06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristˇffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 1320, image: s1320

Tantali mensa.

*tanta/lou tra/peza, id est, Mensa Tantali, effertur de re, qua frui non liceat. Melite Ephesia apud Achillem Statium libro quinto, amore Clitophontis incensa, cum veneris fructum solicitaret apud illum identidem tergiuersantem: Ne ego, inquit, totum Tantali mensae non absimilem nacta sum. Praecesserunt autem haec verba. Tantone tempore, ut propter fluuium sedeam, neque sitim explere queam? nam cum sedulo instare Melite, ut litando veneri nuptias confirmaret, amans ille amasiae suae Leucippes desiderio hoc dans, congressum connubiumque cum Melite vitabat, diem semper eximendo. Nota est de Tantalo fabula in mediis undis sitiente, et imminentibus ori ipsius pomis frui non potente: quam rem eleganter idem et breuiter expressit Petronius Arbiter:

Nec bibit inter aquas, nec poma patentia carpit
Tantalus, infaelix, quem sua vota premunt.

Vnum alueare.

*en khri/on, id est, Vnum idemque alueare. Prouerbium est de collegis, sociis et coniuratis, qui eiusdem sodalitii sunt, iisdem studiis addicti, aut similibus sceleribus operti. Citatur in Suidae collectaneis.

Camelus pyrrhicham didicerit.

*h ka/mhlos2 pur)r(i/xan e)maqekinisi/ou.

id est,

Pyrrhicham Cinesiae camelus didicerit.

Locus erit adagio, ubi quis repugnante natura et genio aggreditur quippiam, veluti si stipes quispiam literis operam dare velit, aptior tractandae stiuae, huic enim dicetur:

Discit camelus pyrrhicham Cinesiae.

Fuit Cinesias poeta praelongus, tardo immobilique corpore, quippe tiliae arboris asserculis circummunito ad gressus firmitatem, ac pronide ad saltandum pyrrhicham, tripudii genus velocis, inepto. Pyrrhicha namque Laconum inuentum ab armatis adolescentibus obiri solebat, ad comparandum velocitatis habitum, quippe qua in bellis maxime opus sit, cum ad persequendum hostem, tum ad fugam euadendum, si contingat inferiores obtinere. Aristophanis interpretes scribunt Cinesiam poetam pyrrhicham composuisse, ad quam decursus modulatus fieret, lege carminis conflata e breuibus ferme pedibus, qui vel inde ab ignea mobilitate pyrrhichii dicuntur, iidem et kinhsi/ai, vel ab auctore, vel a mobilitate, ut a Diomede grammatico scriptum est. Allusum videtur ad versum Aristophan. in Nebulis: h)\ pur)r(i/xhn ti\s2 e)maqeth\n kinhsi/ou, id est, An Pyrrhicham Cinesiae quis edidicit? Gratiae multum accedet adagio, si paululum deflectatur hoc modo: Camelus citius pyrrhicham Cinesiae didicerit, quam talis caudex literas. Est enim Camelus animal saltationi ineptum, tametsi nomen illi quasi kammh/rw|. a femorum incuruatione esse velit Euenus apud Artemidorum. Neque absurdus eius usus erit, quando significabimus sub institutione viri literati, stupidum discipulum plurimum profecisse, sub tali enim praeceptore Camelus Pyrrhicham Cinesiae didicit.

Eleusina seruat quod ostendat.

ELeusina seruat quod ostendat reuisentibus. In adagium cedere dignissimum Senecae dictum, quando significabimus non semel, et unica


page 1321, image: s1321

vice effundendas esse omnes eruditionis opes. Habent hoc vitii nonnulli, ut omne suum myrothecion, uniuersa pigmenta simul in unicam epistolam, aut orationem impendant, cum parcior ornatus laudabilior sit. Seneca Naturalium Quaestionum lib. septimo. Eleusina seruat quod ostendat reuisentibus. Rerum natura sacra sua non simul tradit. Habent illud ciuitates quae spectaculorum et reliquiarum ostentus gratia, statis annorum interuallis adeuntur, ut seruent in proximam panegyrin semper aliquid antea non spectatum. Eleusin siue Eleusina Atticae locus Eleusinae Caeteris religioso fano nobilis, quo prima frumenti satio inuecta fuerit. para\ to\ e)leu/qein, ut Diodorus Siculus ait, vel ab Eleusino Mercurii filio nomen habens, ut Etymologici auctor voluit. Atticae sacrarium eam vocat Apuleius.

Nemo comatus qui non praeciditur.

*ou)dei\s2 komh/ths2, o(/stis2 ou) yhnh/zetai.

id est,

Nullus comatus qui non praecidi solet

Prouerbium esse vetustum, imo oraculare, manifestis verbis testatur Synesius, quo significetur, omnes qui impense mollitiei cutis operam nauant, aut calamistraturae nimium studium impendent, aut quomodocumque tandem corporis cultum et nitorem deamant, molles censeri, et pathicum quiddam si non corpore, animo saltem praeferre, fractosque esse. Verba eius sunt in epistola ad fratrem de Ioanne quodam improbo homine et ignauo: xqe\s2 toi=s2 pa/nh lamprw=s2 sunhgora/kei th=| pareimi/a|, ma=llon de\ tw=| xrh=smw|, xrhsmo\s2 ga\r a)/ntikrus2, tou=to ge pa/ntws2 oi)=sqa, to\ ou)dei\s2 komh/ths2 o(/stis2 ou) yhnh/zetai, id est, Heri apertissime prouerbii fidem comprobauit, vel oraculi potius, reuera namque oraculum est, quod tibi non ignotum est: Nullus comatus qui non praecidi solet. Idem in libello de Coma: *ti\s2 ou)=n po/t' e)sti\n h)\ de\ paroimi/a kai/ ti bou/letai, ou)dei\s2 komh/ths2 o(/stis2 ou(. to\ de\ a)kroteleu/tion [note of the transcriber: In the print: a)krotleu)etion ], au)to\s2 su\ pro\s2 th\n h(xw\ tou= trime/trou suna/rmoson, ou) ga\r e)/gwge fre/gcwmai to\ deino\n e)kei=no kai\ pra=gma kai\ o)/noma, id est. Quod est igitur prouerbium illud et quid sibi vult: Nullus comatus qui non. nam postremam vocem, trimetri numerosae legi tu ipse adoptato, neque enim proferetur a me foedum illud et re et nomine verbum. Quae verba citantur a Suida in dictione komh/tai, non nominato tamen auctore. Idem alibi senarii postremum verbum immutatum citat hoc modo: ou)dei\s2 komh/ths2 o(/stis2 ou) parai/netai. Vtrobique tamen idem est sensus.

Symrnaei mores.

*smurnai=os2 tro/pos2, id est, Smyrnaei mores, prouerbium videtur competere in eos, qui deliciis luxuique indulgent, rursus cum res postulat viros fortiter se gerunt; ita enim exponit ipse Aristides in Smyrnae encomio, tribuit namque illis a)bro/thtas2 me\n ei)s2 to\ kaq' h(me/ran, tolmh/mata de\ ei)s2 tou\s2 pole/mous2 krei=tton h)\ polloi=s2 e)ri/sai lusitelei=n, addit deinde w(/s2 te kai\ tw=n foihtw=n h)/dh tisi\ smurnai=on tro/pon to\ toiou=ton ai)rei=sqai, id est, In dies opipare viuunt, sed in bello ferociores sunt, quam ut multis expediat eiusce rei periculum facere, usque adeo, ut nonulli poetae Smyrnaeos mores tale ingenium vocent: subiicit deinde exemplum unum de Chiis, qui vacuam ab oppidanis illorum urbem occupaturos se rati, viris in monte operi rustico intentis,


page 1322, image: s1322

mox cum de monte decurrentes subito ciues conspexissent, tanta trepidatione iniecta fugerunt, ut triremes plerasque iniquitate locorum amiserint, impetum in se ciuium metuentes. Dicetur ergo de gente, aut homine bellicoso, pacis tempore dissoluto.

Capra cinnamomum.

*h ai)/c to\ kinna/mwmon, id est, Capra cinnamomum, videlicet sequitur aut amat. Eustathius dici testatur in eos, qui rem quampiam impense amant, et feruide depereunt. Cinnamomum surculus est Arabicus, mirae fragrantiae, viti non dissimilis, qui naribus ad motus odoris gratia, voluptatis plena, lacrymas etiam inuitis elicit, ut ex Porphyrio annotat ille in Dionysii Afri commentariis, adamaturque vehementer ab indigenis capris. Philostratus lib 3. de vita Apollonii originem adagii docet, cum namque ostendat, Capram documentum praebere bonitatis cinnamomi, ita subiungit: si quis caprae porrigat cinnamomi surculum, ea catuli instar admurmurat, abeuntemque sequitur, naribus quantum potest admotis, atque adeo repulsa non aliter, quam si pabulum denegatum foret, quiritatur.

Veteris monetae.

*palai/ou ko/mmatos2, id est, veteris monetae esse dicitur quisquis integrum adfert iudicium, haud corruptum, fuci corruptelaeque nescius; denique quicquid probum est et rectum, veteris monetae esse dicetur, vetera namque eo nomine bene audiunt, velut minime adulterina kai\ ki/bdhla. Symmachus epistol. lib. 2. Itaque ut ipse nonnunquam praedicas, spectatorum tibi veteris monetae solus supersum, caeteros delinimenta aurium capiunt. Vsus huius prouerbii durat etiamnum in lingua nostra vernacula incorruptum dicentibus nobis esse de veteri moneta. Ita ferme usurpatur ar)xai/ws2, hoc est, vetuste, apud Demosthenem in Philippicis, pro simpliciter et sine fuco doloque, quod prisci seculi homines integri fuerint: sic enim habent eius verba: ou(/tw de\ ar)xai/ws2 ei)=xon, hoc est, de verbo ad verbum, usqueadeo vetuste vetuste habebant.

Olim Pelasgi Danaidae postea.

*pa/lai pela/sgoi, danai/+dai deu/teron.

id est,

Olim Pelasgi, Danaidae postea.

Euripidis senarius in Oreste fabula, prouerbii speciem redolens, qui torqueri potest in locuplete genere ortos iam ad egestatem redactos, aut propemodum stirpitus extinctos. Pelasgi, si Straboni credimus, numerosa et valida olim gens fuit, quae errabunda passim sedes posuit, leuique de causa eas mutauit, alio atque alio commigrans, et in infinitam adaucta multitudinem celeriter defecit: siquidem maritimam Ioniae oram insedisse, et Chium insulam inhabitasse leguntur. Herodotus refert etiam Imbrum et Lemnum insulas Persici [correction of the transcriber; in the print Perfici] belli temporibus a Pelasga gente habitatas; memorat Strabo et campum Pelasgicum in Thessalia ad Larissam. Possederunt et Cretae partem, ut ex Vlyssis ad Penelopen verbis apud Homerum manifestum fit. Fuerunt et Pelasgi in Achaia, cum et Aeoliam in Asia incoluerunt, transierunt et in Italiam eorum coloniae. Lesbus quoque Pelasgia antiquitus ab incolis eius nominis dicta fuit. Conueniet itaque in eos, quorum opes olim firmae et potentes fuerunt, aut praepotens familia, nunc vero ea defecerint. Potest et haberi adfine illi


page 1323, image: s1323

vulgato de Milesiis: Fuŕre quondam strenui Milesii.

Helenae crater.

*ele/nhs2 krath\r, id est, Helenae crater, de laeto nuncio aut re quauis animo nostro impense grata, quae sollicitudinem leuare possit curasque diluere. Philostratus in Sophistis: kai\ ta\ a)/xqh soi koufiei= th=s2 gnw/mhs2 w(/sper o( krath\r th=s2 e(le/nhs2 toi=s2 ai)gupti/ois2 farma/kois2, id est, Leuabit tibi animi molestias, non aliter, quam Helenae poculum Aegyptiis pharmacis imbutum. Intelligit de pharmaco Nepente. Locus est apud Homerum Odysseae quarto:

*au)tik' a)\r ei)s2 oi)=non ba/le fa/rmakon e)/nqen e)pinon
*nhpenqe\s2 t' a)xolo/nte, kakw=n e)pi/lhqon a)pa/ntwn.

id est,

Irarum causas abolens, fugansque malorum
Sensum, et tristitiae patiens obliuia, vino
Pharmacon immisit.

De quo ita Plin. lib. 25. cap. 2. Nobile illud Nepenthes obliuionem tristitiae veniamque afferens, et ab Helena utique omnibus mortalibus propinandum.

Spina colligens.

*ta\s2 a)ka/nqas2 suna/gwn, id est, Spinas attrahens. Frequens est apud Athenaeum de moroso homine et importune curioso, qui in disputationibus nunc hoc nunc illud incessit, et in controuersiam trahit, talem autem ubique perstringit Vlpianum Tyrium altercando molestum, ut lib. 3. Dipnosophi: e)conu\ xi/zeis2 pa/nta ta\ prospi/ptonta toi=s2 sundialegome/nois2, ta\s2 a)ka/nqas2 sunwgwn w(s2 a)n' e)xino/podas2, kai\ a)na\ trhxei=an o)/nwnin a)ei\ diatri/bwn a)nqe/wn tw=n h(di/ston mhde\n sunaqroi/zwn, id est, Ad unguem expendis quicquid disceptantibus occurrit, spinas attrahens, quippe inter tribulos semper, spinosam et Ononin conuersans, nihil omnino amaenorum florum colligens. quem locum respiciens Eustathius ita legit lib. 2. Iliad. e)c ou) paroimi/ato. ta\s2 a)ka/nqas2 suna/gwn w(=san e)xino/podas2, id est, Vnde prouerbium illud, Spinas adducens velut tribulos aculeatos, cum allusum sibi sit ad distichon, quod apud Plutarchum exstat Sympos. lib. 1. cap. 4.

*ws2 a)\n e)xino/podas2 kai\ a)na\ trhxei=an o)/nwnin
*fu/ontai malakw=n a)/nqea leukoi/+wn.

id est,

Ceu scabros inter tribulos, et Ononin acutam
Tellure erumpunt mollia Leucoia.

Idem Athenaeus lib. 6. e)k tou/twn pa/lin tw=n lexqe\n ta\s2 a)ka/nqas2 a)naleca/menos2 ou)lpiano\s2, id est, Hic iterum e praedictis spinas colligens Vlpianus. Rursus lib. 8. o) ta\s2 a)ka/nqas2 a)gei/rwn ou)lpiano\s2, id est, Vlpianus spinas congregans. Porro superiore disticho concinne utemur, cum a Seuero homine et austero lepide dictum aliquod prodierit et iocosus lepos: aut ubi scriptum tetricum quasique aculeatum unis atque alteris facetiis conditum temperetur.

Suilla harmonia.

*yei/os2 a)rmoni/a, id est, Suilla harmonia, prouerbii specie de incondito et indocto clamore effertur alicubi ab Aristide: th\n u(/eion a)rmoni/an h(rmosme/noi, id est, Harmoniam porcinam modulantes, de ineptis et obstreperis sentiens, ac molesto barbaroque sermone obgrunnientibus.

Monitor capros age.

*eme\ nouqetw=n, au)to\s2 ai)po/lei, id est, Qui me admones, ipse capras age. Quadrabit in consultorem ineptum, qui


page 1324, image: s1324

alteri dictare consilium parat, ipse supra stiuam non sapiens. Attigit istud Aristides in oratione: peri\ parafqe/gmatos2, hoc est, de inepto responso: o(/pws2 kai\ gnw=s2 oi(=os2 w)\n e)menouqetei=s2, th=s2 paroimi/as2 soi\ legou/shs2 ai)polei=n, id est, ut intelligas cuiusmodi vir sis qui me admones, cum prouerbium iubeat te capras pascere.

Agamemnonium epulum.

*agamemno/neios2 dai=s2, h)\ tra/peza, id est, Agamemnonium epulum, vel Agamemnonia mensa, prouerbialiter dicitur de iis, qui in exitiali mensa epulantur, ultimamque coenam sumunt. Torquebitur in eos, qui amice accepti medicarum hauriunt poculum, aut venenatam offulam, et Claudii Caes. boletum edunt, quod multis ex purpuratorum collegio contigit, qui ab Alexandro pontifice eius nominis sexto opipare excepti Agamemnonia mensa, paulo post interierunt. Refert Homerus Odys. d. quomodo Aegyptus adulter lautum appararit conuiuium, velut excipiendo Agamemnoni instructum, quo illum nihil mali suspicantem interemit, sic enim ait: kate/pefne *deipni/ssws2, w(/s2 ti/s2 te kate/ktane bou=n e)pi\ fa/tnh, id est, Coena acceptum mactat, ceu sub foenile cadit bos. Aliter a)gamemno/neion dai=ta, accipit Sophocles pro anniuersario interfecti Agamemnonis epulo. Refertur ab Eustath. Odyss. 4.

Ioui paria intonat.

IN ferocem et superbe grandiloquum, nihilque mediocre spirantem, quadrabit illud Rhiani Cretensis, apud Stobaeum [correction of the transcriber; in the print Stoboeum]:

*isa dh\ brome/ei, kefalh\n d' u(pe\r au)xe/nas2 ai)/rei.

id est.

Par Iouis imperio fremit, et capite arduus exit.

Cui cognatum est illud Sosiphanis apud eundem:

*an d' eu)tuxei=te mhde\n o)/ntes2, eu)qe/os2
*is' ou)ranw= fronei=te.

id est,

Affulserit si sors egenis, illico
Attollitis coelo arduum caput.

Ita ut idem sit i)/ssa dh\ bromo/ein, et i)/sa ou)ranw=| fronei=n, illud potestatis aequalitatem hoc inimitabilem altitudinem insimulat.

Tanquam Pauo circumspectans se.

DE philauto homine et qui sibi quacunque tandem in re placet impensius, suoque ingenio indulget; aut qui forma sua delectatur. Synesius de Dione Prusiaeo sophisticis politicisque argumentis admodum delectato: e)n e)kei/nais2 u(pti/azei kai\ w)rai/tai kaqa/per o( taw\s2 periaqrw=n e(auto\n kai\ oi(=on qaunume/nos2 e)pi\ tai=s2 a)glai/+ais2 tou= lo/gou, id est, In illis resupinis gloriatur, in illis decorem ostentat, pauonis in morem seipsum circumlustrans, et quasi superbiens orationis splendore. Pauo superba auis gemmantes suas pennas mirari solet et ad laudes suas explicare opes. Philostratus in Hippodromo: a)rca/menos2 a)po\ tou= taw= tou= o)/rniqos2, w(s2 a)napterou/ntos2 au)to\n tou= e)pai/nou, id est, Exorsus a pauone, ut qui laudatus pennas surrigat. Simocratus in epistoli: to\ mhdiko\n o)/rneon o( taw\s2 kai\ tw=n mh/dwn th\n u)peroyi/an kai\ klh/rwtai me/ga ti\ kai\ u(pe/rogkon e)pi\ tw=| ka/llei fronw=n, id est, Pauo medica auis, Medorum etiam superbiam, velut haereditario iure, adepta, immensam ob pulchritudinem superbit. Ab hac aue etiam aliud prouerbium deducitur propter multicolorem pennarum varietatem, ut quicquid mirifice varium sit, poikilw/teron ta/wnos2, id est, pauone magis varium dicatur. Synesius libro


page 1325, image: s1325

de imperio ad Theodosium Iuniorem: poikilw/tatwn kai\ pa/groun w(/sper oi( taw\, id est, maxime varium et omnicolor, pauonum instar: Alexis Comicus in Crateua fabulae nomen est a Crateua herbario r(i/zotomw|, male enim apud Athenaeum kratei/a| legitur, seu Pharmacopola [correction of the transcriber; in the print Pharmapocola].

*poih/sat' au)to\ poikilo/teron taw\.

id est,

Sartaginem instruxit variam quam pauo magis.

Cliotophonti apud Achillem Statium vulgus Leucippes amicae, superare videtur inimitabilem illam pauonis pulchritudinem.

Collaria cadauera.

*neku/es2 mesauxe/neus2, velut cadauera collotenus medio, prouerbialiter dicuntur ab Aristophane popinones perditi perpetuis comessationibus, luxuque tempus terentes, qui vitam gulae deliciis metiuntur, atque aestimant, quibus offarto prae ingluuie corpore pigris, et iuxta poetam vino sepultis, neque pes, neque mens officium facit. Talis Philoxenus ille, quem gruinum collum voto expetiisse refert Athenaeus, tricubitale guttur Machon Comicus. Eiusdem generis fuit M. Apicius non inuenuste ab Eunapio a)swtei/as2 pe/ras2 vocitatus, velut helluationis extremus finis.

Veriora Bacidis dictis.

*alhqe/stera tw=n sibu/llhs2 h)\ ba/kidos2, id est, Veriora Sibyllinis aut Bacidis oraculis, De rebus indubitatis minimeque controuersis. Dion Chrysostomus: ou)d' a)\n a)lhqe/stera le/gw tw=n sibu/llhs2 h)\ ba/kidos2, id est, Ne si veriora quidem dixero, quam Sibyllae dicta sint aut Bacidis. Fuit Bacis ex iis, quos xrhsmodou\s2 velut fatidicos Graeci nominant, vt in Theage ostendit Plato. xrhsmolo/gon oraculorum concentorem appellat Suidas: carminibus lustralibus expiasse illum fanaticas Lacaenas relatum est a Theopompo, in nono Philippicarum. Pausanias in Phocicis commemorat lecta sibi esse Bacidis oracula, arreptitiumque nympharum vocat: meminit eiusdem et in Boeoticis. Philetas Ephesius tres enumerat Sibyllas, vnam Apollinis sororem, alteram Erythraeam, tertiam Sardianam: totidemque Bacides, quorum primus oriundus fuerit Eleone Boeotia oppido, alter Atheniensis, tertius Arcas. Fuit autem is, quem diximus Lacedaemoniorum feminas ab insania liberasse, Apollinis iussu immissum, genere Boeotius.

Cappari victitas, qui potes Anthia.

*pro\s2 ka/parin zh=s2, duna/menos2 pro\s2 a)nqi/an.

id est,

Poteras vel Anthia, qui viuis Cappari.

Senarius prouerbialis in parcos, qui vilibus contenti frugaliter viuunt, cum possint splendidius. Quadrabit et in eos, qui triuialibus negotiis immiscent se, cum arduis sufficiant, aut qui literarum otium sectantes, tenui conditione malunt contenti viuere, quam in aulis principum opima spe diuites. Plutarchus symposiac w n capite quarto: o( de\ to\ stixi/dion tou=to poih/sas2, pro\s2 ka/pparin zh=s2, duna/menos2 pro\s2 a)nqi/an, ti\ bou/letai, id est, Versiculi illius vulgati auctor: Poteras vel Anthia, qui viuis Cappari, quid tandem sibi vult? In libris excusis kappa/rion diminutiui forma legitur, ego, vt senarius constaret, ka/pparin restituo, nisi kapa/rion per vnicum p. mauis. Est autem Anthias non


page 1326, image: s1326

ignobilis piscis, quem et sacrum a felici nominis augurio Collionymum vocant. Adfine huic est illud Aristidis bo/rshs2 o)/zein, mirw\n e)co\n, id est, Corium redolet, qui possit vnguenta.

Geminas chordas ferit.

*diplakrou/ein, id est, Binis fidibus canere dicuntur, prouerbii specie, qui duobus dominis seruiunt, aut qui ancipitem fouent sententiam, neutro inclinantes. Aristides in oratione, quae kata\ tw=n e)corxoume/nwn inscribitur: *all' oi)=mai komyoi\ tine\s2 ei)si\n kai\ diplaprou/sin, i(/na e)/an me\n e(/lwsi, tau)th=| kekrathko/tes2 w)=sin, a)\n de\ fwra/shtis2, e)/xwsin a)naxw/rhsin, id est, At lepidi bellique homunculi, vt arbitror, sunt, binasque chordas pulsant, obtineant, potiores hac parte sint, sin, deprehendantur, retrocedere queant.

Equum Scytha.

*to\n i(/ppon o( sku/qhs2, id est, Scytha equum, subaudi bdelu/ssei h)\ musa/ptetai, auersatur aut fastidit. Citatur a Suida prouerbium de eo, qui in propatulo rem quampiam reiicit et auersatur, clam appetit. Id genus hominum neutiquam rarum est, qui munerum publicorum administrationem verbis despuunt, et ceu onus quavis Aetna gruius execrantur, cum re ipsa nihil affectent magis, ambitionis plenissimi. Videtur etiam dici posse de eo, qui duplex vna et eadem ex re commodum captant. nam Scytha equo, et ad itineris expeditionem et ad pastum vtitur, vt indicat D. Clemens in Paedagogo, nam conscenso equo auehitur, quo velit cumque, et vrgente fame e poto e secta vena sanguine famem sitimque placat.

Mandibulis alienis ridere.

*gnaqmoi=s2 gela=|n a)llotri/ois2, id est, Mandibulis alienis ridere. Huius paroemiae formam sua aetate etiam vsurpatam annotat in Odysseae vicesimo Eustathius, aliis quidem verbis, sed tamen eodem plane sensu, nempe cenai=s2 gela=|n pareiai=s2, hoc est, Peregrinis buccis ridere. dicit autem vtrumque de risu non vero, et ex animo profecto. illi namque, qui prae ira nasum crispant, aut prae consilii inopia animo haerentes in re non ridicula risum cient, alienis maxillis ridere dicuntur. sic qui inuiti et vi adacti cibum sumunt, a)llotri/ois2 gnaqmoi=s2 e)sqi/ein, id est, alienis mandibulis esitare dicentur, tanquam quorum propriae maxillae torpeant, officiumque suum detrectent. Homerus Odysseae u. de procis loquens, quibus iniuriarum ac proteruiae summae poenas capite luituris, Minerua cachinum ementitum iniecerit, et mente emotos reddiderit, ita ait:

*oi)=d' h)/dh gnaqmoi=si geloi/wn a)llotri/oisi.

id est,

Illorum at risus buccis alienis inerrat.

Poterunt hinc prouerbiales in vsum trahi figurae, vt eum, qui citra appetentiam edit, sto/mati a)llotri/w| e)sqi/ein, hoc est, ore alieno manducare dicamus. qui inuitus manum operi admoueat, a)llotri/a| xeiri\ pe/nesqai, aliena manu quid agere: qui quod nolit aspiciat: a)llotri/ois2 o)/mmasi qewrei=n alienis oculis intueri: qui difficilis sit in praestanda alterius dictis opera, a)llotri/ois2 w)=sin a)kou/ein, id est, alienis auscultare auribus.

Vuae passae similis.

*astafi/di e)oikw\s2, id est, Vuae passae similis, scommate prouerbii in senilem aetatem rugis contractam, et passa cute strigosam detorquetur, apud Gregorium Palamam Thessalonicensem archiepiscopum, qui animam sic


page 1327, image: s1327

loquentem inducit, o(/te de\ to\ presbutiko\n u(pane/xei kra/nion, mhde\n a)stafi/dos2, to\ th=s2 paroimi/as2, a)peoiko\s2, w(s2 nh/pion au)ti\s2 logi/zomai, id est, cum rursus senilem submiserit caluam, nihil a passa vua (iuxta prouerbium) dissidentem, iterum infantis loco habeor.

Imbrij et Lemnij.

Tergiuersatores et qui sibi conscii iudicium declinabant atque subterfugiebant, causantes se peregre abfuisse, prouerbialiter *imbri/ous2, hoc est, Imbrios dici solere annotat ec Aelio Dionysio Halicarnassaeo Eustathius, cuius haec verba citat: i)mbri/oi, oi(\ ta\s2 di/kas2 u(pofeu/gontes2, e)pi\ tine\s2 ei)s2 di/khn kalou/menoi, e)skh/ptonto e)n i)mbrw= ei)=nai, id est, Imbri dicuntur, qui iudicium subterfugiunt, eo quod aliqui in ius vocati in Imbro absentiam praetendebant. Idem repetit et Hesychius, sed addit eosdem quoque lhmni/ous2 dici, velut absentiam in Lemno praetexentes. Est autem Imbrus Aeolica insula, non procul a Lemno dissita, e regione Tenedi.

Patroclum sub specie.

*pa/troklon pro/fasin, id est, Patroclum sub obtentu aut praetextu, prouerbium dicitur de his, qui rei cuiuspiam gratia simulant se facere aliquid, quod reuera aliorsum faciunt: aut qualiter alium qui laudant, vt suas in eo laudes recitent, atque inculcent, ii Patroclum obtendunt. Est autem elliptica oratio, vt plena sit, pa/troklon pro/fasin tiqe/nai, aut simile quid, hoc est: Patroclum obtentum facere, aut praetexere. Plutarchus in libello, quomodo se quispiam extra inuidiam laudare possit, o(/qen eu)=ma/la dei= prose/xein e(autoi=s2 peri\ tou= e(te/rwn e)pai/nous2 o(/pws2 mhdokw=men pa/troklon pro/fasin, sfa=s2 d' au)tou\s2 di' e)kei/non e)painei=n, i. Quapropter diligenter attendendum est nobis circa alienas laudes, ne videamur, Patroclum obtendendo, nos ipsos per alios laudare. Occasio adagii ex Homero petita est, Iliados decimonono, vbi Briseida necem Patrocli legentem, reliqua feminarum turba sequitur, non tam Patroclum, quam proprias aerumnas deflens, sic enim inquit:

*ws2 e)/fato klai/ous' e)pi\ de\ stena/xonto gunai/keus2
*pa/troklon pro/fasin, sfw=n d' au)tw=n kh/de e(ka/sth.

id est,

Sic ait illacrymans, gemitum grex insuper addit
Femineus, Patrocli obtentu, sua funera lugens
Qualibet.

Ita paulo post Achille lacrymante, seniorum coetus etiam illacrymat, memor pignorum domi relictorum, quod Eustathius reddit: oi( ge/rontes2 klai/ousi pro/fasin ai(/kastos2 oi(koi e)/loipon. neque enim propte Achillem lacrymis indulgebant, sed memoriam recolentes quos parentes, quantum liberorum domi reliquissent. Hinc liquet errare eum, qui natum adagium putat e Patrocli cuiusdam moribus, cuius sordes in comoedia traducuntur.

Pyrrhonia haesitatio.

*pur)r(w/neios2 a)pori/a, id est, Pyrrhonia dubitatio, prouerbiali schemate vsurpatur de iis, qui nihil certi statuunt, atque decernunt, semper ambigui. Galenus libro secundo de temperamentis: ei)+ta tau=t' ou) pur)r(w/neios2 a)pori/a kai\ lh=ros2 a)pe/rantos2, id est, Nonne haec sunt Pyrrhonis haesitatio et infinitae nugae? Idem libro secundo de naturalibus facultatibus: a)ll' a)porhmatikoi\ ti/nes2 e)cai/fnhs2 kai\ pur)r(w/neioi genh/sesqai, id est, Sed haesitatores quidam subito, ac Pyrrhoni


page 1328, image: s1328

euadetis. Fuit Pyrrhon Elaeus philosophus, qui desperata veritatis inquisitione, temere omnia diu multumque rimatus, in singulis haesitabat, vt idem Galenus in libello peri\ u(potupw/sews2 e(mpeirikh=s2 scribit, nihique reuera esse aiebat, sed lege quadam, et consuetudine omnia fieri, Laertio teste. Huius sectae asseclae ab auctore Pyrrhonii appellati fuerunt: idem et e)foktikoi\, quasi supersedentes, quod cunctarentur, ac supersederent quicquam asserere, de quibus Philostratus, pur)r(wnei/ous2 e)foktihqou\s2, o)/ntas2, etc. hoc est aiebat Phauorinus Pyrrhoniorum de rebus diffinire supersedentium quaestiones iudicari posse: ab his *epoxh\ nomen habuit, quam assensionis retentionem vocat Cicero in Academicis. Idem et a)porhmatikoi\, siue a)porhtikoi\ a perpetua haesitantia, vt *skeptikoi\, quod considerationibus semper vacent, nunquam inuentionem perficiant. Dicti fuerunt et *shthtikoi\, quod inquirant semper veritatem. In horum familiam adoptarunt se Academici, qui nihil affirmabant, et quasi desperata certi cognitione, quodcumque verisimile videretur, sequi volebant, vt in libro de finibus bonorum et malorum inquit Cicero. Idem libro De natura Deorum primo, Prudenter, dicit, Academicos in rebus incertis assensionem cohibuisse.

Caricum schema.

*kariko\n sxh=ma, id est, Caricum schema de libidinoso effertur. Hesychius annotat venerei congressus spurcum turpemque modum ita nominari, atque inde e)pi\ tw=n a)kola/stwn, lasciuos et salaces effrenata libidine prurientes, karika\ skh/mata ei)do/tas2, id est, Caricas figuras edoctos dicemus.

Libera in Cynadra aqua.

*en ku/nadra e)leuqe/rion u(/dwr, id est, Libera in Cynadra aqua. Prouerbium est ad vitae libertatem adhortatorium; nam cum libertas res sit inaestimabilis, securius dulciusque aqua viuitur in libertate, quam in magna rerum abundantia seruitur. Vere inquit Persius liberum esse, cui vitam ducere licet vt voluit. Est autem Cynadra fons Argis, a perfugio canis, nomen habens. Meminit prouerbii Eustathius Odysseae u. Annotat et auctor Etymologici Argis fuisse e)leuqe/rion u(/dwr, id est, liberalem aquam, e qua serui, qui in libertatem asserebantur, poculum hauriebant: vnde etiam Cerberum canem inferni tricipitem bibisse, liberatumque fuisse fabulantur, a cuius forte perfugio fonti Cynadrae nomen creatum fuit.

Lippus oculus solis radios non fert.

Procul. Constantinopolit. episcopus: lhmw=n o)fqalmo\s2 h(li/ou a)kti/nas2 kaqarw=s2 ou) de/xetai kai\ a)sqenou=ta dia/noia pi/stews2 ou) prosi/etai u(/yos2, id est, Lippus oculus solare iubar inoffense non admittit, nec imbecilla mens fidei fastigium capit. Non illico perspicua sunt lectori medicos libros euoluenti, eius artis mysteria, nisi ea doctrina imbuto: Diuinarum literarum arcana non obuia sunt prophano vulgo. Porro in Graeco exemplari perperam scriptum est, limw=n pro lhmw=n.

Fulicam cygno comparas.

DE rebus aut personis maxime inter se dissimilibus conveniet dici hos Paulini Nolani ad Ausonium versus:

Si confers fulicas cygnis, et aedona parrae.
Castaneis corylos aeques, viburna cupressis.



page 1329, image: s1329

Dissimillimae sunt inter se fulicae colore fusco, et cygni niueo: rursus aedon seu luscinia vocis amoenitate auium regina, et parra auicula inter oscines a Festo habita, sed stridulo et ingrato sono. Eadem imparitas spectatur in castaneis, arboribus proceris et humilibus corylis, quae ab Auella Campaniae oppidulo Auellanae fuerunt dictae; itidem inter cupressos editas ac proceras admodum arbores, et breuia depressaque viburna, qua comparatione etiam Virgilius Romam vrbem reliquis Italiae oppidis confert, vt eam tantum dicat caput prae caeteris efferre:

Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

Lumbos fractus, vt Mysius asinus.

*osfiu\n kthgw\s2 w(/ste mu/sios2 o)/nos2.

Delumbatus asini instar Mysii, Citatur proverbii nomine ab Eustath. Nauium catalogo, sed non explicatur, contentus enim est addere, in Mysia rarissimos esse asinos, quibus rectum sit dorsum circa lumbos, aut ilia. ita enim o(sfu\s2 vocatur tertia et inferior dorsalis spinae pars ad clunes descendens. Videtur quadrare in molles et effeminatos, quos elumbes vocamus, Graeci kateago/tas2, hoc est, fractos, de quo antea diximus. Porro in Eustathio Romae excuso pro kategw\s2 legendum est ex manuscripto exemplari, quod Bononiae videre contigit, kathgw\s2

Araneis abundat propter inopiam.

Homericus versiculus est proverbialis Odyss. *p. quem Telemachus loquitur, interrogans, an thorus paternus etiamnum propter collecti inopiam scateat araneaum telis obsitus, sic enim ait:

*xh/tei e)nekuai/wn kak' a)ra/xnia kei=tai e)/xousa.

id est,

Horret Arachnaeis vacuus ne coniuge telis.

Volens significare desertum iacere, atque neglectum, nam locis incultis stabulantur araneae. Varius Imp. opera seruorum decem millium pondo aranearum cum collegisset, squaloris vrbis Romae manifestum testimonium ad posteros transmisit. Poeta quispiam pacem optans, vota a Deo exquirit a)ra/xnas2 nh/mat' u(fa/nai toi=s2 o)/plois2, vt araneae telas suas armis intexant. Hesiodus in praeceptis rusticis ita mandat: *ek d' a)gge/wn e(la/seias2 a)ra/xnia, admonens doliorum esse satagendum, ne intus nidulentur araneae. Proverbiali itaque specie dicemus: kak' ar)a/xnia e)/xein, id est, araneis abundare quicquid incultum desertumque iacet. Transferretur apposite ad ingeniorum culturam, aut ad interpretum oscitantiam supinam, qui difficilioribus auctorum locis altum agunt silentium, et squalorem quendam conciliant: et Nonius Marcellus, et Varro corruptis tot locis descriptorum incuria, passim kak' ar)a/xnia e)/xousi. Ad superiorem versum allusisse videtur Propertius in tertio:

Putris et in vacuo texetur aranea lecto.

Manus in Aetolis habet.

*tw= me\n xei=re e)n ai)twloi=s2, id est, Manus ambas habet in Aetolis, proverbium est Aristophanis de imprudenter petace, aut munerum corruptelae obnoxio: nam Aetoli populi nomen habere videntur, deductum ab ai)tei=n o(/lon, quod totum flagitent. ita Homerus Odysseae c. egenum hominem, et mendicum ex Aetolia oriundum non temere fingit, ad vocis etymon


page 1330, image: s1330

alludens, quod est, ai)te/w, id est, postulo. Versus Aristophanis est:

*tw\ me\n xei=re e)n ai)twloi/s2, o( de\ nou=s2 e)n klwpidai=s2.

id est,

Manus vtraque in Aetolis, at mens in Clopidis.

Quod proverbiale esse scomma annotat Eustathius in ueteratorem improbum et munerum receptatorem, qui et flagitiose manibus donaria efflagitet, et furaci animo opes inuolet. Est autem paragrammatismus in Clopidas et Cropidas. nam Cropidae tribus Atheniensis nomen est, at Clopdae u)po\ th=s2 kloph=s2 a furro nomen habere videntur.

Turtur cantat.

DE inepto cantore extat proverbium apud Suidam. trugw\n ya/llei, id est, Turtur psallit aut canit, quanquam apud illum perperam scriptum legitur: e)pi\ tw=n fau/lws2 pratto/ntwn pro yallo/ntwn. nam turturum vocis sonus asperior est, et inamoenum stridet, gemitui quam cantui propior, quod tru/zein Graeci dicunt, vnde et ad odiosam loquacitatem transfertur, Hinc Idyl. 7. Theoc.

*leido\s2 ko/rudoi, kai\ a)kanqi/des2 e)/stene trugw\n.

id est,

Cantabant corydi, et spini, turturque gemebat.

Potest et ad ineptum inepti carminis scriptorem transferri.

A lineis excidere.

PRoverbialiter vtitur Tellianus, A lineis excidere, pro eo quod est, ab instituto et proposito aberrare, lib. aduersus Hermogenem: Et hic a lineis tuis excidisti, quibus circa personam Dei vsus es. Translatione sumpta a geometria, quae lineis omnia perficit, ita concionatorem a proposita materia latius euagantem, a lineis excidisse dicemus. Sic e diuerso, Lineae insistere dixit lib. 4 aduersus Marcionem, pro in instituto permanere, sic enim inquit: Puto me non temere hucusque adhuc lineae insistere, qua definio nusquam omnino alium Deum a Christo reuelatum. Frequens autem vsus linearum specie proverbii apud hunc auctorem est; nam et iisdem dimicare lineis dixit, pro intra certa argumentorum septa permanere; et lineas aliquas praeducere, pro certam materiae legem praefinire, et ad lineas et in gradum, lib. 1. aduersus Marcionem pro ad propositum atque institutum, et lineis claudere materiam, hoc est, stata quaedam argumenta praefinire, intra quae ceu cancellos quosdam coerceatur liberior orationis euagatio. Ducta metaphora a certantium luctantiumve lineis, quas intra decertent. Hinc manauit vrbanus iocus Cassii Seueri, qui aduersus eos, qui in diuersa subsellia transeunt, lineam poposcit, vt est apud Fabium: velut obicem certum et praefinitum limitem, quem transgredi non liceat: ridiculum enim est, quod Caelius istud de longuriis interpretatur. Eodem spectat et Hieronymi illud in Luciferani dialogo: In gradum rursus ac lineas regredere. Ad eadem metaphora fluxerunt et hae loquendi formulae apud Cic. pro Pub. Quintio: Si extra hos cancellos egredi conabor, quos mihi ipsi circundedi, li. De orat. i. Et quasi certarum artium forensibus cancellis circumscriptam scientiam. Neque silentio praetereundum est, quod annotat Donatus in Eunuchum Terentianum: Longis lineis fieri, pro eo quod est, de longinquo.

Lapis molaris.

DE homine stupido vecorde et


page 1331, image: s1331

cerebri experte, proverbialiter dicetur li/qos2 muli/as2, id est, Lapis molaris. Plato in Hippia maiore: h)\ ei)/ moi pareka/qhso li/qos2 kai\ tou=to muli/as2, mh/te w)ta\ mh/t' e)gke/falon e)/xwn, id est, Non aliter quam si lapis assideas mihi, isque molaris, et auribus et cerebro carens. Apud Aristophanem quidam la=s2, id est, lapis audit, propter vecordiam insignem et animi stupiditatem: dia\ sklhro/thta kai\ a)naisqhsi/an, vt exponit Eustath. Aristides ex Platone: ti\ de\ ei) tw\ perikle/ous2 ui)/ee li/qw e)gene/sqhn, id est, Quid, si Periclis filii lapides fuerint, ita fere et Plautus in mercatore: Egomet credidi. Homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo.

