06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristˇffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 1200, image: s1200

*ecorxei=sqai.

Qui fugiunt et ab eo quod agitur alio se vertunt. Graecis e)corxei=sqai dicuntur, sumpta metaphora a saltationibus, praesertim sacris, vnde subtrahere sese inauspicatum erat: quemadmodum indicatum est in prouerbio, Omnia secunda, saltat senex. Notum est, quod refert Herodotus de Hipoclide, qui indecora saltatione excidit a spe nuptiarum et audiuit: a)porxh/sao/ ge to\n ga/mon.

Peristromata Campanica

Origenes opus quoddam varias tractans materias, strwmatei=s2 inscripsit, sumpta metaphora ab auleis et stragulis picturatis, quibus olim diuites impense delectabantur. Quod ad hominem versipellem transferri potest. Siquidem aulea explicata aut complicata, et rursus aliter atque aliter complicata varias rerum formas praebent. Leno in Pseudolo Plautina minitatur suis famulis hoc modo. Ita ego vestra latera loris faciam vt valide varia sint, vt ne peristromata quidem aeque picta sint Campanica. Campania cum floreret opibus, praeter modum luxui ac deliciis indulgebat. Campanicis peristromatibus Plautus adiungit Alexandrina tapetia. De Attagena dictum est alias.

Fors domina campi.

In creandis magistratibus non semper vincebat, qui potior esset, sed cui fortuna fauebat. Nam a populi suffragiis res omnis pendebat. M. Tull. in Pisonem: Sed omitto vt sit factus vterque nostrum, sit sane. Fors domina campi, magnificentius est dicere, quemadmodum gesserimus consulatum.

Fulmentum tectum.

Nonius Marcellus indicat prouerbium quoddam esse frequens apud Varronem: Fulmentum lectum scandunt. Nec exponit quid sit fulmentum, neque quis sit prouerbii sensus, tantum indicat fulmentum dici neutro genere, et fulmentas foeminino.

Parthi quo plus biberint.

De Parthis vetere prouerbio dictum est, quo plus biberint, eo plus sitire. Habet hoc temulentia, vt posteaquam obsurduit palatum, magis ac magis cupiant haurire. Apte dicetur in auaros, ac studiosos, crescit enim discendi cupido cum eruditione.

Scraptae.

Scraptae populari conuicio dicebantur mulieres nugaces nulliusque rei: a screo, quod est oris purulentiam eiicio cum sonitu. Vnde screa pro rebus vilissimis accipiebant. Fortasse quadrabit in anus, subinde screantes, ac tussientes. Ita Festus. Nonius autem putat esse conuicium in deformes meretrices, citans hunc Plauti versum ex Vidularia.

Scraptae, scrupedae, strictiuilae, sordidae.

Ex Phelleo.

*ek felle/ws2 e)lqei=n, id est, Ex Phelleo venire dicebantur, qui ex humili fortuna asperaque vita ad dignitatem emersissent. Nam Graecis felleu\s2 dicitur locus aptus pascendis capris, asper, pumicosus, ac sterilis. Nam huiusmodi pascuis caprae delectantur. Aristophanes in Nebulis.

*otan me\n ou)=n ta\s2 ai)=gas2 e)k tou= felle/os2
*wsper o( path/r sou difqe/ran e)nhmme/nos2.

Est huius nominis locus Atticae montanus ac petricosus, cuius


page 1201, image: s1201

meminit et Stephanus, nisi quod montem *fella\s2 vocat, fortassis scriptura mendosa. De his nonnihil attigimus in proverbiis. Subere leuior, et Phellinas.

In foro veritas.

*en a)gora=| a)yeudei=n, id est, In foro abstinendum a mendacio. Lex erat apud Athenienses, vt in foro rerum venalium vanitas omnis abesset. Theophrastus in libris De legibus ostendit Agoranomis duo praecipue curanda, vt omnia in foro composite citraque tumultum agantur, deinde vt abstineant a mendaciis, non vendentes modo, verum etiam ementes. Hinc est quod apud Laertium Anacharsis ait se mirari, quod Athenienses lege prohiberent in foro mendacium, cum nusquam frequentius aut imprudentius mentirentur.

Oculum excludere.

HAC figura vulgus adimit omnem spem petenti, vt dicat, si hoc impetraris, oculum mihi excludito, aut dentem extundito. Senex in Pseudolo Plautina: Excludite Hercule oculum si dedero. Sensit quiduis potius futurum, quam vt seruo daret argentum pro amica filii. Itidem Phormio Terentianus: Vel oculum excludito, est vbi vlciscar, locus.

Aut terra, aut mari.

PLautus in Pseudolo, aut terra aut mari, dixit pro quacunque ratione. Sumptum est ab historicis, qui referunt res terra marique gestas, et gentes terra marique expugnatas. Cicero pro Cluentio: Cuius tantae res gestae terra marique extiterunt. Item pro lege Manilia: Quantas ille res domi militiaeque, terra marique quanta feliciter gesserit. Rursus in eadem: Vt aliquando vere videremur omnibus gentibus ac nationibus terra marique imperare. Item in Verrem li. 2. Quam multae mihi a Verre insidiae, terra marique factae sint. Ad Atticum lib. 7. Qua aut terra aut mari persequar eum, qui vbi sit nescio. Demosthenes in clausula orationis pro Ctesiphonte: ei)d' a)/ra e)/xousin ou(/tws2 a)nia/tws2, tou/tous2 me\n au)tou\s2 kaq' e(autou\s2 e)cw/leis2 kai\ prow/leis2 e)n gh=| kai\ qala/ssh| poih/sate, id est, Quod si vsque adeo sunt insanabiles, istos quidem per se solos exitio pernicieque dignos terra marique reddite. Plauti verba sunt haec: Ego in hoc triduo aut terra, aut mari alicunde evoluam id argentum tibi. M. Tull. lib. De finibus 5. addit tertium: Vna pars est disserendi, altera viuendi, tertia natura sic ab his inuestigata est, vt nulla pars coelo, mari, terra, vt poetice loquar, praetermissa sit. Addit poetice, quod poetae tria tantum elementa referant, vt Ouidius:

Ante mare et terras, et quod tegit omnia caelum.

Terentius: O caelum, ˘ terra, ˘ maria Neptuni. Plautus in Amphitrione. Ita mihi videntur omnia, mare, terra, caelum consequi.

*ekfulloforh=sai.

Qvibus ius ferendi suffragia adimebatur, et ex albo iudicum submouebantur, olim dicebantur e)kfulloforei=sqai, quemadmodum exauctorari dicebantur milites, quibus ius pugnandi adimebatur. Olim non calculis sed foliis ferebantur suffragia, quasi dicas a foliis ferendis excludi.

Nullam corporis partem.

Aeschines de perperam obita legatione: o( de\ ou)de\n a)/prakton e)/xwn me/ros2 tou= sw/matos2, ou)d' o(/qenth\n fwnh\n proi+/etai, w(s2 w)\n *aristei/dhs2 tou\s2 fo/rous2 ta/cas2 toi=s2


page 1202, image: s1202

e(/llhsin, o( di/kaios2 e)pikalou/menos2, dusxerai/nei kai\ kataptu/ei dwrodoki/as2
, id est, At is, qui nullam corporis partem habet ociosam, ne eam quidem qua vocem promit, perinde ac si esset Aristides, qui vectigalia praescripsit Graecis, et iusti cognomen meruit, indignatur ac despuit munerum acceptionem. Dispiciat prudens lector, an pro a)/praktos2 legendum sit a)/pratos2, id est, a)pri/atos2, vt intelligas illi omnia membra fuisse venalia, etiam os et vocem Tametsi dici potest a)/praktos2, qui nihil exigit. Vt intelligas non manibus tantum, sed toto corpore rapacem.

Dulce et amarum.

PLautus in Pseudolo non sine proverbii specie dixit dulce et amarum, pro laetis ac tristibus. Amans adolescens de epistola amicae: Dulce amarumque vna nunc misces mihi. Idem in eadem fabula: Dulcia atque amara apud te sum elocutus omnia. Scis amorem, scis laborem, scis egestatem meam. Idem in Truculento: Nunc posteaquam scimus dulce atque amarum quid sit de pecunia.

*aicwneu/esqai.

Qvemadmodum multa proverbia retulimus e gentium moribus desumpta, ita a)icwneu/esqai olim dicebantur calumniandi morbo obnoxii, quod is populus hoc nomine taxatus sit veterum Comoediarum salibus, quemadmodum indicat Stephanus docens, Aexoniam esse Magnesiae ciuitatem. Est autem et a)icwnh/ vltima acuta, populus tribus Cecropidis, ab vtraque voce deducitur a)icwneu\s2. Citant testem Menandrum e)n kanhfo/rw|. Plato in dialogo de Fortitudine, ou)den e)rw=| pro\s2 tau=ta k' e)/xwn ei)pei=n, mh\ me/fhs2 w(s2 a)lhqw=s2 a)icwne/a ei)nai, id est, Nihil ad ista respondeo, cum quod dicam habeam, ne me merito dicas Aexonensem esse. Marsilius vertit maledicum et calumniatorem.

Gallam bibere oportet.

QVI plus satis indulgent ventri gulaeque proverbiali ioco iubebantur gallam bibere. Is est fructus sub autumnum adnascens arboribus, praecipue robori, specie rotundae nucis. De cuius natura multa prodiderunt Plinius, Dioscorides, Galenus ac Theophrastus. Vim habet astringendi exiccandique, et ob id vtilis ad multa. Inde illud Lucilii cum nepotes, ac lurcones iubet gallam bibere, et rugas inducere ventri, sentiens coarctandos esse ventres. Refert Sextus Pompeius Fest. Simile est Horatianum illud, cum scribit ventres nepotum inurendos candenti lamina.

Sontica causa.

NAEuius poeta, citante Festo Sonticam causam appellat admodum grauem, in hoc trochaico catalectico:

Sonticam esse causam oportet, quamobrem perdas mulierem.

Translatum a 12. tabulis, quae sonticum morbum appellant non vulgarem, sed tam molestum, vt reus non cogatur apud iudices comparere.

Macula, labes.

FRequens est apud M. Tullium, vt hominem infamem ac scelerosum maculam, labem, sordes, lutum appellet, pro eo Plautus citante Festo suasum dixit,

Quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam.

Suasum Festus putat esse maculam quae fit in veste alba e stillicidio fumoso. Plautinus Trochaicus quadrabit in eos, qui famam honestam, vel a maioribus traditam, vel


page 1203, image: s1203

benefactis partam, aliquo scelere contaminant.

Capere crines.

PLautus in Mustellaria capere crines dixit, pro arripere occasionem oblatam, et arreptam retinere. Sumptum vel ex illo deo, quem Graeci vocant kairo\n. Nam eum fingunt fronte capillata, occipitio caluo: vel ex hominum consuetudine, qui crinibus remorantur, quem nolint abire. Si tibi acceptum est fore tibi vnicum, sempiternum, atque illum amatorem tibi proprium futurum in vita. Soli gerendum censeo morem, et capiendos crines, vt fama est, hominis, et in sole pecuniam inuenire.

Nihil est miserius, quam animus conscius.

SAEpe etiam est olitor valde opportuna loquutus, vt habet proverbium. Apud Plautum in Mustellaria Tranio seruus nequissimus sententiam profert, quouis dignam Theologo, nihil est miserius quam animus hominis conscius. Et Horatius felix esse iudicat:

Nil conscire sibi, nulla pallescere culpa.

Celei suppellex.

VIlem et rusticanam suppellectilem Celei fuisse dictam indicat Maro Georg. lib. 1.

Virgea praeterea Celei vilisque suppellex.

Item Ouidius lib. Fastorum 4.

Sors sua cuique loco est, qui nunc Cerealis Eleusis
Dicitur hic Celei rura fuŕre senis.
Ille domum glandes excussaque mora rubetis
Portat et arsuris arida ligna focis,
Filia parua duas redigebat monte capellas.
Et tener in cunis filius ager erat.

Celeus rex erat Eleusine, pater Triptolemi, cui Ceres quod esset ab illo excepta hospitio, commonstrauit omnem agriculturae rationem. Verba Plauti sunt haec. Quasi suppellex Celionis, palus palo proximus est. Mirum est autem a Plauto primam syllabam in Celione produci, cum ab aliis corripiatur. Nam Celionem pro Celio dictum nihil est noui, sic et scorpium dicimus et scorpionem.

Ampullacea.

PLautus in Menaechmis videtur ampullaceam vocare mulierem magnifice cultam, carmen sic fertur; quando te auratam et vestitam bene habet, ampulla spem. Recte perhibent, melius sanam est mulier mentem sumere. Ampulla spem, certum est deprauatas esse voces: Quidam reponunt ampullosam, verum hanc dictionem Trochaici carminis ratio non patitur. Ampullaceam, et metro congruit et sensui. Plinius lib. 15. inter genera pyrorum commemorat ampullacea. Qui tamen locus haud scimus an mendo vacet. Verba Plinii sic habent. Ab odore myrrhapia, laurea, nardina, a tempore hordearia, a collo ampullacea, et Coriolana.

Cyatho non emam.

Non absque specie proverbii Miles apud Plautum in Poenulo dixit: Proh nebulae, cuius ego cyatho septem noctes non emam, loquitur de muliere fastidiosa, sed non perinde formosa, et cyathum dixit pro minimo precio, cui res erat cum cyathis. Cyathus minimum erat poculum, crater amplius.

Rex sum.

Qvemadmodum olim insignem felicitatem significantes dicebant,


page 1204, image: s1204

deus sum, aut in caelo sum. Ita Plautus in Poenulo dicit: Rex sum, si ego illum hodie ad me hominem allexero. Verba sunt Lyci lenonis, sperantis se diuitem fore, si quendam bene nummatum ad se pertaxisset.

Cribro crebrius.

Scite dictum est Plauto, nec sine proverbii schemate, cribro crebrius, pro eo quod erat, plurimis locis, ac passim. Villam integundam intelligo totam mihi. Nam nunc pellucet ea quam cribrum crebrius. Vulgus de futili ac loquaci dicit, tam solidus est quam cribrum.

Et operam et retiam perdere.

PLautus in Rudentibus. Iam nunc operam ludos facit et retiam. Id quidem citra tropum dictum est a sene, qui Crippum seruum piscatum miserat, cum esset noctu orta tempestas grauissima. Venustius erit, si tropo adhibito dicatur in captatorem, cui non successit aucupium. Porro retiam Plautus antique dixit pro rete. Affine est illi, quod alibi retulimus. Oleum et operam perdidi, et Opera et impensa periit.

Croesi pecuniae teruncium addere.

M. Tull. lib. de finibus 4. Itaque in quibus propter earum exiguitatem obseruatio consequitur, saepe accidit vt nihil interesse nostra fateamur, sint illa nec ne sint, vt in sole, quod a te dicebatur, lucernam adhibere, nihil interest, aut teruncium addere Croesi pecuniae. Teruncii nummi a tribus vnciis dicti vilitas proverbio locum fecit. Croesus Lydorum rex inter prodigiose diuites celebratur.

Priscis credendum.

M. Tull. in libello De vniuersitate: Credendum, inquit, nimirum est veteribus, et priscis, vt aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant. Incertum vtrum Cicero sentiat eam sententiam fuisse vulgo decantatam, an notet vocem prisci, qua declaramus homines extremae antiquitatis, quorum origo, quoniam posteris erat incognita [correction of the transcriber; in the print incogniaa], fere referebatur ad deos.

Omnes intus.

THeocritus in Syracusanis:

*ka/llist', e)ndoi= pa=sai, o( ta\n nuo\n ei)=p' u(pokla/cas2.

id est,

Optime habet, cunctae sunt intus, fertur vt olim
Inclusa sponsa sponsus dixisse.

Scholiastes admonet esse proverbium, e tali casu natum, vt coniicimus. Sponsus quidam pertesus sponsam exclusit aedibus; cumque illa pulsaret fores cupiens recipi, sponsus respondit, e)ndoi= pa=sai, id est, oens sunt intus; forte cum sponsa ex more duceretur ad aedes sponsi, ille occlusis foribus ita locutus est. Accommodari potest ad vsum magis serium, veluti si ambienti in amicorum numerum recipi, qui sit indignus amicitia, respondeatur pa=sai e)ndoi=. Aut, quod vero propius est, cum significabimus omnia esse in tuto. Siquidem a)poklei/w non solum sonat excludo, verum etiam includo, quod semotum in tuto esse volumus, vnde a)po/kleisma pro custodia. Itaque fieri potest vt sponsus sponsa in thalamum reclusa caeteras submouerit, dicens, omnes intus. Sponso vna sufficit, caeteras vt supervacaneas exclusit. kla\c Siculis dicitur clauis, inde a)pokla/zw pro a)poklei/w.

Esurienti ne occurras.

IN eodem Idyllio proverbii faciem habet et illud in fine. Gorgo hortans ad reditum, quod maritus esset iracundus addiicit.



page 1205, image: s1205

*peinw=nti/ ge mhde/ pot' e)/nqhs2.

id est,

Absit vt vnquam occurreris esurienti.

Fames enim exasperat iracundiam. Vnde apud Plautum aliquis iracundius loquentem rogat quampridem edisset. Apud eundem est.

Fames et mora bilem in narem conciunt.

Opus ad opus.

ADdam et illud ex eodem, e)/rgon e)p' e)/rgw|, quo nullum operae finem significamus. Verba sunt mulieris de marito conquerentis, quod emisset lanam sordidam ac rudem, in qua plurimum esset operis sibi. Ita Maro de vita colenda:

Cui nunquam exhausti satis est.

Tredecim cubitorum.

Homines insigniter procero corpore, et hisce temporibus populari ioco taxantur, vt ignaui et inutiles. Quod vt alia pleraque manasse videtur ab antiquitate. Sic enim in eodem carmine Proxinoa de marito loquitur, a)nh\r triskaideka/phxhs2, id est, vir 13. cubitorum: hyperbolicos significans enormiter procerum, cum esset tam insulsus, vt e mercatu pro nitro salem attulerit. De Caliga Maximini nobis alias dictum est. Prisci praelongos homines ridiculi gratia Longuriones appellabant. Varro in Tripalo apud Nonium, Ego nihil narro, adeo haec ita curat, qui ante me est, nescio qui longurio.

Volam pedis ostendere.

*to\ koi=lon, tou= podo\s2 dei=cai, id est, cauum siue volam pedis ostendere dicuntur, qui in bello fugiunt, quod apud historicos frequentissime dicitur, Vertere terga, proverbium refertur ab Hesychio. Dicitur et hodie vulgo in fugaces, calcaneum ostendere.

Factum transactum.

APud Iurisprudentes solemnia sunt haec. Factum transactum, quoties sentiunt nihil praetermissum, quod ad negocii tractationem pertinet. M. Tullius in Catilinam inuectiua tertia: Atque illud quod faciendum primum fuit, factum atque transactum est. Est alicubi et apud Terentium, aliosque complures melioris notae scriptores.

Maeandri.

CVm res agitur non simpliciter, sed vafris et obliquis consiliis, Maeandros dicimus, metaphora sumpta a fluuio Maeandro, qui sinuosus ac flexuosus labitur: vnde et nomen habere videtur, quasi oberret quaerens hominum consortia. M. Tullius in Pisonem: Quos tu Maeandros dum omnes solitudines persequeris, quae diuerticula flexionesque quaesisti? vtitur et Prudentius in hymno, quod alibi nobis citatum est in proverbio Labyrintho. Fluuius est Lydiam flexuosis recursibus perfundens. De quo Plinius lib. 5. cap. 29. Maeander ortus e lacu in monte Aulocrene, plurimisque adfusus oppidis, et repletus fluminibus crebris ita sinuosus flexibus, vt saepe credatur reuerti, Apamenam primum peruagatur regionem: mox Eumeneticam, ac dein Bargylioticos campos, postremo Cariam, placidus omnesque eos agros fertilissimo rigans limo: ad decimum a Mileto stadium, lenis illabitur mari. Est et picturae genus Maeander, in morem labyrinthorum flexuosis ambagibus implexum, quod oris chlamydum addi solet. Vnde Maro Aeneidos lib. 5.



page 1206, image: s1206

Victori chlamydem auratam, quam plurima circum
Purpurea Maeaendro duplici Meliboea cucurrit.

Masculum.

MAsculus apud veteres non semper significat sexum, sed interdum quicquid vegetum solidum ac robustum est, masculum dicitur. Exemplum Nonius Marcellus citat ex Varronis fabula, cui titulus o)/nos2 lu/ras2, vincor non esse masculum ad rem. Grammatici putant ab Horatio marem vitellum dictum, solidum ac firmum, de ouis oblongis ita loquitur in Sennonibus:

Namque marem cohibent collosa vitellum.

Virgilius quoque mascula tuta dicit alba et meliora. Lepidius erit si ad incorporea transferatur, veluti cum excelsum fortemque animum masculum appellamus.

Intra labia risit.

DE risu Sardonio nobis alias dictum est. Similem describit Theocritus in Thalysia:

*kai\ m' a)tre/mas2 ei)=pe sesarw\s2,
*ommati meidio/wnti, ge/lws2 de\ oi( ei)/xete xeileu\s2.

id est,

Et me est affatus, diducto leniter ore,
Arridenti oculo, risus vero labium intra
Haesit.

Homerus risum Sardonium dixit amarulentum. Hic describit risum modestum et amicum, qui si erumpat, Cachinus fit indecorus.

Pingui mensura.

*pi/oni me/trw|, id est, Pingui mensura dixit in eodem carmine, pro eo quod erat adfatim et largiter:

*ma/la ga\r sfisi\ pi/oni me/trw|
*adai/mwn eu)/kriqon a)neplh/rwsen w)lwa\n.

id est,

Illis fortunante deo bona copia frugum
Arearum campos mensura impleuit opima.

Simillimum est illi, quod ante diximus:

Plena manu, et Ambabus manibus
Non habet cui indormiat.

Theocritus in Hodoeporis:

*ou)de\ ga\r eu)ma/ra| tw=| despo/th| h)=s2 toi e)neu=den.

id est,

Eumarae siquidem domino nec vellus erat,
Cui Indormiret.

Hoc colore Lacon pastor designat extremam caprarii cuiusdam inopiam, cui nec pellis esset hircina, in qua somnum caperet. Solent enim veteres in animantium tergoribus et discumbere et dormire. Apud Homerum proci in bubulis tergoribus agitant conuiuia. Et hodie dicimus, non habet lectum, aut non habet stramenta quibus indormiat.

Asinus asino, et sus sui pulcher.

*onos2 o)/nw| ka/lliston, id est, Asinus asino pulcherrimus, simile simili placet. Alcimus apud Diogenem Laertium inter multa quae colligit ex Platonis Philosophi et Epicharmi Comici scriptis, quibus persuadere conatur Philosophum a Comicis multa fuisse suffuratum, et hos refert Senarios:

*qaumasto\n ou)de\n e)sti\ me tau=q' ou(/tw le/gein,
*kai\ a)nda/nein au)toi=sin au)tou/s2, kai\ dokei=n
*kalw=s2 pefuke/nai. kai\ ga\r h( ku/wn kuni\
*ka/lliston [note of the transcriber: In the print: *ka/llistoon ] ei)=men fai/netai, kai\ bou=s2 boi\+
o)/nos2 t' o)/nw| ka/lliston, u(=s2 de\ tw=| sui\+.



page 1207, image: s1207

id est,

Res mira non est, ista si sic proloquor,
Ipsique nobis si placemus inuicem,
Pulchreque nati si videmur, nam et cani
Pulcherrimus canis videtur, bos boui,
Asinus asello pulcher est, et sus sui.

Conueniet ubi inter inhonestos similitudo morum et instituti conciliat beneuolentiam, veluti cum miles placet militi, aleator aleatori, potator potatori, sophista sophistae. Mirum est ab Epicharmo praeteritam simiam, cum nullum animal sibi placeat impensius.

Pediculi Platonis.

*oi( pla/twnos2 fqei=reus2, id est, Platonis pediculi, in prouerbium abierunt, ut referente Laertio in vita huius philosophi, testatur Myronianus in opere, cui titulum fecit de similibus, hinc coniectans hoc morbo perisse Platonem, quod vulgo pediculi Platonis appellarentur. Graeci fqeiri/asin appellant. Morbus est foedus et cruciabilis, quo periit et L. Sylla: tametsi de genere mortis variae sunt scriptorum opiniones. Myronianus nullum indicat usum prouerbii. Suspicari tamen licet, dictum in sordidos, quod philosophi minimum indulgeant nitoribus externis, dum circa mentis cultum toti sunt occupati.

Vates secum auferat omen.

IN eos, qui nobis dira minitantur, aut acerba praenunciant, conueniet illud Theocriti in Bucoliastis:

*au)ta/r o( ma/ntis2 o( th/lemos2 e)xqr' a)goreu/wn
*exqra\ fe/roi pott' oi)=kon, o(/pws2 teke/essi fula/ch.

id est,

Telemus at vates, mihi qui canit omnia dira,
Dira domum referat, quo natis illa reseruet.

Iurarat Cyclops per unicum oculum suum, qui videret omnia semperque visurus esset. At Telemus vates illi praedixerat fore, ut ab Vlysse exocularetur, hoc omen Cyclops reiicit in vatem, et illius liberos. Ita Virgilius:

Quod dii prius omen in ipsum
Conuertant.

Et rursus:

Dii capiti ipsius generique reseruent.

Itidem Homerus Iliad. *d.

*su\n sfh=|sin kefalh=|si gunaici/te kai\ teke/essi.

Simile illi Platonico: In tuum ipsius caput.

Talia gignit bellum.

SEnarium hunc M. Tullius epist. ad Q. Fratrem lib. 2. ceu vulgo iactatum adducit.

*toiau=q' o( tlh/mwn po/lemos2 e)cerga/zetai.

id est,

Similia bellum calamitosum perficit.

Sentiens e dissidiis eorum, qui Rempub. administrant, multa gigni absurda, verba Ciceronis sic habent: Summum otium forense, sed senescentis magis ciuitatis quam acquiescentis. Sententia autem mea in senatu eiusmodi, magis ut alii nobis adsentiatur quam nosmetipsi. toiau=q' o( tlh/mwn po/lemos2 e)cerga/zetai. id translatum ad priuatam discordiam plusculum habebit gratiae.

Porcus Troianus.

Gvlae veteres architecti et hoc commenti sunt, ut bos aut camelus, totus apponeretur, differtus intus variis animantium generibus. Hinc et porcus Troianus venit in


page 1208, image: s1208

populi fabulam, cui hoc nomen inditum est, quod ita varias animantium species vtero tegeret, quemadmodum Durius equus texit armatos viros. Macrobius libro Saturna. 3. refert Cincium in oratione qua suasit legem Fanniam de moderandis sumptibus, obiecisse suo saeculo, quod porcum Troianum mensis inferrent. Conveniet in opipara conuiuia, aut in hominem variis deliciis expletum.

Pilus in medio.

MInimum discriminis significantes dicimus pilum interesse, id vehementius est, quam si dicas culmum latum. Theocritus in Thyocicho:

*lasw= de\ mani\s2 po/ka. qri\c a)na\ me/sson.

id est,

At me imprudentem capiet vesania tandem
Vix pilus in medio est.

Verba sunt amantis ac metuentis, ne tandem amor exeat in insaniam, a qua tam parum absit, vt vix pilus sit in medio. Consimili tropo Plautus dixit in Mostellaria [correction of the trascriber; in the print Mustellaria]: Pluma haud interest patronus an cliens probior siet, Homini cui nulla in pectore est audacia. Non interest pluma dixit, pro nihil omnino refert. Asinius Pollio M. Ciceroni: Nullum enim vestigium abs te discessurus sum.

Musopatagos.

*mousopa/tagos2, dicitur qui percitus est et attonitus furore Musarum. Ita Maro in Georgicis:

Quarum perculsus amore
Sacra fero.

Transfertur ad eos, qui sua poemata sic amant, quemadmodum parentes liberos. M. Tull. ad Q. Fratrem libro secundo: Non me Hercle quisquam mousopa/tagos2 libentius sua recentia poemata legit, quam ego te audio: Horatius.

Versus amat, hoc studet vnum.

Vt Phrygius amauit Pieriam.

PLutarchus in libro peri\ gunaikw=n a)retw=n ostendit ad suam vsque aetatem durasse consuetudinem, vt vxores optarent sic amari a viris, w(s2 fru/gios2 h)ra/sqh pieri/as2, id est, quemadmodum Phrygius amauit Pieriam. Id ortum est ab hiuismodi historia. Ionum qui in Miletum commigrarant, nonnulli seditione mora aduersus Nelei filios, secesserunt Myuntem, atque ibi sedem constituerunt, multis iniuriis affecti a Milesiis, qui cum illis bellum agitabant ob defectionem, verum nec atrociter, nec excluso omni commercio, sed nonnullis diebus festis mulieres e Myunte Miletum itabant. Erat autem ex his qui secesserant vir quidam nomine Pythes, cuius vxor dicta est Hyppigia, filia Pieria: cum autem Mileti die festo sacrificaretur Dianae, quam illi Neleidam cognominant, misit eo vxorem filiam id praecatus, vt sibi festo liceret interesse. Ex Nelei vero filiis longe potentissimus erat Phrygius, is captus amore Pieriae, cogitabat qua re posset puellae quam maxime gratum facere. Cumque illa dixisset nihil accidere posse gratius, quam si efficeret sibi liberum frequenter Miletum commeare multis virginibus comitatam; ex his verbis Phrygius intelligens ab illa quaeri pacem et amicitiam ciuibus suis, bellum composuit. Hinc Pieriae nomen et apud Myuntios mire gratiosum esse coepit, adeo vt puellae quae viris nuberent ominis caussa praecari soleant, vtinam sic amer a viro, vt Pieriam amauit Phrygius.



page 1209, image: s1209

Tota vlcus est.

IN eodem dialogo, ad laudatam agriculturam, ita respondet Socrates: a)ll' ou)x o(/lh w(/s2 fasi\n e(/lkos2, a)ei\ lu/phs2 pro/fasin eu(risko/menon, id est, Verum an non tota quod aiunt vlcus est, semper molestiarum occasionem ex se gignens. Id quidem esse verum declarauit Vulteius Horatianus: caeterum quidquid nobis vehementer molestum est hulcus vomicam et Carcinoma solemus appellare. Quemadmodum de Caesare Augusto literis proditum est, quod Iulias, filiam et neptem, et Agrippam prius adoptatum, postea abdicatum, non aliter appellare solet, quam tres Vomicas suas ac tria Carcinomata, adeoque detestabatur mores illorum minime frugales, ut ad omnem illorum mentionem soleat exclamare versu Homerico.

*aiq' o)/felon a)/gamo/s2 te me/nein, a)/gono/s2 t' a)pole/sqai.

id est,

O vtinam celebs mansissem, orbusque perissem.

Atque hic quoque versus inter prouerbiales merito referendus est, vsurpandus ab his, qui infaeliciter duxerunt vxores, aut liberos poenitendos susceperunt. Conueniet et in hominem molestis moribus. Theocritus in epitaphio Adonidis, acerbum dolorem potika/rdion e(/lkos2 appellat.

*agrion a)/grion e(\lkos2 e)/xei kata\ mhro\n a)/dwnis2
*mei/zon d' a( kuqe/reia fe/rei potika/rdion e(/lkos2.

id est,

Dirum dirum vulnus habet circa iguem [sic] [note of the transcriber: maybe i)gnu/a, hs2, h( or i)gnu/s2, u/os, h( ] Adonis.
Sed maius Cythera gerit sub pectore vulnus.

Lucernam accendere possis.

VEhementem iram hac hyperbole exaggerauit Theocritus in Thyonicho.

*kh)/fat' e)t', eu)mare/ws2 ken a)p' au)th=s2 kai\ lu/xnon a(/yais2.

id est,

Incaluitque ira, facile accendisse lucernam.
Ex ipsa vt possis.

Verba sunt amantis ac de proteruia puellae conquerentis, quae cum in conuiuio sileret, quidam illi dixit, non loqueris, lupum vidisti: illa ad nomen lupi vehementer incanduit. Aderat enim adolescens nomine lupus, quem adamabat. Irati dicuntur ardere. Similis hyperbole, licet sordidior, et hodie fertur apud nostrates ita loquentes: Adeo exarsit ira, vt ouum ad illius frontem posses decoquere.

Semper aliquem virum magnum.

*all' ai)ei/ tina fw=ta me/gan, hoc hemistichium M. Tullius ut vulgo iactatum adducit in epistola ad Q. fratrem, cuius initium: Statius ad me venit. Quod autem expectationem tui concursumque eum qui erat futurus si una tecum decederet, neque antea visus esset sustulit, id mihi non incommode visum est accidisse. Exhaustus est enim sermo hominum et multae emissae iam eiusmodi voces, a)ll' ai)ei/ tina fw=ta me/gan, quae te absente confecta esse laetor. Vnde sumptum sit hemistichium nondum liquet, nisi quod fortasse pro ai)ei\ legendum est, ai(/tei, id est, postulat, aut a)itei=, id est, postulat et requirit.

Ne si ad Iouis quidem aulam.

QVI metuunt malum, ad asylum, ad Aram, ad arcem, ad statuas principis, ad diuorum phana confugiunt. Verum a morte nullum est effugium. Id ita Sophocles expressit versibus.



page 1210, image: s1210

o(/tan ga\r o) kairo/s2 tou qanei=n e)lqw\n tu/xh
*ou)d' a)\n pro\s2 au)la\s2 zhno\s2 e)nfu/gu molw\n.

id est,

Vbi mortis urget tempus, ad Iouis atria
Si fugeris, effugere non possis tamen.

Prouerbii species est in illis verbis, vel ad Iouis quidem atrium, quod pro tutissimo posuit refugio. Huc confugerat Aquila insectante Scarabeo.

Oracula loqui.

*xrhsmou\s2 le/gein, id est, Oracula loqui dicuntur, qui certa et indubitata loquuntur, Theocritus in Syracusiis.

*xrhsmou\s2 a( presbu=tis2 a)pw/xetw qespi/casa.

id est,

Haec anus abscessit, diuorum oracla locuta.

*ta\ ek tri/podos2, alias dictum est, et Sybillae folium. M. Tull. ad Brutum epistola cuius initium: Scripta et obsignata iam. Haec ex oraculo Apollinis Pythii edita tibi puta. Idem de Finibus quinto: Quia cum a Zenone inquam hoc magnifice tanquam ex oraculo editur, virtus ad beatae viuendam seipsa contenta est.

Non ab Hymetto.

CRassam philosophiam ac rusticanam, quam discimus ex congressu plebeiorum, non ex commentariis Zenonis aut Platonis, M. Tullius ad Q. fratrem lib. 2. appellat philosophiam ab area Syra. Nos enim inquit, ita philologi sumus, ut vel cum fabris habitare possimus, habemus hanc philosophiam non ab Hymetto, sed ab area Syra. Hymettus Atticae mons est, unde Hymettia mella. Cui opponit aream Syram, subindicans rusticanam simplicitatem. Nam paullo ante nonnihil attigerat de dicteriis argutis. Apparet id temporis M. Tullium in praedio quodam aedificasse. Quanquam haud scimus an hic locus, quoniam varius habetur in exemplaribus, mendo vacet. Dispiciat eruditus lector, an pro area syra legendum sit, ex hara Syra, sic enim loquitur in Pilonem: ex hara productae non schola. Syri barbarie nobiles erant id temporis, quemadmodum Attici lepore dictorum.

Cymbalum mundi.

PLinius maior in praefatione ad Imperatorem Vespasianum refert, Apionem grammaticum a Tyberio Caesare Cymbalum mundi consuesse vocari: ob nominis celebritatem: cum publicae, inquit, famae tympanum potius videri posset. Is Apion aiebat, eos ab se donari immortalitate, ad quos aliqua componebat. Huc Tyberius alludens appellabat illum cymbalum mundi, quod hominem honesta fama donaret, quae per uniuersum mundum amabiliter resonaret. Plinius autem ob arrogantiam mauult illum appellari tympanum publicae famae, quod famam daret potius quam honestam famam. Nam resonat et tympanum, sed inamoeno strepitu. Allusisse videtur huc, quod tympana fiunt e pelle asinina.

In beato omnia beata.

A diuitibus omnia magnifice fiunt, a tenuibus frugaliter. Praxinoe in Charitibus Theocriti, laudans Prolemaeum, quod Adonidis festum magnificis sumptibus apparasset, non nisi prouerbii specie dixit:

*en o)lbiw| o)lbi/a pa/nta.

id est,

In diuite ditia cunctae.



page 1211, image: s1211

Vsus erit, si dicas ab homine docto omnia docte fieri, a pio pie, a rege regaliter.

Digitum qua proferat.

Schemate prouerbiali M. Tullius dixit pro A. Caecinna, digitum qua proferat non habet, hyperbolicos indicans illi nihil prorsus esse quod dicat agatve, locus sic habet: Denique ista nimia quae dominatur in ciuitate potentia, in hoc solo genere quiescit, quid agat, quomodo aggrediatur iudicem, qua denique digitum proferat non habet. Sumptum est a gestu rhetorum, qui varius traditur a Quintiliano, simplicissimus est proferre digitum, quod plebeiorum est et rusticorum.

Iouis germen.

*ek *dio\s2 e)/rnos2, id est. Ex Ioue germen dicebatur insigni virtute praeditus, verba sunt pastoris ad pastorem musices pulchre peritum, cui honoris gratia clauam dono dedit. Claua autem gestamen est Herculis, ex Ioue prognati, obseruatum est a priscis a poetis Iouis filios semper induci ciuiles et humanos, contra Neptuni truces et asperos. Musica autem ciuilitatis magistra est. Carmen sic habet:

*ou(/neken e)ssi\
*pa=n e)p' a)lhqei/a| peplasme/non en *dio\s2 e)/rnos2.

id est,

Es siquidem tu,
Reuera factum ac prognatum ipso ex Ioue germen.

Interpres tamen mauult eo referre, quod qui vera loquuntur, ex Ioue prognati dicuntur, adducens carmen Homericum.

*ou) ga\r e)mo\n palina/greton ou)d' a)pathlo\n,
o(/ttiken kefalh=| kataneu/sw.

id est,

Haud etenim fallax erit aut reuocabile quicquam
Quod capite annuero.

Pastor ob id laudatur quod ingenue profiteratur se non conferendum cum insignibus musicis. Qualis inducitur et a Marone:

Me quoque dicunt
Vatem pastores, sed non ego credulus illis.

Musarum aues.

*mousw=n o)/rniqas2, id est, Musarum aues, non absque prouerbii specie Theocritus in Thalysia appellat poetas, quod Lusciniarum in mortem assidue canant sua poemata. Scholiastes admonet omnes aues canoras Musarum aues appellari. Sentit autem sibi displicere poetas, qui cuculorum more audent Homero occinere.

Nullus dies omnino malus.

Astrologi designant quosdam dies fortunatos aut infaelices, sed his, aut his rebus: nullo tamen die indulgendum est otio, quod nullus sit adeo inauspicatus, quin alicui negotio sit faelix, si quis recte vtatur concesso tempore, dies infaustus gerendo bello, aut nauigationi, faelix est administrandae rei familiari. Nullus autem dies non prosper parandae bonae menti. Fatetur hoc Hesiodus: peri\ e)/rgwn kai\ h(merw=n.

*kai\ ou)/ pote pa/gkakon h)/mar.

id est,

Omni ex parte dies malus haud obuenerit vnquam.

Rectam instas viam.

REm acu tetigisti, huic similimum est quod habet Plautus in Asinaria, est ne hoc vt dico Libane? Lib. rectem instas viam, ea res est. Vt qui


page 1212, image: s1212

falluntur, dicuntur tota aberrare via, ita qui rem coniectant, dicuntur rectam insistere viam: quod schema mire tritum est et hodie vulgo illiterato. Simili schemate dictum est in Cassina, Nunc pol ego demum in rectam redii semitam, pro eo, quod erat, rem ipsam deprehendi.

Aeacidinae minae.

IN eadem ita loquitur mercator: siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus incedit. Iratus si me terigerit, iratus vapulabit: non sine prouerbii specie dictum est pro atrocibus ac superbissimis minis, versus patitur vt pro Aeacidinis legatur Aeacinis. Nam id nonnulli diuinant, sed probabilius est poetam sentire de Achille Aeaci nepote, quem Homerus vbique facit stomachabundum ac minitabundum: velut in primo statim Iliados libro, vbi sic incandescit in Agamemnonem, vt manum admoueat capulo, a conuiuiis ad pugnas venturus, nisi Pallas eum capillis reuocasset. Quin et ipsum opus ab Achillis ira habet exordium mh=nin a)/eide qea\. Quod quidam afferunt de Aeaco manium iudice, non videmus quid ad hunc faciat locum. Quicquid etiam inuictum et insuperabile volumus intelligi, Achilleum dicimus.

Oleo nitidius.

OLEI NITOR adeo venerat in prouerbium, vt mysticae quoque literae iubeant facie oleo vncta dissimulare tristitiam ieiunii. Plautus in Truculento de amica pulchre compta. Feruide vt tota floret, vt oleum nitide nitet. Oleum nitorem ac lucem addit rebus omnibus.

Herculis quaestus.

HERCVLIS quaestum pro magnis impendiis dixit Plautus in Mostellaria [correction of the transcriber; in the print Mustellaria]: Dapsiles sumptus facit, perdidit patrem, vnus istic seruus acerrimus Tranio, is vel Herculis conterere quaestum potis est. Alias dictum est, olim plerosque decimam lucri partem Herculi vouere solitos, Huius fauore persuaserunt sibi rem fore auctiorem. Ex tam multis autem decimis oportuit immensam pecuniarum vim conflari. Quaestum appellat facete, quasi Hercules suum fauorem vendiderit.

Posterius dictum.

DOCTVM doces, Memorem mones, Scienti loqueris, aliaque eius formae antea retulimus. Eundem sensum festiuissime extulit Plautus in Asinaria: cum enim Demenaetus quaeritans de moribus vxoris dixisset, fateor eam esse importunam atque incommodam, respondit Libanus seruus, Posterius isthuc dixti, quam credo tibi, hoc est, sciebam priusquam diceres. Nec apparet, quamobrem Nonius hic posterius interpretetur minus. Ne id quidem caret prouerbiali schemate, quod mox sequitur.

Tu primus sentis, nos tamen praenoscimus.

Dedecus ille domus sciet vltimus, ait Satyricus, et Terentius, Is solus nescit omnia, sed aliena mala licet priores intelligamus non dolent nobis, sensus igitur mali primum ad illos peruenit, ad quos res attinet, notitia ad alios.

Agones.

ADMONVIMVS Antigonum regem Demetrii nepotem militari ioco dictum Dosonem, quod omnibus polliceretur, dicens dw/sw, nec praestaret semper pollicita. Ita qui apud Romanos percutiebant victimam, Agones dicti sunt, quod ex more


page 1213, image: s1213

priusquam ferirent, populum rogabant, agon, id est, ago ne? Ouidius in Fastis:

Semper agat ne rogat, nec nisi iussus agit.

Agonum meminit Lactantius Statii enarrator. Quadrabit in conctatores, qui semper deliberant, neque quicquam aggrediuntur.

Fungus putidus.

SEnem iam delirum et inutilem Plautus in Bacchidibus fungum putidum appellat: fungi licet natura insipidi, olim in delitiis erant, et adhuc sunt apud Italos, sed teneri ac recentes: vetulis nihil insipidius. Verba Plauti sic habent: Terrae odium ambulat. Iam nihil sapit, nihil sentit, tanti est, quanti fungus putidus. Quin et hoc ipsum terrae odium, prouerbii figuram habet, velut illud, telluris inutile pondus. Idem in Bacchidibus, inter stoliditatis conuicia ponit et fungos: Stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones. In Mostellaria [correction of the transcriber; in the print Mustellaria] pro stolido fruticem appellat. Nec verisimile loquere, nec verum frutex. In caeteris arboribus est nonnulla imago dignitatis ac prudentiae. Frutex temere nascitur, expers cultus, et aut nullum habet fructum, aut syluestrem et inutilem.

Viuum noueris.

ANtea retulimus, viuorum meminisse oportet. Id meretricula in Truculento Plautina detorquet in alium sensum, amatorem pro mortuo ducens, qui desierat esse dando. Dum viuit, inquit, hominem noueris, vbi mortuus est quiescas: Te dum viuebas noueram. Pecunia iuxta Hesiodum anima est mortalibus, hac amissa, exanimis est homo.

Lippo oculo similis.

VIDEMVS quosdam his moribus, vt eos aequo animo ferre non queas: rursus ita industrios et ad obsequium expositos, vt quoties sese offert occasio, non possis cauere, quin aliquid illis committas. Lippus oculus manuum contactu laeditur, et tamen naturale est nobis illuc habere manum vbi dolet. Plautus in Persa: Ego nec libenter seruio, neque satis sum hero ex sententia. Sed quasi lippo oculo me herus meus, manum abstinere haud quit tamen: Quin mihi imperet, et quin me suis negotiis praefulciat. Item in Bacchidibus: Lippi illic oculi seruus est simillimus. Si non est, nolis esse neque desideres: Si est, abstinere quin attingas non queas.

Tu in legione, ego in culina.

IN Truculento Plautina militi atrociter minitanti cocus respondet: Sis tu in legione bellator si vis, at ego in culina Ares. Auxit cocus bellatoris verbum. Mars enim Deus belli est. Quod autem dixit Ares pro Mauors, non est Plauto nouum Graecas voces admiscere Latinis. Quanquam in nonnullis exemplaribus habebatur aues, in nonnullis aries, sed mendose.

Citius quam formicae papauer.

NON caret adagii specie, quod est apud Plautum in Trinummo: Confit citius, quam situ obiicias formicis papauerem. Verba sunt Stasini serui narrantis quadraginta minas intra quindecim dies fuisse consumptas, vtpote in comessationes, compotationes, balnea, in piscatores, pistores, lanios, coquos, olitores, myropolas, et aucupes dissipatas, non aliter quam si papauer obiicias agmini formicarum. Mox enim distrahitur aceruus, dum vnaquaeque suum arripit granulum.



page 1214, image: s1214

Itidem vt Acheronti.

APVD eundem in eadem fabula amanti reposcenti quae dederat, respondet scortum. Nam itidem vt Acheronti hic ratio accepti scribitur. Intro receptum, quando acceptum est, non potest ferri foras. Sentit nihilo magis ad amantem redire, quod in meretricis domum est datum, quam redeunt ab inferis mortui, vnde iuxta Catullum negant redire quemquam.

Mus non vni fidit antro.

NIHIL hodie est decantatius apud vulgus, quam eum murem esse miserum, cui non est nisi vnus cauus. Idem Plautus expressit in Truculento.

Sed tamen cogitato mus pusillus quam sit sapiens bestia,
Aetatem qui vni cubili nunquam commitit suam.
Quia si obsideatur vnum, aliunde praesidium gerit.

Locus erit adagio si quem admonebimus, vt sibi plures amicos paret, aut vna cum opibus studeat philosophiae, vt si fortuna quod suum est eripiat, in literis sit praesidium.

Post rem deuoratam ratio.

QVEMadmodum de sera ope dicitur, post bellum auxilia, ita de sera parsimonia dicitur, post absumptam rem supputatio. Stasinus in Trinummo Plautina: Sero atque stulte, prius quod cautum oportuit, postquam comedit rem, post rationem putat. Loquitur seruus herili filio supputanti rationem accepti, cum tota summa iam esset nequiter absumpta. Nimirum hoc est, numerare praeteritas vndas, cum venientes oporteat censere.

Coena popularis.

QVEMadmodum Phormio Terentianus coenam dubiam appellat, variis epulis instructam, vbi tu dubites quid sumas potissimum, ita Philto Plautinus coenam popularem appellat magnificam, egregieque lautam, atque adeo gratuitam quoque, quales solent exhiberi populo. Verba Plautina sic habent: Quid tu si in aedem ad coenam veneris, atque ibi opulentus tibi par forte vt venerit, apposita sit coena, popularem quam vocant. Si illi congestae sint epulae a clientibus, etc.

Apud mensam verecundari neminem decet.

SEquitur ibidem aliud prouerbium quod ex tanta antiquitate per manus traditum hodieque versatur in ore omnium:

Verecundari neminem apud mensam decet.
Nam ibi de diuinis atque humanis cernitur.

Nisi quod vulgus addit, nec in lecto. Sententia est non philosophi, sed Stasini serui Comici: cum nusquam magis habenda sit verecundiae ratio, quam in lecto et in conuiuio. Sunt tamen, qui rustico pudore molesti sunt conuiuae, semper expectantes vt ipsis praeministretur, et quod datum est reponentes. Iam hoc ipsum de diuinis atque humanis cernitur, prouerbiale est, quo tropo significabant de summa rerum agi. Dictum seruo dignum, qui felicitatis puppim ac proram in ventris [reading uncertain: Print blurred] expletione collocarat.

Salillum animae.

IN eadem scena Philto hominem vocat Salillum animae, sentiens hominis breuissimam esse vitam, videlicet quantulum salis cuique in conuiuio apponitur. Locus Plautinus sic habet: Dei diuites sunt, Deos decet opulentia. Et factiones, nos


page 1215, image: s1215

homunculi sumus Salillum animae, quam cum extemplo amisimus, Aeque mendicus atque ille opulentissimus censetur ad Acherontem mortuus. Quanquam extremo senario desunt duae syllabae. Pelops censetur, aut censetur Croesus, aut aliquid simile.

Nummus plumbeus.

QVEMadmodum assis, obolus, ac teruncius, ita et nummus plumbeus abiit olim in vilitatis prouerbium. Plautus in Trinummo: Cui si capitis res siet, nummum nunquam credam plumbeum. Idem in Cassina, cui homini hodie peculi nummus non est plumbeus. Aereos nummos et hodie nouit Flandria, plumbeos Anglia. At Mar. Tullius libro ad Attic. quinto. Vatinium semissem hominem vocat vilissimum et contemptissimum. Simul vero semissis homo contra me arma tulit. Et tressis agaso pro contemptissimo dictus est alibi. Plautus in Mustellaria: Tace sis faber, qui cudere soles plumbeos nummos.

Basilica facinora.

ANte admonuimus quicquid magnificum esset appellari solere basiliko\n, vt valere basilikw=s2. et magnificas aedes basilicas appellabant. Plautus in Trinummo de seruo nullius rei, sed philosophica quaedam loquente: Dii, inquit, mortales, basilica hic quidem facinora inceptat loqui. Notum est illud Pori responsum, qui roganti Alexandro, a quo fuerat bello superatus, quomodo te tracto? basilikw=s2, inquit. Roganti, nunquid aliud? respondit, e)n tw=| basilikw=s2 omnia comprehendi. Nihil enim humile decet reges. Duriusculum est, quod Plautus dixit in Epidico: Dii immortales vt ego perii basilice.

Nec caput, nec pedes.

NEgotium ita perturbatum, vt nescias quo pacto vel expedias, vel amittas, veteres dicebant, nec caput habere, nec pedes. Sic enim Marcus Tullius iocatur respondens suo Curioni: Sulpitii tibi operam intelligo ex tuis literis non multum opus fuisse, propter res tuas ita contractas, vt quemadmodum scribis: Nec caput, nec pedes. Equidem vellem pedes haberent, vt aliquando redires. Antea nobis dictum est ex Platone a)ke/falos2 mu=qos2. Sine capite fabula.

Emendus cui imperes.

CVIque in suos seruos imperiosum esse licet, in alienos aut in liberos non item. Ita Plautinus Stasinus in Trinnummo hero imperiosius reuocanti, quem herum esse nesciebat, aut scire dissimulabat: Emere, inquit, melius est cui imperes. Item in Persa: Emere oportet quem tibi obedire velis. Huc pertinet illud Theocritum quod alibi recensuimus, non sum sollicita ne mihi vacuam abstergeas. Mulier indigne fert obiurgari ab illo, cui non erat ancilla nec vxor. Addit et illud surakousi/ais2 e)pita/sseis2, id est, Syracusanis mulieribus imperas, hoc est, non tuis, sed liberis.

Sale et aceto.

PArcum tenueque prandium significans Grippus piscator in Rudentibus ait, Sed hic rex cum aceto pransurus est, sine bono pulmento. Miseris, obsoniorum loco sal est cum aceto. M. Tullius ad Papirium Paetum libro nono. Tyrotarichi meminit, ceu plebei condimenti. Id erat ius e caseo confectum, quod et hodie Itali vocant menestram. Meminit et Pompilii piscis vilissimi, qualis erat et gobio. Quem


page 1216, image: s1216

inquit, tu mihi Pompilum, quem denarium narras, quam Tyrotarichi patinam? De Pompilo pisce crebra est apud Plinium mentio. Denarium suspicamur esse vocem deprauatam. Certe nobis nondum liquet quid sibi velit. Acetum tamen nonnunquam vsurpatur in significationem acuminis, vt Plautus: Acetum habet in pectore et Persius: Mordaci lotus aceto. Varro in Sesquiulyxe citante Nonio: Alteram viam deformasse Carneadem virtutis, a cupis acris aceti, hoc est, magna subtilitate.

Cassa glande.

INter vilitatis adagia retulimus et illud, Cassa nuce non emam. Similimo tropo Plautus in Rudentibus dixit cassam glandem: Promittens indicium quaerit precium, alter licitatur, nummos trecentos. Grippus respondet, tricas. Lab. Quadringentos. Gr. Tramas putidas. Lab. Quingentos. Cr. Cassam glandem. Lab. Sexcentos. Gr. Curculiunculos minutos fabulare. Cassam glandem dixit, pro vitiosa glande, et inani putamine.

