06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristˇffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 806, image: s0806

Carcini poemata.

*karki/nou poih/mata, id est, Carcini poemata. Dicebantur ea quae viderentur obscurius, et instar aenigmatis dicta. Carcinus poeta quispiam fuit, cuius et alias meminimus in hoc opere, in quem iocatur Aristophanes in comoedia, cui titulus ei)rh/nh.

*eu)daimone/steros2 fanei\s2 tw=n karki/nou strobi/lwn.

id est,

Qui visus est felicior vel Carcini strobilis.

Is finxit Orestem ab Ilio coactum, vt matricidium confiteretur, per aenigmata respondentem, auctore Suida, qui testatur prouerbium a Menandro vsurpatum in falso Hercule. Stratonicus apud Athenaeum lib. 8. cum audisset quendam imperite canentem, rogauit cuius esset cantio: cum is respondisset Carcini, polu/ge ma=llon e)/fh h)\ a)nqrw/pou, id est, Multo sane magis, inquit, quam hominis. Nam ka/rkinos2 Graecis et cancrum animal significat. Itaque iocus ex ambiguo captatus est.

Carica victima.

*kariko\n qu=ma, id est, Caricum sacrum. De macilenta hostia, minimeque esculenta dicebatur. Hinc ductum, quod Caribus populis mos fuerit, canem immolare. Non inconcinne torquebitur ad cibum adpositum, insipidum, et quem nemo velit attingere. Solent sordidi quidam, data opera, cibos putres, et ingratos palato, suis apponere, partim quod minoris emantur, partim quo minus absumatur epularum in conuiuio. Hos eleganter quis dixerit: to\ kariko\n qu=ma parati/qesqai, id est, Caricum sacrum apponere.

Callicyriis plures.

*kallikuri/wn plei/ous2, id est, Plures Callicyriis. De maxima quidem illa, sed sordida hominum turba dicebatur. Callicyrii dicebantur exulum serui, qui Syracusis agricolationem exercebant, auctore Timaeo. Quoniam autem ingens erat id genus hominum multitudo, prouerbio receptum est, vt si quos admodum numerosos significare vellent, kallikuri/ous2 appellarent. Aristoteles in Republica Syracusanorum, ostendit eam seruorum turbam ex omnigenis populis in vnum confluxisse. Erant autem eodem loco Callicyrii apud Syracusanos, quo apud Lacedaemonios captiui, apud Thessalos penestae, qui vocantur apud Cretenses Elarotae, apud Aegyptios Hebraei. Solitum est adagium hoc potissimum vsurpari, si quando significabant metuendam multitudinem, quae numero freta, nonnunquam opprimit dominos. Nam et hi serui plures erant dominis, quamobrem etiam expulerunt illos. Haec ferme referuntur a Suida.

Cera tractabilior.

*khrou= eu)plate/steros2, id est, Cera tractabilior. De vehementer docili dicebatur, aut de ingenio facili, tractabilique et in quemvis habitum sequaci. Horatius:

Cereus in vitium flecti, monitoribus asper.

Persius quinta Satyra:

Artificemque tuo ducit sub pollice vultum.

Rursum Horatius:

-Argilla quidvis imitabitur vda.

Est autem hoc cerae peculiare, vt manibus contrectata mollescat. Et hinc variae rerum formae solent effingi. Erat et picturae genus e ceris coloratis, quemadmodum e tessellis lapidum ac lignorum. Quanquam


page 807, image: s0807

rudis aetas similior est argillae quam cerae: primo quidem fingi potest dum tenera est, verum vbi duruit ingenium, non facile refingitur in aliam speciem, sed quemadmodum dixit Plato libr. de Republica 4. kinduneu/ei gou=n e)k th=s2 paide/as2 o(/poi a)/ntis2 o(rmh/sh, toiau=ta kai\ ta\ e(po/mena ei)=nai, id est, Periculum est, ne ad quaecunque se quis appulerit a pueritia, talia sint et quae sequuntur.

Occisionis ala.

*fo/nou ptero\n, id est, Interfectionis ala, de subito interitu dici solitum. Sumpta metaphora ab alatis iaculis, quae repente mortem afferunt. Quanquam magis probat Zenodotus, vt accipiamus fo/nou ptero\n dictum perifrastikw=s2, i. per circuitionem pro morte, quasi sit et ipsa alata.

Celmis in ferro.

*ke/lmis2 e)n sidh/rw|, id est, Celmis in ferro. Dici consueuit de iis, qui praeter modum suis fiderent viribus, tanquam inexpugnabiles inuictique caeteris. Celmis, vt scribit Zenodotus, vnus fuit ex Idaeis Dactylis, qui cum matrem deorum Rheam violasset stupro, deinde a reliquis fratribus reiectus est. Ab hoc ferrum solidissimum cudi solebat. Ait huius historiae mentionem factam apud Sophoclem in Satyris. Enarratur Apollonii de Dactylis Idaeis inter quos et Celmis, refert hos versus auctore Phoronide:

- *enqa go/ntes2
*idai=oi fru/ges2 a)/ndres2 o)re/steroi, oi)ki/' e)/naion
*ke/lmis2, damnameneu/s2 te me/gas2 kai\ u(pe/rbios2 a)/kmwn
*eu)pa/lamoi qera/pontes2 o)rei/hs2 a)drhstei/hs2.
*oi( prw=toi te/xnhn polumh/tios2 h(fai/stoio
*eu(=ron e)n ou(rei/h|si na/pais2 i)oe/nta si/dhron,
*es pu=r t' h)/negkan kai\ a)ri/prepes2 e)/rgon e)/deican.

id est,

-Illic habitabant
Montigenae Phryges Idaei gens arte celebris
Celmis, Damnameneusque ingens, Aemonque superbus
Montanae docti cultores Adrasteae.
A quibus ars Vulcania primis esse reperta
Dicitur, et nigrum numeroso in monte repertum
In varios vsus monstrarunt cudere ferrum,
Impositumque igni miro splendescere cultu.

Cestum habent Veneris.

*to\n kupri/dos2 kesto\n habere dicuntur, qui nouis modis quemlibet in amorem sui pelliciunt. Sumptum est autem ex Homericae Iliados *c quo loco Iuno concubitura cum suo Ioue, Venerem adit, atque ab ea cingulum gratiarum et amorum conciliatorem commodato petit. Hunc poeta describit ad hunc modum:

*h, kai\ a)po\ sth/qesfin e)lu/sato ke/ston i(ma/nta
*poiki/lon, e)/nqa de\ oi( qelkth/ria pa/nta te/tukto.
*enq' e)/ni me\n filo/ths2, e)n d' i(/meros2, e)n d' o)aristu\s2
*pa/rfasis2, h)/t' e)/kleye ne/on pu/kaper froneo/ntwn.
*to\n r(a/ oi( e)/mbale xersi\n, e)/pos2 t' e)/fat' e)/kt' o)no/maze.
*th=| nu=n touto\n i(ma/nta, tew=| d' e)gka/tqeo ko/lpw|,
*poiki/lon w(=| e)ni\ pa/nta teteu/xatai, ou)de/ se fhmi\
*aprhktno gene/esqai, o(/ti fresi\ sh=|si menoina=s2.

id est,

Sic ait, et soluit de pectore texile lorum



page 808, image: s0808

Picturatum, in quo lenimina cuncta ferebat.
Huic inerat desiderium, huic amor, huic muliebris
Blandiloquentia, quae quidem egregie sapientem
Furtiuis adiuta dolis fallitque capitque.
Quod manibus simul imposuit, sic ore locuta est:
Hanc cape nunc, sinuique tuo succingito zonam.
Contextam varie per quam quaecunque parabis
Polliceor, nil tu frustra tentaueris vnquam.

Meminit huius et Theocritus in Adonidis epitaphio:

*soi\ d' a(/ma kesto\s2 o)/lwle.

i.

Tecum vna et cestus periit.

Est igitur cestus Veneris, cingulus efficax ad illectamenta gratiarum et amorum, quo illa dicitur Martem sibi conciliare. Meminit huius et Martialis:

Collo necte puer meros amores,
Cestum de Veneri sinu calentem.

Idem alibi:

Sume Citheriaco medicatum nectare ceston,
Vssit amatorem balteus iste Iouem,

Rursum alibi:

A te Iuno petat ceston et ipsa Venus.

Duplex erit huius vsus adagii, siue cum dicemus cuipiam cestum esse Veneris, quod neminem non inflammet amore sui, siue cum dicemus iam opus esse Veneris cesto, aut ne illum quidem profuturum ei, cui per aetatem vires ac forma defluxerit, quique iam e)/cwros2 esse factus videatur. Nam florens aetas suapte sponte suscitat amores, senectus aut muneribus aut pharmacis sibi conciliet oportet, quanquam nec his rationibus efficere potest vt ametur.

Pontificalis coena.

OLIM coenas sumptuosas opiparasque pontificiales appellabant. Ad quod adludens Horatius in Odis:

Absumet haeres Cecuba dignior
Seruata centum clauibus, et mero
Tinguet pauimentum superbum
Pontificum potiore coenis.

Quo quidem in loco interpres admonet, praelautas coenas prouerbio pontificiales appellari solitas. Macrobius libr. Saturnalium tertio vetustissimam quandam pontificis coenam describit, summo apparatu, et omnigenis lauticiis affatim instructam. Plautus in Menaechmis consimili figura Cereales coenas dixit. Cerealeis inquiens, coenas dat, ita mensam extruxit. Tantas patinarias struices concinnat. Standum est in lecto, si quid de summo petas. Legimus et adipales coenas, et adiposas, et adiiciales. Terentius in Phormione, dubiam coenam dixit, pro lauta, copiosaque.

Cepas edere, aut olfacere.

