06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristůffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 1020, image: s1020

Cautus enim metuit, etc.

QVI non ex animo, sed mali metu, continent a maleficio, in eos quadrabunt hae prouerbiales eiusdem metaphorae:

Cautus enim metuit foueam lupus, accipiterque
Suspectos laqueos, adopertum miluius hamum.

Nam aliis aliae tenduntur insidiae, lupi fouea frondibus contecta capiuntur. Vnde apud Plautum seruus minatur se lenoni, cui nomen Lycus, foueam effossurum. Similis est illa de fuste, VertÍre modum formidine fustis.

Si coruus posset tacitus pasci.

SI breuis apologus, auctore Fabio paroemiae genus est, cur non illud etiam prouerbiis annumeremus, quod scripsit Horatius:

Sed tacitus pasci si posset coruus, haberet
Plus dapis, et rixae multo minus, inuidiaeque.

Quidam existimant mutuo sumtum ex Apologo, quem in libro de Deo Socratis refert Apuleius, de coruo praedam nacto, quam vulpes ita intercepit, dum arte persuadet illi, vt canere incipiat. Quadrat in eos, qui, si quid bonae rei nacti sunt, continuo iactant, ostentantque, atque ad eum modum efficiunt, vt alii tum obsistant, quo minus eiusmodi plura commoda nanciscantur, tum quae nacti sint, interuertant.

Clauam extorquere Herculi.

QVI sibi vindicare conatur, quod alius iam potentior occupauit, non infacete dicetur clauam velle Herculi extorquere. Idque iam pridem apud eruditos prouerbii vice celebratur. Natum est autem ab apophthegmate Maronis, cui cum. Zoili quidam vitio darent, quod non paucos versus Homeri pro suis vsurpasset, respondit, hoc ipsum magnificum esse facinus, vel Ioui fulmen eripere, vel clauam extorquere de manu Herculis. Macrobius libro Saturnalium quinto, de Marone, qui sic vsurpauit Homerica, vt fecerit sua: Quia cum tria haec ex aequo impossibilia putentur, vel Ioui fulmen, vel Herculi clauam, vel versum Homero subtrahere, quod et si fieri posset, alium tamen nullum deceret, vel fulmen praeter Iouem iacere, vel certare praeter Herculem robore, vel canere quod cecinit Homerus, hic opportune in opus suum, quae prior vates dixerat, transferendo, fecit, vt sua esse credantur.

Bis interimitur, qui suis armis perit.

MIMVS est prouerbialis, incertum, cuius, (Senecae titulo celebratur, sed falso) Bis interimitur, qui suis armis perit. Magis dolent incommoda, quibus ipsi dedimus occasionem. Natum apparet ex Aesopico apologo. Hunc Gabrias quidam versibus Iambicis complexus est ad hunc modum:

*ble/pei to\ sth=qos2 ai)eto\s2 trwqe\n pa/lai,
*algw=n de\ loipo\n h(=sto polla\ dakru/wn.
*ble/pwn d' o)i+sto\n ei)=pen e)pterwme/non,
*babai\, pte/ron me\ to\n pterwto\n o)llu/ei.

id est,

Quondam icta pectus Aquila vulnus inspicit,
Multumque lacrymans, prae dolore constitit.
Pennatum vt autem spiculum cernit, papae,
Ait, ala me aligeram graui exitio dedit.

Adagium Graecum, quod ex hoc item apologo sumtum est, alio diximus loco.



page 1021, image: s1021

Mulierem ornat silentium.

SOPHOCLES in Aiace flagellifero:

*gunaici\ ko/smon h( sigh\ fe/rei.

id est,

Decus addit vsque feminis silentium.

Sententia prouerbialis, quam Seruius in primum Aeneidos citat ex Sophocle. Mulier animal natura loquax, nulla re magis cohonestatur, quam silentio; maxime apud viros, cum de rebus seriis agitur. Sumtum est ex Homero, apud quem est non semel illud:

- *mu=qos2 d' a)/ndressi melh/sei.

id est,

- Fueritque viris oratio cura.

Imitabor Nepam.

Imitari Nepam dicitur, qui retrocedit. Id erit prouerbialius, si torqueatur in eum, qui in deterius vsque degenerat, e)pi\ ta\ mandrabou/lou. Nam Nepa, quemadmodum auctor est Festus Pompeius, Afrorum sidus, appellatur cancer, vel, vt quidam putant, scorpius, qui et ipse retrogradus est. Nonius Marcellus negat eam vocem aliud significare, quam scorpium, ex M. Tullio De finibus libro quinto, Serpere anguiculos, natare anaticulos, volare merulas, cornibus vti videamus boues, nepas aculeis, suam denique cuique naturam esse ad viuendum ducem. Citat et Manilium:

- Ad sydera vectam
Erigionen, ictuque nepam, spolioque leonem.

Haec Nonius. At si nepa nihil aliud est, quam scorpius, mirum, cur Cicero maluerit dicere nepam. Quanquam scorpio quoque peculiare est retrocedere, si quid offendat, et cancer ictu vulnerat. Plautus in Cassina, Retrouersum cedam ad parietem. Imitabor nepam.

Quod alius condiuit coquus, aliter condiam.

VBI quis rem omnem nouat, ac perturbat, conueniet Plautinum illud ex eadem fabula, non dubium, quin prouerbiali dictum forma:

Ibo intro, vt id, quod alius condiuit coquus, ego nunc vicissim
Vt alio pacto condiam: quidquid prandij est; vt paratum ne siet,
Sietque ei paratum, quod paratum non erat.

Odi puerulos praecoci sapientia.

APuleius in apologia secunda, versiculum hunc ex poeta quopiam citat, ceu vulgo celebrem:

Odi puerulos praecoci saepientia.

Vulgo inualuit opinio, vt credat puerulos maturius sapientes, aut non fore vitales, aut dementes futuros, simulatque ad aetatem maturam peruenerint. Plinius lib. 7. refert Catonem Censorium velut ex oraculo prodidisse, senilem iuuentam praematurae mortis esse signum. Et apud Senecam lib. controuersiarum 2. controuersia prima, Cestius de ingenio Alfij Flauii praedicare consueuit, tam mature magnum ingenium non esse vitale. Talem puerum Sophocles a)ndra/paida vocat Citatur autem hic versiculus ab interprete Pindari in Pythiis hymno secundo, to\n a)ndra/paida despo/ths2 a)pw/lesa, id est, Puerum virilem, dominus ipse perdidi. a)ndra/paida, vocat, quod aetate puer, viri sapientia praeditus esset. Adaptare licebit ad discipulum, qui in ipsis statim rudimentis sibi placeat. Aristoteles lib. Rhet. 2. refert hanc sententiam ex poeta quodam:

*ou) xrh\ po/q' o(/stis2 a)rti/frwn pe/fuk' a)nh\r
*pai=das2 perissw=s2 e)kdida/skesqai sofou\s2.

id est,



page 1022, image: s1022

Quisquis sapit, non vnquam oportet, plus satis
Docendo pueros, mox philosophos reddere.

*dou/reos2 i(/ppos2.

*dou/reos2 i(/ppos2, id est, Dureus equus, de clandestinis insidiis dicebatur, aut vbi repente complures apparerent, qui latebant antea. Sumptum ab equo Homerico, in quo Graecorum proceres abditi, repente prosilientes Troiam ceperunt. Hunc Homerus Durateum appellat, vt Odysseae *q. quod trabibus esset contextus:

*ai)=sa ga\r h)=n a)pole/sqai e)ph\n po/lis2 a)mfikalu/yh|.
*doura/teon me/gan i(/ppon, o(/q' ei(/ato pa/ntes2 a)/ristoi
*argei/wn, trw/essi fo/non kai\ kh=ra fe/rontes2.

id est,

Fatum enim erat, peritur am vrbem, simul ingrederetur
Durateus praecelsus equus, qui clauserat omnes
Primores Danaum, luctumque, necemque ferentes
Troianis.

Plutarchus in vita Themistoclis, narrat illum aliquando dono rogasse equum a Philide nutritore equorum. Eum is vbi negasset, comminatum fuisse se breui ex illius domo facturum equum doura/teion, significans se crimina ipsius, ac domesticorum prolaturum in lucem Nec inscitum fuerit, si quis ludum alicuius eruditi, Durateum equum appellet, quod ex eo breui tempore summi viri prodierint. De laudatis viris, qui subito alicunde emerserunt, apud eruditos frequens est, vt ex illius domo velut ex equo Troiano prodiisse dicantur. M. Tullius Philippica secunda, ad egregii facinoris societatem retulit: In huius me consilii societatem tanquam in equum Troianum includi cum principibus non recuso. Aristophanes in Auibus prouerbium detorquet in emphasim roboris ac magnitudinis:

*ippon u(po/ntwn me/geqos2 o(/son o( dou/reios2.

Interpres admonet adlusum ad equum aereum insigni magnitudine, qui in acropoli stabat Palladi dicatus a Charidemo, quod ipsa testabatur inscriptio. Verum is ad imitationem equi Troiani compositus erat. Mar. Tullius in C. Verrem 6. Troianum equum accipit pro extrema calamitate: Quem concursum factum in opido putatis? quem clamorem? quem porro fletum mulierum, qui viderent equum Troianum introductum, vrbem captam esse dicerent, etc. Portas, per quas introductus fuerat equus Durius, Homerus Iliados g. skaia\s2, hoc est, sinistras appellat, quod laeua mente Troiani equum illum induxerint in ciuitatem. Idem pro Muraena dicit equum Troianum intus esse, cum sentit reipublicae periculum esse a ciuili discordia. Intus, inquit, intus est inquam equus Troianus, a quo nunquam me consule dormientes opprimemini. Idem pro M. Caelio. An equus Troianus fuerit, qui tot inuictos viros muliebre bellum gerentes tulerit; ac texerit?

Cum adsit via, semitam quaeris.

*odou= parou/shs2 th\n a)trapo\n zhte/eis2.

id est,

Cum praesto sit via, tu requiris semitam.

Citatur ab Eustathio in Odysseae N. Est autem a)trapo\s2, semita, quae diuersa sit a via plaustrorum, quam regiam vocant. Conueniet adagium


page 1023, image: s1023

in tergiuersatores, qui, quo praesens negotium suffugiant, diuerticula captant.

E culmo spicam conijcere.

EVSTATHIVS Odysseae c. enarrans hunc versum, quem nos alio citauimus loco:

*all' e)/mphs2 kala/mhn ge/s' o)i/+omai ei)soro/wnta
*gignw/skein.

Ostendit Vlyssem ad prouerbium allusisse, quod plene sic efferatur, e)k kala/mhs2 dh=lo/s2 e)stin o( teqerisme/nos2 sta/xus2, id est, Ex culmo perspicitur spica demessa. Etiam in sene apparet, cuiusmodi fuerit iuuenis. Meminit huius loci Aristoteles libro Rhetoricorum tertio, indicans per metaphoram senectutem dictam culmum.

*bussodomeu/ein.

*bussodomeu/ein, frequenter est apud Homerum, non citra prouerbii speciem, pro eo quod est, alto pectore moliri quippiam, et clanculum in animo struere insidias. Translatum a fundamentis aedificiorum [correction of the transcriber; in the print aedificiotum], quae profunde iaciuntur [correction of the transcriber; in the print iaciunrur]. Odysseae *r.

*esql' a)goreu/ontes2 kaka\ de\ fresi\ bussodo/meuon.

id est,

Dicebant bene, sed mente alta praua struebant.

Idem alibi:

- *do/lon fresi bussodomeu/wn.

id est,

- Fraudem alta mente volutans.

Accersitum malum.

*epispasto\n kako\n, id est, Accersitum malum, dicitur, cuius ipse tibi causam praebueris. Homerus Odyss. *s.

*h ta/xa i)=ros2 a)/iros2 e)pispasto\n kako\n e(/cei.

id est,

Nae mox perditus Irus habebit, quod sibi quaerit,
Vltro malum.

Eurymnus.

*eu)/rumnos2, id est, Eurymnus, dictus est olim prouerbio, qui per calumniam conaretur fidos amicos inter sese committere. Nam hic, cum moliretur serere dissidium inter Castorem et Pollucem, alterum apud alterum insimulans, post deprehensus, vtrique grauissimas poenas dedit. Hoc autem fere solet accidere iis, qui malis artibus student dirimere eos, quos insolubili vinculo natura copulauit, vt vxorem et maritum, parentem et filium, ac fratres. Fit enim, vt hi redeant in gratiam, et praeteritae simultatis poenas vtrique repetant ab auctore. Id euenit Athenis Hyperbolo, qui Niciam, ac Alcibiadem conatus est committere.

A furiis oriundus.

*erinnu/wn a)por)r(w\c, id est, A furiis profectus. Olim dicebatur taetra, foedaque specie, quique maniko\n ble/pei, quemadmodum ait Aristophanes. Item quod noxium et exitiale sit, id a furiis ortum aiunt, quemadmodum Aiax in tragoedia.

*ara ou)k e)rinnu\s2 tou=t' e)xa/lkeuse ci/fos2.

id est,

An non mucronem hunc furia cudit tartari?

Similes videntur captiuis ex Pylo.

*eoi/kasi
*toi=s2 e)k pu/lou lhfqei=si toi=s2 lakwnikoi/s2.

id est,

Captiuis mihi
Similes videntur e Pylo Laconicis.

Est apud Aristophanem, e)n nefe/lais2. Dici solitum de iis, qui vultu sunt miserando, nempe pallidi, squalidi, macilenti. Pylus ciuitas quaepiam Laconicae, quam obsessam Cleon expugnauit. Qui vero superfuerant a caede,


page 1024, image: s1024

secum abduxit Athenas, extenuatos, confectos, pallidos, deformi specie, sicuti consentaneum est accidisse, tum ob diutinam obsidionem, praesertim in insula deserta, quae rerum necessariarum copiam maligne suppeditabat, tum quod post expugnatam vrbem complures dies in vinculis habiti fuissent. Haec ferme Zenodotus. De Pylo dictum est nobis alias in prouerbio, Pylus ante Pylum.

*gu/rgaqon fusa=|s2

*gu/rgaqon fusa=|s2, id est, Gyrgathum spiras, in insanum, frustraque vociferantem iaciebatur. Gyrgathus lectus est, in quo paralytici, menteque capti, quique vocantur daemoniaci, vincti iactant sese, multa minitantes, sed frustra. Conueniet igitur in atroces sine viribus iras. Hesychius indicat Gyrgathon dici vas quoque, in quod pistor coctos reponit panes. Graeca vox a voluendo dicta videtur,

Byzeni libertas.

*buzh/nou par)r(hsi/a, id est, Byzeni libertas, vbi quis audacius, liberiusque loquitur. A Byzeno quodam, Neptuni filio, cui mos fuerit mira in dicendo libertate vti. Stephanus commemorat buzu/hn, Scythiae ciuitatem, vnde Byzeni. Eius gentis peculiare est intrepide loqui.

*axreio/gelws2.

*axreio/gelws2, prouerbiali, noueque composito verbo dicebatur nugator, quique rebus ineptis oblectaretur. Nam a)xreio/gelws2 perinde sonat, quasi dicas, temere ridentem, quod vitii vel stultitiae signum est, vel dementiae.

Protinus apparet, quae plantae frugiferae futurae.

*au)ti/ka kai\ futa\ dh=la a(\ me/llei ka/rpim' e)/sesqai.

Protinus apparet quae fructum planta datura est,

Vel in pueris elucet indoles futurae probitatis. Protinus in discipulo praesentire licet profectum futurum.

Periit sus.

*apo/lwlen u(=s2, kai\ ta/lanton, kai\ ga/mos2.

id est,

Periit mihi sus, et talentum, et nuptiae.

Dici suetum, vbi quis frustratus perdidisset operam impensam. Natum a quodam, qui, cum apparasset ad nuptias omnia, non est eas assecutus. Adfine illi, Oleum, et operam perdidi.

*amfiqalh\s2 e)/rws2,

*amfiqalh\s2 e)/rws2, id est, Vtrinque florens amor, olim dicebatur, quoties vterque pariter esset incolumis, ac mutuo responderet amore. Nam dimidiati dicimur, quoties amicus distrahitur, velut altera pars nostri. Exstat apud Aristophanem in Auibus in calce fabulae. Talem amorem in Eunucho optat Phaedria: Vtinam esset mihi pars aequa amoris tecum. Congruit huic Pindaricum illud in Pythiis, file/wn file/ont', a)/gwn a)/gonta profro/nws2, id est, Amans amantem, et ducens ducentem libenter.

Ex amphitheto bibisti.

*amfiqe/tw| e)/pines2, id est, Ex amphitheto bibisti. Dicebatur in eum, qui meracius, ac largius potaret. Amphithetum enim erat poculi genus, ita factum, vt quauis ex parte positum staret, nullumque certum haberet fundum. Probabilius est, quod inter varia addit Hesychius, Amphitheton esse poculum, quod ob magnitudinem ambabus tollitur, ac reponitur, id Hollandi nautae vocant busam.



page 1025, image: s1025

Pronomi barba.

*prono/mou pw/gwn, id est, Pronomi barba, de praelonga dicebatur. Aristophanes in Concionatricibus:

*argu/r)r(ios2 gou=n to\n prono/mou po/gwn' e)/xwn
*le/lhqe.

id est,

Hucusque latuit ergo Pronomi Argyrrhium
Gestare barbam.

Pronomus tibicen quispiam fuit, prolixa barba, gestamine non admodum apposito professioni. Quandoquidem tibicinum mollitiem etiam proverbia notant. Argyrrhius exercitus dux quispiam fuit effeminatus et cinaedus, nihil habens viri praeter barbam. Taxatur eodem in loco Epicratis oratoris cuiusdam barba, cui ob idipsum vulgari ioco cognomen inditum sakesfo/rw|, teste senario, quem Aristophanis interpres citat ex Platone comico:

*anac u(phnhs2 e)pi/krates2 sakesfo/re.

id est,

Rex barbae Epicrates scutifer.

Barbam ob similitudinem scutum vocat, et alibi, a(/pasa kai\ mi/sei sa/kon pro\s2 tai=n gna/qoin e)/xousa. Aristophanes in eundem:

*ka)gw/g' e)pikra/tous2 ou)k o)li/gw| kalli/ona.

id est,

Mihi barba multo pulchrior, atque
Epicratis.

Est frequens iocus apud Lucianum in barbam philosophorum. Itidem apud Horatium:

- Iussit sapientem pascere barbam.

Martialis item in huiusmodi quendam iocatur.

Omnibus vestigiis inquirere.

*pa=sin i)/xnesi zhtei=n, id est, Omnibus inquirere vestigiis dicitur, qui summa cura, summaque diligentia rem pervestigat. Metaphora sumpta est a venatoribus. M. Tullius actione in Verrem 4. Ex istis etiam tu retibus effugere te posse confidis? Cum te nos non opinione dubia, sed tuis vestigiis persequamur, quae tu in tabulis publicis ac recentia reliquisti. Rursus in eadem: Vt omnes mortales istius auaritiae non iam vestigia, sed ipsa cubilia videre possint. Item actione 6. Illos ego accusatores puto fuisse, qui huiusmodi hominum furta odore, aut alicubi leuiter presso vestigio persequantur. Nam nos quidem quod facimus in Verre, quem in luto volutatum totius corporis vestigiis inuenimus. In Oratione pro Cluentio: Quid? Albiana pecunia, vestigiis ne nobis odoranda est, an ad ipsum cubile nobis ducibus venire possumus? Et paulo post: Cluentii nummus nullus iudici datus vllo vestigio reperitur. In Pisonem: An vero tu parum putas inuestigatas esse a nobis labes imperii tui, stragesque provinciae? quas quidem nos non vestigiis odorantes ingressus tuos, sed totis volutationibus corporis, et cubilibus persecuti sumus.

Apros immittere fontibus.

QVI sibi accersit, optatve perniciem adlatura, in hunc quadrat Virgilianum illud:

Et liquidis immisi fontibus apros.

Neque enim id sine proverbii specie dictum apparet. Siquidem apri non tantum bibunt e fonte impressis pedibus, verumetiam volutant sese.

E canis podice.

*ek kuno\s2 prwktou=, id est, E canis culo. Dictum videtur a Luciano, pro eo, quod est, rebus anxiis atque angustis, quod ea pars arctior sit huic animanti, quamobrem et excernunt


page 1026, image: s1026

difficilius. Nam asinum suum finit his verbis: e)n tau=qa qeoi=s2 swth=rsin e)/quon, kai\ a)naqh/mata e)/qhka, ma\ di/a ou)k e)k kuno\s2 prwktou=, tou=to dh\ to\ tou= lo/gou, a)ll' e)c o/nou periergi/as2, di/a makrou= pa/nu, kai\ ou(/tw de\ mo/lis2 oi=ka de\ a)naswqei\s2, id est, Hic diis seruatoribus rem diuinam feci, donaque suspendi, nimirum non e canis podice, quemadmodum vulgo dici consueuit, quin magis ex asini curiositate, post multum denique temporis, idque etiam vix domum incolumis reuersus. Vulgo iactatur et in Zenonem, teste Laertio, quod in canis postico de Republica conscripsisset, vel quod nimis anxie, vel quod inepte. Verum de hoc proverbio meminimus alibi.

E cantu dignoscitur auis.

REfertur et hoc a quibusdam, etiam si nobis nondum apud idoneos auctores repertum. E cantu dignoscitur auis, alioqui non indignum quod in proverbiorum ordinem adlegatur. Sensus congruit cum illo: Qualis vir, talis oratio. Iactatur vulgo similimum huic: E plumis auem dignosci, e cultu spectari vitam, et ingenium hominis.

Canis saeuiens in lapidem.

*ku/wn ei)s2 to\n li/qon a)ganaktou=sa, id est, Canis indignans in lapidem. Competit in eos, qui mali sui causam imputant, non ipsi auctori, sed alteri cuipiam. Veluti si quis iracundiae vitium iuuentae, non stultitiae attribueret, vnde proficiscitur. Plato lib. de Rep. 5. damnans eos, qui caesorum cadauera despoliant, ait hos perinde facere, vt solent canes saeuientes in lapidem, eo qui iecit omisso. Pacuuius apud Nonium in armorum iudicio. Nam canis cum est percussus lapide, non tam petit illum, qui in se iecit, quam eum ipsum lapidem, quo ictus est, petit.

Profundum sulcum.

*baqei=an au)/laka, id est, Profundum sulcum. Refertur et hoc in adagionum collectaneis, addunt dictum de iis, qui cogitationibus rem expenderent. Sumptum est autem ex Aeschyli tragoedia, cui titulus, e(pta\ e)pi qh/bas2. In qua versus hi dicuntur de Amphiarao:

*baqei=an au)/laka dia\ frenw=n karpou/menos2
*ec h(=s2 ta\ ke/dna blasta/nei bouleu/mata.

id est,

Sulco e profundo pectoris fructum metens,
Rectae vnde cogitationes germinant.

Citatur aliquot locis in Moralib. a Plutarcho, et a Platone, 2. de Rep. lib. Adlusit ad hoc proverbium aliquot locis Marcus Tullius, vt in epistola ad Atticum lib. 4. Ne baqu/ths2 mea, quae in agendo apparuit, in scribendo sit occultior. Rursus libro 5. Admirabere meam baqu/thta, cum salui redierimus, tanta mihi mele/th huius virtutis datur. Rursum libro 6. epist. 1. Nam nulla re sum delectatus magis quam meam baqu/thta in Appio tibi, liberalitatem in Bruto probari vehementer gaudeo. Nobis videtur recte quadraturum, et in eos qui se metiuntur non aliorum opinione, sed ex recte, secusve factorum conscientia.

Herniosus vsque ad gulam.

*ywlo\s2 me/xri tou= mir)r(i/nou, id est, Herniosus vsque ad gulam: Quadrat in vehementer herniosum. Carmen est apud Aristophanem in Equitibus:

*ywlo\n gene/sqai dei= se\ me/xri tou= mir)r(i/nou.

id est,

Sis herniosus oportet ipsam vsque ad gulam.



page 1027, image: s1027

Aristophanis interpres ostendit fuisse et apud Diphilum.

Benignior pellace vulpe.

*w plei=on i(/laws2 ai)mu/lhs2 a)lw\pekos2.

id est,

Pellace quanto est blandior vulpecula.

De eo, qui commodi sui causa simulat benevolentiam. Archilochi vulpeculam commemorat Plato lib. de Repub. 2. ou)k ou)=n e)peidh\ to\ dokei=n, w(s2 dhlou=si moi oi( sofoi\, kai\ th\n a)lh/qeian bia=tai kai\ ku/rion eu)dai moni/as2, e)pi\ tou=to dh\ trepte/on o(/lws2, pro/qura me\n kai\ sxh=ma ku/klw| peri\ e(auto\n skiagrafi/an a)reth=s2 perigrapte/on, th\n de\ tou= sofwta/tou a)rxilo/xou a)lw/peka e(lkte/on e)copi/asqen, id est Itaque posteaquam opinio, quemadmodum declarant homines sapientia praediti, etiam ipsam veritatem cogit, quod felicitatis est proprium, ad hanc sane prorsus incumbendum est, ac sibi quisque ceu vestibulum ac virtutis vmbram circumponere debet, sed ita vt sapientissimi Archilochi vulpem a tergo trahat. Haec ibi Glauco, laudans iniustitiam, quo Socratem ad iustitiae praedicationem excitet. Archilochi vulpeculam commemorat et diuus Basilius, cum alias, tum in libello ad nepotes suos, et Philostratus in imaginibus: Multi sunt apologi de vulpis astutia, ex his quis sit Archilochi, non satis liquet.

Non vt prior laedam, sed vt iniuriam retaliem.

SEnarium hunc quidam ex Olynthia Menandri citant, quidam ex Thersita Chaeremonis:

*ws ou)x u(pa/rxwn, a)lla\ timwrou/menos2.

id est,

Vt qui prior nolim malo lacessere.
Sed iam datum malo retaliem malum.

Convenit cum illo Terentiano: Sic existimet, responsum, non dictum esse.

Non nauigamus ad Hippolaitas.

*ou)k i(ppole/ktas2 perissa\s2 plw=mes2. Equidem ad hunc modum reperitur scriptum in vulgatis exemplaribus, verum ex his verbis non videtur quae sententia possit exscalpi. Quid si legas: *ou)k i(ppolai/+tas2 perissou\s2 plw=mes2. id est, Non nauigamus ad eximios Hippolaitas, vt sit admonentis parcius vtendum esse rebus praesentibus neque enim nauigari ad eum locum, vnde rerum eiusmodi copia exuberat, vt quod temere prodegeris, facile possis sarcire. Nam in Graecorum commentariis hoc tantum adscriptum inuenitur, e)pi\ tw=n braxe/a kekthme/nwn, id est, De iis, qui pauca possident. Hippola vero vetustissima ciuitas fuit Laconicae, non procul a mari, quam olim consentaneum est ob portus commoditatem, mercimoniis floruisse. Meminit huius Pausanias in Laconicis his quidem verbis: kai\ e)pi\ qala/ssh| nao/s2 e)stin a)frodi/ths2 kai\ a)/galma o)rqo\n li/qou. e)nteu=qen a)posxo/nti tria/konta stadi/ous2, quri/des2 a)/kra taina/rou, kai\ po/lews2 e)rei/pia i(ppo/las2 e)sti\n, e)n de\ au)toi=s2 a)qhna=s2 i(ero\n i(ppolai/+tidos2, id est, Et ad mare templum est Veneris, et statua recta lapidea. Hinc recedenti 30. ostia summa Taenari, et ciuitatis Hippolae ruinae sunt. Et in his Mineruae fanum Hippolaitidis. Meminit huius vrbis et Stephanus. Ne quam praetermittamus coniecturam, et illud excute lector, num pro Hippolaitas legendum sit Hippobotas, is est populus Chalcidensis, cuius meminit Plutarchus in vita Periclis, olim opibus, gloriaque cum primis clarus. Nam ipsum nomen, ab agrorum fertilitate inditum est,


page 1028, image: s1028

quasi dicas equorum altricem, quorum regionem pulsis indigenis, et deducta colonia occuparunt Athenienses. Huius rei mentionem facit et Herodotus in Terpsicore.

Epiphyllides.

REfertur et hic senarius Aristophanicus, e comoedia, quae inscribitur Ranae in proverbia:

*epifu/llides2 tau=t' e)sti\ kai\ stwmu/lmata.

id est,

Epiphyllides sunt haec et ampullae merae.

Eum aiunt convenire in blandiloquos, et phaleris verborum instructos magis quam egregiis factis. Epiphyllides enim Graecis dicuntur minutiores botri maioribus adhaerentes. Callistrat. [abbr.: Callistratos] omnes minutulos racemulos Epiphyllidas appellari scribit, quod sub pampinis lateant. Nam hinc nomen, quod foliis adhaereant. Est autem id luxuriantis arboris argumentum. Theocritus in Aita meminit de pustulis naso innatis, quae mendacem arguunt. Id suo loco dicetur.

*ap' a)krofusi/wn.

*ap' a)krofusi/wn, proverbialiter dicebant pro eo quod est, recens ab officina profectum, perinde quasi modo productum a follibus, aerariaque fornace. Nam ab his sumpta metaphora. Aristophanes:

*rh(/mata/ te komya\ kai\ pai/gnia e)pideiknu/nai
*pa/nta a)p' a)krofusi/wn kai\ a)po\ kinnabeuma/twn.

id est, Dictaque splendida, et lusus ostentare, omnia a follibus et archetypis. Porro cinnabeuma vocatur exemplar, et simulacrum, ad cuius imitationem pictores ac statuarii signum effingunt, ac repraesentant. Vnde quod nuper natum est, id a)po\ tw=n kinnabeuma/twn venire dicitur.

Super te haec omnia Leparge.

*ana/ soi ta/de pa/nta le/parge.

id est,

- Super haec te cuncta Leparge.

Hemistichium heroicum dici solitum in eum, cui ne post laborem quidem exhaustum datur respirare. Transumptum a bubus, quibus perfunctis iam agricolandi labore, labor is etiam reliquus est, vt aratrum, reliquaque instrumenta domum referant. Ea solent imponi, qui sit e duobus robustior. Taurum autem le/pargon appellat, ob candorem pili. Videri possunt verba asini sub onere collabentis ad bouem, qui rogatus vt sarcinae partem reciperet recusauit, moxque deficiente asino, coactus est totam sarcinam vna cum asini pelle gestare.

Laqueus auxiliari videtur.

*amu/nei w(s2 e)/oiken h( pa/gh, id est, Laqueus ita vt videtur et bono fuit. Dictitari consueuit, quoties incommodum alicui verteretur in bonum. Veluti si quis Turca bello captus, seruiret apud Christianos, isque hac occasione nostrae religionis sacris initiaretur. Aut si diues ad inopiam redactus, hac occasione fieret ex luxurioso sobrius, ex impio pius. Huc pertinet quod philosophus ille, Zenoni fallimur, dicebat, se tum prospere nauigasse, posteaquam naufragium fecerat.

*amusti\ pi/nein.

*amusti\ pi/nein, dicuntur qui haustim auideque bibunt, nec inter bibendum spiritum reciprocant, sed potum in aluum non secus atque in dolium infundunt. Sonat autem a)musti\ quasi dicas, citra suctum. Traduci poterit ad eos qui sermonem nullo delectu, nimis auide accipiunt. Aut qui immodica lectione obruunt ingenium, cum magis expediat, subinde


page 1029, image: s1029

cogitationem admiscere lectioni. Similis potatio Graecis dicitur a)/mustis2, quod inter bibendum labia non claudantur.

Amphidromiam agis.

*amfidromi/an a)/geis2, id est, Amphidromiam agis. Adagium ad varios vsus poterit accommodari: vel ad eos, qui pueros ostentant, ac circumferunt, aut munuscula captant, ambiuntque. Sumptum a prisca consuetudine, qua mulieres, quae in partu adfuissent, et obstetricando iuuissent, quinta post die manus abluere solent, ac puerum cursu laribus circumfere. Eoque die munuscula missitabantur a cognatis, sepiae plerumque et polypi, decimo a partu die nomen indebatur infanti. De munusculis huiusmodi meminit et Terentius in 1. Phormionis scena. Et Plautus in Truculento, in qua fabula Phronesium meretrix Dinarcho cupienti accumbere in sacrificio pro puero accitio [correction of the transcriber; in the print accititio], iubet potius illud agat, quod quinto die fieri consueuit. Quamquam Hesychius et Amphidromiam septimo die scribit celebrari solitam. Plato in Theaeteto, ta\ a)mfidro/mia, vocat genere neutro. Idem facit Ephippus apud Athenaeum li. Dipnosophistarum 9.

Canens vitae palmum.

*adwn th\n spiqamh\n tou= bi/ou pro\s2 a)/nhqon, id est, Canens vitae palmum ad anethum. De parco dictum, qui re tenui leuiculaque transigit vitam, atque interim existimat se laute viuere. Morem hunc quibusdam esse videmus, vt cum nihil apponant in mensa, quod edi possit, ne ieiunum omnino conuiuium appareat, varias narrant fabulas, aut cantilenas, vt his modis ciborum obliuionem inducant conuiuiis.

Qui non litigat, caelebs est.

DIvus Hieronymus tamquam proverbio iactatum citat. Qui non litigat, caelebs est. Indicat adagium rixosum esse omne coniugium, nec esse tranquillam vitam, nisi in caelibatu. Iuuenalis:

Semper habet lites, alternaque iurgia lectus,
In quo nupta iacet: minimum dormitur in illo.

Adstipulantur huic sententiae versus aliquot proverbiales,

*xeimw\n kat' oi)/kous2 e)sti\n a)ndra/sin gunh\.

id est,

Mulier in aedibus atra tempestas viro.

Item,

*zh=los2 gunaiko\s2 pa/nta purpolei= do/mon.

id est,

Incendit omnem feminae Zelus domum.

*ou)de\n gunaiko\s2 xei=ron ou)de\ th=s2 kalh=s2.

id est,

Muliere nil est peius, atque etiam bona.

Sed Hesiodus, vt modestius, ita verius opinamur.

*ou) me\n ga/r ti gunaiko\s2 a)nh\r lhi/zet' a)/meinon
*th=s2 a)gaqh=s2, th=s2 d' au)=te kakh=s2 ou) r(i/gion a)/llon.

id est,

Sors potior muliere proba non obtigit vmquam
Vlla viro, contraque mala nil tetrius vsquam est.

Praestat vni malo obnoxium esse, quam duobus.

ARistoph. in Concionat. senarium hunc proverbialem refert.

*eni\ ga\r sune/xqai krei=tton h)\ duoi=n kakoi=n.

id est,

Vni atque geminis praestat inuolui malis.



page 1030, image: s1030

Quoties vtrumque malum euitari non potest, danda tamen opera, quo declinemus alterum, et in id, quod minus habeat incommoditatis, incurramus.

Chius.

*xi=os2 a)po patw=n, id est, Chius cacans. Aristophanis interpres in Pacem, indicat prouerbio iactatum in eos, qui contaminarent, conspurcarentque ciuitatem Nam hac occasione consueuerunt calumniam struere Chiis. Vnde non perperam accommodabitur et in illos qui captata occasione calumniantur aliquem. Quemadmodum lupus Aesopicus agnum accusat, quod sibi bibenti turbarit aquam. Aristophanes in ea quam modo citauimus fabula.

*h po/lis2 h( xi/wn dia\ to\n so\n prwkto\n o)flh/sei.

Probabile est adagium ab euentu natum, quem refert Plutarchus in apophthegmatibus Laconicis. Chii cum apud Lacedaemonios peregrinarentur, post coenam vomuerunt in curia Ephororum, quorum apud eam gentem erat summa auctoritas, quin et in horum cathedras in quibus sedere consueuerunt, incacarunt. Ac primum quidem diligenter inquisitio facta est, quinam hoc designasset scelus, seueriter animaduersuris, si quis ciuium hoc perpetrasset. Vbi senserunt id a Chiis factum, per praeconem edixerunt, Chiis permissum esse intemperanter agere.

Furari littoris arenas.

LIttoris arenas furari dicitur, qui rem ab omnibus neglectam et incustoditam tollit. Ouidius in Amoribus

Ille potest vacuo furari littore arenas,
Vxorem stulti quisquis amare potest.

Conueniet cum illo, quod alibi retulimus ex Aristotele: e)n qu/rais2. th\n u(dri/an, id est, In foribus aqualem. Aptius per negationem vsurpabitur prouerbium, vt, Quis littoris arenas furetur?

Colubrum in sinu fouere.

*ofin e)n tw=| ko/lpw| qa/lpein, id est, Serpentem in sinu fouere, dicitur, qui complectitur amore, studioque prosequitur hominem ingratum, et aliquando per occasionem nociturum. Sumptum est ab apologo quodam, qui Aesopi nomine fertur. Eum Gabrias quidam iambis expressit in hunc modum:

*eqalpe/ tis2 gewrgo\s2 e)n ko/lpois2 o)/fin
*wra| kru/ous2. e)pei\ de\ qe/rmhs2 h)/|sqeto,
*eplhce to\n qa/lyanta ka)/kteinen ta/xos2.
*ou(/tw kakoi\ poiou=si tou\s2 e)uerge/tas2.

id est,

Sinu fouebat quidam agricola viperam
Gelu rigentem, at haec calorem vt senserat,
Ferit fouentem, moxque perimit vulnere.
Ingrati ad hunc benemeritos tractunt modum.

Est et alter apologus, de gallina fouente serpentis oua, quam admonet hirundo, ne in suam perniciem foueat.

Praeter Sibyllam leget nemo.

DIvvs Hieronymus irridens Iouiniani stylum, vt perturbatum et obscurum, scribit Plautinarum literarum illud in eum quadrare: Has praeter Sibyllam leget nemo. Est autem hic locus in Pseudolo Plautina, vbi quidam literas ab amica scriptas irridens, notulis male concinnatis, cuiusmodi ferme scriptura mulierum.


page 1031, image: s1031

Quaerunt, inquit, hae literae sibi liberos. Alia aliam scandit. Has quidem pol credo nemo nisi Sibylla legerit, interpretari alium posse neminem. An obsecro hercle, habentque gallinae manus? Nam has quidem gallina scripsit.

Nihil profuerit bulbus.

