit.
*oi( fw=res2 pros1egkalou=s1i, id est, Fures ipsi insimulant, aut accusationem intentant. Aristides adversus eos qui taciturnitatem ferinam in ipso criminabantur: *pro/teron men ou)=n e)gw\ ouk h)dei=n pro\s2 ti\ pot) ei)/h to\ lego/menon, to\ pros1egkalei=n tou\s2 fw=ras2, nun= de/ moi dokw\ gignw/s1kein, o(/tan ga\r oi)=s2 a)pata=n e)pi\ ta\s2 mele/tas2 kai\ ta\s2 a)kroa/s1eis2 pros1hko\n, tou=to pare/ntes2, w(s2 ou)dei\s2 e)sq) e)le/gwn ai)tiw=ntai, pw=s2 ou)ta\ s1fete/ra au)tw=n e(te/rwn logi/zontai, w(/per a)\n ei/ tines2 h(li/ou kataro\s2 fle/gontos mo/s1antes2 le/gws1i to\ faino/menai ouk ei)\n, id est, Ante hac ignoraveram quid sibi vellet, quod dici solet, Fures ipsos accusare: nunc vero intelligere id mihi videor, nam cum illi quos aequum foret ad
studiorum exercitamenta et audiendas declamationes convenire, ea postposita cura, causantur neminem esse qui declamet, quomodo non animadvertunt propriam vecordiam in alieno vitio? quemadmodum si quis radiante solis iubare occludat oculos, negetque lucem exsistere. Conveniet dici in istos, qui suam ipsorum culpam, frivolo praetextu excusant, et cum ipsi iustae reprehensioni subiaceant, in alios crimen devoluunt: potest et aliter in usum vocari hoc modo. Insimulas me neglecti officii et proterviae, qui tuos penates non inviserim illac iter faciens, cum tuipse accusandus eo nomine venias, qui prior hac parte im pegeris, nimirum iuxta proverbium: Furipse accusat. Non raro usuvenire solet, ut qui manifesto crimine tenetur, priores accusandi partes suscipiat, ut suspicionem offensae eximat, integritatemque mentiatur.
*lunh\ ei)s2 h(rakle/ous2 ou) foita=|, id est, Mulier Herculis aedem non ingreditur. Quadrat proverbium in eos, qui rei alicui indignae manus iniciunt et attrectant, velut si profanus cerdo ad altissima sacrae philosophiae mysteria, iliota mente irrumpat: quadrabit et in indignos et administrandis rei pub. muniis neutiquam aptos. Natum opinamur a veterum religione, quae feminas Herculis indigetis fano excludebat, velut Dei illius opprobria, ob servitium Omphale Lydorum reginae praestitum, quemadmodum viris non dabatur accessus in Bonae deae templum: Citatur a Suida.
*di/ktuon fus1a=|s2, id est, Rete inflas, proverbium est in incassum laborantes, qui temere rem impossibilem aggrediuntur. Quid enim stultius, qui vanior labor, quam rete foraminosum vento conati distendere? Exstat et istud in Suidae dictionario.
ydrargu/rou kleptoteros, id est, Hydrargyro furacior, seu argento vivo. est enim hydrargyros, quod argentum vivum nominamus, Chrymestae Mercurium, quod et ille furtorum magister, et epitheto etiam fw=ros2, i. furis apud Graecos notus fuerit: Paroemiae origo eo refertur, quod vivum argentum cuncta quae fusilia sunt recipiat et in se rapiat: vel quia ut fures potissimum insidiantur auro, ita et argentum vivum cetera fere metalla ut ignobiliora, ipsi innatantia reicit, at aurum veluti mero quodam domino sibi usurpat ac possidet, sordes tantum illius expuens. Adagio usus est eleganter Ioan. Zezes praesulum sui temporis sordidam avaritiam notans:
*udrargu/rou ga\r ei)s1i\ klepto/teroi tou= kle/ptou.
id est,
Furaciores fure sunt hydrargyro. Summis aurthus insidet.
Quod perfunctorie auscultamus, quodque difficulter credimus, et cum aurium fastidio a)/krois2 w)s1i\n e)fiza/nein, id est, Summis auribus insidere specie proverbiali dixit Philo Iudaeus, libro de vita theoretica: h(/ tis2 ouk a)/krois2 w)s1i\n e)fiza/nei, a)ll) d3) a)koh=s2 e)pi\ yuxhn\ e)/rxetai kai\ bebai/ws2 e)pime/nei, id est, Quae non primoribus auribus insidet, sed per aures in animum penetrat et firmiter immoratur. Consimili modo dixit Seneca: Summo animo inhaerere, pro e)pipolai/wq) et leviter.
Cum doctrinam alicuius ita
elevamus, ut ne in trivialibus quidem et rebus communibus, talem doctorem deposcere nobis dignaturi simus, uti licebit Cratini lepidissimi poetae versu e comoedia, quae inscribitur Bubulci:
*on ouk o)\n h)ci/oun e)gw\
*emoi\ dida/okein, o)hd) a)\n ei)s2 a)dw/nia.
id est,
Quem ne digner quidem
Doctorem habere vel sacris Adoniis.
Adoniis autem sacris, quorum meminit Macrobius et Lucianus, nihil stultius excogitari potest, quae praeter femineos planctus vix aliud religionis cultusve divini vestigium habuerunt, at lacrimae et lamenta, quibus omnia stulte permisceant, femineo generi paratissimae sunt opes. Exstat apud Athenaeum. De Adonidis horto meminit eleganter Nazianzenus formam muliebrem illi comparans:
*kh=pos a)dw/nidos h(/de te/h xa/ris2 w)les1i/karpos.
id est,
Gratia feminea est effetus Adonidis hortus.
*ws2 mh\ tekrou=s1ai, mhq) u(pe\r xei=los balei=n.
id est,
Vinec defraudet, neve excedat marginem.
Senarius versus quem paroemiae nomine adducit Hesychius, et habere moderationis temperamentique significationem annotat. Sumptum a mensuris observantibus, ita ut neque concutiant metreten, ut excidat quod mensum est, neque tantum effundant, quod superfluas et margines excedat. Graeci vocant krous1imetrei=n in mensura defraudare aliquem quod improbi institores faciunt, unde et kroudidh=moi dicuntur metaphorice, vulgi impostores, apud Aristophanem. At xei=los proprie labrum denotat, et per translationem supremam oram, atque marginem cuiuscumque rei. Hesiodus de Pandorae dolio, e)/ndon e)/mimne pi/qou u(po\ xei/les1i, id est, Cum tenuit se intra dolii labra, et i)pe/rxgelest vocant, quod eo usque plenum est ut superfluat, ut e)pixgele\s2 quod infra margines non usquequaque mensuram implet.
*h xelidw\n to\ qe/ros lalei=, id est, Hirundo aestatem loquitur, Aristophanis interpres in Equites fabulam. eo loco, ou) xora=|t), a)/ra, ne/a xelidw\n, id est, Nonne videtis? nova hirundo: ad monet proverbium esse mutilum, sed integrum tale esse: *ne/a xelidw\n e)sti\n e)/aros u)rxh\ hoc est, Nova hirundo veris est initium. Sunt qui interpretis verba ita accipiunt, ut paroemiam perinde valere scripserint, quasi dicas, initium veris, hanc paroemiam imitatus est Philemon Comicus:
*h men xelidw\n to\ qe/ros w)= gun/ai lalei=.
id est,
AEstatis o mulier hirundo est nuntia.
Quadrat proverbium in artificiosa coniectura, cum indicio non vano indubitatum de futuris eventum ominamur, verbi gratia, si visa fuerint in freti angustiis catascopia praedatoria, quae mari insidiari incipiant, belli futuri ea sunt praeludia, nempe h( xelidw\n to\ qe/ros lalei=, aut si dicamus sorori antes puellae mammas nobilem aetatem loqui, nimirum hirundo illa veris est primordium. Alioqui ne/an xelido/na, id est, novam hirundinem non inconcinne puto
vocari posse eum, qui novi quippiam, licet vetus, opinione tamen hominum, afferat, quemadmodum hodie multi nova inventa iactitant, quae vel plane vetera sint, vel e veteribus pendeant saltem: veluti hirundo naturae lege, aut observatione hominum semper ver praenuntiat, a primordio mundi semper novum, cum anni novantis initio.
*ti\koqornos2 kai\ r(o/palon cunhlqe/thn.
id est,
Quid conveniunt cothurnus et clavae.
Verba sunt Herculis ad Bacchum apud ARistophanem in RAnis, crocoto muliebri indumento et cothurno mollium et delicatorum gestamine indutum, quibus superiniectum erat leoninum tergus cum clava. De rebus in congruis et indecoris: veluti si sacrificus militarem abollam gestet, et dissectis thorace et caligis incedat, pileoque pennis farto.
Citatur in Suidae commentariis adagium, sed perfunctorie, e)/lkei moi/xos ei)s2 moi/kon, id est, Trahit adulter ad adulterum. Dictum arbitror in contagionem morum, nam flagitiosi alios suis flagitiis socios quaerunt, vel potius in similitudinem ingeniorum, aequalis enim aequalem delectat maxime.
*ge/rontos2 o)rgh\, id est, Senis ira dicitur de ira languida, et facile quae sopitur, quod in senecta omnes affectus remissiores sine et celeriter cadant. Soph. in commentariis Euripides.
*orgh\ ge/rontos2 w(/ste malqa/kh noti\s2
*en xeiri\ qh/xei, en ta/gei d) a)mblu/netai.
id est,
Senilis ira, mollis instar guttulae,
Pungit quidem, at retusa hebescit ilico.
Nazianzenus de sene Eusebio, qui olim rigidior fuerat, nunc modestior mitesceret, w(/per s1i/dhros, inquit, puri\ tw=| xro/nw| mala/ssetai, id est, Ut igne fertum, ita hic senio mollescit. Diversum sentit Aristophan. in Vespis.
*to\ ge/nos hn)= tis2 o)rgi/s1h
*to\ tw=n gero/ntwn, e)sq) o(/moion s1fhkia=|.
id est,
Qui senum genus
Proritat, ille in se crabrones concitat.
Cum tutam silentio fidem obstringimus, ac nemini consilium nostrum detecturos, aut factum declaraturos innuimus, proverbio locus erit. Heliodorus Emesenus libro septimo, Aethiopicae historicae. a)ll) tou/tou ge e(/neka qa/rs1ei, w(/s2 ou)d) o( h)/lios2 tou=to dh\ to\ tou= lo/gou gnw/|s1etai, id est, Quin de ea re animo sis securo, nam sesol quidem, quod dicitur, sciet. Solmundi oculus a philosophis appellatur, quia omnia lustret, unde Homerus:
*hlios2 sq) o(\s2 pa/nt) e)fo/ra kai\ pa/nt) e)pakou/ei.
id est,
Sol loculus rerum cuncta audit et omnia cernit.
Unde Plinius libro secundo, natur. hist. Omnia intuens, omnia exaudiens, ut principi literarum Homero placuisse in uno video. Huc pertinet Polemonis Sophistae dictum, qui arthriticos cruciatus non ferens, cum se vivum in sepulcro condi iussisset, ad familiares operam illi manantes dixit: e)/page, e)/page, mh\ ga\r i)/doi me s1iwpw=nta h(/lios, id est, Obstrue, obstrue, ne me tacentem sol aspiciat. Diversius dixit Antiochus
philosophus de victoria Luculli adversus Tigranem, ouk e)/fh toiau/thn a)/llhn e(wrake/nai to\n h(/lion, id est, Dicebat solem non vidisse aliam maiorem victoriam.
*oi( diyw/ntes2 s1iwph=| pi/nous1in, id est, siticulosi silentio bibunt. Qui aspirant ad assequendos honores, nemine qui arnbitus sit particeps conscio id affectant. qui amicam ambiunt re non communicata cum rivali, cum parentibus et necessariis transigunt. Aristides eo utitur in declamatione in puteum Aesculapii: a)ll) ou) men dh\ xrh\ to\ diyw/ntwn fas1i\ pi/nein s1iwph=, a)ll) e)pikos1mh=s1ai te\ ga\r lo/gw kai\ pros1opei=n to\n s1wth=ra qeo\n, id est, Haud decet iuxta sitibundos, quod aiunt, silentio bibere, sed exornare oratione et salutare salutis auctorem Deum. Licebit diverso sensu usurpare, quando significabimus non esse supprimeridas et obliterandas insignis viri laudes, vel simile quid, sed claris verbis in lucem id omne efferendum: Idem in epicedio Eteonei pueri, a)ll) w(/per oi( diyw=ntes2 s1iwph=| pi/nous1in, ou(/tws2 enei/nw| h)/rkei de/xesqai ta\ lego/mena, id est, Quemadmodum silentio bibunt siticulosi, ita illi satis erat dictata excipere.
*bo/eion e)pifle/pein, id est, Bubulum obtueri pro defixis eintentis oculis observare. Synesius libro de caluitio: w(/ste bo/ein e)pi\ ble/pein au)th=, id est, ut bubulo obtutu aspectet. Natum fortassis inde, quod grandes oculos bos habet, unde bow/pidos, hoc est, Bovoculae Iunonis epitheton apud poetam: cum exiles ocelli conninere magis videantur.
*te/ttiges2 xamo/sqen a)/dous1in, id est, Cicadae humi canunt. Proverbio significatur ingens vastitas. Aristoteles libro rethoricae secundo aenigmatodes esse ostendit: oi)=on ei)/tis2 le/goi o(/per *sths1i/xoros2 en *lokroi=s2 ei)=pen, o)/ti ou) dei= u(brista\s2 ei)=nai o(/pws2 mh\ o: te/ttiges2 xamo/sqen a)/dws1in, id est, Ut si quispiam dicat id, quod in Locris extulit Sthesichorus, non oportere conviciari, ne cicadae humi concinant: quo innuit temperandam esse a dicacitate linguam, eo quod vitia saepe concitent bellorum causas, unde sit, ut regiones devastentur penitus, excidioque non arborum modo, sed urbium quoque, Marti litetur. Meminit Eustathius Iliados tertio: memnh/sqai xrh\ kai\ s1umbolikou= lo/gou en w)= h)\ peilhs1ato/tis2 poih/s1ein tou\s2 te/ttigas2 toi=s2 e)xsqroi=s2 xamo/sqen a)/dgen, a)\n ti\ dendrotomh/s1gen au)toi=s2 thn\ xw/ran, i(/na e)c ana/gkhs2 oi( te/ttiges2 u)po\ gh=s2 a)/dws1i, id est, Meminisse operaepretium est et symbolici dicti, quo minatus fuit quispiam hostibus se effecturum, ut cicadae humi canerent, nimirum excisurum se arbores omnes regionis, ut necessario cicadae humi canerent. Natum inde, quod arbustis maxime gaudeant cicadae, unde in Bucolicis Virgilius:
Sole subardenti resonant arbusta cicadis.
Et Plinius libro 11. dicit, cicadas non nasci in raritate arborum.
*kolossou= para/gmata, id est, Colossi frusta, proverbiali specie dici possunt commentaria viri docti, specimen magnae et incredibilis eruditionis praebentia: aut versus aliquot et sententiae exceptae, singularis ingenii testimonia: aut etiam discipuli literati, qui e schola insignis praeceptoris, velut ex equo Troiano prodierint omnes, ceu assulae quaepiam et
frustulamenta eximii cuiusdam colossi. Herodes Atticus cum audisset Hadrianum Tyrium adhuc adolescentem declamantem, honorifico testimonio dixit, kolossou= tau=ta mega/la para/gmata ei(=h, Ingentia haec fuerint Colossi frusta; magnae spei illum fore auguratus apud Philostratum legitur. Colossi moles sunt statuarum, turribus pares, ut in quit Plinius, sic dicti, vel ab auctore, ut Sex. Pompeius vult, vel u)po\ tou= kolou/ein tw\ o(/sse, quod altitudine nimia officiant inspectantium luminibus: vel a vasta inanitate specus cuiusdam interranei, quasi kolaos1a, hinc Colossica dicuntur, quae magnae molis sunt onera. Strabo libro primo, kasqa/per en toi=s2 kolosshkoi=s2 e)/rgois2 ou)to\ kaq) e(/kaston a)kribe\s2 zhtou=men, a)ll) toi=s2 kaqo/lou pros1e/xomen ma=llon ei)\ kalw=s2 ei)/h to\ o(/lon, ou(/tws2 ka)\n tou=toi=s2 dei= poiei=sqai thn\ kri/s1in, kolossourgi/a ga\r ti\s2 kai\ au(/th ta\ mega/la fra/zous1a pw=s2 e)/xei, id est, quemadmodum in Colossicis mollibus ungularum partium exactam structuram non exploramus, sed universo operi, an recte fabricatum sit, attendimus potius, et idem in istis iudicium est, siquidem et haec Colossaea quaedam fabrica est, rerum magnitudinem quomodo se habeant declarans. Ita Vitruvius libro 10. Colossicotera comparativi modo dixit, quaeimmania sunt. Sin autem, inquit, Colossicotera amplitudinibus et oneribus onera in operibus fuerint, non erit succulae committendum. Procopius de statua grandi, kolossw=| e)mferh\s2, id est, Colosso assimilis. Philon Iudaeus De mundi fabricatione libro, w(s2 ga\r tw=n kolosseai/wn megeqw=n ta\s2 e)mfa/s1eis2 kai\ h( braxuta/th s1fragi\s2 tupoqei=s1as2 de/xetai, id est, quemadm odum enim perexiguum sigillum accipere potest expressam Colossicae molis effigiem, Colosseam magnitudinem ad horrorem transtulit Eunapius: w(/per o( r(odi/wn kolosso\s2 dia\ me/geqos2 kataplhxtiko\s2 w)\n ouk e)sti\n e)ra/s1mios2, ka)kei=nos dia to\ a)/filo xrh/maton sqaumas1o\s2 w)\n, ouk e)/xe xa/rin, id est, Sicut Rhodiorum Colossus propter inusitatam magnitudinem amabilis non est, sed formidinem potius et horrorem incutit, ita et ille, quamvis contem ptus opum admirabilem eum fecerit, gratiosus tamen non fuit. Huic adagio affine est illud Alexandri Seleuciensis Sophistae apud Philostratum eundem, pemma/xi/a s1ou e)s1me\n oi( s1ofistai\ pa/ntes2, i. Frustula aut particulae tuae sumus omnes, quotquot sophistae dicimur: quod ad Herodem Atticum dixisse fertur, cum literatorum omnium columen facileque principem illum vellet innuere: paulo diversiore sensu Aeschylus dictitare solebat, suas tragoedias esse frustula de magnis Homeri caenis: ta\s2 au)tou= tragwdi/as2 tema/xh ei)nai tw=n mega/lwn o(mh/rou dei/pnwn, uti refert in Dipnosophistis Athenaeus, cum significaret se instruxisse ex ingeniorum affluentissimo fonte Homero suas fabulas. Isocrates apud Plutarchum in vita ipsius ad Demosthenem iontegram pro disciplina stipem persolvere nequeuntem ou)temaxi/zomen, inquit, thn\ pragmatei/an, id est, artis oratoriae institutionem in frustula non partimur.
*attiko\s2 pezoma/xos, id est, Atticus miles. Proverbio dicitur in fortem ac strenuum virum. Heliodorus libro secundo Aethiop. Historiae thn\ gunai/ka nekra\n kai\ tauthn\ u(pofeu/gwn o( geunai/os kai\ a)ttiko\s2 pecoma/xos, hoc est, Tergt dedisti mortuam feminam fugiens, tam strenuus et Atticus miles. Potest ironice torqueri in meticulosum, et
quovis lepore timidiorem, talem hominem nominando militem Atticum. Porro in pedestri et statario prelio laudati olim fuerunt milites, quos Attica mittebat.
*tiba/rbitos2 krokwtw=| lalei=, ti\ de\ lu/ra kekrufa/lw|.
id est,
Quid barbiton crocoto loquitur, quidve lyra calanticae.
De re absurda nihilque consoni habente.
Citatur a Suida ex Aristolphane, veluti si Manardus medicas rationes cerdoni alicuiaut crasso rustico enucleet: vel si colores rhetoricos rudi eius artis fabro exponat rhetor. Est autem barbiton sive barbitus in strumentum Lyricum fidibus intentum, plectro pulsatile, quod a gravioris fortasse soni modulis baru/miton, quasi gravichordum dicas, Pollux libro quarto nominat, quam lectionem saniorem iudico, quam quae in Athenaeo libro quarto, ba/rwmon, legitur, et in decimoquarto barmo\s2. De quo Halicarnassaeus libro septimo, ba/rbita ke/rkontes2, id est, barbita plectris radiisve percurrentes. Theocritus ba/rbiton e)s2 polu/xordon, id est, barbiton multichordum.
Cum significamus praeteritorum malorum memoriam refricari, aut ad tristium rerum mentionem nos compelli. Heliodorus libro secundo, i)li/oqen me fe/reis2 kai\ s1mhn=os2 kakw=n kai\ to\n en tou=ton bo/mbon a)/peiron e)pi/s1ean to\n kinei=s2, id est, Ex Ilio me rapis, ac malorum examen, et infinitum ex illis bombum in te commoves. Ita Virgilianus Aeneas: Infandum regina iubes renovare dolorem. Troianas ut opes, et lamentabile regnum, Eruerint Danai.
De re impense suavi, aut quovis honore digna dicitur. Symmachus: Literae tuae olentes Platonicum nectar. Eubulus Comicus vinum Lesbium vetus, nectar stillare ait eo versu, le/s1bion ge/ronta nektarostagh=, quod non incommode transferri poterit ad orationem suaviloquam. Theocritus: a(du ti ne/ktaros2 o)/s1dei, id est, Fragrat nectaris instar. Martialis libro nono. Nomen nectare dulcius beato. Suidas ex incerto auctore, au)tai\ men o)/zous1) a)/mbros1i/hs2 dia\ ne/ktaros, id est, Redolent ambrosiam et nectar: quod annotat ille compertere in eos, qui merentur et digni sunt admitti. Aristides, e)di tou/tois2 s1e\ muune/tai w(s2 ou)de\n a)ti mote/rois2 tou= ne/ktaros2, id est, his glotiatur atque superbit tamquam nectare non inferioribus. Hermippus apud Athen.
*o zei i)/on, o)/zei de\ r(o/dwn, o)/cei d) u(aki/nqou
*osqmh\ qepes1i/a kata\ pa=n d) e)/xge u(yorofes2 dw)=
*aubros1i/a kai\ ne/ktar.
id est,
Spirat odor mirus, violasque rosasque rubentes.
Ambrosias augustas nectarque impleverat aedeis.
Non alienum hinc est, quod Petronius Arbiter dicit. Mellitos verborum globulos, et omnia dicta factaque quasi papavere et sansucco sparsa. Porro nectar volunt esse Deorum potum, alii cibum, inter quos Anaxadrides Comicus, to\ ne/ktar panuma/ttwn e)sqi/wn dia ipi/nw t) a)mbros1i/an, id est, nectar praemansum edo, ambrosiamque interbibo, et Alcman Lyricus ait Deos to\ ne/ktar e)/dmenai, id
est, nectar esitare: ita Sappho Lyri ca, *aubros1i/as2 krath=r) ene/krato, id est, Ambrosiae poculum infusum erat. at Homerus nectar deorum poculum agnoscit, et Ibycus, qui ambrosiam cibum novies dulcedine mel superare ait.
PRoverbiale aenigma exstat apud Fabium Instit. orat. lib. 1. cap. ult. ex Caecilio Comico. Et in triclinio Choa, et in cubilo vola: quod detorsit ille in multibibam feminam, quae citra pudorem in convivio calices detergeret, eandemque importune garrulam ubi minime oporteat: siquidem ubique iuxta Sophoclem: gun/aici ko/s1mon h( s1igh\ fe/rei, hoc est, silentium addit feminis decus, sed potissime cubiculo silentium debetur. Quadrabit igitur in biblosam anum et odiose loquacem. Choa vocant Graeci congium sextariorum sex capacem, ut ex Rhemnio Fannio constat. Epinicus apud Athenaeum: r(uto\n xorou=nta duoxo/an, o(\n ou)d) a)\n e)/lefas2 enpi/oi, id est, Rhytium duorum cogrotum capax, quod ne elephas quidem ebibat.
*alabandiko\n s1u/ggeamma, id est, Alabandicum scriptum vel opus, pro inepto ac barbaro dici proverbialiter invenio, et Philoxenus a)labandiako\n s1oloikis1mo\n soloecismum Alabandicum nominat turpem et vitiosum: utrumque est apud Stephanum: Hermolaus Barbarus impolitos ac rudes carbunculos, Alabandicos dici annotat, ut Alabandicos libellos, in eptos et barbaros. nam in universum Cares omnes, inter quos sunt Alabandaei, barbarofw/noi ab Homero nuncupantur, a barbarie et ruditate, quorum vecordia vel in eo eluxit, quod in gymnasio, loco certaminibus et exercitationi corporis dedicato, statuae apud eos viserentur, habitu causidicorum, contra in foro iudicatio, discos aut simile quid manibus tenerent, ordine plane praepostero. Alabando Cariae urbs, ab Alabando, quem indigetum deorum in numero colebant condita, inter duos colles utrinque in acclive surgentes sedet, ita ut speciem referat clitellarum inversarum: ita enim vertenda sunt Strabonis verba ex li. 14. w(\s2 o)/yin kate/xesqai kanqhli/ou katestramme/nou, quae perperam interpres reddidit, ut cistae inversae aspectum exhibeant: quamquam et Graecus codex non careat menda, pro katestramme/nou legens katestrwmme/nou, unde emersit iocus Apollonii dicentis eam esse s1kwrpi/wn kanqh/lion katestramme/non, hoc est, scorpionum clitellas inversas. Scorpionum addens, propter istorum animalculorum abundantiam, sugillat postea illos, ut molliciei ac deliciis deditos, et kapurista\s2, hoc est, libidine ferventes; sic enim malo reddere, quam cum interprete, suffitos.
*pro\s2 to\n s1wro\n a)ma/sqai, ide st, In acervum metere, proverbium esse admonet Suidas in eos, qui ad magna aspirant, aut res arduas suscipiunt: vel qui edicta edictis, mandata mandatis accumulant. Sumpta a messorib. metaphora.
*pa/rdalis2 ouk u)poti/qetai to\ kata/stikton ou)d) ai)sqio/y to\ me/lan, id est, Pardus pellis maculas non ponit, nec Aethips fuscedinem. Exstat apud Nazianzenum in Steliteuticis. Ut panthera versicolor maculas non amittit, ita nec Aethiops colorem mutat.
*ec xo/as2 xwrei=tai, id est, Sex congios
capit, proverbium est in stolidos et emotae mentis homines. Aristophanes in Nebulis, e\c xo/as2 xwrh/s1etai, subaudi, o( e\gke/falos au)tou=, id est, Senos capit congios, nempe cerebrum hominis. Metaphora ab utre aut testa, citatur in Suidae commentariis.
PLautinum illud ex comoedia Aulularia: Aquam hercle plorat, cum lavat, profundere, convenit in hominem praeparcum et illiberalem nimis atque sordidum, qui usqueadeo sit non attentus ad rem modo, sed miser, ut illuviem et sordes aquae, qua fuerit ablutus, vereatur effundere, velut usui aliquando futuras.
*upe\r to\ u(/dwr en xeuo/menon ei)pei=n, id est, supra aquam infusam dicere. Proverbium annotatur a Budaeo, non explicatur tamen, sonat autem idem quod, supra clepsydram loqui, et quod Quintilianus dixit, Aquam perdere, videtur dictum de garrulis, qui eloquentiae multum habent, sapientiae parum, quique verbositate nimia tempus extrahunt. Synesius in Dione: u(/dwr de\ toutoi\ qei= dia/ tten dro/mon ou) memetrhme/non ou)de\ pro\s2 kle yh/dran tameuo/menon, a)ll) e)gw\ men ei) mh/pw| pau/omai, a)lla\ au)tika\ pepau/s1omai, id est, Aqua celeriter diffluit, non dimensa, aut ad clepsydram expensa: attamen ego si nondum finem facio, mox saltem desistam. Philostratus in Pausania sophista: tou\s2 tou= kleyudri/ou mete/xontas2, id est, clepsydrae participes nominat, qui ad clepsydram declamabant, aquae certa mensura repletam kleyu/dran trhme/nhn vocat, talesque vulgari dicterio, diyw=ntas2, quasi siticulosos appellatos fuisse scribit. Soebant veteres ad aquae stillicidium, orandi modum metiri productiofe brevioreque tempore circumscriptum.
NAzianzenus in Monodia m Basilium, ou)/te ga\r qa/latta dei=tai tw= ei)s1reontwn potamw=n, id est, Non indiget mare influentibus amnibus. Utemur eo cum ostendere volumus quempiam ita suis animi dotibus instructum et exornatum, ut per se abunde sit laudatus, nec accessione alieni praeconii aut externo adiumento opus habeat. Philosophiae doctrina imbutus, non indiget uno aut altero Isocratis, aut Agapeti praecepto ad mores faciente; vir cordatus alienis non usus habet consiliis, suis abundans. Eo modo utitur idem in epist. quadam ad Basilium, w(/per u(/datos2 dei=tas2 qa/lassa, kai\ s1u( tou= s1umbouleu/s1ontos2, id est, Si aqua indiget mare, et tu consultore opus habebis.
*pa=n pei=s1ma die/r)r(hktai, id est, Omnis rudens disruptus est. Proverbium effertur de summorerum discrimine, cum conclamatam esse spem signisicamus. Heliod. lib. 7. Aethio. historiae, pa=n dh= tou=to to\ tou= lo/gou pei=s1ma die/r)r(hktai, pa=s1a e)???pi/dos2 a)/gkura pantei/w|s2 a)ne/pastai, id est, Omnis, quod dici solet, rudens perfractus est, omnisque spei ancora prorsus sublata est. Metaphora a navi, quae amissis funibus in mari iactatur undarum ludibrio.
HEliodorus lib. 2. nikh/s1eien o( para\ s1oi tri/pous2, e)gw\ de\ eu)domai\ tis2 u)pofanqei/hn id est, Tuus tripes vincat, egoque mendax vates inveniat. Conveniet ubi alicui proterve pertinaci veritatem dicti concedimus, velut herbam illi
porrigentes victoriamque permittentes. Sumptum a tripode oraculari, cui insistens vates, fausto numine ventura canebat.