*kro/mmua e)sqi/ein, id est, Cepas edere, dicebantur ioco prouerbiali, qui lacrymari viderentur. Natum a Biantis apophthegmate. Is enim Alyattae regi sibi per nuncium missum denuncianti, vt quam primum ad se veniret, respondit ad hunc modum: e)gw\ a)lua/tth| keleu/w krommu/a e)sqiein. id est, Ego iubeo Alyattam cepas edere. hoc est, klai/ein kai\ oi)mw/zesqai, id est, Flere et eiulare. Quibus verbis extremum regis contemptum indicabat. Ductum est hinc prouerbium, quod ceparum odor, vt est acris, consueuerit lacrymas oculis excutere. Aristoph. kro/mmuon d' a)r) ou)k e)/dh, innuens


page 809, image: s0809

illum vel citra cepas fleturum. Quemadmodum autem idem efficit sinapi, nihil vetat et hinc prouerbium ducere. Columella in carmine:

Seque lacessenti fletum factura sinapis.

Mox et cepae meminit.

Atque oleris pulli radix, lacrymosaque cepa.

Simili figura neque diuersa sententia dicti sunt krommu/wn o)sfrainesqai, id est, Cepas odorari qui flerent. Aristophanes in Ranis:

*ti/ dh=ta klai/eis2; krommu/wn o)sfrai/nomai.

id est,

Quid quaeso lacrymas? Cepe odoror scilicet.

Haec ferme Suidas. At Plinius lib. 20. cap. 5. tradit eas et delacrymationi, et caligini oculorum mederi. Nec hoc pugnat cum his quae diximus, siquidem educendo purgant. Xenophon in Symposio dixit krommu/wn o)/zein, id est, olere cepe, quod in sordidos et illotos congruit. Huic adfine est, skorodi/zein, pro molestia adficere, siue ad lacrymas adigere: Aristophanes in Equitibus sub persona populi Atheniensis: fa/skwn filei=n m' e)skoro/disas2, id est, dum ais te diligere me, alliasti me. Quanquam ea vox: e)skoro/disas2, id est, alliasti, a Comico risus gratia conficta est.

Scarabeo nigrior.

*kanqa/rou mela/nteros2, id est, Scarabeo nigrior. In foedos et vehementer atros, ac fuscos. Nam scarabeus animal insigni et foedo nigrore est, de quo inferius plura dicentur.

Chalcidissare.

*xalkidi/zein kai\ xalkideu/esqai, dicebantur, qui rapaciores, et plus satis ad rem attenti viderentur. Chalcidenses in insula Euboea populi, comoediae veteris conuitiis notati sunt, quod auariores essent. Hesychius [correction of the transcriber; in the print Hcsychius] indicat eam gentem male audisse ob foedos puerorum amores, et hinc natum prouerbii conuitium in simili morbo obnoxios.

Phicidissare.

*fikidi/zein, id est, Phicidissare, dicebantur vulgo, puerorum obscoenis amoribus dediti. Quidam malunt ad eos referre, qui litera r immodice et ad fastidium vsque consueuerint vti. Siquidem ea gens literam s solita est in r commutare. Quo quidem vitio notantur et Eretrienses, attestante prouerbio, e)retrie/wn r. id est, Eretriensium rho. Hodie iocus est vulgi in Piccardos: cum Lutetianae feminae ob linguae delicias, r vertant in s. Masia sonantes pro Maria.

Cantharo astutior.

*kanqa/rou sofw/teros2, id est, Cantharo astutior, aut callidior. Zenodotus ait, Athenis cauponem fuisse quempiam, nomine Cantharum, quem ob maleficia et imposturas ac proditiones, capitis affecerint supplicio, proinde vulgo receptum, vt in versutos ac impostores diceretur. At vero propius videtur, si referatur ad animantis naturam, et ad apologum Aesopicum, quo narratur, quemadmodum scarabeus tanto aquila inferior viribus, tamen ingenio superauit auium omnium reginam.

Canis tanquam Delum nauigans.

*adeis2 w(/sper ei)s2 dh=lon ple/wn, id est, Canis tanquam in Delum nauigans. In supinum, otiosum, securum, ac voluptuariam agentem vitam dicebatur. Nam Athenis facilis, ac tuta in Delum nauigatio. Vnde fiebat, vt


page 810, image: s0810

qui illuc soluerent, inter nauigandum securi, nihilque periculi metuentes canerent. Mos autem erat Atheniensibus, vt quotannis nauim solemni adparatu religionis causa, Delum mitterent, id quod indicat Plato in Critone. Vnde consentaneum est, qui hac vectabantur, hymnos quosdam in Apollinis laudem solitos decantare.

Caunius amor.

*kau/nios2 e)/rws2, id est, Caunius amor. De foedo amore dicebatur, aut vbi quis ea desideraret, quae neque fas esset concupiscere, neque liceret assequi. Biblis Caunum fratrem impotenter adamauit, a quo cum esset repulsa, sibimet necem consciuit. Ouidius:

Biblis in exemplo est, vt ament concessa puellae.

Adagium refertur a Diogeniano, praeterea ab Eustathio in Dionysium.

Scarabei vmbrae.

*kanqa/rou skiai\, id est, Scarabei vmbrae. Dictum est de inani metu, quod hoc insectum sub noctem repente aduolans horribili bombo, nonnunquam terrere soleat parum attentum. Recensetur a Diogeniano.

Papyri fructus non postulat magnam spicam.

*bu/blou de\ karpo\s2 ou)k ai)tei= me/gan sta/xun.

id est,

Byblus virens haud postulat spicam grauem.

Etiamsi Graecus senarius vitiatus est in ai)tei=. Apud Aeschylum in Supplicibus ita legitur:

*bu/blou de\ karpo\s2 ou) kratei= sta/xun me/gan.

id est,

Fructus papyri haud sustinet spicam grauem.

Dici solitum de iis, qui suis ipsorum bonis frui non possent, propterea quod Byblus ob culmos inualidos, spicam granis onustam ferre non potest. Proinde prodit quidem spicas, sed inanes. Byblus autem iunci species, quam Latini papyrum appellant. Apparet in Graeco carmine ai)tei=, deprauatum pro kratei=, quod indicat vel ipsa metri ratio.

Budoro more.

*boudo/rw| no/mw|. Aut vt alibi reperimus, *boudo/rwn no/mw|, id est, Budororum more, seu lege. Suidas ac Zenodotus interpretantur de iis, qui digni sint, vt bouis ritu excorientur. Diogenianus exponit de admirandis. *bou/dwron, auctore Stephano, promontorium est oppositum Salamini. bou/deia Magnesiae ciuitas, quam Homerus bou/deion appellauit. boudinoi\ populi sunt Scythiae, sic appellati, quod a bubus vehantur, vtpote a(maco/bioi, i. Plaustris aedium vice vtentes: Vnde videtur bifariam adlusum ad etymologiam pro\s2 to\, bou=s2 de/rein, kai\ to\ bou=s2 dou=nai, id est, Ad Boum excoriationem, et boum donationem. Strabo libr. 10. commonstrat Euboiae flumen Budorum. Idem indicat montem Salaminis prospectantem in Atticam. Rursus Plinius lib. 4. cap. 12. inter Gelonos et Agathyrsos refert Budinos. Caeterum quid haec ad prouerbium faciant non videmus. Hesychius indicat bou/doron esse moxlo\n, quo boues excoriantur. Locus erit prouerbio, si quis dicat cum improbo non argumentis, aut legibus, sed boudo/rw| no/mw|, agendum, quemadmodum apud Terentium audit Sanio. Nam si molestus pergis esse, iam intro arripiere, atque ibi vsque ad necem operiere loris.



page 811, image: s0811

Boeotica auris.

*boiw/teion ou)=s2, id est, Auris Boeotica. In pingui iudicio hominem quadrat. Boeotorum stoliditas compluribus prouerbiis locum fecit. Similimum illi: Auris Bataua. Diogenianus meminit adagii. Sunt qui scribant, olim Anaxagoram recitantem apud Thebanos librum Thebaidos, cum vidisset attentum neminem, clauso codice dixisse: ei)ko/tws2 kalei=sqe boiwtoi\, bow=n ga\r w)=ta e)/xete, id est, Iure vocamini Boeoti, qui quidem aures habeatis boum, videlicet adludens ad etymologiam nominis. bou=s2 enim bos, et w)=ta aures, atque ex his Boeotorum nomen videtur compositum. Quin Homerus Iliad. 5. Boeotorum gentem pinguem appellat:

*pa\r de\ oi( a)/lloi
*nai=on boiwtoi\ ma/la pi/ona dh=mon e)/xontes2

id est:

Sed rura tenebant
Proxima Boeoti, quorum crassissima gens est.

Notauit et Horatius Boeotorum tarditatem in epistola ad Octauium Augustum.

Quod si
Iudicium subtile videndis artibus illud
Ad libros, et ad haec musarum dona vocares,
Boeotum in crasso iurares aere natum,

Quo loco demiramur, neminem interpretum quaesisse quid sibi velit, quod Horatius pinguitudinem ingenii Boeotis tribuit, velut ei genti peculiarem, cum apud Latinos auctores nullum sit huius rei testimonium. Cognatum huic est, quod alibi commemorauimus, Boeotica cantio, quae rusticana parumque modulata potest intelligi, vt crassis auribus crassa conueniat harmonia. Quamquam Eustathius in Iliad. b. de cantione nonnihil variantem narrat historiam. Sunt, inquit, qui putent Boeotiam dictam a boue. Nam cum Europa Phoenicis filia a Ioue rapta esset e Sidone, Cadmus raptae frater a patre missus est ad inuestigandum sororem. Eam vbi nusquam inuenit, profectus est Delphos consulturus oraculum. Deus respondit, ne solicitus aut curiosus esset de Europa, sed sequeretur ducem bouem, ibique conderet ciuitatem, vbicunque bos defatigata procumberet. Hoc responso accepto per Phocensium regionem fecit iter. Dein cum incidisset in vaccam iuxta Pelagonis pascua hanc euntem secutus. Ea cum vniuersam Boeotiam peragrasset, fessa procubuit, quo loco nunc est Thebanorum ciuitas. Cadmus cum eam iuuencam vellet immolare Palladi, misit aliquot e suis comitibus qui e fonte Aretiade haurirent aquam ad sacrificium. At draco eius fontis custos, quam Marti sacrum esse creditum est, nam et fons ipse a Marte nomen habet, excitus strepitu complures ex his qui missi fuerant confecit. Quod indigne ferens Cadmus draconem interfecit, et admonitu Palladis interfecti dentes seuit, vnde extiterunt illi terrigenae fratres. Eam ob rem indignatus Mars, cum pararet Cadmum inrerficere, vetitus est a Ioue, qui Cadmo in matrimonium dedit Harmoniam, Martis ac Veneris filiam, hac lege vt priusquam sponsam attingeret, seruiret apud illam seruitutem annuam. Tum vt nuptijs epithalamium canerent Musae, ac deorum quisque nuptiale munus daret Harmoniae. Haec Eustathius. Equidem arbitramur hanc fuisse primum originem adagii, vtcunque postea detortum est ad alius vsus.


page 812, image: s0812

Constat autem Thebanos olim musices fuisse studiosissimos. Argumento est illud quod refertur de Alcibiade, qui mirantibus quod negligeret musices studium, lyram hoc lemmate damnabat, quod hominis vocem imitaretur plectrum, quod habitum formamque liberalem mutaret in illiberalem. Tibiam gemino reiecit argumento, et quod sic immutaret os hominis, vt vix a familiarissimis agnoscerentur, et quod homini propriam adimeret vocem, loquendique facultatem eriperet. Mox adiecit, cantent igitur Thebani, qui loqui nesciunt.