Veruecea statua.

PLautinus Egio in Captiui duo, seruum stupidum appellat statuam verueceam, quasi dicas, brutum ac mutum hominem: Vos, inquit, ite intro, interim ego ex hac statua veruecea volo rogitare, meo minore quid sit factum filio. Quidam pro veruecea legunt verberea, quasi verberonem plagis assuetum pro statua marmorea dixerit verbeream. Certe dictionem verueceam non patitur carminis trochaici ratio: superesset enim vna syllaba, nisi in, cea, facias synaeresin.

Quam in tragoedia comici.

Vti quis in aliena versatur harena, inducti dicentur in tragoediam Comici. Diuersi generis sunt Tragoedia et Comoedia, nec fas est tragicas personas in comoediam inducere, nec contra. Plautus in Poenulo: Quin aedepol indoctior sum quam in tragoedia Comici. Nos legendum arbitramur inductior sum. Allusit enim Colabiscus ad id, quod dixerat Milphio: Fac modo vt conducta tibi sint dicta ad hanc fallaciam. Respondit iocans: Inductior sum, idest, instructior sum.

Non magis, quam canem.

ODium et contemptum vulgo declarant canis vocabulo. Hor. Odit cane peius. Et Plautus in Amphytrione: Valuistin' vsque? Expectatus aduenio? Sos. Haud vidi magis. Expectatum eum salutat haud quisquam magis quam canem. Sic enim legendum opinamur, vt constet ratio carminis trochaici, tetrametri, catalectici.

Gralatorius aut testudineus gradus.

PLautus in Amphytrione: Bleph. Non potuimus nostros grandius grandire gradus. Amphi. Siue gralatorius, siue testudineus fuerit, certum est mihi hunc scelestum perdere. Item in Poenulo: Vinceretis ceruum cursu, gralatorem gradu. Gralae dicuntur fustes quibus innixi quidam ingrediuntur, quos gralatores appellauit antiquitas. Graecis kaloba/tai dicuntur, quemadmodum schoenobatae vocantur funambuli. Ii fustes quo sunt longiores a gradu, cui pes innititur, hoc gradus sunt maiores. Tantum elicere licuit, e corruptissimo loco apud Nonium, praesertim in editione Aldina. Idem Plautus in Menaechmis: Atque eccum incedit, moue formicinum gradum. Formicae videntur currere, cum minimum promoueant. Rursus in


page 1217, image: s1217

Poenulo: Vicistis cochleam tarditudine. In eadem tardos appellat spissigradissimos, et tardiores quam sint corbitae in tranquillo mari. Rursus talium gradum dicit esse succretum cribro pollinario, quod Simila perangustia foramina, paulatim defluat.

Daedaleum remigium.

AD celeritatem significandum Plautus in Amphytrione dixit, remigiis Daedaleis, pro volatu. Non ocyus quiui si Daedaleis me tulissem remigiis.

Argentum accepi, imperium vendidi.

NIhil hac sententia decantatius: qui accipit beneficium perdit libertatem. Demaenetus eleganter expressit in Asinaria:

Argentum accepi, dote imperium vendidi.

Nam pauper vxorem duxerat pulchre dotatam, sed in quam nihil haberet imperii. Talis inducitur et Nausistrata in Phor. Terentiana.

Despuere malum.

MAnet et hodie in vulgi moribus, vt si quid audiant execrandum, quod sibi nolint euenire, despuant velut abominantes. Id autem haesit ex veterum superstitione, qui sibi persuaserant desputationem esse remedium aduersus imminentia mala, praecipue aduersus morbum comitialem: cui non hinc tantum est nomen inditum, quod in hominum frequentia saepius oboriatur, verum etiam quod prohibeat comitia fieri, et in admouendis remediis ter expuere habebatur salutare. Velut etiam aduersus incantationes, vt refert Plinius. Simili superstitione contra improbae spei fascinum, ter in sinum expuebant. Plautus: Et illic isti qui sputatur morbus venit, cui respondetur, Ain' verbero mihi eum morbum esse, qui me opus sit insputarier? Hic rursus alter. Ne verere, multos illic morbus homines macerat, quibus insputari saluti fuit, atque illis profuit. Idem in Amphytrione: Teque obsecro hercle, vt quae locutus despuas.

Contrahere vela.

IN eadem epistola dixit contrahere vela, pro eo, quod est reprimere sese et cautius agere. Contraxi, inquit, vela perspiciens inopiam iudicum, neque dixi quicquam pro testimonio, nisi quod erat ita notum atque testatum, vt non possem praeterire. Itidem Horatius?

- Et idem
Contrahes vento nimium secundo
Turgida vela.

Sumptum est a nautis, qui vehementius spirante vento vela contrahunt, quo tutius nauigent, vento languidiore pandunt, captantes auram.

*espete nu=n moi\.

IN eadem carmen Homericum festiuissime vsurpat ad continuationem narrationis.

*espete nu=n moi\ mou=sai o(/pws2 dh\ prw=ton e)/pesqai.

id est,

Dicite nunc Musae, dixistis quippe priora.

In commemoratione rerum ridicularum habebit gratiam. in Aldina editione, hemistichium modo refertur, e(/spete nu=n moi\ mou=sai. Neque enim semel habetur apud Homerum, licet finis non sit idem, velut illud e(/spete nu=n moi\ mou=sai o)lu/mpia dw/mat' e)/xontes2. Iliad. 2.

In dierectum.

QVibus precamur exitium, eos iubemus ire in malam crucem, ad coruos, ad cynosarges: pro eodem


page 1218, image: s1218

prisci dixerunt in dierectum, quod illi dierectos appellarent in crucem suffixos. Nonius citat ex Varrone, Apage in dierectum a domo nostra istam insanitatem. Dierectos dici putat quasi in diem erectos. Fortasse scriptum erat in dium erectos, quod qui crucifiguntur, sub dium exponuntur. Praesertim cum addat, a domo nostra Sub dium rapiuntur, quae domo efferuntur. Insanitatem autem pro insania dixit M. Tullius, ne quis mendum suspicetur.

Nihil est, aut nihil curae est.

IDem eodem libro, epistola cuius initium: Cum e Pompeiano: versiculum Rhintonis vt vulgo iactatum refert: Illud tamen, inquit, velim existimes, me hanc viam optimatum post Catuli mortem, nec praesidio vllo, nec comitatu tenere. Nam ita ait Rhinton vt opinor.

*oi me\n pa/r' ou)de\n ei)/sin, oi)=s2 d' ou)de\n me/lei.

id est,

Nihili quidem hi sunt, caeteris curae est nihil.

Sentit se non vti praesidiis magnatum, quod partim nihil possint, partim negligant res.

E terra spectare naufragium.

ALias nobis dictum est, de muris iudicare Achiuos, pro eo quod est in tuto spectare aliorum pericula. Idem alia metaphora festiuius extulit M. Tullius libro ad Atticum 2. epist. de Geographia: Nunc vero cum cogar exire de naui, non abiectis sed ereptis gubernaculis, cupio istorum naufragia ex terra intueri, cupio vt ait tuus amicus Sophocles,

*ka)\n a)po\ stegh=s2 a)kou/ein eu)/khlos2 eu(dou/sh frenh\.

Quanquam hic versiculus in aliis codicibus habebatur varius, sed aeque deprauatus in aliis erat omissus Videtur esse versus trochaicus catalecticus. *ka)\n a)po\ stegh=s2 a)kou/ein eu)/khlos2 eu(dou/sh| frenh\: pro eu)/khlos2, quidam codices habebant ya/kalos2, quod quid sit non intelligimus, e)/ukhlos2, non patitur carminis ratio. Sensus autem hic videtur esse, optat de tecto audire tumultus aliorum, ipse vacuus et quietus animo.

Qui prior laesit.

IN eodem lib. epist. Subito cum mihi dixisset, etc. vsurpat versum Homericum, minitans vindictam ei qui prior lacesseret. Nam nos quidem, inquit, si per istum tuum sodalem Publium licebit, sofisteu/ein cogitamus. Si ille cogitat tantum duntaxat nos offendere, et quod proprium est artis huius.

- e)pagge/llomai
*andr' a)pamunesqai o(/s2 tis2 pro/teros2 xalemhnh.

id est,

Denuncio
Vlturum me hominem quisquis prior irritarit.

Quod datur.

Nonius Marcellus citat hunc versiculum e Cecilii Plotio: Patiere quod dant, quando optata non danunt. Danunt antique dictum est pro dant. Convenit cum eo, quod alibi retulimus ex Cicerone: ta\ me\n dido/mena, et huic similibus.

Chimaera.

Hominem inconstantem ac variis moribus, aut opus sibi non cohaerens, M. Tullius designat festiuiter illo versu Homerico: Quod de Qu. inquit, fratris epist. scribis, ad me quoque fuit:

*pro/sqai le/wn, o(/piqen de\ dra/kwn, me/ssi de\ ximai/ra.



page 1219, image: s1219

Quid dicam nescio, nam ita deplorat primis versibus mansionem suam, vt quemuis mouere possit: ita rursus remittit, vt me roget, vt annales suos emendem atque edam. Epistolam sibi inaequalem appellat Chimaeram.

Nihil dulcius quam omnia scire.

M. Tullius ad Atticum lib. 4. epist. Delectarunt me: refert hunc Senarium ceu vulgo celebrem:

*ou)de\n gluku/teron h)\ pa=n ei)de/nai.

id est,

Nil dulcius, quam scire prorsus omnia.

Versus corruptus constabit, si addas e)sti\n, sic:

*ou)de\n gluku/tero/n e)stin h)\ pant' ei)de/nai.

Aut pa/nta peri\ pa/ntwn. Ac mox subiicit: quare vt homini curioso, ita perscribas ad me, quid primus dies, quid secundus, quid censores, quid Appius, quid illa populi Apuleia. Est et illud aliquoties obuium in epistolis M. Tullii pa/nta peri\ pa/ntwn.

Strumam dibapho tegere.

STrumam dibapho tegere, dixit M. Tullius ad Atticum pro eo, quod est infamiam aliqua dignitate obliterare. Vatinii, inquit, strumam sacerdotii dibapho tegere. Dibaphon appellat purpuram bis tinctam. Struma est tumor corporis, veluti gibbus. Ea deformitas interdum purpura dissimulatur. Idem ad M. Caelium libro 2. Nam Curtius noster Dibaphum cogitat, sed eum infector moratur. Dibaphi nomine designat magistratum, cui fas erat dibapho vti. Sed iocatur illi rem parum ex sententia cedere, quod tinctor esset in mora. Est autem haec vna ratio obliterandae infamiae, splendore dignitatis hominum calumnias deterrere: mediocris enim fortuna patet inuidiae.

Multa in medio.

ANtea commemorauimus, multa cadunt inter calicem supremaque labra. Idem alia metaphora extulit M. Tull. ad Attic. lib. 6. epist. Et si nil sani. Non quo me aliquid iuuare posses, quippe res in manibus, tu autem abes longe gentium.

*polla\ d' e)n metexmi/w|,
*no/tos2 kuli/ndei ku/mat' eu)rei/hs2 a(lo\s2.

Ita Cicero sentit multas rerum nouationes exorituras, antequam Atticus, qui procul aberat, possit opitulari. Senarii sunt, quos ita vertas licet:

Sed interim in medio notus
Multas patientis voluit vndas aequoris.

Preces armatae.

IDem lib. 9. epist. cuius initium: Tuas 11 Kal. peiqana/gkhn appellat suasionem cum necessitate vique coniunctam. Quales sunt principum preces; id quod eleganter Ouidius expressit in Ioue: Precibusque minas regaliter addit. Ciceronis verba sunt. Ego autem non tam gohtei/an huius timeo, quam peiqana/gkhn. ai( ga\r tw=n tura/nnwn deh/seis2, inquit Plato, oi)=q' o(ti memigme/nai a)na/gkais2 ei)si\n, id est, non tam fucos huius timeo quam parendi necessitatem. nam tyrannorum preces, vt ait Plato, scis necessitati admixtas esse. Extat et ille minus celebris.

Cogit rogando qui rogat potentior.

Benefactis pensare delicta.

EOdem libro, epistola cuius initium: Certior a Pylio factus, citat hunc Senarium citra nomenclaturam, vt vulgo celebrem.



page 1220, image: s1220

*allois2 e)n e)sqloi=s2 to/n d' a)poqou=ntai yo/gon.

id est,

Altis benefactis hocce depellunt, probrum.

Loquitur de Bruto et Cassio, qui occiderant Caesarem, locus sic habet: Itaque idus Martiae me non tam consolantur quam antea, magnum enim mendum continent, et si illi iuuenes: a)/llois2 me\n e)sqloi=s2, etc. Convenit cum illo su\ kakw=s2 eu)= drw=n le/geis2.

Altius Oromedonte.

THeocritus in Thalysia:

*ws2 moi\ kai\ te/ktwn meg' a)pe/xqetai w(/s2 tis2 e)reunh=
*ison o)/reus2 korufa=| tele/sai do/mon wrome/dontos2.

id est,

Sic mihi magnopere faber est inuisus, in altum
Qui struit, adnitens superare iugum Oromedontis.

Allegoria proverbialis est, deterrens ab insolentia, ne quis se praeponat iis, quibuscum nullo pacto est conferendus. Scholiastes indicat Oromedontem esse montem in insula Co. Est allusum ad poetam Coum. Nam paulo post, Homerum appellat poetam Chium.

*fainoproswpei=n.

HAc voce M. Tullius videtur delectatus. Ita subinde vsurpat in epistolis: Est autem vultu fronteque praeferre hilaritatem ac benevolentiam, cum aliud geras in animo. Vnde illud Maronis:

Spem vultu simulat, premit alium corde dolorem.

Faciles partus.

THeocritus in Encomio Ptolemaei:

*rhi/+diai de\ gonai\, te/kna d' ou)/ poq' eoiko/ta patri/.

id est,

Sunt faciles partus, sed proles natu parentem
Ore refert nunquam.

Pater est iuxta iureconsultos quem nuptiae designant, sed proles non semper facie maritum parientis exprimit. Eoque iuxta Flaccum: Laudantur simili prole puerperae. Quanquam et hic natura ludit varietate, quemadmodum ferme in omnibus. Proles non semper refert matrem aut patrem, sed interdum auum paternum aut maternum, interdum auiam, interdum patruum, aut propatruum.

Praeficarum more.

PRaeficae dicebantur mulieres in hoc conductae, vt in funere lamentarentur, ac defuncti laudes praedicarent, aliis plorandi modum praeirent, vnde et praeficae dictae sunt, quasi praefectae. Ab his iocus sumitur in eos, qui simulant amorem, aut dolorem, cum lucri causa faciant quicquid faciunt. Lucilius citante Nonio:

Mercede quae conductae flent alieno in funere praefica,
Multae et capillos scindunt et clamant magis.

Id in Arte poetica imitatus est Horatius:

Vt qui conducti plorant in funere, dicunt
Et faciunt prope plura dolentibus ex animo.

Plautus apud Nonium in Friuolaria:

Superauere omnes argutando praeficas.

Convenit et in illos, qui prae inuidia non sustinent laudare, nisi vita defunctos. Naeuius apud Festum: Haec quidem, me hercle opinamur, praefica est, quae sic mortuum collaudat. Id familiare est vxoribus, vt


page 1221, image: s1221

maritum defunctum in alterius inuidiam sine fine praedicent. Quadrabit et in illos, qui cum ipsi nihil habeant, quod laudem promereatur, laudandis aliis affectant videri aliquid. Plautus in Truculento: Sine virtute argutum ciuem mihi habeam pro praefica, alios quae collaudat, eapse sese vero non potest.

Socratis gallus, aut callus.

Nonius Marcellus e Varrone citat Socratis gallum in significationem caluiciei: inuenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis gallus, esse factum ericium cum pilis et proboscide. Sentit quisquis illic loquitur, se cum iret cubitum, fuisse leui corpore, nec vllos habuisse pilos toto corpore. In somno transformatum in ericium, qui totus hirsutus est, et suum in ore proboscidem habet. Aldina editio, pro gallo legit caluum. Lectio tolerabilis esset, si pro caluum legamus callum, hoc pacto inuenisse se, cum dormire coepisset tam glaber quam Socratis callus siue callum, esse factum Ericium, etc. Socrates corporis erat patientissimi, quod ad omnem laborem occalluerat, ambulabat nudis pedibus, dormiebat humi. Hinc iocus in Socratis callum. Non ignoramus quid narrent de gallo deplumato, quem Diogenes immiserat in scholam Platonis, sed magis placet, vt legamus callum, facilis enim transitus est, a callo in gallum cognatam literam. In corporis partibus, quae callum habent, non proveniunt pili, velut in pedum cauo, et vola manuum. Vulgus illiteratum significans nihil esse quod det, ostensa vola manus dicere solet: Hunc mihi pilum euelle. Adagium conveniet in nudos et inopes.

Vt ex bulga matris.

Nonius Marcellus refert hunc Trochaicum tetrametrum catalecticum e Lucilio:

Ita vti quisque nostrum e bulga est matris in lucem editus.

Id ad nuditatem inopiamque referri potest. Potest et ad aequam omnibus vitae conditionem. Natiuitas enim non distinguit Croesum ab Iro, non regem a plebeio: Eaedem sunt voces reginae parturientis et mendicae. Idem vagitus Caesaris emergentis et tenuissimi cuiuslibet. Neque mundius est cauum, vnde se profert monarchae filius, quam vnde prodit ancillae proles. Festus indicat vocem esse gallorum, qui galliculos aut crumenas, vt sacculos scorteos, hoc est, e pellibus factos olim appellabant bulgas. Lucilius Satyrica libertate matricem siue vuluam bulgae nomen designauit. Quod Graeci dicunt: Nudus tanquam ex matre, alibi nobis commemoratum est.

Esurienti leoni praedaem exculpere.

Nonius Marcellus ex Lucilio citat hunc versum:

Vt esurienti leoni ex ore exculpere praedam.

Versus constat, si amoueas vt, aut quod vero propius est, pro vt legas, vi: et si in esurienti corripiatur, ti, aut si legas esuriente. Metrum durius est, quod nullam habeat caesuram, sed non abhorrens a compositione Lucilii: Adagium similimum est illi, quod alias retulimus: Clauam extorquere de manu Herculis, et lupo agnam eripere.

Halopanta.

HAlopantam veteres appellabant omnia mentientem. Plautus in Curculione, Aedepol nugatorem lepide nactus est hunc Phedromus,


page 1222, image: s1222

Halopantam an sycophantam magis hunc dicam nescio. Verba sunt militis conquerentis de Curculione, qui anulo militis imposuerat lenoni. Nonius Marcellus citans hunc Plauti locum haec refert: Halopantam aut sycophantam, hominum genus nequam, quod ob suenda mendacia, miserrima mercede conducitur. Festus hunc in modum: Halopanta significat omnia mentientem: pa/nta enim Graeci omnia, a)lito/menon fallentem appellant: Quantum autem tribuendum sit eiusmodi fragmentis non minus deprauatis quam decurtatis. Aldina editio habuit aliam etymologiam, sed magis etiam mendosam: nam si halopanta venit ab a)le/w, siue a)liteu/omai, neutra dictio habet primam aspiratam, et utraque corripit primam, cum apud Plautum sit producta, ut exigit Trochaici carminis ratio. Rursus si venit ab a(lo\s2 conuenit quidem aspiratio, sed haec quoque vox habet primam breuem. Adde quod est noua compositionis forma a nomine, non a verbo, mollius erat panqalh/ths2. Quoniam autem est in his vocibus duabus schema prosonomasi/as2, proprius alludit ad sycophantam, halophanta: a(lofa/nths2 autem dici videtur, quid defert eos, qui telonas conantur fraudare vectigalibus, quemadmodum sycophantae dicti sunt qui deferebant exportantes ficus Athenis. si legamus a)llofa/nthn, quasi aliena loquentem varieque mentientem, conuenit quidem metri ratio, sed abbiicienda est aspiratio primae vocalis. Metrum tamen constabit, si Graece pronuncies halophantem, aut sycophantem. Tum enim in primo loco erit anapaestus pro spondeo. Plautus autem non raro graecissat in comoedia. Verum hoc doctis relinquitur discutiendum.

Quadrat propria.

ET hodie vulgo dicitur: Nihil aeque sapere, ut cibum proprium domi sumptum. Nonius citat hoc hemistichium ex Priapeis Catulli: De meo ligurire libido est. Ligurire dixit, pro gustare cum voluptate. At dii Homerici malunt inuitari ad nidores hostiarum, quam viuere oi)ko/sitoi. Citat et ex Plauti Persa. Turbucinari de suo, si quid domi est.

Mansum ex ore dare.

QVos tenere amamus, his mansum ex ore dare dicimur, quod a matribus ac nutricibus mutuo sumptum est. Lucilius citante Nonio:

Sperans, si aetatem eandem proferre potesset,
Mansum ex ore daturum.

Quanquam Marcus Tullius, et Aulus Gellius paulo diuersius usurparunt praemandere, quemadmodum antea monuimus.

Medullitus, oculitus.

Intimum affectum veteres variis modis exprimebant, ex corde, ex animo, toto pectore, de quo diximus, penitus, ex intimis praecordiis, medullitus, animatus, oculitus. Plautus apud Nonium in Cornicibus: Qui ancillam meam sedulium oculitus. Amantium enim est oculum appellare, quod unice carum est. In Mostellaria [correction of the transcriber; in the print Mustellaria]. Euge oculus meus. Rursus: Volo placere meo Philolacheti, meo oculo, meo patrono.

Sapientia gubernatur nauis.

DIctum est a sapientissimis viris etiam in bellis plus habere momenti consilia, quam vires. Idem eleganter expressit Titinnius, citante Nonio:

Sed in sapientia gubernator nauim torquet, non valentia.



page 1223, image: s1223

Nouum cribrum, nouo paxillo.

NEquaquam obscurum est, prouerbio fuisse iactatum, quod Nonius citat ex Varronis Eumenidibus, ubi dicitur primus Zeno nouam haeresin [reading uncertain: Print faded] nouo paxillo suspendisse. Zenonem notat, qui primus Athenis inuexit sectam Stoicorum, idque nouis rationibus ac paradoxis. Idem in Bimargo: Nouum ut cribrum, nouo paxillo pendeat. Sic enim habet Aldina editio. Quadrabit in eos, qui noui quippiam comminiscuntur.

Sarcinator summum centonem.

APud eundem citatur hic versus ex Lucilio: Sarcinatoris esse summum fuere centonem optime. Videtur esse versus trochaicus, tetrameter, catalecticus: et constat elisos, in sarcinatoriis. Sarcinator, a sarcina dicitur, non a sarciendo. Conuenit cum illo quod alibi retulimus, Boni poetae est in extremo actu esse optimum. Lucilianum tamen dictum germaniorem ac venustiorem habet adagii speciem.

Praelio victus non bello.

Non statim victor est, qui in uno alteroue negotii actu discessit superior, sed qui totam causam euicit. Praelium enim est conflictus bellicus, bellum totum hoc tempus dicitur, etiamsi cessetur a praeliis, aut si intercedant induciae. Sola pax finit bellum, induciae dirimunt congressus. Nonius hos trochaicos citat ex Lucilio: Vt Romanus populus victus vi, et superatus praeliis saepe multis, bello vero nunquam, in quo sunt omnia. Congruunt illi: Vir fugiens et denuo pugnabit.

Curre denuo.

*tre/x' au)=qis2, id est, Curre denuo. Hoc ita refertur a Luciano in tragoedia cui titulus w)ku/pous2, quasi sit in tonstrina natum. Quanquam totum hoc poemation mendis scatet, nec ullam habet micam salis Lucianici. Inducitur illic podagrosus iuuenis, qui tamen affectabat videri w)ku/pous2, Is rogatus a sene, unde accidisset pedis, respondit se, cum magna celeritate curreret, distrinxisse talum, atque hinc esse cruciatum. Huic respondet senex:

*tre/x' au)=qis2 w(/stis2 ei)=pon h)\ kaqh/menos2
*pw/gona ti/llei koure/wn u(p' w)le/nais2.

Si legas, ei)=pen o(/s2, sensus erit, curre denuo sicuti dixit quidam, qui sedens vellit barbam, sed cubitis tonsorum, hoc est, qui curatur a tonsore. Podagrosi remedium petunt a tonsoribus, et tamen nolunt videri podagram, sed pedem alioqui laesum, ut ex immodico cursu. Interim aliquis eorum qui tondentur, sentiens fictam esse causam, respondet tre/x' au)=qis2. Nam id solet esse remedium in simili malo. Posteaquam enim neruus incaluit violento motu, cessat dolor. Quod quotidie videre est in equis, qui post cursum aut non claudicant, aut leuius claudicant. Probabilius tamen est pro koure/ws2 legendum kouriw=n participium a verbo kouria=n, quod est hirsutum esse et tonsoris egere: quemadmodum aliquis dixit, qui sedens in tonstrina vellit barbam quam habet hirsutam sub alis. Illic enim desident otiosi et garruli. Horatius:

Cultello proprios purgantem leniter ungues.

Haec nostra diuinatio, si cui non placet, sequatur quod magis arridet, res non est magni momenti.

Nutricis pallium.

Nvtrices, quoniam tractant infantes, saepe vestes habent, bua, saliua, mictu, foriaque contaminatas. Vnde


page 1224, image: s1224

Plautus in Bacchid. Si unam peccauisses syllabam, fieret corium tam maculosum, quam est nutricis pallium.

Cum ramento.

TRopo prouerbiali cum ramento reddidisse dicitur, qui totum reddidit nulla ex parte decurtatum. Sumptum apparet a fabris aerariis, qui sibi seruant quod lima deraserint. Plautus in Bacchidibus: Quia patri omne cum ramento reddidi, cum ramento additum e)pita/sews2 gratia, idem velut interpretatur, subiiciens omne oppido, hoc est, omne prorsus. Cum puluisculo, et cum aerugine, alias nobis dicta sunt. Plautus in Rudentibus: Conuerret iam hic me totum cum puluisculo.

Mortuo vilior.

NIhil abiectius cadauere. Plautus in eadem fabula. Eia bonum habe animum. Vnde habeam? Mortuus pluris precii est quam ego sum. Et in Persa, quidam alterum per contemptum appellat morticinum: Non Hercle si os praeciderem tibi, metuam morticine.

Quam Clinia ex Demetrio.

PLautus in eadem fabula, Plura ex me audis hodie, mala quam audiuit unquam Clinia ex Demetrio. Quidam eruditi hoc loco pro Clinia legunt Lamia. Et verum est Lamiam fuisse supra modum adamatam a Demetrio rege Macaedonum, quo nomine ipse quidem male audiebat vulgo, sed eam a rege fuisse conuiciis affectam, nusquam legimus: praeterea vocem Lamiam carminis ratio non admittit. Vero propius est sumptum e comoedia Turpilii, cui titulus Demetrius, vel alia quapiam, ubi pater prolixius et acerbius obiurgat filium. Talis enim inducitur Clinia in Sene seipsum excruciante, qui a patre nimium saepe nimiumque acerbe obiurgatus, tandem profugit in militiam. Et haud scimus an ad hanc fabulam alludat Plautus. Nam fieri potest, ut Terentius pro Demetrio senem appellarit Menedemum. Nec obstat quod Terentius Plauto fuit posterior, cum Graecus auctor fabulae fuerit utroque prior.

Pleno gradu.

QVI leuiter rem quampiam attigerunt, summo pede dicuntur ingressi: contra qui magno studio instituerunt aliquid, pleno gradu dicuntur ingressi. Trebonius Cic. lib. 12. Nam illum paratum, ut video et ingressum pleno gradu, cohortari non intermittemus, quo in dies longius discendo exercendoque se procedat.

Ad pila ubi ventum.

MArcus Tullius in libello De re militari, si tamen non fallit titulus: Prima autem, inquit, et secunda acies, cum ad pila, ut dicitur, ventum fuerit, totum sustinet bellum. Pilum autem est genus hastae Romanae breuius. Itaque cum de propinquo res geritur, ad pila ventum dicitur.

Velatis manibus orare.

QVI suppliciter orant, velatis manibus orare dicuntur. Suptum ab antiquo more oratorum, quo qui pacem petituri venirent, ramum oliuae praetendebant. Velatis autem dictum arbitramur pro vittatis. Plautus [correction of the transcriber; in the print Plautis] in Amphytrione: Postridie in castra ex urbe ad nos veniunt flentes principes, vittatis manibus orant, ignoscamus peccatum suum.

Cicadae sibi canent.

*oi( te/ttiges2 e(autoi=s2 xamo/qen a)/sontai, id est, Cicadae sibi ipsis ex humo canent. Hoc exemplum Aristoteles


page 1225, image: s1225

lib. 3. adducit ex Stesichoro schematis, quo quis dicit, quid non dicit. Nec aliud addit, unde possis dicti sensum deprehendere: nisi quod suspicamur poetam his verbis comminatum iis, a quibus erat laesus, quos si vlcisci alioqui non posset, certe carminibus suis esset illos infamiae traditurus. Adducit idem eiusdem lib. 2. inter sententias obscure dictas: o(/ per sthsi/xoros2 e)n lokroi=s2 ei)=pen, o(/ti ou) dei= u(brista\s2 ei)=nai, o(/pws2 mh\ oi( te/ttiges2 xamo/qen a)/dwsin. i. Quid quidem Stesichorus apud Locrenses dixit, Non oportere cuiquam iniuriam facere, ne Cicadae ex humo canant. Cicadae poetarum habent symbolum, xamo/qen dixit, ob inopiam et conditionis humilitatem. Vnumquodque animal minatur his armis quibus a natura instructum est. Poetae praeter versus nihil habent, quibus tamen hominem vel album, vel nigrum ad posteros transmittunt. Vnde et Plato dicitur amicos admonere solitus, ne quem hominem poeticum sibi redderent inimicum. Est enim, ut ait Flaccus, genus irritabile vatum, et in his sunt, qui foenum habeant in cornu. Doctis tamen nonnullis placet, alio spectare Stesichori dictum. Quoniam cicadae solent, Marone attestante, in arboribus canere, apparet Stesichorum ciuiliter hoc aenigmate Locrenses admonere, ne per petulantiam a finitimorum iniuriis parum temperantes, tandem arma illorum in se concitent, qui cum exercitu fines illorum ingressi, quicquid arbustorum sit in agris, hostiliter excidant, itaque fiat ut cicadae illis iam humi canere incipiant, sublatis arboribus quibus insideant. Fortasse tale quiddam refert Gregorius Nazianzenus, cuius in hoc opus commentarios vidimus Venetiae.

Fama prodit omnia.

Aeschines in oratione contra Timarchum refert sententiam Euripidis:

*fh/mi to\n e)sqlo\n ka)\n muxw=| dei/knusi gh=s2.

id est,

Virum bonum fama aperit vel in terrae cauis.

Interpretatur autem hoc sensisse poetam, non viuentium tantum virtutem illustrari fama, verum etiam sepultorum. Terra corpus tegit, sed fama non sinit occultari quod quis bene gessit in vita. Eodem in loco citat Hesiodi versum, quem antea commemorauimus:

*fh/mh d' ou)/tis2 pa/mpan a)po/llutai, h)/n tina\ laoi\
*polloi\ fhmi/zousi, qeo\s2 nu/tis2 e)sti\ kai\ au)th\.

Quem locum citat et in oratione peri\ th=s2 parapresbei/as2.

Boeotissare.

INter conuicia quibus Aeschines lapidat Demosthenem, etiam illud obiecit, quod Boeotorum more vociferaretur immodice et indecore: tau=ta de/ mou metacu\ le/gontos2 a)naboa= pammegeqe\s2 dhmosqe/nhs2, w(s2 i)/sasi pa/ntes2 oi( sumpre/sbeis2 h(mw=n, kai\ ga\r pro\s2 toi=s2 a)lloi=s2 kakoi=s2 boiwtia/zei, id est, Haec loquente vehementer exclamat Demosthenes, quemadmodum sciunt omnes, qui nobis in ea legatione fuere collegae. Nam praeter alia mala etiam Boeotissat. In clamore fit allusio ad boum mugitum: Quamquam boiwtia/zein accipi potest, pro fauere Boeotorum partibus.

Surculus surculum ferens.

QVI singuli sunt infirmi, tamen concordia iuncti multum habent roboris. Ita Ennius apud Festum. Vnus surus surum ferret, tamen defendere possent. Veteres enim, ut Festus admonet, surum dicebant, unde nos


page 1226, image: s1226

dicimus surculum diminutiue. Nos non fugit carmen esse vitiatum etiam in Aldina editione, fortasse legendum. Si unus surum surus ferret, eum aut se defendere posset, aut possent. Stirps habet robur, succuli nihil habent virium nisi iuncti.

Salacones.

Qvemadmodum Irus et Codrus ob inopiam in vulgi fabulam abierunt, ita et Salacon quidam extremae paupertatis homo effecit, ut omnes fortuna tenui Salacones dicerentur, et ipsa paupertas Salaconia. Meminit Hesychius, sed idem indicat, eodem nomine fuisse notatos fastuosos et arrogantes, unde ductum sit verbum salakwni/zein kai\ salakwneu/ein, pro eo quod est, fracto delicatoque gradu incedere. Addunt testem Theophrastum, qui salakw=na, dixerit eum, qui sua profundit temere. Ex his colligere licet, adagii conuicium non haesisse in quosuis pauperes, sed in eos duntaxat, qui fastu luxuque redacti sunt ad inopiam. Vox autem dicta videtur, a verbo sala/cai, quod est labefactari et ad ruinam tendere.

Archilochi melos.

*arxilo/xou me/los2, id est, Archilochi cantio, dicebatur hymnus, qui ad multos poterat accommodari, qualem ferunt Archilocho fuisse repertum, qui fuerit ante Pindarum et alios hoc genus lyricos, qui singulos propriis laudibus exornabant. Archilochi carmen erat idem in omnes, quod cithara canebatur. Citharoedus tantum ad singula cantionis interualla, victorum nomina voce sua repetebat, veluti si Herculem laudabat, accinebat. Tenella Calliuice xai=r' a)/nac h(ra/klhs2. Aut aliud, si cum alium canebat. Huic non dissimile est quod refert Horatius de pictore, qui depicta cupresso nautam rogabat, ecquid vellet addi. Quadrabit in rem priscam ac rudem. Meminit Aristophanis et Pindari interpres. Sumptum est e Pindari Olympiorum Encomio septimo, to\ me\n a)rxilo/xou me/los2 fona=en o)lumpi/a kalli/nikos2. Quo quidem loco varia commenta refert enarrator, quae repetere, non videtur ad hoc, quod agimus, necessarium.

*oloe/xinos2.

ANtea retulimus ex oratione Aeschinis peri\ o(losxoi/nou a)bro/xou, cum lexicographi pro o(losxoi/nou habeant o(loesxoi/nou. qui adiecit scholia in Demosthenem, citat orationem Aeschinis aduersus Demosthenem peri\ parapresbi/as2, et Theophrastum in quarto libro. Apud Aeschinem reperimus o(losxoi=nou. Similiter Theophrastus libro de plantis quarto, inter ea quae proueniunt in aquis, facit (quod admonet scholiastes) tria sxoi/nou, hoc est, sparti siue iunci genera: quorum unum sit acutum, quod appellant masculum, id est, infrugiferum: alterum frugiferum, quod a nigro fructu vocant melagkrani\n: tertium quod dicitur o(lo/sxoinos2, pinguetudine, magnitudine, et callositate caeteris praestans. Hoc ultimum putat accommodatius ad plectendos funes, quod mollius sit et carnosius. Dioscorides libro quarto, paulo secus distinguit genera; sed admonet tertium quod o(lo/sxoinos2 dicitur, esse caeteris asperius et callosius. Vt autem quidam pro sxoi=nos2 scriberent e)sxi=nos2, suspicamur in causa fuisse, quod Theophrastus meminit carnositatis, quasi nouum sit audire carnem mali, aut cerasii. Echinus tamen terrestris, quem appellant Erinacium, in hoc conuenit cum holoschoeno, quod habet asperitatem: unde et cutis detracta cum


page 1227, image: s1227

spinis, vtilis est ad defricanda vasa. Proinde dictum videtur de duro et procaci sermone, quo velut os alicui percellimus. Hoc quicquid est appendicis, lectorem celare [reading uncertain: Print faded] noluimus.

Apologus Alcinoi.

*apo/logos2 a)lkino/ou, commemoratum in Graecorum collect. vt ante nobis commemoratum est. Originem autem tum diuinauimus ex Homeri Odyssea, apud quem in conuiuio multa de se mentitur Vlysses: nec absurdum esset commentum, si Alcinoi apologus dici posset ficta narratio apud Alcinoum [correction of the transcriber; in the print Alciboum] habita. Aristoteles tamen Rhet. 3. cum obiter meminit huius apologi, sic loquitur, vt videri possit notasse scriptorem aliquem, qui finxerit orationem ad Penelopen, contexens omnia, quae multis annis geri potuerint, ficta narrans pro veris. Fortassis scriptor cui nomen Alcinous, induxit personam Vlyssis apud Penelopen plurima commemorantem, quasi vel in bello, vel in itinere vere passus esset ea. Locus apud Aristotelem sic habet: e(/ti pepragme/na dei= le/gein o(/sa mh\ pratto/mena h)\ oi)=kton h)\ dei/nwsin fe/rei. pera/degma o( *alkino/ou a)po/logos2, o(/te pro\s2 th\n penelo/phn e)n e)ch/konta e)/tesi pepo/isai. Trapezontius interpres legisse videtur: e(/ti mh\ pepragme/na dei= le/gein o(/sa pratto/mena, etc. At ne sic quidem locus videtur vacare mendis. Quare suspendemus hic sententiam: donec vel e Gregorii Nazianzeni commentariis in hoc libros, vel aliunde compertius aliquid fuerimus nacti.

Doceat qui didicit.

PINdarus in Olympii Encomio, to\ dida/casqai de/ toi ei)do/ti r)ai/+teron, id est, docere porro facilius ei qui didicit: Iuxta illud: Disce, sed a doctis. Nemo facilius artem tradit alteri, quam qui eam exacte callet. Nouit enim multa in compendium contrahere, nouit obscuris dare lucem. Proinde quod quidam tot ambagibus circumagunt ac detinent adolescentes in disciplinis, in causa est aut quaestus, aut liuor, aut imperitia.

Celeritas in malis optima.

Sophocles in Antigona:

*bra/xista ga\r kra/tista t' a)\n posi\n kaka\.

Verba sunt Chori ad Creontem in vario luctu domus cupientem e medio tolli. Nam cito perire quem vitae taedet, non nihil est lucri. Nihil molestius quam diu animo discruciari, si quid mali imminet, quod vitari non queat. optimum est dare operam, vt sit quam breuissimum.

Prima felicitatis pars sapere.

IN eiusdem fabulae clausula:

*pollw=| to\ fronei=n eu) daimoni/as2
*prw=ton u(pa/rxei.

id est,

Vt sis felix longe primum
Sapere est.

De Creonte dictum est, qui dum mauult animo suo, quam rectis consiliis obtemperare, et suos et se funditus perdidit. Magna fortuna facile vertitur in magnam calamitatem, si absit sapientia. Idem paulo ante contrariis expressit verbis de Haemone loquens, qui sibi mortem consciuerat:

*dei=cas2 e)n a)nqrw/poisi th\n a)bouli/an
*osw| me/giston a)ndri\ pro/skeitai kako\n

id est,

Monstrans quod inconsulta temeritas viro
Adiuncta sit longe malorum maximum.

Sero vidit iustitiam.

RVRsum in eadem:

*oi(/ m' e)/oikas2 o)ye\ th\n di/khn i)dei=n.

i.

Proh vt videre iussa sero conere.



page 1228, image: s1228

De Creonte dictum est, qui prius nec Tiresiae, nec cuiquam suorum obtemperat, magnis doctus cladibus incusat suam stultitiam. Eadem sententia reperitur in clausula tragoediae, sed diuerso schemate.

*mega/las2 de\ plhga\s2 tw=n u(perauxw=n
*apoti/santes2,
*gh/ra to\ fronei=n e)di/dacan.

id est,

Diui poenas postquam atroces
De verbis sumpsere superbis
Aetate docent sapere extrema.

Convenit cum illo: Sero sapiunt Phryges.

Vindicta velox.

DE sera vindicta numinum aliquot prouerbiis testatum est, quae supra retulimus. Sed quod ait Sophocles expeditam Deorum vindictam, magis huc conducit, vt in aliquod prolapsi malum, mature resipiscamus. Verba sunt Chori ad Creontem:

*oson g' a)/nac ta/xista. sunte/mnousi ga\r
*qew=n podw/keis2 tou=s2 kako/fronas2 bla/bai.

id est,

Rex ista facito quam potes celerrime.
Noxae citipedes numinum improbos viros
Subito occupant iunctae simul compendio.

Id euenit Creonti, cui vindicta poenae prius adfuit quam absolueretur Tiresiae vaticinium.

Fato non repugnandum.

IN eadem Creon ita loquitur:

*ana/gkh| d' ou)xi\ dusmaxhte/on.

id est,

Sed fata contra, quod id est perquam arduum,
Non est reluctandum.

Eandem sententiam alias ex variis citauimus auctoribus. Nemo potest vitare quod Deus nobis immittit. Quod autem vitari non potest, ferendum est, non culpandum. Ducunt enim volentem fata, vt ait Tragicus.

Vati non conuiciandum.

IN eadem fabula Creon Tiresiae more natum incandescenti ac liberioribus dictis impetenti regem, loquitur:

*ou) bou/lomai to\n ma/ntin a)nteipei=n kakw=s2.

id est,

Vati vicissim nolo proloqui male.

Quod Horatius ait: Genus irritabile vatum, non tantum ad poetas, sed multo magis ad diuinos pertinet. Eblandiendum est, si quid ab eis velis exculpere, quos si prouoces, diuinant omnia mala. Conveniet vti, vbi quis nos impetierit impotenti conuicio, velut afflatus furore quodam, cui honoris gratia nolimus vicissim maledicere, cum non desit quod retorqueatur: aut cum libertatem eam tribuimus irae, veluti furori cuidam. Cum irato enim nihilo sanius decertes conuiciis, quam cum furioso, finitimum est illi, quod ante retulimus. Omitte vatem. Praeterea illi: Ni pater esses, quod est in hac eadem fabula sub persona Haemonis.

Vatum genus auarum.

IN eadem scena Creon ita loquitur Tiresiae:

*to\ mantiko\n ga\r pa=n fula/rguron ge/nos2.

id est,

Genus omne vatum est appetens pecuniae:

Hoc nomine olim male audiebant augures et haruspices. Vera non potest semper loqui, qui corruptus muneribus ad hominum gratiam loquitur.

Non mouenda loqui.

EODEM in loco iam irritatior Tiresia sic minatur Creonti:



page 1229, image: s1229

*orseis2 me/t' a)ki/nhta dia\ frenw=n fra/sai.

id est,

Tu me excitas, vt quae latent in pectore
Immota, cogar proloqui.

Vsus erit, quoties aduersariorum improbitas eo nos compellit, vt quae decreueramus silentio tegere, efferamus. Creon enim illum conuicio tetigerat, dicens:

*sofo/s2 su ma/ntis2, a)lla\ t' a)dikei=n filw=n.

id est,

Tu doctus augur, at suetus laedere.

Quod ipsum conuenit in hominem prudentem, aut eruditum, sed improbum. Confine est illi: Non mouenda moues.

Mortuos rursus occidere.

IBIDEM verba Tyresiae sunt ad Creontem, suadentis vt Polynicis corpus sinat condi sepulcro:

*all' ei)=ke tw=| qano/nti, mh/d' o)lwlo/ta
*ke/ntei, ti/s2 a)lkh\ to\n qano/nt' e)piktanei=n.

id est,

Age, mortuo concede, nec qui extinctus est,
Stimulato: quae nam est fortitudo; mortuum
Necare rursum?

Confine est illi, quod alibi retulimus:

Iugulare mortuos.

Deo nemo potest nocere.

SENtentia pia est, sed a Creonte impio animo dicta:

*qeou\s2 miai/nein ou)/tis2 a)nqrw/pwn sqe/nei.

id est,

Violare, siue polluere diuos, nemo quit mortalium.

Veteribus persuasum erat offendi diuos inferos, si mortuo negaretur sepultura: offendi Iouem supplicium, si quis supplicem reiiceret. At Creon putabat nihil huiusmodi rerum curae esse Diis, quod illi non queant a quoquam laedi. Hoc carmen occini potest iis, qui indignum Deo putant, in matrice virginis latitasse, et per vterum virginis exisse, vnde prodeunt homines caeteri: aut qui putant corpus domini pollui, quod in stomachum hominis immundum descendat:

*qeou\s2 miai/nein, ou)/tis2 a)nqrw/pwn sqe/nei.

id est,

Neque sol polluitur, tot cloacas ac paludes lustrans.

Auscultandum bene loquenti.

TIRESIA in eodem sermone:

*eu)= soi\ fronh/sas2, eu)= le/gw. to manqa/nein
*d' h(/diston eu)= le/gontos2, ei) ke/rdos2 le/gei.

id est,

Tibi beneuolus, bene loquor, suauissimum est
A bene loquente, lucra si fert, discere.

Eandem sententiam, antea dixerat Haemon:

*kai\ tw=n lego/ntwn eu)=, kalo\n to\ manqa/nein.

id est,

Recte loquentem audire par est, ac decet.

Conveniet cum illo: Audi quae ex animo dicuntur. Item cum Hesiodo, quo probatur et is, qui paret recta monenti.

Fortuna nouacula.

EIVSDEM Tiresiae verba sunt ad Creontem admonentis, vt in summo discrimine positus sapiat:

*fre/nei, be/bw\s2 a)=u nu=n e)pi\ curou= tu/xhs2.

i.

Sape, denuo nunc positus in nouacula Fortuna.

Calamitati quam excitarat Eteoclis et Polynicis contentio, successit haec quam offensis Diis excitauit Creon. Quanquam hic versus obiter nobis alibi citatus est, in prouerbio: In acie nouaculae.



page 1230, image: s1230

Peruicacia stultitiae dat poenas.

IN eadem tragoedia Tiresia, Creontem admonens, ne praefractus ac rigidus persistat in sententia, ita loquitur:

*au)/qa di/a toi\, skaio/tht o)fliska/nei.

id est,

Praefracta mens amentiae poenas luit.

Intractabilis illa ferocia fere solet magnae cuiusdam calamitatis esse praeludium. Hoc Tiresiae dictum eleganter expressit Haemon in eadem fabula, duplici metaphora, arborum et nautarum. Carmen sic habet:

*ora=s2 par(ar)r(ei/qroisi xeima/r)r(ois2 o(/sa
*de/ndrwn u(pei/kei, klw=nas2 w(s2 e)ksw/zetai.
*ta\ d' a)nptei/nont' au)to/premn' a)po/llutai.
*au)/tws2 de\, nao\s2 o(/stis2 e)gkrath\s2, po/da
*tei/nas2 u)pei/kei mhde\n, u(pti/ois2 ka/tw|
*tre/yas2 to\ loipo\n se/lmasin nauti/lletai.

id est,

Vides, vt in torrentium decursibus,
Quae cedit arbor, surculos seruat suos.
At quae resistit, stirpe cum ipsa deperit.
Nauclerus itidem, qui tenens clauum, nihil
Concedit aurae et fluctibus, deuoluitur
Ac iam supinis nauigat nixus foris.

Nauigationis socius.

ANTE retulimus: In eadem esse naui, qui communi tenentur periculo. Ad hoc allusit Ismene, in eadem fabula, dicens se non recusare, quo minus subiret eidem periculum, quod subiret Antigone soror:

*all' e)n kakoi=s2 toi=s2 soi=sin ou)k ai)sxu/nomai
*cumplou=n e)mauth\n tou= pa/qous2 poioume/ni.

id est,

Sed in tuis non erubesco me malis
Rate vecta eadem calamitati adiungere.

Nuncio nihil imputandum.

HIC fere est hominum affectus, vt tristia nuncianti perinde indignentur, quasi fecerit, quod factum nunciat. Creonti itaque succensenti nuncio, quod parum laeta afferret, ita respondet:

*o drw=n a)nia= ta\s2 fre/nnas2, ta\ d' w)=t' e)gw\.

id est,

Qui fecit, animum discruciat, aures ego.

Eiusdem nuncii versus est:

*ste/rgei ga\r ou)dei\s2 a)/ggelon kakw=n e)pw=n.

id est,

Nemo hunc amat, qui verba nunciat mala.

Accommodari poterit ad eum, qui lapsum admonet, vt magis sibiipsi succenseat, qui crimen admisit, quam ei, qui necessariam admouet correptionem. Nam correptio ad tempus molesta est auribus, sed sceleris conscientia perpetuo mentem fodicat.

Quod fieri non potest, nec incipiendum quidem est.

PRIVS retulimus, a)dun/ata qhra=s2, id est, impossibilia venaris. Quod aliis verbis expressit Sophocles in Antigone:

*arxh\n de\ qura=n ou) pre/pei t' a)mh/xana.

id est,

Quae efficere nequeas, nec vel ordiri decet.

Verba sunt Ismenes deterrentis Antigonem, ne Polynicen sepeliat aduersus regium edictum.

Cor calidum in re frigida.

EADEM Ismene dehortans Antigonem ab audaci facinore ait:

*qe/rmon e)pi\ yuxroi=si kardi/an e)/xeis2.

id est,

Profecto tu cor calidum habes in frigidis.

Albi diximus calidum facinus audax et praeceps appellari. Frigida hic


page 1231, image: s1231

appellat, quorum feliciter perficiendorum exigua spes erat.

Frustra niti dementiae est.

RVRSVS in eadem ita loquitur:

-*to\ de\
*perissa\ pra/ssein ou)k e)/xei nou=n ou)de/na.

id est,

Frustranea agere insignis est amentiae.

Non solum Amentiae est, iniusta agere, verum etiam superuacanea. Ex iniustis interdum aliquod est lucrum, ex superuacaneis nullum.

Principi obtemperandum est in omnibus.

NON sine prouerbiali schemate dictum est in eadem tragoedia, quod ait Creon:

*all' o(/n po/lis2 sth/sei, tou= de\ xrh\ klu/ein
*kai\ smikra\, kai\ di/kaia, kai\ t' a)nanti/a.

id est,

Sed principatum ciuitas cui tradidit
Hic audiendus, siue laeuia praecipit,
Siue aequa mandat, siue et his contraria.

Ciuitas non ciuitas.

HAEMON Creontem tendentem ad tyrannidem, ita tangit:

*po/lis2 ga\r ou)k e)/sq' h(/tis2 a)ndro\s2 e)/sq' e(no\s2.

id est,

Quae vnius hominis, illa non est ciuitas.

Dixerat Creon ipsius esse, non alterius imperare regioni. Haemon negat eam esse ciuitatem, vbi summa a rerum penes vnum hominum est. Polis enim Graecis, vel a versando, vel a multitudine dicta videtur. Latini Rempublicam appellant. At Respubl. non est, vbi vnius arbitratu aguntur feruntur omnia. Itaque cum Creon respondisset ciuitatem censeri illius, qui imperat, subiicit Haemon:

*kalw=s2, e)rh/mhs2 g' a)\n sugh=s2 a)/rxhs2 mo/nos2.

id est,

Recte, vnus vt deserto in agro regem agas.

Regium est imperare liberis, neque quicquam absque ciuium consensu tentare.

Mens caeli, terraeque regina.

Socrates apud Platonem in Philebo: pa/ntes2 ga\r somfwnou=sin oi( sofoi\, e(autou\s2 ou(/tw semnu/ontes2, w(s2 nou=s2 e)sti\ basileu\s2 h(mi=n ou)ranou= kai\ gh=s2, id est, Omnes enim sapientes consentiunt hoc pacto seipsos honestantes, quod mens nobis regina caeli et terrae. Sentit sapientia gubernari omnia potius, quam voluptate. Cum enim Philebus probasset felicitatem ex sapientia et voluptate mixtam, quaeri ceptum est vtra duarum plus haberet momenti ad beatitudinem. Quoniam autem Plato dicit in hoc omnes consentire, subindicat fuisse vulgo iactatum. Conuenit huic, quod habet Haemon Sophocleus:

*pa/ter, qeoi\ fi/ousin a)nqrw/pois2 fre/nas2.
*pa/ntwn o(/s' e)sti\ xrhma/twn u(pe/rtaton.

id est,

Pater, Dei mentem inserunt mortalibus,
Quae res opes exsuperat omnes maxime.

Primas iactare hastas.

M. TVLL. libro de Oratore 2. primas iactare hastas dixit, pro velitari, quod ad oratorem transfert, cuius dictio initio debet esse lenis ac sedata, vt paulatim incaudescat oratio. Notat ibi Philippum oratorem, qui solitus sit ita ad dicendum surgere, vt nesciret primum verbum quod esset dicturus, sed aiebat se posteaquam concalefecisset brachium, tum pugnare. Atqui non attendit, inquit, eos ipsos vnde similitudinem ducit, illas primas hastas ita tractare leniter, vt et venustati vel maxime


page 1232, image: s1232

seruiant, et reliquis vitibus suis consulant. paroimiw=des2 erit, si ad disputationis aut contentionis exordium transferatur. Idem vnico verbo dicitur Velitari.

Omissis fontibus consectari riuulos.

IN eodem libro non sine prouerbii specie dixit riuulos consectari, pro eo quod est minus ad rem pertinentia dicere, omisso eo quod est negotii caput. Hac metaphora videtur admodum delectatus Hieronymus. Marci Tullii verba sic habent: Tamen tardi ingenii est, riuulos consectari, fontes rerum non videre [correction of the transcriber; in the print videte]. Etiam aetatis est, vsusque nostri a capite quod velimus arcessere, et vnde omnia manant videre.