AThenaeus Dipnosophistarum libro secundo senarium hunc prouerbii nomine refert:

*ou)de\n s' o)nh/sei bolbo\s2 a)\n mh\ neu=r' e)/xeis2

id est,

Neruis carentem iuuerit bulbus nihil.

Martialis item:

Nil aliud bulbis, quam satur esse potes.

Bulbus autem ad irritandam Venerem valet. Licebit ad verecundiorem vsum trahere: Nil prodesse studium, ni vis adsit ingenii.

Quae dantur.

M. Tullius libro epistolarum ad Atticum sexto: *apognou\s2 a)lo/gws2 ei) a)pe/sth e)peipw\n, *ai)sxro/ntoi dh=ron te men/ein. Meque obiurgauit veteri prouerbio: ta\ me\n dido/mena. Vtitur eodem et alio quodam loco. Non admodum liquet quid sibi velit, nisi quid coniicere licet, ta\ me\n dido/mena, versum esse poetae cuiuspiam: est enim hemistichium iambicum, quod admonet, quod a fortuna datur, id boni consulendum esse, et ferendum aequo animo, quod mutari non queat. Plato in Gorgia videtur indicare prouerbium: nu=n de\ e)yeu/sqhn kai\ w(s2 e)/oiken a)na/gkh moi kata\ to\n palaio\n lo/gon to\ paro\n eu)= poiei=n, kai\ tou=to de/xesqai to\ dido/menon para/ sou, i. Nunc autem mendacio delusus sum, atque vt videtur, necesse est mihi iuxta vetus prouerbium, Quod adest boni consulere, idque quod abs te datur accipere, dw=ron d' o)ti dw= tis2 e)pai/nei, alibi dictum est. Eodem pertinet: Vt possumus, quando vt volumus non licet.

Sidera addere caelo.

ADDERE caelo sidera, pro eo quod est, adiungere, quibus ipsis summa est copia, prouerbiali schemate dictum, vel illud sat signi fuerit, quod Ouidius secundo Elegiarum amatoriarum libro, duobus prouerbiis intertexuit:

Quid folia arboribus, pleno quid sidera caelo,
In freta collectas alta quid addis aquas?

Pamphili furtum.

*pamfi/lou nosfismo\s2, id est, Pamphili sublatio. Pamphilus hic veteris comoediae conuiciis notatus est, quod aerarium expilasset. Conuenit in peculatores, qui e publico suffurantur.

Pegaso velocior.

*pega/sou taxu/teros2, id est, Pegaso velocior. Hyperbole prouerbialis de praeuelocibus. Nota fabula de equo alato. Ita Pindarus Olympia. hymno 9. kai\ a)ga/noros2 i)/ppou qa=sson kai\ nao\s2 u(potte/rou, id est, Velocius et generoso equo, et alata naue.

Crepitu probabis.

*plata/gh| dokima/seis2, id est, Plataga probabis. De iis qui ridicule explorant alterius in sese animum. Sumptum a vulgari ioco puellarum, quae imposito pollici, medioque digito papaueris folio palmam illidunt: quod si crepuerit, amoris argumentum est, sin minus, non amantis indicium. Id Suidas indicat fieri solere folio


page 1032, image: s1032

papaueris, aut anemonae, quod platagw/nion dicitur, a plata/ssein, id est, a strependo. Allusit ad prouerbium Ammianus libro decimoquarto. Quod cum vere et ex animo dicitur, solet amor ex leui crepitu monstrari. Vnde locus erit prouerbio, vbi ex dicto simplici deprehenditur animus hominis. Apud alios platago\n reperimus, pro instrumento, quo monemus strepitum, et platagei=n pro crepitum mouere.

Multa docet fames.

*pollw=n o( limo\s2 gi/gnetai dida/skalos2.

Fames magistra est artium complurium.

Ouidius:

Ingenium mala saepe mouent.

Persius:

Ingenique largitor
Venter negatas artifex sequi voces.

Multorum festorum Iouis glandes comedit.

*pollw=n panhgu/rewn dio\s2 bala/nwn e)/fagen, id est, Multorum festorum Iouis glandes comedit. De sene longoque plurimarum rerum vsu docto, perinde valet quasi dicas, multas vixit Olympiadas. Quercus autem Ioui sacra: vnde nuces iuglandes. Simili ioco et hodie dicunt nostrates, Comedit multa oua paschalia, senem indicantes.

Prodico doctior.

*prodi/kou sofw/teros2, id est, Prodico doctior. Aiunt hunc Prodicum in diiudicandis litib. et arbitriis inter dissentientes amicos, acerrimi fuisse iudicii. Aristophanes in Centauro, citante Suida:

*egw\ ga\r ei)/tis2 h)di/khse, qe/lw di/khn
*dou=nai pro/dikon.

id est,

Ego namque, si quis praeter aequum fecerit,
Prodicum volo negotium cognoscere.

Subest autem allusio ad vocabulum nominis. Prodicus enim veluti praeiudicatorem sonat, qui ante de lite pronunciet [correction of the transcriber; in the print pronunicet], quam ad iudices delata sit. Fuit huius nominis et sophista quidam, cuius meminit Plato locis aliquot.

Mendico ne parentes quidem amici sunt.

*ptwxou= fi/loi ou)d' oi( gennh/tores2, id est, Mendico ne parentes quidem amici sunt. Diuitiae conciliant amicos. Paupertas nec illos habet amicos, quos natura coniunxit. Tantum valet in hominum vita, cuius momentum oportuit esse leuissimum, si res non ex nostris cupiditatibus, sed ex vsu metiremur.

Malus ianitor.

*pulwro\s2 kako\s2, id est, Ianitor malus, id est, indiligens praefectus, aut custos. Natum a dicto Thericyonis cuiusdam, qui cum videret Philippi copias, Isthmicas angustias occupasse, sic ait: kakou\s2 pulwrou\s2 u(ma=s2 w)= kori/nqioi h( pelopo/nnhsos2 e)/xei, id est, Malos ianitores vos Ű Corinthii Peloponnesus habet. Siquidem angustias locorum, Graeci pylas, id est, portas appellant. Refertur a Plutarcho in apophthegmatis.

Audi chelidonem.

*pu/qou xelido/nos2, id est, Audi chelidonem, id est, in tempore curato tua negotia. Quidam a superstitioso quodam ortum autumant, cui nomen Chelidoni. Nam aiunt huic fuisse morem, obseruatis prodigiis colligere rerum exitus. Atque huius


page 1033, image: s1033

opinionis auctor citatur Mnaseas Patrensis e)n tw=| peri/plw|. Nonnulli malunt ad auem hirundinem referri, quod stridula sit auis, ac lugubris, siue quod Veris praenunciet aduentum.

Ominabitur aliquis te conspecto.

*se\ d' oi)wni/sait' a)/n tis2 i)dw\n, id est, Qui te conspexerit, augurium poterit capere. Dici consueuit in deformes, foedoque aspectu. Veteres ex primo hominis occursu sumebant omen. Occurrere formoso felix omen habebatur, occurrere deformi nigroque contra. Romanus quidam imperator, Hadrianum opinamur, vt erat omnium superstitionum obseruantissimus, ex Mauri cuiusdam scurrae occursu, mortem ominatus est. Ille iussus abire, dictum addit ominosius: Totum vicisti, totum fecisti, nunc deus esto. Nam imperatores defuncti, solemnibus quibusdam caeremoniis referebantur in numerum deorum. Iuuenalis:

Et cui per mediam nolis occurrere noctem.

Non admodum misces.

*ou) ma/la kuka=|s2, id est, Non admodum misces, id est, non multum potes, neque prodesse, neque nocere. Pericles dictus est totam miscuisse Graeciam eloquentia sua, quod arbitratu suo versaret omnia. Et apud M. Tullium omnia miscere dicuntur, qui immodica potentia perturbant rempublicam.

Asini cauda.

*onou ou)ra\ thli/an ou) poiei=, id est, Asini cauda non facit cribrum: vbi quis ad hoc, aut illud dicitur inutilis. Cribrum e pilis equinis fieri consueuit, non e villis asininae caudis. Suspicamur hoc ex huius aetatis faece sumptum ab Apostolio.

Ipso cratere.

*au)tw=| krhth=ri gi/gnh| kaka\, id est, Ipso cratere contingant mala. Dictitari solitum de iis in quos recidit quod per insidias in alios moliebantur. Craterem enim quasi malorum fontem vocat, vnde *krath\r kakw=n, id est, Crater malorum, de quo dictum est alias.

Gutta vini.

*stalagmo\s2 oi)/nou muri/ois2 xoeu=sin u(/datos2 ou) mi/gnutai, id est, Gutta vini non miscetur aqua saepius infusa. Cum paululo boni nimia mali vis admiscetur. Diluitur enim, et euanescit, si pauxillum vini plurima corrumpas aqua.

Bos porrecto vltra Taygeton capite.

*tauro\s2 u(perku/yas2 to\ tau/+geton a)po\ tou= eu)rw/ta e)/pien, id est, Taurus porrecto vltra Taygetum capite bibit ex Eurota, de re vehementer absurda. Similimum illi: Quid si caelum ruat? Natum ex apophthegmate Geradae Lacedaemonii, is ab hospite quopiam interrogatus, quae poena foret adulteris apud Lacedaemonios, negauit vllos esse adulteros apud Lacedaemonios. At instans ille, quid si quis existeret, inquit, quam poenam daret? Is, inquit, taurum maximum dependeret, qui producto vltra Taygetum montem capite, biberet ex Eurota: cumque hospes adridens, et vnde taurus tam ingens? Lacedaemonius vicissim, aut vnde apud Lacedaemonios adulteri? Refertur a Plutarcho in vita Lycurgi.

Ad cribrum dicta.

*ta)pi\ koski/nw|, i. Ad cribum dicta.


page 1034, image: s1034

Quae vera compertaque videri vellent, ad hunc appellabant modum. Finitimum illi: ta\ e)k tri/podos2 sumptum a diuinationis genere, quod suspenso circumactoque cribro peragebatur, quemadmodum alias indicauimus ex Aristotele et Luciano.

Iouis tergus.

*dio\s2 kw/dion id est, Iouis tergus. De re sordida quidem, sed tamen in vsum aliquem seruata. Nam olim victimae pellem seruabant in pompis Eleusinis circumferendam, vel substernendam pedibus eorum, qui piaculo quopiam tenebantur ad expiationem.

Mala vltro adsunt.

FErtur et huiusmodi sententia in prouerbiorum collectaneis: dizhme/noisi t' a)gaqa\ mo/lis2 paragi/netai, ta\ de\ kaka\ kai\ mh\ dizhme/noisi id est, Bona vix accedunt iis, qui quaerunt: mala vel non quaerentibus obtingunt. Idem et vulgo dicunt idiotae, neque tamen non vere: Mala vltro adesse, vel inuocata. Et tamen passim vitiis nostris adcersimus bellum, lites, morbos, quasi sua sponte parum adsit malorum.

A vicinis exemplum habent.

*ek tw=n geito/nwn e)/xousi to\ para/deigma, id est, A vicinis sumunt exemplum. Qui faciunt quidpiam aliorum exemplo prouocati. Vicinus enim vicino morbum suum affricat, et malorum commercio reddimur deteriores. Huc nimirum allusit Terentius in Andria:

Quid isthuc tam mirum est, de te si exemplum capit?

My sortitus es.

*elaxes2 to\ m, i. M. litera tibi sorte obtigit, Aenigma in stultos. Nam Graece mwroi\ hanc initialem habent. Cun aliquando Dionysio M. in sortibus obuenisset, quidam per iocum ait, mwrologei=s2 dionu/sis2. Stulta loqueris Dionysi. At ille detorquens alio: monmaxh/sw me\n ou)=n, inquit, singulari proinde certamine depugnabo. Ad hunc quidem modum refertur in collectaneis Graecorum, sed mendose, quod liquet ex Plutarcho, qui narrat Dionysium respondisse monarxh/swmen ou)=n, quod interpretes verterunt, Monarchae erimus, decepti scripturae vitio. Legendum enim monarxh/sw menou=n, vt menou=n sit vnica dictio, que non inferat tantum, sed aduersetur potius. Corrigit enim alterius diuinationem, et subiicit, imo potius ero monarcha, quis enim sic loquitur, erimus monarchae? Ad haec monarxh/swmen, non sonat, erimus monarchae, sed simus monarchae. Postremo si legas ou=n, vt sit inferentis, non corrigentis, quid aliud dicit Dionysius, quam ideo se fore monarcham, quod stultus esset?

In Pythii templo cacare.

*en puqi/ou xe/sai, id. est, In Pythii templo cacare dicebatur, qui rem nefariam et periculosam faceret, quod Pisistratus tyrannus extructo templo inscripserat, ne quis inibi ventrem exoneraret, et aduenam quendam deprehensum e medio sustulit.

In terra pauperem.

*en gh=| pe/nesqai ma=llon h)\ ploutou=nta plei=n.

id est,

-Egere praestat in solo, quam diuitem
Sulcare fluctus.

Satius est paululum habere tuto, quam multum cum periculo. Nec placebant cuidam opes de funibus pendentes, multo minus quas eripere,


page 1035, image: s1035

ventis in manu est, Prouerbium admonet certam fortunam, licet modicam, incertis quamlibet amplioribus anteponendam.

Inter pueros senex.

*en pai=si me\n ge/rwn, e)n toi=s2 de\ ge/rousi pai=s2, id est, Inter senes puer, idem at in pueris senex. Conueniet in hominem grandiusculum, maiorem quam vt puer videri possit, minorem quam vt vir. Dictum est autem ab aemulis in Hermogenem rhetorem. Accommodare licebit in hominem sic eruditum, vt inter idiotas videri possit doctulus, inter eruditos indoctus.

In sola Sparta expedit senescere.

*en spa/rth| mo/nh| lu/sitelei= ghra/skein, id est, Vna in Sparta expedit senescere. Dictum est, quod apud Spartanos summus honos senibus habebatur olim. Torqueri poterit ad quoslibet, penes quos virtus in precio sit. Refert Plutarchus in Laconicis, sed incerto auctore. Dictum est autem a quodam hospite, cum videret apud Lacedaemonios iuenes tantum honoris habere senioribus. M Tullius in Catone maiore, similem sententiam adscribit Lysandro: Lysandrum, inquit, Lacedaemonium dicere aiunt solitum, Lacedaemone esse honestissimum domicilium senectutis. Nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam est senectus honoratior. Nota est historia de sene, cui cum ingresso theatrum nullus Atheniensium daret locum, soli Lacedaemoniorum legati caniciem illius reueriti, et assurgendi officio venerati sunt, et inter ipsos honoratissimum locum cesserunt, cui facto cum applauderet Atheniensium populus, quidam e Lacedaemoniis dixit, Scire quidem populum Atheniensem quid deceat, sed negligere. Narratur a multis, nominatim a Valerio Maximo libro quarto, capite quinto.

Ne maior thylaco adcessio.

Lucianus in Encomio Demosthenis: soi/ d' i)/sws2 eu)la/beia to\ th=s2 paroimi/as2 skw=mma e)pi\ th=| a)simmetri/a| e)pagage/sqai, mh\ soi\ mei=zon proske/oito tou)pi/sagma tw=| qula/kw|, id est, At tu fortasse vereris ne in te torqueatur illud prouerbiale dicterium de male respondente proportione, nempe, ne tibi thylaco maior sit adcessoria sarcinula. Thylacus enim culeus est siue mantica parata gestandis oneribus. Neque ignoramus in vulgatis exemplaribus esse tou)pi/gramma, non tou)pi/sagma. Verum nisi scripturam mutaris, nulla sententia potest elici. Est autem e)pi/sagma a sa/ttw, velut oneris adfertura. Translatum autem a mulionibus, qui praeter legitimum onus, vascula quaedam superimponunt. Ergo cum digressio longior est quam ipsa res, vti licebit hoc prouerbio. Basilius idem aliis verbis expressit libro de Spiritu Sancto: h)\ ou(/tw ge a)\n to\ e)peiso/dion pollapla/sion ei)/h tou= kefalai/ou, id est, Ad istum aliqui modum adcessorium multo maius esset ipso principali.

Acarnici equi.

*akarnikoi\ i(/ppoi, id est, Acarnici equi, dicebantur equi maximi. Finitimum illi, cuius meminit etiam Aristoteles, i(/ppos2 qessalikh\, id est, Equa Thessalica. Virgilius item in Georgicis tribuit primum laudem equis Epiroticis.

Eliadum palmas Epirus equarum.

Acarnanes enim sunt iuxta Epirum, quemadmodum et Thessali. Conueniet vti de re quapiam eximia aut insigni praemio.



page 1036, image: s1036

Contribulis factus serua ordinem.

*gennhto\s2 gegonw\s2 th/rei th\n ta/cin, id est, Tribulis factus serua ordinem, id est, posteaquam ascitus es in ordinem aliquem fungere tuo officio, quemadmodum et caeteri faciunt. Natum a tribubus Atheniensium. Populus Atheniensis distributus erat in tribus duodecim, ad mensium numerum, rursum vnaquaeque tribus in triginta genera, quemadmodum vocant, ad dierum numerum, vnde gennhtoi\ vocabantur, non coniuncti sanguinis propinquitate, sed in eandem tribus partem asciti.

Glaucus alter.

*glau=kos2 a)/llos2 i(ppo/brwtos2, id est, Glaucus alter ab equis deuoratus. Quadrabit in hominem alendis equis exhaurientem facultates suas. A fabula natum, qualis fertur et de Actaeone.

Gorgonem Perseus aggreditur.

*go/rgona perseu\s2 e)xeirw/sato, id est, Gorgonem Perseus adortus est. Vbi quis egregium facinus inceptat. Notissima fabula est. Ne hoc quidem prouerbium adscripturi eramus, ni repertum esset in Graecorum collectaneis.

Vincula Tyrrhena.

*desmoi\ tur)r(hnoi\, id est; vincula Tyrrhena dicebantur odiosa negotia quibus distringebatur aliquis. Traductum a vinculis, quibus Tyrrheni captiuos vinciebant grauibus et molestis.

Diu delibera.

*dhro\n bouleu/ei, i. Diu delibera. Non ftatim aggrediundum negotium. Carmen integrum fertur huiusmodi:

*dhro\n bouleu/ein, i(/n' e)/xh| kai\ pollo\n a)mei/nwn.

id est,

Consultato diu, multo vt praecellere possis.

Lente consultandum, at vbi statueris, mature quod opus facto faciendum est. Qui secus faciunt, iis non raro solet euenire Platonicum illud, vt festinantes in principio, serius perueniant ad finem.

Epimenideum corium.

*epimeni/deion de/rma, id est, Epimenidia pellis. De re reposita, miracucuique loco seruata. In nonnullis codicibus scriptum offendimus, Epimelidium, sed deprauate, ni fallimur: adscriptum erat huius pellem adseruari abditam, ceu rem sacram apud Lacedaemonios. Indicat autem Eudemus tractum ab Epimenide Cretensi, qui legitur perpetuo somno dormisse quadragintaseptem annos, neque paucos postea superuixisse. Vnde consentaneum est huius reliquias, vt miraculi monimentum seruatas fuisse.

Volaticum iusiurandum.

*taxuba/mones2 o(/rkoi. Ad eum modum appellabant iusiurandum irritum, quod euanesceret, auolaretque, simulatque pronunciatum esset, cuiusmodi sunt amantium. Haec sententia magis adridet Suidae. Quamquam Aristarchus apud Eudemum, kat' a)nti/frasin accipit, quasi tardum oporteat esse iusiurandum, neque temere proferendum: neque enim statim euanescere, si quid iuraris.

Superatus es a gallo quopiam.

*htth/qhs2 tino\s2 a)lektruo/nos2, id est, Superatus es a gallo quopiam. Iocus prouerbialis in seruos qui dominos a tergo sequuntur, supplices videlicet et abiecti, cuiusmodi solent esse


page 1037, image: s1037

galli superati in pugna. Nam haec auis victa silere solet, canere si vicisset, vt auctor est Cicero in Diuinationibus. Addunt gallum in pugna superatum vltro sequi victorem. Sumtum est ex Aristophane, nisi nos fallit memoria. Refertur ab Eudemo.

*bataka/ras2.

*bataka/ras2. De pinguibus dictum et impotentibus. Eudemus meminit, addens esse legendum kata\ sustolh\n. Quibus verbis quid sibi velit, nondum satis liquet, nisi sensit exprobratam ingenii tarditatem. Etenim quae viuido sunt ingenio, caput erigunt. Capite esse deiecto hebetioris ac segnioris animi signum esse solet. Nam Graeca vox hinc dicta est. bata\s2 enim vt indicat Hesychius, apud Tarentinos pronum significat, ka/ra caput. Vnde ba/ttarai Thracibus dicuntur Bacchae, Bacchi numine afflatae, quae et Bassarides dicuntur, vt indicat Etymologicus. Hinc vox deducta ad meretricem, quae se prosternit quibuslibet. Apud Athenaeum libro quarto, karhbarou=ntes2 dicuntur, qui crapula grauatum habent caput. Conueniet in temulentum ac somnolentum. Quemadmodum vsurpauit diuus Basilius in epistola quadam.

Ex aequo partire.

*eci/sou di/dou pa=sin, id est, Ex aequo da omnibus. Translatum ab iis, qui conuiuium, aut hereditatem partiuntur. Quadrabit in iudicem, aut principem, quem oportet aequabile ius reddere.

*epau/lia dw=ra.

*epau/lia dw=ra dicebantur magnifica munera. Sic enim appellabantur apud Graecos, quae postero post nuptias die, sponsae pater adducebat sponso ac sponsae, pompae cuiusdam specie. Praecedebat enim puer, candida toga, facem gestans ardentem; post hunc longa series adportantium aurum, pulues, smegmata, lecticas, pectines, lectos, alabastros, sandalia, scrinia, vnguentaria, interdum et dotem ipsam. Addunt et ipsum diem a nuptiis secundum e)pauli/an, quod sponsa tum inducatur in cubile. Adagium accommodari poterit et in eos, qui iactant suam benesicentiam. Opinamur autem haec esse, quae iureconsulti vocant para/ferna.

In pedes retrocedit.

*epi\ po/das2 a)naxwrei=, id est, In pedem retrocedit, de eo qui metu dat locum potentiori, et reuocat se in tutum, ab athletis aut gladiatoribus sumtum videtur. Hoc est quod Latini dicunt referre pedem. Quadrabit et in eos, qui mutant institutum.

In armis accissat.

*epi\ toi=s2 o(/plois2 a)kki/zetai, id est, In armis accissat. In eum qui sibi placet, seseque quasi contemplatur in armis suis. Conueniet in quemvis sibi stulte placentem. Refertur praeter alios etymologico. De Accone muliere, quae ad speculum inepte sibi blandiebatur, dictum est alibi in prouerbio Accissare.

In Lipsydrio pugnas.

*epi\ leiyudri/w| ma/xh|, id [correction of the transcriber; in the print ld] est, In Lipsydrio pugnas. Lipsydrium locus erat haud procula Parnethe, quem moenibus cinxerant tyranni, qui profugerant ex vrbe, prius condiderant Alcmaeonidae, sed in hos obsessos, victosque a Pisistrati copiis obliqua cantio cani coepta est huiusmodi: ai)\ ai)\ leiyu/drion prodose/tairon a)/ndras2


page 1038, image: s1038

a)pw/lesas2, ma/xesq' a)gaqou/s2 ge kai\ e)upa/tridas2 o(/pote e)/deican oi(/wn pate/rwn e)/san, id est, Heu heu Lipsydrion, sociorum proditor, quales viros perdidisti, ad pugnandum idoneos et claros, cum ostenderent e qualibus essent orti maioribus, Prouerbium dictum in strenuos, et bellicosos viros. Locus nomen habet ab aquarum copia.

Desertum obtueri.

*erhmon e)mble/pein, id est, Desertum intueri, dicebatur, qui fixis et atto nitis intueretur oculis. Metaphoram mutuati sunt ab iis qui pelagus immensum, aut solitudinem taciti intuentur. Multis adest hoc oculorum vitium, vt paullo longius semota non exacte videant. Iis si quando dicendum est in hominum frequentia, quoniam in neminem certo figunt oculos, desertum intueri videntur. Citatur Aristophanes ex Poliydo.

Esto promus.

*estw tami/as2, ta)/lla d' ei) bou/lei ku/wn.

id est,

Sis condus, in reliquis canis esto, si libet.

Aiunt dictum in eum, cui felicitas immerenti contigisset, peculiariter in eunuchos. Suidas indicat Athenis fuisse magistratum decemviris commissum, qui pecunias in arce Palladis positas seruarent, quas et sacras et publicas appellabant, vno cum ipso Palladis simulacro, ac reliquis templi ornamentis. Erant et Tamiae triremium, qui praefectos triremibus solent comitari, veluti custodes. Is magistratus interdum furacibus committebatur, cum oportuerit incorruptos atque integrae fidei viros ad id adsciscere, quasi nihil referret qualis suscipias prouinciam, modo commissa sit. Solent autem reges gazas suas, et vxores eunuchis committere.

Ephemeri vita.

*efhme/rou zwh\, id est, Ephemeri vita. De iis, qui statim emoriuntur aut pereunt, ab animantibus, quae sic appellantur, quod vltra diem non viuant. Aristoteles libro de natura animalium quinto, prodit ad hunc modum de Ephemeris: Hypanis, inquit, fluuius apud Cimmerium Bosphorum sub solstitio fert veluti folliculos acinis maiores, quibus quadrupedes volucres erumpunt, quod genus animalis in postmeridianum tempus vsque viuit et volat, mox declinante sole marcescit et languet, mox occidente emoritur, vita non vltra vnum diem peracta, vnde e)fh/meron appellatum. Retulit similia Plinius libro vndecimo, capite trigesimosexto, nisi quod ait animal dictum h(mero/bion. Aristotelem citat M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro 1. addens Hypanim ab Europae parte profluere in Pontum.

Canis mendico auxilians.

*ku/wn tw=| ptwxw=| bohqw=n, id est, Canis mendico auxilians. Vbi quis nobis aduersatur et diuersis studet partibus is, cuius auxilio nitebamur. Nam canes infesti sunt mendicis velut o(mote/xnois2, nisi si quando frusto panis corrumpuntur.

Iupiter aquilam delegit.

*zeu\s2 a)eto\n ei(/leto, id est, Iupiter aquilam delegit. Vbi quis adsciscit sibi praeclaros, suisque rebus accommodos. Poetae fingunt aquilam Ioui fulmen porrigere, quod haec auis omnium altissime subuolet, nec ictu fulminis laedatur. Eiusdem vsus est opera in rapiendo catamyto puero.



page 1039, image: s1039

Aut minus animi, aut plus potentiae.

*h fronei=n e)/lasson, h)\ du/nasqai dei= mei=zon, id est, Oportet aut minus animosum esse, aut plus posse. Conuenit in feroces, quorum arrogantiae non suppetant vires. Aut qui non timent irritare, quem vincere non possint. fronei=n accipi potest pro sapere: qui sunt humili fortuna, iis multa dissimulanda sunt, quandoquidem quod vident perperam fieri, non queant vetare, et quod sentiunt fieri oportere, non possunt efficere. Plutarchus in Laconicis tribuit Archidamo Zeuridami filio, cum filium videret praecipitantius et inconsideratius pugnantem cum Atheniensibus: h)\ th=| duna/mei pro/sqes2, h)\ tou= fronh/matos2 u(fe\s2, id est, Aut adde viribus, aut detrahe animo.

Felicitas a Deo.

*qeou= de\ dw=ro/n e)stin eu)tuxei=n brotou\s2.

id est,

Felicitas datur Deum homini munere.

Vt res nostrae bene cedant, id in nobis situm non est, sed a superum arbitrio pendet. Hominum est conatus, Dei euentus.

Hystricis seta.

*qri\c u(/strixos2, id est, Pilus histricis, dici poterit, dicterium acriter in quempiam tortum. Ab animante sumtu, cui mos irritato, pinnas aculeatas, quibus illi tergum inhorret, teli ritu eiaculari, etiam procul, idque facit intenta cute. His igitur ora canum vrgentium figit. Est autem hystrix de genere Erinaceorum, nisi quod huic longiores aculei. India et Africa potissimum hystrices generat, vt auctor est Plinius libro octauo, capite trigesimoquinto:

Alter Ianus.

*ia)/nos2 a)/llos2, id est, Iaus alter. Quadrabit vel in prouidum ac circumspectum, vel in ancipitem et perfidum. Persius:

O Iane a tergo cui nulla ciconia pinsit.

Sumptum a Iano bifronte, cuius notior est fabula, quam vt sit hoc loco percensenda.

Veste circumfers ignem.

*ei)mati/w| to\ pu=r periste/lleis2, id est, Veste circumfers ignem, vbi quid ridicule fit. Aut vbi quis suum ipsius malum fouet, veluti scortum, aut adulatorem, aut fictum amicum.

Erinnys ex tragoedia.

*erinnu\s2 e)k tragw|di/as2, id est, Erinnys ex tragoedia. De foedis aniculis. Sumtum ex Aristophanis Pluto, quo loco dictum est de Penia:

*isws2 e)rinnu/s2 e)stin e)k tragw|di/as2.

id est,

At forsan est Erinnys ex tragoedia.

Strabo Geographiae lib. 4. tradit insulas esse 10. in Oceano Gaditano, nomine Cassiteridas, quarum vna prorsus inculta sit, in reliquis habitare homines colore fusco, tunicis vtentes ad talos vsque dimissis, pectoribus cingulo obuinctis, baculos manus gestantes, in summa, persimiles furiis tragicis. Quibus ex verbis apparet hoc habitu furias in tragoediis induci solere.

Aequalitas haud parit bellum.

*isa po/lemon ou) poiei=, id est, Aequalitas bellum haud parit. Aequalitate continetur concordia. Inaequalitas discordiarum est mater. Est Solonis apophthegma, quemadmodum scribit Plutarchus in huius vita, admonens


page 1040, image: s1040

dictum hoc fuisse vulgo celebre, to\ i)=son po/lemon ou) poiei=.

Piscis primum a capite foetet.

*ixqu\s2 e)k th=s2 kefalh=s2 o)/zein a)/rxetai, id est, Piscis a capite primum incipit putere. Dictam in malos principes, quorum contagione reliquum vulgus inficitur. Apparet ab idiotarum vulgo sumptum.

Etiam Baetilum deuorares.

*kai\ bai/tulon a)\n katapi/nois2, id est, Etiam Baetylum deglutires. In voracem et omnia coquentem. Nam Baetylus dicitur saxum illud fasciis obuinctum, quod pro Ioue deuorauit Saturnus, vt testatus est Hesychius.

Malum vas non frangitur.

*kako\n a)/ggos2 ou) kla=tai, id est, Malum vas non frangitur. Qui deterior, is nonnumquam viuacior, et in periculis tutior. Simili metaphora dicunt et hodie vulgo, malam herbam non perire.

Etiam quercus bacchatur.

*kai\ dru=s2 maina\s2 e)ge/neto, id est, Etiam querecus Maenas facta est. De iis qui vix deliniuntur. Ab Orphei fabula, quercus sua cithara demulcentis. Maenades enim sunt mulieres afflatae Baccho.

Vita molita.

*alhlesme/nos2 bi/os2, id est, Vita molita, siue victus, vt ita loquamur, farinatus. Suidas indicat adagium varie accipi. Quosdam vsurpare de vita priscorum, qui glandibus vescebantur, fortassis ob id quod illis seculis ignotus adhuc esset carnium et piscium esus, solaque glandium farina victitarent mortales. Alios de his quibus citra laborem vita lauta cotingeret, propterea quod aliquamdiu post frumenta reperta, farinae faciendae ratio nesciretur. Est autem farina paratior si cui libeat vesci. Alioqui proscindedum aruum, serendum triticum, metendum, excutiendum, molendum, pinsendum. Nonnullos de iis qui in magna rerum, quas desiderarent, affluentia, vitam agerent, vt adfine sit illi quod alio positum est loco, ou) ga\r a)/kanqai, id est, Non enim spinae. Caesar Commentariorum lib. 1, Trium mensium molita cibaria sibi quemque domo efferre iubent. Huc adludere videtur Aristophanes in Equitibus, cum Cleon populo blandiens ita loquitur:

*all' a)/lfit' h)/dh soi poriw= e)skeuasme/na.

id est:

At ego paratas tibi farinas iam dabo.

Cui respondet altera persona:

*egw/ de\ mazi/skas2 ge\ diamemagme/nas2
*kai\ tou)=yon o)pto\n, mhde\n a)/ll' ei)m' h)/sqie.

id est,

Bene maceratas ego dabo tibi massulas,
Piscemque coctum, nil aliud, quam vescere,

Hoc posterius pertinet ad prouerbium, quod ante retulimus: Victus maceratus. Rursus in eadem fabula cum Cleon offerret mazi/skas2 memagme/nas2, alter respondet:

*egw\ de\ musti/las2, memustilhme/nas2.

panem intelligens iam iure maceratum, ac madefactum, et ob id paratum esui. Ac mox offert vinum iam temperatum, vt statim possit bibi:

*exe kai\ piei=n kekramme/non tri/a kai\ du/w.

id est:

Dilutum habe, quod ebibas, tria at duo.

Nam olim vinum non bibebatur


page 1041, image: s1041

nisi aqua dilutum, quod apud Germanos insuetum est. Optimam autem temperaturam existimabant, si duobus vini cyathis duo aquae adderentur. Porro quae parata sunt, ea gratiora esse paulo post declarat populus. Cum enim alter iactaret se suo periculo rapuisse quod dabat, alter coxisse, respondet:

*apiq' ou) ga\r, a)lla\ tou= paraqe/ntos2 h( xa/ris2.

significans illi deberi gratia, qui cibum paratum apposuerit.

Malum est bonum.

*kako\n to\ kalo\n h)/n ti mh\ kairou= tu/xh|.

id est,

Bonum malum fit, tempore haud datum suo.

Nihil gratum, quod intempestiuum. Pharmacum in tempore datum, saluti est, secus datum, mortem adfert. Citatur apud Athenaeum lib.7. hic versiculus ex Timone:

*wrh e)ra=n, w(/rh de\ gamei=n, w(/rh de\ pepau=sqai.

id est,

Tempus amandi, tempus habenda coniugis, est quod
Rebus ab his tandem moneat desistere tempus.

Caricum sepulchrum.

*kariko\s2 ta/fos2, id est, Caricum monumentum. De re magnifica sumptuosaque. Sumptum a Mausoli sepulchro, quod est apud Caras. Plin. lib. 36. cap. 5. ostendit opus hoc inter septem orbis miracula commemoratum, idque potissimum ob artificum famam. Patebat ab austro et septentrione sexagenos ternos pedes. Breuius a frontibus, toto circuitu pedes quadringentos vndecim. Attollebatur in altitudinem 25. cubitis. Cingebatur columnis 46. Ab oriente caelauerat Scopas, a septentrione Byras, a meridie Timotheus, ab occasu Leochares. Opere nondum absoluto periit Artemisia. Latini huiusmodi monumenta vocant mausolea. Martial. lib. 1.

Aere nec vacuo pendentia mausoleae.

Item Propertius lib. 3.

Nec Mausolei diues fortuna sepulchri.

Malum munus.

*kako\n ge\ dw=ron i)=so/n e)sti zhmi/+a|.

id est,

Munus malum est perinde vti dispendium.

Nocet, non iuuat, qui largitur noxia. Veluti si quis adolescenti subministret pecuniam, aut stulto committat imperium.

Inani spe flagrat.

*kenai=sin e)lpi/si qermai/netai. id est, Inanibus spebus incenditur. In eum, qui frustra sibi magna pollicetur. Spes enim stultis addit animos, etiamsi procul absint. Sapiens etiam si sperat, dissimulat, Deceptum [correction of the transcriber; in the print Decetptum] apparet ex Sophocle, apud quem Aiax ita loquitur:

*ou)k a)\n priai/mhn ou)deno\s2 lo/gou broto\n
*os2 tis2 kenai=sin e)lpi/sin qermai/netai.

id est,

Haud emero virum mente nulla praeditum,
Quemcunque inanes spes mouent et incitant.

Aeschynes contra Timarchum, e)lpi/dwn kenw=n e)mplh/sas2, id est Posteaquam illum implesset inanibus spebus.

Voluitur dolium.

*keku/lisqai o( pi/qos2, id est, Reuolutum est dolium. In eum qui commouetur alieno exemplo, siue instinctu ad stulte quid faciendum. Nam dolium facili impulsu quo velis voluitur. At sapiens tetragono similis, semper fixus et immotus. Apparet esse natum ab historia de Diogene in publico


page 1042, image: s1042

ciuitatis tumultu voluente dolium, quam refert Lucianus li. de conscribenda historia.

Ceram auribus obdis.

*khro\n toi=s2 w)si\n e)palei/feis2, id est, Ceram auribus oblinis. In eos qui recusant audire vel aequa, vel iniqua. Natum ab Vlyssis cera, qua suas ac sociorum aures obturat apud Homerum, aduersus Sirenarum cantilenas.

Corui lusciniis honoratiores.

*ko/rakes2 a)hdo/nwn ai)desimw/teroi, id est, Corui lusciniis honoratiores. Cum indocti doctis praeferuntur, improbi probis, blaterones eloquentibus, rapaces ac furaces cordatis et integris viris. Aut cum plus tribuitur improbitati et audaciae, quam eruditioni ac sapientiae.

Commune naufragium.

*koino\n naua/gion toi=s2 pa=si paramu/qion, Id est, Commune naufragium, omnibus solatium. Multo facilius fertur malum, quod nobis est cum omnibus, aut cum multis commune. Quin et hodie iactatur inter Scholasticos: miserum est solatium habere calamitatis socium.

Cyparissi fructus.

*kupari/tiou karpo\s2, id est, Cyparissi fructus, de verbis dictu magnificis, caeterum inutilibus. Proverbium fluxit a natura arboris, quam Plin. lib. 16. scribit, natu morosam esse, fructu superuacuam, baccis toruam, foliis amaram, odore violentam, ac ne vmbra quidem gratiosam. Hactenus Plinius. Atque huiusmodi cum sit, tamen proceritate, vnde et conifera vocatur a poetis, ac perpetuo virore, neque non nascendi difficultate, nouum aliquem fructum polliceri videtur. Theophrastus autem libro de causis plantarum 1. scribit semen cupressi adeo esse minutum, vt vix oculis percipi possit. Neque enim huius esse fructum totum id quod pilae specie gerit, sed quod cono innascitur, perquam tenue et exile, laricis semini proximum, quod pilula sua dehiscente dilabitur, nec legi nisi ab experto potest.