Botrui oppositus botro maturescit.

*bo/trus2 pro\s2 bo/trun pepai/netai, id est, Botrus iuxta botrum maturescit. Huius prouerbii varius esse potest vsus. Vel vbi pares in negotio quopiam videri volunt aliqui, et tantundem adferre momenti, vt nullus alteri debeat concedere. Vel cum significabimus mutuis officiis opus esse, vt sit similimum illi, quod alibi retulimus, xei\r xei=ra ni/ptei. Vel si quando dicemus, talem quemque euadere, cum qualibus habet consuetudinem. Habet enim hoc assiduitas, vt vicinis vitia faciat communia. Quemadmodum testificatur senarius ille quem enarrator Pindari citat ex Aristarcho:

*xwlw=| paroikei=s2 ka)\n e(ni\, ska/zein ma/qh|s2.

id est:

Claudo propinquus si vel vni vixeris,
Disces et ipse claudus ingredi breui.

Hoc quamquam alio loco nobis citatum est, nimirum in adagio, Si iuxta claudum, tamen quoniam scripturam offendimus nonnihil a priore diuersam, libuit per occasionem denuo referre. Translatum est adagium ab vuis, quae mutuo oppositu maturitatem inter se vicissim et dant et accipiunt. Quo respicit illud Iuuenalis:

Vuaque conspecta liuorem ducit ab vua.

Adagium recensetur a Suida.

Boues messis tempus expectantes.

*bou=s2 a)/mhton e)pithrou=ntes2, id est, Boues messem obseruantes. Dici solitum, vbi quis ingentium emolumentorum spe laborem sumeret. Quidam sic efferunt, *bou=s2 ei)s2 a)/mhton, id est, Bos in messem. Subaudiendum respicit, aut eiusmodi quippiam. Inde ductum, quod boues messis tempore, maiore laborant fructu, propterea quod inter trituram pascuntur interim, et pabulum largius apponitur. Contra cum vere aut hyeme proscindunt aruum, hoc molestior est arandi labor, quod nullo praesente fructu leniatur.

Bos Homolottorum.

*bou=s2 o(molottw=n, id est, Bos Homolottorum, dicebatur in plurima distractus ac veluti dissectus negotia. Poterit et ad rem referri, vt si quis argumentum nimis minutatim diuidat, ita vt conscindere et concerpere magis, quam diuidere videatur. Zenodotus prodidit Homolottos populos, dissecto in minimas patres boue, foedus iungere. Morem hunc Scythis fuisse testatur Lucianus in Toxaride.

Bos apud aceruum.

*bou=s2 e)pi\ swrw=|, id est, Bos in aceruo. De splendide ampliterque viuentibus, quique in vbere rerum affluentia, prolixius faciunt sumtum. Aut quemadmodum ait Suidas de iis, qui in media rerum copia constituti, non sinuntur praesentibus bonis frui. Translatum arbitramur a bubus trituram exercentibus, quibus quod os obligatum


page 813, image: s0813

habeant, nam id faciunt quidam, non licet vesci tritico, quod excutiunt, vt simile sit illi: Tantalus inter vndas sitiens. Simile quiddam refert Iulius Pollux libro 7. de seruis in pistrino laborantibus, quibus machina rotunda circa ceruicem addebatur, ne manum ori liceret admouere. Id factum ne deuorarent farinam. Machinam appellant pansika/phn siue kardopei=on, quod arceret a deuorando. Quod bubus non faciebant Iudaei, hoc illi faciebant hominibus.

Aut oportet tragoedias agere omnes, aut insanire.

*h xrh\ tragw|dei=n pa/ntas2 h)\ melagxola=n.

id est,

Aut furere oportet, aut agere tragoedias.

Dici solitum de iis, qui semper quasi stupent frigentque et nec gaudere possunt ex animo, nec dolere. Porro tragoediae vehementissimis constant affectibus, ita vt tragoedias agere videatur esse quiddam insaniae similimum. Proinde Lucianus in commentario, cui titulus, pw=s2 dei= th\n i(stori/an suggra/fein, narrat Abderitis ex Euripidis tragoedia recitante tragoedo Archelao publicitus febrim obortam, eam septimo post die transisse in insaniam, ita vt omnes ingenti voce versus quosdam ex Archelai Andromeda pronunciarent. Quanquam Plato poetis omnibus sacrum quendam tribuit furorem. Et Aristoteles in Problematis meminit de Maraco quopiam Syracusano, qui tum meliora fecerit poemata, cum mente esset alienatus. Eodem spectat illud Horatianum:

Adde poemata nunc, hoc est, oleum adde camino.

Finitimum videtur illi, quod alio retulimus loco:

*h dei= xelw/nhs2 kre/a fagei=n h)\ mh\ fagei=n.

Quem senarium Athenaeus citat ex Terpsione doctore Archistrati. Nos alio retulimus loco.

Aufer Mothonem a remo.

*apage to\n mw/qwna a)po\ kw/phs2, id est, Aufer mothonem a remo. Admonet adagium non obstrependum, nec obturbandum importunius iis, qui rebus alioqui seriis sunt occupati, veluti, si quis Reipublicae curis sollicito musicam afferat, aut de capite periclitanti, versus amatorios recitet. Mothon enim saltarionis genus foedae, seruilis ac tumultuosae. Lacedaemonii vernas, hoc est, seruos domi natos, mw/qwnas2 appellant: aut eos qui ingenuorum filios instituunt, quos Athenienses vocant oi)ko/tribas2. Vnde et in viles ac sordidos homines conuitium esse coepit. Alii putant Mothonem hominem fuisse quempiam saltatorem et ebriosum. Sunt qui credant Atticos Mothones vocatos, quod hos domitos ad seruilia ministeria compulissent. Ad hunc modum Graeci grammatici de Mothone nugantur. Iulius Pollux libro quarto, tradit Mothonem genus esse saltationis molestum ac nauticum. Atque hinc sane videtur ortum prouerbium, vt accipiamus a)po\ kw/phs2, pro eo, quod est, a remo profectum.

Aurum Colophonium.

*xruso\s2 o( kolofw/nios2, id est, Aurum Colophonium. Zenodotus ostendit dici solitum de auro probatissimo, quod apud Colophonios aurum optimum soleat fieri. Citatque auctores Aristophanem in Cocalo, et Herodotum, qui spectatissimum aurum, et purum, vt veteres dicebant,


page 814, image: s0814

kolofw/nion dixerint. Venustius fiet, si longius deflectetur, velut ad mores vehementer incorruptos, aut ingenium exquisitum et eximium.

Asini mortes.

*onou qana/tous2, id est, Asini mortes, subaudiendum narrat. Dicebatur in eos, qui narrant absurda, ridiculaque dictu, cuiusmodi fuerit, si quis longa narratione persequatur asini pericula, quemadmodum Vlyssis descripsit Homerus. Apuleius in Metamorphosi sua, plane o)/nou qana/tous2 commemorat. Adagium refertur a Suida.

Asinus compluitur.

*onos2 u(/etai, id est, Asinus compluitur. Cephisodorus apud Suidam in Amazonibus.:

*skw/pteis2 m', e)gw\ de\ toi=s2 lo/gois2 o)/nos2 u(/omai.

id est,

Rides, at asini more, ego verbis compluor.

Vnde dictum apparet in eos, qui maledictis nihil omnino commouerentur. Quemadmodum asinus ob cutis duriciem adeo pluuia nihil offenditur, vt vix etiam fustem sentiat.

Aspersisti aquam.

Aspersisse aquam dicitur qui dicto quopiam reddiderit animum, ac metum ademerit. Mutuo sumptum ab iis, qui in deliquio quam Graeci leipoqumi/an appellant, aspersa in faciem aqua ad sui sensum reuocantur. Plautus in Bacchidibus: Euax, aspersisti aquam. Idem in Truculento: Aspersisti aquam iam rediit animus. Quod Terentius simpliciter: Reddidisti animum.

Arcadiam me postulas

*arkadi/hn m' ai)tei=s2, id est, Arcadiam me postulas. Diogenianus prouerbii duplicem ostendit vsum. Conuenire enim vel in magna, vel inutilia petentem. Vnde sit natum non indicat, qui huic scriptori fere mos. Caeterum Herodotus libro primo, satis docet natum ex oraculo:

*arkadi/an m' ai)tei=s2, me/ga m' ai)tei=s2, ou)de/ ti dw/sw.

id est,

Arcadiam me oras, magnum petis, haud dabo quidquam.

Notat hoc prouerbium Cicero in epistola ad Atticum libro quarto: Quod mihi mandas de quodam regendo, a)rkadi/an, tamen nihil praetermittam.