Decumani malorum fluctus.

*kakw=n trikumi/a, id est, Malorum decumanus fluctus. De ingentibus calamitatibus effertur. Mercurius apud Aeschylum Prometh.

*oi)o\s2 se\ xeimw=n kai\ kakw=n trikumi/a *epeis' a)/fuktos2.

id est,

Tibi quanta tempestas, et ineuitabiles
Fluctus malorum decumani mos ingruent.

Theodoretus lib. De prouidentia 6. o( plou=tos2 pollou\s2 e)/xwn qoru/bous2 kai\ fronti/daq' pantodapa\s2 kai\ trikumiw=n ei)/dh muri/a e)pi/boulos2 e)/stin a)reth=s2, id est, Opes variis tumultibus et omnigenis curis refertae, ac sexcentis decumantum luctuum generibus, virtuti insidiantur. Ibidem, tai=s2 tw=n paqw=n trikumi/ais2 e)ndido/nai, id est, affectuum, de cumanis vndis cedere. Nazianzenus in distichis:

*ku/bernos2 i)/dmwn feu/zetai trikumi/as2.

id est,

Doctus gubernator decimas vndas cauet.

Plato lib. De repub. 5. nu=n to me/giston kai\ xalepo/taton th=s2 trikumi/as2 e)pa/geis2, id est, posteaquam vix euasi binas disceptationum vndas, nunc maximum difficillimumque veluti decumani fluctus vorticem superingeris. Idem in Euthydemo, sw=sai h(ma=s2 e)me/te kai\ to\ meira/kion e)k th=s2 trikumi/as2 tou= lo/gou, id est, seruatos nos velis me pariter et adolescentulum e disputationis decumano tantum non impetu. Clemens Alexandrinus in paedagogo: de/duken ei)s2 buqo\n a)kosmi/as2 tai=s2 tou= oi)=nou trikumi/ais2 e)pikexwsme/non, id est, Corpus immergitur in profundum turpitudinis, adobrutum quibusdam decumanis temulentiae fluctibus. *trikumi/an tempestatem volunt esse grauem, qua tres vndarum cumuli in vnum coeunt, quam graphice describit in epist. ad Euoptium Synesius. Latini decumanum fluctum nominant. Lucianus in libel. De mercede seruientibus, ta\s2 trikumi/as2 kai\ ca/las2 kai\ e)kbola\s2, id est, Decumanos fluctus, procellas, naufragia. Plato in Euthydemo: deo/menos2 toi=n ce/noin, w(/sper dioskou/rw e)pikalou/menos2, sw=sai h(ma=s2, e)me/ te kai\ to\ meira/kion, e)k th=s2 trikumi/as2 tou= lo/gou, id est, Obtestatus hospites, velut ipsos Dioscuros invocans, qui nos (me videlicet et adolescentem) e decumano sermone fluctu seruatos velint.

Statua viatores omnes intuens.

GRegorius Nazianzenus eodem in loco in funerali oratione Athanasii, proverbialiter, statuam viatores omnes intuentem, appellat symbolum aut dictum aliquod diuersimode interpretari quod possis, et quod speciosis argumentis in hanc et in illam sententiam deflecti, et ad diuersa accommodari queat. Verba eius sunt: h) pro\s2 pa/ntas2 o(rw=sa tou\s2 pari/ontas2 ei)kw/n, id est, effigies aut simulacrum cunctos viatores aspectans.



page 1332, image: s1332

Anguilla in strigmento.

*egxelu\s2 kata\ gloiou=, id est, Anguilla in strigmento, de lubricae fidei homine dicitur. Anguilla per se lubrica est, nec facile manibus stringitur, multo magis si strigmento olei viuido, quod gloio\n vocant Graeci, imbuta sit. Exstat apud Simonidem in Iambis: w(/sper e)gxelu\s2 kata\ gloiou=, velut anguilla in olei strigmento: Simile illi est quod ex Aristophanis daitaleu=sin fabulae nomen est, citatur ab Athenaeo lei=os2 w(/sper e)gxelu\s2, id est, Instar anguillae lubricus.

Faber cadit cum ferias fullonem.

ARnobius lib. 6. aduersus gentes lepidum vsurpat adagium, quo vti licebit quoties significabimus immerentem plecti aut perstringi, veluti si quis in re ridicula, exposita muri esca laetifera, catellum imprudentem e medio tollat, eius verba sunt: Nonne illud est quaeso, quod in vulgaribus proverbiis dicitur, fabrum cadere cum ferias fullonem? Fintimum huic est quod apud Athenaeum Philyllius Comicus in fabula, quae po/leis2 inscribitur, extulit,

*oti a)\n tu/xh|
*ma/geiros2 a)diki/sas2, au)lhqh\n labei=n
*plhga\s2.

id est,

Quicquid coquus
Deliquerit, caedi flagris tibicinem.
Eubulus Leda.

*hkousa/mhn kai\ tou=to nh\ th\n e(sti/an
*oi(/koi po/q' a)\n o( ma/geiros2 e)camarta/noi,
*tu/ptesqai au)lhth\n.

id est,

Ecastor audisse memini olim me domi,
Tibicinem caedi, vbi coquus peccauerat.

Leo prius, nunc leporem agit.

*la/gw bi/on zh=s2 o( pri\n a)/tromos2 le/wn.

id est,

Ferox leo olim, leporis aeuum nunc agis.

Senarius est proverbialis, incerti auctoris, in hominem delicatum, qui pristinam ferociam exuerit. Huc spectat illud Galeni lib. De praenotione: ta/ d' u(poplh=ssonta la/gw bi/on zh=n a)ei\ tre/monta kai\ ti\ pei/sesqai prosdokw=nta, id est, Metuentem leporis vitam viuere, semper trepidum ac pati quippiam spectantem. Dion in oratione de gloria: kai\ tou=to dh\ to\ tou= lo/gou, la/gw bi/on zw=n, id est, Ac iuxta proverbium, leporis vitam viuens. Antiqui, le/onta, id est, leones viros strenuos appellarunt, ita Lycophron Herculem trie/sper le/onta, id est, triuesperum leonem dixit. Q. Calaber Achillem kru/eron le/onta, id est, rigidum leonem: et Euripides Oresten ac Pyladen le/ontas2 didu/mous2, id est, geminos leones. Eodem referendum est Chabriae dictum: foberw/teron ei)=nai e)la/fwn stra/teuma le/ontos2 h(goume/nou, h)\ leo/ntwn e)la/fou, hoc est, Formidabilius esse ceruorum agmen ductore leone, quam leonum, ceruo, quod Aristides refert. Euripides a Deo cuilibet animanti vnam in genere attributam esse naturam dicit:

*ti\ poq' o) promhqeu\s2 o(\n le/gous' h(ma=s2 pla/sai,
*kai\ t' a)/lla pa/nta zw=a, toi=s2 me\n qhri/ois2
*edwx' e)ka/stw| kata\ ge/nos2 mi/an xu/sin,
*apa/ntes2 oi( le/ontes2 ei)si\n a(/lkimi,
*deiloi\ pa/lin e)ch=s2 ei)si\ pa/ntes2 oi( laloi\.

id est,

Quid, quod Prometheus condidisse quem ferunt
Nos atque cuncta anima, ille bestiis
In genere singulis naturam vnam dedit,
Cuncti leones praediti sunt robore,
Formidinis plenis omnes sunt lepusculi.



page 1333, image: s1333

Argiuos exarmat oraculum.

CItatur a Plutarcho in eo, quem e)rwtiko\n inscripsit senarius proverbii vice ab ipso vsurpatus:

*to/d' e)copli/cei tou= pos2 a)rgei/on le/wn.

i.

Exarmat Argiuam gentem hoc oraculum.

Accommodari poterit quando significabimus argumento quopiam valido aut syllogismi ariete destrui atque euerti, quae per se firma antea et certa videbantur. Videtur e Tragico quopiam desumptum. Exarmare proprie beluas dicimur, quando vngulas aliave armamenta contra hostilem iniuriam a natura illis concessa demimus, ne nocere queant. sic Plinius exarmare accusationem tropice dixit, pro infirmare eam et conuellere.

Turbinem felix prospecta.

*ecw/sthn eu)tu/xhs2 a)/qrei, id est, Turbinem prospecta felix existens. Citatur ex Varronis Menippeis a Nonio Marcello. Cum res sunt maxime secundae, tum de aduersa fortuna praecipue timendum est: quemadmodum nautae, licet prospero fere vento oram soluant, ad manum tamen aut saltem praeparata aduersus tempestatem, si forte ingruat, instrumenta adminicularia habere debent, ne malo cedere cogantur. Sapientis est infortuniis se ante parare, quam opprimant. Non abludit hinc Vectii Valentis responsum apud Cornel. Tacitum, cum metueret a Claudio Ostiae agente, Aspicere se tempestatem ab ostia atrocem, cum de Messalinae adulteriis quaestionem acrem futuram innuere vellet, cunctis in aurem dormientibus, *ecw/sths2 autem ventus est procellosus, quasi dicas quassatorem, para\ to\ w)=sai, id est, ab impellendo. Affine est illud:

*xrh\ d' e)kto\s2 o)/nta phma/twn ta\ dei=n o(ra=n.

id est,

Extra malum existens, pericla prospice.

Amaris pharmacis amara bilis proluitur.

*iatroi\ *pikra\n pikroi=s2 klu/zousi farma/kois2 xolh\n.

id est, Medici Amaram amaris pharmacis bilem eluunt. Senarius est integer cum fine alterius, ex Sophocle sumptus, vt indicat Plutarchus in lib. de facie in limae circulo apparente. meminit et in libro de Animi tranquillitate. w(/sper oi( sofokle/ous2 i)atroi\ pikra\n xolh\n klu/zousi farma/kw| pikrw=|, id est, ad exemplum medicorum Sophocleorum, qui bilem amaram amaro pharmaco eluunt. Competit vbi res nobis erit cum moroso et difficili homine, cuius improbitatem simili asperitate frangendam esse videamus. Finitimum est illi: Cum Crete Cretizandum. Allusisse huc videtur Symmachus in Epistola quadam. Plerumque amara haustu ad salutem valent, et succis tristibus affecta refouentur. Quadrabit etiam vbi asperioribus verbis iuuenilem audaciam aut calidum facinus castigandum esse iudicabimus.

Mulgens hircos, sanguinem ducit.

*poimh=n a)me/lgei, ei) qe/lei, kai\ tou\s2 tra/gous2,
*all' a)nti\ ga/laktos2, ai(ma/twn phga\s2 u(/sei.

id est,

Mulgere et hircos, si velit, pastor potest,
Sed sanguinis pro lacte salientes fluunt.

Leguntur apud Nazianzenum hi senarii proverbiales, qui salubriter monent, non esse exugendos subditos, vt ad vitalis vsque sanguinis


page 1334, image: s1334

fontes descendatur. Convenit cum Tiberii dicto, tondendum esse pecus, non deglubendum, quod Amylio Recto Aegypti praetori grauiora consuetis vectigalia impetranti rescripsit, quod his verbis expressit Dion lib. 57. kei/resqai mou ta\ pro/bata a)ll' ou)k a)pocu/resqai bou/lomai, id est, Tonderi meas oues, non radi volo.

Canis clanculum mordens,

*ku/wn lai/qargos2, id est, Canis clanculum mordens, Proverbium de simulatoribus, qui benevolentiam et studium suum ore praedicant, clam insidiantur et detrahunt, et dolum blando risu praetexunt. Citatur alicubi a Suida iambicus talis.

*sai/neis2 da/knousa, kai\ ku/wn lai/qargos2 ei).

id est,

Palpando mordes, clam canis dentem inprimens.

Allusit huc Eustathius Odyss. 16. obtrectatores nominans, laiqa/rgws2 da/knonta, id est, in modum clancularii canis mordentes. Leguntur apud Laertium poetae cuiuspiam verba, hypocritae insidias cauendas esse admonentia. *pefulagmeno\s2 a)/ndra e(/kaston, o(/ra mh\ xru/pton e)/gxos2 e)/xen kradi/hn faidrw=| prosenne/ph| prosw/pw|, glw=ssa de\ oi( dixomhqos2 e)k melai/nas2 freno\s2 gegwnh=|, id est, Caute obseruans quemlibet virum, vide ne occultum corde gerens mucronem, nitida te fronte compellet, atque os bilingue ex atris praecordiis sonet.

Mensura aquam bibens.

*me/trw| u(/dwr pi/nontes2, a)me/trws2 ma/zan e)/dontes2.

id est,

Immodice vorat, et lympham modulo ebibit aequo.

Versus oracularis, qui in proverbium abiit, de lucronibus et comessatoribus, qui se cibis vinoque ingurgitant, atque parum vel adeo nihil insumentes. Natum ex oraculo Sybaritis edito, quos immoderatus luxus Crotoniatis debellandos subiecit.

Crocum in Ciliciam,

*es2 kiliki/an kro/kon, id est, In Ciliciam Crocum, proverbiale est in eos, qui cumulate merces eo comportant, vbi magna sit earum affluentia, aut qui diuitibus opima munera largiunt. Citatur Suidas: e)s2 ai)/gupton a)/gein si/ton, kai\ e)s2 kiliki/an kro/kon, id est, in Aegyptum deferre fruges, in Ciliciam Crocum. Cilicia croci foetura abundat apud Corycum Ciliciae vrbem, et in Tmolo monte, vnde Virgilius in Battatis:

Cicilio crocus editus aruo.

Et in Georg.

Nonne vides, croceos vt Tmolus odores Mittit?

Respondent adagio nostrati. In Noruegiam asseres comportat, quod ea regio admodum nemorosa lignis abundantissima sit.

Morsimi versus quis descripserit.

*h morsi/mou ti/s2 rh=sin e)cegra/yato.

id est,

Quis verba Morsimi velit describere?

Adagium quo vtemur, cum quid putidius ineptiusque esse indicabimus, quam vt edisci aut etiam praelo excudi mereatur. Suidas annotat dici e)pi\ tw=n a)poblh/twn kai\ dia\ beblhme/nwn, hoc est, de contemptis et rancidis infamibusque. Morsimus Atheniensis poeta fuit Tragicus, admodum frigidus, cuius tragoediam canere in deuotionis cuiusdam loco ponit Aristoph. vt idem illi sit explodi, quod Morsimi versus ediscere.

Pisandri galea et supercilium.

*pisa/ndrou lo/foi kai\ o)/frues2, id est, Pisandri apices, galeae et supercilia.


page 1335, image: s1335

Quadrat in Thrasones qui superciliis et galea tenus formidabiles sunt, et conflictus nescio quos et duella crepant, ut Plautinus ille Pyrgopolinices facit, cum ferme tales post principia stent, Terentiani illius militis more, timidi atque imbelles. Pisandri timiditas etiam prouerbio locum dedit, is procero corpore fuisse scribitur, sed supra modum meticulosus, unde et Asinus Cnidius cognomento fuit dictus, utebatur autem galea tribus conis et apicibus insigni, speciosisque armis, ut vel ea parte fortitudinis nomen aucuparetur; sic Miles gloriosus apud Plautum clypeum splendidiorem vult esse, quam solis radii sunt, ut oculorum aciem hostibus praestringat. Exstat adagium apud Aristophanem.

Duro flagello mens docetur rectius.

*sklhra\ de\ ma/stic paidagwgei= kardi/an.

id est,

Durum flagellum est paedagogus ingenij.

Sententia monostichos prouerbialis apud Gregor. Nazianzenum, solet ita usuuenire in rebus humanis, ut periculorum magnitudine cautiores plerumque reddamur. Est et vulgo nostrati nihil in ore frequentius isto adagio. Graues casus, docent rectissime.

Bibliotheca animata.

PRouerbiali tropo dictum est illud ab Eunapio Sardiano. biblioqh/kh e)/myixos2 kai\ peripatou=n mousei=on, id est, Animata bibliotheca et viuum Musaeum. Dici conueniet de homine valde erudito, et qui velut ex professo de omnibus respondere, et inexplicabiles auctorum nodos dissoluere possit, tanquam ex secretiore Musarum aditu cuncta depromens. Loquitur autem de Longino Cassio Porphyrii praeceptore. *loggi/nos2 de\ biblioqh/kh ti\s2 h)=n e)/myuxos2 peripatou=n mousei=on, id est, Erat Longinus bibliotheca quaedam spirans et viuum Musaeum: Sic enim malo reddere, quam ut Graece sonat, obambulans Musaeum. Simili loquendi genere Isidorum, e)/myuxon xi/ona a)skh/sews2, dixit Nicephorus Callistus, hoc est instituti monastici animatum columen, et Nazianzenus martyres nominat e)mpno/ous2 sth/las2, quasi spirantes columnas propter viuidae fidei singularem constantiam. Porro *mousei=on, id est, Musaeum, mensa fuit Aegyptia, ad quam cunctis, quos tota passim Aegypto celebres eruditio [correction of the transcriber; in the print eruruditio] faciebat, aditus patebat. ita enim scribit Philostratus de Milesio Dionysio loquens, quem ab Hadriano Imperat adscriptum fuisse equitum ordinibus, et iis, qui in Musaeo alebantur dicit, subiungit: to\ de\ mousei=on h)=n tra/peza ai)gupti/a cugkalou=sa tou\s2 e)n pa/sh| th=| gh=| e)llogi/smous2. idem de Polemone scribit quod illum Hadrianus kate/lece tw=| tou= mousi/ou ku/klw ei)s2 th\n ai)gupti/an si/thsin, hoc est, Adlegit circulo Musaei ut Aegyptiaco more illic aleretur: ex quo colligo Musaeum apud Aegyptios fuisse, quod ferme apud Athenienses prutanei=on Prytanaeum, in quo viris bonis et de repub. praeclare meritis victus quotidianus publico sumptu praebebatur, ut ex Cicerone discas, qui honos erat vel maximus, unde Plutarchus vix alio nomine Luculli magnificentiam laudat magis, quam quod doctis viris aedes ipsius Prytanaeum quoddam fuerint, sic enim inquit: kai\ o(/lws2 e(sti/a kai\ prutanei=on e)lhniko\n o( o)/ikos2 h)=n au)tou= toi=s2 a)fiknoume/nois2. Vtitur et Synesius in epistola ad Orum,


page 1336, image: s1336

oi( de\ a)lhqeu/ontes2 a)pistou=ntai, kai\ e)n karo\s2 moi/ra timou=ntai, id est, Vere philosophantibus fides derogatur, Carisque in loco habentur.

Gubernatori somnolento ne benefacito.

In Suidae collectaneis adagium istud legitur, mh/pot' eu)= e)rdei=n gei/tonos2 ku/na mh/te kubernh/thn fi/lupnon, id est, Nunquam vicini cani, aut somnolento gubernatori benefacito. Admonet prouerbium inutiliter non esse consumendum beneficium, unde vel ad te nihil rediturum sit fructus, vel praesens detrimentum expectandum. Vicini canis bene pastus redit ad priorem dominum, Gubernator somno deditus maximo periculo et fortunas negotiatoris omnes et vitam ipsam exponit.

Cedrus cecidit.

*ololuce/tw pi/qis2 o(/ti pe/ptwke ke/dros2.

id est,

Ploret picea, quod cedrus cecidit.

Potentiorum ruina documentum est minoribus modestiae, admonentur enim contrahere vela, quibus res sunt minus validae, quando fortunis exuuntur et de statu suo deiiciuntur magnates. Cedrus arbor est longe reliquarum omnium procerissima, unde prouerbialis illa locutio apud Nazianzenum in Steliteuticis: th\n u(pe\r tou\s2 ke/drous2 e)/parsin kai\ th\n ei)s2 to\ mhke/ti ei)=nai kaqai/resin, id est, Fastigium super cedros et deiectionem in nihilum. Idem in Monodia Bas. kai\ o)rw=n kai\ ke/drwn u(perektei/nesqai, id est, Increscere super montes et cedros.

Prae Nili cataractis.

*ype\r tou\s2 neilw/ous2 katar)r(a/ktas2, id est, Prae Niliacis cataractis, de vehemente eloquentia. Suidas de Chrysostomo: th\n glw/ssan au)tou= katar)r(ei=n u(pe\r tou\s2 neilw/ous2 katar)r(a/ktas2, id est, Dum lingua eius vehementius praecipitat, quam Niliaci cataractae. Ita Xerxes neilw/ous2 r(u/akas2, id est, Niloa fluenta, vocat orationem fluidam et uberem, a natura amnis Nili agros omneis foecundos reddentis pastinantisque. Aristo. in Rhodiaco refert ad ingentem et inauditum fragorem ac strepitum; oi)=mai ga\r ou)/te tou\s2 u(pe\r ai)gu/ptou katar)r(a/ktas2, ou)/te th\n th=s2 e)/cw qala/tths2 r(axi/an. ou)/te skhptou\s2 purfo/rous2, ou)q' o(/ti plei=ston h(xekat' a)nqrw/pous2, tw=| to/te ei)=nai kakw= kai\ ktu/pw| parabalei=n, id est, arbitramur neque Cataractes supra Aegyptum, neque Oceani salebrosum littus, neque ignita quae nubibus erumpunt fulmina, neque etiam quicquid maxime inter homines instrepit, huic malo et fragori comparari posse. Cataractes locus dicitur in Nilo, uti per arduas et excisas pluribus locis rupes Nilus insurgit, et vires suas concitat, ac occurrentibus saxis fractus perque angustias eluctatus, cadit cum ingenti circumiacentium regionum strepitu, ut lib. 4. natural. quaest. scribit Seneca, eiusque loci accolae gentes, propter magnitudinem sonitus, sensu audiendi carent, ut inquit Cicero in Somnio Scipionis. De eo ita Plin. lib. 5. Nouissimo cataractae inter occursantes scopulos non fluere immenso fragore creditur, sed ruere. Est autem cataractes limitaneus terminus Aegyptum ab Aethiopia separans, ut apud Heliodorum Emesenum declarat Hydaspes Rex.

Equus sessorem rapit.

*ippos2 to\n e)piba/thn, id est, Equus sessorem, subaudi a)farpa/zei, id est, abripit. Prouerbiali figura dicitur, cum orationis impetu abducimur et in aliam diuertimus materiam. Gregorius presbyter: proi+w\n o( lo/gos2


page 1337, image: s1337

sunarpa/sas2 to\n le/gonta kaqa/per i(/ppos2 to\n e)piba/thn ei)s2 tou\s2 e)pai/nous2 kate/sthse basilei/ou tou= makari/ou, id est, Orationis cursus dicentem, veluti sessorem equus, in laudes B. Basilii abduxit. Horatius etiam orationem equo assimilat, et Graeci e)/poxon velut equestrem vocant orationem numeris adstrictam, quod quasi equo inuecta sublime spiret.

Abaridis sagitta.

*aba/ridos2 oi)sto\s2, id est, Abaridis sagitta, de velocibus dicitur, ut et Pegasus. Nazianzenus in funebri Oratione Basilii: to\n ga\r a)ba/ridos2 o)i/+ston ti\ a)\n le/goimi tou= u(perbore/ou, h)\ to\n a)grei=on ph/gason, ei)s2 ou) tosou=ton h)=n to\ di' a)e/ros2 fe/resqai, o(/son h(mi=n to\ pro\s2 qeo\n ai)/resqai, id est, Quid Abaridis Hyperborei iaculum recenseam, aut Argiuum Pegasum, quibus non tam studio fuit per aerem volare, quam nobis ad deum mentes attollere. Abaris Scytha fuit Seuthae filius, qui oracula Scythica composuit, et e Scythia in Graeciam Athenas legatus venit, memoraturque inquit Suidas eius fabulosam iaculum e Graecia ad Hyperboreos usque Scythas deuolantis. Licebit in usum hoc modo vocari, si dicamus non Abaridis sagittam celerius deuolasse, quam alicuius literae ad nos commearint. Elegantissime Nazianzenus in epistola ad Basilium: u(po/ptere su kai\ meta/rsie, kai\ tw=| a)ba/ridos2 o)i+stw= sumfero/mene, id est, Ala te tu et sublimipeta, et qui una cum Abaridis iaculo per ardua raptaris: istud dici conueniet festiuiter in astrologum, aut in peregrinantem: maxime si pernicibus veredis celeriter anectus fuerit.

Circa montis radices versari.

*peri\ tou\s2 o)/rous2 pro/podas2 stre/fesqai, id est, Circa montis radices haerere dicitur prouerbiali figura, qui ad praecipua artis alicuius capita et mysteria non adspirat, sed in triuialibus et vulgaribus inhaeret. Nazianzenus in Monodia Basilii: e)/ti peri\ tou\s2 pro/podas2 tou= o)/rous2 strefo/meqa th=s2 a)/kras2 a)poleipo/menoi, e)/ti porqmo\n diaperw=men, a)fe/ntes2 to\ me/ga kai\ baqu\ pe/lagos2, id est, Adhuc versamur ad montis radices, a cacumine abstinente, adhuc fretum transmittimus, relicto profundo et ingenti pelago. Idem in carminibus metaphorice dixit, u(po\ propo/dessi ga/moio, Sub connubii radicibus, pro initiis. Dicuntur autem pro/pedes2 montis imae radices, unde in accliue assurgere incipit.

Arma Achillea.

*opla a)xi/lleia, id est, arma Achillea, prouerbialiter pro certissimo praesidio, et haud dubia ope, seu potius pro inuicto eloquentiae robore accipit Philost. in Sophista Polemone: xeirotonhqei\s2 me\n presbeu/ein u(pe\r tw=n smurnai/wn, w(s2 o(/pla de\ a)xi/lleia th\n e)xei/nou peiqw\ ai)th/sas2, id est, Delectus ut pro Smyrnaeis legationem susciperet, vim persuadendi, quae in Scopeliano erat, quasi armaturam quandam Achillis postulauit. Eius usus est, cum alienam viri docti eloquentiam optamus, aut patrocinium principis quod ad iniuria maleuolorum nos tueatur: quemadmodum Patroclus Achillis armaturam flagitat apud Homerum Iliad. p. ut Troianos falsa armorum imagine deceptos bello absterreret. Porro sententiam superiorem aliquantulum obscuram idem Philost. dilucidiorem reddit in Scopeliano his verbis: e)xeirotonei=to de\ o(pole/mwn, ou)pw\ pepresbeukw=s2 pro/teron, eu)ca/menos2 ou)=n u(pe\r th=s2 a)gaqh=s2 tu/xhs2, e)dei=to gene/sqai oi( th\n tou=


page 1338, image: s1338

skopelianou= peiqw\, kai\ peribalw=n au)to\n e)pi\ th=s2 e)kklhsi/as2, do\s2 de\ moi\ w)/moii+n ta\ sa\ teu/xea qwrhxqh=nai, a)\n k' e)/mpws2 e)/i+skosoi\, id est, Habito delectu decreta fuit Polemoni legatio eius muneris tyroni, itaque ille quod bene verteret precatus, poposcit sibi adesse Scopeliani persuadendi vim, illumque in corona circumstantium hominum amplexus, hoc versu compellauit:

Indulgeto meis humeris aptarier arma
Nunc tua, si mereor.

His enim verbis deprecatur Achillem Patroclos, ut armaturam ipsius impetraret. Eustathius eo in loco annotat istum versum usurpari posse, cum quis consensum alicunde et adminiculum quaerit tum verbis, tum factis.

Vomentum in numero.

Vomentum in numero esse dicuntur prouerbiali specie quotquot, non modo extemperaneam dicendi leuitatem sequuntur, quae cruda pleraque et indigesta effutit, in primoribus solum faucibus, non in pectore nata: verum etiam qui chartis illinunt, quicquid musteus ingenii maleferiati feruor ebullierit, cum scripta infigi oporteat ursino more, et lima addita expoliri. Aristides Smyrneus, cum Mar. Antoninus fama viri commotus ipsum audire disserentem gestiret, dixisse legitur: th/meron pro/bale kai\ au)/rion a)krow=, ou) ga\r e)sme\n tw=n e)mou/ntwn, a)ll' tw=n a)kribou/ntwn, id est, Hodie proponito, et cras audito: neque enim e vomentium numero sumus, sed exacta cura elaborantium, quod a Philost. in Sophistis traditum est, et a Zeze reperitur. Idem Phil. in Fauorino iudicii sui censuram interponens de oratione quadam falso illi attributa, sit inquit: *all' ei)=nai au)ta\ meiraki/ou fronti/smata mequ/ontos2, ma=llon de\ e)mou=ntos2 h)gou/meqa, id est, Quin existimamus eos esse lusus adolescentis cuiuspiam temulenti, seu potius vomentis. Ita Cicero probri loco recenset. Marc. Antonium orationem ab ipso scriptam de ebrietate euomuisse. Synesius in Dione, ubi ait istos qui sibi indulgent in stylo, caeca et subuentanea parere, subiicit: ou) ga\r e)k qalpoi\ to\n ei)=sw lo/gon, o( tw=| kaq' h(me/ran e)mei=n a)na/gkh, id est, Nec enim incubando fouet intus orationem, cui quotidie vomere necessum est, fit namque euanidus stylus et e)ci/thlos2, qui non congrua temporis mora dictionem elimat, imo, quod in foetu immaturo solet accidere, abortit, eoque fieri assolet, ut abortus eiusmodi in habitum abiens nihil pariat uitale et integrum ac diuturnum. Huc spectat Lysiae oratoris dictum. ou) bou/lomai e)gw/se sunta/ttein e)speume/nai, id est, Nolo ego conscribere quae festinatio praecipitauit.

Fures ipsi accusant.

*oi( fw=res2 prosegkalou=si, id est, Fures ipsi insimulant, aut accusationem intentant. Aristides aduersus eos qui taciturnitatem ferinam in ipso criminabantur: *pro/teron me\n ou)=n e)gw\ ou)k h)dei=n pro\s2 ti\ pot' ei)/h to\ lego/menon, to\ prosegkalei=n tou\s2 fw=ras2, nu=n de/ moi dokw\ gignw/skein, o(/tan ga\r oi)=s2 a)pata=n e)pi\ ta\s2 mele/tas2 kai\ ta\s2 a)kroa/seis2 proshko\n, tou=to pare/ntes2, w(s2 ou)dei\s2 e)sq' e)le/gwn ai)tiw=ntai, pw=s2 ou)ta\ sfete/ra au)tw=n e(te/rwn logi/zontai, w(/sper a)\n ei)/ tines2 h(li/ou kataro\s2 fle/gontos2 mo/santes2 le/gwsi to\ faino/menai ou)k ei)\n, id est, Ante hac ignoraueram quid sibi vellet, quod dici solet, Fures ipsos accusare: nunc vero intelligere id mihi videor, nam cum illi quos aequum foret ad


page 1339, image: s1339

studiorum exercitamenta et audiendas declamationes conuenire, ea postposita cura, causantur neminem esse qui declamet, quomodo non animaduertunt propriam vecordiam in alieno vitio? quemadmodum si quis radiante solis iubare occludat oculos, negetque lucem existere. Conueniet dici in istos, qui suam ipsorum culpam, friuolo praetextu excusant, et cum ipsi iustae reprehensioni subiaceant, in alios crimen deuoluunt: potest et aliter in usum vocari hoc modo. Insimulas me neglecti officii et proteruiae, qui tuos penates non inuiserim illac iter faciens, cum tu ipse accusandus eo nomine venias, qui prior hac parte impegeris, nimirum iuxta prouerbium: Fur ipse accusat. Non raro usuuenire solet, ut qui manifesto crimine tenetur, priores accusandi partes suscipiat, ut suspicionem offensae eximat, integritatemque mentiatur.

Herculis aedem mulier non intrat.

*gunh\ ei)s2 h(rakle/ous2 ou) foita=|, id est, Mulier Herculis aedem non ingreditur. Quadrat prouerbium in eos, qui rei alicui indignae manus iniiciunt et attrectant, velut si prophanus cerdo ad altissima sacrae philosophiae mysteria, illota [correction of the transcriber; in the print iliota] mente irrumpat: quadrabit et in indignos et administrandis reipub. muniis neutiquam aptos. Natum opinamur a veterum religione, quae feminas Herculis indigetis fano excludebat, velut Dei illius opprobria, ob seruitium Omphale Lydorum reginae praestitum, quemadmodum viris non dabatur accessus in Bonae deae templum: Citatur a Suida.

Rete inflas.

*di/ktuon fusa=|s2, id est, Rete inflas, prouerbium est in incassum laborantes, qui temere rem impossibilem aggrediuntur. Quid enim stultius, qui vanior labor, quam rete foraminosum vento conari distendere? Exstat et istud in Suidae dictionario.

Hydrargyro furacior.

*ydrargu/rou klepto/teros2, id est, Hydrargyro furacior, seu argento viuo. est enim hydrargyros, quod argentum viuum nominamus, Chrymestae Mercurium, quod et ille furtorum magister, et epitheto etiam fw=ros2, i. furis apud Graecos notus fuerit: Paroemiae origo eo refertur, quod viuum argentum cuncta quae fusilia sunt recipiat et in se rapiat: vel quia ut fures potissimum insidiantur auro, ita et argentum viuum caetera fere metalla ut ignobiliora, ipsi innatantia reiicit, at aurum veluti mero quodam domino sibi usurpat ac possidet, sordes tantum illius expuens. Adagio usus est eleganter Ioan. Zezes praesulum sui temporis sordidam auaritiam notans:

*udrargu/rou ga\r ei)si\ klepto/teroi tou= kle/ptou.

id est,

Furaciores fure sunt hydrargyro. Summis auribus insidet.

Qvod perfunctorie auscultamus, quodque difficulter credimus, et cum aurium fastidio a)/krois2 w)si\n e)fiza/nein, id est, Summis auribus insidere specie prouerbiali dixit Philo Iudaeus, libro de vita theoretica: h(/ tis2 ou)k a)/krois2 w)si\n e)fiza/nei, a)ll' di' a)koh=s2 e)pi\ yuxh\n e)/rxetai kai\ bebai/ws2 e)pime/nei, id est, Quae non primoribus auribus insidet, sed per aures in animum penetrat et firmiter immoratur. Consimili modo dixit Seneca: Summo animo inhaerere, pro e)pipolai/wq' et leuiter.

Ne ad Adonia quidem.

Cvm doctrinam alicuius ita


page 1340, image: s1340

eleuamus, ut ne in triuialibus quidem et rebus communibus, talem doctorem deposcere nobis dignaturi simus, uti licebit Cratini lepidissimi poetae versu e comoedia, quae inscribitur Bubulci:

*on ou)k o)\n h)ci/oun e)gw\
*emoi\ dida/skein, o)hd' a)\n ei)s2 a)dw/nia.

id est,

Quem ne digner quidem
Doctorem habere vel sacris Adoniis.

Adoniis autem sacris, quorum meminit Macrobius et Lucianus, nihil stultius excogitari potest, quae praeter foemineos planctus vix aliud religionis cultusve diuini vestigium habuerunt, at lacrymae et lamenta, quibus omnia stulte permisceant, foemineo generi paratissimae sunt opes. Exstat apud Athenaeum. De Adonidis horto meminit eleganter Nazianzenus formam muliebrem illi comparans:

*kh=pos2 a)dw/nidos2 h(/de te/h xa/ris2 w)lesi/karpos2.

id est,

Gratia foeminea est effoetus Adonidis hortus.

Neque defraudat neque marginem excedit.

*ws2 mh\ tekrou=sai, mhq' u(pe\r xei=los2 balei=n.

id est,

Vt nec defraudet, neve excedat marginem.

Senarius versus quem paroemiae nomine adducit Hesychius, et habere moderationis temperamentique significationem annotat. Sumptum a mensuris obseruantibus, ita ut neque concutiant metreten, ut excidat quod mensum est, neque tantum effundant, quod superfluas et margines excedat. Graeci vocant krousimetrei=n in mensura defraudare aliquem quod improbi institores faciunt, unde et kroudidh/moi dicuntur metaphorice, vulgi impostores, apud Aristophanem. At xei=los2 proprie labrum denotat, et per translationem supremam oram, atque marginem cuiuscunque rei. Hesiodus de Pandorae dolio, e)/ndon e)/mimne pi/qou u(po\ xei/lesi, id est, Cum tenuit se intra dolii labra, et u(pe/rxeiles2 [note of the transcriber: In the print: i)pe/rxeiles2 ] vocant, quod eo usque plenum est ut superfluat, ut e)pixeile\s2 quod infra margines non usquequaque mensuram implet.

Hirundo aestatem loquitur.

*h xelidw\n to\ qe/ros2 lalei=, id est, Hirundo aestatem loquitur, Aristophanis interpres in Equites fabulam. eo loco, ou) xora=|t', a)/ra, ne/a xelidw\n, id est, Nonne videtis? noua hirundo: admonet prouerbium esse mutilum, sed integrum tale esse: *ne/a xelidw\n e)sti\n e)/aros2 a)rxh\ hoc est, Noua hirundo veris est initium. Sunt qui interpretis verba ita accipiunt, ut paroemiam perinde valere scripserint, quasi dicas, initium veris, hanc paroemiam imitatus est Philemon Comicus:

*h me\n xelidw\n to\ qe/ros2 w)= gu/nai lalei=.

id est,

AEstatis o mulier hirundo est nuncia.

Quadrat prouerbium in artificiosa coniectura, cum indicio non vano indubitatum de futuris euentum ominamur, verbi gratia, si visa fuerint in freti angustiis catascopia praedatoria, quae mari insidiari incipiant, belli futuri ea sunt praeludia, nempe h( xelidw\n to\ qe/ros2 lalei=, aut si dicamus sorori antes puellae mammas nobilem aetatem loqui, nimirum hirundo illa veris est primordium. Alioqui ne/an xelido/na, id est, nouam hirundinem non inconcinne puto


page 1341, image: s1341

vocari posse eum, qui noui quippiam, licet vetus, opinione tamen hominum, afferat, quemadmodum hodie multi noua inuenta iactitant, quae vel plane vetera sint, vel e veteribus pendeant saltem: veluti hirundo naturae lege, aut obseruatione hominum semper ver praenunciat, a primordio mundi semper nouum, cum anni nouantis initio.

Quid cothurnus cum claua.

*ti\koqornos2 kai\ r(o/palon cunhlqe/thn.

id est,

Quid conveniunt cothurnus et clauae.

Verba sunt Herculis ad Bacchum apud Aristophanem in Ranis, crocoto muliebri indumento et cothurno mollium et delicatorum gestamine indutum, quibus superiniectum erat leoninum tergus cum claua. De rebus incongruis et indecoris: veluti si sacrificus militarem abollam gestet, et dissectis thorace et caligis incedat, pileoque pennis farto.

Adulter ad adulterum trahit.

Citatur in Suidae commentariis adagium, sed perfunctorie, e)/lkei moi/xos2 ei)s2 moi/xon [note of the transcriber: In the print: moi/kon ], id est, Trahit adulter ad adulterum. Dictum arbitror in contagionem morum, nam flagitiosi alios suis flagitiis socios quaerunt, vel potius in similitudinem ingeniorum, aequalis enim aequalem delectat maxime.

Senis ira.

*ge/rontos2 o)rgh\, id est, Senis ira dicitur de ira languida, et facile quae sopitur, quod in senecta omnes affectus remissiores sint et celeriter cadant. Soph. in commentariis Euripides.

*orgh\ ge/rontos2 w(/ste malqa/kh noti\s2
*en xeiri\ qh/xei, e)n ta/gei d' a)mblu/netai.

id est,

Senilis ira, mollis instar guttulae,
Pungit quidem, at retusa hebescit illico.

Nazianzenus de sene Eusebio, qui olim rigidior fuerat, nunc modestior mitesceret, w(/sper si/dhros2, inquit, puri\ tw=| xro/nw| mala/ssetai, id est, Vt igne fertum, ita hic senio mollescit. Diuersum sentit Aristophan. in Vespis.

*to\ ge/nos2 h)=n tis2 o)rgi/sh
*to\ tw=n gero/ntwn, e)sq' o(/moion sfhkia=|.

id est,

Qui senum genus
Proritat, ille in se crabrones concitat.

Ne sol quidem sciet.

Cum tutam silentio fidem obstringimus, ac nemini consilium nostrum detecturos, aut factum declaraturos innuimus, prouerbio locus erit. Heliodorus Emesenus libro septimo, Aethiopicae historicae. a)ll' tou/tou ge e(/neka qa/rsei, w(/s2 ou)d' o( h)/lios2 tou=to dh\ to\ tou= lo/gou gnw/|setai, id est, Quin de ea re animo sis securo, nam ne sol [correction of the transcriber; in the print sesol] quidem, quod dicitur, sciet. Sol mundi oculus a philosophis appellatur, quod omnia lustret, vnde Homerus:

*hlios2 q' o(\s2 pa/nt' e)fo/ra kai\ pa/nt' e)pakou/ei.

id est,

Sol loculus rerum cuncta audit et omnia cernit.

Vnde Plinius libro secundo, natur. hist. Omnia intuens, omnia exaudiens, vt principi literarum Homero placuisse in vno video. Huc pertinet Polemonis Sophistae dictum, qui arthriticos cruciatus non ferens, cum se viuum in sepulcro condi iussisset, ad familiares operam illi manantes dixit: e)/page, e)/page, mh\ ga\r i)/doi me siwpw=nta h(/lios2, id est, Obstrue, obstrue, ne me tacentem sol aspiciat. Diuersius dixit Antiochus


page 1342, image: s1342

philosophus de victoria Luculli aduersus Tigranem, ou)k e)/fh toiau/thn a)/llhn e(wrake/nai to\n h(/lion, id est, Dicebat solem non vidisse aliam maiorem victoriam.

Qui sitiunt, silentio bibunt.

*oi( diyw/ntes2 siwph=| pi/nousin, id est, siticulosi silentio bibunt. Qui aspirant ad assequendos honores, nemine qui ambitus sit particeps conscio id affectant. qui amicam ambiunt re non communicata cum riuali, cum parentibus et necessariis transigunt. Aristides eo vtitur in declamatione in puteum Aesculapii: a)ll' ou) me\n dh\ xrh\ to\ diyw/ntwn fasi\ pi/nein siwph=, a)ll' e)pikosmh=sai te\ ga\r lo/gw kai\ proseipei=n to\n swth=ra qeo\n, id est, Haud decet iuxta sitibundos, quod aiunt, silentio bibere, sed exornare oratione et salutare salutis auctorem Deum. Licebit diuerso sensu vsurpare, quando significabimus non esse supprimendas et obliterandas insignis viri laudes, vel simile quid, sed claris verbis in lucem id omne efferendum: Idem in epicedio Eteonei pueri, a)ll' w(/sper oi( diyw=ntes2 siwph=| pi/nousin, ou(/tws2 e)kei/nw| h)/rkei de/xesqai ta\ lego/mena, id est, Quemadmodum silentio bibunt siticulosi, ita illi satis erat dictata excipere.