Res palaestrae et olei.

Quae non ad serium negotium, sed ad lusum et ostentationem adhibentur, palaestrae et olei dicuntur, cum in praelio maioribus opus sit viribus. In palaestra non armati, sed vncti concertabant, tum quo difficilior esset apprehensio, et elapsus facilior, tum quo corpus esset nitidius: certabant enim nudi. M. Tullius lib. de Orat. 1. Nitidum quoddam genus est verborum et laetum, sd palaestrae magis et olei, quam huius ciuilis turbae ac fori. Consimiliter lib. 2. de Isocratis discipulis agens. Sed eorum, inquit, partim in pompa, partim in acie illustres esse voluerunt. Eodem spectat quod ait lib. de legibus 1. Fanii autem aetate coniunctus Antipater, paullo inflauit vehementius, habuitque vires agrestes ille quidem atque horridas, sine nitore ac palaestra, sed tamen admonere reliquos potuit, vt accuratius scriberent. Haec ibi. Quod prius dixerat oleum, hic vocat nitorem. Et in libro de claris oratoribus, vnctius vocat, quod est nitidius. Iam, inquit, erat vnctior quaedam splendidiorque consuetudo loquendi. Rursus in Oratore ad Brutum: Numerus autem nondum depromebatur, neque habebat aliquam necessitudinem aut cognationem cum oratione: itaque serius aliquanto notatus et cognitus, quasi quandam palaestram et extrema lineamenta orationi attulit: palaestram appellat venustatem ad ostentationem adhibitam. In his porro verbis, nec illud absque prouerbii specie dictum est, extrema lineamenta, pro extrema manu, metaphora ducta a pictoribus.

Operarii.

IBidem non absque prouerbii specie operarios appellat, qui citra philosophiae cognitionem causas agunt. Architectus ex atte rationem operis praescribit, operarii vero non iudicium suum, sed tantum operam adhibent, iuxta praescriptum. At qui philosophiam callet ex se paratus est de quauis re recte dicere. M. Tull. de Mnesarcho loquens. Hos quos nos oratores vocamus, nihil esse dicebat, nisi quosdam operarios, lingua celeri et exercitata: oratorem autem nisi qui sapiens esset, esse neminem. Rursus in Bruto: Nam illud minus curo, quod congessisti operarios omnes, vt mihi videantur mori voluisse nonnulli, vt a te in oratorum numerum referrentur. Huius generis oratores libro de claris oratoribus appellat vocales: Addamus, inquit, huc etiam, ne quem vocalem praeterisse videamur, C. Cosconium Calidianum.

E schola cantilena.

PLAVTVS, vt ante admonuimus, Theatri nugas appellat, quae solent in comoediis recitari. M. Tull. e scholis cantilenam appellat orationem


page 1233, image: s1233

declamatoriam ac iuuenilem plus habentem ostentationis, quam sapientiae: locus sic habet eodem lib. Gerendus est tibi mos adolescentibus Crasse, qui non Graeci alicuius quotidianam loquacitatem, neque ex scholis cantilenam requirunt, sed ex homine omnium sapientissimo atque eloquentissimo, atque ex eo, qui non in libellis, sed in maximis causis et in hoc domicilio imperii et gloriae sit consilio linguaque princeps.

Adeo ficti.

QVI vehementer ad aliquid natura compositi sunt, hos proverbiali sermone ad hoc natos, factos sculptosque dicimus: insignem autem naturae dexteritatem M. Tullius eleganter expressit eodem libro: Sunt autem, inquit, quidam ita naturae muneribus in iisdem rebus habiles, ita ornati, vt non nati, sed ab aliquo deo ficti videantur. Allusit autem ad Pandoram, quam finxit Vulcanus, caeteris item diis sua munera in vnam conferentibus.

E circulo.

Hominem e triuio, plebeium et contemptum appellamus. M. Tull. pro eo dixit e circulo. Circulum autem vocat conventiculum hominum in foro aut in plateis confabulantium. Ita Crassus eodem quem modo citauimus libro. Effudi vobis omnia quae sentiebam, quae fortasse si quemcunque patremfamilias arripuissetis ex aliquo circulo, eadem vobis percontantibus respondisset.

Causa cadere, Formula cadere, Ex iure manu consertum.

Qvemadmodum prisci iureconsulti dicebant aliquem ex iure manu consertum vocari, cui lis intendebatur: ita cadere dicebatur, qui male agendo ius agendi perdidisset, vtrumque fiet paroimiw=dhs2, si accedat translatio: vtrumque est apud M. Tullium eodem libro sub persona Scaeuolae: Quod vero in extrema oratione quasi tuo iure sumpsisti, oratorem in omni sermonis disputatione copiosissime posse versari, id nisi in tuo regno essemus, non tulissem, multisque praeessem, qui aut interdicto tecum contenderent, aut te ex iure manu consertum vocarent. et aliquanto post cum Hypseus maxima voce plurimis verbis a M. Crasso praetore contenderet, vt ei quem defendebat causa cadere liceret. Gn. autem Octauius homo consularis, non minus longa oratione recusaret, ne aduersarius causa caderet. Idem pro L. Murena: Et si turpe existimas te advocato illum ipsum quem contra veneris, causa cadere. Meminit et Quintilianus lib. 7. cap. 4. Apud priscos superstitiose seruabatur, vt qui in actione instituenda vel verbo lapsus esset, causa caderet, cuius superstitionis vestigia non exigua adhuc resident apud Anglos, interdum totum instrumentum reiicientes, si cognomen aliquod vna litera secus fuerit scriptum. Iustinianus Institutionum iuris lib. 4. tit. De actionibus, ž. si quis, Si quis inquit, agens in intentione sua plus complexus fuerit, quam ad eam pertineat, causa cadebat: id est, rem amittebat, nec facile in integrum restituebatur, nisi minor erat viginti annis, etc. Proximo autem paragrapho vocem hanc, plus, ostendit quadrifariam intelligi, re, tempore, loco et causa. Re, si quis pro decem aureis petat viginti. Tempore, si quis ante diem


page 1234, image: s1234

vel ante conditionem petat. Loco, si quis Romae petat, quod Ephesi promissum est: Causa, si quis stipulatus Stichum aut viginti aureos, petat Stichum pura actione, cum electio sit promissoris. Pro eodem dici videtur rem amittere, litem perdere, et formula cadere. Iustinianus libro 4. tit. De exceptionibus, ž. appellantur: Cum temere, inquit, rem in iudicium deducebant, et consummebant, qua ratione rem amittebant. Horatius in Sermonibus:

- Et casu iam respondere vadato
Debebat, quod ni fecisset, perdere litem.

Quintilianus lib. 3. cap. 8. Neque ignoro multa transferri in omnibus fere causis, in quibus cecidisse quis formula dicitur, hae sunt quaestiones, an huic, an cum hoc, an hac lege, an apud hunc, an hoc tempore liceat. Seneca libro epistolarum 6. epist. 49. de philosophis agens, qui vocum argutiis ostendebant eruditionem. Quid enim, inquit, aliud agitis, cum eum quem interrogatis, scientes in fraudem inducitis, quam vt formula cecidisse videatur? Sed quemadmodum illum praetor, sic hos philosophia in integrum restituit, ita Seneca. Quin hoc ipsum in integrum restituere, si a foro transferatur ad alia, paroimiw=des2 est. Poterit ita deflecti, vt dicatur causa cecidisse, qui ius obiurgandi filium amisit, quod cum suo exemplo aut largitione ad nequitiam provocarit. Illa porro sermonis formula ex iure manu consertum, ab ipsis 12. tabulis sumpta videtur, quemadmodum indicat Aulus Gellius lib. Noctium Atticarum 20. cap. 9. Antiquitus inter quos erat de agro aut simili de re controversia, in rem praesentem veniebant, et apud praetorem vindiciarum causa manus conserebant, hoc est, alter alterius manum corripiebat. Sed cum propagatis Italiae finibus, grauarentur praetores vindiciarum causa longius proficisci, institutum est, vt litigantes non ex iure apud praetorem manu consererent, sed ex iure manu consertum vocarent, hoc est, alter alterum ex iure ad conserendum manum in rem, de qua ageretur, vocaret: simulque profecti in agrum, de quo litigabatur, terrae aliquid ex eo, aut vnam glebam in ius in vrbem ad praetorem deferrent, et in ea gleba tanquam in toto agro vindicarent. M. Tullius libro epistolarum 7. scribens Trebatio iureconsulto: Tantum metuo, ne artificium tuum tibi parum prosit. Nam, vt audio, isthic.

Non ex iure manu consertum, sed mage ferro
Rem repetunt, regnumque petunt, vadunt solida vi.

Huiusmodi vindiciarum formulam M. Tullius facetissime expressit in oratione pro L. Murena: itaque irati illi, quod sunt veriti, ne dierum ratione pervulgata et cognita, sine sua opera lege posset agi, notas quasdam composuerunt, vt omnibus in rebus ipsi interessent, cum hoc fieri bellissime posset. Fundus Sabinus meus est, imo meus: deinde iudicium voluerunt. Fundus, inquit, qui est in agro, qui Sabinus vocatur, satis verbose. Cedo, quid postea? Eum ego ex iure meum esse aio. Quid tum? Inde ibi ego te ex iure manu consertum voco. Quid huic tam loquaciter litigioso responderet ille, vnde petebatur non habebat. Transit iureconsultus, tibicinis Latini modo. Vnde tu me, inquit, ex iure manu consertum vocasti, inde ibi te


page 1235, image: s1235

revoco. Hactenus M. Tullius. Metaphora sumpta est a bellis, in quibus manus conserere dicuntur, qui cominus confligunt, quemadmodum indicat M. Varro lib. De lingua Latina secundo.

Lapides flere.

DE re vehementer miseranda proverbiali hyperbole dici solet, eam esse tam lamentabilem, vt vel lapides cogantur ad fletum. M. Tullius in lib. de Orat. 2. Tu vero vel si testamentum defenderes, sic ageres, vt omne omnium testamentorum ius in eo iudicio positum videretur: vel si causam ageres militis, patrem eius, vt soles, dicendo a mortuis excitasses, statuisses ante oculos, complexus esses filium, flensque eum centum viris commendasses, lapides me hercle omnes et flere ac lamentari coegisses, vt totum illud vti lingua nuncupasses, non in duodecim tabulis, quas tu omnibus bibliothecis anteponis, sed in magico carmine scriptum videtur, haec ille. In verbis autem Ciceronis, ad proverbium alludit magici carminis mentio: Quod enim vehementer commouet animum, quauis incantatione efficacius dicitur, sicut alibi retulimus.

Liber non est, qui non aliquando nihil agit.

QVI in summo otio versabantur ab omnibus feriati negociis, ii nihil agere dicebantur. M. Tullius eodem libro, sub persona Crassi ad Scaeuolam: Quid igitur, inquam, quando ages negocium publicum, quando amicorum, quando tuum? quando denique nihil ages? Tum illud addidi, mihi enim liber esse non videtur, qui non aliquando nihil agit, haec ille. mox interpretatur quid declaret, nihil agere: In qua, inquit, permaneo Catule sententia, meque cum huc veni, hoc ipsum nihil agere, et plane cessare delectat. Nam cessare dicuntur non tantum ij, qui desistunt a negocio, sed qui sunt in otio. Expedit autem interdum nihil agere, vt caetera recte agamus. Alias ostendimus eos nihil agere dici, qui inanem sumunt operam.

In herba luxuries.

Rvstici semina copiosius quam expedit herbescentia, dicunt luxuriare: eam praeproperam laetitiam appellant luxuriem, quam immissis in agrum iumentis aut pecudibus corrigunt, quod illi vocant depascere Maro:

Luxuriem segetum tenera depascit in herba.

M. Tull. eodem libro, quem modo citauimus: Quod si hic noster Sulpitius faceret, multo eius oratio esset pressior, in qua nunc interdum, vt in herbis rustici dicere solent, in summa vbertate inest luxuries quaedam, quae stylo depascenda est.

Surculum defringere.

SImili forma dixit M. Tullius de Orat. lib 3. in eodem Surculum defringere, pro eo quod est, non callere totam disciplinam, sed ex ea paululum, quod ad rem praesentem faciat decerpere: quemadmodum iureconsulti nonnunquam aliquam sententiam aut fragmentum adducunt e Theologorum disciplina. Locus apud [correction of the transcriber; in the print Locusapud] Ciceronem hunc in modum habet: Atque hactenus loquuntur, etiam hac instituendi diuisione vtuntur, sed ita, non vt iure aut iudicio, vt denique recuperare amissam possessionem, sed vt ex iure


page 1236, image: s1236

ciuili surculum defringendo vsurpare videantur.

Mendacium vtile.

DIues ille apud Satyricum Iuuenalem dicit, Quid enim saluis infamia nummis? et Dorionem Terentianum non pudet vanitatis, dum ob rem. sed honesto propius est, quod ait Orestes in Electra Sophoclis:

*dokw= me\n ou)de\n r(h=ma su\n ke/rdei kako\n.

id est,

Nullum reor verbum quod est lucro malum.

Convenerat enim, vt fingerent ipsum esse mortuum. Sentit igitur famam mortis viuo nihil nocituram, sed ad id quod constituerant fore accommodum: venerant enim vlturi Agamemnonis mortem, idque perfecerunt.

Equi generosi senectus.

*ippou gh=ras2, alias dictum est, de his qui post res praeclare gestas ob senium reiiciuntur. Sed Sophocles in eadem fabula declarat generosi equi senectutem, his versibus:

*wsper ga\r i(/ppos2 eu)genh\s2 ka)\n h)= ge/rwn
*en toi=si deinoi=s2 qumo\n ou)k a)pw/lesen,
*all' o)rqo\n ou)=s2 i(/sthsin, w(sau/tws2 de/ su
*hma=s2 t' o(tru/neis2, kau)to\s2 e)n prw/tois2 e)/ph|.

id est,

Generosus vt equus consenuerit iam licet,
Animum tamen nunquam in periclis abiicit.
Sed auribus rectis stat, itidem tu quoque,
Et incitas me, et ipse cum primis ades.

Verba sunt Orestis ad paedagogum senem, cuius consilio et auxilio occidit Clytemnestram et Aegisthum.

Cunctatio noxia.

IN eadem fabula Electra de Oreste, qui reditum proferebat ita loquitur:

*me/llwn ga\r a)iei\ dra=n ti, ta\s2 ou)/sas2 te/ mou
*kai\ ta\s2 a)pou/sas2 e)lpi/das2 die/fqoren..

id est,

Dum facere semper prorogat, quae adsunt simul,
Simul et futuras perdidit mihi spes meas.

Proverbii ratio est in tropo, quo praesentes et absentes dixit pro omnes.

In arduis cunctanter agendum.

IBidem Electrae quaerenti de fratre:

*fusi/n ge, fa/skwn d' ou)de\n w(=n le/gei poiei=.

id est,

Dicit quidem, sed e dictis facit nihil.

Ita respondet Chorus:

*filei= ga\r o)knei=n pra=gm' a)nh\r pra=sswn me/ga.

id est,

Qui facinus ingens tentat, ille lentus est.

Sentiens in arduis, ac periculosis negociis non esse praecipitandum consilium: huic rursus ita respondet Electra:

*kai\ mh\n e)/gwg' e)/sws' e)kei=non ou)k o)/knw|.

id est,

At his quidem haud cunctante me seruatus est.

Sentiens perniciosam esse cunctationem, cum vrget praesens periculum.

E paucis verbis ingens bonum, aut malum.

IBidem Electra sic loquitur sorori Chrysothemidi,

*polla/ toi smikroi\ lo/goi
*esfhlan h)/dh kai\ katw/rqwsan brotou\s2.

id est,

Sermo profecto rebus in compluribus
Deiecit homines, simul et erexit, breuis.



page 1237, image: s1237

Sentit interdum ex paucis verbis perperam intellectis, magnos nasci errores, atque etiam erroris correctionem ex paucis recte intellectis. De leuissimae rei grauissimis poenis dictum est alias.

Vni cum duobus non est pugnandum.

IN eadem Chrysothemis, Electrae sorori, et Choro concorditer hortantibus ita respondet:

*dra/sw, to\ ga\r di/kaion ou)k e)/xei lo/gon *duoi=n e)ri/zein.

id est,

Factura sum, non aequum enim est, resistere
Vnam duabus.

Adfine est illi: Ne Hercules quidem aduersus duos. Huc allusit et Catullus in epithalamio,

- Noli pugnare duobus.

Mala malis eveniunt.

CLytemnestra obiurgans Electram filiam, quod per eam traduceretur, vt viricida, vicissim audit:

*ai)sxroi=s2 ga\r ai)sxra\ pra/gmat' e)kdida/sketai.

id est,

E turpibus enim facta turpia discimus.

Significans quod filia de matre parum honeste loqueretur, ei imputandum, quae necando maritum, et filii necem moliendo, docuisset liberos odisse matrem. id paulo post dicit explanatius,

*ta\ d' e)/rga tou=s2 lo/gous2 eu(ri/sketai.

id est,

Porro ipsa facta verba reperiunt sua.

Scitum est illud Socratis, vt se quisque talem praestaret re, qualis haberi cuperet. Fama enim e factis velut e fonte nascitur, e bonis bona, e malis mala. Proinde qui factis ignominiosis sibi peperit ignominiosam famam, ne succenseat male loquentibus, sed sibi qui ora aperuerit populo: nec moliatur vindictam in maledicos, sed bene factis rumorem foedum abolere studeat.

Numinis ira ineuitabilis.

APud Homerum Iupiter vxori minitans, appellat manus suas a)a/ptous2 quod laedant quoscunque velit, cum a nemine vicissim laedi queant. Simile est quod in eadem fabula dicit Orestis paedagogus,

*otan de/ tis2 qew=n,
*bla/pth, du/nait' a)\n ou)d' a)\n i)sxu/wn fugei=n.

At vbi viro nocet deorum quispiam,
Vitare possit nemo quamlibet potens.

Solent homines calamitates suas in hanc, aut illam causam reiicere, cum pleraque mala sic praeter omnem expectationem accidant, vt appareant a superis immitti.

Quo terrarum raperis.

QVI non sunt attenti ad rem propositam, negantur esse domi. Qui longius aberrant a vero, in alia regione esse dicuntur. Electra sorori nuncianti Orestem viuere, qui dictus erat mortuus, ita respondet:

*ou)k oi)=q' o(/poi gh=s2, ou)d' o(/poi gnw/mhs2 fe/rh|.

id est,

In quod solum rapiare non intelligis,
Nec quo ferat mens.

Proverbium est in tropo. Sic in eum, qui aberrat a re proposita apte dicetur illud: Quo nunc se proripit ille? Aut, In quam regionem abripitur? Translatum videtur a nautis.

Bene natis turpe est male viuere.

Qvidam arbitrantur ob hoc ipsum sibi licere turpiter viuere, quod honestis maioribus orti sunt, cum contra generis claritas, quasi fax addita faciat, vt nobilium errata


page 1238, image: s1238

plus habeant dedecoris quam obscuro genere natorum. Hoc in eadem fabula sic expressit Electra.

*zh=n ai)sxro\n ai)sxrw=s2 toi=s2 kalw=s2 pefuko/si.

id est,

Natis honeste, turpe viuere turpiter.

Quanquam Electra putat eos turpiter viuere, non qui sunt improbis moribus, sed qui viuunt in seruitute, cum sint ingenui nati, ut cum illo conueniat: Vbi non sis qui fueris, non est cur velis viuere.

Mortui non dolent.

EAdem in eadem fabula, significans se spontanea morte quaesituram malorum finem, ait.

*tou\s2 ga\r qano/ntas2 ou)k o(rw= lupoume/nous2.

id est,

Nam mortuum dolere video neminem.

Eoque Plinius existimat nullum beneficium a diis datum homini marus [perhaps: maerenti vel maesti], quam quod cuique in manu est cum velit e vita excedere. Melius Socrates, qui docet esse nefas animam iniussu Imperatoris Dei a corporis praesidio [correction of the transcriber; in the print praesilio] decedere.

Latini tibicinis more.

IN M. Tullii verbis, quae paulo ante retulimus ex oratione pro L. Murena, prouerbium inerat, cum ait, iureconsultum instructo petitore, Latini tibicinis more transire ad eum a quo petitur, et illum solemnibus verbis instructurum. Vnde nata sit similitudo, non admodum liquet, nisi quod probabilis coniectura videtur, ductum a priscis illis Latinis, qui in pagis aut oppidis unico tantum tibicine fabulas agitabant, ad cuius modulatum vocem ac gestum accommodabant histriones, alioqui ob imperitiam non seruaturi carminis rationem. Is igitur tibicen posteaquam uni actori praecinerat, cogebatur ad alterum huic responsurum transire, eique vicissim incentu tibiae metiri modulos, praeire, atque hinc rursus ad alium, quod rusticani homines absque praeeunte tibicine non possent apte saltare versus aut Mimos. Hanc coniecturam adiuuat locus, qui est apud M. Tullium in Oratore ad Brutum, ubi agit de versibus ita compositis, ut posset oratio libera solutaque videri. Quorum, inquit, similia sunt quaedam etiam apud nostros, velut illa in Thyeste. Quem nam te esse dicam, qui tarda in senectute, et quae sequuntur, quae nisi cum tibicen accessit, orationi sunt solutae simillima. Prior locus ex oratione refertur in prouerbio: Causa cadere.

In quadrum redigere.

Svperius ex Aristotele docuimus, virum constantis animi appellari tetragonum, quod ea figura ex omni parte sui similis est. Vnde quicquid congruit et aptum est, quadrate dicitur. Id M. Tullius in oratore deflexit ad orationem concinnam et aptis numeris compositam. Itaque postquam est nata haec circumscriptio, vel comprehensio, vel continuatio, vel ambitus, si ita licet dicere, nemo qui aliquo esset in numero, scripsi orationem generis eius quod esset ad delectationem comparatum, remotumque a iudiciis forensique certamine, quin redigeret omnes fere in quadrum numerumque sententias. Metaphora ducta est a marmorariis.

Cadere in cursu.

CAdere in cursu M. Tullius dixit pro eo, quod est expetita laude frustrari, quemadmodum si quis ad lauream theologicam contendens emoriatur, priusquam ad summum eius nominis fastigium peruenerit. M.


page 1239, image: s1239

Tull. libro de claris Oratoribus de Galba loquens: Laudabant hunc patres nostri, fauebant etiam propter patris memoriam, sed cecidit in cursu. Nam rogatione Manilia Iugurthinae coniurationis inuidia, cum pro se ipse dixisset, oppressus est. Simili tropo dicimus eos e cursu reuocare, quos ab instituto ad aliud quippiam retrahimus. Et in cursu esse dicuntur, qui magno studio contendunt aliquo. Metaphora sumpta est a publicis certaminibus pedibus aut equis currentium.

Ne pudeat artem.

VErsus erat olim populari sermone iactatus. Ne pudeat artem proloqui, quam factites. Multos non pudet turpi quaestu viuere, cum pudeat nomen eius quaestus profiteri. Quemadmodum si quis usuram exercens vocari malit negotiator. Versum citat M. Tullius eodem libro, Me autem siue peruulgatissimus ille versus, qui vetat: Artem pudere proloqui, quam factites, dissimulare non sinit, quin delectet: siue tuum studium hoc a me volumen expressit.

*dwria/zein.

*dwria/zein, olim dicebantur, qui corpore parum decore nudato intendebant, ductum a virginibus quae in Peloponeso discinctae, et absque tunicis esse consueuerunt, tantum pallio tectae utrinque fenestrato, per quod patebant nuda corporis. Apud Lacedaemonios autem virgines certis diebus totae nudae incedebant. De Romanorum multitiis pellucentibus multa queritur Iuuenalis.

Aetoli.

*ai)tolitai\ dicti sunt olim ioco prouerbiali, qui iuxta mores Aetolorum petaces essent et improbi. Allusum est enim ad vocem, quemadmodum auidi munerum Dorice loqui dicebantur: sic ai)twloi\ dicti videntur, quod omnia petant, para\ to\ o(/lon ai)tei=n. Meminit Stephanus.

*xarwni=tai.

OLim Charonitarum cognomen apud Romanos populari ioco tributum est iis, qui defuncti commentariis tuebantur, quod perperam agebant. Hinc ortum. Cum M. Antonius oratione funebri prolataque C. Caesaris veste populum in eius interfectores concitasset, arripuit Caesaris commentarios, in quibus acta illius continebantur, iisque asscripsit quae libuit. Atque horum auctoritate se facere simulabat quicquid agebat, aliis tribuens magistratus, alios ab exilio reuocans, alios e vinculis liberans. Hi omnes, quoniam se defuncti commentariis excusabant, vulgari ioco dicti sunt xarwni=tai, ut refert Plutarchus in vita M. Antonii. Simili artificio quidam abutuntur testamentis, in quos competet itidem cognomen.

Iapeto antiquior.

*iape/tou a)rxaio/teros2, id est, Iapeto antiquior. Iuppiter apud Lucianum sic alloquitur Cupidinem pueritiam excusantem: su\ paidi/on w)= e)/rws2, o(/s2 a)rxaio/teros2 polu\ tou= i)ape/tou.

FINIS.



page 1240, image: s1240

APPENDIX ADAGIORVM, QVAE ADDITA SVNT.

Salmoneus alter.

SALMONEVS alter, Paroemiae specie usurpatur a Symmacho, de supra modum superbo, et elato: verba eius ad Theodosium Imperatorem, ubi deprecatur honorati vehiculi usum sunt ista: Absit ut moderator vrbis liberae atque adeo deuotae, tanquam Salmoneus alius inuehatur. Eunapius Sardianus in Chronographia de Eutropio eunucho, aduersus quem inuectiuae extant Claudiani poetae: to\ e)kei/nou kra/tos2 e)s2 to/son de\ kate/sisen a(panta\ kai\ katebro/nthsen, w(/s2 te ou) mo/non *roufi=nos2 h)=n au)to\s2, a)ll' o( tou= mu/qou *salmwneu\s2 mikro/n ti xrh=ma pro\s2 au)to\n h)=n, id est, Illius potentia adeo concussit omnia et tonitru quodam perculit, ut non modo Ruffinus esse reipsa deprehensus fuerit, sed fabulosus ille Salmoneus nihil fuerit prae isto. Galenus Therapeutices primo in Thossalum inuehens, dicit eum imitari Zoilum, qui Homeri simulachrum flagellare solebat, et Salmoneum Iouis aemulum, sic enim inquit: kai\ ou(/twge kai\ *zwi/+los2 e)/ndocos2 tou= o(mh/rou masti/zwn ei)ko/na, kai\ *salmoneu\s2 to\n di/a mikou/menos2, id est, Hac ratione nobilitatus est Zoilus Homeri effigiem verberando, et Salmoneus Iouem imitando. et rursus: ou)de\ zhloi= nou=n e)/xwn a)nh\r ou)dei\s2 ou(/te tou= o(mh/rou ma/stiga *zwi/+lon, ou(/te to\n paraplh=ga *salmone/a, kai\ toi\ toi=s2 me\n filoloido/rois2 zhlwto\s2 o( *zwi/+los2, toi=s2 d' i(erosu/lois2 o( *salmwneu/s2, hoc est, Nemo quisquam sanae mentis aemulatur Homeri flagellatorem Zoilum, neque vecordem Salmonea, tametsi maledicis scurris in in exemplo sit Zoilus, et sacrilegis Salmoneus. Hesiodus:

*salmwneu\s2 a)/dikos2 kai\ u(pe/rqumos2 peri\ kh=ri.

id est,

Salmoneus plenus factus ac nescius aequi.

Qui et ipse prouerbialis versus in principem subditis grauem et superbiae immodicum, aut praetorem insolentem et iniquum apte torqueri poterit. Salmoneus filius fuit Aeoli Elidis reguli ex Laodice Aloei, qui curruum rotas aereis canthis obmunitas super pontem aeneum, quem construxerat [correction of the transcriber; in the print construexerat], agitasse, ad imitanda vera tonitrua, et immissis in homines facibus, neci eos dedisse legitur, vnde Virgilius lib. Aeneid. 6.

Vidi et crudeleţs dantem Salmonea poenas,
Dum flammas Iouis et sonitus imitatur olympi.

Et Valerius Flaccus Argonauticorum 1.

Salmoneus nondum ille furens, cum fingeret alti,
Quadrifida trabe tela Iouis.

Salmoneum fuisse industrium mechanicarum operarum artificem putat Eustathius Odysseae l. quando et alii quidam brontei/on ad imitanda coeli tonitrua leguntur excogitasse, vas ingens mugitum illum tonitrui per calculos immissos exprimens. Produnt et historiae Archimedem Syracusanum fulgurationes quasdam igniuomas per specula edidisse. Idem commemorat peritum


page 1241, image: s1241

quendam mathematicum adiumento machinae, inimici sui aedes non aliter quam terrae motu vibratas concussisse, fulguritosque quosdam radios in illum distrinxisse, ut confessione inimici et e)nosi/xqwn et terpike/raunos2 dictus fuerit Neptuni Iouisque illius terrae quassoris, huius fulguratoris, epithesis. quod dictum de Arthmesio intelligendum est, quem scribit Agathius historiae lib. 5. domum Zenonis vicini sui aemuli terrae motus concussione per dispositos certis locis tubulos perculisse.

Pulmonis vitam viuere.

PLato in Philebo: zh=n de\ ou)k a)nqrw/pou bi/wn, a)lla\ ti/mos2 pneu/monos2, id est, Non hominis, sed pulmonis cuiuspiam vitam viuere; de homine stupido et rationis mentisque parum compote. Potest apposite dici in ebriosum, et abdomini u(pogastri/ois2 e)piqumi/ais2 (vt Aretes Caesariensis loquitur) addictum, farcire corpus solum promptum, ingenii viribus nusquam uti. Est autem Pulmo marinum zoophyton, quasi plantamine dicas, mixtae inter frutices et animantia naturae, suapte sponte proueniens: quod inter testacea ponit Aristoteles, et hoc ipso in loco Plato, quando subiicit: h)\ tw=n o(/sa qala/ttiai met' o)streinw=n e)myuxa/qi swma/twn, id est, aut alterius marini generis, quod inter testacea corpora animantum est. Vsus eo est et Synesius Ptolemaidos. Episcop. in lib. de Regno. bi/wn zw=ntas2 qalatti/ou pneu/monos2, id est, Vitam degentes marini pulmonis: loquitur autem de voluptuariis hominibus, qui in ganeae libidinumque usu summum bonum ponunt.

Thessalica buccea.

*qettalikh\ e)/nqesis2, Thessalia buccea vel turunda, pro ingenti ponitur, Athenaeo testante, et Polluce libro sexto. Hermippus in moi/rais2.

*o zeu\s2 cuni/platte th\n qettalikh\n e)/nqesin.

id est, At iuppiter mansum efformabat Thessalum. Philetetus in Lampadigeris qettalo/tmhton kre/as2 xoirobare\s2, suillae carnis portionem Thessalico more sectam vocat frustum ingens quantum manu tolli poterat, inde nata dicti gratia, quod Thessali in praegrandia frusta carnes partiri solebant, unde et Crates in Lamia:

*epei\ triph/xh qettalikw=s2 tetmhme/na.

id est,

Nam sunt tricubita, more secta Thessalo.

Non absimiliter a gentis polyphagia, Frisonicum ferculum pro magno, vulgare dicterium appellat. Alioqui Thessali olim audiebant strenui gurgites et insigniter edaces, unde illud Antiphanis Comici:

*aei\ ga\r o)ci/peinos2 e)sti\ qettalo\n le/geis2.

id est, Vsque esurit, nunquam satur: Tu Thessalum depingis.

Thessalicus saltus.

*qessalo\n ph/dhma, id est, Thessalicam saltationem in prouerbium abiisse annotat in Dionysium commentario, Eustathius pro molli fortassis: nam et qe/ttalika\ ptera\ alae Thessalae in luxus argumentum apud auctores nobilitantur, quod eius gentis togae utrinque alarum speciem praese ferrent, extentioribus fortasse manicis, unde e)nteqetta li/smeqa, dixit in Maryca Eupolis Stephanum et Pollucem, de gestantibus diffusiores more Thessalorum chlamydas, de quo annotatum est Hesychio, et Suidae. Orator quidam has


page 1242, image: s1242

Thessalicas alas, qettalika\ ge/ra, non ptera\, dixit, quod in certaminibus suis praemia proponerentur eiusmodi chlamydes, celebratur et qettali\s2 calciamenti genus illi nationi peculiare. Memorat et qettalo\n pero/nima Stephanus astrigmenti genus elegantioris ad comptum faciens, quo angulos chlamydum, quos pte/giras2 exponit Hesychius, affibulare atque constringere solebant, ut arbitramur: Nec vero dissimile est, hanc lectionem ab Eustathio male interpolatam fuisse: Quicquid est, diuinatione quam asseueratione magis opus est, in re non explicita, donec aliquis exoriatur, qui scriptum hoc aperiat. Forte qessalo\n ph/dhma, id est, Thessalicum saltum, pro ingenti, qualem grallatorium vocat Plautus, non inepte exposueris, ratione in superiore adagio reddita.

Thessalicum nomisma.

*qessalo\n no/misma, id est, Thessalicum nomisma prouerbiale esse annotatur a Suida et Hesychio, nisi quod apud hunc desideratur vox altera, hoc modo reponenda: qessalo\n no/misma, tou=to paroimiw=des2, tasso/menon e)pi\ a)pa/ths2, quae lectio plena et integra in illo seruata est: Conuenit ergo in fraudem et fucum utroque auctore. Crediderimus nos Thessalicum nomisma adulterinum fuisse, parumque sincerum aut probae monetae, atque inde ortum adagium. Venuste ad personam transferetur, si impostorem aliis fucum facientem, et improbi commatis hominem Thessalicum nomisma vocitemus. Suidas nescimus quid de Thessalonice urbe a filia Philippi regis cognomine appellata hoc loco refert.

Delphini in terra vires.

*delfi=nos2 e)n xersw| bi/a, id est, Vis Delphini in terra, videtur dici de eo qui vires ingenii in negotio, cui par non sit, periclitatur, et iudicii lubricum ferre vult, ubi impos sit. Plutarchus in Demosthene, comparare et expenso iudicio sententiam ferre de Ciceronis et Demosthenis orationibus, ac stylo male sane hominis neque vires suas exploratas habentis esse existimat, idem namque agere illum, quod Delphinus velocissimum agillimumque in mari animal, sed in arida humo destitutum, sui impotens citoque exspirans: unde Pindarus pernicitatem summam volens ostendere, dixit qalassei=on parama/betai delfina\, id est, marinum delphina superat. verba eius sunt ex Ione Chio sumpta, ka)kei= ga\r w)/s2 fhsin o( *iwn delfi=nos2 e)n xersw=| bi/a, id est, Illic namque contingit uti Delphinis robore in tellure, quod Ion dixit. Quadrabit non male in pauperem, qui litigare velit cum potentiore opibus affluente, qui litem in longum extrahere corruptelis possit, illo interim exhausto, talis namque delfi=kos2 bi/a e)n xe/rsw| nititur: Denique in quemuis supra vires tentantem aliquid, supra crepidam sutorem, supra malleum fabrum.

Quadrante dignum.

Qvadrante dignum pro exiguo et vili non absque prouerbii specie dictum inuenimus apud D. Hieronymum. Rideo aduocatum qui patrono egeat, quadrante dignam eloquentiam nare subsano. ubi dignam quadrante eloquentiam vocat quae nullius pensi sit, et vix unius aestimandam assis, quod Catullus dixit. Huic confine esse annotant alii. Quatuor obolis aestimas, quod diuerso sensu exponit Suidas: tetta/rwn o)bolw=n, e)pi\ tw=n pollh=s2 timh=s2 a)/ciwn. Quatuor


page 1243, image: s1243

obolis dignum, de rebus quantiuis pretii, quomodo accepisse videtur incertus auctor, cuius verba citat: th\n par)r(hsi/an th\n sh\n oi(/ei tessa/rwn o)bolw=n ei)=nai to\ th=s2 paroimi/as2, ou)k oi)=sqa o(/ti kai\ qersi/tous2 e)n toi=s2 e(/llhsin e)par)r(hsia/zeto, tw=| de\ a)game/mnoni th=s2 qersi/tou paroimi/as2 e)la/tton e)/mellon, h)\ xelw/nh| muiw=n, to\ tou= lo/gou, id est, Libertatem linguae tuam quatuor obolis dignam putas, iuxta proverbium, at ignoras etiam Thersiten inter Graecos libertate dicendi vsum fuisse, cuius deblateramenta nihilo pluris fecit, quam muscas testudo, id quod dici solet, Agamemnon.

Draconis leges.

*drakontei/ous2 no/mous2, id est, Draconianas leges dici inuenimus a Xenarcho apud Athenaeum, nimia seueritate sancitas, et quae rigiditate immoderata, humanitatis iura aequitatisque dissoluunt. Sic enim inquit:

*pw=s2 po/t' w)= de/spoina ponti/a ku/pris2
*binei=n du/nantai tw=n *drakontei/on no/mon
*opo/ntan a)namnhsqw=si.

id est,

Qui caerula o Venus queant
Dare liberis operam creandis, quoties
Legum Draconis sint memores?

Draco Atheniensis vir bonus magnaeque prudentiae tetricas leges sanxit supplicio ferme capitis censitas, vt Aulus Gellius refert, qua de causa non atramento, sed sanguine scriptas eius leges (quas proprie qesmou\s2 dictas scribit Aelianus) quidam dixisse memoratur. Seueram igitur alicuius disciplinam et instituta acerbiora Draconis leges nominabimus. Huc spectat illud Aristotelis in Rhetoricis: ou)k a)nqrw/pou oi( no/moi, a)lla\ *dra/kontos2, id est, Haud hominis, sed Draconis sunt leges.

Luscinia Musarum.

*ahdw\n mousw=n, id est, Musarum luscinia. Convenit in hominem insigniter eruditum, et praecipue in poetam carmine felicem. chorus apud Euripidem in Palamede:

*ekta/net' e)kta/nete to\n pa/nsofon w)= danaoi\,
*ta\n ou)de\n a)lgu/nousan a)hdo/na mousa=n.

id est,

Necastis necastis omniscium o Danai,
Musarum lusciniam cunctis innoxiam.

Sentit de Palamede Vlyssis dolo a Graecis saxis obruto: Fuit autem vir ille in philosophia excellens, et ad pangendum carmen factus, quem Iliacum bellum versibus cecinisse per hibent, sed abolitum inductumque ipsius poematis nomen ab Homero inuidiae stimulis agitato. Citat carmen praedictum Philost. in Heroicis. Notum est poetas mousw=n o)rni/qas2 velut Musarum aues a Theoc. vocari: et Latini poetae cygnos pro poetis accipiunt, vt Virgil. ibi: Cantantes sublime ferent ad sydera cygni; et Horatius Pind. appellat Dircaeum cygnum. Idem non vsitata nec tenui penna se ferri per aethera gloriatur, et in album alitem mutari fictionem ab Anacreonte mutuatus: qui ait a)napte/tomai pro\s2 o)/lumpon pterh/gessi kou/fais2, id est, Euolo in caelum leuibus pennis. Et apud Aristoph. Cibesias poeta optat fieri luscinia, sic inquiens:

*ornis2 gene/sqai bou/lomai
*ai)gu/muqos2 a)hdw\n.

id est,

Pennata auis fieri volo
Philomela canora.

Corinthia verba et Ionica.

Corinthia verba pro exquisitis


page 1244, image: s1244

et magnopere elaboratis et ad ostentationem nitidis, vel etiam pro delicato et molli dicendi genere, poni videmus. Quint. libro 8. cap. 3. Sed ita demum, si non appareat affectatio, in qua mirifice Virginius. Corinthiorum amator iste verborum. Corinthia opera olim laudatissima fuerunt et primae nobilitatis, de quibus ita Pli. lib. 34. c. 2. Sunt ergo vasa Corinthia quae isti elegantiores modo in esculenta transferunt, modo in lucernas, modo in trullas, nullo mundiciarum respectu. Cicero in oratione pro Sexto Roscio, Domus referta vasis Corinthiis et Deliacis. Strabo libro octauo, e)/ti mh/qh o(moi/ws2 toi=s2 xalkw/masitoi=s2 kori/nqiou gre/sin, id est, aequali in pretio aestimata fuerunt cum vasis Corinthiis. Addit Lu. Florus, Aeris notam pretiosiorem fecit opulentissimae vrbis Corinthi iniuria, quia incendio perustis plurimis statuis atque simulacris, aeris auri argentique venae in commune fluxerunt. Quod si ad molliciem mauis referri, succurrit verbum korinqia/zein pro scortari, quodque Corinthia scorta toties apud veteres scriptis nobilitata sunt, vt apud Aristophanem est videre. Simili modo, i)wnikh\n r(h=sin, id est, Ionicum verbum, pro dissoluto et molli extulit Aeschylus, vnde Athenaeus libro decimotertio. Dipno. katale/cw soi\ su/noulke i)wnikh/n tina r(h=sin e)ktei/nas2 kata\ to\n *ai)sxu/lou, id est, Commemorabo tibi Cynulce et proferam Ionicum dictum, vt Aeschyli more loquar. Hesychius i)wniko\n exponit trufero\n Ionicum delicatum, aut effoeminatum fractumque, quo nomine traducebantur Iones, ita enim emendandus est Graecus codex, e)pi\ tou/tou ga\r e)kwmodou=nto oi( i)wne\s2. Vnde et Horatius illud, Motus doceri gaudet Ionicos, ex Aristophanis Concionatricibus mutuatus est, vbi anus ita loquitur:

*hdh to\n a)po\ i)wni/as2 tro/pon ta/laina knhsia=s2.

id est,

Miscella pruris nunc Ionico modo.

Vtitur ita et Philostratus in Iconibus:

*abro\n me\n au)th=| to\ ei)/dos2 kai\ ma/la i)wniko\n.

id est,

Forma illi delicata, valdeque Ionica.

Dion Chrysostomus, kalos2 kai\ me/gas2, polu\ e)/xwn i)wniko\n tou= ei)/dous2, id est, Formosus et procerus multum Ionicae venustatis ore praeferens. Varro apud Nonium a)xi/lleios2, e)rwtiko\s2, i)wnikw\s2, ki/naidos2, id est, Achilleus, hoc est, venustus, lasciuus, Ionicus, cinaedus, sic enim interpolanda sunt ex manuscripto Nonio verba, quae portentose hoc modo leguntur: a)ciao\s2 h(rwiko\s2 i)wniko\s2 in dictione Cynaedi.

In eandem lancem imponere.

*ei)s2 th\n au)th\n tiqe/nai pla/stigga, id est, Eidem bilanci imponere, prouerbialiter accipit Athenaeus pro eodem in loco habere, aut aequaliter aestimare. Sic enim ait libro primo Dipnos. ei)s2 th\n au)th\n teiqei\s2 pla/stigga th\n me/qhn th=| mani/a|, id est, In eandem lancem cum insania temulentiam componens. Sumptum a nummulariis aut ab institoribus aequalia lancibus iisdem ponderum momenta appendentibus. Huic finitimum est illud Simocati, ou)k i(so/r)r(opon e)/xousin oi( e(rw/tes2 pla/stigga, id est, Amor non habet bilances aequilibrio aequales, et iterum: th\n i)so/r)r(opon pla/stigga to\ qei=on soi talauteu/etai, id est, Aequalem bilancem Deus tibi appendet.

Suilla absumpta, bouem non expectes.

Qvando cunctationem damnosam fore et vitae periculo permistam


page 1245, image: s1245

indicare volumus, iuxta Lucani illud: Semper nocuit differre paratis, vsurpare licebit versiculum hunc prouerbialem:

*feu/gete deipnh/santes2 u(=s2 kre/a mhde\ me/neinbou=n.

id est,

Exspectare bouem expleti nolite suilla.

Refertur ab Athenaeo ex Anticlidis historiis, quod cum Erythraei insidiis adoriri Chios inter coenandum eosque interficere cogitarent, quidem recognita Chios versu isto admonuit, vt paratas ipsis insidias fuga praeuenirent priusquam in tragicum choragium exirent epulae.

Flamma persequeris quem genueras.

IN eum, qui damno afficit, quem paulo ante et opera et re adiuuerat, quadrabit apposite Senarius prouerbialis Aeschyli:

*su\ toi m' e)/fusas2, su/me katai/qein moi dokei=s2.

id est,

Videris vrere igne me quem genueras.

Verba videntur esse Meleagri, quem Althaea mater, imposito igni fatali titione, flammis consumpsit, vel potius Penthei: nam hoc nomine fabulam docuit Aeschylus, in quem furiata Agaue mater desaeuiit, incensis aedibus, vt refert Oppianus et Euripides: apud quem in Bacchis consimilia loquitur Pentheus. Demet. a victoria Poliorcetes vocitatus variis casibus vltro citroque iactatus, ad fortunam exclamasse hoc Aeschyli tamen legitur:

*su\ toi\ m' e)/fusas2, su/ me katai/qein moi dokei=s2.

id est,

Tume extulisti in lucem, at eadem nunc parens
Abolere flammis me nefariis paras.

Cubitale.

*phxuai=on dicunt Graeci prouerbialiter, quod humile aut exiguum quasi cubitale dicas: Mimnermus Colophonius poeta apud Stobaeum:

*toi=s2 i(keloi ph/xuon e)pi\ xro/non a)/nqesin u(/bhs2
*terpo/meqa.

id est,

Tempore perfruimur cubitali, flore iuuentae
Frondibus adsimiles.

Breue namque est cubiti spatium, quod ph=xun et pugmh\n dicunt illi, vnde et Pygmaeorum pumilae genti agnomen est. Contra tetraph/xun a)/ndra procerum et magnum vocauit Callixenus apud Athenaeum, me/sos2 de\ tou=twn e)ba/dizen a)nh\r mei/zwn tetra/phxus2. Medius horum incedebat larduus homo quadricubitus. Vsurpauit et Aristophanes hanc vocem pro magno, ibi. tetraph/xeis2 kai\ gennai/ous2, id est, quadricubitos et generosos.

Coturnicis naturam induere.

*ortu/gwn a)na/ptesqai fu/sin, id est, Coturnicum induere ingenium, prouerbium dicitur in pugnaces et feroci ingenio homines, quique velut re praeclare gesta cristas attollunt. Natura coturnicum ea est, quod in ludicro certamine productae (quod olim vsitatissimum fuisse ex Polluce et Aristophanis commentariis discimus) vel etiam inter se ipsae concertantes depugnent collidantque se mutuis ictibus, et caput ceruicemque arduam altius erigantur, in gallinaceis videre licet. Aristides sophista de quodam deprecante, ne Spurta muris cingeretur, ita extulit apud Philostratum, mh\ dh\ e)n tei/xei e)pipth/caimen, o)rtu/gwn a)naga/menoi fu/sin, id est, ne capita illidamus maenibus coturnicum assumpto ingenio.



page 1246, image: s1246

Theagenis munificentia.

*qeage/nous2 megalofrosu/nh kai\ eu)ergesi/a, i. Theagenis magnanimitas et liberalitas in prouerbium versa est, de insigni et effusa benignitate. Eunapius vt opinamur, apud Suidam de Hegia amplissimae spei iuuene, h/n h=n ga/r ti tw=| h(gi/a| kai\ th=s2 qeage/nous2 megalo/fronos2 fu/sews2 e)n tai=s2 eu)ergesi/ais2, hoc est, Erat in Hegia magnanimitas quaedam, Theagenis in munificentia posita. Fuit autem hic Theagenes, non is, cuius apud Aristophanem pecuniae prouerbio locum dedere ad ostentationem magnae, at reipsa exiguae, sed sub Imperatoribus Romanis, praeter Athenarum excelso animo et honoris cupido, opibus praepotens, vtpote qui calamitatibus nonnullorum oppidorum, nedum egenis hominibus aliquot mederi potuerit, ou) ma=xeiri dwrou/menos2, a)ll' a)mfoi=n kata\ th\n paroimi/an, id est, non vna manu, sed ambabus, iuxta prouerbium, elargitus: h)=n ga\r filo/dwros2 to\ kai\ megalo/dwros2 ei)s2 u(perbolh\n, erat enim supra modum donandi auidus, et quidem magna: Huius pater Archiadas, sublata rapto ingenti pecuniae vi, conspicatus subtristem filium, iam tum puerum, bono illum esse animo iussit, nihilque faciendam illam iacturam, quando si in Palladis ludos consumenda ea fuerat, longe maiores sumptus facturi fuerint, istud vero cum iactura certamen multo esse cum honestius, tum splendidius. Ex quo apparet qualem habuerit magistrum et magnanimitatis doctorem a puero Theagenes.

Tudiculam expoliuit.

*toru/nhn e)/cesen, id est, Tudiculam dedolauit. Citatur a Demetrio Phalereo ex Sophone Mimographo, quem totidem ferme adagiis abundare, quot versibus, ait. Videtur quadrare in hominem plus iusto curiosum: vel qui operam minime necessariam et inutilem verborum fuco commendat: aut qui hominem agrestibus moribus et rusticano ingenio ac Demeam prorsus, ad elegantiores mores cultumque ciuiliorem traducere conatur, talis enim torh/nhn ceei=n apposite dicetur. Quidam male legerunt e)/zesen, quod est ebullit. Est autem torh/nh coquinarium instrumentum commouendis pulmentariis ollaeque vertendae idoneum. Tudiculam Latini vocant, quam qui velit expolire elegantius, nae ille in re omnium inutilissima operam consumit.

Iolaum implorat.

QVI sibi diffisus, alienam implorat opem, *io/lew dei=sqai, id est, Iolao habere dicitur aut i)olew=na parakalei=n, Iolai opem aduocare. Synesius ad Pylemenem: ste/lletai ou)=n e)pi\ pete/rous2 a)/ndras2 tou= h(ra/kleion tro/pon e)kkaqai/rwn au)tw=n th\n patri/da, qeou= de\ e)/dei dh/pou kai\ h(rakle/ous2, ou)mh\|n a)lla\ kai\ *io/lew summa/xou kai\ parasta/tou, id est, Ablegatur ad malitiosos homines, Herculis more patriam ab illis expurgaturus, quam ad rem Deo nimirum et Hercule, imo et Iloao opitulatore, ac subsidiario opus habet, Idem in Caluitiis encomio: *pro\s2 du/o de\, fhsi\n o( lo/gos2, ou)d' h(raklh=s2, oi) tou\s2 *molioni/das2 e)k lo/gou trospeso/ntas2 ou)k h)/nelgen, a)lla\ kai\ pro\s2 th\n u(/dran a)gwnizo/menos2, te/ws2 me\n ei)=s2 e)ni\ sunesth/kesan, e)tei\ de\ o( karki=nos2 au)th=| parege/neto, ka)\|n a)pei=pen ei) mh\ th\n *io/lew summaxi/an a)ntephga/geto ka)gw/mei dokw= paraplh/sio/n ti paqei=n u(po\ *di/wnos2, ou)k e)/xwn a)delfidou=n to\n *io/lewn, id est, Aduersum duos, iuxta prouerbium, ne Hercules


page 1247, image: s1247

quidem Molionidas ex insidiis ipsum adortos haud sustinuit, et cum hydra pugnam ingressus, quamdiu vnus vni aduersus stetit, aequo Marte decertauit, sed postquam hydrae cancer accessit, succubuisset ille, ni Iolai opem contra implorasset. Similiter cum Dione res mihi succedit, patruele Iolao destituto. Apud Platonem in Phaedone cum vrgenti Socrati, vt conuelleret argumentis aduersarios Phaedon, deprecatus iste tenuitatem suam, respondisset duobus ne Herculem quidem sufficere, subiecit Socrates: a)lla\ kai\ e)me\ to\n *io/lewn paraka/lei, id est, Quin tu me Iolaum tibi adsciscito. Rursus in Euthydemo, o( d' e)mo\s2 *io/lews2 patroklh=s2 ei) e)lqoi\, ple/on a)\n qa/teron poih/seion, id est, At qui si meus Iolaus Patrocles accesserit, alterutram certaminis partem integer sustinuerit. Quibus ex locis Iolaum pro auxiliario et qui operam alteri accommodat, quemadmodum et Thesei nomen accipi clarum est. Euripides in Ione: *aspista\s2 i)ola/os2 o(\s2 koinou\s2 ai)rame/nos2 po/nous2, *di/w paidi\ sunantlei=, id est, Armiger Iolaus qui communes subiens labores Iouis filio opitulatur. Nota est fabula, vel ex superioribus Synesii verbis, nam collato pede cum Hydra depugnanti Herculi, cum Cancer mordicus calcem prehendisset, vt in Heraclea refert Panyasis, Iolaus laboranti opem tulit. Quod in fabulosis Palaephatus exponit ita, Hydram oppidum copiis oppugnante Hercule, Lernus regulus imperata facere nolens, auxiliarem militum manum duce Carcino impigro, et strenuo homine, stipendio conduxit, quo bellum propulsaret: itaque viribus inferior Hercules, Iolaum Iphicli fratris filium, cum delecta Thebanorum manu, in auxilium vocat, eoque subsidio adiutus, hostile oppidum solo aequauit, copiasque omnes deleuit.

In meridie vitae philosophantes.