DErepente attonito metuque perculso dicitur. Helio. li. 4. h( de\ w(/perthn\ goggou=s2 qeas1ame/nh kefalhn\ h)/ ti tw= a)topwti/rwn, o)cu\ ti kai\ me/ga a)ne/koageu, id est, Illa non aliter ac conspecto Gorgonis capite, aut alio quopiam monstro, altum vociferata est. Gorgone, Pholcynis Ponti terraeque filii natae tulerunt, ut fabulantur Hesiodus in Theogonia, Hyginus et Bassus in Arataeo commentario, oculo uno exemptili praeditae tres, alatae, anguibus loco crinium implexae, aprugnis dentibus, manus habentes aeneas et alas quibus volarent, ut annotatum est a doctissimo scholiaste Aeschyli, quarum nomina fuerunt, Stheno a robore, Medusa a regni cura. Euryale ab imperio maris appellatae, quarum meminit in Agamemnone Aeschylus:
*ai\de gogro/nwn di/khn
*faioxi/twnes2 kai\ peplektanhme/nai
*puknois2 dra/kous1in.
id est,
Illae instar Gorgonum
Atratae, et angues involutae crinibiss.
Gorgo autem et Gorgon ad incutiendum terrorem formidabilis fuisse fingitur horribili aspectu, unde Homerus Iliad. 11.
*th=| d) e)pi\ men gorgw\ blos1ufw=pis2 e(stefa/nwto
*deino\n derkome/nh|.
id est,
Torua tuens Gorgon clypei lucebat in are.
Tam vero teter et horrendus earum obtut us fuisse perhibetur, ut in saxa obriguisse homines solo aspectu crediti fuerint. quo spectat illud Homeri gorgou=s2, aut ut Zenodotus maluit, gorgo/nos o)/mmat) e)/xwn, i. Gorgoneos torquens oculos. et Mart. lib. 9.
Avertam vultus, tamquam mthi pocula Gorgon
Porrigat, atque oculos oraque nostrae petat.
Aeschylus in Prometheo de Thyphone loquens:
*ec o)mma)twn d) h)/strapte gorgwpw\n s1e/las2.
id est,
Vibrabat ex oculis Medusaeum iubar.
Ulysses apud Hom. Odyss. 11. pavidum fugisse se ait.
*mh/ moi( gorgei/hn kefalhn\ deinoi=o pelw/rou
*ec ai/dos2 pe/myeien a)gauh\ *pers1efo/neia.
id est,
Ne mihi Persephone coniux Plutonta tetrum,
Gorgonei capitis monstrum submitteret Orco.
Iambicus Gorgonem cupiditatem nominat, quae illectos vecordibus affectionibus homines, materiae immergit, saxaque efficit. Alexand. Myndius historicus apud Athen. in 5. refert Gorgona animal esse Lybicum, non dissimile vitulo, quod diro minacium oculorum aspectu intuens enecet.
De Gorgone lege Palephatum.
DE eo qui alienae calamitati insultat, nondum expertus fortunae saevitiam, extulit illud Aristidis in orat. kai/ moi dokei=s2 kata thn\ paroimi/an, to\n u(po\ th=| e)xi/dnhs2 dhxqe/nta ai)tiasqai mhdepw/pot au)to\s2 dhxqei\s2, id est, Videris mihi viperae dentibus saucium culpare, ipse saucius antea numquam, iuxta proverbium. Adagii origo videtur ex Apologis sumpta.
*filoce\nou geamma/tion, id est, Philoxeni codicillus. Citatur proverbium a Suida, et exponitur de iis, qui repudiant oblatam conditionem, aut postulata pervicaciter reiciunt. Natum a Philoxeno Cytherio, dythyramborum scriptore Dionysii tyranni deliciis, qui cum inepta huius poemata et fastidiret audire, et transverso calamo iugulasset, in Latomias (ita appellatur carcer Syracusis ab eo ipso tyranno factus, e saxo in mirandam altitudinem depresso, et multorum operis penitus exciso, ut testatur in Verr. Cicero) missus fuit, unde liberatus iussu tyranni, ac Tarentum elapsus, ac per literas a Dionysio ut rediret revocatus, responso illum dignatus non fuit, sed arrepto codicillo primum alphabeti elementum, quod est a, identidem inscripsit, quo votum illius prorsus rescissa amicitiae tessera repudiaret: habet autem a negandi vim apud Graecos, inficiatoria particula. Philoxeni ergo codiciilum aut Pugillares rescripsisse dicetur apposite, qui rogatus non obtemperat, vel oblatis nuptiis nuntium remittit, vel denique ratione quavis abnuit ac respuit rogationem. Venustius est, quam quod ab aliis affertur: to\ filoce/nou ou), id est, Philoxeni non.
*en kew=| ti\s2 h(me/ra, id est, In Ceo quis dies. Hesychius annotat efferri proverbium de rebus dubiis haud certo compertis, e)pi\ tw= ouk eu)gnotw=n, quod in Ceo insula non haberent statas ferias, sed pro arbitrio quisque suo eas celebrarent, ubi commodum esset: unde etiam proverbiale dictum manavit: Tibi ipse Calendas edicito, de quo alibi egimus.
Cum significare volumus proprium aliquid esse et peculiare alicui rei, proverbii usus erit, veluti si dicamus, veritatem proprium esse condimentum historiae, non aliter, quam sal carni sit, aut poetices delectationem: usus est Philon Iudaeus lib. de mundi opificio, de piscibus loquens, quibus ad conservationem corporis aspersa sit vitalis facultas: kaqa/ter fas1i\ tou\s2 a(/las2 toi=s2 kre/as1in, i(/na mh\ r(adi/ws2 dia fqeroito, id est, quemadmodum sal, uti dicitur, carni, ne facile computrescat. Ita Varro lib. rei rusticae 2. Suibus animam datam pro sale ait, quae servaret carnem. At sal fatuus, de insipido homine dicitur, quom odo Hecebolius sophista legitur se humi stravisse ante tem pli vestibulum, exclamasseque path/s1ate/meto\ a(/las2 to\ a)n ai)sqh/ton, id est, proculcate me salem insensibilem, quod refert Nicephorus Callistus.
DE femina formosa quidem, sed maledica et improbis moribus praedita dicitur proverbio. Gregor. Nazianzenus in carmine adversus fucatas mulieres purpurisso oblitas:
*endosqi thn\ ena/dhn, e)/ktosqi thn\ e(le/nhn.
id est,
Turpem intus Hecubam, pulchram Helenemque foris.
Hecuba Priami uxor, prae senio turpissima, in canem conversa fingitur, Plautinus Menaechmus propter maledicentiam, sic enim ait:
Non tu scis mulser, Hecubam quapropter canem
Gratt esse praedicabant? Mu. Non equidem scio.
Me. Quia idem faciebat Hecuba, quod tu nunc facis.
Omnia maela ingerebat, quemque aspexerat.
Itaque adeo iure coepta appellari est canis.
Huc spectat illud Iuvenalis satyr. 10. SEd torua canino Latravit rictu, quae post hunc (Priamum) vix erat uxor Poterit et de fucata dici, quomodo usus est Nazianzenus, quae larva potius et spectrum hominis videri queat, nisi stibii et purpurissimam gonium penicillo inscriptum foeditatem obliteret. Transferri etiam poterit ad librum spurcitiae plenum, speciosum titulum praeferentem, aut membranis sumptuosis magnifice exornatum.
IMpossibilis conatus significationem habet illud, quod apud Euripidem Hercules loquitur: pro/sqe ga\r ka/tw.
*lh=s2 h(=s1in a)/stra, gh=t) a)nei/s1) ei)s2 a)nqe/ra,
*pri\n e)c e)mou=s1oi qw=p) a)panth=s1ai lo/gon.
id est,
Citius humo infigentur astra, et aetherem
Terra occupabit, quam verbis palper tibi.
Refertur a Philone semel atqueiterum. Cui affine est Zenonis dictum: o(/ti qa/pton a)/s1kon batti/s1ai plh/rh pneu/matos2, hoc est, Proclivius mergi posse utrem vento distentum, cuius idem scriptor meminit.
*lurkai+/an a)nh/faiston kai\ a)/culon, quod sonat: Incendium absque Vulcano et lignorum expers, proverbio dici scribit Io. Zezes in omnigena historia, animi angores et curas animum coquentes exulcerantesque: nullum autem gravius est incendium quam aff ectus, qui ita animum lancinant: Sic de amoris igne dixit Virgilius docte: est mollis flamma medullas. Et de eadem Didone iterum: et caeco carpitur igni, secretum amoris incendium, qui torrebatur indicans.
*amu/loi gna/sqi, id est, Bucca edentula, proverbiale dicterium in eum, qui laedere aut fortunis officere alterius nequeat. Licebit et ge/rontos2 a)mu/lous2 gnaqou\s2, id est, edentulas aut exarmatas senis maxillas in contemptum senilium virium detorquere, ut si quis calamo convitioque senem lacessens, iniuriaeque vicissitudinem contemnens, dicat se nihili facere impotentis hostis w(/per ge/rontos a)mu/lous2 gna/qous2, veluti senis edentulas maxillas. Integtum videtur adagium legisse Gregorius Thessalonicensis hoc modo:
*le/rontos2 a)mu/loi gna/qoi bakthri/a.
id est,
Sunt scipio seni maxillae edentulae.
Verba eius haec sunt: o(/mws2 a)lh/qei gna/qois2 a)mu/lois2, w(s2 oi)o/nte, a(\s2 kai\ ti\s2 paroimia o(/s1a kai\ bakthri/an a)pwxari/zetai a)ndri\ ge/ronti, hoc est, Attamen edentulis malis, ut potest, cibum molit, quas proverbium scipionis vice seni praebuit.
*ap) ou)ra=s2 e)pi\ to\ sto/ma meta/gein, id est, A cauda ad os transferre, apud Plut, in 9. Symp. proverbii vice positum est. pro a calce ad initium transferre, ut quod postremum locum obtinere debuerat, ad primum mutato ordine transponatur, sic autem inquit: ai( ga\r kalou/menai yuxrai\ trapecai a)p) ou)ra=s2 e)pi\ sto/ma metaxqei=s1ai thn\ pro/thna)nti\ th=s2 e)xa/ths2 ta/cin e)/xous1i, i. Quas frigidas nominamus mensas, a cauda ad os translatae, primum pro postremo ordinem obtinent.
*amni/on qeri/cein, id est, Agnum demetere. Proverbium citat Eustathius Odyss. 9. efferrique annotat: e)pi\ tw= endialei/mmatos2 timwroume/nwn de his, qui ad poenam connivent, multumque incommodum tempus differunt: Occasione adagii petita ab agnis, qui primo vere inutiles lanitio reliquuntur, asservanturque in aestatem ad idoneum tondendis lanarum villis tempus. Quadrabit quando silentio praemittimus quippiam, data occasione opportuniore loco ac tempore disertius de eo prolixiusque acturi.
*ou)de\n frwnei= di/kaion e)stukw\s2 a)nh\r.
id est,
Nil cogitat plane boni vir arrigens.
Proverbialem senarium citat Eustathius ex Aelii Dionysii rhetorico lexico, non explicat tamen, atque ita legit et Suidas fere hunc in modum: ou)de\n me/ga fronei= e)/stukws2 a)nh\r, id est, Nil magnum sapit vir arrigens, sed manca parumque integra. versus lege. Significat autem quod libidinis furor prudentiam omnem exspectaret honestique rationem ex animo deleat: quod si quis legat e)sthkw\s2, indicabit stantes, hoc est, in iram aliosve animi affectus arrectos iuste iudicare non posse, siquidem legimus iudices olim sedisse, argumento sedatioris animi et ab omni motu compositi. Porro verbum stu/ein in pudendam signifi cationem transtulit Comicus, unde et de Diana virgine dictum est, o)/ti stu/mata mis1ei=, h) toita\s2 ai)dei/ou ta/s1eis2, quod arrectionem invisam habeat, quin et lactuca sessilis latifolia, ab Atheniensibus a)stu/tis2 dicebatur, quod nimius eius usus impotentes in venerem reddat, qua de causa et Pythagorei eu)nou=xon eam vocarunt, quasi castrantem et eunucham.
HErculis iram appellat Aristophanes in Vespis, generosi pectoris iram, magnoque animo dignam, quod quemadmodum Hercules laboriosissima quaeque et difficillima certamina subiit, e quibus eo plus honoris assequebatur, quo essent molestiora: ita et generosus est et Herculis ira dignus, potentiores incessere, quam plebeios homunculos, propterea inquit Comicus:
*all) h(rakle/ous2 o)rghn\ ti/n) e)/xon toi=s1e megi/stois2 e)pixeirei=n.
id est,
At Herculeanam quandam iram habens, magnates adoriri se velle dicit, Theocritus de robusto illud extulit Idyl. 4.
*fantinhn h(raklh=i bi/hn kai\ ka/rts2 e)ri/s1den.
id est,
Viribus Alcidae hunc contendere posse loquuntur.
Philon Iudaeus, h(ra/kleion eu)tolmi/an, id est, Herculeam confidentiam dixit proverbialiter ibi: th\n h(ra/kleion eu)tolmi/an u)pomimou/menoi, id est, Herculeam ferociam imitantes, ad Aristophanicum versum respexit Aristides, de Comico illo sentiens, e(/teros2 d) au)tw=n h(rakle/ous2 o)rghn\ tin) e)/xwn, id est, Alius quispiam Herculis quadam ira percitus. Huic dissimile est, quod Ouidius ait lib. De ponto 3. (Nobile namque) Pectus et Herculeae simplicitatis habes.
FRequens est et paroemiae vice usurpatum ab Aristide qeou= dei/cantos2 u)rxhn\, id est, Deo praeeunte, aut initium faciente, ut in Panegyrica oratione: *all) w(/per e)/fh pi/ndaros2 qeou= dei/cantos
a)rxhn\, ou)de\n dh\ to\ kwlu/on, id est, At ubi Deus initium ostenderit, quod ait Pindarus, nullus officit obex. Idem adversus otii obtrectatores, qeou= de\ fus1i\ pi/ndaros dei/cantos u)rxhn\, eu)qei=a dh\ xe/leuqos eu(rei=n to\ prokei/menon, hoc est, Monstrante initium Deo, ut Pindarus inquit, prona est semita ad inveniendum quod propositum est. Huc pertinet sententia proverbialis, quam citat Suidas: qeou= paro/ntos2 a(/pan aporon po/rimon, id est, Deo praesente fit expeditum, quicquid fuerat implicitum, et illud Aristidae: a)nhnu/ta pare/xgen o( qeo\s2 ei)/wge poreu/s1ima, id est, Fit pervium auctore Deo, quod imperuium erat antea. Hinc Philon Iudaeus libro: Quod omnis vir bonus idem sit et liber: a)nafqe/lcetai ga\r e)keino to\ s1ofo/kleion, ou)de\n tw= puqoxrh/stwn diafe/ron, *qeo\s2 e)moi\ a)/rxwn, sqnhtw=n de\ ou)dei\s2, id est, Exclamabit enim Sophocleum illud, oracularibus responsis nihilo inferius. Mortalium nemo, at Deus dux est mihi. Ad hanc classem spectat et Synesii illud in epistolis: qeo\s2 h(gei/sqw panto\s2 e)rgou kai\ lo/gou, id est, Deus cuiusuis et dicti et facti auspex esto. Certe religio omnis Deum opificem omnium agnovit semper, et ab illo captandum auspicium unanimi conspiratione consensit; unde Pausaniae auctoritate annotat Eustathius in cuiuslibet rei auspicatu dici solere, celeusmatis instar, sqeo\s2 sqeo\s2, id est, Deus Deus: quod observasse non temere videtur Plato in principio librerum de Legibus, ubi cum Atheniensis hospes dubie dixisset, videri a Deo aut ab homine quopiam invectas esse leges, respondet Clinias: sqeo\s2 w(/ ce/ne qeo\s2, hoc est, Deus, ô hospes, Deus eiusce rei auctor est. Quod Platonis dictum repetit Theon Alexandrinus in Arateis commentariis, causam reddens, cur a Iove exordium operis sumpserit Aratus, ita canens: *ek dio\s2 u)rxw/mesqa, quod Maro ad se recipit ibi, Ab Iove principium. Nimirum et Pindarus alicubi dixit breviter: *dio\s2 en prooimi/ou, hoc est, Ab Iovis prooemio, innuens ab Iove, hoc est, Deo rerum principio, conatus nostri auspicium esse sumendum.
*da/fnis2 para\ poime/s1i prw=tos e)gi/neto,
id est,
Daphnis inter pastores primus evasit.
Exstat apud Synesium in Epistola ad fratrem proverbiali specie dictum: ka)k tou/tou *da/fnis2 para\ poime/oi pro=tos2 e)ge/neto, tou=to to/n *eu)qa/lion e)pi\ me/ga tu/xhs2 e)ch=ren, i.e. Ex ea occasione Daphnis inter pastores primus exstitit, hoch factum Euthalium ad amplas fortunas evexit. Usum proverbii ipse auctor exponit propemodum. Quoties namque opinionem alicuius augescere, ipsumque admirationi esse volumus innuere, atque magnae auctoritatis haberi, dicemus Daph. inter pastores principatum obtinet. Proverbii origo ex Theocriti Bucolicis, ubi de victore Daphni ita canit:
*ka)k tou=tou *da/fnis2 para\ poime/s1i pro=tos e)/ggeto.
id est,
Daphnis se ex illo primus pastoribus infert.
Quo allusit Virgilius ibi:
Daphnin ad astra feremus.
Historiam de Daphnide pertexit Diodorus Siculus lib. 5. Is e Mercurio et Nympha Siciliae indigena prognatus, et ab nymphis enutritus, multa boum armenta possedit, a quorum cura bouko/los, id est, bubulcus dici coepit, cumque esset ingenio
acri, carmen ab auctore Bucolicum dictum, primus excogitavit, dicitur autem Syracusius fuisse. De hoc paulo fusius Aelianus lib. 10. omnigenae historiae. Daphnis, inquit, Bucolus amasius fuit Mercurii, secundum alios filius, nomen ab eventu sortitus, quod a partu expositus fuerit in laureto, quem boves in Sicilia pascentem nympharum una deperiisse dicitur, cumque illo primum iuventae florem delibasse inito pacto, ne cum alia congrederetur, quod si falleret, interposita oraculorum orbitatis poena: sed cum non multo post adamatus a Regia puella, per ebrietatem pactum dissolvisset, habita consuetudine cum Regis filia, captus luminibus, Bucolicum carmen, calamitatis solatium, primus cecinit.
ADdere gangraenam usurpat Arnobius lib. 5. adversus gentes, pro geminare malum, aut veterem culpam novae noxae accessione gravare, verba eius sunt. In quo cum unam contrahere possetis culpam conscriptione de superis, tali addidistis (ut dicitur) gangraenam, cum deorum omnibus appellavistis, res turpes. Simili metaphora dictum est illud a Varrone lib. 3. de vita populi Romani. Quo facilius animadvertatur per omnes articulos populi hanc mali gangraenam sanguinolentam permeasse. Ad eundem modum Lucilius in Satyr. Serpere uti gangraena malo atque herpestica posset.
Locus est in parasitum gulae plus aequo editum. Marulli Mimographi, quem M. Antonini philosophi et Caes. temporibus vixisse testatur Iulius Capitolinus, cuius praeter Ael. Spartianum meminit et D. Hieronymus adversus Ruffinum. Tu Hectorem imitaris, ab Ilio numquam recedis. Allusum est autem ad Ilii, quo Troia censetur, nomen ambiguum, cum ili intestino, per quod cibus receptus delabitur. Competet in strenuum gurgitem, qui numquam helluonari desinat. Quadrabit et in ganeonem inexhaustae libidinis, quippe cum Ilium pro impudio seu interfemineo muliebri accipi soleat, attestante Hesychio, quo sensu detortum fuit illud Homericum , id est, Intra Ilium.
*h a)hdw\n en oi)ki/okw| mh\ a)/dei, id est, In cavea non canit luscinia, proverbio significatur ingenii libertate nihil esse praestantius ad res agendas, propterea quod servilis conditio animi sinum coarctet quodammodo ac praecludat, praeclare enim dictum est ab Homero Odyss. r.
*h mis1u\ ga\r t) u)reth=s2 u)poai/nhtai eu)ruo/pa zeu\s2
*aneros, eut) a)\n mi\n katadou/lion h(= mar e)/lhs1in,
id est,
Dimidio ingenii non aequus Iuppiter orbat,
Servilis quem forte premit conditio vitae.
Recte quoque Philon Iudaeus, doulei/a toi=s2 e)leuqe/rois2 a)forhto/tato/n e)stin, id est, Homini libero nihil seruitute intolerabilius est. Scopelianum sophistam obsecrarant Claromenii, ut domi suae profiteretur, sperantes eius doctrina celebres fore Clazomenas, horum petitionem reiciens ille, os obstruxit percommode, dictitans, inclusam caveae lusciniam non canere. Graeca Philost. verba sunt: ouk a)mou/s1ws2 parhth=s1ato thn\ a)hdo/na fh/s1as2 e)n oi)ki/okw| mh\ a)/dein, hoc est, non
invenuste deprecatus fuit, luscinia, inquiens, non cantillat in cavea. Lusciniae tale ingenium est, ut non nisi libero aere moduletur, capta, caveaeque cancellis immissa obmutescat, quamquam audio inventum esse apud nos, qui arte quadam erudiat luscinias, ut in caveis cantent.
*ou)d\ a(/la doi/h, id est, Nec vel salem dederit. Adagium est in hominem praeparcum et sordidum, qui neque minimum quid, et ne salis quidem micam largiri sustineat, qui hospitibus dabatur omnibus. Exstat apud Homerum Odysseae decimoseptimo, ubi Ulysses Antinoum convitio lacerat, velut sordidum supra modum et illiberalem.
*qu\ s1u/g) a)/n e)coikou s1w=| e)pista/th ou)d) a(/la doi/hs2.
id est,
De penore haud dederis micam salis Upiliont.
Ubi notandum quod Aristarchus ita legit quemadmodum citavimus, at Calistratus ou)/dala, dictione proparoxytona scribit et exponit ko/pria h)\ lu/mata, id est, sterquilinia et aedium purgamenta, quae scopis a pavimento everruntur: ab ou)/dos, quod sonat solum sive pavimentum; quod ab Eustathio in illum locum annotatum est. Usurpatur et a Dione Chrysostomo in oratione, quam inscripsit Euboicum, quamquam in Graeco codice vitiose legitur, ou)d) a)ll) doi/hs2.
Exstat apud Varronem in tafh= meni/ppou, Haec Numa Pompilius fieri si viderit, sciet suorum institutorum nec volam, nec vestigium apparere. Et iterum in Cynicis peri\ e)pitafi/wn. Quorum in sepulcris nec vola, nec vestigium exstat. Utrumque citatur a Nonio Marcello. Idem est cum illo Plautino. Nec pes nec caput sermonis apparet. Huc pertinet illud Aeschyli in Agamemnone fabula:
*kai\ poi= teleuta=| kai\ karanou=tai lo/gos.
id est,
Qui finis, aut quod nascitur verbis caput?
Verba sunt Electrae ad Agamemnonem, quo uti licebit, cum indicamus incertos nos esse quo evadat oratio, aut unde orta sit.
*seo/ggos i)a/s1etai, id est, Spongia medebitur. Quadrabit quoties mutaturos nos sententiam et antiquaturos pollicebimur. Usus spongiae notissimus erat in extergendis mensis praecipueque abacis, in quibus scribebant, et inducta songia corrigebant, quomodo Augustus Aiacem fabulam in spongiam incubuisse dicit, ad exemplum Aiacis, qui in ferrum, uti refert Suetonius Tranquillus. Aristides in oratione quadam: ei)/te ga\r ti\ h(mi=n lelh/rhtai, ou)de\n dei= th=s2 stus1iko/rou palidi/as2, a)lla\ po/ggos i)a/s1etai, id est, Quod si quid nugati sumus, nihil opus fuerit Stesichori palinodia, nimirum abunde medebitur spongia. Allusit huc auctor epigrammatis incertus lib. 6. in quo Callimenes quidam Mercurio artis suae instrumenta his versibus dedicat:
*kai\ busqi/hn tri/twnos2 a)lipla/gktoio xameu/nhn
*spo/ggon, a)kestori/hn placome/nhs2 geafi/dos.
id est,
Undivagique torum Tritonis spongiam, in alto
Decerptam, errantis quae medicina styli est.
Clemens Alexandrinus q)nas1foggi/cesqai chrofagi/a dixit, madorem ventriculi nimium aridis cibis ebibere atque rapere, quod metaphorice licebit transferre ad orationem, quae si nimis affluens sit, exsiccanda venit, ac molli illo madore exinanienda: Graece non male dixeris: to\ tw= lo/gwn u(rgo\n a)napoggiste/on.
EUstathius Iliados decimotertio annotat proverbialiter dici: xh=ma kai\ triw/bolon, id est, Figura et triobolus, cuius usus sit in ingeniosos quidem, sed nisi in literis remissos, et non nisi praemiolis quibusdam expugnabiles, cui vitio dexterrimus quisque obnoxius ferme esse deprehenditur. Nata paroemia a Phryninico tragico, qui tantum operae studiique collocasse in Tragicam saltationem perhibetur, ut novum genus saltandi (xh=ma vocant) excogitantibus triobolum praemii vice numeraret. Refertur ab aliis origo proverbii ad Pythagoram, quem Iamblicus philosophus scribit ingenioso dextroque discipulo, sed ad disciplinas excolendas tardiori, pro quolibet mathematico schemate triobolum pependisse, ut praemii invitamento supinitatem discipuli castigaret, studioque discendi (quod libera et incocrcita voluntate constat) faces quasdam subderet.
*en pagou/rw| s1ofi/a, id est, In paguro sapient, iaproverbium est, quo significatur, ut arbitror etiam paruis rebus suam esse gratiam, et pusillae staturae hominibus non deesse prudentiam, ut ad eum modum dicatur, quo illud, Inest et formicae sua bilis. Alioqui clegantissime lepidissimeque Paguri sapientiam habere dicetur, qui viribus suis diffisus, cum fortiori congredi timet, ut si dicamus doctum quempiam, cui cum sophista res sit, imbecillitatis suae conscium, in idoneum tempus pugnam differentem, pagou/rous1ofi/a|, id est, Paguri sapientia armare se debere. Pagurus cancri genus est, qui quotannis spoliatum se testea crusta et aculeis omnique armatura sentiens, latebris suis verno tempore tantisper se continet, dum nova eaque durior testa succreverit, nec ante hoc tempus, imbecillarum virium conscientia, piscem ullum aggredi audet. Hinc est quod consilii prudentiaeque argumento Pagurum de collo Dianae Ephesiae suspendisse antiquitas putatur. Huius prudentiae meminit multis versibus in primo Alieuticon Cilix poeta: et apud Epicharmum comicum in Purpura fabula, piscator inquit: s1ofi/an en pagou/rois2 men qei=s2 e)x qri/oi kai\ i)xqudi/ois2 eu)/rhka pantodapa\s2 te/xnas2, id est, In Paguris diis invisis sapientiam, inque pisciculis omnigenas artes deprehendi. Lycophron in Cassandra appellat Phaenicem Achillis formatorem pa/gouron, non tam propter cutis asperitatem senio contractam, quod Zezes et Eustathius annotant, quam propter innatam prudentiam, cuius ergo Peleus illum formandae Achillis filii pueritiae praefecit.
DE frugali admodum tenuique apparatu effertur Hecales cena, ab Hecale paupercula, cuius apud Ouidium fit mentio, et cuius egenam cenam non aspernatus fuisse Theseus legitur. Iulianus Caesar ad Iamblicum philosophum: pa/ntws2 ou)de\ th=s2 e(/ka/lhs2 o( qhs1eu\s2 tou= dei/pnou to\ liton
a)pici/ws1en, a)ll) h)/dei kai\ mikroi=s2 e)s1 to\ a)nagkai=on ar)kei=sqai, id est, Nimirum Theseus non detrectavit tenuem Hecales coenulam, sed norat etiam paruis esse contentus, cum ita ferret necessitas. Dicitur autem Hecaleanus Theseum iam tum iuvenili in aetate hospitio solere excipere, proque illius ad pugnam profecturi sospite reditu vota diis nuncupasse: in cuius beneficii memoriam Theseus instituit postea Hecalesion festum: quo Iovi ab illius nomine Hecalo dicto sacrificabatur. Callimachus scribit in opere, quia ab anu inscripsit, Hecalem habuisse illam filocini/hs2 ste/gos a)klhi+/ston, id est, hospitii lares cunctis parentes.
Consimili sensu Alexandrinas delicias dixit Fabius Quintilianus institutionum oratoriarum lib. ubi parentum erga liberos suos indulgentiam severe proscindens: Verba inquit, ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus, extremam intemperantiam turpemque luxum designans, luxus autem et intemperantiae genetrix est opulentia. Nemini vero dubium est, Alexandriam copiosissimum et opibus mercibusque omnigenis affluentissimum fuisse emporium, in hunc usque diem.
*mhdikh\ tra/ peca, id est, Mensa Medica, pro exquisite sumptuosa et ingentis apparatus mensa proverbialiter accipitur a Synesio lib. de Insomniis: a Medorum deliciis, qui Perfidi contermini in corum mores defluxêre, siquidem apparatus Persiscos, pro opiparis dixit Horatius. et scribit Herodotus Persas natali suo quemque die opiparam apponere cenam et prolixam diversis ferculorum missibus, idque tam pauperibus quam divitibus factitari: alioqui Persarum Regi mille victimas quottidie iugulari, praeter immensam volucrum vim. ex Heraclide Cumano refert Athenaeus. Synesii verba sunt: parati/qetai tra/pezan, ei) men bou/loito s1ikelikhn\ ei)de\ bou/loito mhdi/khn, id est, Mensam apponit, si velit, Siculam, aut si malit Medicam. Usurpat et Dion Chrysostomus in oratione tricesimatertia: a(/ma okh=ptra kai\ a)lourgi/deus2, kai\ mhdikh\ tra/peca, kai\ to\ ge/nos au)tw=n e)ce/lipen, id est, Defecerunt pariter sceptra, Paludamenta, mensa Medica, ipsorumque prosapia. Thucydides libro 1. de Pausania elatius se gerente, tra/pezan te mhdikhn\ paretiqeto, id est, Mensam apponebat Medicam; quamquam scholiastes Graecus pers1ikhn\ legisse videtur, sed exponit recte trufhlhn\, id est, opiparum deliciisque affluentem. Diverso plane sensu, *mhdikhn\ tra/pezan, id est, Medicam mensam, extulit Athenagoras libro de mortuorum resurrectione, pro immitibus cruentisque epulis, respiciens, ut opinamur, ad crudele Astyagis Medorum Regis factum, qui Harpago amico consiliorum omnium participi epulandum filium apposuisse l;egitur apud Iustinum Trogi Pompeii epitomiasten.
*pou= oka/fos tw= a)treidw=n, id est, Ubi scapha Atridarum, Adagio utemur, cum significabimus non esse curiosos nos de re a nobis peregrina, quae nihil ad nos pertineat, de qua non admodum sit nobis laborandum: v.g. si dicat quis se melioribus studiis addictum non curare aut sollicite velle indagare, quid rerum agat Pontifex, ubi aestivet Turca, quid
apparet Caesar, quidve moliatur Gallus: pro sensu cecinit illud in Odis Horatius:
Musis amicus tristitiam et metus
Tradam protervis in mare Creticum
Portare ventis, quis sub arcto
Rex gelidae metuatur orae.