Arcadas imitans.

*arkadas2 mimou/menoi, id est, Arcades imitantes. Zenodotus indicat dictum in eos, qui aliis non sibi laborant. Plato Pisandro scribit illum Arcadas imitari, quod comoedias a se conscriptas aliis edendas traderet ob inopiam. Adagium hinc ductum, quod Arcades olim inter Graecos bellicosissimi, suis auspiciis, suoque titulo nunquam hostem vllum superarunt, verum aliis suppetias ferentes persaepe. Vnde illud illis fatale videbatur, aliis vincere, non sibi.

A quinque scopulis desilire in fluctus.

*apo\ pe/nte a)/llesqai petra=n e)s2 ku=ma, i. A quinque desilire rupibus in vndam. Hoc vsurpari solet ab iis, qui iam impatientes praesentium malorum minantur semet in quodvis potius malum praecipitaturos, quam vt perpetiantur. Confine nimirum illi, quod alias retulimus. Suspendio deligendam arborem. Ad hoc allusit pastor ille Virgilianus:

Praeceps aerii specula de montis in vndas
Deferar. extremum hoc munus morientis habeto.



page 815, image: s0815

Aqua praeterfluit.

*udwr parar)r(e/ei, id est, Perfluit aqua, sine praeterfluit. Zenodotus et Suidas admonent dici solitum de eo, qui nihil negotii recusaret et quidlibet quod mandatum esset, effecturum sese polliceretur, quippe vsque adeo promtus ad quidvis suscipiendum, vt nec nauim perfluentem ingredi grauaretur, contempto aquae influxu, cuius est adfluere, ac defluere.

Aquila non captat muscas.

*aeto\s2 ou) qhreu/ei ta\s2 mui/as2, id est, Aquila non aucupatur muscas. Summi viri negligunt minutula quaepiam. Animus excelsus, res humiles despicit. Aut egregie docti, nonnunquam in minimis quibusdam labuntur. Et maximis occupati negotiis, ad pusilla quaedam conniuent. Effertur et citra negationem adagium, a)eto\s2 mui/as2 qhreu/ei, id est, Aquila venatur muscas, quoties magnis minima sunt curae. Huic non absimile est, quod habet Gregorius theologus in Epistola ad Eudoxium rhetorem: mh\ a)na/sxh a)risteu/ein e)n toi=s2 koloioi=s2 a)eto\s2, id est, non sustineres tenere prima inter graculos aquila.

Incaprificatus es.

*aneri/nastos2 ei)=, id est, Incaprificatus es. Suidas putat in mollem et infrugiferum couenire. Sunt qui referunt ad eos, qui tueri non queant id, quod nacti sunt boni. Adagium vsurpauit Hermippus in Militibus. Eius rationem huiusmodi reddunt Suidas et Zenodotus. Aiunt mariscis, qui caprifici foetus est, innasci vermiculum, quem Graeci yh=na vocant. horum vim colligunt rustici, deque fici ramis suspendunt, ne videlicet faetus ante tempus, et immaturi defluant. Nam vermes protinus per rimas irrepunt, atque hoc modo maturescunt fici. Theophrastus libro De plantis secundo culices hos ficarios nasci putat e granis mariscarum, quod simulatque euolarint illi, nulla grana insint. Euolare penna fere, aut pede in pomo relicto. Sed complura de caprificandi ratione inibi, si cui libeat cognoscere. Idem similia ferme libro de causis plantarum 2. cap. 12. Plinius lib. 15. c. 19. Et Aristoteles lib. De natura animalium quinto. Vnde arborem, cui hoc maturitatis remedium adhibitum non fuerat, a)neri/naston appellabant, atque hinc deinde transferebant in hominem inutilem, a quo nihil bonae frugis esset expectandum. Vox composita est: e)k tou= a sterhtikou= mori/ou et e)runeou=, quasi dicas: Incaprificatus.

Repariazare.

*anepari/asan, id est, Repariassarunt. De iis dicebatur, quos poeniteret instituti, quique a conuentis discederent, ab historia natum. Parii cum aliquando a Thebanis bello premerentur, petierunt vt a bello desisterent, se ciuitatem in potestatem illorum tradituros. Hac lege cum destitissent Thebani, et Pariis interea spes auxilii fuisset alicunde ostensa, pactum irritarunt, bellumque cum Thebanis integrarunt. Inde fictum prouerbiale verbum: a)naparia/zein, pro irritare pacta, Pariorum exemplo. Prouerbii meminit et Stephanus in dictione pa/ros2 referens ex auctore Ephoro, nisi quod in historia variat. Cum enim Miltiades vehementer vrgeret Parios, iamque tractari coeptum esset de delenda vrbe, sylua quaedam circa Myconum vltro coepit ardere. Parii suspicantes quod Datis


page 816, image: s0816

regiae classis praefectus excitato igni signum ipsis dedisset, rescissis conuentis noluerunt tradere ciuitatem. Adstipulatur Aemilius in vita Miltiadis. Est autem Paros vna ex Cycladibus, quemadmodum et Myconus.

Mari e fossa aquam.

*qala/tth| e)k xara/dras2 u(/dwr. i. Mari e lacu aquam, subaudiendum, infundis. Simile illi, bw=los2 a)/roura, id est, Gleba aruum. Ouidius in elegijs amatoriis:

In freta collectas alta quid addis aquas?

Cognatum illi, quod alibi recensuimus:

In syluam vehere ligna, et oleum camino addere.

Hamaxiaea.

*amaciai=a. Prouerbiali verbo dicebantur ampla, magnificaque. Perinde sonant, quasi Latine dicas, Plaustralia, id est, tanta, vt iustum plaustri onus videri possint. Vnde, a)maciai=a r(h/mata dictitabant eo pacto, quo Flaccus dixit Sesquipedalia verba. Quod genus sunt illa apud Aristoph. in Vespis:

*orqofoitosukofantodikotalaipw/rwn tro/pwn

Apud Plautum in Curculione militis nomen Therapontigonoplatagidorus, quo se trapezita ait saepenumero quatuor totas expleuisse ceras, dum scribit in suis rationibus. Extat iocus cuiusdam in Hermetem quampiam huiuscemodi sesquipedalium verborum affectatorem:

Gaudet honorificabilitudinitatibus Hermes
Consuetudinibus solicitudinibus.

Athenaeus libro decimo, referens olim taxatam fuisse Thessalorum edacitatem, caenas illorum vocat a(maciai/as2, siue kapanika\s2: affert carmen Aristophanis e)n taghnistai=s2.

*ti/ pro\s2 ta\ ludw=n dei=pna kai\ ta\ qettalw=n;

Et rursus:

*ta\ qettalw=n me\n polu\ kapaniko/tera.

id est:

Ad Lyda quid seu Thessalica conuiuia?
Thessalica sunt multo magis plaustralia.

Porro Thessali vehicula dicunt kapa/nas2. Item libro septimo, tradidit apud Sicyonios congros capi permultos a)ndraxqei=s2, hoc est, tantae magnitudinis vt iusto pondere baiulum onerent, non nullos etiam a(maciai/ous2, hoc est, iustum onus vehiculi. Quin et ai)ginai=a dicta sunt ingentia, vel a talento quod apud illos habebatur maius ceteris: vel a sarcinis negotiatorum, varias complectentibus merces, quae Hesychius testatur Graecis dici ai)gi/naia, Sic enim scriptum est, antepenultima acuta. Eas sarcinas qui commercantur appellari ai)ginopw/las2. Addit et nomisma quoddam argenteum ingens dici Graecis ai)gi/naion.

Muscum demetere.

*amnia qeri/zein, id est, Muscum demetere, dici solitum, vbi quis tener adhuc et intempestiuus durius tractaretur, aut tolleretur emolumentum prius, quam opportunum esset. Translatum ab iis, qui statim vt ager obduci coeperit herba, demetunt, nec sinunt adolescere gramen. mni/on enim muscus, et additione literae a)/mnion sicut a)/staxus2 pro sta/xus2.

Extis pluit.

*alasin u(/ei, id est, Lucanicis pluit. Sermo prouerbialis de prodigiosa


page 817, image: s0817

rerum copia, qui iocus etiam hac tempestate durat apud idiotas. Siquidem a(la\s2 Graecis exti genus est, ex quo frustulatim conciso farta conficiuntur, quod cibi genus in Comicum iocum abiisse videtur, vnde viles et contempti a(lantopw/lai vocantur adagio. Confinis illi draxmh\ xalazw=sa, id est, Drachma grandinans.

Aliis lingua, aliis dentes.

*alloisi glw=tt' a)/lloisi/n ei)si go/mfioi.

id est,

His lingua, at illis sunt molares inuicem.

De loquacibus et edacibus dici consueuit. Quemadmodum non raro fit in conuiuiis: vt aliis garrientibus, et fabulis potius quam cibis intentis, alii interim taciti, strenue quod adpositum est, deuorent. Venustius erit si longiuscule detorqueatur, veluti si quis minetur se facto nociturum ei, qui verbis duntaxat laeserit. Poetis est lingua, qua inuehantur: at principibus sunt molares, quibus eos conficiant.

Improbi consilium, in extremum incidit malum.

*aph/nthse kakou= boulh\ pro\s2 u(pe/rtaton a)/thn.

id est,

Incidit extremam in noxam mens improba tandem.

Heroicus proverbialis in eum, qui posteaquam diu peccauit impune, tandem in calamitatem incidit, vt poenas omnium scelerum semel dependat.

Aliud noctua sonat, aliud cornix.

*allo glau/c, a)/llo korw/nh fqe/ggetai. id est, Aliud noctua sonat, aliud cornix sonat. Vel, alia noctuae, alia vox cornicis. Accommodari potest vel ad eos, qui decertant cum longe praestantioribus, vel ad illos, inter quos ob morum, ingeniique pugnantiam, minime convenit. Siue cum est alius alio longe facundior. Quemadmodum enim auem etiamsi non videas, tamen e cantu licet dignoscere, ita stilus diuersus prodit yeudepigrafi/an.