*en meshmbri/a| tou= bi/ou filosofei=n, id est, In meridie vitae philosophari dicuntur prouerbialiter, qui prouecta aetate animum ad studia applicant, Synesius ad philosophiam: oi(=sqa ti/nas2 e)n logisthri/ois2 a)podu/ntas2, h)\ pa/ntos2 a)po\ mia=s2 ge/tou sumfora=s2 a)napeisqe/ntas2 e)n meshmbri/a| tou= bi/ou filosofei=n, id est, nosti quosdam depositis ad rationariam mesam vestibus, aut accepto damno vel vnico edoctos, in meridie vitae philosophiae incumbere. Non abludit hinc multum et M. Crassi et Deiotari tetrarchae Galatiae conuitium: nam Crassus videns illum extremo in senio nouam vrbem condentem, Quid, inquit, ˘ rex hora diei duodecima aedificare inceptas? w)= basileu= dwdeka/ths2 w(=ras2 oi)kodomei=n a)rxei= a)ll' ou)de\ au)to\s2 prwi+li/an e)pi\ pa/rqous2 e)lau/neis2, id est, atqui neque tu ipse, ˘ Imperator matutinus admodum in Parthos expeditionem suscipis. Vterque intempestiua molimina alteri facere obiecit, quod perscriptum est ab Appiano in Parthico, et a Plutarcho in Crasso, verbis plane iisdem, vt et paginae aliquot in vtraque historia nihil immutatis verbis leguntur, vter vero plagii insimulandus sit, difficile fuerit iudicium, quod eadem aetate (vt opinamur) vixerint. Potest ad quaevis alieni temporis studia aut negotia transferri, velut in senem intempestiuae libid. e)n meshmbri/a| tou= bi/ou malakizo/menon. Ab hoc adagio non alienum est illud Alexidis Comici:

*hdh ga\r o( bi/os2 o( e)mo\s2 e(spe/ran a)/gei.

i.

Nam vita seram vesperam trahit mea.



page 1248, image: s1248

Aetatum curricula diei cursui comparantur, et Nazianzenus ad Nemesium: bio/toio pro(/s2 i(/speron a)lgini/entos2, id est, Miserae sub vespere vitae.

Altera caduceum, hastam altera.

*qate/ra| me\n do/ru, qate/ra| de\ khru/keion proi+sxo/menos2, id est, Altera manu hastam, altera caduceum praeferens. Prouerbium esse adnotat Eustathius ex Pausania de iis, qui armatas preces adferunt, amicae admonitioni minas coniungentes. Ex historia natum quae talis est. Gephyraei ad decimas Apollini Delphico votiuas persoluendas ab Atheniensibus missi acceperant oraculum illud:

*andri\ gefurai/w| oi)=kos2 fi/los2, oi)=kos2 a)/ristos2.

id est:

Non domus est melior Gephyraeo prae domo amica.

Admoniti insuper vt praeuia boum vestigia insecuti, ibi locorum considerent, vbi delassatos boues conspexissent: itaque oppugnante Athenienses Eumolpo, ipsi ad Tanagram contenderunt, tradito in manum faeciali ductori exercitus caduceo, sub pacis legationibusque obtentu, subsequente a tergo armata iuuenum manu. Ibidem ex alterius lexici fide annotat Eustatius eandem historiae occasionem paulo aliter, nimirum Gephyraeos a Tanagraeis bello infestatos, faecialem praemisisse, armatis pone insecutis omnibus. Polybius libro quoarto de Rhodis astu tali vsis loquens: presbeuth\n me\n *aridi/khn prosexeiri/santo pro\s2 tou\s2 buzanti/ous2, polemoklh\n de\ trei=s2 e)/xonta tri/hreis2 o(mou= sunape/steilan, boulo/menoi to\ dh\ lego/menon kai\ to\ do/ru de\ to\ khru/keion a(/ma pe/mpein pro\s2 tou\s2 buzanti/ous2, id est, Ad Byzantios legatum Aridicen delegerunt, simulque cum eo Polemoclen tribus instructum triremibus emiserunt, nolentes simul et hastam et caduceum, iuxta prouerbium ad Byzantios mittere. Adfine huic est et plane cognatum id quod decimo Aeneidos dixit Virgilius:

Pacem orare manu, praefigere puppibus arma.

Porro ex superiore oraculo constare potest ratio etiam adagii, quod apud nonnullos legitur: Domus amica, domus optima.

Dorice incedere.

Dorice incedere, hoc est, dwria/zein dicuntur quae nudant bonam corporis partem depositis vestibus, vt Aelius Dionysius exponit. Nam in Pelopponeso puellae discinctae et sine tunica interdiu incedebant, quod et Pausanias confirmat interpretans to\ dwria/zein, paragumnou=sqai, quod Doricum esset artus nudos spectantium oculis exhibere, nullo cinctus vsu. Anacreon Lyricus. *ekdu=sa xitw=na dwria/zei, id est, Exuta tunica Dorice ingreditur. Chorus apud Euripidem in Hecuba:

*le/xh de\ fi/la mono/peplos2
*lipou=sa dwri\s2 w(s2 ko/ra.

id est:

Dulceis linquo thoros ego simplicem.
Induta pallam Dorides.
Qualem solent virgunculae.

Sic et Spartanae puellae incedebant olim incinctae kai\ a)xi/twnes2, supparum habentes vtroque in humero, quinis fibulis adstrictum, quod inferius laxum incessu femora nudabat, vnde Callimachus e)/sken o(/t' a)/zwstos2, xatero/porpos2, id est, Erat quando incinctus et alterutro ex latere fibulis adstrictus. Eodem spectat quod Lacaenas fainomhri/das2 dixit Ibicus poeta, quod in incessu femora retecta ostenderent,


page 1249, image: s1249

et Euripides ait incedere illas gumnoi=si mhroi=s2 kai\ pe/plois2 a)neime/nois2, id est, nudis faeminibus, et retracta palla: quin et Sophocles quraio\n mhro\n quasi clathratum aut fenestratum femur ipsis dat. D. Clemens paedagogi lib. 2. Lacaenae virginis more u(pe/rgonu e)stolei=stai, id est, reductis supra genu vestibus incedere, indecorum esse ait. Quadrabit hodie in leues parumque castas.

Musicus apparatus.

*mou/sikon, id est, Musicum pro mediocri vsurpari plurifariam apud auctores inuenimus. Damascius Syrus in historia, quam de philosophis scripsit: th\n de\ trofh\n e)klorw/sato metri/an ti/na kai\ a)/qrupton, ou(/te dia\ plou=ton blakeu/ousan, a)lla\ me/shn de\ mousikh\n kai\ to\n dw/rion tro/pon th=s2 tu/xhs2 a)lhqw=s2 h(rmosme/nhn, id est, Victum sortitus est moderatum et frugalem, neque ob egestatem praeparcum, neque propter opes diffluentem, sed medium atque musicum, pro fortunis vere temperatum ad instar Doriorum modorum. Plutarchus in praeceptis salubribus Timotheum Atheniensium ducem coenasse dicit in Academia apud Platonem: mousiko\n de\ lito\n dei=pnon, id est, Musicam et frugalem coenam: quod repetit idem in Symp. 6. his verbis: e)dei/pnisin mousikw=s2 kai\ a)felw=s2, id est, tractauit illum musice et absque graui apparatu, nimirum mediocriter. Similiter Athenaeus lib. 10. e)stiaqei\s2 a)felw=s2 kai\ mousikw=s2, id est, conuiuio acceptus mediocri et Musico. Euphron Comicus, a(lo\s2 dou=s2 mousikw=s2, id est, Mediocri salis copia iniecta. Huc referri putamus illud Plauti in Mustellaria, vbi ait, Musice hercle agitis aetatem, ita vt vos decet. Vino et victu, piscatu probo, electili: cum vellet innuere mediam viuendi rationem illos sequi, neque viles et minimi pretii, neque rursus maximi dapibus victitando, sed habito delectu media eligendo. Apud priscos tria harmoniae genera numerantur, inter quae Lydios modulos, vt luctui et funeralibus aptiores respuit Plato, quemadmodum et Ionicos, vt solutiores et mollitie infames: Doricos laudat, ceu temperatis et modestis ingeniis congruos, quibus per similes sunt, quos Aeolios nominabant: Huc spectant Pratinae Phliasii poetae versus ab adagii sensu haud alieni:

*mh\ su/ntonon di/wke mh/t' a)neimenh\n,
*iasti\ ou)=san, a)pla\ ta\n me/san ne/mwn
*arouran a)io/lize tw=| me/lei.

id est,

Nec asperum modum aut remissum Ionicum
Sectare, sed mediam tenens viam, melos
Modulator Aeolium.

Charixenae non sunt ista.

APud Aristophanem in Concionatricibus anus loquitur, ou) ga\r t' a)pi\ xarice/nhs2 ta/ d' e)sti\n, id est, Neque enim ad Charixenam ista pertinent. Eustathius in Nauium catalogum scribens, ait esse proverbium a Charixena poetria fidicina tractum, sed non explicat. Scholiastes Aristophanis annotat Charixenam fuisse stolidam, et fatuam mulierculam, videtur dici posse cum indicare volumus, alia de re quam alter existimet, sermonem nobis esse.

Mantissa obsonia vincit.

VEtus est adagium, Plus est mantissa, quam obsonium, quando significabimus dictum aliquod obiter aspersum orationi, pluris nobis esse, quam reliquam orationis molem, veluti si epistolae bene prolixae breuis aliqua paraenesis adiecta sit,


page 1250, image: s1250

dicere licebit, pluris nobis esse eam mantissam, quam obsonium. Elegantissime eo vsus est Lucilius in Satyr. hoc hemistichio:

Mantissa obsonia vincit.

Ampullas loqui.

AMpullari dixit Horatius epist. 3. lib. 1. pro verbis tumidis vti, qualibus cothurnus Tragicus solet, ibi:

An tragica desaeuit, et ampullatur in arte?

Idem in Arte poetica Ampullas vocat verba grandiloqua et turgida, quorum egeno homini ineptus vsus est, ibi:

Proiicit ampullas et sesquipedalia
verba.

Simili ratione *fush/mata efferunt Graeci proverbiali figura, ita Hyperides orator de Demea Demadae oratoris e tibicina filio, dixit, os illi magna in suggestu crepanti obstruens, ou) siwph/sh mei= zonth=s2 mh/tros2 e)/fwn to\ fu/shma, id est, Num tacebis, qui amplius matre physema habes: fu/sa proprie follem Graecis sonat a flatus argumento: at fu/shma bullam spiritu inflatam et tumentem: vnde ad inanem futilium hominum garrulitatem transfertur, ita quod Theodoritas poeta de Vulcano dixit, fusshth=rsi molgi/nois2 xrh=sqai, id est, Vtricularibus follibus vti, poterit conterqueri in blateronem, cuius pleni spirent mendacia folles. Hinc non abludit oraculum de Atheniensibus editum: *mh\ moi\ a)qhnai/ous2 ai)nh/tete, molgoi\ e)/sontai, id est, Ne mihi Cecropidas laudetis, erunt etenim vtres, hoc est, elati et tumidi. Est autem Ampulla lecythi, aut olearii vasis genus grandi ventre tumens.

Asciam cruribus illidere.

Asciam cruribus suis illidere, proverbiali schemate dicitur, qui sibiipsi malum arcessit dedita opera, aut temeritate quapiam. Apuleius libro 3. de Asino: Meque sponte asciam cruribus meis illidere compellit. Translatum videtur a fabula, quae memorat, Lycurgum Thracem succidendis vinetis intentum crura sibi amputasse impacta securi. Conveniet in dicaces, qui virulenta lingua et conuitiis exitii auctores sibi sunt, vel saltem ingentis damni, qualem constat fuisse. Sotadam qui amarulento dicterio perstricto Ptolemaei incestu, regis in se iram, mex necem concitauit: similiter Theocritus Chius sophista appellitans Antigonum regem Cyclopem, funestam cruribus suis asciam illisit. Est autem ascia fabrile instrumentum, ad caedendam materiam comparatum, cuius inuentio Daedalo attribuitur a Plinio. Simili metaphora Cicero dixit in oratione pro Plancio: Infligere securim, pro damnum adferre.

Syri aduersum Phoenices.

*su/roi pro\s2 foi/nikas2, Aduersum Phoenices Syri. Citatur adagium in Suidae collectaneis. Dici convenit in pariter fraudulentos et versipelles, vtraque enim natio vafritiae insignis nomine male audiuit olim. Potest et ad diffidentiae significationem trahi, vt inter se male concordes et alterum alterius fidei diffidentem su/ron pro\s2 foi/nika, Syrum cum Phoenice commissum dicamus, eo quod hae gentes conterminae propter mutuam simultatem raro amicitiam colant, aut sibi inuicem credant. Alioqui Syros et Iudaeos, qui Phoeniciae attribuuntur, nationes seruituti natas, appellat Cic. in orat. De provinciis consularibus.

Multis brachiis aequalis.

*pollw=n braxio/nwn a)nta/cios2, id est


page 1251, image: s1251

Multis brachiis aequalis, de industrio homine effertur adagium, qui ingenii solertia plus possit vnus praestare, quam indefessa opera plures simul: qualis Archimedes, qui incredibilia re ipsa praestitit, veluti cum cuncti Syracusii nauim immensae magnitudinis tra/rmenon ab Hiero. Ptolemaeo regi Aegypti extructam deducere de naualibus nequirent, Archimedis industria solus Hieroneam deduxit, vt obstupefactus ille exclamaret. Posthac Archimedi de quauis re loquenti credendum est, vt prolixe narrat Proclus lib. 4. commentariorum in Eucliden. Extat adagii vsus ad Philostratum in Heroicis de Palamede: all' e)n porqmei/w| cu\n oi( a)kitw=| a)delfw=| e)/pleuse, pollw=n fasi\ braxio/nwn a)nta/cion e(auto\n h(gou/menos2, Id est, Traiecit Pontone vna cum fratre Oeace, multorum (quod dici solet) brachiorum instar seipsum ducens, ita Xenophon dixit, pollw=n oi)ketw=n oi) mai\ a)nta/cion ei)=nai, i. illum plurium seruorum vice habeo. Nec aliena est hinc e(kate/gxeiros2, hoc est, centimani appellatio, de ingenioso et polumhxai/w|, quomodo praedictum Archimedem Centimanum dictum adnotat Eustathius, quod vno machinae balistariae tortu multa simul iacula in hostes distringeret.

Archimedeum problema.

Qvia in mentionem Archimedis incidimus, lubet subiicere, quod haud dubie proverbii intellectu a Cicerone dictum est, lib. 13. epist. ad Attic. ita enim habet: Abiit illud, quod tum me stimulabat, quod tibi dabam a)rximh/deion pro/blhma. Archimedeum problema appellat quaestionem abstrusam, solutu difficilem, solicitaque indagine examinandam. Archimedis inuenta admiranda: et infinitam solertiam praedicat Vitruuius lib. 9 singularemque illius industriam ibidem narrat in expendendo scommate, quod et Rhemnius Fannius explicat versibus. Archimedem ait Synesius lib. De insomniis, proposcisse locum sibi extra telluris orbem, vbi cum vniuersa terra se velut in lance appenderet, in terra namque positum, nullas aduersus illam habere vires. Memoratur et dictum ipsius Dorica dialecto:

*pa= bw= de\ xaristi/wni pa=san ta\n ga=n kinh=sw.

id est, Quo ibo, et vniuersam tellurem Chariscioni commouebo. Leguntur de eius industria incomparabili senarii Pisidae isti sic a me repositi:

*ta\s2 pe/nte duna/meis2 *arximh/dhs2 ei)s2 mi/an
*suna/yas2 o(/lkhn ei)s2 tokinh=sai mo/lois2
*tw=n dustraxh/lwn e)coxw=n ta\ forti/a.

Quorum versuum hic sensus est, Archimedem Geometricas omnes facultates (quae num. 5. censentur) in vnum tractoriae machinae corpus coniunxisse, qua immensi ponderis moles libraret versaretque: legendum enim est oi(/lkhn, non autem o(/lhn apud Suidam versus istos adducentem.

Gratias Musis commiscere.

Extat apud Agathium historicum lib. 3. tai=s2 mou/sais2 fasi\ ta\s2 xa/ritas2 sugkatamignu/ein, id est, Musis Gratias, quod aiunt, commiscere, hoc est, operi historico et erudito, gratiae et ingenii lenocinium aspergere. Euripides in Hercule furente: ou) pau/somai ta\s2 xa/ritas2 tai=s2 mou/sais2 sugkatamignu\s2, h(/distan suzugi/an, id est, Non desinam Charites Musis coniungere, copulam suauissimam. Vtitur et Dion Chrysostomus in oratione ad Alexandrinos. Non absimile huic est apud Heliodorum libro quinto,


page 1252, image: s1252

Aethiopicae hiftoriae Cnemon dicit ad Nausiclem: kai/ moi dokei=s2 kai\ tou= daimoni/ou ma/lista sunie/nai, th\n e(rmh=n tw=| dhonu/sw| su/gkate dru/wn, kai\ lo/gwn h)/disma tw=| po/tw| sunanaxe/wn, id est, Videris mihi rei sacrae rationem optime callere, qui Baccho Mercurium associas, et orationis condimentum poculis permisces. ita Plutarchus lib. 1. Sympos. de philosophis, qui non minus satagunt literatis sermonibus condire symposii apparatum, quam vinum affusa aqua diluere, dixit: ou)x h)=pton tai=s2 mou=sais2 *dio/nuson h)\ tai=s2 nu/mfais2 kera/nnuntes2, id est, non segnius Bacchum Musis quam Nymphis permiscentes: nam vt vino affusa lympha diluto temperies roburque corporis conseruatur, ita colloquiis eruditionis sale conditis animus pascitur, propterea addit ibi Plutarch. seque ipse exponit, Nymphae namque placidum mitemque eum corpori conciliant, at Musae melleum reuera et benignum animis praestant: vtrumque assequuntur docti et Philosophi, qui pocula diluere, parique studio doctis fabulis coronare laborant. Plato etiam admonet alicubi vt temulentum Bacchum sobriis deabus nymphis contemperemus. Huc aspectat, quod incertum nympharum numerum Baccho attribuerit antiquitas, quod plusculis aliquando lymphae mensuris cicuranda sit vini proteruia. Attingit adagii huius gratiam Martialis lib. 11. de Philostrato quodam loquens, qui potus per gradus praeceps corruit, periclitatus ceruicem frangere, non passurus idem, si nympharum aquis proluere se maluisset, sic enim inquit:

Non esset Nympha, tam magna pericula passus,
Si potius vestras ille bibisset aquas.

Niobes archetypum.

*nio/bhs2 a)rxe/tupon, id est, Niobes archetypum: De homine stupido et immobili, quem Saxeum etiam dicimus, Lucilius de saltatore nihil agilitatis habente:

*orxhsth\s2 nio/bhn e)/mpnoon a)rxe/tupon.

id est,

Orchestes viuens archetypum Niobes.

Potest et dici de taciturno homine, et attonito, vnde verbum exculpere nequeas: quomodo apud Antiphanem Comicum loquitur quispiam saxeum euadere se dictitans, cum audito immani piscium venalium precio velut attonitus hiscere nequiret, sic enim ait: e)mble/mwn ga\r au)toi=s2 i)xquopw/lais2 li/qinos2 eu)qu\s2 gi/nomai, id est, Quando intueor cetarios, confestim euado saxeus. Quod alludit ad fabulam de Gorgoneo capite, cuius aspectus homines in saxa convertebat, vnde illud Philostrati de Perseo: kai\ tu\ dei=ma th=s2 gorgou=s2 e)/xwn a)po/qeton, mh\ e)n tuxo/ntes2 au)tw=| laoi\, li/qoi gi/nwntai, id est, Seposito Gorgonis terriculamento, ne lapidescerent homines ipsi occurrentes. Neque absurde praefracti ingenii hominem, quem expugnare nequeas, et ab opinione concepta depellere, viuum Niobes exemplar, seu archetypum dixeris. De Niobe in scopulum versa, multa apud poetas mentio.

Pergaea Diana.

*h pergai/a a)/rtemis2, id est, Diana Pergaea, Adagium effertur, testante Suida, de circulatoribus et vagis erroribus, qui nullo in loco firmam sedem collocare amant, e)pi\ tw=n a)gurtw=n de\ planhtw=n. Diana enim, quae eadem est et Luna, inter 7. planetas vagatur, tanquam venatibus indulgens operam, vnde Anniuagae epitheton apud


page 1253, image: s1253

Ciceronem. Quadrabit apposite in circumforaneos mendicos et paululo meliores illis. Pergaeo autem Diana e Perga Pamphiliae oppido nomen habet, Stephano teste. Huic simile legas apud alium Panagaeam Dianam, non sine temeritatis nota, immutata voce, neque reddita epitheti ratione, vt non immerito mirentur quidam, dictionem ab illo haud fuisse explicatam, cum nullibi apud auctores eam legas. Pergaeae vero Dianae meminit etiam Cicero in actione in Verrem 3. vbi inquit, ita Pergaeae fanum antiquissimum et sanctissimum Dianae scimus esse: meminit et Philostrates lib. 1. de vita Apollonii, hymnorum, qui in Dianae Pergaeae honorem canerentur.

Aere et rore pastus.

*en a)e/ri kai\ dro/sw| sitou/menos2, id est, Aere et rore saginatus, Proverbii specie dicetur de eo, qui frugali admodum et tenui victu vtitur. Plutarchus in Symposiac w n 4. decad. e)n a)e/ri kai\ dro/sw| le/gousi laqa/per oi( te/ttiges2 sitou/menon, hoc est, Aere ac rore cicadae in morem enutritum, aiunt. Cicadas rore viuere auctor est Plinius, et Virgilius eo versiculo:

Et pastae rore cicadae.

Et eo:

Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae.

Cuius rei argumentum est humor, quem reddunt, dum excitatae subvolant. Cui consonat Theocriti illud in Ecloga, cui titulus nomei=s2, id est, opiliones.

*mh\ prw=kas2 siti/zetai w(speru\ te/ttic.

id est,

Aerione fouet vitam ceu rore cicada?

Philo Iudaeus de Iudaeis philosophis vitam famelicam ducentibus: e)qisqe/ntes2 w(/sper fasi/ to tw=n tetti/gwn ge/nos2, a)e/ri tre/fesqai, th=s2 w(|dh=s2, w(/s2 ge oi)=mai, th\n e)/ndeian e)ceumarizou/shs2, id est, Assueti aere vesci, quemadmodum cicadae solent, cantu (vt equidem existimo) esuriem mitigante. Huc respexit Nazianzenus ad Amphilochium, kai\ ei)so/meqa ei) o)/ntws2 dro/sw| mo/nh| tre/fontai te/ttiges2, id est, Sciemus an reuera solo rore pascantur cicadae.

Gutta fortunae prae dolio saepientiae.

IN diuitum inexplebilem auri cupiditatem convenientissime quadrat Graecus senarius Greg. Nazianzeni:

*qe/lw tu/xhs2 stalagmo\n h)\ frenw=n pi/qon.

id est,

Prae dolio doctrinae malo guttam opum.

Id mali affert pecuniae studium eoque ceu veneno animum imbuit, ac veluti Circeo poculo immutat, vt prae auro nihil admirentur homines, nihil nocturna diurnaque cura in mente saepius voluant, quam qua ratione ditescant, non sapientiae adiiciant, pecuniae mancipia, Aloidis persimiles, qui Marti quem captiuum in vinculis habebant, nihilominus sacra offerebant: vsque adeo infinita illa et insatiabilis habendi cupiditas cultores suos et admiratores dementat, et, vt loquitur Ennius, sapientiam omnem expectarat, a quibus diuersissima et ex diametro pugnans est studiosorum voluntas, qui sapientiae et eruditionis germanae guttulam maximis etiam Croesorum diuitiis anteponunt, vt rursus eiusdem auctoris iambicum sibi sumere atque arrogare possint:

*rani\s2 frenw=n moi ma=llon h)\ buqo\s2 tu/xhs2.

i.

Est gutta doctrinae potior, quam magnae opes.

Caeterum libet hic adiicere illud, tametsi ab adagio diuersum, quod Eustathius obseruauit: stalagmo\n quasi


page 1254, image: s1254

guttam, conuicio vocari homuncionem pusillae staturae.

Archilochum calcas.

*arxi/loxon patei=s2, id est, Archilochum calcas: est enim haec vera et genuina lectio, ad cuius praescriptum conformari debet, quod ex Diogeniano referunt alii: *arxi/loxon patri\s2, pro, *arxi/loxon patei=s2, facillimo lapsu, litera r pro e transscripta. De cuius usu ab iis dissentire non dissimulamus: nam Archilochum proterere aut calcare, eo sensu accipimus, quo Crabrones irritare, in maledicum conuitia facientem ei qui possit longe maiore vehementia mordere, iuxta illud, Genus irritabile vatum: qua ratione Leonides Epigrammatarius monet hospitem, ne Hipponactis maledicentissimi poetae tumulum calcet:

*mh/pws2 e)gei/rh| skh=ka to\n koimw/menon.

id est,

Nec forte vespam consopitam concitet.

Conuenit et in pauperem cui cum locuplete aut magnatum aliquo res est, qui rebus illius plurimum officere possit. Eustathius Odyssaee 11. idem esse annotat, *arxi/loxon pepa/thkas2, id est, Archilochum calcasti, ac si quis dicat, scorpium calcasti, aut anguem, aut asperos tribulos. Archilochus namque Lycambidas poematibus suis virulentis atque dentatis ad laqueos compulisse legitur. Archilochum igitur calcare dicemus eum, qui quomodocunque potentiorem lacessit.

Inter Orci cancros adhaesit.

Intra Orci cancros haerere dicitur prouerbio, qui arcte irretitus tenetur, ut nullibi effugium pateat amplius. Apuleius libro 6. de Asino aureo de Psyche loquens. Sed bene quod in meas potissimum manus incidisti, et inter Orci cancros iam adhaesisti, dature scilicet actorum contumaciae tantae poenas. Pulchre Orpheus in hymnis: kwkutou= a)nupo/strofon oi)=mon vocat Cocyti irremeabilem semitam, quod ab inferis nulla sit reditus spes, facilis descensus auerni, Sed reuocare gradum superasque euadere ad auras, id demum laboriosissimum est. Dixit autem cancros, pro claustro, et quos diminutiue cancellos usitatius dicimus.

Phoenicium mendacium.

PRouerbii specie dicit Plato in tertio de Rep. sub finem: mhde\n kaino\n, h)\n d' e)gw\, a)lla\ foinikiko/n ti, hoc est, Nihil inauditum, inquam ego, sed Phoenicium quippiam. Nota est fabula de Draconis dentibus a Cadmo Phoenice satis, unde armata virorum seges extiterit, crato inde illis nomine a satione, spartou\s2 enim dictos constat, quamque Stesichorus eos dentes a Minerua humi mandatos voluit. Androtion vero vocatos ait inde, quod secuti e Phoenicia Cadmum, sparsim habitare defixis sedibus coeperint: Amphilocus quod insitione quadam Thebanis ciuibus adiuncti fuerint, alii aliter, ut quisque in re fabulosa noui quippiam comminisci institit. Dicetur igitur de fabuloso commento insignique mendacio, et fidei portentosae narratione, illa spirare foinikiko/n ti, id est, Phoenicium quiddam, aut foinikika\ yeu/dh, hoc est, mendacia Phoenicia veriora esse, quam sint istorum dicta. Vsus est adagio et Strabo lib. 3. to\n de\ xrhsmo\n kai\ tou\s2 pollou\s2 a)posto/lous2 yeu=sma foinikiko\n, id est, Oraculum et frequentes eo missas legationes, existimat esse Phoenicium commentum. Olimpiodorus in


page 1255, image: s1255

commentario in Gorgiam Platonis a Cadmi fabula ductum prouerbium ait. Potest etiam videri profectum adagium a Phoenicum negotiatorum consuetudine, quod genus hominum mendaciis ferme transigit mercaturas, euanidas atque obsoletas merces interposito etiam iuramento, pro frugi et probis venundantes. Phoenices vero primi mercatus gratia alienas terras exoticasque regiones adiisse leguntur, et peregrinas merces exportasse. Vnde et literarum inuentio illis tribuitur, per quas inter se mutuo sensa consiliaque communicarent, hinc illud Critiae apud Athenaeum, *foi/nikes2 d' eu)=ron gra/mmata lecilo/ga, aut ut Eustathius citat, a)lecilo/ga quod solatia quaedam sint animorum. Porro quod mercaturam exercuerint, fidem facit et illud Pindari foi/nissa e)mpo/la, id est, Phoenicia mercimonia: et Sophoclis illud:

*wnh\n e)/qou de\ pra=sin w(s2 foi=nic a)nh\r.

id est,

Assuesce mercari et venundare, ut Phoenix negotiator.

Angularis bombyx.

*gwniobo/mbukes2, hoc est, angulares bombyces, prouerbii facie dicuntur vanae eruditionis ostentatores, qui morbus in doctioribus plerunque familiaris est, qualem describit Agathius Vranium Syrum, qui ante regiam porticum obambulans, et in librariis officinis, magnifice crepabat, et in corona hominum altercabatur, nihil exacte sciens, et tamen plurima se scire iactitans Herodicus Babylonius in quodam Epigrammate, grammaticorum rationem proscindit dicterii istius aspergine: *feu/get' a)rista/rxeioi gwniobo/mbukes2, id est, Fugite [correction of the transcriber; in the print Fugie] procul Aristarchei angulares bombyces, aut obstreperi culices: bo/mbuc insecti genus, ab obstrepero murmure, quod bombei=n sonat, nomen habens, quod et bombu/lion.

Cadaueris instar venustus.

*xari/eis2 w(/sper nekro\s2, id est, Cadaueris modo venustus. Conuenit in macilentum hominem aut prae morbo lurdum. Citant Aristophanis commentaria ex Theopompi popinonibus.

*lewtrofi/dhs2 o( pri/metros2.
*eu)/xrws2 te fa/nai de\ xari/ei w(/sper nekro\s2.

id est,

Leotrophides ille trimeter
Colore viuido, et venustus scilicet
Instar cadaueris.

Fuit autem Leotrophides poeta dithyrambographus, genere Atheniensis, macilentus admodum et leuis, de quo iocatus in Cercopibus fabula Hermippus Apud Athenaeum:

*ana/phra soi quousi\n h)/dh boi/+dia
*lewtrofi/dou lepto/tera kai\ qouma/ntidos2.

id est,

At immolant tibi mutilas nunc bucculas,
Exiliores Leotrophide et Thumantide.

Consimili dicterio Phrynichus Comicus Lamprum quendam skeleto\n mousw=n, id est, Sceleton siue exarefactum Musarum cadauer nuncupauit, hoc versu, mousw=n skeleto\s2, a)hdo/non' h(pi/alos2, u(mnos2 a)/dou, id est, Musarum sceletos lusciniarum febris, inferorum hymnus. Quae etiam in illiteratum, et inuenustum poetarum [correction of the transcriber; in the print poetastrum] quadrabunt.

Vulpis reliquiae.

*apotra/ghma a)lw/pekos2, hoc est, Vulpis reliquiae. Conuenit in versipellem et fraudulentum veteratorem: ita exponit ex Dorotheo


page 1256, image: s1256

Athenaeus, extat autem apud Eupolin Comicum in fabula, cui nomen Aureum genus, quanquam Etymologici auctor citat a)popa/thma hunc in modum: ti\ ga\r e)st' e)kei=no a)popa/thma a)lw/pekos2, id est, Quid illud est, vulpis quisquiliae, allusum interim videtur etiam ad pusillam mulierculae staturam mediocri minorem, et veluti dentibus praemorsam, id enim sonat a)potra/ghma quasi mensum dicas aut bucceam demorsam.

Nox gubernatorem prudentem terret.

*w di=na ti/kteih| nu\c kubernh/th| sofw=|.

id est,

Docto gubernatori nox metum parit.

In rebus dubiis parumque explicitis, vir prudens caute timideque gerere se debet. Periti quantumuis naucleri noctis tenebras suspectas habent, quod illae prospectum adimant, propter iniqua littora et latentes scopulos, ita et rerum publicarum administratores, quantumuis prudentes, oborto tumultu, praepediti metu omnia etiam tuta timent. Exercitus ductores territat saepe leuis occasio, quando hostium consilia minus liquida sunt. Vsus tunc et prouerbialis Senarii quo Danaus apud Aeschylum utitur in fabula, cui nomen Danaides siue Supplices, filei=,

*w di=na ti/ktein nu\c kubernh/th| sofw=|.

id est,

Amat, nox atra nauclero scio parere metum.

Meminit et Plutarchus in libello aduersus Colotem. Idem tamen auctor in Agamemnone scite dixit ma/taion e)n nuktw=n fo/bwn, hoc est, nocturnum pauorem vanum esse. Allusit ad adagium Gregorius Nazianzenus ad Eudoxium rhetorem scribens: e)/r)r(a ta\ kala\, gumna\ ta\ kaka\, o( plou=s2 e)n th=| nukti\, purso\s2 ou)damou=, id est, Bona diffluxŕre, mala nude se ostendunt, nauigatio in nocte, facula nusquam. Innuit plena esse periculorum omnia.

Saperdae videmur, cum simus sa/proi.

PRouerbialis est sententia Varronis ex Modio, et fabulae nomen est, in eos qui sua, qualiacunque tandem sint, mirifice approbant, suis operibus, suis inuentis impense fauent, caeco quodam sui amore ducti.

Omnes videmur nobis esse belluli
Et festiui sapardae, cum simus sa/proi.

id est, marcidi, vel vetusti.

Gauia in stagnis.

*la/ros2 e)n e(/lesi, id est, In stagnis gauia, Suidas annotat dici e)pi\ tw=n ta/xu a)podido/ntwn, de cito reddentibus, ut accipiamus eos, qui celeri alui proluuio cibum ingestum reddunt: ut competat adagium in voracem, et inexplebilis gulae hominem ac prodigum. Potest et corrupta videri lectio, et quidem procliui lapsu, ut pro a)podido/ntwn, scribamus e)pidido/ntwn, efferamusque adagium de iis qui celeriter incrementum capiunt, quomodo verisimile fit gauiam auem piscosis in amnibus, locisque vliginosis cito augescere in magna alimoniae copia: alioqui quomodo in munificum et ad dandum procliuem quadret, id quod aliis senserunt, non videmus. Siquidem in rapacium auium genere Larus censetur, neutiquam rapinae suae liberalis. Quo pertinet illud Matronis Parodi poetae:

*xairefo/wn peinw=nti la/rw| o)/rniqi e)oikw\s2.

id est,

Chaerephon parasitus famelicae gauiae assimilis.

Quod si a)pobiou=sqai pro victum


page 1257, image: s1257

quaerere accipi possit, non inuitus a)pogiu/ntwn legerem, prono similiter librariorum oscitantiae errore, ut torqueatur in eos, qui citra molestiam et facile, nulloque negotio victum comparent, quemadmodum lare affatim alimonia suppetit pisculentis locis.

Dium vides.

*ora=s2 to\ di=on, ou) be/los2 die/ptato.

id est,

Dium vides, cuius transmisit iaculum.

Cuius sensus est iste: Vides ob oculos velut exemplum quoddam Dium, de se vindictam sumens. Senarius prouerbialis vulgo celebratus, cuius usus est longe elegantissimus. o(/tan toi=s2 o(moi/onis2 th\n pro/teron u(/brin a)muno/meqa, cum talionem referimus, aut refricata malorum perpetratorum memoria mentionem iustae vindictae ingerimus: verbi gratia, si iniuriam bello illatam occupato perfidiose oppido, hostes vicissim reponant, capta aduersae partis urbe aut ditione. Natum ab historia quam perstringit Polybius historicus lib. 5. Aetoli nefario bello depopulati fuerant Iouis Dodonaei templum et Dium, quod est, Stephano teste, Macedoniae Oppidum Olympiaco certamine celebre: hanc illorum impietatem pari talione ulti fuerunt Macedones, Philippum regem eo instigante Arato, capta, hostiliterque direpta copiosissima ditissimaque, et Aetolorum nundinis ac mercatu celeberrima urbe Thermo, in scripto oppidi muris elogio prioris iniuriae exprobratorio.

*ora=s2 to\ *di/on, ou(=belos2 die/ptato.

id est,

Dion vides, telo volantem vindice.

Quo dicterio maleficii, immo sacrilegii, memoriam partim illis regesserunt atque ob oculos posuerunt, partim posteritati consignarunt. Perottus interpres re non perpensa male conuertit versiculum ita: Vides numen, cuius iaculum volauerit? visus legisse vel qei=on, vel diuum adiectiue pro numine accipiens, cum tamen Dii oppidi mentio praecessisset, quod ille intactum tacito pede transmisit.

Chilonius modus.

*xilw/neion tro/pon, id est, Chilonium modum, vel Chiloniam loquendi rationem, pro Laconismo et breuiloquio, quo paucis verbis sententiae multum complectimur, dixit Aristagoras Milesius, ut in Chilone scribit Laertius, et transscripsit istius verbis Suidas. Fuit autem Chilon Demageti filius Lacon genere, cui genti summa in loquendo breuitas tribuitur: docent autem hoc et Chilonis breues sententiae, quas Laertius enumerat.

Mercurij typus.

IN virum insigniter eloquentem et omnibus doctrinae numeris absolutum, quadrabit illud Synesii Cyrenei ex epistola ad Pylamenem e(rmou= logi/ou tu/pos2, id est, Mercurii eloquentiae praesidis typus siue exemplar, sic autem sonant eius verba: pro/seipe par' e)mou= panu\ polla\ to\n sibasmiw/taton *markiano\n, o)\n ei) prolabw\n *aristei/dhn e(rmou= logi/ou tu/pon ei)s2 a)nqrw/pous2 e)/fhn e)lhluqe/nai mo/lis2 a)\n e)/tuxon th=s2 a)ci/as2, o(/ti ple/on e)sti\n tu/pos2, id est, Salutabis ex me pluribus verbis eximium Marcianum, quem si ego prior Aristide, Mercurii eloquentis typum inter mortales venisse dicerem, non satis pro merito illum descripsissem, quoniam plus aliquanto est quam typus. Quin et e(rmh=s2 lo/gios2, absque adiuncto prouerbialiter de magnae eruditionis homine dicitur. Iulianus parabates


page 1258, image: s1258

ad Maximum philosophum: h(mei=s2 de\ soikaqa/per e(rmh=| logi/w| ou)k h(mete/rous2 lo/gous2 e)gxeiri/zomen, id est, Nos tibi tanquam eloquentiae praesidi Mercurio nostra scripta in manus tradimus. Idem ad Imablichum scribens illum nominat: e(rmou= logi/ou maqhth\n, ei)de\ bou=lei tro/fimon, hoc est, Mercurii eloquentiae praesidis discipulum aut si mauis alumnum. Huc respexit Nazianzenus in Steliteutice priore Iulianum dicta, ti\s2 e(rmh=s2 soilo/gios2, w(s2 a)\n a)\n au)to\s2 ei)pei\s2, tou=t' e)pi\ nu=n h)/gage, id est, Quis Mercurius eloquentiae antistes quemadmodum tu dicturus esses, istud tibi iumentum redegit? Quod propterea dicit, quod Mercurium lo/gion frequenter in scriptis suis inculcaret, est autem ita legendum in Nazianzeni codice, pro lo/gos2. Non abludit a typi metaphora quod Synesius th=s2 kaki/as2 xarakth=ras2 nefarios homines appellat velut improbitatis et scelerum typos et characteres: et Nazianzenus episcopum sanctae vitae exemplar: xarakth=ra th=s2 e)kklhsi/as2, id est, ecclesiae typum nominat.

Archigenis indiget.

ARchigenis indigere dicitur qui sanae mentis compos non est. Iuuenalis Satyra 13. Si non eget Anticyra, nec Archigenem quaere, atque eme quod Mithridates Composuit. Fuit Archigenes ex Apamea Syriae magni nominis medicus Romae sub Traiano: cuius scripta passim in testimonium vocant Galenus, Aetius, et alii. Consimili figura a)sklhpiou= dei=sqai, id est, Aesculapio indigere, dixit apud Plutarchum Callisthenes philosophus et rhetor, qui in conuiuio Alexandri Macedonis, cum ingens poculum meraco vino plenum, ordine ad ipsum venisset, recusauit ebibere, dictitans ou) bou/lomai piw\n *ale/candre a)sklhpiou= dei=sqai, id est, Nolo Alexander bibendo Aesculapii indigere, ut in libro de frenanda ira scribit Plutarchus, et iterum in prima Sympos. decade, ubi lepidius paulo dictum illius argutiusque repetitur. Nolle se Alexandri poculum inaniendo Aesculapio opus habere: nam scyphus, qui in orbe ibat, Alexandro cognominis dicebatur: indicare autem voluit vir prudens, se nolle in medicorum manus, contracta per temulentiam aduersa valetudine, ac proinde etiam in praesens periculum coniicere. Aesculapius e Ioue et Coronide nympha natus, medicinae scientiam ab Api Aegyptio inuentam excoluit, diligentius et praeceptis adauxit, ut testatur Clemens Alexandrinus. Aesculapio indigere visus fuit Polemon Laodiceus magni nominis orator, qui articulari morbo grauiter vexatus, Pergami in fano Aesculapii obdormit, cui cum noctu apparuisset Aesculapius, admonens ut ne frigido potu uteretur, experrectus respondit; Quid tandem praecepturus eras optime si bouem laborantem curares,ut a Philostrato scriptum est. Hermocrates quoque Phocensis Aesculapio opus habuit, cum propositis illi a Seuero Impera. votis, thus poposcit, dictans sibi a Pergameno Aesculapio imperatum esse, ut perdice uteretur thure suffito, ut idem refert. Porro duas fuisse Anticyras, alteram in Phocide, alteram apud Malienses, scribit Demetrius Calletianus, ubi praestantissimum veratrum nasci fert fama. Celebratur et Anticireus quidam nomine purgasse Herculem hellebori poculo post insaniam, ut commemorat Stephanus [correction of the transcriber; in the print Stephauus]: kai\ th\n mani/an au)th\ kat' au)th\n h( a)nti/kura qerapeu/ei, hoc est,


page 1259, image: s1259

insaniae ipsa per se anticyra medetur, vt ait Plutarchus lib. De compescenda iracundia. Diphilus Comicus apud Clementem: *alla\ ma/kar a)h\r dia\ tw=n nefe/wn dia/pemywn *antiku/ran, id est, At nobis diuine aer per nubila mittas Anticyram, expiatorium videlicet pharmacum. Alioqui et e)lle/boron, id est, elleborum, pro mera insania vsurpare videtur Nicostratus Comicus apud Athenaeum, ibi: a)lu/seis2, daktuliou\s2, bouba/lia, o)/feis2, periskeli/das2, e)lle/boron. quo loco nominat torques, annulos, monilia, angues, periscelidas, elleborum, velut insaniae instrumenta, et e)cellebori/zein pro veratri purgatione vsurparunt veteres, inter quos Euclides Iambicus poeta ea voce vsus legitur apud Aristot. lib. de Poetica, ou)k a)/ng' ei)ra/menos2 to\ kei/nou e)celle/boron, id est, haud assumpturus illius elleborum. Porro non abludit a proverbio Aristophanis illud in Pluto, vbi ait Caryon seruus de Pluto, quod visum receperit: *asklhpiou= paiw/nos2 e)menou=s2 tuxw\, id est, nactus Aesculapium medicum proprium.

Nescit aranea sobolem vt educat.

*agnoei= d' a)ra/xnh pai=das2 w(s2 paideu/etai,
*qre/yasa ga\r te/qnhke pro\s2 tw=n filta/twn.

id est,

Aranea prolem nescit vt suam educet,
Quas namque eduxit, mortis illi causa sunt.

Senarii proverbiales in eos qui malum sibiipsis cudunt, molientes quod in suum postea vertatur incommodum aut exitium. Aranea foetus suos in suam ipsius perniciem parit et educat. Citantur a Suida.

Dormienti loquor.

IRriti et frustranei laboris significationem habet illud Orestis apud Aeschylum in Agamemnone:

*kofoi=s2 au)tw=| de\ kaqeu/dousin ma/thn
*akau/ta ba/cw.

id est,

Inclamo surdis, irrita sopitis loquor.

Quoties igitur incassum laboramus vel orando vel suadendo, vsus erit adagionis.

Phryx non minus, quam Spintharus.

*fru\c mhde\n h(=pton spinqa/rou, id est, Non minus Phryx, quam Spintharus. De homine barbaro et inelegante, ac seruilis condictionis. Spintharus traducitur in comoediis homo ineptus, Heraclotes genere. Tragoediographus, quem propterea fortasse prosciderunt vt barbarum, quod Heraclea esset oriundus, quemadmodum Tito Liuio Patauinitas fuit obiecta. Meminit tamen eius inter testimonia Laertius Diogenes. Exstat in Auibus Aristophanis.

Telephus e perula.

*th/lefos2 e)k phridi/ou, Telephus e perula. Dici apparet in hominem tenui fortuna, sed propter nomen ascititium praeclarum, magnos sibi sumentem spiritus, veluti si quis Caroli nomine sibi placeat, quod illud Imperatoris maximi decantatissimum sit nomen. Aristophanes, kai\ toi= pro/teron g' e)ptw/xeneus2 th/lefos2 ei)=nai fa/skwn e)k phridi/ou, id est, Atqui antea mendicabas, Telephum te esse praedicans e perula scilicet. Fuit enim is Telephus mendicus, stipem quaeritans, manticam circumferens. Sunt qui referant hoc ad Telephum Mysorum regem ab Achille hasta vulneratum, de quo etiam [correction of the transcriber; in the print etia] Horatii illud ex arte poetica exponunt quidam. Theleph. et Peleus pauper et exul vterque, cum


page 1260, image: s1260

in Acharnensibus meminit Aristophanes Mysi nominatim, eiusque r(akw/mata, hoc est, obsoletas plagulas dari alteri postulat Euripidem.

Fumus e ficubus.

*kapno\s2 a)po\ sukw=n, id est, Fumus de ficubus, comico lusu vocatur calumnia aut criminatio sycophantica. Quis nescit Sycophantas (quos vocabulo delatores censentur) nomen habere ab esu ficuum, quasi dicas, ficuum edones. Refertur ab Eustathio Odysseae duodecimo.

E tragico Comicum drama.

*dra=ma e)k tragikou= kwmiko\n, id est, Actus e Tragico Comicus, prouerbialiter a Synesio vocatur, cum pro tristibus initiis laetus succedit euentus, praesens exitium incolumi salute commutatur. sic enim inquit in longa illa ad Euoptium epistola, tou=to soi\ dra=ma e)k tragikou= kwmiko\n, o( te dai/mwn h(mi=n a)nh/rmose, ka=|gw toi=s2 pro/s2 se\ gra/mmasi, id est, Hanc fabulam e Tragica Comicam et fortuna nobis concinnauit, et ego meis ad te literis inserui. Heliodorus libro septimo, ei)s2 kwmiko\n e)k tragikou= to\ te/los2 kate/strefe, id est, Exitus catastrophen habuit e Tragica Comicam. E diuerso dixit Agathius Scholiasticus Epigramma libro septimo.

*kai\ tragikoi=s2 a)xessi to\ kwmiko\n e)/rgon a)mei/yas2.

id est,

Comicum at is lusum Tragica feritate reponens.

Nemo non nouit tragoediam in neces, suspendia, exilia, aliasque calamitates desinere, contra Comoediam nuptias plerumque et optatos habere exitus. Alioqui tragiko\s2 pro tristi et vitae periculo coniuncto poni solet, vt apud Philostratum in Aristide: pw=s2 a)/ntih a)sfalw=s2 kekinduneume/nas2 te\ de\ tragika\s2 e)/noias2 metaxeiri/saito, id est, qua ratione quis secure tractare queat periculosas et Tragicas sententias. Item pro supercilioso et superbo Plutarchus in Lucullo, to\ fro/nhma tragiko\n kai\ u(pe/rogkon, id est, fastus tragicus et intolerabilis. Nazianzenus in epistola ad Anysium: a)ll' ou)kh\n oi)=mai pratto/nta tragika\s2, panhgiri/zein kwmikw=s2, id est, Non licuit arbitror, Tragice habentem Comice ludere: quod ipsum vice prouerbii poterit esse, quando aliquis grauibus molestiis implicitus excusat se, cur minus laetus sit aut iocis ludat. Cui germanum est illud Synesii libro De prouidentia: ou)/tw polla/kis2 tragikh\ pannuxi\s2 ei)s2 kwmwdi/an a)peteleu/thse, id est, Ita saepenumero Tragica pernoctatio in Comoediam desinit: quo voluit innuere per noctes debacchationes dirum et infelicem exitum minantes, saepe in risum desinere. Aelianus pa/sxein tragw|di/as2 a)/cia, id est, quod Tragoedia digna pati, dixit, pro diras calamitates incurrere, at Plutarchus Luculli vitam a)rxai=an kwmwdi/an nominat, id est, Antiquam Comoediam, quod post militares et actos in Republica labores, deliciis luxuique se totum dediderit, quemadmodum Comoedia post initia, in laetum finem desinit, et nuptias plerunque.

Thymo nemo vescitur, vbi adest caro.

*ou)dei=s2 kre/ws2 paro/ntos2 e)sqi/ei qu/mon.

id est,

Carnes vbi adsunt, nemo vescitur thymo.

Prouerbialis senarius ex Antiphanis facetissimi poetae comoedia, cui nomen est Paroemia, quod


page 1261, image: s1261

prouerbii scateat, Athenaeo testante. Nemo libenter egestatem subit, modo liberius viuendi ratio se ostendat: optima quam tenuia munera libentius quisque sequitur: mensae opiparae famelicus assidere mauult, quam tenue salinum illingere.

Canina victitans, cynocephalum oppugnas.

CLEON apud Aristophanem in Equitibus ad fartorem inquit:

*ku/nos2 bora\n sitou/menos2, ma/xei so\ kunokefa/lw|.

id est,

Esca canina vescens, pugna prouocas canicipitem.

Prouerbiali figura dictum torqueri potest in eos, qui gregales suos eiusdem factionis et instituti scriptis impetunt. Contrarium huic est vulgare diuerbium. Aues concolores plerunque vna volitant, quo innuitur consensus hominum, idem vitae genus, eadem studia, eosdem mores sequentium. Concordat cum hoc adagio vetus dictum, cuius pane vescor, eius verba molior: aequa namque ratio est, nos illi non aduersari amico, qui nos fouet, omnique ope et opera res nostras promouet, a qua praeclara nos mutuo demerendi ratione, qui discedunt, nae illi ferinam immanitatem aemulantur. Quisquis ergo aduersus sui ordinis hominem verbis aut scriptis insurgit, is Canina esca vescens, Cynocephalum adoritur. Sunt autem Cynocephali quasi Canicipites dicas, genus hominum, si non potius animalium, capitibus caninis, pro voce latratum edentium, vt libro septimo, capite secundo, Plinius, et ex eo transscripsit Augustinus de ciuitate Dei sexto.

Ex eodem praesepi.

*ek th=s2 au)th=s2 oi)onei\ fa/tnhs2 e)dhdoko/tes2, id est, Ex eodem quasi praesepi edisse dicuntur prouerbiali schema, qui eandem opinionem hauserunt, eodem in ludo docti, iisdemque imbuti praeceptis. Eunapius, ni fallimur, apud Suidam de Epicureis loquens: *mesh/nioi de\ e)n *arkadi/a| tou\s2 e)k th=s2 au)th=s2 oi(onei\ fa/tnhs2 e)dhdoko/tas2 e)ch/lasan, lhmew/nas2 me\n ei)=nai tw=n [note of the transcriber: In the print: tw=|n ] ne/wn le/gontes2, id est, Messenii qui in Arcadia sunt, ciuitate pepulerunt quotquot ex eodem veluti praesepi pasti fuerant, iuuentutis corruptores eos esse dictitantes. Sentit de iis, qui Epicuri pestiferam sectam mordicus sequebantur. Tracta similitudo a iumentis, quae communi pabulo ex eodem praesepi pascuntur. Non absimile est illud Petronii Arbitri de eloquentiae ratione: Sed omnia quasi eodem cibo pasta, non potuŕre vsque ad senectutem canescere.

Laconice coenat.

*lakonikw=s2 deipnei=n, id est, Laconice epilari, pro frugaliter et cibis parum exquisitis vti, prouerbio dicunt Graeci. Diphilus apud Athenaeum libro secundo:

*deipnei= de\ katadu\s2, pw=s2 dokei=s2, lakonikw=s2.

*ocous2 de\ kotu/lhn, id est, Coenat larem intra, qui putas Laconices, Heminam aceti. Laconum in victu frugalitas a Plutarcho in vita Lycurgi celebratur, quippe apud quos exoticis mercimoniis locus non erat, laudatur et a Critia kw/qwn lakonikw\s2, fictile poculum Laconicum, quo vtebantur.

Fabilibus victitat:

*khru/bia e)sqi/ein, id est, Fabilibus victitare dicitur prouerbialiter homo sordidus, qui prae nimia parsimonia quosvis cibos esitat, vt impensis


page 1262, image: s1262

parcat. Cratinus Comicus citante Etymologici auctore: *dasu\n e)/xwn to\n prwkto\n, a(/te khrubi\ e)sqi/wn, proscindit hominem agrestem et auarum, vel inde, quod fabarum recrementis vesceretur. Sunt autem khru/bia proprie ta\ a)pobra/smata tw=n kua/mwn, i. fabarum furfures et repurgamenta, quae Pliniano vocabulo fabilia vocari possunt.

Murus Semiramidis.