Quid Tyridaten terreat, unice Securus.
Utitur Cicero lib. ad Atticum septimo. Sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, pou= okafos tw= *atreidw=n. Videtur alicunde e Tragoedia sumptum.
PRoverbii speciem redolet, quod apud Artemidorum libro quinto Onirocriticon legitur: isqmo\n to\ na/pu e)/pinen, id est, Isthmum sinapi bibit aut momordit, ubi ille exponens visum et eventum somnii cuiusdam, quo is, qui visus sibi erat ebibisse liquidi sinapi trituram, in ius vocatus, capite luerat, subiungit id quod illi acciderat, iam antea designatum fuisse proverbiali dicterio modo dicto: sic enim sonant eius verba: kai\ me/ntoi dia\ kri/qen pro/teron u(po\ tou= ligome/nou, i/sqmon to\ na/pu e)/pinen, quo miror, quid Cornario viro alioqui doctissimo in mentem venerit, ut omisso verborum ductu, postremum istud verterit hoc pacto: Quis unquam sinapi bibit? Usus adagii esse poterit, quando aliquem crispare nasum prae ira animoque ringi stomachabundum significabimus: vel quando scommatis dicacitatisve poenas dat quispiam, et numquam redituras per iugulum voces effutiens in capitis periculum se conicit, nam tunc mordax convitiorum sinapi appetit iuguli isthmon. Est autem Isthmus praeter notam significationem, interseptum narium, et oris gulaeque intersepimentum, quod absumptum iri sinapis poculo denotabat somnium.
DE praeparca et frugali cena dicitur paroemiace ikkou dei=pnon, id est, Icci cena, ut commemorat Eustathius. Iccus Tarentinus fuit medicus: o(/s2 e)pi bi/ou eu)telei/a| ei)s2 paroimi/an kei=tai, hoc est, cuius vitae parsimoniam paroemia notat: diciturque inquit: e)pi to\n a)prittws2 deipnountwn. Meminit Aelianus omnigenae historiae undecimo lib. Icci Tarentini non medici, sed luctatoris, quem toto certationis tempore, temperantissimo et coercito victus genere usum fuisse, Venerisque omnis expertem scribit. Graece est: kekolas1me/nh| trofh=| diabiw/s1as2. Simile est illi quod supra adscripsimus, Hecales cena.
*ei)s2 te/fran gea/fein, id est, Inscribere cineri. Suidas et ex eo Varinus exponunt de co, qui inanem sumit operam: Cinis namque impressos caracteres, quantumvis levis aurulae flatu facile confundit. Adnotant iidem auctores de rebus quoque impossibilib. dici. Citatur ex incerto auctore, apud quem usurpari videtur, pro nihil pensi facere: *egw\ de\ tou\s2 o(/rkous2 au)tou=, to\ th=s2 paroimi/as2 oi)=mai dei=n ei)s2 te/fran gea/fein, id est, Equidem illorum iusiurandum cineri, iuxta proverbium, inscribendum esse reor.
*purou\s2 ei)s2 dh=mon, id est, Frumentum in populum. Proverbiale dicterium in ambitus suspectos et officiis muneribusve gratiam vulgi demereri studentes, cuiusmodi fuere, qui frumentum populo viritim dividendo tyrannidis gratia id facere
putabantur, ut civium libertatem in periculum vocarent, occupatis tali libertate illorum animis. Cicero libro ad Atticum sexto iocatur in eum, quia elargitus fuisset in Athenienses frumentum, tamquam qui ad tyrannidem viam quandam affectaret, itaque ait: Sed heus tu purou\s2 ei)s2 dh=mon Athenis, placet hoc tibi? Memorat Velleius Paterculus Tiberium, eiusque fratrem Caium, Gracchos, praemuniendae regalis potentiae gratia, frumentum populo dari instituisse. Quadrabit in omnes, qui quavis ratione gratiam captant popularem.
*be/blhtai ba/lwn, id est, Iciens ictus est. Competit in eum, qui sibi ipsi malum accersit. Ortum habet ab Hercule, qui in Olympia statuam conspicatus, eamque latronem ratus esse, saxum eo contorsit, quod cum resilisset, Herculem ipsum feriit. Effertur et ad hunc modum, plh/cas2 kai\ plhgei\s2, id est, Percutiens idem et percussus. Eustathius Iliados l. originem paulo aliter refert, quod nimirum inter Elidem et Pisam statua steterit, arte dedalea se vertens, quam cum Hercules lapide percussisset, virum suspicatus, illa im pulsa Herculem feriit. Eleganter usus est adagio Philostratus in Iconibus de Capaneo loquens: kapaneu\s2 de\ le/getai keraunw= beblh=sqai, pro/teros2 me\n oi)=mai ko/mpw| balw\n to\n *dia\, id est, Fulmine percussus fuisse dicitur Capaneus, qui prior (nisi me fallit opinio) iactantia Iovem percusserat.
*amorgoi sive a)molgoi\, ac si mulctores dicas, proverbiali dicterio nominabantur oratores, quod populi pecunias emulgerent atque exsugerent quodammodo, ut ex Pausaniae lexico annotat Eustathius Iliados l. et iterum Odyss. q. qui etiam morgoi\ dicebantur, ab a)me/rgein, quod significat karpologei=n, hoc est, vindemiari, atque inde natum proverbium, a)morgoi po(lews2 o)lesqroi, id est, mulctores civitatis pernicies. Oratores olim fecundiore aliquanto proventu et lucro, quam nunc advocatorum turba, factiones seditionesque venali lingua fovendo, et rei publicae aerarium expilabant, et plebem exsugebant temporariis parrociniis. Hinc fit, quod tantas pecunias coegisse rhetores illi leguntur, cum Demades Atheniensis talenta decem accepisse memoretur, non alia de causa, quam ut tacendo causae ne officeret, ut apud Gellium in quit C. Gracchus diserte professus, se ipsum quoque non gratis ad contionandum prodiisse, aliosque omnes, qui verba ad populum faciunt, rei familiaris suae pretium et praemium referre. Huc spectat oraculum, in quod ludit Comicus Aristoph.
*mh\ moi\ a)sqhnai=ous2 ai)/neite, a)molgoi\ e)/s1ontai.
id est,
Ne mihi Cecropidas studio laudetis inani,
Mulctores etenim sient.
*argure/h| limw=| e)stia=n, h)\ ei)lapina/zein, id est, Argentea fame convivari epularive dicitur proverbialiter, qui vere splendidam, hoc est, argenteis lancibus onustam, sed obsoniorum inanem mensam apponit, exstat apud Epigrammatarium libro secundo, titulo in Parcos.
*argure/h| limw=| ti\s2 ei)s2 ei)lapi/nhn me\ kale/ssas2
*ektane peinale/ous2 tou\s2 pi/nakas2 profe/rwn.
id est,
Ad cenam accitum esuries argentea nuper
Me necuit, vacuis lancibus assiduum.
Ubi ludit eleganter in voce pona/kwn, id est, lancium, quarum serutatus etymon cum speraret eas fore sibi pei/nhs2 a)/kos, id est, famis medelam, prorsus peinale/ous2, id est, famelicas et inanes reipsa fuit expertus. Huc spectat Epigramma Martialis, cuius ego mentionem alio loco feci:
Auro, non dapibus, oneratur mensa, mintstri
Apponunt oculis plurima, pauca gulae.
Cum argentea fame eandem esse putant, quam idem Epigrammatarius pretiosam vocat libro 10.
Hic prettosae fames, conturbatrixque macelli.
Sic enim in duobus vetustissimis exemplaribus lego, reponendumque censeo, pro quo vulgati libri habent, conturbatorque macellus. Pretiosam autem famem illic et conturbatricem macelli intelligo, qua exoticae deliciae et ganeata obsonia, inexhaustis pretiis alio ex orbe petebantur, quod Satyrice carpit Petronius Arbiter, ibi:
Luxuriae rictu Martis marcent maenia,
Tuo palato clausus paruo nascitur,
Plumato amictus auro Babylonico,
Gallina tibi Numidica, tibi gallus spado, etc.
Diversa ab hac est, ar)gure/a limo\s2, id est, argentea fames, pro argenti pecuniaeve inopia, apud Hesychium.
Competit in eum, qui maiora aggreditur quam ferre valeant humeri. Citatur ex Apuleio in libro de Republica his verbis. Qui celocem regere nequit, onerariam petit. Celox navigium est breve, a celeritate qua pollet, nomen habens: at oneraria, gravis est et tarda de onere, cui ferendo accommoda est. Celocem facili momento quis regat et impellat, maiori arte ac labore in agendis onerariis opus est. Non abludit hinc Syllae dictum insultantis Marii Iunioris consulis capiti, quod memorat libro primo Appianus: e)re/thn dei= pra=ton\ geue/sqai, pri\n phdali/ois2 e)pixgerei=n, id est, Remigem prius esse oportet, quam tractando gubernaculo manum admoveas.
*araxni/wn mesthn\ e)/xeis2 thn\ gaste/ra,
i. Senarius proverbialis apud Cratinum Comicum in fabula quae Dolium, sive Seria inscribitur. Proverbio egestas et extrema inopia significatur, ex quo detortum videtur Catullianum illud de se: Plenus sacculus est aranearum. Staphyla anus apud Plautum in Aulularia, metuens ne aedes inanes a furibus asportarentur: Ita, inquit, inaniis sunt oppletae, atque araneis.
*passa/lw| a)nakre(ma/s1ai, id est, De Paxillo, aut clavo suspendere, proverbiale specie dicitur, qui rerum non satagit, sed negligentius quippiam curat: sic exponitur ab Eustathio. Metaphora sumpta ab iis, qui non reponunt aliquid accurate, sed velut aliud agentes, primo instrumento obvio appendunt illud. Simili modo dictum est, sed tamen diverso sensu, krema/s1ai thn a)pida, id est, suspendere, pro, quietem agere, et in pace versari, quoniam pacis tempore scuta de parietibus suspenduntur.
*ei)s2 s1ws1ias2 kai\ *tubuous2 u)podido/nai, id est, In Sosiarum, et Tybiorum numerum referre, proverbii specie dicemus quoties meritos prostituimus, et in inferiorem quam merentur classem atque ordinem redigimus. Synesius a d Euoptium: tou/ton tou= ple/on h)\ kekropos2 thn\ qugatridhn\, o( qei=os2 h(rw/dhs2 kai\ squrwro\s2, ei)s2 s1ws1i/as2 kai\ tubi/ous2 a)pe/doto, id est, Huius vel Cecrope longe generosioris consobrinam avunculus Herodes ab ostiis, in Sosias et Tybios elocavit, hoc est, ignobiles et plebeios terrae filios. Galenus in Therapeutices libro primo indicat Tybios emptitios fuisse servos, quamquam ibi male per, i. scribantur, eius verba sunt: kaqa/per ge/tai kai\ tibi/oi kai\ sqra=kes2 u)rgurw/nhtoi, id est, Getarum more et Tybiorum, Tracumque venalitiorum hominum Tibii a Phylarcho in Ponto ponuntur. ita quoque in Plinianis libris est, ut naturalis historiae cap. 2. libri 7. Plutarchus symposiacon 5. c. 7. kai\ toi\ tou/s2 ge peri\ to\n ponton oi)kou=ntas2 pa/lai tubei=s2 pros1agoreuome/nous2 i)storeifu/larxos2, ou) paidi/oist mo/non, a)lla\ kai\ telei/os2 o)leqri/ous2 ei)=nai, id est, quamquam Tybios dictos Ponti accolas, refert Plutarchus non pueris modo, sed et adultae aetati fascino officere. Sosias vero in comoediis serviles esse personas nemo est qui ignoret.
*ore/steios2 o)/neiros, id est, Orestaeum somnium, de re fabulosa et commentitia, futilique dicitur: ita usurpat Galenus Therapeutices methodi libro primo, o)/neiron o)re/steion dihgh= qe/ssale, id est, Orestis somnium nobis narras Thessale. Huic simile est illud Dionis Chrysostomi: enu/pnia w(mhn\ o(ra=|n a)geou\s2 kai\ kw/mas2. Videbar mihi videre insomnia vaepiam agros et vicos, quos praedicabat.
Adagii istius Graeci, salientes latuerunt hactenus, donec diligentiorem aliquanto operam repastinandis Nonii Marcelli senticetis impendens ego, primus illos aperui: cum illic non uno in loco legatur nullo prorsus sensu. Varro heurenulo pastopoma peri\ h( tw=n mukh/twn, pro quibus verbis ita legendum e manuscripto vetusto codice, adnotatum a nobis in Animadversorum libris fuit antea. eu(=ren h( lo)pas2 to\ pw=ma, peri\ ge/gamhko/twn. Constat autem Varronem plerisque suis libris proverbiales inscriptiones dedisse. Est igitur adagium istud eu(=ren h( lo/pas2 to\ pw=ma, id est, Reperit patella operculum, pure puteque idem cum eo, quod D. Hieronymnus detorsit ad suum usum: Dignum patella operculum: quo utemur, si quando vecordi marito fatuam obtigisse uxorem significare volumus, aut difficili homini rem esse cum morosis.
*h a)/gnos2 a)nqei= dia\ o( bo/trus2 pepai/netai.
id est,
Flos vittce exit, et botrus maturuit.
Plutarchus libro secundo, Sympos. ubi de remora pisce agit, ostendit versiculum hunc vulgi sermone tritum fuisse, quando addit, tou=to dh( to\ lego/menon, id est, quod dici solet: sed usum non addit, neque originem adagii. Uti eo non intempestive licebit, quando indicabimus tempus esse, ut iuvenis maturi ingenii specimen edat, *agno\s2 est quam salicem Amerinam et viticem Latini nominant, cuius frondes tori loco substratae Veneris impetum cohibere creduntur,
unde et illi nomen a sterilitatis argumento, quasi a)go/nw, hoc est, geniturae inimico.
*kaino\s2 ou)tos1i\ palai/fatos, id est, Novus iste Palaephatus. Venuste quadrabit in eos, qui fabulosa, qualia fidem non inveniant, seria oratione verisimilia facere, aliisque approbare satagunt. Exstat apud Athenaeum de Cotto artem suam ostentante gloriosius, i)dou\ kaino\s2 ou)tos1i\ palai/fatos, id est, En novus iste Palephatus. De quo ita Eustathius in Odysseae decimumnonum sentit: paroimia/zetai tou\s2 piqalogu=ntas2 ta\ mh\ oi)=a. teo/nta pros1oxhn\ e)/xein, id est, Proverbialiter torquetur in assertores rerum, quae sidem non merentur. Palaephatus scriptor fuit fabulosarum narrationum, quas ad historias transfert, eiusque hodie exstat: tw=n a)pi/stwn liber de rebus incredibilibus, in quod opusculum multa commentati fuisse dicuntur Heraclitus et Charax. Meminit eius et Virgilius in Ciri eo versu: Docta Palaephatia testatur voce papyrus.
Exstat apud Synesium in epistola ad Athanaum, proverbiali schemate prolatum haud dubie: a)/llo men toi poi/kille, id est, Aliud coloribus exorna: nam cum Ulysses evadendi e specu Cyclopis modos omnes rimatus, spem Galatheae amorum illi fecisset, antrumque prius evertendum ab illuvie pecoris, ac thymiamate quopiam fragranti adolendum, et sertis corollis ornandum instaret, quo sic fugam captare liceret, ille non omnino stupide verba sibi dari subdoratus: drimu/taton me\n a)nqrw/pion, inquit, e)/oikas2 ei)=nai kai\ e)gkatetrimme/non en pra/gmas1in a)/llo me/n toi pei/killen, e)sqe/nde ga\r ouk u)podra/s1eis2, id est, Callidissimus mihi videris homuncio, et in rebus versatissimus, nempe aliud pigmentis exorna, neque enim isthinc effugies. Sumptum a pictoribus, qui colorum delinimentis variis rem exorornant. Locus videtur alicunde ex poetae tragici alicuius fabula, cui Cyclops nomen sit, desumptus. Non absimile est illi, quod apud Plutarchum in Symposia. octavo, Antobulus dicit: pau=e poiki/llwn pro\s2 h(ma=s2, id est, Desine ista apud nos variegare: Sophocles in Trachiniis: ou) de\n cuni/hm) w(=n s1u\ men poiki/lleis2 pa/lai, id est, Nihil horum capio, quae tu dudum exornas, et lenocinio verborum illecebrisque venustas. et iterum, Lychas ad Deianiram: ti\ pote\ poiki/llas2 e)/xeis2, id est, Quid artificiose moliris, et exornas?
*phlogo/noi vocabulo Callimachi dicuntur vasti homines et ignobiles, quasi e luto prognati. para\ to\ en phlou= gegone/nai, quales terrae filii habebantur, unde Minutius Felix in octavo, qui liber falso octavus Arnobio asscribitur, de Saturno loquens, Terrae enim, inquit, et caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus proditus, ut in hodiernum opinato visos, Caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus: et Tertullianus in Apologetico, Terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Eodem sensu ghgeuei=s2, hoc est, terrigenae dicuntur, apud Alexin Comicum:
*od) e(/teros2 ti\ a)\n tu/xoimi o)noma/s1as2,
*bw=los2 a)/rotron, ghgeuh\s2 a)/nsqrwpos.
id est,
At alterum quo nomine obsecro feram?
Is tpse gleba est, stiva, terrae et filius.
Quibus verbis stupidum, insulsum, et ignobilem proscindit. Quid, quod gi/gantes2, hoc est, gigantes, non alii quam en gh=s2 gegenhmenoi, id est, humo enari, sonant graeca voce. Haud dissimili schemate gew/lofon veteres dixerunt, crassum, indocilem, telluris inutile pondus, teste Aelio Dionysio, qualis ille fuit qui e somno evigilare non potuit, nisi compunctus impressis altius aciculis, ut Eustathius insimulat. Translatio a terrei collis mole. Theodotius libro de providentia 5. w(s2 ghlofous2 tina\s2 tw=| mege/qei mimei=tai, id est, Immani corporis mole colles repraesentat.
PLutarchus in Problemate, ubi de umbris in convivia adducendis sententiam exquirit, senarium, ut apparet, tritum adducit:
*allws2 ga\r h(mi/n propai/zous1in oi( le/gontis2,
*delfoi=s1i qu/s1as2 au)to\s2 o) ywnei= kre/as2.
id est,
Alioqui ioculare illud in nos contorquent,
Omenta ponens ipse carnes devorat.
Quadrabit in eum, qui deteriora aliis ponit, potiora sibi reservat, exemplo Promethei, qui sola ossa adipe contecta Iovi apponebat, sibi totius hostiae carnes servabat: aut qui facit quidem quod decet, sed non sine commodi sui respectu. Est autem de/lfos2 seu delfu\s2, quod in porcino genere vulua a Latinis dicitur.
*druo\s2 parou/s1hs2 pa=s2 a)nh\r culeu/etai.
id est,
Praesente quercu ligna quivis colligtt.
Paroemia citatur a scholiaste Theocriti.
Facile cuivis est scribere, parata dicendi scribendive materia, cum res se ubertim suggerunt. recte namque dictum est ab Horatio:
Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae.
pro parou/s1hs2, id est, ad manum praesente et parata, legendum censuimus, tes1ou/s1is2, Id est, ruente vel lapsa.
*ane/mois2 qa/lassa kai\ pdr douleu/ei, id est, ventis mare ignisque serviunt. E Menecratis Democritique fontibus haustum adagium, quo indicare illi voluerunt, ita comparatum esse divinitus naturae lege, ut mare, quam vis imperium in naves nautasque obtineat, ignis, in subiectam materiam, ventis tamen obsecundare cogantur: quam sententiam pluribus versibus expressit in Alexipharmacis Nicander: qa/lassan
*hn te kai\ a)tmeu/ein a)nemois2 po/ren ennas1i/gaios
*sun\ puri\, kai\ ga\r dh\ to\ pnoai=s2 s1undw/mnatai e)xqrai=s2.
*pdr men a)ei/cwon kai\ a)xune/ten e)/tres1en e(/dwr
*arge/stas2, etc.
id est,
Inseruire dedit, ventis, maris arbiter, aequor
Atqueignem: hic etenim flatu stridente dematur.
Nam vivax Euros ignis timet, et mare vastum.
BRevius, concinniusque Graecis dicitur, xa/ris2 a)metame/lhtos2, id est, GRatia paenitentiae expers. Elogium breve et Theoph. auctore dignum, et cuius gloriam discipulo non
invidit Aristoteles, quo significatur gratiam paenitentia non duci, neque revocare collatum beneficium. ita Terentianus Simo ad Sosiam libertum beneficii memorem, dicit se haud mutare factum. Conveniet eo uti, neque sine venere, quando volumus significare non paenitere nos beneficii in hominem non male merentem collocati. Antiph. Comicus apud Athenaeum lib. 1. eleganter:
*tou= ga\r ti\s2 a)/llou pro\s2 qew/n per ou(/neka
*eu)/caito ploutei=n eu)porei=n te xrhma/twn
*h tou= du/nasqai pribuhqei=n toi=s2 fi/lois2
*spei/rein te karpo\n xa/ritos2 h(di/sths2 qew=n.
id est,
Qua gratia, testor deos, ditescere
Quis optet, atque effluere Gaza divite?
Nisi ut suo ferat opem amico, et Gratiae
Inter deas primariae fructum ferat.
SImocatus in epistolis de paupertate loquens, malum calamitosissimum illam vocat, qua cum nullus habere commercium desideret, etiansi Oraestea insania laboret: ou) ga\r, inquit, ti\s2 e)qe/lei thlikou/tw| kakw=| s1unauta=n, ou)d) ei) thn\ o)re/stou mani/an nos1ei=n katakriqei/h. Orestis insaniae pleni sunt auctorum libri, qua dire scelerum ultrices furiae illum agiarunt, parricidii reum.
CUm periculum ingens denunciamus, aut cavendum esse negotium periculosae aleae plenum admonemus, adagii usus erit. Polyzelus Comicus in Demotyandareo fabula: triw=n en ou)=n kakw=n hn)= e)le/sqai, au)tw=| te pa=s1) a)na/gou???,
*eu/lon t) e)fe/lkein, h)\ piei=n ko/neion, ???
*prodo/nta thn\ na+un, w(s2 taxista tw= kakw=n
*apallagh=nai, ta/ d) e)sti\ tri/a qhrame/nous2
*as1i( fulakte\ e)sti\n.
id est,
Tribus e malis unum necesse legere erat,
Induere palum, vel cicutam obducere,
Vel nave prodita malis cito exsmi,
Theramenis tria haec cavenda censeo.
Apparet versus esse trimetros, quorum priores parum suis numeris constant, corrupti nimirum. Aristophanes in Triphalete fabula:
*egw\ ga\r u)po\ qurame/nous2 de/doika ta\ tri/a tauti\.
id est,
Ego metuo mihi tria haec Theramenis.
Theramenes, cuius dubia in reip. administratione fides literis consignata est, tria poenarum genera Athenis invexisse videtur, aut stipiti alligatum corpus lectori excarnificandum dare, aut cicutae poculum ebibere, aut exilio solum vertere. Huc allusit Menander Comicus eo versu:
*en ga/r ti tou/ twn tw= triw=n e)/xei kakw=n.
id est,
Id namque de tribus malis unum obtigit.
Theramenes quomodo a triginta tyrannis e medio sublatus sit, quidque dixerit, ne Isocrates suscepto illius patrocinio periculum sibi ipse crearet, legas apud Plutarchum in vita Isocratis. Non dissimile est, quod refert Suidas, capitis reis tria apponi solere, gladium, restim, et cicutae potiunculam, quae nominabant ta\ tri/a ta\ ei)s2 qa/naton, hoc est, Tria letalia, vel ta\ tri/a tw= ei)s2 qa/naton,
hoc est, tria mortti addictorum: cuius rei meminit in Aesopis fabula Alexis Comicus, quamquam etiam aliter illud efferatur: ta\ tri/a ta\ para\ th=| aulh=|, id est, Tria apud Praetorium sive iudiciarium forum, quod inde natum, quod capitalem sententiam subituris fas esset, effari, libere cibo prius vinoque expletis: Zenobius auctoritate Aristidis commemorat, oraculum Delphicum consulentibus sortes exhiberi consuevisse annulo obsirmatas, cum admonitione ista, ne statum ante diem eas resignarent, praevaricatoribus enim impendere e tribus unum, aut oculorum orbitatem, aut linguae iacturam, aut manus truncationem.
SPurcum et contaminatum vivendi genus, u(/wdhs2 bi/os, id est, Suilla vita a Clemente libro paedagogi 3. vocatur, ubi ait: thn\ meta tw= fau/lwn s1undiai/tois1in a)nqrw/pwn u(/wdh gnwri/zwn o( pa/ns1ofos dia\ mous1e/ws2 pedagwgo\s2, xoirei/wn a)phgoreu/s1in meta la mba/nein, id est paedagogus ille omniscius sciens conversationem cum improbis hominibus suinam esse, per Moysen vetuit porcina vesci. u(/wdeis2 etiam stolidi crassique ingenii dicuntur, ut apud Aristophanis scholiasten Hippocratis libris leguntur traducti fuisse per ora hominum de stupiditate, hoc est, dia beblhme/noi ei)s2 u(wdian, et Eudemus de iisdem ait: u(/wdeis2 kai\ a)pai/deutei enwmodou=nto, id est, suilli et illitterati Comicorum salibus incessebantur. Aristophanis interpres de Phoenippo quodam, u(/wdhs2 h)+n kai\ h(tairhkw\s2, id est, Suinus et scortorum amoribus deditus est. Boeoti u(/autes2 dictifuerunt propter ingenii crassitiem. Pherecratis etiam h(hni/an pro imperitia extulit, et Plato s1uhgei=n pro indocte et insulse, suum more aliquid conari. Nazianzenus:
*au)toi\ d) en s1fete/rois2 aixes1in ei)s1i\ s1u/ei.
id est,
Ipsi in suis ipsorum probris sunt sues.
ype\r kapnou= to\ phda/lion, id est, Supra fumum clavus. Refertur ab Eustathio Odyss. m. Idem Odyss. p. indicat proverbialiter dici securitatis aut incuriae cuiusdam argumento, e)pi tw=n a)meloume/nwn, de rebus iam secure sepositis, quasi supra fumum, ac proinde neglectis: Cui oppositum est illud Ulyssis consilium ad Telemachum filium, *ek ka pnou= katei=hka, id est. Extra famam deposui diligentiae navatae indicio, siquidem arma aut utensilia cum cura seponimus, no fumo denigrentur, sed splendorem seruent. Incuriam ostendit qui illud scripsit:
*h d) a)p\is2 en tw=| fey a/lw| kremh/s1etai(
id est, Hic clypeus appendetur in fuligine. Nimirum neglectus propter diuturnam pacem atque obliteratus. Hesiodicum est: u(pe\r kapnou= qeinai\ phda/lion, id est, supra fumum seponere gubernaculum, pro navigationi supersedere: sic enim ait:
*phda/lion d) eu)erge\s2 u(pe\r kapnou= krema/s1asqai,
id est,
Clavum affabre factum supra fumum suspendere.
et iterum:
*ai)ya/ke phda/lion men u(pe\r kapnou= kataqei=o.
id est,
Absque mora supra fumum sepone temonem.
Gregor. Nazian. in epist. iocatur in Greg. Nyss qui reiectis sacris li. et sepositis, profanos in manus
assumpsisset: h), inquit, u(pe\r kapnou= te/qeikas2), w(s2 ta\ paida/lia keimw=nos w(/ra, id est, an supra fumum libros seposuisti, quemadmodum clavum solent brumae tempore.
*pro\s2 ku/mata lalei=n, id est, Fluctibus obloqui proverbialiter dicitur, cui cum homine refractario ac moroso res est. REfertur ab Eustath. Odyss. 9. A quo non abludit illud Aeschyli apud Prometheum:
*oxlei=s2 ma=thn me kh=m) o)/pws2 parhgorw=n.
id est,
Hortando me obturbas ut unda inaniter.
*ai)s1w/peios fo/rtos2, id est, Aesopicum onus proverbiali specie dicitur, quod non usquequaque gravat, sed paulatim levius redditur imminuiturque. Natum ab Aesopo fabulatore, qui mazas frixas, et commeatus in longum ita parati vim magnam humeris exportandam in se recepit, iniquius nimirum et portatu difficilius onus, qua de causa ludibrio sannisque omnium patuit primo; sed cum indies decederet aliquid oneri, dimenso dietim inde in cibum absumpto, postea ob industriae specimen cunctis admirationi fuit, videntibus illis decrescere onus, conseruis, propter viae molestiam et diuturnitatem ingravescere. Qui scholae ergastulum suscipit, docendi insolens, subit quidem ille Aesopicum onus, sed quod usu fit levius.
*li/qos poti\ pa/rs1an eu)qetei=tai, id est, Lapis ad funiculum aptatur, proverbium accommodatur, cum quid rite fit et ex usu, nec enim rubrica ad lapidis positum adaptatur, sed pro rubricae seu funiculi ductu, coria, in aedificiis seu lapidum ordines apposite locantur. Utitur eo Gregorins Palama: kai\ li\qos poti\ pa/rtan eu)qetei=tai, ou) p a/rta poti\ li/qon s1undiati/qetai, id est, Et lapis ad funiculum apte locatur, non autem funiculus ad lapidem componitur. Confine est illis, Bos currum trahit, non bovem currus. Est autem parth is funiculus fabrorum coementariorum, quem ad perpendiculi normam extendunt, ut lapidum coria concinnius aptet, atque componant. Potest et inverti adagium, cum quid praepostere administrari significabimus. Euripidis scholiastes citat hoc modo adagium: to\n li/qon poti\ ta\n pa/rtan a)/ge, id est, Funiculo lapidem applica. Refertur et ab Apollonii interpretibus. Doricae paroemiae nomine ita, h( dwrikh\ paroimi/a, to\n li/qon poti\ to\ pa)rton a)/gontas2, id est, Dorico proverbio dicitur, Lapidem ad sparton agentes.
CItatur ab Eustathio Odyss. 9. paroemia heroici versus lege astricta eiusmodi.
*ai)go\s2 e)pi\ prhtun=os e)ruqrou= ph/rh ar)i/sth.
id est,
Anniculae captae rufsa pera optima fertur.
Videtur autem conficta ad commendationem puellaris aetatis; sunt enim prhqh=nes2 anniculi agni, ut exponit Hesychius. Usus eius accommodabitur, si quando eundem iuvenem praeclarae spei, et modestum laudabimus, qui postea senii vitio morosior redditus intolerabilis evasit.