Bubulum obtueri.

*bo/eion e)pifle/pein, id est, Bubulum obtueri pro defixis et intentis oculis obseruare. Synesius libro de caluitio: w(/ste bo/ein e)pi\ ble/pein au)th=, id est, vt bubulo obtutu aspectet. Natum fortassis inde, quod grandes oculos bos habet, vnde bow/pidos2, hoc est, Bouoculae Iunonis epitheton apud poetam: cum exiles ocelli conniuere magis videantur.

Cicadae humi canunt.

*te/ttiges2 xamo/qen a)/dousin, id est, Cicadae humi canunt. Prouerbio significatur ingens vastitas. Aristoteles libro rethoricae secundo aenigmatodes esse ostendit: oi)=on ei)/tis2 le/goi o(/per *sthsi/xoros2 e)n *lokroi=s2 ei)=pen, o)/ti ou) dei= u(brista\s2 ei)=nai o(/pws2 mh\ oi( te/ttiges2 xamo/qen a)/dwsin, id est, Vt si quispiam dicat id, quod in Locris extulit Sthesichorus, non oportere conuiciari, ne cicadae humi concinant: quo innuit temperandam esse a dicacitate linguam, eo quod vitia saepe concitent bellorum causas, vnde sit, vt regiones deuastentur penitus, excidioque non arborum modo, sed vrbium quoque, Marti litetur. Meminit Eustathius Iliados tertio: memnh/sqai xrh\ kai\ sumbolikou= lo/gou e)n w)= h)\ peilhsato/tis2 poih/sein tou\s2 te/ttigas2 toi=s2 e)xqroi=s2 xamo/qen a)/dein, a)\n ti\ dendrotomh/sein au)toi=s2 th\n xw/ran, i(/na e)c a)na/gkhs2 oi( te/ttiges2 a)po\ gh=s2 a)/dwsi, id est, Meminisse operae pretium est et symbolici dicti, quo minatus fuit quispiam hostibus se effecturum, vt cicadae humi canerent, nimirum excisurum se arbores omnes regionis, vt necessario cicadae humi canerent. Natum inde, quod arbustis maxime gaudeant cicadae, vnde in Bucolicis Virgilius:

Sole subardenti resonant arbusta cicadis.

Et Plinius libro 11. dicit, cicadas non nasci in raritate arborum.

Colossi fragmenta.

*kolossou= spara/gmata, id est, Colossi frusta, prouerbiali specie dici possunt commentaria viri docti, specimen magnae et incredibilis eruditionis praebentia: aut versus aliquot et sententiae exceptae, singularis ingenii testimonia: aut etiam discipuli literati, qui e schola insignis praeceptoris, velut ex equo Troiano prodierint omnes, ceu assulae quaepiam et


page 1343, image: s1343

frustulamenta eximii cuiusdam colossi. Herodes Atticus cum audisset Hadrianum Tyrium adhuc adolescentem declamantem, honorifico testimonio dixit, kolossou= tau=ta mega/la spara/gmata ei(=h, Ingentia haec fuerint Colossi frusta; magnae spei illum fore auguratus apud Philostratum legitur. Colossi moles sunt statuarum, turribus pares, vt inquit Plinius, sic dicti, vel ab auctore, vt Sex. Pompeius vult, vel a)po\ tou= kolou/ein tw\ o(/sse, quod altitudine nimia officiant inspectantium luminibus: vel a vasta inanitate specus cuiusdam interranei, quasi kolossa [note of the transcriber: In the print: kolaosa ], hinc Colossica dicuntur, quae magnae molis sunt onera. Strabo libro primo, kasqa/per en toi=s2 kolosshkoi=s2 e)/rgois2 ou)to\ kaq' e(/kaston a)kribe\s2 zhtou=men, a)ll' toi=s2 kaqo/lou prose/xomen ma=llon ei)\ kalw=s2 ei)/h to\ o(/lon, ou(/tws2 ka)\n tou/tois2 dei= poiei=sqai th\n kri/sin, kolossourgi/a ga\r ti\s2 kai\ au(/th ta\ mega/la fra/zousa pw=s2 e)/xei, id est, quemadmodum in Colossicis mollibus vngularum partium exactam structuram non exploramus, sed vniuerso operi, an recte fabricatum sit, attendimus potius, et idem in istis iudicium est, siquidem et haec Colossaea quaedam fabrica est, rerum magnitudinem quomodo se habeant declarans. Ita Vitruuius libro 10. Colossicotera comparatiui modo dixit, quae immania sunt. Sin autem, inquit, Colossicotera amplitudinibus et oneribus onera in operibus fuerint, non erit succulae committendum. Procopius de statua grandi, kolossw=| e)mferh\s2, id est, Colosso assimilis. Philon Iudaeus De mundi fabricatione libro, w(s2 ga\r tw=n kolosseai/wn megeqw=n ta\s2 e)mfa/seis2 kai\ h( braxuta/th sfragi\s2 tupoqei=sas2 de/xetai, id est, quemadmodum enim perexiguum sigillum accipere potest expressam Colossicae molis effigiem, Colosseam magnitudinem ad horrorem transtulit Eunapius: w(/sper o( r(odi/wn kolosso\s2 dia\ me/geqos2 kataplhxtiko\s2 w)\n ou)k e)sti\n e)ra/smios2, ka)kei=nos2 dia\ to\ a)/filo xrh/maton qaumaso\s2 w)\n, ou)k e)/sxe xa/rin, id est, Sicut Rhodiorum Colossus propter inusitatam magnitudinem amabilis non est, sed formidinem potius et horrorem incutit, ita et ille, quamvis contemptus opum admirabilem eum fecerit, gratiosus tamen non fuit. Huic adagio affine est illud Alexandri Seleuciensis Sophistae apud Philostratum eundem, pemma/xia sou e)sme\n oi( sofistai\ pa/ntes2, i. Frustula aut particulae tuae sumus omnes, quotquot sophistae dicimur: quod ad Herodem Atticum dixisse fertur, cum literatorum omnium columen facileque principem illum vellet innuere: paulo diuersiore sensu Aeschylus dictitare solebat, suas tragoedias esse frustula de magnis Homeri caenis: ta\s2 au)tou= tragwdi/as2 tema/xh ei)=nai tw=n mega/lwn o(mh/rou dei/pnwn, vti refert in Dipnosophistis Athenaeus, cum significaret se instruxisse ex ingeniorum affluentissimo fonte Homero suas fabulas. Isocrates apud Plutarchum in vita ipsius ad Demosthenem integram pro disciplina stipem persoluere nequeuntem ou)temaxi/zomen, inquit, th\n pragmatei/an, id est, artis oratoriae institutionem in frustula non partimur.

Atticus miles.

*attiko\s2 pezoma/xos2, id est, Atticus miles. Prouerbio dicitur in fortem ac strenuum virum. Heliodorus libro secundo Aethiop. Historiae th\n gunai/ka nekra\n kai\ tauth\n u(pofeu/gwn o( gennai/os2 kai\ a)ttiko\s2 pezoma/xos2, hoc est, Tergi dedisti mortuam feminam fugiens, tam strenuus et Atticus miles. Potest ironice torqueri in meticulosum, et


page 1344, image: s1344

quovis lepore timidiorem, talem hominem nominando militem Atticum. Porro in pedestri et statario prelio laudati olim fuerunt milites, quos Attica mittebat.

Quid barbiton crocoto loquitur.

*ti\ ba/rbitos2 krokwtw=| lalei=, ti\ de\ lu/ra kekrufa/lw|.

id est,

Quid barbiton crocoto loquitur, quidve lyra calanticae.

De re absurda nihilque consoni habente. Citatur a Suida ex Aristolphane, veluti si Manardus medicas rationes cerdoni alicui aut crasso rustico enucleet: vel si colores rhetoricos rudi eius artis fabro exponat rhetor. Est autem barbiton siue barbitus instrumentum Lyricum fidibus intentum, plectro pulsatile, quod a grauioris fortasse soni modulis baru/miton, quasi grauichordum dicas, Pollux libro quarto nominat, quam lectionem saniorem iudico, quam quae in Athenaeo libro quarto, ba/rwmon, legitur, et in decimoquarto barmo\s2. De quo Halicarnassaeus libro septimo, ba/rbita ke/rkontes2, id est, barbita plectris radiisve percurrentes. Theocritus ba/rbiton e)s2 polu/xordon, id est, barbiton multichordum.

Ex Ilio me ducis.

Cum significamus praeteritorum malorum memoriam refricari, aut ad tristium rerum mentionem nos compelli. Heliodorus libro secundo, i)li/oqen me fe/reis2 kai\ smh=nos2 kakw=n kai\ to\n e)k tou=ton bo/mbon a)/peiron e)pi/sean to\n kinei=s2, id est, Ex Ilio me rapis, ac malorum examen, et infinitum ex illis bombum in te commoues. Ita Virgilianus Aeneas: Infandum regina iubes renouare dolorem. Troianas vt opes, et lamentabile regnum, Eruerint Danai.

Nectar spirat.

De re impense suaui, aut quovis honore digna dicitur. Symmachus: Literae tuae olentes Platonicum nectar. Eubulus Comicus vinum Lesbium vetus, nectar stillare ait eo versu, le/sbion ge/ronta nektarostagh=, quod non incommode transferri poterit ad orationem suauiloquam. Theocritus: a(du/ ti ne/ktaros2 o)/sdei, id est, Fragrat nectaris instar. Martialis libro nono. Nomen nectare dulcius beato. Suidas ex incerto auctore, au)tai\ me\n o)/zous' a)/mbrosi/hs2 kai\ ne/ktaros2, id est, Redolent ambrosiam et nectar: quod annotat ille compertere in eos, qui merentur et digni sunt admitti. Aristides, e)di tou/tois2 se\ muune/tai w(s2 ou)de\n a)ti mote/rois2 tou= ne/ktaros2, id est, his gloriatur atque superbit tanquam nectare non inferioribus. Hermippus apud Athen.

*ozei i)/on, o)/zei de\ r(o/dwn, o)/zei d' u(aki/nqou
*osmh\ qespesi/a kata\ pa=n d' e)/xei u(yorofes2 dw)=
*ambrosi/a kai\ ne/ktar.

id est,

Spirat odor mirus, violasque rosasque rubentes.
Ambrosias augustas nectarque impleuerat aedeis.

Non alienum hinc est, quod Petronius Arbiter dicit. Mellitos verborum globulos, et omnia dicta factaque quasi papauere et sansucco sparsa. Porro nectar volunt esse Deorum potum, alii cibum, inter quos Anaxadrides Comicus, to\ ne/ktar panuma/ttwn e)sqi/wn diaipi/nw t' a)mbrosi/an, id est, nectar praemansum edo, ambrosiamque interbibo, et Alcman Lyricus ait Deos to\ ne/ktar e)/dmenai, id


page 1345, image: s1345

est, nectar esitare: ita Sappho Lyrica, *ambrosi/as2 krath=r' e)ke/krato, id est, Ambrosiae poculum infusum erat. at Homerus nectar deorum poculum agnoscit, et Ibycus, qui ambrosiam cibum nouies dulcedine mel superare ait.

In triclinio choa.

PRoverbiale aenigma exstat apud Fabium Instit. orat. lib. 1. cap. vlt. ex Caecilio Comico. Et in triclinio Choa, et in cubilo vola: quod detorsit ille in multibibam feminam, quae citra pudorem in conuiuio calices detergeret, eandemque importune garrulam vbi minime oporteat: siquidem vbique iuxta Sophoclem: gu/naici ko/smon h( sigh\ fe/rei, hoc est, silentium addit feminis decus, sed potissime cubiculo silentium debetur. Quadrabit igitur in bibosam anum et odiose loquacem. Choa vocant Graeci congium sextariorum sex capacem, vt ex Rhemnio Fannio constat. Epinicus apud Athenaeum: r(uto\n xorou=nta duoxo/an, o(\n ou)d' a)\n e)/lefas2 e)kpi/oi, id est, Rhytium duorum cogrotum capax, quod ne elephas quidem ebibat.

Alabandicum opus.

*alabandiko\n su/ggramma, id est, Alabandicum scriptum vel opus, pro inepto ac barbaro dici proverbialiter inuenio, et Philoxenus a)labandiako\n soloikismo\n soloecismum Alabandicum nominat turpem et vitiosum: vtrunque est apud Stephanum: Hermolaus Barbarus impolitos ac rudes carbunculos, Alabandicos dici annotat, vt Alabandicos libellos, ineptos et barbaros. nam in vniuersum Cares omnes, inter quos sunt Alabandaei, barbarofw/noi ab Homero nuncupantur, a barbarie et ruditate, quorum vecordia vel in eo eluxit, quod in gymnasio, loco certaminibus et exercitationi corporis dedicato, statuae apud eos viserentur, habitu causidicorum, contra in foro iudicatio, discos aut simile quid manibus tenerent, ordine plane praepostero. Alabando Cariae vrbs, ab Alabando, quem indigetum deorum in numero colebant condita, inter duos colles vtrinque in accliue surgentes sedet, ita vt speciem referat clitellarum inuersarum: ita enim vertenda sunt Strabonis verba ex li. 14. w(\s2 o)/yin kate/xesqai kanqhli/ou katestramme/nou, quae perperam interpres reddidit, vt cistae inuersae aspectum exhibeant: quanquam et Graecus codex non careat menda, pro katestramme/nou legens katestrwmme/nou, vnde emersit iocus Apollonii dicentis eam esse skwrpi/wn kanqh/lion katestramme/non, hoc est, scorpionum clitellas inuersas. Scorpionum addens, propter istorum animalculorum abundantiam, sugillat postea illos, vt molliciei ac deliciis deditos, et kapurista\s2, hoc est, libidine feruentes; sic enim malo reddere, quam cum interprete, suffitos.

In aceruum metere.

*pro\s2 to\n swro\n a)ma/sqai, id est, In aceruum metere, proverbium esse admonet Suidas in eos, qui ad magna aspirant, aut res arduas suscipiunt: vel qui edicta edictis, mandata mandatis accumulant. Sumpta a messorib. metaphora.

Pardus maculas non deponit.

*pa/rdalis2 ou)k a)poti/qetai to\ kata/stikton ou)d' ai)qio/y to\ me/lan, id est, Pardus pellis maculas non ponit, nec Aethipos fuscedinem. Extat apud Nazianzenum in Steliteuticis. Vt panthera versicolor maculas non amittit, ita nec Aethiops colorem mutat.

Sex congios capit.

*ec xo/as2 xwrei=tai, id est, Sex congios


page 1346, image: s1346

capit, proverbium est in stolidos et emotae mentis homines. Aristophanes in Nebulis, e\c xo/as2 xwrh/setai, subaudi, o( e\gke/falos2 au)tou=, id est, Senos capit congios, nempe cerebrum hominis. Metaphora ab vtre aut testa, citatur in Suidae commentariis.

Aqua plorat, cum lauat, fundere.

PLautinum illud ex comoedia Aulularia: Aquam hercle plorat, cum lauat, profundere, convenit in hominem praeparcum et illiberalem nimis atque sordidum, qui vsqueadeo sit non attentus ad rem modo, sed miser, vt illuuiem et sordes aquae, qua fuerit ablutus, vereatur effundere, velut vsui aliquando futuras.

Supra clepsydram ducere.

*upe\r to\ u(/dwr e)k xeuo/menon ei)pei=n, id est, supra aquam infusam dicere. Proverbium annotatur a Budaeo, non explicatur tamen, sonat autem idem quod, supra clepsydram loqui, et quod Quintilianus dixit, Aquam perdere, videtur dictum de garrulis, qui eloquentiae multum habent, sapientiae parum, quique verbositate nimia tempus extrahunt. Synesius in Dione: u(/dwr de\ toutoi\ qei= dia/tton dro/mon ou) memetrhme/non ou)de\ pro\s2 kleyh/dran tameuo/menon, a)ll' e)gw\ me\n ei) mh/pw| pau/omai, a)lla\ au)tika\ pepau/somai, id est, Aqua celeriter diffluit, non dimensa, aut ad clepsydram expensa: attamen ego si nondum finem facio, mox saltem desistam. Philostratus in Pausania sophista: tou\s2 tou= kleyudri/ou mete/xontas2, id est, clepsydrae participes nominat, qui ad clepsydram declamabant, aquae certa mensura repletam kleyu/dran trhme/nhn vocat, talesque vulgari dicterio, diyw=ntas2, quasi siticulosos appellatos fuisse scribit. Solebant veteres ad aquae stillicidium, orandi modum metiri productiore breuioreque tempore circumscriptum.

Mare amnium non indiget.

NAzianzenus in Monodia in Basilium, ou)/te ga\r qa/latta dei=tai tw=n ei)sreo/ntwn potamw=n, id est, Non indiget mare influentibus amnibus. Vtemur eo cum ostendere volumus quempiam ita suis animi dotibus instructum et exornatum, vt per se abunde sit laudatus, nec accessione alieni praeconii aut externo adiumento opus habeat. Philosophiae doctrina imbutus, non indiget vno aut altero Isocratis, aut Agapeti praecepto ad mores faciente; vir cordatus alienis non vsus habet consiliis, suis abundans. Eo modo vtitur idem in epist. quadam ad Basilium, w(/sper u(/datos2 dei=tas2 qa/lassa, kai\ su\ tou= sumbouleu/sontos2, id est, Si aqua indiget mare, et tu consultore opus habebis.

Rudens omnis disruptus est.

*pa=n pei=sma die/r)r(hktai, id est, Omnis rudens disruptus est. Proverbium effertur de summo rerum discrimine, cum conclamatam esse spem significamus. Heliod. lib. 7. Aethio. historiae, pa=n dh= tou=to to\ tou= lo/gou pei=sma die/r)r(hktai, pa=sa e)lpi/dos2 a)/gkura pantei/w|s2 a)ne/spastai, id est, Omnis, quod dici solet, rudens perfractus est, omnisque spei ancora prorsus sublata est. Metaphora a naui, quae amissis funibus in mari iactatur vndarum ludibrio.

Vincat tuus tripes.

HEliodorus lib. 2. nikh/seien o( para\ soi tri/pous2, e)gw\ de\ eu)domai\ tis2 a)pofanqei/hn id est, Tuus tripes vincat, egoque mendax vates inueniat. Conveniet vbi alicui proterue pertinaci veritatem dicti concedimus, velut herbam illi


page 1347, image: s1347

porrigentes victoriamque permittentes. Sumptum a tripode oraculari, cui insistens vates, fausto numine ventura canebat.

Tanquam Gorgone conspecta.

DE repente attonito metuque perculso dicitur. Helio. li. 4. h( de\ w(/sper th\n gorgou=s2 qeasame/nh kefalh\n h)/ ti tw=n a)topwte/rwn, o)cu\ ti kai\ me/ga a)ne/koagen, id est, Illa non aliter ac conspecto Gorgonis capite, aut alio quopiam monstro, altum vociferata est. Gorgone, Pholcynis Ponti terraeque filii natae tulerunt, vt fabulantur Hesiodus in Theogonia, Hyginus et Bassus in Arataeo commentario, oculo vno exemptili praeditae tres, alatae, anguibus loco crinium implexae, aprugnis dentibus, manus habentes aeneas et alas quibus volarent, vt annotatum est a doctissimo scholiaste Aeschyli, quarum nomina fuerunt, Stheno a robore, Medusa a regni cura. Euryale ab imperio maris appellatae, quarum meminit in Agamemnone Aeschylus:

*ai\de gorgo/nwn di/khn
*faioxi/twnes2 kai\ peplektanhme/nai
*puknoi\s2 dra/kousin.

id est,

Illae instar Gorgonum
Atratae, et angues inuolutae crinibus.

Gorgo autem et Gorgon ad incutiendum terrorem formidabilis fuisse fingitur horribili aspectu, vnde Homerus Iliad. 11.

*th=| d' e)pi\ me\n gorgw\ blosufw=pis2 e(stefa/nwto
*deino\n derkome/nh|.

id est,

Torua tuens Gorgon clypei lucebat in are.

Tam vero teter et horrendus earum obtutus fuisse perhibetur, vt in saxa obriguisse homines solo aspectu crediti fuerint. quo spectat illud Homeri gorgou=s2, aut vt Zenodotus maluit, gorgo/nos2 o)/mmat' e)/xwn, i. Gorgoneos torquens oculos. et Mart. lib. 9.

Auertam vultus, tanquam mihi pocula Gorgon
Porrigat, atque oculos oraque nostrae petat.

Aeschylus in Prometheo de Thyphone loquens:

*ec o)mma/twn d' h)/strapte gorgwpw\n se/las2.

id est,

Vibrabat ex oculis Medusaeum iubar.

Vlysses apud Hom. Odyss. 11. pauidum fugisse se ait.

*mh/ moi\ gorgei/hn kefalh\n deinoi=o pelw/rou
*ec ai)/dos2 pe/myeien a)gauh\ *persefo/neia.

id est,

Ne mihi Persephone coniux Plutonia tetrum,
Gorgonei capitis monstrum submitteret Orco.

Iambicus Gorgonem cupiditatem nominat, quae illectos vecordibus affectionibus homines, materiae immergit, saxaque efficit. Alexand. Myndius historicus apud Athen. in 5. refert Gorgona animal esse Lybicum, non dissimile vitulo, quod diro minacium oculorum aspectu intuens enecet. De Gorgone lege Palephatum.

A vipera morsum culpas.

DE eo qui alienae calamitati insultat, nondum expertus fortunae saeuitiam, extulit illud Aristidis in orat. kai/ moi dokei=s2 kata\ th\n paroimi/an, to\n u(po\ th=| e)xi/dnhs2 dhxqe/nta ai)ti/asqai mhdepw/pot' au)to\s2 dhxqei\s2, id est, Videris mihi viperae dentibus saucium culpare, ipse saucius antea nunquam, iuxta proverbium. Adagii origo videtur ex Apologis sumpta.



page 1348, image: s1348

Philoxeni codicillus.

*filoce\nou gramma/tion, id est, Philoxeni codicillus. Citatur proverbium a Suida, et exponitur de iis, qui repudiant oblatam conditionem, aut postulata peruicaciter reiiciunt. Natum a Philoxeno Cytherio, dythyramborum scriptore Dionysii tyranni deliciis, qui cum inepta huius poemata et fastidiret audire, et transverso calamo iugulasset, in Latomias (ita appellatur carcer Syracusis ab eo ipso tyranno factus, e saxo in mirandam altitudinem depresso, et multorum operis penitus exciso, vt testatur in Verr. Cicero) missus fuit, vnde liberatus iussu tyranni, ac Tarentum elapsus, ac per literas a Dionysio vt rediret revocatus, responso illum dignatus non fuit, sed arrepto codicillo primum alphabeti elementum, quod est a, identidem inscripsit, quo votum illius prorsus rescissa amicitiae tessera repudiaret: habet autem a negandi vim apud Graecos, inficiatoria particula. Philoxeni ergo codicillum aut Pugillares rescripsisse dicetur apposite, qui rogatus non obtemperat, vel oblatis nuptiis nuncium remittit, vel denique ratione quauis abnuit ac respuit rogationem. Venustius est, quam quod ab aliis affertur: to\ filoce/nou ou), id est, Philoxeni non.

In Ceo quis dies.

*en kew=| ti\s2 h(me/ra, id est, In Ceo quis dies. Hesychius annotat efferri proverbium de rebus dubiis haud certo compertis, e)pi\ tw=n ou)k eu)gnotw=n, quod in Ceo insula non haberent statas ferias, sed pro arbitrio quisque suo eas celebrarent, vbi commodum esset: vnde etiam proverbiale dictum manauit: Tibi ipse Calendas edicito, de quo alibi egimus.

Quod sal carni.

Cvm significare volumus proprium aliquid esse et peculiare alicui rei, proverbii vsus erit, veluti si dicamus, veritatem proprium esse condimentum historiae, non aliter, quam sal carni sit, aut poetices delectationem: vsus est Philon Iudaeus lib. de mundi opificio, de piscibus loquens, quibus ad conseruationem corporis aspersa sit vitalis facultas: kaqa/per fasi\ tou\s2 a(/las2 toi=s2 kre/asin, i(/na mh\ r(adi/ws2 diafqero/ito, id est, quemadmodum sal, vti dicitur, carni, ne facile computrescat. Ita Varro lib. rei rusticae 2. Suibus animam datam pro sale ait, quae seruaret carnem. At sal fatuus, de insipido homine dicitur, quomodo Hecebolius sophista legitur se humi strauisse ante templi vestibulum, exclamasseque path/sate/ me to\ a(/las2 to\ a)n ai)sqh/ton, id est, proculcate me salem insensibilem, quod refert Nicephorus Callistus.

Intus Hecuba foris Helena.

DE femina formosa quidem, sed maledica et improbis moribus praedita dicitur proverbio. Gregor. Nazianzenus in carmine aduersus fucatas mulieres purpurisso oblitas:

*)/endoqi th\n e(ka/bhn, [note of the transcriber: In the print: e)ka/dhn ] e)/ktoqi th\n e(le/nhn.

id est,

Turpem intus Hecubam, pulchram Helenemque foris.

Hecuba Priami vxor, prae senio turpissima, in canem conuersa fingitur, Plautinus Menaechmus propter maledicentiam, sic enim ait:

Non tu scis mulier, Hecubam quapropter canem
Graii esse praedicabant? Mu. Non equidem scio.
Me. Quia idem faciebat Hecuba, quod tu nunc facis.


page 1349, image: s1349

Omnia mala ingerebat, quemque aspexerat.
Itaque adeo iure coepta appellari est canis.

Huc spectat illud Iuuenalis satyr. 10. Sed torua canino Latrauit rictu, quae post hunc (Priamum) vix erat vxor Poterit et de fucata dici, quomodo vsus est Nazianzenus, quae larua potius et spectrum hominis videri queat, nisi stibii et purpurissimam gonium penicillo inscriptum foeditatem obliteret. Transferri etiam poterit ad librum spurcitiae plenum, speciosum titulum praeferentem, aut membranis sumptuosis magnifice exornatum.

Citius terra aetherem conscendet.

IMpossibilis conatus significationem habet illud, quod apud Euripidem Hercules loquitur: pro/sqe ga\r ka/tw.

*gh=s2 h(=sin a)/stra, gh=t' a)nei/t' ei)s2 a)nqe/ra,
*pri\n e)c e)mou=soi qw=p' a)panth=sai lo/gon.

id est,

Citius humo infigentur astra, et aetherem
Terra occupabit, quam verbis palper tibi.

Refertur a Philone semel atque iterum. Cui affine est Zenonis dictum: o(/ti qa/pton a)/skon batti/sai plh/rh pneu/matos2, hoc est, Procliuius mergi posse vtrem vento distentum, cuius idem scriptor meminit.

Flamma sine Vulcano.

*lurkai/+an a)nh/faiston kai\ a)/culon, quod sonat: Incendium absque Vulcano et lignorum expers, proverbio dici scribit Io. Zezes in omnigena historia, animi angores et curas animum coquentes exulcerantesque: nullum autem grauius est incendium quam affectus, qui ita animum lancinant: Sic de amoris igne dixit Virgilius docte: est mollis flamma medullas. Et de eadem Didone iterum: et caeco carpitur igni, secretum amoris incendium, qui torrebatur indicans.

Edentulae maxillae.

*amu/loi gna/qi, id est, Bucca edentula, proverbiale dicterium in eum, qui laedere aut fortunis officere alterius nequeat. Licebit et ge/rontos2 a)mu/lous2 gnaqou\s2, id est, edentulas aut exarmatas senis maxillas in contemptum senilium virium detorquere, vt si quis calamo conuitioque senem lacessens, iniuriaeque vicissitudinem contemnens, dicat se nihili facere impotentis hostis w(/sper ge/rontos2 a)mu/lous2 gna/qous2, veluti senis edentulas maxillas. Integrum videtur adagium legisse Gregorius Thessalonicensis hoc modo:

*ge/rontos2 a)mu/loi gna/qoi bakthri/a.

id est,

Sunt scipio seni maxillae edentulae.

Verba eius haec sunt: o(/mws2 a)lh/qei gna/qois2 a)mu/lois2, w(s2 oi)o/nte, a(\s2 kai\ ti\s2 paroimi/a o(/sa kai\ bakthri/an a)pwxari/zetai a)ndri\ ge/ronti, hoc est, Attamen edentulis malis, vt potest, cibum molit, quas proverbium scipionis vice seni praebuit.

A cauda ad os transferre.

*ap' ou)ra=s2 e)pi\ to\ sto/ma meta/gein, id est, A cauda ad os transferre, apud Plut, in 9. Symp. proverbii vice positum est. pro a calce ad initium transferre, vt quod postremum locum obtinere debuerat, ad primum mutato ordine transponatur, sic autem inquit: ai( ga\r kalou/menai yuxrai\ tra/pezai a)p' ou)ra=s2 e)pi\ sto/ma metaxqei=sai th\n prw/thna)nti\ th=s2 e)sxa/ths2 ta/cin e)/xousi, i. Quas frigidas nominamus mensas, a cauda ad os translatae, primum pro postremo ordinem obtinent.



page 1350, image: s1350

Agnum demetere.

*amni/on qeri/zein, id est, Agnum demetere. Proverbium citat Eustathius Odyss. 9. efferrique annotat: e)pi\ tw=n e)kdialei/mmatos2 timwroume/nwn de his, qui ad poenam conniuent, multumque incommodum tempus differunt: Occasione adagii petita ab agnis, qui primo vere inutiles lanitio reliquuntur, asseruanturque in aestatem ad idoneum tondendis lanarum villis tempus. Quadrabit quando silentio praemittimus quippiam, data occasione opportuniore loco ac tempore disertius de eo prolixiusque acturi.

Nil boni cogitat vir arrigens.

*ou)de\n frwnei= di/kaion e)stukw\s2 a)nh\r.

id est,

Nil cogitat plane boni vir arrigens.

Proverbialem senarium citat Eustathius ex Aelii Dionysii rhetorico lexico, non explicat tamen, atque ita legit et Suidas fere hunc in modum: ou)de\n me/ga fronei= e)/stukws2 a)nh\r, id est, Nil magnum sapit vir arrigens, sed manca parumque integra. versus lege. Significat autem quod libidinis furor prudentiam omnem expectaret honestique rationem ex animo deleat: quod si quis legat e)sthkw\s2, indicabit stantes, hoc est, in iram aliosve animi affectus arrectos iuste iudicare non posse, siquidem legimus iudices olim sedisse, argumento sedatioris animi et ab omni motu compositi. Porro verbum stu/ein in pudendam significationem transtulit Comicus, vnde et de Diana virgine dictum est, o)/ti stu/mata misei=, h) toita\s2 ai)dei/ou ta/seis2, quod arrectionem inuisam habeat, quin et lactuca sessilis latifolia, ab Atheniensibus a)stu/tis2 dicebatur, quod nimius eius vsus impotentes in venerem reddat, qua de causa et Pythagorei eu)nou=xon eam vocarunt, quasi castrantem et eunucham.

Herculis ira.

HErculis iram appellat Aristophanes in Vespis, generosi pectoris iram, magnoque animo dignam, quod quemadmodum Hercules laboriosissima quaeque et difficillima certamina subiit, e quibus eo plus honoris assequebatur, quo essent molestiora: ita et generosus est et Herculis ira dignus, potentiores incessere, quam plebeios homunculos, propterea inquit Comicus:

*all' h(rakle/ous2 o)rgh\n ti/n' e)/xon toi=si megi/stois2 e)pixeirei=n.

id est, At Herculeanam quandam iram habens, magnates adoriri se velle dicit, Theocritus de robusto illud extulit Idyl. 4.

*fanti/nhn h(raklh=i bi/hn kai\ ka/rtos2 e)ri/sden.

id est,

Viribus Alcidae hunc contendere posse loquuntur.

Philon Iudaeus, h(ra/kleion eu)tolmi/an, id est, Herculeam confidentiam dixit proverbialiter ibi: th\n h(ra/kleion eu)tolmi/an a)pomimou/menoi, id est, Herculeam ferociam imitantes, ad Aristophanicum versum respexit Aristides, de Comico illo sentiens, e(/teros2 d' au)tw=n h(rakle/ous2 o)rgh\n tin' e)/xwn, id est, Alius quispiam Herculis quadam ira percitus. Huic dissimile est, quod Ouidius ait lib. De ponto 3. (Nobile namque) Pectus et Herculeae simplicitatis habes.

Deo praeeunte, nullus officit obex.

FRequens est et paroemiae vice vsurpatum ab Aristide qeou= dei/cantos2 a)rxh\n, id est, Deo praeeunte, aut initium faciente, vt in Panegyrica oratione: *all' w(/sper e)/fh pi/ndaros2 qeou= dei/cantos2


page 1351, image: s1351

a)rxh\n, ou)de\n dh\ to\ kwlu/on, id est, At ubi Deus initium ostenderit, quod ait Pindarus, nullus officit obex. Idem aduersus otii obtrectatores, qeou= de\ fusi\ pi/ndaros2 dei/cantos2 a)rxh\n, eu)qei=a dh\ xe/leuqos2 eu(rei=n to\ prokei/menon, hoc est, Monstrante initium Deo, ut Pindarus inquit, prona est semita ad inueniendum quod propositum est. Huc pertinet sententia prouerbialis, quam citat Suidas: qeou= paro/ntos2 a(/pan a)/poron po/rimon, id est, Deo praesente fit expeditum, quicquid fuerat implicitum, et illud Aristidae: a)nhnu/ta pare/xein o( qeo\s2 ei)/wqe poreu/sima, id est, Fit peruium auctore Deo, quod imperuium erat antea. Hinc Philon Iudaeus libro: Quod omnis vir bonus idem sit et liber: a)nafqe/gcetai ga\r e)keino to\ sofo/kleion, ou)de\n tw=n puqoxrh/stwn diafe/ron, *qeo\s2 e)moi\ a)/rxwn, qnhtw=n de\ ou)dei\s2, id est, Exclamabit enim Sophocleum illud, oracularibus responsis nihilo inferius. Mortalium nemo, at Deus dux est mihi. Ad hanc classem spectat et Synesii illud in epistolis: qeo\s2 h(gei/sqw panto\s2 e)rgou kai\ lo/gou, id est, Deus cuiusuis et dicti et facti auspex esto. Certe religio omnis Deum opificem omnium agnouit semper, et ab illo captandum auspicium unanimi conspiratione consensit; unde Pausaniae auctoritate annotat Eustathius in cuiuslibet rei auspicatu dici solere, celeusmatis instar, qeo\s2 qeo\s2, id est, Deus Deus: quod obseruasse non temere videtur Plato in principio librorum de Legibus, ubi cum Atheniensis hospes dubie dixisset, videri a Deo aut ab homine quopiam inuectas esse leges, respondet Clinias: qeo\s2 w(/ ce/ne qeo\s2, hoc est, Deus, ˘ hospes, Deus eiusce rei auctor est. Quod Platonis dictum repetit Theon Alexandrinus in Arateis commentariis, causam reddens, cur ab Ioue exordium operis sumpserit Aratus, ita canens: *ek dio\s2 a)rxw/mesqa', quod Maro ad se recipit ibi, Ab Ioue principium. Nimirum et Pindarus alicubi dixit breuiter: *dio\s2 e)k prooimi/ou, hoc est, Ab Iouis prooemio, innuens ab Ioue, hoc est, Deo rerum principio, conatus nostri auspicium esse sumendum.

Daphnis inter pastores primus.

*da/fnis2 para\ poime/si prw=tos2 e)ge/neto.

id est,

Daphnis inter pastores primus euasit.

Exstat apud Synesium in Epistola ad fratrem prouerbiali specie dictum: ka)k tou/tou *da/fnis2 para\ poime/si prw=tos2 e)ge/neto, tou=to to/n *eu)qa/lion e)pi\ me/ga tu/xhs2 e)ch=ren, i.e. Ex ea occasione Daphnis inter pastores primus extitit, hoc factum Euthalium ad amplas fortunas euexit. Vsum prouerbii ipse auctor exponit propemodum. Quoties namque opinionem alicuius augescere, ipsumque admirationi esse volumus innuere, atque magnae auctoritatis haberi, dicemus Daph. inter pastores principatum obtinet. Prouerbii origo ex Theocriti Bucolicis, ubi de victore Daphni ita canit:

*ka)k tou=tou *da/fnis2 para\ poime/si prw=tos2 e)/geito.

id est,

Daphnis se ex illo primus pastoribus infert.

Quo allusit Virgilius ibi:

Daphnin ad astra feremus.

Historiam de Daphnide pertexit Diodorus Siculus lib. 5. Is e Mercurio et Nympha Siciliae indigena prognatus, et ab nymphis enutritus, multa boum armenta possedit, a quorum cura bouko/los2, id est, bubulcus dici coepit, cumque esset ingenio


page 1352, image: s1352

acri, carmen ab auctore Bucolicum dictum, primus excogitauit, dicitur autem Syracusius fuisse. De hoc paulo fusius Aelianus lib. 10. omnigenae historiae. Daphnis, inquit, Bucolus amasius fuit Mercurii, secundum alios filius, nomen ab euentu sortitus, quod a partu expositus fuerit in laureto, quem boues in Sicilia pascentem nympharum una deperiisse dicitur, cumque illo primum iuuentae florem delibasse inito pacto, ne cum alia congrederetur, quod si falleret, interposita oraculorum orbitatis poena: sed cum non multo post adamatus a Regia puella, per ebrietatem pactum dissoluisset, habita consuetudine cum Regis filia, captus luminibus, Bucolicum carmen, calamitatis solatium, primus cecinit.

Addere gangraenam.

ADdere gangraenam usurpat Arnobius lib. 5. aduersus gentes, pro geminare malum, aut veterem culpam nouae noxae accessione grauare, verba eius sunt. In quo cum unam contrahere possetis culpam conscriptione de superis, tali addidistis (ut dicitur) gangraenam, cum deorum omnibus appellauistis, res turpes. Simili metaphora dictum est illud a Varrone lib. 3. de vita populi Romani. Quo facilius animaduertatur per omnes articulos populi hanc mali gangraenam sanguinolentam permeasse. Ad eundem modum Lucilius in Satyr. Serpere uti gangraena malo atque herpestica posset.

Hectorem imitaris, ab Ilio nunquam recedis.

Locus est in parasitum gulae plus aequo editum. Marulli Mimographi, quem M. Antonini philosophi et Caes. temporibus vixisse testatur Iulius Capitolinus, cuius praeter Ael. Spartianum meminit et D. Hieronymus aduersus Ruffinum. Tu Hectorem imitaris, ab Ilio nunquam recedis. Allusum est autem ad Ilii, quo Troia censetur, nomen ambiguum, cum ili intestino, per quod cibus receptus delabitur. Competet in strenuum gurgitem, qui nunquam helluonari desinat. Quadrabit et in ganeonem inexhaustae libidinis, quippe cum Ilium pro impudio seu interfemineo muliebri accipi soleat, attestante Hesychio, quo sensu detortum fuit illud Homericum , id est, Intra Ilium.

In cauea non canit luscinia.

*h a)hdw\n e)n oi)ki/skw| mh\ a)/dei, id est, In cauea non canit luscinia, prouerbio significatur ingenii libertate nihil esse praestantius ad res agendas, propterea quod seruilis conditio animi sinum coarctet quodammodo ac praecludat, praeclare enim dictum est ab Homero Odyss. r.

*h misu\ ga\r t' a)reth=s2 a)poai/nhtai eu)ruo/pa zeu\s2
*aneros2, eu)t' a)\n mi\n katadou/lion h(= mar e)/lhsin.

id est,

Dimidio ingenij non aequus Iuppiter orbat,
Seruilis quem forte premit conditio vitae.

Recte quoque Philon Iudaeus, doulei/a toi=s2 e)leuqe/rois2 a)forhto/tato/n e)stin, id est, Homini libero nihil seruitute intolerabilius est. Scopelianum sophistam obsecrarant Claromenii, ut domi suae profiteretur, sperantes eius doctrina celebres fore Clazomenas, horum petitionem reiiciens ille, os obstruxit percommode, dictitans, inclusam caueae lusciniam non canere. Graeca Philost. verba sunt: ou)k a)mou/sws2 parhth=sato th\n a)hdo/na fh/sas2 e)n oi)ki/skw| mh\ a)/|dein, hoc est, non


page 1353, image: s1353

inuenuste deprecatus fuit, luscinia, inquiens, non cantillat in cauea. Lusciniae tale ingenium est, ut non nisi libero aere moduletur, capta, caueaeque cancellis immissa obmutescat, quanquam audio inuentum esse apud nos, qui arte quadam erudiat luscinias, ut in caueis cantent.

Ne salem quidem dederit.

*ou)d' a(/la doi/h, id est, Nec vel salem dederit. Adagium est in hominem praeparcum et sordidum, qui neque minimum quid, et ne salis quidem micam largiri sustineat, qui hospitibus dabatur omnibus. Exstat apud Homerum Odysseae decimoseptimo, ubi Vlysses Antinoum conuitio lacerat, velut sordidum supra modum et illiberalem.

*qu\ su/g' a)/n e)coikou sw=| e)pista/th ou)d' a(/la doi/hs2.

id est,

De penore haud dederis micam salis Vpilioni.

Vbi notandum quod Aristarchus ita legit quemadmodum citauimus, at Calistratus ou)/dala, dictione proparoxytona scribit et exponit ko/pria h)\ lu/mata, id est, sterquilinia et aedium purgamenta, quae scopis a pauimento euerruntur: ab ou)/dos2, quod sonat solum siue pauimentum; quod ab Eustathio in illum locum annotatum est. Vsurpatur et a Dione Chrysostomo in oratione, quam inscripsit Euboicum, quanquam in Graeco codice vitiose legitur, ou)d' a)ll' doi/hs2.