*semira/midos2 tei=xos2, id est, Semiramidis murus prouerbiali figura effertur a Synesio in epistolis pro re inuicta et inexpugnabili: para\ pe/tasma ga\r h(ma=s2 a)petoi/sxize kai\ tou=to e)r)r(wmene/saton ou)pa/lai dier)r(wgo/tes2 i)sti/ou temma/xioni, sofronou=sin a)nqrw/pois2 to\ tei=xos2 to\ semira/midos2, i. Cortinae integerrimae, qua viri a feminis seclusi eramus, vicem obtinebat, veli paulo ante discissi validum segmentum, temperantibus hominibus murus plane Semiramidis. Semiramis vernae regii pellex fuerat, postea Nino potentissimo Assyriorum Regi amoribus illius illaqueato innupsit, tantumque potuit apud maritum illex feminae philtrum, vt postulanti concederet vnius diei Imperium, id namque poposcerat, vt liceret sibi diem vnum regali in solio praesidere, diadema capite praeferre, iuraque dare, annuente rege, iubenteque cunctos illi esse obsequentes, primis imperiis modeste vsa satellitum periculum facit, quos dictis morigeros experta nihilque tergiversantes, Ninum maritum comprehendi primo mandat, mox vinculis astringi, tandem etiam obtruncari: quo peracto facinore Asiae rerum potita fuit, et Babylonem decantatissimam vrbem a Nino conditam, vel vt Iosephus vult, instauratam muris validissimis cinxit, quorum altitudo pedes ducenos, latitudo quinquagenos aequaret, in singulos pedes, ternis digitis mensura ampliore, quam nostra, vt auctores sunt Plinius et Strabo. Murus ergo Semiramidis pro validissimo praesidio et indubitato munimento paroemiae [correction of the transcriber; in the print paroemiace] accipitur. Haud scimus an ad istud adagium alluserit Horat. vbi ait: Hic murus aheneus esto, eo quod fabricati a Semiramide muri portas habuerint ahenaeas, certe vtriusque idem sensus est. Convenit cum hoc illud Nazianzeni de Basilio dictum gi/netai toi=s2 me/noi tei=xos2 o( xuro\n kai\ xara/kwma, id est, Fit istis murus validus et vallum quoddam. Potest huc referri et a)damantope/dilos2 ki/wn, quasi adamante reuinctam columnam dicas, pro firmissimo munimine, quo Pindarus vsus est.

Crania bina gerit, et innumeros oculos.

VErsus est hexameter Cratini ab Hephaestione citatus ex Fabula, cui titulus: pano/ptai, veluti cuncta intuentes:

*kra/nia dissa\ forei=, o)fqalmoi\ d' ou)k a)riqmaqoi\.

id est,

Crania bina, oculosque gerit numerum fugientes.

Qui competit in cordatum hominem et prouidum, magno ingenio praeditum et mira sagacitate futura prospicientem. Ductum opinamur ab Argo, quem oculeum totum nominat in Aulularia Plautus.

Os duodecim salientum.

*dwdeka/krounon sto/ma, quasi duodecim salientium os prouerbiali figura extulit Ioannes Zetzes, de homine lacteo eloquentiae fonte manante, quod de Tito Liuio dixit Hieronymus, sic enim ait:

*ou)de\ dwdeka/krounon e)/xwmen sto/ma, kaqa/ fhsin o( krati=nos2.

id est,



page 1263, image: s1263

Neque vero nobis est duodecim salientum os, vti Cratinus inquit.

Vsus ita est et Philostratus de Dionysio Milesio loquens, quem nonnulli laudantes, dwdeka/krounon sto/ma, duodecim scatebrarum os nominabant. Versus Cratini Comici hi sunt:

*anac a)/pollon tw=n e)pw=n tw=n r(euma/twn
*ka)\n sxw=si phgai\ dwdeka/krounon sto/ma,
*ilissos2 e)n fa/ruggi, ti\ a)\n ei)/poimi.

i.

Apollo, fontes verborum puri licet
Salientibus bis sex os occupent
Ilissus impleat fauces, quid eloquar?

Metaphora sumpta a fonte Callirhoe Atheniensi, quem a duodecim salientum scabris dwdeka/krounon indito nomine vocarunt Triginta tyranni, antea a nouena scaturigine per nouem tubulos manante e)nnea/krounos2 etiam dictus: vnde nouis nuptis lauandis aqua petebatur: puero gentili lauacrum gestante, quem ab officio loutrofo/ron vocabant, quemadmodum scribunt Iulius Pollux libro tertio, et auctoritate Philostephani Harpocration: de quo fonte loqui etiam Vitruuium [correction of the transcriber; in the print Vitruuiuum] libro octauo, capite tertio puto, vbi sic ait, Ibi (de Athenis sermo est) cum ex eiusmodi locis et fontibus et in a)stu\ et ad portum Piraeum ducti sunt salientis, e quibus bibit nemo, sed lauationibus et reliquis rebus vtuntur. Porro illud ipsum etiam quod sequitur: ei(/lissos2 e)n fe/ruggi, id est, Ilissus in faucibus, prouerbii vicem obtinet, de eo, qui locuplete rerum ac verborum scatebra affluit, quandoquidem *ei(/lissos2 (sic enim potior lectio habet) i. Ilissus Athenarum fluuius limpidus admodum celebratur, in cuius ripis Orithiam a Borea raptam fabulantur, et quem Mosis, quas ab amnis nomine ei)lissia/das2 nominat, sacrum esse scribunt Pausanias, et Stephanus.

Quasi Nauplius Caphareo rediens.

*wsper nau/plios2 a)po\ tou= kafare/ws2 ou)=kwn.

i.

Quasi Nauplius Caphareo rediens.

De homine immani et horrificam speciem praeferente, ita vsurpauit Dion Chrysostomus in Euboico: mikrou= de\ doi/ka, w(/sper oi)=mai to\n nau/plion o)rw=n a)po\ toi\ kafare/ws2 h(/konta, i. Metu propemodum corripior, quasi, vt arbitramur, Nauplium suspectans a Caphareo redeuntem, loquitur de rustico vili penula et auino vellere amicto, qui extra vrbis commercia ruri abditus in secessu delituerat. Nauplius Palamedis pater indignam filii necem grauissime ferens, cum vltionis repulsam in castris ad Troiam tulisset, mala varia excogitauit aduersum Graecos, stupris excidisque regnorum filii morte vltus, classem Troia capta reducem in Caphareo, asperrimo Euboiae monte excitata pyra, in littus scopulosum et naufragium pellexit: ex quo facto diritas hominis facile elucet, qui tot hominum millibus innoxiis auctor mortis extitit. Ammianus libro 22. Caphareus Euboicus scopulus, vbi Nauplius Palamidis classem concidit Argiuam. Citat Sophoclis versiculum Aristides:

*pei/as2 naupli/on pa/gas2 u(poph/rous2.

i.

Quot Nauplii ignitas tendiculas.

Tela araneae.

*isto\s2 a)ra/xnhs2, i. Araneae tela, pro re friuola et parui momenti, prouerbialiter accipitur apud Theodoretum Cyri episcopum, lib. de prouidentia sexto: th\n u(p' au)tw=n plekwmenh\n kathgori/an, i(sto\n a)ra/xnhs2 a)podei/cwmen, id est, Accusationem ab illis contextam, araneae telam esse ostendamus, hoc est, nihilo fortiorem quam sit cassis araneae, inualidam nimirum et inanibus argumentis consutam. Futiles ergo rationes et infirmas, i(stou=s2 a)ra/xnhs2, i.


page 1264, image: s1264

araneae casses vocabimus apposite, quod eos quicquid illabitur facile discindat. Proclus Constantinopolitanus Episcopus: ple/kontes2 sullogismou\s2 a)ra/xnhs2 a)sqeneste/rous2, id est, Texentes Syllogismos aranearum telis fragiliores. et iterum o)/ntws2 i)/ston a)ra/xnhs2 u(fai/nousin oi( tau=ta le/gontes2, id est, Qui ista dictitant, reuera telam araneae contexunt. Nazianzenus in carminibus:

*ison a)raxnai/ois2 nh/masin ai)e\n e)/xein.

id est,

Ducere Arachnaeis staminibus similem.

Thales quoque Soloni legum latori dixisse memoratur, vanam operam ab illo insumi, o(/ti toi=s2 a)raxni/ois2 nh/masin ei)si\n o(/moioi oi)no/moi, etc. quomodo araneae cassibus similes essent leges, quod a potentioribus soluantur.

Amisit urbem, et pugionem recepit.

*po/lin a)polwlekw\s2, turo/knhstin e)/lhben.

id est, Amissa urbe recepit pugiunculum. Prouerbium est in eum, qui pro luculenta, quam fecit iactura, exiguum quid reportat: veluti si negociator pro mercibus opulentis ad Indos spe diuitis lucri missis, vilem tegeticulam referat. Callippus, qui occiso per insidias Dione Syracusarum tyrannidem inuasit, non multo postquam imperium susceperat, ad occupandam Catanam vicinum oppidum profectus, urbis Syracusanae imperio excidit, qua accepta calamitate, prouerbialem versiculum hunc exclamauit:

*po/lin a)polwlekw\s2, turo/knhstin ei)/lhfen.

id est,

Pugiunculum recepit, urbem perdidit.

Refertur a Plutarcho in vita Dionis. Est autem turo/knhstis2 pugiunculi siue cultelli genus scalpendis caseis comparatum, si vocis etymon spectemus para\ to\ knh/qen ou)k turou\s2.

Nausiclidis solitudo nec ver nec amicos.

*nausiklei/dous2 e)rhmi/a mh/te e)/ar, mh/te fi/lous2 e)/xei.

id est, Nausiclidis solitudo neque ver, neque amicos habet, Dici prouerbiali specie autumo de homine cunctis vitae praesidiis atque adiumentis destituto. Apparet natum a Nausiclide quopiam qui secesserit solitarium in locum ab [correction of the transcriber; in the print ob] omni humano cultu alienum.

Labra, non palatum rigat.

*xei/lea me\n t' e)di/hn, u(perw=on d' ou)kedi/hne.

id est,

Labra quidem rigat, at nequit humectare palatum.

Extat apud Homerum Iliados 22. de Andromache, cui necem mariti Hectoris lugenti, ad pellendum ex animo moerorem poculum oblatum erat, quod dolor non passus est altius descendere. Trahi potest eleganter ad usum prouerbialem, quod indicat ibi et Eustathius, in eum qui exiguum munusculum largitur, quod humectandis quodammodo labris cedat asperginis vice, nequeat tamen oris palatum imbuere, hoc est, vel animum explere, vel praesenti necessitati mederi. Competet etiam non absurde in pollicitatorem strenuum, qui verbis aureos tantum non montes polliceatur, diues nimirum promissis, quibus cor homini salire faciat, nihil tamen aut perparuum praestet. est autem u(perw=|h, aut, ut in manuscripto Eustathio scribitur u(perw=on


page 1265, image: s1265

oris caelum conuexum, quod palatum vocamus.

Embarus es.

ADagium istud non inficior annotatum esse ab aliis, attamen diuerso plane sensu et origine expositum: neque enim de vecordi et deliro, sed e diuerso de callido atque ingenioso dici obseruatum est. Refert namque Pausanias vel ex eo Eustath. in Boeotia, Embarum quendam ingenii dexteritate vel potius felici astutia sortem oraculi hoc pacto elusisse. Athenienses vrsam, quae in fanum Dianae Munychiae a Munycho Pyraei regulo sic nuncupatae, irruperat, occiderant (in Fauorini codice a)naireqei/shs2 sepone, pro a)nateqei/shs2 ) animal illius numini sacrum: quod factum consecuta mox fuit pestis, quam tum demum cessaturam oraculo cecinit Apollo, si quis Dianae filiam immolasset, itaque Barus quidam siue Embarus, id se facturum cum Atheniensibus pepigit, ea conditione, vt generi suo gentilium quodammodo et haereditarium sacerdotium deferrent, communi omnium consensu, quod et factum est: at ille vafro consilio gnatam de more comptam velut victimam mactaturus, in aditu (quo praeter sacerdotem accessus nulli patebat) abscondit, et capram filiae ornamentis indutam, illius loco immolauit: Atque inde proverbii occasio manauit, vt cautum hominem et callido consilio aliis imponentem Embarum vocitarent. Convenit prorsus cum adagio, Thessalicum sophisma, quod simili de causa natum est: nam Diotimo Thessalo (quem alii Aratum nominant) expeditionem suscepturo oraculum praeceperat, vt caueret necubi hostes illum anteverterent, opimioribus votis vsi: sic ille superare hostes praelio festinans, Apollini kataibi/w|, ceu manium praesidi vel expeditionis auctori, persoluturum se voluit centumuirale sacrum, sed victoria potitus, et votiua sacra persoluturus, comperendinando ita diem de die exemit, vt in plures annos votis suis illuserit, dictitans humanas victimas Deo non convenire, religionique omni repugnare. In hunc ferme modum scribunt Euripidis commentaria, in Phoenissas, in nomine solo discrepat Eustathius ex Pausania et Suida.

Etiam e vite rubus nascitur.

*ka\c a)mpe/lou ba/tos2 fu/etai, id est, Etiam e vite rubus nascitur. Proverbium est, quoties indicare volumus a nequam parentibus, bonae frugis liberos, ex indocto magistro discipulum eruditum, e stolidis interdum cordatos nasci. Gregorius Nazianzenus ex oratione Athanasio Alexandrino dicta: fu/esqai de\ a)mpe/lw ba/ton h)ka/sate, kai\ i)ou/das2 tw=n maqhtw=n ei(=s2 o( prodo/ths2, id est, Auditis vero etiam e vite rubum oriri, et inter discipulos vnus extitit proditor ille Iudas. Huic contrarium est, quod de Eutherio dixit Marcellinus lib. 16. qui Armenus natus gente truculenta et improba, iusti consilii plenus fuit, et cum spado esset, nihil efferatis eunuchorum moribus consonum habuit, sic autem ait: Sed et inter vepres rosae nascuntur, et inter feras nonnullae mitescunt. Innuens nullam tam barbaram esse gentem, et ab humanitate omni alienam, quin bonos aliquos producat: sic Scythia Anacharsin protulit insignem philosophum, Cappadocia improbitate morum infamis Basilium illum vere magnum, Gregorium Nazianzenum et Aretum Cappadocem, cuius in


page 1266, image: s1266

Apocalypsin extat commentarius, aliosque praeclaros scriptores dedit.

Fronti ocream, tibiae galeam applicat.

VBi praepostere omnia fiunt, et quae in postremum locum reseruari deberent, primore in parte velut acie collocantur, et e diuerso: prorsus quod dici solet u(/steron pro/teron, vti licebit adagio illo Lucianico, in libello de errore in salutatione commisso: w(/sper a)\n ei)/ tis2 knh/mh| to\ kra/nos2, h)\ peri\ th=| kefalh=| ta\s2 knhmi=das2 e)ph/saito, id est, Non aliter quam si quis tibiae cassidem, aut capiti ocream adaptet. et alibi: to\ prw=ton e)/mpeson, prw=ton lege/sqw, kai\ h)\n ou(/to tu/xh|, peri\ tw=| me tw/pw| me\n h(/ knhmi\s2, peri\ th= mnh/mh| de\ h( ko/rus2, id est, Quod primum occurrit, prius dicatur, et si vsus ita ferat, fronti ocrea, tibiae galea applicetur: innuens, vt quidque in dicendo obuium est, ita nulla habita ordinis ratione inserendum esse.

Musarum fauus.

*mousw=n eu)ko/lwn a)nqrh/nion, id est, Fauus Musarum propitiarum: Dicetur non inuenuste de omnibus numeris absoluto et carminis elegantia nulli secundo poeta. Dictum est poetae cuiuspiam de Sophocle, vt refert Philostratus iunior in Iconibus, quanquam ibi corrupta voce a)nqhn/on legitur. Constat autem Sophoclem ob carminis suauitatem me/liptan velut apem fuisse dictum, et ne/an seirh=na, id est, Sirenem nouam. Fauus mellis dulcissimus est. Huc trahi potest illud Aristophanis: me/litta mou/shs2, xari/twn qru/ma, id est, Apis Musarum et Charitum deliciae, de erudito viro.

Annum in mensem contrahit.

DE imperioso homine, quique in repub. omnem paginam, omnesque partes sibi sumit, pro arbitrio statuens atque immutans quicquid lubitum est, aptissime effertur senarius ille Philippidae Comici, quem in Demetrio citat Plutarchus:

*o to\s2 e)niauto\n suntemw\n e)st mh=n e(/na.

id est,

Annum integrum qui contraxit in mensem vnicum.

Natum a Stratocle Atheniensi, qui Demetrio victori adulans decreto sanxit, vt Martium mensem, Nouembrem dici sciscerent, vt mysteria Iacchi, quae hoc mense cum statis nundinis celebrari solebant, Martio mense fierent, iam Nouembris agnomen adepto in gratiam Demetrii. Qui ergo ordinem consuetum in rebus pro lubito commutat, scite dicetur, Annum in mensem contrahere. Videtur quod non male quadrare posset in abbreuiatorem, qui prolixe et ad fastidium vsque multis libris conscripta, in compendium contrahit, quomodo operosam et praelongam Trogi Pompeii historiam in epitomen concinnam redegit Iustinus.

Neronianas thermas refrigerat.

DE insulso homine, in quo nihil est venustatis, nihil Mercurialis salis, dicetur eleganter illud Epigrammatarii, Neronianas refrigerat thermas, extat autem lib. 5. de Sabineo oratore inepto et frigido:

Si temperari balneum cupis feruens,
Faustine, quod vix Iulianus intraret.
Rogo, lauetur hic rhetor Sabineus,
Neronianas is refrigerat thermas.

Tertium versum ex vetusto manuscripto codice paulo aliter lego, quam in impressis codicibus legitur. Apparet autem thermas Neronis


page 1267, image: s1267

feruentissimas fuisse, quarum fornicum vestigia adhuc hodie visuntur Romae, prope aedem S. Eustachii, quarum mentio fit apud eundem lib. 7.

Quid thermis melius Neronianis.

Est modus matulae.

PRoverbialis est epigraphe e Satyris Menippaeis Varronis apud Nonium Marcel. [abbr.: Marcellinum] quae admonet seruandum esse in poculis modum, neque ad satietatem vsque ingurgitandum. Vitandum enim omni in re est, quicquid nimium est. Hinc facete dictum fuit a Pretello quodam, qui interrogatus, quidnam de Boeotiis sentiret, respondit, quid aliud quam quod idem sonarent dolia, si voce essent praedita. Inscriptio autem ita habet: Varro: Est modus matulae, peri\ me/qhs2, id est, de temulentia, solet enim primo loco adagium, aut diuerbium ponere, tum subiicere libri argumentum.

Musaei pathichissimi libelli,
Qui certans Sybariticis libellis.

Delphinum patina non capit.

*ou)de\ leka/nh delfi=na xwrei=, id est, Non capit Delphinum lanx escaria. Dictum fuit arrogans, Graeci supercilii plenum, Amphicratis Atheniensis rhetoris, qui Seleuciam Tigranis regiam veniens profugus, rogatus ab oppidanis, vt oratoriae artis professionem illic susciperet, indignanter eos reiecit dicterio, haud dubii fastus indice, w(s2 ou)de\ leka/nh to\n delfi=na xwroi/h, hoc est quod neque patina delphinum caperet, respuens eos velut indignos, qui tanti oratoris vocem audirent. Delphin piscis cetaceus, ac proinde magna mole corporis, vt omne Cetaceorum genus maior est, quam vt lance, aut catino contineatur. Transferri potest ad ingenium, quod tenue et exile altissimorum mysteriorum et reconditarum disciplinarum capax non est. Extat autem dictum superius apud Plutarch. in Lucullo.

Sol non inuidet vesperae.

*hlios2 e(spe/ra| mh\ fqonei=, id est, Non inuidet sol vesperae: Qui aliquo in artificio prae caeteris excellit, nihil derogatum suae existimationi putat, si tenuibus aliquid ex arte sua accedat lucelli: ei)/ta oi( ei\ h(/lion e(spe/ra| fqonei=n, h)\ me/llein au)tw=| ei)/ tis2 e)sti\n a)sth\r a)lloste\n ou)ranw=, hoc est, Deinde existimas solem vesperae inuidere, aut illum curare, si qua sit alia stella in coelo? Verba sunt Philagri sophistae apud Phil. Homer. solem exoriri dicit, at non itidem stellas:

*he/lios2 d' a)no/rouse lipw=n perikalle/a li/mhn.

id est,

Exoritur Titan linquens maris humida stagnae.

Semel in laqueum vulpes.

*apac a)lw/phc ei)s2 pa/ghn.

id est,

Vulpes semel laqueum subit.

Iambicus dimeter proverbialis de astutis hominibus, quos haud procliue est, post primum errorem irretitos tenere, semel expertus quantum opum hauriant lites, quantumque molestiarum pariant, litium laqueos declinat, et cum piscatore ictus sapit postliminio. Prudentis non est denuo eundem in lapidem pedem offendere. Coniugii turbas repetentem naufrago comparat Graecum epigramma, iam secundo pelagus tentanti. Annotat Suidas etiam aliter efferri: a)ll' ou)k au)=qis2 a)lw/phc. Non iterum vulpes, vt subaudiatur ei)s2 pa/ghn, in laqueum.

Pugna consilia scindit.

*ma/xh e)pimh/dea xei/rei, id est,


page 1268, image: s1268

Consilia abrumpit pugna. Hemistichium proverbiale, quo significatur non solum in praelii conflictu, vbi ad manus vtrinque ventum est, saepenumero recte prouisa consilia turbari et inutilia reddi, verum etiam, in quauis contentione animi impetum et acrimoniam retundi atque habescere. Acrior in disputando altercatio saepius confundit ingenium, memoriam obliterat, et praecogitata argumentorum arma prorsus extorquet e manibus, industriamque expectorat. Extat apud Hesychium.

Megabyci sermones.

*megabu/sioi lo/goi, id est, Megabysia dicta, proverbiali schemate dicuntur superba, et insolentius ac velut elato magnumque spirante animo dicta, quasi megafu/sioi, cuiusmodi Thrasonica apud Romanas aures vocitantur. A Megabyzis satrapis regis Persarum, in quo genere hominum ferocia plerunque et impotens supercilium spectatur, nata paroemia. Megabyci meminit non semel Herodotus. Sic Megabocchum appellat Cicero Pompeium haud vano insolentiae singularis conuitio, quod Bocchum Africae potentem regem fastu tyrannico imitaretur.

Quo curris potius quam ad ephebum?

*poi= tre/xeis2, h)\ e)pi\ to\n e)/fhbon, id est, Quo curris potius, quam ad ephebum? De Apollonio Tyaneo dictum fuisse, proverbiique honore sortitum testatur Philostratus lib. 1. commentar. de eius Philosophi vita, idque ex oraculari responso, quo Aesculapius per flaminem suum professus fuerat, se gaudere sub Apollonii ephebi testimonio valetudinem pristinam hominibus restituere: quae fama illico ita passim apud Cilices finitimosque populos inualuit, vt eos qui ad Aesculapium voti causa, aut valetudinis ergo proficiscerentur, perconctari soliti fuerint, poi= tre/xeis2, h)\ e)pi\ to\n e)/fhbon, id est, Quo abis potius quam ad ephebum? volentes innuere, nil opus esse peregrinationem suscipere, cum votis abunde sufficere posset praesens Apollonius, tum pubertatis annos ingressus. Libuit istud docere, quoniam alii dicunt parum liquere, quid sibi velit Cilicium istud adagium, eoque magis quod existimet ab oraculo Apollinis, quo festinabatur vndique sumptum esse. Cur autem non similiter vt ille verterim, Quo properas, num ad ephebum? ne quis temeritatis me insimulet, ratio reddenda est, quod apud Graecos eam vim habeat coniunctio, h)\, vt vel comparatiui virtutem includat, vel subaudiri dictionem ma=llon postulet, quomodo et positiuo gradui idem apud illos familiare esse solet, id quod exemplo vno atque altero convinci possit. Homerus Iliad. 1. bou/lom' e)gw\ lao\n so/on e)/mmenai h)\ a)po/lesqai, id est, populum esse sospitem volo potius quam extingui.

Mansum male reiiciat.

CItat Suidas ex Aristophanis Equitibus trochaicum hunc acatalecticum vt proverbialem.

*eiqe fau/lws2 w(/sper eu)=res2, a)poba/lois2 th\n e)nqe/sin.

id est,

Mansum reiicias male, quod reperisti non bene.

Ostendit idem quadrare in eos, quibus praeter expectationem faciliter et ex animi sententia aliquid succedit, eius enim haec sunt verba: e)pi\ tw=n para\ prosdoki/an eu)dokimh/santwn. nam laboribus aliquid acquirere, studium et propensam hominis voluntatem atque industriam testatur,


page 1269, image: s1269

ac temere invenire fortuitum est, nec industriae laudem meretur. Quo loco Suidae codex mendosus est, atque ita emaculandus, ou) th=s2 au)tou= tou= eu)ro/ntos2 gnw/mhs2 e)/rgon, pro kai\ th=s2 tou=. Dictum est autem ab equitum coetu in Cleonem, qui rerum ad Pylum feliciter gestarum gloriam ad se trahens, in Prytaneo reipub. impendiis vt aleretur, obtinuerat. Competit ergo in eum, qui facinus aliquod nulla ingenii sagacitate aut prudentia peregit, sed temere, magnamque laudis partem inde velut singularis industriae testimonium quaerit.

*eite fau/lws2 w(/sper eu)re\s2, a)poba/lois2 th\n e)nqe/sin.

id est,

Reiicere vt mansum sic possis, vt es adeptus improbe.

Lepus leonem trahit aureo laqueo.

*elkei\ lagw\s2 le/wn taxruse/nw| bro/sxw|.

id est,

Lepus leonem rethe ductat aurea.

Senarius est proverbialis, cuius in largitiones et munerum corruptelas vsus est. Natum dicterium a quodam logophthalmo (ita medici nominant eum, qui palpebris hiantibus leporum more indormit) qui principem datis muneribus corruperat.

Proteruia ignominiam praecedit.

*suntribh=| prohgei=tai u(/bris2, id est, Proteruia ruinam praecedit, qui integer est sceleris, calamitosam ignominiam non incurrit, neque capite aut fortunis oppugnatur, iuxta vulgare dictum, qui non peccat, non luit in aere, culpa enim damnosa est. Meminit huius proverbii Nazianzenus in eadem inuectiua, kai\ pro\ me\n sun tribh=s2 h(gei=tai u(/bris2, ai( paroimi/ai kalw=s2 fasi\, pro\ de\ do/chs2 tapei/nw sis2, h)\ i)/na safe/steron ei)=pw, u(/brei me\n e)/petai suntribh\, tapeinw/sei de\ eu)doci/a, id est, Praecedit ruinam proteruia, vt praeclare loquitur paroemia, et gloriam humiliatio, aut clarius dicam, Proteruiam comitatur ruina, humiliationem gloria. *suntribh\ capitis diminutio vocari potest iurisconsultorum vocabulo, cum alicuius fortunae et status affliguntur atterunturque.

Ventura per dioptram prospicit.

DE cordato homine, qui sagaciter odoratur et praevidet imminens periculum, apposite dicetur illud Pisidae:

*tau=ta pro\ pollou= th=| dio/ptra su\ ble/peis2.

id est,

Haec ante multo per dioptram prospicis.

Senarius est iambicus, Translatio petita ab instrumento geometrico, quo explorant turrium et propugnaculorum altitudinem, librato per foramen cisu, quod Graeci a perspiciendo diopth=ra et dio/pteran vocant. Quisquis igitur propria industria rei euentum praesagit, ingenii dioptra rerum exitum prospectare dicetur.

Caprarum nomina.

*ai)gw=n o)no/mata id est, Caprarum nomina: proverbium effertur de re friuola et inutili; nam cum similes inter se caprae sint, stulte operam collocat, qui illis nomina, quibus dignoscantur imponit, quippe cum ista creari soleant in differentibus specie, discriminis gratia, quod in caprarum genere nullum est aut exiguum admodum. Qui ergo consimilium rerum colluuiem congerit, Caprarum nomina recensere illum dictitabimus. Refertur in Suidae collectaneis.

Rusticanus Oenomaus.

*arourai=os2 *oi)no/maos2, id est, Ruralis


page 1270, image: s1270

Oenomaus proverbio dicitur, qui magnos sibi spiritus sumit, et de praeclara nobilitate aut insigni eruditione se iactat, rusticis alioqui moribus, et e plebe natus, aut proletaria doctrina imbutus. Demosth. oratione de Corona vtrunque ferme in Aeschine notat, quem patre seruo natum et subito oratorem factum incessit, cum ille pro Tromate Atrometum velut impauidum, parentem suum praeferret, et pro Empusa aspectri cuiusdam similitudine sit dicta, matre Glaucotheam, Nymphae marinae nomine vocitaret, deinde et Oenomaum Sophoclis tragoediam malum histrionem male egisse Aeschinem insimulat. Proinde his verbis inuehitur in eum, tou=to de\ kai\ fu/sei ki/nados2 a)nqrw/pos2 e)sti, ou)de\n e)carxh=s2 u(gie\s2 pepoikro\s2, ou)de\ e)leu/qeron, au)totragiko\s2 pi/qhros2, a)rourai=os2 oi)no/maos2, id est, Hic homuncio natura est vulpecula, qui nihil vnquam sani fecit aut liberale quod fuerit, ipsissima Tragica simia, rure natus Oenomaus: quanquam Philostratus paululum immutata lectione, non au)totragiko\s2 composita dictione, sed fortassis ita, ou)de\ e)leu/qeron au)to\, tragiko\n, etc. diuulsum legisse videtur, cum in Aristide Sophista ita meminit, u(pe\r tou= tragikou= piqh/kou, kai\ a)rourai/ou oi)noma/ou, id est, De tragica simia et rurali Oenomao. Fuit autem Oenomaus Piseae ditionis rex, Alxionis, Pausania teste, filius, vel vt alii fabulantur, Martis ex Storope Atlantide, aut secundum alios ex Herpinna Asopi, pater Hippodamiae, qui insigni crudelitate filiae procos non paucos interemit. Hesych. annotat Rusticanum Oenomaum a Demosthene dictum Aeschinem, eo quod vicatim pagos circumiret, Sophoclis Oenomaum histrionico habitu actitans.

Non propter pedis cum lyra dissidium.

REfertur in Suidae collectaneis proverbium in eos, qui aliam ob causam puniuntur, aut mulcta afficiuntur, quam ipsi existiment: *all' ou) dia\ th\n e)n tw=| podi\ pro\s2 th\n lu/ran a(marti/an, id est, At non propterea quod pes lyrae haud responderit, aut si ita mauis, non propter pedes a lyra dissensum, vsus est Plut. in lib. De inutili verecundia; kai\ toi\ ou) dia\ th\n tou= podo\s2 pro\s2 th\n lu/ran a)metri/an, w(s2 pla/twn e)/lege, a)lla\ dia th\n peri\ ta\ no/mima kai\ di/kaia plhmme/leian, id est, tametsi non propter pedis a lyra discordiam, vt Plato aiebat, sed propter quod in legum obseruatione et aequitate peccetur. Illud vero obseruandum est, discrimen esse in lectione, sed exiguum inter a(marti/an errorem, et a)metri/an immoderationem, quando videlicet rhythmi et modulati pulsus modum non obseruant et legem suam.

Ventis et scripturae in aqua credere.

*au)/rais2 pisteu/ein kai\ gra/mmasi toi=s2 kaq' u(/datos2, id est, ventis credere et literis in aqua descriptis: Proverbii vice dicitur, vbi fluxam in aliquo fidem et et lubricam notamus, et perfidiam perstringimus. Nazianzenus ad Sophronium praefectum: w(s2 au)/rais2 ei)=nai ma=llon pisteu/ein kai\ gra/mmasi toi=s2 kaq' u(/datos2, h)\ a)nqrw/pwn eu)hmeri/a|, id est, vt aurae potius fidendum sit et literis aquae inscriptis, quam mortalium rebus prosperis. Competet in inconstantiam et malam fidem, hoc modo, Quod feminarum auribus committitur, aurae te fidere et scripturae in aqua cogita.

Amnis cursum cogere.

*bia/zesqai r(ou=n potamou=, id est, Amnis cursum inhibere. Proverbium dicitur


page 1271, image: s1271

de eo, qui duram et difficilem rem aggreditur et quasi impossibilem: aut qui vitiis innutritum ad viam virtutis reuocare conatur, aut qui naturam inuitam atque repugnantem alio compellit: Nazianzen. ad Eudoxium Rhetorem: to\ de\ mh\ bia/zesqai r(ou=n potamou= kai\ h( paroimi/a paideu/ei, kai\ i(pposu/nhn dedaw=ta mh\ a)/doin e)qe/lei o( poihth\s2. id est, Prouerbium docet, amnis alueum non esse sistendum, et poeta vult equitandi peritum non cauere. Quo cuiusque ducit ingenium, eo applicare se debet, male namque coactum ingenium respondit. Pulchre se habuit olim Atheniensium lex, qua iuuenes priusquam pubertatis annos attingerent, ad opificii delectum ducebantur, propositis publice artium omnium instrumentis, in eam namque artem erudiendi tradebantur, ad quam naturae impulsu ferebantur propensius. Laudat et Fabius certum studiorum delectum facere, quod eo, quo natura vocat, duci ingenia consultum sit: neque enim feliciter succedit, quicquid extortum et inuita Minerua tentatur.

Anima sicca sapientissima.

*yuxh\ chrh\ sofwta/th, id est, Anima sicca sapientissima. Adagium elegans ex obscuris Heracliti fontibus haustum, quo sobrietatis virtus commendatur, velut ingeniorum et industriae parens. Verba eius recitat Galenus in libello. Quod corporis temperiei respondeant animi mores, atque exponit obiter: *au)gh\ chrh\ yuxh\ sofwta/th, id est, Aridus fulgor, mens sapientissima, vel aliter, Anima sicca iubar est sapientissimum: Dictum est inquit Heracliti, quo innuere voluit siccitatem prudentiae auctorem esse, siquidem astra cum fulgido iubare micent, pariterque sint et arida, eximia praedita esse sapientia verisimile est. Haec ille. Clemens Alexandrinus Paedagogi lib. 2. loquens, qua ratione euitando temulentiam animus reddatur purus ab omni labe atque adeo luminis capax, et perspicax, etiam subiungit: au)gh\ de\ yuxh\ chrh\ sofwta/th, kai\ a)ri/sth, tau/th de\ kai\ e)poptikh\, ou)de\ e)sti\ ka/qugros2 tai=s2 e)k th\n oi)/nou a)naquma/sesi, nefe/lhs2 di/khn swmatopioume/nh, id est, Iubar vero est anima sicca sapientissimum et praestantissimum, idemque et perspicax, neque madescit vini halitu, in modum nebulae crassescens. Synesius lib. de insomniis, ubi dicit calorem et siccitatem esse quaedam animae vehicula, addit: to\ te\ au)= chrh\ yuxh\ sofh\, tro\s2 ou)de\n a)/llo tw=| kraklei/tw| tei=non eu(ri/skomen, h)\ paxh\ kai\ u(gro\n geno/menon toi=s2 xhramoi=s2 th=s2 gh=s2 e)ndu/etai r(oph=| fusikh=|, poleu=on kai\ w)qou/menon ei)s2 th\n kata/gaion xw=ran, id est, Illud vero anima sicca sapiens, quod Heracliti dictum est, non alio tendere inuenio, quam quod anima optima et vuida si fiat, naturali pondere in terrae cauernas demergatur, in subterranea loca detrusa. Quo in loco (ut in transcursu id admoneamus) pro au)= legendum censemus au)gh\, superiorum auctorum testimonio. Heracliti verba annotat Stobaeus capite de temperantia: *anh\r o)go/tan meqhsqh=|, a)/getai u(po\ paido\s2 a)nh/bou sfallo/menos2, ou)k e)pai/+wn o)/kh bau/noi, u(rgh\n th\n yuxh\n e)/xwn, a(/uh yuxh\ sofwta/th, kai\ a)ri/sth, h. e. Temulentus malefirmo gressu nutans ab impubere puero ducitur ignarus quorsum eat, vuidam habens animam. Est vero sicca anima sapientissima et praestantissima. Vnde asseri potest duplex lectio: a(/uh yuxh\ sofwta/th, i. Anima sicca sapientissima, et au)gh\ chrh\


page 1272, image: s1272

yuxh\ sofwta/th, id est, Anima sicca iubar sapientissimum, eundem utraque sensum obtinens Mens, cuius coelestis est origo, et quam non male diuinae aurae particulam Flaccus nominat, multo cibo potioneque madida, altum sapere non potest, neque ad coelestium rerum contemplationem assurgere valet. Androcydis oratoris dictum memorabile refertur apud Clementem Alex. Strom. lib. 7. vinum et carnium sagina, robur quidem adiiciunt corpori, ac animum reddunt languidum. Tribuit Ioannes Philoponus Plotino diuinam, ut ipse ait sententiam, qua dicit eos omnes, qui saginando corpori indulgent, parum abesse quin arborescant, hoc est, in plantarum naturam degenerent: cuius haec sunt verba: o(/soi e)mmanw=s2 kata\ ta\s2 qreptika\s2 duna/meis2 e)nergou=sin, ou)/toi kinduneu/ousin a)podendrwqh=nai. In eandem sententiam Eusebius apud Stobaeum, Crapula corpus quidem opimum reddit, at vecordiam et stuporem conciliat, et rationem, quae princeps animi pars est, obliterat. Nemo est adeo a sensu communi alienus, qui non libenter assentiatur illi diuerbio vulgato, Pinguis venter non gignit sensum tenuem, aut illi senario Nazianzeni.

*nou\s2 lepto\s2 o)/gkon e)kdiw/kei gaste/ros2.

Threicia hirundo labiis instrepit.

*xei/lesin e)pibre/metai qrhiki/a xelidw\n, id est, Labris immurmurat hirundo Thracia. De indocto et barbaro dicitur. Hirundo obstrepera auis est inepto garritu auribus molesta. Exstat apud Aristophanem dicterium de Cleophonte: *ef' ou)= dh\ xei/lesin e)pibre/metai qrhiki/a xelidw\n, hoc est, Cuius labris hirundo Thracia instrepit. Aliter de Pericle dictum est, eius labris insidere Suadam deam.

Ignis in Vepribus.

*pu=r e)n a)ka/nqais2, id est, Ignis in vepribus. De acri disputatore usurpauit prouerbialiter Nazianzenus, qui aduersariorum argumenta ignis instar absumit: ita enim de Basilio Magno loquitur in Monodia: toi=s2 de\ gi/netai peleku/s2 ko/ptwn th\n pe/tran, h)\ pu=r e)n a)ka/nqais2, oi)fhsi\n h( qei=a grafh\, r(adi/ws2 a)nali/skwn ou)k fruganwdeis2 kai\ u(brista=s2 th=s2 qeo/thtos2, hoc est, Fit illis bipennis cotem discendens, aut ignis in senticeto, iuxta scripturae sacrae dictum, absumens haud difficulter sarmentitias quisquilias, deitatis violatores.

Argi tumulus.

*argou lo/fos2, id est, Argi tumulus, prouerbialiter dicitur locus periculosae aleae plenus, aut negotium difficile capitis discrimine obnoxium. Origo sumpta ab accliui quodam colliculo, apud Argos copiosam olim et nobilem Peloponensi ciuitatem, quem prw=na nominabant, ubi Danaus delectis iudicibus ex Argiuorum Aegyptiorumque primoribus, iudicio stetit, causamque dixit necis a filiabus perpetratae in fratris filios. Proditum enim est memoriae Aegyptum necem filiorum ulturum venisse Argos cum exercitu, et Danaum recognita expediuisse arma Argiuosque in praelium eduxisse, sed Lyncei interuentu rem fuisse compositam negotiumque delectis ex utraque gente arbitris delegatum, constituto ei rei in edito tumulo tribunali. Hecataeus [correction of the transcriber; in the print Hetataeus] historicus negat Aegyptum Argos appulisse, iudicii tamen locum in eo colle extitisse, non inficiatur. Meminit Euripides in Oreste:



page 1273, image: s1273

*qa/ssont' a)/kran,
*ou) fasi\ prw=ton *danao\n *ai)gh/ptw| di/kas2
*dido\n t' a)nqroi=sai lao\n e)s2 koina\s2 i(/dras2.

id est,

Conspicor collem editum
Vbi perhibent primum Danaum Aegypto necis
Causam ferentem, publica ad subsellia Egisse plebem.

Dinias historicus in rebus Argolicis meminit loci in hanc sententiam. Confestim Melacharim loci dominum et Cleometram saxis obrutos interemerunt, cuius sepulchrum etiamnum hodie demonstrant in supremo colliculi vertice, quem prw=na nominant, ubi Argiui solent ius dicere. Videtur meminisse eiusdem loci et Euripides in Bellerophonte fabula, his verbis.

*kai\ cesto\n o)/xlon danai/+dwn e)drasma/twn.

id est,

Circumque saxeum, notum sedilibus Danaidum.

Vespertinum amant, matutinum oderunt.

ADDucit ex Callimacho Cyreneo prouerbialem versiculum Zezes.

*espe/rion file/ousin, a)ta\r stuge/ousin e(w=n.

id est,

Vespertinum adamant, sed matutinum odere.

Quem annotat dici in homines lubricam in amicitia fidem seruantes, vacillantesque, et ad quamuis fortunae aurulam sese vertentes. Nos in haeredipetas conuenire putamus, qui senibus et aniculis palpantur, morti, hoc est, occasui vicinis, quo sibi haereditatis aliquid attrahant. Ab hoc dicto diuersum fuit Cn. Pompeii apophthegma dicentis: Plures adorare solem orientem, quam occidentem, quo innuere voluit, plus esse spei in iuuene, quam in defectae aetatis sene.

Byssina verba.

*bu/ssina r(h/mata, id est, Byssina verba, specie prouerbiali dicuntur verba splendida et cum auctoritate ac maiestate quadam prolata. Plutarchus in apophthegmate, paru/satis2 h(ku/rou kai\ a)rtace/rcou mh/thr e)ke/leuse to\n basilei= me/llonta meta\ par)r(hsi/as2 diale/gesqai, bussinoi=s2 xrh=sqai r(h/masi, id est, Parysat. Cyri et Art. mater iussit eum, qui libere cum rege verba facturus esset, bissinis uti sermonibus: nam Christophorus Longolius homo doctissimus ex collatione veterum codicum in suo Plutarcho hanc lectionem manu sua annotauerat: alioqui sermo est de rege cum popularibus libere transacturo, si basile/a legas. Exstat idem apud Herodotum. Byssina vestis principatus auctoritatisque primariae symbolum erat. Sophocles in Laocoonte fabula loquens de Aenea patrem Anchisen succulante.

*pa/res2, e)p' w)mw=n pa/ter e)/xwn kerauniou=
*nw/tou katasta/zonta bu/ssinon fa/ros2.

id est,

Adest, in humeris efferens dorso patrem
Sublime, pallium trahentem byssinum.

At apud Aeschilum Antigone fratri puluerem mortuo inspergit, quem byssinae vestis sinu exceperat, Graece est, ko/lpw| fe/rousa bussi/nou peplw/matos2. Apud Ioseph. lib. 6. belli Iudaici sacerdotes, quorum magna erat auctoritas, byssinis vestibus amicti fuisse leguntur. Apuleius lib 11. Byssina quidem, sed florida depicta veste conspicuus. Aretas Caesariensis in Apocalypsin ait, Byssum esse corticem Indicae plantae, ad linum redactum. Plinius lino byssino secundam bonitatis palmam dat mulierem maxime


page 1274, image: s1274

deliciis. Pollux byssum lini speciem indici exponit, quod e ligni fructu Ponticae nucis assimili, in modum lanae, carpitur.

Charadrij vitam vicit.

*xaradri/ou bi/os2, id est, Charadrii vita, prouerbialiter dicitur de inexplebili gurgite, qui ut multam cibi potusque saginam ingerit, ita mox eam deplere satagit, cuiusmodi hominem messhgudorpoxe/sth nominat Hipponax, helluonem insatiabilem, qui ventrem saburrat identidem atque exinanit, ut nouo onere eum inferciat. Plato in Gorgia, xaradriou= tina\ au)= su\ bi/wn le/geis2, id est, Charadrii vitam iterum ducis. Id ait Socrates Callicli persuadens, felicem vitam in assiduo influxu esse positam. Charadrius auis, quam rupicem Gaza nominat, simul et edere et deiicere putatur, sic enim annotationes Graecae, quas vidi in Georgiam, habent: xaradrio\s2 o)/rnis2 tis2 o(/s2 a(/ma tw=| e)sqi/ein e)kkrinei=. Opinioni isti suffragatur et Olympiodorus Alexandrinus in eum Platonis locum: h)\ zwo\n le/gei o(/ qi/ei kai\ eu)qe/ws2 e)kkri/nei, h)\ au)ta\ ta\ koi=la tw=n petrw=n a(\ de/xetai to\ u(/dwr [note of the transcriber: In the print: u(/qwr ] kai\ a)poba/llei, id est, aut de aui loquitur, quae et vorat et e vestigio excernit alui proluuiem: aut de rupium cauernis, quae affluentem aquarum vim recipiunt pariter et deponunt. Quod autem illorsum tendat Plat. oratio, verba Soc [abbr.: Socratis]. proxime praecedentia liquide ostendunt: ou) kou=n a)na/gkhg' a)\n polu\ e)pir)r(e/h, polu\ to\ kai\ a)pio\n ei)nu=n, kai\ mega/l' a)/tta ta\ trh/mata ei)=nai tai=s2 e)kroai=s2, hoc est, Necesse igitur est, si multum affluat, multum etiam defluere, ipsaque exitus ora parentibus quibusdam rimis dehiscere. Nihil vero commune habet istud prouerbium cum ea Charadrii natura, quam praeter Aristotelem et Euphronium refert Heliodorus Trecensis episcopus Aethiopicarum rerum lib. 3. quod videlicet ab auriginosis virus omne in se rapiat atque corriuet, fascini cuiusdam in modum, unde in velatis caueis abscondere eam propolae solebant, ne emptor ante contractum sentiret remedium. Quo allusum est ab Hipponacte eo versu, qui sic emendandus venit in Suida:

*kai\ mi=n kalu/ptei, mw=n xaradrio\n perna\s2.

id est, Illum recondit: Nam Charadrium vendens.

Facilius quam Oreum deuicerint Boeoti.

*ra=|on to\ w)reo\n u(pere/busan oi( biwtoi\.

id est,

Citius quam Oreum deuicerint Boeoti.

Prouerbium dici admonet Suidas de iis qui limites suos transcendunt. Nos arbitramur efferri posse de expeditione celeriter confecta, vel etiam de re facta procliui. Oreon Euboiae [correction of the transcriber; in the print Eubioae] urbem constat esse in Boeotiae confiniis, quam Boeoti noctu adorti in potestatem sine magna difficultate redegerunt [correction of the transcriber; in the print redegeruunt], de iis namque Appolodori verba interpretanda existimo apud Steph.

Cuminum serere.

*ku/minon spei/rein, hoc est, Cuminum serere dicitur prouerbio homo virulentae linguae, quique effreni oris petulantia maledicus conuitia dirasque seminat. Demetrius Phaleraeus scribit Sophronem Mimographum eo usum, ku/minon e)/speire, id est, Cuminum seuit. Natum a natura herbae, quam eiusmodi esse tradunt naturalium rerum indagatores, ut laetius prouenire putetur, si maledicta adhibeantur, diraeque imprecationes, dum


page 1275, image: s1275

seritur, quod ne quis ceu ridiculum exsibilet, apponam Theophrasti doctissimi philosophi ex octauo de Plantarum historia libro verba: i)dio\n de\ kai\ o)\ le/gousi kata\ tou=to, fasi\ ga\r dei=n katara/sqai/te kai\ blasfhmei=n spei/rontas2, ei) me/llei kako\n e)/sisqai kai\ polu\, id est, Peculiare est, quod de eo memorant, ferunt namque imprecationibus et maledictis opus esse, si qui serunt, illud copiosum pulchrumque prouenire velint. Eadem naturae lex est in ocymo, quod iniuriis maledictisque terrae mandatum, foecundius existimauit antiquitas, non abnuente et Plinio.

Pallenicum tueri.

*pallhniko\n ble/pein, Pallenicum tueri dicebantur qui magnos spiritus praeferebant et masculum animum. Varinus exponit pallhniko\n ble/pein, a)nti\ tou= gennai=on, generosum obtueri. Sumptum videtur a pugna, qua occubuerunt in Pallanaeis agris Athenienses, Pisistrato ad tyrannidem aspirante, vel potius a conflictu, quo Gigantes in Phlegraeis campis (Pallene autem Thraciae urbs vetus Phlegrae nomen mutauit) decertasse cum diis fabulae produnt: historiam ex Theagene ita memorat Stephanus, Phlegrae incolae gigantes dicebantur, ad quos profectus Hercules, gentis proteruiam et immanitatem accusando, animos illorum efferauit in se, itaque correptis armis ad manus cum illis veniens, pro hospitali tessera bellum inserentes occidit. Contigit autem durante conflictu tonitrua et fulmina edi, inde nata fuit opinio, vulgi fabulae locum dans, quod dii cum gigantibus debellassent ibi locorum. Eustath. Odyss. 9. pallhniko\n ble/pein dici annotat et ballhniko\n a Pallene, quae et Ballene Thraciae oppido, et esse aenigma quod innuat inimicum etiam saxis licere ferire: xrew=n ei)=nai kai\ li/qois2 ba/llein to\n e)xqro/n.

Cosae consilium.

*tou=s2 ko/sa lo/gous2 ou)k. Cosae dicta dici inuenio, pro sano et salubri consilio. Fuit Cosas vir consultus et iustus, e genere Pelleneus, est autem Atticae oppidum Pellene, cuius oppidani bellum cum Salaminiis gerentes, cum vicinas gentes in belli societatem aduocassent, initio cum illis pacto de partitione agrorum, profligatis hostibus victores, vicinos suos eluserunt, neque conuentis steterunt, illo initia rite cum ipsis pacta minime violanda, immo mordicus seruanda urgente: qua ex re orta paulo post peste, criminis eos poenitere coepit, Cosaeque consilium magnifice laudarunt. Dici conueniet in foedifragos aut alioqui imprudentes, qui sanis consiliis non obtemperant, tales namque ou)k ko/sa lo/gous2 bdelu/ttesqai h)\ a)poptu/ein, Cosae dicta nihil pensi facere aut despuere dicemus, refertur apud Suidam.

Iube factu procliuia.

*tw=n dunatw=n ti ke/leu': ou) [note of the transcriber: In the print: tike\l eu)ou= ] ga\r para\ kentau/roisi.
Praecipito factu procliue, nec esse furentes
Centauros inter te certum est.

Versus est spondaicus, quo imperiosi hominis et duriora nobis imponentis libidinem castigabimus, sumptus ex Teleclide Atheniensi: versus autem finem prouerbii specie torquere apte licebit in clamosos, qui intempestiuis clamoribus pertinaciter causam obtinere volunt, immo pugnis interdum potius, quam aequitate, ou) ga\r para\ kentau/rois2 ei)=, neque vero inter Centauros versaris aut res tibi est.



page 1276, image: s1276

Extra callem.

*ek pa/tou, Extra callem, Eustathius ostendit esse paroemiam Odyss. 9. pro e)k podw=n, procul e pedibus, ubi denunciabimus periculi viciniam esse cauendam. Translatum a fugitiuorum periculo, quos in trita pedibus semita errantes faciles herus deprehendere atque assequi possit, maiore opera et difficilius in deuiis locis eos secuturus.

Inferorum triacadas.

IN hominem plus aequo curiosum et recondita peruestigantem atque a communi hominum notitia abstrusa cognoscere laborantem, illud competit: ta\s2 e)n a)/dou triaka/das2 e)pizhtei=, Inferorum triacadas inquirit aut scrutatur: triaka/da vocant tricesimum cuiusque mensis diem, vocabulo a Thalete Milesio primum excogitato, si Laertio credimus, aliis e)/nhn kai\ ne/an vocitantibus, quem nos pridianam Calendarum facimus.

Simulacrum pictum.

DE socorde homine et nihil proficiente, non inuenuste dixeris illud ex Aristophanis Ranis:

*gegramme/nhn ei)ko\n i(sta/nai.

Pictum simulacrum velut immobilem, quodammodo verruceam statuam Plautus dixit: nec abludit hic vernacula lingua stupidum nec quicquam promouentem hominem, ligneam statuam nuncupans. Laudat autem Aristophanes, virique cordati esse dicit, ad felicem inclinare parietem potius, quam picti simulacri in modum stare, unico indutum schemate, graece ita habet: mekakuli\n dei=n au)to\n au)ei\ pro\s2 to\n eu)= pra/ttonta toi/xon ma=llon, h)\ gegramme/nhn ei)ko\n e(sta/nan labo/nq' e)\n sxh=ma. Huc pertinet illud Synesii ex libello de Dione a)fwno/teron a)ndri/antos2 gene/sqai, hoc est, Euadere magis mutus, quam statua.

Tantali philotesia.