*seautw=| noumhni/an kuru/ssein, id est, Tibr ipsi novilunii diem, aut Calendas
edicito. Licebit uti cum alicuius arbitrio permittimus quippiam, ut pro suo iure statuat quod velit. Apparet olim, cum penes sacerdotes ius omne esset intercalandi, ab iisque petenda esset feriarum omnis ratio, consuetudinem fuisse receptam, ut praeconis publici voce in vulgus ederetur initialis cuiusque mensis dies, quem feriatum habebant. Est a. noumhni/a novilunio dicatus dies mensis auspex. Fit huius adagii mentio apud Hesych. et indicat natum a Caei insulae incolarum consuetudine, ubi pro libito ferias sibi quisque diligebat, incerta, et confusa dierum festorum ratione.
DE eo qui seminarium litium, et tixarum spargit, dissidii auctor, proverbialiter dixit Nicephorus Callistus libro 14. to\ mh/lon *eridos2 e)s2 me/s1en ba/llein, id est, Contentionis pomum in medium proicere. ubi crasso errore lapsus est interpres ita vertens. Contentionis ovem, vehementer eam perstringens, in medium protulit. Allusit ad fabulam de pomo, quod Eris discordiae dea in convivio deorum proiecit inter accumbentes deas, in scriptum ut pulcherrimae cederet, qua de re Lucianus legatur.
DE minime vano et indubitato testimonio efferri potest, siquidem hoc de illo proditum legimus apud Laertium, quod cum nemini iniuriato testari liceret apud Athenienses, soli huic ius iurandum remissum fuerit: hn)= de\, inquit, kai\ a)ciopi/stws2 s1fo/dra, w(/ste mh\ e)/con a)nw\moton marturei=, tou/tw| mo/nw| s1muexw/roun a)qhnaioi\. Quo spectat illud Ciceronis ad Atticum. Quae mihi res multo honorificior visa est, quam aut illa, cum iurare tui cives Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum hae, ut mos est, circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt. Ex quo similiter Metelli tabulae, pro incorruptae integraeque fidei tabulis, quibus etiam non inspectis fides habeatur, in adagii usum vocari possunt.
*odusse/wst des1mo\s2, id est, Ulyssis vinculum aut ligaculum, dicitur (ut annotat Eustathius Odyss. q.) de rebus tuto sepositis, ac diligenter opera obseratis: e)pi\ tw= s1fragizome/nwn a)s1falw=s2. Occasio adagii sumpta ex Homero, loco iam antea citato, ubi Ulysses:
*qow=s2 d) e)pi\ dia mo\n i)/hle
*poiki/lon, o)\n pote min de)das2 fres1i\ po/tnia ki/rkh.
id est,
Continuo firmum inicit ille
Vinculum, quod quondam monstrarat nectere Cicer.
Vetusti moris fuit vinculis munire, quod ab aliorum iniuria tutum esse volebant: recentior enim est clavium usus, quas Laconum esse inventum, sunt qui annotant.
*en cunw=| i)xqu/i a)/kanqai ouk e)/neis1in, id est, Vulgari pisci non insunt spinae. Democriti adagium est. Vulgus hominum, non ita laedere potest aut fortunas aliorum evertere, uti magnates: neque argumentis obviam ire potest: idem etiam dissolvendis syllogismis ineptum est, Plutarchus Symposiacwn lib. 2. en ga\r cunw=| i)xqu/i a)/kanqai ouk e)/neis1in, w)\s2 fhs1i\n o( *dhmo/kritos2, id est, Etenim quod dixit Democritus, vulgaris piscis spinas non
habet. Refert Aelianus omnigenae historiae lib. 10. Archytae Tarentini apophthegma tale, ut difficulter inve nias piscem spina carentem, ita et virum qui nihil habeat dolosi aut spinosi, graece illud sonat: e)/rgon e)sti\n eu(rei=n i)xqun= a)/kanqan mh\ e)/xonta.
DE praetenui homuncione et ma???ilento, atque etiam morboso dicetur illud Comici Platonis:
*kala/mina s1ke/lh forw=n, fqo/hs2 profh/ths2.
id est,
Arundineahabens cruscula, tabis propheta.
Torsit ille in Cinesiam Euagorae filium, poetam dithyrambicum, qui usque adeo imbecillo et macro corpusculo fuisse memoratur, ut tiliaceis asseribus circumquaque se cingeret, ne praelongum et exile corpusculum ultro citroque flecteretur, unde filuri/nou, id est, Tiliacei cognomentum illi apud Aristophanem. inciderat autem iste ex laterali morbo in empyema, collecto in thoracem pute, quapropter vetusto more, causa remedii contra pthisin, inustus fuerat, ut ex Platone Comico refert Galenus aphorism. lib. 7.
APheaeus in primi Dipnosophistarum initio, versu hoc proverbiali utitur ex Callimacho Cyrenaeo desumpto.
*tri\s2 d) u)pomacame/nois1i qeoi\ dido/ms1in a)/meinon.
id est,
Dant bona cuncta Dei ter vivo flumine tinctis.
Postularat autem Timocrates conniunicari sibi sermones eruditos in mensa variis de rebus habitos, neque patiebatur se excludi ab ea auditione, tamquam profanum, et mysteriorum cognitione indignum. Solebant vero antea quam sacra attingerent, lustraliter se laudando aut circumferendo, quod ipsum antiquum est sacrorum verbum pro purgare, Plauto quoque usurpatum ibi:
Pro lavatore circum feram:
quem morem expressit Virgilius in 6. ait:
Idem ter socios pura circumtulit, unda.
Spargens rore levi, et ramo felicus olivae,
Lustrauttque viros.
Licebit uti quando postulabimus participes fieri scientiae reconditae, aut cognitionis rei cuiuspiam arduae, tamquam symmistae: veluti si anatomicae dissectionis studiosus, rerum quarundam difficilium explanationem ab Andrea Vulsalio, ea in arte extra omnem aleam peritissimo, efflagitet. Transferri etiam potest ad animum vitiorum sentina liberum.
QUos non ineleganti voce Vitiligatores vocavit Cato, testante Plinio, eos non minore gratia e)ridante/as2 et i(mantelikte/as2 dixit Democrit. Abdetita, illud quod iurgia ferant contentiosi, hoc vero, quod veluti nexus quosdam vinculorum implicent, quibus alios involuant irretiantque. Clemens Stromat. libro 1. e)ridante/es2 men kai\ i(mantelikte/es2, w(s2 o( *abdhri/ths2 enei=nos fhs1i\n, id est, quaelectio apud Plutarchum 1. Symp. decade nonnihil corrupta legitur hoc modo: e)rida\ntai/wn de\ kata dhmo/kriton kai\ i(mantiliktai/wn lo/gous2 a)fete/on, id est, Missa; facere oportet eorum fabulas, qui de lana caprina rixantur, et nodo; texunt, ut est apud Democritum.
*tri/kouron gero/ntion, quasi dicas, iam tertio puerum senem, vetulum decrepitum proverbiali schemate vocat Alcyphron, in epistolis, ubi Phoebiana delicata iuvencula senem ab intem pestivo amore deterret, acerbius illum his verbis increpans: ou) pa/ns1h| tri/kouron kai\ ta/lanton gero/ntion peirw=n ta\s2 a)f) h(liki/as2 a)nqou/s1as2 h(ma=s2, id est, numquam ne desines Tri puer et cariose senex nos in ipso aetatis flore constitutas puellas fodere? simili figura ferme, Triseclisenem vocavit Nestorem Naevius, Quin et tri/gerwn mu=qos, ab Aeschylo in Agamemn. fabula dicitur.
ADagium spirat quod in Theophylacti epistolis legitur: koloiou= mh\ fane/ntos kai\ ko/rac eu)prepe/oi katalogisqh/s1etai o(/rnis1in, id est, Non apparente graculo inter speciosas aves numerabitur et corvus. Non invenuste eo utimur, cum duorum fiet comparatio similis prope desormitatis. Elegantius sonabit si ad ingenium transferatur, ut si dicamus: Salustii immanem illam in Ciceronem dicacitatem, merum esse lusum prae effreni illa Caleni Fusii apud Dionem in eundem virulentia: koloiou= u)po/ntos to\n ko/raka eu)prepe\s2 ei)=nai o(/rneon.
PRoverbiales sunt Senarii Pratinae Tragici poetae Phliasii apud Athenaeum in 14.
*mh\ s1un\ to/non di/wke, mh/t) a)neime/nhn,
*iasti\ ou)s1a\n, a)lla\ ta\n me/s1an ne/wn.
id est,
Ne sequere mollem, quem vocant Ionicum,
Neve asperum tonum, viam at mediam tene.
Quibus apposite utemur ubi modum, quo sine nihil recte fit, suadebimus, quemadmodum inter Harmoniae genera, cum Lydii modi Lugubre quid sonent ac flebile: Ionici mollibus serviant: at Dorii velut inter utrosque medii laudantur: ita in dicendi ratione inter grande illud, atque robustum genus, et alterum gracile, medium eum duobus floridorum, et picturatam sequendum monet Fabius. Huic adfine est illud Damascii Syri in Philosophica historia: thn\ de\ trofhn\ enlhrw/s1ato metri/an tina\ kai\ a)/qrupton, ou)/tekakourgou=s1an dia\ peni/an, ou)/te dia\ plou=ton blakeu/ous1an, a)lla\ me/s1hn kai\ mous1ikhn\, kai\ to\n dw/rion tro/pon w(s2 a)lhqw=s2 h(rmos1me/nhn, id est, Mensae apparatus erat moderatus, et frugalis, neque sordidior propter egestatem, neque dissolutior propter opulentiam, sed medius ac Musicus, in modum Doricorum modolorum revera concinnus.
VArronis est inter paroemiacos librorum titulos proverbium non semel a Nonio Marcello citatum, quo mutationem et variabilem rem humanarum sortem significari autumo. Conforme illi est, imo idem plane, Anaxandridae Comicis illud ex Anchise fabula:
*polloi\ de\ nun= men ei)/s1in ou) keleu/qeroi,
*est t) au)/rion de\ s1ouniei=s2, ei)= t) ei)s2 tri/thn
*agora=| ke/xrhntai, to\n ga\r ai/aka stre/fei
*dai/mwn e(ka/stw|.
id est,
Multi quidem sunt hodie liberi p???rum,
Quos Sunienses luce crastina dies
Sequens videbit perfrui claros foro.
Sors namque clavum versat hominum cuilibet.
Ubi per Sunienses, negotiatores intelligi puto, a Sunio Athenarum emporio notissimo, ubi rerum venalium forum erat, Donato teste: ut innuat repente quosdam e seruis negotiatores bona fortuna usos evadere, mox etiam civilium rerum gubernaculis admoveri, hoc est, ex Iris Croesos fieri. Exstat apud Aristophanem simile proverbium: *nun= men ou)dei\s2, aurion de\ u(perme/gas2, id est, Qui nunc nullus, cras praemagnus. Consimili figura ferme dixit Nazianzenus in Athanasium: xqe\s2 i\ero/s1uloi kai\ ohmero\n i(erei=s2, id est, Heri sacrilegi, hodie sacrifici: de iis qui sacra intempestive tractant, adhuc tyrones artis, aut qui doctores esse praesum unt, vix discipuli. Postremum autem illud: oiaka stre/fei dai/mwn e(kastw|, id est, Fortuna vertit clavum cuilibet, proverbium sapit, quo fortassis usus sit Varro similiter, ut haud absurdum sit illud apud Nonium reponere in dictione Examussim, ubi sic legitur, Idem oi(a/kwn, hoc modo legendo, Idem oi/aka dai/mwn, ut ex initiali voce notum tunc adagium agnosci potuerit.
*ko/nin u)po yhs1a/menos a)gwni/cetai, id est, Extrito pulvere decertat, aut in certamen descendit. Citatur proverbium ab Eustathio Iliados penultimo. Quadrat in cum, qui victus animum resumit, et cum hoste digladiatur. Transferretur ad animum, si quis in congressu literario herbam alicui dare coactus, nihilo animo deiectior ad conflictum redeat, quasi detersis pulveris sordibus.
HErcules in Lydia proverbialiter dicitur, qui cultu corporis effematitior incedit, indecoro sibi habitu utens, ut miles in toga talari conspicuus. Multorum scriptis celebratur Hercules muliebrib. indutus apud Omphalem Lidiae reginam. Aristides in oratione adversus eliminatores: h(raklh=s2 en ludoi/s2 w(rxh/s1ato, id est, Hercules inter Lydos saltavit. Tertullianus libro de pallio, Quales ille Herc. in serio Omphales fuerit, iam Omph. in Herculis scorto designata descripsit, ubi pro serico Beatus Rhenanus Theristro legit: innuit autem non minus pudendum fuisse Herculi muliebrem cultum assumere, quam Omphalem Leonina pelle cingi.
SApiens praeceptum est, o)/nw| xo/rtos kai\ r(a=bdos, dou/lw| a)/rtos kai\ masti/ges2, id est, Asio foenum et baculus, servo panis et scutica. Refertur a Gregorio Palama Thessalonicensi, ignaviae sedentariaeque desidiae iustissimum praemium: indicat namque duriter habendos, qui nil recte faciunt, nisi urgeas flagris. Servilia ingenia non nisi plagis emendantur, Phrygum in morem: et quae in pravum induruerunt, minis, verberibus, et Manlianis imperiis frangenda sunt: contra generosi spiritus dura omnia respuunt, laude excitantur, honorisque ambitu quocumque velis ducuntur.
*aei\ toi=s2 mikroi=s2 mikra\ didou/s1i qeoi\.
id est,
Largitur paruis usque pusilla Deus.
Versus est Pentameter ad Callimachum auctorem relatus. Ita ferme natura comparatum est, ut tenuis conditionis homines, tenui oblata sorte non secus exsultent, quam magna solent magnates. Attemidorus in libro de somniorum interpretationibus quarti calce: e)peidh\ ou(/tei kai\ to\ tuxo\n labo/ntes2 a)gapw=s1i, kai\,
u(perxai/rous1in, o)rqw=s2 ou)=n kai\ to\ kallima/xgeon e)/xeto, *aei\ toi=s2 mikroi=s2 mikra\ didou/s1i qeoi\, id est, Hi namque vulgare quippiam nacti amplectuntur illud, ac supra modum gaudent, propterea recte habet Callimachi dictum:
Dat semper paruis munera parva Deus.
Proinde monet vulgi proverbium vernacula lingua. Auream quadrigam esse ambiendam, a qua si contingat voto excidere, rota saltem aut aureus redius obtingere possit, desiderioque satisfacere.
*pugh\ a)grou=, id est, Agri nates, proverbiale est, de restibili agri feracitate, metaphora a carnulentis natibus sumpta: sic et ou)/tar ar)ou/rhs2 accipitur, quod Virgilius vertit, Uber glebae, to\ th=s2 gh=s2 piwta/ton\ kai\ trofh=s2 a)nadotiko\n. Hom. etiam gounon a(lwh=s2 dixit. Varro sumen terrae. Nonnulli efferunt adagium de hominibus immodice rusticanis: Alii dici volunt de otiosis delicatisque, qui non agro tantum assident magno in otio, sed simpliciter quavis in re delicatius versantur: ut Eust. annotat. Hesychius etiam locupletes homines et latifundis opulentos, a)geou= puga=s2, dici annotat, velut agris suffarcinatos.
*mei/con mi/a tw= nha/dwn, id est, Una clamore vincit Neadas. Aelianus lib. 17. De animalibus indicat adagium fuisse in clamosas mulieres: esse autem nha/das2, id est, Neadas animantium genus, quorum clamore terra in hiatum discedat, auctoritate Aphorionis, qui etiam Samum desertam ab incolis propter harum Neadum multitudine, scripto prodidit. Neida in avem mutatam ex Pherecyde fabulatur Didymus. Aedonis et Zethi filiam. Perstringit simili ratione feminarum verbositatem Iuvenalis Satyra sexta, ibi:
Una laboranti poterit succurrere lunae.
Tot pariter pelues et tintinnabula dicas
Pulsari.
MEmorat adagium huiuscemodi Hesych.
*dou=nai men ei)st e)paktre/wn, labei=n de\ mu\.
id est,
Conferre retibus, nihil capere tamen.
Versiculus est iambicus trimeter. Competere videtur in hominem alienis in servientem commodis, unde plus iacturae, quam emolumenti ad ipsum redeat. Adagio huic obnoxii sunt, qui typographis assiduam operam praestant, nullo vel exiguo certe cum suo lucro.
Doricum proverbium est, xa=ma kai\ ba=ma, quod communis lingua profert, xh=ma kai\ bh=ma, id est, Habitus et incessus. Quo significabatur, non protinus ad altiora artium penetralia esse provolandum, et quasi supra septa excedendum, ac praeoccupanda veluti sedilia certis ordinibus constituta. sed pedetentim et ordine quodam pergendum esse, ne praetereatur quae praecedere debent rudimenta atque initia, sine quibus cognitis cassa fiat, et concidat reliqua omnis traditio. Exstat apud Etymologici auctorem.
QUam facile canis exsta edit, proverbiale dicterium est apud Anneum Senecam, in Apocolocyntosi, seu, Ludo de morte Claudii Caes. ubi D. Augustus introducitur hunc in
modum sententiam suam edisserens. Qui nobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis exta edit. Ista namque lectio magis placet, quam vulgata, quae legit, quam caneis excidit, ut annotatum est a me nuper in annotationibus in eum librum, fauentque illi scripturae doctorum plerique, Dicetur de re expedita et oppido quam facillima factu, quo pertinet illud Horatii.
Ut canis a cario numquam absterrebitur uncto.
DIon lib. quinquagesimo octavo refert vulgatum fuisse dicterium, i)w\ s1atourna/lia, hoc est, Io Saturnalia, quo uti licebit, ubi quis suae conditionis immemor, auctoritatis sibi plusculum arrogat. Refert autem Dion, cum expeditionem in Britannos, velut extra orbem positos detrectarent legiones, nec A. Plautio egregiae militaris famae senatori, eius militiae duci, obtemperarent, Narcissum, Claudii libertum, ad imperatorem immissum suggestum conscendisse, sed verba facere pro contione ad milites tentantem, coercitum fuisse, acclamante undequaque exercitu notum illud diverbium, Io Saturnalia, eo quod in Saturnalibus serui herili apparatu induti epulabantur. Graece est: s1umboh/s1antes2 e(cai/. fnhs2 tou=to dh\ to\ sqrullou/menon, i)w\ s1atourna/lia, e)peidhper e)n toi=s2 kroni/ois2 oi( dou/loi to\ tw= depotw=n xh=ma metalamba/nontes2 e(orta/zous1i. Paulo diversius extulit Martialis lib. 11. clamant ecce mei Io Saturnalia, versus:
Et licet, et sub te praeside Nerva libet.
PRoverbialiter usurpatum est a Cicerone libro de Oratore secundo: quo utemur, cum discrimen ingens cruditionis inter duos notare volumus, sic enim ait: Laelium Decimum volo, quem cognovimus virum bonum et non illiteratum, sed nihil ad Persium. Deflexum est autem e C. Lucilii Satyrographi verbis hisce: Persium non curo legere, Laelium Decimum volo: quibus significare voluit se optare suis scriptis lectorem neque indoctissimum, neque rursus doctissimum, quod ille nihil intelligat, hic morosius aliquanto iudicet ac plus intelligat fortassis quam ipse auctor de se. hunc locum attigit et Plinius in praefatione naturalis historiae, ita scribens. Praeterea est quaedam publica etiam eruditorum reiectio. Utitur illa et Mar. Tullius extra omnem ingenii aleam positus, et (quod miremur) per advocatum defenditur: Haec doctissimum Persium legere nolo, Laelium Decimum volo.
PLato in Euthydemo: *to\ ga\r pa/nion w(= eu)qu/dhme ti/mion to\ de\ u(/dwr eu)wno/ton, a)/riston o)\n w(s2 e)/fh pi/ndaros, id est, Quod rarum est, Euthydeme, idem etiam magni fit, at aqua, tametsi res sit longe optima, quod Pindarus ait, nihil vilius. Proverbium est et vetustissimum, et hodie usitatissimum, quod xudai/w| versu omnibus in ore est: Quod rarum carum, vilescit quottidianum. D. Hieronymus alicubi: Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere est pretiosius. Martialis lib. 1. Epigrammat.
Rara iuvant, primis sic maior gratia pomis.
Hibernae pretium sic meruere rosae.
Facit namque fastidium copia, ut inquit Livius, et frigidius amamus semper ea, quibus ubi libeat, potiri
fas sit: Huc spectat quod libro ad Herennium tertio Cornificius ait: Usitatae res facile e memoria elabuntur, insignes et novae manent diutius. Solis exortus, cursus, occasus, nemo miratur, propterea quod cotidie fiut, at ecclipses solis mirantur, quia raro accidunt, et solis ecclipses magis quam Iunae, quoniam hae crebriores fiunt, docet igitur natura se vulgari, et usitata re non exsuscitari, novitate vero et insigni quodam negotio commoveri.
CUm indicare volumus ita geri tacite ac dissi mulanter quippam, ut ne proximi quidem subodorentur factum, aut rem adeo tritialem esse et exigui momenti, ut ea nemo commoveatur, proverbii usus erit. Plato in Alcibiade priore, disserens quantum ponderis trahant res magnatum. Persarum inquit, regi cum primogenitus nascitur, cui hereditario iure destinatur imperium, cuncti subditi festum diem celebrant: h(mw=o de\ geuome/nnwn, to\ tou= kwmwdopoiou=, ou)d) oi( gei/tones2 s1fo/dra toi ai)sqa/nontai, id est, at nobis in lucem editis, ne vicini quide (iuxta Comici dictum) magnopere id persentiscunt Non liquet nunc mihi e quo Comico petitum sit.
Socrates apud Platonem in Phaedro, de supino otio animique veterno extulit proverbialiter illud: w(/per proba/tion mes1hmbria/con, hoc est, tamquam ovis meridians, verba eius ita habent: khloume/nous2 u)f) au)tw\n di) ar) gi/an th=s2 dianoi/as2, dikai/ws2 a)\n katagelw=en, h( gou/menoi a)ndra/poda a)/tta s1fis1i\n e)lqo/nta oi)s2 to\ kata gw/gion, w(/per proba/tia mes1hmbria/zonta peri\ thn\ krhnhn\ eu)/dein, i. e. Si viderint nos animi veterno torpentes, merito derideant, arbitrati mancipia quaepiam in suum delata gurgustium, tamquam oves meridiantes ad fonticulum indormire. Solent oves medium diem accedente sole ad fontium aquas desides iacere aut in umbra.
THeaetetus apud Platonem in cognomine sibi dialogo: s1u\ de\ moi dokei=s2 pro\s2 to\n oki/r)r/wna ma=llon tei/nein, id est, Videris mihi ad Scirrhonem potius spectare. Rroverbiali figura dictum de eo, qui essicacibus argumentis et scientificis demonstrationibus, cuiusmodi lineales necessitates appellat Aristoteles, compellit quempiam ad assensum. Sciron latro fuit insignis, qui cognominatas a se Scironidas cautes insidens, compellebat viatores ex abrupta caute praecipites se dare, ut in Bibliotheces quinto scribit Diodorus Siculus. Euripidis scholiastes annotat solitum fuisse viatores ad abluendos ipsi pedes cogere, atque ita inter lavandum improvidos de praecipitio impactis calcibus deturbare: huius meminit et Ouidius Metamorph. 7. et Propertius tertio.
Nec tamen est quisquam sacros qui laedat amantes,
Scirrhonis media si licet ire via.
Ubi Scirrhonis viam appellat periculi plenam. Pausanias in Atticis Scirrhonem memorat Pilae regis Megaridis filium, qui de huius urbis imperio cum Niso Pandionis filio contendens, belli ius et imperium omne obtinuit, iudicante Aeaco arbitro, an autem hic idem sit cum latrone, ignoro. Cum hoc consonat et quod mox Plato subicit: s1u\ de\ kat) a)ntai/on ti/moi ma=llon denei=s2 to dra=ma dra=n, i. e.
Tu fabulam agere mihi videris potius, qualem Antaeus.
*dhtrefh=s2 putinai=a e)/xwn ptera\, id est, Diitrephes doliares habens pennas. Dici videtur posse de locuplete homine, quem tamen non pudeat vilibus mercimoniis aut opificio vulgari, quod tractavit olim, insistere. Aristophanes in Auibus:
*ws2 dhtrefh/s2 ge putinai=a mo/non e)/xwn ptera\.
id est,
Ceu Diitrephes vietortas tantum pennas habens.
Fuit autem iste Diitrephes putinoplo/kos, hoc est, vietor, qui vitilibus dolia compingebat, qui ex ea re ditatus, tribunus evasit Athenis. Unde eius mensam alicubi in Heroibus fabulis traducit Aristopha. novum hominem et neoplutum notans, u)po\ th=s2 dhtrefou=s2 trape/chs2, Diitrephis mensam nominans tenui lautiorem. *pte/ra autem hic dicuntur vitilium extremitates. Meminit Suidas ex Euph.
*mhtragu/rths2, hoc est, Cybeleius circulator, proverbiali specie dicitur homo contaminatus flagitiis et libidinib. temulentiaeque addictus. Plutarchus de Ptolemaeo iuniore loquens, qui in palatio temulentus tympano comploso obambulabat, deino\n ga\r ei)kleome/nhs2 ka/qhtai mhtragu/rtou bas1le/ws2 xolhn\ a)name/nwn, o(/;tan proi=ton u)po/thtai to\ tu/mpanon, kai\ katapau/s1h| to\n sqi/as1on, id est, Grave et calamitosum esse, si Cleomenes operiret feriatum otium Regis Cybeleii praestigiatoris, ubi primum ille tympanum posuerit, et coetus tripudiantium dimiserit. Metragyrtae dicebantur Phrygiae Cybeles sacris operati fanatici homines, qui tympani complosu stipem corrogabant, qui et divisim mhtros2 a)gu/rtai, dicuntur, velut matris deorum pra stigiatores. Dionysius Halicarnass. libro secundo Pessinuntiae, inquit, deae sacerdotes sunt, Phryx vir et Phrygia femina, quae deam circumferunt mutragurtou=ntes2 per urbem, more patriae suae, simulacra picta circumposita pectori gestantes, turba reliqua deam quae sequitur, tibiis circumstrepente, ac tympana complodente: at Romanorum civium nemo mhtragurtw\n, aut tibiis personans incedit, variegato amictu conspicuus, aut orgiis Phrygio ritu deam colens. Reliqui vocem Graecam quae in impressis codicibus legitur, quod Eusebius lib 2. Praeparationis Euangelicae locum Dionysii citans: mhnagurtou=ntes2 mhnagurtw=n scribat, quae vox idem cum priore denotat, nisi quod ex etymi ratione menstruum circulatorem intelligamus: nam quolibet mense coetus faciebant, stipemque corrogabant, ut ex Suida quoque discimus: cum hac voce nihil habet commune Mithras, quae Solis appellatio est apud Persas, uti Lutatius Placidus in Statianis commentariis annotat his verbis: Sol apud Achaemenios Titan, apud Assyrios Osiris, apud Persas, ubi in antro colitur, Mithra vocatur. Unde in sine primi Thebaidos sic Papinius:
Seu te roseum Titana vocari:
Gentis Achaemenia rita, seu praestat Osirin
Frugiferum, seu Persaei sub rupibus antri
Indignata sequi torquentem cornua Mithram. Porphyrius libro quarto, De abstinentia ab animatis, refert Symbolum quempiam contexuisse historiam Mithriacham
pluribus libris, in quibus Mithrae mysteria et orgia explicarit: Meminit et Plinius libro 36. Mithrae Aegyptii regis, qui in Solis urbe regnans, primus obeliscos Solis numini consecratos posuerit. Persis quoque sollemne erat iuramentum per Mithram.
*xoroi=s2 tw=n tragwdiw=n a)/xsqetai, id est, Tragicos Choros aegrefert. Suidas annotat dici de famelicis, quod morae sit impatiens venter, qui vero esuriunt, hi choros, qui ferme prolixi sunt, in longum extrahi moleste ferant. Aristophanes:
*ei(=ta peinw=n toi=s2 xoroi=s2 tw=n tragwdiw=n a)/xsqoito.
id est,
Deinceps esuriens tragicos chores indigne ferat.
Fames implacabile malum est, moraeque diuturnitate invalescit magis eius impatientia. Pulchre Socrates illud proverbiale extulit in Phoedone, ou)de\n w(/rneon a)/dei o(/tan peinh=|, id est, Nulla cantillat avis, quando esurit, iacet voluptas omnis et animi gaudium, ubi esuritur.
*da/ktulos2 h(me/ra, id est, Digitus dies. Adagio indicatur vitae humanae spatium esse exiguum, quasique digitale. Hyperbole infra illam, Spithama vitae. Alcaeus poeta apud Athenaeum: *pi/nomen, ti to\n lu/xnon a)mme/nomen; da/ktulos2 a(me/ra kadde/cai lu/xnais2 mega/lais2, a(/s2 tu\ poiki/llhs2, oinon ga\r s1emelas2 kai\ dio\s2 laqikide/a a)nqrw/pois1in e)/dwken, e)gxe/ai, xi/rna e(/na kai\ plei/ous2, id est, Bibamus, quid lucernam moramur? Digitus est dies: accipe maioribus peculis, quae tu obducas; vinu namque Semeles Iovisque natus obliviosum mortalibusdedit: infunde, misce unum atque plura: Huc allusit proculdubio auctor Epigramm. quod in fine libri septimi legitur:
*pi/nomen ba/kxou zwro\n po/ma, da/ktulos2 a)w\s2,
*h pali\ komi/sthn\ lu/xnon i)dei=n me/nomen.
id est,
Ducamus Bacchi latices, digitus brevis lux,
Somniger aut quid te lychne manere iuvat?
Quamquam in Alcaei verbis pro a)mme/nomen alii s1be/nnumen, hoc est, exstinguimus, supponunt, cum prioris lectionis fides vel ex Epigrammate astrui possit.
*mhnu/w ku/s1in o)ste/a, id est, Canibus ossa commonstro. Proverbium est de eo, qui inimico suum patefacit consilium, velut si quis rivali amores suos detegat, aut litigator adversario actionem suam indicet. Exstat Epigramm. libro septimo:
*alla\ ti\ munu/w ku/s1in o)ste/a, ma/rture/st ei)s1i
*th=s2 a)squrostomi/hs2 oi( mi/deoi ka/lamoi.
id est,
Quid canibus prodo ossa, loquacis praemia lingua.
Quae sint, testatur lavis arunde Midae.
De arundine Midae fabula est apud Ouidium Metamor. undecimo, quam perstrinxit et Petronius Arbiter his versibus:
Sic commissa ferens avidus reserare minister.
Fodit humum, regisque latentes prodidit aures,
Concepit nam terra sonum calamique loquentes.
Invenere Midam, qualem conceperat index.