*mattua/zein.

AThenaeus, Dipnosophistarum lib. 14. refert cibi genus, primum a Thessalis repertum, sed quod Athenis quoque fuerit in deliciis, cum subessent imperio Macedonum, quorum lingua dicebatur mattu/a, a Graeca voce ma/ttw, quod est pinso, siue macero: vnde dicta sit et ma/za, quae et ipsa proverbio locum fecit, vt u(permaza=n dicerentur, qui lautius viuerent: post quidquid esset opiparum et elegans in cibis, mattu/a, dicebant, etiam in auibus, piscibus, oleribus ac fartis, et mattua/zein, qui suauiter viuerent. Citantur in testimonium versus ex Alexide:

*skeua/zet' eu)wxei=sqe propo/sei pi/nete
*le/pesqe mattua/zete.

id est,

Facite apparatus, et epulis incumbite,
Lepamini atque mattyazete.

Caeterum Atticis lepesqai dicuntur, qui intemperanter indulgent Veneri, huc ni fallimur alludentibus, quod lepi/zw sonet deglubo, quae vox et Latinis vsurpatione facta est obscoena. le/pos2 enim Graecis pellem significat. De Mattyis, qui plura volet cognoscere, legat finem 14. li. quem modo citauimus, et mattyis explebitur affatim. Tot auctotibus Athenaeus docet quid sit mattya. Idem lib. 4. tradit apud Lacedaemonios mattu/hn dicta bellaria, quae post aiklon, id erat conuiuii genus, apud illos dabantur, quae quidem et e)pai/kla vocabantur.


page 1043, image: s1043

Meminit huius cibi et Martial. li. 9.

Mattya sola iuuant.

Matioloechus.

*matioloixo\s2 vulgato conuitio dicebatur liguritor, et in mimimis etiam rebus exquisitus. Quin et Hesychius indicat quod pusillum sit, id Graecis dici ma/tion. Aiunt autem esse cibi genus. Equidem in commentariis Graecorum inuenitur ma/tion vocari, quod est minimum, aut genus mensurae. Proinde quadrat in eos qui per fraudem minimis e rebus sectantur compendium a)po\ tou= mati/ou kai\ loxeu=sai, nisi mauis a lei/xein. Vsurpatur ab Aristoph. in Nebulis, inter multa epitheta, quibus virum improbum notat. Interpres tam varie exponit, vt satis fateatur se nescire, scribens dici de eo, qui malignam dat mensuram, de parco ac sordido, de eo, qui cogitat inania, siue nanciscitur friuola.

Post Marathonen pugna.

*meta\ th\n maraqw=na ma/xh, id est, Post Marathonem praelium. Vbi quis post calamitatem in aliam nouam rursus incidit. Marathon locus est Atticae, crebris cladibus insignis, vbi acerrima pugna fuit cum Persis. Refert Hetodotus lib. 6. Simile huic: meta\ po/lemon taraxh\, Post bellum tumultus.

Ne vities musicam.

*mh\ kakourgei= th\n mousikh\n, id est, Ne vities musicam, id est, ne loquaris discrepantia, ne noua moliaris. Plutarchus in Apopht. refert ita loquutum Emerepen, in Phrynidis cantoris organo duas ex nouem incidentem fides, quod septem satis esse duceret.

Astutior coccyce.

*mhxanikw/teros2 ko/kkukos2, id est, Coccyce astutior, dicebatur, qui astu sibi consuleret. Sumptum ab auis ingenio, oua subiicientis in nidos alienos, maxime palumbium, de qua abunde Plinius et Aristoteles.

Hesperidum mala.

*mh=la e(speri/dwn dwrh=sai, id est, Mala Hesperidum largiri, qui magna splendidaque largirentur. Nota est fabula de malis aureis. Huc allusisse videtur Maro noster in Bucol. carm.

Aurea mala decem misi, cras altera mittam.

Solae Lacaenae viros pariunt.

*mo/nai la/kainai a)ndra\s2 ti/ktousi, id est, Solae Lacaenae viros pariunt. Apud Lacedaemones fortissimi viri nascebantur, et apud eosdem matres seuere natos educabant. Natum est proverbium ex apophthegmate Gorgus Lacaenae Leonidae vxoris, cui cum peregrina quaepiam dixisset: *mo/nai tw=n a)ndrw=n a)/rxete w)= la/kainai, id est, Solae viris imperatis Lacedaemoniae: respondit: *mo/nai ga\r ti/ktomen a)/ndras2, id est, solae enim parimus viros. Refert Plutarch. in vita Lycurgi.

Myrteam coronam ambis.

*mur)r(inou=n, id est, Myrteam cupere dicebatur, qui tyrannidem, aut magistratum ambiret. Nam olim principes myrteis corollis coronabantur, siquidem Suidae credimus.

Praevertit ancorae iactum deus.

*all' a)nte/pesse th\n e)p' a)/gkuran qeo\s2.

id est,

Sed antevertit ancorae iactum deus.

Cum res praeter spem evenit. Traductum a nautis, quibus accidit saepenumero, vt cum parant sese vt ancoram iaciant, in portum appulsuri, repellantur a ventis, et in mediam tempestatem revocentur.

Pro Delo Calauriam.

*anti\ dh/lou th\n kalauri/an, id est, Pro


page 1044, image: s1044

Delo Calauriam. Est in fabulis, Neptunum cum Latona permutationem fecisse, vt illa Calauriam insulam Neptuno concederet, possideret Delum, proque dato Taenaro reciperet Pythonem. Est autem Calauria exigua insula, haud procul a Creta. Pausan. in Corinthiacis tradit Calauriam olim fuisse sacram Apollini, Delphos Neptuno, hos inter se commutasse loca. Meminit eius rei Strabo quoque lib. 8. Troezen, inquit, sacra Posidoni, id est, Neptuno est, vnde et Posidonia dicta quondam. Eminet autem e mari ad 15. stadia: ne ipsa quidem obscura ciuitas. Huius portui dicto Pogon imminet Calauria, exigua insula, circuitu stadiorum 30. Hic erat asylum Neptuno sacrum. Et fama est hunc Deum commutatione facta cum Latona, data Delo recepisse Calauriam, cum Apolline vero pro Pytho recepisse Taenarum. Ephorus autem ipsum refert oraculum;

*ison toi, dh=lo/n te kalauri/an te neme/sqai,
*puqw/t' h)gaqe/hn, kai\ tai/naron h)nemo/enta.

id est,

Nil refert Delos fueritve Calauria culta,
Pythosve excellens, an peruia Taenarus auris.

Ea res in proverbium abiit, quoties manus manum lauat, et officium officio pensatur.

Antiquior Codro.

*presbu/teros2 ko/drou, de priscis, et ob antiquitatem admirandis. Codrus antiquissimus Atticae rex, cuius alibi nobis facta mentio. Ad hunc genus suum referebant, qui generosi videri volebant.

Hirundo totos schoenos anteibit.

*pro/sw tis2 xelidw\n o(/lous2 sxoi/nous2 parei=tai. id est, Hirundo quaepiam totos schoenos praeteribit. Vbi quis immenso vincit interuallo. Nam sxoi=nos2 Graecis mensurae genus, quae sicut existimat Herod. lib. 2, 60. complectitur stadia. Quemadmodum et docet Hermogenes in libello, cui titulus: peri\ meqo/dou deino/thtos2, ostendens esse verbum Aegyptium, quemadmodum parasanges Persicum. Etiamis Plin. lib. 12. cap. 14. quadraginta stadia tribuit schoeno, quae efficiant passuum 5000. Rursus idem lib. 5. ca. 10. scribit schoenum patere stadia 30. vnde varietas videtur accidisse scribarum vitio. Quamquam suspicamur hoc loco Chelidonem pro viro accipiendeum, cuius alibi facta est mentio, qui haud scimus, an cursu celeritateque praecelluerit.

Nihili cocio est.

PLautus in Asinaria, Vetus est, nihili cocio est. Dictum videtur in eos, qui pollicentur in futurum, nec exhibent rem praesentem. Laberius apud Gellium cocionem pervulgato verbo dixit, quem veteres ariolatorem dixerunt. Dicuntur autem haec apud Comicum a lena, quae praedicabat sibi oculatas esse manus, atque id demum credere quod videret. Quod autem alii legunt coactionem, id neque carminis ratio patitur, nisi vocalem elidas. Ex Festo Pompeio propemodum licet coniicere coctionem esse legendum. Ait enim coctiones appellatos a cunctatione, quod in emendis vendendisque mercibus tarde perveniant ad iusti precii finem. Proinde apud antiquos primam syllabam, per v literam, non per o, scribi solitam. Huic adstipulatur, quod scribit Anneus Seneca libro epistolarum 11. disserens non esse cessandum a


page 1045, image: s1045

benemerendo, quod aliquando inciderimus in hominem ingratum. Et post malam, inquit, segetem serendum est. Saepe quidquid perierat adsidua infelicis foli sterilitate, vnius anni restituit vbertas. Est tanti, vt gratum inuenias, experiri et ingratos. Nemo tam certam habet manum, vt non saepe fallatur. Aberrent, vt aliquando haereant. Post naufragia, maria tentantur. Foeneratorem non fugat a foro coactor. Cito inerti otio vita torpebit, si relinquendum est, quidquid offendit. hactenus Seneca: Quo loco num coactor legendum sit, nec ne, studiosis expendendum relinquitur. Iuxta etymologiam cuntio siue cunctio, aut mutata litera contio dicendum esset, ni quod Festus Pompeius ostendit eundem esse coctionem et cocionem. Is in dictione Arulator consentit cum Gellio, confirmans eundem esse cocionem cum arulatore. Arulatorem autem dici a voce Graeca ai)=re, id est, tolle, quod merces eas sequatur, ex quibus si quid ceciderit lucri, possit tollere.

Non nauigas noctu.

*ou) nukti\ ploei=s2, id est, Non noctu nauigas. De eo, cui nihil est certi, quod sequatur, propterea quod nocturnis temporibus certius nauigant nautae, propter stellarum notas, de quibus alia dictum est. Chrysippus, vt citant, negationem detraxit, nukti\ ploei=s2, manente, sicut quidem arbitramur, eadem sententia. Nam quid alioqui fuerat memorandum, si Chrysippus citra negationem extulisset? quasi vero non idem iuris sit in quauis oratione. Quamquam autem nautae noctu stellarum indicia sequuntur, longe tamen certior interdiu nauigatio.

Mores hominum regioni respondent.

*kai\ tw=n futw=n ta/ spe/rmata, kai\ tw=n a)nqrw/pwn oi( bi/oi tai=s2 xw/rais2 sunecomoiu=ntai, id est. Et plantarum semina, et hominum mores ad regionis habitum respondent. Refertur et hoc in Graecorum proverbiis collectaneis natum ab apophthegmate, cuius meminit Plutarchus. Vt triticum in nonnullis agris degenerat in aliud genus, soli vitio, ita pro qualitate regionis variantur hominum ingenia. Montani asperi fere sunt et inhumani. Littorales ferme praedones et immites. Campestres molles et humani. Herodotus in calce libri vltimi, satis declarat primum e Cyri responso narum esse. Etenim cum Persae rerum potiti postularent, vt ex aspera regione, quam tum incolebant, transferrentur in commodiorem ac feraciorem, annuit quidem, sed admonitis, vt posthac sese pararent ad seruiendum, non imperandum: file/ein ga\r e)k tw=n malaxw=n xwrw=n malaxou\s2 gi/nesqai. *ou) ga/r toi th=s2 au)th=s2 gh=s2 ei)=nai karpo/nte qaumasto\n fu/ein, kai\ a)/ndras2 a)gaqou\s2 ta\ pole/mia, id est Ex mollibus enim regionibus molles homines nasci solere. Neque enim eiusdem esse terrae fructum egregium producere, et viros in re bellica praestantes.

Cum cane simul et lorum.

*su\n tw=| kuni\ kai\ to\n i)ma/nta, id est, Vna cum cane lorum quoque. Clausula est heroici carminis. Eudemus indicat dici, quoties simul omnia pereunt, vt nihil omnino sit reliqui, non [correction of the transcriber; in the print no] spes quidem recuperandi quod periit.

Teipsum inspice.

*mh\ tou)mo\n a)lla\ kai\ to\ so\n fu/los2 sko/pei.

id est,

Age non meum, verum et tuum inspicito genus.



page 1046, image: s1046

Teucer in tragoedia quapiam in Agamemnonem sibi generis vitium probro vertentem, quod nothus esset, regerit huiusmodi conuicium, quod et ipse genus duxisset a Clisthene effeminato. Stultum est in alterum dicere, quod in te possit retorqueri. Adagium refertur a Plutarcho.

Ne mihi vacuam abstergas.

THeocritus in Syracusis:

*mh\ fuh= melitw=des2 o(/s2 a(mw=n kartero\s2 ei)/h,
*pla\n e(no\s2, ou)k a)le/gw mh/ moi kenea\n a)poma/ch|s2.

id est,

Ne quisquam existat Proserpina, quem dominum, vno
Excepto, agnoscamus, ego id non curo, caueto,
Abstergas ne mi vacuam.

Subesse prouerbium videtur in eo quod ait: *mh/ moi kenea\n a)poma/ch|s2. Subaudiendum autem gnaqo\n, xei=ra, aut simile quiddam. Apparet esse comminantis, aut timentis alapam, aut colaphum. Nam locus nondum satis liquet. Eruditis itaque relinquimus excutiendum diligentius. a)poma/ttein, dicuncur et plastae, qui argillam oblinunt, dum fingunt imaginem. Solent quidam simulare officium, quasi velint aliquid sordium a mala abstergere, et interim imprudenti illinunt aliquid sordium. Quemadmodum inducunt Bacchum facie, gypso, et vuarum succo oblita. Interpres tamen homo nec admodum doctus, nec diligens, mauult subaudiri mensuram, fortasse xoi/nika. Quod in mensura redundat, abstergetur terete baculo. Fallit igitur qui nondum plenam absterget, ita simulans aliquid redundare. Sentit se non esse illi ancillam, vt ab eo debeat obiurgari. Heri offensi defraudant seruos suo dimenso, hoc est, ni fallimur, quod ait, non sum sollicita, ne mihi mensuram vacuam abstergas.

Cum sis nanus, cede.

*na/nos2 w)\n u(/peike, id est Nanus cum sis, cede. De pusillis dictum. Nani enim homunciones appellantur infra modum humani corporis, et prodigiosae breuitatis Iuuenalis:

-Nanum Atlanta vocamus.

*na/nos2 enim Graece dicitur quasi mh\ a)/nw, quod non excrescat in altum. Citatur Theophrastus, qui senserit nanos dici, quibus pudendum membrum sit iusto maius, quod in hoc hominum genere inueniri probabile est. Quadrabit in tenues, et humilis fortunae homunculos, ac quemadmodum ait Horatius, moduli bipedalis, qui potentes sumptu conantur aequare.

Nocte lucidus, interdiu inutilis.

*en nukti\ lampro\s2, e)n fa/ei d' a)nwfelh\s2.

id est,

In nocte lucens luce vero inutilis.

De praeposteris, qui sapiunt, vbi nihil est opus, cum opus est, ibi dormiunt. Caeterum magis videtur competere in eum, qui inter indoctos videatur aliquid esse in literis, inter eruditos nihil sapiat. Aut inuertendum est prouerbium:

*en fa/ei lampro\s2, e)n nukti\ d' a)nwfelh\s2.

Sumptum a gemma quadam, cuius alibi fecimus mentionem.

E Tantali horto fructus colligis.

*tanta/lou kh=pon truga=s2, i. Ex Tantali horto fructum colligis, id est, ea consectaris, quae nusquam sunt, aut quibus frui non licet. Quod quidem apposite dicetur in mundanis


page 1047, image: s1047

addictos voluptatibus. Nam ii dum his veluti temulenti fruuntur, egregie felices sibi videntur. Verum simul atque resipuerunt, iam velut experrecti, intelligunt omnia illa nihil fuisse, nisi mentis non admodum sanae somnium.

Telenico pauperior.

*teleni/kou pene/steros2, id est, Telenico pauperior. Nam is vsque adeo notae paupertatis fuit, vt Seriphii verbum inde finxerint, dicantque telenikh=sai pro euacuare.

Telenicia echo.

*teleni/kios2 h)xw\, i. Telenicia echo, recte dicetur oratio fatui. Sic enim vocant crepitum vasculorum inanium. Sumpto epitheto ab eodem, de quo diximus Telenico. Quanquam Plutarchus inter argute dicta Epaminondae, meminit Tellenis cuiusdam pessimi tibicinis, cui dissimilimus fuerit Antigenidas. Expendat igitur lector an ab hoc malit deductum prouerbium. Etenim de Tellenis cantilenis alias nobis dictum est.

Terebintho stultior.

*terebi/nqou a)noh/teros2, id est, Terebintho dementior, in stupidum sibique placentem, quod arbor ea late porrigat ramos, quod est insolenter ostentantium sese, ad haec nigrore insignis, foliis crassis, succo item pingui et resinoso, tum alias alia specie. Parit quidem cum vite, sed dissimilem foetum.

Moenia Semyramidis.

*tei/xh semura/midos2, id est, Muri Semyramidis, de muris inexpugnabilibus dicebatur, egregieque munitis. Ouidius lib. Metamorphoseon 4.

- Vbi dicitur altam
Coctilibus muris cinxisse Semyramis vrbem.

Manum admouere.

*th\n xei=ra e)piba/llein, id est, Manum apponere dicebantur, qui sese insinuarent in rei cuiuspiam egregiae communionem. Translatum a sacris, in quibus nonnunquam fieri solet, vt aliis rem diurnam facientibus, alius aliquis adueniens, admota victimae manu, fiat et ipse particeps sacrificii.

Patris est filius.

*tou= patro\s2 e)sti\ to\ paidi/on, id est, Patris est filius. Ita loquuntur, vbi quis mores imitatur patrios. Et in genere, eius filium vocamus quemlibet, quem moribus expresserit, quod liberi vero parentes referre soleant. Hunc titulum Varro vni ex Menippeis indidit, citante Nonio Marcello. Varronis autem tituli fere prouerbiales sunt. Philostratus in Aristide commemorat, sophistam hoc prouerbio notasse Alexandrum, quod patris ambitionem imitaretur.

Paruo emptas carnes.

*to\ eu)/wnon kre/as2 oi( ku/nes2 e)sqi/ousin, id est, Paruo emptas carnes, canes edunt. Quidam putria emunt obsonia, ne plusculum insumant nummorum. Ea cum nullus attingit, canib. aliquoties edenda seruantur. Sapit et hoc vulgus horum temporum.

Qui domi compluitur.

*to\n oi)/koqen brexo/menon ou)de\ qeo\s2 oi)ktei/rei, id est, Qui domi compluitur, huius ne deum quidem miseret, vulgo Graecis iactatum. Sensus est eum modis omnibus suo malo videri dignum, qui sit vsque adeo ignauus, vt nec domi suae possit a pluuia tutus


page 1048, image: s1048

esse. Eiusdem farinae cum superiore prouerbium.

Tragicus Theocrines.

*tragiko\s2 qeokri/nhs2, id est, Tragicus Theocrines. Vsurpauit hoc adagium Demosthenes aduersus Aeschinem. Theocrines primum tragoediarum auctor fuit, deinde calumniator, et sycophanta. Vnde Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte, Aeschinem Tragicum Theocrinem vocat. Extat eiusdem aduersus hunc Theocrinem oratio, quanquam nonulli Dinarcho tribuunt. Vsus est hoc prouerbio diuus Hieronymus, ni fallimur, in epistola ad Furiam de viduitate: Vbicunque viderent Christianum, statim illud de triuio, tragiko\s2 qeokri/nhs2. Hoc conuicii iaciebant in Christianum, quasi sanctimoniae simulator magnificis verbis aliorum vitam criminaretur.

Tragicum malum.

*tragiko\n pa/qos2, id est, Tragicum malum, dicetur ingens, cuiusmodi finguntur in tragoediis. Nam ab iis abstinet comoedia. Quintilianus duo facit affectuum genera: quosdam enim atrociores esse, hos amat tragoedia, quosdam mitiores, his vtitur comoedia: ac tragicos quidem pa/qh vocant, comicos h)/qh. Tragoedia semper habet tristem exitum, Comoedia laetum. Vnde Plautus citante Festo Pompeio: Comoedice dixit pro suauiter Fuge, heus astitisti et dulce, et comedice.

Caecus auribus ac mente.

*tuflo\s2 ta/ t' w)=ta, to/n te nou=n, ta/ t' o)/mmat' ei)=.

id est,

Tu simul et aure, et mente, et oculis caecus es.

Quadrat in hominem plane stupidum.

Caecum insomnium.

*tuflo\n o)/neiron, id est, Caecum insomnium, de re friuola vanaque. Quaedam enim insomnia portendunt aliquid, quaedam inania sunt, quemadmodum sunt et bruta fulmina.

Asinos non curo.

*tw=n d' o)/nwn ou)/ moi me/lei, id est, Caeterum asinos nil moror. Congruit in eum, qui domesticis contentus opibus, non quaerit aliena. Nam cui plaustrum est domi, huic non est opus asinis conductitiis, carmen integrum alibi citauimus.

Plurium calculus vincit.

*tw=n pleio/nwn yh=fos2 nika=|, i. Plurium calculus vincit. Quoties in consilio creditur multitudini. Plin. in Epist. queritur, numerari sententias, non expendi. Et Liuius: Pars, inquit, maior meliorem vicit.

Pistillo nudior.

*upe/rou gumno/teros2, id est, Pistillo nudior. De vehementer tenui. Cognatum illi: patta/lou gumno/teros2, id est, paxillo nudior. His enim cortex detrahitur.

Pistillo caluior.

*upe/rou falakro/teros2, id est, Pistillo caluior. Prouerbialis item hyperbole, de magnopere glabris, Nam ima pistilli pars, calui cranium referre videtur. Transferri potest ad insigniter egenos, aut simplices, ac dissimulandi ignaros.

Aurum subaeratum.

*upo/xalkon xrusi/on, id est, Subaeratum aurum, dicetur homo nequaquam syncerus, sed aliud prae se ferens, aliud intus occulens. Sumptum a nomismatis adulteratis.



page 1049, image: s1049

Nihil de vitello.

*neottou= ou)de/n moi di/dws2, id est, Nihil mihi de vitello dedisti. Quadrat in eos, qui impertiant deteriora, meliora sibi seruantes. M. Tull. in libr. De diuinatione 2. narrat huiusmodi fabulam, vnde consentaneum est hoc mutuatum esse prouerbium: Quidam somniarant se videre ouum ex lecti cubicularis fascia pendens illigatum, id somnium cum ad coniectorem retulisset, responsum est thesaurum indicari: proinde foderet eo loco quo se somniaret ouum videre, vbi fodisset, reperit aurum argento circumtectum. Misitque paululum ex argento coniectori, dissimulans inuentum aurum. Coniector accipiens, Nihil ne, inquit, de vitello?

Queruli in amicitia.

*oi( filomemfe/es2 ei)s2 fili/hn ou)k e)ufue/es2, id est, Qui queruli sunt in amicos, non sunt ad amicitiam idonei. Conniuere ad amicorum vitia, haec res et iungit, iunctos et seruat amicos. Sententia videtur desumpta ex Herodoto. Constabit tamen trimeter si legas: oi( filomememfei=s2, ei)s2 fili/an ou)k e)ufuei=s2. Nec tamen videmus quid sit filomememfei=s2. Si legimus filomemfei=s2, addenda est coniunctio, oi( de\ filomemfei=s2, ita constabit versus:

Qui querulus est, amicitiae haud accommodus.

Cleomenes superat cubile.

*o kleome/nhs2 th=s koi/ths2 u(pere/xei, id est, Cleomenes cubile superat. De eo qui magis abundaret rebus superuacaneis quam necessariis. Ductum apparet a quopiam, corpore, quam pro lectuli modo, maiore. Sicut et Iuuenalis:

Lectus erat Codro, Procula minor.

Vterque ambo.

*o me\n e(ka/teros2 a)mfo/teros2, o( de\ a)mfo/teros2 ou)de/teros2, id est, Vterque ambo, ambo neuter. Instar aenigmatis est, cuius meminit Plutarchus in Moralibus, et extat in Graecis Epigrammatis. E duobus fratribus, quorum alteri nomen erat e(ka/teros2, alteri a)mfo/teros2, ille bonae frugis erat, hic nequam. Hos cum Philippus vidisset, hoc in eos iocatus esse fertur, Quadrabit in duos aliquos, quorum alterius nequitiam, alterius probitas compensat.

Os inest orationi.

*ostou=n e)/nesti tw=| lo/gw|, id est, Sermoni inest os ac vigor. De oratione non inani, sed solidas habente sententias. Dictum hoc Themistocli tribuitur, videtur e poeta quopiam desumptum. Est enim iambicus Dimeter. Quintilianus item rerum inuentione appellat orationis ossa. Sumpta similitudine ab amantium corporibus, quae ossibus sustinentur, colligantur neruis, vestiuntur carnibus, et pelle, cohaerent anima, mouentur actu.

Fluuius non semper fert secures.

*ou)k a)ei\ potamo\s2 a)ci/nas2 fe/rei, id est, Non semper secures fert fluuius, id est, non protinus tibi speres idem, quod aliis feliciter cessit. Natum ab Apologo Aesopico: Cuidam caedenti syluam, securis e manibus excidit. Mercurius inuocatus reddidit argenteam. Neganti suam esse, reddidit auream. Hanc quoque suam esse neganti, ferream tandem restituit, et illas insuper donauit. Alius quidam eundem euentum sperans, data opera, passus est elabi securim. Ea cum periisset, nec Mercurius imploratus adfuisset expostulanti, prior ille


page 1050, image: s1050

respondit ad hunc modum: ou)k a)ei\ potamo\s2 a)ci/nas2 fe/rei. Quanquam hic apologus varie narratur in aliis commentariis, nempe adfuisse Mercurium, et prolata aurea securi rogasse, num ea esset quae periisset, atque eo protinus affirmante suam esse, Mercurium offensum hominis impudentia, nec ferream restituisse.

Non est Dithyrambus, si bibat aquam.

*ou)k e)/sti diqu/rambos2 a)\n u(/dwr pi/nh|.

id est,

Haud Dithyrambus est, aquam si potitet.

Non adest hilaritas, cum deest vinum: languet poetarum ingenium, ni vino concalescat. Vnde, teste Flacco:

Laudibus arguitur vini vinosus Homerus.

Et:

Ennius ipse pater, numquam nisi potus ad arma
Prosiliit dicenda.

Et:

Nulla placere diu, nec viuere carmina possunt,
Quae scribuntur aquae potoribus.

Quin, vt refert in Symposiacis Plutarchus, Aeschylus tragoedias suas potando scripsit. Excitat enim vini calor inueniendi vim, quae torpet nonnunquam in ieiunis, mouet phantasias, addit impetus, subministrat fiduciam. Addit Gorgiam non recte suam tragoediam Marti tribuisse, cum Baccho magis sit adscribenda. Dithyrambi canebantur in honorem Bacchi, et ipse diqu/rambos2 dictus est, quod bis natus velut e duabus ianuis prodierit.

Post acerba prudentior.

*para\ ta\ deina\ fronimw/teros2, id est, Post mala prudentior. Finitimum illi:

*rexqe\n de/ te nh/pios2 e)/gnw.

Plato in Symposio: a(\ dh\ kai/ soi le/gw a)ga/qwn mh\ e)capa ta=sqai u(po tou/tou, a)ll' a)po\ tw=n h(mete/rwn paqhma/twn, gno/nta eu)labhqh=nai, kai\ mh\ kata\ th\n paroimi/an, w(/sper nh/pios2 paqo/nta gnw/nai, id est, Quae sane et tibi dico Agathon, ne ab hoc fallaris, sed meis doctus malis caueas, neque quemadmodum habet prouerbium, stulti more malo accepto sapias. Congruet in eum, qui suo malo redditus est cautior.

Pausone mendicior.

*pau/swnos2 ptwxo/teros2, id est, Pausone mendicior. Pauson pictor quispiam fuit, insigni tenuitate, quemadmodum apud Iuuenalem Codrus. Hunc notat Aristopha. [abbr.: Aristophanes] In Pluto, apud quem cum Penia exclamasset: w= po/lis2 a)/rgous2 klu/eq' oi(=a le/gei, id est, O vrbs Argos, quod ait audi: respondet Chremylus: pau/swna ka/lei to\n cu/ssiton, id est, Pausonem adhibe tibi conuiuam.

Vltra Hyperbolum.

*upe\r to\n u(pe/rbolon, id est, Vincit Hyperbolum. Hyperbolus quispiam erat, mirum in modum appetens litium. Vnde conuenit in eos, qui simili laborant morbo. Plutarchus in vita Alcibiadis, Thucydides Peloponnesiaci belli lib. 8. et Aristophanes in Equitibus, ostendit Hyperbolum fuisse hominem modis omnibus improbissimum, nec vlla re clarum. aut potentem, nisi vitio linguae. Praeterea M. Tull. lib. De claris oratoribus, ita scribit de Saturnino: Homo similimus Atheniensis Hyperboli, cuius improbitatem veteres Atticorum comoediae notauerunt. Aristophanes praeter alia scribit, et hoc de Hyperbolo:

*andra moxqhro\n, poli/thn o)ci/nhn u(pe/rbolon.

id est,



page 1051, image: s1051

Improbum virum, atque ciuem vapam acidumque Hyperbolum.

Sus in volutabro coeni.

*us2 lousame/nh ei)s2 ku/lisma borbo/rou, id est, Sus lota rediit ad volutabrum luri, cum quis iterat iam expiata flagitia, sicut indicauimus alibi. D. Petrus epist. 2. c. 2. Canis reuersus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti. Assimile huic Prouerb. 26. de eo, qui iterat stultitiam suam, id est, peccatum.

Mendax Atraphaxis.

*yeu/dwn ple/a a)trafa/cis2, id est, Referta mendaciis Atraphaxis. De tumidis ac ventosis. Atraphaxis oleris genus, quod celeriter in altum surgit. Latinis atriplex dicitur, adfinis, ni fallimur, betarum generi, quae et ipsae subito grandescunt aliqui fatua, Id quod indicat et Theophrastus in historia plantarum, libro primo, capite quinto. Eadem herba ab eodem, libro septimo, capite primo, recensetur inter eas, quae celeriter proueniunt, nempe die a fatu octauo. Est caule grandiore, sed molli carnosaque. Suidas admonet dictum in Cleonem, qui falso calumniaretur equites in concilio, cui cum fides haberi videretur, dictum est *yeudatrafa/cios2 ple/an ei)=nai th\n boulh\n, id est, Concilium plenum esse mendaci Atraphaxi, quo dicto simul notata est et Cleonis in calumniando vanitas, et populi facilitas in credendo. Est enim illud proprium calumniae, e leuissimo malo subito maximam excitare tragoediam. In hanc ferme sententiam Suidas. Adagium sumptum est ex Equitibus Aristophanicis.

Inflige plagam ab aratro.

*pai=e th\n a)p' a)ro/trou, id est, Inflige plagam aratri, siue, impinge vomerem, cum iubebimus strenue pugnare licet sine arte. Natum aiunt ab huiusimodi fabula, quam narrat Pausanias lib. Eliac. 3. Glaucus quidam Carystius cum terram aratro proscindenti forte fortuna vomis excidisset ab aratro, sublatum aptauit manu vice mallei. Quod vbi conspexisset pater Demylus, iuuenem produxit in Olympia, ad pugilum certamen: verum vbi iam artis imperitus, plagis afflictus pene deficeret, pater acclamauit, pai=e th\n a)p' a)ro/trou ad monens, vt sic peteret hostem, quemadmodum vomere solet vulnerare terram. Hac voce rediit animus iuueni, vicitque. Idem postea bis vicit Pythia, octies Nemea, item octies Isthmia, auctor Pausanias.

Summis ingredi pedibus.

Qui clanculum, aut cautim, ac pedetentim, quod aiunt, conantur aliquid, summis pedibus ingredi dicuntur. Graeci iucundius efferunt aduerbio composito, a)kropoditi\, Idem valent illa: Suspenso gradu, et suspensis pedibus. Traductum a gestu eorum, qui sic ingrediuntur, vt strepitum pedum nemo sentiat: aut qui viae diffisi, cautim et leuiter figunt vestigia. Aliquanto diuersius est, quod est apud Platonem in Lachete: kai\ ou)de\ a)/krw| podi\ e)pibai/nontas2, id est, Ne summo quidem pede ingredientes, quod pertinet ad illam formam: Summis labris degustare, Summis digitis attingere.

Calum digito attingere.

Prouerbiali nimirum hyperbole, digito caelum attingere dicuntur qui longe supra mortalium conditionem, ac diis proximi esse videntur.


page 1052, image: s1052

M. Tullius ad Atticum lib. 2. Nostri autem principes digito se caelum putant attingere, si mulli barbati in pisicinis sint, qui ad manum accedant. Cognatum illi quod alias ex eodem retulimus: In caelo esse. Ad consimilem modum Horatius:

Quod si me lyricis vatibus inseris,
Sublimi feriam sidera vertice.

Ouidius:

Huic tu cum placeas et vertice sidera tangas.

Et apud Theocritum in Hodoeporis:

*otti po/k' h)/dh,
*anusa/mhn to\n a)mno\n, e)s2 ou)rano\n u(/mmin a(leu=mai.

id est,

Agnum quando tuli, vobis in sidera abibo.

Lysimachus: cum ad Thraciam peruenisset, velut occupatis extremis regni finibus, Nunc, inquit, Byzantii ad me veniunt, posteaquam ad caelum attingo lancea Eam vocem insolentissimam ita castigauit Pasiades Byzantius, qui tum forte aderat, vt diceret: Abeamus, ne lanceae mucro caelum pertundat.

Corinthiari.

*korinqia/zesqai veteres vulgato ioco dicebant eos, qui scortationibus ac lustris indulgerent, quive lenonicium exercerent. Sumtum est a meretricibus Corinthiensibus, de quibus suo loco dictum est. Tantus enim illic honos habebatur meretricibus, vt, quemadmodum ex auctoribus docet Athenaeus, illic in templo Veneris prostarent, atque in solemnibus precibus illud addi soleat, vt Dii augerent meretricum numerum. Quin et illud refert, meretrieces facto sacro Veneri, ciuitatem extremo periculo laborantem seruasse placata Venere. Prouerbii meminit huius Stephanus de vrbibus, Aristophanis allegans Cocalum.

St tanti vitrum, quanti margaritum.

DIVVS Hieronymus in epiftola quadam ad Demetriadem virginem: Solent miseri parentes, et non plenae fidei Christiani, deformes, et aliquo membro debiles filias, quia dignos generos non inveniunt, virginitati tradere, si tanti, vt dicitur, vitrum, quanti margaritum? Vtitur eodem complusculis alibi locis, vsurpatur et a Tertulliano in libello ad martyres. Hoc dicto summa rerum inaequalitas significabatur. Inter gemmas prima laus olim fuit vnionibus, vitrum vilissimum: et tamen gemmas nonnihil imitatur. Si tanto studio curas, vt viuat corpus, quam est danda opera, quo viuat animus? Si nihil non facis, quo placeas homini principi, quanto magis enitendum, vt placeas principi Deo. Si tantis sudoribus parantur opes periturae vel vsu, vel furto, cur non magis incumbimus, vt caelestes opes accumulemus? In his et huiusmodil locus erit prouerbio.

In culmo arare.

*epi\ kala/mhs2 a)rou=n, id est, In stipula arare, dicuntur, qui labore numquam intermisso vim mentis exhauriunt: aut qui nunquam desinunt ab amicis petere quod dent. Sumpta metaphora a nimium auidis agricolis, qui segetem non patiuntur vmquam interquiescere: sed assidua cultura succum omnem soli exhauriunt, statim a messe nouam ingerentes sementem. Suidas citat ex Lysia.

Taciturnior Pythagoreis.

*siwphlw/teros2 e)/somai tw=n puqago/ra|


page 1053, image: s1053

telesqe/ntwn, id est, Taciturnior ero, quam hi, qui Pythagorae sunt initiati. De vehementer taciturnis vsurpari solet. Sumtum a Pythagorae schola, in qua quinquenne silentium indicebatur auditoribus, quam e)xemuqi/an vocant, a cohibendo sermone. Suidas prouerbii titulo refert in collectaneis.

Attagenae nouilunium.

*attaga=s2 noumhni/a, id est, Attagenae nouilunium. Refertur a Suida: nec explicatur, nisi quod e diuersis locis haud difficile coniectura colligi potest, dictum fuisse in turbam abiectorum et seruilium hominum. Siquidem Attagen auis est palustris, versicoloribus plumarum maculis distincta: vnde seruum hominem stigmaticum, et cui tergum ob plagarum vibices, variis punctis esset picturatum, Attagenam vocabant. Porro ad nouam lunam, sic enim Graeci vocant initium mensis, dum Kalendas non habeant, et serui distrahebantur apud Athenienses, et militum delectus agebatur.

Viuus, vidensque

QVOD in Eunucho dixit Terentius: Viuus, vidensque pereo, M. Tul. indicat prouerbiali figura dictum esse. Sic enim scribit in oratione pro P. Sextio: Ille Cyprius miser, qui semper socius, semper amicus fuit, de quo nulla vmquam suspicio durior ad senatum, aut Imperatores nostros allata est, viuus, vt aiunt, et videns est cum victu suo, ac vestitu publicatus. Vsurpat aliquot locis et Diuus Hieronymus Quin et illud quoque cum victu suo, ac vestitu prouerbium sapit.

Praestat habere acerbos.

M. Tullius in dialogo de amicitia. Scitum est enim illud prouerbium Catonis:Multo melius de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui dulces videantur. Equidem, vt praeclaram esse sententiam fatemur; ita prouerbium esse negamus. Primum, quod nullam omnino prouerbii speciem prae se ferat: deinde quod prouerbia vulgi sunt, non huius aut illius. Vnde legendum arbitramur. Scitum est enim illud Catonis, aut illud verbum Catonis: tamen adscribendum putauimus, ne quis indiligentia praetermissum existimaret.