*tanta/lou filothsi/a, id est, Tantali philotesia dicebatur peculium amicitiae beneuolentiaeque auspex, sed paulo grandius, quo plerunque a coena, et sub somnum se inuitabant. Ferunt apud Indos morem fuisse, ut maioribus poculis praebiberent cubitum ituri, pronis in phialas capitibus ad conciliandam amicitiam, eiusque peculii initiatore Tantalum faciebant, is namque Philostrato teste, filikw/katos2 e)n anqrw/pois2, incredibiliter inter homines beneuolentia, liberalitateque praecelluisse creditur. Itaque, cum amicitiam cum quopiam conflare, aut iniuriae suspicionem obliterare volentes, poculo eius auspicium sancimus, dicemus, *tanta/lou filothsi/a| pine/sqw, Qui mos etiamnum in tota ferme Germania durat, ut hospitii finita iam coena, ingens phiala meracioris generosiorisque vini plena, apponatur. Carpit tamen D. Clemens lib. 2. paedag. istos qui ceu in dolium ingerunt affatim vinum Philotesiae nomine, w(/sper ou)k a)mforei=s2 diaputi/zontas2 a)llh/lois2, to\n a)/kraton filothsi/ai o)no/mati.

In astragalis nobilitas.

*en toi=s2 a)straga/lois2 th\n eu)ge/neian e)/xei.

In astragalis nobilitatem gerit.

Dicetur in hominem stemmata et fumosas maiorum imagines iactantem, nulla re alia, quae virtutem aut doctrinam commendet, spectabilem: Herodes Atticus sophista ad Bradeam leuirum suum dixisse legitur apud Philostratum libro secundo sophistarum, cum ille magnifice creparet de generis sui antiquitate et


page 1277, image: s1277

nobilitate su\ th\n eu)ge/neian, toi=s2 a)straga/lois2 e)/xeis2, tua nobilitas in astragalis sita est. Solebant Romani generosiores in calceis lunulas, antiquitatis insignia, praeferre, vt Plutarcho teste, Arcadum more, qui se Luna priores iactitabant: et Philostratus in loco iam dicto, nobilitatis illud symbolum vocat: e)pisfu/rion e)lefa/ntinon mhnoeide\s2 (male namque monoeide\s2 illic legas) eburneum supertalare luniforme. Vnde Iuuenalis:

Appositam nigrae lunam subtexit alutae.

Quo spectat et Martialis locus libro secundo, parum scite hactenus scriptus: Non hesterna sedet lunata lingula plauta.

Vbi non hesternam vocat veterem et antiquae nobilitatis testem, voce non temere mutata ex manuscripto.

Marsyae mors.

DE immani et supra modum crudeli necis genere, marsu/ou qa/natos2, hoc est, Marsyae mors effertur. Eunapius de Hormisda Saporis Persarum regis filio natu maiore, qui ex venatu ad regiam regressus, cum conuiuarum accumbentium nullus forte, vti decuerat, aduenienti assurrexisset, h(pei/lhse to\n *marsu/ou qa/naton au)toi/s2 e)piqh/sein, id est, interminatus illis fuit Marsyae necem, qua re intellecta, satrapae communi consilio, post obitum patris, natu minorem fratrem regno praefecerunt, illo in caueam incluso, ferreisque compedibus obuincto, qui postea ope vxoris lima praefectis vinculis ad Constantinum Magnum profugus euasit. Marsyas Hyagnidis filius, genere Phryx tibicen cum Apolline de artis praestantia contendisse dicitur, victusque proteruiae poenas victori dedisse, detracto membratim corio et arbori appensa. Vnde Nonius Panopolites in dionysiacis de tibicine hoc loquens sic canit:

Cleneae ex quo poenas das impie victus,
Ludibrium ventis pellis direpta mouetur.

Hoc cruciatus inhumani genere obiisse Valerianum Romanorum Imperatorem a Persis captum, memorat Agathius historiae libro quarto, addit idem Saporem necis id genus visu miserabile primum excogitasse, ex Orphei de Marsyae supplicio historia adductum. Refert et Chostoen regem Nachoragam profugum ita excruciasse, vt a ceruice ad imos vsque pedes cutis detraheretur inuersa, cum ipsis quoque genitalibus, et in vtris speciem vento inspirato distenta, scopulo adfigeretur. Commemorat et Procopius rhetor belli Persici libro primo, Bassicii corium deductum, instar vtris palea oppletum, ex altissima arbore fuisse suspensum. Et Ammianus Marcellinus libro 23. scribit eos cutes viuis hominibus detrahere particulatim vel solidis.

Quem Cos non nutrit, illum nec Aegyptus.

Prouerbium esse non admodum vetustum ostendit Iliad. 14. Eustathius tale o(/n ou) qre/yei kw=s2, e)kei/non ou)de\ ai)gu/ptos2. Quem Cos nutrire non queat eundem neque Aegyptus. Conveniet in eos, quibus plusquam mediocres fortunae fastidio sunt, invenias nonnullos qui in rebus etiam lautis atque peramplis stomacho sunt nauseabundo, quo vix mare bonorum saturet. Est autem Cos insula valde ferax, pecoris abundans, vnde illi et nomen est, Thracibus Conno minantibus ouem seu pecus.



page 1278, image: s1278

Hinnulus ne cum leone partiatur.

Qvoties cum ditiore pauper, cum potentiore inferior opibus, cum doctiore indoctus congreditur aut rem habet, quadrabit illud Critiae, qui ex triginta Athenarum tyrannis vnus fuit: mh\ kate/nanti le/ontos2 nebro\s2 e)w\n moi/ran ai)/reo krew=n, id est, Ne cum leone hinnulus existens carnium portionem sortire. Admonet principum potentiorumque libidini concedendum esse. Referuntur eius verba a Platone in Charmide. Huic non dissimile est: mh\ pro\s2 le/onta dorka\s2 a)/yomai ma/xhs2, id est, Conserere pugnam cum leone Caprea nolim.

Quid delphino et boui commune.

DE dissimilibus minimeque inter se consonis effertur, vt si quis imperitos et doctos consociet: ti\ ga\r dh\ delfi=ni kai\ boi\ fasi\ koino\n, Quid enim commune habent bos et delphinus: Apparet contortum fuisse in Syllam Romanorum Imperatorem, cum occupatis Athenis philosophos audiret homo a philosophia prorsus alienus. Refertur a Suida. Concordat cum illo: Quid graculo cum fidibus.

Alba praecordia.

*leuka\s2 fre/nas2, id est, Alba praecordia habere dicitur homo stolidi ingenii et insulsus, metaphora a coloris vitio tracta, siquidem Aristoteli Albus color maxime emouet oculorum sensum, vt inde emotae mentis hominem ac bliteum, leukonoo\n et leuka\s2 e)/xein fre/nas2 dicant. Ita Pindarus in Pythiis vsus est: pu/qomai ga/r mon peli/an a)/qemin leukai=s2 piqu/santa fre/sin, id est, audio etenim iniquum Pelian albis vsum praecordiis. Interpres annotat metaphoram ab aquis translatam, quae quo minus profundae sint, limpidiores et lucido quodam candore pellucidae videntur, contra profundiores nigrescunt, vt ita leuka\s2 frena\s2 ta\s2 e)pipolai/ous2 superficiaria quadam prudentia, haud profunda, praeditas, Homero melai/nas2 frena\s2 prudentiae argumento nominante. Huc spectat quod Horatius Leuconoen vocat quandam Genethliacorum vanitati fidem adhibentem, non sine stoliditatis morsu, vt in eum locum olim annotauimus.

De limine offendere.

DE limine offendere dixit Tertullianus specie prouerbii, pro in ipso operis negotiive suscepti primordio peccare, vt sit idem, quod illud Fabii Quintiliani, in portu impingere. Vsus est in libro aduersus Valentinianos. A manifesto ad occultum retorquere, de limine offendere est.

Lapitha.

*lapi/qhs2, Lapitha salse vocatur prouerbio homo factuosus, quique vulgi animos commouere praesumit, et in sui admirationentrahere, magnos sibi spiritus sumendo: o( au)xhmati/as2, para\ to\ ou)k laou=s2 ei)s2 o)/pin a)/gein kai\ e)pistrofh\n, oi)=s2 pei/qei ti/nas2 periautologou/menos2, sonat enim lapi/qhs2 vocabuli etymon spectantibus, plebis persuasorem, quod de se iactabundus magnopere glorietur: sic enim annotatum est ab Eustathio Iliados quinto. Eo ferme sensu extulisse videtur Plutarchus in libello, quo Stoicos alieniori a communi hominum existimatione inuexisse disputat, cum ait: o( de\ stwi+ko\s2 lapi/qhs2, w(/sper e)c a)damanti/nhs2 u(/lhs2 u(p' au)tw=n th=s2 a)paqei/as2 kexalkeume/nos2, id est, Stoicus iste Lapitha fabricatus velut ex adamantina materia; impassibilitate quam ipsi


page 1279, image: s1279

inuexerunt. Porro Lapithae heroicum genus fuere in Thessalia, Centauris parduelle, a Lapith Apollinis et Stilbes nymphae filio ortum ducentes.

Licynij et Licynium fulmen.

*aikini/ous2, Licynios prouerbiali specie dici annotat Eustathius Odysseae decimo octauo, eos qui duris modis desaeuiunt, asperiusque animaduertunt in quempiam, oi( a)gri/ws2 kola/zomtes2, eo modo, quo Iri mendici, helluones Sardanapali, Croesi diuites dicuntur a Licynio quopiam: suspicamur autem likumni/ous2 legendum, vel certe likuni/ous2, quam lectionem etiam Callimachus olim approbat, a Licymnio incendiario, qui multorum domos igne crudeliter corrupisse legitur. Quo spectat illud Aristophanis in Auibus.

*kataiqalw/seisou likumni/ais2 bolai=s2,

Telo Licymnio ille te corruperit. Docuit Euripides Licymnium fabulam, vbi fulmine conflagrauit.

Formicarum nidos inspirauit.

Formicarum nidos inspirare, quod eleganter vnica voce, murmikia=|n efferunt Graeci, quasi Formicari dicas, prouerbio dicitur, qui malum sibi imprudenter accersunt. Natum inde quod qui inspirant, aut aperto ore loquuntur in formicarum antra seu cauernulas, his lingua vlcere intumescit atque inflatur, cuius rei causam assignant venenatum aerem, quo illarum antra imbuuntur e pastu serpentum: formicas namque mortuis anguibus vesci libenter inter confessa habetur. Quid quod Draco ex esu formicarum et cantharidum, veneno distendi atque in rabiem agi putatur, vt Iliados vicesimo secundo annotat Eustathius.

Da panem et pugnum.

*do\s2 a)/rton tuxo\n kai\ ko/ndulon o(/yon e)p' au)tw=|.

id est,

Porrige, si possis panem, hinc obsonia pugnos.

Prouerbium expressis verbis docet esse Eustathius Iliados y. quo significetur pugnos plagasque illi deberi, qui moderatis contentus esse nolit: Poterit etiam eius esse vsus, quoties expectatione bonae fortunae diuersa obtingit sors.

Chius Coum loqui non sinit.

*xi=os2 parasta\s2 kw=on ou)k e)a=| le/gein.

id est,

Hic Chius astans, non sinit Coum loqui.

Senarius prouerbialis e Strattidis Comici fabulis. Competet in rabulam verbosum, qui multiloquio os prudentioris, doctiorisque obstruit, nec patitur verba pro se facere. Chiorum scurrilitas, et illaudata leuitas ex auctoribus notissima est: at Coos insula magni nominis, et decantatissimos viros permultos protulit. Nisi mauis referre ad iactuum tessariorum vtilitatem, dignitatemque, in quibus xi/+os2 vnionem caniculamve designabat, infelix iactus, at kw=|os2 seniorem, felicissimus omnium iactus.

Citius quam gradatim.

*qa/tton h)\ ba/dhn. Cuius quam gradatim prouerbio dicunt Graeci, cum insignem celeritatem et properandi studium significare volunt, Menander:

*to\ dh\ lego/menon tou=to qa/tton h)\ ba/dhn.

id est,

Ocyssime id curabo, quod dici solet.

Porro quod addit, to\ dh\ lego/menon, clarissime ostendit prouerbium fuisse, ne quis huc temere irrepsisse existimet. Vsus eo est et Plutarchus in Fabio maximo, au)to\s2 d' e)kei=nos2 a)pophdh/sas2


page 1280, image: s1280

kata\ ta/xos2, qa=tton h)\ ba/dhn pro\s2 to\n ui/+ion e)peixqei\s2, id est, Pater ipse ocius descendens ab equo, concitato quam potuit maxime gressu ad filium approperans, siue ad verbum si mauis, citius quam gressim. Suidas ex incerto auctore: o( de\ qa=sson h)\ ba/dhn th/n te kefalh\n e)pisei/wn kai\ barbarikw=s2 tina\ e)pifqeggo/menos2 o(/sa th=s2 te fwnh=s2 e)n tw=| e)n to/nw|, kai\ tou= badi/smatos2 e)n tw=| sesobhme/nw| ei)ka/sai e)pasteilw=n, id est, Ocissime ille caput quassans, et barbara voce nonnulla locutus, quantum licuit coniectare, tum ex vocis contentione, tum ex incessus insolentia, grauia minitabatur.

In asini aures canere.

*ei)s2 o)/nou w)/ta a)/dein. In aures asino canere, dicetur prouerbialiter qui indocto recitat poema omnibus numeris absolutum, aut orationem in qua nihil reliquum fecerit rhetorica ars: aut si quis apud crassas et Musices ignaras aures artem omnem ostentet Musicus. Meminit adagii Dion oratione trigesima secunda, eiusque occasionem talem indicat. Aegyptio Musico insigni astans in somnis genus praedixisse visus erat, quod in Asini aures cantaturus esset, quo neglecto somnio, vt vano ac friuolo, accidit vt Syrorum rex Memphin, qui venerat, ipsum accerseret, quod audisset a cunctis laudari summopere: accessit itaque et omni industria adhibita artis suae praestantiam ostentare adnixus est, qui tacere ignominiose iussus a rege Musices ignaro recordatus somnii, hoc ipsum, inquit, est in aures asini canere: quibus verbis per interpretem intellectis, rex vinctum hominem affici verberibus iussit, vnde natum postea bellum. Graece est: touti\ a)/ra e)/fh, to\ ei)s2 o)/nou w)=ta a)/dein.

Alauda in nido latet gramen.

CItatur a Cassiano Basso Scholiastico, librorum, qui de agricultura apud Graecos inscribuntur, collectore, adagium hoc:

*en korudou= koi/th skolih\ ke/kruptai a)/grwstis2.

id est,

Ramosum gramen nido occultatur alauda.

Quo licebit vti, cum effugii aut subsidii spem ostentabimus, veluti si potentior quispiam nos conetur opprimere, in legum et aequi praesidio fiduciam nobis repositam, aut in vetusti iuris codicillis, indicare volentes, prouerbiali hoc versu vtemur: vel si scriptorum autoritate multiplici ac rationibus oppugnati significemus, neque nos hac parte inermes esse, sed ad manum habere in expedito tela, quibus nos defendamus: nimirum: *en korudou= koi/th| skolih\ ke/kruptai a)/grwstis2, Solet autem alauda peculiari quodam amuleto nidum suum lustrare impositis graminis ramulis, quemadmodum aquila callitricho, cornix vel benaca supina, turdus myrtho, lauro palumbes, vt Zoroastrae magi auctoritate lib. 15. gewponikw=n legitur.

Alauda non est sine crista.

*ou)de\ korudali\s2 a)/neu lo/fou, id est, Nec alauda absque crista. Prouerbio vtemur, quoties significabimus aliquem non carere suis vitiis, aut eximiam virtutem, raramque eruditionem fere expositas esse inuidiae: ita accepit Eunapius Sardianus de Oribasio medico loquens, qui ob insignem artis peritiam magna inuidia apud multos inflagrauit, eius haec sunt verba. *ou)de\ korhdali\s2 h)\ paroimi/a fusi\n a)/neu lo/fou, ou)de\ o)reiba/seos2 h)=n a)/neu fqo/nou, id est, Neque sine crista (vt


page 1281, image: s1281

loquitur proverbium) est alauda, neque Oribasius absque inuidia fuit.

Manu ignauus, mente praesens.

DE homine cordato, qui consilium in numerato habet, non perinde manu strenuus, proverbiale est illud Timocreontis Rhodii in suis epigrammatis:

w)= cumbouleu/ein xe/rs' a)po\: nou=s2 de\ para\.

id est,

Mens praesens, sed abest consilium manibus.

Refertur ab Hephestione grammatico. Prudentia et ingenium, nisi manus famulatrices sortiantur, inutiliter satagunt, contra robur, ingenii et moderatricis prudentiae expers, amens fertur, omnia confundens. At vtraque si iungantur et in vnum coeant, inuictum reddunt: Eam ob causam Aegyptii in Hieroglyphicis nautis Mercurium iuuenili specie seni astantem pingebant, innuere volentes, doctum et sapientem, nisi vires adsint, quae grauis aetatis nomine designantur, nihil agere, quasi alterum sine altero inutile sit. Eadem de causa Sphinx in templorum vestibulis collocata apud eos fuisse legitur, sacrum symbolum combinationis coniugiique harum virtutum, quando per ferae effigiem robur, per hominis prudentiam intelligi vellent, quae coniunctae, murus sunt inexpugnabilis, et (quod dici solet) Semiramidis maenia, at disiunctae prudentia sine viribus, et vires sine prudentia, mole sua cadunt. Praeclarum est elogium Mithridatis Pontici apud Velleium Paterculum, Consiliis dux, miles manu: et Dictis Cretensis de Hectore testatur nunquam vires consilio potiores fuisse: et Pacatus Drepanus Theodosio id tribuit, quod dux sit consilio, miles exemplo: sic de Fauno Aboriginum rege dixit Halicarnas. li. 1. a)nh\r meta\ tou= drasthri/ou kai\ suneto\s2, vir pariter et impiger et cordatus.

Cerylus euadam.

*ba/lle de\ ba/lle, kh/rulos2 ei)/hn, facias licet, Cerylus euadam. Dictum istud vulgo iactari solere apud Dores, annotat Euphronius et transcripsit Suidas, vsum tamen adagii neuter explicat. Videtur autem salacium et libidinosorum dictum fuisse, qui nullum mortis genus deprecentur, modo in venere cupita, et in mediis amplexibus animam efflare liceat, in voluptate summum bonum statuentes, nam Cerylus (ita inter Alcedines mas vocatur) in coitu intermori scribitur, et senio defectus a famellis subvehilis. Non abludit ab adagio dictum Vespasiani in quendam Cerylum libertum, e)pa\n a)poqanh\s2 au)/qis2 e)/ssi kh/rulos2: Postquam interieris, rursum fies Cerylus.

Melanurum Perca sequitur.

CItatur paraenia ab Athenaeo lib. 7. incerto auctore, e(/petai pe/rkh melanou/rw|, id est, Perca assequitur melanurum. Proverbii vsum non indicat; videtur quadrare in prudentes homines et callidos, qui alieno periculo suis rebus cauent, aut ex vnius patrocinio et sententia toti pendent, vnum obseruant. Natum ex ingenio vtriusque piscis. Melanurus ex re ingenio vtriusque piscis. Melanurus ex re nomen habens, quod cauda illi maculosa sit, imbecillus est (Oppiano teste) piscis, sed qui nautinam debilitatem calliditate compescat, adeo vt nassas et retium sinus facile eludat, vnde ait:

*ecoxa ga\r mela/nouros2 e)n i)xqu/sin h)\ me\n a)/nalkis2
*h de\ saofrone/wn.

hoc est,



page 1282, image: s1282

Inualidus mire, at prudenter callidus idem
Squamosos inter pisces Melanurus.

Adagio viam aperit et Numenius in halieutico opere, Pereae ductorem Melanurum vocans. *pe/rkaisi kaqhghth\n mela/nouron. Meminit huius piscis et Ouidius in halieutici fragmento, Quin laude insignis caudae Melanurus. Itaque fallitur ille dum Melanurum sepiam vertit, cum hi pisces nihil habeant commune, toto genere diuersi: nec minus, quod de improborum societate dici coniectat, cum ex Numenii verbis liqueat, Melanurum praeuium Percarum agmini ducem se praebere, easque vt tutiores sint, illum comitari.

Omnem lapidem nitidum adorantes.

DE iis, qui temere et sine iudicio erga quosque afficiuntur elegans extat adagium apud D. Clementem lib. 7. Stromatum: oi( au)toi d' ou(=toi pa=n cu/lon kai\ pa/nta li/qon, to\ dh\ lego/menon, liparo\n proskunou=ntes2, id est, illi ipsi quoduis lignum et quemlibet lapidem (quemadmodum dici solet) politum adorantes. loquitur de superstitiosis hominibus, quorum mentes prauitatis erroribus imbutas, numinis metus ita penitus perculit, vt ad quemuis vel facis vel sulphuris aspectum illico inhorrescant. Transferetur venuste ad iudiciorum morositatem; inuenias enim quosdam ita sinistros eruditionis iudices, vt verbosum et volubili lingua verborum aliquantum hinc inde consarcinantem, non minore admiratione quam virum ad miraculum vsque doctum suspicant, et tantum non adorent: pa/nta li/qon liparo\n proskunou=ntes2

Sanguis et anima.

*ai(=ma kai\ yuxh\, Sanguis et anima, proverbii specie de re impense nobis grata et adamata effertur, translatum ab animantium rhoris, quibus id in ore frequens est. Antiphanes comicus:

*t' a)rgu/rion e)/stin ai(=ma kai\ yuxh\ brotoi=n.

id est,

Argentum et anima et sanguis est mortalibus.

Citatur a Stobaeo. Sanguis quia vehiculum et sedes est animae, pro vita accipitur, qua nihil potest esse nobis dulcius.

Postes transcendere.

*uperba/qmion po/da r(i/ptein, hoc est, Postes transcendere, vel pedem iniicere transultorium, specie proverbii vsurpatum inuenimus, pro incomposite et extra modum in aliquam rem inuehi, immodiceque se gerere. Suidas ex auctore incerto: ou)de\ u(perba/qmiou po/da r(i/ptwn kata\ to\ lo/gion ei)s2 th\n qeose/beian, a)lla\ me/tra o(ri/zwn e(autw=| th=s2 h(liki/as2 a)/cia, gnhsi/w kai\ kaqarw= suneido/ti metaxeiri/zwn ta\ peri\ ou)k qeou\s2, hoc est haud nimis alte velut transcensis postibus, iuxta proverbium, in religionem insultans, sed praescriptis sibi certis limitibus aetati suae congruis, cultum diuorum pura et sincera conscientia administrans. Vsus eo fuit et Aristoteles alicubi et Aretas Caesariensis episcopus in Apocalypsea explanatione, interpretes vertit gradum limenque excedere. Diuersum a superiori est baqmhdo\n u(pera/llesqai, pro ordine et quasi per gradus vlterius pergere. Athenaeus u(po\ th=s2 e)n tw=| le/gein qermo/thtos2 pro\s2 ta\ e(po/mena th=s2 bi/blou baqmhdo\n u(pera/lletai, i. Gradatim ad ea, quae proxime sequuntur quodam dicendi feruore transilit.



page 1283, image: s1283

Humeros licet perdas aquam incernendo.

*an a)polh=s2 ou)k w(/mous2 u(/dwr pte/sswn, w(/mws2 u(/dwr me/nei, id est, Quamuis humeros perdas aquam incernendo, aqua tamen manet. Citat adagium Suidas in collectaneis suis, et annotat quadrare in eos, qui vanum sumunt laborem. Crediderimus rectius competere in eum, qui ingrato homini diligentem nauat operam, aut in praeceptorem stupidi et indocilis discipuli, cui quicquid inculcatur, diffluit velut in dolium futile congesta aqua. Quanquam vero vulgati codices habeant pi/sswn, constanter tamen pti/sswn legendum autumamus: est enim pti/ssein contusum hordeum pinsere cribroque incernere, vnde et ptissa/nhs2, hoc est, ptisanae vocabulum.

Scommata Dionysiaca.

*dionu/sia skw/mmata, id est, Dionysiaca scommata, proverbialiter dicuntur scurrilia conuitia, quibus mores hominum flagellantur et perstringuntur. Synesius in Dione Prusiaeo: nu=n me\n ba/llonti swkra/thn kai\ *zh/nona toi=s2 e)k *dionusi/wn skw/mmasi, kai\ ou)k a)p' au)tw=n a)ciou=nti pa/shs2 e)lau/nesqai gh=s2 kai\ qala/sshs2, id est, Nunc incessenti. Socratem et Zenonem dicteriis Dionysiacis, eorumque sectatores terra marique proscribendos mandanti. Suidas ex incerto auctore: pote/men ba/llwn kai\ skw/ptwn toi=s2 e)k dionusi/wn skw/mmasi, id est, Interdum conuitians et Dionysiacis scommatibus debacchans. Natum a praenimia licentia Bacchanalium feriarum, qui flagitiis et scurrarum dicacitate perstrepebant.

Bifrons Mercurius.

DE simulati ingenii homine dicitur, qui aliud coram in os, aliud auersus loquitur. Nazianzenus ad Nemesium: *amfipro/swpos2 *erma=s2 di/glufos2 oi)/a pro/sw to\ me\n, a)/llo d' e)/pisqen. Qualis Mercurius bifrons, aliud postrinsecus. Herme lapidei ligneive cippi erant in biuiis triuissque erigi soliti, ad indicanda viarum ferentium discrimina. Vlpian. in Demosthenicam orationem, quae est aduersus Leptinem, Hermas istos quadrangulos fuisse annotat, suprema parte Mercurii faciem prae se ferentes, inferius inscriptiones viarum ostendentes. Thucydidis scholiastes in 6. scribit, quadratos et cubi formes poni consueuisse, velut symbola quaedam rationis et veritatis inconcussae. Alioqui et trike/falos2 e(rmh=s2 apud Etymologici auctorem Triceps Mercurius, viarum index legitur.

Cum Musis certare.

*amilla=sqai tai=s2 mou/sais2, id est, Cum Musis certamen inire, dicetur proverbialiter, qui doctrinae quam callet indubitata certitudine, causaeque bonitate confisus, cum doctissimo quoque congredi et in disputationis palaestram descendere non dubitarit. Galen. in fin. lib. 1. Therapeutices methodi: *alla\ kata\ to\n palaio\n au)lhth\n w)= i)ero\n, a)millai/mhn a)\n kai\ toi=s2 mou/sais2: Equidem antiquissimi tibicinis exemplo ˘ Hieron, etiam cum Musis concertarim. De Thamyra Thrace sentit, ni fallimur, cui tamen peritiae suae confidentia parum prospere cessit, orbitatis poena victo inflicta, vnde hoc loco recte filo/kalon eum vt ambitiosum vocat Galenus: Non alieno hinc sensu sunkexoreuko/tas2 mou/sais2, dixit Philon Iudaeus literatos viros, quasi qui cum Musis choros ductitarint.



page 1284, image: s1284

Ilio indigna verba.

ILio indigna verba dixit Euripid. non sine proverbii specie, verba parum fortia et imbellem animum prodentia: sic enim apud illum loquitur Menelaus, suadens Helenae vt vitae suae consuleret, habita vtriusque salutis ratione:

*anandr' a)r' ei)=pas2, i)liou/t' ou)k a)/cia.

id est,

Imbelle verbum dixit, et haud dignum Ilio.

Fortia facinora in decennali potentissimae vrbis Troianae obsidione a Graecis edita, veterum scriptis passim celebrantur.

Ignem stipulae admouere non tutum.

PRoverbii faciem habet illud Nazianzeni:

*pu=r e)ggu\s2 kala/mhs2, ou)k a)sfale\s2.

id est,

Ignem si admoueas stipulae, res plena pericli.

Iuuentus male creditur libidinum magistris, tenellae aetati non tutus est vini vsus, quod rudis illa aetas flammis exaestuet inde ardentioribus, quam Aetnaei crateres.

Durei equi speciem praefert.

*dourei/ou tino\s2 i(/ppou ei)ko/na sw/zei, Durei cuiusdam equi imaginem seruat. Dici potest de homine multifariis et diuersis inter se vitiis obnoxio. Clemens lib. 2. Stromatum de Basilide loquens, statuente passiones animi spiritus quosdam rationali animi annexos: nu=n de\: inquit, tou=to mo/non parashmeiote/on w(s2 dourei/ou tino\s2 i(/ppou kata\ to\n poihtiko\n mu=qon ei)ko/na sw/zei, o( kata\ basilei/dhn a)/nqrwpos2, e)n e(ni\ sw/mati tosou/twn pneuma/twn diafo/rwn strato\n e)gkekolpisme/nos2, hoc est, Id solum nunc obseruandum, quod Durei equi speciem quandam obtineat, iuxta poetarum fabulam, Basilidae, homo vno in corpore tot diuersorum spirituum exercitum in aluo inclusum habens. Dureo equo ligneo ab Epeo fabricato, multos Graecorum proceres fuisse inclusos, ex historia notum est.

Agasonem vincit.

*nika= to\n o)nhla/thn, id est, Agasonem vincit. Adagium ostendit esse Suidas in refractarium hominem, qui monentis verbis obaudit, seque in praesens discrimen aut exitium coniicit. Originem adagii non commonstrat: ac proinde sine teste non ausim quicquam comminisci.

Coturniculae animus.

*ortugi/ou guxh\n e)/xein, hoc est, Coturniculae animum habere; proverbio dicitur homo pusillanimus et formidolosus. Antiphanes Comicus In Rustico apud Athenaeum:

*su/ ti poiei=n du/nasai o)rtugi/ou yuxh\n e)/xwn.

id est,

Tu quid facere vales coturniculae animo praeditus.

Accessorium operis loco.

*pare/rgon e)/rgon poiei=sqai, id est, Accessorium in opus commutare dicuntur, qui plus collocant operae in negocio leui, quod quasi obiter in transcursu delibandum erat, quam in primario praecipuoque instituto. Galenus initio lib. 1. de naturalibus facultatibus ei)dh\ tou/tous2 e)ktrapo/menos2 e)le/gxoimi, mei=zon a)\n moito\ pa/rergon tou= e)/rgou ge/noito. quod Thomas Linacer commode ita vertit: Ergo si ad hos refellendos digrediar, plus operae in accessorio, quam in proposito sumam. Plato in epist. i(/na mh\ pa/rerga w(s2 e)/rga moi cumbai/h lego/mena, id est, Ne accessoria vice operum nominari mihi contingat. Polybius histor. oi( de\ polloi\ ta\ me\n e)/rga tw=n eu)tuxou=ntwn ou) peirw/ntai


page 1285, image: s1285

mimei=sqai ta\ de\ pa/rerga zhlou=ntes2, e)k qeatri/zou th\n e(autw=n a)krasi/an, id est, Plerique homines facta magnatium imitari negligunt, at aemulando accessoria nihil ad rem facientia, suam ipsi produnt stultitiam. D. Clemens lib. 5. ex Agathone Tragico, duos senarios adducit: o)/pws2 mh\ to\ tou= stragw|dopoiou=.

*aga/qwnos2 pa/qwmen kai\ au)tei\,
*to\ me\n pa/rergon, e)/rgon w(s2 h(gou/menoi,
*to\ d' e)/rgon w(s2 pa/rergon e)kponou/menoi.

hoc est,

Ne impingamus et nos in illud
Tragici Agathonis
Operis loco ducentes accessorium:
Inque opere satagentes vt accessorio.

Quos versus recitat et Athenaeus lib. 5. Greg. Nazian. elegantissime eo vsus est in funebri oratione in Basilium dicta, de Saule loquens: basi/leian eu)/rato mei=zon tou= e)/rgou to\ pa/rergon e)mporeusa/menos2, id est, Saul paternos asinos inuestigans, regno potitur, accessorium ipso instituto negocio maius nactus: Idem in carmine:

*ergon pa/rergon ou)damw=s2 e)/rgon le/gw.

id est,

Extrarium negocium, haud opus vocem.

Non otiosum fuerit huc ascribere Ploris Graeci monachi dictum, qui interrogatus, cur obambulando cibum sumeret, respondit: o(/ti ou) bou/lomai tw=| brw/mati w(s2 e)/rgw| xrh/sasqai, a)ll' w(s2 pare/rgw|, id est, Quia nolo cibo vti tanquam opere, sed tanquam operis accessorio.

Achaicum telum.

*axai/+kon be/los2, id est, Telum Achaicum dicitur telum habile, et quod apte collineat. Coniecturam alicuius artificiosam et pulchre scopum attingentem, aut scomma apposite mores cuiuspiam perstringens, licebit paroemiace [correction of the transcriber; in the print paraemiace] vocare be/los2 a)xai/+kon, Citatur a Suida. Apparet autem fuisse telum funditoribus gentis Achaicae peculiare, aptum cumprimis in obsidione.

Herculis cornu.

*hrakle/ous2 ke/ras2, id est, Herculis cornu, de affluentia bonorum omnium proverbialiter dicitur apud Dionem Chrysostomum oratione 2. de Fortuna, ibi: tou=to h)=n a)/ra kai\ xrusou=n ge/nos2, kai\ nh= soi maka/rwn tine\s2 au)tomata\s2 e)/xousai trofa\s2, kai\ h(rakle/ous2 ke/ras2 kai\ kuklw/pwn bi/os2, id est, Istud ipsum fuit et aureum saeculum, et fortunatae dictae insulae, sponte sua proferentes alimentorum genus omne, et Herculis cornu, et Cyclopum victus. Adagium mere idem, cum Amaltheae cornu, de cuius origine, quia varia ab auctoribus et prorsus diuersa prodi videmus, non lusurum me operam putaui, si in studiosorum gratiam philologia hac accessione per me adiuuaretur: vnde elucesceret ratio cur Herculis cornu dicatur. Helenius Acron et Porphyrion grammatici in illud Horatii Odarum libro 1. Hinc tibi copia Manabit, ad plenum benigno Ruris honorum opulenta cornu. referunt adagii natalem ad cornu Fortunae, quod Acheloo detractum victor Hercules Fortunae donasse perhibetur, de quo ita Dion Prusiaeus: oi( de\ ta\ krei/ttw gra/fontes2 to\ th=s2 a)malqei/as2 ke/ras2 e)/dosan se/ras2 plh=res2 kai\ bru/on tai=s2 w(/rais2, o( e)n ma/xh h(raklh=s2 *axelw/ou a)be/r)r(hce, id est, Qui veritati magis consona pingunt, dant Fortunae cornu Amalthaeae refertum omnigenis fructibus, quod in conflictu Acheloo defregit Hercules. subiicit post, to\ de\ th=s2 a)malqei/as2 (ita enim legi debet) loco a)melei/as2, quae vox incuriam


page 1286, image: s1286

denotat, ke/ras2 mhno/ei th\n tw=n a)gaqw=n do/sin te kai\ eu)daimoni/an, hoc est, Amaltheae cornu indicat bonorum largitionem et felicitatem. Eustathius in commentariis Dionysii Afri paulo aliter fabulatur, Acheloum videlicet pro laeuo cornu, per Herculem comminuto, Amaltheae cornu muneris loco illi rependisse, cuius beneficio bonorum omnium affluentia vtenti suppetebat, quam fabulam ita sanant quidam, dictitantes, Herculem cunctos vbiuis gentium mortales sibi beneficio deuincire volentem, cum intellexisset Acheloum fluuium errabundis flexibus magnam Aetoliae partem lancinare, atque ita variis fossis, aggeribus, alueorumque clicibus regioni iniurium, vim quodammodo adhibuisse, et ad moderationem revocasse superuacuos anni cursus, eaque cultura feraciorem agrum reddidisse: qua ratione sinistrum fluminis cornu incompositis sinuosisque anfractibus inutile atque incolis infructuosum, tractabile ac commodum praestiterit: Atque ista esse Acheloi cornua exponunt, superatam et compressam amnis iniuriam, et repositam foecunditatem. Palephatus narrat Herculem aliquando Thespiis Boeotiae oppido commoratum fuisse apud feminam liberalis formae, cui Amaltheae nomen fuerit, proposito Iolai nepotis hospitio, quod cum iste iniquius ferret, cogitaretque peculium omne quod in cornu bubulo illa asseruabat in vsum Herculis, si quid emptitaret, furto auferre, factum est vt socii peregrinationis dicerent, Herculem habere cornu Amaltheae, vnde promeret affluenter ea omnia, quae ipsi forent vsui. Alii hanc ipsam Amalthaeam anum faciunt ex mercimoniis opulentam, et quae pleramque peculii sortem e diuei ditis mercibus contractam, includere in cornu ab eius nomine nuncupatum consueuerit, quod quia pecuniis refertum Hercules abstulerit splendide inde victitans, proverbialis sermo iucrebuit, ex Amaltheae cornu cuncta bona Herculi suppetere. Fuerunt et qui aliam commenti sunt fabulam, fuisse in Lybia ditiunculam supra modum feracem, forma loci bubulo cornu non absimili a femina nomine Amalthea possessam, a cuius singulari foecunditate fructuum genus omne copiosissimo proventu affundentis, natam paroemiae originem autumant. Callimachi scholiastes Graecus, Amalthaeam capram, quae Ioui lac praebuerit, scribit ex altero cornu ambrosiam fundere, ex altero nectar, creditam fuisse. Theon Alexandrinus in Arataeis commentariis annotat Capram istam mulierem fuisse Arcadicam, Iouis nutricem, Iouemque alumnum beneficii memorem, nutricis mortuae pellem complicatam sibi circumposuisse, ac inter astra retulisse, eamque esse Amalthaeam. Parmeniscus ait Melisseo Cretae regi Alumnum fuisse datum Iouem infantem, cuius filiae Dodonides cum lacte carerent, illum capram geminos hoedos enixam puero adhibuisse, nomine Amalthaeam, quae eum educarit, eiusque foecunditatem proverbio locum dedisse. Musaeus (hunc enim fabulae auctorem citant Hyginus et Bassus Arataei commentarii auctor creditus) tradit Iouis nutrices Themidem et Amalthaeam nymphas ab Ope matre delectas fuisse, ac postremam Amalthaeam in deliciis habuisse capram incredibili


page 1287, image: s1287

lactis copia scatentem, cuius ille ubera suxerit. Diodorus Siculus Bibliothecae libro quarto refert. Hammonem Libyae partis regem virgini praestanti forma Amaltheae dictae stuprum obtulisse, procreata ex ea sobole, ipsamque propinquae orae praefecisse, quae quod bouis cornu speciem imitaretur, occiduum cornu nuncupata sit et Amaltheae cornu, quod vineis et fructiferis omnis generis arboribus abundaret, posteris eam appellationem transferentibus ad optimam, et primae feracitatis terram. Hactenus de origine Socrates (ut Ioannes Stobaeus commemorat) Amaltheae cornu dicebat esse Symbolum industriae et sedulitatis, illinc enim omnia manare bona illi, qui ma/lqwn, hoc est, ignauus et socors non pergat esse. Cornu namque bouis animalis laboriosissimi, operarium significare: uuas et alios fructus quibus cornu scateat indicare affluentiam bonorum ex agricultura prouenientium: Cornu autem illud a bono Genio et Fortuna bonorum largitrice, utrinque sustineri volunt. Philemon Comicus per iocum Amaltheae cornu pecuniam esse ait, cuius hi leguntur senarii.

*to\ th=s2 a)malqei/as2 dokei=s2 ei)=nai ke/ras2,
*oi(/on gra/fousin oi( grafei\s2, ke/ras2 boo\s2.
*argu/rion e)sti\, tou=t' e)/an e)/xh|s2, le/ge,
*pro\s2 tou=t' o(bou/lei, panta\ soi\ genh/setai.

id est,

Tunc illud esse cornu Amaltheae putas,
Cuiusmodi pingit pictor, cornu bouis?
Argentea est moneta, quam qui possidet,
Huic copiose pro votis cuncta affluunt.

Phocylides agrum cornu Amaltheae accipit, quod ad victum necessaria et sustinendae vitae alimoniam suppeditet, eo versu: *argo\n ga/r te le/gousin a)malqai/as2 ke/ras2 ei)=nai. Phocion Peripateticus lib. scripsit multa variaque historia refertum, inscripsit ke/ras2 a)malqei/as2 teste Gellio. Philostratus de Dione: *di/wna to\n prousiai=on, ou)k oi)= d' o(/ti xrh\ proseipei=n, dia\ th\n e)s2 pa/nta a)reth\n, a)malqei/as2 ga\r ke/ras2 h)=n to\ tou= lo/gou, id est, Dionem Prusiaeum haud scio quo nomine compellabo, propter mirificam in omni genere praestantiam, erat enim iuxta prouerbium Amaltheae cornu.

Lemnius obtutus.

*lh/mneion ble/pein, id est, Lemnium obtueri, de truculento et quasi igneo aspectu prouerbialiter dici ostendit Eustathius Iliad. primo, et exponit: deino\n kai\ pirw=des2 ble/pein. Lemnii homines efferri et immanes ferebantur, qui natos sibi ex Atticis foeminis liberos nefarie trucidarunt, teste Herodoto: unde et Lemnia manus pro sanguinaria, et Lemnium malum, de insigni et ineuitabili malo natum est. Citatur ab Hesychio, addita causa, quoniam Lemno inuentus sit ignis. Quid? quod primi ferrarias officinas, fabricatis exitio mortalium et ad caedes repertis telis, instituerunt, qua de causa et Sinties a nocendi argumento nuncupati fuere.

Cum Protogene mortuo bellum gerit.

BEllum cum Protogene mortuo gerere, prouerbiali figura dicitur qui in mortuorum scripta inuehitur, mortuorum manes conuitiis impetit, aut quomodocumque, illis iniurius est. Extat apud Aulum Gellium libro 15. cap. ultimo. Demetrius Poliorcetes cognomento dictus a


page 1288, image: s1288

solertia machinarum oppugnandis vrbibus repertarum, Rhodum obsidens [correction of the transcriber; in the print obsisidens], incendio statuerat abolere aedes extra urbem, in quibus asseruabatur pulcherrimi operis imago, a Protogene illustri pictore facta, quod eam hostili urbi inuideret, re intellecta Rhodii legatos ad eum mittunt cum his verbis: Petimus, consideres, ne turbae tibi sit, quia non potueris bello Rhodios vincere, bellum cum Protogene mortuo gessisse. Huc spectat Philostrati Lemnii dictum quo Aelianum repercussit, qui accusationem cuiusdam retro tyranni scripserat. Laudarem, inquit, institutum tuum, si viuum accusasses, viuentem namque tyrannum incessere, viri esse duco, at mortuo insultare cuiusuis. Graece ita sonat: ei)=nai ga\r dh/ to me\n zw=nta to\n tu/rannon e)piko/ptin, a)ndro\s2 to\ de\ e)pambai/nein keime/nw| panto\s2. Eodem sensu Plancus fregit calumnias Asinii Pollionis, qui orationes meditabatur a morte Planci edendas, ne respondere posset, dictitans; Cum mortuis non nisi laruas luctari, quod a Plinio in praefatione Naturalis Historiae inscripta relatum est. In hanc sententiam trahi potest illud Epigramma Graecum.

*ba/llete nu=n meta\ po/tmon e)mo\n de/mas2, o(/ti kai\ au)toi\
*mekrou= sw=ma le/ontos2 e)fubri/xousi lagw|oi\.

id est,

Nunc post fata meum telis configite corpus,
Audet exanimum lepus infestare leonem.

Mercurij catena.

*ermaikh\ seira\, id est, Mercurii catena, adagiali specie usurpatur ab Eunapio Sardiano de inuictae eloquentiae homine, qui quo velit linguae lenocinio auditores rapere et transducere possit. Sic enim ait: o(de\ porfu/rios2 w(/sper e(rmaikh/tis2 seira\ kai\ pro\s2 a)nqrw/pous2 e)pineu/ousa dia\ poiki/lhs2 paidei/as2 pa/nta e)s2 to\ eu)/gnwston kai\ kataro\n e)ch/ggellen, id est, at Porphyrius velut Mercurialis quaedam catena in lucem protulit, variae doctrinae beneficio. Notum est de Herculis Ogmii catena auribus hominum inserta, qua eos circumducebat, ex Luciani opusculo: Herculem vero eundem cum Mercurio existimauit religio Druidarum, et Aegyptiorum schola.

Vt egeni eruum.

*oper toi=s2 si/tou a)po/rois2, oi( o)/roboi, id est, Id quod in frumenti inopia, eruum: adagii usus erit, cum significare volumus, boni consulenda esse qualiacunque sint deteriora, ubi non adsit meliorum copia. Glandium esus mortalibus fuit gratissimus, ante repertas et a Triptolemo commonstratas Cereales fruges. Solet autem usuuenire famis tempore, aut ubi frumentum deest, ut legumina quaeuis, viciam, lentem, eruum, aliaque xe/dropa in victum commutet vulgus, ad placandam esuriei iniuriam, et sustinendam vitam, ubi caetera deficiunt necessaria. Philostratus in Nicete: a)ll' a)pori/a gennai/wn sofistw=n e)spouda/sqhsan toi=s2 e)f' e(autw=n e(/llhsin, o)/n pou tro/pon toi=s2 si/tou a)porou=sin oi( o)/roboi, id est, Inopia praecellentium doctorum, in pretio fuerunt habiti a Graecis ea tempestate, quemadmodum eruum magni fit apud illos qui frumento carent.

Priusquam pinsueris, farinam subigis.

*pri\n h)\ pti/ssai, ta\ a)/leura, subaudi pa/sseis2, id est, priusquam pinsueris,


page 1289, image: s1289

farinam subigis aut maceras. Dicitur in homines praeposteros, qui peruerso ordine, quod postremo factum oportuit, primum omnium faciunt. Praepostere agit qui subigere tentat, priusquam triticum a glumis separetur et pinsatur. Eustathius in decimum sextum Odysseae perperam legens, pri\n o)pth=sai, quod sonat, Priusquam assaueris: occasionem labendi dedit lectionem eius secutus minus venustam minusque explicatam. Simile isti adducit Suidas, et ex eo proculdubio Eustathius mutuatus tale Prouerbium: pri\n h)\ tou=s2 i)xqu=s2 e)loi=n, su\ th\n a)/lmhn kuka=s2, i. e. Ante captos pisces mare agitas, aut salem aquae misces. Quod conuenit in praeproperos homines, qui locuplete spe praecipiunt futuram adhuc victoriam.

Nondum incuruam ceruicem Iuppiter habet.

Extat inter Tyrraei poemata, quae admonitoria ad bellicam virtutem Spartanae iuuentuti scripsit, prouerbialis versus:

*qarsei=te cou/pw zeu\s2 au)xe/na loco\n e)/xei.

id est, Animum constanter habete, Iuppiter haud dum etenim colla retorta gerit. Quo uti licebit apud deiectos animos et facile consternatos, quos in rebus duris durare se et confirmare admonebimus. Metaphora translata a supplicibus et depressa mente praediris, quos incuruos ceruices Pacuuius vocat, quo spectant et versus de seruitute apud Philonem:

*ou)pote\ doulei/h kefalh\ eu)qei=a pe/fuken,
*all' a)ei\ skolih\ au)xe/na loco\n e)/xei.

id est,

Haud solitum est seruile caput se attollere rectum:
Semper at obliquum colla retorta gerit.

Thmuitarum hircus.

*o qmoui+tw=n tra/gos2, Thmuitarum hircus, de mulieroso homine in quem adhinniunt quodammodo scorta, ad unius nutum parata. D. Clemens in Protreptico, loquens de Apolline nobili insessore, qui amicas multas habuerit, inter quas commemorantur, Aethusa, Arsinoe, Zeuxippe, Prothoe, Marpissa, et Hypsipyle, e)nepi/mplato gou=n, inquit, gunaikw=n a)k h(/pton h)\ ai)gw=n o( *qmoui+twn tra/gos2, id est, Mulierculis ad satietatem se expleuit, non paucioribus quam capris Thmuitarum hircus. Est autem Thmuis oppidum Aegypti, Stephano teste. Eusebius et Nicephorus Philae meminerunt, Thmuitarum episcopi viri sanctissimi. Nemini vero dubium est, singula Aegypti oppida peculiaria habuisse olim numina animalia, quibus diuinos faciebant honores, Tentyritae accipitrem, Combitae crocodilum, lupum Lycopolitani, canem Bubastii, ouem Saitae, capram et hircum Mendesii, hircum Thmuitae colebant, cui verisimile est, capras votiuas victimas et donaria sacra offerebant affatim: Itaque ganeonem insignum aut notae famae maechum pluribus abundare foeminis dicemus, quam olim capris Thmuitarum hircus.

Ventos pascere.

*ane/mous2 poimai/nein, id est, Ventos pascere, hoc est instar ouium agere dicitur qui inanem sumit operam, nihil operae pretii faciens. D. Clemens lib. 1. Stromatum: o(/s2 dei\ e)rei/detai e)pi\ feu/desin, tou=tos2 poimai/nei a)ne/mous2, kai\ diw/kei o)rne/a pterwta\, id est, Qui mendaciis innititur, is


page 1290, image: s1290

ventos pascit et volucres aues persequitur.

Tenedia regula.

*te/nedios ke/ramos, id est, Tenedium fictile, Prouerbiali schemate dicitur de re fragili, et in qua contrectanda magna opus sit religione. Dion Chrysostomus oratione 42. sxedo\n ou)=n para\ plh/sion pepo/nqasin oi( e)moi\ lo/goi tw=| kera/mw| tw=| tenedi/w|, kai\ ga\r ekei=qen pa=s2 me\n o( paraple/wn e)mba/lletai ke/ramon, tou= dei\s2 de\ u(gih= diakomi/zei r(adi/ws2, a)lla\ polloi\ satro\n poih/santes2, h)\ suntri/yantes2, o)/straka e)/xontes2 [note of the transcriber: In the print: e)/xonzes2 ] xanqa/nousi au)tou\s2, id est, Idem propemodum meis orationibus accidit, quod fictilibus Tenediis: illuc enim qui praeternauigant aduenae omnes, manum fictilibus immittunt, nemo autem fere integrum perfert, sed plerique omnes ea vel atterendo perfringunt, vel collidunt, ignorantes testacea sese tractare. Loquitur de suis scriptis, quae cum omnibus in ore essent, multi libere de industria verba immutabant, vel ne memoriae lapsum proderent, vel etiam inuiti quibus nihil esset peculii, unde librum compararent, atque verbatim ediscerent. Transferri potest prouerbium ad orationem aut carmen, in quibus qui immutare et liberius transponere verba conatur, is facile impingit, ut aut orationis vim eneruet, aut sanguinem deducat, aut cursum frangat. Anxietate summa et sollicita cura hic opus est, quod interdum unica syllaba, imo litera momentum omne trahat.

Agrestibus holeribus victitat.

DE homine sordido, qui suum defraudat genium, dictum est illud Pherecratis Comici in fabula, cui a)gri/eis2 nomen, e)n qru/skoisi kai\ braka/nois2 kai\ strobi/lois2 zh=n, ou(po/tan d' h)/dh peinw=si sfo/dra, w(s2 peri\ tou=s2 polupo/das2 nu/ktwr peritrw/gein e)nto\s2 tou\s2 daktu/lous2, id est, Agrestibus holusuculis ac carduis viuere, cumque vehementer esurienti, polyporum instar noctu digitos intus, arrodere. Apud Athenaeum male legitur pro e)n to\s2, e)n tw=n, et qru/skousi, pro qru/skois2. Sunt autem qru/ska et bra/kana teste Hesychio, a)/gria laxana\, agrestia quaedam holera, stro/biloi vero cardui species. Potest etiam dici de homine egeno, qui omnis subsidii expers ad inhumana edulia adigitur. Porro quoniam istiusmodi holera difficulter eluuntur, hinc Cratinus Comicus dusbra/kanon prouerbialiter dixit, quod intellectui arduum est, et ingenio aegre consequi quis possit.

Leporem frondium crepitus terret.

GRegorius Nazianzenus in Distichis sententiosis:

*fu/llwn lagw|ou\s2 e)kfobou=sin oi( ktu/poi,
*andra/s2 d' a)na/ndrous2 ai( skiai\ tw=n pragma/twn.

id est,

Lepus fragore territatur frondium,
Vmbraeque rerum timidulos terrent viros.

Arduus et infractus animus non commouetur rebus aduersis et reflante fortuna, neque periculi tempestas illum aut honoris aura unquam de suo cursu vel spe vel metu depellit.

Aequalia reddere capita in pugna.

NAzianzenus in funebri oratione Basilio Magno dicta, kai\ th\n par' e)mautou= r(oph\n xarizo/menos2, i)/sas2 u(smi/nh| ta\s2 kefala\s2, to\ tou= lo/gou, kate/sthsa, id est, Addito a me subsidii momento, aequalia in conflictu capita, iuxta prouerbium, ut essent, effeci. Quadrabit cum quis disceptantibus


page 1291, image: s1291

arbiter datus, nunc hunc, nunc illum auxiliaribus argumentis suppeditatis sustinet in aequilibrio quodam contentionis, nam parua accessio in tali pugna, e(teralke/a ni/khn, id est, victoriam alterutro declinantem tribuere potest. Locus videtur desumptus Homero Iliad. undecimo, ubi Graeci pariter et Troiani pari Marte depugnantes neutro alternante victoria isas2 d' u(smi/nh| kefala\s2 e)/xon, hoc est, aequalia in duello capita habebant.

Bubulcus antea, nunc caprarius.

*bou/tas2 me\n e)le/geu, nu=n d' ai)po/lw| a)dri\ e)/oikas2.

id est,

Caprigeni gregis es ductor, paulo ante bubulcus.

Theocritus Idyllio primo. De iis qui in peius degenerant, ab equis, quod dicitur, ad asinos: vel qui personam sustinere nequeunt aut tueri, quam prae se ferunt, vel qui placidos mores in asperos commutant, humani prius et mites, nunc crudeles et efferati, denique ex Mitionibus Demeae. Natum videtur a boum et caprarum ingenio, quod processu temporis bubulci caprariique in consuetudinem rapiunt, animantiumque istorum mores imitantur. Boues ut sunt placidi et mansueto ingenio, ita et eorum magistri: contra caprarii salacitate et intractabili feritate capras aemulari creduntur contagione in naturam abeunte.