De eo, qui alieniore tempore intem pestive aliquid desrgnat aut loquitur, competit quod paroemiae nomine recitat Demetrius Phaleraeus, en penqous1i pai+/zein, id est, inter lugentes ludere, verba eius sunt in capite de homoeoteleutis, ubi affectatam vocum structuram criminatur: ou) ma\ to\n dia pa/qos2 kinhs1geoud e)le/on, a)lla\ to\n kalou/menon klaus1igelwta to\ ga\r en penqou=s1i pai+/zein, kata\ thn\ paroimi/an, to\ ta\ toiau=ta en toi)s2 pa/qes1in kakotexnei=n e)/sti, id est, Non hercule affectum movebit aut miserationem, sed eum quem nominant mixtum fletui risum; nam in affectibus talia vitiose affectare, est idem quod inter lugentes ludere, iuxta proverbium. quo in loco turpes medae in codicibus impressis insederunt, siquidem male poqos2 pro pa/qos2 scriptum legitur, et e)/laio\n, pro e)le/on, et eu)penqou=s1i loco en penqou=s1i. Quid, quod vox ipsa klaus1i/gelws2 proverbialis est, de simulato fletu, qualis heredum esse solet, iuxta Mimum Publianum, Heredis fletus, sub persona risus est, qua usum ostendit Xenophontem Hermogenes rhetor capit. De Tenuitate: est autem locus Graecarum rerum libro septimo: pa/ntas2 de\ tou\s2 paro/ntas2 po/tegetw=| o)/nti klaus1i/gelws2 ei)/xen, id est, Cunctos qui aderant tenui revera permistus lacrimis risus. Apollodorus apud Athenaeum libro 13. refert duas fuisse Phrynas meretriculas, quarum alteri e fictis lacrimis cognomen dicit fuisse klaus1i/gelos, alteri a puditate s1ape/rdion.
Demetrius Phaleraeus de frigiditate scriptorum disseres, adagio hoc utitur, ubi ait, idem esse frigiditate, quod arrogatiam: nam ut homo arrogans, quae in se non agnoscit, sibi tamen vendicat, tamquam adsint: ita qui humilibus rebus pondus orationis adicit, similiter agit ille, qui in re tenui superbit: kai\ o(poion ti to\ en paroimi/a| th=| kos1mou/menon u(peron, toiou=ton ti\ e)/sti kai\ to\ e)n th=| e(rmhnei/a| e\chrmenon e)n mikroi=s2 pra/gmas1i, id est, cuiusmodi est pistillum exornatum, quod in proverbio est, talis fuerit et tumor orationis in re exili. Dicetur de re praepostere aut inepte compta, aut oratione inepta flosculis quibusdam parum apposite picturata. Quadrabit et in hominem gloriosum aut operose vestitu, in quo nihil sit salis aut prudentiae.
De eo, qui subtilitates omnes persequitur, et minutissima quaeque dictioni immiscet ut elabatur: aut qui ultro citroque narrationem rei implicat, prima mediis, ultima primis involuens temere, proverbio dicetur, mu/mhkos2 a)tra/pous2 a)/|dei, id est, formicae semitas canit. Exstat apud Aristophanem in Thesmophoriaz. de Agath. Comico dictum, quem sugillat ut subtilia ac flexiloqua carmina scribentem: Formicae viam suam obliquant discursu implicito.
*oper s1eirhn=as2 para ple/ein, id est, Sirenas praeternavigare proverbiali tropo dicitur, qui Philosophiae praeceptis communitus voluptatum illecebras despuit, aut quomodocumque vitiorum occasionem declinat. Socrates apud Platonem: e)/an de\ o(rw=s1i, dia legome/nous2 kai\ para pleontas2 s1fa=s2 w(/per s1eirhn=as2 a)khlhtous2, id est, Sin videant nos sermones conferentes et illecebris immobiles praeternavigare ipsos tamquam Sirenas quaspiam.
Similitet dixit in Symposio: bi/a| ou)=n w(/per u)po\ tw= s1eirhn=wn e)pixo/menos2 ta\ w)=ta, oixomai feu/gwn, id est, Fuga abeo, vim mihi adhibens, et ranquam a Sirenibus aures obstruens. Notissima est ex Homeri Odyssaea fabula de Ulysse sociorum aures cera claudente, ut periculum sibi suisque imminens effugeret.
*oi)/koqen oi)/kade, id est, de domo in domum transire dicunt Graeci, quoties ab amico amicus munus accipit, aut candide operam suam amico defert, ita usus est Iulianus apostata in episto qua fundum donat amico: nu=n de\ s1oi dw=ron au)fi/lhke/ falh di/dwmi mikro\n men o(/per e)/sti, xari/en de\ fi/lw|, para\ fi/lou oi)/koqen oikade kata\ to\n s1ofo\n poihthn\ pi/ndaron, id est, Nunc, ô amicum caput, dono tibi, do fundum, exiguum quidem illum, sed amico non ingratum, de domo in domum, ut cum sapiente Pindaro dicam. Exstat apud Pindarum Olympiorum oda sexta: de/caito kw=mon oikosqen oikade, id est, praeconium accipiat de domo in domum, hoc est, proprium haud peregrinum. Certe quicquid non aliunde accedit, sed quasi domi nostrae natum et vernaculum nobis est, oi)/koqen habere dicimus. Aristides in oratione de templo Zeziceno: kai\ thn\ fulakhn\ th=s2 a)rxh=s2 ouk a)llotri/an, a)ll) oi)/koqen w(s2 a)lhsqw=s2 e)poih/s1anto koinwnh/s1ontes2 a)pa/nta, id est, Imperii tutelam non alienam, sed revera domesticam constituerunt, terum omnium communione. Idem in genethliaco Apellae: u(poba/llei d) au)tw=| tou)/noma tou= paido\s2 w(/s2 oi)/koqen oi(/kade guous2 te o(moi/ws2 kai\ lo/gou thn a)rxhn\ di/dws1i, id est, Imponit illi filii nomen, adeoque dat quasi de domo in domum et generis et existimationis ex aequo principium. Non male ad usum ita accommodabitur: Si' tibi tuisve studiis gratificari aut prodesse quid possum, sive libris sive pecunia, fac a me repetas w(s2 oikoqen oikade.
*mi/qaikos w)\n *agame/mnona u(pokri/netai, id est, Mithaecus cum sit, Agamemonis porsonam agit. Competet in eum, qui magnas opes iactat, inops cum sit et re tenui: aut in indoctum, qui tamen eruditionis opinione se populo venditat. Themisthius in prima oratione, quae bas1anisth\s2, quasi Explorator inscribitur, de plagiario Sophiasta, et doctrinae, quae nulla erat, mani ostentatore: *eu) iste\ w)= a)ndreu\s2 o(/ti e)capata= u(ma=s2 dia\ pro/s1opon *agame/mnonos2 u(pokri/netai *mi/sqaiko/s2 tis2 w)\n e)/ndoqen h)\ qeariw\n, id est, Non ignoratis viri optimi, hunc vobis imponere, et Agamemnonis personam histrionice repraesentare, cum sit intus Mithaecus quispiam aut Thearion Mithaecus ex faece poetarum fuit, qui obsonandi more Siculi rationem conscripsit, at Thearion pistor seu panifex, quorum meminit in Gorgia Plato: sqeari/wn o( ar)topoio\s2 kai\ *misqaikos o( thn\ o( yopoih/an s1uggegrafo\s2 to\n s1ikeliko\n. Meminit Mithaeci et Athen. eiusque o) yartutiko\n citat libro septimo, quod est de obsoniorum conditura. Non abludit ab hoc adagio dictum Polemonis ad Sophistam quendam viles pisciculos et boletulos ementem: ouk e)sti\ to\ *darei/ou kai\ *ce/rcou fro/nhma kalw=s2 u(pokri/kasqai tau=ta s1ipoume/nw|, id est, Qui talibus victitat, magnos Darii et Xerxis spiritus aptus exhibere non potest, ut refert Philostratus.
Galenus medicus lib. 3. peri\ trofw=n
dhna/meos, id est, de potestate nutrimentorum, scribit aestatis tempore, si quando insignis copia mellis passim in virgultis ac arborum foliis inveniretur, Rusticos exclamare consuevisse, w)= zeu= bre/xe/ me/li. O Iuppiter plue mel. quo verbo commode uti conveniet, quando omnia fausta et felicia precamur. Angelus Politianus libro primo epistolarum ad Picium, diversum citat ex Tragoedia quapiam, w)= zeu= bre/con ta\s2 prista/s1eis2, id est, O Iuppiter plue calamitates. Sic exclamamus dum ob rei indignitatem etiam perniciosis votis utimur, ita quod Plato in dialogo, qui inscribitur Alcibiades secundus, putat esse probi poetae versiculos illos, *zeu= bas1ileu= ta\ men e)/sqla kai\ eu)xome/nois2 kai\ a)eu/ktois2 a)/mmi di/dou, ta\ de\ lu/gra kai\ eu)xome/nwn a)peru/kois2. hoc est,
Rex Iuppiter, optima quidem nobis et voventibus tribue.
Ceterum perniciosa petentibus etiam quam longissime iubeas abesse.
Aristophanes in Comoedia, cui titulus i(ppei=s2 tw= xei=r) en ai)twloi=s2 o( nou=s2 d) en klwpidoi=s2, quod de Cleone dicitur, in omnes illos torqueri potest, qui numquam cessant, vel a petendo, vel si hoc parum successerit ab alienis rebus sublegendis Poeta germana sua festivitate Aetolos ab aitgen, id est, ab assidue et importune petendo deriuavit, quamquam etiam Athenaeus to\ klwpa=sqai dia\ a(rpa/s1ai libro sexto, Deipnosop. dicat esse Aetolicum Ceterum cum Cropitae populus sit ex Leontide tribu: Poeta valde quam eleganter r in l commutavit, ut klophn\, id est, furtum exprimeret, cuius perpetuo reum agit Cleonem: meminit adagii et Plutarchus, in libello de Curiositate.
Stephanus in dictione ai)cwni+/a, quae civilitas est Magnesiae, scribit ai)cwneu/esqai proverbio dici vanos accusatores et sycophantas. Aexones enim ut idem inquit, bla/s1fhmoi kai\ s1ukofa/ntai kwmw|dou=ntai. Harpocration in dictionario 10. Oratore dictione ai)cwnh\s2 scribit hoc adigio Menand. et Platonem Comicos esse usos.
Stephanus in dictione be/rgh, scribit bergai+/zein proverbio dici, mhde\n a)lhsqe\s2 le/ggen, id est, nihil dicere, quod verum sit, adagio ab Antiphane Comico Bercaeo nato, qui prorsus incredibilia et vana quaedam scripserit.
Pausanias in Graeci Attica, Thessalium missum egregie lautum cibum ita dictum fuisse scribit, et Athenaeus probat. libro *d. Deipnosoph. eu)tra/pezoi d) ei)s1i\n ou)/tos2 oi) qettaloi\, kata\ kai\ e)/rifos fhs1i\n en peltasth=| ou(/ton, id est, in mensis instruendis valde quam operosi fuerunt Thessali, unde et Eriphus Comicus in Beliaste sic inquit:
*ta\ d) ou) ko/rinqos2 ou)/te lai+\s2 w)= s1ure
*ou)d) eu)trape/cwn qettalw=n ce/nwn trofai\.
id est,
Illa vero non Corinthus, non Lais o Syre
Neque item lautorum Thessalorum hospitium alimentae.
Idem Athenaeus libro id. Deipnosoph. Thessalos tw=n e(llhn/wn polutelesta/tous2 vocat,
Apud Athenaeum ex Menandri
Trophonio Parasitus: a)qa/lasson en toi=s2 lo padi/ois2 a)li/s1ketai tametsi mare nullo unquam tempore attingat; in ollis tamen egregiam capturam as sequitur Proverbium in eos competit, quibus nullum vinum gratiu, est, quam alienum, qui vere dicuntur ko/lakes2: sunt enim iuxta Anaxillam Comicum: tw= e)xo/ntwn ou)s1i/as2 okw/lhkes2.
AThenaeus lib. 10. Dipnos. scribit Menandrum de Byzantii vinosis, atque temulentis mercatoribus dixisse te/ttaras2 kefala\s2 e)/xwn, id est, quatuor habens capita. Siquidem ebriis omnia geminata videntur. Cuius rei rationem reddit Alexander Aphrodisiensis lib. 1. problem. 121. Et Lactantius de Opificio Dei, cap. 9. Adagium ad eos pertinet, qui cum se largius invitarint, sese putant nonnumquam pro uno multa capita gestare.
Lucianus in tragoedia, cui titulus w)ku/pous2, pw/gona ti/lla koure/wn u(p w)le/nais2, Barbam velle a puerorum ulnis, hoc est, inanem laborem suscipe, et perinde nihil profaturum. Nam quod barbae genus a puerorum ulnis vellis possit, ego non video. Barbam igitur a puerorum ulnis vellunt, qui sumunt inutilem operam, rebus egregie commodis passim praeteritis et neglectis.
Lucianus in Rhet. Ironicos Rhetorem sic instituit: a)lla\ to\ pro=ton e)/mpes1on prw=ton lege/sqw, kai\ hn)\ ou)/tw to/xh|, peri\ tw=| metw/pw| men h( knhmi\s2, peri\ th=| knh/mh| de\ h( ko/rus2. Verum quodque primum inciderit, primo loco dicatur: ad haec si fors ita contigerit, fronti quidem ocrea, tibiae vero galea apponatur. Proverbium indicat nihil suo loco, sed omnia praepostere fieri. Adagio rursus utitur Lucianus in Commentario: u(pe\r tou= e)n th=| pros1agoreu/s1ei ptai/s1matos, id est, de errore compellationis, w(/per a)\n ei)/tis2 knh/mh| to\ kara/nos, h)\ peri\ th=| kefalh=| ta\s2 knhmi=das2 e)pidhs1aito. Salustius in bello Iugurthino praeposteros homines vocat, qui maiorum acta, et Graecorum Militaria praeceptatum primum legunt, quando iam consules facti sunt. Nam gerere, quam fieri, tempore posterius est Plinius scribit, Oryges esse contrario pilo, et ad caput versos vestitos, ita reperias quos dam homines, qui nihil ament, nisi quod sit praeposterum.
BAsilius Magnus in Commentariolo ad Nepotes: kai\ th=s2 ar)xilo/xou a)lw/pikos2 to\ kerdale/on te\ kai\ poiki/lon chlw/s1wmen. Archilocheae vulpis versutam atque variam calliditatem imitemur. Adagium in eos dicitur, qui pro re nata consilium expeditissime capiunt, quemadmodum Archilochus in Apologis a se scriptis vulpem ubique callidissimam introduxit, Auctore Philostrato in Iconibus cap. de fabulis, meminit eius rei et Ammonius in libello de differentiis vocum, dictione ainos.
CIcero lib. 3. de legibus, sed quaero quid hac re sit turpius, quam sine provocatione Senator, Legatus sine mandatis. Adagia sunt egregie venusta de iis, qui cum nihil auctoritatis habeant, nullis denique civilibus muneribus fungantur, volunt
tamen, ut consuevit imperiosum hoc hominum genus, primi esse in omni loco et tempore: ad haec ingenerata quadam insolentia nihil non sibi tribuunt. Nemo aurem ignorare potest, ex iureconsultorum et historicorum sententia, provocationes ad senatum fieri solitas, quamquam lege a Publicola lata, ut Livius libro 2. Ab urbe condita docet, priscis Romanorum temporibus provocatio a magistratibus ad populum erat. Ceterum quod ad adagium pertinet, nemo Legatus esse potest, qui non rei publicae suae legitimis mandatis instructus atque alio missus sit. Idem in 13. Philip. inquit, Senator voluntarius lectus ipse a se, de iis, qui se negotiis alienis administrandis etiam non accersiti ingerunt.
CAntilena ex scholis, proverbio dicitur res nugatoria ac plane nullius utilitatis, cuiusmodi Aul. Gell, scholica nugalia vocat. Cicero libro 1. de Oratore. Neque ex scholis cantilenam requirunt. Ita D. Hieronymus in Prooemio 8. libro Commentariorum in Esaiam. Testamentum autem, inquit, Grunii Corocottae Porcelli decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium. Idem adversus Rusinum: Quasi non Cyrrhatorum turba Milesiorum in scholis figmenta decantent, et testamentum suis cachino membra concutiat.
Conchas legere proverbio dicuntur, qui ad animum remittendum nonnumquam ad ludicra quaedam sese demittunt. Ita Cicero in 2. de Oratore, sed tamen ita narrare solet Scaevola, Conchas eos ad Caietam et Lucrinum legere consuesse, et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Hic scimus non defuturos, qui nos dicant etiam gignere proverbia, qui si velint, hoc Angelo Politiano rescribant, qui proverbio nominatim et apposite usus est in Miscell. cap. 77. Atque eius viri auctoritas apud nos longe sanctior est, quam ut metuamus ab eius incomparabili eruditione vel latum digitum discedere. Valerius Maximus lib. 8. c. 8. de Scipione et Laelio: Ita animi quoque remissione communiter acquiescebant. Constat namque eos Caietae et Laurenti vagos, littoribus conchulas et calculos lectitasse.
PRoverbio utitur Seneca libro 11. epistolarum in fine, cuius usus est, si quando rem periculo plenam levib. admodum et infirmis poraesidiis depellere volumus. Subula leonem excipit, qui frigidis rationibus fortissima argumenta convellere nititur,
DE iis dicitur, qui eodem periculi genere et communi malo implicantur. Proverbio utitur Seneca libro 3. epistolarum. Non sum tam improbus, ut curationes aeger obeam, sed tamquam in eodem valetudinario taceam, de communi malo tecum colloquor, remedia communico. Cornel. Tacit. in dial. de Oratorib. Qui in eodem valetudinario haec ossa et hanc maciem probant.
PLautus in Mercatore, Deos absentes testes memoras, qui ego isthuc credam tibi? proverbiales de eo, qui cum summa confidentia strenue mentiatur.
Sie Aiax de Ulysse apud Ouidium:
Sua narrat Ulysses Quae sine teste sacit.
Et Iuvenalis:
Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.
Ausonius in praefatione Gryphi de ternario numero. Gallinaceum Euclionis proverbio dixit, qui soleat omnia diligentissime perquirere et investigare, ne pulvisculo quidem relicto, donec id invenerit, quod exquisita cura conquisierat.
Quod Plaurus in Casina de veteri vino dixit, hoc ad omnis antiquitatis commendationem pertinet. Homerus certe vetus vinum, divinam potionem appellat Odyss. b.
*en de\ piqoi ei/noio palaiou= h(dutio/ toio
*estas1an, a)/krh to\n qei=on po/ton, entos2 e)/xontes2.
Ouidius 2. de arte:
Qui properant, nova musta bibant, mihi fundat avitum.
Consulrbus priscis condita testa merum.
Sapientissimi certe sunt existimandi, qui scriptorib. antiquis utuntur, non iis, quos praepostere veteres vocant, quos vappae verius et feci quam vino comparaveris. Gnathaena, sive ut alii Phryne, ut est apud Athenaeum lib. ig/. e)pido/ntos2 de\ ti/nos oinon, en yukturidi/w| mikro\n, kai\ ei)po/ntos2 o)\ti e(n kaidekae/ths2, mikro/s2 ge e)/fh, o(\s2 tos1ou/twn e)tw=n. Pindarus in Olymp. Od. 9. ei)/nei de\ palaio\n.
SEneca libro 13. epistolarum, Aegialius paterfamilias dicebat etiam vetus arbustum transferri posse. Adagium est, omnem tandem aetatem posse ad optimam quamque vivendi rationem transferri et accommodari, quando et senex Cato graecas literas didicit. Ita quod verissimum sit hoc Publianum: Nulla est sera ad bonos mores via.
CIcero in 3. de Orat. Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum obtinent atque idipsum Lacinia. Lacinia tantum obtinere dicuntur, qui rem non integram intelligunt, aut assequuntur. Plautus in Asinaria de amica amantem aegro dimittente: Lacrimantem lacinia tenet.
CLausis thesauris incubare dicuntur, qui rem quidem possident, ceterum nec uti norunt, neque frui possunt. Quintil. in x. Qui autem scierit, quo sint quaeque modo dicenda, nisi tamquam in procinctu paratam quidem ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit. Est autem sapientis verbum, Thesauri abstrusi et absconditae sapientiae nullam esse utilitatem.
CIcero in 1. de Orat. Mallem ediscere Teucrum Pacuvii: de re magni negotii, et in qua conficienda oporteat ingentem laborem insumere Pacuvii Teucrum saepe cditat Nonius Marcellus: est autem verisimile, poema hoc fuisse arduum, et ex pari difficile, quod memoriae non facile mandari potuerit.
Ausonius in epist. ad Symmachum, eiusmodi proverbialia scitamenta, quibus significamus, nos eum inhortari, qui sua sponte atque adeo non rogatus in negotium incumbat,
eleganter expressit, Musas hortari ut canant, maria ut effluant, auras ut vigeant, ignes ut caleant.
EQuum Troianum proverbio dicimus tacitas insidias et paucis intellectam imposturam. Sic enim Cicero non semel usus est, pro M. Caelio. An equus Troianus fuerit, qui tot invictos viros muliebre bellum gerentes tulerit? Pro Murena, Intus, inquam, est equus Troinus, a quo numquam me Consule dormientes opprimemini. Et in 2. Antoniana, in huius me consilii societatem tamquam in equum Troianum includi cum principibus non recuso. Ceterum equi Troiani descriptio ex Homero et Virgilio notior est, quam ut hic recenseri debeat. Macrobius scribit Cincium in suasione legis Fanniae saeculo suo obiecisse, quod porcum Troianum, hoc est, inclusis etiam aliis animalibus gravidum mensis inferrent.
ypodh/mata s1ikuw/nia, Calcei Sicyonii, quemadmodum et Stephanus meminit, proverbio dicuntur de re pulchra quidem, sed quae virum parum deceat. Cicero in 1. de Oratore, ubi de Socrate loquitur: Quin etiam cum ei scriptam orationem disertus orator Lysias attulisset, quam si ei videretur edisceret, et ea pro se in iudicio uteretur, non invitus legit, et commode scriptam esse dixit, sed, inquit, ut si mihi calceos Sicyonios attulisses non uterer, quamvis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent viriles, sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Athenaeus libro 4. meminit saltatores in conviviis Sicyoniis esse usos. Nam s1ikuw/nia, tantum plerique Graeci vocant eiusmodi effeminatum calceorum genus. Lucianus in Rhetore: h( e)mba\s2 s1ikuw/nia pi/lois2 toi=s2 leu/kois2 e)pi\ pre/pous1a, id est, Solea Sicyonia albis vinculis ornata. Lucret. in 4. de delicatiffima mollicie scribens:
Languent officia, atque aegrotat fama vacillans,
Unguenta, et pulchra in pedibus Stcyonia rident.
Festus Pompeius citat hunc versiculum Lucilii:
Et pedibus lava Sicyonia demit honesta.
Proverbio usus est et Picus ad Hermolaum Barbarum lib. 9. epistolarum Ang. Politiani.
PHilostratus Sophista Nicete, proverbio dixit. Pigmaeum imponere Colosso, hoc est, rem minutam et abiectam amplissimam efficere. Cicero dixit arcem facere ex cloaca.
IDem in Scopeliano dixit, in cavea minus bene canere lusciniam, quo proverbio commode utemur, si quando significamus, libertatem esse rem inaestimabilem, et ingenia libera rebus omnibus agendis esse accommodatiora. Homerus Odyss. libro r. Scribit, Iovem omnibus seruis dimidiam animi portionem abstulisse, cuius et Plato in 6. lib. de legib. meminit: h(/mis1u ga\r t) ar)eth=s2 u)poainutai eu)ru/opa zeu\s2 a)ne/ros2. eu)t) a)/n min kata dou/lion h)=mar e(/lhs1un.
CIcero libro 12. epistolarum ad Atticum pro/blhma ar)ximh/deion
vocat quaestionem reconditam et implicatam, quae a nemine vel a paucis intelligi possit. Idem libro 7. ad Atticum, rem abditissimam numero Platonis obscuriorem vocat. Vitruvius libro 9. capite 3. scribit Archimedem, si quid abstrusum, et multo labore quaesitum, vix tandem invenisset, solitum exilire gaudio et currentem identidem exclamasse, eu(/rhka ih(/rhka, id est, reperi tandem, reperi. Exemplum incredibilis et numquam intermissi studii Archimedis recenset Plutarchus in commentariolo, utrum sensit administranda res pub. u)rximh/dhn de\ th=| s1ani/di pros1kei/menon u)popw/ntes2 dia| kai\ u)podu/ontes2 ei)/lifon oi) qera/pontes2, o( d) e)pi\ tou= s1w=matos2 a)lhlime/nou dia/gea fe ta\ kh/mata.
PLutarchus in Apophthegmatibus: paru/s1atis2 h( ku/rou kai\ ar)tace/rcou mh/thr ene/leus1e to\n bas1ile/a me/llonta meta\ par)rhs1i/as2 dia le/gesqai bussi/nois2 xrh=sqai r(h/mas1i, hoc est, Parysatis Cyri et Artaxerxis mater, iubebat eum, qui regem liberius esset adlocuturus, Byssinis uti verbis. Byssina verba vocat quae nitorem habeant cum gravitate mixtum, imo quae commovendi asperitatem, iucundo quodam candore, atque adeo nivea quadam facilitate condiant. Aristotelen etiam praecipit cum principibus, aut rarissime, aut iucundissime colloquendum esse.
Computatorum digitos eleganti proverbio dicimus, qui variis et incertis fortunae casibus obnoxii sunt. Plutarch. in Apopht. o)rontoi=s2 o( bas1ile/ws2 u)rtace\rcou lambro\s2 a)timi/a| pripes1w\n di) o)rxhn\ kai\ katagnwsqei\s2 e)/fh, kaqa/per oi( tw= u)riqmhtikw=n da/ktuloi, nun= men muria/das2, nun= de\ mona/da tiqe/nai dun)antai, to\ au)to\ kai\ tw= bas1ile/wn fi/lous2, nun= men to\ pa=n dun/asqai, nun= de\ tou= la/xisten, id est, Orantes Artaxerxis regis gener, cum ob iracundiam honorato loco excidisset, quemadmodum, inquit, Arithmeticorum digiti, nunc myriades, nunc autem unum tantum significant, ita regum quoque amici sive purpurati, nunc omnia, nunc autem nihil omnino possunt. Laertius hoc Soloni tribuit.
PLato in Gorgia Charadrii vitam intelligit hominis intemperantis, qui numquam expleri possit, et in quem omnia influunt ut rursus effluant, ut Seneca dixit. Ita Socrates loquitur: karadriou= tina\ au)s1u\ bi/on le/geis2, Charadrii quandam vitam referas. Charadrium autem Theodotus apud Aristot. vertit rupicem sive hiathieolam: nam ut interpres Aristophanis in Auibus docet: w)noma/to poi/htai to\ i)/rneo\n para\ to\ tai=s2 xara/drais2 dia tri/bein, avis haec ita dicta est, quod hiatus et terrae voragines incolat. Itidem et intemperantes et incontinentes homines, qui numquam expleri possunt, perpetuo ganearum nidorem sequuntur, et neptorum proseuchas incolunt. Suidas citat aliud proverbium ex Didymo: xara/drion mimou/menos, id est, Charadrium imitans, de iis, qui sese occultare soleant. Siquidem a. hane vendentes occultare consueverunt, ne prius emptori prosit, quam sit vendita. Nam regio morbo laborantes quamprimum Charadrium aspexerint, convalescunt. Plinius hoc ictero avi tribuit lib. 30. cap. 11.
PLaut. in Mustel. Non ego ita extemplo meum ostendam sensum,
mittam lineam. Metaphora a pictoribus desumpta lineam mittere dicuntur qui rem tantum adumbrant, et coniecturis quibusdam inquirendam proponunt. Siquidem ex linearum ductu iustum etiam picturae artificium discimus. Unde versiculus ille passim celebratur: Linea, quae veterem longe fateatur Apellem.
VArro lib. 5. de lingua latina proverbiali verbo utitur: Volsellis pugnant non gladiis. quo commode possumus uti, vel adversus eos, qui parum viri sunt, nempe qui volsellis ita sint vulsi, iuxta sententiam Ciceronis, ut nec unicum pilum boni viri habeant, vel in eos, qui prorsus infirmis argumentis utantur. Ceterum de vulsis corporibus in Demonacte Luciani abunde diximus.
PLutarchus in Apopth. Laconic. e)pei\ de\ i)dw=n tis2 e)n pi/naki geap\ tw=| la/kwnas2 u(po\ a)qhnai/wn s1fattome/nous2, e)le/geu a)ndrei=oi g) a)qhnai=oi, la/ron u(po tuxw\n, e)n tw=| pi/naki ei)=pen, Quidam cum in tabula picta Lacones videret ab Atheniensibus interfici, atque ob id diceret, fortes equidem Athenienses sunt, Lacon forte fortuna incidens subiecit: Et in tabula quidem fortes autem in tabula sunt, qui fictitia fortitudine passim sese venditant, ceterum cum ad serium certamen perventum est, tum non miltes, sed plane mulieres esse videas. Docti quidem in tabula sophistae sunt, verum ubi eos excusseris, quam nihil nisi Antronios asinos, aut si quid iis rudius, aut impolitius esse possit, invenias.
ELegans adagium est quo Philippus apud Livium utitur decadis 4. libro 9. Nondum omnium dierum solem occidisse, quando significamus finem rei nondum apparere, ad quem adhuc multis et incertis periculis perveniendum sit.
AMmianus Marcellinus lib. 16. cum de Entherio Eunucho loqueretur, sic inquit, etiam inter vepres rosae nascuntur, et inter feras nonnullae mitescunt. Hoc geminum proverbium ostendit, in omni hominum genere, quantumvis perverso ac deplorato, reperiri tamen aliquot bonos viros, et qui monbus minime sint aspernandis. Gregorius theolog. in vita Athanasii dixit: fu/esqai kai\ e)c a)mpe/lou ba/ton, id est, nasci etiam e vite rubum, hoc est, ex optimo parente nonnumquam pessimum filium.
IDem lib. 14. agitant familiarium agmina, tamquam praedatorios globos post terga trahentes, ne Sannione quidem, ut ait Comicus, domi relicto. Adagium ex Eunucho Terentiano dicitur in eos, quid cum in publicum prodeunt, magnifico et frequenti comitatu delectantur, quo potentiores esse videantur. Eiusmodi multos in principum aulis invenias, qui passim servorum et comitum multitudinem contrahant, cum apud veteres, ut Athenaeus docet, et Apuleius in 1. apologetica meminit, praestantissimi quique Romani, paucitate famulitii (sic enim ille inquit) gloriati sint. M. Anton. 8. servos habuit. Manius Curius cum duobus tantum calonib. uteretur, pauciores servos habuit, quam triumphos. M. Cato 3. tantum servos in Hispaniam ex vibe secum duxit. Idem auctore
Plutarcho quinque tantum servos in militia habuit, quod et de Scipione Aemiliano Plinius scribit, eum duobus tantum seruis, si quando etiam ad regem mitteretur, esse usum.