Columnas rumpere.

AELIANVS prodidit in Samo quondam fuisse animalia vasta magnitudine, Neades vocantur, quorum voce terra rumperetur. Vnde prouerbium natum in clamosos et improbe loquaces, vt postes, et columnas dicantur rumpere. Vsus est eo Virgilius in Philistum rabulam, et obtrectatorem. Item Iuuenalis:

Frontonis platani conuulsaque marmora clamant.

Leporis vita.

*lagw/ou bi/on zh=n, id est, Leporis vitam viuere dicuntur, qui semper anxii trepidique viuunt. Quod id animal omnium praedae expositum, ne somnum quidem capit, nisi oculis apertis. Demosthenes in Aeschinem: *la/gw bi/on e)/zhs2 dediw\s2 kai\ tre/mwn kai\ a)ei\ plhgh/sesqai prosdokw=n, id est, Leporis vitam viuebas, timens ac tremens, ac semper expectans vt vapulares. Vsus est et Plutarchus in libello, pro\ filoplouti/as2, quem pridem Latinum reddidimus: lagww=n deilo/teri scripsit Athanasius in apologia 1 et apud Strabonem: Phrygiis leporibus timidior, de quo dictum est alias per occasionem.



page 1054, image: s1054

Victi non audent hiscere.

*nikw/menoi a)/ndres2 th=| a)gruci/a| de/dentai, id est, Qui vincuntur silentio vincti sunt. Plutarchus in libello, cui titulus, Quo pacto quis vtilitatem capere possit ex inimicis, citat ex Pindaro. Conuenit cum illo, quod alibi retulimus: Quid, nisi dolor victis? Est autem verbum perquam elegans a)gruci/a, vbi quis non audet hiscere, a verbo gru/zein, de quo non semel dictum est.

Thersitae facies.

*qersi/teion ble/mma, id est, Thersitica facies. De prodigiose deformi dici solitum, quod Homerus scripserit hunc omnium, qui ad Troiam venissent, foedissimum fuisse. Ac totum hominem a capite, quod aiunt, vsque ad pedes ita graphice depingit, et corporis vitia, et animi morbos, vt dicas, pessimum ingenium in domicilio se digno habitasse. Locus apud Homerum Iliad. lib. 2. notior quam vt hic referat adducere. Venustius erit, si ad animum transferatur, veluti si de formoso, fed moribus improbo dicas: Si corpus ascipias, Nireus est: si animum, plusquam qersi/teion ble/mma reperies. Adagii mentionem facit Suidas.

Picifer.

*kittofo/ros2, id est, Picifer, vulgare conuicium videtur in hominem infimum et despicatissimae sortis. Siquidem Demosthenes in oratione pro Ctesiphonte dicit Aeschinem hoc nomine ab aniculis compellatum, quemadmodum et liknofo/ron, quod picas et vannos capite baiularet. Nam his in mysteriis Bacchanalibus vtebantur, quod ea auis sacra sit Baccho, et vannus in omnibus mysteriis adhibeatur. Vnde Maro:

-Et mystica vannus Iacchi.

In numerato.

IN numerato habere, si ad animi rem transferatur, prouerbii rationem habuerit, velut Octauius Augustus, vt refert Seneca, pronunciauit de Vinitio oratore, quod ingenium in numerato haberet: propterea quod in causis agendis ingenio esset praesentissimo, et quidquid aliis praestaret diutina cogitatio, id illi prima statim animi intentio daret. Sumptum est ab his, qui res suas ad certissimum calculum redegerunt, hoc est, ad pecuniam numeratam. Quinctilianus in sexto: De actore, inquit, facile dicente ex tempore dictum est olim, ingenium eum in numerato habere. Vide prouerbium Numero dixisti.

Quantum habet.

Quantum habet quisque, tanti fit. Quod scripsit Horatius in lib. 1. Serm. Satyra 1.

Nil satis, inquit, quia tanti, quantum habeas, sis.

Item Iuuenalis satyra tertia:

Quantum quisque sua nummorum seruat in arca,
Tantum habet et fidei.

Non recensuissemus inter prouerbia, nem quis clamaret nos sententias collegisse, non adagia, nisi D. Augustinus in libro de disciplina Christiana nominatim prouerbii titulo citasset. Vnde et illud prouerbium, inquit, Quantum habebis, tantus eris. Quanquam et Horatius satis indicat vulgo iactatam sententiam eo quod eadem Satyra praecessit:

At bona pars hominum decepta cupidine falso.

Vsurpat et Apuleius in Apologia: Tanti re vera estis, quantu habetis. Videtur ex Euripide venisse in vulgi sermonem. Cuius et hunc versum inter caeteros refert Seneca:



page 1055, image: s1055

Vbique tanti quisque, quantum habuit, fuit.

Imis ceris eradere.

IMIS ceris eradere, pro eo, quod est, Delere penitus, sic vt nulum omnino memoriae pristinae vestigium extet. Sumtum ab his, qui in ceratis scriptitant tabulis, his mos est ita nonnumquam versum stylum per summum aequor cerae ducere, vt qualiacunque tamen prioris scripturae remaneant vestigia. Aliquoties funditus delent. Conueniet in profundam obliuionem vel amicorum, vel pristinae fortunae, vel si quid est simile.

Macilenta manu pinguem pedem.

Hesiodus in opere quod inscripsit Opera et dies, velut aenigmate quodam explicauit paupertatem:

*lepth=| de\ paxu\n po/da xeiri\ pie/zois2.

id est,

Gracili autem manu pinguem pedem premas.

Manus enim gracilescunt fame, pedes intumescunt frigore. Carmen sic habet:

*mh/ se kakou= xeimw=nos2 a)mhxani/h katama/ryh|
*su\n peni/h|, lepth=| de\ paxu\n po/da xeiri\ pie/zois2.

id est,

Ne te deprendant inopem mala tempora brumae,
Atque pedem premere incipiat manus arida pinguem.

Venustius erit, si longius transferatur ad viaticum parandum senectuti, aut similia.

Non semper erit aestas.

AD eundem ferme sensum pertinet et illud ex eodem libro:

*ou)k ai)ei\ qe/ros2 e)ssei=tai poiei=sqe kalia/s2.

id est,

Aestas non semper fuerit, componite nidos.

Non semper virebit aetas, para, quo se recipiat senectus. Aut, non semper erit prospera fortuna, munias animum philosophiae decretis, quo fortunam aduersam possis contemnere. Admonet et Cato agricolas, cogitent, quam longa sit hyems. Notus est apologus de formicis exprobrantibus cicadae, quod totam aestatem nihil aliud quam cecinisset otiosa, eoque mendicaret in hyeme. Hoc dictum oportuit adolescentium pileis inscribi. Neque enim tantum admonet parandam esse rem in senectam: verumetiam eruditionem, virtutem, honestam famam, quae praesidia sunt optima senectutis.

Cum exossis suum rodit pedem.

Consimili figura significauit egestatem in eodem opere.

*ot' a)no/steos2 o(\n po/da te/ndei.

id est,

Quando pedes edit ipse suos is, qui caret osse.

Exossem vocat Polypum, quod ossibus careat. Is creditus est nonnullis sua brachia rodere, cum deest cibus. Est enim edacissimus, quamquam Plinius existimat id illi accidere a conchis, verum praecisa renasci credit, quemadmodum caudas lacertis. Alcaeus apud Athenaeum lib. 7.

*edwd' e)mauto\n polu/pous2.

id est,

Comedo meipsum more Polypi.

Vnde et au)tofa/gos2 dictus. Verum hanc opinionem et Athenaeus reiicit.

Centum plaustri trabes.

Tam simile est prouerbio, quam est ouum ouo, quod scripsit Hesiodus in eodem opere, cui titulus, e)/rga kai\ h(me/rai:

- *ekato\n de\ te\ qou/raq' a)ma/chs2.

id est,

Centum autem lignis plaustrum compingitur vnum.



page 1056, image: s1056

Eo tempestiuiter vtemur, cum significabamus id, quod a nobis petitur, magno constare. Facile enim alienis vtimur, non expendentes quanti constiterint ei qui praebet. Carmen Hesiodi sic habet:

*rhi/+dion ga/r e)/pos2 ei)pei=n, bo/e do\s2 kai\ a(/macan;
*rhi/+dion d' a)panh/nasqai. pa/rad' e)/rga boessi;
*fhsi\ a)nh\r fre/nas2 a)fneio\s2 ph/casqai a(/macan
*nh/pios2 ou)de\ to/g' oi)=d' e(kato\n de/ te dou/raq' a(ma/chs2.

id est,

Nam dictu est procliue, dato plaustrumque bouesque
At procliue negare. sed en tauris labor instat,
Cogitat ast animo diues, compingere plaustrum
Stultus et haud nouit, centum id compactile lignis.

Itaque quoties ad id, quod quod molitur aliquis, pluribus adminiculis opus est, velut ad gerendum magistratum, ad scribendum librum, ad munus concionandi, ad instituendam familiam, ad longinquam peregrinationem, non inepte vsurpabimus Hesiodi verbum: e(kato\n de/ te dou/raq' a)ma/chs2.

Araneas eiicere.

Habet illud quoque prouerbii speciem, quod est apud eundem in eodem opere:

*ekd' a)gge/wn e(la/seias2 a)ra/xneia.

id est:

Vasis eiicias, quas nectit aranea telas.

Sic enim significant inanitatem et inopiam etiam hodie. Ad eundem modum Catull. [abbr.: Catullus]

-Nam tui Catulli
Plenus sacculus est aranearum.

Quo dicto nunc nihil est vulgo vulgatius. Lucianus in Pseudologista: e)urw=tos2 kai\ a)raxni/wn me/sta, id est, Carie et araneis differta.

Muris circumcurrentibus.

*tw=n toi/xwn peritrexo/ntwn, id est, Parietibus circumcurrentibus. Plutarchus in Symposiacis decade septima problemate quinto, indicat muliebre fuisse prouerbium; quo secretum significabant, muris videlicet testes et arbitos arcentibus. At bonorum vitorum huiusmodi voluptates etiam ac lusus ait oportet esse, vt nihil egeant vallo parietum: Licebit vti, cum significabimus aliquid ali monstri, et ob id captari secretum.

*kerasbo/los2.

In eodem opere problemate secundo, docet homines praefractos, et asperis moribus, et intractabiles kerasbo/lous2 vocari solitos, quam vocem haud satis commode vertetis Latine. Sumptam autem metaphoram ab agricolis, apud quos semina quae prius quam in terram decidant, incidant in cornua boum, kerasbo/la, dicantur para\ to\ ei)s2 ke/rata ba/llesqai. Haec aiunt prouenire caeteris multo duriora, vnde et a)tera/mona vocantur. Qui scripsit etymologicon, indicat hanc vocem semel duntaxat vsurpatam a Platone, sumptamque a leguminibus, quae nec igni, nec aqua mollescant; cuiusmodi quaedam videmus admixta leguminibus minuta nigraque. Locus est apud Plat. lib. De legib. 9. Quo quidem loco videtur interpres ignorasse quae sint kerasbo/la. Vertit enm legumina fulminis tactu praedura, quasi dictum esset keraunobo/la. Porro cur id accidat, vt semina quae in cornua boum impegerint, aut non proueniant,


page 1057, image: s1057

aut proveniant sicciora durioraque. Plutarch. hanc affert causam, quod ea quae a manu calida statim excepta terra fouentur, magis adiuuantur calore, qui seminibus est amicus. At quae in cornua incidant, proiecta magis videntur quam seminata, et mora frigus colligunt. Theophrast. dubitat num friuolum sit, quod de cerasbolis iactant agricolae.

Respublica virum docet.

*po/lis2 a)/ndra dida/skei, id est, Respublica virum docet. Significat neminem ad rem gerendam idoneum esse posse, nisi qui sit vsu exercitatus. Plutarchus citat ex Simonide, tametsi hemistichium carminis heroici. Quantumlibet diu versatus in agro, non fies idoneus administrandae reipublicae nisi vixeris in foro, in curia, in frequenti populo. Allusit huc Socrates Platonicus, cum inuitatus ad loca amoena in agris, respondit se cupidum esse discendi, arbores autem nihil docere.

Faber cum sis.

PLutarchus in praeceptis ciuilib. senarium haud dubie proverbialem, ex Euripide citat:

*te/ktwn ga\r w)\n, ou)k e)/prattes2 culourgika\.

id est,

Cum sis faber, opera haud facis fabrilia,

Congruet in eum, qui tentat ad quae non est idoneus, vel ob imperitiam, vel ob naturam alienam, veluti si quis infans et ad persuadendum ineptus, suscipiat legationem, aut indiligens dispenset rem domesticam: aut senex, siue inualidus militiam capessat. Iamdudum et illud Horatianum cessit in proverbium, quod hinc imitatum videtur.

- Tractant fabrilia fabri.

Aquam igni miscere

INter proverbia, quibus a)du/naton significamus, referendum et illud: pu=r u(/dati mignu/nai, id est, Ignem aquae miscere. Plutarchus in libello, cui titulum fecit: peri\ prw/tou yuxrou=, adducit huius proverbii testimonium, studens probare aquae proprium esse frigiditatem, potius quam aeris. Pugnat autem vtraque qualitate ignis cum aqua, quippe calidus et siccus cum humida et frigida. Narrat eodem in loco morem fuisse apud Persas, vt supplex in fluium descenderet, ignem gestans, minitans ni consequeretur quae petebat, se ignem missurum in aquam. Atque ad eum modum impetrabat quidem quae rogabat, sed mulctabatur, quod minatus esset se facturum id, quod esset contra rerum naturam. Nam aqua hostis est ignis, eumque semper extinguit. Id supplicandi genus apud barbaros maximum habebatur, et in quo non esset fas recusare quod petebatur. M. Tull. Philip. 13. Prius vnda cum flamma redibit in gratiam. Rursus prius vndam flammamque, vt ait poeta quispiam, prius denique omnia, quam vt cum Antoniis Respub. aut Antonii cum Repub. redeant in gratiam.

Velut e specula.

*ws2 a)po\ skopia=s2, id est, Velut e specula. Similitudo proverbialis, cum quis rem velut oculis subiectam, totam vndique contemplatur. Siquidem ex alto commodissime spectantur omnia, propterea quod nihil obstet, quod impediat prospectum. Vtitur Plutarchus in libello, cui tit. De Romanorum fortuna.

Velut in cratere.

*wsper e)n krath=ri filothsi/w|, id est,


page 1058, image: s1058

Velut in cratere philotesio. Proverbialis et haec collatio, qua significabimus res antea turbulentas componi, sedarique, et prius inter sese inimicos in gratiam redigi: Dicitur autem crater philotesius, quem in conuiuiis porrigunt aliis alii, ceu amicitiae symbolum, ac pignus. Veluti qui filiam alicui desponderet futuro genero praelibans filoth/sion krath=ra porrigebat. Scythae quoque amicitias, quarum sunt pertinacissimi, cratere conciliabant, vt testatur in Toxaride Lucianus. Quin et Christus ipse nostrae religionis princeps, arcanam illam cum suis amicitiam poculo consecrauit.

Sero venisti.

*oy' h)=lqes2, id est, sero venisti, Competit in eos, qui post tempus rem aliquam aggrediuntur, veluti si iam aetatis vitio frigidus vxorem paret ducere, aut grandior literas addiscere. Natum ex oraculo, quod Pythia vates edidit cuidam consulenti, num deberet ad rempublicam tractandam accedere: o)/yem' h)=lqes2 a)rxh\n kai\ dhmagwgi/an dizh/menos2, kai\ par' w(/ran strathgi/ou ko/pteis2 qu/ran. id est, Sero venisti, me de principatu et reipublicae administratione consulens, et alieno tempore militiae pulsas ianuam. Meminit Plutarchus in commentario, cui tit. ei) presbute/rw| politeute/on.

Prius antidotum, quam venenum.

DIvus Hieronymus aduersus Ruffinum respondems, Quomodo eorum praefationes librorum, quos nescias, accuses, quae quodam vaticinio futurae calumniae responderunt, implentes proverbium, Prius antidotum quam venenum, subaudi adhibes. Conveniet vti, quoties aliquis se purgat antequam accusetur. Antidotus enim aduersus venena datur. Hanc nemo sumit, nisi gustato veneno. Quamquam sunt qui se praemuniant antidotis, ne noceat, si fors contingat sumere toxicum. Quemadmodum fecisse legimus Mithridatem.

Statua taciturnior.

HIs etiam temporibus in proverbio est: Statua taciturnior. In hominem vehementer infantem, ac tacitum. Vsus est hyperbole Horatius in epist. ad Iulium Florum:

- Statua taciturnius exit
Plerumque et risu populum quatit.

Itidem Iuuenalis diuitem quempiam, sed infantem et indoctum, Mercurii statuae similem facit.

-Truncoque simillimus Hermae.

Consimili forma D. Chrysostomus lib. peri\ i(erwsu/nhs2, 6. de tardo et stupido, tou=to dh\ to\ h(me/teron, tw=n liqi/nwn ou)de\n dioi/sei, id est, Tum illud quod Graeci dicere solemus, a saxeis nihil differet. quod et alibi retulimus. Xenophon in Symposio: e)kei/nwn gou=n me\n a)\n h(=tton fwnh\n a)kou/sais2, h)\ tw=n liqi/nwn, id est, Illorum igitur vocem minus audias, quam saxearum statuarum. Statuae frequenter habent speciem sapientum, et eloquentium virorum, ipsae tamen nihil loquuntur.

Hoc noueram priusquam.

PLutarchus in libello, cui titulus: Philosophum maxime debere disputare cum principibus, irridens eos, qui duplicem facerent philosophiae rationem, alteram in affectibus sitam, quae a Mercurio Hegemone, id est, ductore proficisceretur: alteram in efferendo positam, quam Diactorus Mercurius, id est, nuncius largiretur: e)/wlo/n e)stin, inquit: kai\ u(popipte/tw tw=| toutoi\ me\n h)/|dein pri\n qeo/gnin gegone/nai, id est, Friuolum et obsoletum est,


page 1059, image: s1059

coniungaturque cum illo: Hoc noueram antequam Theognis natus est. Vsurpat idem in eandem sententiam, in libello, cui titulus: peri\ tou= mh\ xra=n e)/mmetra nu=n th\n puqi/an, citans e comico quopiam. Aulus Gellius lib. 1. Noctium Atticarum, cap. 3. citat ex Lucilio. Contra patriam, inquit Cicero, arma pro amico sumenda non sunt. Hoc profecto nemo ignorauit, et priusquam Theognis, vt Lucilius ait, nasceretur. Non est dubitandum, quin hic senarius sit proverbialis, quo rem frigidam et ineptam significabant. Apparet sumptum a Theognide tragoediarum scriptore, quem frigidissimum fuisse testatur Suidas, et ni fallimur memoria, Plato. Nam fuit huius nominis alter quoque, cuius extant sententiae,

Phocensium desperatio.

*fwke/wn a)po/noia, siue fwkikh\ a)po/noia, id est, Phocensium, siue Phocica desperatio, de stultis et insanis consiliis dici solitum admonet Stephanus. verum ex Plutarcho Cheronensi coniicere licet dici solitum, vbi desperatis rebus ad extrema consilia veniretur. Natum est autem ex eventu huiusmodi: Atrox odium et irreconciliabilis simultas, atque vt Plutarchi dicamus verbis, a)/spondos2 po/lemos2 erat inter Thessalos et Phocenses: quod hi primores illorum in suis vrbibus, ad vnum omnes eodem die trucidassent, illi vicissim illorum obsides ducentos quinquaginta in crucem sustulissent: Deinde Thessali contractis omnibus copiis, per Locrenses irruperunt, edicto promulgato, ne cuiquam prouectioris aetatis parceretur: pueri cum mulieribus in seruitutem abducerentur. Daiphantus itaque, qui fuit vnus e tribus, quibus Phocensium res erat commissa, suasit vti viri quidem Thessalis obuiam irent, cum illis conflicturi, caeterum mulieres vna cum liberis, ex vniuersa Phocido congregatas, in vno quopiam loco seponerent, congesta ingenti lignorum materia: et adhibitis custodibus mandarent, vt simulac intellexissent se victos in praelio, continuo pueros et vxores iniecto igni exurerent. Id reliquis comprobantibus, exurgens quidam negauit aequum fieri, ni consilium hoc, vxorum quoque suffragiis comprobatum fuisset, quod si non placeret, non esse cogendas. Itaque mulieres, vbi rem cognouissent, ipsae inter se habito consilio, Daiphantum collaudarunt, qui rectissime consuluisset Phocensium rebus. Eadem autem videri et vxoribus et liberis eorum. His ita peractis, congressi cum Thessalis Phocenses, superiores extiterunt. Ac decretum quidem illud Graeci Phocensium desperationem appellarunt, quod etiam si feliciter cessisset, tamen temerarium parumque cordatum videretur. Huiusmodi ferme Plutarchus. Similia fere narrat Pausanias in Phocicis. Meminit et proverbii, quod ait ex hoc eventu dici solitum: e)pi\ pa/ntwn bouleuma/twn a)nalgh/twn, hoc est, de omnibus consiliis quae carent dolore. Meminit et Stephanus indicans dici solitum: peri\ tw=n ta\ a)nalgh= bouleuome/nwn.

Extremum occupet scabies.

OLim pueri cursu certantes clamare solebant: Occupet extremum scabies, adhortantes hac voce singulos ad cursum, ac male precantes


page 1060, image: s1060

ei, qui fuerit omnium postremus. Id deductum est in adagium, quo vtebantur, qui significarent sese quocunque modo velle vincere, neque commissuros, vt inter postremos sint. Ita qui per fas nefasque rem augent, possunt alio vocanti respondere: Extremum occupet scabies. Quamquam nihil vetat, quo minus in bonam partem detorqueamus, vt si quis summis viribus adnititur, ne ab aequalibus, eruditione, aut recte factis, aut officiis ab amico superetur, dicat: Occupet extremum scabies. Hoc igitur proveibium pueris acceptum ferimus, quemadmodum et illud: th\n kata\ sauto\n e(/la. Vsus est Horatius in Arte poetica:

Occupet extremum scabies, mihi turpe relinqui est.

Originem Acron indicat.

*hmero/koitos2.

Vvlgari ioco fures dicti videntur, h)mero/koitoi, quod interdiu dormiant, noctu vigilent. Sic enim Hesiodus in Operibus, ac diebus:

*mh/pote s' h(mero/koitos2 a)nh\r a)po\ xrh/maq' e(/lhtai.

id est,

Ne solitus dormire die tua tollere possit.

Apte torquebitur in tollionem, et furacem. Est et piscis eiusdem nominis, vt indicat Suidas, Phoca opinamur.

Ne vni naui facultates.

Qvin illud etiam ad proverbiorum classem, si longius deflectatur, referendum videtur, quod est in eodem opere:

*mh/d' e)pi\ nhusi\n a(/panta bi/on koi/lh|si tiqe/sqai.

id est,

Ne bona tu pandis ratibus semel omnia mandes.

Ne quid aggrediaris, in quo sint vniuersa periclitanda. Non omnis statim alea iacienda est. Periculosa est nautica negociatio. Naufragium enim tollit omnia. Tutius est cum terra commercium. Alibi retulimus dictum Laconis, qui negabat sibi placere diuitias, quae penderent a funibus.

Vrit absque torre.

VErsum hunc ceu proverbialem subinde Plutarchus vsurpat:

*eu)/ei a)te\r daloi=o kai\ w)mw=| gh/rai+ dw=ken.

id est,

Exurit sine torre, grauique dat ille senecta.

Nempe vxor improba, quae moribus suis senium viro praematurum conciliat. Idem lepide transferetur ad auaritiam, ad ambitionem, ad inuidiam, amorem obscoenum, similiaque animi vitia, quibus obnoxii torquentur et contabescunt.

Adhuc caelum voluitur.

Qvoties significabimus adhuc superesse spem, et nondum omne tempus, quod melioris fortunae solet occasionem adducere, exactum esse, conveniet illud Theocriticum ex Charitibus:

*ou)/pw mh=nas2 a)/gwn e)/kam' ou)rano\s2, ou)d' e)niautou\s2.

id est,

Nondum defessus provoluere desiit aether
Menses, atque annos.

Quod enim vnus annus negat, alter vltro defert.

Multa rotae voluentur.

PRoverbialiter extulit et ad eandem pertinet sententiam, quod proxime consequitur:

*polloi\ kinh/sousin e)/ti troxo\n a(/rmatos2 i(/ppoi.

id est,

Permultis voluetur adhuc rota ota [sic] caballis.



page 1061, image: s1061

Id est, Multum adhuc temporis restat, multaeque rerum incident mutationes. Quod quidem adagium et hodie nostrati vulgo in ore est, Frigidius enim est quod quidam interpretantur de certaminibus Olympiacis, de quibus illic non agit poeta in carmine Bucolico.

Ne nomen quidem.

PRoverbiali figura dictum est, et illud in eadem Ecloga:

*boa=s2 d' e)/ti mhd' o)/nom' ei)/h.

id est,

Vlterius nec nomen erit belli atque tumultus.

Ceruus canes trahit.

INter adagia quibus a)du/naton, seu praeposterum quidpiam significanus, adnumerandum et illud, quod est apud Theocritum in Thyrside:

*tou\s2 ku/nas2 o( e)/lafos2 e(/lkei.

id est,

Canes ceruus trahit.

Praeposterum enim est, vt ceruus venetur canes. Carmen Theocriti sic habet:

*da/fnis2 e)pei\ qna/skei, kai\ tw\s2 ku/nas2 w( )/lafos2 e(/lkoi. [note of the transcriber: e)/lafos2, but elisio. ]

id est,

Postquam Daphnis obit, ceruus trahat ipse molossos.

Ad consimilem formam Virgil. in Pharmaceutria:

Nunc et oues vltro fugiat lupus.

Bubo canit lusciniae.

ITem illud, quod proxime consequitur:

*kh)c o)re/wn toi\ skw=pes2 a)h|do/si garu/sainto.

id est,

Buboque montanus philomelis occinat ipsis.

Cum infans suadere conatur eloquenti, aut ineruditus docere doctissimum.

Ne vidit quidem oleum.

Ecloga cui titulus: nomei=s2, scatet proverbialibus sententiis ac figuris, quarum de numero primum est illud:

*kai\ po/ka th=nos2 e)/laion e)n o)fqalmoi=sin o)pw/pei;

id est,

Et quando ille oculis, oleum conspexerat vmquam?

Conveniet in eos, qui sunt artis alicuius prorsus rudes, et imperiti. Veluti si quis profiteatur rem medicam, qui numquam didicerit quidquam illius artis, venuste notabitur hoc versu:

*kai\ po/ka\ th=nos2 e)/laion e)n o)fqalmoi=sin o)pw/tei;

Vngebantur enim athletae, quo membris euaderent durioribus, vnde per oleum significant certamen. Quanquam scholia declarant quosdam hoc ad arborem referre, quod in Olympiacis oleastro siue olea coronari solebant.

Et me mater, etc.

ITem illud, quod in eadem sequitur:

*kh)/m' e)/faq' a( ma/thr poludeu/keos2 h)=men a)mei/nw.

id est,

Me quoque Pollucem mea mater vincere dixit.

Cum quis anteponitur, aut aequatur iis, cum quibus nullo modo conferendus est. Matres enim amore caecutiunt in filios, et formosissimos putant, qui sunt deformes, fortissimos, qui sunt ignauissimi. Porro Pollux pugil optimus fuisse creditur, teste Flacco:

Castor gaudet equis, ouo prognatus eodem
Pugnis.

Suade lupis, vt insaniant.

Rvrsum in eadem:

*pei/sai toi mi/+lwn kai\ tw\s2 lu/kws2 au)ti/ka lussh=n.

id est,

Hoc quoque Milo lupis mox persuadeto rabire.



page 1062, image: s1062

Vbi quis animum inducit ad rem stultissimam, quam non aggrederetur, nisi insanus. Nam lupi insaniunt vel sua sponte, veluti si quis tyrannum instiget ad crudelitatem, cum plus satis saeuiat suopte ingenio. Rabies proprie canum est, vnde Scholiastes Theocriti putat hoc veluti absurdum proponi. Sed canes aliquando rabiunt, lupi nunquam non rabiunt.

Rore pascitur.

IN hominem praetenui corpore, quadrabit illud ex eodem Idyllio, quod dictum est in vetulam macram:

*mh\ prw/kas2 siti/zetai w(/sper o( te/ttic;

Dores enim rorem appellant prw/ka, quod prwi/+, id est, mane cadat. Porro cicadas rore ali, testis est Plinius libro 11. cap. 26. Ore carent, sed habent in pectore fistuloso quiddam aculeatum linguis simile. Eo rorem lambunt. Cum excitatae subuolant, reddunt humorem, quod solum argumentum est illas rore pasci. Neque enim ad excrementa corporis vllum foramen est. Vnde Maro:

Dumque thymo pascentur apes, dum rore cicadae.

Venustius erit, si transferatur ad ingenium, siue stylum ieiunum et aridum. Aut per ironiam, in hominem vehementer obeso corpore.

Tuam ipsius terram calca.

CVM iubebimus cuipiam, vt suo loco se contineat, neque se recipiat in nostra, quadrabit illud ex eiusdem Hodoeporis:

*ta\n sau tou= pate/wn e)/xe ta\s2 dru/as2.

id est,

Quin propriam calcans terram, querceta temeto.

Conueniet, vbi parum fidemus alicui, nec volemus in domesticam recipere consuetudinem.

Ne fascines.

*ina mh\ baskai/nhs2 me\, id est, Ne me fascines. Dici solitum vbi quis rem suauem nactus, praesentibus impartit aliquid, ne solus fruens alios contristet. Indicat hoc Aristoteles sectionis vigesimae, problemate 24. Vbi de mensa communi aliquis sibi priuatim sumeret aliquid, intuenti communicans dicebat, ne me fascines. Itaque sumpturi cibum prius edebant rutam, ceu remedium aduersus fascinum. Tum enim metuebant noxam fascini, quoties vel auidius vescerentur, vel alicuius incommodi suspicione tenerentur, aut cibum haberent suspectum quem cupiebant. Ita fiebat, vt semper cum perturbatione vel biberent vel ederent, flatu simul hausto, qui si expellitur, simul exit cibus, si retinetur, mouet tormina. Itaque ruta prius comesa, et stomachum et reliquum corpus calefacit, vt spiritus ille inclusus discuti atque abigi possit. Vnde et illud prouerbiale quiddam habet, ruta opus est, vbi significabimus periculum cuiuspiam incommodi, quemadmodum de baccare, et apio diximus alias.

Non omnis fert omnia tellus.

VT Virgilianum illud, Non omnis fert omnia tellus, prouerbium erit, si traducatur ad diuersas ingenii dotes, aut non quidvis a quovis esse petendum: ita prouerbii rationem habebit illud Theocriticum, ex Cyclope:

*alla\ ta\ me\n qe/reos2, ta\ de\ gi/gnetai e)n xeimw=ni.

id est,

Illa quidem producit hyems, illa educat aestas.

Cum significabimus aliud agendum iuueni, aliud seni, aliis atque aliis


page 1063, image: s1063

temporibus diuersis moribus vtendum. Quid autem quaeque ferat tellus, eleganter describit Virgilius in Georgicis, et Hermippus apud Athenaeum lib. primo.

Dum virent genua.

NEC illud caret prouerbii specie, quod est apud eundem in Thyonicho:

*poiei=n ti dei= oi=s2 go/nu xlwro/n.

id est,

Quando virent genua, tum aliquid faciamus oportet.

Studendum bonis literis, dum adhuc viget ingenium. Ducenda est vxor, sed iuueni. Consimilem ad modum Horatius:

- Dumque virent genua,
Et decet, obducta soluatur fronte senectus.

Quanquam haec ipsa figura, genu viget, prouerbialis est, quoties iuuentutem significamus.

Neque pessimus, neque primus.

MEdiocritatem hoc pacto significare licebit.

- *ou)/te ka/kistos2
*ou)/te pra=tos2.

id est,

- Neque pessimus, at nec
Primus.

Lepidius fiet, si ad ingenii laudem transferatur. Nam apud Theocritum in Thyonicho de milite dictum est, qui seipsum modeste iactat.

Scit quomodo Iupiter duxerit Iunonem

IN curiosos, et quid quisque domi faciat peruestigantes, conueniet illud ex Syracusanis:

*pa/nta gunai=kes2 i)/sasi, kai\ w(s2 zeu\s2 h)ga/geq' h(/rhn.

id est,

Nouit femineum genus omnia, nouit et illud
Iunonem quo pacto duxit Iuppiter olim.

Scholiastes Theocriti putat significari furtiuas Iouis, et Iunonis nuptias, quales describit:

*ei)s2 e)unh\n foitw=nte fi/lous2 e)la/qonto tokh=as2.

id est,

Coniugii subiere thorum clam vtroque parente.

Adiungit fabulam, quam retulit Aristoteles quodam in libro, quem scripsit de templo Hermiones. Iupiter insidians sororis pudicitiae, cum forte vidisset illam semotam ab reliquis diis: nam ne diis quidem virginibus tutum est obambulare solas: seipsum vertit in cuculum, conseditque in monte, qui prius dictus erat Thronax, nunc Coccyx dicitur. Eo vero die Iupiter excitauit ingentem tempestatem. Iuno itaque sola peruenit in montem, conseditque eo loci, vbi nunc est Iunonis Teliae, hoc est, perfectae templum. Cuculus autem ob tempestatem horridus ac tremens deuolauit, conseditque in Iunonis genibus. Eum Iuno miserta texit veste sua. Hic rex deorum repente e cuculo factus Iupiter, Iunonem complexus est. Cumque illa metu matris recusaret coitum, Iupiter promisit se ducturum illam vxorem [correction of the transcriber; in the print in vxorem]. Hinc natum existimant prouerbium. Addit huius Iunonis simulacrum in templo fuisse collocatum hac imagine, vt in throno sedens sceptrum dextra teneret, in cuius fastigio sederet cuculus. Vix credimus hanc fabulam apud veteres inueniri, sed suspicamur ab otioso quopiam grammatico fuisse confictam. Adeo sapit anile quiddam. Huic similimum est quod scribit Plautus in Trinummo: Sciunt quid in aurem rex reginae dixerit, sciunt quid Iuno


page 1064, image: s1064

fabulata cum Ioue: quae neque futura, neque facta, tamen illi sciunt.

Vbi paueris, impera.

IN eadem Ecloga:

- *passa/menos2 e)pi/tasse.

id est,

- Praecipito postquam satiaueris esca.

Ad eum modum respondent mulieres cuipiam obiurganti, quod loquaciores essent, et silentium imperanti. Conueniet vbi quis imperiosior est in eos, de quibus nihil est meritus.

Gallus in suo sterquilinio plurimum potest.

QVOD scriptum est in ludicro Senecae, prouerbii speciem habet: intellexit, inquit, neminem parem sibi Romae fuisse, illicque non habere se idem gratiae. Gallum in suo sterquilinio plurimum posse. Allusit ad Claudium Imperatorem Lugduni natum. Hodieque de cane vulgo dicunt, eum in suo sterquilinio plurimum audere. In alieno timidiores sumus omnes, in suo quisque regno ferocior est, et animosior.

Isthmum perfodere.

Isthmum perfodere dicebantur, qui magno quidem conatu, sed irrito molirentur aliquid. Ductum ab Isthmo Corinthiaco, qui efficiebat, vt naues longo et ancipiti ambitu iuxta peninsulam circumagerentur. Vnde complures illum adorti sunt, qua erat angustissimus, perfodere, nempe Demetrius Rex, Dictator Caesar, C. Princeps, Domitius Nero, infausto, vt omnium patuit exitu, incepto. Auctor Plin. lib. 4. c. 4. Tranquillus ostendit, idem tentatum a Caligula. Philostratus in vita Apollonii negat Neronem destitisse victum operis difficultate: sed quod timeret, ne admissum mare, perituram Aeginam portenderet, aut res nouas in Imperio Romano coorituras: nam id praedixerant Aegyptii vates. Quin et vetustissimus scriptor Herodotus libro historiae suo primo, prodidit Cnidios Isthmum qua angustissimo spatio, nempe quinque stadiorum spectabat continentem, perfodere adortos, quo insulam facerent, caeterum ictos scopulos in fodientium oculos resiliisse, deinde Delphicum Apollinem ab eis consultum trimetris respondisse:

*isqmo\n de\ mh\ purgou=te, mh/d' o)ru/ssete.
*zeu\s2 ga\r k' e)/qhke nh=son, ei)k' e)bou/leto.

Neque cingite Isthmum moenibus, neque fodite.
Nam si Ioui id visum, locasset in salo.

Denique Nicator Seleucus aggressus est Isthmum, qui dirimit Euxinum, et Caspium mare, nec perfecit a Ptolomaeo Cerauno interfectus.

Lingere salem.

OLIM tenuis fortunae hominibus sal pulmentarii vice fuit, vti nunc quibusdam est acetum. Quae res et in prouerbium abiit, tametsi non satis liquet cuiusmodi fuerit. Sed praestiterit ipsius Plinii verba super hac re subscribere ex libri trigesimi primi cap. 7. Varro, inquit, veteres etiam pulmentarii vice vsos, auctor est. Esitasse enim salem cum pane et caseo, vt prouerbio apparet. Persius in Satyra quinta:

Iura, sed Iuppiter audiet. heu heu.
Vare regustatum aigito terebrare salinum,
Contentus perages, si viuere cum Ioue tendis.

Hoc est, vitam ages miserrimam.



page 1065, image: s1065

Sellissare.

*selli/zein prouerbiali ioco dicebantur, gloriosi, fastuque praeturgidi. Suidas admonet sumptum a moribus Selli cuiuspiam, qui cum re esset perquam tenui, tamen affectabat haberi diues. Torqueri poterit et in eos, qui se doctrinae iactitant, ac venditant opinione, cum a literis sint alieni. Hesychius indicat Graecis idem significare selli/zesqai kai\ yelli/zesqai. Qua voce semel atque iterum vsus est Plato in Gorgia:: et yello\s2 dicitur, qui sigma crassius profert, qua de re nonnihil attigimus in prouerbio, h( yellh\ ou) pipteu/ei. Addit Hesychius nonnunquam sellini/zein, idem esse quod a)lazoneu/ein, videl. adstipulans Suidae.