Reperire rimam.

PRoverbiali figura dixit Plautus in Curculione: Aliquam reperietis rimam, in causatores, ac tergiuersatores, qui nulla in causa tot fidei vinculis adstringi possunt, quin aliquid inueniant quo elabantur. Similiter Horatius:

Centum adde catenas,
Effugiet tamen haec sceleratus vincula Proteus.

Ductum ab auibus, aut muribus captis.

Album panem pinso tibi.

*leukh\n ma/zan furw= soi, id est, Album panem pinso, siue tempero tibi. Dici solitum, vbi quis magnarum rerum spes amplas ostendit. Est enim maza panis genus. Porro Graecis album panem in deliciis fuisse, locis aliquot testatur Lucianus, nominatim in libello De mercede seruientibus: ou)de\ o)/nar leukou= pote a)/rtou e)mforhqei\s2, id est, Ne per somnum quidem vmquam albo pane saturatur. Et Diuus Hieronymus in epistola ad Nepotianum, simiam inter delicias ponit. Quid prodest, inquit, oleo non vesci, et molestias quasdam, difficultatesque ciborum quaerere, caricas, piper, nuces palmarum, similam, mel, pistacea. Ac ne fuisse quidem Romae pistores ad Persicum vsque bellum, annis ab vrbe condita, super quingentos octoginta, testis est Plinius libro 18. cap. 11. vbi rationes aliquot


page 818, image: s0818

arte conditi panis ostendit. Porro quod primum e triticea farina redditur, candidius est, rursum quod ex ordeacea postremum, id magis est album, vt indicat in problematis Aristoteles sectionis 21. prob. 3. et 7. eiusque rei causam reddit. Graeci panes elegantiores leukou\s2 appellabat, sordidiores faiou\s2, id est, fuscos seu nigros. Sic Alexis apud Athenaeum lib. 3.

*leukou\s2 me\n o)ktw\, tw=n de\ faiw=n tou\s2 i)/sous2.

id est,

Panes quidem albos octo, dein totidem nigros.

Huc pertinet illud, ex iure hesterno, panem atrum vorant. Narratur ibidem quiddam non illepidum de Diogene Cynico, qui cum placenta vesceretur, percontanti quid comederet, respondit se panem edere bene confectum. Hoc adiicere visum, vt intelligamus, olim miras fuisse delicias in panibus conficiendis. Apud eundem libro 4. describitur conuiuium Atticum, in quo commemorantur et panes leuko/teroi xi/onos2. id est, albiores niue.

Candidum linum lucri causa ducis.

*leukw/lenon li/non kerdwgamei=s2, id est, Candidulum linum ob lucrum ducis vxorem. In eum quadrat, qui dotis causa ducit vel deformem vel anum. Porro linum vocat vxorem, vel quod apud veteres solae mulieres lineis vterentur: vel quod viro alligetur matrimonio, et libera esse desinat. Nam linon Graeci nonnumquam vsurpant pro vinculo. leukw/lenos2 autem Iunonis epithetum apud Homerum, ab albis vlnis. Refertur a Diogeniano.

In capras siluestres.

*kat' ai)=gas2 a)rgi/as2, id est, In capras feras. Abominantis est sermo et malum deprecantis, inque siluestres capras auertentis, confine illi, quod alibi dictum ei)s2 pu/r)r(an, id est, in Pyrrham. Item illi:

Hostibus eueniant conuiuia talia nostris.

Vsus est adagione Athenaeus lib. Dipnosophistarum 2. murti/lios2 ga\r e)/fasken, w(/sper ei)s2 ai)=gas2 h(ma=s2 a)rgi/as2 a)pope/mpwn tou\s2 zhtou=ntas2, h(gh/sandron to\n delfo\n e)n toi=s2 u(popnh/masin au)tou= mnhmoneu/ein th=s2 le/cios2, id est, Nam Myrtilius asseuerabat, velut ad capras siluestres nos relegans quaerentes, Hegesandrum Delphum in commentariis suis, eius dictionis meminisse. Ad capras siluestres posuit pro eo, quod difficilimum esset inuentu, aut quod nusquam est. Citauerat enim ex auctore testimonium, quod mox Plutarchus negat apud illum extare. Ad hoc proverbium allusit Apuleius in asino, fingens Psychen a Venere mitti ad Arietes agrestes.

Adsint dii beati.

*su\n de\ qeoi\ ma/kares2.

id est,

Felices adsint superi.

Sermo est bene ominantis in re quapiam aggrediunda. Sic enim praefari solent rhapsodi, hoc est, carminum Homericorum recitatores et interpretes. Quemadmodum et citharoedis centauris mos erat Apollinem, vt dexter adesset carmine invocare, a)lla\ a)na\c ma/la xai=re, Id est, At multum salue rex. Quin et testamentum condituri praefabantur ominis causa tou=to kalw=s2 e)/stw, id est, Hoc bene sit. Item apud Romanos dicturus in concione simili precatione vtebatur, vt felix ac faustum esset Reipublicae, quod dicturus esset. Refertur apud Zenodotum.



page 819, image: s0819

In Aphannis.

*ei)s2 a)fa/nnas2, id est, In Aphannis. Stephanus tradit Aphannas locum quempiam esse Siciliae, vehementer obscurum et ignobilem, vnde et nomen adductum apparet. Hinc natum proverbium, h)\ ei)s2 afa/nnas2, id est, Aut in Aphannis, de incertis, et quae nusquam sunt. Zenodotus ait natum ex huiusmodi casu. Sybaritae quondam oraculum adeuntes, orabant vt sibi victoriam aduersus Crotoniatas concederet, idque Crotoniatis ipsis praesentibus. Quidam autem Crotoniatarum per iocum respondit ad hunc modum: Istam quidem consequemini in Aphannis. Sybarita credens id a deo responsum, admiratus est, quid sibi vellet hoc verbo Aphannae. Proverbium ait quadrare in eos, qui se putant inuictos, et nulli tolerandos esse. Verum Stephani nobis magis probatur interpretatio.

Ad id quod erat opus.

*ei)s2 to\ de/on, id est, In id, quod opus erat, subaudiendum, insumpsit, aut simile quiddam. Natum aiunt ex oratione Periclis. Narrant hunc datis pecuniis impetrasse ab Astyanacte Lacedaemoniorum rege, qui iam bellum parabat, vt ex Attica discederet. Deinde cum esset populo rationem eius pecuniae redditurus, puderetque palam titulum insumptae pecuniae proloqui, tecte significauit, ei)s2 to\ de/on,, inquiens, a)nh/lwsa tosau=ta ta/lanta ei)s2 to\ de/on, id est, in vsus necessarios tantum talentorum insumpsi. Haec ferme referuntur a Zenodoto. Notauit adagium et Aristophanes in Nebulis:

*wsper perikle/hs2 ei)s2 to\ de/on a)pw/lesa.

id est,

Ita vt Pericles perdidi in quod oportuit.

Quo loco interpres varias affert historias, vnde proverbium ortum putent, quae si quis requiret, vnde petere possit, ostendimus. Eleganter torquebitur per iocum in eos, qui sic administrarunt pecuniam alienam, vt non possint idoneam rationem reddere.

Adactum iusiurandum.

*epakto\s2 o(/rkos2, id est, Adactum iusiurandum dicebatur, vel quod non vernaculum esset, sed peregrinum, et aliunde ascitum, vt indicat Zenodotus, vt si quis Graecus Scythico more iuret: nh\ to\n a)kina/khn kai\ nh\ to\n a)/nemon, id est, Per ventum et acinacem. Nam per suos deos vnaquaeque gens iurare consueuit, vel quod non spontaneum, sed adactum vi: vel quod sponte susceptum nemine cogente, si Suidae credimus, et etymologico. Sunt enim tria iusiurandi genera, vnum quod e)pw/moton vocant, alterum quod katw/moton, tertium quod e)pakto/n. Hesychius contra e)f' o)\n e(/teros2 a)/gei, ou)k a)uqai/retos2, id est, Ad quod alius adigis non spontaneum. Hoc inter adagia non recensuissemus, nisi Zenodotus prior in hoc albo posuisset.

Scabrosior leberide.

*kentro/teros2 lebhri/dos2, id est, Asperior leberide. De vehementer asperis et insuauibus. Nam leberis Graecis dicitur exuuium illud vel serpentum, vel piscium exuentium senectam, quod et su/far. vocatur: id autem asperrimum esse constat, nimirum ob summam siccitatem. Refertur a Suida.

Procul auribus nuncius veniat.

*ap' ou)/atos2 a)/ggelos2 e)/lqoi.

id est,

Procul absit nuncius aure.

Sermo deprecantis nuncium male auspicatum. Suidas ex Callimacho citat. Homer. item Iliad. s.



page 820, image: s0820

*ai) ga\r dh/ moi a)p' ou)/atos2 w(=de ge/noito.

id est,

Ista velim mihi sint procul auribus.

A puro pura defluit aqua.

THeognis in sententiis Elegiacis:

*ei)/ m' e)qe/leis2 plu/nein, kefalh=s2 a)mi/anton a)p' a)/krhs2
*ai)ei\ leuko\n u(/dwr r(eu/setai h(mete/rhs2.

id est,

Rursum aqua de summo mihi vertice defluet vsque
Limpida, si innocuum forte lauare pares

Hoc distichon, quoniam subesse proverbium videbatur, adscripsimus. Quadrabit in hominem vsquequaque inculpatum et innocentem, quem etiam si quis aliquando vocet in crimen, tamen non solum fama illius non contaminatur, verumetiam illustrior redditur. Nec sine causa laudi tribuunt istud Catoni Censorio, quod toties accusatus et vocatus in ius, nempe quater et quadragies, semper iudicium sententiis fuerit absolutus,

A lupi venatu.

*apo\ lu/kou qh/ras2, id est, A lupi venatu. Dici solitum, vbi quis protinus re infecta discedit. Aut de negocio molesto, et agresti. Neque enim tutum est lupum insequi, neque is facile capitur, cum reliquarum ferarum venatus non vulgarem afferant voluptatem. Meminit Suidas.