Nec vola, nec vestigium.

Exstat apud Varronem in tafh= meni/ppou, Haec Numa Pompilius fieri si viderit, sciet suorum institutorum nec volam, nec vestigium apparere. Et iterum in Cynicis peri\ e)pitafi/wn. Quorum in sepulchris nec vola, nec vestigium extat. Vtrumque citatur a Nonio Marcello. Idem est cum illo Plautino. Nec pes nec caput sermonis apparet. Huc pertinet illud Aeschyli in Agamemnone fabula:

*kai\ poi= teleuta=| kai\ karanou=tai lo/gos2.

id est,

Qui finis, aut quod nascitur verbis caput?

Verba sunt Electrae ad Agamemnonem, quo uti licebit, cum indicamus incertos nos esse quo euadat oratio, aut unde orta sit.

Spongia medebitur.

*spo/ggos2 i)a/setai, id est, Spongia medebitur. Quadrabit quoties mutaturos nos sententiam et antiquaturos pollicebimur. Vsus spongiae notissimus erat in extergendis mensis praecipueque abacis, in quibus scribebant, et inducta songia corrigebant, quomodo Augustus Aiacem fabulam in spongiam incubuisse dicit, ad exemplum Aiacis, qui in ferrum, uti refert Suetonius Tranquillus. Aristides in oratione quadam: ei)/te ga\r ti\ h(mi=n lelh/rhtai, ou)de\n dei= th=s2 stusiko/rou palidi/as2, a)lla\ spo/ggos2 i)a/setai, id est, Quod si quid nugati sumus, nihil opus fuerit Stesichori palinodia, nimirum abunde medebitur spongia. Allusit huc auctor epigrammatis incertus lib. 6. in quo Callimenes quidam Mercurio artis suae instrumenta his versibus dedicat:

*kai\ buqi/hn tri/twnos2 a)lipla/gktoio xameu/nhn
*spo/ggon, a)kestori/hn plazome/nhs2 grafi/dos2.

id est,

Vndiuagique thorum Tritonis spongiam, in alto
Decerptam, errantis quae medicina styli est.



page 1354, image: s1354

Clemens Alexandrinus a)nasfoggi/zesqai chrofagi/a dixit, madorem ventriculi nimium aridis cibis ebibere atque rapere, quod metaphorice licebit transferre ad orationem, quae si nimis affluens sit, exiccanda venit, ac molli illo madore exinanienda: Graece non male dixeris: to\ tw=n lo/gwn u(gron [note of the transcriber: In the print: u(rgo\n ] a)naspoggiste/on.

Figura et triobolus.

EVstathius Iliados decimotertio annotat prouerbialiter dici: sxh=ma kai\ triw/bolon, id est, Figura et triobolus, cuius usus sit in ingeniosos quidem, sed nisi in literis remissos, et non nisi praemiolis quibusdam expugnabiles, cui vitio dexterrimus quisque obnoxius ferme esse deprehenditur. Nata paroemia a Phryninico tragico, qui tantum operae studiique collocasse in Tragicam saltationem perhibetur, ut nouum genus saltandi ( sxh=ma vocant) excogitantibus triobolum praemii vice numeraret. Refertur ab aliis origo prouerbii ad Pythagoram, quem Iamblicus philosophus scribit ingenioso dextroque discipulo, sed ad disciplinas excolendas tardiori, pro quolibet mathematico schemate triobolum pependisse, ut praemii inuitamento supinitatem discipuli castigaret, studioque discendi (quod libera et incoercita voluntate constat) faces quasdam subderet.

In paguro sapientia.

*en pagou/rw| sofi/a, id est, In paguro sapientia, proverbium [correction of the transcriber; in the print sapient, iaprouerbium] est, quo significatur, ut arbitror etiam paruis rebus suam esse gratiam, et pusillae staturae hominibus non deesse prudentiam, ut ad eum modum dicatur, quo illud, Inest et formicae sua bilis. Alioqui clegantissime lepidissimeque Paguri sapientiam habere dicetur, qui viribus suis diffisus, cum fortiori congredi timet, ut si dicamus doctum quempiam, cui cum sophista res sit, imbecillitatis suae conscium, in idoneum tempus pugnam differentem, pagou/rousofi/a|, id est, Paguri sapientia armare se debere. Pagurus cancri genus est, qui quotannis spoliatum se testea crusta et aculeis omnique armatura sentiens, latebris suis verno tempore tantisper se continet, dum noua eaque durior testa succreuerit, nec ante hoc tempus, imbecillarum virium conscientia, piscem ullum aggredi audet. Hinc est quod consilii prudentiaeque argumento Pagurum de collo Dianae Ephesiae suspendisse antiquitas putatur. Huius prudentiae meminit multis versibus in primo Alieuticon Cilix poeta: et apud Epicharmum comicum in Purpura fabula, piscator inquit: sofi/an e)n pagou/rois2 me\n qei=s2 e)x qri/oi kai\ i)xqudi/ois2 eu(/rhka pantodapa\s2 te/xnas2, id est, In Paguris diis inuisis sapientiam, inque pisciculis omnigenas artes deprehendi. Lycophron in Cassandra appellat Phaenicem Achillis formatorem pa/gouron, non tam propter cutis asperitatem senio contractam, quod Zezes et Eustathius annotant, quam propter innatam prudentiam, cuius ergo Peleus illum formandae Achillis filii pueritiae praefecit.

Hecales coena.

DE frugali admodum tenuique apparatu effertur Hecales coena, ab Hecale paupercula, cuius apud Ouidium fit mentio, et cuius egenam coenam non aspernatus fuisse Theseus legitur. Iulianus Caesar ad Iamblicum philosophum: pa/ntws2 ou)de\ th=s2 e(/ka/lhs2 o( qhseu\s2 tou= dei/pnou to\ lito\n


page 1355, image: s1355

a)pici/wsen, a)ll' h)/dei kai\ mikroi=s2 e)s to\ a)nagkai=on ar)kei=sqai, id est, Nimirum Theseus non detrectauit tenuem Hecales coenulam, sed norat etiam paruis esse contentus, cum ita ferret necessitas. Dicitur autem Hecaleanus Theseum iam tum iuuenili in aetate hospitio solere excipere, proque illius ad pugnam profecturi sospite reditu vota diis nuncupasse: in cuius beneficii memoriam Theseus instituit postea Hecalesion festum: quo Ioui ab illius nomine Hecalo dicto sacrificabatur. Callimachus scribit in opere, quod ab anu inscripsit, Hecalem habuisse illam filoceni/hs2 ste/gos2a)klhi/+ston, id est, hospitii lares cunctis parentes.

Alexandrinae deliciae.

Consimili sensu Alexandrinas delicias dixit Fabius Quintilianus institutionum oratoriarum lib. ubi parentum erga liberos suos indulgentiam seuere proscindens: Verba inquit, ne Alexandrinis quidem permittenda deliciis risu et osculo excipimus, extremam intemperantiam turpemque luxum designans, luxus autem et intemperantiae genetrix est opulentia. Nemini vero dubium est, Alexandriam copiosissimum et opibus mercibusque omnigenis affluentissimum fuisse emporium, in hunc usque diem.

Medica mensa.

*mhdikh\ tra/peza, id est, Mensa Medica, pro exquisite sumptuosa et ingentis apparatus mensa prouerbialiter accipitur a Synesio lib. de Insomniis: a Medorum deliciis, qui Perfidi contermini in corum mores defluxŕre, siquidem apparatus Persicos, pro opiparis dixit Horatius. et scribit Herodotus Persas natali suo quemque die opiparam apponere coenam et prolixam diuersis ferculorum missibus, idque tam pauperibus quam diuitibus factitari: alioqui Persarum Regi mille victimas quotidie iugulari, praeter immensam volucrum vim. ex Heraclide Cumano refert Athenaeus. Synesii verba sunt: parati/qetai tra/pezan, ei) me\n bou/loito sikelikh\n ei)de\ bou/loito mhdi/khn, id est, Mensam apponit, si velit, Siculam, aut si malit Medicam. Vsurpat et Dion Chrysostomus in oratione tricesimatertia: a(/ma skh=ptra kai\ a)lourgi/deus2, kai\ mhdikh\ tra/peza, kai\ to\ ge/nos2 au)tw=n e)ce/lipen, id est, Defecerunt pariter sceptra, Paludamenta, mensa Medica, ipsorumque prosapia. Thucydides libro 1. de Pausania elatius se gerente, tra/pezan te mhdikh\n pareti/qeto, id est, Mensam apponebat Medicam; quanquam scholiastes Graecus persikh\n legisse videtur, sed exponit recte trufhlh\n, id est, opiparum deliciisque affluentem. Diuerso plane sensu, *mhdikh\n tra/pezan, id est, Medicam mensam, extulit Athenagoras libro de mortuorum resurrectione, pro immitibus cruentisque epulis, respiciens, ut opinamur, ad crudele Astyagis Medorum Regis factum, qui Harpago amico consiliorum omnium participi epulandum filium apposuisse legitur apud Iustinum Trogi Pompeii epitomiasten.

Vbi Athridarum schapha.

*pou= ska/fos2 tw=n a)treidw=n, id est, Vbi scapha Atridarum, Adagio utemur, cum significabimus non esse curiosos nos de re a nobis peregrina, quae nihil ad nos pertineat, de qua non admodum sit nobis laborandum: v.g. si dicat quis se melioribus studiis addictum non curare aut solicite velle indagare, quid rerum agat Pontifex, ubi aestiuet Turca, quid


page 1356, image: s1356

apparet Caesar, quidve moliatur Gallus: pro sensu cecinit illud in Odis Horatius:

Musis amicus tristitiam et metus
Tradam proteruis in mare Creticum
Portare ventis, quis sub arcto
Rex gelidae metuatur orae.
Quid Tyridaten terreat, unice Securus.

Vtitur Cicero lib. ad Atticum septimo. Sed quoniam res eo deducta est, non quaeram, ut scribis, pou= ska/fos2 tw=n *atreidw=n. Videtur alicunde e Tragoedia sumptum.

Isthmum sinapi bibit.

PRouerbii speciem redolet, quod apud Artemidorum libro quinto Onirocriticon legitur: i)sqmo\n to\ na/pu e)/pinen, id est, Isthmum sinapi bibit aut momordit, ubi ille exponens visum et euentum somnii cuiusdam, quo is, qui visus sibi erat ebibisse liquidi sinapi trituram, in ius vocatus, capite luerat, subiungit id quod illi acciderat, iam antea designatum fuisse prouerbiali dicterio modo dicto: sic enim sonant eius verba: kai\ me/ntoi dia\ kri/qen pro/teron u(po\ tou= ligome/nou, i/sqmon to\ na/pu e)/pinen, quo miror, quid Cornario viro alioqui doctissimo in mentem venerit, ut omisso verborum ductu, postremum istud verterit hoc pacto: Quis unquam sinapi bibit? Vsus adagii esse poterit, quando aliquem crispare nasum prae ira animoque ringi stomachabundum significabimus: vel quando scommatis dicacitatisve poenas dat quispiam, et nunquam redituras per iugulum voces effutiens in capitis periculum se coniicit, nam tunc mordax conuitiorum sinapi appetit iuguli isthmon. Est autem Isthmus praeter notam significationem, interseptum narium, et oris gulaeque intersepimentum, quod absumptum iri sinapis poculo denotabat somnium.

Icci coena.

DE praeparca et frugali coena dicitur paroemiace i)/kkou dei=pnon, id est, Icci coena, ut commemorat Eustathius. Iccus Tarentinus fuit medicus: o(/s2 e)pi\ bi/ou eu)telei/a| ei)s2 paroimi/an kei=tai, hoc est, cuius vitae parsimoniam paroemia notat: diciturque inquit: e)pi to\n a)prittws2 deipnou/ntwn. Meminit Aelianus omnigenae historiae undecimo lib. Icci Tarentini non medici, sed luctatoris, quem toto certationis tempore, temperantissimo et coercito victus genere usum fuisse, Venerisque omnis expertem scribit. Graece est: kekolasme/nh| trofh=| diabiw/sas2. Simile est illi quod supra adscripsimus, Hecales coena.

In cinere scribere.

*ei)s2 te/fran gra/fein, id est, Inscribere cineri. Suidas et ex eo Varinus exponunt de eo, qui inanem sumit operam: Cinis namque impressos caracteres, quantumuis leuis aurulae flatu facile confundit. Adnotant iidem auctores de rebus quoque impossibilibus dici. Citatur ex incerto auctore, apud quem usurpari videtur, pro nihil pensi facere: *egw\ de\ tou\s2 o(/rkous2 au)tou=, to\ th=s2 paroimi/as2 oi)=mai dei=n ei)s2 te/fran gra/fein, id est, Equidem illorum iusiurandum cineri, iuxta prouerbium, inscribendum esse reor.

Frumentum in populum.

*purou\s2 ei)s2 dh=mon, id est, Frumentum in populum. Prouerbiale dicterium in ambitus suspectos et officiis muneribusve gratiam vulgi demereri studentes, cuiusmodi fuere, qui frumentum populo viritim diuidendo tyrannidis gratia id facere


page 1357, image: s1357

putabantur, vt ciuium libertatem in periculum vocarent, occupatis tali libertate illorum animis. Cicero libro ad Atticum sexto iocatur in eum, quod elargitus fuisset in Athenienses frumentum, tamquam qui ad tyrannidem viam quandam affectaret, itaque ait: Sed heus tu purou\s2 ei)s2 dh=mon Athenis, placet hoc tibi? Memorat Velleius Paterculus Tiberium, eiusque fratrem Caium, Gracchos, praemuniendae regalis potentiae gratia, frumentum populo dari instituisse. Quadrabit in omnes, qui quavis ratione gratiam captant popularem.

Iciens ictus est.

*be/blhtai ba/lwn, id est, Iciens ictus est. Competit in eum, qui sibi ipsi malum accersit. Ortum habet ab Hercule, qui in Olympia statuam conspicatus, eamque latronem ratus esse, saxum eo contorsit, quod cum resilisset, Herculem ipsum feriit. Effertur et ad hunc modum, plh/cas2 kai\ plhgei\s2, id est, Percutiens idem et percussus. Eustathius Iliados l. originem paulo aliter refert, quod nimirum inter Elidem et Pisam statua steterit, arte dedalea se vertens, quam cum Hercules lapide percussisset, virum suspicatus, illa impulsa Herculem feriit. Eleganter vsus est adagio Philostratus in Iconibus de Capaneo loquens: kapaneu\s2 de\ le/getai keraunw= beblh=sqai, pro/teros2 me\n oi)=mai ko/mpw| balw\n to\n *dia\, id est, Fulmine percussus fuisse dicitur Capaneus, qui prior (nisi me fallit opinio) iactantia Iouem percusserat.

Mulctores reipublicae pestis.

*amorgoi\ siue a)molgoi\, ac si mulctores dicas, prouerbiali dicterio nominabantur oratores, quod populi pecunias emulgerent atque exugerent quodammodo, vt ex Pausaniae lexico annotat Eustathius Iliados l. et iterum Odyss. q. qui etiam morgoi\ dicebantur, ab a)me/rgein, quod significat karpologei=n, hoc est, vindemiari, atque inde natum prouerbium, a)morgoi\ po/lews2 o)/leqroi, id est, mulctores ciuitatis pernicies. Oratores olim foecundiore aliquanto prouentu et lucro, quam nunc aduocatorum turba, factiones seditionesque venali lingua fouendo, et reipublicae aerarium expilabant, et plebem exugebant temporariis parrociniis. Hinc fit, quod tantas pecunias coegisse rhetores illi leguntur, cum Demades Atheniensis talenta decem accepisse memoretur, non alia de causa, quam vt tacendo causae ne officeret, vt apud Gellium inquit C. Gracchus diserte professus, se ipsum quoque non gratis ad concionandum prodiisse, aliosque omnes, qui verba ad populum faciunt, rei familiaris suae pretium et praemium referre. Huc spectat oraculum, in quod ludit Comicus Aristoph.

*mh\ moi\ a)qhnai=ous2 ai)/neite, a)molgoi\ e)/sontai.

id est,

Ne mihi Cecropidas studio laudetis inani,
Mulctores etenim sient.

Argentea fame conuiuari.

*argure/h| limw=| e)stia=n, h)\ ei)lapina/zein, id est, Argentea fame conuiuari epularive dicitur prouerbialiter, qui vere splendidam, hoc est, argenteis lancibus onustam, sed obsoniorum inanem mensam apponit, extat apud Epigrammatarium libro secundo, titulo in Parcos.

*argure/h| limw=| ti\s2 ei)s2 ei)lapi/nhn me\ kale/ssas2
*ektane peinale/ous2 tou\s2 pi/nakas2 profe/rwn.

id est,



page 1358, image: s1358

Ad coenam accitum esuries argentea nuper
Me necuit, vacuis lancibus assiduum.

Vbi ludit eleganter in voce pona/kwn, id est, lancium, quarum scrutatus etymon cum speraret eas fore sibi pei/nhs2 a)/kos2, id est, famis medelam, prorsus peinale/ous2, id est, famelicas et inanes reipsa fuit expertus. Huc spectat Epigramma Martialis, cuius ego mentionem alio loco feci:

Auro, non dapibus, oneratur mensa, ministri
Apponunt oculis plurima, pauca gulae.

Cum argentea fame eandem esse putant, quam idem Epigrammatarius pretiosam vocat libro 10.

Hic pretiosae fames, conturbatrixque macelli.

Sic enim in duobus vetustissimis exemplaribus lego, reponendumque censeo, pro quo vulgati libri habent, conturbatorque macellus. Pretiosam autem famem illic et conturbatricem macelli intelligo, qua exoticae deliciae et ganeata obsonia, inexhaustis preciis alio ex orbe petebantur, quod Satyrice carpit Petronius Arbiter, ibi:

Luxuriae rictu Martis marcent maenia,
Tuo palato clausus paruo nascitur,
Plumato amictus auro Babylonico,
Gallina tibi Numidica, tibi gallus spado, etc.

Diuersa ab hac est, ar)gure/a limo\s2, id est, argentea fames, pro argenti pecuniaeve inopia, apud Hesychium.

Qui celocem regere nequit, onerariam petit.

Competit in eum, qui maiora aggreditur quam ferre valeant humeri. Citatur ex Apuleio in libro de Republica his verbis. Qui celocem regere nequit, onerariam petit. Celox nauigium est breue, a celeritate qua pollet, nomen habens: at oneraria, grauis est et tarda de onere, cui ferendo accommoda est. Celocem facili momento quis regat et impellat, maiori arte ac labore in agendis onerariis opus est. Non abludit hinc Syllae dictum insultantis Marii Iunioris consulis capiti, quod memorat libro primo Appianus: e)re/thn dei= prw=ton gene/sqai, pri\n phdali/ois2 e)pixeirei=n, id est, Remigem prius esse oportet, quam tractando gubernaculo manum admoueas.

Aranearum plenus aluus.

*araxni/wn mesth\n e)/xeis2 th\n gaste/ra.

i. Senarius prouerbialis apud Cratinum Comicum in fabula quae Dolium, siue Seria inscribitur. Prouerbio egestas et extrema inopia significatur, ex quo detortum videtur Catullianum illud de se: Plenus sacculus est aranearum. Staphyla anus apud Plautum in Aulularia, metuens ne aedes inanes a furibus asportarentur: Ita, inquit, inaniis sunt oppletae, atque araneis.

De paxillo suspendere.

*passa/lw| a)nakrema/sai, id est, De Paxillo, aut clauo suspendere, prouerbiale specie dicitur, qui rerum non satagit, sed negligentius quippiam curat: sic exponitur ab Eustathio. Metaphora sumpta ab iis, qui non reponunt aliquid accurate, sed velut aliud agentes, primo instrumento obuio appendunt illud. Simili modo dictum est, sed tamen diuerso sensu, krema/sai th\n a)spi/da, id est, suspendere, pro, quietem agere, et in pace versari, quoniam pacis tempore scuta de parietibus suspenduntur.



page 1359, image: s1359

Inter Sosias et Tybios referre.

*ei)s2 swsi/as2 kai\ *tubuous2 a)podido/nai, id est, In Sosiarum, et Tybiorum numerum referre, prouerbii specie dicemus quoties meritos prostituimus, et in inferiorem quam merentur classem atque ordinem redigimus. Synesius ad Euoptium: tou/ton tou= ple/on h)\ ke/kropos2 th\n qugatridh\n, o( qei=os2 h(rw/dhs2 kai\ qurwro\s2, ei)s2 swsi/as2 kai\ tubi/ous2 a)pe/doto, id est, Huius vel Cecrope longe generosioris consobrinam auunculus Herodes ab ostiis, in Sosias et Tybios elocauit, hoc est, ignobiles et plebeios terrae filios. Galenus in Therapeutices libro primo indicat Tybios emptitios fuisse seruos, quanquam ibi male per, i. scribantur, eius verba sunt: kaqa/per ge/tai kai\ tibi/oi kai\ qra=kes2 a)rgurw/nhtoi, id est, Getarum more et Tybiorum, Tracumque venalitiorum hominum Tibii a Phylarcho in Ponto ponuntur. ita quoque in Plinianis libris est, vt naturalis historiae cap. 2. libri 7. Plutarchus symposiacon 5. c. 7. kai\ toi\ tou/s2 ge peri\ to\n po/nton oi)kou=ntas2 pa/lai tubei=s2 prosagoreuome/nous2 i)storei fu/larxos2, ou) paidi/ois2 mo/non, a)lla\ kai\ telei/os2 o)leqri/ous2 ei)=nai, id est, quanquam Tybios dictos Ponti accolas, refert Plutarchus non pueris modo, sed et adultae aetati fascino officere. Sosias vero in comoediis seruiles esse personas nemo est qui ignoret.

Orestis somnium.

*ore/steios2 o)/neiros2, id est, Orestaeum somnium, de re fabulosa et commentitia, futilique dicitur: ita vsurpat Galenus Therapeutices methodi libro primo, o)/neiron o)re/steion dihgh= qe/ssale, id est, Orestis somnium nobis narras Thessale. Huic simile est illud Dionis Chrysostomi: e)nu/pnia w(mh\n o(ra=|n a)grou\s2 kai\ kw/mas2. Videbar mihi videre insomnia quaepiam agros et vicos, quos praedicabat.

Reperit patella operculum.

Adagii istius Graeci, salientes latuerunt hactenus, donec diligentiorem aliquanto operam repastinandis Nonii Marcelli senticetis impendens ego, primus illos aperui: cum illic non vno in loco legatur nullo prorsus sensu. Varro heurenulo pastopoma peri\ h( tw=n mukh/twn, pro quibus verbis ita legendum e manuscripto vetusto codice, adnotatum a nobis in Animaduersorum libris fuit antea. eu(=ren h( lo/pas2 to\ pw=ma, peri\ ge/gamhko/twn. Constat autem Varronem plerisque suis libris prouerbiales inscriptiones dedisse. Est igitur adagium istud eu(=ren h( lo/pas2 to\ pw=ma, id est, Reperit patella operculum, pure puteque idem cum eo, quod D. Hieronymnus detorsit ad suum vsum: Dignum patella operculum: quo vtemur, si quando vecordi marito fatuam obtigisse vxorem significare volumus, aut difficili homini rem esse cum morosis.

Vitex floret, et botrus maturuit.

*h a)/gnos2 a)nqei= kai\ o( bo/trus2 pepai/netai.

id est,

Flos vitice exit, et botrus maturuit.

Plutarchus libro secundo, Sympos. vbi de remora pisce agit, ostendit versiculum hunc vulgi sermone tritum fuisse, quando addit, tou=to dh\ to\ lego/menon, id est, quod dici solet: sed vsum non addit, neque originem adagii. Vti eo non intempestiue licebit, quando indicabimus tempus esse, vt iuuenis maturi ingenii specimen edat, *agno\s2 est quam salicem Amerinam et viticem Latini nominant, cuius frondes thori loco substratae Veneris impetum cohibere creduntur,


page 1360, image: s1360

vnde et illi nomen a sterilitatis argumento, quasi a)go/nw, hoc est, geniturae inimico.

Nouus iste Palaephatus.

*kaino\s2 ou)tosi\ palai/fatos2, id est, Nouus iste Palaephatus. Venuste quadrabit in eos, qui fabulosa, qualia fidem non inveniant, seria oratione verisimilia facere, aliisque approbare satagunt. Extat apud Athenaeum de Cotto artem suam ostentante gloriosius, i)dou\ kaino\s2 ou)tosi\ palai/fatos2, id est, En nouus iste Palephatus. De quo ita Eustathius in Odysseae decimumnonum sentit: paroimia/zetai tou\s2 piqalogu=ntas2 ta\ mh\ oi)=a. teo/nta prosoxh\n e)/xein, id est, Prouerbialiter torquetur in assertores rerum, quae fidem non merentur. Palaephatus scriptor fuit fabulosarum narrationum, quas ad historias transfert, eiusque hodie extat: tw=n a)pi/stwn liber de rebus incredibilibus, in quod opusculum multa commentati fuisse dicuntur Heraclitus et Charax. Meminit eius et Virgilius in Ciri eo versu: Docta Palaephatia testatur voce papyrus.

Aliud quippiam exorna.

Exstat apud Synesium in epistola ad Athanaum, prouerbiali schemate prolatum haud dubie: a)/llo me\n toi poi/kille, id est, Aliud coloribus exorna: nam cum Vlysses euadendi e specu Cyclopis modos omnes rimatus, spem Galatheae amorum illi fecisset, antrumque prius euertendum ab illuuie pecoris, ac thymiamate quopiam fragranti adolendum, et sertis corollis ornandum instaret, quo sic fugam captare liceret, ille non omnino stupide verba sibi dari subdoratus: drimu/taton me\n a)nqrw/pion, inquit, e)/oikas2 ei)=nai kai\ e)gkatetrimme/non e)n pra/gmasin a)/llo me/n toi pei/killen, e)qe/nde ga\r ou)k a)podra/seis2, id est, Callidissimus mihi videris homuncio, et in rebus versatissimus, nempe aliud pigmentis exorna, neque enim isthinc effugies. Sumptum a pictoribus, qui colorum delinimentis variis rem exornant [correction of the transcriber; in the print exorornant]. Locus videtur alicunde ex poetae tragici alicuius fabula, cui Cyclops nomen sit, desumtus. Non absimile est illi, quod apud Plutarchum in Symposia. octauo, Antobulus dicit: pau=e poiki/llwn pro\s2 h(ma=s2, id est, Desine ista apud nos variegare: Sophocles in Trachiniis: ou)de\n cuni/hm' w(=n su\ me\n poiki/lleis2 pa/lai, id est, Nihil horum capio, quae tu dudum exornas, et lenocinio verborum illecebrisque venustas. et iterum, Lychas ad Deianiram: ti\ pote\ poiki/llas2 e)/xeis2, id est, Quid artificiose moliris, et exornas?

Lutea progenies.

*phlogo/noi vocabulo Callimachi dicuntur vasti homines et ignobiles, quasi e luto prognati. para\ to\ e)k phlou= gegone/nai, quales terrae filii habebantur, vnde Minutius Felix in octauo, qui liber falso octauus Arnobio asscribitur, de Saturno loquens, Terrae enim, inquit, et caeli filius, quod apud Italos esset ignotis parentibus proditus, vt in hodiernum opinato visos, Caelo missos, ignobiles et ignotos terrae filios nominamus: et Tertullianus in Apologetico, Terrae filios vulgus vocat, quorum genus incertum est. Eodem sensu ghgenei=s2, hoc est, terrigenae dicuntur, apud Alexin Comicum:

*od' e(/teros2 ti\ a)\n tu/xoimi o)noma/sas2,
*bw=los2 a)/rotron, ghgenh\s2 a)/nqrwpos2.

id est,

At alterum quo nomine obsecro feram?
Is ipse gleba est, stiua, terrae et filius.



page 1361, image: s1361

Quibus verbis stupidum, insulsum, et ignobilem proscindit. Quid, quod gi/gantes2, hoc est, gigantes, non alii quam e)k gh=s2 gegenh/menoi, id est, humo enati, sonant graeca voce. Haud dissimili schemate gew/lofon veteres dixerunt, crassum, indocilem, telluris inutile pondus, teste Aelio Dionysio, qualis ille fuit qui e somno euigilare non potuit, nisi compunctus impressis altius aciculis, vt Eustathius insimulat. Translatio a terrei collis mole. Theodotius libro de prouidentia 5. w(s2 ghlo/fous2 tina\s2 tw=| mege/qei mimei=tai, id est, Immani corporis mole colles repraesentat.

Intestina adolens ipse carnes deuorat.

PLutarchus in Problemate, vbi de vmbris in conuiuia adducendis sententiam exquirit, senarium, vt apparet, tritum adducit:

*allw=s2 ga\r h(mi=n prospai/zousin oi( le/gontes2,
*delfoi=si qu/sas2 au)to\s2 o)ywnei= kre/as2.

id est,

Alioqui ioculare illud in nos contorquent,
Omenta ponens ipse carnes deuorat.

Quadrabit in eum, qui deteriora aliis ponit, potiora sibi reseruat, exemplo Promethei, qui sola ossa adipe contecta Ioui apponebat, sibi totius hostiae carnes seruabat: aut qui facit quidem quod decet, sed non sine commodi sui respectu. Est autem delfo\s2 seu delfu\s2, quod in porcino genere vulua a Latinis dicitur.

Praesente arbore, ligna omnes colligunt.

*druo\s2 parou/shs2 pa=s2 a)nh\r culeu/etai.

id est,

Praesente quercu ligna quiuis colligit.

Paroemia citatur a scholiaste Theocriti. Facile cuiuis est scribere, parata dicendi scribendive materia, cum res se vbertim suggerunt. recte namque dictum est ab Horatio:

Rem tibi Socraticae poterunt ostendere chartae.

pro parou/shs2, id est, ad manum praesente et parata, legendum censuimus, tesou/sis2, Id est, ruente vel lapsa.

Ventis mare et ignis seruiunt.

*ane/mois2 qa/lassa kai\ pu=r douleu/ei, id est, ventis mare ignisque seruiunt. E Menecratis Democritique fontibus haustum adagium, quo indicare illi voluerunt, ita comparatum esse diuinitus naturae lege, vt mare, quam uis imperium in naues nautasque obtineat, ignis, in subiectam materiam, ventis tamen obsecundare cogantur: quam sententiam pluribus versibus expressit in Alexipharmacis Nicander: qa/lassan

*hn te kai\ a)tmeu/ein a)ne/mois2 po/ren e)nnosi/gaios2
*su\n puri\, kai\ ga\r dh\ to\ pnoai=s2 sunda/mnatai e)xqrai=s2.
*pu=r me\n a)ei/cwon kai\ a)xune/ton e)/tresen u(/dwr
*arge/stas2, etc.

id est,

Inseruire dedit, ventis, maris arbiter, aequor
Atque ignem: hic etenim flatu stridente domatur.
Nam viuax Euros ignis timet, et mare vastum.

Gratia non ducitur poenitentia.

BReuius, concinniusque Graecis dicitur, xa/ris2 a)metame/lhtos2, id est, Gratia poenitentiae expers. Elogium breue et Theoph. auctore dignum, et cuius gloriam discipulo non


page 1362, image: s1362

inuidit Aristoteles, quo significatur gratiam poenitentia non duci, neque revocare collatum beneficium. ita Terentianus Simo ad Sosiam libertum beneficii memorem, dicit se haud mutare factum. Conveniet eo vti, neque sine venere, quando volumus significare non poenitere nos beneficii in hominem non male merentem collocati. Antiph. Comicus apud Athenaeum lib. 1. eleganter:

*tou= ga\r ti\s2 a)/llou pro\s2 qew/n per ou(/neka
*eu)/caito ploutei=n eu)porei=n te xrhma/twn
*h tou= du/nasqai peribohqei=n toi=s2 fi/lois2
*spei/rein te karpo\n xa/ritos2 h(di/sths2 qew=n.

id est,

Qua gratia, testor deos, ditescere
Quis optet, atque effluere Gaza diuite?
Nisi vt suo ferat opem amico, et Gratiae
Inter deas primariae fructum ferat.

Orestis insaniam insanire.

SImocatus in epistolis de paupertate loquens, malum calamitosissimum illam vocat, qua cum nullus habere commercium desideret, etiamsi Oraestea insania laboret: ou) ga\r, inquit, ti\s2 e)qe/lei thlikou/tw| kakw=| sunauta=n, ou)d' ei) th\n o)re/stou mani/an nosei=n katakriqei/h. Orestis insaniae pleni sunt auctorum libri, qua dire scelerum vltrices furiae illum agitarunt, parricidii reum.

Tria Theramenis cauenda.

CVm periculum ingens denunciamus, aut cauendum esse negocium periculosae aleae plenum admonemus, adagii vsus erit. Polyzelus Comicus in Demotyandareo fabula: triw=n e)n ou)=n kakw=n h)=n e)le/sqai, au)tw=| te pa=s' a)na/gein [note of the transcriber: Print is blurred. ],

*cu/lon t' e)fe/lkein, h)\ piei=n ko/neion, h)\ [note of the transcriber: Print is blurred. ]
*prodo/nta th\n na=un, w(s2 ta/xista tw=n kakw=n
*apallagh=nai, ta/ d' e)sti\ tri/a qhrame/nous2
*asi\ fulakte\ e)sti\n.

id est,

Tribus e malis vnum necesse legere erat,
Induere palum, vel cicutam obducere,
Vel naue prodita malis cito eximi,
Theramenis tria haec cauenda censeo.

Apparet versus esse trimetros, quorum priores parum suis numeris constant, corrupti nimirum. Aristophanes in Triphalete fabula:

*egw\ ga\r a)po\ qurame/nous2 de/doika ta\ tri/a tauti\.

id est,

Ego metuo mihi tria haec Theramenis.

Theramenes, cuius dubia in reip. administratione fides literis consignata est, tria poenarum genera Athenis inuexisse videtur, aut stipiti alligatum corpus lectori excarnificandum dare, aut cicutae poculum ebibere, aut exilio solum vertere. Huc allusit Menander Comicus eo versu:

*en ga/r ti tou/twn tw=n triw=n e)/xei kakw=n.

id est,

Id namque de tribus malis vnum obtigit.

Theramenes quomodo a triginta tyrannis e medio sublatus sit, quidque dixerit, ne Isocrates suscepto illius patrocinio periculum sibi ipse crearet, legas apud Plutarchum in vita Isocratis. Non dissimile est, quod refert Suidas, capitis reis tria apponi solere, gladium, restim, et cicutae potiunculam, quae nominabant ta\ tri/a ta\ ei)s2 qa/naton, hoc est, Tria letalia, vel ta\ tri/a tw=n ei)s2 qa/naton,


page 1363, image: s1363

hoc est, tria morti addictorum: cuius rei meminit in Aesopis fabula Alexis Comicus, quanquam etiam aliter illud efferatur: ta\ tri/a ta\ para\ th=| au)lh=|, id est, Tria apud Praetorium siue iudiciarium forum, quod inde natum, quod capitalem sententiam subituris fas esset, effari, libere cibo prius vinoque expletis: Zenobius auctoritate Aristidis commemorat, oraculum Delphicum consulentibus sortes exhiberi consueuisse annulo obfirmatas, cum admonitione ista, ne statum ante diem eas resignarent, praeuaricatoribus enim impendere e tribus vnum, aut oculorum orbitatem, aut linguae iacturam, aut manus truncationem.

Vita suilla.

SPurcum et contaminatum viuendi genus, u(/wdhs2 bi/os2, id est, Suilla vita a Clemente libro paedagogi 3. vocatur, vbi ait: th\n meta\ tw=n fau/lwn sundiai/thsin a)nqrw/pwn u(/wdh gnwri/zwn o( pa/nsofos2 dia\ mouse/ws2 pedagwgo\s2, xoirei/wn a)phgoreu/sin metalamba/nein, id est paedagogus ille omniscius sciens conuersationem cum improbis hominibus suinam esse, per Moysen vetuit porcina vesci. u(/wdeis2 etiam stolidi crassique ingenii dicuntur, vt apud Aristophanis scholiasten Hippocratis libris leguntur traducti fuisse per ora hominum de stupiditate, hoc est, diabeblhme/noi ei)s2 u(w=dian, et Eudemus de iisdem ait: u(/wdeis2 kai\ a)pai/deutoi e)kwmodou=nto, id est, suilli et illitterati Comicorum salibus incessebantur. Aristophanis interpres de Phoenippo quodam, u(/wdhs2 h)=n kai\ h(tairhkw\s2, id est, Suinus et scortorum amoribus deditus est. Boeoti u(/autes2 dicti fuerunt propter ingenii crassitiem. Pherecratis etiam u(hni/an pro imperitia extulit, et Plato suhgei=n pro indocte et insulse, suum more aliquid conari. Nazianzenus:

*au)toi\ d' e)n sfete/rois2 ai)/sxesin ei)si\ su/es2.

id est,

Ipsi in suis ipsorum probris sunt sues.

Supra fumum clauus.

ype\r kapnou= to\ phda/lion, id est, Supra fumum clauus. Refertur ab Eustathio Odyss. m. Idem Odyss. p. indicat proverbialiter dici securitatis aut incuriae cuiusdam argumento, e)pi tw=n a)meloume/nwn, de rebus iam secure sepositis, quasi supra fumum, ac proinde neglectis: Cui oppositum est illud Vlyssis consilium ad Telemachum filium, *ek kapnou= katei=hka, id est. Extra famam deposui diligentiae nauatae indicio, siquidem arma aut vtensilia cum cura seponimus, ne fumo denigrentur, sed splendorem seruent. Incuriam ostendit qui illud scripsit:

*h d' a)sp\is2 e)n tw=| feya/lw| kremh/setai

id est, Hic clypeus appendetur in fuligine. Nimirum neglectus propter diuturnam pacem atque obliteratus. Hesiodicum est: u(pe\r kapnou= qeinai\ phda/lion, id est, supra fumum seponere gubernaculum, pro nauigationi supersedere: sic enim ait:

*phda/lion d' eu)erge\s2 u(pe\r kapnou= krema/sasqai.

id est,

Clauum affabre factum supra fumum suspendere.

et iterum:

*ai)ya/ke phda/lion me\n u(pe\r kapnou= kataqei=o.

id est,

Absque mora supra fumum sepone temonem.

Gregor. Nazian. in epist. iocatur in Greg. Nyss qui reiectis sacris li. et sepositis, profanos in manus


page 1364, image: s1364

assumpsisset: h), inquit, u(pe\r kapnou= te/qeikas2, w(s2 ta\ paida/lia keimw=nos2 w(/ra, id est, an supra fumum libros seposuisti, quemadmodum clauum solent brumae tempore.

Fluctibus obloqui.

*pro\s2 ku/mata lalei=n, id est, Fluctibus obloqui proverbialiter dicitur, cui cum homine refractario ac moroso res est. Refertur ab Eustath. Odyss. 9. A quo non abludit illud Aeschyli apud Prometheum:

*oxlei=s2 ma=thn me kh=m' o)/pws2 parhgorw=n.

id est,

Hortando me obturbas vt vnda inaniter.

Aesopicum onus.

*ai)sw/peios2 fo/rtos2, id est, Aesopicum onus proverbiali specie dicitur, quod non vsquequaque grauat, sed paulatim leuius redditur imminuiturque. Natum ab Aesopo fabulatore, qui mazas frixas, et commeatus in longum ita parati vim magnam humeris exportandam in se recepit, iniquius nimirum et portatu difficilius onus, qua de causa ludibrio sannisque omnium patuit primo; sed cum indies decederet aliquid oneri, dimenso dietim inde in cibum absumpto, postea ob industriae specimen cunctis admirationi fuit, videntibus illis decrescere onus, conseruis, propter viae molestiam et diuturnitatem ingrauescere. Qui scholae ergastulum suscipit, docendi insolens, subit quidem ille Aesopicum onus, sed quod vsu fit leuius.

Lapis ad funiculum.

*li/qos2 poti\ spa/rtan eu)qetei=tai, id est, Lapis ad funiculum aptatur, proverbium accommodatur, cum quid rite fit et ex vsu, nec enim rubrica ad lapidis positum adaptatur, sed pro rubricae seu funiculi ductu, coria, in aedificiis seu lapidum ordines apposite locantur. Vtitur eo Gregorius Palama: kai\ li\qos2 poti\ spa/rtan eu)qetei=tai, ou) spa/rta poti\ li/qon sundiati/qetai, id est, Et lapis ad funiculum apte locatur, non autem funiculus ad lapidem componitur. Confine est illis, Bos currum trahit, non bouem currus. Est autem spa/rth is funiculus fabrorum coementariorum, quem ad perpendiculi normam extendunt, vt lapidum coria concinnius aptent, atque componant. Potest et inuerti adagium, cum quid praepostere administrari significabimus. Euripidis scholiastes citat hoc modo adagium: to\n li/qon poti\ ta\n spa/rtan a)/ge, id est, Funiculo lapidem applica. Refertur et ab Apollonii interpretibus. Doricae paroemiae nomine ita, h( dwrikh\ paroimi/a, to\n li/qon poti\ to\ spa)rton a)/gontas2, id est, Dorico proverbio dicitur, Lapidem ad sparton agentes.

Caprae anniculae pera.

CItatur ab Eustathio Odyss. 9. paroemia heroici versus lege astricta eiusmodi.

*ai)go\s2 e)pi\ prhtu=nos2 e)ruqrou= ph/rh ar)i/sth.

id est,

Anniculae captae ruffae pera optima fertur.

Videtur autem conficta ad commendationem puellaris aetatis; sunt enim prhqh=nes2 anniculi agni, vt exponit Hesychius. Vsus eius accommodabitur, si quando eundem iuuenem praeclarae spei, et modestum laudabimus, qui postea senii vitio morosior redditus intolerabilis euasit.

Tibi ipse calendas edicito.