Aeolifare.

*ai)oli/zein, pro circum scribere et decipere inter prouerbiales voces a gentium moribus ductas, refertur eo quod Aeoles ut impostores et fraudulenti traducebantur, quanquam et a variegatione efficta dictio videri potest, id enim ai)/olon significat, et mendacia verborum fuco variari solent, quemadmodum veritatis simplex est gratia. Hierocles Alexandrinus, cuius in aurea Pythagorae carmina scriptum extat, mh/d' ai)oli/ce tau=ta, id est, Neque in his rebus imponas aut fraudem facias. Hinc apud Theocritum *aioliko\n tiqa/hma, miraculum Aeolicum, legunt quidam pro a)taithlo\n, e)kplhtiko\n kai\ poikilo\n, fraudulentum et varium.

Cum Euandri matre loqui.

PRouerbiali specie dictum est illud ab A. Gellio noctium Atticarum lib. 1. Tu autem perinde quasi cum Euandri matre nunc loquare, sermone abhinc multis annis iam desito vteris Hominem antiquarium, qui priscae aetatis vocabulis obsoletis uti gaudet, et Apuleianae dictionis delicias iam desitas, in usum reuocare frequens insistit, cum Euandri matre loqui non invenuste dicemus, quo spectat Phauorini philosophi admonitio ad adolescentem priscarum vocum cupidissimum. Inauditum atque insolens verbum tanquam scopulum esse fugiendum. Euandri vero Arcadis, qui ob fortuitam fratris caedem extorris patria in Latium descendit, ibique sedem firmauit, mater fuit Nicostrata proprio nomine, ab aliis Themis quoque dicta, Plutarchi testimonio, quoniam fatiloqua habebatur, unde et a carminum oraculis Carmenta fuit appellata. Non abludit hinc illud apud eundem auctorem lib. 16. cap. 10. Ego vero dicere atque interpretari hoc deberem, si ius Faunorum et Aboriginum didicissem: quasi diceret, si vocabula vetera et primis Latii incolis usitata didicissem. Aborigines autem ab Euandro Arcade literas accepisse primum refert Cor. Tacitus, Annalium lib. 11. Aborigines ante repertum papyri usum extitisse et scripturae


page 1292, image: s1292

loco incisis lignorum taleolis usos fuisse constat, unde Symachi illud, Mallem Aboriginum more dictionem salutis alternae ligno corticibus scribere.

Alba linea.

ALba linea fieri dicitur quod simpliciter fit, et absque varietate quadam picturata. Aul. Gellius libro 20. cap. ult. Multa et varia lectitantes in quas res cumque inciderent, alba (ut dicitur) linea, sine cura discriminis, solam copiam, sectati conuertebant: quo loco copiam pro multitudine sola intelligimus, non autem pro variatione dictionis: Translatio a tabulis monochromatis, ubi nulla pigmentorum varietas oculos satiare potest.

Puteus, si hauriatur, melior euadit.

Apparet prouerbium esse vetus, quo in Epistola ad Eustathium medicum utitur Basilius: kai\ ga\r ta\ fre/ata fasi\n a)ntlou/mena belti/w ge/netai, Etenim putei (quod aiunt) si hauriantur, meliores euadunt. Ferrum si exteratur nitescit: aqua pigra si moueatur, nihilo fit deterior, et ingenium adolescentis, quo magis excolas exerceasque hoc fit praestantius, usus est D. Clemens lib. 1. Strom. ta\ fre/a ta\ e)cantlou/mena, dihde/steron u(/dwr a)naddwsi\, kai\ to\n si/dhron h) xrh=sis2 kaqarw/teron fula/ssei, id est, Puteus exhaustus limpidiorem reddit aquam, et ferrum usus purius seruat. Philon Iudaeus lib. de Gigantibus: polla/kis2 de\ kai\ pro\s2 to\ a)/meinon e)pidi/dwsin, w(/sper fasi\ ta\s2 a)pantloume/nas2 phda\s2, kai\ ga\r e)kei/nas2 lo/gos2 e)/xi to/te ma=llon glukai/nesqai, id est, Saepe etiam melior euadit, quemadmodum perhibent fontes, si hauriantur: hos etenim tunc dulcescere magis vulgaris opinio est.

Otus et Othus.

*wtoi, id est, Oti, dicuntur prouerbii specie vecordes homines stulteque gloriosi: xannoi\ kai\ keno/docoi, ut ex Aelio Dionysio annotat Eustathius ab auicula Oto, quam Asionem Latini nominant, quae gesticulabunda et ad laudes suas subsultabunda, eo modo capitur. Idem Odysseae l. w)tou=s2 vocari dicit, qui facile quauis in re circumueniuntur, ac praecipue qui se patiuntur dictis facile protelari, argumentis quibusuis improuide assentientes, nihilque curiosius expendentes, eius haec sunt verba: oi( e)kmo/nhs2 a)koh=s2 a)pere/rgwn kai\ a)neceta/stws2 a)pa/thn pa/sxontes2. Auiculam hanc stolidam esse facileque decipi annotat Etymolog. auctor, de qua ita Aristoteles: Otus noctuae similis, circa aures alarum quandam similitudinem praefert. Verum Othus pro fastuoso homine et qui gradus (uti Plautus loquitur) grandit, prouerbialiter dici potest, aperiente huic rei viam Marcellino libro 22. ubi inquit. Grandiaque incedens tanquam Othus et Ephialtes, quorum proceritatem Homerus in immensum tollit. Fabula de Otho et Ephialte Aloei filiis ex Homeri Iliad. 5. nota abunde est, qui maiora viribus aggressi, coelumque aggestis temere montibus inuadere adorti, deiecti occubuerunt: fabulantur autem illos quolibet mense nouem digitis excreuisse, Heginio teste.

Caelaturam olet.

*glufa/nou o)/zein, Scalprum aut caelum olere dicitur quod recenter fabricatum est. Theocritus idylo primo de poculo tornato recenter: *neoteuxo\s2 e)/ti glufa/noio poto/sdon. Quod natum nuper redolet caelamina scalpri. Transferri poterit ad librum recens


page 1293, image: s1293

ab aliquo conscriptum et e praelo profectum, aut ad carmen nuperum, quod sub incudem nondum reuocarit auctor. Sic induciae quae non diu durauerant in bello nauali apud Aristophan. Acarn. o)/zousi pi/pths2, Picem olent, propter triremium aliarumque nauium bellicum apparatum, quae pice illitae nuper ad belli procinctum paratae fuerant.

In Pisa animum confirma.

Qvoties animum alicui addere volumus ad disceptationem, aut eum in contentionis studio, quod a)gw=na Graeci dicunt, confirmare, ne labascat aut animo concidat, prouerbii huius vsus erit, quod apud Synesium in Caluitii encomio extat: th/rhson e)n pi/sh|, fasi\, th\n kardi/an, id est, In Pisa animum (quod aiunt) confirma. Vbi auctor ille ob Caluitii deformitatem offensus, seipsum durat, animatque, ne ea re commoueatur. Solebant apud Pisam Elidos vrbem quolibet lustro certamina, Olympia dicta, maximo Graeci conventu celebrari, in quibus decertaturus ad gloriae immortalitatem parandam, praesentem animum ac fortem sumere debebat.

Cubitis adolescere.

*ph/xesin au)ca/nesqai, id est, Cubitis adolescere aut incrementum capere prouerbiali tropo dicitur, qui in re quapiam aut arte magnos et repentinos profectus facit. Eunapius Sardianus de maxima loquens: ph/xesi de\ e)pi\ pa/san sofi/hn au)co/menos2, id est, Percubitos ad omnigenam eruditionem profectus, aut excrescens. Ita diuitem repente ingentibus opibus ditatum, ph/xesin e)pi\ plou=ton a)mh/xanos2 au)chqe/nta, id est, percubitos in immensas opes adultum dicemus. Natum a Gigante quopiam, quem singulis mensibus cubito increuisse fabulae loquuntur: quin et Antaeum Libycum in sexaginta cubitorum altitudinem excreuisse, vt veterum memoria prodidit, scripsit Plutarchus in Sertorio. Ad hunc adagii formulam, efficta est etiam illa Philostrati in Iconibus: dunatou\s2 a)po/fainei, kai\ tetraph/xeis2 e)n mikrw=n, id est, Praeualidos efficit et ex pusillis quadricubitos: et illa Cratetis Comici in Lamia: e)pi\ triph/xh qettalikw=s2 tetmime/na, id est, Tricubitalia frusta carnis Thessalico more dissecta: Prodigiosae magnitudinis significatione habent, et Philoxeni Cytherii gulosissimi votum apud Machonem Comicum, qui optauit triw=n e)/xein to\n la/rugga phxe/wn, id est, guttur tres longum cubitus. Aristophanes quoque proceros designans, tetraph/+xeis2, inquit, kai\ ginnai/ous2, id est, quadricubitos et strenuos. Citatur et hoc modo adagium, kata\ ph=xun e)pidido/nai, id est, Cubiti spatio increscere. Suidas ex incerto, vt solet, auctore: o( de\ filo/sofos2 a)nempo/disos2 ei)s2 e)pi/dosin diete/lei, kai\ e)pedi/dou kata\ ph=xun, w(s2 fa/nai, a)texnw=s2 a)/rxe tou= panikou= dustuxh/matos2, id est, Philosophus liberaliter erogare pecunias non desitit, crescebatque velut per cubitos (vt ita dicam) firmum illud propositum, donec repente in incredibilem calamitatem incidit.

Non est cuiuis recte tondere.

*ou) pro\s2 pato\s2 e)sti\n a)rtu/sai kalw=s2.

id est,

Condire scite est hercle non cuiuslibet.

Venustum adagium est Cratini Comici lepidissimi in Glauco fabula, de rebus non vulgaribus, sed arduis atque operosis. Huic adagio obnoxii sunt quotquot scribunt


page 1294, image: s1294

carmen. nam si eruditus fuerit paulo, et ad popularium aures minus attemperatum, ita vt vulgi captum excedat, obscuritatis nomine damnatur illico: contra si leue sit et triuiale ac suberis instar superfluitans quodammodo, a doctioribus reiicitur, w(s2 e)k brasma/ti katablhto\n, vsqueadeo Condire recte non cuiusvis est.

Etiam mater et sorores.

Qvando citra discrimen aut exemptionem omnes promiscue indicare volumus, prouerbii huius vsus erit, *alla\ kai\ mh/thr kai\ a)delfai\, id est, Etiam mater, et sorores. Vtitur loco modo citato Synesius ostendens nominatim adagium esse, sic enim inquit, *alla\ kai\ mh/thr, a)lla\ kai\ a)delfai\, fasi\, tw=| kalleiti\ ne/mousi tw=n a)r)r(e/nwn, id est, Imo etiam mater ac sorores (quod aiunt) virorum pulchritudini multum deferunt: volens innuere, nullam tam sanctam, tam castam esse, quae non formae venustae et egregiae lenocinio trahatur, citra exceptionem, etiamsi mater illa sit aut germana.

Priusquam ignitus lapis enatarit.

*pri\n h)\ to\n mu/dron a)nafh=nai, id est, Priusquam globus ignitus existat. Quando aliquid nunquam futurum significabimus, adagium conveniet, veluti si sempiternam accepti beneficii memoriam pollicentes nunquam dicamus: pri\n h)\ to\n mu/dron a)nafh=nai, aut iuxta Callimachum me/xris2 fwkei/wn e)n a)li\ me/nh| mu/dros2, Donec Phocensum ignitus lapis in mari manserit, beneficii perpetuo memores fore. Natum a Phocensibus, qui diris execrationibus desertores suae classis prosecuti, lapidem ignitum in altum mare proiecerunt, adhibitoque iuramento vouerunt, nunquam in Phocida reuerti, antequam e mari exiret ille lapis. Refertur his verbis ab Herodoto in Clio: kai\ mu/dron sidh/reon katepo/ntwsan, kai\ w)mo/san mh\ pri\n e)s2 fokai/hn, h)/cein pri\n h)\ to\n mu/dron tou=ton a)nafh=nai. perstrinxit hoc versiculo Callimachus:

*fwkei=on me/xris2 keme/nh| me/gas2 ei)n a)li\ mu/dros2.

id est,

In pelago dum saxum ingens Phocense manebit.

Vsus est apposite Aristides in oratione in Romam panegyrica, vbi in fine ita precatur Deos: dido/ntwn th\n a)rxh\n th\n de\ kai\ po/lin th\n de\ qa/llein di\ ai)w=nos2, kai\ mu\ pau/sasqai pri\n a)\n mu/droi u(per qala/sshs2 pe/ssoien, i. Dent Imperium hoc, et hanc vrbem florere sempiternum in aeuum, neque prius desinere, quam igniti lapides in maris aequore supernatent. Sophoclis interpres annotat morem fuisse, vt iuraturi ignitos lapides (quos mudrous2 vocant) tollerent, et foedera tantisper durare votis exposcerent, dum illi rursus apparerent, simulque cum dictis solere eas in altum pelagus porrigere, innuentes perpetuitatem pactorum. Huc spectauit Sophocles in Antigone:

*h me\n d' e(/toimoi ga\r mu/drous2 ai)/rein xeroi=n
*kai\ pu=r die/rpein kai\ qeou\s2 o)rkwmwtei=n.

id est,

Globos parati tollere igneos manu
Reptare per pyram: eiurare caelites.

Hunc ritum attigit et Plutarchus in Aristide, o( d' a)ristei/dhs2 w(/rkise me\n tou\s2 e(/llhnas2 kai\ w)/mosen u(po\ tw=n *aqhnai/wn mu/drous2 e)mbalw\n e)pi\ tai=s2 a)rai=s2 ei)s2 th\n qa/lattan, id est, Sacramento adegit Graecos in Atheniesium verba iurare, votisve nuncupatis ignitos lapides in mare porrexit. Allusisse videtur huc Macedonius in Epigrammate:



page 1295, image: s1295

*omosa th\n duse/rwta ko/rhn, tri/sin w(/mosa pe/trais2
*mh/pote meilixi/ois2 o)/mmasin ei)side/ein.

id est,

Virginis ore ferae iuraui triplice saxo
Me placidis nunquam velle tueri oculis.

Suidas in dictione li/qos2, ritum iurandi ad lapidem apud Athenienses receptum, auctoritate Philochori et Aristotelis, comprobat, citatque locum Demosthenis ex oratione aduersus Cononem, pro\s2 to\n li/qon a)/gontes2, qui aliter legitur in vulgatis libris, qui habent bwmo\n, id est, aram, non li/qon, id est, lapidem.

Idem furnus, idem duxit trochus.

*au)th\ ka/minos2, au)to\s2 ei(/lkuse tro/xos2.

id est,

Caminus idem duxit, atque eadem rota.

Senarius prouerbialis de iis, qui similia efficiunt, testantibus Suida et Hesychio, quorum ille citat duplicem lectionem: kapno\s2 h)\ tro/xos2, id est, fumus aut rota, hic vero mutilatum afferens adagium, prioribus tantum duabus vocibus constans, subiicit clarius petitam esse translationem a figuli rota. Meo quidem iudicio et dictum fuisse, et non sine gratia vsurpari posse videtur de consimilibus operibus, aut dicendi ratione conformi et congenere: vel etiam de duobus hominibus ingenio similibus aut improbitate paribus, et, quod dici solet, eodem in Ludo edoctis, tales namque: *au)th\ ka/minos2, au)to\s2 ei(/lkuse tro/xos2, quasi qui eodem in furno cocti sint, aut eadem rota currente efficti. [correction of the transcriber; in the print : ]

Clauis in lingua.

*all' e)sti\ kamoiklei=s2 e)pi\ glw=ssh=| fu/lac.

In prouerbii vsum cessit illud Aeschyli:

Et nostra praefert lingua custodem clauem.
Quoties fidam silentij spem pollicemur.

Citatur a D. Clemente Stromatum libro 5. Conforme huic adagio est illud Sophoclis in Oedipo Colonaeo: w(= dia\ xruse/a klhi\+s2 e)pi\ glw=ssa| be/baken prospo/lwn, id est, quorum aurea clauis linguam coercet initiatorum, quod dixit propterea, quod linua veluti claue obserata sit, ne reuelet mysteria. Non abludit hinc Aeschyli illud, pisto\n tamei=on e)pi\ glw=ssas2, id est, Fidum penu vel aerarium linguae. Huc spectat Lucianicus versiculus:

*ar)r(h/twn e)pe/wn glw/ssh|s2 sfrhgi\s2 e)pikei/sqw.

id est,

Arcanum vt celet, claudenda est lingua sigillo.

Praeceptum est Iamblichi Pythagoraei, glw=ssh|s2 pro\ tw=n a)/llwn kra/tei, qeoi=s2 e)po/menos2, id est, Linguam ante omnia contine, Dei exemplo. Diuersum huic est illud apud Aeschylum in Persis: ou)/d' e)/ti glw=ssa brotoi=si. *en filakai=s2, id est, Neque amplius hominibus, lingua in custodia est, quasi dicat, rem illam libere ab omnibus et palam dici citra dissimulationem.

Grossus maturus esui ineptus.

*pe/pwn e)rino\s2 ei)s2 brw=sin a)xrei=os2 w)\n a)/llous2 e)ceurina/zeis2 lo/gw|, id est, Maturus cum sis grossus esui ineptus, alios loquela tua grossos expolias. Extat apud Sophoclem in Helenes Nuptiis, et citatur ab Eustathio Iliados vicesimo, vt prouerbiale, in hominem


page 1296, image: s1296

indoctum et inscitum, qui se doctiores erudire praesumat, versus suis numeris integri leguntur in tertio apud Athenaeum, hoc modo: *pe/pwn d' e)rino\s2 a)xrei=os2 w)\n: *ei)s2 brw=|sin a)/llous2 e)cerina/zein lo/gw|, id est, Maturus grossus esui ineptus, aliis vero grossos excutis. Talem ge/ronto dida/skalon composita voce dixit in Satyris Varro, qua notatur arrogantis ingenii adolescens [correction of the transcriber; in the print adolelescens], qui supra aetatem plusquam senes sapere velit: quae dictio in duas perperam diuisa apud Nonium Marcellinum legitur non vno in loco, Aldinis exemplaribus legentibus ge/rontos2 didaska/lou, pro vnico ge/ronti dida/skalw|. Est autem e)rino\s2 agrestis ficus arboris fructus, grossum vocant, qui frugiferae ficui appensus, pediculis ex ea in grossos emicantibus (vt annotat Suidas) efficit vt perficiantur eius fructus.

Verba sine penu et pecunia.

IN ostentatione opum immodicos, cum nec araneus illis in arca sit, aut in crumena teruntius, et quorum verba res non sequitur, iuxta vulgi dicterium, convenit illud Plauti ex Captiuis.

Quibus sunt verba sine penu et pecunia.

Est autem elegans allusio in vocibus cognatis penus et pecunia, illud in rebus ad vsum comparatis, hoc in praesentibus opibus quaeritur.

Terram ne legas nauigando.

INter Pythagorae symbola, dignitate adagii simillima, huc ascribendum videtur ab omnibus hactenus praeteritum, *epi\ gh=s2 mh\ plei=n: Nauigans terram ne radas. Quo innuere voluit, vectigalia similesque redempturas incertas, et curarum tumultuumque plenas, contemnere, et abnuere nos debere. Sic enim exponit D. Clemens Stromatum libro quinto his verbis: dhloi= de\ ta\ teghkai\ ta\ o(/moia tw=n miqwma/twn taraxw/dh, de\ a)/stata o(/nta paraitei=sqai dei=n: Monet etiam Horatius, vt cauti horrescamus nimium premere littus iniquum.

Antica exclusum, postica recipere.

*th=| au)lei/w a)poklei=n, th=| de\ paraqu/rw| ei)sa/gein, Per atrii seu vestibuli ostium excludere, per posticum intromittere: competit adagium, vbi domum apertis verbis repudiatam, conniuenter admittimus: aut cum sententiae aut opinioni, cui ex professo sumus refragati, dissimulanter assentimur, atque subscribimus Plutarchus Symposiac w n libro primo, capite secundo, de/dia mh\ dokw=men th=| au)lei/w| to\n tu/fon a)poklei/ontes2 ei)sa/gein, th=| paraqu/rw| meta\ pollh=s2 a)diafori/as2, id est, Vereor ne fastum primore ostio exclusum, postico intromittere citra discrimen videamur. Similiter dixit Galenus libro secundo De natur. facul th=| xhpai/a| kata\ th\n paroimi/an a)pexwrh/samen, Postico iuxta prouerbium digressi sumus. Est autem anterior aedium ianua, Graeci au)/leios2, at postica, quae a via regia abscedit aut in hortum excurrit, para/quros2, a fallendi argumento, et *khtai/a velut hortensis, denique etiam yeudo/quron dicta, qua voce praeter Ammianum et Suetonium, vsus etiam est Cicero in Verrinis: Ea quemadmodum ad istum postea per pseudothyrum reuertatur, tabulis planum faciam. Posticum in ea significatione Horatio etiam notum est, ibi: Atria seruantem postico falle clientem.

Tragici cothurni strepitus.

TRAGICI cothurni strepitus ab


page 1297, image: s1297

Ammiano Marcellino vsurpatur proverbialiter pro ostentatione, et magnicrepa verborum iactantia: sic enim ait lib. 20. de Lupicino armorum magistro: Bellicosum sane et castrensis rei peritum sed supercilia erigentem vt cornua, de Tragici, quod aiunt, cothurni strepitu. Vt autem Comicorum proprius est soccus, ita Tragicorum cothurnus: ille vulgaria et plebeia tractat humili stylo: hic altisonus heroum regumque res et fortunas persequitur: vnde et pro sublimi et grandiore genere accipitur, Virg. in Buc. carm.

Sola sophocleo tua carmina digna cothurno.

Propertius poeta alicubi:

Desine et Aeschyleo componere verba cothurno.

Horatius odarum 2. ad Asinium Pollionem:

Grande munus Cecropio repetes cothurno.

Simile huic adagio est illud Theodoreti de M. Arethusio: to\ de\ ge ma/rkou dra=ma th=s2 ai)sxu/lou kai\ sofokle/ous2 megalhgori/as2 dei=tai, i(\n' a)ci/ws2 ta\ e)kei/nou tragwdh/swsi pa/qh, id est, Marci factum Aeschili et Sophoclis cothurno opus habet, vt dignis versibus Tragice describant ea quae sit perpessus.

Sacrum ignem inflare illi nefas.

DE improbo et sceleribus operto dicitur illud: w(= to\ i(ero\n pu=r ou)k e)/cisti fush=sai, id est, Cui sacrum ignem inspirare nefas est. Timeus historicus scriptum reliquit, Demothari cuidam soli inter Athenienses non licuisse sacrum ignem (qui in aede Vestae asseruabatur) inflare, quippe superiore corporis parte flagitiose impuro. Duris Samius scribit Pytheam istud ipsum obiecisse Demostheni.

Neque Phasis mala eluat.

MAlorum multitudinem ostendere volentes, quibus obuiam iri rectaque ratione medicari non possit, apposite vsurpabimus illos Sophoclis versus ex Oedipo tyranno.

*oi)=mai ga\r ou)t' a)/nistron ou)/te fa=sin a)\n
*ni/yai kaqarmw=| th\n de\ th\n ste/ghn, o)/sa keu/qei.

id est,

Nec Ister ipse (quod reor) nec eluat
Phasis, malorum quicquid haec celat domus.

Sunt autem nominatissimi fluuii et maximi, Ister Germaniae, et Phasis Colchidos, vterque maximarum etiam nauium capax: ille praegrandibus septem ostiis in Euxinum se exonerat, hic Asiam ab Europa disterminat, vnde a)si/as2 te/rmwn Aeschilo dicitur.

Nihil hydropico siccius.

DIonysius Longinus in libello peri\ u(/yous2 adagium hoc vulgo vsitatum ostendit, ou)de\n ga\r fasi\ chro/teron u(drwpikou=, hoc est, Nihil (quod aiunt) hydropico siccius. Auarus quo plura habet, eo plura desiderat; tam enim illi deest quod habet, quam quod non habet, vt inquit Seneca. Crescit indulgens sibi dirus hydrops, Nec sitim pellit, nisi causa morbi cesserit venis. Notum est de Heraclito philosopho, qui aqua intercute misere affectus bubulo sterquilinio se obleuit, addens e)pombri/as2 dei=sqai, se opus habere pluuio madore, aut vt Philostratus refert lib. 1. de vita Apollonii dei=sqai tou= poih/sontos2 e)cepombri/as2 au)xmo\n, indigere se eo, qui pro madore squalorem induceret.

*qallofo/ros2.

*qallofo/ros2, quasi ramigerum dicas, proverbialiter dicetur, teste Eustath.


page 1298, image: s1298

in Odyss. 17. homo ad omnia inutilis, nisi qui forte pascendo pecori in suggerendis surculis operam praestare foret idoneus. Natum a pompa Atheniensium, quam Panatheneaea vocabant, in qua senes emeriti oleaginos termites gestabant, testibus Philochoro et Xenophonte. Meminit et Iuncus in lib. de senectute, o(/te no/mos2 au)tou\s2 e)kei/nous2 xeirotonei= th=| a)qhna=|, w(s2 fhsi\ ce/nofwn o( filo/sofos2, qallofo/rous2, id est, Lex illos ipsos decernit Mineruae oleaginas virgulas deferre, vti testatur Xenophon. hinc est quod qallofo/rous2 ipsos senes nominat Aristophanes, ceu ad obeunda alia munera ineptos. Licebit itaque ciuilibus negociis parum idoneum, aut aliis quibuscunque, qallofo/ron appellare, Comico sale.

Fructibus non stadiis certare.

*karpoi=s2 ou) stadi/ois2 e)ri/zein, Fructibus haud stadiis contendere, adagio dicitur, de loco exili quidem, sed frugifero [correction of the transcriber; in the print frigifero], exiguis quidem spaciis circumscripto, fructuum tamen proventu longe laetissimo. Antiphilus epigrammatarius de Chio insula loquens,

*karpoi=s2 ou) stadi/oisin e)ri/zomen.

id est,

Fructibus, haud stadiis certamen inimus.

Licebit non male transferre ad librum, non magna quidem mole, sed eruditionis omnifariae plenum, Cuiusmodi iudicium de Persii satyris tribuit Martial. eo disticho:

Saepius in libro numeratur Persius vno,
Quam leuis in tota Marsus Amazonide.

In Ialemos adscribendus.

*ei)s2 ou)k i)ale/mous2 e)ggrapte/os2, inter Ialemos asscribendum dicimus, qui inepte insulseque se gerit, Menander Comicus:

*otan d' e)rwnto\s2 to/lman a)fe/lh|s2 oi/xetai,
*ei)s2 ou)k *iale/mous2 te tou=ton e)ggra/fe.

id est,

Audaciam cui dempseris amans, perit,
Potestque is inter Ialemos adscribier.

Ialemus homo inamoenus, matrique Calliopae dissimillimus fuisse perhibetur, nomen fortassis adeptus para\ to\ th\n i)/an a)la/sqai, o) e)n th=| i)a=| a)lw/menos2, quomodo et koa/lemos2, w(s2 o( e)n tw=| noei=n a(lw/menos2 stolidus fatuusque homo dicitur. Galenus lib. de praemotione *iale/mous2 i)atrou\s2 insulsos medicos vocat. Hermones rheto. pare/sxai muri/a toiau=ta pra/gmata zhtou=si peri\ au)tou= toi=s2 *iale/mois2 tou/tois2, Mirum quantum negocii exhibeat Ialemis istis hac de re sciscitantibus. Sunt qui Ialemum eundem esse cum Lino putant.

Censorium supercilium.

CEnsorium supercilium proverbialiter dixit Luc. Seneca in declamationibus, pro eximia grauitate, et tetrica seueritate: vbi ait, Affectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: quanquam in nonnullis codicibus legatur ibi, faciebat, pro affectabat, et alias, pro alius, sed vtrunque male. Censores Romae erat magistratus quinquennalis, penes quos auctoritas maxima erat, summumque arbitrium animaduertendi in mores ciuium, nam et senatores loco mouere, trossulis, hoc est, equitibus equos adimere, plebeios infamia notare, illis licebat.

Siphnia arra.

*si/fnios2 a)r)r(abw\n, id est, Siphnius arrabo. Proverbium exstat apud Hesychium et Suidam, quo digitus


page 1299, image: s1299

infamis olim notabatur, a foedis Siphniorum moribus, vnde natum adagium sifnia/zein quod alii notarunt, ita vt Siphniam arram ostendere, idem ferme sit, quod Martiali medium et impudicum digitum ostendere. Potest ita vocari et nummus aut arra quam stupri arbiter largitur. Meminit Eustathius in commentariis in Dionysium Afrum w)straga/lou sifni/ou, id est, astragali Siphnii, sed cum eius nullibi fiat mentio, arbitramur illum vitio codicum deceptum, loco a)rr(abw\n legisse a)stra/galos2. Hesychii codex emaculandus est, pro ai)dou/menon legendo dido/menon. Posset fortassis et pro ingenti magnique pretii arrabone, si/fnios2 arr(abw\n efferri, quod insulani isti olim opibus affluentissimi fuerint, quamdiu stato anni tempore decumas Delphico Apollini persoluerent, ex argenti fodinis, Herodoto teste: Siphnus insula vna Cycladum fuit, a Siphuo Sunii filio nomen habens, vt Stephanus scribit, laudatissimis poculis celebris, vnde si/fnia poth/ria, id est, Siphnia pocula, eodem auctore dicta.

Mugilis vitam degere.

*kere/ws2 bi/on tri/bein, Mugilis vitam agere dicitur, qui non habet quod edat, hoc est, esuriem et inediam patitur. Eubulus in fabula Nausiaca:

*os2 nu=n te ta/rthn h(me/ran bapti/zetai,
*nh=stin ponhrou= kestre/ws2 tri/bwn bi/on.

Qui nunc diem, si diis placet, quartum lauas Ieiunus improbi vitam mugilis agens. Euphron Comicus: mi/das2 de\ kestreu\s2 e)sti\, nh=stis2 peripatei=. Midas mugil est, ieiunus obambulat. Amipsias Comicus h)= tton a)\n ou)=n nh=stis2 kaqa/per kestreu\s2 a)kolouqh/seis2 e)moi\. Paulo minus ieiunus tu mugilis in morem mihi famulabere. Alexis in Phryge fabula.

*egw\ de\ kestreu\s2 nh=stis2 oi)kad' a)potre/xw,

Ego famelicus mugil accurro domum.

Diphilus in Lemnis:

*ou) toe\ dedeipnh/kasin, o( de\ tala\s2 e)gw\
*kestreu\s2 a)\n ei)=hn e(/neka nhstei/as2 a)/kras2.

id est,

Sumpsere coenam isti, ast ego interim miser
Inediam ob ingentem fieri cogor mugil.

Citatur et Theopompi auctoritas kestre/wn nh=stis2 xoro\s2. Famelicus mugilum coetus: et apud Athenaeum Hesperus cynicus exclamat dikh\n kestre/wn nhsteu/omen. Esurimus mugilum instar. Mugil vero solus in genere piscium ieiunus siue famelicus audit, eo quod nulla capiatur esca animata, non carne, non alia re quapiam vitali, vt ab Aristotele proditum est, aut piscium aliorum esca.

Briareus, alias lepus.

*bria/rews2 fai/netai w)\n lagw\s2, Briareus apparet esse cum sit lepus. Competit in Thrasonica iactantia feroces, qui de se magnifice crepant deque sua virtute, lepore timidiores cum res postulat viros. Posidippus Comicus in Tripudiantibus:

*cenago\s2 tou=tos2 o(/s2 tis2 a)\n qw/rak' e)/xh
*folidwto\n h)\ dra/konta sesidhrome/non,
*efa/nh bria/reos2, a)\n tu/xh d' e)sti\ lagw\s2.

id est,

Stipem merentum ductor iste squammeo
Thorace tectus, aut dracone ferreo
Briareus videtur, si ferat res, est lepus.

Briareum centum manibus armauit fabula, Ioui auxiliarem a caeteris diis per insidias appetito, vnde e(kato\n ta/xeira. Homerus centimanum,


page 1300, image: s1300

Latini, et centumgeminum Virgilius vocant, nominis etymo robustum et praeualidum significante; id enim est briaro\s2, vnde et briaro/xeir, manu validus. Meminit eius Homerus: *on bria/rewn i)kale/ousi qeoi\, a)ndre\s2 de/ te pa/ntes2 *ai(gai/wna. Lepore vero nihil esse meticulosius fugaciusque, ostendit et hyperbole proverbialis, la/gw h)\ lalwou= deilaio/teros2, Lepore timidior. Nazianzenus in funebri oratione praetoris, publicanos ait Briarei manus pecuniis publicis immittere, innuens vndecunque hamatis manibus diripere reipub. vectigalia, sic enim ait, ta\s2 bria/rew xei=ras2 e)piba/llontas2 toi=s2 dhmosi/ois2.

Lari vita.

*la/rou bi/on zh=n Lari vitam viuere, pro lucri gratia maria omnia obire nauigando, proverbii specie dixit Aelianus sophista in rusticis epistolis: e)pikumati/zei kai\ la/rou bi/on zh=, kai\ a)ne/mois2 ma/xetai diafo/rois2. In vndis fluctuat, Larique vitam degit, cum ventis diuersis dimicans. Dici conveniet de mercatore, qui augendi peculii gratia quouis terrarum nauigat, et ad extremos etiam Indos decurrit. Larus enim vorax auis e mari victum quaeritat, aut lacubus, quam Gauiam Latini nuncupant, et Matron Parodus Chaerephontem parasitum laro assimilat famelico, ob inexplicabilem voracitatem, sic enim ait: *peinw=nti la/rw| o)/rni qi/eoikws2.

Carpathius testem.

*karpa/qios2 to\n ma/rtura, Carpathius testem, scilicet e)phga/geto, accersiuit, aut adduxit Dicetur cum quis testem citat in suum ipsius malum et perniciem, veluti cum auctoris testimonium aut scripturae locus, quem pro se adducit quispiam, diuersum sonat atque repugnat ipsius opinioni. Vsurpauit adagium Archilochus deflexum ab altero vulgatiore, Carpathius leporem. Est autem Carpathus insula a Coo, in quam importati aliunde lepores, in tantam copiam excreuere, vt non frugibus tantum, sed et vitibus erosis exitium attulerint.

Scaperdam trahere.

*skape/rdan proverbialiter dici annotat Eustathius Iliad. r. quicquid durum sit et difficile; ita enim sonant eius verba: ta\ dusxerh= pa/nta skape/rdan e)/legon paroni/miakw=s2, dia\ to e)pi/ponon th=s2 o(lkh=s2 kai\ a)ntolkh=s2. Natum a ludicro contentionis genere, quod ita describit idem auctor, et Hesych. nec non pollux Onomasti li. 9. Collocatur in citro trabs humanam staturam altitudine exaequans, perforata, per foramen traiecto fune, e cuius extremitate religantur vtrinque adolescentes duo auersi, qui valido nisu adurgentes alter alterum in sublime attrahere satagunt, quo certaminis genere victoriam reportat, qui supremo stipiti alterum admouerit. Itaque a laborioso molimine attractionis et aduersarii retractionis skape/rda de difficili et molestiae pleno labore effertur, vt skape/rdan e)/lkein, id est, Scaperdam trahere dicatur, qui duram susceperit prouinciam.

Insanus appensis pellibus non curatur.

TAtinaus Assyrius in orat. aduersus Graecos, ou)de\ o( memhnw=s2 skuti/dwn e)carth/masi qerapeu/etai. Neque furiosus pellium appendicibus curatur. Quemadmondum ab insaniae morbo non liberant coriaceorum segmentorum pendigines, ita stoliditatem nonn auferunt doctori alia insignia, nec ingenii vanitatem, habitus


page 1301, image: s1301

sacerdotalis. Eandem plane sententiam habet cum illo Plutarchi, Calceus podagra non liberat.

Pica Strenem imitans.

DE inepto imitatore dictum est illud a Galeno lib. 2. de pulsuum differentiis: a)ki/ttatan seirh=na mimou/mena. Pica Sirenis aemula. Doricum videtur esse proverbium, quid enim consoni habet obstrepera pica, cum arguta Sirenum fabulosarum voce?

*amfaconei=n.

*amfaconei=n proverbialiter dicitur, vt annotat Iliad. V. Eustathius, qui non recta via incedit, quod simili tropo exorbitare latine dicimus. nam a)/cones2 etiam orbitas significant, quas a)matroxi/as2 Callimachus dixit. Sic Epicureos voluptatibus summum bonum mentientes a)mfachnei= dicemus, quod Augustinus in libris de Ciuitate Dei, exorbitare ab itinere sapientiae et lege iustitiae. Quanquam et labare genibus ac succidere incessu parum firmo a)mfaconei=n significare, Hesychius et Pausanias in Rhetorico Lexico annotant, id quod accidit infirmis et inualido corpore nutantibus, aut quibus epigonatis, seu conchula genu muniens luxata est. Dicetur ergo non modo de iis, qui a vulgata veraque opinione recedunt, et longo vsu receptam a doctis sententiam fastidiunt, quomodo Cleanthes Samius olim, et nuper Copernicus, coelum stare, sedemque telluris circumrotari asseuerarunt, praeter astronomorum omnium consensum, verum etiam de iis, qui instabili doctrina ad quemuis argumentis crepitum vacillant, atque in alienam sententiam manus dant.

Fundo carens calix.

CItatur ab Eustathio Iliad. l. senarius proverbialis:

*apunda/kwtos2 ou) trapezou=tai ku/lic.

id est,

Fundo carens mensis non insertur calix.

Non tamen exponitur eius vsus. Apparet dicterium esse in profuse liberales, prodigosque, aut linguaces blaterones, qui verborum modum nesciant, quos a mensae communione, vitaeque consortio excludendos moneat. Quadrabit et in praegrande poculum, quod a mensa exulare postulet homo sobrius. Est autem pu/ndac idem quod puqmu\n, vasis alicuius fundus, quanquam Sophocles in Iphigenia pu/ndaka ci/fous2 pro capulo gladii extulerit, vt ex Pausaniae lexico Eustath. et Hesychius annotant. Porro senarius iste versus e Sophoclis Triptolemo desumptus videtur, corrupteque apud Etymologici auctorem legitur, ou) trape/zhs2 ku/lic. Citatur adagium et a Demetrio Phalereo in hunc modum, a)punda/kwtos2 ou) trapezou=tai ku/lic, a)nti\ tou=, a)puqme/nos2 e)pi\, trape/zhs2 ku/lic ou) ti/qetai, id est, vt verbum verbo exprimam, Fundindigus mensari non solet calix: pro eo, quod est, fundo carens calix, in mensa non apponitur.

Alcinoi horti.

*alkino/ou kh=pos2, id est, Alcinoi hortus, Paroemiae specie celebratur et Alcinoi pometum, apud Septimium Tertullianum lib. de pallio, Consitum et amoenum super Alcinoi pometum et Midae rosetum, quod alibi in li. de corona militis sic extulit: Centenariis quoque rosis ex horto Midae lectis. Vt autem de loco deliciarum pleno dicitur, ita et tropice transferri poterit ad librum eruditum ac variae lectionis diuitiis excultum, vt dicamus non Alcinoi hortos cultiores esse, quam sint huius aut illius


page 1302, image: s1302

commentarii. Notum est ex Homero Alcinoi Phaeacum regis affluentissimos culturaeque diligentissimae fuisse hortos. Iulianus ad Libanium: kh=pon de\ tou= me\n *alkino/ou katadee/streron, paraplh/sion de\ tw=| lae/rtou. Hortum imparem quidem Alcinoi pomario, sed tamen Laertae consimilem. Consimili ratione Alcinoi mensam dixit Gregorius Nazianzenus de oppipara et omni luxus genere referta:

*kai\ do/mon ai)glh/enta, kai\ *alkino/oio tra/pezan.

id est,

Non si marmoreum dederis tectum, Alcinoique Mensam.

Et alibi in epistola ad Basilium: a)ll' w)s2 *alkino/ou tra/pezan. sic Ciceronianam mensam dixit Tertullianus lib. De anima, pro sumptuosa magnique pretii mensa. Quod, inquit, mensis Ciceronianis infertur, nam M. Tullius Cicero citream mensam quingentis millibus emit, vt idem ait lib. de pallio, aut vt Plinius. H S. decem millibus.

Iynges.

IYngis voce pro illecebris et blandimento lenociniove quodam proverbialiter vtuntur passim auctores. Sophocles in Hippodamia, loquens de praestantia formae Pelopis:

*toia\n d' e)n o(/yei i)/ugga qhrathri/an,
*erwto\s2 a)straph/n tin' o)mma/twn e)/xein.

id est,

Iynga talem lumina efflant illicem,
Amoris igneum iubar in oculis cubans.

Quanquam apud Athenaeum in 13. lu/gga, legitur, Aeschylus in Persis:

*iugga= moi dh= t' a)gaqw=n h(te/ron u(pominh/skeis2.

id est,

Regeris mihi aliorum bonorum lenocinantium memoriam.

Heliodorus Emesenus lib. 4. Aethiopicae historiae a)parai/thton e)/xei pro\s2 gunai=kas2 i)/u+gga xruso\s2 kai\ li/qos2. id est, Aurum et gemmae vim pellacie haud dubiam obtinent apud femineum genus. Synesius ad Herculianum, pollw= pro/teron u(po\ tou= kataklusmou= tw=n e)n tai=s2 e)pistolai=s2 i)/u+ggwn au)to\s2 e)qhlu/nqhn, id est, multo ante ipse quodam tuarum in epistolis iyngum et deliciarum diluuio effeminatus sum. Idem ad Athanasium: au)th\n e)kei/n h)n a)pofanw=si deu=ro pollai=s2 i)/u+gci genome/nhn a)gw/gimon, id est, Ipsam illam Galatheam tibi hic sistam illecebris variis conciliatam: Suidas ex incerto auctore, h) de\ kleopa/tra w)/eto ta\s2, au)tai=s2 i)/u+gcin kai\ tou= sibastou= krath/sein tri/tou, id est, Cleopatra rebatur se iisdem illecebris, quibus Caes. et Antonium 3. quoque Aug. expugnaturam. Idem toiau=th ti\s2 prosh\n i)/u+gc toi=s2 *dioge/nous2 lo/gois2 tou= kuno\s2, id est, Tantum inerat illicium Diogenis Cynici verbis. Sic de Helena dictum est illud, ou(/tw e)felkustika\s2 ti/nas2 ei)/xe po/tou i)/uggas2, hoc est, tam validas et illices amoris iyngas habuit, vt cum Priamus illam agnosceret esse belli causam, irasci tamen illi nequiuerit, imo filiae nomine eam compellarit amanter. Philostratus Iunior, u(po\ th=| tou= ke/stou i)/u+ggi, id est, Sub cesti pellacia. Lycophron etiam purfo/ron i)/u+gga, igniuomam iyngem vocat amoris illicias, et Zetzes logika\s2 i)/u+ggas2, verborum iyngas appellat, quod animos verba attrahant quantumuis duros et inflexiles, quodam lenocinio. Vtitur etiam Pindarus ea voce pro cupidine et desiderio, in Nemeis i)/u+ggi th/romai h)=tor, i. liquescit iynge seu amore pectus. Est autem Inx auicula plumis discoloribus, collo praelongo, lingua exerta, crebro motu se circumagens, et ceruicem in


page 1303, image: s1303

orbem flectens, uropygiumque succussans, unde et seisopugi\s2, a nonnullis vocatur, ab aliis kinai/don, ex eadem causa. Zezi etiam i)gkli\s2, Latinis motacilla: cuius usus ad veneficia infamis fuit atque incantamenta, nam de trocho eam relegabant Veneficae, et carmina quaedam admurmurantes circumgyrabant, aut exenteratam trocho adnectebant. Hanc fingit Pindarus in Pythiis a venere primum e coelo ad homines deportatam, et Iasoni traditam, additis veneficii documentis, quibus Medeam irretiret. Fabulae narrant Iyngem mulierculam fuisse Iunonis iussu in auem commutatam, quod pharmacis quibusdam Iouem in Ius amorum concitasset, ut Nicephorus pariter et Pindari Scholiastes cum Zeze annotant. nam apud Suid. pro a)peliqw/qh legendum est a(pornew/qh. Theocriti interpres scribit eam id veneficii molitam fuisse, ut in sui amorem Iouem pertraheret. Callimachus Iyngem Echus filiam facit, alii Pithus siue Suadelae. Nicephorus Gregoras ex aliorum auctoritate scribit i)/u+gga fuisse citharam mire concinnam, ki/qaran e)mmelista/thn, atque inde prouerbiali figura i)/u+gc dici quiduis suaue et desiderabile, pa=n gluku\ kai\ poqeino\n, at Theocriti glossematarius annotat Iyngi auiculae vim inesse natiuam amatorii philtri, ac propterea omnia ad amorem impellentia, gratiosa, pellacia, ad persuadendum apposita, i)/u+ggas2 metaphorice dici, ta\ e) pagwga/ kai\ xari/enta. Quin imo inuocationes et arcanae quaedam vires, quas mutare nefas erat, certis verborum legibus conceptas i)/u+gges2 dicebantur, quo spectat illud Synesii libro de insomniis, kai\ mh/pote ai(ma/gwn i)/u+ggis2 [note of the transcriber: In the print: u+ggis2 ] au)tai\, quod Marsilius Ficinus nescimus quam recte vertit. Consideratione vero dignum est, vtrum huc tendant illices vel motacillae magorum. Illo quo diximus modo accipitur in Hecates oraculo apud Porphyrium:

*tou\s2 me\n a)peirh/tois2 e)ru/wn i)/ugcin a)p' ai)qrh=s2
*phi=diws2 a)e/kontos2 e)pi\ xqo/na dia\ kath/ges2.

id est,

Daemonas innumeris in terram ex aethere votis
Traxisti diua inuitos magno absque labore.

Xenophon etiam pro veneficio Iynga dixit ibi, o(/ti tau=ta ou)k a)/neu po/llwn fi/ltrwn kai\ e)pwdw=n kai\ i)/u+ggwn, id est, quod ista non citra philtra, incantamenta, et iyngas accidant.

Manum peteris et Pedem porrigis.

MAnum peteris et pedem porrigis. Adagio utitur Hieronymus in Ruffinum. Eo uti possumus in hominem auersi ingenii et praeposterum, qui aliud rogatus, aliud et quidem diuersum ostendat aut respondet. Conuenit cum illo celebri, a)/mas2 a)ph/|toun, oi( de\ a)ph/rnounto ska/fas2, id est, Falcem petenti, denegabant sarculum.

Ab alno spectat.

*ap' ai)gei/rou qe/a, id est, Ab alno spectaculum. Dicitur de eo, qui cum non possit e propinquo spectare, extrema adiumenta quaerit. Erat Athenis extra theatrum in foro alnus arbor, ita tamen ut inde in theatrum pateret prospectus eminus, quo fiebat, ut cui in theatro confessus locus non erat, in alnum ascenderet. Vti licebit, quando innuere volumus [correction of the transcriber; in the print innuerevolumus] quempiam in peregrina arte et a studiis suis aliena eius artis mysteria procul


page 1304, image: s1304

et quasi per transennam inspicere, veluti Iureconsultus extra Medicae artis theatrum positus, velut ab alno, iuxta prouerbium, artis secreta despectat.

Binis tonderi forficibus.

*diplh=| maxai/ra| kei/resqai, id est, Gemina tonderi forfice. Prouerbiale conuitium de molliculis hominibus et effoeminatis, quique orandae et componendae corporis formae studii plusculum impendunt. Citatur absque auctore a Iulio Polluce Onomastici secundo. Est autem hoc loco ma/xaira quae et yallis2 forficula tonsoria: E diuerso. Qui khpokoura\n tonsurae genus ita dictum tondebantur, hi teste Hesychio, mi/a| maxai/rh| kei/resqai, una forfice tonderi dicebantur, tametsi locus ille nonnihil apud eum sit corruptus.

Agrestis apis.

*agri/a me/litta, id est, fera, aut agrestis apis, prouerbialiter dicitur de improbis praeter modum et crudelibus, testante Suida, ab api quae aculeum in vulnere relinquere solet. Fuit et Hegesias Cyrenaicus philosophus, cuius non semel meminit Cicero cognomento a)gri/a me/litta dictus eo, quod de morte disserens, in magna orationis contentione multos necem sibi consciscere compulerit, attestante Valerio Maximo. E diuerso Xenophon ob styli suauitatem a)ttikh\ me/litta, id est, Attica apis nuncupatus fuisse legitur. Alioqui a)/grion paederasten circa puerorum amores efferatum dixit Aeschines in oratione aduersus Timarchum: et Menander a)/grion ku/beuthn aleatorem aleae insigniter deditum nominat.

In agrum seruus.

*ei)s2 a)/gron ma/nhs2, id est, in Agrum famulus. Conueniet dici ubi quid utiliter, et apposite suo loco fit, nam famuli opera in agris necessaria est. Varinus ex Hesychio transscripsit. Est autem ma/nhs2 seruile nomen, unde et ad significationem laruae aeneae transfertur, paiktiko\n tixalkou=n pro/swpon, ut annotat Eustathius. Quadrabit item ubi significare volumus, suam cuique artem esse tractandam, non aliena inuolandam: veluti theologus ea, quae sacras literas respiciunt, medicus morborum curationes, fabri tractent fabrilia, sic rusticum opus verna exerceat.

Istic vellus non carpitur.

*en tautoi= po/kos2 ou) kna/ptetai, id est, Istic vellus non carpitur, aut tondetur. Conuenit adagium, ubi vir doctus sordidam prouinciam, qualis est, erudiendae iuuentutis detrectat, aut quando innuere volumus aliquem esse doctiorem, quam ut ab eo prima rudimenta, et artis tyrocinia petenda sint: aut quando alienam et alterius loci operam a quopiam exposcimus. Natum a Xenocrate Chalcedonio philosopho, qui illiteratum hominem geometriae, et astronomiae prorsus rudem, ipsius scholam frequentantem hoc dicto abegit: par' e)moi\ po/ko ou) kna/ptetai, id est, apud me vellus non deglubitur. Lanificium multos habet operarum gradus, tondetur enim primum, mox maceratur, deinde hamatis, aut dentatis instrumentis carpitur, postea in netticum, et textorum officinam deditur, postremum in fulloniam ablegatur.

Quid Lecytho cum Strophio?

*ti\ lh/kuqos kai\ stro/fion, id est, Quid Lecytho cum Strophio? De rebus dissimilibus et absonis effertur. Citatur a Suida. Cui adfinis est et illa


page 1305, image: s1305

paroemia [correction of the transcriber; in the print paraemia], ti\s2 de\ kato/ptrou kai\ ci/fous2 koinwni/a, quid speculo commercii cum gladio? Est autem Lecythus vas olearium quod Capsacem vocat D. Cyprianus.

Flumina in terram commutat.
*xersoi\ ta\ rei=qra, telmatoi= de\ tou\s2 li/qous2.

id est,

Amnes humum facit, mutat saxa in lacus.

Citatur ex Piside. Quadrabit in praepostere omnia facientes: aut in magnicrepos qui ex cloaca arcem faciunt. Allusum putamus ad historiam de Xerxe, qui rerum naturae frenum quoddam iniicere tentauit: Athon montem nauigabilem faciens, et fluuios siccis pedibus permeabiles reddens: quamquam et ad magicae vires referri posse origo videri queat, quomodo apud Petronium Arbitrum Genotra inquit de se gloriabunda, His ego callens

Artibus Idaeos frutices in gurgite sistam,
Et rursus fluuios in summo vertice ponam.

Tydeus Corpore, animo Hercules.

DE staturae quidem pusillae homine, sed animo infracto dicitur. Menander historicus de Sapiro milite plusquam Herculeo animi robore: to\ me\n sw/ma w(s2 o(par' o( mh/rw| tudeu\s2 a)numnou/menos2, th\n de\ gnw/mhn kai\ paraite/rw tude/ws2 h(raklh=s ga\r h)=n th\n yuxh\n, kai\ e)/n tis2 tou=tou e)gegw/nei pote\ a)lkimo/teros2, ou) ga\r a)pokne/w tw=| mege/qeiths2 a)reth\s2 to\n h(rakle/a e)n deute/rois2 tiqei\s2, id est, Corpore exiguo Tydeus, tantopere ab Homero celebratus, animi vero constantia Tydeo supero, quippe qui Hercules animo fuerit, et si quis illo unquam extitit fortior, neque enim vereor Herculem secundo loco ponere, quod ad magnitudinem constantiae attinet. Homerus Iliad. 5.

*tudeu\s2 toi\ mikro\s2 me\n e)/hn de\ ma=s2, a)lla\ maxhth\s2.

id est,

Tydeus paruus eram, at bellator strenuus armis.

Hinc Fabius Quint. lib. 2. Interim confert admirationi multum etiam infirmitas, ut cum idem Tydea paruum, sed bellatorem dicit fuisse, et Grammatici nominis etymon deducunt a tu/tton, quod pusillum significat ob corporis breuitatem. Stathius Papinius de Tydeo:

Maior in exiguo regnabat corpore virtus.

Fuit autem Tydeus Oenei Aetolorum Regis ex Periboeo filius, qui Alcathoum et Lycopea patrueles patri suo insidiantes in agro occidit, cum patruo Melane, quem imprudenter vulnerauerat.

Rurestris locusta.