A subeunte portum naui.

*apo\ kataduome/nhs2, id est, A subeunte, subaudi, naue lucrum capias. Admonet adagium celeritatem ad quaestum plurimum valere. Et in negociatorem illud in primis competere, u(/pnos2 a)pe/stw, id est, Somnus abesto. Sumptum a mercatorum diligentia, qui merces statim emunt ab ipsis nautis in portum appellentibus Tum enim et minoris emuntur, et maiori distrahuntur lucro. Trahi poterit ad eam sententiam, vt si quis dicat statim arripiendam oblatam occasionem lucri. Aut tum rogandum quempiam, vbi fortuna recentem aliquam commoditatem obiecerit. Nam sumus plerique tum ad gratificandum benigniores. Persius in 5. Sat. metaphoram variauit, cum ait:

Tolle recens primus piper e sitiente camelo.

Id est, illico cum adhuc de via sitit camelus, qui merces attulit. Proverbii meminit Suidas.

A bis septem vndis.

*apo\ di\s2 e(pta\ kuma/twn, id est, A bis septem vndis. In eos competit, qui a noxia quapiam purgati sunt, propterea quod antiquitus mos esset, homicidio pollutos vestes suas bis septem inundationibus, immersionibusque lauare. Testis Suidas.

Exigit, et a statuis farinas.

*ai)tei=ge kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 a)/lfita.

id est,

Sane cibum et signis ab ipsis exigit.

In eum dicendum, qui nullius misertus, vndecumque quod potest, auellit, vel ab ipsis mortuorum statuis. Similimum illi, ka)po\ nekrou= forei=s2, id est, Et a mortuo tributum colligis.

Athos celat latera Lemniae bouis.

*aqws2 kalu/ptei pleura\ lhmni/as2 boo\s2.

id est,

Athos obumbrat latera Lemniae bouis.

Vbi quis officit, aut molestus est, aut gloriam cuiuspiam obscurat, aut alioquin obsistit. Tradunt in Lemno bouis fuisse simulacrum ingens,


page 821, image: s0821

candido factum lapide. Id Athos mons tametsi longo dissitus interuallo, tamen ob summam celsitudinem, obscurat vmbra sua. Est autem Athos Thraciae mons ingens, adeo, vt vmbram iaciat ad stadia trecenta, teste Stephano. Meminit huius Apollonius Argonauticon lib. 1.

*hride\ nissome/noisin a)/qw a)ne/telle kolw/nh,
*qrhiki/h, h(\ to/sson a)po/proqi lh=mnon e)ou=san,
*osson e)s2 e)/ndeio/n ken e)u/+stolos2 o(lka\s2 a)ni/ssai,
*akrota/th| korufh=| skia/ei, kai\ e)s2 a)/xri muri/nhs2.

id est,

Solis ad exortum vada salsa secantibus alto
Vertice sese ostendit Athos, mons Thracius, is qui
Dissitus a sacra tanto discrimine Lemno,
Quantum alata die valeat transmittere nauis,
Hanc tamen aerii contingit verticis vmbra.
Qui longinquam etiam pertingit ad vsque Mirinen.

Proverbii meminit et Plutarchus in Moralibus, cum alias tum in commentario, quem inscripsit de facie apparente in orbe lunae, testans vmbram porrigi per septingenta ferme stadia. Theocriti Scholiastes versiculum hunc citat ex Sophocle:

*aqos2 skia/zei nw=ta lhmni/as2 a(lo\s2.

i.

Athos obumbrat terga Lemnii maris.

Praesentem mulge, quid fugientem insequeris?

*th\n pare/ousan a)/melge, ti/ to\n feu/gonta diw/keis2;

id est,

Praesentem mulgeto, quid insequeris fugientem?

Heroicus proverbialis admonens praesens lucrum non omittendum spe commodorum, quae non item ad manum videntur esse. Sumptum ex Cyclope. Theocriti Scholiastes citat consimilis sententiae versum Hesiodium:

*nh/pios2 o(/s2 ta\ e(/toima lipw\n t' a)ne/toima diw/kei.

id est,

Stultus qui non prompta sequens, iam prompta relinquit.

Existimat eundem habere sensum quod alibi nobis dictum est: to\n qe/lonta bou=n e)/laune.

Quid ad Mercurium?

*ti/ pro\s2 to\n e(rmh=n, id est, Quid ad Mercurium? Idem cum illo, ou)de\n pro\s2 e)/pos2, et nihil ad Bacchum, Nihil ad rem. Nam Mercurius orationis auctor. Competunt in eos qui loquuntur aliena ab eo, quod agebatur.

Quid Achiuos a turre iudicatis?

*ti/ tou\s2 a)xaiou\s2 a)po\ tou= pu/rgou kri/nete.

id est,

Cur iudicatis Danaidas de moenibus?

Dici conveniet, quoties quis pronunciat de re non satis accurate considerata. Aristides in Themistocle: ti/ tau=ta tou\s2 a)xaiou\s2 a)po\ tou= pu/rgou kri/nomen. id est, Quid in his Achiuos de turre iudicamus? Sumptum apparet ex Iliados g. quo loco Priamus in moenibus Troianorum, arcessitam Helenam percunctatur quinam essent, quos procul in Graecorum exercitu conspiceret, et Agamemnonis formam laudat ad hunc modum:

*os2 tis2 o(/d' e)stin a)xaio\s2 a)nh\r h)u/+s2 te me/gas2 te,
*htoi me\n kefalh=| kai\ mei/zones2 a)/lloi e)/asin,


page 822, image: s0822

*kalo\n d' ou(/tw e)gw\n ou)/pw i)/don o)fqalmoi=sin,
*ou)/ d' ou(/tw geraro\n, basilh=i ga\r a)ndri\ e)/oiken.

id est,

Ille quis est cedo, Graius homo, magnusque bonusque?
Sunt alii hunc fateor superantes vertice plures.
Verum aeque pulchrum memini me cernere nunquam
Nec reuerendum aeque. regem praeferre videtur.

Nec inconcinne torquebitur ad eos, qui in tuto constituti, de iis iudicant, qui in periculo versantur. Quemadmodum faciunt ii, qui in turre, aut vallo sedentes, ociosi spectant, iudicantque praeliantes, ac in multis animi robur aut consilium desiderant, quod ipsi nequaquam praestaturi forent, si in eodem discrimine versarentur. Aristides in Themistocle: ou) mh\n ou)x' o(/moion e)n me/sh| th=| qala/ssh| peri\ tw=n e)n tw=| ploi/w| le/gein kai\ th\n eu)yuxi/an th\n au)tou= deiknu/nai, kai\ kaqh/menon e)/cw th=s za/lhs2 u(po\ tw=| teixi/w|, id est, Atqui non parui refert, si quis medio in mari, de iis loquatur, qui in naui sunt, animique praesentiam demonstret, sedensque procul a procella inter parietes.

Quis vsus cepis putridi?

*ti/s2 xrei/a puqome/nou krommu/ou, id est, Quis vsus putrefacti cepis? De rebus, aut etiam hominibus reiiculis, et quorum nullus vsquam est vsus. Etenim cum cepe sit herba, per se vilissima, simul atque computruit, nihil esse potest abiectius. Cognatum illi Plautino: vitiosa nuce non emam.

Philoxeni non.

*to\ filoce/nou ou), id est, Philoxeni non. Dicendum, vbi quis obstinate vel inficiatur, vel recusat: aut vbi quis alteri nescit concedere, neque quidquam ad gratiam loqui. Philoxenus poeta, quemadmodum alibi diximus, usque adeo non potuit carmina Dionysii probare, vt maluerit reduci ad sodinas lapidarias.

Meos corymbos necto.

*tou\s2 e)mou\s2 koru/mbous2 ple/kw, i. Meos necto concinnos. Vbi quis respondet, quod nihil pertineat ad interrogata. Refertur ad hunc modum: xai/rois2 u(yipu/lh. tou\s2 e)mou\s2 koru/mbous2 ple/kw. ou)/soi le/gw peri\ tou/tou. o( u)mo\s2 a)/koitis2 e)ntau=qa, id est, Salue Hypsipyle. Meos corymbos necto. Non tibi loquor illa de re. Maritus meus hic est? Ex aliquo comoediae loco sumptum apparet, in qua persona quaepiam per dissimulationem, diuersa responderit. Quod genus est et illud apud Terentium in Phormione, cum Phaedria rogatus, vbinam esset Antipho, respondens iterat salutationem, deinde, ait illum recte valere. Est consimilis locus et apud Plautum in Mercat. Iam machaera est in manu. Nam si eo te introducam. Tollo ampullam, atque hinc eo, et reliqua. Nam locus longior est, quam vt citra taedium possit recenseri. Confine ei, quod alibi recensuimus a(/mas2 a)ph/toun.

Compendiaria res improbitas.

*su/ntomos2 h( ponhri/a, bradei=a h( a)reth\, id est, Compendiaria res improbitas, virtus longa. Qui semel addixit animum vitiis, is quidvis flagitii facile patrabit. At singulae virtutes magno sudore parandae. Fitque quadam naturae corruptione, vt quae turpia sunt, vel au)todidaktoi\ protinus arripiamus, quae honesta vix laboribus diutinis inculcentur. Plutarchus


page 823, image: s0823

in apophthegmatibus tribuit hoc dictum Cleomeni. Cum praedo quispiam in agrum Lacedaemoniorum fecisset incursionem, atque vbi captus esset dixisset, Ideo se haec fecisse, quod non esset quo aleret militem, proinde ad eos vertisse sese, quibus superesset nec impartirentur, Cleomenes su/ntomos2, e)/fh, h( ponhri/a.

Vmbra pro corpore.