*seautw=| noumhni/an kuru/ssein, id est, Tibi ipsi nouilunii diem, aut Calendas


page 1365, image: s1365

edicito. Licebit vti cum alicuius arbitrio permittimus quippiam, vt pro suo iure statuat quod velit. Apparet olim, cum penes sacerdotes ius omne esset intercalandi, ab iisque petenda esset feriarum omnis ratio, consuetudinem fuisse receptam, vt praeconis publici voce in vulgus ederetur initialis cuiusque mensis dies, quem feriatum habebant. Est a. noumhni/a nouilunio dicatus dies mensis auspex. Fit huius adagii mentio apud Hesych. et indicat natum a Caei insulae incolarum consuetudine, vbi pro libito ferias sibi quisque diligebat, incerta, et confusa dierum festorum ratione.

Dissidii pomum.

DE eo qui seminarium litium, et rixarum spargit, dissidii auctor, proverbialiter dixit Nicephorus Callistus libro 14. to\ mh/lon *eridos2 e)s2 me/son ba/llein, id est, Contentionis pomum in medium proiicere. vbi crasso errore lapsus est interpres ita vertens. Contentionis ouem, vehementer eam perstringens, in medium protulit. Allusit ad fabulam de pomo, quod Eris discordiae dea in conuiuio deorum proiecit inter accumbentes deas, in scriptum vt pulcherrimae cederet, qua de re Lucianus legatur.

Xenocratis testimonium.

DE minime vano et indubitato testimonio efferri potest, siquidem hoc de illo proditum legimus apud Laertium, quod cum nemini iniuriato testari liceret apud Athenienses, soli huic ius iurandum remissum fuerit: h)=n de\, inquit, kai\ a)ciopi/stws2 sfo/dra, w(/ste mh\ e)/con a)nw\moton marturei=, tou/tw| mo/nw| sunexw/roun a)qhnaioi\. Quo spectat illud Ciceronis ad Atticum. Quae mihi res multo honorificior visa est, quam aut illa, cum iurare tui ciues Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum hae, vt mos est, circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt. Ex quo similiter Metelli tabulae, pro incorruptae integraeque fidei tabulis, quibus etiam non inspectis fides habeatur, in adagii vsum vocari possunt.

Vlyssis vinculum.

*odusse/ws2 desmo\s2, id est, Vlyssis vinculum aut ligaculum, dicitur (vt annotat Eustathius Odyss. q.) de rebus tuto sepositis, ac diligenter opera obseratis: e)pi\ tw=n sfragizome/nwn a)sfalw=s2. Occasio adagii sumpta ex Homero, loco iam antea citato, vbi Vlysses:

*qow=s2 d' e)pi\ diamo\n i)/hle
*poiki/lon, o)\n pote min de/das2 fresi\ po/tnia ki/rkh.

id est,

Continuo firmum iniicit ille
Vinculum, quod quondam monstrarat nectere Circe [correction of the transcriber; in the print Cicer].

Vetusti moris fuit vinculis munire, quod ab aliorum iniuria tutum esse volebant: recentior enim est clauium vsus, quas Laconum esse inuentum, sunt qui annotant.

Vulgari pisci non insunt spinae.

*en cunw=| i)xqu/i a)/kanqai ou)k e)/neisin, id est, Vulgari pisci non insunt spinae. Democriti adagium est. Vulgus hominum, non ita laedere potest aut fortunas aliorum euertere, vti magnates: neque argumentis obuiam ire potest: idem etiam dissoluendis syllogismis ineptum est, Plutarchus Symposiac w n lib. 2. e)n ga\r cunw=| i)xqu/i a)/kanqai ou)k e)/neisin, w)\s2 fhsi\n o( *dhmo/kritos2, id est, Etenim quod dixit Democritus, vulgaris piscis spinas non


page 1366, image: s1366

habet. Refert Aelianus omnigenae historiae lib. 10. Archytae Tarentini apophthegma tale, vt difficulter inuenias piscem spina carentem, ita et virum qui nihil habeat dolosi aut spinosi, graece illud sonat: e)/rgon e)sti\n eu(rei=n i)xqu=n a)/kanqan mh\ e)/xonta.

Arundinea crura, et tabis propheta.

DE praetenui homuncione et macilento, atque etiam morboso dicetur illud Comici Platonis:

*kala/mina ske/lh forw=n, fqo/hs2 profh/ths2.

id est,

Arundinea habens cruscula, tabis propheta.

Torsit ille in Cinesiam Euagorae filium, poetam dithyrambicum, qui vsque adeo imbecillo et macro corpusculo fuisse memoratur, vt tiliaceis asseribus circumquaque se cingeret, ne praelongum et exile corpusculum vltro citroque flecteretur, vnde filuri/nou, id est, Tiliacei cognomentum illi apud Aristophanem. inciderat autem iste ex laterali morbo in empyema, collecto in thoracem pute, quapropter vetusto more, causa remedii contra pthisin, inustus fuerat, vt ex Platone Comico refert Galenus aphorism. lib. 7.

Expiatis bona obtingunt.

APheaeus in primi Dipnosophistarum initio, versu hoc proverbiali vtitur ex Callimacho Cyrenaeo desumpto.

*tri\s2 d' a)pomacame/noisi qeoi\ dido/asin a)/meinon.

id est,

Dant bona cuncta Dei ter viuo flumine tinctis.

Postularat autem Timocrates conniunicari sibi sermones eruditos in mensa variis de rebus habitos, neque patiebatur se excludi ab ea auditione, tanquam profanum, et mysteriorum cognitione indignum. Solebant vero antea quam sacra attingerent, lustraliter se laudando aut circumferendo, quod ipsum antiquum est sacrorum verbum pro purgare, Plauto quoque vsurpatum ibi: Pro lauatore circumferam: quem morem expressit Virgilius in 6. ait:

Idem ter socios pura circuntulit, vnda.
Spargens rore leui, et ramo felicis oliuae,
Lustrauitque viros.

Licebit vti quando postulabimus participes fieri scientiae reconditae, aut cognitionis rei cuiuspiam arduae, tanquam symmistae: veluti si anatomicae dissectionis studiosus, rerum quarundam difficilium explanationem ab Andrea Vulsalio, ea in arte extra omnem aleam peritissimo, efflagitet. Transferri etiam potest ad animum vitiorum sentina liberum.

Nodorum vincula texentes.

QVos non ineleganti voce Vitiligatores vocauit Cato, testante Plinio, eos non minore gratia e)ridante/as2 et i(mantelikte/as2 dixit Democrit. Abderita, illud quod iurgia ferant contentiosi, hoc vero, quod veluti nexus quosdam vinculorum implicent, quibus alios inuoluant irretiantque. Clemens Stromat. libro 1. e)ridante/es2 me\n kai\ i(mantelikte/es2, w(s2 o( *abdhri/ths2 e)kei=nos2 fhsi\n, id est, quae lectio apud Plutarchum 1. Symp. decade nonnihil corrupta legitur hoc modo: e)ridantai/wn de\ kata\ dhmo/kriton kai\ i(mantiliktai/wn lo/gous2 a)fete/on, id est, Missas facere oportet eorum fabulas, qui de lana caprina rixantur, et nodo; texunt, vt est apud Democritum.



page 1367, image: s1367

Tripuer senex.

*tri/kouron gero/ntion, quasi dicas, iam tertio puerum senem, vetulum decrepitum prouerbiali schemate vocat Alcyphron, in epistolis, ubi Phoebiana delicata iuuencula senem ab intempestiuo amore deterret, acerbius illum his verbis increpans: ou) pa/ush| tri/kouron kai\ ta/lanton gero/ntion peirw=n ta\s2 a)f' h(liki/as2 a)nqou/sas2 h(ma=s2, id est, nunquam ne desines Tripuer et cariose senex nos in ipso aetatis flore constitutas puellas fodere? simili figura ferme, Triseclisenem vocauit Nestorem Naeuius, Quin et tri/gerwn mu=qos2, ab Aeschylo in Agamemn. fabula dicitur.

Coruus absente graculo pulcher.

ADagium spirat quod in Theophylacti epistolis legitur: koloiou= mh\ fane/ntos2 kai\ ko/rac eu)prepe/si katalogisqh/setai o(/rnisin, id est, Non apparente graculo inter speciosas aues numerabitur et coruus. Non inuenuste eo utimur, cum duorum fiet comparatio similis prope deformitatis. Elegantius sonabit si ad ingenium transferatur, ut si dicamus: Salustii immanem illam in Ciceronem dicacitatem, merum esse lusum prae effreni illa Caleni Fusii apud Dionem in eundem virulentia: koloiou= a)po/ntos2 to\n ko/raka eu)prepe\s2 ei)=nai o(/rneon.

Medium sequere.

PRouerbiales sunt Senarii Pratinae Tragici poetae Phliasii apud Athenaeum in 14.

*mh\ su\n to/non di/wke, mh/t' a)neime/nhn,
*iasti\ ou)sa\n, a)lla\ ta\n me/san ne/wn.

id est,

Ne sequere mollem, quem vocant Ionicum,
Neue asperum tonum, viam at mediam tene.

Quibus apposite utemur ubi modum, quo sine nihil recte fit, suadebimus, quemadmodum inter Harmoniae genera, cum Lydii modi Lugubre quid sonent ac flebile: Ionici mollibus seruiant: at Dorii velut inter utrosque medii laudantur: ita in dicendi ratione inter grande illud, atque robustum genus, et alterum gracile, medium eum duobus floridorum, et picturatam sequendum monet Fabius. Huic adfine est illud Damascii Syri in Philosophica historia: th\n de\ trofh\n e)klhrw/sato metri/an tina\ kai\ a)/qrupton, ou)/te kakourgou=san dia\ peni/an, ou)/te dia\ plou=ton blakeu/ousan, a)lla\ me/shn kai\ mousikh\n, kai\ to\n dw/rion tro/pon w(s2 a)lhqw=s2 h(rmosme/nhn, id est, Mensae apparatus erat moderatus, et frugalis, neque sordidior propter egestatem, neque dissolutior propter opulentiam, sed medius ac Musicus, in modum Doricorum modolorum reuera concinnus.

Cras cerdo, hodie nihil.

VArronis est inter paroemiacos librorum titulos prouerbium non semel a Nonio Marcello citatum, quo mutationem et variabilem rem humanarum sortem significari autumo. Conforme illi est, imo idem plane, Anaxandridae Comicis illud ex Anchise fabula:

*polloi\ de\ nu=n me\n ei)/sin ou) keleu/qeroi,
*est t' au)/rion de\ souniei=s2, ei)= t' ei)s2 tri/thn
*agora=| ke/xrhntai, to\n ga\r ai)/aka stre/fei
*dai/mwn e(ka/stw|.

id est,

Multi quidem sunt hodie liberi parum,
Quos Sunienses luce crastina dies
Sequens videbit perfrui claros foro.
Sors namque clauum versat hominum cuilibet.



page 1368, image: s1368

Vbi per Sunienses, negotiatores intelligi puto, a Sunio Athenarum emporio notissimo, ubi rerum venalium forum erat, Donato teste: ut innuat repente quosdam e seruis negociatores bona fortuna usos euadere, mox etiam ciuilium rerum gubernaculis admoueri, hoc est, ex Iris Croesos fieri. Exstat apud Aristophanem simile prouerbium: *nu=n me\n ou)dei\s2, au)/rion de\ u(perme/gas2, id est, Qui nunc nullus, cras praemagnus. Consimili figura ferme dixit Nazianzenus in Athanasium: xqe\s2 i(ero/suloi kai\ shmero\n i(erei=s2, id est, Heri sacrilegi, hodie sacrifici: de iis qui sacra intempestiue tractant, adhuc tyrones artis, aut qui doctores esse praesumunt, vix discipuli. Postremum autem illud: oi)/aka stre/fei dai/mwn e(ka/stw|, id est, Fortuna vertit clauum cuilibet, prouerbium sapit, quo fortassis usus sit Varro similiter, ut haud absurdum sit illud apud Nonium reponere in dictione Examussim, ubi sic legitur, Idem oi(a/kwn, hoc modo legendo, Idem oi)/aka dai/mwn, ut ex initiali voce notum tunc adagium agnosci potuerit.

Puluere extrito decertat.

*ko/nin a)poyhsa/menos2 a)gwni/zetai, id est, Extrito puluere decertat, aut in certamen descendit. Citatur prouerbium ab Eustathio Iliados penultimo. Quadrat in eum, qui victus animum resumit, et cum hoste digladiatur. Transferretur ad animum, si quis in congressu literario herbam alicui dare coactus, nihilo animo deiectior ad conflictum redeat, quasi detersis pulueris sordibus.

Hercules in Lydia.

HErcules in Lydia prouerbialiter dicitur, qui cultu corporis effematitior incedit, indecoro sibi habitu utens, ut miles in toga talari conspicuus. Multorum scriptis celebratur Hercules muliebribus indutus apud Omphalem Lidiae reginam. Aristides in oratione aduersus eliminatores: h(raklh=s2 e)n ludoi/s2 w(rxh/sato, id est, Hercules inter Lydos saltauit. Tertullianus libro de pallio, Quales ille Herc. in serio Omphales fuerit, iam Omph. in Herculis scorto designata descripsit, ubi pro serico Beatus Rhenanus Theristro legit: innuit autem non minus pudendum fuisse Herculi muliebrem cultum assumere, quam Omphalem Leonina pelle cingi.

Asino gramen et baculus.

SApiens praeceptum est, o)/nw| xo/rtos2 kai\ r(a=bdos2, dou/lw| a)/rtos2 kai\ masti/ges2, id est, Asio foenum et baculus, seruo panis et scutica. Refertur a Gregorio Palama Thessalonicensi, ignauiae sedentariaeque desidiae iustissimum praemium: indicat namque duriter habendos, qui nil recte faciunt, nisi urgeas flagris. Seruilia ingenia non nisi plagis emendantur, Phrygum in morem: et quae in prauum induruerunt, minis, verberibus, et Manlianis imperiis frangenda sunt: contra generosi spiritus dura omnia respuunt, laude excitantur, honorisque ambitu quocunque velis ducuntur.

Paruis parua dant dii.

*aei\ toi=s2 mikroi=s2 mikra\ didou/si qeoi\.

id est,

Largitur paruis usque pusilla Deus.

Versus est Pentameter ad Callimachum auctorem relatus. Ita ferme natura comparatum est, ut tenuis conditionis homines, tenui oblata sorte non secus exultent, quam magna solent magnates. Artemidorus in libro de somniorum interpretationibus quarti calce: e)peidh\ ou(/toi kai\ to\ tuxo\n labo/ntes2 a)gapw=si, kai\


page 1369, image: s1369

u(perxai/rousin, o)rqw=s2 ou)=n kai\ to\ kallima/xeion e)/xeto, *aei\ toi=s2 mikroi=s2 mikra\ didou/si qeoi\, id est, Hi namque vulgare quippiam nacti amplectuntur illud, ac supra modum gaudent, propterea recte habet Callimachi dictum:

Dat semper paruis munera parua Deus.

Proinde monet vulgi prouerbium vernacula lingua. Auream quadrigam esse ambiendam, a qua si contingat voto excidere, rota saltem aut aureus radius obtingere possit, desiderioque satisfacere.

Agri podex.

*pugh\ a)grou=, id est, Agri nates, prouerbiale est, de restibili agri feracitate, metaphora a carnulentis natibus sumpta: sic et ou)/tar ar)ou/rhs2 accipitur, quod Virgilius vertit, Vber glebae, to\ th=s2 gh=s2 piwta/ton kai\ trofh=s2 a)nadotiko\n. Hom. etiam gouno\n a(lwh=s2 dixit. Varro sumen terrae. Nonnulli efferunt adagium de hominibus immodice rusticanis: Alii dici volunt de otiosis delicatisque, qui non agro tantum assident magno in otio, sed simpliciter quauis in re delicatius versantur: ut Eust. annotat. Hesychius etiam locupletes homines et latifundis opulentos, a)grou= puga=s2, dici annotat, velut agris suffarcinatos.

Vna clamore Neadas superat.

*mei/zon mi/a tw=n nha/dwn, id est, Vna clamore vincit Neadas. Aelianus lib. 17. De animalibus indicat adagium fuisse in clamosas mulieres: esse autem nha/das2, id est, Neadas animantium genus, quorum clamore terra in hiatum discedat, auctoritate Aphorionis, qui etiam Samum desertam ab incolis propter harum Neadum multitudine, scripto prodidit. Neida in auem mutatam ex Pherecyde fabulatur Didymus. Aedonis et Zethi filiam. Perstringit simili ratione feminarum verbositatem Iuuenalis Satyra sexta, ibi:

Vna laboranti poterit succurrere lunae.
Tot pariter pelues et tintinnabula dicas
Pulsari.

Retibus confert, nihil tamen capit.

MEmorat adagium huiuscemodi Hesych.

*dou=nai me\n ei)s2 e)paktre/wn, labei=n de\ mu\.

id est,

Conferre retibus, nihil capere tamen.

Versiculus est iambicus trimeter. Competere videtur in hominem alienis inseruientem commodis, unde plus iacturae, quam emolumenti ad ipsum redeat. Adagio huic obnoxii sunt, qui typographis assiduam operam praestant, nullo vel exiguo certe cum suo lucro.

Schema et gradus.

Doricum prouerbium est, sxa=ma kai\ ba=ma, quod communis lingua profert, sxh=ma kai\ bh=ma, id est, Habitus et incessus. Quo significabatur, non protinus ad altiora artium penetralia esse prouolandum, et quasi supra septa excedendum, ac praeoccupanda veluti sedilia certis ordinibus constituta. sed pedetentim et ordine quodam pergendum esse, ne praetereatur quae praecedere debent rudimenta atque initia, sine quibus cognitis cassa fiat, et concidat reliqua omnis traditio. Exstat apud Etymologici auctorem.

Quam facile canis exsta edit.

QVam facile canis exsta edit, prouerbiale dicterium est apud Anneum Senecam, in Apocolocyntosi, seu, Ludo de morte Claudii Caes. ubi D. Augustus introducitur hunc in


page 1370, image: s1370

modum sententiam suam edisserens. Qui nobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat, quam canis exta edit. Ista namque lectio magis placet, quam vulgata, quae legit, quam caneis excidit, ut annotatum est a me nuper in annotationibus in eum librum, fauentque illi scripturae doctorum plerique, Dicetur de re expedita et oppido quam facillima factu, quo pertinet illud Horatii.

Vt canis a cario nunquam absterrebitur vncto.

Io Saturnalia.

DIon lib. quinquagesimo octauo refert vulgatum fuisse dicterium, i)w\ satourna/lia, hoc est, Io Saturnalia, quo uti licebit, ubi quis suae conditionis immemor, auctoritatis sibi plusculum arrogat. Refert autem Dion, cum expeditionem in Britannos, velut extra orbem positos detrectarent legiones, nec A. Plautio egregiae militaris famae senatori, eius militiae duci, obtemperarent, Narcissum, Claudii libertum, ad imperatorem immissum suggestum conscendisse, sed verba facere pro concione ad milites tentantem, coercitum fuisse, acclamante undequaque exercitu notum illud diuerbium, Io Saturnalia, eo quod in Saturnalibus serui herili apparatu induti epulabantur. Graece est: sumboh/santes2 e(cai/. fnhs2 tou=to dh\ to\ qrullou/menon, i)w\ satourna/lia, e)peidh/per e)n toi=s2 kroni/ois2 oi( dou/loi to\ tw=n despotw=n sxh=ma metalamba/nontes2 e(orta/zousi. Paulo diuersius extulit Martialis lib. 11. clamant ecce mei Io Saturnalia, versus:

Et licet, et sub te praeside Nerua libet.

Nihil ad Persium.

PRouerbialiter usurpatum est a Cicerone libro de Oratore secundo: quo utemur, cum discrimen ingens eruditionis inter duos notare volumus, sic enim ait: Laelium Decimum volo, quem cognouimus virum bonum et non illiteratum, sed nihil ad Persium. Deflexum est autem e C. Lucilii Satyrographi verbis hisce: Persium non curo legere, Laelium Decimum volo: quibus significare voluit se optare suis scriptis lectorem neque indoctissimum, neque rursus doctissimum, quod ille nihil intelligat, hic morosius aliquanto iudicet ac plus intelligat fortassis quam ipse auctor de se. hunc locum attigit et Plinius in praefatione naturalis historiae, ita scribens. Praeterea est quaedam publica etiam eruditorum reiectio. Vtitur illa et Mar. Tullius extra omnem ingenii aleam positus, et (quod miremur) per aduocatum defenditur: Haec doctissimum Persium legere nolo, Laelium Decimum volo.

Rarum, carum.

PLato in Euthydemo: *to\ ga\r spa/nion w(= eu)qu/dhme ti/mion to\ de\ u(/dwr eu)wno/ton, a)/riston o)\n w(s2 e)/fh pi/ndaros2, id est, Quod rarum est, Euthydeme, idem etiam magni fit, at aqua, tametsi res sit longe optima, quod Pindarus ait, nihil vilius. Prouerbium est et vetustissimum, et hodie usitatissimum, quod xudai/w| versu omnibus in ore est: Quod rarum carum, vilescit quotidianum. D. Hieronymus alicubi: Omne quod rarum est, plus appetitur. Pulegium apud Indos pipere est pretiosius. Martialis lib. 1. Epigrammat.

Rara iuuant, primis sic maior gratia pomis.
Hybernae pretium sic meruere rosae.

Facit namque fastidium copia, ut inquit Liuius, et frigidius amamus semper ea, quibus ubi libeat, potiri


page 1371, image: s1371

fas sit: Huc spectat quod libro ad Herennium tertio Cornificius ait: Vsitatae res facile e memoria elabuntur, insignes et nouae manent diutius. Solis exortus, cursus, occasus, nemo miratur, propterea quod cotidie fiunt, at ecclipses solis mirantur, quia raro accidunt, et solis ecclipses magis quam Iunae, quoniam hae crebriores fiunt, docet igitur natura se vulgari, et usitata re non exuscitari, nouitate vero et insigni quodam negotio commoueri.

Ne vicini quidem sentiunt.

CVm indicare volumus ita geri tacite ac dissimulanter quippiam, ut ne proximi quidem subodorentur factum, aut rem adeo tritialem esse et exigui momenti, ut ea nemo commoueatur, prouerbii usus erit. Plato in Alcibiade priore, disserens quantum ponderis trahant res magnatum. Persarum inquit, regi cum primogenitus nascitur, cui haereditario iure destinatur imperium, cuncti subditi festum diem celebrant: h(mw=n de\ genome/nnwn, to\ tou= kwmwdopoiou=, ou)d' oi( gei/tones2 sfo/dra toi ai)sqa/nontai, id est, at nobis in lucem editis, ne vicini quidem (iuxta Comici dictum) magnopere id persentiscunt Non liquet nunc mihi e quo Comico petitum sit.

Tanquam ouis meridians.

Socrates apud Platonem in Phaedro, de supino otio animique veterno extulit prouerbialiter illud: w(/sper proba/tion meshmbria/zon, hoc est, tanquam ouis meridians, verba eius ita habent: khloume/nous2 u)f' au)tw\n di' a)rgi/an th=s2 dianoi/as2, dikai/ws2 a)\n katagelw=en, h( gou/menoi a)ndra/poda a)/tta sfisi\n e)lqo/nta ei)s2 to\ katagw/gion, w(/sper proba/tia meshmbria/zonta peri\ th\n krhnh\n eu)/dein, i. e. Si viderint nos animi ueterno torpentes, merito derideant, arbitrati mancipia quaepiam in suum delata gurgustium, tamquam oues meridiantes ad fonticulum indormire. Solent oues medium diem accedente sole ad fontium aquas desides iacere aut in umbra.

Ad Scirrhonem tendere.

THeaetetus apud Platonem in cognomine sibi dialogo: su\ de\ moi dokei=s2 pro\s2 to\n ski/r)r(wna ma=llon tei/nein, id est, Videris mihi ad Scirrhonem potius spectare. Prouerbiali [correction of the transcriber; in the print Rrouerbiali] figura dictum de eo, qui efficacibus argumentis et scientificis demonstrationibus, cuiusmodi lineales necessitates appellat Aristoteles, compellit quempiam ad assensum. Sciron latro fuit insignis, qui cognominatas a se Scironidas cautes insidens, compellebat viatores ex abrupta caute praecipites se dare, ut in Bibliotheces quinto scribit Diodorus Siculus. Euripidis scholiastes annotat solitum fuisse viatores ad abluendos ipsi pedes cogere, atque ita inter lauandum improuidos de praecipitio impactis calcibus deturbare: huius meminit et Ouidius Metamorph. 7. et Propertius tertio.

Nec tamen est quisquam sacros qui laedat amantes,
Scirrhonis media si licet ire via.

Vbi Scirrhonis viam appellat periculi plenam. Pausanias in Atticis Scirrhonem memorat Pilae regis Megaridis filium, qui de huius urbis imperio cum Niso Pandionis filio contendens, belli ius et imperium omne obtinuit, iudicante Aeaco arbitro, an autem hic idem sit cum latrone, ignoro. Cum hoc consonat et quod mox Plato subiicit: su\ de\ kat' a)ntai/on ti/ moi ma=llon dokei=s2 to\ dra=ma dra=n, i. e.


page 1372, image: s1372

Tu fabulam agere mihi videris potius, qualem Antaeus.

Dijtrephes doliares habens alas.

*dhtrefh=s2 putinai=a e)/xwn ptera\, id est, Diitrephes doliares habens pennas. Dici videtur posse de locuplete homine, quem tamen non pudeat vilibus mercimoniis aut opificio vulgari, quod tractauit olim, insistere. Aristophanes in Auibus:

*ws2 dhtrefh/s2 ge putinai=a mo/non e)/xwn ptera\.

id est,

Ceu Dijtrephes vietorias tantum pennas habens.

Fuit autem iste Diitrephes putinoplo/kos2, hoc est, vietor, qui vitilibus dolia compingebat, qui ex ea re ditatus, tribunus euasit Athenis. Vnde eius mensam alicubi in Heroibus fabulis traducit Aristopha. nouum hominem et neoplutum notans, a)po\ th=s2 dhtrefou=s2 trape/zhs2, Diitrephis mensam nominans tenui lautiorem. *pte/ra autem hic dicuntur vitilium extremitates. Meminit Suidas ex Euph.

Circulator Cybeiius.

*mhtragu/rths2, hoc est, Cybeleius circulator, prouerbiali specie dicitur homo contaminatus flagitiis et libidinibus temulentiaeque addictus. Plutarchus de Ptolemaeo iuniore loquens, qui in palatio temulentus tympano comploso obambulabat, deino\n ga\r ei)kleome/nhs2 ka/qhtai mh tragu/rtou basile/ws2 sxolh\n a)name/nwn, o(/tan prw=ton a)po/thtai to\ tu/mpanon, kai\ katapau/sh| to\n qi/ason, id est, Graue et calamitosum esse, si Cleomenes operiret feriatum otium Regis Cybeleii praestigiatoris, ubi primum ille tympanum posuerit, et coetus tripudiantium dimiserit. Metragyrtae dicebantur Phrygiae Cybeles sacris operati fanatici homines, qui tympani complosu stipem corrogabant, qui et diuisim mhtro\s2 a)gu/rtai, dicuntur, velut matris deorum praestigiatores. Dionysius Halicarnass. libro secundo Pessinuntiae, inquit, deae sacerdotes sunt, Phryx vir et Phrygia femina, quae deam circumferunt mutragurtou=ntes2 per urbem, more patriae suae, simulacra picta circumposita pectori gestantes, turba reliqua deam quae sequitur, tibiis circumstrepente, ac tympana complodente: at Romanorum ciuium nemo mhtragurtw\n, aut tibiis personans incedit, variegato amictu conspicuus, aut orgiis Phrygio ritu deam colens. Reliqui vocem Graecam quae in impressis codicibus legitur, quod Eusebius lib 2. Praeparationis Euangelicae locum Dionysii citans: mhnagurtou=ntes2 mhnagurtw=n scribat, quae vox idem cum priore denotat, nisi quod ex etymi ratione menstruum circulatorem intelligamus: nam quolibet mense coetus faciebant, stipemque corrogabant, ut ex Suida quoque discimus: cum hac voce nihil habet commune Mithras, quae Solis appellatio est apud Persas, uti Lutatius Placidus in Statianis commentariis annotat his verbis: Sol apud Achaemenios Titan, apud Assyrios Osiris, apud Persas, ubi in antro colitur, Mithra vocatur. Vnde in fine primi Thebaidos sic Papinius:

Seu te roseum Titana vocari:
Gentis Achaemenia rita, seu praestat Osirin
Frugiferum, seu Persaei sub rupibus antri

Indignata sequi torquentem cornua Mithram. Porphyrius libro quarto, De abstinentia ab animatis, refert Symbolum quempiam contexuisse historiam Mithriacham


page 1373, image: s1373

pluribus libris, in quibus Mithrae mysteria et orgia explicarit: Meminit et Plinius libro 36. Mithrae Aegyptii regis, qui in Solis vrbe regnans, primus obeliscos Solis numini consecratos posuerit. Persis quoque solemne erat iuramentum per Mithram.

Choros Tragicos moleste fert.

*xoroi=s2 tw=n tragwdiw=n a)/xqetai, id est, Tragicos Choros aegrefert. Suidas annotat dici de famelicis, quod morae sit impatiens venter, qui vero esuriunt, hi choros, qui ferme prolixi sunt, in longum extrahi moleste ferant. Aristophanes:

*ei)=ta peinw=n toi=s2 xoroi=s2 tw=n tragwdiw=n a)/xqoito.

id est,

Deinceps esuriens tragicos choros indigne ferat.

Fames implacabile malum est, moraeque diuturnitate inualescit magis eius impatientia. Pulchre Socrates illud prouerbiale extulit in Phoedone, ou)de\n w(/rneon a)/dei o(/tan peinh=|, id est, Nulla cantillat auis, quando esurit, iacet voluptas omnis et animi gaudium, vbi esuritur.

Dies digitus.

*da/ktulos2 h(me/ra, id est, Digitus dies. Adagio indicatur vitae humanae spatium esse exiguum, quasique digitale. Hyperbole infra illam, Spithama vitae. Alcaeus poeta apud Athenaeum: *pi/nomen, ti to\n lu/xnon a)mme/nomen; da/ktulos2 a(me/ra kadde/cai lu/xnais2 mega/lais2, a(/s2 tu\ poiki/llhs2, oi)/non ga\r seme/las2 kai\ dio\s2 laqikide/a a)nqrw/poisin e)/dwken, e)gxe/ai, ki/rna e(/na kai\ plei/ous2, id est, Bibamus, quid lucernam moramur? Digitus est dies: accipe maioribus poculis, quae tu obducas; vinum namque Semeles Iouisque natus obliuiosum mortalibus dedit: infunde, misce vnum atque plura: Huc allusit proculdubio auctor Epigramm. quod in fine libri septimi legitur:

*pi/nomen ba/kxou zwro\n po/ma, da/ktulos2 a)w\s2,
*h pali\ komisth\n lu/xnon i)dei=n me/nomen.

id est,

Ducamus Bacchi latices, digitus breuis lux,
Somniger aut quid te lychne manere iuuat?

Quamquam in Alcaei verbis pro a)mme/nomen alii sbe/nnumen, hoc est, extinguimus, supponunt, cum prioris lectionis fides vel ex Epigrammate astrui possit.

Canibus ossa prodo.

*mhnu/w ku/sin o)ste/a, id est, Canibus ossa commonstro. Prouerbium est de eo, qui inimico suum patefacit consilium, velut si quis riuali amores suos detegat, aut litigator aduersario actionem suam indicet. Exstat Epigramm. libro septimo:

*alla\ ti\ munu/w ku/sin o)ste/a, ma/rture/s2 ei)si
*th=s2 a)qurostomi/hs2 oi( mi/deoi ka/lamoi.

id est,

Quid canibus prodo ossa, loquacis praemia lingua.
Quae sint, testatur lauis arundo Midae.

De arundine Midae fabula est apud Ouidium Metamor. vndecimo, quam perstrinxit et Petronius Arbiter his versibus:

Sic commissa ferens auidus reserare minister.
Fodit humum, regisque latentes prodidit aures,
Concepit nam terra sonum calamique loquentes.
Invenere Midam, qualem conceperat index.



page 1374, image: s1374

Inter lugentes iocari.

De eo, qui alieniore tempore intempestiue aliquid designat aut loquitur, competit quod paroemiae nomine recitat Demetrius Phaleraeus, e)n penqou/si pai/+zein, id est, inter lugentes ludere, verba eius sunt in capite de homoeoteleutis, vbi affectatam vocum structuram criminatur: ou) ma\ to\n dia\ pa/qos2 kinh/sei ou)/d' e)le/on, a)lla\ to\n kalou/menon klausige/lwta to\ ga\r e)n penqou=si pai/+zein, kata\ th\n paroimi/an, to\ ta\ toiau=ta e)n toi=s2 pa/qesin kakotexnei=n e)/sti, id est, Non hercule affectum mouebit aut miserationem, sed eum quem nominant mixtum fletui risum; nam in affectibus talia vitiose affectare, est idem quod inter lugentes ludere, iuxta prouerbium. quo in loco turpes mendae in codicibus impressis insederunt, siquidem male po/qos2 pro pa/qos2 scriptum legitur, et e)/laion, pro e)le/on, et eu)penqou=si loco e)n penqou=si. Quid, quod vox ipsa klausi/gelws2 prouerbialis est, de simulato fletu, qualis haeredum esse solet, iuxta Mimum Publianum, Haeredis fletus, sub persona risus est, qua vsum ostendit Xenophontem Hermogenes rhetor capit. De Tenuitate: est autem locus Graecarum rerum libro septimo: pa/ntas2 de\ tou\s2 paro/ntas2 to/te ge tw=| o)/nti klausi/gelws2 ei)/xen, id est, Cunctos qui aderant tenui reuera permistus lacrymis risus. Apollodorus apud Athenaeum libro 13. refert duas fuisse Phrynas meretriculas, quarum alteri e fictis lacrymis cognomen dicit fuisse klausi/gelos2, alteri a puditate sape/rdion.

Pistillum exornatum.

Demetrius Phaleraeus de frigiditate scriptorum disserens, adagio hoc vtitur, vbi ait, idem esse frigiditatem, quod arrogantiam: nam vt homo arrogans, quae in se non agnoscit, sibi tamen vendicat, tanquam adsint: ita qui humilibus rebus pondus orationis adiicit, similiter agit ille, qui in re tenui superbit: kai\ o(poi=o/n ti to\ e)n paroimi/a| th=| kosmou/menon u(/peron, toiou=to/n ti e)/sti kai\ to\ e)n th=| e(rmhnei/a| e)chrme/non e)n mikroi=s2 pra/gmasi, id est, cuiusmodi est pistillum exornatum, quod in prouerbio est, talis fuerit et tumor orationis in re exili. Dicetur de re praepostere aut inepte compta, aut oratione inepta flosculis quibusdam parum apposite picturata. Quadrabit et in hominem gloriosum aut operose vestitum, in quo nihil sit salis aut prudentiae.

Formicae semitam canit.

De eo, qui subtilitates omnes persequitur, et minutissima quaeque dictioni immiscet vt elabatur: aut qui vltro citroque narrationem rei implicat, prima mediis, vltima primis inuoluens temere, prouerbio dicetur, mu/mhkos2 a)tra/pous2 a)/|dei, id est, formicae semitas canit. Exstat apud Aristophanem in Thesmophoriaz. de Agath. Comico dictum, quem sugillat vt subtilia ac flexiloqua carmina scribentem: Formicae viam suam obliquant discursu implicito.

Sirenas praeternauigare.

*osper seirh=nas2 paraple/ein, id est, Sirenas praeternauigare prouerbiali tropo dicitur, qui Philosophiae praeceptis communitus voluptatum illecebras despuit, aut quomodocunque vitiorum occasionem declinat. Socrates apud Platonem: e)/an de\ o(rw=si, dialegome/nous2 kai\ paraple/ontas2 sfa=s2 w(/sper seirhn=as2 a)khlh/tous2, id est, Sin videant nos sermones conferentes et illecebris immobiles praeternauigare ipsos tanquam Sirenas quaspiam.


page 1375, image: s1375

Similiter dixit in Symposio: bi/a| ou)=n w(/sper a)po\ tw=n seirh=nwn e)pisxo/menos2 ta\ w)=ta, oi)/xomai feu/gwn, id est, Fuga abeo, vim mihi adhibens, et tanquam a Sirenibus aures obstruens. Notissima est ex Homeri Odyssaea fabula de Vlysse sociorum aures cera claudente, vt periculum sibi suisque imminens effugeret.

*oi)/koqen oi)/kade.

*oi)/koqen oi)/kade, id est, de domo in domum transire dicunt Graeci, quoties ab amico amicus munus accipit, aut candide operam suam amico defert, ita vsus est Iulianus apostata in episto. [abbr.: epistola] qua fundum donat amico: nu=n de\ soi\ dw=ron au)= fi/lh ke/falh di/dwmi mikro\n me\n o(/per e)/sti, xari/en de\ fi/lw|, para\ fi/lou oi)/koqen oi)/kade kata\ to\n sofo\n poihth\n pi/ndaron, id est, Nunc, ˘ amicum caput, dono tibi, do fundum, exiguum quidem illum, sed amico non ingratum, de domo in domum, vt cum sapiente Pindaro dicam. Exstat apud Pindarum Olympiorum oda sexta: de/caito kw=mon oi)/koqen oi)/kade, id est, praeconium accipiat de domo in domum, hoc est, proprium haud peregrinum. Certe quicquid non aliunde accedit, sed quasi domi nostrae natum et vernaculum nobis est, oi)/koqen habere dicimus. Aristides in oratione de templo Zeziceno: kai\ th\n fulakh\n th=s2 a)rxh=s2 ou)k a)llotri/an, a)ll' oi)/koqen w(s2 a)lhqw=s2 e)poih/santo koinwnh/sontes2 a)pa/nta, id est, Imperii tutelam non alienam, sed reuera domesticam constituerunt, rerum omnium communione. Idem in genethliaco Apellae: u(poba/llei d' au)tw=| tou)/noma tou= paido\s2 w(/s2 oi)/koqen oi)/kade ge/nous2 te o(moi/ws2 kai\ lo/gou th\n a)rxh\n di/dwsi, id est, Imponit illi filii nomen, adeoque dat quasi de domo in domum et generis et existimationis ex aequo principium. Non male ad vsum ita accommodabitur: Si tibi tuisve studiis gratificari aut prodesse quid possum, siue libris siue pecunia, fac a me repetas w(s2 oi)/koqen oi)/kade.

Mithaecus cum sit, Agamemnonem simulat.

*mi/qaikos2 w)\n *agame/mnona u(pokri/netai, id est, Mithaecus cum sit, Agamemonis personam agit. Competet in eum, qui magnas opes iactat, inops cum sit et re tenui: aut in indoctum, qui tamen eruditionis opinione se populo venditat. Themisthius in prima oratione, quae basanisth\s2, quasi Explorator inscribitur, de plagiario Sophista, et doctrinae, quae nulla erat, inani ostentatore: *eu) iste\ w)= a)ndreu\s2 o(/ti e)capata= u(ma=s2 kai\ pro/sopon *agame/mnonos2 u(pokri/netai *mi/qaiko/s2 tis2 w)\n e)/ndoqen h)\ qeariw\n, id est, Non ignoratis viri optimi, hunc vobis imponere, et Agamemnonis personam histrionice repraesentare, cum sit intus Mithaecus quispiam aut Thearion Mithaecus ex fece poetarum fuit, qui obsonandi more Siculi rationem conscripsit, at Thearion pistor seu panifex, quorum meminit in Gorgia Plato: qeari/wn o( a)rtopoio\s2 kai\ *mi/qaikos2 o( th\n o)yopoih/an suggegrafo\s2 to\n sikeliko\n. Meminit Mithaeci et Athen. eiusque o)yartutiko\n citat libro septimo, quod est de obsoniorum conditura. Non abludit ab hoc adagio dictum Polemonis ad Sophistam quendam viles pisciculos et boletulos ementem: ou)k e)sti\ to\ *darei/ou kai\ *ce/rcou fro/nhma kalw=s2 u(pokri/kasqai tau=ta sipoume/nw|, id est, Qui talibus victitat, magnos Darii et Xerxis spiritus aptus exhibere non potest, vt refert Philostratus.

Iuppiter plue mel.

Galenus medicus lib. 3. peri\ trofw=n


page 1376, image: s1376

duna/meos2, id est, de potestate nutrimentorum, scribit aestatis tempore, si quando insignis copia mellis passim in virgultis ac arborum foliis inueniretur, Rusticos exclamare consueuisse, w)= zeu= bre/xe me/li. O Iuppiter plue mel. quo verbo commode vti conveniet, quando omnia fausta et felicia precamur. Angelus Politianus libro primo epistolarum ad Picium, diuersum citat ex Tragoedia quapiam, w)= zeu= bre/con ta\s2 perista/seis2, id est, O Iuppiter plue calamitates. Sic exclamamus dum ob rei indignitatem etiam perniciosis votis vtimur, ita quod Plato in dialogo, qui inscribitur Alcibiades secundus, putat esse probi poetae versiculos illos, *zeu= basileu= ta\ me\n e)/sqla kai\ eu)xome/nois2 kai\ a)eu/ktois2 a)/mmi di/dou, ta\ de\ lu/gra kai\ eu)xome/nwn a)peru/kois2. hoc est,

Rex Iuppiter, optima quidem nobis et vouentibus tribue.
Caeterum perniciosa petentibus etiam quam longissime iubeas abesse.

Munus in Aetolis, mens autem in Clopidis.

Aristophanes in Comoedia, cui titulus i(ppei=s2 tw= xei=r' e)n ai)twloi=s2 o( nou=s2 d' e)n klwpidoi=s2, quod de Cleone dicitur, in omnes illos torqueri potest, qui numquam cessant, vel a petendo, vel si hoc parum successerit ab alienis rebus sublegendis. Poeta germana sua festiuitate Aetolos ab a)/itein, id est, ab assidue et importune petendo deriuauit, quamquam etiam Athenaeus to\ klwpa=sqai kai\ a(rpa/sai libro sexto, D ei pnosop. dicat esse Aetolicum. Caeterum cum Cropitae populus sit ex Leontide tribu: Poeta valde quam eleganter r in l commutauit, vt kloph\n, id est, furtum exprimeret, cuius perpetuo reum agit Cleonem: meminit adagii et Plutarchus, in libello de Curiositate.