Cecidis et Buphoniorum.

*ta\ khkei/dou kai\ boufoni/wn,

id est, Caecidis et Buphoniorum, de re magnopere prisca, et ob vetustatem iam pridem obsoleta, desuetaque. Aristophanes in Nebulis:

*arxai=a de\ kai\ dh\ poliw/dh, kai\ tetti/gwn a)na/mesta,
*kai\ khkei/dou kai\ boufoni/wn.

id est,

Prisca haec sane atque obsita canis, nec non oppleta cicadis,
Ac Cecide cum Buphoniis.

Siquidem Cecides peruetustus quispiam Dithyramborum poeta fuit, cuius scripta iam situm olebant, vnde in iocum velgarem abierunt. Quemadmodum iure ridentur hodie, qui immodica et intempestiua affectatione vetustatis, e duodecim tabulis, ex Ennio, Lucilioque petunt sermonem, perinde quasi cum Euandri matre loquantur: nec vllum verbum elegans esse putant, nisi quod sit ab vsu vulgi, et nostro saeculo procul remotum. Item Buphonia festum quoddam erat apud Athenienses, ob vetustatem neglectum iam ac desitum, sic appellatum a caede boum. Adagio licebit per iocum vti cum significabimus aliquid ceu nimis priscum negligi.

Serenitati nubem inducit.

NON tam ouum ouo simile, quam illud prouerbii faciem prae se fert, quod refertur a Plutarcho in commentario de dignoscendo adulatore ab amico, eu)di/a| ga\r e)pa/gei ne/fos2, id est, Serenitati nubem inducit. De eo, qui inter pocula ludosque virulentum aliquid admiscet, quod offuscata hilaritate frontem corruget, superciliaque contrahat. Ad eundem modum Horatius lib. 3. Ode 15. de anu deformi, quae se puellarum choris admiscebat:

Et stellis nebulam spargere candidis.

*mono/grammoi.

OLIM homines macie praetenues, vesculi, ac decolores, prouerbiali ioco mono/grammoi vocabantur. Lucilius. Vix viuo homini ac monogrammo. Rursum idem alibi: Quae pietas monogrammi. Nonius Marcellus ductum autumat a pictura, quae priusquam coloribus corporatur, vmbra fingitur. Non perperam quidem Marcellus: venustius tamen erit adagium, si ad veterum picturam respiciamus: quae primitus omnium consensu, ab vmbra hominis lineis circumducta coepit initium, quod vocant deliniare. Deinde singulis coloribus pingi coeptum est, easque picturas monoxrwma/tous2 appellabant. Mox ars distinxit sese, et inuenit lumen atque vmbras, vt quaedam eminere, quaedam abdi, premique viderentur, differentia colorum. Deinde adiectus est splendor, quem alium a lumine volunt esse, medium tamen inter


page 1066, image: s1066

lumen et vmbram: proinde eundem Tonon vocant. Nam commissuram ac transitum colorum, a(rmogh\n appellant. Huiusmodi ferme Plinius lib. trigesimoquinto, capite quinto. Conueniet igitur in hominem deformem, nullo aut eodem vultus colore, cuiusmodi priscorum erant imagines. M. Tullius libro de natura deorum secundo. Non enim venis et neruis et ossibus continentur: nec escis, nec potionibus vescuntur, vt aut nimis acres, aut nimis concretos humores colligant. Nec his corporibus sunt, vt aut casus, aut ictus extimescant, aut morbos metuant, ex defatigatione membrorum. Quae verens Epicurus, monogrammos deos, et nihil agentes commentus est. Illi autem pulcherrima forma praediti, purissimaque in regione caeli collocati, ita feruntur, moderanturque cursus, vt ad omnia conseruanda et tuenda consensisse videantur. Monogrammos appellat Cicero informes, nullaque specie.

Aliorum medicus.

MAnet hoc dictum his quoque saeculis celebratissimum, quod refertur a Plutarcho in commentario de dignoscendo assentatore ab amico, a poeta quopiam:

*allwn i)atro\s2, au)to\s2 e(/lkesi bru/wn.

id est,

Aliis medetur, ipsus vlceribus scatens.

Vtitur eo et in commentario, quem inscripsit aduersum Coloten. Conueniet in hos, qui aliis sapiunt, non sibi, alios consolari norunt, ipsi sua mala non ferunt aequo animo.

Lapsana viuere.

LApsana viuere lepide dixeris eos, qui perparce, nimiumque tenuiter viuunt. Consentaneum est enim iocum illum militarem in popularem fabulam abiisse, quo Caesariani milites alternis versibus exprobrabant, quod apud Dirachium lapsana vixissent. Est autem lapsana, olus siluestre ac vulgare, passimque proueniens, trium foliorum, ex Brassicarum ni fallimur genere. Verum si quis forte requiret, Plinii verba sunt haec libro 19. capite 8. Nec non olus quoque siluestre est trium foliorum, Diui Iulii carminibus, praecipue iocis militaribus celebratum. Alternis quippe versibus exprobrauere lapsana se vixisse apud Dirachium, praemiorum parsimoniam cauillantes. Est autem id cyma siluestris. Hactenus Plinius. Idem libro 20. cymam inutilem esse dicit, et concoctu difficilem. Cymam autem interpretatur in caulibus dici delicatiorem, tenerioremque cauliculum, qui et in lappis et asparagis gratiam habet. Dioscorides ait Lapsanam Romanis et napium dici, cuius folia simul et caules elixi comeduntur: putat hanc stomacho magis amicam quam lapathum, cuius meminit Horatius, de coena frugali loquens:

Aut herba lapathi, prata amantis, et graui
Maluae salubres corpori.

Haud contra ostium.

*ou) kata\ qu/ras2, id est, Haud contra ianuam, pro eo, quod est, non proprie ad rem, et apte ad id, de quo agitur, prouerbiali certe figura dictum est ab Aristotele lib. Physicorum quarto: *ou(=toi me\n ou)=n ou) ga\r qu/ras2 pro\s2 to\ pro/blhma a)pantw=sin, id est, Isti quidem igitur haud contra ostium occurrunt quaestioni. Argyropylus ou) kata\ qu/ras2


page 1067, image: s1067

vertit, non recte, neque non recte tamen id quidem. Perinde valet, quasi dicas: Ad scopum. Illud expende lector, num hoc adagium illi sit adfine: ti/s2 a)\n qu/ras2 a(ma/rtoi, id est, Quis aberrauerit a ianua?

Climacides.

*klimaki/des2, id est, Scalulae, per iocum vocari poterunt, qui se diuitibus ad quiduis obsequii submittunt, etiam si sordissimum sit. Sic autem vulgato conuicio sunt appellatae mulierculae quaedam Cypriae, adulatrices apud Syros, qud regum vxoribus submitterent sese, vt per eas ceu per scalas currum conscenderent. Meminit Plutarchus in libello de discernendo adulatore ab amico. Et Athenaeus libro Dipnosophistarum sexto. Et Valerius Maximus rerum memorabilium libro nono, capite primo.

Valeat amicus cum inimico.

*er)r(e/tw fi/los2 su\n e)xqrw=|, id est, Valeat amicus cum inimico. Quadrat in eos, qui toti ad se spectant, nec amici rationem habent: cuiusmodi fertur Timon ille Misanthropos. Plutarchus in commentario quem modo citauimus, *ei) mhdamh= mhdamw=s2 e)painou=men to\, e)r)r(e/tw fi/los2 su\n e)xqrw=|, id est, Si nequaquam placet illud. Valeat amicus cum inimico. Est autem Graecis hemistichium carminis trochaici.

Manica.

*manika\ Phrygio prouerbio dicebantur ingentia, egregiaque facta, ducta voce a Mane quodam prisco apud ipsos rege, quem ferunt virum fuisse praepotentem, et admirabili virtute praeditum. Auctor Plutarchus in libello de Osiride. Quin et latini insanum vocant, quod est praeter vulgarem modum. Insanire libet. Et: Insano iuuat indulgere labori.

Ruta caesa.

Ne in rutis quidem et caesis, haud dubie prouerbiali specie dictum est a Cicerone libro de Oratore secundo, pro eo quod est: Nulla in parte. Sed dicet te, cum aedes venderes, ne in rutis quidem et caesis, solium tibi paternum recepisse. Quo quidem loco illud obiter admonendum, in vulgatis Tullii codicibus perperam pro recepisse, legi reliquisse, id quod satis liquere potest ex Nonio Marcello, qui in dictione receptitius, hunc ipsum Ciceronis adducit locum. Est enim hoc loco recipere idem, quod excipere. Porro quid sibi velint ruta caesa, nam verba sunt peculiaria iureconsultis, abunde patet ex Pandectarum lib. 19 Lege 18. Si ruta, inquit Vlpianus, caesa excipiantur in venditione, ea placuit esse ruta, quae, eruta sunt, vt arena, et similia, caesa ea esse, vt arbores caesas et carbones, et his similia. Gallus autem Aquilius, cuius Mela refert opinionem, recte ait frustra in lege venditionis de rutis, et cesis contineri, quia si non specialiter venierint, ad exhibendum de his agi potest. Neque magis de materia caesa, aut de caementis, aut de harena cauendum est venditori, quam de caeteris, quae sunt pretiosiora. Meminit et in Topicis de rutis et caesis M. Cicero: Nam ne praeterirem aliquid, quod ad argumentum in omni ratione reperiendum pertineret, plura fortasse, quam abs te desiderata erant, sum complexus: fecique quod saepe liberales venditores solent, vt cum aedes, fundumve vendiderint, rutis caesis receptis, concedant tamen aliquid emptori quod ornandi causa apte, et suo loco positum esse videatur: Meminit et in Partitionibus. Et cum significabimus inclementius tolli omnia,


page 1068, image: s1068

neque quidquam fieri reliqui, venuste dicemus, ne rutis quidem ac caesis receptis, vt iureconsultorum more loquamur.

Aetna, Athon.

Aetnam et Athonem montes in molestiae, taediique prouerbium abisse, testatur Lucilius apud A. Gellium lib. 16. cap. 9. etiam si locus is deprauatus habeatur. Lucilii versus, quos adducit, sunt hi:

Verum hic ludus ibi, susque omnia, deque fuere.
Susque et deque fuere inquam omnia ludus iocusque.

Illud opus durum, vt Setinum accessimus finem e)pi\ to\ loipo\n, vt aiunt, Montes Aetnae omnes atque asperi Athones. De Aetna Siciliae monte dictum est, quod gigantem sua mole premat, iuxta poetarum fabulas. Siue quod crebris incendiis grauis ac perniciosus olim esset accolis. Vnde et M. Tullius in Catone maiore, dixit onus Aetna grauius. De Atho vero, quod ob ingentem celsitudinem, vmbra sit molestus, quam in Lemnum vsque trecentis dissitam stadiis mittit, alibi diximus. Pomponius Mela tradidit huius cacumen altius, quam vnde cadant imbres: eius rei coniecturam ex eo colligi, quod de aris, quas in vertice sustinet, non abluitur cinis, sed quo relinquitur aggere manet. Obstat et nauigantibus, quod toto longe dorso procedat in pelagus, qua continenti adhaeret. Vnde et a Xerxe perfossus. Athenaeus libro decimo commemorat Erysichthonem quendam inexpletae voracitatis, vulgo dictum fuisse bora=s2 a)/qwna, id est, Voracitatis Athonem.

Immunem venire.

Immunem Latini vocant, quem a)su/mbolon Graeci, nempe eum, qui nihil confert ad conuiuium. Horatius in Odis:

Nardi paruus onyx eliciet cadum.
Non ego te meis
Immunem meditor tingere poculis
Plena diues vt in domo.

Sed plusculum habebit gratiae, si transferatur ad res animi, puta doctrinam, versus, aut simile quippiam. Aulus Gellius libr. 6. cap. 13. indicat vocem hanc in prouerbium abiisse: Ne omnino, vt dicitur, immunes et asymboli veniremus, conuectabamus ad coenulam, non cupedias ciborum, sed argutias quaestionum. Terentius in Phormione: Tene asymbolum venire vnctum atque lautum e balneis? Apud Athenaeum Ephippus eleganter dixit immuni manu:

*allo/trion ei)selqw\n o)yo\n e)sqi/ein ma/qh|,
*asu/mbolo/n te xei=ra prosba/lh bora=|.

id est,

Ingressus alienum edere disce obsonium,
Eduliisque porrigere immunem manum.

Soterichi lecti.

Apparet Soterichi lectos in vulgarem iocum abiisse de re vili priscaque et minime ambitiosa, et rudis artificii. Sic enim Seneca Ennianos de Cethego versus irridens: Qui huiusmodi versus amant, inquit, liceat sibi et eosdem admirari, et Soterichi lectos. Aulus Gellius, nam ab hoc ista referuntur libro 10. capite 2. Dignus sane Seneca videatur lectione ac studio adolescentium, qui honorem et colorem veteris orationis Soterichi lectis compararit, quasi minimae scilicet gratiae, et relictis iam contemtisque. Coniicere licet Soterichum fabrum fuisse quempiam, cuius opera


page 1069, image: s1069

priscam illam et rudem simplicitatem prae se tulerint. Nam Romae postea argentea triclinia diuitibus in vsu fuisse, testatur Plinius libro 33. cap. 11. Huiusmodi inter pictores fuisse Fuluium, Rutubam, et Placideianum, in sermonibus indicat Horatius, libro secundo, Satyra 7.

Vel cum Pausiaca torpes insane tabella,
Qui peccas minus, atque ego, cum Fului, Rutubaque.
Aut Placideiani contento poplite, miror
Praelia rubrica picta, aut carbone.

Peribis, si non feceris.

VBI quis in eum redactus est locum, vt nec aggredi rem possit citra magnum incommodum, neque tuto omittere, conueniet illud ex oraculo profectum: deinde populari, vt solet, sermone iactatum: Peribo, si non fecero: si faxo, vapulabo. Refertur ab Aulo Gellio, lib. Noctium 3. cap. 3. e Plautina comoedia, cui nomen Fretum. Versus Plautini sunt hi:

Nunc illud est, quod Arietini responsum magnis liisdis:
Peribo, si non fecero: si faxo, vapulabo.

Porro quae nam sit historia redditi oraculi, Gellius ipse testatur sibi non liquere, et in hoc hos Plauti versiculos enotasse, vt historiam quaereret. Sunt autem versus iambici tetrametri catalectici. Vnde dicitur verbum, adiectum, opinamur, ab interpretante, submouimus. Nam in vulgatis codicibus scriptum est, magnis ludis dicitur.

Ex se fingit velut araneus.

PRoverbialis videtur et illa collatio, aranei ex sese texentis telas, et hominis ex seipso comminiscentis mendacia. Sic enim Plutarchus in libello, cui titulus de Osiride: *oi(=a poihtai\ kai\ logogra/foi kaqa/per oi( a)ra/xnai gennw=ntes2 a)f' e(autw=n a)parxa\s2 a)nupoqe/tous2 u(fai/nousi kai\ a)potei/nousi, id est, Qualia poetae et oratores, velut aranei gignentes ex seipsis a nullis suggesta, exordia texunt, producuntque. Plinius tradit maiores araneas in terra cauernarum exigua vestibula praepandere, minimas non texere: tertium genus erudita operatione esse conspicuum. Orditur, inquit, telas, tantique operis materiae vterus eius sufficit: siue ita corrupta alui natura stato tempore, vt Democrito placet, siue est intus quaedam lanigera fertilitas: tam moderato vngui, tam tereti filo, et tam aequali, deducit stamina, ipso se pondere usus. Texere a medio incipit, circinato orbe subtegmina adnectens: maculasque paribus semper interuallis, sed subinde crescentibus, ex angusto dilatas indissolubili nodo implicat. Nec abhorrent ab his, quae Aristoteles refert libro de natura animalium nono, addens araneos, mox vt editi sunt, fila mittere, non ex interioribus, velut excrementa, quemadmodum sentit Democritus, sed de summa corporis parte; veluti corticem, aut in morem Hystricis de cute spinas iaculantis. Non texunt autem, neque venantur, nisi feminae. Mas fruendi comes est, non laborandi.

Boue venerari leporem. et similia.

*tw=| boi\+ to\n lagw\ kunhgetei=n, id est, Boue leporem venari, dicuntur qui rem absurdam, stultam, ac praeposteram aggrediuntur. Plutarchus in commentario de animi tranquillitate: *ou)de\ ga\r o( toceu/ein tw=| a)ro/trw|


page 1070, image: s1070

boulo/menos2 kai\ tw=| boi\+ to\n lagw\ kunhgetei=n, dustuxh/s2 e)stin. ou)de\ ga\r gri/fois2 kai\ sagh/nais2 e)la/fous2 mh\ lamba/nonti, mhde\ ei(=s2 dai/mwn e)nantiou=tai moxqhro\s2, a)lla\ a)belthri/a, kai\ moxqhri/a tois2 a)duna/tois2 e)pixeirou=sin, id est, Neque enim qui in aratro velit iaculari; ac bone venari leporem, infortunatus est. Neque ei, qui piscatoriis retibus ceruos non ceperit, vllus malus aduersatur genius, sed stultitia et peruersitas, aggrediuntur quae fieri non possunt. Non quidvis est accommodum ad omnia, veluti si quis homini studiis et otio nato, bellum, aut rempublicam administrandam mandet tw=| boi\+ to\n lagw\ kunhgetei=. Aut si quis stupido et insulso iudicia committat. Citat in eodem libello versus, ni fallimur, Pindari: e)n a(/rmasin i(/ppos2, e)n d' a)ro/trw| bou=s2, para\ nau=n d' i)qu/nei ta/xista delfi\s2, ka/prw| de\ bouleu/onti fo/non ku/na dei= tla/qumon e)ceurei=n, id est, In curribus equus, in aratro vero bos, nauem autem praeuertitur quam ocissime Delphinus. At apro paranti mortem, canis est fortis inueniendus. nam haec quoque prouerbii speciem habent.

Ab vno diagrammate.

PLutarchus, in libello de discrimine inter adulatorem et amicum: o(de\ ko/lac a)f' e(no\s2 diagra/mmatos2 a)ei\ to\ h(du\, kai\ pro\s2 xa/rin ei)wqw\s2 u(pokre/kein, ou)/te e)/rgon oi)=den a)ntitei=non, ou)/te r(h=ma lupou=n, a)lla\ mo/non pare/petai boulome/nw|, suna/dwn a)ei\ kai\ sumfqeggo/menos2, id est, Adulator autem ab vno diagrammate semper id, quod iucundum est, quodque blandiatur solitus succinere, neque facto resistere nouit, neque verbo contristare, sed tantum obsecundat volenti, semper illi concinens et consonans. Palam est prouerbii specie dictum esse a)f' e(no\s2 diagra/mmatos2, Est autem diagramma pictura, descriptioque philosophorum, qua rem exponunt oculis, vt perinde valeat, quasi dicas de eadem formula.

Non filius Achillis.

INter carmina nobilium poetarum, quae a doctis vice prouerbiorum vsurpantur, haec quoque referri posse videntur:

*ou) pai=s2 a)xile/ws2, a)ll' a)xilleu\s2 au)to\s2 ei)=.

id est,

Haud fatus Achille, verum Achilles ipsus es.

E tragoedia quapiam, aut comoedia sumtum videtur. Est enim versus trimeter iambicus. Vsurpatur a Plutarcho in eodem commentario, quem inscripsit, qua ratione sit adulator ab amico dignoscendus. Ait enim adulatorem modis omnibus sic amicum imitari, vt illud in eum dici possit: *ou) pai=s2 a)xile/ws2, etc. Itidem Terentianus Parmeno in Gnathonem Thrasonis orationi subseruientem:

Hem alterum hunc ex hoc natum dicas.

Vlysses pannos exuit.

In eodem, quem modo diximus, commentario Plutarchus hunc Homericum versum vsurpat, non sine specie prouerbiali, ex Odysseae x.

*au/ta\r o( gumnw/qh r(ake/wn polu/mhtis2 o)dusseu\s2.

id est,

Vilibus at pannis mox est exutus Vlysses.

Accommodare licebit iis, qui genere vitae subito commutato, e pauperibus diuites, e squalidis nitidi, e tristibus hilares existunt. Nam Vlysses simul atque pannos, in quibus mendicum apud procos egerat, exutus, magnificis vestibus ornatus esset, repente visus est alius. Plutarchus


page 1071, image: s1071

torquet in adulatorem, qui Polypi more omnium studiis sese accommodat: adeo vt qui paulo ante apud amicum philosophiae deditum, prolixam barbam ac pallium gestarit, assidue versans in libris, nihilque crepans nisi numeros, rectangulos et triangulos Platonis: si forte fortuna in amicum inciderit, voluptatibus addictum, continuo mutata figura velut a Circe transformatus, Sardanapalus fiat.

In durum et implacabilem.

In hominem impendio rigidum et implacabilem recte torquebitur illud Homericum, ex Odysseae K.

*soi\ de/tis2 e)n sth/qessi a)kh/lhtos2 no/os2 e)sti/.

id est,

At tibi non vnquam placanda in pectore mens est.

Plutarchus in commentario de dignoscendo ab amico adulatorem, ait hunc versum obiici solitum Antonio ob assentatoribus, quod Cleopatrae efflictim amanti, non responderet in amore.

Asinus balneatoris.

*wsper o)/nos2 balane/ws2, id est, Vt asinus balneatoris. Dictum est in eos, qui ex suis laboribus ipsi nihil fructus caperent. Plutarchus in libello: peri\ th\s2 filoploutti/as2, *ou)de\n eu)= pa/sxwn, w)/sper o)/nos2 balane/ws2 cu/la kai\ fru/gana katakomi/zwn, a)ei\ kapnou kai\ te/fras2 a)napimpla/menos2, loutrou= de\ mh\ mete/xwn, mh\ de\ a)le/as2, mhde\ kaqaroiothto\s2, id est, Nihil inde capiens commodi, velut asinus balneatoris, qui ligna et sarmenta defert, semper fumo ac fauillis oppletus, numquam autem particeps balnei, neque teporis, neque mundiciei. Loquitur de diuite parco ac sordido, qui cum sit onustus diuitiis, non fruitur tamen.

Lychnobij.

Apparet luxnobi/ous2 prouerbiali ioco dictos, qui lucernariam vitam ducerent, vt torqueri possit vel in nocturnum potorem, vel hominem supra modum studiosum, qui quemadmodum dictum de Demosthene, plus absumat olei, quam vini: vel in sordidum et parcum, quasi de lucernario oleo victitantem. Seneca libro epist. 22. epist. 122. dictum ostendit in lucifugam quendam, cuius tota vita erat praepostera, adeo vt quidquid hominum vulgus interdiu solet facere, id ille faceret noctu. Sub noctem expergiscebatur, diluculo ibat cubitum. In quem ita iocatus Varus lepidissimus fabulator, vt eum diceret admodum frugaliter viuere, quippe qui nihil insumeret, nisi noctem. Et quibusdam illum sordidum et auarum dicentibus, Vos, inquit, illum et Lychnobium dicetis. Est autem in loco vox ambigua, vt intelligas eum vsqueadeo sordidum, vt lucernas etiam absumeret: vel adeo parcum, vt lucernis victitaret. Caeterum adlusum est ad vitam hominis praeposteram, cuiusmodi describit in eadem epistola, et Butam quendam Attilium.

Quasi Sutrium eant.

Sutrium peruetustum Etruriae oppidum. Id olim defecerat a Romanis, cum quibus inierant societatem, Camillus ad id delectus a senatu, vt eos cogeret ad fidem. Is ne in apparando commeatu multum temporis tereretur, vtque Sutrini ipsa celeritate opprimerentur edixit, vti singuli milites trium dierum commeatum secum exportarent. Id deinde versum est in prouerbium, quod vsurpari consueuit, quoties aliquis suo sumptu


page 1072, image: s1072

nauat operam aliis. Sic enim interpretatur Festus Pompeius in fragmentis quibusdam, quae Romae inueniuntur. Arbitramur eandem esse historiam quam aliquanto aliter narrat Titus Liuius libro ab vrbe condita 6. Plautus in Cassina. Tum quoque facito vt veniant, quasi eant Sutrium. Iubet Alcessimus; vt suos ad sese mittat, sed suopte cibo instructos. Notum est carmen Catulli, quo Fabullum ad coenam vocat, sed ita vt ipse secum adferat quidquid ad lautam coenam pertinet.

*au)tolh/kuqoi.

*au)tolh/kuqoi, vulgato verbo dicebantur, qui non ex animo, sed ventris causa colerent amicos, inde conficta voce, quod sponte ad Lecythum commearent, et inuocati praesto essent in conuiuiis. Eosdem trapeze/as2 quoque vocatos fuisse testatur, et ab Eupolide, tou\s2 peri\ ta/ghnon kai\ met' a)/riston fi/lous2, id est, Circum sartaginem et post prandium amicos dictos fuisse. Plutarch. in libello cui titulus. Quo pacto quis dignoscere possit adulatorem ab amico: a)lla\ mh\ kaqa/per oi( polloi\ tou\s2 au)tolhku/qous2 tou/tous2 legome/nous2 kai\ trapeze/as2 kai\ meta\ to\ kata\ xei=ras2 u(/dwr, a)kouome/nous2, w(/s2 tis2 ei)=pe, ko/lakas2 nomi/zwmen, id est, Sed ne quemadmodum vulgus hominum facit Autolecythos istos, qui vocantur, ac mensales, quique tum demum audiunt, posteaquam aqua manibus infunditur, sicuti dixit quidam, existimemus adulatores. Vsus est eo verbo Demosthenes in oratione aduersus Cononem. Interpretes varie exponunt, vel de his qui ad quiduis perpetiendum parati sunt, vel de pauperibus, qui praeter lenticulam nihil possident, vel de iis, qui faciles sunt ad depromendam pecuniam, quod quidam soleant in lenticulis pecuniam recondere, atque aliis item modis, quorum nihil conuenit cum sententia Plutarchi. Apud Athenaeum lib. 4. vocantur a)llotriofai/goi, quibus dulce est aliena viuere quadra. Refert ibidem quiddam non illepidum: orta disceptatione quaenam aquarum esset optima, cum alii praeferrent Lernaeam, alii Pirenaeam, alii aliam, Carneus iuxta Philoxeni sententiam dixit, to\ kata\ xeirw=n u(/dwr h(/diston, suauissimam aquam quae manibus infunditur, quod ea declaret coenam esse paratam, cum conuiuator iubet conuiuas lauare. Congruit cum eo, quod alibi dictum est, Feruet olla, viuit amicitia.

Melitaeus catulus.

*melitai=on kuni/dion, id est, Melitaeus catellus, dicebatur is, cuius opera nulli seriae rei conducebat, sed duntaxat animi causa alebatur, cuiusmodi non mediocris est multitudo in diuitum familiis. Aliorum canum varius est vsus. Sunt quibus aedium custodia delegata est, vt noctibus aduersus fures excubias agant. Hi vocantur oi)kouroi\. Sunt quorum opera in venatibus vtimur, qui qhreutikoi\ dicuntur, Sunt quorum nullus est vsus, nisi vt cum otiosis ac delicatis matronis lusitent, qui nostris quoque temporibus mirum quam sint in deliciis. Atque ii melitai=oi vocantur, nimirum ab insula Melita inter Corcyram nigram et Illyricum sita. Auctor Plin. lib. 3. c. vlt. Itidem Strabo et Stephanus. Horum meminit Aristoteles Sectionis decimae problemate 14. indicans eos omnibus membris pusillos gracilesque fuisse, et hac dote commendantur, quemadmodum sunt qui sine nanis et pumilionibus non possunt viuere. Apud Lucianum in Lapithis gelwtopoio\s2 Alcidamantem


page 1073, image: s1073

Cynicum, melitai=on kuni/dion vocat. Athenaeus lib. 12. scribit Sybaritis vehementer in deliciis fuisse canes Melitaeos. Qui quidem hoc esse videntur in genere canum, quod nani, et pumiliones inter homines. At Massinissa merito laudatur, quod pro simiis et catulis maluit pueros alere, vsque ad annum tertium, deinde remittebat eos suis parentibus. Sed intolerabilius est, quod apud Britannos complures alunt greges vrsorum ad saltationem, animal vorax et maleficum. Cuiusmodi sunt et simiae, licet minus voraces.

Illico hyems erit.

ARistoteles in problematibus sectione 13. refert hunc versum, nullo citato auctore, sed veluti vulgo iactatum.

*ei) d' o( no/tos2 bore/an prokale/ssetai, au)ti/ka xeimw\n.

id est,

Illico hyems sit vbi Boream accersiuerit Auster.

Causam hanc adfert, quod Notus suapte natura nubem et imbrem affatim colligat. Proinde si hoc tempore Boreas adcesserit, congelascunt omnia huius rigore, atque ita protinus hyems. Adiicit in eodem problemate carmen alterum consimili fere sententia:

*ei) bor)r(a=s2 phlo\n katalh/yetai, au)ti/ka xeimw\n.

id est

Molle lutum Boreas si prenderit, illico hyems fit.

Id tametsi vulgo simpliciter dictum apparet, tamen nos eo deflectere poterimus, vt dicamus ingens periculum imminere, si malum malo successerit. Veluti si qui immodice discruciat sese studii laboribus amare etiam incipiat: aut si qui prius principi parum gratus fuit, in plebis etiam odium veniat, aut si regi vehementer leni, placidoque succedat admodum rigidus, aut contra. Nam huiusmodi subitae mutationes, maximos rerum motus solent excitare.

Eundem calceum omni pedi inducere.

GAlenus Therapeutices libro 9. e)kei=noi me\n ou)/te zhtou=sin ou)/te i)/sasin, a)lla\ kai\ kata\ th\n paroimi/+an, e(ni\ kalapo/di pa/ntas2 u(pode/ousin [note of the transcriber: In the print: u(pode/ousnn ], id est, Illi quidem igitur neque inquirunt, neque sciunt. Quin magis iuxta proverbium, eodem calciamento calceant omnes. Loquitur de quibusdam medicis imperitis, qui non habita ratione morborum, eadem remedia admouent omnibus, cum diuersa mala diuersam curationem desiderent. Non dissimile illi, quod alio dictum est loco: Scis simulare cupressum. Ad hanc formam pertinet, quod adducit Hieronymus in 1. praefatione commentariorum, quos edidit in epistolam ad Ephesios: Nec ad instar imperiti medici vno collyrio omnium oculos velle curare.

Cochleae vita.

*koxli/ou bi/os2, id est, Cochleae vita. De iis, qui parce paruoque viuunt, aut contracti a negociis, luceque forensi semoti. Notum est animal, vnde sumpta est metaphora. Plutarch. in libello: peri\ th=s2 filoplouti/as2. su\ de\ tosau=ta pra/gmata sune/xeis2, kai\ tara/tteis2 kai\ strobei=s2 seauto\n, koxli/ou bi/on zw=n dia\ th\n mikrologi/an, id est, Tu vero tantum molestiarum sustines turbans ac torquens teipsum, cum ob parsimoniam cochleae vitam viuas. De Cochleis quae cum caletur, succo victitant suo alias retulimus ex Plautina Captiui duo.



page 1074, image: s1074

Bello parta.

*ek polemi/+as2, id est, Ex hostium regione. Vbi quis immodice insumeret. Solemus enim celerius ac temere profundere, si quid hostibus sit ereptum. Quod quidem adagium et hodie passim audiuimus vulgo dictitari in Lurcones et heluones. Plutarchus in libello, cui titulum fecit: u(geina\ paragge/lmata. e)mpi/plasqai par' e(te/rois2 tw=n polutelw=n, kai\ a)polau/ein, kaqa/per e)k polemi/as2 a)feidw=s2 e)pisitizome/nous2, id est, Impleri apud alios, cibis sumptuosis, fruique velut ex hostili regione raptis, ampliter sese cibo onerantes. Vsurpat idem Symposiacae decad. 7. problem. 6. Satyrus apud Athenaeum lib. 4. id genus homines depingit his verbis: katatre/xontes2 to\n a)gro\n, diarpa/zontes2 th\n oi)ki/an, lafuropwlou=ntes2 ta\ u(pa/rxonta, id est, Proculcantes agrum, diripientes domum, pro spoliis vendentes facultates. Nam lafuropwlei=n, est praedas hostibus detractas sub hasta vendere. Atque ea solent minoris aestimari, veluti aliena. Hinc Graecis lafu/ktai dicuntur, qui luxu prodigunt rem familiarem vt indicat Athenaeus lib. 11. et eiusmodi profusio lafugmo\s2 dicitur, et lafussei=n praedari, aut intemperanter profundere seu deuorare, vt indicat Suidas. Nam la/fura spolia dicuntur, viuis hostibus detracta, quemadmodum sku=la mortuis.

Panis lapidosus.

ILlud si quis proverbium esse negabit, cum hoc equidem non admodum digladiabimur, certe dignum est, vt assidua vsurpatione in adagiorum contubernium cooptetur, quod refertur a Seneca lib. de beneficiis 2. Panis lapidosus. Sic enim Fabius Verrucosus appellabat beneficium, ab homine duro aspere datum, quem esurienti necessarium sit accipere, durum et acerbum esse. Ita quidam cunctatione, toruitate vultus, asperitate orationis, ostentatione molesta, corrumpunt beneficium, vt nemo sit accepturus, qui possit eo carere.

E patroclis domo venit.

*ek patrokle/ous2, id est, E Patroclis domo. In sordidos, sumptum a moribus Patroclis cuiusdam Atheniensis, praediuitis quidem, verum impendio parci sordidique, quem vetus comoedia talem ferme depingit, qualem Plautus Euclionem, teste Aristophanis interprete, cuius verba Suidas quoque refert, qui et proverbium esse vult. Est autem in Aristophanis Pluto. Is cum esset squalidus, incultus et sordibus obsitus, rogatus vnde venisset:

*po/qen ou)=n fra/son au)xmw\n badi/zeis2.

id est,

Vnde igitur adeo sordidus squalensque venias dicito.

Atque ille respondet:

*ek patrokle/ous2 e)/rxomai
*os2 ou)k e)lou/sat' e)c o(/touper e)ge/neto.

id est,

E Patroclis domo,
Qui haud lauit vnquam posteaquam natus est.

Tam in procliui, quam imber.

Non absque proverbii specie dictum est illud a Plauto in fabula, cui titulus est Captiui duo:

Tam hoc tibi in procliui quam imber est quando pluit.

Nam procliue proprie dicitur, quod ex alto deorsum propendet. Arduum est autem onera submoliri in altum, deorsum vero vel suapte sponte devoluuntur.



page 1075, image: s1075

Et post malam segetem serendum est.

EQvidem non pugnamus esse proverbium, etiam si proverbii similimum est, illud epiphonema Senecae, lib. epist. 11. Et post malam segetem serendum est. Quo licebit vti, quoties res parum ex animi sententia cecidit, et significabimus non esse desistendum a conatu. Quamquam Seneca loquitur de iis, qui refugiunt in vllum hominem beneficium collocare, quod semel inciderint in ingratum. Eiusdem generis est, quod eodem subnectitur loco: Post naufragium maria tentantur.

Spes seruat afflictos.

PLutarchus in libello de ratione victus, indicat vulgatum fuisse proverbium, de spe, nec tamen explicat quodnam id fuerit: *tou\s2 plei/onas2 de\ malaki/a| kai\ a)krasi/a| sunh/goron e)/xousa paroimi/+an e)lpi\s2 a)napei/qei kai\ prosa/getai badi/zein a)nasta/ntas2 i)tamw=s2 e)pi\ th\n sunh/qeian, id est, Plerosque vero spes intemperantiae mollicieique patrocinante proverbio adducit huc, vt relictis stratis, ad consuetam redeant vitam. Quod autem sit illud proverbium, quod intemperantiae suae praetexunt homines, declarat in his quae sequuntur: w(s2 o)/inw| dh\ to\n oi)=non, kraipa/lh| de\ kraipa/lhn e)celo/ntas2 kai\ diaforh/santas2 1. Tanquam vinum vino, et crapulam crapula eiecerint ac discusserint. Ex his apparet Plutarchum allusisse ad proverbium: Clauum clauo pellere. Quod quidem et hodie manet aeque celebratum inter compotores. Addunt iocum de pilo canis rabidi, et experiuntur facetiam multis exitialem. Quamquam et obiter allusum est ad hoc, quod extat in sententiis e comoediis, vt apparet, collectis:

*anh\r a)tuxw=n, sw/setai tai=s2 e)lpi/si.

id est,

Spes seruat hominem, rebus in duris bona.

Notum est illud Nasonis:

Spes bona dat vires, animum quoque spes bona firmat.
Viuere spe vidi, qui moriturus erat.

Deinde Pindaricum illud apud eruditos pene cessit in proverbium:

*elpi\s2 ghrotro/fos2.

id est,

Spes altrix senectae.

Sic enim Plutarchus in libello de tranquillitate animi: kai\ th\n mnu/mhn h(di/ona kai\ bebaiote/ran th=s2 pindarikh=s2 ghrotro/fou e)lpi/dos2. id est, Et memoriam iucundiorem ac firmiorem, Pindarica spe, senectae altrice. Refert autem hunc Pindari locum Plato libro de Repub. 1. o(/ti o(\s2 a)/n dikai/ws2 kai\ o(si/ws2 to\n bi/on diaga/goi, glukei=a oi(\ kardi/an a)ga/lloisa, h( ghrotro/fos2 sunaorei= e)lpi\s2, a(/ ma/listai qnatw=n polu/strofon gnw/man kuberna=|, id est, Propterea quod qui iuste pieque vitam peregerit, huic dulcis cor exhilarans, senectutis altrix, familiaris est spes, quae maxime versatilem mortalium mentem gubernat.

Tria saluberrima.

IN eodem opere, quandoquidem nullo auctore refert, videtur et hoc proverbio fuisse iactatum. Sed praestat ipsius verba transcribere: o(/qen a)/rista le/lektai trofh=s2 a)kori/hn, kai\ po/nwn a)okni/hn kai\ spe/rmatos2 ou)si/hs2 sunth/rhsin, u(geino/tata ei)=nai, i. Vnde optime dictum est, vesci citra saturitatem, non refugere laborem, naturae semen conseruare, esse saluberrima

Admoto capite.