*skia\ a)nti\ tou= sw/matos2, id est, Vmbra pro corpore. Quoties aliquis magnum quiddam videbitur assecutus, cum nihil tandem auferat praeter titulum, aut spes meras. Mutuo sumptum ab Aesopica fabula de cane, qui dum vmbram carnium, quod ea maior appareret, captat, veras amisit carnes. Eam quidem iambico carmine Gabrias quidam, vtcunque complexus est hoc pacto:

*ferwn ge potamou= plhsi/on ku/wn kre/as2,
*ku/yas2 e(auto\n, a)/llon ei)s2 u(/dwr ble/pei.
*xanw\n de\ loipo\n tou= ka/tw labei=n kre/as2,
*apesterei=to kai\ tou=, ou(=per e)kra/tei.

id est,

Iuxta fluentem deferens carnes canis,
Dum pronat os in amne conspicit alteras,
Et hians deorsum, vt hasce carnes prenderet,
Amisit has quoque, quas tenebat antea.

Sinopissas.

*sinwpi/zeis2, id est, Sinopissas, id est, lasciuis. A Sinope scorto quodam nobili, clebrataeque lasciuiae, cui nomen hinc inditum videtur, quod noxiis esset oculis. Athenaeus libro quintodecimo, docet fuisse Aeginensem. Fuit et Sinope Aesopi filia, cui nihil carius fuit virginitate.

Vitiat lapidem longum tempus.

*sh/yei kai\ pe/trhn o( polu\s2 xro/nos2.

id est,

Saxa etiam longum faciet putrescere tempus.

Nihil in rerum natura saxo durabilius. At id quoque temporum diuturnitas absumit. Quod poetae nimirum innuunt, cum fingunt Saturnum temporis Deum saxum Iouis loco suppositum deuorasse. Ouid. libro De Ponto quarto:

Gutta cauat lapidem, consumitur anulus vsu,
Et teritur pressa vomer aduncus humo.

Sileni Alcibiadis.

*silhnoi\ a)lkibia/dou, id est, Sileni Alcibiadis, apud eruditos et in prouerbium abiisse videntur, certe in collectaneis Graecorum prouerbii vice referuntur, quo licebit vti, vel de re quae cum in speciem, et prima, quod aiunt, fronte vilis ac ridicula videatur, tamen interius ac propius contemplanti, sit admirabilis: vel de homine, qui habitu vultuque longe minus prae se ferat, quam in animo claudat. Aiunt enim Silenos imagunculas quaspiam fuisse sectiles, et ita factas, vt diduci et explicari possent, et quae clausae ridiculam ac monstruosam tibicinis speciem habebant, apertae subito numen ostendebant, vt artem scalptoris gratiorem iocosus faceret error. Porro statuarum argumentum sumptum est a ridiculo illo Sileno Bacchi poedagogo, numinumque poeticorum morione. Quandoquidem habent et illi principum nostratium exemplo suos gelwtopoiou\s2. Proinde apud Athenaeum libro quinto adolescens Critobulus irridens Socratem senem ac


page 824, image: s0824

deformem dicebat illum polu\ tw=n seilhnw=n ai)sxi/w, id est, multo Silenis deformiorem: locus autem est apud Xenophontem in conuiuio. Socrates, w(s2 gar kalli/wn w)\n tou=to kompa/zeis2, Vt istud iactas quasi sis formosior. Critobulus: nh\ di/a, h)\ pa/ntwn seilhnw=n e)n saturikoi=s2, ai)/sxistos2 a)\n ei)/hn, id est, Ita per Iouem, aut omnium Silenorum qui sunt in ter Satyros turpissimus fuero. Et Alcibiades apud Platonem in conuiuio, Socratis Encomium dicturus, eum Silenis huiusmodi similem facit, quod is multo alius esset propius intuenti, quam summo habitu specieque videretur. Quem si de summa, quod dici solet, cute quis aestimasset, non emisset asse. Facies erat rusticana, taurinus aspectus, nares simae, muccoque plenae. Sannionem quempiam bardum ac stupidum dixisses. Cultus neglectus, sermo simplex ac plebeius, et humilis, vt qui semper aurigas, cerdones, fullones et fabros haberet in ore. Nam hic fere sumebat illas suas ei)sagwga\s2, quibus vrgebat in disputando. Fortuna tenuis, vxor qualem ne vilissimus quidem carbonarius ferre posset. Videbatur mirari formas adulescentulorum, videbatur amare, et zelotypia tangi, cum eum ab his affectibus dia\ pasw=n abesse compererit etiam Alcibiades. Denique iocus ille perpetuus nonnullam habebat morionis speciem. Cum ea tempestate, ad insaniam vsque ferueret inter stultos, profitendi sapientiam ambitio, nec vnus esset Gorgias, qui se nihil nescire iactitaret, et Ardelionibus huiusmodi nusquam non referta essent omnia, solus hic hoc vnum scire se dictitabat, quod nihil sciret. Videbatur ineptus ad omnia, adeo vt quodam die quiddam apud populum adorsus agere, cum risu sit explosus. Atqui si Silenum hunc tam ridiculum explicuisses, videlicet numen inuenisses potius quam hominem, animum ingentem, sublimem, ac vere philosophicum, omnium rerum, pro quibus caeteri mortales currunt, nauigant, sudant, litigant, belligerantur, contemptorem, iniuriis omnibus superiorem, et in quem nullum omnino ius haberet fortuna, et vsque adeo nihil timentem, vt mortem quoque nulli non formidatam contempserit, in tantum vt cicutam eodem ebiberit vultu, quo vinum solet, vtque iam moriens etiam in Phoedonem suum iocaretur, admonens, vt voto se liberans Aesculapio gallum persolueret, perinde quasi sumpto pharmaco, iam sanitatis beneficium sentiret, cum exiret e corpore, vnde omnes animi morbi scatent ac pullulant. Proinde non iniuria cum id tempestatis plena sophis essent omnia, solus hic morio, sapiens oraculo pronunciatus est, et plus iudicatus est scire, qui nihil sciebat, quam hi qui nihil nescire se praedicabant, imo ob idipsum iudicatus est plus caeteris scire, quod vnus omnium nihil sciret. Huiusmodi Silenus fuit Antisthenes, baculo suo, pera, pallioque maximorum regnum fortunas antecellens. Huiusmodi Silenus fuit Diogenes, vulgo canis habitus. Verum in hoc cane diuinum quiddam animaduerterat Alexander Magnus, principum, vt videbatur, omnium korufai=os2 et alpha, cum animi magnitudinem admiratus, optaturum se diceret, vt ni Alexander esset, Diogenes esset: cum hoc magis optare debuerit Diogenis animum, quod Alexander esset. Huiusmodi Silenus fuit Epictetus, seruus, pauper,


page 825, image: s0825

claudus, vt indicat illius epitaphium, sed idem, quod est felicissimum, carus superis, id quod sola vitae praestat integritas cum sapientia coniuncta, Haec nimirum est natura rerum vere honestarum: quod habent eximium, id in intimis recondunt, abduntque: quod contemptissimum, id prima specie prae se gerunt, ac thesaurum ceu vili cortice dissimulant, nec profanis ostendunt oculis. At vulgarium et vmbraticarum longe diuersa oratio, summa specie blandiuntur, quodque pulcherrimum habent, statim obuiis ostentant: sin penitius introspicias, nihil minus sunt, quam quod titulo specieque prae se ferebant. Adeo quidquid in omni rerum genere praeclarum est, id minus in conspicuo est. In arboribus flores et folia blandiuntur oculis, ipsa se late moles ostentat. At semen, in quo vis est omnium, quam est res minutula, quam abdita, quam non lenocinans aspectui, quam non ostentatrix sui? Aurum et gemmas in altissimas terrae latebras abdidit natura. In elementis, quae vocant, quo quidque praestantius est, hoc longius a sensibus est remotum, velut aer et ignis. In animantum genere quod est optimum et efficacissimum, id in intimis abditum habent. In homine quod est maxime diuinum et immortale, id solum cerni non potest. In quovis rerum genere, materia pars vilior, maxime patet sensibus, formae vis et beneficium, vtilitate sentitur, et tamen ipsa procul abest a sensibus. Rursum in corporis physici temperatura, cum phlegma et sanguis sensibus sit familiaris et pateat, id quod plurimum confert ad vitam, minime patet. nempe spiritus. Demum in vniuerso, quae maxime sunt, ea non videntur, veluti substantiae, quas separatas vocant. Et quod in his summum est, id a sensibus quam maxime depositum est, nempe deus, adeo vt nec intelligi, nec cogitari possit, cum hic fons sit vnicus omnium.

Sarone magis nauticus.

*sa/rwnos2 nautikw/teros2, id est, Sarone magis nauticus. Aiunt hunc fuisse deum quempiam nauticum. Vnde et Saronico mari cognomen inditum. Congruet in horrido cultu hominem, et moribus feris, quod genus nautas plerosque videmus esse. Aut in negotiatorem per omnia maria volitantem. Meminit et Saronis, et ab hac cognominati maris Aristides in Themistocle: *ou/d' i)/na to\n pa/nta xro/non th\n qa/lattan oi)kw=sin, w(/sper to\n glau=ko/n fasi to\n a)nqhdo/nion, h)\ to\n sa/rwna to\n e)pw/numon tou= pela/gous2, id est, Nec vti per omne tempus in mari habitent, quemadmodum aiunt facere Glaucum Anthedonium et Saronem mari cognominem. Pausanias in Corinthiacis Saronis facit mentionem qui Althepiae regioni maritimae imperarit. Huic diuersum, quod ait in Ranis Aristophanes:

- *pw=s2 dunh/somai
*apeiros2, a)qalattw/tatos2, a)salami/nios2
*wn ei)=t' e)lau/nein.

id est,

- Quonam modo
Potero imperitus, et a mari alienissimus.
Salaminis expers, atque nauim agere rudis?

Assidua stilla saxum euacuat.

*rani\s2 e)ndelexou=sa koilai/nei pe/tran, est, Stillicidium perpetuum saxum


page 826, image: s0826

excauat. Admonet, nihil esse tam durum, quod non emolliat: nihil tam arduum, quod non efficiat assiduitas. Quandoquidem stilla aquae, nimirum res tam tenuis ac leuis saxum etiam durissimum exhauriat, quod vix ferre possis euincere. Plinius tradit, inueniri silices, formicarum pedibus attritas, idque grauissimum exemplum esse putat, quantam vim habeat assiduitas. Menander apud Stobaeum:

- *pa/nta gar
*tai=s2 e)ndelexi/ais2 kataponei=tai pra/gmata.

id est,

- Nam vinci solent
Assiduitate quaelibet negotia.