*ai(cwneu/esqai.

Stephanus in dictione ai)cwni/+a, quae ciuilitas est Magnesiae, scribit ai)cwneu/esqai prouerbio dici vanos accusatores et sycophantas. Aexones enim vt idem inquit, bla/sfhmoi kai\ sukofa/ntai kwmw|dou=ntai. Harpocration in dictionario 10. Oratore dictione ai)cwnhi\s2 scribit hoc adagio [correction of the transcriber; in the print adigio] Menand. et Platonem Comicos esse vsos.

*bergai/+zein.

Stephanus in dictione be/rgh, scribit bergai/+zein prouerbio dici, mhde\n a)lhqe\s2 le/gein, id est, nihil dicere, quod verum sit, adagio ab Antiphane Comico Bercaeo nato, qui prorsus incredibilia et vana quaedam scripserit.

Thessalus missus.

Pausanias in Graeci Attica, Thessalium missum egregie lautum cibum ita dictum fuisse scribit, et Athenaeus probat. libro *d. D ei pnosoph. eu)tra/pezoi d' ei)si\n ou)/tos2 oi( qettaloi\, kata\ kai\ e)/rifos2 fhsi\n e)n peltasth=| ou(/ton, id est, in mensis instruendis valde quam operosi fuerunt Thessali, vnde et Eriphus Comicus in Beliaste sic inquit:

*ta\ d' ou) ko/rinqos2 ou)/te lai\+s2 w)= su/re
*ou)d' eu)trape/zwn qettalw=n ce/nwn trofai\.

id est,

Illa vero non Corinthus, non Lais o Syre
Neque item lautorum Thessalorum hospitium alimenta.

Idem Athenaeus libro id. D ei pnosoph. Thessalos tw=n e(llh/nwn polutelesta/tous2 vocat,

In olis venari.

Apud Athenaeum ex Menandri


page 1377, image: s1377

Trophonio Parasitus: a)qa/lasson e)n toi=s2 lopadi/ois2 a)li/sketai tametsi mare nullo vnquam tempore attingat; in ollis tamen egregiam capturam assequitur. Proverbium in eos competit, quibus nullum vinum gratius est, quam alienum, qui vere dicuntur ko/lakes2: sunt enim iuxta Anaxillam Comicum: tw=n e)xo/ntwn ou)si/as2 skw/lhkes2.

Quatuor habens capita.

AThenaeus lib. 10. Dipnos. scribit Menandrum de Byzantii vinosis, atque temulentis mercatoribus dixisse te/ttaras2 kefala\s2 e)/xwn, id est, quatuor habens capita. Siquidem ebriis omnia geminata videntur. Cuius rei rationem reddit Alexander Aphrodisiensis lib. 1. problem. 121. Et Lactantius de Opificio Dei, cap. 9. Adagium ad eos pertinet, qui cum se largius inuitarint, sese putant nonnunquam pro vno multa capita gestare.

Barbam ab vlnis puerorum vellere.

Lvcianus in tragoedia, cui titulus w)ku/pous2, pw/gona ti/lla koure/wn u(p' w)le/nais2, Barbam velle a puerorum vlnis, hoc est, inanem laborem suscipe, et perinde nihil profuturum. Nam quod barbae genus a puerorum vlnis velli possit, ego non video. Barbam igitur a puerorum vlnis vellunt, qui sumunt inutilem operam, rebus egregie commodis passim praeteritis et neglectis.

Ocream capiti, tibiae galeam adaptare.

Lvcianus in Rhet. Ironicos Rhetorem sic instituit: a)lla\ to\ prw=ton e)/mpeson prw=ton lege/qw, kai\ h)\n ou)/tw to/xh|, peri\ tw=| metw/pw| me\n h( knhmi\s2, peri\ th=| knh/mh| de\ h( ko/rus2. Verum quodque primum inciderit, primo loco dicatur: ad haec si fors ita contigerit, fronti quidem ocrea, tibiae vero galea apponatur. Proverbium indicat nihil suo loco, sed omnia praepostere fieri. Adagio rursus vtitur Lucianus in Commentario: u(pe\r tou= e)n th=| prosagoreu/sei ptai/smatos2, id est, de errore compellationis, w(/sper a)\n ei)/tis2 knh/mh| to\ kara/nos2, h)\ peri\ th=| kefalh=| ta\s2 knhmi=das2 e)pidh/saito. Salustius in bello Iugurthino praeposteros homines vocat, qui maiorum acta, et Graecorum Militaria praecepta tum primum legunt, quando iam consules facti sunt. Nam gerere, quam fieri, tempore posterius est Plinius scribit, Oryges esse contrario pilo, et ad caput versos vestitos, ita reperias quosdam homines, qui nihil ament, nisi quod sit praeposterum.

Archilochi Vulpes.

BAsilius Magnus in Commentariolo ad Nepotes: kai\ th=s2 ar)xilo/xou a)lw/pekos2 to\ kerdale/on te\ kai\ poiki/lon zhlw/swmen. Archilocheae vulpis versutam atque variam calliditatem imitemur. Adagium in eos dicitur, qui pro re nata consilium expeditissime capiunt, quemadmodum Archilochus in Apologis a se scriptis vulpem vbique callidissimam introduxit, Auctore Philostrato in Iconibus cap. de fabulis, meminit eius rei et Ammonius in libello de differentiis vocum, dictione ai)=nos2.

Senator absque provocatione. Legatus sine mandatis.

CIcero lib. 3. de legibus, sed quaero quid hac re sit turpius, quam sine provocatione Senator, Legatus sine mandatis. Adagia sunt egregie venusta de iis, qui cum nihil auctoritatis habeant, nullis denique ciuilibus muneribus fungantur, volunt


page 1378, image: s1378

tamen, vt consueuit imperiosum hoc hominum genus, primi esse in omni loco et tempore: ad haec ingenerata quadam insolentia nihil non sibi tribuunt. Nemo autem ignorare potest, ex iureconsultorum et historicorum sententia, provocationes ad senatum fieri solitas, quanquam lege a Publicola lata, vt Liuius libro 2. Ab vrbe condita docet, priscis Romanorum temporibus provocatio a magistratibus ad populum erat. Caeterum quod ad adagium pertinet, nemo Legatus esse potest, qui non reipublicae suae legitimis mandatis instructus atque alio missus sit. Idem in 13. Philip. inquit, Senator voluntarius lectus ipse a se, de iis, qui se negociis alienis administrandis etiam non accersiti ingerunt.

Cantilena ex scholis.

CAntilena ex scholis, proverbio dicitur res nugatoria ac plane nullius vtilitatis, cuiusmodi Aul. Gell, scholica nugalia vocat. Cicero libro 1. de Oratore. Neque ex scholis cantilenam requirunt. Ita D. Hieronymus in Prooemio 8. libro Commentariorum in Esaiam. Testamentum autem, inquit, Grunii Corocottae Porcelli decantant in scholis puerorum agmina cachinnantium. Idem aduersus Rufinum: Quasi non Cyrrhatorum turba Milesiorum in scholis figmenta decantent, et testamentum suis cachino membra concutiat.

Conchas legere.

Conchas legere proverbio dicuntur, qui ad animum remittendum nonnunquam ad ludicra quaedam sese demittunt. Ita Cicero in 2. de Oratore, sed tamen ita narrare solet Scaeuola, Conchas eos ad Caietam et Lucrinum legere consuesse, et ad omnem animi remissionem ludumque descendere. Hic scimus non defuturos, qui nos dicant etiam gignere proverbia, qui si velint, hoc Angelo Politiano rescribant, qui proverbio nominatim et apposite vsus est in Miscell. cap. 77. Atque eius viri auctoritas apud nos longe sanctior est, quam vt metuamus ab eius incomparabili eruditione vel latum digitum discedere. Valerius Maximus lib. 8. c. 8. de Scipione et Laelio: Ita animi quoque remissione communiter acquiescebant. Constat namque eos Caietae et Laurenti vagos, littoribus conchulas et calculos lectitasse.

Sabulae leonem excipere.

PRoverbio vtitur Seneca libro 11. epistolarum in fine, cuius vsus est, si quando rem periculo plenam leuibus admodum et infirmis praesidiis depellere volumus. Subula leonem excipit, qui frigidis rationibus fortissima argumenta conuellere nititur. [correction of the transcriber; in the print , ]

In eodem valetudinario iacere.

DE iis dicitur, qui eodem periculi genere et communi malo implicantur. Proverbio vtitur Seneca libro 3. epistolarum. Non sum tam improbus, vt curationes aeger obeam, sed tanquam in eodem valetudinario taceam, de communi malo tecum colloquor, remedia communico. Cornel. Tacit. in dial. de Oratorib. Qui in eodem valetudinario haec ossa et hanc maciem probant.

Deos absentes testes facit.

PLautus in Mercatore, Deos absentes testes memoras, qui ego isthuc credam tibi? proverbiales de eo, qui cum summa confidentia strenue mentiatur.


page 1379, image: s1379

Sic Aiax de Vlysse apud Ouidium:

Sua narrat Vlysses Quae sine teste facit.

Et Iuuenalis:

Solus enim hoc Ithacus nullo sub teste canebat.

Gallinaceus Euclionis.

Ausonius in praefatione Gryphi de ternario numero. Gallinaceum Euclionis proverbio dixit, qui soleat omnia diligentissime perquirere et inuestigare, ne puluisculo quidem relicto, donec id inuenerit, quod exquisita cura conquisierat.

Sapientes sunt qui veteri vino vtuntur.

Qvod Plautus in Casina de veteri vino dixit, hoc ad omnis antiquitatis commendationem pertinet. Homerus certe vetus vinum, diuinam potionem appellat Odyss. b.

*en de\ pi/qoi ei)/noio palaiou= h(dupo/toio
*estasan, a)/krh to\n qei=on po/ton, e)/ntos2 e)/xontes2.

Ouidius 2. de arte:

Qui properant, noua musta bibant, mihi fundat auitum.
Consulibus priscis condita testa merum.

Sapientissimi certe sunt existimandi, qui scriptorib. antiquis vtuntur, non iis, quos praepostere veteres vocant, quos vappae verius et feci quam vino comparaueris. Gnathaena, siue vt alii Phryne, vt est apud Athenaeum lib. ig'. e)pido/ntos2 de\ ti/nos2 oi)/non, e)n yukturidi/w| mikro\n, kai\ ei)po/ntos2 o(\ti e(kkaidekae/ths2, mikro/s2 ge e)/fh, o(\s2 tosou/twn e)tw=n. Pindarus in Olymp. Od. 9. ei)/nei de\ palaio\n.

Etiam vetus arbustum transferri potest.

SEneca libro 13. epistolarum, Aegialius paterfamilias dicebat etiam vetus arbustum transferri posse. Adagium est, omnem tandem aetatem posse ad optimam quamque viuendi rationem transferri et accommodari, quando et senex Cato graecas literas didicit. Ita quod verissimum sit hoc Publianum: Nulla est sera ad bonos mores via.

Lacinia obtinere.

CIcero in 3. de Orat. Nam illud alterum genus, quod est temporibus, locis, reis definitum obtinent atque idipsum Lacinia. Lacinia tantum obtinere dicuntur, qui rem non integram intelligunt, aut assequuntur. Plautus in Asinaria de amica amantem aegre dimittente: Lachrymantem lacinia tenet.

Clausis thesauris incubare.

CLausis thesauris incubare dicuntur, qui rem quidem possident, caeterum nec vti norunt, neque frui possunt. Quintil. in x. Qui autem scierit, quo sint quaeque modo dicenda, nisi tanquam in procinctu paratam quidem ad omnes casus habuerit eloquentiam, velut clausis thesauris incubabit. Est autem sapientis verbum, Thesauri abstrusi et absconditae sapientiae nullam esse vtilitatem.

Teucrum Pacuuii ediscere.

CIcero in 1. de Orat. Mallem ediscere Teucrum Pacuuii: de re magni negocii, et in qua conficienda oporteat ingentem laborem insumere Pacuuii Teucrum saepe citat Nonius Marcellus: est autem verisimile, poema hoc fuisse arduum, et ex pari difficile, quod memoriae non facile mandari potuerit.

Musas hortari vt canant.

Avsonius in epist. ad Symmachum, eiusmodi proverbialia scitamenta, quibus significamus, nos eum inhortari, qui sua sponte atque adeo non rogatus in negocium incumbat,


page 1380, image: s1380

eleganter expressit, Musas hortari vt canant, maria vt effluant, auras vt vigeant, ignes vt caleant.

Equus Troianus.

EQuum Troianum proverbio dicimus tacitas insidias et paucis intellectam imposturam. Sic enim Cicero non semel vsus est, pro M. Coelio. An equus Troianus fuerit, qui tot inuictos viros muliebre bellum gerentes tulerit? Pro Murena, Intus, inquam, est equus Troianus, a quo nunquam me Consule dormientes opprimemini. Et in 2. Antoniana, in huius me consilii societatem tanquam in equum Troianum includi cum principibus non recuso. Caeterum equi Troiani descriptio ex Homero et Virgilio notior est, quam vt hic recenseri debeat. Macrobius scribit Cincium in suasione legis Fanniae saeculo suo obiecisse, quod porcum Troianum, hoc est, inclusis etiam aliis animalibus grauidum mensis inferrent.

Calcei Sicyonii.

ypodh/mata sikuw/nia, Calcei Sicyonii, quemadmodum et Stephanus meminit, proverbio dicuntur de re pulchra quidem, sed quae virum parum deceat. Cicero in 1. de Oratore, vbi de Socrate loquitur: Quin etiam cum ei scriptam orationem disertus orator Lysias attulisset, quam si ei videretur edisceret, et ea pro se in iudicio vteretur, non inuitus legit, et commode scriptam esse dixit, sed, inquit, vt si mihi calceos Sicyonios attulisses non vterer, quamuis essent habiles et apti ad pedem, quia non essent viriles, sic illam orationem disertam sibi et oratoriam videri, fortem et virilem non videri. Athenaeus libro 4. meminit saltatores in conuiuiis Sicyoniis esse vsos. Nam sikuw/nia, tantum plerique Graeci vocant eiusmodi effeminatum calceorum genus. Lucianus in Rhetore: h( e)mba\s2 sikuw/nia pi/lois2 toi=s2 leu/kois2 e)pi\ pre/pousa, id est, Solea Sicyonia albis vinculis ornata. Lucret. in 4. de delicatissima mollicie scribens:

Languent officia, atque aegrotat fama vacillans,
Vnguenta, et pulchra in pedibus Sicyonia rident.

Festus Pompeius citat hunc versiculum Lucilii:

Et pedibus laua Sicyonia demit honesta.

Proverbio vsus est et Picus ad Hermolaum Barbarum lib. 9. epistolarum Ang. Politiani.

Pygmaeum imponere Colosso.

PHilostratus Sophista Nicete, proverbio dixit. Pigmaeum imponere Colosso, hoc est, rem minutam et abiectam amplissimam efficere. Cicero dixit arcem facere ex cloaca.

In cauea minus bene canit luscinia.

IDem in Scopeliano dixit, in cauea minus bene canere lusciniam, quo proverbio commode vtemur, si quando significamus, libertatem esse rem inaestimabilem, et ingenia libera rebus omnibus agendis esse accommodatiora. Homerus Odyss. libro r. scribit, Iouem omnibus seruis dimidiam animi portionem abstulisse, cuius et Plato in 6. lib. de legib. meminit: h(/misu ga\r t' a)reth=s2 a)poai/nutai eu)ru/opa zeu\s2 a)ne/ros2. eu)t' a)/n min kata\ dou/lion h)=mar e(/lhsun.

Problema Archimedeum.

CIcero libro 12. epistolarum ad Atticum pro/blhma ar)ximh/deion


page 1381, image: s1381

vocat quaestionem reconditam et implicatam, quae a nemine vel a paucis intelligi possit. Idem libro 7. ad Atticum, rem abditissimam numero Platonis obscuriorem vocat. Vitruuius libro 9. capite 3. scribit Archimedem, si quid abstrusum, et multo labore quaesitum, vix tandem inuenisset, solitum exilire gaudio et currentem identidem exclamasse, eu(/rhka eu(/rhka, id est, reperi tandem, reperi. Exemplum incredibilis et nunquam intermissi studii Archimedis recenset Plutarchus in commentariolo, vtrum sensit administranda respub. a)rximh/dhn de\ th=| sani/di proskei/menon a)pospw=ntes2 bi/a| kai\ a)podu/ontes2 ei)/lifon oi( qera/pontes2, o( d' e)pi\ tou= sw=matos2 a)lhlime/nou dia/grafe ta\ sxh/mata [note of the transcriber: In the print: xh/mata ].

Byssina verba.

PLutarchus in Apophthegmatibus: paru/satis2 h( ku/rou kai\ ar)tace/rcou mh/thr e)ke/leuse to\n basile/a me/llonta meta\ par)rhsi/as2 diale/gesqai bussi/nois2 xrh=sqai r(h/masi, hoc est, Parysatis Cyri et Artaxerxis mater, iubebat eum, qui regem liberius esset adlocuturus, Byssinis vti verbis. Byssina verba vocat quae nitorem habeant cum grauitate mixtum, imo quae commouendi asperitatem, iucundo quodam candore, atque adeo niuea quadam facilitate condiant. Aristoteles etiam praecipit cum principibus, aut rarissime, aut iucundissime colloquendum esse.

Computatorum digiti.

Computatorum digitos eleganti proverbio dicimus, qui variis et incertis fortunae casibus obnoxii sunt. Plutarch. in Apopht. o)rontoi=s2 o( basile/ws2 a)rtace/rcou lambro\s2 a)timi/a| peripesw\n di' o)rxh\n kai\ katagnwsqei\s2 e)/fh, kaqa/per oi( tw=n a)riqmhtikw=n da/ktuloi, nu=n me\n muria/das2, nu=n de\ mona/da tiqe/nai du/nantai, to\ au)to\ kai\ tw=n basile/wn fi/lous2, nu=n me\n to\ pa=n du/nasqai, nu=n de\ tou= la/xiston, id est, Orantes Artaxerxis regis gener, cum ob iracundiam honorato loco excidisset, quemadmodum, inquit, Arithmeticorum digiti, nunc myriades, nunc autem vnum tantum significant, ita regum quoque amici siue purpurati, nunc omnia, nunc autem nihil omnino possunt. Laertius hoc Soloni tribuit.

Vita Charadrii.

PLato in Gorgia Charadrii vitam intelligit hominis intemperantis, qui nunquam expleri possit, et in quem omnia influunt vt rursus effluant, vt Seneca dixit. Ita Socrates loquitur: karadriou= tina\ au)su\ bi/on le/geis2, Charadrii quandam vitam referas. Charadrium autem Theodotus apud Aristot. vertit rupicem siue hiathicolam: nam vt interpres Aristophanis in Auibus docet: w)noma/to poi/htai to\ o)/rneon [note of the transcriber: In the print: i)/rneo\n ] para\ to\ tai=s2 xara/drais2 diatri/bein, auis haec ita dicta est, quod hiatus et terrae voragines incolat. Itidem et intemperantes et incontinentes homines, qui nunquam expleri possunt, perpetuo ganearum nidorem sequuntur, et neptorum proseuchas incolunt. Suidas citat aliud proverbium ex Didymo: xara/drion mimou/menos2, id est, Charadrium imitans, de iis, qui sese occultare soleant. Siquidem a. [abbr.: avem] hanc vendentes occultare consueuerunt, ne prius emptori prosit, quam sit vendita. Nam regio morbo laborantes quamprimum Charadrium aspexerint, conualescunt. Plinius hoc ictero aui tribuit lib. 30. cap. 11.

Mittere lineam.

PLaut. in Mustel. Non ego ita extemplo meum ostendam sensum,


page 1382, image: s1382

mittam lineam. Metaphora a pictoribus desumpta lineam mittere dicuntur qui rem tantum adumbrant, et coniecturis quibusdam inquirendam proponunt. Siquidem ex linearum ductu iustum etiam picturae artificium discimus. Vnde versiculus ille passim celebratur: Linea, quae veterem longe fateatur Apellem.

Volsellis pugnare non gladiis.

VArro lib. 5. de lingua latina proverbiali verbo vtitur: Volsellis pugnant non gladiis. quo commode possumus vti, vel aduersus eos, qui parum viri sunt, nempe qui volsellis ita sint vulsi, iuxta sententiam Ciceronis, vt nec vnicum pilum boni viri habeant, vel in eos, qui prorsus infirmis argumentis vtantur. Caeterum de vulsis corporibus in Demonacte Luciani abunde diximus.

Fortes in tabula.

PLutarchus in Apopth. Laconic. e)pei\ de\ i)dw=n tis2 e)n pi/naki grap\tw=| la/kwnas2 u(po\ a)qhnai/wn sfattome/nous2, e)le/gen a)ndrei=oi g' a)qhnai=oi, la/kon u(potuxw\n, e)n tw=| pi/naki ei)=pen, Quidam cum in tabula picta Lacones videret ab Atheniensibus interfici, atque ob id diceret, fortes equidem Athenienses sunt, Lacon forte fortuna incidens subiecit: Et in tabula quidem fortes autem in tabula sunt, qui fictitia fortitudine passim sese venditant, caeterum cum ad serium certamen peruentum est, tum non milites, sed plane mulieres esse videas. Docti quidem in tabula sophistae sunt, verum vbi eos excusseris, quam nihil nisi Antronios asinos, aut si quid iis rudius, aut impolitius esse possit, inuenias.

Nondum omnium dierum Sol occidit.

ELegans adagium est quo Philippus apud Liuium vtitur decadis 4. libro 9. Nondum omnium dierum solem occidisse, quando significamus finem rei nondum apparere, ad quem adhuc multis et incertis periculis perveniendum sit.

Etiam inter vepres rosae nascuntur.

AMmianus Marcellinus lib. 16. cum de Entherio Eunucho loqueretur, sic inquit, etiam inter vepres rosae nascuntur, et inter feras nonnullae mitescunt. Hoc geminum proverbium ostendit, in omni hominum genere, quantumuis peruerso ac deplorato, reperiri tamen aliquot bonos viros, et qui moribus minime sint aspernandis. Gregorius theolog. in vita Athanasii dixit: fu/esqai kai\ e)c a)mpe/lou ba/ton, id est, nasci etiam e vite rubum, hoc est, ex optimo parente nonnunquam pessimum filium.

Ne Sannione domi relicto.

IDem lib. 14. agitant familiarium agmina, tanquam praedatorios globos post terga trahentes, ne Sannione quidem, vt ait Comicus, domi relicto. Adagium ex Eunucho Terentiano dicitur in eos, qui cum in publicum prodeunt, magnifico et frequenti comitatu delectantur, quo potentiores esse videantur. Eiusmodi multos in principum aulis inuenias, qui passim seruorum et comitum multitudinem contrahant, cum apud veteres, vt Athenaeus docet, et Apuleius in 1. apologetica meminit, praestantissimi quique Romani, paucitate famulitii (sic enim ille inquit) gloriati sint. M. Anton. 8. seruos habuit. Manius Curius cum duobus tantum calonibus vteretur, pauciores seruos habuit, quam triumphos. M. Cato 3. tantum seruos in Hispaniam ex vibe secum duxit. Idem auctore


page 1383, image: s1383

Plutarcho quinque tantum seruos in militia habuit, quod et de Scipione Aemiliano Plinius scribit, eum duobus tantum seruis, si quando etiam ad regem mitteretur, esse usum.

Tunc canunt cycni, quando tacuerint graculi.

BAsilius magnus in epist. ad Celeusium: e)gw\ de\ paroimi/an e)rw=, ma/lista me\n a)lhqh\, ma/lista de\ su/ntomon o(/ti to/te a)/sontai ku/knoi, o(/tan kwloioi siwpo/swsin. Prouerbio [correction of the transcriber; in the print Pouerbio] locus est, tum doctis opportunum esse, ut de bonis rebus quam possunt eruditissime disserant, quando imperitis prius tanquam aqua et igni interdictum sit ne loquantur. Eiusmodi dissimilitudinum plures prouerbiales formulas Ausonius ad Paulinum eleganter expressit.

Si vitulum tauro, vel equum committis onagro,
Si confers fulicas cycnis, et aedona parrae,
Castaneis corylos aeques, viburna cupressis.

Lamiae turris.

Qvintus Septimus Forrens Tertullianus in libro aduersus Valentinianos. Nonne tale aliquid dabitur te in infantia inter somni difficultates a nutricula audisse, Lamiae turres, etc. Prouerbium est, de re quae fingitur esse mire formidabilis, cum tamen omni periculo careat: quemadmodum infantibus horribilia de Lamiis nutriculae narrare consueuerunt. Nonius Marcellus et Lactantius lib. 1. cap. 22. diuinarum institutionum, hos versus, ex Lucilio poeta citant:

Terricolas Lamias, Fauni quas Pompiliique.
Instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
Vt pueri infantes credunt signa omnia ahena
Viuere, et esse homines, sic isti haec omnia ficta
Vera putant, credunt signi cor inesse et ahenis.

De Lamiis et multa et abstrusa quaedam diximus in Lamiam Politiani.

Qualem demens ille Chlamydem disperdit?

TErtulianus in libro de paulo citat ex Menandro Comico, mirum nisi prouerbiale, Qualem demens ille chlamyde disperdit? quod in eos commode dicetur, qui rem suam viui videntesque decoquunt, imo qui sua sponte sese in maxima magna mala coniiciunt, cuiusmodi plures reperias, qui cum neque per se, nec ex aliis sapiant, non iam chlamydem tantum, sed et sese ipsos miserandum in modum perdunt.

Deorum liberi sunt inuulnerabiles.

PIndarus in Isthmiis Oda. 3. in Melissum Thebanum: a)trotoi/ge me\n qew=n pai=des2, Deorum liberi sunt inuulnerabiles: de potentioribus hoc commode dicetur, qui nusquam non euadunt, ut Cicero de nobilibus dixit in oratione pro Quinto: Homines nobiles seu recte, seu perperam facere coeperunt, ita in utroque excellunt, ut nemo nostro loco natus assequi posset.

In Paro frigida quidem est aqua, sed pulchrae mulieres.

INterpres Aristophanis in Vespis, Prouerbialem Versiculum citat, nec eius usum ostendit: e)n de\ pa/rw| yuxro\n me\n u(/dwr, kalai\ de\ gunai=xeus2, Paros habet quidem frigidam aquam, sed formosas mulieres. Ego quantum iudicare possum existimo prouerbii usum esse si quando


page 1384, image: s1384

significabimus dispendium esse perpetuo compendio aliquo sarciendum. In Paro tametsi frigida sit aqua, venustas tamen mulierum hoc quicquid est dispendii, abunde reponit. Quod si quis e numero doctorum melius nouerit quis adagio locus sit, is candide admoneat reperturus hominem gratum, tantum abest, ut ingenuis admonitionibus obtemperare nolim.

Bellum cum Protogene mortuo gerere.

AVlus Gellius libro decimoquinto, cap. ult. scribit Rhodios Demetrio Polierceti, qui tum eos obsidione cingebat, atque extra urbis muros memoratissimae illam Ialysi imaginem, Protogenis manu factam absumere igni parabat, per Legatos ita respondisse: Quae, malum, inquiunt, ratio est ut tu imaginem istam velis incendio aedium facto disperdere? Nam si nos omnes superaueris, et oppidum hoc totum coeperis, imagine quoque illa integra et incolumi per victoriam potieris: sin vero nos vincere obsidendo nequiueris, petimus consideres, ne turpe tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene [correction of the transcriber; in the print Protegene] mortuo gessisse: ad eos autem pertinet, qui cum laruis luctantur, et contempta memorabili lege Solonis, mortuos iam conuitiis insectantur, quod Homerus etiam intellexit dum inquit, Iliad. lib. w.

*kwfh\n ga\r dh\ gai=an a)eiki/zei menea/nwn.

Et Agamemnon Iliados k.

*ou) ga\r tis2 foidw= neuku/wn katateqnhw/twn
*gi/net', e)pei/ke qa/nh|si, etc.

Et ex eius sententia Virg. libro undecimo Aeneidos:

Nullum cum victis certamen et aethere cassis,
Quantum ubique possunt duo oboli?

BAcchus apud Aristophanem in Ranis, postquam accepisset ab Hercule duos obolos Charonti pro transmissione paludis persoluendos esse, subiicit: w( me/ga du/naqon pantaxou= du\o o)bolw\, quantum ubique possunt duo oboli? prouerbiali nimirum dicto significans, pecuniam in omni re plurimum posse: quae nisi esset, non committerentur etiam tot diuersi generis flagitia, ita quod rectissime dixerit Antiphanes:

*o plou=tos2 h(ma=s2 kaqa/per i)atro\s2 kako\s2
*tuflou\s2 ble/pontas2 paralabw\n pa/ntas2 poiei=.

id est, Diuitiae tanquam malus medicus quos acceperint videntes, excaecare consueuerunt.

Echinus parturiens cunctatur.

*)exi/nos2 to\n to/xon a)naba/llei, Echinus partum procrastinat. Echini terrestres, quos Erinaceos dicimus, existimantur propter aculeos catulorum suorum partum morari solere, ac deinde aculeatioribus factis catulis aegerrime eniti. Vnde prouerbium, Budaeo etiam teste, in eos usurpatur, qui subinde versuram faciunt, hoc est, creditorem mutant, foenus foenore soluunt, nomen nomine expungunt, atque illi dum fidem suam ad aliquod tempus labefactari nolunt, ad extremum fortunis omnibus euertuntur.

Cauum pedis ostendere.

*kei=lon tou= podo\s2 dei=cai, Hesychius admonet e)pi\ tw=n ei)s2 fugh\n trepome/nwn, id est, de iis dici, qui sint in fugam versi, qui pedibus sibi consulant. Vt Turnus de Drance apud Virg. [note of the transcriber: Aeneis 11,388 seqq. ]

An tibi mauors:
Ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis
Semper erit?



page 1385, image: s1385

Alexandrinae delitiae.

QVintil. in 1. Verba ne Alexandrinis quidem delitiis permittenda, risu, et osculo excipimus. Alexandrinas delitias, luxum effeminatissimum, et mollissimum appellauit. Alexandrini siquidem apud omnes scriptores hoc nomine male audiunt, quod propter amoenitatem urbis coelique clementiam immodice delicati fuerint. Ammianus Marcellinus libro 22. Alexandria vertex omnium ciuitatum, inibi sunt aurae salubriter spirantes, aer tranquillus et clemens, atque ut periculum docuit per varias collectum aetates, nullo pene die incolentes hanc ciuitatem solem serenum non vident, etc. Quam ex admirabile euentu condita sit Alexandria, docet Stephanus, quae per excellentiam etiam po/lis2 dicta fuit, ut Athenae a)/stu. Roma Vrbs.

Manubrium eripere.

PLautus in Epidico: Eripe manubrium e manu. Idem in Aul. Exemi e manu manubrium. Manubrium eripere scitissime metaphora dicuntur qui nocendi causam adimunt, qui viam omnem obsepiunt, qua periculum ipsis imminere videatur.

Geometriam exercere in cilio.

*gewmetrei=n peri\ to\ e)pisku/nhon, Geometriam exercere in cilio. Iulius Pollux lib. 5. cap. 15. de mulieribus dixit, quae formam ascititiis lenociniis commendant, quod tandem ad omnes illos pertinet, qui fucis quibusdam adulterinis, et quod Plautus ait, Exoticis condimentis sese suaque venditant. Prouerbii meminit et Hermolaus Barbarus lib. 5. Corollarii in Dioscoridem. Dictione gewmetrei=n antiqui, ut ex Platone atque Plutarcho colligimus, non tantum in dimetienda terra usi sunt, sed in omni negocio quod exactius et diligentius tractamus. e)pisku/nhon autem extraneus ambitus est genae superioris, quam antiqui cilium appellarunt, et ex eo etiam supercilia, in quibus superbia sedem habet, Auctore Plin. li. 11. cap. 37. Demetrius Phalereus xaritoble/faros2 a venustate superciliorum dictus fuit, Athenaeo teste libro g Dipnosoph.

Simiae sanguinem profudisse.

DIodorus Siculus libr. 10. scribit in Pithecusis eum honorem habere Simiis, quem Aegyptii canibus, tanquam diis suis exhibeant, viuere simul cum hominibus, cibum ab iis absque omni metu capere, parentes isthic liberis suis a Simiis, ut aliae gentes a diis imponere nomina, qui Simiam occiderint, tanquam impium flagitium designassent, iis poenam extremum supplicium esse constitutum, unde etiam prouerbio apud eos dicatur de iis, qui iam occisi, et e medio sublati sint: o(/ti piqh/kou ai)=ma poti/seian, id est, Simiae sanguinem eos profudisse.

De scammate egredi.

DE scammate egredi, apud D. Hieronymum legitur, pro eo quod est proposito digredi. ska/mma locus certaminis est, in quo congrediuntur Athletae, fossa plerunque, aut saltem lineis cinctus.

Hercules in Lydia.

DIcitur in eum, qui cultu indecoro et sibi neutiquam accommodato utitur. Vlpianus.

Testudo volat.

DE re absurda aut impossibili dicitur. Claudianus libro primo, aduersus Eutropium (qui cum eunuchus esset, tamen Romae factus fuit consul) multas huiusmodi a)duna/twn species affert:



page 1386, image: s1386

Iam testudo volat, profert iam cornua vultur,
Prona petunt retro fluuij vada, Gadibus ortum.
Armenij dixere diem, iam frugibus aptum
AEquor, et assuetum syluis Delphina videbo.

Ornamentum in luto, dignitas indigno.

VT minime conuenit ornamentum aliquod in luto iacere: ita parum dignitas homini insulso et indocto, qui honorem et titulum suum defendere non potest Saluianus.

Pica Sirenem imitans.

SImile est illi: Sus Mineruam docet, de iniqua dicitur comparatione et absurda imitatione. Stulte enim pica Syrenas imitatur, garrula potius et obstrepera quam Conora. Galenus.

Myricae citius poma ferens.

Si quis idem sperat: laturas poma Miricas
Speret, et e medio flumine mella petat.

Prouerbialia haec a)du/nata apud Ouidium leguntur.

Eburneis rastris solum vertere. Ligonibus aureis terram fodere.

PRO re insigni et praeclara abuti, ut si quis eruditione pollens, ea in rebus vanis, inutilibus et famosis abutatur. Prudent. in Symn.

Ars amat fortunam, fortuna artem.

*te/xnh tu/xhn e)/sterce kai\ tu/xh te/xnhn.

Aristoteles eo usus est indicare volens, summam esse affinitatem inter artem et fortunam, et alteram ab altera adiuuari.

Quorsum opus amicis, si modo foueat Deus.

*o tan d' o( dai/mwn eu)= didw= ti\ deifi/lwn.

Hunc senarium tanquam vulgo celebrem citat Aristoteles, ubi agit de homine beato, anne ille etiam egeat amicis. Qui putant eum omnia in se sufficienter habere, nec ideo ullis opus habere amicis, hunc senarium asserunt. Contrarium tamen Aristoteles concludit. Veri enim amici est dare potius beneficium quam accipere; virtutisque proprium est benefacere, et pulchrius amicis benefacere, quam alienis: opus ergo amicis.

Amicus cum vitiis ferendus.

Conuenit cum eo: Mores amici noueris, non oderis: non enim, inquit Chrysostomus, fratres tantum sumus, sed et membra et corpus unum. Vide Saty. 5. Horatii 1. Sermon.

Amare frustra, odio ne sis frustra.

INnuit apud omnes homines quaerendam esse gratiam et amicitiam, quosque sine nostro fieri possit damno: sed nullum temere suscipiendum esse odium, si non aliqua inde ad nos profectura sit utilitas. Chrysostomus hoc dictum minime in Christianis probat, qui libere alter alterum admonere debent, neque odii causa tacere. Vult autem tum memores eius dicti nos esse, quando lingua nostra videtur prouolatura in conuicia, et maledicta.

Amicus Plato, magis amica veritas.

*fi/los2 pla/twn, a)lla\ ma=llon h( a)lh/qeia.

Istud seu prouerbium, seu apophthegma, innuit nullum hominem tam carum nobis esse debere, ut in illius gratiam vertias ullo supprimatur modo. Galenus.

Caritate septum esse oportet.

A nequitia, rapina, et sceleribus virum bonum abesse oportet: caritate autem (ut inquit Saluianus) et


page 1387, image: s1387

beneuolentia, non armis septum esse.

Vter.

PRouerbialiter homo fastuosus et superbus a Graecis molgos2 vel a)kro\s2 vocatur, quod scilicet in modum utris inflatus tumeat. Aristophanes.

*mh/ moi a)qhnai/ous2 ai)nei=tai, molgoi\ e)/sontai

id est,

Ne mihi Athenienses laudate, utres sunt.

Nescit seipsum.

COntrarium est Delphico oraculo: Nosce teipsum. Competit in superbos, arrogantes et homines inflatos. Notatur etiam Philautia, quod vitium, homines vel talpa caeciores in propriis erroribus reddit. Chrysostomus.

Asinus de Aesopi puteo.

ASinus de Aesopi puteo, modo venis, et iam exclamas. In eum usurpari potest, qui recens in aliquem locum venit, et ibi mira integer ignotos iactat. Tertullianus.

Plus verrere, quam serere.

IN auaros dicitur, qui nulla re exsatiari possunt.

Vicinum semper inueniens.

VTcumque exturbet quis possessionibus suis vicinos et proximos, nunquam tamen solus supra terram habitare poterit: quamlibet enim cuncta peruadat, vicinum tamen semper inueniet. Dici potest in auaros, qui omnia sibi subiicere conantur, vicinorum domos et agros. Saluianus.

Mappam mittere.

MIttere mappam, est certaminis incipiendi signum dare, in qua sententia Suetonius in Nerone usus est.

Proletarius scriptor.

QVi in plebe Romana tenuissimi pauperrimique erant, neque amplius quam M. D. aeris in censum deferebant, proletarii ciues appellabantur. Trahitur et hoc vocabulum latius, ut dicatur proletarius scriptor, proletarius homo, pro homine infimi subsellii, et auctore paruae eruditionis, et infimae classis. Aul. Gell.

Minuunt praesentia famam.

QVod absens terrori est, praesens saepe contemnitur. Claudianus:

Plus nominis horror,
Quam tuus ensis aget, minuunt praesentia famam.

Quod praesens est fere contemnimus: absentia vero et peregrina admiramur, et magno studio aemulamur.

Balneum ingressus depone odium.

*ei)s2 balanei=on ei)selqw\n, mh\ zhlothph/sh|s2 to\n sumbai/non ta/ soi ei)s2 th\n ma/ktran, id est, Ingressus Balneum, ne certes odio cum eo, qui pedem habet tecum in eadem pelui. Sententia ad multa applicari potest: nempe in communibus locis, templis, theatris, balneis, conuiuiis, manibus nullum exercendum esse odium. Iul. Pollux.

Acum et filum sumens, rupturam consue.

*rafi/da kai\ li/non labw\n, to\ de\ rh=gmw su/r)r(ayon, acum et filum sumens, rupturam consue. Dici poterit, ubi quem volumus adhortari, ut studeat paci, et argumenta colligat, modosque excogitet, quibus inter offensos animos concordiam resarciat. Idem.

Talis quisque est, quales quibus cum familiaris.

*toiou=tos2 e)sti\, w(/sper h(/detai cunw\n.

Senarius est Euripis, quo indicatur familiarium vitam et mores, in eum quoque transire, qui eorum consuetudine fruitur. Botrus oppositus botro maturescit.



page 1388, image: s1388

Aliud homini, aliud humanitati satis.

DIgna haec sententia Varronis est, quae prouerbiis adnumeretur, qua pulsat eos qui consuetudinem potius sequuntur in loquendo, quam certas orationes. Humanitatem autem hic ponit pro curiositate, ac si diceret: Natura quidem paucis contenta, sed quod huic sufficit, non satis est curiositati.

Insuere in [correction of the transcriber; in the print iu] saccum vel culeum.

INsuere in saccum vel culeum, vulgo dicimus pro circumuenire aliquem vel ludere.

Pulchra apud pueros Simia.

PVlchra (inquit Galenus) semper apud pueros est simia, nos admonens illusionem esse ridiculam puerorum hoc animal illudentium. Poterit autem istud prouerbium quoque ad locum, secus iudicandi, commode transferri.

Quasi locum in balneis occupare.

IN publicis locis primum occupans, solet plus iuris habere. Vnde et iureconsultus: Qui prior tempore, potior iure. Ad hunc morem allusit Tertullianus ubi dicit: Sed quia prior eis venit, et prior virtutum documenta signauit, idcirco quasi locum in balneis, ita fidem occupauit, posteris quibusque praeripuit.

Primus secundus tertius. Primus medius nouissimus.

PRouerbia Graecorum sunt in eos, quos laudibus efferunt. Sic Isocrates laudat Alcibiaden: *toiau=ta de\ th\n a)reth\n, w(\s2 kai\ prw=tos2, kai\ deu/teros2, kai\ tri/tos2 gene/sqai. Theocritus quoque Idyllio. 17. Prolemaeum laudans dicit eum virorum primum, medium et nouissimum: *andrw=n de\ a)\n ptolemai/os2 e)ni\ prw=tois2 lege/qo, kai\ pu/matos2, kai\ mesos2, o( ga\r profere/statos2 a)ndrw=n. Virgilius:

--- Nulli pietate secundus.

id est, Primus in pietate.

Spicilegium relinquere.

IN varias trahi potest sententias. Qui opus aliquod insigne edidere, tale tamen, cui aliquid adiici possit, specilegium reliquerunt. Vlpio et posteris specilegium tantum reliquit. Huc facit Antigoni Apophthegma [correction of the transcriber; in the print Apophtegma], qui cum suis pecuniam imperasset, et quidam diceret, non talis erat Alexander: e)kei=nos2 (inquit) e)qe/rize th\n a)si/an, e)gw\ de\ kalamw=mai, hoc est, Ille demessuit Asiam, ego spicas lego.

Terram et aquam poscere.

*gh=n kai\ u(/dwr ai)tei=n, id est, Terram et aquam poscere, et gh=n kai\ u(/dwr dido/nai, id est, Terram et aquam dare. Graeci dicunt pro bellum alicui inferre, et bellum cum aliquo suscipere. Aeschines.