PLutarchus in libello, cui titulus, pw=s2 a)/ntis2 diakri/neie to\n ko/laka tou= fi/lou, versum hunc, qui apud


page 1076, image: s1076

Homerum frequenter obuius est, ceu proverbialem vsurpat:

*agxi\ sxw\n kefalh\n, i(/na mh\ peuqoi/aq' oi( a)/lloi.

id est,

Admote capite, reliqui ne audire valerent.

Admonet eo loco, si quid obiurgandus est amicus, vt id fiat primum in tempore, deinde comiter et amice magis quam aspere, postremo clanculum semotis arbitris: o(/qen a)/rista me\n e)/xei, to\ a)gxi\ sxw\n kefalh\n, id est, Vnde optimum est illud: Admoto propius capite. Pro eo Liuius lib. ab vrbe cond. 10. dixit conferre capita, Consules velut delirabundi capita conferunt.

Cur cessatum est.

Eodem in commentario vsurpat et hunc Homeri versum ex Iliad. *l.

*tudei/dh, ti\ paqo/nte lela/smeqa qou/ridos2 a)lkh=s2.

id est,

Dic quidnam acciderit nobis, vt Martia virtus
Tydide exciderit animis?

Licebit vti, quoties communem culpam apud amicum agnoscemus, et in re quapiam male cessatum esse significabimus.

Abiiciendum procul.

Cvm vitium aliquod, aut rem alioqui noxiam admonebimus procul abiiciendam esse, conveniet versus ille, ni fallimur, Homericus:

*eis2 o)/ros2, h)\ ei)s2 ku=ma polifloi/sboio qala/sshs2.

id est,

In montem tumidasve frementis in aequoris vndas.

Sic et Horatius in Odis, libro 3. Oda 14.

Vel nos in capitolium,
Quo clamor Vocat, et turba fauentium,
Vel nos in mare proximum.
Gemmas et lapides, aurum et inutile,
Summi materiam mali
Mittamus, scelerum si bene poenitet.

Contra Theognis non opes, sed ipsam paupertatem iubet, ei)s2 megakh/tea po/nton r)i/ptein, id est, In immensum mare proiicere. Item hominem vehementer pestilentem in extremas insulas deportandum dicimus.

Testudinem equus insequitur.

PLutarchus in libello, quem scripsit aduersus Stoicos: *pollw=| de\ tou=to sxetliw/tero/n e)sti, kai\ ma=llon a)ph/rthtai tw=n e)nnoiw=n, to\ mhde\n u(po\ mhdeno\s2 perikatalamba/nesqai, mh\ d' ei) xelw/nhn, to\ tou= lo/gou fasi\, meto/pisqe diw/koi a)dra/stou taxu\s2 i(/ppos2, id est, Multo vero illud indignius, et a cogitationibus seiunctius, nihil a quoquam comprehendi, nec si testudinem, id quod proverbio dicitur, a tergo insequatur Adrasti celer equus. Conveniet vti, cu rem praepostere et absurde geri significamus. Finitimum est illi, quod alias a nobis dictum est: Testudinem Pegaso comparas, et Citius testudo leporem praevertit.

Stultior Melitide.

*mwro/teros2 meliti/dou, id est, Stultior Melitide. Melitides vnus est e felicissimis illis fatuis, quos Homerus suo carmine nobilitauit. Hic iam euersa Troia, venisse legitur auxilium laturus Priamo, vt meminit Eustath. decimum Odysseae librum enarrans. Lucianus in Amoribus: meliti/dhn h)\ ko/roibon oi)/ei me pro\s2 qew=n, id est, Melitidem aut Coroebum me putas per deos? Proverbium refertur a Zenodoto, docens hunc comicorum conuitiis fuisse traductum ob stultitiam, nec potuisse numerare supra quinque, et ducta vxore nouam nuptam non attigisse, veritum ne se illa accusaret apud matrem. Commemorat


page 1077, image: s1077

eodem in loco et alium quendam infigniter stultum, qui dubitarit ex vtro parente fuisset natus. De Melitidis sodali Coroebo meminimus alibi Pausanias admonuit, Coroebum vna cum Butalione ac Melitide ab Aristophane inter fatuos numerari. Eadem Suidas, afferens hoc carmen ex Aristophane:

*te/ws2 d' a)belterw/tatoi kexuno/tes2, mama/kouqai, meliti/dai ka/qhntai.

id est,

Hactenus abiectissimi, inhiantes Mamacuthae, Melitidae desident.

Non pluit, etc.

PLutarchus in causis naturalibus, refert hunc versiculum proverbio iactatum apud priscos:

*mhke/si nukto\s2 u(/ei, h(=|ken te/kh| a)grote/ra su=s2.

id est,

Iam non nocte pluit, quae sus foetum edit agrestis.

Quaerit autem, cur domesticae sues saepius, idque incerto tempore pariant contra ferae semel dumtaxat, atque iisdem ferme diebus. Hi sunt initio aestatis, quae pars anni minimum est obnoxia pluuiae, praesertim apud Graecos. Non alium equidem videmus proverbii vsum, nisi si quis significare velit exacto vere, aut autumno serenitatem fore. Quod si libebit longius etiam detorquere, per iocum licebit vti, cum significabimus, vbi hoc aut illud evenerit, quod breui sit eventurum, finem malorum nobis fore.

Electro lucidior.

*ple/ktrou diafegge/steros2, id est, Electro pellucentior. De re magnopere dilucida, aut de forma supra modum nitida, quod electrum miro quodam more pelluceat. Vnde Virgilius, liquidum appellat:

- Liquidove potest electro.

Lucianus in Amoribus: h)le/ktrou fasi\n, h)\ th=s2 sidwni/as2 u(e/lou diafegge/steros2, id est, Electro, vt aiunt, aut Sidonio vitro pellucentior. Sidonium autem vitrum vocat, quod ea ciuitas artificio vitri fuerit olim nobilis.

Tam perit, quam extrema faba.

FEstus Pompeius ostendit proverbio dici solere, Tam perit, quam extrema faba, propterea quod extremae fabae plerumque aut proterantur, aut decerpantur a praetereuntibus. Quadrabit igitur in hominem, seu rem omnibus omnium iniuriis expositam.

Tyria maria.

TYria maria proverbio dicebatur, de re magnopere tumultuosa, periculique plena. Festus Pompeius inde natum adagium indicat, quod Poeni Tyro oriundi adeo potentes maris fuerunt, vt per hos omnibus mortalibus nauigatio esset periculosa. Citatque Afranium qui scripserit de quopiam, quod Tyria maria concitet, hoc est, ingentes turbas excitaret.

Altera manu fert aquam, etc.

*th=| me\n u(/dwr forei=, th=| de\ e(te/rh| to\ pu=r, id est, Altera manu fert aquam, altera ignem. In eum torqueas licebit, qui cum coram sit blandus, occulte noceat. Aut in bilinguem, et nunc laudantem, nunc vituperantem, aut in diuersa sentientem. Finitimum illi Plautino:

Altera manu fert lapidem, panem ostentat altera.

Refertur adagium a Plutarcho, in commentario de primo frigore: th=| me\n u(/dwr e)fe/rei dolofrone/ousa xeiri\, th= de\ e(te/rh| to\ pu=r, id est, Altera quidem aquam gestabat dolosa manu, altera vero ignem. Loquitur autem de muliere diuersis et contrariis instructa.


page 1078, image: s1078

Mirum est autem idem dictum hodie totidem verbis in ore esse vulgo.

Vapula papyria.

VApula papyria. Sisinius Capito scribit prouerbio dici solitum, si quando volebant significare se negligere minas aliquorum: hoc tantum reperimus in fragmentis Festi Pompeii. Suspicamur esse natum a Papyrio praetextato, a quo mater comminando plagas, frustra conata est exscalpere, quid actum esset in senatu. Proinde Papyri legendum, non Papyria, nisi mavis subaudire lege, vt sit comminantis poenam legis Papyriae. Aut ni magis placeat, vt intelligas de Papyria, vxore Pauli Aemilii, quae repudiata est a marito, cum repudii causam nemo scire potuerit. Quid enim facias? diuinandum est, vbi non succurrunt auctores.

Quasi millus cani.

SApit et hoc prouerbium, quod apud eundem ad populum dixit Scipio Aemilianus: Nobis, inquit, reique publicae, praesidio eritis, quasi millus cani. Nam millus est collare canum venaticorum, coriaceum, confixum clauis ferreis eminentibus aduersus impetum luporum. Ad hunc igitur modum, certum firmumque praesidium significabimus.

Non liberat podagra calceus.

PLvtarchus in commentario peri\ th=s e)uqumi/as2, refert huiusmodi sententiam, ceu vulgo iactatam, alioqui ipsa quoque figura prouerbium prae se ferentem: *ou)/te poda/gras2 a)palla/ttei kalti/kios2, ou)/te daktu/lios2 polutelh\s2 parwnuxi/as2, ou)/te dia/dhma kefalalgi/as2, Nec podagra liberat celceolus, nec preciosus anulus vnguium vitio, quam parwnuxi/an vocant, Latini reduuiam, nec diadema capitis dolore. Plutarchus vtitur ad hunc modum, si diuitiae, reliquaque fortunae munera, non tollunt morbos corporis, quanto minus mederi possunt animi malis?

Vno digitulo.

VNO digitulo, summam negotii facultatem significabant. Terent. [abbr.: Terentius] in Eunucho: Qui mihi nunc vno digitulo fores aperis fortunatus, Nae tu istas faxo calcibus saepe insultabis frustra. Hieronymus in dialogo Luciferiani et Orthodoxi. Hanc igitur hastam, quam totis viribus misisti, de qua nobis minaris, vno, vt aiunt, digitulo repellam. Huc pertinet et illud, quod alibi dictum est: Minimo prouocare, cum significamus, nos vel nullo negotio posse vincere.

Muli Mariani.

MVLI Mariani, Castrensi prouerbio dicti sunt varicosi milites, qui ex C. Marii ducis instituto, in furca tabella interposita, sua onera portare consueuerunt, vt testatur et Festus Pompeius. At Plutarchus in vita C. Marii originem adagii bifariam refert: cum Marius imperator milites cursu, variisque ac longis itineribus gestandisque oneribus exerceret, atque illi tam assueti, non grauatim tacitique ea ferrent, castrensi ioco h(mi/onoi marianoi\, id est, muli Mariani dicti sunt. Hinc translatum est in quosvis, qui facile parerent imperatis. Meminit adagii et Iulius Frontinus libr. Strategematon quarto hisce verbis: Caius Marius recidendorum impedimentorum gratia, quibus maxime exercitus agmen oneratur, vasa et cibaria militum in


page 1079, image: s1079

fasciculos aptata furcis imposuit, sub quibus et habile onus et facilis requies esset, vnde et in prouerbium tractum est, Muli Mariani, nimirum ob laborum tolerantiam, quod Homerus, h(mio/nous2 talae/rgous2 identidem appellat. Sunt qui diuersam adagii originem referant. Cum enim Scipio Numantiam obsidens statuisset inspicere non arma modo militum, verum etiam equos, mulos, et currus, quo pacto haec quisque sibi haberet exercitata atque apparata, Marium produxisse equum pulcherrime ab ipso nutritum, praeterea mulum habitudine corporis, mansuetudine ac robore, longe caeteris antecellentem. Itaque cum Imperator Marii iumentis delectaretur, ac subinde horum faceret mentionem, tandem factum est, vt iocosa laude, qui in officio se praestaret assiduum, patientem ac industrium, mulus Marianus diceretur. Et hanc alteram prouerbii originem refert Plutarchus in vita Marii, quam modo citauimus. Seneca in ludicro libello, quem scripsit in Claudium Caesarem, mulos perpetuarios nominat. Festiuius erit, si detorqueatur in hominem immenso studio, aut perpetuis negotiis vehementer destrictum.

Osculana pugna.

FEstus Pompeius indicat Osculanam pugnam prouerbio dici solitam, quoties victi vincerent. Idque inde natum, quod Valerius Leuinus Imperator, prius a Pyrrho victus, paulo post eundem regem deuicerit. Citat Ticinium, qui huius adagii fecerit mentionem, Quanquam hic quoque locus mutilus, ac truncus est apud Festum.

Osce loqui.

Osce loqui vetusto prouerbio dicebantur, qui turpiter parumque pudice loquerentur. Ab Oscorum moribus allusione sumpta, quod apud eos spurcarum libidinum impunitus vsus fuerit, vnde et obscoena dicta quidam putant, quaecunque factu dictuve turpia sint, etiam si refragatur Festus Pompeius. Citat autem Ticinium quendam, qui scripserit ad hunc modum: Osce, et Volsce fabulantur, quia latine nesciunt.

Sero molunt deorum molae.

PLutarchus in commentario cui titulus: peri\ tw=n u(po\ tou= qei/ou brade/ws2 timwroume/nwn. w(/ste ou)x' o(rw=, ti\ xrh/simon e)/nesti, toi=s2 o)ye\ dh\ tou/tois2 a)lei=n legome/nois2 mu/lois2 tw=n qew=n, id est, Itaque non video, quidnam vtilitatis insit istis deorum molis, quae sero dicuntur molere. Caeterum ex his, quae praecedunt eodem in loco, colligere licet, dici solitum de his, qui licet serius, tamen aliquando poenas dant malefactorum, vindici Deo.

Tribus verbis.

TRibus verbis pro paucissimis dicere prouerbiale est. Diuus Hieronymus in dialogo Luciferiani, et Orthodoxi, Tribus, vt aiunt, verbis rem istam grandem dissoluisti. Item Geta Terentianus in Phormione negat quosdam tria inter se commutaturos verba. Pindarus in Nemeis hymno duodecimo, tri/a e)/pea diarke/sei, id est, Tria verba sufficient. Tametsi nos non fugit hic interpretes superstitiosius philosophari de tribus verbis. Marcus Tullius pro Cluentio. Accusabat autem Scamandrum verbis tribus, venenum esse deprehensum, etc. consimili figura, sexcenta dicimus pro multis: Proinde sexcentas mihi dicas scribito. Contra verbo


page 1080, image: s1080

rem expedire dicitur, qui paucis explicat: et ne syllaba quidem attingere, qui nihil omnino meminit. Ita Galenus in Erasistratum opinamur: pw=s2 de\ ou)k ai)dei=tai, ta\s2 me\n th=s2 pe/yews2 a)potuxi/as2 diairou/menos2 w(s2 pollai/ te ei)si\ kai\ kata\ polla\s2 gi/nontai profa/seis2, u(pe\r de\ tw=n ai(matw/sews2 sfalma/twn, ou)d' a)/xri sullabh=s2 mia=s2 fqegca/menos2, id est, Qui fit vt non pudeat, quod cum de concoctionis vitiis distinxerit, et quod multa sint, et variis ex causis accidant, de generandi sanguinis defectibus, ne vno quidem verbo, ne vna quidem syllaba locutus sit?

Incita equum iuxta nyssam.

*ke/ntei to\n pw=lon peri\ th\n nu/ssan, id est, Stimula equum iuxta lineam siue metam, dicebatur vbi sermo loquentis aberraret ob eo quod esset institutum. Natum videtur ex Iliados Homericae y. Vbi Nestor multis verbis docet filium Antilochum quomodo debeat equos regere, addit et hoc:

*en nu/ssh| de/ toi i(/ppos2 a)ristero\s2 e)gxrifqh/tw.

id est,

Caeterum equum laeuum, constringat linea metae.

Sumptum ab equestri cursu, qui inter praescriptas metas ac lineas agebatur, quas transilire nefas erat. Ad quod haud dubie Fabius allusit, in vndecimo Institutionum oratoriarum libro, referens Cassium Seuerum lineam poscere solitum, aduersus eos, qui in aliena transirent subsellia, veluti qui praescriptum limitem egrederentur. Finitimum illi: e)kto\s2 tw=n e)laiw=n, id est, Extra oleas. Item illi: u(pe\r ta\ e)skamme/na phda=n. Vurpauit prouerbii titulo Gregorius Nazianzenus in oratione de sancto pascha: a)lla/ ti tou/twn h(mi=n ta/xa a)\n ei)/poitis tw=n fileo/rtwn kai\ qermote/rwn, ke/ntei to\n pw=lon peri\ th\n nu/ssan, ta\ th=s e(orth=s2 filoso/fei, id est, Sed hic fortassis aliquis nobis dixerit ex his, qui amant dies festos, ac calidiores sunt, incita equum iuxta Nyssam, ac de festo dissere. Vtitur eodem prouerbio in oratione de natali IESV CHRISTI. Idem narrauit nonnihil in oratione contra Eunomianos: mhde\ kaqa/per i(/ppoi qermoi\ kai\ duska/qektoi to\n e)piba/thn logismo\n a)por)r(i/yantes2, kai\ th\n kalw=s2 a)/gxousan eu)la/beian a)popth/santes2 po/r)r(w| th=s2 nu/ssas2 qe/wmen, id est, Ne velut equi feruidi et intractabiles, posteaquam rationem ceu sessorem excusserimus, et religiosam cautionem pulchre nos septis cohibentem, procul a meta curramus.

Praestat inuidiosum esse, etc.

NIHIL tam vulgari sermone iactatum, quam haec sententia, praestat inuidiosum esse quam miserabilem. Nam inuidia fere comes est felicitatis, miseratio calamitatis. Est autem apud Herodotum in Thalia, vbi Periander ita loquitur filio: su\ de\ maqw\n o(/sw| fqone/esqai kre/sson e)sti\, h)\ oi)ktei/resqai, id est, Tu vero doctus, quanto satius sit, inuidiosum esse quam miserandum. Exstat epigramma Graecum Palladae in hanc sententiam:

*o fqo/nos2 oi)ktirmou= kata\ pi/ndaro/n e)stin a)mei/nwn,
*oi( baskaino/menoi lamwpro\n e)/xousi bi/on.
*tou\s2 de\ li/an a)tuxei=s2 oi)ktei/romen a)lla/ tis2 ei)/hn
*mh/t' a)/gan e)udai/mwn, mh/t' e)leeino\s2 e)gw\.
*h meso/ths2 ga\r a)/riston, e)pei\ ta\ me\n a)/kra pe/fuken
*kindu/nous2 e)pa/gein, e)/sxata d' u(/brin e)/xei.

id est,



page 1081, image: s1081

Peior liuore est miseratio, Pindarus inquit,
Nam sunt felices quos petit inuidia.
Horum nos contra miseret, quorum aspera sors est.
At mihi donari non cupio alterutrum,
Vt nimium felix, vel sim miserabilis vlli.
Nam praestat cunctis rebus adesse modum.
Quandoquidem celsae vicina pericula sorti,
Imaque deprimitur non toleranda ferens.

Est autem apud Pindarum primo hymno Pythiorum:

*all' o(/mws2 kre/sswn ga\r oi)ktirmw=n fqo/nos2,
*mh\ pari/ei kala\, nw/ma dikai/w| phdali/w| strato\n.

id est,

Veruntamen melior est commiseratione inuidentia.
Ne omitte honesta, guberna iusto clauo exercitum.

Rursus in Nemeis hymno octauo, o)/yon de\ lo/goi fqoneroi=sin, a(/ptetai e)slw=n a)ei\, xeiro/nessi d' ou)k e)ri/zei, id est, Obsonium est inuitis obtrectatio. Attingit autem honestos, cum deterioribus non contendit. Rursus Pythiorum vndecimo:

*isxei te ga\r o)/lbos2 ou) mei/ona fqo/non
*o de\ xa/mhla pne/wn a)/fanton bre/mei.

id est,

Habet enim felicitas haud minimam inuidiam.
At qui humilia spirat, in obscuro fremit.

E nassa escam petere.

ADmodum certe prouerbiali figura dictum est Plauto, citante Festo Pompeio:

Nunquam hercle ex ista nassa hoc die escam petam.

Et Cicero ad Atticum libro quintodecimo, epist. vltima. Ex hac nassa exire constitui, non ad fugam, sed spem mortis meliorem. Est autem nassa piscatorii vasis genus, quo posteaquam intrarit piscis, exire non potest. Vnde prouerbialia fuerint et illa: In nassam incidere, et E nassa elapsus.

Nec mulieri, nec gremio credendum.

IDem Festus indicat huiusmodi prouerbium vulgo dictitatum fuisse, Nec mulieri, nec gremio credi oportere, quod illa incerti, ac leuis sit animi, et plerumque fiat vt in gremio posita, cum in obliuionem venerint, exsurgentibus procidant. Itidem sinui commissa decidunt, nisi cingaris. Itaque M. Tullius silentium promittens, ait: In sinu est, nec discingor.

Vna cum templis et aris.

PLvtarchus locis aliquot in Symposiacis significat antiquitus fuisse morem, vt quoties vnicuipiam deo res diuina fieret, omnibus simul vota fierent, videlicet ne Calydonii suis tragoedia renouaretur. Inuocantes autem deos, addebant haec verba ceu solemnia: a(/ma su\n naoi=s2 kai\ bwmoi=s2, id est, Vna cum fanis et aris. Non admonet quidem ille palam, esse prouerbium, tamen ita videtur vsurpare, vt coniicere possis, prouerbio dici solitum, cum nihil omnino praetermissum volebant significare. Quemadmodum et hodie vulgo dicunt, Vna cum vestibus et calciamentis. Et Demigrarunt vna cum sarcinis, et impedimentis.

Mercurius superuenit.

*o e(rmh=s2 e)peiselh/luqen, id est,


page 1082, image: s1082

Mercurius superuenit. Ita loqui consueuerunt, si quando silentium oriretur in conciliabulo multorum, significantes, non esse fas loqui Mercurio praesente, qui sermonis sit auctor. Ominosum et hodie putatur, si quando in coetu, aut conuiuio, subitum omnium silentium fuerit obortum. Refertur adagium a Plutarcho in commentario, peri\ th=s2 a)dolesxi/as2. Affine est illi, quod alibi dictum est: Lupus in fabula.

Dulce pomum cum abest custos.

*glukei=' o)pw/ra fu/lakos2 e)kleloipo/tos2.

id est,

Custos vbi deest, dulce pomum est scilicet.

Senarius est prouerbialis, quo licebit vti cum significabimus impunitate malos ad peccandum prouocari. Sumpta metaphora a pueris et adolescentibus, qui sibi non temperant, quo minus furentur poma, si senserint abesse custodem. Vtitur Plutarchus in libello quem inscripsit, e)rwtiko\n, in philosophos, qui sub praetextu philosophiae, libidini suae seruiunt: pro/fasis2 ou)=n fili/a kai\ a)reth\. koni/etai de\ kai\ yuxroloutei= kai\ ta\s2 o)fru=s2 ai/rei, kai\ filosofei=n fhsi\, swfronw=n e)/cw dia\ to\n no/mon, ei)=ta nu/ktwr kai\ kaq' h(suxi/an.

*glukei= o)pw/ra fu/lakos2 e)kleloipo/tos2.

id est, Igitur occasio amicitia ac virtus est. Sordidatur autem puluere, frigidaque lauat, attollit supercilia, ac philosophari se praedicat, et foris sobrius est ob legem, deinde noctu clanculum

Pomum suaue est, tunc vbi custos abest.

Et Pindarus in Isthmiis hymno 6. *to\ de\ pa\r di/kan gluku\ pikrota/ta me/nei teleuta\, i. Id quod praeter honestum dulce est, manet finis amarissimus.

Sanior es pisce.

PRouerbialiter haud dubie dixit Iuuenalis: Sanior es pisce. Nam ad eum modum, hodieque vulgo loquuntur, tam sanus es, quam piscis. Id inde sumptum est, quod creditum est, pisces non sentire morbos. Quanquam huic sententiae refragatur Aristoteles libro de natura animalium octauo, atque hunc secutus Plinius lib. nono. Siquidem aegrotare pisces hoc argumento colligunt piscatores, quod aliquoties inter eiusdem generis praepingues ac vegetos, aliquot capiunt extenuatos, ac languentibus similes, coloreque immutato. Quanquam vniuerso piscium generi non incidit pestis, quemadmodum frequenter accidit hominibus, ac caeteris animantibus, non cicuribus modo, verum etiam feris.

E Creta raptus.

PLvtarchus in commentario de puerorum educatione: kai\ tou\s2 me\n qh/bh|si, kai\ tou\s2 h)/lidi [note of the transcriber: In the print: h(/lidi ] feukte/on e)/rwtas2 kai\ to\n e)k krh/ths2 kalou/menon a(rpagmo\n. tou\s2 de\ a)qh/nh|si kai\ tou\s2 e)n lakedai/moni zhlwte/on, id est, Thebanorum quidem ac Eliensium [correction of the transcriber; in the print Heliensium] amores oportet fugere, eumque qui vocatur e Creta raptum, Atheniensium vero et Lacedaemoniorum imitari. Apparet furtiuum amorem his verbis olim significatum fuisse, quod aliquoties illinc virgines a negotiatoribus adueherentur.

Euparyphus ex comoedia.

ADmodum prouerbiali figura dixit Plutarchus in Symposiacis: w(/sper eu)pa/rufos2 e)k kwmw|di/as2, hominem significans magnifice vestitum, ac magnam seruorum turbam post se trahentem. Nam huiusmodi finguntur in comoediis milites gloriosi.


page 1083, image: s1083

Quorum insigne est chlamys purpurea, quemadmodum indicat Donatus. Ita Lucianus de milite: to\n eu)pa/rufon le/gw to\n e)n xlamu/di, id est, Euparyphum illum dico, illum chlamydatum: Vnde diuites omnes splendide cultos, eu)paru/fous2 appellant Graeci, quod ipsum prouerbiale quiddam habet. Nam Paryphis vestimenti genus est, cuius meminit Iulius Pollux libro septimo. Id vtrinque purpuram habebat assuram, quod virgae purpureae intertextae vesti, Ionum lingua Paryphi vocantur. Idem admonet eu)pa/rufon nouae comaediae verbum esse. Contra tenues et humiles nullo cultu insignes tunicari dicuntur. Cornelius Tacitus in dialogo de oratoribus: Quos saepius vulgus imperitum et tunicatus hic populus transeuntes nomine vocat, et digito demonstrat. Similiter Horatius:

Vilia vendentem tunicato scruta popello.

Nam praetexta nobilium erat, et toga ciuium erat insigne. M. Tullius contra Rullum: Iam vero qui metus erat tunicatorum illorum. Item pro M. Caelio: Nobis quidem olim annus erat vnus ad cohibendum brachium toga constitutus, et vt exercitatione ludoque campestri tunicati vteremur.

Tranquillo quilibet gubernator est.

Seneca in epistola quadam ad Lucilium: Alioqui gubernatoris artem adeo non impedit tempestas, vt ostendat. Tranquillo enim, vt aiunt, quilibet gubernator est. Ait autem illic, fortunam aduersam, ac rerum difficultatem, non solum non obesse sapienti, verum etiam virtutem in his maxime proferre sese, quae rebus secundis ac pacatis latebat. Non magnum est administrare rempublicam, cum omnia in pace constant.

Neque Lydorum carycas.

*mh/te ludw=n ka/rukas2, mh/te masti/gwn yo/fous2, id est, Neque Lydorum condimenta, neque flagrorum crepitus. Constabit trochaicus tetrameter catalecticus, si addas articulum: *mh/te tw=n ludw=n, et karu/kkas2 per geminum cappa legimus apud Hesychium et Athenaeum. Hesychius indicat karu/kkhn dici offam e sanguine variisque condimentis confectam. Athenaeus hunc versiculum

*ei)/wqas2 ei)s2 tauto\n karukeu/ein, me/li,
*semi/dalin, w)a\. pa/nta ga\r ta)nanti/a.

i.

Miscere in vnum consueuisti, mel, ad haec
Similaginem, oua. Cuncta enim contraria.

Vnde karukka/zein pro miscere varias rerum species, et karukkeu/mata pro cibis varie conditis, et karukkei/a conditura exquisitior. Sed quibus rebus quibusque modis genus hoc edulii conficiatur, serio declarat libro duodecimo, dicens hoc inuentum esse Candauli, qui hinc sibi nomen celebre peperit. Suidas refert adagium, nec exponit. Coniicere licet dici solitum, quoties mediocrem vitae rationem, aut conditionem significarent, quae pariter et a summis deliciis, et ab extremis malis abesset. Legimus enim Lydos luxu deliciisque fuisse corruptissimos, adeo vt ludiis nomen dederint: de Tyrrhenis certum est, ad tibiae modos solere seruos caedere, summam molliciem cum summa saeuitia coniungentes. Venustius erit, si ad animi res transferatur, velut ad orationem, nec omnino rusticam nec operosius expolitam. Vnde barukkeu/ein dicuntur, non solum qui variis condimentis inficiunt cibos, verum etiam, qui sermonem multiplici verborum, et figurarum lenocinio condiunt.



page 1084, image: s1084

Tanquam de narthecio.

Prouerbii similimum est et illud Ciceronis in secundo De finibus bonorum libro, tanquam de narthecio, pro eo quod est ex parato, et ad manum. Nam narthecium, vocat pyxidem, vnde pharmacopolae depromunt medicamenta. Verba Ciceronis sic habent: Iam doloris medicamenta illa Epicurea, tanquam de narthecio promant, Si grauis, breuis: si longus, leuis.

Quod non opus est, asse carum est.

Catoniana velut et oracula videntur apud veteres in prouerbium abiisse, non secus atque illa Apollinis, Nosce teipsum, et Ne quid nimis. Quorum de numero commodissime dictum est, quod in epistola quadam ad Lucilium refert Seneca, Quod non opus est, asse carum est. Vult autem Cato diligentem patrem familias vendacem esse, non emacem, et emere non quod opus est, sed quod necesse est. Nam quod non opus est, inquit, asse carum est: hoc est, quantumvis paruo emtum, tamen carum est, si nec opus est eo. Vocat necesse, quo carere non possis, velut aratro: opus, quod vsui futurum sit, si quis habeat, sed eiusmodi tamen, vt carere possis. Porro quod opus non est, id est prorsus superuacaneum et inutile. Potest ad complures accommodari sententias, vt si quis dicat artem quampiam minimo negotio posse disci, quae tamen nihil sit frugis allatura, responderi posset: Quod opus non est, asse carum est.

Nunc tuum ferrum in igni est.

EIvs ferrum in igni esse dicebant, cuius negotium iam ageretur. Praemollitur enim ferrum igni ad cudendum. Ita Seneca in ludicro libello, quem scripsit de morte Claudii imperatoris. Hercules enim qui videret ferrum suum in igni esse, modo huc modo illuc cursabat, et aiebat, Noli mihi invidere, mea res agitur: deinde si quid volueris inuicem faciam, manus manum lauat. Adlusit eo, quod Hercules quoque ex homine factus esset Deus, id quod ambiebat Claudius. Alexander Magnus interrogatus quomodo potitus esset Graecia, respondit. mhde\n a)naballo/menos2, id est, Nil recrastinans. Refert Homeri Scholiastes Iliados b.

Ne bos quidem pereat.

Iam ante prouerbiis aliquot nobis declaratum est quantum vtilitatis adferat bonus vicinus, quantum incommodi malus. Sed quae conducunt ad vitae felicitatem, iterum atque iterum expedit inculcare, quo penitius infigantur animis. Neque enim ea res tantum habet locum in parandis aedificibus aut fundo, sed in omni pene vita: vt quod Portius Cato prodidit de commodo vicino habendo, non solum ad agricolas pertineat, verumetiam ad vnumquemque nostrum. Etenim si quis iam prouectior aetate vitae totius cursum relegat, comperiet maximam bonorum malorumque partem a bonis malisque vicinis fuisse profectam. Hesiodi carmen Columella tamquam prouerbiale refert:

*mh/d' a)\n bou=s2 a)po/loit' ei)mh\ gei/twn kako\s2 ei)/h.

id est,

Nec bos intereat, vicinus si improbus absit.

At leuis est bouis iactura, si cum his malis conferatur, quae capiuntur [correction of the transcriber; in the print capiuntu] ex improbis conuictoribus, ex fucatis amicis, ex vxoribus et famulis parum fidelibus. At Catonis quidem


page 1085, image: s1085

sententiam nonnullli reiiciendam esse duxerunt, quod in nobis situm non est, qualem habeamus vicinum, quem nonnunquam mors aliaeque diuersae causae nobiscum mutant. Id tametsi negari non potest, sapienter tamen a Carone praeceptum est, vt agricola quantum in ipso est, curet habere bonum vicinum, nec bonum tantum, sed et commodum. Bonus enim esse potest, qui tibi commodus non sit. Id vt contingat, duae res potissimum adiuuabunt, diligentia in parando agro et commodi mores erga vicinum. Frequenter enim habemus malum vicinum, quod ipsi nos praebeamus malos vicinos. Quemadmodum igitur, vt eleganter scribit Columella, sapientis est fortuitos casus magno animo sustinere, ita dementis est ipsum sibi malam facere fortunam. Quod facit, qui nequam vicinum suis nummis parat, cum a primis cunabulis, si modo liberis parentibus est oriundus, audisse potuerit:

*ou)d' a)\n bou=s2 a)po/loit' ei)mh\ gei/twn kako\s2 ei)/h.

Quod non solum de boue dicitur, sed de omnibus partibus rei nostrae familiaris, adeo quidem vt multi praetulerint carere penatibus, et propter iniuriam vicinorum sedibus suis profugerint. Nisi aliter existimamus diuersum orbem, vniuersas gentes petiisse relicto patrio solo, Achaeos dicimus et Hiberos, Albanos quoque, nec minus Siculos, et vt primordia nostra contingamus, Pelasgos, Aborigenes, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non potuerint. Ac ne tantum de publicis calamitatibus loquamur, priuatos quoque memoria tradidit, et in regionibus Graeciae, et in hac ipsa Hesperia detestabiles fuisse vicinos: nisi Autolycus ille potuit cuiquam tolerabilius esse conterminus, aut Auentini montis incola, Palatinis vllum gaudium finitimis suis Cacus attulit. Malumus enim praeteritorum quam praesentium meminisse, ne vicinum nostrum nominemus, qui nec arborem prolixiorem stare nostrae regionis, nec inuiolatum seminarium, nec pedamentum annexum vineae, nec etiam pecudes negligentius pasci sinit. Iure igitur, quantum nostra fert opinio, M. Portius talem pestem vitare censuit, et in primis futurum agricolam praemonuit, ne sua sponte ad eam perueniret. Hactenus quidem Columella declamatoria quadam eloquentia, simul et Catoni patrocinatus est, et nos docuit, quanta pestis sit malus vicinus. Tametsi Cato non solum de vicini moribus sentit, verumetiam quam lauta sit re. Vicini, inquit, quo pacto niteant id animaduertito. In bona regione bene nitere oportebit. Interdum enim nitor arguit agri bonitatem, in solo vero parum fertili declara industriam agricolae. Porro quemadmodum diligens vicinus extimulat ad studium bene colendi, ita vicinorum luxus ex ignauia corrumpit vicini familiam. Itidem et praepotens vicinus opprimit propinquum pauperem, et supra modum tenues vicini semper aliquid abradunt, siue precibus, siue furto. Iam cum morosis et improbis vicinis numquam rixa non est, nunc de finibus, nunc de damno dato, nunc de stillicidio, nunc de semita actuve, nunc de prospectu, aut de lumine. Quod si fortuna nobis dederit talem vicinum, nec liceat mutare, reliquum est, vt nostra commoditate reddamus illum ex malo bonum, certe caueamus ne lacessitus fiat incommodior. Turpissimum enim


page 1086, image: s1086

fuerit si nostris moribus ex commodo vicino faciamus incommodum. Videlicet hoc est quod praecipit Cato: Vicinis bonus esto. Et ne satis esse putares, si ipse temperes ab iniuria vicini, adiungit: Familiam ne siueris peccare. Mox indicat, quid vtilitatis capiatur ex bonis vicinis. Si te, inquit, libenter vicinitas videbit, facilius tua vendes, operas facilius locabis, operarios facilius conduces. Si aedificabis, operis, iumentis, materia iuuabunt. Si quid bona salute vsus venerit, benigne defendent. Olim igitur qui fundum proscribebant venalem praeconem edocebant, quibus dotibus esset ager commendabilis, quam salubri caelo, quam commodo situ, quam fertili solo, quam bene aedificatis villis. Sed vir acerrimi ingenii Themistocles, cum fundum venderet, iussit huiusmodi dotibus et illud adiici, quod haberet bonum vicinum. Id factum primum risu iocoque multitudinis acceptum est, mox intellectum est hanc agri commendationem esse praecipuam. Plurimum itaque refert ad totius vitae commoditatem, qualem quisque vicinum sibi deligat, tum quo pacto, qui contigit, vtatur. Princeps qui ditionem ambit, quam sine maximo negotio, summoque ditionis auitae dispendio tueri non possit, malam viciniam sibi adiungit. Rursum qui cordatos ac fidos consiliarios, qui magistratus integros et reipublicae amantes adsciscit, bonos vicinos adiungit. Neque minimum interest quas nationes in adfinitatem adglutinet. Qui dotis aut honoris gratia sponsam adsciscit incommodis moribus, aut cui sint cognati procaces, malos vicinos sibi adiungit. Qui cum improbis init amicitiae foedus, malam viciniam accersit. Prima igitur cautio sit in deligendo, postrema in fugiendo quod corrigi non potest. Quanquam ne fuga quidem debet carere cautione. Alioqui in vitium ducit culpae fuga, si caret arte, neque raro fit, vt odio mali praecipitemus nos in aliud grauius malum. Raro poenituit amicitiae, qui iudicio delegit amicum. Et saepe nostra culpa fit, vt rescindatur amicitia, quod amicis bonis vtamur non bene, tum quod parum commodos amicos nec ferre nouimus, nec emendare. Neque vero leuius peccant, qui cum inciderint in amicos pestilentes, nesciunt sese subducere, sed aut haerent his, quos oderunt clanculum, aut non dissuunt amicitiam, sed abrumpunt. Obstrepunt vndique quaerimoniae deplorantium sibi ad studiorum cultum deesse Mecoenates. Atqui Mecoenas non statim amplexus est Virgilium aut Horatium, nec Maeuio Bauiove fuit Mecoenas. Illud primum agat adolescens, vt egregium aliquod specimem ceu pignus de se praebeat, non periturum quod in ipsum conferatur. Nec satis esse putet, quibuscunque rationibus abstulisse munus vel praedam verius. Non est improbitate petendi ambienda benignitas, sed literis ac moribus semper in melius proficientibus. Sic inuitat fundus agricolam ad vberiorem sementem, si quod creditum erat bona fide multoque cum foenore reddat. Nec est subinde mutandus patronus, vt relicto quem defatigasti, quaeras integrum, et vna quercu excussa, sub alia colligas. Sic vni aut duobus seruiendum est, quasi sis perpetuo iisdem vsurus. Nunc quam multos videmus qui suis moribus et literas odio, et patronos pudore inuidiaque onerant, Est quidem nonnulla gratitudinis pars literis, dictisque celebrare


page 1087, image: s1087

nomen patroni, sed magni refert quo quem modo laudes. Vana laudatio fidem abrogat etiam vera praedicantibus, itaque fit, non vt lector melius sentiat de laudato, sed peius de laudante. Immodicae laudes conciliant inuidiam potius, quam gloriam. Iam qui laudibus vehunt ea, quae bonorum ac sapientum iudicio damnantur, laudando vituperant. Primum quod adfers ad Encomium sit verum: deinde quod verum est sic tractetur vt fiat etiam verisimile. Absint autem poetarum quorundam hyperbolae, quibus ex homine cum libet, Deum faciunt: hae virtutes potissimum depingantur, quae fauorem ac beneuolentiam conciliant, quod genus sunt pietas, integritas, pudicitia, modestia, benignitas, morum candor ac facilitas. Nihil est humano ingenio inuidentius, nihil hominum iudiciis morosius. Proinde si quid attingendum erit earum rerum quas vulgus sic miratur vt inuideat possidentibus, id arte tractandum est, ne fascinatio sit metuenda laudato. Nullus inuidet opulento, qui quod vel ex benignitate fortunae, vel sine fraude partum possideat, sic habet, vt dispensator sit potius quam dominus. Neque quisquam inuidet potenti qui potens est reipublicae commodis, qui quantum eminet dignitate, tantum se submittit modestia, comitate vincens etiam humiles. Nullus inuidet formoso, qui naturae dono pudorem, ac pudicitiam adiunxit. Nullus inuidet valenti aut longaeuo, qui magno plurimorum bono valet, ac viuit. Quod si cui deest ingenium aut ars ad haec pro dignitate tractanda, abstineat potius, quam velut malus pictor bonam formam imperitia sua reddat deteriorem. Alexander ille fortasse morosius, quam nullius manu pingi sustinebat nisi Apellis. Nemo tamen egregio corpore, a Fuluo Rutubaque pingi cupiat. Quod emittis in lucem publicam tale sit, vt posteritatis memoriam polliceatur. Denique sic temperanda laudatio vt hoc officium non appareat esse tributum eius animo quem laudas, nulli enim minus expetunt aut sustinent etiam laudari quam qui maxime promerentur: sed ipsi potius virtuti, quam nolentem etiam sequitur sua gloria, sed aliis ad similia studia prouocandis. Sic et vtiliter laudabitur qui promeritus est, et citra periculum inuidiae, aut assentationis suspicionem. In defunctorum autem laudes vberius effundenda est vis eloquentiae, cum iam mitior est inuidia, et minor adulandi suspicio. Hactenus ostendimus quomodo studiosi suis patronis commendari queant. Nunc paucis attingamus quibus rationibus et studiis ipsis fauorem omnium valeant conciliare. Multis enim in locis iam linguae bonaeque quas vocant literae magna flagrant inuidia: quod quidem fit partim culpa maiorum, qui putant auctoritati suae detrahi si quid nouae eruditionis accedat iuuentuti, contentique his, quae pueri didicerunt, alia nec doceri patiuntur, nec sustinent discere, vel quia piget, vel quia pudet: partim etiam eorum vitio, qui haec vetera noua inuehunt. Sunt enim in hoc ordine quidam intolerabili insolentia. qui simulatque tenuerint duodecim verba Latina et quinque Graeca, Demosthenes ac Cicerones sibi videntur, effutiunt ineptos libellos, nonnunquam et virulentos, liberales disciplinas omnes miro fastu aspernantur, et in harum professores scurriliter debacchantur.


page 1088, image: s1088

Postremo res omnium et publice et priuatim erunt feliciores, si suo quisque vicino bonum vicinum praestiterit. Vt ad prouerbium redeamus congruit illi, quod alibi commemoratum est, Aliquid mali propter vicinum malum, quod vsurpauit Demosthenes in oratione contra Calictean: ou)k h)=n a)/ra a)/ndres2 *aqhnai=oi xalepw/teron ou)de\n h)\ gei/tonos2 ponhrou= kai\ pleone/ktou tuxei=n, id est, Non erat quidquam o Athenienses perniciosius, quam improbum vicinum, nec suis contentum, esse nactum. [correction of the transcriber; in the print : ]

Caput artis, decere quod facias.