*arourai=a ma/ntis2, id est, Rurestris vates aut locusta, prouerbialiter dicitur, Suida teste, de otioso et reside segni. Est autem ma/ntis2 locustae genus tardum aegreque vadens, viridi corpore, a cuius incessu nonnulli curiosa vanitate, furorum euentus captare soliti fuerant.

Hippocratis liberis cedit.

*toi=s2 i(ppokra/tous2 ui(e/sin e)/kein, id est, Hippocratis liberis cedere, prouerbialiter dicitur de inepto et stolidi ingenii homine. Aristophanes in Nubibus:

*toi=s2 i(ppokra/tous2 ui(/esin ei)/ceis2.

id est,

Hippocratis prolibus locum dabis.

Traducuntur in Comoediis Hippocratis liberi ut rudes et indocti stipites, ac hebeti ingenio, ui(w/deis2 denique, unde Eupolis Comicus in fabula quam *dh/mous2 inscripsit:



page 1306, image: s1306

*ippokra/tous2 de\ pai/des2 e)mbo/limoi tineu\s2,
*blhkhta\ te/kna, k' ou)damw=s2 ti/nos2 tro/pou.

id est,

Sunt liberi Hippocratis nothi, insititij,
Pecudes balantes, moribus nullis bonis.

Meminit et Galenus in libello, quod animi mores corporis temperamento respondeant: *ippokra/tous2, inquit, ui(ei=s2 e)pi\ mwri/a| skw/ptousin oi( kwmikoi\ dia\ th\n a)/metron qermh\n, id est, Hippocratis filios stultitiae nomine rident Comici ob immoderatum calorem. Indoctum itaque et stupidum, Hippocratis liberis vecordia cedere dicemus.

Vter factus plenus.

IN hominem fastu turgidum et superciliosum, elegans est dicterium prouerbiale Timonis Phliasii, qui philosophorum arrogantiam mordaci opere, quod a re si/llous2 inscripsit, conuellit atque exagitat. *keneh=s2 oi)h/sios2, e)/mpleos2 a)sko\s2, id est, Vter, quem impleuit opinamur vana. Quadrabit et in sui ingenii hominem, qui suo sensu abundat, nec a concepta opinione facile resilit. Versus eius hi sunt:

*pei/wn e)k t' e)ri/dwn lesxai\ o)ma/xwn pepla/nhsqe;
*anqrw/poi keneh=s2 oi)h/sios2 e)/mpleoi a)skoi\

id est,

Quae vos seducunt rixae, vel qui blaterones?
Ah vento si utres, quos implet opinor inanis.

Huc pertinet illud Synesii in epistola ad Herculianum: kai\ fu/sshs2 e)mplhsqe/ntes2 e)mo/lunan qespe/sia do/gmata, id est, Qui ventoso folle inflati, diuina decreta conspurcarunt. idem in libro de Prouidentia: fu/shs2 te h)=san e)/mplew th\n basilei/an karadokh/santes2, id est, Follis in modum vento pleni, imperium expectabant. Eunapius Sardianus: h)sqano/mhn de\ kai\ au)to\s2 e)ka/stote tw=n a)mf' au)tw=|, kenou= fusu/matos2 a)neunou= a)mpiplame/nwn, hoc est, Feci et ego aliquoties illius periculum, qui inani flatu absque ingenio tumebat. Epicharmus Comicus, fu/sis2 a)nqrw/pwn, a)skoi\ pefusume/noi, id est, Homines natura sunt utres vento distenti.

Darii opes.

*darei/ou plou=tos2, id est, Darii opes, de immensis diuitiis prouerbialiter effertur. Synesius lib. de regno: *plou/touqhmw=nas2 u(pe\r to\n pa/lai *darei/on, id est, Opum cumuli, maiores quam Darius ille vetus possederit. Huc spectat et illa Crateris hyperbole in epistolis: *plousiw/teros2 tw=n ta karxhdoni/wn fronou=ntwn, id est, Ditior iis qui Chartaginensium rebus student.

Ex eodem lare.

*ek ma=s2 e(sti/as2, id est, ex uno et eodem lare, prouerbiali figura dictum est a Synesio, pro eodem ex principio, in lib. de Prouidentia: w(s2 e)k mh=as2 e(sti/as2 proie/nai ta\ tosou= to\n a)pwkisme/na, kai\ mi/an ei)=nai tai=n duoi=n bla/stain th\n r(i/zan, id est, ut ex eodem lare ortum habeant, res tantopere diuersae, sitque una duorum germinum radix. Aristides, koinh\| tou= ge/nous2 e(sti/a|, id est, communi generis lare, hoc est, origine. Ita accipiendum est illud, quod in Arataeo commentario male redditum suspicamur, Sophron in Mimo, qui Nuncius inscribitur, a Vesta incipiens, omnes inuocant Iouem omnium principem: Graece arbitramur esse, a)f' e(sti/as2, quod interpres communi vertendi ratione, a Vesta vertit, cum debuisset hoc pacto: Sophron in ipso exordio a Iouis


page 1307, image: s1307

inuocatione auspicatur: causam namque reddit cur Aratus operis sui initium a Ioue ordiatur, neque enim Vestae illic fit mentio, quamuis ea vox vestam quoque Graecis significet.

Polypus scopulo affixus.

*petrofuh\s2 polu/pous2, id est, Affixus scopulo Polypus, prouerbio dici potest, qui affixus et deditus alicui studio, aut rei adhaeret, ut nullis inde machinis diuelli queat: Menander Byzantius, qui Agathii historiae suam subtexuit, de Sapiro fortissimo milite: th= e)pa/lcei ta\s2 xei/ras2 e)pibalw\n, oi(=apolu/pous2 a)fu/ktous2 plekta/nas2 tina=s2, id est, Propugnaculo manus iniiciens, ut Polypus cirros suos inexplicabiles. Nazianzenus in Menodia Basilii: to\ tw=n polupo/dwn pei/sw/mai, w(=n th=s2 qala/mhs2 e)celkome/nwn, prose/contai tai=s2 kotu/lais2 ai( pe/trai, id est, Accidit mihi id quod Polypis usuuenit, quorum flagellis saxa adhaerent, si nido eos auellere tentauerit. Et in libro Carminum:

*pou/lupon e)k qala/mhs2 pe/trhn kotulh=|sin e)/xonta.

id est,

Haerentem polypum crinali corpore saxis.

Transferri potest ad studiosum ita libris addictum, ut vix somni voluptas, aut cibi necessitas studium interpellare queat, quod de Ioanne Pico Mirandulano Comite memoratur, cui rarum aliquem codicem in bibliothecis nacto ministri cibum et necessaria ad eum ipsum locum afferre cogebantur, ut ne interim dum cibum capit, oriarentur oculi: potest et in amatorem quadrare amoris cassibus irretitum, cuius animus (iuxta Plautum) adhaeret affixus clauo cupidinis.

Atlanticum mare cotyla exsorbere.

DE re impossibili aut etiam supra modum difficili hyperbolice dictum est a Simocato in epistol. li/an e)rgw=des2 kai\ tou= kaqai/rein th\n *au)geiou= ko/pron e)sti\ dusxere/steron, h)\ kotu/ah| to\ a)tlantiko\n a)/pan e)krofh=sai pe/lagos2, id est, Valde operosum et difficilius quam sit repurgare Augiae sterquilinium, aut quam sit Atlanticum mare totum cotyla exsorbere. Est autem cotyla mensurae genus sex cyathos capiens, de qua Rhemnius Fannius ita.

At Cotylas (quas, si placeat, dixisse licebit.
Heminas) recipit geminas sextarius unus.

Thyestaea coena.

*que/stou tra/peza [note of the transcriber: In the print: tra/teza ] h)\ dei=pnon, i. e. Thyestaea mensa, aut coena, pro immiti, et cruento epulo ponitur. Athenagoras lib. de mortuorum resurrectione: kai\ ta\ tragika\ dei=pna que/stou, id est, et Tragicas Thyestae epulas. Eusebius lib. 5. eccles hist. in epist. Gallicanorum Christianorum, quae est de martyribus in Gallia necatis: kai\ e)yeu/santo h(mw=n que/steia dei=pna kai\ oi)dipodei/ous2 mi/ceis2, id est, Mentiti sunt de nobis Thyestaeas coenas, et Oedipodios incestus nobis obiicientes. Oppianus Cilix in Cynegetico tertio, de onagro loquens, testes sui catuli absumente, conqueritur de natura, quae non homines tantum in pignora sua diro exemplo armauerit, verumetiam bestias eadem immanitate imbuerit, sic inquiens.

*qhrsi\ questei/hn o) lo/hn pare/qhke tra/pezan.

id est,

Apposuitque seris epulum ferale Thyestae.

Philon in oratione de dirarum imprecationibus: e)pa/ratoi trofai\ ta\ que/stou paidi/a kai\ sugkrino/mena tai=s2


page 1308, image: s1308

u(perbolai=s2 tw=n sumforw=n, id est, Execrandae dapes Thyestaei liberi inter grauissimas calamitates adnumeratae. Martialis lib. 1.

Qui scribit prandia saeui
Tereos aut coenam crude Thyesta tuam.

Et lib. 5.

Fugerit an Phoebus mensas coenamque Thyestae
Ignoro, fugimus nos Ligurine tuam.

Nota est fabula de Thyestae Pelopis filio, cui Atreus frater epulandos suos ipsius liberos apposuit, quorum nomina prodit Euripidis scholiastes esse, Aglaum, Orchomenum, et Caleum.

Pardalis exuuium induere.

*pardale/hn e)nei=sqai, Pardi exuuio amictus dicitur homo versipellis, et ingenio varius, vaferque, o( polu/stiktos2 to\ h)=qos2, teste Eustathio Iliad. tertio, quod et breuius repetit in decimo: ei)s2 paroimi/an e)pi\ panou/rgwn kei/tai to\ stikto\n th=s2 parda/lews2, id est, Paroemiace de vafris effertur maculosa pardi pellis. Est enim variis maculis distincta pardi pellis, praecipueque eius, quam Heliodorus Camelopardalin nominat. de qua sic scribit historiae Aethiopicae lib. decimo: xroia\n de\ kai\ e)pidomi/da foli/sin a)nqhrai=s2 e)stigme/nnon, color pellisque florentibus macularum punctis, variegata, unde et epitheto ai)olo/nwtos2, id est, maculoso tergore dicitur ab Oppiano. Astutum ergo et subdolum pardalh=n e)nhmme/non eleganter dicemus, quomodo fraudulentum a)lwpekh=n e)nhmme/non vulpino exuuio conuestitum, et luke/hn lupina pelle indutum hominem rapacem, et nebri/da e)nhmme/non hinnulina pelle tectum, timidum hinnuli instar, aut etiam versipellem, quod huius animalis pellis maculosa quoque sit. Non abludit hinc quod legimus Antenorem ingenio varium (id quod patriae suae non dubia proditio, quanquam hospitii nomine a Liuio excusata, facile ostendit) non exitium modo effugisse capta iam Troia, sed res etiam suas integras seruasse, beneficio pellis pantherae seu pardi, pro aedibus ipsius appensae, haud ambiguo argumento varii dubiique ingenii, cuius rei fidem facit Sophocles in Aiace Locro, quod videlicet pro foribus aedium ipsius perpenderit kata\ stiktoukuno\s2.

*spola\s2 libu/ssa pardalhfo/ron de/ros2.

id est,

Maculosae canis Pellis Libyssa, pardalinum scilicet tergus.

In quo versu perperam pro libu/ssa scribitur kai\ bu/ssa apud Aristophanis scholiasten in Auibus.

Vmbrae me prohibent.

*th=le me ei)/rgousi yuxai\ ei)/dwla kamw/ntwn.

id est,

Meque abigunt umbrae, larualia spectra virorum.

Verba sunt Patrocli in somnis Achilli, conquerentis se excludi ab inferis, propter denegatum sibi humationis officium, apud Homerum Iliad. penultimo. Eustathius annotat quadrare, vbi quis impedimentum accipit in negotio quopiam a vilibus et nullius pensi hominibus. Torquebitur et in strigosos et exangues, umbris pallore similes, cuiusmodi apud Aristophanem Samyrion tragoedus. Melitus, et Cinesias traducuntur, quos a poetis ad coetum poetarum apud inferos degentium legatos fuisse fingit. a)i/+defoitas2 eos nominans.

Habenas ignarus non tractet.

*mh\ qigh=|s2 h(ni/on paidi/on a)/peiros2 w)\n.

id est,



page 1309, image: s1309

Ne frena tractes, inscius cum sis puer.

Quadrabit cum a negotio quopiam arduo deterrebimus ei prouinciae imparem. Extat apud Clementem paedagogi tertio: mh\ qigh=s2 h(ni/on paidi/on a)/peiros2 w)\n, mhde\ a)nabh=|s2 to\n di/fron e)la/unein mh\ ma/qwn, id est, Ne tractes habenas fili regendi imperitus, nec currum conscendas aurigandi nescius. Apparet alicunde sumptum e tragoedia quapiam, vbi Phaethontem filium deprecatur pater, ne exitiale votum vrgeat, sibique perniciem accersat regendo solis equos. Vnde apud Ouidium Metamorphose w n 2. Sol filium alloquitur paternos currus deposcentem:

Magna pestis Phaeton, et quae non viribus istis
Munera conveniunt, nec tam puerilibus annis.
Plus etiam quam quod superis contingere fas est,
Nescius affectas.

Non omnia per bouem obtinebis.

*mh\ pa/nta kata\ boo\s2 e(/ceis2.

id est,

Ne speres te opera bouis omnia posse tenere.

Hemistichium est prouerbiale, quod admonet non sacrificiis aut litationibus, votisque pro arbitrio omnia cessura, sed laborandum nobis esse, quemadmodum apud Salustium in Catilin. Cato ait: Non votis neque suppliciis mulieribus auxilia parantur Deorum, sed vigilando, agendo, bene consulendo, prospere omnia cedunt, vbi socordiae atque ignauiae te tradideris, ne quicquam Deos implores, quo spectat illud Aeschyli:

*tw=| d' au)= ponou=nti kai\ qeo\s2 sullamba/nei.

id est,

Quisquis laborat, huic manum praebet Deus:

et iterum

*tw=| ponou=nti d' e)k qew=n o)fei/letai te/knwma tou= pe/non kle/os2.

id est,

Laboranti debetur diuinitus gloria laboris proles.

Torqueri solitum in resides exercitus duces, qui mactato boue propitiasse se Deum abunde putant, non posse infeliciter cadere sua cepta arbitrantes, cum consilio et animi praesentia et fortibus factis in bello opus sit. Crediderim idem esse cum eo, quod ex Diogeniano citant alii, mh\ kata\ boo\s2 eu)/xou, atque exponit: Ne contra bouem opta.

Bupali odium.

*boupa/leion sto/gos2, id est, Bupalium odium, de inexpiabili acerbo prouerbialiter dicitur a Bupalo Chio sculptore, vel secundum alios, pictore, qui acerrimam cum Hipponacte Ephesio clarissimo poeta simultatem exercuit, sed infelici conatu, quippe qui maledicorum versuum morsus concoquere non potis, laqueo sibi gulam fregerit. Leonides Epigram.

*w cei=ne feu/geton xalazeph= ta/fon,
*to\n frikto\n i(ppw/naktos2, ou)=te x' a)te/fra
*iambia/zei boupa/leion e)s2 stu/gos2.

id est,

Hospes sepulchrum [correction of the transcriber; in the print sepulcrhum] grandinans diris fuge,
Horribile Hipponactis, cuius et cinis
Exercet odium Bupali iambis seris.

Bupalia pugna.

*boupa/leios2 ma/xh, id est, Bupalium duellum prouerbiali figura effertur a Iuliano apostata, pro virulento et dentato scripto, quo maledicentiae,


page 1310, image: s1310

et irarum habenas oens in quempiam effundimus, sic enim scribit in epistoia ad Alypium Caesaris fratrem, qua gratias illi agit de Geographica pinace elegantioribus formis ac lineamentis expressa: kai\ katemou/swsas2 au)to\ prosqei\s2 tou=s2 i)a/mbous2 ou)ma/xhn a)ei/dontas2 to\n boupa/leion kata\ to\n kurnai=on poihth\n, a)ll' oi)/ous2 h)\ kalh\ sapfw\ bou/letai toi=s2 u(/mnois2 a)rmo/ttein, id est, Singularique industria illud elaborasti, adiectis et senariis iambicis, qui non Bupaliam pugnam canunt, vt Callimachi Cyrenaei poetae verbis vtar, sed quales venusta Sappho vult in Deorum hymnos concinnari.

Matrea beluam alit.

IN hominem inuidum liuore percitum competit, quod ex Athenaeo detortum est, apud Eustathium Odysseae primo, de Matrea quodam Alexandrino, qui aenigmate ludere solebat, dictitans se beluam alere seipsam comedentem, qhri/on ti tre/fein, w(/sper au)to\ e(auto\ e)sqi/oi. Polypus piscis carnem suam rodere dicitur, sed ingenti inferie eo adactus: at inuidus alienae felicitatis spectator, quamvis ipse abundet, se conficit, et iuxta poetae dictum macrescit alterius rebus opimis, vt non mirum sit, cur liuior epitheto, et quidem dignissimo edax a poetis dicatur.

Andromachen ex anguibus concinnare.

*ec o)fe/wn th\n a)ndroma/xhn diaskeua/zein, id est, Anguium plexu Andromachen exornare, prouerbio dicitur, qui admiracula omnia vndecumque congerit ad confirmandam suam causam, et exornandas fulciendasque rationes suas, vel qui operis molem multiplicis lectionis opibus, et omnis generis scriptorum auctoritatibus instruit, atque exaedificat. Nicephorus Callistus libro 14. Id consilii nobis est, vt ex omnibus, quae ad rem faciunt colligamus, et interdum etiam spiris anguium implexis Andromachen adornemus. Graece est: e)nio/te de\ kai\ e)c o)fe/wn th\n a)ndroma/xhn diaskeua/zwmen. Est autem hoc loco o)/fis2 ornamentum capitis, quod crinium volutis lubrico spirarum implexu, in modum anguium inrerrantibus fastigiatur, quod Statius Papinius suggestum comae nominat, quod genus in veteribus Italiae monumetis frequens occurrit. Respexit huc Iuuenalis Satyra sexta feminarum astum notans, quae anguino isto plexu et structura plocamorum proceritatem mentiebantur, vbi ait:

Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput, Andromachen a fronte videbis,
Post minor est.

Constat autem Andromachen Hectoris vxorem statura longissimam fuisse, ex Ouidiano versu.

Mariandynus tibicen.

*marianduno\s2 qrhnh/thr, id est, Mariandynus tibicen, aut praecentor, dicitur luctuosi carminis cantor, qui flebiles modos insonat. Neque absurde poetastrum inamoeni, atque indocti carminis scriptorem, marianduno\n qrhnhth=ra dixeris, consimili ratione, qua ineptam orationem, Caricam Musam, et kariko\n au)/lhma. Citatur nominatim prouerbii vice ab Eustathio in Dionysianis commentariis: i(ste/on o(/ti e)pexwri/azon toi=s2 mariandu/nois2 qrhn/wn au)lhtai\, w(s2 kai\ h( paroimi/a dhloi=, mariandunou= memnhme/nh qrhnhth=ros2, id est, Sciendum apud Maryandinos frequentes fuisse tibicines lugubria concinnentes, quod et


page 1311, image: s1311

prouerbio indicatur, in quo fit mentio Mariandyni eiulatoris. Chorus apud Aeschylum in Persis, Xerxi reduci, post deletas ingenti strage a Graecis Persarum copias, loco gratulatorii carminis accentorum se dicit lugubre Mariandyni tibicinis carmen, his versibus:

*prosfqoggo\n soi\ no/stou, ta\n kakofa/tida boa\n,
*kakome/teton i)a\n mariandunou= qrhnhth=ros2 *pe/myw.

id est, Excipiam reditum tuum clamore incondito et male concinno Mariandyni tibicinis vlulatu te prosequar. Quo Aeschyli versu vti licebit apud eum, qui pro expectato laeto nuncio, aduersa omnia et tristia apportat. Mariandyni gens est Pontica Paphlagoniae contermina, nomen habens a Mariandyno Aeolensi, vt Stephanus indicat. Aeschyli interpres ex Callistrato annotat, Tyrium binos habuisse liberos, Priolaum et Mariandynum, qui in venatu perierit, insignem artificem lugubris concentus, qui flebiles tibiis modos adaptarit, suamque artem docuerit Hiagnin Marsiae tibicinis patrem (quem Marsum nominat Eustathius) et addit eam gentem ad sua vsque tempora, in aestiuis caloribus, flebilibus numeris auctorem suum Mariandynum prosequi. Apollonii Rhodii scholiastes annotat, Mariandynum Phinei filium fuisse ex Idaea Dardani, ab aliis Ciminerii creditum fuisse filium. Quin et Mariandynas tibias aptissimas esse luctui, idem scribit, et consentit in gentis peritia Hesychius: huc referri et vulgatum illud: *au)lei= mariandunei=s2 kalamoi\s2, kru/on i(asti\, id est, Spirat Mariandynis calamis Ionicos modos sonans. Potest autem prouerbialis iste versus anapaesticos torqueri in hominem secum discordem, velut qui inter laeta tristes fabulas commemorat, aut lugubre carmen condit. Nam vt Mariandynae tibiae naeniis funebribus dicatae sunt, ita Ionici modi amoribus, deliciis, lasciuiaeque seruiunt. Citatur in Aeschyli Graecis commentariis, quos quam nitidissimos ex corruptissimis dedit nobis Henricus Stephanus, ou( tw=n tupogra/fwn ste/fanos2. Solebant autem tibiae in luctu adhiberi: et testatur Statius Papinius funera praesertim minoris aetatis ad tibiam efferri solere, eo versu:

Tibia enim teneros solitum deducere manes.

Mysorum more inclama.

*mu/sion e)piboa=n, id est, Mysorum instar vociferari, prouerbiali specie dixit Aeschylus in Persis, pro eiulare et fletu omnia permiscere, vbi Xerxes accepta clade moestus ita chorum alloquitur:

*kai\ ste/rn' a)/rasse ka)pibo/a to\ mu/sion.

id est,

Conscinde planctu pectus, atque Mysium inclama.

Apparet autem barbaros ob natiuam vocis asperitatem olim ad funebris pompas ad ciendum luctum expetitos fuisse, sic Phrygas et Mysios ad id muneris adhibet Eustathius: ita et Carica Musa vt insuauis, pro epicedio et funebri carmine Platoni accipitur. Aeschyli interpres ita succincte tradit: e)pibo/a to\ mu/sion, oi( ga\r mu/soi kai\ oi( fru/ges2 ma/lista ei)si\ qrhnhthkoi\, i. Mysium inclama, nam Mysi Phrygesque ciendo luctui appositissimi sunt. Simonides: *mu/sia h)pu/onta para\ r(o/on a)rganqw/nhs2, i. Mysium et flebile exclamantem ad Arganthones amnem.

Ter sex iacit.

*tri\s2 e(c ba/llein, h. est, Ter sex iacere prouerbio dicitur, cui ex animi


page 1312, image: s1312

sententia ac pro votis omnia succedunt prosperrime, inde nata prouerbii origine, quod antiquitus in trium cuborum [correction of the transcriber; in the print cubitorum] iactu, seniones iecisse, fortunatissimum erat et primae palmae victoriam apportabat, aliter quam putauit quidam tertium iactum felicissimum fuisse. diserte namque testatur Suidas quod dixi, ita annotans: tri\s2 e(/c, nikhth/rios2 bo/los2, id est, Ter sex, victor iactus est: et attestatur prouerbium, quod ancipiti voto, vel supremam, vel infimam sortem deposcit: tri\s2 e(/c, h)\ trei=s2 oi)=nas2, id est, Ter sex aut tres vniones. Clarissime vero extra controuersiam hoc ponit apud Aeschylum in Agamemnone nuncius in specula relictus, qui conspicatus in tenebris facem capri Ilii indicem, vti convenerat, ait ignem illum ter sex iecisse, nimirum fausta ac laeta omni portendere signans, versus hi sunt:

*ta\ despotw=n ga\r eu)peso/nta qh/somai,
*tri\s2 e(/c balou/shs2 th=s2 de\ moi\ frouktwri/as2.

id est,

Feliciter cecidisse heriles res dabo,
Fax ista quando iecerit ter sex mihi.

Qui versus, quoniam deprauati leguntur apud Suidam, admonendus est lector aequus vitii duplicis, nam et male peso\n paqh/somai in priore scribitur, et in secundo balou=sa th=s2 e)mh=s2. Neque vacuus erroris est codex Eustathii Romae excusus, apud quem in Odysseae primo, pro th=s2 de\ moi\ legitur th=s2 dio\s2.

Lacrymae Symonidis.

Moestius lacrymis Simonideis, prouerbiali figura dictum est ab elegantissimo Catullo, de reflebili et miseratione digna. Simonides poeta ex poetis, quos qrhnw/|dous2 vocant, praecipui nominis fuit, hoc est, qui naenias et carmina, quae cum lamentatione mortuo extrema accinebantur (sic enim Naenias exponit Diomedes grammaticus) scripserunt. Vnde Horatius libro Odisseae secundo, talia nominat Caeae naeniae munera. Sunt et qui elegiae inuentae gloriam illi tribuerunt; veteres autem in funere mortuorum elegiis ad sepulturam vtebantur, vt Lucillius Tarrhaeus ait. Callioum pentametrici siue elegiaci carminis auctorem facit. Verba autem Catulli sunt, in epigrammate ad Cornificium, Paululum quidlibet allocutionis Moestius lacrymis Simonideis. Fuisse autem Simonidem appositissimum concitando luctui, etiam Aristides ostendit in Epicedio his verbis exclamans: poi=os2 tau=ta simwni/dhs2 qrhnh/sei, qualis Simonides hunc moerorem digne lugebit?

Theatrum simul et aperit et claudit.

Prouerbiale est in eum, qui pollicetur dicturum se aut explicaturum aliqui opportunum et magni momenti, simulque alio orationem dirgit. Heliodorus libro tertio: w(/sper kato/pin e(orth=s2 h(/konta, to\ tou= lo/gou, para\ tre/xeis2, o(mou= te a)noi/cas2 kai\ klei/sas2 to qe/atron, id est, Me veluti peracto iam festo advenientem, iuxta prouerbium, praeteritis, et reserans simul et claudens theatrum. Potest et in sordidum torqueri, qui spem ostentat domi, sed mox reuocat.

Veluti Mineruae calculus.

*wsper ti\s2 a)qhna=s2 yh=fos2, id est, Velut quidam Mineruae calculus: Prouerbialiter dictum est a Philostrato, vbi dicit Herodem Atticum, principem in oratoria virum honestasse sua


page 1313, image: s1313

praesentia Aristoclem pergami docentem missis eo et suis discipulis, sic enim inquit: kai\ to\n *aristokle/a ei)=den w(/sper ti\s2 a)qhna=s2 yh=fos2, id est, vidit et Aristoclem, velut quidam Mineruae calculus, nimirum ad faciendam fidem illius eruditionis, dignatus eum honorifica salutatione, eoque facto veluti comprobans praeclaram de illo existimationem. Vti ergo proverbio licebit, cum quis primarii iudicis calculo absoluitur, aut quoties docti viri iudicium accedit ad laudem alterius, testimonioque luculento huius eruditionem extollit: aut vbi bellicosus aliquis Heros strenuam ducis militisve virtutem liberali elogio exornat: vtrique enim et militiae et doctrinae Mineruam praefecit gentilitas: w(/sper ti\s2 *aqhna=s2 yh=fos2. Natalem proverbii referendum puto ad iudicium Orestae, qui cum pares essent calculi et damnatorii et liberantes, Mineruae calculo alteri parti accedente absolutus a crimine fuit, quod ita refert Aristides: o)re/sthn fugo/nta i)/son tw=n yh=fwn genome/nwn h( a)qhna= prosqemenh\ th\n par' au)th=s2 sw/zei.

Ieiunium olet.

*nustei/as2 o)/zein, id est, Ieiunium olere Graeco proverbio dicuntur, quibus grauius est anima et pudidum olens, Aristot. Problemat sectione 13. dia/ ti ta\ sto/mata mhde\n e)/dh dokw/twn, a)/lla nhsteu/santwn o)/zei ma=llon o( kalei/tai nhstei/as2 o)/zein fago/ntwn de\ touke/ti, o(/te ei)/dei ma=llon, id est, Quid causae cur ora eorum qui nihil ederint, sed ieiuni sint, magis puteat (id quo Ieiunium olere dicitur) postquam cibum sumpserint nequaquam, cum oportuerit tunc magis obolere. Causam assignat aeri, propter requiem feruefacto, qui spiritum et excrementa pituitosa in putredinem agat. Caecil. Comicus:

Qua mihi
Vbi domum adveni, assedi, exemplo suauium
Dat ieiuna anima.

Plautus in Mercatore:

Ieiunitatu plenus, anima foetidat.

Sic enim citat Nonius Marcell. et legit vetus codex, pro quo vulgata editio habet: Iam plenus aetatis, animaque foetida: Huc pertinet quod in Bassam olidam anum scribit Martialis lib. 4. Epigram.

Quod his murice vellus inquinatum,
Quod ieiunia sabbatariorum,
Moestorum quod anhelitus reorum,
Quod spurcae moriens lucerna tedae.

Quae postrema dictio in impressis libris perperam in Leda commutata legitur.

Sphingis aenigmata dissoluit.

Epigrammaton lib. 3. Alcaei poetae proverbialis versus legitur,

*nu=n sfiggo\s2 gri/fous2 oi)di/pos2 e)frasa/mhn.

id est,

Nunc Sphyngis nodos Odipus explicui.

Quadrabit in eum, qui insigni dexteritate recondita auctorum sensa et tenebrosos locos possit explanare. Alexis Comicus in Orchestride:

*daimoni/ws2 a)spa/zomai
*gra=un sfi/gga pro\s2 e)me/g' w(s2 ai)ni/gmata le/gh|.

id est,

Complector valde humaniter
Anum Sphingem, quae soluat aenigmata mihi.

Huc spectat vrbanus Ciceronis iocus, ad Hortensium, cum iste diceret se Ciceronis aenigmata intelligere. Atqui debes, inquit ille, cum Sphingem domi habeas: acceperat enim a Verre auream Sphingem Hortensius, patrocinii praemium, vti refert


page 1314, image: s1314

Quintilianus. Comicus Straton in Phoenicide:

*sfi/gg' a)r)r( e)n, ou)ma/geiron ei)s2 th\n oi)ki/an
*ei)lhf' a(plw=s2 ga\r tou= de\n ma\ tou\s2 qeou\s2
*os' a)\n le/gh|, suni/hmi.

id est,

Domum introduxi masculam Sphingem,
Haud cocum, adeo nihil, testor Deos, intelligo
Quae loquitur.

Vbi Sphingem masculam vocat cocum poeticis verbulis vtentem, identidem data opera, vt ea ratione obscurior imperito hero illuderet. Finitimum huic est Epicharmi illud: *oi)di/pous2 toi/nun pot' w)\n ai)ni/gmat' ou) noei=s2, id est, Iam olim Oedipus cum sis, aenigmata haud capis. Sphingem fabulantur fuisse beluam canino corpore, vultu puellari, auis in modum pennatam, humana voce loquentem, consueuisseque Thebanis ciuibus aenigma proponere, quod indissolutum cum multis necis causa fuisset, tandem Oedipus Corinthius dissoluit, exitialemque bestiam sustulit; quam fabulam pluribus persequitur Palaephatus. aliter eam exponit apud Nicephorum Philostorgius, Sphinx, inquit, de simiarum genere est, pectore ad collum vsque glabro, reliquo corpore hirsuto, vbera muliebria habet, facies plusculum rotunda est, et acuminata, a muliebri specie non abhorrens, vox humana, sed stridula nec articulata: bestia indomita, maligna, astuta, hanc crediderim olim Thebas allatam, et cum in ciuium ad spectaculum commeantium vultus insiluisset, eosque vnguibus lancinasset, Oedipum ciuium suorum iniuria offensum feram interemisse, nomenque inde illustre retulisse. Caeterum fabula Oedipo fortitudinis gloriam tribuens, alatam eam fingit, eo quod celeriter in obuios insultum faceret: eadem illi pectus muliebre, corpus leoninum addit, illud propter glabritiem et femineae formae similitudinem, hoc propter ferocitatem, quodque vt plurimum quadrupes ingrediens leoninum incessum mentiatur: Sermonem quoque illi assignat, quod vox eius humanae sit affinis, aenigmata vero, quod obscurum quiddam neque intellectum vociferetur. Neque otiosum fuerit, vt huc adscribatur, quod D. Clemens commemorat Stromatum libro 5. apud Aegyptios pro templis stare dedicata Sphingum simulacra, quo significent obscurum minimeque explicitum, et aenigmatis cuiusdam simile, quicquid de Deo loqui, aut opinari mortales institerimus: non ignoro tamen aliter istud symbolum a Synesio exponi, in libro de Regno, ad Theodosium iuniorem, et iterum in Aegyptio.

Cyrenaeus videris.

DE homine quauis ratione inexpleto dicitur Alexidis Comici illud, e Tyndareo id fabulae nomen est:

*anqrwpos2 ei)=nai moi\ kurhnai=os2 dokei=s2.

id est,

Videris esse vir Cyrenaeus mihi.

Proverbii vice usurpauit Athen. li. 12. initio: *anqrwpos2 ei)/ne moi\ kurhnai=os2 dokei=s2, kata\ to\ *ale/cidos2 *tunda/reo e(tai=re *timo/krates2, ka/kei= ga\r a)\n ti\s2 e)pi\ to\ dei=pnon e(/na kalh=, *pa/reisin o)ktwkai/dek' a)/lloi, kai\ de/k' a(/rmata, id est, Videris esse homo Cyrenaeus mihi iuxta Alexidis Tyndareum, sodalis Timocratis, illic enim si quempiam ad coenam voces, mox 18. alii adsunt et currus 10. Modeste Timocratis studiosi hominis inexplebilem in legendo, et ad editionem de poscendis libris auiditatem perstringit, qui perlectis iam


page 1315, image: s1315

11. Dipnosophistarum commentariis, nondum satur, efflagitarat praedictis adiici librum de iis, quos luxu diffluentes ac deliciis addictos, fuisse obseruarat. Apposite igitur quadrabit in hominem inexhaustae lectionis, aut voluptatibus nunquam saturum.

Ne corticem quidem dederit.

VErsiculus est proverbialis, Pathenii Etymologici auctore citatus.

*ou)de\ po/roi r(izhs2 dru/yela pontia/dos2.

id est,

Herbae littoreae fragmina non dederit.

vel ita:

Radicis nulli dederit fragmenta marinae.

Quo licebit vti in hominem sordidum et auarum, qui nulli aliquid largiatur, vt e pumice aquam citius elicias, quam a tali numulum. est autem dru/yelon cortex arboris delibratus, seu ab arbore reuulsus, aut etiam quisquiliae quaelibet et fragmenta, apo\ tou= dru/ptein quod lancinare sonat. Convenit cum eo, quod alibi citauimus, Ne salem quidem dederit.

Ne baeon piscis molestus sit.

*mh\ me\ baiw\n kakw/sh| i)xqu\s2, id est, Ne Baeon pisciculus mihi noxam pariat. Citatur ab Etymologici auctore, qui illud exponit de homine voluptuario et delicato ganeone, qui vilia et communia edulia aspernatus, cupedias sectatur: cuiusmodi Philoxenus Cyterius fuit, qui appositum exiguum mullum percunctanti similis auri admouit, vt ingenioso commento praegrandem Dionysio tyranno in eadem mensa oppositum impetraret, vti refert Athenaeus. Est autem baiw\n pisciculus gobio persimilis, alio nomine be/lennos2 a mucositate, vt videtur, nomen sortitus, quanquam apud Athenaeum lib. 7. be/lennos2 scribatur, vbi et alter extat in vulgatis codicibus error talis, e)sti\ de\ kwqiw= th\n i)de/an paraplh/sios2, pro quo reponas, ex Eustathio et Etymologici auctore kobiw=, vt dicat ble/nnon piscem, a ble/nna, id est, muco nomen habentem, gobio esse persimilem. Vilem autem fuisse et ingrati saporis pisciculum, ostendit Epicharmus a)xari/stous2 bai/onas2, id est, insipidos Boeonas vocitans. Lectio huius paroemiae diuersa est apud Athenaeum, sed quae eodem sensu constare potest mh\ moi\ bai/on kako\s2 i)xqu\s2, id est, Procul a me facessat Boeon malus piscis. Competet in hominem aspernabundum et delicati morosique ingenii, qui communia et vulgaria fastidiat.

Cum vulpe habens commercium, dolos caue.

SEnarius proverbialis citatur a Suida talis:

*kerdoi=sunwn, th\n kerdosu/nhn prosdo/ka.

id est,

Cum vulpe habens commercium, dolum caue.

Affine est illi Paulino: Cum prauo deprauaberis. A malorum consortio cauendum est, ne aut impostura exitio tibi sit, aut ne in mores transeat contagium: to\ ga\r e)mfue\s2 ou)/t' ai)/qon a)lw/phc [note of the transcriber: In the print: a)lw/puc ] ou)/t' e)ri/bromoi le/ontes2 dialla/cain to\ h(=tos2, vt inquit Pindarus, hoc est, natiuum ingenium neque dolosa vulpes, neque rugibundus leo commutare valeant. kerdw= autem vulpes dicitur, quasi kerkw=, a caudae quam spissam habet tractu, vel ab astutia, qua lucrum quaeritur et emolumentum, quam ke/rdos2 etiam nominant, vnde et kerdale/os2 fraudulentus homo dicitur.

Pro pede Xenium.

*tou=to/ soi a)nti\ podo\s2 ceinh/ion.

id est,

Istud habe xenium pede pro bouis:



page 1316, image: s1316

Verba sunt Philaetii bubulci Vlyssis apud Homer. Odyss. 22. ad Cresippum, quem sagitta traiecerat, illi insultantis, vt munus illud accipiat pro bubulo pede, quem ille mendicanti Vlyssi impegerat paulo ante. admonet ibi Eustathius vsurpatum adagium a primi nominis theologo, in eos, quibus malum pro malo rependitur.

Vti nutrices Lamiam.

Cvm inanes minas ad territandum solum compertas innuere volumus, vtemur illo Dionis Chrysostomi, w(/sper ai( ti/tqai dhgou/menai th\n lami/an, id est, instar nutricum Lamiam pueris obiicientium. Eius verba haec sunt, oratione 55. mo/nous2 de\ qauma/zeis2 tou=s2 le/ontas2 (ita corrigendus est codex Graecus, qui habet:) le/gontas2 kai\ tou\s2 a)etou\s2, kai\ tou\s2 sku/llas2, kai\ tou\s2 ku/klwpas2, oi)=s2 e)koi=nos2 e)kh/lei tou\s2 a)naisqh/tous2, w(/sper ai( ti/tqai ta\ paidi/a, dihgou/menai th\n lami/an. id est, Solos miraris leones, aquilas, scyllas, et cyclopes, quibus ille stupidos homines demulsit, non aliter, quam solent nutrices pueros, Lamiae adventum narrantes. Lamiam quasi laimi/an a praegrandi ingluuie nomen habere vult Etymologi auctor, diximus de ea in adagio Lamiae turris antea: nunc et hoc addendum est ex Nicephoro Callisto libro 18. cap. 9. Lamniam etiam le/gw vocari, sic enim ait de Mauritio Imp. Illud insuper auile parumque simile veri addens Empusam (ita enim nominant, quam le/gw quis dixerit) saepenumero infantem Mauritium e cubili, velut mox deuoraturam, extulisse, nullo accepto incommodo.

Immortales Gratiarum horti.

*akh/ratoi xari/twn kh/poi, id est, Interitum nesciunt Gratiarum horti. Aristid. kai\ ma/l' e)n a)khra/tois2 xari/twn kh/pois2, id est, In immortalibus Gratiarum hortis natum. Proverbii facies ad gratitudinis significationem trahi potest, nam beneficii collati memoria immortalis esse debet, semperque in animo grato viuere, vnde et Gratiarum vni a virore perpetuo Thaliae nomen fuit. Potest et ad personam transferri, si dicamus virum sempiterna memoria dignissimum, in Charitum hortis immortalibus viuere, A quo non abludit Sapphus poetriae inuectiua in indoctam et a Musis Gratiisque alienam feminam: katastanoi=sa de\ kei/seai, tou= de\ pote\ mnamosu/na se/qen e)/sset' tou= de\ pok' u(/steron, ou) ga\r mete/xeis2 r(o/dwn tw=n e)k pieri/as2, a)ll' a)fanh\s2 kei)=n a)i/+da do/mois2 foita/seis2, hoc est, Mortua iacebis, nec tui umquam a morte extabit memoria, quippe expers rosarum in Pieria nascentium, sed obscura vmbra apud inferos maneis oberrabis. Quae verba corrupte leguntur apud Plutarchum in 3. Symposiac w n, in Cod. Aldino, parumque integre.

Phoenicis instar reuiuiscere.

*kata\ foi/nika a)nabiw/skesqai, id est, Phoenicis in morem reuiuiscere, proverbio dicetur, qui longa valetudine, assiduis curis, amore, solicitudine, carceris taedio emaciatus, nunc viuidior factus ad se redit. Aristides refert ad statum ciuitatis, cuius ruinae in nouam vrbis faciem restitutae sint, reparatis etiam iis, quae obsoleta forent; ita enim loquitur de Smyrna beneficio M. Aur. Imp. reaedificata: h( po/lis2 a)nafu/etai metabalou=sa th\n h(liki/an, h( au)th\ palaia/te kai\ ne/a genome/nh, w(/sper to\n foi/nika a)nabiw/skesqai lo/gos2 au)to\n e)c au)tou=, id est, Repullulat ciuitas deposito senio, vetus eadem et noua, quomodo Phoenicem ex se reuiuiscere fama loquitur; et alibi de eadem, ge/gone dh\ palaiota/th kai\ newta/th h( au)th=| e(auth\n


page 1317, image: s1317

a)nanewsame/nh, kaqa/per to\n o)/rnion fasi\ to\n i(ero\n, id est, Facta est eadem vrbs et antiquissima et nouissima, resumpta iuuenta, quod de sacro alite dicitur. De Phoenice aue ita Ambrosius lib. defide resurrectionis. Auis in regione Arabiae, cui nomen est Phoenix, rediuiuo suae carnis humore reparabilis, cum mortua fuerit, reuiuiscit. Eusebius Pamphili in vita Constantini: *ai)gu/ption o)/rnin fasi\ monogenh= o)/nta th\n fu/sin, qne/skein me\n e)p' a)rwma/twn au)to\n au)tw=| th\n teleuth\n quhpolou=nta a)nabiw/sken de\ e)c au)th=s2 spodia=s2 kai\ a)napta/nta toiou=ton oi)/os2 kai\ pro/teron h)=n fun=ai, id est, Phoenicem volucrem Aegyptiam ferunt natura vnigenam esse, et super aromatum aceruo emori suum sibi rogum adolentem, postea de suo cinere reuiuiscere, resumptisque pennis talem existere, qualis antea fuerit. Nazianzenus in Carminum lib.

*os2 d' o)/rnin foi/nika fa/tis2 qnh/skonta nea/zein,
*en puri\ tikto/menon pollw=n e)te/wn meta\ ku/kla
*purale/hs2 koni/hs2 cei=non go/non au)toge/neqlon.

id est,

Phoenicem perhibent post fata resumere vires,
Nascentem ex igni, et decursis pluribus annis,
De cinere annoso faeturam sponte renasci.

De hac aue ita ferme Artemidorus lib. de insomniis 4. cap. 49. Phoenix vbi fatale ingruit tempus, evolat in Aegyptum, loco vnde profectus adsit ignorato, sibique constructo e casia myrrhaque rogo, immoritur: ex eo cinere post statum temporis curriculum vermis enasci putatur, qui grandescens in volucrem abit, fitque iterum phoenix, moxque emigrat ex Aegypto, locumque vnde genitor advenerat volatu repetit. Eius verba leguntur apud Suidam in dictione foi/nic, sed a librariis corrupta, nam illa a)fi/ptasqai ei)s2 ai)/gupton e)kei=qen, ex Artemidoro ita legi debent, a)fi/ptasqai ai)gu/ptou e)kei=se. Plura de hac aue qui scire desiderat, legat opusculum Lactantii, et alterum Claudiani, de Phoenice. Cornelium Tacitum annalium lib. 5. Plinium lib. 10. cap. 2. Solinum cap. 36. Ouidium in transformationum lib. denique Achillem Statium Alexandrinum in calce lib. 3. de amoribus Blitophontis et Leucippes.

Qualis hera, talis et canis.

REfertur a Clemente Alexandrino lib. paedagogi 3. oi(=a ga\r de\ spoi/na ( fasi\n o(i paroimiazomeni ) poia/de x' h( ku/wn, id est, Qualis namque hera, iuxta proverbium, talis est et canis. Quadrabit in impudicae aut ebriosae matris, libidinosam aut temulentam filiam. Vsus eo est Gregorius Palama, in declamatione, qua corpus aduersus animum se defendit, testaturque se mereri veniam, raptum illius affectationibus oi(=a ga\r, fusi\n, h( de/spoena, toi/a x' h( ku/wn.

Gyaro dignum.

FAcinus audax cum periculo coniunctum, quale r(iyoki\n du/non Graeci vocant, velut proiectae audaciae plenum, versu a multis vsitato. Iuuenal. dixit: Gyaro dignum, ita autem habet, Aude aliquid breuibus Gyaris, et carcere dignum. in quo praeter aliorum grammaticorum expositionem, breuibus, epitheton esse nolo, vt exilitas insulae includi eo verbo videatur, sed commate distermino, vt tria loca periculo vitae coniuncta illi adeunda esse significet, qui facinus aliquod memorabile suscipere velit. Sunt enim Breuia loca maris vadosa, naufragiis infamia, quorum etiam apud Virgilium


page 1318, image: s1318

mentio est in 1. Aeneid. ibi, In Breuia et Syrtes. Polybus similiter vt Latini braxe/a nominat, vt libro 1. de parua Syrti loquens, e)n h)| prospeso/ntes2 ei)s2 ti/na braxe/a (ita locum corrige pro a)braxe/a ) dia\ th\n a)peiri/an, ei)s2 pa=san h)=lqon a)pori/an, id est, Ad quam in breuia incurrentes, propter locorum imperitiam, in summum adducti fuerunt discrimen. Gyaros vero insula est inter Cycladas, quam immitem et sine cultu hominum causatur Tiberius apud Cornelium Tacitum.

Mel summis digitis delibandum.

*xrh\ tou= me/litos2 a)krw|daktu/lw|, a)lla\ mh\ aei/lh| xeiri\ geu/esqai, hoc est, Mel summo digito, haud caua manu delibandum est. Dionysius Mylesius apud familiares suos identidem dicere solebat. Philostratus lib. 1. de Sophistarum vitis commemorat. Translationibus aliisque deliciis, quibus oratio ornatur, parce vtendum est, non affluenter et ad fastidium vsque. Voluptatibus modice frui pro re nata, illaudatum non est, modo ne totum te iis immergas. Vti adagio conveniet, quoties moderatum rei alicuius vsum laudabimus.

Polycleti norma.

*poluklei/teos2 kanw\n, id est, Polycletaea norma, proverbii specie effertur de homine omnibus numeris absoluto, de opere ad vnguem facto, deque re extra controuersiam perfecta. Natum a Polycleti statuariorum antesignani commentario, quo absoluti operis specimen artificibus praescripsit, itemque eiusdem statua absolutissima, quibus ambobus kano/nos2 nomen inditum fuit ab auctore: Sed operae pretium est Galeni verba, quibus hanc rem persequitur, apponere ex [reading uncertain: Print blurred] 5. lib. De Hippocratis et Platonis decretis: kaqa/per e)n tw=| *poluklei/tou kano/ni ge/graptai, pa/sas2 ga\r e)kdida/cas2 e)n e)kei/nw| tw=| suggra/mmati ta\s2 summetri/as2 tou= sw/matos2 o( *polu/kleitos2, e)/rgw| to\n lo/gon e)bebai/wse dhmourgh/sas2 a)ndri/anta kata\ ta\ tou= lo/gou prosta/gmata, kai\ kale/sas2 du\ kai\ au)to\n to\n a)ndria/nta kaqa/per kai\ to\ su/ggramma, kako/na, id est, Quemadmodum in Polycleti regula perscriptum est: nam cum eo in commentario Polycletus nos edocuisset symmetrias corporis, scriptum denique opere confirmabit, fabricata statua iuxta libri praescripta, inditoque illi similiter, vt et commentario, Normae peculiari nomine. Idem de corpore quadrato loquens in primo De temperamentis, quod non modo medium obtinere humiditatis siccitatisque, verum etiam optima formatione praeditum vult esse supra Polycleti normam, sic inquit: kai\ pou=tis2 a)dria\s2 e)paineintai\ *poluklei/tou kanw\n o)nomazo/menos2, e)k tou= pa/ntwn tw=n mori/wn a)kribh= th\n tro\s2 a)llh/la summetri/an e)/xein, o)no/matos2 toiou/tou tuxw\n, id est, Laudatur alicubi statua Polycleti, Norma vocitata, creato inde nomine, quod exactam ad amussim omnium inter se membrorum commensurationem habeat. Transferetur apposite ad animi dotes, si hominem omni virtutum genere praeditum *poluklei/teion kano/na vocemus: Eo modo accipitur et per se kanw\n Graecis, vt Norma Latinis; Apud Suidam incerti auctoris verba citantur ista, h( de\ e)fobei/a, kanw\n h)=n o)rqou= bi/ou kai\ u(liou=s2, id est, Pubertatis anni norma erant recte institutae, sanaeque vitae. Eunapius de Martiano: a)nh\r e)s2 a)reth\n a(/pasan, w(/sper tis2 kanw\n a)pikribome/nos2, id est, Vir ad omnes virtutes, veluti norma quaepiam affabre factus. Simili tropo Hieronymus ad Ruffinum dixit. Norma


page 1319, image: s1319

Catonianae seueritatis. et Martialis lib. 11. Regula morum. Affine etiam est illud Trebellii Pollionis, Valeriani vita censura est. Ad eundem modum capitur gnw/mwn. Damascius de Isidoro philosopho Hypatiae doctissimae foeminae marito: a(pa=n to\ qe/atron w(s2 ei)pei=n, th=| e)kei/nou kri/sei gnw/moni diexrh=to tw=n a)/meinon h)\ xei=ron lego/ntwn, id est, Vniuersum theatrum illius iudicio utebatur, ceu regula eorum, qui bene maleve dicerent. Thucydides de Themistocle: tw=n te paraxrh=ma di' e)laxisth=s2 boulh=s2 kra/sistos2 gnw/mwn, id est, Rerum praesentium exactissima norma, adhibito vel leui consilio.

Pro virgine cerua.

*anti\ parqe/nou e)/lafos2, id est, Loco virginis cerua. Prouerbio hoc uti licebit, cum praeter opinionem insperatum quid accidit, veluti si quis opima spe excidat, et pro aureis tantum non montibus exiguum quid referat: aut ubi quis criminis purus, reus tamen accusatus, liberatur, auctore sceleris deprehenso: aut cum aliud pro alio fraudulenter substituitur. Exstat apud Achillem Statium Alexandrinum libro sexto de amoribus Clitophontis et Leucippes. Custos, inquit, ut verisimile est, obstupuerat, inopinatae rei nouitate commotus, iuxta paroemiam, pro virgine cerua conspecta. Natum videtur a fabula Iphigeniae, quae cum in Aulidae Boeotiae ad aram Dianae adducta staret, futura deae victima, ipsa quidem repente euanuit, et in Tauricam deuecta est, immolata eius loco supposititia cerua. Hanc rem narrat apud Euripidem Iphignuntius:

*le/pton ei)si/dontes2 e)k qew=n tino\s2
*fa/sm', ou)=gemhd' o(rwme/nou pi/stis2 parh=n,
*elafo\s2 ga\r a)spai/rous' e)/keit' e)pi\ xqoni\
*hs2 ai(=mati bw/mos2 e)r)r(ai/net' a)/rdhn th=s2 qeou=.

id est,

Spectrum intuentes a deorum quopiam
Inopinum, et aegre creditum spectantibus,
Nam cerua humi iacebat artubus micans,
Aram deae cruore stagnantem imbuens.

Non alienum hinc est, quod Martialis iocatur in Misitium quendam, a Cybales sacerdotibus noctu praesectis virilibus orbatum, cum illi Achillem puerum concubinum ea parte mulctasse se credent decepti, proinde subiicit auctor. Suppositam fama est quondam pro virgine ceruam.

Fulmenta lectum scandunt.

CItatur a Nonio prouerbium Varroni frequens: Fulmenta lectum scandunt, quanquam in impressis codicibus, ut ubique scatent portentosis mendis, singulari numero Fulmentum vitiose scriptum legitur. Videtur autem quadrare, quoties praepostere aliquid sit, aut ubi hero imperare seruus, et supra patronum cliens habere praesumit arroganter. Nihil autem in rerum natura magis est praeposterum, quam ubi fulcra sustentando lecto destinata, onus ipsa lecti esse volunt, et ab eo portari quodammodo. Est autem fulmentum idem, quod fulcrum, aut pleniore voce fulcimentum, quod vel ex Plautino exemplo in Trinummo liquere potest, ubi vulgati codices fulcimenta praeferunt, cum foeminino Fulmentas veriore lectione emendatiores libri habeant, hoc modo: Fulmentas iubeam suppingi soccis.

[gap: body text]