Non hodie, aut heri institutum.

DE more aliquo veteri, qui omnibus notus esse debet, vel de lege ex antiquo instituto. Sophocles.

Ad Sirenum scopulos consenescere.

PRo, in re aliqua ad senium usque demorari, aut miram quandam in ea percipere voluptatem, non secus ac si Sirenes ipsas canentes audiamus. A. Gellius et apud Sirenas, aut Lotophagos haerere dicitur.

Adamante notare.



page 1389, image: s1389

De his, qui in perpetuam memoriam [correction of the transcriber; in the print memomoriam] seruantur. Claud.

Iret adhuc in verba dolor, nisi Iuppiter alto
Coepisset solio: voces adamante notabat
Lene Iouis.

Verba finguntur adamante notari, tanquam Deus nihil loquatur, nisi serium dignumque quod in perpetuam memoriam conseruetur.

Sparsis redemerunt crimina nummis.

Multos pecuniae perdiderunt, ansamque ad omne scelerum genus dederunt: deinde omnium malorum seminarium et radix, auri est et argenti fames: quod qui sagatiori animo perpendunt, reiectis et contemptis pecuniis, in huiusmodi vitia non incidunt, et sparsis nummis crimina redemisse dicuntur. Saluianus. Simile quoddam apud Plutarchum de vitanda vsura de Philoxeno legitur, qui cum opulentissimam domum haereditate nactus esset, et delicias ac voluptates indigenarum considerasset. *ma\ tou\s2 qeou\s2, ei)=pen, e)me\ tau)ta\ ta\ a)gaqa\ ou)k a)polei=, a)ll' e)gw\ tau)ta\, id est, per Deos, inquit, bona haec me non perdent, sed ego illa.

Nummum quaerit pestilentia, duos illi da et ducat sese.

Admonemur hoc prouerbio, vt lites et fora iudicialia, quam possumus maxime fugiamus, et potius pestilentiae, id est, pestilenti et pernicioso homini poscenti nummum duos demus, quam propter vnum litem eo contestemur, petituri aliter inprimis tempus, dein animi tranquillitatem, innocentiam et amicitiam. D. Augustinus.

Sapientia in exitu canitur.

Indicat finem vitae spectandum esse: laudari enim penitus ante actae vitae prudentia non potest, nisi bono fine claudatur. cui adfine est illud Solonis: Finem vitae specta: figuratius tamen dicitur sapientiam in exitu cani. Saluianus.

Multum nauigauit aquae.

*polla\ peri\ pleukw\s2. De eo, qui multas regiones peragrauit: et metaforikw=s2 de eo, qui multarum rerum experientiam habet. Aristophanes.

Familiaris dominus fatum nutrit seruum.

Qui timeri, obseruari, coli vult a seruis suis, rarius cum iis loquatur, rarius congrediatur: nulla ludicra cum iis exerceat: nimia etenim familiaritas contemptum parit, et, vt Plinius secundus inquit, Mitium dominorum apud seruos ipsa consuetudine metus exolescit. Bernard.

Vbi vber, ibi tuber.

Indicat opulentiae comitem esse fastum et superbiam. Apuleius. Terentius in Hecyra. Quia paululum vobis accessit pecuniae sublati animi adsunt.

Conclamare vasa.

Est signum mouendi dare. Militare olim institutum erat, vt cornicis signum darent, quoties essent mouenda castra: id Caesar vocat conclamare vasa: nam tum quisque cogebatur colligere vasa sua, itinerique se apparare.

Pro aris et focis.

Crebro apud Romanos scriptores reperitur, pro aris et focis, quod idem ac sacra et prophana defendere.


page 1390, image: s1390

Originem habent ex sacramŰro militari: inter caetera enim milites etiam iurabant, se pro aris et focis pugnaturos. Aulus Gellius.

Gradum figere.

Sumuntur ab Athletis crebrae metaphorae, vt: Gradum figere: conferre gradum: de gradu cedere: in gradum redire: de gradu pellere: de gradu primo praeludere: eodem gradu occurrere: Gradum figere, est conceptam semel sententiam acriter defendere, et in ea persistere, vel, vt Cicero ait, argumentum suum premere: quater eo ita Tertull. vsus est. Gradum conferre, quod Cicero et Quintilianus dicunt pedem conferre, est initium disputationis facere et cominus aggredi. De gradu recedere, a sententia recedere, In gradum redire, ad sententiam et propositum reuerti. Eodem gradu occurrere, pro eodem telo et argumento obuiam ire.

Vinculis Hippocratis adligere.

Quae argumentis fortissimis roborata sunt, vel scripturarum testimoniis, Hippocraticis vinculis alligata dicuntur. Hieron.

Vt sportulam furunculus captare.

Cum quis per fraudem quod sibi non debetur amplectitur, et alienum ad se trahit, vt sportulam furunculus captare dicitur. Tertull. Natum ab amiculis et clientibus Romanorum potentiorum, a quibus mane salutabantur, et per vrbem incedebant stipati, quibus vicissim sub vesperam dabant honorarium aliquod munusculum, sportulam videlicet. Inter hos autem clientes et amiculos, cum iam dandum esset munus, alii clam se immiscebant, vel ab absentibus sese submissos mentiebantur, quos furunculos vocabant.

Totam spirare Arabiam.

*th\n o(lh\n a)rabi/an a)popne/stai, id est, Totam Arabiam spirare, est, vnguenta pretiosa, vt olim in vsu veterum fuit, aut nunc, moschum olere. Arabia ponitur pro odoribus et vnguentis. continens pro contento. Lucretius.

Calathum Sycaminorum in malis habere.

Aristoteles w(h/qhs2 au)to\n ei(=nai sumami/nwn ta/laron, id est, Videris esse ipsum Sycaminorum calathum, in eum dicitur, qui faciem et mala hypopio aut cerussa fucarit, quam u(popiasme/nan Graeci vocant.

Personam non faciem gerit.

*ou) pro/swpon a)ll' proswpei=on fe/rei. dici potest in homines perfrictae frontis, quod nihil pudet, et maxime in mulieres meretrices, quae faciem stibio, et cerussa fucant. Iul. Pollux.

Tabernariam exercet fronte.

*kaphlei/an a)skei= prosw/pw|. Superiori simile est, et in eosdem dicitur. Pollux.

Formosus sine pulchritudine.

*wrai=os2 a)/neu ka/llous2. Non dissimile superioribus, in eos dicitur, qui pigmentis exoticam formam adsciuerunt. Aristoteles.

Omni fune remisso.

*pa/nta ka/lwn a)nei\s2, id est, Omni rudente remisso. Contrarium est eius quod habet: *pa/nta ka/lwn sei/ein. hoc est, Omnem mouere rudentem: hoc autem significatur summa diligentia: illo vero summa omnisque negligentia et ignauia. Pollux.

Sine persona lasciuire.

Demosthenes: *en tai=s2 pompai=s2


page 1391, image: s1391

a)/neu tou= proswpei/ou koma/zein, id est, In pompis sine persona aut larua lasciuire. Dicitur in eos, qui nihil non palam et aperte facere audent, quibus imprudentia ipsa loco proswpei/ou, id est, personae, aut laruae est.

Per eandem lineam serram reciprocare.

Competere videtur in eum, qui semper idem argumentum tractat et eandem cantilenam canit. Sumptum a sectoribus lignorum, qui partes trabium secandas prius solent lineis distinguere: qui si semper haereant in eadem linea, raro quicquam absoluent.

Ad scamma producere.

Hoc est, In certamen prouocare. Ab Athletis sumptum est, cuiusmodi multa in libro ad martyres apud Tertullianum sunt, ska/mma quid sit, vide in adagio: De scammate egredi.

Ferrum virum attrahit.

*ela/ei to\n a)/ndra si/dhros2. In omni re et ad omnem rem multum valent oculi. Sic visa solum semina ad amorem accendit, visi inimici mouent dolorem, ferrum visum trahit ad bellum. Tertull. Graeco dixit hemistichio, quod alicubi apud Homerum legitur:

*elkei de/ te a)/ndra si/dhros2.

id est,

Ferrum vero virum trahit.

Eloquentia male sine moribus discitur.

Antiqui morum probitatem semper anteposuerunt facundiae. Orator, inquit Cato, est vir bonus dicendi peritus. Lege Ciceronis praefationem libri de Inventione primi.

Vinalia sine vino expediri non possunt.

Varro in libri de Lingua Latina praefatione. Multa, inquit, societas verborum, nec vinalia sine vino expediri, nec curia calabra sine calatione potest aperiri: quibus dictis prouerbialibus sese excusat, si in libris suis quaedam afferat, quae absurdiora [correction of the transcriber; in the print absuediora] videantur. Non enim potest fieri, vt ille, qui nominum origines conatur explicare, non interdum dicat, quod ab omnibus non probetur.

Volsellis pugnare cum gladio.

Qui fragilia argumenta ad rem quampiam probandam afferunt, dicuntur volsellis cum gladio pugnare.

Bene consulit, sed male facit.

Senarium prouerbialem ex Anaxandrida Arist. citat, h( po/lis2 e)bou/leq', h(=| no/mon ou)de\n me/lei, id est, Vrbs consulit, cui nulla legum cura est. Dicitur in omnes, qui recta quidem consulere norunt, recta autem facere nolunt. Non absimile huic, quod habet Cicero in Catone: Athenienses sciunt quae recta sunt, sed facere nolunt.

Soracus malorum.

*kakw=n sw/rakos2, id est, Malorum corbis dicitur eadem prouerbiali forma, qua a)gaqw=n h)\ kakw=n a(/macai, id est, Bonorum vel malorum plaustra pro ingentibus et malis copiosis. Aristophanes: kakw=n tosou/ton sunele/mei to\n sw/rakon, id est, breuibus malorum ipsum mihi corbem refer.

Tanquam super spinas incedere.

*wsper oi) e)pi\ tw=n a)kanqw=n e)pibai/nontes2, id est, Tanquam super spinas incedentes, dicuntur a Luciano equites, qui obtortis cruribus, et contractis equitant.

Ex cubitis canere.

*epi\ a)gkw=nos2 deipnei=n. Dicitur in delicatos et aulicos, qui quidvis sibi permissum putant et decens.



page 1392, image: s1392

*ptwxomou/sos2.

Significat Grammaticulum, vel Rhetorculum, vel potius rabulam forensem, qui literas ob nihil aliud, quam ventris causa et ad quaestum scire videntur.

Orestis somnium narrare.

Is dicitur, qui absurda loquitur. Sic Galenus Thessalo insultat: Quiescendum miserrime in stratis tuis: namque haud vides, quae tu putas nosse probe. Orestis mihi somnium narras Thessale.

*krio/muzoi.

Licebit in imprudentes interpretari, quod scilicet more arietis tanquam cornibus quemlibet impetant, qui mos fere indoctorum est, kri/os2 enim idem quod aries. Galenus.

Pituitam a naribus allio et caepe detergere.

Vsurpatur a Galeno aduersus stupidos, demonstratiuae methodi et dialecticae imperitos, nec non deprehensos et argumentis conuictos.

Ne Mercurius ipse quidem cum Musis sanarit.

Et hoc a Galeno in stupidos dictum legitur, et omnium rerum ignaros.

Sua fronte.

Sua fronte proponi dicitur, quo libere et aperte, non autem coacte aut occulte. Tertullianus.

Romana libertas, Latina libertas.

Summae libertatis olim erat populus Romanus, vt qui nulli subessent regi, principi, aut Imperatori: ipsi vero infinitis nationibus, reginis et regibus imperarent. Nonnihil tamen inter Romanam et Latinam libertatem interest: plus enim Romana, iuris minus Latina habet. Saluianus.

Quicquid licet, minus desideratur.

Quicquid inquit D. Hieronymus licet, minus desideratur, ergo e contrario, quod non licet, fomentum accipit desiderii. Ouidius:

Quod licet ingratum est: quod non licet, acrius vrget.

Et alibi:

Nitimur in vetitum semper, cupimusque negata.

Omnium rerum, inquit Plinius, cupido languescit, cum facilis occasio est.

Literarum radices amare, fructus dulces.

Indicat aditum ad literas esse difficilem multisque laboribus et vigiliis constare, ipsarum vero possessionem iucundam et dulcem. Hieronymus. Idem expressit Horatius in arte poetica:

Qui cupit optatam cursu contingere metam:
Multa tulit, fecitque puer, sudauit et alsit.

Introite, nam et hic dij sunt.

Laudabile Heracliti dictum: Introite, nam et hic dii sunt: admonet vt libros quam familiarissimos nobis reddamus, studiaque colamus, ex quibus omnia arcana mysteria licebit haurire, et non Deos tantum videre, sed etiam cum iis familiarissime colloqui dabitur. Aulus Gellius.



page 1393, image: s1393

In communi pisce non insunt spinae.

*en cunw=| i)xqu/i a)/kanqai ou)k e)/neisin. Videtur competere in heluones et gulae nepotes, qui fraudatis aliis apposita, quique priusquam sortiti sunt, communia deuorant, absumunt. Plutar.

*eu)= kakw=s2.

GRaeci sine connexione pro eo, quod est mediocriter, perinde atque si Latine dicas, bene male, quo licebit quoque vti, indicare volentibus, nobis vitam humanam, partim ex prosperis et laetis, partim ex tristibus et aduersis constare. Euripides.

Beta sapientum.

*tw=n sofw=n bh=ta. In eum competit, qui in aliqua re, nec primus nec infimus est. In Eratosthenem [correction of the transcriber; in the print Erathosthenem] dictum fuisse, auctor est Strabo, vt qui non primas, sed secundas inter doctos teneret. Theocritus.

Omnis virtus est mediocritas.

VEtus Academia dixit virtutes omnes, quandam mediocritatem esse moderatam. Cicero.

Vt Aedituus responsa numinis praedicat.

PRoverbium in eum competit, qui aliquid absens et memoriter dicit. Aeditui enim, vt a numine oracula accipiebant, sic ore consulentibus referebant, non ex scripto. Macrob.

Qua in re clarus quisque est, ad eam properat.

*en w(= beltistos2 dokei= ei)=nai, au)to\s2 e(autou= tau=ta diatri/bei.

In quo quisque sibi excellentissimus videtur, in eo versatur. Aristot. Sic Ouidius:

Scilicet est cupidus studiorum quisque suorum:
Tempus et adsueta ponere in arte iuuat.

Quot ilicis folia. Quot fluctus insulae.

HYperbolae proverbiales, quae de immenso numero, vel magna multitudine dicuntur. Plutarchus.

*oson u(/dwr kat' a)lizo/nos2, h)\ a)/mfi pe/thla.

Quot quercus foliis, quot fluctibus insula abundat.

Leguntur etiam et tales hyperbolae apud Homerum:

*ou) d' ei)/mei to/sa doi/h, w(/sa ya/maqo/s2 te ko/niste.

id est,

Non si tanta daret quot arenis littus abundat:

Ouidianae hyperbolae de immenso numero hae sunt:

Gargara quot segetes, quot habet Methymna racemos,
Aequore quot pisces, fronde teguntur aues.
Quot caelum stellas, tot habet tua Roma puellas.

Et alio loco:

Quot lepores in Atho, quot apes pascuntur in Hybla:
Cerula quot baccas Pallados arbor habet,
Littore quot conchae: tot sunt in amore dolores.

Aristoteles huiusmodi hyperbolas pueriles vocat, quod scilicet pueros et homines iracundos deceant, non graues viros.

Deorum dona saepe non dona.

CItantur ab Aristot. hi senarii:

*polloi=s2 o( dai/mon ou) kat' e)/nnoian fe/rwn
*mega/la di/dwsin eu)tuxh/mata, i(/na
*ta\s2 sumfora\s2 la/bwsin e)pifaneste/ras2.

id est,

Multos deus non benevolenti pectore
Ad summa rerum protrahit fastigia,
Vt inde grauius postea miseri cadant.



page 1394, image: s1394

Indicant summae felicitatis plerunque comitem esse insignem calamitatem, nec temere esse, si quando homines nimia rerum omnium prosperitate vtantur. Bene Claudianus:

Tolluntur in altum
Vt casu grauiora ruant.

*ampilourgei=n, formor)r(afei=n.

Est putare, vel in modum storeae aut sportae consuere. Inde, qui in angustias aliquas pelluntur, et in nassam quandam inducuntur, proverbialiter dicuntur formor)r(afei=sqai. Aeschyn.

Determinare fossam.

Hoc est, Concludere aliquem intra circulum, vel certum aliquod spacium, extra quod egredi non debeat: Sic vsus Tertullianus: Hanc tibi fossam determinauit ipse, qui te non vult aliud credere, quam quod instituit, ideoque nec quaerere.

Oculis clausis agere, vel perstringere.

DIcuntur qui indistincte et nullo iudicio agunt, et minime cernentes, quid facere oporteat. D. Aug. Quae tandem vis, nisi caecitas et vanitas animi cogit hominem clausis (vt dicitur) oculis tanquam in alterum iacere, quod cum in eum iecerit, continuo redeat.

Cera et aere nobilis.

CEra et aere nobilis dicitur, cuius nomen et scriptis et statuis celebratum est. Romani maiorum egregia facta et literis mandabant, et in foro statuis honorabant. In cereis autem tabellis olim scribere solebant, et ex aere statuas formare.

Hippodromica bona.

ITa vocat Chrysostomus, bona huius mundi, quae more celeris equi cito discurrunt, et transvolant.

Sub tunica et sinu.

QVod occulte, non palam fit, id hodie proverbialiter dicitur fieri sub pallio. Tertullianus paulo elegantius exprimit: Sub tunica et sinu.

Sub pallio condere.

PRaecedenti assimile, de eo quod clam et occulte asseruatur, non autem palam ostenditur. Galenus.

*ecw kakw=n.

ID est: malum foras, eadem forma dicitur qua, e)/cw bou/limon, id est, Foras famem. Tertull. Vti licebit quoties deprecari malum aliquod, aut infortunium volumus, vt etiam exclamare solemus: dii meliora. Sic enim Graecorum eu)fh/mei circumloqui Cicero solet.

Felix et faustum sit lumen.

VArro auctor est, Graecos cum lumen infertur, dicere solitos, fw=s2 a)gaqo\n, id est, faustum sit lumen.

Elige vitam optimam.

*elou bi/on to\n a)/riston, h(dh\n ga\r au)to\n h( sunh/qeia poih/sei, id est, Elige vitam optimam, hanc enim iucundam reddet consuetudo. Pythagorae sententia ad virtutem commonentis. Plutarchus.

Cum aquila esse queas, inter graculos primas ne opta.

Convenit cum superiori Pythagorae dicto. Optima autem semper sectanda sunt, circa quae deficere laudabilius est, quam in vilioribus superare. Nazianzenus.

Lydia arena.

*lh/dion yh=gma, id est, Lydium psegma, de re pretiosa, et auri plena dicitur. Basilius in homilia ad nepotes, est yh=gma arena, ex qua aurum expurgatur, quae apud Lydos copiosa est. Statius: Vide Midae gazis et Lydo ditior auro.



page 1395, image: s1395

Pythiae Mysi talenta.

DE thesauro maximo et diuitiis amplissimis.

Hortus altera succidia.

SVccidium dicitur Lardum suillum, ponitur hic pro carnario, cuius vicem hortus implet: nam vt Plinius inquit, expedita res et parata semper, neque egent igni, qui hortos habent. Crudis enim cibis facile vescuntur et coctu facilibus. Seneca.

Ad solarium versari.

DIcitur in assentatores, et parasitos, et amicos illos ollares, qui curiose solent vmbram solarii obseruare, et tempus coenae inde discere. Cicero.

Suaue me suffocet.

PArasitorum et gnatorum proverbium est, de his, qui gulae, luxui, et deliciis dediti sunt, commode dici poterit, suaue eos suffocare. Chrysostomus.

Da mihi hodiernum, tu sume crastinum.

Hoc est, fruar ego hac vita, tu futura. Dictum, quod in ore habere solebant homines voluptatibus addicti. Chrysostomus.

Sal patriae pluris facundius est, quam hospitis mensa.

DIctum Aeschinis, quo significatur, plus deberi patriae et ciuitati, quam amicis, aut vlli necessitati.

Centum viri vnum pauperem spoliare non possunt.

PAupertas omni caret metu, intrepide vbique versatur, nullos metuens fures, nullos latrones. Vnde Horatius:

Cantabit vacuus coram latrone viator.

Maxima paupertas propugnatione defenditur, quam nullus rex, nullus Imperator vincere potest. Chrysostomus.

Qui honorat, seipsum honorat.

VVlgo dicitur honorem non esse apud honoratum, sed apud honorantem. Aristoteles.

Expumicare.

PRo, expurgare et expolire in vsu fuit. Vsus enim pumicis est in chartis laeuigandis et sordibus detrahendis. Tertull. Similia fere sunt exasciare, edolare interpolare, colophonem imponere, ad vmbilicum ducere.

Studium generat studium, ignauia ignauiam.

VBi semel bonum opus coeptum est, resumendum est, donec habitum consequamur: quem vbi semel consecuti fuerimus, non erit quod ipsum deserere poterimus, cuiusque enim rei dulcedo cui adsueti sumus trahit. Chrysostomus.

Ne hoc quidem male.

*ou)d' ou(/tws2 kakw=s2, id est, Ne sic quidem male. Quo licet vti vbi res, licet praeter spem aut institutum, non infeliciter tamen ceciderit. Plutarchus commentario peri\ eu)qumi/as2. Originem habet a priuigno, qui cum aberrans a cane, quem lapide petebat, percussisset nouercam, ou) d' ou(/tws2 kakw=s2 dixit.

Ratio sapienti pro necessitate.

PRoverbialis sententia, qua docetur, sapientem nihil metu adactum aut necessitate, sed consilio omnia facere. Plinius Iunior.

Quod dubites, ne feceris.

BEne (inquit Cicero) praecipiunt qui vetant quicquam agere, quod dubites aequum ne sit an iniquum, aequitas enim lucet per se, dubitatio autem cogitationem significat iniuriae.



page 1396, image: s1396

Nihil desperandum et nulli rei fidendum.

NEmo desperet quod non habet, nemo confidat iis, quae habet. Seneca in Thyeste:

Nemo confidat nimium secundis:
Nemo desperet meliora lapsis.

Indigentia mater sanitatis.

A medicis sumptum, qui parsimoniam et ciborum parcitatem commendant. Chrysostomus ad animam trahit, qui non corpora ieiunio solum roborari, sed et animam a vitiis expurgari docet.

Domi militiaeque.

PRo quo Graeci dicunt e)n ei)rh/nh| kai\ pole/mw|, id est, In pace et bello, de eo dicitur, qui et semper et nusquam non vtilem seipsum praebet. Aeschin.

Eodem iugo vrgeri.

PRo eadem necessitate dicitur, sumpta metaphora a iumentis iugalibus. Tertull. potest etiam dici tanquam in eodem luto haerere, ita eadem naui esse.

Mulum de asino pingere.

DIci potest, quando exemplar et res efficta non multum inter se distant: vel quando ineptiae ineptiis repraesentantur, vel mendacia mendaciis astruuntur. Magna similitudo inter asinum et mulum est. Tertullianus.

Repente tanquam procella.

Hoc vtimur, cum significare volumus, aliquid subito euenisse: ei)t' e)pi\ tou=to tw=| kairw=| r(u/twr e)cai/fnhs2 e)k th=s2 h(suxi/as2 w(/sper gneu=ma e)fa/nh, id est, Deinde subito rhetor illo tempore ex tranquillitate, ceu procella venti apparuit. Demosthenes.

Vltra pedem.

ype\r to\n po/da. Vltra pedem, id est, Vltra vulgarem modum et viuendi consuetudinem. De sumptuosis dicitur.

Sufflaminare.

VSUS est Hieronym. pro cohibere, compescere et retardare: nam sufflamen retinaculum est, quo vna rotarum religatur, ne currus in praeceps ruat, si quando via est pronior. Vnde Iuuenalis:

Ipse rotam stringit multo sufflamine consul.

Tempore pacis cogitandum de bello.

*en ei)rh/nh| melete/on ta\ polemika\. Admonet proverbium in tempore de necessariis prospiciendum esse. Lucianus.

Panis prior prora.

*pro/tero/n e)sti th=s2 prw=ras2 to\ fura/sai. id est, confectio panis prior est ipsa prora. Vti licebit tum, cum persuadere volumus, vt id, quod maxime necessarium est, anteponatur ei, quod minus: tum vt ordine res quaepiam agatur. In hunc sensum tanquam adagio vsus est eo Demades rhetor, cum Athenienses iuberent triremes e naualibus producere, easque milite complere, deficientibus interim pecuniis bellorum neruis. Lepos dicti in hoc situs est, quod licet prora anterior et prior pars nauis sit, tamen aliud prius est expediendum in bello nauali, vt scilicet de victu et commeatu prospiciatur. Plutarchus.

Mithrii poenas sustinere.

MIthrii poenas sustinere, pro grauissimas poenas sufferre dicitur. Nazianzenus.

Pharus.

ELeganter vsurpatur haec dictio Pharus a Tertulliano, eo modo, quo a poetis ara, arx, portus, anchora, et similia. Fuit Pharus altissima


page 1397, image: s1397

Aegypti turris, quae nocturnis ignibus naues ad portum dirigebat.

Intra quatuor esse.

*ento\s2 tw=n tetta/rwn ei)=nai, Pro eo quod est, intra ianuam esse, in aedibus, vel in tuto, familiaris loquendi modus apud Graecos. Iul. Pollux. Simili schemate etiam dicitur, Intra quadrangulum esse, pro eo, quod intra propriam domum, vel in tuto.

In portu dormire.

*en lime/ni kaqeudei=n. Hoc est, in tuto et extra omne periculum esse, et tranquillam agere vitam. Chrysostomus.

Ager quam multos habuisti, et quam multos habiturus es dominos.

CItatur a Chrysostomo ex his, quae vulgo dicuntur: quod et ad domos, pecunias, vestes, ornamenta, et terrena [correction of the transcriber; in the print terrrena] omnia rectissime dici potest: indicat, quae huius seculi sunt relinquenda esse, solam vero virtutem et recte factorum conscientiam nobiscum ad supercelestem illam vitam commigrare.

Manuarium aes.

MAnuaium aes, videtur vocare Gellius illud, quod in commune confert is, qui in certaminibus lusibusque factus est inferior.

Briarei manus iniicere.

Hoc est, Furaces et violentas. Hinc qui iniustam opulentiam colligunt, et facultatibus praeda et rapinis partis ditantur, dici possunt Briarei manus iniicere. Briareus gigas fuit, cui centum brachia et manus fuisse dicuntur, saeuissimus et immanis pyrata. Nazianzenus.

Fluuii cursus non detorquendus.

SEntit proverbium, naturae non debere fieri vim, sed ad quod vnumquodque natum est, eo adhibendum.

*kwmwdotragwdi/a.

Comodotragodia res dicitur ex laetis simul et tristibus constans. Haud illepide sic appellatur vita humana, quae nunc prosperis, nunc aduersis rebus vtitur. Item et matrimonium. Porphyrius.

Pauca male parta, multa bene comparata perdunt.

Mvltum adfinis haec Chrysostomi sententia Plautinae est:

Male partum male disperit.

Ad oculos magis, quam ad vesicam pertinet.

DE re dicitur, quae voluptatem magis et oblectationem, quam lucrum creat. Vesica ponitur pro pecuniarum receptaculo: nam porcinae et bubulae vesicae in eum vsum a veteribus haberi solebant. Varro.

Bos in lingua.

Pollucis sententiam apud Hom. xru/sea xalkei/wn, etc. docentis fuisse commutationem rerum citra nummos, et sic permutationem, non venditionem comprobat. Paulus iureconsultus lib. Pandect. 18. tit. de contrahenda emptione. Plutarch. scribit Theseum nota bouis nummum signasse, ex quo hoc proverbium, de iis, qui corrupti pecunia tacerent, vt Demosthenes, cum dictus est argentaginam pati: addam illud Philost. in Sicopel. bou=n a)fwni/as2 e)pi\ glw/ttan beblhme/nos2.

Conscientia crimen prodit.

Conscientia nihil aliud est, quam secretum, et quod falli non potest facti nostri iudicium, et mille testes, vt dici solet. Nam sua quemque fraus, et suus terror maxime vexat, suum quemque scelus agitat, amentiaque afficit, suae malae cogitationes,


page 1398, image: s1398

conscientiaeque animi terrent. Cic. pro Sexto Ros. Ame. Paulus Pandect. libro 40. tit. 9. qui et a quibus manumissi liberi: et imperator Antonin. Calpurnio Critoni rescripsit, eo tempore, quo quis propter facinorum suorum cogitationem iam de poena sua certus esse poterat, multo plus conscientia delictorum, quam damnatione ius dandae libertatis eum amisisse. Post sub finem; conscientia animam verberat.

Patere legem, quam ipse tulisti.

PAulus lib. Pandect. 32. tit. de legatis et fideco. cap. 32. ad hoc vulgo iactatum proverbium allusisse videtur. Decet enim imperatoriae maiestati, eas seruare leges, quibus ipse solutus esse videtur. Vnde Claudianus: In commune iubes, si quid censesve tenendum primus iussa subi: tunc obseruantior aequi fit populus, nec ferre vetat, cum viderit ipsum auctorem parere sibi.

Tonderi pecus, non radi debet.

IN principes grauiora consuetis vectigalia imperantes. Tiberius Aemilio racto Aegypti praetori rescripsit: Tonderi pecus se velle non radi. Cuius dictum istud recenset ita Dion. kei/resqai mou ta\ pro/bata, a)ll' ou)k a)pocu/resqai bou/lomai, nimirum humaniter, haud mancipiorum modo tractandos provinciales innuens. Sunt enim qui rem exactius, quam sat est, ac morosius excutiunt, et ad viuam cutem resecant, quod alio proverbio ad viuum vsque radere dicitur, vt et Boni pastoris est tondere pecus non deglubere.

Temporibus seruire decet.

LVcanus ad Calpurnium [correction of the transcriber; in the print Calphurnium] Pisonem,

Temporibus seruire decet, qui tempora certis
Ponderibus pensauit, eum si bella vocabunt,
Miles erit. si pax, positis toga gestiet armis,
Nunc fore pacatum, bellantem castra decebunt.

Cicero lib. de finibus 3. commemorat inter praecepta veterum sapientum, quae constat proverbiorum vice celebrata: Quaeque sunt, inquit, vetera praecepta sapientum, qui iubent tempori parere, et sequi Deum, et se noscere, et nihil nimis. Pro parere, sunt qui parcere legunt, Affinia sunt, Seruire scenae, et Vti foro.

Pygmaei vel Thiodamas cum Hercule.

AMmianus lib. 22. vbi Iuliani imperatoris animi inuictam constantiam et susurronum contemptricem laudat, proverbiali schemate illud extulit: Frustra virum circumlatrabant immobilem occultis iniuriis, vt Pygmaei vel Thiodamas agrestis homo Lindius cum Hercule. Innuit enim Iulianum nihilo magis commotum fuisse blateronum aulicorum iniuriis dicteriisque, quam Hercules Pygmaeorum adsultibus exterritus fuerit, imo ea ipsa contempsisse risisseque, velut Thiodamantis Lindii probra conuitiaque inultus neglexit Hercules. Ad illud de Pygmaeis allusit Alciatus iurisconsultus in Emblemate quodam, in eos, qui maiora viribus aggrediuntur, suae imbecillitatis non conscii, quod hunc in modum habet:

Dum dormit, dulci recreat dum corpora somno.
Sub picea, et clauam caeteraque arma tenet
Alcidem Pygmaea manus prosternete letho
Posse putat, vireis non bene docta suas:



page 1399, image: s1399

Excitus ipse, velut pulices sic poterit hostem,
Et saeui implicitum pelle leonis agit.

De Theiodamante haec est fabula. Cum in Theiodamantem Lindium terram aratro proscindentem ex improuiso incidisset famelicus Hercules, alterum ex iugo boum iugulat illo praesente, et deuorat, quam ille in iniuriam maledictus fuit aggressus. At iste illum sibi amarissime conuiciantem cum risu, et cachinis audiit. Sunt qui Herculem bis integrum deuorasse bouem scribunt, semel apud Lindum urbem, et iterum apud Driopas Theiodamantis bouem.

Amor fit ira iucundior.

Istud praeterquam quod usu verum esse intelligitur, testimonio etiam atque auctoritate Plutarchi confirmatur, in commentario, quem e)rwtikw=n vocauit: Quemadmodum enim, inquit, cum e nubibus exiit sol, at post caliginem denique feruentior est: ita amor cum intercessit ira aut suspicio, pace facta, reconciliatisque animis iucundior est atque acrior. Plautus praeterea simulatum Amphitrioni Iouem idem induxit loquentem: verum irae, si quae forte eueniunt huiusmodi, inter eos, rursum si reuentum in gratiam est, Bis tanto amici sunt inter se, quam prius. Hinc Terentius in Andria:

Amantium irae, amoris integratio est. Voluptas malorum esca.

Vox Platonis grauis in Timaeo, prw=ton me\n o( dionh/n me/giston [note of the transcriber: In the print: me/gistoon ] kakou= delea\r, A Cicerone in libello de Senectute, ita expressa: Diuinus (inquit) Plato escam malorum voluptatem appellauit, quod ea videlicet homines capiantur ut hamo pisces. Sed a Plauto in mercatore, in Latinum prius versa: Demipho, Sapientum illum dictum te audisse reor saepius, voluptas est malorum esca, quod ea non minus homines, quam hamo capiantur pisces.

Coena sine sanguine.

DIphilus comicus, coenam sine sanguine vocauit, quam Plutus terrestrem appellauit. Ambo autem tenuem pauperemque, hoc est, vilibus dapibus instructam mensam intellexerunt, ille obquam ornandam nullae caesae forent animantes, hic ob olera. Carmen autem ipsum Diphili ex Athenaei sexto libro Dipnosophistarum hic apponam:

*otan me\ kale/sh| plou/sios2, dei=phqh poiw=n,
*ou) katanow= tri/gluf' ou)de\ ta\s2 ste/gas2,
*ou)de\ dokima/zw tou\s2 korinqi/ous2 kia/dous2.
*atenh\s2 de\ thrw= tou= magei/rou to\n ka/pnon.
*ka)/n me\n sfodro\s2 fero/menos2, ei)s2 o)rqo\n tre/xh|,
*ge/ghqa, kai\ xai/rw kai\ pteru/ssomai.
*ean de\ pla/gios2, kai\ lepto\s2 eu)qu\s2 now=
*oti tou=to/ moi to\ dei=pnon a)ll' ou)d' ai)=m' e)/xei.

Inducitur autem parasitus ab eleganti facetoque poeta ita loquens:

Pisces magni paruulos comedunt.

ID apud Graecos et maiores nostros in usu fuit, et adhuc hodie vulgo nos usurpamus cum de inuiriis opulentorum quaerimur, significamusque nouum non esse, quod tenuiores exuantur patrimonio a potentioribus, sumptum ab animante immani, atque experte omnis humanitatis. M. Varro in Menippeis libro, quem Margopolim siue peri\ ar)xh=s2 inscripsit, apud Nonium: Natura humanis omnia sunt paria, qui pote plus urget, pisces ut saepe minutos magnus comest, ut aues enecat accipiter. Polybius 15. li historiar. ou)d' ou)n kaqa/per oi(


page 1400, image: s1400

tu/ranoi, braxei=an de/ tina proballo/menoi th=s2 ai)sxu/nhs2 pro/fasin, a)ll' e)c ou)/t' a)nai/dhn kai\ qhriwdw=s2 ou(/tws2, w(/ste proso/flein to\n lego/menon tw=n i)xqu/wn bi/wn, e)n oi)s2 fasi\n o(mofu/lois2 ou)=si th\n tou= mei/onos2 a)pw/leian pamei/zoni trofh/n gi/nesqai kai\ bi/on, id est, Nec faciunt (inquit) hoc more tyrannico [correction of the transcriber; in the print ryrannico], sed modicum aliquem dedecoris praetextum praemittunt, et confestim impudenter ac ferociter sic agunt, ut atrocitas ipsorum vitae piscium conformari possit, de quibus fertur, quod cum eiusdem generis sint, nihilo tamen minus minorum perditio, maiorum sit cibus et vita.

Gutta cauat lapidem.

Hoc Ouidiano hemistichio ex quarto lib. de Ponto utimur, quoties temporum diuturnitate omnia absumi significamus:

Gutta cauat lapidem, consumitur annulus usu,
Et teritur pressa vomer aduncus humo.

Chaerilus: *pe/tran kilai/nei r(ani\s2 u(/datos2 e)ndelexei/h|. Hunc versum citat Simplicius in commentario suo in octauum librum Naturalis auscultationis, quem his verbis Lucretius protulit:

Nonne vides etiam guttas in saxa cadentes
Humoris, longo in spatio pertundere saxa?
Pro incerta spe, certa praemiae.

SAlustius in Coniuratione Catilinae de Allobrogibus loquens, diuersa consilia animo voluentibus, inquit enim pro incerta spe, certa praemia. Animaduertendum praeterea an, cum idem de bello Iugurtae narrat ita: Metellum regi Boccho suauisse, quanquam opibus suis confideret, tamen non debere certa pro incertis mutare, respexerit (ut puto) ad sententiam versus Hesiodi, valde celebratam, inquit enim sapiens ille poeta:

*nh/pios2, o)\s2 ta\ e(/toima lipw\n, a)ne/toima diw/kei.

id est,

Stultus, qui parata relinquit, et imparata persequitur.

Theocritus in Cyclope: th\n pre/ousan a)ma/lge, ti to\n feu/gonta diw/keis2. Mulge praesentem, quid enim fugientem sectaris? Vbi scholiastes Hesiodi versum citauit. Hoc age igitur, quod praesens, quodque prae manu est, et in id tibi mens intenta sit: de eo cogita, non interea inanes cupiditates et vana somnia sequaris. Plautus autem apertius illam vertit, cum Pseudolum, callidum seruum secum philosophantem induxit, in aliisque multis dicentem; Stulti haud simus, frustra ut simus, quam quod cupienter dari, petimus nobis, quasi quid in rem sit, possimus noscere. Certa amittimus, dum incerta petimus, atque hoc euenit, in labore atque in dolore, ut mors obrepat interim. Hoc autem prouerbio monemur, ut praesentibus commodis fruamur, et absentium cupiditate nos non excruciemus. Iuxta hoc Philemonis comici, e)/an d' oi)s2 e)/xomen, toi=s2 ge mhde\ xrw/meta. Eundem habet sensum quod alibi nobis dictum est,

Praestat possidere, quam persequi.

Coena terrestris.

*ad' ou)k e)/xomen zutou=men, w(=n me\n dia\ tuxh\n,
*wn de\ au)tou\s2 e)so/meq' e)sterhme/noi.

id est,

Si praesentibus non utimur,
Absentia quaerimus, his quidem nostra culpa,
Illis vero per fortunam priuabimur.



page 1401, image: s1401

Narrat enim se dissentire ab ingenio multorum, qui cum vocati sunt ad coenam a diuite aliquo, fortunatoque homine, statim domum introeuntes laudant triglypha, tecta laqueata, corynthiaque vasa, coniectis in huiuscemodi ornamenta aedium oculis, se namque his rebus spretis, intentis oculis respicere fumum culinae, quod si ille impetu quodam directo latus sit, se gaudere, ac prae gaudio exultare. Contra autem, si obliquus ac tenuis, ilico cognoscere coenam, quod ei vehementer dolebat, sanguinem non habituram. A signo igitur ille iudicat se male acceptum iri, neque enim huiuscemodi coena ipsum delectabat. Plautinus contra senex in Captiuis, parasitum ludit, ostendens se huiuscemodi coenam ei daturum: Asper meus victus sane est, cui ille: Sentesne esicas? Sequitur; Aegio. Terrestris coena est. Par. sus terrestris bestia est. Aeg. multis oleribus. Par. curato aegrotos domi. Nihil autem inimicitius esse oleribus parasito, et hic declarauit, et apud eundem Graecum comicum in Mercatore, quidam qui accusat alium et pisces et aues, et omnes demum delicatiores escas coementem, Inquit enim sumptibus et voracitate illius fieri, ut ipse, et uniuersa ciuitas necessario ad olera redigatur, ac pugnent saepe, contendantque inter se de apiis, ut in Isthmiis fieri solebat: quorum certaminum corona victoriae praemium erat ex apio. Nam iocatus in hoc lepide est, Inquit: ou)k e)sti\n u(xqnhro\n u(po/ sou metalabei=n. *sunh=kas2 h(mw=n ei)s2 talaxanath\n po/lin. *peri\ tou= seli/nou maxo/meq' w(/sper i)sqmi/ois2.

Massilienses mores.

PLautus in Casina Massilienses mores, quos miris laudibus Strabo, et Cic. in oratione pro L. Flacco efferunt, tanquam optimos et probatissimos dixit: Vbi, inquit, tu es qui colere mores Massilienses postulas: Massilianam enim peregrinationem pro Attica disciplinae gratia suscipiebant Romani.

*o trw/sas2 kai\ i)a/setai.

GRaeco hoc prouerbio usus est Suetonius in vita Claudii, quo subobscure significare voluit, se remedium illi malo, quid ei fecisset, inuenturum, sublaturumque Neronem, quo stulto consilio imperium, ut res postea docuit, Britannico eripuisset. Suetonii verba haec sunt. Et subinde obuium sibi Britannicum arctius complexus, hortatus est, ut cresceret, rationemque a se omnium factorum acciperet. Graeca insuper voce prosequuntur. trw/sas2 kai\ i)a/setai, hoc est, etiam laesus sanatur, vel a nullo sanari potest vulnus, nisi ab eo, qui inflixit. Prouerbium autem hoc ab Achille ortum est, qui eadem hasta, qua Telephum vulnerauit, ipsum postea sanauit. Crebrum vero id est apud veteres auctores. Plutarchus in commentario, quem inscripsit peri\ tou= a)kou/nei, de morsu quodam, qui in animi ingeniosorum adolescentium a Philosophia excitatur loquens dicensque, posse illum a ratione ipsa, quae ipsum inflixit sanari, non minus ac plagam illam Teleph. manifeste ad hoc prouerbium respexit, cum etiam verbis ipsis usus sit, quamuis versum etiam Euripidis addat, quo Poeta ille eandem rem tragice commemorarit. Verba Plutarchi haec sunt: ou) ga\r mo/non w(s2 eu)ripi/dhs2 fhsi\, to\ thle/fou trau=ma pristoi/+si lo/nxhs2 qe/lgetai r(inh/masin, a)lla\ kai\ to\n e)k filosofi/as2 e)mfuo/menon eu(fue/si ne/ois2 dhgmo\n


page 1402, image: s1402

au)to\s2 o( trw/sas2 lo/gos2 i)/atai, hoc est, Neque vero, ut auctor est Euripides, solum Telephi vulnus ab eadem hasta, quae illud inflixerat, sanatum exstitit: sed etiam ingeniosi adolescentis, qui in philosophia probe est institutus, acceptus morsus eadem oratione unde illatus est, emendari potest.