Quintilianus libro Institutionum oratoriarum 11. videtur veluti vulgo celebratum adducere: Caput est artis decere quod facias. Ipsius verba sunt: Vnum etiam his adiiciendum est, cum praecipue in actione spectetur decorum, saepe aliud alios decere. Est enim latens quaedam in hoc ratio et inenarrabilis: et vt vere dictum est, caput esse artis, decere quod facias, ita nec sine arte esse, nec totum arte tradi potest. Hactenus Fabius. Id vsurpare licebit, non solum vbi quid fiet parum decore, veluti si cantillet aut lusitet senex, si praeeat et obiurget iuuenis: verum etiam cum negabimus quibuslibet quiduis esse decorum Quod saepenumero videamus euenire, vt quod ab hoc dictum aut factum placet vniuersis, si idem tenet alius, etiamsi doctior peritiorque, nemo tamen ferat. Id cum quotidie videamus accidere, tamen vt accidat, ratio reddi non potest.

Domus recta.

Annaeus Seneca libro epistolarum familiarum decimosexto. Videbimus quod parum recisum sit, quod parum structum, quod non huius recentis politurae. Cum circumspexeris omnia, nullas videbis angustias inanes. Desit sane varietas marmorum et conscissura aquarum a cuniculis interfluentium, et pauperis cella, et quidquid aliud luxuria, non contenta decore simplici miscet, quod dici solet, domus recta est. Hactenus Seneca. Quod si locus non vacat mendo, significat vulgo domum rectam vocari, non quidem opulentam et ambitiosam, sed cui nil desit iustae supellectilis. Ad eundem modum M. Tullius Graecorum linguam ambitiosae meretrici confert, quae multo luxu superfluat: Latinorum honestae, ac pudicae matronae, cui nihil deest, quod ad honestam pertineat mundiciem.

Non est beatus, esse qui se nesciat.

Idem in eodem opere versiculum hunc e poeta quopiam allegat Comico: Non est beatus, esse qui se nesciat, haud dubium quin populari sermone iactatum, cum auctoris nomen non adscripserit. Sensus est, haud esse satis, vt adsit felicitas, ni felicitatem tuam intellexeris. Huc adludens Virgilius:

O fortunatos nimium, bona si sua norint Agricolas

Eodem pertinet, quod Martialis inter felicitatis calculos hunc quoque commemorat.

Quod sis esse velis.

Quid enim felicius libertate: Atqui videas non paucos qui sortem deplorent suam, quod in principum aulis locum non inueniant: miseros se putant, quod seruire non liceat. Verum vt beatus non est, qui se non putat beatum: ita bis miser est, qui cum animi malis sit infelix, tamen sibi videtur felix. Etenim vt qui sanus est, et sibi videtur aegrotus, non fruitur suo bono: ita qui morbo tenetur, non intelligens suum malum, longissime


page 1089, image: s1089

abest a sanitate: quippe qui vsque adeo sanus non sit, vt sit etiam insanabilis.

Amicus certus in re incerta cernitur.

M. Tull. in Laelio, senarium hunc ex Ennio citat proverbii specie:

Amicus certus, in re incerta cernitur.

Quo significatum est, amici fidem in rebus aduersis explorari. Nam quod cum periculo coniunctum sit, id dubium appellant, pro quo Ennius posuit incertum, affectans e)nanti/wsin et prosonomasi/an, quibus schematis impendio delectatus est, atque adeo non ipse solum, sed et omnis illa aetas vsque ad M. Tullium. Plautus item, eum amicum pronunciat, qui in re dubia iuuat.

Auarus nisi cum moritur, nil recte facit.

OMnes ferme Publianas sententias videmus proverbiorum vice fuisse cellebratas, nec iniuria sane. Nihil enim illis fingi potest nec argutius nec iucundius, quorum hic vnus est:

Auarus nisi cum moritur, nil recte facit.

Etenim qui sese pecuniae studio addixit nulli commodus est dum viuit. Sola mors voluptartem et emolumentum adfert heredi.

Bona nemini hora est.

ARrisit et hic:

Bona nemini hora est, quin alicui sit mala.

Ita fortuna temperauit res mortalium, vt quod huic laetum est, alii pariat dolorem: quod alii lucro est, alii damnum adferat. Nemo ditescit, nisi malo alterius. Nemo vincit in bello, nisi exitio alterius. Nisi mauis pro alicui legere, alicubi.

Sapiens sua bona secum fert.

*o sofo\s2 e)n au(tw= perife/rei th\n ou)si/an.

id est, Sapiens opes sibi secum habet semper suas, a Biantis apophthegmate natum, qui rogatus, cur nihil exportaret rerum suarum ex incendio patriae: Ego vero, inquit, omnia mea bona mecum porto: significans ea, quae vere nostra sunt intra nos esse, velut eruditionem ac virtutem. Vt rursum quae vere mala sunt nostra, non licet effugere, quantumlibet commutetur locus.

Citius Telegorae donarim.

TElegoras apud Naxios praediues quispiam ac praepotens erat, cui quod quotidie multa missitarentur, vulgato sermone receptum est, vt venditores paruo licitantibus dicerent: ma=llon proe/loimi tw=| telego/ra| dou=nai; id est, Malim Telegorae dare. Refertur apud Athenaeum lib. Dipnosoph. 8. ex Aristotele. Rem longius prosecuti sumus in proverbio: Nullus malus magnus piscis. Nec videtur quis vsus adagionis esse possit, nisi si dicamus officium rectius gratuito collocari penes probos ac magnos, quam mercede penes improbos ac viles.

Hecatae coena.

VEteres coenam perparcam et impendio frugalem Hecatae coenam appellabant, quod apud inferos tenuissimo victu, minimoque cibo, eoque vilissimo viuitur, iuxta poetarum figmenta. Siquidem vmbrae plebeiae malua porroque victitant, Hecate Maenides ac Triglidas pisces, apud nos contemptissimos, habet in deliciis, vt sibi sacros. Vnde et Athenis locum esse dictum Triglam, atque inibi simulacrum Hecates Triglantinae. Alii Triglam illi sacram


page 1090, image: s1090

putant ob nominis rationem a ternione dicti, cum triformis sit et Hecate. Extat apud Athenaeum libro septimo. Meminit et Lucianus alicubi. Verum illud expendat eruditus lector, an proverbium accipi possit de coena illa, quam singulis mensibus in triuiis Hecatae collocabant diuites, diripiebant pauperes. Cuius rei meminit etiam Aristoph. in Pluto,

*para\ th=s2 e(ka/ths2 e)/cesti tou=to pu/qesqai,
*eite to\ ploutei=n, ei)/te to\ peinh=n be/ltion, fhsi\ ga\r au(/th
*tou\s2 me\n e)/xontas2 kai\ ploutou=ntas2 dei=pnon kata\ mh=na prosa/gein,
*tou\s2 de\ pe/nhtas2 tw=n a)nqrw/pwn a(rpa/zein, pri\n kataqei=nai.

id est,

Hoc ex Hecata si vis didicisse licebit,
Vtrum potius, ditem esse, an egenum, quandoquidem iubet illa
Hos quibus est rex quoque benignam mense vno ponere coenam,
Caeterum egenos hanc praedari prius ac deponere possunt.

Quo quidem loco in hanc sententiam scribit interpres: olim in triuiis venerabantur Hecaten, quod eadem tribus nominibus appelletur, Luna, Artemis et Hecate, Caeterum sub nouilunium diuites mittebant coenam vespere, veluti coenam Hecatae in triuiis. Pauperes enim esurientes diripiebant ac devorabant, quae erant apposita, dicentes quod Hecate comedisset. Itaque congruet, vbi res per tumultum diripitur.

Mens videt, mens audit.

*nou=s2 o(ra=| kai\ nou=s2 a)kou/ei, id est, Mens videt; mens audit. Hemistichium prius videtur carminis trochaici, tetrametri, catelectici. Refertur ab Aristotele quasi vulgo iactatum, Sectionis 11. problem, 33. vbi proposita quaestione, cur noctu acrius audiamus quam interdiu, inter alias causas et hanc reddit, quod interdiu animus variis negociis distrahitur, qui nisi sit praesens, nec corporis sensus officio suo fungatur, adeo vt mente alienata, nec corporis dolorem interdum sentiamus: et ipsi sumus experti in cruciatu dentium, aut calculi, multo leuiorem reddi doloris sensum, si possis animum in aliquam cognitionem alienam intendere, ei)/rhtai to\, nou=s2 o(ra=| kai\ nou=s2 a)kou/ei. Noctu vero, quoniam oculorum sensus quiescit, et animi cogitatio tranquillior est, tum aurium meatus non minus patent nocte quam interdiu, nec minus capaces sunt sonorum, sed eos facilius etiam renunciant animo, quod tum nullis actionibus distrahatur, nec oculorum sensu auocetur, quemadmodum in die fit, vt acutior sit aurium sensus. Locus erit adagio, vbi iubemus quempiam attentum esse, quemadmodum dicimus, Hic esto, et Isthic sum. De mente peregrinante nobis dictum est alias.

Thymbra victitans.

*qumbrofa/goi, id est, Thymbra victitantes adagio dicebantur, vel qui tutius ac liberius vitam agerent, vel moribus essent parum blandis, vel qui hilariter citraque solicitudinem paruo contenti viuerent, quod Thymbra, quam eandem cunilam dicunt, herbae genus sit, quam Plinius non distinguit a Satureia, Columella distinguere videtur:

Et Satureia, inquiens, Thymi referens, Thymbraeque saporem.

Est autem saporis subamari, in agris passim provenit, et pratensis ad


page 1091, image: s1091

remedia praestantior est hortensi, vt auctor est Dioscorides, locis gaudens petricosis. Hortensis cibis aptior. Proverbium recensuit Suidas et Hesychius. Fertur Epaminondas mire frugalem vitam egisse, itaque de prandio parco tenuique dixisse, to\ toiou=ton a)/riston, ou) xwrei= prodosi/an, id est, Tale prandium non recipit proditionem. Sensus autem dicti geminus est, vel quia nemo molitur insidias rebus modicis, vel quia qui modicis contenti sunt non facile corrumpuntur, vt prodant rempublicam. Amphis apud Athenaeum lib. 10.

*eu)tele\s2 ga\r dei=pnon ou) poiei= paroini/an.

id est,

Vbi coena frugi est, nulla debacchatio

Graecus trimeter videtur corruptus inversione duarum dictionum: Restituetur si legas dei=pnon ga\r eu)tele\s2. et subdit ex Alexide, Ex prolixis conuiuiis primum nasci scommata, e quibus fere plus est doloris quam voluptatis. Hinc maledictum. Id geritur ac reciprocatur in dicentem. Mox a verbis ad verbera, Non ita qui Thymbra victitant.

Doryphorematis ritu.

GRaeci dorufo/rhma vocant satellitium illud ex barbarorum faece conductum, quod olim tyranni ad custodiam corporis adhibebant, nunc a regibus magis fastus quam tutelae gratia alitur. In tragoediis igitur sic addebatur regum personis dorufo/rhma, vt adstarent modo, nihil etiam loquerentur. Vnde qui taciti assident, doruforh/matos2 tro/pon adesse dicuntur. Sic Athenaeus lib. 5. paremba/llontos2 tina lo/gon peisistra/tou, xrh\ ga\r kai\ tou=ton mh\ parei=nai doruforh/matos2 tro/pon, id est, cum iniiceret sermonem quendam Pisistratus: Neque enim oportet hunc adesse more Doryphorematis: hoc est, tacitum et nihil adferentem in medium. Vsurpatur a Luciano in libello De conscribenda historia, his quidem verbis: ou)kou=n w)= fi/lwn, w(s2 mh\ mo/nos2 a)/fwnos2 ei)/hn e)n ou(/tw| polufw/nw|, mh\ d' w(/sper kwmiko\n dorufo/rhma kexhnw\s2 siwph=| periferoi/mhn, id est, Igitur amici, ne solus essem mutus in tempore tam vocali, neque veluti comicum Doryphorema hians cum silentio obambularem.

Musicam docet amor.

PLutarchus adducit et hoc adagium trochaico versu expressum.

*mousikh\n e)/rws2 dida/skei ka)/ntis2 a)/mousos2 h)=| to\ pri\n.

id est,

Musicen docet amor, et si fuerit indoctus prius.

Sensus est amorem ad industriam excitare animum, artiumque et omnis elegantiae magistrum optimum esse. Socrates in conuiuio Platonis, putat animam immersam corpori, velut expergisci amoris stimulis, et hinc primos ad honesta impetus capere, tamquam excusso veterno. Vnde deum hunc idem Plato panto\s2 e)pixeirh/thn appellat, quod nihil non experiatur. Siquidem e taciturno reddit loquaculum, e verecundo stupidoque comem ac blandum, e negligente diligentem. Nam musicen hic sentit literas, quas antiquitas 9. Musis dicabat. Adlusit ad proverbium Bion in Bucolicis, qui cum multis versibus docuisset Musas semper esse comites amoris, subiicit:

*ma/rtus2 e)gw\n, o(/ti mu=qos2 o(d/' e)/pleto pa=sin a)lhqh\s2.

id est,

Testis ego dictum hoc haud vmquam fallere quemquam.



page 1092, image: s1092

Potest et ad verecundiorem vsum detorqueri proverbium, si dicas non mediocrem esse gradum ad discendum, amasse praeceptorem: potest et ad pium, si dicas caritatem esse virtutem omnium magistram, quae nisi adsit, nihil recte feceris.

Sicyon arrodens uxor lacernam texe.

AThenaeus lib. Dipnos. 3. heroicum hunc vt proverbialem adducit.

*to\n sikuo\n trw/gousa gu/nai, th\n xlai=nan u(/faine.

id est,

Arrodens Sicyon vxor subtexe lacernam.

Apparet esse verba mariti iubentis, vt vxor tenui contenta victu, perageret opus suum. Nam Sicyon seu Sicyos bulbi genus est, aut certe peponis: nonnulli putant cucumeris. Hermolaus Barbarus Corollariis in Dioscoridem cap. 366. videtur aliud diuinare, scribens ex Aristotelis sententia, plerasque textrices esse impudicas. An Sicyos Venerem temperet nescio.

Tetigit lapidem a cane morsum.

PLinius lib. 20. cap. 5. de veneno rabidi canis agens: Tanta, inquit, vis mali est, vt vrina quoque calcata rabiosi canis noceat, maxime hulcus habentibus. Remedium est fimum caballinum, aspersum aceto, et calefactum in vino appositum. Minus hoc miretur, qui cogitet lapidem a cane morsum vsque in proverbium discordiae venisse. Hactenus Plinius. Cuius e verbis coniicere licet, vulgo creditum fuisse, si quis lapidem a cane morsum contigisset aut calcasset, eum iracundiorem euadere, et ad dissidia propensum. Fortassis ita dictitabant in hominem conuitiatorem ac rixosum? Hic lapidem calcauit a cane morsum.

Erecti.

AThen. in Dipnosophistarum lib. 5. *kai\ to qauma/sion, o(/ti pareime/noi kai\ karhbarou=ntes2 u(po\ th=s2 me/qhs2, o(po/te ti\ tw=n a)gome/nwn qeasai/meqa, pa/ntes2 e)cenh/fomen, o)rqoi\ to\ dh\ lego/meon, a)nistame/noi, id est, Et quod dictu mirum, cum de pressi essemus, et capite grauato temulentia, quoties spectassemus aliquid eorum, quae inferebantur, omnes expergiscebamur, recti, quod dici solet surgentes. Accommodum erit, vbi significabimus aliquem toto pectore attentum ad rem quampiam. Erigunt enim se totos, et summis nonnumquam insistunt pedibus, qui auscultant aut spectant auidius.

E clibano boues.

PRoverbium sapit, quod scripsit Aristophanes, e)n a)xarneu=si,

*ei t' e)ce/nizen pareti/qei d' h(mi=n o(/lous2
*ek kriba/nou bou=s2.

id est,

Accepit inde, et apposuit totos boues
E clibano nobis.

Vsus erit, quoties efferemus splendorem conuiuii, aut insignem edacitatem. Consimili figura vocabant Hecatomben, id quod aliquanto post sequitur apud eundem Poetam: kai\ polupo/dwn e(kato/mbhn, id est, Et polyporum hecatomben.

Sequitur perca sepiam.

AThenaeus lib. 7. nullo auctore, refert huiusmodi proverbium: e(/petai pe/rkh melanou/rw|, id est, Comitem sibi ducit sepia percam. lib. 10. ex Aristoph. adducit, nec addit in quem sensum soleat vsurpari, nisi quod videtur dictum de improborum societate. Apud eundem paulo inferius adducutur hi versus Numenii, qui de piscibus prodiderit.



page 1093, image: s1093

*fuki/das2 a)lfhsth/n te kai\ e)n xroih=|sin e)ruqro\n
*skorpi/on, h)\ pe/rkaisi kaqhgh th\n mela/nouron.

Feri puer.

AThenaeus lib. Dipnosophistarum 15. demonstrat olim proverbio solitum acclamari i(/h paiw\n, quo significabant quempiam suo munere defunctum. Itidem ferme, quemadmodum nos absolutae virtuti gratulantes dicere solemus: Macte animo, macte virtute. Narrat enim cum quispiam e conuiuio discessisset probe potus, ac magnopere somnolentus, caeteros in eum acclamasse i(/h paiw\n. Huius adagii fieri mentionem apud Clearchum in proverbiis, quod ab huiusmodi natum eventu tradit: Cum Latona Apollinem ac Dianam ex Chalcide Delphos deportaret, iamque ad Pythonis specum venisset, et draco concitus in eos provolaret, Latona puellam vlnis baiulans, Apollinis praesidium implorans, clamabat, i(/e pai=, cum is forte fortuna arcum teneret, ac petinde valere, i(/e pai=, quasi dicas a)/fie pai=, id est, mitte ac percute fili. Nonnullos deflexis nonnihil vocibus efferre, i(/e paiw\n, idque proverbio dici solere, quoties in rebus afflictis poem imploramus. Rursum alii putant acclamari hoc pacto feliciter suo perfunctis munere, et eo quod expetebant potitis. Caeterum ob adsuetudinem non videri proverbium, quod his vocibus solemniter vterentur in sacris Apollinis.

*ih paia\n, i)/h pai a\n, i)/h paia=n.

Vnde et i)ambiko\n tri/metron ortum existimant, quod et ipsum impetum ac celeritatem habet. Etenim si producas priorem in ih, carmen erit hexametrum heroicum: si corripias, iambicum. Porro quod apud Athenaeum in i(/e et i(/h nunc aspiratur, nunc tenuis est, nescimus an librariorum incuria factum sit. Ouidius in arte amandi videtur vsurpasse pro acclamatione, qua gratulantur victori votique compoti.

Dicite io Paean, et io bis dicite Paean,
Decidit in casses praeda petita meos.

Pulchre fallit vulpem.

*paleu/ei kalw=s2 th\n a)lw/peka, id est, Decipit pulchre vulpem. Suidas recenset duntaxat, nec explicat. Apparet dictum in eum, qui dolis captaret astutum, cuique frustra tenduntur insidiae. Nam paleu/ein est arte illectare. Vnde et columbae exoculatae quas aucupes in reti ponunt, quo subsultantes, reliquas deceptas alliciant, paleu/triai dicuntur. Et qui feris tendunt casses, paleutai\ vocantur. At vulpem dolo circumvenire difficile est.

Aut piscem olet, aut florem.

Avt piscem olet, aut timallum. Ambrosius Hexaemeron lib. 5. cap. 2 testatur dictum in eum, qui bene oleret, quod timallus piscis sit odore gratissimus, et aeque fragrans eiusdem nominis flos. Sed praestiterit Ambrosii verba subscribere. Neque te inhonoratum nostra prosecutione timalle dimittam, cui a flore nomen inoleuit, seu Ticini vnda te fluminis, seu amoeni Atesis vnda nutrierit, flos es. Denique sermo testatior, quod de eo qui gratam redolet suauitatem, dictum facete sit, aut piscem olet, aut florem: ita idem pronunciatus est, piscis odor esse, qui floris. Quid specie tua gratius? quid suauitate


page 1094, image: s1094

iucundius? quid odore fragrantius? Quod mella fragrant, hoc tu corpore tuo spiras. Verum haud scimus an pro timallo apud Ambrosium legi debeat tithymallus, cuius varia genera recenset Plin. lib. 26. c. 8. cuiusque subinde meminit Dioscorides locis diuersis.

Equi dentes inspicere donati.

Svnt quaedam et hodie vulgo iactata, non indigna quae veteribus adagiis annumerentur, quod genus est illud, non oportere equi dentes inspicere donati. Cum significamus aequi bonique consulendum, qualecunque est quod non emitur, sed gratis donatur. Siquidem equum empturus dentes inspicit, in quibus aetatis indicia certissima sunt, ne circumueniatur. Ac inciuile sit idem facere in equo donaticio. Vsus est tamen hoc prouerbio D. Hieronymus in praefatione commentariorum, quos scripsit in epistola Pauli ad Ephesios. Parum, inquit, eloquens sum, Quid ad te? Disertiorem lege. Non digne Graeca in Latinum transfero, aut Graecos lege, si eius linguae habes scientiam, aut si tantum Latinus es, noli de gratuito munere iudicare, et vt vulgare prouerbium est, equi dentes inspicere donati. Hactenus Hieronymus.

Amicitias immortales esse oportet.

T. Liuius libro decimo de bello Macedonico et Asiatico, cuius fragmentum debemus aureae Magontiae, scribit in hunc modum: vulgatum illud, quia verum erat, in prouerbium venit: Amicitias immortales, inimicitias mortales esse debere. Sic enim legendum esse, vel ipse sermonis tenor admonet. Recte quidem admonet prouerbium, verum eo rediere mores mortalium, vt simultates sint immortales, amicitiae plusquam vitreae, plusque possit vna Ate quam centum Litae, atque omnium tardissime senescat ira, beneuolentia ad quamvis leuem. occasionem intereat: quae si sarciatur, ne quidquam coit et rescinditur. In hanc sententiam citat carmen Aristoteles Rhetoricorum libro secundo, quod alibi, ni fallimur, retulimus:

*ou)dei\s2 e)rasth\s2 o(/stis2 ou)k a)ei\ fi/lei.

id est,

Non est amicus quisquis amare desiit.

Citat ibidem et alterum carmen:

*aqa/naton o)r(gh\n mh\ fu/latte qnhto\s2 w)=n.

id est,

Ne maneat immortalis ira te penes,
Mortalis ipse cum sies.

Ad bonam frugem.

QVI commutatis ad meliora studia moribus resipiscunt, prouerbio dicebantur ad meliorem frugem sese recipere. Vsurpat M. Tullius in actione pro M. Caelio: Et se ad bonam frugem, vt dicitur, recepisse, grauesque homines atque illustres fuisse. Item Plautus in Trinummo, certum est ad frugem applicare animum. Lampridius in Heliogabalo, Milites se parsuros dixerunt, si ad bonam frugem rediret. Vnde frugi et bonae frugi dicuntur, qui suo funguntur officio, praesertim serui quos ad operam praestandam alimus. Vlpianus ad legem Aquiliam cap. Inde Neratius. Sed si bonae frugi seruus intra annum mutatis moribus occisus sit. Idem Titul. de quibus rebus ad eundem iudicem eatur. Cap. si quis seruum. Interesse fructuarij videtur, bonae frugi seruum esse. Rursum in digestis lib. 11. Tit. de Seruis corrupis, paragrapho, Quod ait praetor. Sed vtrum ita demum


page 1095, image: s1095

tenetur, si bonae frugi seruum perpulit ad delinquendum. Plautus in Cassina: Credo pol esse, si tu frugi bonae es. Rursus in Pseudolo, Cupis me esse nequam, tamen ero frugi bonae. Nequam opposuit frugi. Nequam enim nulli est vsui. Et ita frugi hominem dicimus, quemadmodum nequam, vtraque voce indeclinabili. Columella de re rustic. lib. primo. Eiusdem agilitatis homo frugi melius quam nequam faciet. Et in Declamationibus, frugi filius opponitur luxurioso. Hinc et frugalis dicitur. Sumptum videtur ab agris, qui cultu redduntur frugiferi.

Per manus tradere.

QVOD successione quadam ab aliis ad alios deuenit, per manus tradi dicitur: quod translatum videtur ab his qui nauim aut plaustrum exonerent. Idem frequenter fit in militia, velut in Commentario belli Ciuilis primo: Saxa, inquit, praerupta multis locis iter impediebant, vt arma per manus necessario traderentur, militesque inermes subleuati alii ab aliis magnam partem itineris conficerent [correction of the transcriber; in the print confic erent]. Rursus belli Gallici li. 7. Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris proiiciebat. In eodem. Non nullae de muris per manus demissae. Item libro 8. Tale consilium sui recipiendi inierunt: fasces vbi consederant, per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos, ante aciem collocauerunt. Verum hic nullus est tropus. Qui quoties accedit, transit in speciem prouerbialem, quomodo frequenter obuium est apud auctores. Velut apud Fabium lib. 12. Non ea modo quae conscripta sunt historiis, aut sermonibus velut [correction of the transcriber; in the print velu] per manus tradita, quaeque quotidie aguntur nosse, verum ne ea quidem quae a poetis ficta sunt negligere. Item Liuius ab vrbe condita 5. Etiamsi nobis cum vrbe simul positae, traditaeque per manus religiones nullae essent. Idem lib. 9. Tum disciplina militaris iam inde ab initiis vrbis tradita per manus in artis perpetuis praeceptis ordinatae modum venerat. M. Tullius in oratione de prouinciis consularibus. Nam vt C. Iulius omnibus a senatu eximiis ac nouis rebus ornatus, per manus hanc prouinciam tradat ei, cui minime vos velitis. Quin et Iureconsultis per manus tradi dicitur, quod de manu in manum datur. Veluti Papinianus lib. Pandectarum 29. Tibulo de iure codicillorum, Quod per manus traditum est, codicillis haereditatem dari non posse, rationem illam habet, et caetera. Plautus in Trinummo: E manibus dedit ipso mihi in manus: de epistola loquitur. Fit autem iucundius, quoties ad res animi prouerbium accommodatur, quemadmodum cum dicimus institutum, aut opinionem, aut consuetudinem, aut disciplinam aliquam, per manus traditam ad nos venisse.

De manu in manum.

VT non arbitramur idem esse cum superiori, ita non vsquequaque dissimile est, quod scribit Cicero lib. Epist. fam. lib. 7. Totum denique hominem tibi trado de manu, vt aiunt, in manum, tuam istam et victoria, et fide praestantem. Traduntur enim et qui commendantur. Terentius: Hanc in manum dat. Item Horatius:

- Vt tibi se laudare ac tradere coner.

Item:

Hunc hominem velles si tradere.



page 1096, image: s1096

Mira de lente.

Rodulphus Agricola vir immortalitate dignus, libro Dialect. 3. testatur apud Graecos prouerbio dici solere, egregia de lente, quoties res humilis et pusilla magnificis laudibus attolleretur: perinde quasi lentem minutum ac vile legumen splendidis encomiis efferas. Opinamur Graecis efferri hunc in modum: deina\ peri\ fakh=s2.

Non vna manu capere.

*ou) th=| e)te/ra| lhpte/on, id est, Non vna tantum manu capiendum. De re lubrica variaque, captuque difficili. Nam huiusmodi solemus vtramque admouere manum. Vsus est Plato in sophista: o(ra=|s2 ou)=n w(s2 a)lhqw=s2 le/getai to\ poiki/lon ei)=nai tou=to to\ qhri/on, kai\ to\ lego/menon, ou) th=| e(te/ra| lhpte/on, id est, Vides igitur vere dici, bestiam hanc esse variam, neque (quod dici solet) vnica manu capiendam. Sumptum est a venatu, in quo ferae quaedam miris artibus ex ipsis venantium manibus frequenter elabuntur, quibus adsimilem putat hominem sophistam, ad elabendum omnibus dolis instructum.

Omnes laqueos effugere.

IN eodem dialogo non dissimilem huic allegoriam adducit, veluti prouerbio iactatam: Difficile omnes laqueos effugere. Quod ipsum a venatu translatum est, in quo sic vndique sepiuntur exitus, vt necesse sit feram in aliquas insidias incidere: o)rqh\ ga\r h( paroimi/a, to\ ta\s2 a(pa/sas2 mh\ r)a/|dion ei)=nai diafeu/gein, id est, Siquidem recte habet prouerbium, quo dicitur, haud facile esse omnes laqueos effugere.

Hostis domesticus.

RVRSVM in eodem domesticum hostem prouerbio solitum dici testatur, vbi malum non aliunde proficiscitur, sed ex nobis ipsis nascitur: velut cum quis ipse se prodit, aut redarguit, ipse sua bili aut liuore sese conficit: ou)k a)/llwn de/ontai tw=n e)legxo/ntwn, a)lla\ to\ lego/menon, oi)/koqen toi\ pole/mion kai\ e)nantiwso/menon e)/xontes2, id, est, Non opus habent aliis qui redarguant, sed iuxta prouerbium, cum domi hostem habeant, quique sit aduersaturus, etc. Agit de sophista, qui cum sit loquax, ipse ex sese praebere solet, quo reuincatur.

Capere ciuitatem.

PLato in eodem dialogo significat prouerbio dici solere: Capere siue expugnare ciuitatem, qui rem difficilem esset assecutus. Neque enim ciuitas primo statim impetu capitur. Illic hospes animat Theaetetum, vt quod instituit, persequatur, eo quod qui ad leuiores difficultates aut haeret, aut resilit, nunquam aliquid perficiet in eo, quod est disputationis caput. Verba Platonis sic habent: *qar)r(ei= w)= qeai/thte xrh\ to\n kai\ smikro/nti duna/menon ei)s2 to\ pro/sqen a)ei\ proi+e/nai. ti/ ga\r o(/g' a)qumw=n e)n tou/tois2, dra/seien a)\n e)n a)/llois2, h)\ mhde\n e)n e)kei/nois2 a)nu/ttwn, h)\ pa/lin e)s2 tou)/pisten a)pwsqei\s2, sxolh=| pou to\ kata\ th\n paroimi/an lego/menon, o(/ge toiou=tos2 a)/n pote e(/loi po/lin, id est, Confidere oportet Theaetete, fore vt qui vel paululum aliquid potuerit, semper vltra progrediatur. Quid enim facturus sit in aliis qui in his animum desponderit? aut nihil in illis efficiens, aut retrocedere etiam compulsus: haud vnquam ille talis, vrbem, quod dici solet, ceperit. In bello facile est in excursionibus, aut pagorum incendiis aliquid designare: at munitas vrbes expugnare


page 1097, image: s1097

perdifficile est. Simile est illi: Timidi nunquam statuerunt Trophaeum.

Diuinum excipio sermonem.

PLato libro de Republ. 6. demonstrat prouerbii vice in ore fuisse vulgo: qei/on e)cai/rw lo/gon, id est, Diuinum excipio sermonem, quoties gloriosius aliquid dictum esset, ominis gratia deos excipiebant, qui nihil non possunt, et quibus nemo praescribit. Platonis verba subscribemus: *ou)/te ga\r gi/netai ou)/te ge/gonen ou)d' ou)=n mh\ ge/nhtai, a)lloi=on h)=qos2 pro\s2 a)reth\n, para\ th\n tou/twn paidei/an pepaideume/non a)nqrw/peion, e(tai=re. qei=on me/ntoi kata\ th\n paroimi/an e)cai/rw lo/gon, id est, Neque enim sunt, neque fuerunt, neque futuri sunt mores aliter ad virtutem instituti, quam ad horum institutionem. De humanis loquor amice, ac diuinum iuxta prouerbium excipio sermonem. Apparet esse fragmentum carminis iambici: *qei=on e)cai/rw lo/gon, fortassis ex Homero natum:

*qeoi\ de/ te pa/nta du/nantai.

id est,

- Diui tamen omnia possunt.

Accommodari potest ad summos principes, veluti pontificem, aut cardinales, aut monachos.

Vna pertica.

VNA pertica, pro eo quod est eadem opera. Plinius secundus libro 8. epist. 2. Nam regione, inquit, tota, et nouitas remissionis, et forma laudatur, ipsis etiam, quos non vna, vt dicitur, pertica, sed distincte gradatimque tractaui. Quanto melior et probior, tanto mihi obligatior abit, expertus non esse apud me: e)n d' i)h=| timh=| h)me\n kako\s2 h)de\ kai\ e)sqlo/s2, id est, Vir malus ac fortis pretio ducuntur eodem. Sumptum videtur ab his, qui metiuntur agros, Perticam posuit pro decempeda. Nam Seruius Sulpitius, vt indicat Festus Pompeius, dixit perticam esse lineam, qua diuiduntur agri, et versus est Homericus, libro Iliad. 9. quem alibi recensuimus atque exposuimus.

Pulmo prius venisset.

Pvlmo prius venisset, dictum est olim in lentos ac cessatores. Opinamur quod pulmo cum perpetuo moueat, nunquam tamen loco se promouet. Plautus in Epidico: Dii immortales, soccos iussi adimere pedibus. Pulmo enim, quod perhibent, prius venisset, quam tu aduenisti mihi.

Qui multum obfuit.

SICVT eiusdem artificis est egregie mentiri, et vera dicere, ita eiusdem est prodesse plurimum, ac laedere. Id olim prouerbio iactatum fuisse testatur Thucydides lib. 6. in oratione Alcibiadis: tou=ton dh\ u(po\ pa/ntwn proballo/menon lo/gon, w(s2 ei) pole/mio/s2 ge w)\n sfo/dra e)/blapton, kai\ a)\n fi/los2 w)\n i(kanw=s2 w)felei/hn, id est, Dictum videlicet illud, quod ab omnibus vsurpatur, quod si hostis cum essem, vehementer nocui, etiam si sim amicus magnopere quiuero prodesse.