BAsilius magnus in epist. ad Celeusium: e)gw\ de\ paroimi/an e)rw=, ma/lista men a)lhqh\, malista de\ s1un/tomon o(/ti to/te a)/s1ontai ku/knoi, o(/tan kwloioi s1iwpo/s1ws1in. Poverbio locus est, tum doctis opportunum esse, ut de bonis rebus quam possunt eruditissime disserant, quando imperitis prius tamquam aqua et igni interdictum sit ne loquantur. Eiusmodi dissimilitudinum plures proverbiales formulas Ausonius ad Paulinum eleganter expressit.
Si vitulum tauro, vel equum committis onagro,
Si confers fulicas cycnis, et aedona parrae,
Castantis corylos aeques, viburna cupressis.
Quintus Septimus Forrens Tertullianus in libro adversus Valentinianos. Nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres, etc. Proverbium est, de re quae fingitur esse mire formidabilis, cum tamen omni p ericulo careat: quemadmodum infantibus horribilia de Lamiis nutriculae narrare consueverunt. Nonius Marcellus et Lactantius lib. 1. cap. 22. diovinarum institutionum, hos versus, ex Lucilio poeta citant:
Terricolas Lamias, Fauni quas Pompiliique.
Instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
Ut pueri infantes credunt signa omnia ahena
Vivere, et esse homines, sic isti haec omniaficta
Vera putant, credunt signi cor inesse et abenis.
De Lamiis et multa et abstrusa quaedam diximus in Lamiam Politiani.
TErtulianus in libro de paulo citat ex Menandro Comico, mirum nisi proverbiale, Qualem demens ille chlamyde disperdit? quod in eos commode dicetur, qui rem suam vivi videntesque decoquunt, imo qui sua sponte sese in maxima magna mala comiciunt, cuinsmodi plares reperias, qui cum neque per se, nec ex aliis sapiant, non iam chlamydem tantum, sed et sese ipsos miserandum in modum perdunt.
PIndarus in Isthmiis Oda. 3. in Melissum Thebanum: a)trotoi/ge men qew=n pai=des2, Deorum liberi sunt invulnerabiles: de potentioribus hoc commode dicetur, qui nusquam non evadunt, ut Cicero de nobilibus dixit in oratione pro Quinto: Homines nobiles seu recte, seu perpetam facere coeperunt, ita in utroque excellunt, ut nemo nostro loco natus assequi posset.
INterpres Aristophanis in Vespis, Proverbialem Versiculum citat, nec eius usum ostendit: en de\ pa/rw| yuxro\n men u(/dwr, kalai\ de\ gunai=xeus2, Paros habet quidem frigidam aquam, sed formosas mulieres. ego quantum iudicare possum existimo proverbii usum esse si quando
significabimus dispendium esse perpetuo compendio aliquo sarciendum. In Paro tametsi frigida sit aqua, venustas tamen mulierum hoc quicquid est dispendii, abunde reponit. Quod si quis e numero doctorum melius noverit quis adagio locus sit, is candide admoneat reperturus hominem gratum, tantum abest, ut ingenuis admonitionibus obtemperare nolim.
AUlus Gellius libro decimoquinto, cap. ult. scribit Rhodios Demetrio Polierceti, qui tum eos obsidione cingebat, atque extra urbis muros memoratissimae illam Ialysi imaginem, Protogenis manu factam absumere igni parabat, per Legatos ita respondisse: Quae, malum, inquiunt, ratio est ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaveris, et oppidum hoc totum coeperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris: sin vero nos vincere obsidendo nequeris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protegene mortuo gessisse: ad eos autem pertinet, qui cum laruis luctantur, et contempta memorabili lege Solonis, morruos iam convitiis insectantur, quod Homerus etiam intellexit dum inquit, Ilia. lib. w.
*kwfhn\ ga\r dh\ gai=an a)eiki/cei menea/nwn.
Et Agamemnon Iliados k.
*ou) ga\r tis2 foidw= neuku/wn katatesqnhu(twn
*li/net), e)pei/ke sqa/nos1i, etc.
Et ex eius sencentia Virg. libro undecimo Aencidos:
Nullum cum victis certamen et aeth recassis.
Quantum ubique possunrduo oboli?
BAcchus apud Aristophanem in Ranis, postquam accepisset ab Hercule duos obolos Charonri pro transmissione paludis persolvendos esse, subicit: w( me/ga dun/aqon pantaxou= du\o o)bolw\, quantum ubique possunt duo oboli? proverbiali nimirum dicto significans, pecuniam in omni re plurimum posse: quae nisi esset, non committerentur etiam tot diversi generis flagitia, ita quod rectissime dixerit Antiphanes:
*o plou=tos2 h(ma=s2 kaqa/per i)atro\s2 kako\s2
*tuflou\s2 ble/pontas2 paralabw\n pa/ntas2 poiei=.
id est, Divitiae tamquam malus medicus quos acceperint videntes, excaecare consueverunt.
*exi/nos to\n to/xon a)naba/llei, Echinus partum procrastinat. Echini terrestres, quos Erinaceos dicimus, existimantur propter aculeos catulorum suorum partum morari solere, ac deinde aculeatioribus factis catulis aegerrime eniti. Unde proverbium, Budaeo etiam teste, in eos usurpatur, qui subinde versuram faciunt, hoc est, creditorem mutant, foenus foenore solvunt, nomen nomine expungunt, atque illi dum fidem suam ad aliquod tempus labefactari nolunt, ad extremum fortunis omnibus evertuntur.
*kei=lon tou= podo\s2 dei=cai, Hesychius admonet e)pi\ tw=n ei)s2 fughn\ trepome/nwn, id est, de iis dici, qui sint in fugam versi, qui pedibus sibi consulant. Ut Turnus de Drance apud Virg.
An tibi mavers:
Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
Sempererit?
QUintil. in 1. Verba ne Alexandrinis quidem delitiis permittenda, risu, et osculo excipimus. Alexandrinas delitias, luxum effeminatissimum, et mollissimum appellavit. Alexandrini siquidem apud omnes scriptores hoc nomine male audiunt, quod propter amoenitatem urbis caelique clementiam immodice delicati fuerint. Ammianus Marcellinus libro 22. Alexandria vertex omnium civitatum, inibi sunt aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens, atque ut periculum docuit per varias collectum aetates, nullos pene die incolentes hanc civitatem solem serenum non vident, etc. Quam ex admirabile eventu condita sit Alexandria, docet Stephanus, quaeper excellentiam etiam polis2 dicta fuit, ut Athenae a)/stu. Roma Urbs.
PLautus in Epidico: Eripe manubrium e manu. Idem in Aul. Exemi e manu manubrium. Manubrium eripere scitissime metaphora dicuntur qui nocendi causam adimunt, qur viam omnem obsepiunt, qua periculum ipsis imminere videatur.
*lewmetrei=n peri\ to e)piokun/hon, Geometriam exercere in cilio. Iulius Pollux lib. 5. cap. 15. de mulieribus dixit, quae formam ascititiis lenociniis commendant, quod tandem ad omnes illos petinet, qui fucis quibusdam adulterinis, et quod Plautus ait, Exoticis condimentis sese suaque venditant. Proverbii meminit et Hermolaus Barbarus lib. 5. Corollarii in Dioscoridem. Dictione gewmetrei=n antiqui, ut ex Platone atque Plutarcho colligimus, non tantum in dimetienda terra usi sunt, sed in omni negotio quod exactius et diligentius tractamus. e)piokun/hon autem extraneus ambitus est genae superioris, quam antiqui cilium appellarunt, et ex eo etiam supercilia, in quibus superbia sedem habet, Auctore Plin. li. 11. cap. 37. Demetrius Phalereus xaritoble/faros a venustate superciliorum dictus fuit, Athenaeo teste libro g Dipnosoph.
DIodorus Siculus libr. 10. scribit in Pithecusis eum honorem habere Simiis, quem Aegyptii canibus, tamquam diis suis exhibeant, vivere simul cum hominibus, cibum ab iis absque omni metu capere, parentes isthic liberis suis a Simiis, ut aliae gentes a diis imponere nomina, qui Simiam occiderint, tamquam impium flagitium designassent, iis poenam extremum supplicium esse constitutum, unde etiam proverbio apud eos dicatur de iis, qui iam occisi, et e medio sublati sint: o(/ti piqh/kou ai=ma poti/s1eian, id est, Simiae sanguinem eos profudisse.
DE scammate egredi, apud D. Hieronymum legitur, pro eo quod est proposito digredi. oka/mma locus certaminis est, in quo congrediuntur Athletae, fossa plerumque, aut saltem lineis cinctus.
DIcitur in eum, qui cultu indecoro et sibi neutiquam accommodato utitur. Ulpianus.
DI re absurda aut impossibili dicitur. Claudianus libro primo, adversus Eutropium (qui cum eunuchus esset, tamen Romae factus fuit consul) multas huiusmodi a)duna/twn species affert:
Iam testado volat, p rofert iam cornua vultur,
Proma petunt retro fluvii vada, Gadibus ortum.
Armenii dixere dtem, iam frugibus aptum
AEquor, et assuetum silvis Delphina videbo.
UT minime convenit ornamentum aliquod in luto iacere: ita parum dignitas homini insulso et indocto, qui honorem et titulum suum defendere non potest Saluianus.
SImile est illi: Sus Minervam docet, de iniqua dicitur comparatione et absurda imitatione. Stulte enim pica Syrenas imitatur, garrula potius et obstrepera quam Conora. Galenus.
Myricae citius pomaferens.
Siquis idem sperat: laturas poma Miricas
Speret, et e medio flumine mella petat.
Proverbialia haec a)dun/ata apud Ouidium leguntur.
Ehurneis rastris solum vertere.
Ligonibus aureis terramfodere.
PRO re insigni et praeclara abuti, ut si quis eruditione pollens, ea in rebus vanis, inutilibus et famosis abutatur. Prudent. in Symn.
*te/xnh tu/xhn e)/sterce kai\ tu/xh te/xnhn.
Aristoteles eo usus est indicare volens, summam esse affinitatem inter artem et fortunam, et alteram ab altera adiuvari.
Quorsum opus amicis, si modo foveat Deus.
*o tan d) o( dai/mwn eu)= didw= ti\ deifi/lwn.
Hunc senarium tamquam vulgo celebrem citat Aristoteles, ubi agit de homine beato, anne ille etiam egeat amicis. Qui putant eum omnia in se sufficienter habere, nec ideo ullis opus habere amicis, hunc senarium asserunt. Contrarium tamen Aristoteles conciudit. Veri enim amici est dare potius beneficium quam accipere; virtutisque proprium est benefacere, et pulchrius amicis benefacere, quam alienis: opus ergo amicis.
Convenit cum eo: Mores amici noveris, non oderis: non enim, inquit Chrysostomus, fratres tantum sumus, sed et membra et corpus unum. Vide Saty. 5. Horatii 1. Sermon.
INnuit apud omnes homines quaerendam esse gratiam et amicitiam, quosque sine nostro ficri possit damno: sed nullum temere suscipiendum esse odium, si non aliqua inde ad nos profectura sit utilitas. Chrysostomus hoc dictum pinime in Christianis probat, qui libere alter alterum admonere debent, neque odii causa tacere. Vuit autem tum memores eius dicti nos esse, quando lingua nostra videtur provolatura in convicia, et maledicta.
*fi/los pla/twn, a)lla\ ma=llon h( a)lh/sqeia.
Istud seu proverbium, seu apophthegma, innuit nullum hominem tam carum nobis esse debere, ut in illius gratiam vertias ullo supprimatur modo. Galenus.
A nequitia, rapina, et sceleribus virum bonum abesse oportet: caritate autem (ut inquit Saluianus) et
benevolentia, non armis septum esse.
PRoverbialiter homo fastuosus et superbus a Graecis molgos2 vel a)kro\s2 vocatur, quod scilicet in modum utris inflatus tumeat. Aristophanes.
*mh/ moi a)qhnai)ous2 ai)nei=tai, molgoi\ e)/s1ontai
id est,
Ne mihi Athentenses laudate, utres sunt.
COntrarium est Delphico oraculo: Nosce teipsum. Competit in superbos, arrogantes et homines inflatos. Notatur etiam Philautia, quod vitium, homines vel talpa caeciores in propriis erroribus reddit. Chrysostomus.
ASinus de Aesopi puteo, modo venis, et iam exclamas. In eum usurpari potest, qui recens in aliquem locum venit, et ibi mira integer ignotos iactat. Tertullianus.
IN avaros dicitur, qui nulla re exsatiari possunt.
UTcumque ext rbet quis possessionibus suis vicinos et proximos, numquam tamen solus supra terram habitare poterit: quamlibet enim cuncta pervadat, vicinum tamen semper inveniet. Dici potest in avaros, qui omnia sibi subicere conantur, vicinorum domos et agros. Saluianus.
MIttere mappam, est certaminis incipiendi signum dare, in qua sententia Suetonius in Nerone usus est.
QUi in plebe Romana tenuissimi pauperrimique erant, neque amplius quam M. D. aeris in censum deferebant, proletarii cives appellabantur. Trahitur et hoc vocabulum latius, ut dicatur proletarius scriptor, proletarius homo, pro homine infimi subsellii, et auctore parvae eruditionis, et infimae classis. Aul. Gell.
QUod absens terrori est, praesens saepe contemnitur. Claudianus:
Plus nommis horror,
Quam tuus ensis aget, minuunt praesentia famam.
Quod praesens est fere contemnimus: absentia vero et peregrina admiramur, et magno studio aemulamur.
*ei)s2 balanei=on ei)s1elqw\n, mh\ zhlothph/s1h|s2 to\n s1umbai/non ta/ s1oi ei)s2 thn\ ma/ktran, id est, Ingressus Balneum, ne certes odio cum eo, qui pedem habet tecum in eadem pelui. Sententia ad multa applicari potest: nempe in communibus locis, templis, theatris, balneis, conviviis, manibus nullum exercendum esse odium. Iul. Pollux.
*pafi/da kai\ li/non labw\n, to\ de\ rh=gmo s1u/r)r(ayon, acum et filum sumens, rupturam consue. Dici poterit, ubi quem volumus adhortari, ut studeat paci, et argumenta colligat, modosque excogitet, quibus inter offensos animos concordiam resarciat. Idem.
Talis quisque est, quales quibus cum famtliaris.
*toiou=tos e)sti\, w(/per h(/detai cunw\n).
Senaius est Euripis, quo indicatur familiarium vitam et mores, in eum quoque transire, qui eorum consuetudine fruitur. Botrus oppositus botro maturescit.
DIgna haec sententia Varronis est, quae proverbiis adnumeretur, qua pulsat eos qui consuetudinem potius sequuntur in loquendo, quam certas orationes. Humanitatem autem hic ponit pro curiositate, ac si diceret: Natura quidem paucis contenta, sed quod huic sufficit, non satis est curiositati.
INsuere in saccum vel culeum, vulgo dicimus pro circumvenire aliquem vel ludere.
PUlchra (inquit Galenus) semper apud pueros est simia, nos admonens illusionem esse ridiculam puerorum hoc animal illudentium. Poterit autem istud proverbium quoque ad locum, secus iudicandi, commode transferri.
IN publicis locis primum occupans, solet plus iuris habere. Unde et iureconsultus: Qui prior tempore, potior iure. Ad hunc morem allusit Tertullianus ubi dicit: Sed quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signavit, idcirco quasi locum in balneis, ita fidem occupavit, posteris quibusque praeripuit.
Primus secundus tertius.
Primus medius novissimus.
PRoverbia Graecorum sunt in eos, quos laudibus efferunt. Sic Isocrates laudat Alcibiaden: *toiau=ta de\ thn\ a)rethn\, w(\s2 kai\ pra=tos, kai\ deu/teros, kai\ tri/tos geoesqai. Theocritus quoque Idyllio. 17. Prolemaeum laudans dicit virorum primum, medium et novissimum: *andrw=n de\ a)\n ptolemai/os e)ni\ protois2 lege/qo, kai\ pu/matos, kai\ mes1os, o( ga\r profere/statos a)ndrw=n. Virgilius:
--- Nulli pietate secundus.
id est, Primus in pietate.
IN varias trahi potest sententias. Qui opus aliquod insigne edidere, tale tamen, cui aliquid adici possit, specilegium reliquerunt. Ulpio et posteris specilegium tantum reliquit. Huc facit Antigoni Apophtegma, qui cum suis pecuniam imperasset, et quidam diceret, non talis erat Alexander: enei=nos (inquit) e)qerice thn\ as1i/an, e)gw\ de\ kalamw=mai, hoc est, Ille demessuit Asiam, ego spicas lego.
*lhn= kai\ u(/dwr ai)tei=n, id est, Terram et aquam poscere, et ghn= dia\ u(/dwr dido/nai, id est, Terram et aquam dare. Graeci dicunt pro bellum alicui inferre, et bellum cum aliquo suscipere. Aeschines.
DE more aliquo veteri, qui omnibus notus esse debet, vel de lege ex antiquo instituto. Sophocles.
PRo, in re aliqua ad senium usque demorari, aut miram quandam in ea percipere voluptatem, non secus ac si Sirenes ipsas canentes audiamus. A. Gellius et apud Sirenas, aut Lotophagos haerere dicitur.
De his, qui in perpetuam memomoriam servantur. Claud.
Iret adhuc in verba dolor, nisi Iuppiter alto
Coepisset solio: voces adamante notabat
Lene Iovis.
Verba finguntur adamante notari, tamquam Deusnihilloquatur, nisi serium dignumque quod in perpetuam memoriam conseruetur.
Multos pecuniae perdiderunt, ansamque ad omne scelerum genus dederunt: deinde omnium malorum seminarium et radix, auri est et argenti fames: qu od qui sagatiori animo perpendunt, reiectis et contemptis pecuniis, in huiusmodi vitia non incidunt, et sparsis nummis crimina redemisse dicuntur. Saluianus. Simile quoddam apud Plutarchum de vitanda usura de Philoxeno legitur, qui cum opulentissimam domum hereditate nactus esset, et delicias ac voluptates indigenarum considerasset. *ma\ tou\s2 sqeou\s2, ei)=pen, e)me\ pau)ta\ ta\ a)gasqa\ ouk u)polei=, a)ll) e)gw\ tau)ta\, id est, per Deos, inquit, bona haec me non perdent, sed ego illa.
Admonemur hoc proverbio, ut lites et fora iudicialia, quam possumus maxime fugiamus, et potius pestilentiae, id est, pestilenti et pernicioso homini poscenti nummum duos demus, quam propter unum litem eo contestemur, petituri aliter inprimis tempus, dein animi tranquillitatem, innocentiam et amicitiam. D. Augustinus.
Indicat finem vitae spectandum esse: laudari enim penitus ante actae vitae prudentia non potest, nisi bono fine claudatur. cui adfine est illud Solonis: Finem vitae specta: figuratius tamen dicitur sapientiam in exitu cani. Saluianus.
*polla\ peri\ pleukw\s2. De eo, qui multas regiones peragravit: et metaforikw=s2 de eo, qui multarum rerum experientiam habet. Aristophanes.
Qui timeri, observari, coli vult a seruis suis, rarius cum iis loquatur, rarius congrediatur: nulla ludicra cum iis exerceat: nimia eteniam familiaritas contemptum parit, et, ut Plinius secundus inquit, Mitium dominorum apud servos ipsa consuetudine metus exolescit. Bernard.
Indicat opulentiae comitem esse fastum et superbiam. Apuleius. Terentius in Hecyra. Quia paululum vobis accessit pecuniae sublati animi adsunt.
Est signum movendi dare. Militare olim institutum erat, ut cornicis signum darent, quoties essent movenda castra: id Caesar vocat conclamare vasa: nam tum quisque cogebatur colligere vasa sua, itinerique se apparare.
Crebro apud Romanos scriptores reperitur, pro aris et focis, quod idem ac sacra et profana defendere.
Originem habent ex sacramento militari: inter cetera enim milites etiam iurabant, se pro aris et focis pugnaturos. Aulus Gellius.
Sumuntur ab Athletis crebrae metaphorae, ut: Gradum figere: conferre gradum: de gradu cedere: in gradum redire: de gradu pellere: de gradu primo praeludere: eodem gradu occurrere: Gradum figere, est conceptam semel sententiam acriter defendere, et in ea persistere, vel, ut Cicero ait, argumentum suum premere: quater eo ita Tertull. usus est. Gradum conferre, quod Cicero et Quintilianus dicunt pedem conferre, est initium disputationis facere et cominus aggredi. De gradu recedere, a sententia recedere, In gradum redire, ad sententiam et propositum reverti. Eodem gradu occurrere, pro eodem telo et argumento obviam ire.
Quae argumentis fortissimis roborata sunt, vel scripturarum testimoniis, Hippocraticis vinculis alligata dicuntur. Hieron.
Cum quis per fraudem quod sibi non debetur amplectitur, et alienum ad se trahit, ut sportulam furunculus captare dicitur. Tertull. Natum ab amiculis et clientibus Romanorum potentiorum, a quibus mane salutabantur, et p er urbem incedebant stipati, quibus vicissim sub vesperam dabant honorarium aliquod munusculum, sportulam videlicet. Inter hos autem clientes et amiculos, cum iam dandum esset munus, alii clam se immiscebant, vel ab absentibus sese submissos mentiebantur, quos furunculos vocabant.
*thn\ o(lhn\ a)rabi/an u)popne/stai, id est, Totam Arabiam spirare, est, unguenta pretiosa, ut olim in usu veterum fuit, aut nunc, moschum olere. Arabia ponitur pro odotibus et unguentis. continens pro contento. Lucretius.
Aristoteles w(hqhs2 au)to\n ei(=nai s1umami/nwn ta/laron, id est, Videris esse ipsum Sycaminorum calathum, in eum dicitur, qui faciem et mala hypopio aut cerussa fucarit, quam u(popias1me/nan Graeci vocant.
*ou) pro/s1wpon a)ll) pros1wpei=on fe/rge. dici potest in homines perfrictae frontis, quod nihil pudet, et maxime in mulieres meretrices, quae faciem stibio, et cerussa fucant. Iul. Pollux.
*kaphlei/an a)s1kei= pros1w/pw|. Superiori simile est, et in eosdem dicitur. Pollux.
*wrai=os2 a)/neu ka/llous2. Non dissimile superioribus, i n eos dicitur, qui pigmentis exoticam formam adsciverunt. Aristoreles.
*pa/nta ka/lwn a)nei\s2, id est, Omni rudente remisso. Contrarium est eius quod habet: *pa/nta ka/lwn s1ei/ein. hoc est, Omnem movere rudentem: hoc autem significatur summa diligentia: illo vero summa omnisque negligentia et ignavia. Pollux.
Demosthenes: *en tai=s2 pompai=s2
a)/neutou= pros1wpei/ou koma/zein, id est, In pompis sine persona autlarva lascivire. Dicitur in eos, qui nihil non palam et aperte facere audent, quibus imprudentia ipsa loco pros1wpei/ou, id est, personae, aut larvae est.
Competere videtur in eum, qui semper idem argumentum tractat et candem cantilenam canit. Sumptum a sectoribus lignorum, qui partes trabium secandas prius solent lineis distinguere: qui si semper haereant in eadem linea, raro quicquam absolvent.
Hoc est, In certamen provocare. ab Athletis sumptum est, cuiusmodi multa in libro ad martyres apud Tertullianum sunt, s1ka/mma quid sit, vide in adagio: De scammate egredi.
*ela/ei to\n a)/ndra s1i/dhros. In omni re et ad omnem rem multum valent oculi. Sic visa solum semina ad amorem accendit, visi inimici movent dolorem, ferrum visum trahit ad bellum. Tertull. Graeco dixit hemistichio, quod alicubi apud Homerum legitur:
*elkei de/ te a)/ndra s1i/dhros,
id est,
Ferrum vero urum trahit.
Antiqui morum probitatem semper anteposuerunt facundiae. Orator, inquit Cato, est vir bonus dicendi peritus. Lege Ciceronis praefationem libri de Inventione primi.
Varro in libri de Lingua Latina praefatione. Multa, inquit, societas verborum, nec vinalia sine vino expediri, nec curia calabra sine calatione potest aperiri: quibus dictis proverbialibus sese excusat, si in libris suis quaedam afferat, quae absuediora videantur. Non enim potest fieri, ut ille, qui nominum origines conatur explicare, non interdum dicat, quod ab omnibus non probetur.
Qui fragilia argumenta ad rem quampiam probandam afferunt, dicuntur volsellis cum gladio pugnare.
Senarium proverbialem ex Anaxandrida Arist. citat, h( po/lis2 e)bou/lesq), h(=| no/mon ou)de\n me/lge, id est, Urbs consulit, cui nulla legum cura est. Dicitur in omnes, qui ecta quidem consulere norunt, recta autem facere nolunt. Non absimile huic, quod habet Cicero in Catone: Athenienses sciunt quae recta sunt, sed facere nolunt.
*kakw=n s1w/rakos, id est, Malorum corbis dicitur eadem proverbialiforma, qua a)gaqw=n h)\ kakw=n a(/macai, id est, Bonorum vel malorum plaustra pro ingentibus et malis copiosis. Aristophanes: kakw=n tos1ou/ton s1unele/mei to\n s1w/rakon, id est, brevibus malorum ipsum mihi corbem refer.
*wper oi) e)pi\ tw=n a)kanqw=n e)pibai/nontes2, id est, Tamquam super spinas incedentes, dicuntur a Luciano equites, qui obtortis cruribus, et contractis equitant.
*epi\ a)gkw=nos deipnei=n. Dicitur in delicatos et aulicos, qui quidvis sibi permissum putant et decens.
Significat Grammaticulum, vel Rhetorculum, vel potius rabulam forensem, qui literas ob nihil aliud, quam ventris causa et ad quaestum scire videntur.
Is dicitur, qui absurda loquitur. Sic Galenus Thessalo insultat: Quiescendum miserrime in stratis tuis: namque haud vides, quae tu putas nosse probe. Orestis mihi somnium narras Thessale.
Licebit in imprudentes interpretari, quod scilicet more arietis tamquam cornibus quemlibet impetant, qui mos fere indoctorum est, kri/os enim idem quod aries. Galenus.
Usurpatur a Galeno adversus stu pidos, demonstrativae methodi et dialecticae imperitos, nec non deprehensos et argumentis convictos.
Et hoc a Galeno in stupidos dictum legitur, et omnium rerum ignaros.
Sua fronte proponi dicitur, quo libere et aperte, non autem coacte aut occulte. Tertullianus.
Summae libertatis olim erat populus Romanus, ut qui nulli subessent regi, principi, aut Imperatori: ipsi vero infinitis nationibus, reginis et regibus imperarent. Nonnihil tamen inter Romanam et Latinam libertatem interest: plus enim Romana, iuris minus Latina habet. Saluianus.
Quicquid inquit D. Hieronymus licet, minus desideratur, ergo e contrario, quod non licet, fomentum accipit desiderii. Ouidius:
Quod licet ingratum est: quod nox licet, acrtus urget.
Et alibi:
Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.
Omnium rerum, inquit Plinius, cupido languescit, cum facilis occasio est.
Indicat aditum ad literas esse difficilem multisque laboribus et vigiliis constare, ipsarum vero possessionem iucundam et dulcem. Hieronymus. Idem expressit Horatius in arte poetica:
Qui cupit optatam cursu contingere metam:
Multatulit, fecitque puer, sudavit et alsit.
Laudabile Heracliti dictum: Introite, nam et hic dii sunt: admonet ut libros quam familiarissimos nobis reddamus, studiaque colamus, ex quibus omnia arcana mysteria licebit haurire, et non Deos tantum vider,e sed etiam cum iis familiarissime colloqui dabitur. Aulus Gellius.
*en cunw=| i)xqu/i a)/kanqai ouk e)/neis1in. Videtur competere in heluones et gulae nepotes, qui fraudatis aliis apposita, quique priusquam sortiti sunt, communia devorant, absumunt. Plutar.
GRaeci sine connexione pro eo, quod est mediocriter, perinde atque si Latine dicas, bene male, quo licebit quoque uti, indicare volentibus, nobis vitam humanam, partim ex prosperis et laetis, partim ex tristibus et adversis constare. Euripides.
*tw=n s1efw=n bh=ta. In eum competit, qui in aliqua re, nec primus nec infimus est. In Erathosthenem dictum fuisse, auctor est Strabo, ut qui non primas, sed secundas inter doctos teneret. Theocritus.
VEtus Academia dixit virtutes omnes, quandam mediocritatem esse moderatam. Cicero.
PRoverbium in eum competit, qui aliquid absens et memoriter dicit. Aeditui enim, ut a numine oracula accipiebant, sic ore consulentibus referbant, non ex scripto. Macrob.
*en w(= beltistos2 dokei= ei)=nai, au)to\s2 e)autou= tadta dia tri/bei.
In quo quisque sibi excellentissimus videtur, in eo versatur. aristot. Sic Ouidius:
Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum:
Tempus et adsueta ponere in arte iuvat.
HYperbolae proverbiales, quae de immenso numero, vel magna multitudine dicuntur. Plutarchus.
*os1on u(/dwr kat) a)lizo/nos, h)\ a)/mfi pe/thla.
Quot quercus foliis, quot fluctibus insula abundat.
Leguntur etiam et tales hyperbolae apud Homerum:
*ou) d) ei)/mei to/s1a doi/h, w(/s1a ya/maqo/s2 te ko/niste.
id est,
Non si tanta daret quot arenis littus abundat:
Ouidianae hyperbolae de immenso numero hae sunt:
Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
Aequore quot pisces, fronde teguntur aves.
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas.
Et alio loco:
Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla:
Cerula quot baccas Pallados arbor habet,
Littore quot conchae: tot sunt in amore dolores.
Aristoteles huiusmodi hyperbolas pueriles vocat, quod scilicet pueros et homines iracundos deceant, non graves viros.
CItantur ab Aristot. hi senarii:
*polloi=s2 o( dai/mon ou) kat) e)/nnoian fe/rwn
*mega/la di/dws1in eu)tuxh/mata, i(/na
*ta\s2 s1umfora\s2 la/bws1in e)pifanesti/ras2.
id est,
Multos deus non benevolenti pectore
Ad summarerum protrabit fastigia,
Ut inde gravius postea miseri cadant.
Indicant summae felicitatis plerumque comitem esse insignem calamitatem, nec temere esse, si quando homines nimia rerum omnium prosperitate utantur. Bene Claudianus:
Tolluntur in altum
Ut casu graviora ruant.
Est putare, vel in modum storeae aut sportae consuere. Inde, qui in angustias aliquas pelluntur, et in nasam quandam inducuntur, proverbialiter dicuntur formor)r(afei=sqai. Aeschyn.