Tonitrus imbrem antecedit.

Hoc est post minas verbera, ductum verbum a lepida voce sapientissimi viri, qui absurdos asperosque mores uxoris patienter admodum tulit, quae cum ipsi antea maledixisset, postea autem aquam in eum effudisset, Nonne inquit ille amicis hoc futurum dixeram: o(/ti canti/pph brontw=sa kai\ u(/dwr poih/sei. Vix enim Latine hoc pronunciari posse puto, ut maneat in ea lepos elegantiaque, quae in his verbis pronunciata percipitur.

Nam tonitrus imbrem antecedere certum est.

Campas dictis abigi.

CAmpas dictis abigi, Plautus in Trinummo prouerbialiter dixisse videtur de iis, qui verba non curarent, sed rem ipsam. Solent enim Campae quibusdam carminibus extingui. M. Catoni sunt vermiculi aestatis tempore olera et arbores infestantes, nos brucas appellamus.

Dignus qui ranis ministres.

Nos vulgo verbum hoc saepe usurpamus, atque quoties vini ministratores reprehendimus, quod nimium aquae ingerunt, vini ipsius vim penitus perdunt: Pherecrates apud Athenaeum libro decimo, deipnosofistw=n; e)/r)r( e)s2 kora/kas2, batra/xois2 oi)noxei=n se dei=.

Fumus pulchriorem persequitur.

Hoc prouerbium non recens est, sed multis saeculis et apud diuersas gentes celebratum est, ac viguit, quo fertur, fumum natura sua formosiorem totius domus sectari. Aristophanes apud Athenaeum libro sexto deipnosofistw=n: ubi parasitus in formosis tentandis, cum se reliquos superare dicere vellet, inquit in illis se fumum esse: u(pome/nein plhga\s2, a)/kmwn, kai\ kondu/lous2. pla/|tten de\ telamw\n, tou\s2 kalou\s2 peira=|n, kapno\s2.

Crispiores apio.

APud epigrammatarios exstat prouerbiali schemate dictum illud: ou)lo/teron sili/nwn, apio magis crispum. Quo spectat illud Aristoteleum in Rhetorices tertio, se/linon ou)=la ta\ ske/lh forei=, apium crispa habet crura. Et Lucianus in Amoribus: polu/ tw= en leimw/ni ou)lo/teroi seli/nwn, multo crispiores pratensi apio.

Hylam vocare.

IVxta Cium Misium fluuium, cui ciuitas adiacet: Item Cius dicta, a nymphis raptus fuit Hylas ab Hercule adamatus, quam ingenti vociferatione vocans Hercules nihil profecit. Vnde prouerbium manauit, de vocantibus non audientes, Hylam vocare. vide Theocritum Edyllio 13. quod Hylas inscribitur. Erudite descripsit eandem fabulam Apollonius Rhodius in fine primi libri Argonauticorum, qui sic ait. Herculem, cum regionem Driopum accolarum Parnassi transiret, voluisse eripere bouem ad sacrificium Theiodamanti Driopi, quod cum ille prohiberet, ab Hercule interfectum et regionem direptam. Atque Hylam infantem adhuc Theiodamantis filium e cunis abreptum, in familia Herculis educatum, et ab Hercule adamatum, edoctum, ac tandem, cum aquam peteret, raptum a nymphis.



page 1403, image: s1403

*ai)/rgois2 a)ei\ e)orth\.

Pigris semper esse festum.

OLim valde potentes fuere Tarentini, sed deliciae eos perdiderunt, quia plures apud eos fasti dies per annum quam alii celebrantur, institutis propter ocium ac delicias continuis feriis, unde et vulgari prouerbio fertur: Pigris semper esse festum. Hoc usus est Theocritus in Bucolicis, notatum est supra: ingnaui semper feriae.

Caracallae nummi.

Conuenit in eos, qui aliud prae se ferunt, aliud tegunt, quique fuco corrupti sunt et pallent, in blandos vultu, sed animo virulento. Dion autem narrat Antonium Caracallam in usu habuisse nummos adulterinos, plumbumque argentatum, et aes inauratum, pro argento vel auro suis senatoribus dedisse. Hinc natum est prouerbium.

Fabula Milesia.

FAbulae Milesiae prouerbio dicuntur sermones nec veri, nec verisimiles, nec in aliquem vitae usum parati et congruentes: sed tantum ad voluptatem et extrahendum tempus, vel in conuiuiis, vel in coetibus virorum ac feminarum, qualia sunt etiam amatoria omnia. Ideoque Lucianus sermones amatoris vocat Milesios, et Capella quasdam poetarum fabulas. Scripsit nominatim de Milesiis Aristides libros aliquos: milhsiakw=n, et Apuleius asinum, ex Lutiani asino desumptum et concinnatum. Eiusmodi narrant vetulae pueris ad focum ne plorent, aut molesti sint. Milesiae a Mileto Ioniae, quae de luxu, et deliciis male audiuit, dicuntur.

Iyngem habet.

Vsus apud Graecos obtinuit, ut hi Iyngem habere dicantur, qui velut praestigiis quibusdam homines ad se amandum prouocant. Iynx enim auicula est oblongo collo et lingua, crebro collum circumagitans, ea veneficae ad excantationes utuntur, ut inquit Pindari interpres in Nemeis. Latine tortucam nominare possumus a torquendo collo. Quidam putant eam esse, quae alio nomine vocatur seisopugi\s2, Latini motacillam vocarunt. Iynge vero trahi etiam prouerbiali figura dicitur a Theocrito Edyllio 2. versu qui repetitur.

*)ek pi/nakos2 kai\ pilai/as2.

PRouerbium de re commentitia, quoniam in porticibus et tabulis depingi fabulae solebant. Plutarchus in libello de particula ei inscripta foribus Delphici templi. Caeterum ista, inquit, prorsus ex portica et tabula.

Mel satietatem gignit.

DIonysius Halicarnasseus in comparatione Herodoti, et Thucydidis: Satietatem gignit, ait Pindarus, et mel, et dulces res venereae. Iam vero illud in animo reputaui quam suauis et iucunda res sit in historia, scriptionis varietas et immutatio. Laurentius Hunfredus de Nobilitate libro tertio. Sed quicquid nimium est, ingratum et iniucundum est, eiusque omnis in fruendo suauitas amittitur. Theocritus in Megara: kai\ eu)frosu/nhs2 ko/ros2 e)sti\, id est, et laetitiae satietas est.

*)en tetra/di genhqh/nai.

Qvarta luna natos prouerbiali schemate dicimus, quibus sinistra parumque auspicata rerum omnium sunt initia. Quod ipsum non tam ad diem quartum, quam ad postremum lunae quadrantem refero Inter


page 1404, image: s1404

alia in vita Aristophanis legitur: dio\ kai\ e)/skwpton ar)istw/numo/s2, te kai\ a)meiyi/as2 te tra/di le/gontos2, [note of the transcriber: In the print: le/gonts2s2 ] au)to\n gegone/nai, kata\ th\n paroimi/an w(s2 a)/llois2 poiou=nta, ta\ meta\ prw=ta ga\r dia\ kallistra/tou kai\ filoni/dou kaqi/ei dra/mata, id est, quare ipsum exagitarunt, seu contempserunt Aristonymus et Amipsias dicentes, quarta luna (quod aiunt) natum, quod aliis laboraret. nam primas fabulas per Callistratum et Philonidem exhibuit.

Aurum ex stercore colligendum.

Hoc utimur quotiescunque significare volumus id, quod Plinius iam olim dictabat, nullum librum tam malum esse, quin parte aliqua prodesse queat. Recte etiam olim dictum esse puto, non quis, sed quid dicatur, considerandum. Modestiae enim est, quod alicuius seculi commune linguae fuit vitium, dissimulare. Nec enim video aurum minori esse in pretio, quod in vase fictili hoc, illud in splendida arca custodiatur. Nonne gallus Aesopicus dum vertit stercorarium, nitidam gemmam reperit?

Lydia arena.

*lu/dion yh=gma, speciem habet prouerbii, quemadmodum illa: Lydius currus, Lydius lapis. Apparet autem id de re non vili aut contemnenda dici, cum et multum auri in Lydia prouenire receptum sit, ut est apud Lucianum in dialogo, qui inscribitur Contemplantes. Hoc usus est Basilius ad nepotes: Et ex Lydia harena fit aurum.

Aquae furtiuae dulciores sunt.

Exstat inter Hebraeorum prouerbia non dissimile senario Graeco: lukei=a o(pw/ra fu/lakos2 e)kleloipo/tos2, id est, dulce pomum, cum abest custos. His utemur, cum significabimus impunitate malos ad peccandum prouocari.

Mensae Siculae, Asianae, Persicae, et Italicae.

PRaelautae et opiparae dicebantur. Plato Politicorum lib. tertio: surakousi/an de\ w)= fi/le tra/pezan, kai\ sikelikh\n poioki/lian, id est, Syracusanam amice mensam, et Siculam in obsonii varietatem, non videris approbare. Idem in quadam epistola ad Dionis propinquos: i)taliwtikw=n te kai\ surakousi/wn trapezw=n plh/rhs2. Lucianus in dialogo Simili ac Polystrati, kai\ tra/pezai, inquit, u(pe\r ta\s2 e)n sikeli/a|, ac mensae Siculis lautiores. Docet hoc libro duodecimo copiose Athenaeus, Persicis et Asianis deliciis nihil olim inquinatius nec mollius: de quorum delitiis in animos hominum impressa opinione, perpetuo inualuit. Macrobius libro Saturna. septimo: modum eum seruat, qui sui potens est, et in mensa Sicula vel Asiana.

Dardaniae artes.

DArdaniae artes, pro magicis usurpauit Columella lib. 10. Veniant (inquit) Dardaniae artes. Dictae autem [correction of the transcriber; in the print antem] sunt a Dardano insigni (ut tradunt) mago, cuius commentariis diligenter perlectis, longe doctissimus euasisse Democritus memoratur. Consule Plinium lib. 30. c. 1. Apuleius, vel ipse Dardanus, vel quicunque alius post Zoroastrem. Euseb. li. eu)aggel' pro para\s2. 3. eu)/te o( da/rdanos2, o( mu/qous2 qew=n katadida/cas2, ta\ musth/ria.

Neptuni, siue Maris filij.

Scribit Gellius in 15. c. 21. ferocissimos et immanes, et alienos ab omni humanitate tanquam in mari genitos, Neptuni filios dicere poetas consueuisse. Apud Plutarchum autem in Dialogo: Sitne rationis vis in


page 1405, image: s1405

bestiis. In marinis (inquit Aristotimus) nullum esse gratiae sensum, amorem nullum, nec ingenii suauitatem: recteque Homerus ait, Glaucum te genuit de immansueto, et omnis societatis experte dixit, quod beneuolum miteque nil mare gignit.

Omnia omnibus annuit.

Dicitur in valde senes, in quibus caloris naturalis inopia imbecillitatem, imbecillitas tremorem efficit, ita vt caput perpetuo motitantes, omnibus annuere videantur. Catullus in nuptias Iuliae et Manlii.

Vsque dum tremulum mouens cana tempus anilitas
Omnia omnibus annuit.

Nec mulieri, nec gremio credendum.

Nec mulieri, nec gremio credi oportere, prouerbium est, quod et illa incerti et leuis animi est, et plerunque in gremio posita, cum in obliuionem venerint exurgentium, decidunt. Festus.

Plaustrum perculit.

Prouerbium rusticum, quo plaustrum perculisse dicuntur, qui negotium aliquod euerterunt ac perturbarunt. Meminit Donatus in Eunuchum, vbi ait seruus: Perculeris tu iam me, id est, impellendo perturbaueris. Et eo vsus est Plautus in Epidico: perii, plaustrum perculi, id est, euerti ac perturbaui rem falsa emptione. Percellere enim est euertere, et ad terram deiicere.

Telum ira facit.

Idem ibidem. Telum ira facit. Huic confine est eiusdem: Furor arma ministrat. Cui non dissimile est apud Basilium ad nepotes suos: th=| tragwdi/a| [note of the transcriber: In the print: traxwdi/a| ] ga\r ou) pisteute/on a(plw=s2 legou/sh|, e)p' e)xqrou\s2 qumo\s2 o( pli/zei ge/ra. Tragoediae enim nequaquam est credendum, dicenti, inimicitias armabit ira manus. Plaut. in Merc. Perii, seditionem facit lien, occupat praecordia. Virgil. 10. Aeneid.

Spes addita suscitat iras:
Tela manu iaciunt.

Aufidus Hadriam retro fugis.

Virgilius 11. Aeneidos:

Amnis et Hadriacas retrofugit Aufidus vndas.

Vbi Seruius admonet subesse prouerbium de re neque verisimili, neque consistente. Allusum est ad paroemiam: Sursum versus sacrorum fluminum feruntur fontes. Cum praepostere hoc fieri velit significare. Aufidus amnis oritur ex montibus Hirpinis, et Canusium praeterfluit.

Lapides ad filum.

Vsurpauit Basilius ad nepotes capite 6. cum iubet ad honestarum artium praescriptum mores et studia nostra applicari, et corrigi, perinde, quasi lapides iuxta Doricum prouerbium ad filum, vt Lesbiam regulam dirigentes, kata\, inquit, th\n dwrikh\n paroimi/an, to\n li/qon poti\ th\n spa/rton a)/gontas2. Exstat trochaicus apud Plutarchum in libro de Profectu eius sententiae pro\s2 staqh/mh pe/tron ti/qesqai, mh/ti pro\s2 pe/trw| sta/qmhn, i. lapis amussi est applicandus, non amussis ad petram.

Pythiae Mysii talenta.

Prouerbii speciem habere videtur, et illi confine esse, Tantali talenta: Croesi opes: dicitur enim vtrumque de immensis opibus. Diuus Basilius ad nepotes capite decimoquinto:



page 1406, image: s1406

ta\ piqi/ou tou= musou=, etc. At nobis nisi Pythiae Mysij talenta, etc.

Rore pascitur.

Si hoc referamus ad prouerbium, transfertur ad ingenium, siue stylum ieiunum et aridum, aut per ironiam in hominem vehementer obeso corpore. Theocritus in Nomeo Batto: mh\ prw=kas2 siti/zetai w(/sper o( te/ttic, id est, Nunquid rore depascitur vt cicada? Cicadas autem rore ali, testis est Plin. libro 12. cap. 26. Ore carent, sed habent in pectore fistuloso quiddam aculeatum, linguis simile, eo rorem lambunt. Cum excitatae subuolant, reddunt humorem: quod solum argumentum est illas rore pasci. Neque enim ad excrementa corporis vllum foramen est. Virg. in Daphnide.

Dum iuga montis aper, fluuios dum piscis amabit,
Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae,
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.

Haec sunt ta\ a)nagkai=a, id est, necessaria, et prouerbii speciem habent, quibus indicare licebit, quod in vita perpetuum nobis futurum intelligi volemus. Itidem Virg. hoc quod habetur quarto Aeneidos:

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.

Conando Graeci Troia potiti sunt.

In Syracusiis anus dixit: Conando Graecos Troianis potitos fuisse, et omnia perfici conando, qua prouerbiali figura significatur, conando, et experiendo, quantumvis etiam ardua, perfici posse.

Fac nidum in arbore.

Habetur in Edylio 35. et frequens hodie in populi ore versatur, quum fit sermo de non temere mutandis veteribus amicis. Amicos enim subinde nouos amplecti, veteribus neglectis, turpe est. Inconstantia in amore nihil crebrius, neque vulgarius est in communi vita, polufili/a, id est, subinde mutare amicos, veteres fastidire, et nouos amplecti. Id olim perinde probrosum atque infame habebatur, vt si qua mulier subinde alios atque alios viros admitteret. Is igitur qui bene audire apud homines [correction of the transcriber; in the print homiues] honestos vult, non leuis neque inconstans in colendis amicitiis esse oportet.

Sternutauerunt amores.

Ex Thalisia Theocriti apparet prouerbiale dictum fuisse, quod aliqui de signo bono, alii de diuerso et malo intelligunt. Amores sternutauerunt, hoc est, sternutando signum praebuerunt, quod esset amaturus, ipsum euenit.

Bilis in naribus.

Idem in Thyrside de Pada: est amarulentus inquit, Aepolos, et illi semper acerba bilis in naribus sedet Prouerbiale de homine bilioso et iracundo. Qui bilosi sunt, hoc est, abundant flaua bile, iracundi sunt, Hic enim humor mobilis est, et acutus, quare facile irritatur et efferuescit.

Orimalides cum Acylis ne contuleris.

Est autem hoc prouerbiale apud eundem in viatoribus quod magnam similitudinem, et iniquam comparationem significat. Lacon: ou)de\ ga\r ou)d' a)ku/lou o)rimali/des2, id est, Neque agrestia poma cum Acylis, scilicet aequaueris. Acyla autem fructus, siue nux pri/nou arboris, similis naucifagi. Dioscorides libro 1. cap. 26. Orimalides poma montana, ab o)/ros2 mons, et mh=lon pomum.



page 1407, image: s1407

Annulus aureus in nare suilla.

Significantes quippiam non in loco factum dictum, vt dicunt quidam: Annulus aureus in nare suilla: pro quo alii, in lenticula vnguentum, Habetur Prouerb. cap. 11. Circulus aureus in naribus suis. Id transferri commode potest in improbum et facinorosum hominem, de virtute et honestate verba facientem, aut praecepta de moribus praescribentem, cum id non deceat, nisi eum, qui sit moratus et vitae inculpatae. Malum enim hominem etiam bene loquentem non esse audiendum censet Plato. Vide Gellium libro 18. cap. 3.

Sua cuique rei tempestiuitas.

Cum omnia suo tempore fiant, et hic quaeratur, quid sit bonum, videndum est, ne id alieno tempore quaeratur: vt enim, inquit Ecclesiastes c. 3. aliud ferendi, aliud metendi, etc. sic aliud felicitatis, aliud infelicitatis tempus est. In hac vita tempus est miseriae, quod si quis in ea bonum quaerit, perinde facit, ac si velit sementis tempore metere. Expectanda messis est, hoc est, futura vita: in qua non, vt in hac, pro iure regnauit iniuria, sed sola dominabitur iustitia et veritas, sublatis erroribus. Sed vitam illam non curantes voluptati indulgent. Vulgo ita fertur: Omnia tempus habent. Hoc cum aliis superioribus confer. Nosce tempus. et: aliam aetatem alia decent.

Planus semel crura fregit.

Porphyrio in epist. Horat. ortum esse monet ab insigni quodam impostore, qui saepe fingens crus sibi fractum aliquando multos irrisit, quorum in vehicula tollebatur tandem vere fracto crure, quasi etiam tum luderet, neglectus est. Haec est poena hominis mendacis, vt si quando coeperit verum dicere, careat apud omnes fide, de quo exstat apologus apud Aesopum elegantissimus.

Absens haeres non erit.

De iis, qui ob absentiam suam quapiam vtilitate frustrantur. Tractum ab illis, qui cum propinquitate quadam legitimam alterius successionem sperare possint, eadem, dum absunt, opportunis obsequiis, et delinimentis aliorum priuantur. Demosthen. Xenoph.

De fumo ad flammam.

Gallus Caesar, inquit Ammianus Marcell. in lib. 14. de flamma ad fumum, hoc est, de letalium insidiarum periculo et timore ad ipsam plane necem tetendit. Et Plato de iusto 8. Populus, inquit, liberorum hominum fugiens fumum, in flammam seruilis dominationis incidit. Notatur isto stulta temeritas, et calamitas eorum; qui a simultate, vel dubio, vel minimo malo incertum et ingens odium et malum proruunt.

Nunquam lagenam crateri impone.

*mhde/pot' oi)noxo/hn tiqe/men krhth=ros2 u(/perqen.
*pino/ntwn. o) loh\ ga\r e)p' au)tw=| moi/ra te/tuktai.

id est,

Ne cratera super potantum pone lagenam:
Qui facit, eueniet mors illi cruda repente.

Hesiod. e)/rgwn.

Non simul omnia effundenda, et aliorum libidini prodigenda, quae habeas, ne ipse egens deinde et famelicus pereas: quod ita etiam vulgo efferunt: Nunquam exuas te, antequam cubitum eas. Thezes ita interpretatur: Nunquam priuatum publico, partem toti, deterius meliori praefer.


page 1408, image: s1408

Vilior enim h)noxo/h cratere est. Nam krath\r vas quoddam erat, vt lebes, in symposiis adhibitum, vino diluto repletum: oi)noxo/h, vero, oi)/on ki/lic, aut quid simile, quo ex cratere bibituri, hauriebant. Proclus eo admoneri putat, ne iratos verbis prouocemus magis et irritemus: et nugaces homines, atque importune garrulos tecto ne recipiamus. Aliis videtur Hesiodus deterrere omnes ab assiduis perpotationibus: ibi enim nihil aliud quam crateri oenochoe imponitur certe, Moscopulus genitiuum pluralem absolute sumere videtur, his verbis: mhde/pote pinu/ntwn tinw=n sumposiazo/ntwn.

Vbi vber, ibi tuber.

Nihil homini tam diuinitus datum, nihil tam prospere succedit, quin admixtum sit aliquid difficultatis. Apud. Florid. 4.

Oleo fraudare lucernas.

Dictum est ab Horatio sat. 5. in Nattam hominem etsi nobili et honesta familia natum, valde tamen sordidum, qui se inungebat vili, rancido, et ad lumina relegato olei genere, (Aetius lixniai=on, lucernarium appellat) atque ita lucernas suo alimento et fomento defraudabat. Turn. Aduer. 4. cap. 9. Simili nigratione facete dicemus sordide et cibis sine sanguine victitantem, fraudare iumenta suo alimento, etc.

Est modus matulae.

Satyra quaedam Varronis inscribebatur. Est modus matulae, vel vt alii libri scribunt, modus matulae, qua inscriptione monebat adhibendum esse modum compotationi et ebrietati. Nam e matula potum significauit, cum cibum sicciorem in ventrem, liquidiorem in vesicam descendere [correction of the transcriber; in the print descenre] censerent. Varro alio loco: Diuitum apotheca Chias ad communem reuocat matellam. Plautus:

Nolo in vesicam quod eat; in ventrem volo.

Paludem et salinas emere oportet.

*to\ e)/los2 pria/sqai kai\ tou\s2 a(/las2, Quaerenda bona aliquando sunt, quamvis non omnino careant incommodo. Natum fortasse ab eo, qui cum salinas venales haberet, in quibus erat palus, salinas alienare sine palude vt vellet, induci nullo pacto potuit. Ita Franc. Luisinus Parergon. 1. e vet. codice et exemplari Veneto castigat et explicat id: Oleum et salem emere oportet.

Salaminia nauis.

De iis, quae vilia non sunt, nec omni tempore exposita, quaeque difficillimis temporibus necessaria reseruantur, qualem se Pericles praestabat: ou)d' a)ei\ pariw\n ei)s2 to\ plh=qos2, a)ll' e(auto\n w(/sper salamini/an trih/rh, fhsi\ krite/laos2, pro\s2 ta\s2 mega/las2 xrei/as2 e)pididou\s2. Plutarchus in Pericle.

Noxa caput sequitur.

Prouerbialiter hoc Gordianus Imper. pronunciauit in c. Licet, C. an ser. pro suo facto post ma. tenea. Nam, vt M. Cato ait, nequiter factum semper durat, et reum comitatur. Sic et Poeta:

Poena potest demi, culpa perennis erit.

Herculis clypeus.

Prouerbiali loco vtitur Iustinianus in Hexasticho Digestis proposito, oi(=atis2 h(ra/klhi panai/olon a)/spoda teu/cas2. Sumptum apparet ex opere


page 1409, image: s1409

Hesiodi, cui Titulus est, a)/spis2. Dicitur autem de re pulcherrima, et variis ornamentis insigni.

Lex Africani.

DIcitur de re perplexa et obscura. Sumptum a Responsis Africani iuriscons. difficilibus, Delium natatorem efflagitantibus. Lex Africani est, ergo difficilis, in ore omnibus est ea ratiocinatio.

Ab aula recessit.

VTitur Iustinia. in c. Ne in arbitris C. de Arb. Si enim, inquit, vera consuetudo stipulationum, et subtilis, imo magis superuacua obseruatio ab aula concessit, cur non, etc. Dictum de re, quae amplius in vsu non est. Metaphora sumpta ab emeritis Palatinis iudicibus.

Leuato velo de causa cognoscere.

Schemate hoc vtuntur Impp. in c. 5. C. de naufra. lib. 11. De submersis, inquiunt, nauibus decernimus, vt leuato velo istae causae cognoscantur, hoc est, summatim. Eadem figura, quae, de Plano cognoscere [correction of the transcriber; in the print cognosccere].

Mus inpera, etc.

Hoc prouerbium cum nonnullis aliis ab Innocentio Pontifice citatur in cap. Etsi, de lud. Iudaei, inquit, nobis illam retributionem impendunt, quam (iuxta vulgare prouerbium) mus in pera, serpens in gremio, et ignis in sinu suis consueuerunt hospitibus exhibere. Enarrantur et alia in iure Pontificio, Vno collyrio, instar empirici omnibus morbis mederi, ca. Necessere, Dist. 29. facibus solem adiuuare, c. Si omnia. 6. q. 1. quod de superuacaneis et absurdis dici consueuit. Frustratim lupus comedit agnum. 13. q. 1. c. Ecclesias. Simile est illud ab Iuriscons. nostri saeculi crebro vsurpatum: Heret tanquam mus in pice, cum quis pendet ambiguus, incertusque quo se explicet.

Canis in eadem dormitat tegula.

INterrogatus Empedocles, teste Aristotel. lib. Moral. 2 c. 11. cur nam semper in eadem canis dormitet tegula, respondit canem simile quid habere tegulae, et proinde ob similitudinem eo tendere. Vsurpatum hoc ab Aristotel. prouerbii loco, de iis, quae instinctu naturae similiter erga similia affecta sunt. Adiungit et illud significantius: Graculus graculo assidet, semperque Deus simile agit ad simile. Luisin. Parerg. 3. 10. causam facit, quod kerami/des2, seu cretacea vasa fere habeant canum et aliorum animalium effigies, ad quas tanquam viuas accurrisse canes aliquando testatur Athen. 13.

Pauperi Vitulus est castrum.

PRo eo, quod quisque suis quantumuis exundantibus fortunis, grauetur, hisce difficilibus temporibus: Suus enim morbus cuique difficillimus est, inquit alicubi Plinius. Nec hoc hac tempestate vsurpandum apud afflictos, quod dici solet: De minimis non curat praetor.

Spinosum aliquid in prate.

PRouerbialiter hoc dixit Iustinia, de Concep. Digest. ž. 6. Quasi diceret: in re pulcherrima et venustissima turpe quiddam esse immixtum, quod illam dignitatem ac speciem imminuat, vt si in prato viridissimo et amoenissimo spinae et vepreculae inessent, quae in ambulantium pedes offenderent. Et hoc tamen perraro, inquit, ne ex occasione huiusmodi lapsus oriatur aliquid in tali prato spinosum.



page 1410, image: s1410

Non soli Atridae vxores amant.

REfert Vlpian. in c. 13. de adult. ex Homero: apud quem id ipsum respondit Achilles Vlyssi, cum ab eodem rogaretur, vt in castra, vnde causa Bryseidis sibi ab Agamemnone ademptae abierat, redire vellet. Sextus Caecilius hoc dictum venuste transtulit ad eos, qui vxores quamuis iniustas habent, vt adulterii accusatio non minus ipsis, quam iis, qui iustas vxores habent, permittatur.

Cratetis Poetica.

*kra/thtos2 poihtikh\, prouerbiali conuitio egestas et mendicabulum dicitur reste Demetrio Phalereo. Occasionem adagio dedit poematium Crateris philosoph. quo manticam suam descripsit.

Troia non producit Thracem.

*)ane/ra de\ trei/h qrhi/kion ou)/ti forh/oei,

Threiicium non Troia virum produxerit vnquam.

Significatur e degeneri prosapia haud nasci generosum pectus. Diuersa ratione dixit Flaccus: Nec imbellem feroces progenerant aquilae columbam: extat apud Stephanum. Troiani ob luxum effoeminati audierunt, at Thraces bellicosi semper: vnde Thracia mortis domicilium Manlio Antiocho fingitur.

Domi suae quilibet rex.

Qvoties vulgo significamus nos, quae volumus, libere, et inculpate in aedibus nostris agere, dicimus nos domi regnum possidere: eo respicit illud Homeri:

*au)ta\r e)gw\n oi)/kaio a)/nac e)/som' h(mete/roio.

Nec ab eo abludit hoc Iuuenalis:

Tu tibi liber homo, et regis conuiua videris.

Transferri potest ad animum. Artem enim, quam quis perfecte nouit, sine imperitorum reprehensione quiuis exercere potest. In suo opere auctor, nisi velit alterius limam, spongiam, stylum denique tolerare non debet.

Pro amphora vrceus.

Horatius initio de arte poetica ex eadem plane fornace ignem, illud affert: Amphora caepit Institui: currente rota cur vrceus exit? qua prouerbiali locutione ingeniose et apte optimus sententiosae breuitatis magister secundum artis praeceptum: aut, si malis primi praecepti appendicem, et simul maioris lucis gratia adductam similitudinem conclusit, Praeceperat, vt scripta, praesertim magnifica partibus sibi suis, iisque belle et apte compositis constarent, et, vt longa e)peiso/dia, aliaque ambitiosa ornamenta ipsam rem principem obscurantia et deformantia fugerentur. Laudabat pictores, qui hoc vitium sua in arte studiose cauerent: Subiicit deinde, vtrumque, poetam et pictorem, si aliter fecerint, nihil aliud quam prodituros esse, superbam suam inopiam, et imperitiam, non secus atque illi, qui amphoram magnum et amplum vas meditati et aggressi, vrceum tandem, minimum et alia longe forma vasculum effingunt, et opus auspicati, in opusculum monstruose desinunt. Licebit commode torquere in omnes eos, qui oneri suscepto impares succumbunt: item qui temere ad aliena a re proposita aberrant. Vtitur eodem Hieronymus saepius in Epist.

Dum vitat humum, nubes et inania captat.

Ex eadem officina prodit illud, quo licebit ineptum scriptorem irridere, qui sermonem rei, aut personae


page 1411, image: s1411

non accommodat, sed aut nimium abiecta et famulari oratione vtitur, vbi grandi et elata opus erat: aut contra.

Verum ita risores, ita commendare dicaces
Conueniet Satyros, ita vertere seria ludo.
Ne, quicunque Deus, quicunque adhibetur vt heros
Regali conspectus in auro nuper, et ostro,
Migret in obscuras humili sermone tabernas [correction of the transcriber; in the print taberaas]:
Aut, dum vitat humum, nubes, et inania captet.

Castigat Horat. poetas, qui praeter decorum diis et heroibus tabernariorum et opificum orationem tribuunt: et contra opificibus magnificentiam verborum plane heroicam et caelestem. Metaphorae rationem nos natura docet: vt ab Icaro aut aliunde non opus sit eam arcessere. Non inuenuste idem quadrabit in eos, qui nulla in re medium tenent, sed vt plurimum in alterutram partem peccant. Similiter, migrare in obscuras tabernas, non male vsurpabimus pro, abiicere se et infimo hominum genere digna in se admittere.

Cinerem quaerere.

Vsurpatum pro, esse abiectum, vile et sordidum, ab actione vt opinor, qua est inter caeteras abiectissimas mediastini functiones. Pyrgopol. laqueo Melphidippae et Palaestrionis iam prope adstrictus: satim haec quoque me deperit? Meam laudat speciem: aedepol huius sermones haudquaquam cinerem quaeritant. PA. Quo argumento? PY. Quia enim loquitur laute et minime sordido. Tum ipsa nimium lepida nimisque nitida faemina. Alii putant militem iis verbis dicere, debere eorum sermonum perpetuam esse memoriam, sed sequentia non videntur satis hanc interpretationem admittere. Aliorum iudicium facio.

Benefacta benefactis aliis pertegito, ne perpluant.

Monet Philto Lysitelem [correction of the transcriber; in the print Lysiltelem] suum, vt cum se semel ad bonam frugem recepisset, porro pergeret, alioqui futurum vt totam recte anteactam vitam vna atque altera macula statim deturpet, a lignorum strue, quae sub dio posita, si rara est aut exigua, lapsu pluuiae ad imam vsque facem situ et putredine extabescit. Cicero Philip. 14. Nec dispersis bustis humili sepultura crematos, sed contectos publicis operibus, atque muneribus, eaque extructione, quae sit ad memoriam aeternitatis ara virtutis.

Vtramque inflare tibiam.

*ei)s2 e(ka/teron au)lon ai)ei=n. In eos qui omnem monent lapidem. Arist. de Paraph. Simile, o)rxei=sqai dittu/xa, saltare bifariam. Ibid. Et dipla=krouein, bifariam pulsare. vide sup. 71. Item, me/son duoi=n kaqi/zesqai, inter duas sedere. Idem Sicula 2. Aggeram plura etiam diuersissima, sed modo quo ante, me/testin e)moi\ tou= pole/mou, pro, eius negotii non sum plane rudis. Idem caprearum rupes. Claudian. extulit de regia crudelis et libidinosi principis. Vide Suet. in Tiberio Satyrion bibisse, pro ad libidinem incitatum esse. Nota vis Satyri herbae, et aetymon. Petron. Hieme Gallica frigidior. intelligit eam, quae ad Septentriones vergit. Idem, In aquam hiante ore desilire, pro, appetentem esse mortis. Senec. in Nat. quaest. *ombriakai\ dai/tes2, prandium


page 1412, image: s1412

ferarum, cuius nemo fit particeps. Scaliger in Varr. ex Plutarch.

Clypeum post vulnera sumere.

NEc hoc quidem relatum ab adagiorum scriptoribus absque controuersia paroimiw=des2 offendi. Dicitur autem de intempestiuo auxilio, et praesidio. Ouid de Tristibus 1. 3.

Et quanquam sero clypeum post vulnera sumo,
Attamen hanc odiis exonerare fugam.

Convenit huic Diogenianum illud, Post bellum machinas. Quo longius trahetur, eo erit venustior eius vsus. Ad externa: Hic homo incipit esse parcior frugaliorque iam consumptis opibus: clypeum post vulnera vt aiunt. Ad corpus: assidua klinopa/lh| esse tum et eneruatum corpus iam continentiam meditatur, clypeum nempe post vulnera. Ad animum: Hic filium suum peruersa animi natura et improborum societate perditum ad probam frugem videtur recepturus, vereor ne post vulnera, quod aiunt, clypeum sumat.

Vulpes pilum mutat, non mores.

REsipere adagium videtur illa senis bubulci sententia, qua apud Sueton. Vespasianus Caesar perstrictus est, qui legata sibi gratuita libertate, quam imperium adeptum suppliciter orauerat, proclamauerit: Vulpem pilum mutare, non mores. Sensus est titulis dignitatum et amplissimis fortunam muneribus corporis, non animi sordes tolli in veteratore et auaro homine: fortunam improbis et subdolis splendorem et nitorem corporis conferre, non abstergere animi illuuiem, ingeniique sordes: exuere, hominem callidum pannis, non item vitiis; Vel senectutem addere annos, non etiam virtutes: Huic illud simile est, Lupus pilum mutat, non mentem. Hodie Flandris trita sunt Lupus non emendatur senio. Et: Vulpes aetate fit astutior, non etiam melior.

Ocyma cantare.

SAtyrographus ille disertissimus (sic enim a D. Hieronymo laudatur) qui teste Fabio, multum veraeque gloriae assequutus est vnico libello: lepidissima a)llhgori/a proverbiali: Ocyma cantare pro probris, conuitiisque adspergere, et maledictis insectari dixit sat. 4. vbi, cum genus et formam tanquam eximias naturae dotes iactanter Alcibiades efferret, alioqui tenerae aetatis imbecillitate ad Rempublicam gerendam parum idoneus, praesertim rerum vsu destitutus et veri, rectique sordidus auctor: Socrates eodem loco nihilo meliorem facit Baucide Pannucia. discinctum, socordemque vernam maledictis grauiter impetente.

Dinomaches ego sum. suffla, sum candidus: esto,
Dum ne deterius sapiat Pannuccia Baucis,
Cum bene discincto cantauerit ocyma vernae.

Sensus est. Lacta quantum vis, natales claros, egregiamque corporis pulchritudinem, si ingenium sordidum sit: et prudentia rerumque solertia absit: nihilo meliores vinosa et suffarcinata aliqua anu, aetate et vino delirante (talis enim inducitur Baucis; quae probe defricat conuitiis socordem et dissolutum seruum dominatum. Ducta est allegoria a veterum more inter serendum ocymum vsurpato: quod teste Plutarcho et Plinio lib. 19. cap. 7. creditum est


page 1413, image: s1413

provenire copiosius et felicius, si maledictis additis sereretur. Eodem plane sensu, eademque figura proverbiali possumus dicere: Cuminum serere, quod etiam auctor est Plinius cum imprecatione ne exeat, postquam satum fuerit, terra adacta pauitur.

Cratiis lita.

Non potuit festiuius, aut magis proverbialiter dici, quam est a Platone Atheniensi philosopho dictum, ad Xenocratem discipulum suum, qui semper teste Laertio lib. 4. tetrico vultu et seuero habitu incedebat, nulla animi hilaritate ostensa, nulla oris facetia, frontisque nitore tristem seueritatem mitigante ac temperante. Volens igitur Plato seueri grauisque ac vultuosi, ac proinde molesti hominis mores comi quodam blandique festiuo habitus genere componi, ornarique, illum qu/ein tai=s2 xa/ris2 iussit, quod Gratiae inducantur semper a Poetis, liberali oris effigie, et renidenti facie, solutisque Zonis. Et de inhumano ac barbaro: Nunquam ille Gratiis litauit.

Sicula aula.

IVuenalis traducens saeuitiam matronarum Romae in seruos ancillasque mira libidine animi ad quamuis occasionem inique et crudeliter verbis et verberibus debacchantium, earum domum translatione proverbiali Siculam aulam vocat. Aluit enim Sicilia priscis saeculis plurimos tyrannos miserabiliter in humana corpora pro libidine grassantes, vt Phalariden, Dionysium, et id genus monstra exitialia, Carmen Iuuenalis ex Sat. 6. hoc est:

Et caedit, donec lassis caedentibus, exi,
Intonat horrendum, iam [correction of the transcriber; in the print iaem] cognitione peracta,
Profectura domo Sicula non mitior aula.

Aptissime vtemur de ciuitate, vel domo iniqui crudelisque principis satis superbe et insolenter omnia pro imperio gerentis, bonosque capite et fortunis oppugnantis, vbi, vt canit Ouidius:

Victa pugnaci iura sub ense iacent.

Commode etiam dicetur, de schola plagiosi: alicuius magistelli saeuitia et inscitia furentis, qualem puer ego cognoui cuiusdam re et nomine *kriomu/cou, planeque Scythae: cuius schola non leuius personabat verberum stridore Sicula aula Phalaridis, aut Dionysiorum. Vsque adeo suaue erat homini eiulantium puerorum voces audire, et longissimo temporis spacio caesorum lachrymis ac gemitu miserabili pasci. Nomen tacebitur, terra aquisque obruendum, Vulcanoque sacrandum. Faceta est Diogenis xrei=a et proxima proverbio, de gymnasio Euclydis, ou) sxolh\ a)lla\ xolh\. Et Platonis ludum, non diatribh\n, a)lla\ katatribh\n appellantis.

Alcinoo pomae.

MEre proverbiale est illud Martialis poetae facetissimi pariter et lepidissimi, quod sugxro/nos2 eius inique studiis sodalis ai)ni/ttetai, Satyr. 5. Alcinoo poma dare. Quando tenuis rei vel facultatum homo magis opibus abundanti, eiusque quod datur largissime diuiti, munus aliquod keimh/lion, offert dedicatque: Vel cum tenuioris eruditionis vir summo excellentique ingenio viro, summaque doctrina nobili ingenii aliquod leuidensae, vt ait Cicero, munusculum nuncupat: quod nec sic fastidiri


page 1414, image: s1414

conuenit. Martialis lib. 7. ad Castricium modo, quo exposuimus vtitur, cuius haec sunt verba:

Muneribus cupiat si quis contendere tecum.
Audeat hic etiam, Caestrice, carminibus.
Nos tenues in vtroque sumus, vincique parati.
Inde sopor nobis, et placet alta quies.
Tam mala cur igitur dederim tibi carmina, quaeris?
Alcinoo nullum poma dedisse putas?

Iuuenalis Sat. 5. taxans Trebum amicum, qui se parasitum Virroni cuipiam opulento exhibebat, omni contumeliarum genere quotidianisque probris a diuite illo vexatus, ad proverbium superius alludit carminibus, quae subiiciam: etsi poma Alcinoi de sapore et gustu suauibus et delicatissimis specie pro genere vtendo, licebit dicere etiam proverbiali colore:

Vitro sibi et reliquis Virronibus illa iubebit.
Poma dari, quarum solo pascaris odore.
Qualia perpetuus Phaeacum autumnus habebat.

Alcinoi pometum (sic enim Tertullianus loquitur) graphice describit Homerus Odyss. h.

FINIS.



image: s1415

[gap: Indices]