Non vulgari ancora nititur.

DEmosthenes in oratione pro Ctesiphonte: *ou)k e)pi\ th=s2 au)th=s2 o(rmei= toi=s2 polloi=s2, id est, Non eadem ancora nititur qua vulgus, significans illum nouis, minimeque vulgaribus praesidiis niti. Suidas admonet esse prouerbium, et subaudiendum ancoram.

Non pluris, quam simias.

SImia ridiculum animal, et vulgo contemptum, non vni prouerbio


page 1098, image: s1098

locum fecit. Dion Prusensis in libr. De Troia non capta. Quos ego, inquit, non pluris facio, quam vt dici solet, simias.

Aspis a vipera.

TErtullianus lib. aduersus Marcionem 3. prouerbii titulo refert: Aspis a vipera, cum pessimus a pessimo sumit mali quidpiam. Desinat, inquit, nunc haereticus a Iudaeo, aspis quod aiunt a vipera mutuari venenum. Refertur autem inter Diogenis apophthegmata, qui conspicatus duas feminas inter se conferentes clam sermonem, protulit versiculum, e comoedia quapiam sumptum:

*aspi\s2 par' e)xi/dnhs2 fa/rmakon danei/zetai.

id est,

Sumit venenum a vipera aspis mutuo.

Vtriusque serpentis venenum immedicabile, pariterque noxium, nisi quod viperae morsus magnis enecat cruciatibus, aspidis adeo nullum adfert dolorem, vt nec voluptas desit, si Plinio credimus. Est autem aspidis genus, quod absque morsu, conspuens hominem veneno, perimit, vnde Graecis dicta ptua\s2. Vsus erit quoties qui per se malus est, contagio mali fit deterior.

Neque intus neque foris.

IRenaeus lib. 1. cap. 9. refert hoc prouerbium, dicens hoc quadrare in mulierculas quasdam, qui cum intelligerent se fuisse delusas a discipulis Valentini, non tantum se committebant ecclesiae, vt remedio poenitentiae reciperentur in consortium vnde discesserant, sed inter vtrumque degentes, nec Valentinianis adhaerebant, nec ecclesiae sese reconciliabant. Simili figura dicunt hodie, neque caro est, neque piscis, de homine qui sibi [correction of the transcriber; in the print sib] viuit, nec vllarum est partium.

De toga ad pallium.

CERTE speciem habet prouerbii quod refert Tertullianus in libello de pallio: Haec nimirum indignitas erit a toga ad pallium. cuius duplex erit vsus: vel cum ad diuersum vitae genus sese contulerit aliquis: vel cum a fortuna honestiore ad humiliorem, velut si quis e praefecto fiat paedagogus, e consule rhetor. Toga Romanorum erat, pallium Graecorum: Post pallium coepit esse gestamen philosophorum. Confine illi: Ab equis ad asinos.

Fuit et Mandroni ficulna nauis.

*ege/neto kai\ ma/ndrwni suki/nh nau=s2, id est, Fuit et Mandroni ficulna nauis. In eos dici solitum, qui praeter meritum ad felicitatem atque opes euecti, pristinae conditionis non meminerunt, sed praesenti rerum successu insolentius abutuntur, ita vt fere mos est toi=s2 neoplou\tois2, id est, iis, qui ad nouas diuitias ex infima fortunae conditione prouehuntur. A Mandrone quodam, sumptum, qui indignus et immerens ex nauiculario factus est imperator. Nauim autem ficulnam per contemptum dixit. Nam ficulnum in genere vocant Graeci, quidquid imbecille, aut contemnendum significare volunt.

Lupus in fabula.

HOC prouerbium solitum est dici, quoties is, de quo confabulatio est, de improuiso interuenit. Quod inde sumptum putat Donatus, interpres Terentii, quod lupus ei quem prior viderit, vocem adimere dicitur, vt cum cogitatione in qua prius fuerat simul


page 1099, image: s1099

et vocem amittat et verba. Nec desunt qui huius seu rei, seu opinionis causam philosophicam reddere conentur, videlicet quod lupus natura sit hostis homini, et ideo spiritus quosdam ac vim natiuam ab illius oculis proficiscentem in eum, quem conspexit inopinato, vires illius obstupefacere, atque hinc esse subitum silentium, Donatus huc pertinere putat quod alibi citatum est a nobis, Theocriticum illud lu/kon ei)=des2. Rursum illud Maronis: Lupi Moerim videre priores, cum vocem per aetatem ademptam pastor quereretur. Sunt qui ex nutricum fabulis natum existimant, quae narrant ludificato puero terrore lupi, verum lupum a cauea paullatim venisse ad limen cubiculi. Nam est et in apologis, matrem, vt puerum vagientem compesceret, lupum frequenter inclamasse, vt nisi desineret plorare, deuorandum auferret. Tandem lupum spe praedae venisse: sed frustra hiantem abiisse, hac tantum sententia doctiorem, non esse fidem habendam feminae pollicenti. Nam hoc opinamur, sensit Donatus. Locus enim in libris euulgatis non videtur carere mendo. Tertiam opinionem reiicit Donatus, quae putat hinc natum, cum in Neuiana fabula repraesentaretur, quomodo Romulus et Remus aliti sint a lupa, repente verum lupum actioni interuenisse, quo factum vt subitum esset totius fabulae silentium, quod talis spectator inexspectatus interuenisset. Sic vsus est Terentianus Syrus in Adelphis, silentium innuens Ctesiphoni, quod Demea pater adolescentis, quem ruri esse credebat, praeter exspectationem adesset. Festiuius eitam vsus est Plautus in Sticho. Atque eccum, inquit tibi lupus, in sermone praesens esuriens adest. Loquitur enim de parasito Gelasino, qui fratribus de ipso confabulantibus de repente interuenit. Addit enim prouerbio gratiam, adlusio ad hominis edacitatem, quemadmodum apud Theocritum, ad nomen adolescentis, de quo dicitur, lu/kon ei)=des2. Vtitur et M. Tullius epist. ad Atticum libro 13. De Varrone loquebamur, lupus in fabula. Venit enim ad me. Fere fit autem vt quoties interueniat, de quo colloquimur, obmutescamus, propterea quod siue laudabatur, pudet in os dicere, quod recte narratur de absente, siue vituperabatur, timemus offendere.

Prolixius Iliade.

*makro/tera th=s2 i)lia/dos2 lalw=n, id est. Prolixiora Iliade loquens. Refert Iulius Pollux, lib. de rerum vocabulis 6. c. 26, adiungens ei, quod alibi docuimus, competete in homines vehementer garrulos, *to\ e)k dwdw/nhs2 xalkei=on, et a)ra/bios2 au)lo\s2, sic enim ibi refertur. Hunc in sensum vsus est et Aeschines in Demosthenem, qui locus nobis alibi citatus est. Non dissimile est huic, Ilias malorum. Sed quoniam hoc congruit immensis malis, quod nunc referimus immodicae loquacitati, separare visum est ob vsum diuersum. Est autem Ilias nobile opus Homeri, quo Troiae captae historia libris vigintiquatuor explicat, cum Virgilius duodecim libris complexus sit, quod ex vtroque opere visum est decerpere.

Apud nouercam quaeri.

QUi deplorant infelicitatem suam apud eos, qui nihil auxilii sunt laturi, vel gauisuri magis conquerentium malis, apud nouercam queri dicuntur, quod nouercae fere male velint priuignis. Ballio leno in Pseudolo Plauti:



page 1100, image: s1100

Nam istuc quod nunc lamentare,
non esse argentum tibi,
Apud nouercam querere.

Leno pro se supposuit nouercam. Quod dictum Pseudolus simulans se non intelligere.

Eho, inquit, an vnquam huius nupsisti patri?

Animus habitat in auribus.

VETERES animo sedem in oculis dedere, plerique in corde. At Herodotus in Polymnia, iuxta vulgi sermonem vt videtur, docet animum habitare in auribus, quod qui bene audiunt, voluptate afficiantur, qui secus, exacerbentur. Herodoti verba subscribemus: *kai\ nu=n tou=to/ge e)cepi/sthso. w(s2 e)n toi=sin w)si\ tw=n a)nqrw/pwn oi)ke/oi o( qumo\s2, o(\s2 xrhsta\ me\n a)kou/sas2, te/ryews2 e)mpiple/ei to\ sw=ma, u(penanti/a de\ toutoisi\ a)noide/ei, id est, Et nunc illud sane discito, quod in auribus hominum habitet animus: qui cum bona audierit voluptate corpus implet, cum his diuersa, molestia afficit. Opinamur hunc esse sensum adagii, quod ex his quae audimus maxime placatur, aut irritatur animus. Nam hac potissimum iter est ad animum hominis. Comiter ac blande dictum, saepe atroces iras vertit in beneuolentiam, et asperior sermo prouocat capitales inimicitias. Quin et conuitio quidam iugulantur, non aliter quam ferro, aut veneno. Proinde pestilentissimum homicidarum genus est, quod hoc seculo potissimum regnat, qui venenum aspidum portant in lingua, et qui idem peragunt lingua, quod sicarii ferro.

Inscitia confidentiam parit.

*amaqi/a me\n qra/sos2, logismo\s2 de\ o)/knon fe/rei, id est, Inscitia quidem confidentiam, prudentia vero cunctationem parit. Extat apud Thucydidem libro Peloponnesiaci belli secundo. Diuus Hieronymus in epistola ad Euagrium ita refert: Imperitia confidentiam, eruditio timorem creat. Refert et Plinius Epistolarum libro 4. Sicut a)maqi/a me\n qra/sos2, logismo\s2 de\ o)/knon fe/rei, ita recta ingenia debilitat verecundia, peruersa confirmat audacia. Vtitur eodem et Lucianus in Nigrino, vt dubium non sit, quin haec sententia fuerit olim vulgi sermone pertrita. Cognitio rerum reddit hominem cunctantiorem ad aggrediendum negotium: hinc nimirum est, quod iuuentus audacior est, quam senectus: et, vt docet Quinctilianus, fortius dicunt qui minus habent artis: cum interim cordatus orator ac periculum intelligens initio trepidet. Et qui minus sapiunt, minus habent pudoris. Et qui nondum didicere, quid sit scire, nullius rei sibi non arrogant scientiam. Denique maxime bellum adfectant, qui, quid sit bellare, nunquam experti sunt.

Non statim finis apparet.

Herodotus in Polymnia, significat hoc olim prouerbio dici solitum: Non statim cum principio apparere rei exitum: kai\ to\ palaio\n, inquit, e)/pos2 w(s2 eu)= ei)/rhtai, to\ mh\ a(/ma a)rxh=| to\ te/los2 katafai/nesqai, id est, Et vetus adagium, quo recte dictum est, non statim cum initio apparere finem. Conueniet in quorundam praeproperas spes, qui negotio vix coepto, statim arbitrantur se rem factam habere, cum saepe exitus non respondeat initiis. Vulgi iocus est in Batauum quendam, qui iussus sumere catapotia, rogauit medicum quid essent effectura. Cum medicus respondisset fore, vt moueretur aluus, deuorauit, moxque


page 1101, image: s1101

nondum egresso medico, clamauit se cacaturire, nimirum suspicans statim apparere finem vna cum principio. Alter quidam eiusdem sapientiae, cum a parentibus missus esset in Galliam, vt Gallice disceret, cum illic egisset quatriduum, querebatur apud suos, quod nondum loqueretur Gallice, putans hanc vim habere solum ipsum, vt quisquis adisset Galliam, illico Gallice loqueretur. Sunt et huiusmodi quidam, qui simulatque filius triduo versatus est in ludo literario, mirentur eum nondum scire literas, queranturque operam simul et impensam periisse. Poterit ad seria torqueri. Rebus honestis strenue vacandum, vt olim liceat egregiorum laborum optimam messem metere. Semper in hac vita recte faciendum, olim non defutura praemia, etiam si non contingant in hoc mundo.

Philippide tenuius.

Athenaeus libro Dipnosophist 12. ostendit Philippidem comoediarum scriptorem sic tenui fuisse corpore, vt etiam pefilippw=sqai, dixerint, pro macruisse. Refert autem prouerbium ex Aristophonte: e)n h(me/rais2 au)to\n trisi\n i)sxno/teron a)pofanw= filippi/dou, id est, Intra triduum graciliorem illum reddam Philippide. Rursus ex Menandro:

*o limo\s2 h(mw=n to\n kalo\n tou=ton dakw/n
*filippi/dou lipto/teron a)podei/cei nekro\n.

id est,

Vestrum vbi fames formosulum hunc momorderit,
Reddat cadauer macrius Philippide.

Rursus ex Alexide citat hoc dictum: yukthri/dion filippi/dou lepto/teron, id est, Poculum Philippide gracilius. Accommodabitur non inuenuste ad orationem ieiunam, aut disputationem otiosae subtilitatis.

Quae semel ancilla, nunquam hera.

Vt vulgo iactatum refertur in Graecis epigrammatis libro primo, titulo Palladae:

*mh/ pote douleu/sasa gunh\ de/spoina ge/noito
*esti paroimiako\n.

id est,

Si qua ancilla semel fuit, haud vnquam dominetur,
Vt prouerbium habet.

Videtur ideo dictum, quod qui ex humili fortuna subuehuntur ad res amplas, soleant esse caeteris insolentiores, minusque tolerabiles, quam qui felices nascuntur.

Exurere mare.

Admonuimus a)du/nata ferme pertinere ad cognationem prouerbiorum. Quod genus est illud, quod refert Virgil. Aeneidos libro nono:

- Maria ante exurere Turno,
Quam sacras dabitur pinus.

Nec dissimile est quod habet Propertius:

Tu prius et fluctus poteris siccare marinos
Altaque mortali detrahere astra manu.

Obedientia felicitatis mater.

AESCHYLVS in e(pta\ e)pi\ qh/bais2.

*peiqarxi/a ga/r e)sti th=s2 e)upraci/as2
*mhth\r, gunh\ swth=ros2, w(=d' e)xei lo/gos2

id est,

Felicitatis mater obedientia,
Coniuxque, vt aiunt, sospitatoris Iouis.

Fingit poeta Iouem sospitatorem, cuius beneficio contingat salus: huic esse vxorem, cui nomen peiqarxi/a. id sonat obedientiam, sed proprie qua paremus magistratibus ac


page 1102, image: s1102

principibus: ex horum coniugio natam esse filiam, cui nomen e)upraci/a, id est, felicitas. Principis est consulere saluti ciuium. Id conatur bonis et aequis legibus. populi est his obtemperare, si velit esse felix. Sed vtinam non essent Ioues o)le/qrioi, quibus vxor esset a(rpui=a, et filia dustuxi/a.

Ver ex anno tollere.

*ek tou= e)nikutou= to\ e)/ar e)cairein, id est, Ver ex anno tollere dicebatur, qui id quod in negotio quopiam erat praecipuum tolleret. Meminit Herodotus in Polyhymnia. Lacedaemonii et Athenienses missis in Siciliam legatis, petebant a Gelone Syracusano et societatem et suppetias, aduersus Xerxem bellum inferentem Graeciae. Nec recusauit Gelo, modo se imperatorem vel maritimarum rerum vel terrestrium copiarum constituerent: quam conditionem cum repudiarent legati, iussit eos illico discedere, ac renunciare Graecis: o(/ti e)k tou= e)niautou= to\ e)/ar au)th=| e)ch/rhtai. Ver ipsis ex anno sublatum esse, videlicet illud subindicans, suum exercitum praecipuum esse Graeciae florem ac robur, qui si deesset, defuturum illi quod esset praecipuum. Ver enim anni praecipua pars est. Meminit Aristoteles libro Rhetor. tertio inter metaphorarum genera. Rursus Rhetoricorum libro primo ostendit hoc dictum esse Periclis in epitaphio qui dixerit: th\n neo/thta e)k th=s2 po/lews2 a)nh|rh=sqai w(/sper to\ e)/ar e)k tou= e)niautou= e)caireqei/h|, id est, Iuuentutem e Repub. sublatam esse perinde, ac si ver ex anno tolleretur. Potest deflecti longius, vt dicantur ver eximere anno, qui linguarum ac bonarum literarum peritiam sustollant e scholis.

Etiam si Cato dicat.

Plutarchus in vita Catonis Vticensis, narrat tantam Catonis apud populum fuisse fidem, et auctoritatem, vt de rebus incredibilibus prouerbio diceretur: *tou=to me\n ou)de\ ka/twnos2 le/gontos2 piqano/n e)stin, id est, Istuc incredibile est, etiam si dicat Cato. Et orator quidam cum hyperbolicos diceret vni testi non esse credendum, adiecit ne Catoni quidem. M. Tullius epistola ad Atticum libro secundo. Quid Cato ille noster, qui mihi vnus est pro centum millibus. Similis erat auctoritas Aristidis apud Athenienses ac Xenocratis, cui populus remisit iusiurandum, cum alioqui nullus illic testis admitteretur absque iureiurando. Huic adfine est: Nec iurato istuc crediturus sim.

Qualis hera, tales pedissaeque.

HVIC similimum est peruetus adagium libro Epistolarum ad Atticum quinto, epistola vndecima: Si verum est, inquit, illud o(poi=a h( de/spoina, toi=ai kai\ qerapaini/des2, id est, Qualis hera, tales et ancillae. Quanquam nec hoc multum abest a senario:

*de/spoin' o(poi=a toi/ai kai\ qerapaini/des2.

Plato libro de Republica quarto: h)\ ou)k a)ei\ to\ o(/moion o)\n o(/moion parakalei=, id est, Aut non semper quod est simile, simile accersit.

Bibere mandragoram.

Inest vis somnifica mandragorae, adeo vt enecet etiam largiore potu, si Plinio credimus, historiarum libro 20. capite 11. Dioscorides indicat radicem vino decoqui ad tertiam partem, ex eo colato sumi cyathum aduersus insomnium. Datur et secandis aduersus intolerabilem cruciatum. Quin et sedi immissa herba glandis vice, somnum facit. Hanc Pythagoras a)nqrwpo/morfon appellauit, quod


page 1103, image: s1103

radix imitetur hominis formam. Vnde Columel. in carmine semihominem dicit:

Quamvis semihominis vesano gramine foeta
Mandragorae pariat flores.

Eandem circeam appellant, quod radix illius amatoriis veneficiis credatur vtilis. Vnde qui cessant in officio dormitantque, multam mandragoram bibisse dicuntur. Sic vsus est Iulianus in epistola quadam ad Callixenem: *ou) fanei=tai pollh\n pa/nu mandragw/ran e)kpepwkw/s2, id est, Annon videtur multam hausisse mandragoram? Vsurpat et Demosthenes in Philippica 4. a)lla\ mandragw/ran pepwko/sin, h)/ ti fa/rmakon a)/llo toiou=ton e)oi/kamen a)nqrw/pois2, id est, Similes videmur his qui mandragoram biberunt, aut aliud simile pharmacum. Itidem qui dormiunt in negotio, sub mandragora dormire dicuntur [correction of the transcriber; in the print dicutur]. Lucianus in Timone: o(/pouge kata/per u(po\ mandragw/rou kaqeu/deis2, id est, Quandoquidem veluti sub mandragora dormis. Hoc non dissimile est illi, quod alibi retulimus: Bibe elleborum.

Ne pictum quidem vidit.

QVEMADMODVM de vehementer ignoto dicimus, ne natum quidem noui, sic dicimus, ne pictum quidem vidit. Multas enim vrbes et res, atque etiam homines nunquam nobis conspectas, ex pictura vtcumque nouimus. Marcus Tullius libro De finibus bonorum vltimo. Dicis eadem omnia et bona et mala, quae quidem dicunt, qui nunquam philosphum pictum, vt dicitur, viderunt. Plautus in Asinaria: Nam neque vnquam fictum, aut pictum, neque scriptum in poematis, vbi lena bene agat. Venustius etiam fiet, si longius transferatur. Rhetoricam ne pictam quidem vidit. Virtutem ne pictam quidem. Nam pinguntur haec quoque.

In angulo.

*en gwni/a|, id est, In angulo fieri dicitur, quod fit in occulto, reperitur esse apud Platonem in Gorgia: *to\n loipo\n bi/on biw=nai, meta\ meiraki/wn e)n gwni/a| triw=n h)\ tetta/rwn yuquri/zonta, id est, Reliquum vitae degere cum adolescentulis tribus aut quatuor in angulo susurrantem. Item Lucianus in concione Deorum: mhke/ti tonqoru/zete w)= qeoi\, mhde\ kata\ gwni/as2 sustrefo/menoi, pro\s2 ou)=s2 a)llh/lois2 koinologei=sqe, id est, Ne posthac susurros miscere Ű Dii, nec ad angulos conuersi, aliis alii ad aurem conspirate. Marcus Tullius lib. De oratore primo: Quibus ego de his rebus omnibus in angulis consumendi otii causa, vt disserant, etc.

Calidum mendacium.

CALIDVM facinus, qermo\n e)/rgon, pro audaci dici, monuimus alias. Simili figura dici solere calidum mendacium pro audaci et imprudenti, docet Plautus in Mostellaria [correction of the transcriber; in the print Mustellaria]:

Calidum hercle audiui esse optimum mendacium.

Aut non est mentiendum, aut est fortiter mentiendum: alioqui mox deprehenditur qui verecunde mentitur. Quemadmodum Aeschinus Terentianus: Non istas, quod sciam.

Muti citius loquentur.

Ad a)duna/twn genus pertinet et hoc, quod habet Plautus in Persa: Muti prius loquentur quam ego:



page 1104, image: s1104

Ne hoc, inquit, cuiquam homini dicerem, edictum est mihi
Magnopere, nec cuiquam homini crederem.
Omnes muti vt prius loquerentur hoc, quam ego

In transennam inducere

In transennam inducit, qui dolo fallit. Plautus in Persa:

Hunc ergo hodie hominem in transennam doctis ducam dolis.
Itaque huic insidiae paratae sunt, prope aggrediar virum.

Ab aucupibus sumptum est, qui intra cancellos escam spargunt insidiantes auiculis. Vnde et hodie qui dolo captus est, intra transennam esse dicitur. Huic simillimum: In foueam, et in laqueum inducere, quorum alibi meminimus.

Ab transenna cibum petere.

Ab transenna cibum petere dicitur [correction of the transcriber; in the print dicicitur], qui periculo proximus est. Plautus in Bacchidibus:

Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit.

In senem dicitur legentem epistolam, per quam erat fallendus. Ab eadem metaphora sumptum, cuius modo meminimus.

Omnes adhibere machinas.

M. Tull. lib. Epist. ad Brutum, Ad reliquos hic quoque labor mihi adcessit, vt omnes machinas adhibeam ad tenendum adolescentem, item Plato de legib. li. 7. *ou)kou=n fame\n a(/pasan mhxanhte/on mhxanh\n, id est. Itaque dicimus omnem adhibendam machinam. Rursum in eodem: pa=san mhxanh\n prosfe/rwn, id est, Omnem machinam admouens. Sumptum est ab his, qui summa vi oppugnant arcem aut oppidum, nullum machinae genus non admouentes, nihilque relinquunt intentatum.

Leo cordula vinctus.

Lucianus in libello de mercede seruientibus, *nu=n de\ to\ tou= lo/gou, lew\n kro/kh| deqei\s2 a)/nw kai\ ka/tw perisu/romai, id est, Nunc autem quod dici solet, Leo filo vinctus, sursum ac deorsum circumferor: cum quis exiguo commodo captus, apud aulicos ostentatur passim, quod princeps tantum alat virum.

Sinapi victitare.

Tristes ac supra modum tetrici sinapi victitare dicuntur, quod hodieque vulgo tritum est. Plautus in Truculento:

Si aecastor hic homo sinapi victitet,
Non censeam tam tristem esse posse.

Aristophanes in Equitibus consimili figura dixit, Tueri sinapi,

*ka)/bleye na/pu, kai\ ta\ me/twp' a)ne/spase.

id est,

Toruum tuens, vt qui sinapi victitant,
Frontem seueram contrahebat.

Interpres Aristophanis admonet napy semen esse, vnde fiat sinapi. Huius vis est ciere lacrymas, eoque Ennius apud Macrobium triste vocat.

Nec triste quaeritat sinapi neque moestum cepe.

De cepis alias nobis est dicutm.

Arcus tensus rumpitur.

Plutarchus in libello, cui titulum fecit, An sit seni administranda Respub. *to/con me\n, inquit, w(/s2 fasin, e)piteino/menon rh(/gnutai, yuxh\ de\ a)nieme/nh, id est, Arcus, quemadmodum aiunt, cum intenditur, rumpi solet, contra animus cum remittitur. Refertur


page 1105, image: s1105

autem in epitaphio Theophrasti, qui tantisper viguit dum esset in labore, simulatque remisit studium, interiit.

*ou)k a)/ra tou=to ma/taion e)/pos2 mero/pwn tin' e)le/xqh
*rh/gnusqai sofi/hs2 to/con a)nie/menon.
*dh\ ga\r kai\ qeo/frastos2 e(/ws2 e)po/nei me\n, a)/phros2
*hn de/mas2, ei)=t' a)neqei\s2, ka/tqane paromelh\s2.

id est,

Frangi ni studii tensum laxaueris arcum
Veridici sane verba fuere viri.
Namque opere assiduo valuit Theophrastus, et idem
Laxato studio, membra solutus obit.

Ne Apollo quidem intelligat.

Qvod vehementer esset obscurum, et intellectu perdifficile, id negabant vel ab Apolline posse intelligi. Athenaeus lib. Dipnosophistarum 3. *ti/ de\ h( e)pistolh\ dhloi=, nomi/zw e)gw\ mhde\ to\n pu/qion diagnw=nai, id est, Quid autem sibi velit epistola, arbitror equidem, nec ipsum Apollinem intelligere. Adducit inibi senarium ex Antiphane.

*tauti/ d' o(/t' e)stin ou)d' a)\n a)po/llwn ma/qoi.

id est,

Nec Apollo, quid sibi haec velint, intelligat.

Destitutus ventis remos adhibe.

Cvm res non succedit, vt volumus, ad alia praesidia confugiendum est, aut cum fortuna est aduersa, tum magis adlaborandum. Refert adagium Hermolaus in epistola quadam Graeca, quae Politianicis admixta est: kai\ tou= pneu/matos2 a(martw/n fa/sin e)pi\ ta\s2 kw/pas2 xw/rei, id est, Et destitutus ventis, ad remos, quod aiunt, te confer.

In pace Leones.

ARISTOPHANES in Pluto:

*ontes2 oi)/koi me\n le/ontes2, e)n ma/xh| d' a)lw/pekes2.

id est,

Cum leones sint domi, iidem in Marte sunt vulpeculae.

Aristophanis interpres ostendit proverbium iactatum in Lacones, qui in Asia infeliciter rem gesserant.

*oi)/koi le/ontes2, e)n e)fe/sw| d' a)lw/pekeu.

id est,

Domi leones, in Epheso vulpeculae.

Ad hoc nimirum allusit Comicus. Plutarchus in comparatione Syllae et Lysandri, refert hanc sententiam tanquam vulgo iactatam in principes. Sic enim de Lysandri frugalitate praedicat.

*all' ei) de/ tis2 a)/llos2 e)kpefeugw\s2 touti\ to\ peri/akton,
*oi)/koi le/ontes2, e)n u(pai/qrw| d' a)lw/pekes2.

id est,

Immo si quis alius effugerat illud,
quod vulgo cirumfertur,
Domi leones, sed foris vulpeculae.

Olim fortasse sic emergebant potentes, post et domi et foris leones esse coeperunt, aut si quod animal leone violentius. Conveniet in eos qui praepostere se gerunt, ibi feroces, vbi nihil erat opus, ibi fugaces, vbi res poscebat virum, aut qui in suos saeui, non itidem audent aduersus inimicos, quod Ciceroni obiicit Salustius, videlicet, quod contumeliosus in amicos, supplex inimicis. Aut in illos, qui simulata mansuetudine perveniunt ad tyrannidem.

Certissima paupertas.

SEntentiam proverbialem refert Iunius Columella. lib. de re rust. 12. cap. 2. Praeparatis igitur receptaculis, oportebit suo quidque loco generatim, atque etiam speciatim nonnulla disponere, quo facilius, cum quid postulabit vsus, recipere possit. Nam vetus proverbium est,


page 1106, image: s1106

paupertatem certissimam esse, cum alicuius indigeas, vti eo non posse, quia ignoretur vbi proiectum iaceat, quod desideratur. Hactenus Columellae verba retulimus. Sentit autem, ni fallimur, si quis habeat domi, quod cum vtendum est, inueniri non potest, eum magis egere eo, quod habet, quam si non haberet. Etenim, qui non habet, rogat alicunde commodato: qui habet, vbi ventum est ad articulum, quo sit vtendum, nec suum habet, quod vbi sit, nescit, nec alienum habet, quo possit vti.

Mercator nauiga, et expone.

STrabo libro Geographiae suae 14. refert huiusmodi proverbium, e)/mpore kata/pleuson, e)celou=, pa/nta pe/pratai, id est, Mercator adnauiga, expone, omnia diuendita sunt. Ait natum a Cilicibus olim piraticam exercentibus, quorum praecipuus quaestus erat ex mancipiis, quae propter oportunitatem loci facile capiebantur, et celerrime distrahebantur, quod Delus quae non procul aberat, emporium praestaret, et amplum et pecuniosum, vt illic eodem die praesente pecunia, multa mancipiorum milia distrahi possent et auehi. In causa erat illud quoque, quod Romani ex Carthagine Corinthoque subuersis vehementer locupletati fuerant, eoque pluribus mancipiis vti coeperunt. Si quid habet proverbium, praeter rei gestae memoriam, poterimus vti, quoties significabimus rei cuiuspiam esse tantam auiditatem, vt nulla copia sufficiat, praesertim si quid mali sit, quod expetitur.

Nisi crura fracta.

M. Tullius in Philippica 13. docet proverbio fuisse iactatum in C. Plancum, eum perire non posse, nisi crura ei fracta fuissent. Is incenderat curiam, ob quod facinus cum esset eiectus in exilium, tamen post armatus ausus est redire in vrbem. Adagium autem ductum est ab his, qui ob scelera subiguntur in crucem, tantaque est malitiae viuacitas, vt nec illic mori possint, nisi fractis cruribus mors acceleretur. Iocatur autem Cicero Planco fuisse fracta crura, cum legibus esset adempta potestas redeundi in ciuitatem. Et tamen vixit ac rediit. Adscribemus M. Tullii verba. Sequuntur alii tribunitii, G. Plancus in primis, qui si senatum dilexisset, numquam curiam incendisset, quo scelere damnatus, in eam vrbem rediit armis, a qua excesserat legibus: sed hoc ei commune cum plurimis dissimilimis. Illud tamen verum, quod Planco proverbii loco dici solet, perire eum non posse, nisi crura ei fracta essent, Fracta sunt, et viuit. Hoc tamen, vt alia multa, aquilae fertur acceptum. Hactenus Tullii verba recensuimus. In quorum postremis iocus est in aquilam, quo significatur armata manus. Nam vexilla Romanorum praecipua habebant aquilam. Meminit et in oratione pro Roscio Amerino: Sin autem sic agetis, vt arguatis aliquem patrem occidisse, neque dicere possitis, aut quare, aut quomodo, ac tantummodo sine suspicione latrabitis, crura quidem vobis nemo suffringet: sed si ego hos bene noui, literam illam cui vos vsque eo inimici estis, vt etiam eas omnes oderitis, ita vehementer ad caput adigent, vt postea alium neminem nisi fortunas vestras accusare possitis. Quidam putant hic significari. q. de quo dictum est in proverbio q. praefigere: sed magis


page 1107, image: s1107

videtur sentire de t. quod crucis habet imaginem, et in crucem suffixis solent frangi crura. Et hac quidem litera rei absoluebantur, sed interim actor referebat notam calumniae et impudentiae, qui crimen atrox obiecerit, quod nullis argumentis probare valebat.

Cuculus.

OLim qui fuissent in re quapiam parum honesta deprehensi, vulgari probro Cuculi dicebantur. Id ortum a vinitoribus, qui serius coepissent putare vineam, nec hoc munus absoluissent, priusquam audiretur ea auis, velut cessationem exprobrans agricolis. Huius vocem imitantes viatores deridebant vinitores. Ita Plinius lib. 18. cap. 26. In hoc temporis interuallo 15. diebus primis agricolae rapienda sunt ea, quibus peragendis ante aequinoctium non suffecerit, dum sciat inde natam exprobrationem foedam putantium vites per imitationem cantus alitis temporarii, quem cuculum vocant. Dedecus enim habetur opprobriumque meritum, falcem ab illa volucre in vite deprehendi, vt ob id petulantiae sales etiam cum primo vere ludantur. Auspicio tamen detestabiles videntur. Adeo minima quaeque in agro naturalibus trahuntur argumentis. Porro quos Plinius petulantiae sales appellat, apud quasdam nationes et hodie licet agnoscere. Vernis enim mensibus, cum auditur coccyx, si tamen hic est cuculus, id quod sentit Gaza, coniugati mutuis salibus inter se ludunt, dicentes, tibi canit haec auis, significantes, vxorem parum vigilanter custoditam. Quin et Plautus in Asinaria, sic facit vxorem conuiciantem marito in amica deprehenso. At etiam cubat cuculus, surge amator, i domum. Ac mox: Cano capite te cuculum vxor ex lustris rapit. Horatius sermonum lib. 1. sat. 7.

Tum praenestinus salso multumque fluenti
Expressa arbusto regerit conuitia, durus
Vindemiator et inuictus, cui saepe viator
Cessisset, magna compellans voce cuculum.

Haec nimirum congruunt cum his, quae scribit Plinius, probro solere obiici vindemiatoribus, si cuculus eos, deprehendisset putantes vineam. Eum Horatii locum sic explicat Porphyrio. Nam solent leuia rustici circa viam arbusta vindemiantes a viatoribus cuculi appellari, cum illi provocati tantam verborum amaritudinem in eos effundant, vt viatores illis cedant, contenti eos cuculos iterum atque iterum appellare. Acron haec affert, Hoc autem ipsa re nouimus, quod viatores saepe vindemiatores conuiciis agant cum transierint, et illi respondent ita, vt cuculum eum appellent, quasi pigrum, et recitant hoc custodibus, eo quod semper assideant. In his Porphyrionis et Acronis verbis, videmus mendas aliquot subesse. Cum his conventi illud Plautinum. Etiam cubat cuculus, quod grauatim surgeret assessor puellae. Quin arbitramur in conuitio cuculi, allusum ad vocem cubandi. Vnde pro leuia in verbis Porphyrionis fortasse legendum lenti. Iam quod quidam ex cuculo faciunt cucullum, ex aui vestem, nihil est necesse, cum haec vox penultimam habeat productam, apud Plautum in carmine trochaico:



page 1108, image: s1108

At etiam cubat cuculus, surge amator, in domum.

Ac mox:

Cano capite te cuculum vxor ex lustris trahit.

Trochaicus est. In Pseudolo pro generali conuicio videtur vsurpasse. Quid fles cucule, viues. Nisi forte lacrymantem ac singultientem amatorem cuculum appellat, quasi kokku/zonta. similiter in Mercatore, Isthaec filio non credam, qui obsequitur patri, huic non vt mero cuculo. Itidem in Persa, Tua quidem cucule causa non hercle si os praeciderim tibi, metuam morticine.

Arator nisi incuruus, praevaricatur.

PRoverbii speciem habet, quod refert Plinius lib. 18. cap. 19. Arator nisi incuruus, praeuaricatur. Praecipit vt arator aruum primum rectis sulcis proscindat, mox et obliquis subigat, id fieri vix potest, nisi toto corpore incumbat labori, vnde et Virgilio dictus est curuus arator. Caeterum praeuaricari est a recto sulco diuertere. Vnde et in causis praeuaricari dicuntur, qui causam diuersam adiuuant. Videlicet hoc est, quod ait Plinius, Inde translatum hoc crimen in forum. Ibi itaque caueatur, vbi inuentum est. Transferri potest ad quemuis, vt leno nisi periurus est, praeuaricatur. Miles nisi impius est, praeuaricatur. Conveniet in negocium, quod absque magnis sudoribus peragi non potest.

Metiri digitis.

QVI rem accuratius expendit quam oportet, digitis metiri dicitur, veluti si quis cum amico rationem ineat, vter in alterum plus contulisset officiorum M. Tullius in paradoxo 3. Poetam non audio in nugis, in vitae societate audiam ciuem digitis peccata dimetientem sua: Si sunt visa breuiora, leuiora qui possunt videri, cum quidquid peccetur, perturbatione peccetur rationis atque ordinis. Allusit huc Cicero, quod poetae carminis pedes digitis metiri soleant, vnde et Horatius:

Legitimumque sonum digitis callemus et aure.

Non optimus autem poeta videtur, qui non statim aurium iudicio deprehendit carminis vitium.

Salem et caseum edere.

PLinius lib. 21. cap. 7. indicat proverbium, quod tamen non refert. Siquidem inter laudes salis et hoc refert. Varro etiam pulmentarii vice vsos veteres auctor est, esitasse enim salem cum pane, et caseo, vt proverbio apparet. Coniicere licet tale fuisse dictum, nihil conuiuio deerat, habuimus salem, panem et caseum. Aut ne sis solicitus, quo me apparatu accipias, praeter salem, panem et caseum nihil requiram. De Xenocratis caseo dictum alibi.

In agro surculario capras.

VArro de re rust. lib. 1. cap. 2. dictum hoc veluti legem agricolariam adfert: Colonus in agro surculario ne capras compascat. Deflecti potest ad eos, qui noxiarum rerum aut hominum admixtu corrumpunt teneram aetatem, veluti si quis sacris virginibus adiungat iuuenes lasciuos, aut adolescentibus addat lasciuas puellas. Aut si quis studiis admisceat voluptates studiis inimicas. Nam capra plantis omnibus non vulnere tantum, sed et veneno dentium pestifera est, praesertim oleae et viti, vnde et Baccho immolatur vindictae gratia, Mineruae nihil caprini generis, quod vitis ille repertor dicitur: huic sacra est olea.

[gap: body text]