Hoc est, Concludere aliquem intra circulum, vel certum aliquod spatium, extra quod egredi non debeat: Sic usus Tertullianus: Hanc tibi fossam determinavit ipse, qui te non vult aliud credere, quam quod instituit, ideoque nec quaerere.
DIcuntur qui indistincte et nullo iudicio agunt, et minime cernentes, quid facere oporteat. D. Aug. Quae tandem vis, nisi caecitas et vanitas animi cogit hominem clausis (ut dicitur) oculis tamquam in alterum iacere, quod cum in eum iecerit, continuo redeat.
CEra et aere nobilis dicitur, cuius nomen et scriptis et statuis celebratum est. Romani maiorum egregia facta et literis mandabant, et in foro statuis honorabant. In cereis autem tabellis olim scribere solebant, et ex aere statuas formare.
ITa vocat Chrysostomus, bona huius mundi, quae more celeris equi cito discurrunt, et transvolant.
QUod occulte, non palam fit, id hodie proverbialiter dicitur fieri sub pallio. Tertullianus paulo elegantius exprimit: Sub tunica et sinu.
PRaecedenti assimile, de eo quod clam et occulte asservatur, non autem palam ostenditur. Galenus.
ID est: malum foras, eadem formae dicitur qua, e)/cw bou/limon, id est, Foras famem. Tertull. Uti licebit quoties deprecari malum aliquod, aut infortunium volumus, ut etiam exclamare solemus: dii meliora. Sic enima Graecorum eu)fh/mei circumloqui Cicero solet.
VArro auctor est, Graecos cum lumen infertur, dicere solitos, fw=s2 a)gaqo\n, id est, faustum sit lumen.
*elou bi/on to\n a)/riston, h(dhn ga\r au)to\n h( s1unh/qeia poih/s1ei, id est, Elige vitam optimam, hanc enim iucundam reddet consuetudo. Pythagorae sententia ad virtutem commonentis. Plutarchus.
Convenit cum superiori Pythagorae dicto. Optima autem semper sectanda sunt, circa quae deficere laudabilius est, quam in vilioribus superare. Nazianzenus.
*lh/dion yh=gma, id est, Lydium psegma, de re pretiosa, et auri plena dicitur. Basilius in homilia ad nepotes, est yh=gma arena, ex qua aurum expurgatur, quae apud Lydox copiosa est. Statius: Vide Midae gazis et Lydo ditior auro.
DE thesauro maximo et divitiis amplissimis.
SUccidium dicitur Lardum suillum, ponitur hic pro carnario, cuius vicem hortus implet: nam ut Plinius inquit, expedita res et parata semper, neque egent igni, qui hortos habent. Crudis enima cibis facile vescuntur et coctu facilibus. Seneca.
DIcitur in assentatores,d et parasitos, et amicos illos ollares, qui curiose solent umbram solarii observare, et tempus cenae inde discere. Cicero.
PArasitorum et gnatorum proverbium est, de his, qui gulae, luxui, et deliciis dediti sunt, commode dici poterit, suave eos suffocare. Chrysostomus.
Hoc est, fruar ego hac vita, tu futura. Dictum, quod in ore habere solebant homines voluptatibus addicti. Chrysostomus.
DIctum Aeschinis, quo significatur, plus deberi patriae et civitati, quam amicis, aut ulli necessitati.
PAupertas omni caret metu, intrepide ubique versatur, nullos metuens fures, nullos latrones. Unde Horatius:
Cantabit vacuus coram latrone viator.
Maxima paupertas propugnatione defenditur, quam nullus rex, nullus Imperator vincere potest. Chrysostomus.
VUlgo dicitur honorem non esse apud honoratum, sed apud honorantem. Aristoteles.
PRo, expurgare et expolire in usu fuit. Usus enim pumicis est in chartis laevigandis et sordibus detrahendis. Tertull. Similia fere sunt exasciare, edolare interpolare, colophonem imponere, ad umbilicum ducere.
UBi semel bonum opus coeptum est, resumendum est, donec habitum consequamur: quem ubi semel consecuti fuerimus, non erit quod ipsum deserere poterimus, cuiusque enim rei dulcedo cui adsueti sumus trahit. Chrysostomus.
*ou)d) ou(/tws2 kakw=s2, id est, Ne sic quidem male. Quo licet uti ubi res, licet praeter spem aut i nstitutum, non infeliciter tamen ceciderit. Plutarchus commentario peri\ eu)qumi/as2. Originem habet a privigno, qui cum aberrans a cane, quem lapide petebat, percussisset novercam, ou) d) ou(/tws2 kakw=s2 dixit.
PRoverbialis sententia, qua docetur, sapientem nihil metu adactum aut necessitate, sed consilio omnia facere. Plinius Iunior.
BEne (inquit Cicero) praecipiunt qui vetant quicquam agere, quod dubites aequum ne sit an iniquum, aequitas enim lucet per se, dubitatio autem cogitationem significat iniuriae.
NEmo desperet quod non habet, nemo confidat iis, quae habet.
Seneca in Thyeste:
Nemo confidat nimium secundis:
Nemo desperet meliora lapsis.
A medicis sumptum, qui parsimoniam et ciborum parcitatem commendant. Chrysostomus ad animam trahit, qui non corpora ieiunio solum roborari, sed et animam a vitiis expurgari docet.
PRo quo Graeci dicunt en ei)rh/nh| kai\ pole/mw|, id est, In pace et bello, de eo dicitur, qui et semper et nusquam non utilem se ipsum praebet. Aeschin.
PRo eadem necessitate dicitur, sumpta metaphora a iumentis iugalibus. Tertull. potest etiam dici tamquam in eodem luto haerere, ita eadem navi esse.
DIci potest, quando exemplar et res efficta non multum inter se distant: vel quando ineptiae ineptiis repraesentantur, vel mendacia mendaciis astruuntur. Magna similitudointer asinum et mulum est. Tertullianus.
Hoc utimur, eum significare volumus, aliquid subito evenisse: ei)t) e)pi\ tou=to tw=| kairw=| r(u/twr e)cai/fnhs2 en th=s2 h(ouxi/as2 w(/per gneu=ma e)fa/nh, id est, Deinde subito rhetor illo tempore ex tranquillitate, ceu procella venti apparuit. Demosthenes.
ype\r to\n po/da. Ultra pedem, id est, Ultra vulgarem modum et vivendi consuetudinem. De sumptuosis dicitur.
USUS est Hieronym. pro cohibere, compescere et retardare: nam sufflamen retinaculum est, quo una rotarum religatur, ne currus in praeceps ruat, si quando via est pronior. Unde Iuvenalis:
Ipse rotam stringit multo sufflamine consul.
*en ei)rh/nh| melete/on ta\ polemika\. Admonet proverbium in tempore de necessariis prospiciendum esse. Lucianus.
*pro/tero/n e)sti th=s2 prw=ras2 to\ fura/s1ai. id est, confectio panis prior est ipsa prora. Uti licebit tum, cum persuadere volumus, ut id, quod maxime necessarium est, anteponatur ei, quod minus: tum ut ordine res quaepiam agatur. In hunc sensum tamquam adagio usus est eo Demades rhetor, cum Athenienses iuberent triremes e navalibus producere, easque milite complere, deficientibus interim pecuniis bellorum nervis. Lepos dicti in hoc situs est, quod licet prora anterior et prior pars navis sit, tamen aliud prius est expediendum in bello navali, ut scilicet de victu et commeatu prospiciatur. Plutarchus.
MIthrii poenas sustinere, pro gravissimas poenas sufferre dicitur. Nazianzenus.
ELeganter usurpatur haec dictio Pharus a Tertulliano, eo modo, quo a poetis ara, arx, portus, anchora, et similia. Fuit Pharus altissima
Aegypti turris, quae nocturnis ignibus naves ad portum dirigebat.
*ento\s2 tw= tetta/rwn ei)=nai, Pro eo quod est, intra ianuam esse, in aedibus, vel in tuto, familiaris loquendi modus apud Graecos. Iul. Pollux. Simili schemate etiam dicitur, Intra quadrangulum esse, pro eo, quod intra propriam domum, vel in tuto.
*en lime/ni kaqeudei=n. Hoc est, in tuto et extra omne periculum esse, et tranquillam agere vitam. Chrysostomus.
CItatur a Chrysostomo ex his, quae vulgo dicuntur: quod et ad domos, pecunias, vestes, ornamenta, et terrrena omnia rectissime dici potest: indicat, quae huius saeculi sunt relinquenda esse, sodlam vero virtutem et recte factorum conscientiam nobiscum ad supercelestem illam vitam commigrare.
MAnuaium aes, videtur vocare Gellius illud, quod in commune confert is, qui in certaminibus lusibusque factus est inferior.
Hoc est, Furaces et violentas. Hinc qui iniustam opulentiam colligunt, et facultatibus praeda et rapinis partis ditantur, dici possunt Briarei manus inicere. Briareus gigas fuit, cui centum brachia et manus fuisse dicuntur, saevissimus et immanis pyrata. Nazianzenus.
SEntit proverbium, naturae non debere fieri vim, sed ad quod unumquodque natum est, eo adhibendum.
Comodotragodia res dicitur ex laetis simul et tristibus constans. Haud illepide sic appellatur vita humana, quae nunc prosperis, nunc adversis rebus utitur. Item et matrimonium. Porphyrius.
Multum adfinis haec Chrysostomi sententia Plautinae est:
Male partum male disperit.
DE re dicitur, quae voluptatem magis et oblectationem, quam lucrum creat. Vesica ponitur pro pecuniarum receptaculo: nam porcinae et bubulae vesicae in eum usum a veteribus haberi solebant. Varro.
Pollucis sententiam apud Hom. xru/s1ea xalkei/wn, etc. docentis fuisse commutationem rerum citra nummos, et sic permutationem, non venditionem comprobat. Paulus iureconsultus lib. Pandect. 18. tit. de contrahenda emptione. Plutarch. scribit Theseum nota bovis nummum signasse, ex quo hoc proverbium, de iis, qui corrupti pecunia tacerent, ut Demosthenes, cum dictus est argentaginam pati: addam illud Philost. in Sicopel. boun= a)fwni/as2 e)pi\ glw/ttan beblhme/nos.
Conscientia nihil aliud est, quam secretum, et quod falli non potest facti nostri iudicium, et mille testes, ut dici solet. nam sua quemque fraus, et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat, amentiaque afficit, suae malae cogitationes,
conscientiaeque animi terrent. Cic. pro Sexto Ros. Ame. Paulus Pandect. libro 40. tit. 9. qui et a quibus manumissi liberi: et imperator Antonin. Calpurnio Critoni rescripsit, eo tempore, quo quis propter facinorum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo plus conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amisisse. Post sub finem; conscientia animam verberat.
PAulus lib. Pandect. 32. tit. de legatis et fideco. cap. 32. ad hoc vulgo iactatum proverbium allusisse videtur. Decet enim imperatoriae maiestati, eas servare leges, quibus ipse solutus esse videtur. Unde Claudianus: In commune iubes, si quid censesve tenendum primus iussa subi: tunc observantior aequi fit populus, nec ferre vetat, cum viderit ipsum auctorem parere sibi.
IN principes graviora consuetis vectigalia imperantes. Tiberius Aemilio racto Aegypti praetori rescripsit: Tonderi pecus se velle non radi. Cuius dictum istud recenset ita Dion. kei/resqai mou ta\ pro/bata, a)ll) ouk u)pocu/resqai bou/lomai, nimirum humaniter, haud mancipiorum modo tractandos provinciales innuens. Sunt enim qui rem exactius, quam sat est, ac morosius excutiunt, et ad vivam cutem resecant, quod alio proverbio ad vivum usque radere dicitur, ut et Boni pastoris est tondere pecus non deglubere.
LUcanus ad Calphurnium Pisonem,
Temporibus seruire decet, qui tempora certis.
Ponderibus pensavit, eum si bella vocabunt,
Miles erit. si pax, positis toga gestiet armis,
Nunc fore pacatum, bellantem castra decebunt.
Cicero lib. de finibus 3. commemorat inter praecepta veterum sapientum, quae constat proverbiorum vice celebrata: Quaeque sunt, inquit, vetera praecepta sapientum, qui iubent tempori parere, et sequi Deum, et se noscere, et nihil nimis. Pro parere, sunt qui parcere legunt, Affinia sunt, Seruire scenae, et Uti foro.
AMmianus lib. 22. ubi Iuliani imperatoris animi invictam constantiam et susurronum contemptricem laudat, proverbiali schemate illud extulit: Frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, ut Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius cum Hercule. Innuit enim Iulianum nihilo magis commotum fuisse blateronum aulicorum iniuriis dicteriisque, quam Hercules Pygmaeorum adsultibus exterritus fuerit, imo ea ipsa contempsisse risisseque, velut Thiodamantis Lindii probra convitiaque inultus neglexit Hercules. Ad illud de Pygmaeis allusit Alciatus iurisconsultus in Emblemate quodam, in eos, qui maiora virib. aggrediuntur, suae imbecillitatis non conscii, quod hunc in modum habet:
Dum dormit, dulci recreat dum corpora somno.
Sub picea, et clavam ceteraque arma tenet
Alcidem Pygmae a manus prosternete leto
Posse putat, vircis non bene docta suas:
Excitus ipse, velut pulices sic poterit hostem,
Et saevi implicitum pelle leonis agit.
De Theiodamante haec est fabula. Cum in Theiodamantem Lindium terram aratro proscindentem ex improviso incidisset famelicus Hercules, alterum ex iugo boum iugulat illo praesente, et devorat, quam ille in iniuriam maledictus suit aggressus. At iste illum sibi amarissime conviciantem cum risu, et cachinis audiit. Sunt qui Herculem bis integrum devorasse bovem scribunt, semel apud Lindum urbem, et iterum apud Driopas Theiodamantis bovem.
Istud praeterquam quod usu verum esse intelligitur, testimonio etiam atque auctoritate Plutarchi confirmatur, in commentario, quem e)rwtikw=n vocavit: Quemadmodum enim, inquit, cum e nubibus exiit sol, at post caliginem denique ferventior est: it amor cum intercessit ira aut suspicio, pace facta, reconciliatisque animis iucundior est atque acrior. Plautus praeterea simulatum Amphitrioni Iovem idem induxit loquentem: verum irae, si quae forte eveniunt huiusmodi, inter eos, rursum si reventum in gratiam est, Bis tanto amici sunt inter se, quam p rius. Hinc Terentius in Andria:
Vox Platonis gravis in Timaeo, pro=ton men o( dionhn/ me/gistoon kakou= delea\r, A Cicerone in libello de Senectute, ita expressa: Divinus (inquit) Plato escam malorum voluptatem appellavit, quod ea videlicet homines capiantur ut hamo pisces. Sed a Plauto in mercatore, in Latinum prius versa: Demipho, Sapientum illum dictum te audisse reor saepius, voluptas est malorum esca, quod ea non minus homines, quam hamo capiantur pisces.
DIphilus comicus, cenam sine sanguine vocavit, quam Plutus terrestrem appellavit. Ambo autem tenuem pauperemque, hoc est, vilibus dapibus instructam mensam intellexerunt, ille obquam oranandam nullae caesae forent animantes, hic ob olera. Carmen autem ipsum Diphili ex Athenaei sexto libro Dipnosophistarum hic apponam:
*otan me\ kale/s1h| plou/s1ios, dei=phqh poiw=n,
*ou) katanow= tri/gluf) ou)de\ ta\s2 ste/gas2,
*ou)de\ dokima/cwtou\s2 korinsqi/ous2 kia/dous2.
*atenh\s2 de\ thrw= tou= magei/rou to\n ka/pnon.
*ka)/n men s1fodro\s2 fero/menos, ei)s2 o)rqo\n tre/xh|,
*le/ghqa, kai\ xai/rw kai\ pteru/ssomai.
*ean de\ pla/gios, kai\ lepto\s2 eu)qu\s2 now=
*oti tou=to/ moi to\ dei= pnon a)ll) ou)d) ai=m( e)/xge.
Inducitur autem parasitus ab eleganti facetoque poeta ita loquens:
Pisces magni parvulos comedunt.
ID apud Graecos et maiores nostros in usu fuit, et adhuc hodie vulgo nos usurpamus cum de inviriis opulentorum quaerimur, significamusque novum non esse, quod tenuiores exuantur patrimonio a potentioribus, sumptum ab animante immani, atque experte omnis humanitatis. M. Varro in Menippeis libro, quem Margopolim sive peri\ ar)xh=s2 inscripsit, apud Nonium: Natura humanis omnia sunt paria, qui pote plus urget, pisces ut saepe minutos magnus comest, ut aves enecat accipiter. Polybius 15. li historiar. ou)d) ou)n kasqa/per oi(
tu/ranoi, braxei=an de/ tina proballo/menoi th=s2 ai)xun/hs2 pro/fas1in, a)ll) e)c ou)/t) a)nai/dhn kai\ qhriwdw=s2 ou(/tws2, w(/ste pros1o/flein to\n lego/menon tw=n i)xqu/wn bi/wn, en oi)s2 fas1i\n o(mofu/lois2 ou)=s1i thn\ tou= mei/onos a)pw/leian pamei/zoni trofhn/ gi/nesqai kai\ bi/on, id est, Nec faciunt (inquit) hoc more ryrannico, sed modicum aliquem dedecoris praetextum praemittunt, et confestim impudenter ac ferociter sic agunt, ut atrocitas ipsorum vitae piscium conformari possit, de quibus fertur, quod cum eiusdem generis sint, nihilo tamen minus minorum perditio, maiorum sit cibus et vita.
Hoc Ouidiano hemistichio ex quarto lib. de Ponto utimur, quoties temporum diuturnitate omnia absumi significamus:
Gutta cavat lapidem, consumitur annulus usu,
Et teritur pressa vomer aduncus humo.
Chaerilus: *pe/tran kilai/nei r(ani\s2 u(/datos endelexei/h|.
Hunc versum citat Simplicius in commentario suo in octavum librum Naturalis auscultationis, quem his verbis Lucretius protulit:
Nonne vides ettam guttas in saxa cadentes
Humoris, longo in spatio pertundere saxa?
Pro incerta spe, certa praemiae.
SAlustius in Coniuratione Catilinae de Allobrogibus loquens, diversa consilia animo voluetibus, inquit enim pro incerta spe, certa praemia. Animadvertendum praeterea an, cum idem de bello Iugurtae narrat ita: Metellum regi Boccho suavisse, quamquam opibus suis confideret, tamen non debere certa pro incertis mutare, rexpexerit (ut puto) ad sententiam versus Hesiodi, valde celebratam, inquit enim sapiens ille poeta:
*nh/pios, o)\s2 ta\ e(/toima lipw\n, a)ne/toima diw/kei.
id est,
Stultus, qui parata relinquit, et imparata persequitur.
Theocritus in Cyclope: thn\ pre/ous1an a)ma/lge, ti to\n feu/gonta diw/keis2. Mulge praesentem, quid enim fugientem sectaris? Ubi scholiastes Hesiodi versum citavit. Hoc age igitur, quod praesens, quodque prae manu est, et in id tibi mens intenta sit: de eo cogita, non interea inanes cupiditates et vana somnia sequaris. Plautus autem apertius illam vertit, cum Pseudolum, callidum servum secum philosophantem induxit, in aliisque multis dicentem; Stulti haud simus, frustra ut simus, quam quod cupienter dari, petimus nobis, quasi quid in rem sit, possimus noscere. Certa amittimus, dum incerta petimus, atque hoc evenit, in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim. Hoc autem proverbio monemur, ut praesentibus commodis fruamur, et absentium cupiditate nos non excruciemus. Iuxta hoc Philemonis comici, e)/an d) oi)s2 e)/xomen, toi=s2 ge mhde\ xrw/meta. Eundem habet sensum quod alibi nobis dictum est,
*ad) ouk e)/xomen cutou=men, w(=n men dia tuxhn\,
*wn de\ au)tou\s2 e)s1o/meq) e)sterhme/noi.
id est,
Si praesentibus non utimur,
Absentia quaerimus, his quidem nostra culpa,
Illis vero per fortunam privabimur.
Narrat enim se dissentire ab ingenio multorum, qui cum vocati sunt ad cenam a divite aliquo, fortunatoque homine, statim domum introeuntes laudant triglypha, tecta laqueata, corynthiaque vasa, coniectis in huiuscemodi ornamenta adedium oculis, se namque his rebus spretis, intentis oculis respicere fumum culinae, quod si ille impetu quodam directo latus sit, se gaudere, ac prae gaudio exsultare. Contra autem, si obliquus ac tenuis, ilico cognoscere cenam, quod ei vehementer dolebat, sanguinem non habituram. A signo igitur ille iudicat se male acceptum iri, neque enim huiuscemodi cena ipsum delectabat. Plautinus contra senex in Captivis, parasitum ludit, ostendens se huiuscemodi cenam ei daturum: Asper meus victus sane est, cui ille: sentesne esicas? Sequitur; Aegio. Terrestris cena est. Par. sus terrestris bestia est. Aeg. multis oleribus. Par. curato aegrotos domi. Nihil autem inimicitius esse oleribus parasito, et hic declaravit, et apud eundem Graecum comicum in Mercatore, quidam qui accusat alium et pisces et aves, et omnes demum delicatiores escas coementem, Inquit enim sumptibus et voracitate illius fieri, ut ipse, et universa civitas necessario ad olera redigatur, ac pugnent saepe, contendantque inter se de apiis, ut in Isthmiss fieti solebat: quorum certaminum corona victoriae praemium erat ex apio. Nam iocatus in hoc lepide est, Inquit: ouk e)sti\n u(xqnhro\n u(po/ s1ou metalabei=n. *sunh=kas2 h(mw=n ei)s2 talaxanathn\ po/lin. *peri\ tou= s1eli/nou maxo/meq) w(/per i)sqmi/ois2.
PLautus in Casina Massilienses mores, quos miris laudibus Strabo, et Cic. in oratione pro L. Flacco efferunt, tamquam optimos et probatissimos dixit: Ubi, inquit, tu es qui colere mores Massilienses postulas: Massilianam enim peregrinationem pro Attica disciplinae gratia suscipiebant Romani.
GRaeco hoc proverbio usus est Suetonius in vita Claudii, quo subobscure significare voluit, se remedium illi malo, quid ei fecisset, inventurum, sublaturumque Neronem, quo stulto consilio imperium, ut res postea docuit, Britannico eripuisset. Suetonii verba haec sunt. Et subinde obvium sibi Britannicum arctius complexus, hortatus est, ut cresceret, rationemque a se omnium factorum acciperet. Graeca insuper voce prosequuntur. trw/s1as2 kai\ i)a/s1etai, hoc est, etiam laesus sanatur, vel a nullo sanari potestvulnus, nisi ab eo, qui inflixit. Proverbium autem hoc ab Achille ortum est, qui eadem hasta, qua Telephum vulneravit, ipsum postea sanavit. Crebrum vero id est apud veteres auctores. Plutarchus in commentario, quem inscripsit peri\ tou= a)kou/nei, de morsu quodam, qui in animi ingeniosorum adolescentium a Philosophia excitatur loquens dicensque, posse illum a ratione ipsa, quae ipsum inflixit sanari, non minus ac plagam illam Teleph. manifeste ad hoc proverbium respexit, cum etiam verbis ipsis usus sit, quamvis versum etiam Euripidis addat, quo Poeta ille eandem rem tragice commemorarit. Verba Plutarchi haec sunt: ou) ga\r mo/non w(s2 eu)ripi/dhs2 fhs1i\, to\ thle/fou trau=ma pristoi+/s1i lo/nxhs2 qe/lgetai r(inh/mas1in, a)lla\ kai\ to\n en filos1ofi/as2 e)mfuo/menon eu(fue/s1i ne/ois2 dhgmo\n
au)to\s2 o( trw/ s1as2 lo/gos i)/atai, hoc est, Neque vero, ut auctor est Euripides, solum Telephi vulnus ab eadem hasta, quae illud inflixerat, sanatum exstitit: sed etiam ingeniosi adolescentis, qui in philosophia probe est institutus, acceptus morsus eadem oratione unde illatus est, emendari potest.
Hoc est post minas verbera, ductum verbum a lepida voce sapientissimi viri, qui absurdos asperosque mores uxoris patienter admodum tulit, quae cum ipsi antea maledixisset, postea autem aquam in eum effudisset, Nonne inquit ille amicis hoc futurum dixeram: o(/ti canti/pph brontw=s1a kai\ u(/dwr poih/s1ei. Vix enim Latine hoc pronuntiari posse puto, ut maneat in ea lepos elegantiaque, quae in his verbis pronuntiata percipitur. Nam tonitrus imbrem antecedere certum est.
CAmpas dictis abigi, Plautus in Trinummo proverbialiter dixisse videtur de iis, qui verba non curarent, sed rem ipsam. Solent enim Campae quibusdam carminibus exstingui. M. Catoni sunt vermiculi aestatis tempore olera et arbores infestantes, nos brucas appellamus.
Nos vulgo verbum hoc saepe usurpamus, atque quoties vini ministratores reprehendimus, quod nimium aquae ingerunt, vini ipsius vim penitus perdunt: Pherecrates apud Athenaeum libro decimo, deipnos1ofistw=n; e)/r)r(e)s2 kora/kas2, batra/xois2 oi\noxei=n s1e dei=.
Hoc proverbium non recens est, sed multis saeculis et apud diversas gentes celebratum est, ac viguit, quo fertur, fumum natura sua formosiorem totius domus sectari. Aristophanes apud Athen cum libro sexto deipnos1ofistw=n: ubi parasitus in formosis tentandis, cum se reliquos superare dicere vellet, inquit in illis se fumum esse: u(po me/nein plhga\s2, a)/kmwn, kai\ kondu/lous2. pla/ tten de\ telamw\n, tou\s2 kalou\s2 peira=|n, kapno\s2.
APud epigrammatarios exstat proverbiali schemate dictum illud: ou)lo/teron s1ili/nwn, apio magis crispum. Quo spectat illud Aristoteleum in Rhetorices tertio, s1e/linon ou)+la ta\ s1ke/lh forei=, apium crispa habet crura. Et Lucianus in Amoribus: polu/ tw= en leimw/ni ou)lo/teroi s1eli/nwn, multo crispiores pratensi apio.
IUxta Cium Misium fluvium, cui civitas adiacet: Item Cius dicta, a nymphis raptus fuit Hylas ab Hercule adamatus, quam ingenti vociferatione vocans Hercules nihil profecit. Unde proverbium manavit, de vocantibus non audientes, Hylam vocare. vide Theocritum Edyllio 13. quod Hylas inscribitur. Erudite descripsit eandem fabulam Apollonius Rhodius in fine primi libri Argonauticorum, qui sic ait. Herculem, cum regionem Driopum accolarum Parnassi transiret, voluisse eripere bovem ad sacrificium Theiodamanti Driopi, quod cum ille prohiberet, ab Hercule interfectum et regionem direptam. Atque Hylam infantem adhuc Theiodamantis filium e cunis abreptum, in familia Herculis educatum, et ab Hercule adamatum, edoctum, ac tandem, cum aquam peteret, raptum a nymphis.
OLim valde potentes fuere Tarentini, sed deliciae eos perdiderunt, quia plures apud eos fasti dies per annum quam alii celebrantur, institutis propter otium ac delicias continuis feriis, unde et vulgari proverbio fertur: Pigris semper esse festum. Hoc usus est Theocritus in Bucolicis, ntattum est supra: ingnavi semper feriae.
Convenit in eos, qui aliud prae se ferunt, aliud tegunt, quique fuco corrupti sunt et pallent, in blandos vultu, sed animo virulento. Dion autem narrat Antonium Caracallam in usu habuisse nummos adulterinos, plumbumque argentatum, et aes inauratum, pro argento vel auro suis senatoribus dedisse. Hinc natum est proverbium.
FAbulae Milesiae proverbio dicuntur sermones nec veri, nec verisimiles, nec in aliquem vitae usum parati et congruentes: sed tantum ad voluptarem et extrahendum tempus, vel in conviviis, vel in coetibus virorum ac feminarum, qualia sunt etiam amatoria omnia. Ideoque Lucianus sermones amatoris vocat Milesios, et Capella quasdam poetarum fabulas. scripsit nominatim de Milesiis Aristides libros aliquos: milhs1iakw=n, et Apuleius asinum, ex Lutiani asino desumptum et concinnatum. Eiusmodi narrant vetulae pueris ad focum ne plorent, aut molesti sint. Milesiae a Mileto Ioniae, quae de luxu, et deliciis male audivit, dicuntur.
Usus apud Graecos obtinuit, ut hi Iyngem habere dicantur, qui velut praestigiis quibusdam homines ad se amandum provocant. Iynx enim avicula est oblongo collo et lingua, crebro collum circumagitans, ea veneficae ad excantationes utuntur, ut inquit Pindari interpres in Nemeis. Latine tortucam nominare possumus a torquendo collo. Quidam putant eam esse, quae alio nomine vocatur s1eis1opugi\s2, Latini motacillam vocarunt. Iynge vero trahi etiam proverbiali figura dicitur a Theocrito Edyllio 2. versu qui repetitur.
PRoverbium de re commentitia, quoniam in porticibus et tabulis depingi fabulae solebant. Plutarchus in libello de particula ei inscripta foribus Delphici templi. Ceterum ista, inquit, prorsus ex portica et tabula.
Dronysius Halicarnasseus in comparatione Herodoti, et Thucydidis: Satietarem gignit, ait Pindarus, et mel, et dulces res venereae. Iam vero illud in animo reputavi quam suavis et iucunda res sit in historia, scriptionis varietas et immutatio. Laurentius Hunfredus de Nobilitate libro tertio. Sed quicquid nimium est, ingratum et iniucundum est, eiusque omnis in fruendo suavitas amittitur. Theocritus in Megara: kai\ eu)fros1un/hs2 ko/ros e)sti\, id est, et laetitiae satietas est.
Quarta luna natos proverbiali schemate dicimus, quibus sinistra parumque auspicata rerum omnium sunt initia. Quod ipsum non tam ad diem quartum, quam ad postremum lunae quadrantem refero Inter
alia in vita Aristophanis legitur: die\ kai\ e)/s1kwpton ar)istw/numos, te kai\ a)meiyi/as2 te tra/di le/gonts2s2, au)to\n gegone/nai, kata thn\ paroimi/an w(s2 a)/llois2 poiou=nta, ta\ meta prw=ta ga\r dia\ kallistra/tou kai\ filoni/dou kasqi/ei dra/mata, id est, quare ipsum exagitarunt, seu contempserunt Aristonymus et Amipsias dicentes, quarta luna (quod aiunt) natum, quod aliis laboraret. nam primas fabulas per Callistratum et Philonidem exhibuit.
Hoc utimur quotiescumque significare volumus id, quod Plinius iam olim dictabat, nullum librum tam malum esse, quin parte aliqua prodesse queat. Recte etiam olim dictum esse puto, non quis, sed quid dicatur, considerandum. Modestiae enim est, quod alicuius saeculi commune linguae fuit vitium, dissimulare. Nec enim video aurum minori esse in pretio, quod in vase fictili hoc, illud in splendida arca custodiatur. Nonne gallus Aesopicus dum vertit stercorarium, nitidam gemmam reperit?
*lu/dion yh=gma, speciem habet proverbii, quemadmodum illa: Lydius currus, Lydius lapis. Apparet autem id de re non vili aut contem nenda dici, cum et multum auri in Lydia provenire receptum sit, ut est apud Lucianum in dialogo, qui in scribitur Contemplantes. Hoc usus est Basilius ad nepotes: Et ex Lydia harena fit aurum.
Exstat inter Hebraeorum proverbia non dissimile senario Graeco: lukei=a o(pw/ra fu/lakos enleloipo/tos2, id est, dulce pomum, cum abest custos. His utemur, cum significabimus impunitate malos ad peccandum provocari.
PRaelautae et opiparae dicebantur. Plato Politicorum lib. tertio: s1urakous1i/an de\ w)= fi/le tra/pezan, kai\ s1ikelikhn\ poioki/lian, id est, Syracusanam amice mensam, et Siculam in obsonii varietatem, non videris approbare. Idem in quadam epistola ad Dionis propinquos: i)taliwtikw=n te kai\ s1urakous1i/wn trapecw=n plh/rhs2. Lucianus in dialogo Simili ac Polystrati, kai\ tra/pecai, inquit, u(pe\r ta\s2 en s1ikeli/a|, ac mensae Siculis lautiores. Docet hoc libro duodecimo copiose Athenaeus, Persicis et Asianis deliciis nihil olim inquinatius nec mollius: de quorum delitiis in animos hominum impressa opinione, perpetuo invaluit. Macrobius libro Saturna. septimo: modum eum servat, qui sui potens est, et in mensa Sicula vel Asiana.
DArdaniae artes, pro magicis usurpavit Columella lib. 10. Veniant (inquit) Dardaniae artes. Dictae antem sunt a Dardano insigni (ut tradunt) mago, cuius commentariis diligenter perlectis, longe doctissimus evasisse Democritus memoratur. Consule Plinium lib. 30. c. 1. Apuleius, vel ipse Dardanus, vel quicunque alius post Zoroastrem. Euseb. li. eu)aggel) pro para\s2. 3. eu)/te o( da/rdanos, o( mu/qous2 qew=n katadida/cas2, ta\ musth/ria.
Scribit Gellius in 15. c. 21. ferocissimos et immanes, et alienos ab omni humanitate tamquam in mari genitos, Neptuni filios dicere poetas consuevisse. Apud Plutarchum autem in Dialogo: Sitne rationis vis in
bestiis. In marinis (inquit Aristotimus) nullum esse gratiae sensum, amorem nullum, nec ingenii suavitatem: recteque Homerus ait, Glaucum te genuit de immansueto, et omnis societatis experte dixit, quod benevolum miteque nil mare gignit.
Dicitur in valde senes, in quibus caloris naturalis inopia imbecillitatem, imbecillitas tremorem efficit, ita ut caput perpetuo motitantes, omnibus annuere videantur. Catullus in nuptias Iuliae et Manlii.
Usque dum tremulum movens cana tempus anilitas
Omnia omnibus annuit.
Nec mulieri, nec gremio credi oportere, proverbium est, quod et illa incerti et levis animi est, et plerumque in gremio posita, cum in oblivionem venerint exurgentium, decidunt. Festus.
Proverbium rusticum, quo plaustrum perculisse dicuntur, qui negotium aliquod everterunt ac perturbarunt. Meminit Donatus in Eunuchum, ubi ait servus: Perculeris tu iam me, id est, impellendo perturbaveris. Et eo usus est Plautus in Epidico: perii, plaustrum perculi, id est, everti ac perturbavi rem falsa emptione. Percellere enim est evertere, et ad terram deicere.
Idem ibidem. Telum ira facit. Huic confine est eiusdem: Furor arma ministrat. Cui non dissimile est apud Basilium ad nepotes suos: th=| traxwdi/a| ga\r ou) pisteute/on a(plw=s2 legou/s1h|, e)p) e)xsqrou\s2 squmo\s2 o( pli/zei ge/ra. Tragoediae enim nequaquam est credendum, dicenti, inimicitias armabit ira manus. Plaut. in Merc. Perii, seditionem facit lien, occupat praecordia. Virgil. 10. Aeneid.
Spes addita suscitat iras:
Tela manu iaciunt.
Virgilius 11. Aeneidos:
Amnis et Hadriacas retrofugit Aufidus undas.
Ubi Servius admonet subesse proverbium de re neque verisimili, neque consistente. Allusum est ad paroemiam: Sursum versus sacrorum fluminum feruntur fontes. Cum praepostere hoc fieri velit significare. Aufidus amnis oritur ex montibus Hirpinis, et Canusium praeterfluit.
Usurpavit Basilius ad nepotes capite 6. cum iubet ad honestarum artium praescriptum mores et studia nostra applicari, et corrigi, perinde, quasi lapides iuxta Doricum proverbium ad filum, ut Lesbiam regulam dirigentes, kata, inquit, thn\ dwrikhn\ paroimi/an, to\n li/qon poti\ thn\ pa/rton a)/gottas2. Exstat trochaicus apud Plutarchum in libro de Profectu eius sententiae pro\s2 staqh/mh pe/tron ti/qesqai, mh/ti pro\s2 pe/trw| sta/qmhn, i. lapis amussi est applicandus, non amussis ad petram.
Proverbii speciem habere videtur, et illi confine esse, Tantali talenta: Croesi opes: dicitur enim utrumque de immensis opibus. Divus Basilius ad nepotes capite decimoquinto:
ta\ piqi/ou tou= mus1ou=, etc. At nobis nisi Pythiae Mysii talenta, etc.
Si hoc referamus ad proverbium, transfertur ad ingenium, sive stylum ieiunum et aridum, aut per ironiam in hominem vehementer obeso corpore. Theocritus in Nomeo Batto: mh\ pra=kas2 s1iti/cetai w(/per o( te/ttic, id est, Numquid rore depascitur ut cicada? Cicadas autem rore ali, testis est Plin. libro 12. cap. 26. Ore carent, sed habent in pectore fistuloso quiddam aculeatum, linguis simile, eo rorem lambunt. Cum excitatae subuolant, reddunt humorem: quod solum argumentum est illas rore pasci. Neque enim ad excrementa corporis ullum foramen est. Virg. in Daphnide.
Dum iuga montis aper, fluvios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.
Haec sunt ta\ a)nagkai=a, id est, necessaria, et proverbii speciem habent, quibus indicare licebit, quod in vita perpetuum nobis futurum intelligi volemus. Itidem Virg. hoc quod habetur quarto Aeneidos:
Dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.
In Syracusiis anus dixit: Conando Graecos Troianis potitos fuisse, et omnia perfici conando, qua proverbiali figura significatur, conando, et experiendo, quantumvis etiam ardua, perfici posse.
Habetur in Edylio 35. et frequens hodie in populi ore versatur, quum fit sermo de non temere mutandis veteribus amicis. Amicos enim subinde novos amplecti, veteribus neglectis, turpe est. Inconstantia in amore nihil crebrius, neque vulgarius est in communi vita, polufili/a, id est, subinde mutare amicos, veteres fastidire, et novos amplecti. Id olim perinde probrosum atque infame habebatur, ut si qua mulier subinde alios atque alios viros admitteret. Is igitur qui bene audire apud homives honestos vult, non levis neque inconstans in colendis amicitiis esse oportet.
Ex Thalisia Theocriti apparet proverbiale dictum fuisse, quod aliqui de signo bono, alii de diverso et malo intelligunt. Amores sternutaverunt, hoc est, sternutando signum praebuerunt, quod esset amaturus, ipsum evenit.
Idem in Thyrside de Pada: est amarulentus inquit, Aepolos, et illi semper acerba bilis in naribus sedet Proverbiale de homine bilioso et iracundo. Qui bilosi sunt, hoc est, abundant flava bile, iracundi sunt, Hic enim humor mobilis est, et acutus, quare facile irritatur et effervescit.
Est autem hoc proverbiale apud eundem in viatoribus quod magnam similitudinem, et iniquam comparationem significat. Lacon: ou)de\ ga\r ou)d) a)ku/lou o)rimali/des2, id est, Neque agrestia poma cum Acylis, scilicet aequaveris. Acyla autem fructus, sive nux pri/nou arboris, similis naucifagi. Dioscorides libro 1. cap. 26. Orimalides poma montana, ab o)/ros2 mons, et mh\lon pomum.
Significantes quippiam non in loco factum dictum, ut dicunt quidam: Annulus aureus in nare suilla: pro quo alii, in lenticula unguentum, Habetur Proverb. cap. 11. Circulus aureus in naribus suis. Id transferri commode potest in improbum et facinorosum hominem, de virtute et honestate verba facientem, aut praecepta de moribus praescribentem, cum id non deceat, nisi eum, qui sit moratus et vitae inculpatae. Malum enim hominem etiam bene loquentem non esse audiendum censet Plato. Vide Gelliim libro 18. cap. 3.
Cum omnia suo tempore fiant, et hic quaeratur, quid sit bonum, videndum est, ne id alieno tempore quaeratur: ut enim, inquit Ecclesiastes c. 3. aliud ferendi, aliud metendi, etc. sic aliud felicitatis, aliud infelicitatis tempus est. In hac vita tempus est miseriae, quod si quis in ea bonum quaerit, perinde facit, ac si velit sementis tempore metere. Exspectanda messis est, hoc est, futura vita: in qua non, ut in hac, pro iure regnavit iniuria, sed sola dominabitur iustitia et veritas, sublatis erroribus. Sed vitam illam non curantes voluptati indulgent. Vulgo ita fertur: Omnia tempus habent. Hoc cum aliis superioribus confert. Nosce tempus. et: aliam aetatem alia decent.
Porphyrio in epist. Horat. ortum esse monet ab insigni quodam impostore, qui saepe fingens crus sibi fractum aliquando multos irrisit, quorum in vehicula tollebatur tandem vere fracto crure, quasi etiam tum luderet, neglectus est. Haec est poena hominis mendacis, ut si quando coeperit verum dicere, careat apud omnes fide, de quo exstat apologus apud Aesopum elegantissimus.
De iis, qui ob absentiam suam quapiam utilitate frustrantur. Tractum ab illis, qui cum propinquitate quadam legitimam alterius successionem sperare possint, eadem, dum absunt, opportunis obsequiis, et delinimentis aliorum privantur. Demosthen. Xenoph.
Gallus Caesar, inquit Ammianus Marcell. in lib. 14. de flamma ad fumum, hoc est, de letalium insidiarum periculo et timore ad ipsam plane necem tetendit. Et Plato de iusto 8. Populus, inquit, liberorum hominum fugiens fumum, in flammam servilis dominationis incidit. Notatur isto stulta temeritas, et calamitas eorum; qui a simultate, vel dubio, vel minimo malo incertum et ingens odium et malum proruunt.
*mhde/pot) oi)noxo/hn tiqe/men krhth=ros u(/perqen.
*pino/ntwn. o) loh\ ga\r e)p) au)tw=| moi/ra te/tuktai.
id est,
Ne cratera super potantum pone lagenam:
Qui facit, eveniet mors illi cruda repente. Hesiod. e)/rgwn.
Non simul omnia effundenda, et aliorum libidini prodigenda, quae habeas, ne ipse egens deinde et famelicus pereas: quod ita etiam vulgo efferunt: Numquam exuas te, antequam cubitum eas. Thezes ita interpretatur: Numquam privatum publico, partem toti, deterius meliori praefer.
Vilior enim h)noxo/h cratere est. Nam krath\r vas quoddam erat, ut lebes, in symposiis adhibitum, vino diluto repletum: oi)noxo/h, vero, oi)/on ki/lic, aut quid simile, quo ex cratere bibituri, hauriebant. Proclus eo admoneri putat, ne iratos verbis provocemus magis et irritemus: et nugaces homines, atque importune garrulos tecto ne recipiamus. Aliis videtur Hesiodus deterrere omnes ab assiduis perpotationibus: ibi enim nihil aliud quam crateri oenochoe imponitur certe, Moscopulus genitivum pluralem absolute sumere videtur, his verbis: mhde/pote pinun/twn tinw=n s1umpos1iazo/ntwn.
Nihil homini tam divinitus datum, nihil tam prospere succedit, quin admixtum sit aliquid difficultatis. Apud. Florid. 4.
Dictum est ab Horatio sat. 5. in Natram hominem etsi nobili et honesta familia natum, valde tamen sordidum, qui se inungebat vili, rancido, et ad lumina relegato olei genere, (Aetius lixniai=on, lucernarium appellat) atque ita lucernas suo alimento et fomento defraudabat. Turn. Adver. 4. cap. 9. Simili nigratione facete dicemus sordide et cibis sine sanguine victitantem, fraudare iumenta suo alimento, etc.
Satyra quaedam Varronis inscribebatur. Est modus matulae, vel ut alii libri scribunt, modus matulae, qua inscriptione monebat adhibendum esse modum compotationi et ebrietati. Nam e matula potum significavit, cum cibum sicciorem in ventrem, liquidiorem in vesicam descendere censerent. Varro alio loco: Divitum apotheca Chias ad communem revocar matellam. Plautus:
Nolo in vesicam quod eat; in ventrem volo.
*to\ e)/los2 pria/sqai kai\ tou\s2 a(/las2, Quaerenda bona aliquando sunt, quamvis non omnino careant incommodo. Natum fortasse ab eo, qui cum salinas venales haberet, in quibus erat palus, salinas alienare sine palude ut vellet, induci nullo pacto potuit. Ita Franc. Luisinus Parergon. 1. e vet. codice et exemplari Veneto castigat et explicat id: Oleum et salem emere oportet.
De iis, quae vilia non sunt, nec omni tempore exposita, quaeque difficillimis temporibus necessaria reservantur, qualem se Pericles praestabat: ou)d) a)ei\ pariw\n ei)s2 to\ plh=qos2, a)ll) e(auto\n w(/per s1alamini/an trih/rh, fhs1i\ krite/laos, pro\s2 ta\s2 mega/las2 xrei/as2 e)pididou\s2. Plutarchus in Pericle.
Proverbialiter hoc Gordianus Imper. pronuntiavit in c. Licet, C. an ser. pro suo facto post ma. tenea. Nam, ut M. Cato ait, nequiter factum semper durat, et teum comitatur. Sic et Poeta:
Poena potest demi, culpa perennis erit.
Proverbiali loco utitur Iustinianus in Hexasticho Digestis pmposito, oi(=atis2 h(ra/klhi panai/olon a)/poda teu/cas2. Sumptum apparet ex opere
Hesiodi, cui Titulus est, a(/pis2. Dicitur autem de re pulcherrima, et variis ornamentis insigni.
DIcitur de re perplexa et obscura. Sumptum a Responsis Africani iuriscons. difficilibus, Delium natatorem efflagitantibus. Lex Africani est, ergo difficilis, in ore omnibus est ea ratiocinatio.
UTitur Iustinia. in c. Ne in arbitris C. de Arb. Si enim, inquit, vera consuetudo stipulationum, et subtilis, imo magis supervacua observatio ab aula concessit, cur non, etc. Dictum de re, quae amplius in usu non est. Metaphora sumpta ab emeritis Palatinis iudicibus.
Schemate hoc utuntur Impp. in c. 5. C. de naufra. lib. 11. De submersis, inquiunt, nuibus decernimus, ut levato velo istae causae cognoscantur, hoc est, summatim. Eadem figura, quae, de Plano cognosccere.
Hoc proverbium cum nonnullis aliis ab Innocentio Pontifice citatur in cap. Etsi, de Iud. Iudaei, inquit, nobis illam retributionem impendunt, quam (iuxta vulgare proverbium) mus in pera, serpens in gremio, et ignis in sinu suis consueverunt hospitibus exhibere. Enarrantur et alia in iure Pontificio, Uno collyrio, instar empirici omnibus morbis mederi, ca. Necessere, Dist. 29. facibus solem adiuvare, c. Si omnia. 6. q. 1. quod de supervacaneis et absurdis dici consuevit. Frustratim lupus comedit agnum. 13. q. 1. c. Ecclesias. Simile est illud ab Iuriscons. nostri saeculi crebro usurpatum: Heret tamquam mus in pice, cum quis pendet ambiguus, incertusque quo se explicet.
INterrogatus Empedocles, teste Aristotel. lib. Moral. 2 c. 11. cur nam semper in eadem canis dormiter tegula, respondit canem simile quid habere tegulae, et proinde ob similitudinem eo tendere. Usurpatum hoc ab Aristotel. proverbii loco, de iis, quae instinctu naturae similiter erga similia affecta sunt. Adiungit et illud significantius: Graculus graculo assidet, semperque Deus simile agit ad simile. Luisin. Parerg. 3. 10. causam facit, quod kerami/des2, seu cretacea vasa fere habeant canum et aliorum animalium effigies, ad quas tamquam vivas accurrisse canes aliquando testatur Athen. 13.
PRo eo, quod quisque suis quan. tumuis exundantibus fortunis, gravetur, hisce difficilibus temporibus: Suus enim morbus cuique difficillimus est, inquit alicubi Plinius. Neo hoc hac tempestate usurpandum apud afflictos, quod dici solet: De minimis non curat praetor.
PRoverbialiter hoc dixit Iustinia, de Concep. Digest. §. 6. Quasi diceret: in re pulcherrima et venustissima turpe quiddam esse immixtum, quod illam dignitatem ac speciem imminuat, ut si in prato viridissimo et amoenissimo spinae et vepreculae inessent, quae in ambulantium pedes offenderent. Et hoc tamen perraro, inquit, ne ex occasione huiusmodi lapsus oriatur aliquid in tali prato spinosum.
REfert Ulpian. in c. 13. de adult. ex Homero: apud quem id ipsum respondit Achilles Ulyssi, cum ab eodem rogaretur, ut in castra, unde causa Bryseidis sibi ab Agamemnone ademptae abierat, redire vellet. Sextus Caecilius hoc dictum venuste transtulit ad eos, qui uxores quamvis iniustas habent, ut adulterii accusatio non minus ipsis, quam iis, qui iustas uxores habent, permittatur.
*kra/thtos poihtikh\, proverbiali convitio egestas et mendicabulum dicitur reste Demetrio Phalereo. Occasionem adagio dedit poematium Crateris philosoph. quo manticam suam descripsit.
*ane/ra de\ trei/h qrhi/kion ou)/ti forh/oei,
Threicium non Troia virum porduxerit unquam.
Significatur e degeneri prosapia haud nasci generosum pectus. Diversa ratione dixit Flaccus: Nec imbellem feroces progenerant aquilae columbam: exstat apud Stephanum. Troiani ob luxum effeminati audierunt, at Thraces bellicosi semper: unde Thracia mortis domicilium Manlio Antiocho fingitur.
Quoties vulgo singificamus nos, quae volumus, libere, et inculpate in aedibus nostris agere, dicimus nos domi regnum possidere: eo respicit illud Homeri:
*au)ta\r e)gw\n oi)/kaio a)/nac e)/s1om) h(mete/roio.
Nec ab eo abludit hoc Iuienalia:
Tu tibi liber homo, et regu conviva videris.
Transferri potest ad animum. Artem enim, quam quis perfecte novit, sine imperitorum reprehensione quivis exercere potest. In suo opere auctor, nisi velit alterius limam, spongiam, stylum denque tolerare non debet.
Horatius initio de arte poetica ex eadem plane fornace ignem, illud affert: Amphora caepit Institui: currente rota cur urceus exit? qua proverbiali locutione ingeniose et apte optimus sententiosae brevitatis magister secundum artis praeceptum: aut, si malis primi praecepti appendicem, et simul maioris lucis gratia adductam similitudinem conclusit, Praeceperat, ut scripta, praesertim magnifica partibus sibi suis, iisque belle et apte compositis constarent, et, ut longa e)peis1odia, aliaque ambitiosa ornamenta ipsam rem principem obscurantia et deformantia fugerentur. Laudabat pictores, qui hoc vitium sua in arte studiose caverent: Subicit deinde, utrumque, poetam et pictorem, si aliter fecerint, nihil aliud quam prodituros esse, superbam suam inopiam, et imperitiam, non secus atque illi, qui amphoram magnum et amplum vas meditati et aggressi, urceum tandem, minimum et alia longe forma vasculum effingunt, et opus auspicati, in opusculum monstruose desinunt. Licebit commode torquere in omnes eos, qui oneri suscepto impares succumbunt: item qui temere ad aliena a re proposita aberrant. Utitur eodem Hieronymus saepius in Epsit.
Dum vitat humum, nubes et inaenia captat.
Ex eadem officina prodit illud, quo licebit ineptum scriptorem irridere, qui sermonem rei, aut personae
non accommodat, sed aut nimium abiecta et famulari oratione utitur, ubi grandi et elata opus erat: aut contra.
Verumita risores, ita commendare dicaces
Conveniet Satyros, ita vertere seria ludo.
Ne, quicumque Deus, quicumque ad hibetur ut heros
Regali conspectus in auro nuper, et ostro,
Migret in obscuras humili sermone taberaas:
Aut, dum vitat humum, nubes, et inania captet.
Castigat Horat. poetas, qui praeter decorum diis et heroibus tabernariorum et opificum orationem tribuunt: et contra opificibus magnificentiam verborum plane heroicam et caelestem. Metaphorae rationem nos natura docet: ut ab Icaro aut aliunde non opus sit eam arcessere. Non invenuste idem quadrabit in eos, qui nulla in re medium tenent, sed ut plurimum in alterutram partem peccant. Similiter, migrare in obscuras tabernas, non male usurpabimus pro, abicere se et infimo hominum genere digna in se admittere.
Usurpatum pro, esse abiectum, vile et sordidum, ab actione ut opinor, qua est inter ceteras abiectissimas mediastini functiones. Pyrgopol. laqueo Melphidippae et Palaestronis iam prope adstrictus: satim haec quoque me deperit? Meam laudat speciem: aedepol huius sermones haudquaquam cinerem quaeritant. PA. Quo argumento? PY. Quia enim loquitur laute et minime sordido. Tum ipsa nimium lepida nimisque nitida femina. Alii putant militem iis erbis dicere, debere eorum sermonum perpetuam esse memoriam, sed sequentia non videntur satis hanc interpretationem admittere. Aliorum iudicium facio.
Monet Philto Lysiltelem suum, ut cum se semel ad bonam frugem recepisset, porro pergeret, alioqui futurum ut totam recte anteactam vitam una atque altera macula statim deturpet, a lignorum strue, quae sub dio posita, si rara est aut exigua, lapsu pluviae ad imam usque facem situ et putredine extabescit. Cicero Philip. 14. Nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus, atque muneribus, eaque exstructione, quae sit ad memoriam aeternitatis ara virtutis.
*ei)s2 e(ka/teron au)lon ai)ei=n. In eos qui omnem monent lapidem. Arist. de Paraph. Simile, o)rxei=sqai dittu/xa, saltare bifariam. Ibid. Et dipla=krouein\, bifariam pulsate. vide sup. 71. Item, me/s1on duoi+n kasqi/zesqai, inter duas sedere. Idem Sicula 2.
Aggeram plura etiam diversissima, sed modo quo ante, metestin e(ms1i\ tou= pole/mou, pro, eius negotii non sum plane rudis. Idem caprearum rupes. Claudian. extulit de regia crudelis et libidinosi principis. Vide Suet. in Tiberio Satyrion bibisse, pro ad libidinem incitatum esse. Nota vis Satyri herbae, et aetymon. Petron. Heime Gallica frigidior. intelligit eam, quae ad Septentriones vergit. Idem, In aquam hiante ore desilire, pro, appetentem esse mortis. Senec. in Nat. quaest. *ombriakai\ dai/tes2, prandium
ferarum, cuius nemo fit particeps. Scaliger in Varr. ex Plutarch.
NEc hoc quidem relatum ab adagiorum scriptoribus absque controversia paroimiw=des2 offendi. Dicitur autem de intempestivo auxilio, et praesidio. Ouid de Tristibus 1. 3.
Et quamquam sero clypeum post vulnera sumo,
Attamen hanc odiis exonerare fugam.
Convenit huic Diogenianum illud, Post bellum machinas. Quo longius trahetur, eo erit venustior eius usus. Ad externa: Hic homo incipit esse parcior frugaliorque iam consumptis opibus: clypeum post vulnera ut aiunt. Ad corpus: assidua klinopa/lh| esse tum et enervatum corpus iam continentiam meditatur, clypeum nempe post vulnera. ad animum: Hic filium suum perversa animi natura et improborum societate perditum ad probam frugem videtur recepturus, vereor ne post vulnera, quod aiunt, clypeum sumat.
REsipere adagium videtur illa senis bubulci sententia, qua apud Sueton. Vespasianus Caesar perstrictus est, qui legata sibi gratuita libertate, quam imperium adeptum suppliciter oraverat, proclamaverit: Vulpem pilum mutare, non mores. Sensus est titulis dignitatum et amplissimis fortunam muneribus corporis, non animi sordes tolli in veteratore et avaro homine: fortunam improbis et subdolis splendorem et nitorem corporis conferre, non abstergere animi illuviem, ingeniique sordes: exuere, hominem callidum pannis, non item vitiis; Vel senectutem addere annos, non etiam virtutes: Huic illud simile est, Lupus pilum mutat, non mentem. Hodie Flandris trita sunt Lupus non emendatur senio. Et: Vulpes aetate fit asturior, non etiam melior.
SAtyrographus ille disertissimus (sic enim a D. Hieronymo laudatur) qui teste Fabio, multum veraeque gloriae assequutus est unico libello: lepidissima a)llhgori/a proverbiali: Ocyma cantare pro probris, convitiisque adspergere, et maledictis insectari dixit sat. 4. ubi, cum genus et formam tamquam eximias naturae dotes iactanter Alcibiades efferret, alioqui tenerae aetatis imbecillitate ad Rem publicam gerendam parum idoneus, praesertim rerum usu destitutus et veri, rectique sordidus auctor: Socrates eodem loco nihilo meliorem facit Baucide Pannucia. discinctum, socordemque vernam maledictis graviter impertente.
Dinomaches ego sum. suffla, sum candidus: esto,
Dum ne deterius sapiat Pannuccia Baucis,
Cum bene discincto cantaverit ocyma vernae.
Sensus est. Lacta quantum vis, natales claros, egregiamque corporis pulchritudinem, si ingenium sordidum sit: et prudentia rerumque sollertia absit: nihilo meliores vinosa et suffarcinata aliqua anu, aetate et vino delirante (talis enim inducitur Baucis; quae probe defricat convitiis socordem et dissolutum servum dominatum. Ducta est allegoria a veterum more inter serendum ocymum usurpato: quod teste Plutarcho et Plinio lib. 19. cap. 7. creditum est
provenire copiosius et felicius, si maledictis additis sereretur. Eodem plane sensu, eademque figura proverbiali possumus dicere: Cuminum serere, quod etiam auctor est Plinius cum imprecatione ne exeat, postquam satum fuerit, terra adacta pavitur.
Non potuit festivius, aut magis proverbialiter dici, quam est a ???latone Atheniensi philosopho dictum, ad Xenocratem discipulum suum, qui semper teste Laertio lib. 4. tetrico vultu et severo habitu incedebat, nulla nimi hilaritate ostensa, nulla oris facetia, frontisque nitore tristem severitatem mitigante ac tem perante. Volens igitur Plato severi gravisque ac vultuosi, ac proinde molesti hominis mores comi quodam blandique festivo habitus genere componi, ornarique, illum qu/ein tai=s2 xa(ris2 iussit, quod Gratiae inducantur semper a Poetis, liberali oris effigie, et renidenti facie, solutisque Zonis. Et de inhumano ac barbar: Numquam ille Gratiis litavit.
Ivvenalis traducens saevitiam matronarum Romae in servos ancillasque mira libidine animi ad quamvis occasionem inique et crudeliter verbis et verberibus debacchantium, earum domum translatione proverbiali Siculam aulam vocat. Aluit enim Sicilia priscis saeculis plurimos tyrannos miserabiliter in humana corpora pro libidine grassantes, ut Phalariden, Dionysium, et id genus monstra exitialia, Carmen Iuvenalis ex Sat. 6. hoc est:
Et caedit, donec lassis caedentibus, exi,
Intonat horrendum, iaem cognitione peracta,
Profectura domo Sicula non mitior aula.
Aptissime utemur de civitate, vel domo iniqui crudelisque principis satis superbe et insolenter omnia pro imperio gerentis, bonosque capite et fortunis oppugnantis, ubi, ut canit Ouidius:
Victa pugnaci iura sub ense iacent.
Commode etiam dicetur, de schola plagiosi: alicuius magistelli saevitia et inscitia furentis, qualem puer ego cognovi cuiusdam re et nomine *kriomu)cou, planeque Scythae: cuius schola non levius personabat verberum stridore Sicula aula Phalaridis. aut Dionysiorum. Usque adeo suave erat homini eiulantium puerorum voces audire, et longissimo temporis spatio caesorum lacrimis ac gemitu miserabili pasci. Nomen tacebitur, terra aquisque obruendum, Vulcanoque sacrandum. Faceta est Diogenis xrei=a et proxima proverbio, de gymnasio Euclydis. ou) xolh) a)lla\ xolh\. Et Platonis ludum, non dia tribhn\, a)lla\ katatribhn\ appellantis.
MEre proverbiale est illud Martialis poetae facetissimi pariter et lepidissimi, quod s1ugxro/nos eius inique studiis sodalis aini/ttetai, Satyr. 5. Alcinoo poma dare. Quando tenuis rei vel facultatum homo magis opibus abundanti, eiusque quod datur largissime diviti, munus aliquod keimh/lion, offert dedicatque: Vel cum tenuioris eruditionis vir summo excellentique ingenio viro, summaque doctrina nobili ingenii aliquod levidensae, ut ait Cicero, munusculum nuncupat: quod nec sic fastidiri
convenit. Martialis lib. 7. ad Castricium modo, quo exposuimus utitur, cuius haec sunt verba:
Muneribus cupiat si quis contendere tecum.
Audeat hic etiam, Caestrice, carminibus.
Nos tenues in utroque sumus, vincique parati.
Inde sopor nobis, et placet alta quies.
Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
Alcinoo nullum poma dedisse putas?
Iuvenalis Sat. 5. taxans Trebum amicum, qui se parasitum Virroni cuipiam opulento exhibebat, omni contumeliarum genere quottidianisque probris a divite illo vexatus, ad proverbium superius alludit carminibus, quae subiciam: etsi poma Alcinoi de sapore et gustu suavibus et delicatissimis specie pro genere utendo, licebit dicere etiam proverbiali colore:
Vitro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit.
Poma dari, quarum solo pascaris odore.
Qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat.
Alcinoi pomerum (sic enim Tertullianus loquitur) graphice describit Homerus Odyss. h.
FINIS.