Ouidius:

Quid magis est durum saxo, quid mollius vnda?
Dura tamen molli saxa cauantur aqua.

Galenus peri\ kra/sewn libro tertio, eandem sententiam refert, carmine Heroico: ou(/tw dh/pou ka)kei=no kalw=s2 ei)rh=sqai dokei=.

*pe/tran koila/nei r(ani\s2 u(/datos2 e)ndelexei/h|.

id est, Ita nimirum et illud recte dictum videtur.

Stillula mollis aquae lapidem assiduo cauat ictu.

Huc adferunt Homeridae, quod cum poculum plenum caeteri vix tollerent a mensa, solus Nestor facile nulloque negotio sustulerit, cum esset admodum senex, et viribus multis inferior, verum hoc illi dabat vsus, et exercitatio. Nam Homerus facit Nestorem filopo/thn. Homeri carmen sic habet:

*allos2 me\n moge/wn a)pokinh/saske trape/zhs2
*plei=on e)o\n, ne/stwr d' o( ge/rwn a)moghti\ a)/eiren.

id est,

Vix alii poclum poterant sustollere mensa
Plenum, at grandaeuus Nestor facile abstulit illud.

Quae sententia non solum accommodari potest ad assiduitatem, sed huc quoque, quod ea facile facimus, quae libenter facimus.

Salaminia nauis.

*salamini/a nau=s2, id est, Salaminia nauis, de praeuelocibus dictitatum est. Celebratur enim vel in primis nauale bellum aduersus Xerxem gestum apud Salaminem, siue quod ex triremibus, altera Salaminia vocari consueuit, altera pa/ralos2. Aristophanes in Auibus i)=ris2 taxei=a, pa/ralos2 h)\ salamini/a. Vnde et Bacchus eo, quem modo citauimus loco a)salamini/on appellat sese, quod bellicarum rerum ac remi ducendi esset ignarus. Adlusit autem poeta, sicut opinamur, ad prouerbium quod alibi retulimus: dei= kw/phn e)lau/nein to\n ei)do/ta, i. Oportet ducere remum [reading uncertain: Print faded] cum qui norit. Plutarchus in vita Periclis nauim robustam et in qua velut in triariis, vltimum sit praesidium, Salaminiam appellat: *ou)d' ai)ei\ pariw\n ei)s2 to\ plh=qos2, a)ll' e(auto\n w(/sper salamini/an trih/rh, fhsi\ krito/laos2, pro\s2 ta\s2 mega/las2 xrei/as2 e)pedidou\s2, id est, Nec semper obambulans in turba, sed veluti Salaminiam triremem, vt inquit Critolaus, sese ad maiorem rerum vsum praebens. Scholia quae feruntur in Aristophanem, tradunt Athenis duas fuisse naues vsui publico destinatas, e quibus Salaminia subueheret ad iudicium euocans, Paralus aueheret. Nam Theoris eos vehebat, qui voti aut religionis ergo Delphos, aut alio quopiam proficiscerentur.

Pyrrhandri commentum.

*pur)r(a/ndrou mhxa/nhma, i. Pyrrhandri


page 827, image: s0827

commentum, de callido inuento. Hic Pyrrhander sycophanta quispiam fuit, insignite versutus, notaeque malitiae: Aristophanes in Equitibus:

*kai\ nh\ di/' h)=n kai\ tou=to pur)r(a/ndrou to\ mhxa/nhma.

id est,

Ac per Iouem fuit quidem Pyrrhandrica ista techna.

*azhlos2 plou=tos2.

*azhlos2 plou=tos2, vocabatur, cum quis suas dotes ignoraret. Veluti si qua formosa cum sit, putida esset tamen, sibique displiceret. Aut si quis facundus, infacundus sibi videretur. Porro felicitatis non minima pars est, vt quisque sua norit bona. Proinde Maro:

O fortunatos nimium, bona si sua norint, Agricolas.

Est finitimum illi: o( tuflo\s2 plou=tos2, id est, Caecae diuitiae. Nam zhlou=n aliquoties idem est, quod admirari ac felicem ducere. Vnde a)ri/zhlon vocant conspicuum et illustre. Cui diuersum est a)/zhlon, quod nemo miratur. Quis autem miratur quod est abditum ac retrusum? Plutarchus in vita Lycurgi facit Theophrastum huius dicti auctorem: laudat enim Lycurgum, qui suis institutis effecisset, vt apud Spartanos diuitiae nec essent obnoxiae furibus, ac praedonibus, quod ille vocat a)/sulon, nec admirabiles, quod appellat a)/zhlon, nec omnino pro diuitiis haberentur, quod illi vocant a)/plouton plou=ton, quasi dicas opes inopes: Verum ipsa Plutarchi verba subscribamus, vel in hoc, quo perspicuum fiat, quanta gratiae parte fraudetur, qui malit auctores in aliam linguam versos legere, quam sua lingua loquentes audire: *me/ga me\n ou)=n kai\ tou=to h)=n, mei=zon de\ to\ to\n plou=ton a)/sulon, ma=llon de\ a)/zhlon, w(/s2 fhsi qeo/frastos2, kai\ a)/plouton a)perga/sasqai, th=| koino/thti tw=n dei/pnwn. Addit inibi Plutarchus his ex rebus extitisse dictum illud celebre: Plutum ex omnibus ciuitatibus, quae sub sole sunt, in vna Sparta seruari tuflo\n, id est, caecum ac repositum, non aliter quam tabulam anima carentem et immobilem. Ex hisce verbis simul et illud colligitur, idem pollere tuflo\s2 o( plou=tos2 kai\ a)/zhlos2 o( plou=tos2. Caecum enim dicitur, non solum quod non videt, verumetiam quidquid luce caret. Quanquam autem festiuiter prouerbium detortum est ad Spartanorum frugalitatem, tamen quadrat potius in eos, qui suas opes sibi possident, easque recondunt, aut defodiunt etiam. Aristophanes in Concionatricibus a)fanh= plou=ton appellat nummos in arca reconditos. Nam domus et agri celari non possunt. Nullus vsus est picturae repositae, nihilo maior diuitiarum abstrusarum. Nam in vsum paratae sunt opes. Sic Flaccus in Odis:

Nullus argento color es auaris
Abdito terris.

Et Pindarus in Nemeis hymno [correction of the transcriber; in the print hymmo] primo: *ou)k e)/ramai polu\n e)n mega/rw| plou=ton katakru/yas2 e)/xein, a)ll' e)o/ntwn eu)= te paqei=n, kai\ a)kou=sai fi/lois2 e)carke/wn, id est, Non desidero multas in aedibus opes habere abstrusas, sed his, quae adsunt bene frui, ac bene audire, amicis suppeditans.

Dicas tria ex curia.

*ei(/pois2 ta\ tri/a para\ th=s2 a)ulh=s2, id est dicas tria de curia. Antiquitus qui iudicum sententiis fuissent ad capitale supplicium condemnati, prius quam ad mortem ducerentur, ea facultas concedebatur, vt vino, ciboque expleti, tria quaedam quaecumque libitum esset dicerent. Quae simul atque dixissent promulgata damnatione


page 828, image: s0828

producebantur ad supplicium. au)lh\n enim olim vocabant eum locum, quo damnati ducebantur, quem neoterici a)rxei=on appellant. Apud Suidam legitur: para\ au)lh=|, dandi casu, id est, Iuxta curiam, siue iuxta septum. Vsus adagii apud neminem adhuc reperitur. Est dici solitum, vbi quis petulantius loqueretur, sed magno suo malo, aut exitium imprecaretur alicui. Adagium refertur a Zenodoto.

Pyraustae gaudes gaudium.

*xara\n pura/ustou xai/reis2, id est, Gaudium pyraustae gaudes. De momentaria, fluxaque voluptate. Ostendimus alicubi pyraustam ad lucernas aduolantem, ambustis alis perire, vnde et prouerbium, purau/stou mo/ros2, id est, Pyraustae fatum. Cuius alibi meminimus.

*pterugi/zein.

*pterugi/zein dicitur, qui conatur et gestit quippiam efficere. Sumptum a pullis auium, cum adhuc inuolucres sunt alas mouentibus. Lucianus vsurpat pro indecore et scurriliter gesticulari, libello de mercede seruientibus. Aristophanes in Pluto:

*kai/ su/ge le/cai m' ou)/pw du/nasai peri\ tou/tou
*alla\ fluarei=s2, kai\ pterugi/zeis2.

id est:

Tu mihi nondum fari potis es super hac re,
Sed nugaris gesticulando.

Et Diphilus apud Athenaeum libro sexto, inducit parasitum hunc in modum loquentem:

*ge/ghqa kai\ xai/rw ti\ kai\ pteru/ssomai.

id est:

Laetorque gaudeoque et alas verbero.

Ante barbam doces senes.

*pro\ th=s2 geneia/dos2 dida/skeis2 tou\s2 ge/rontas2, id est, Ante barbam doces senes. Cum imberbis maiorem natu docet. Est autem figura prouerbialis, quod ait Persius, Ante pilos:

- Et rerum prudentia velox
Ante pilos venit, dicenda, tacendaque calles.

Hanc prudentiam, quam praecoquam, seu praecocem appellant, vulgo non admodum fausti omnis habitam, ostendit Apuleius in secunda Apologia, scribens hunc senarium nobilem et celebrem fuisse, poetae cuiusdam, neque enim nominat:

Odi puerulos praecoci sapientia.

Nec Fabio placet praecox ingeniorum genus, quod negat ad frugem solere peruenire. Pindarus in Pythiis hymno quinto, sic laudat quempiam: kre/ssona me\n a(liki/as2 no/on fe/rbetai, glw=tta/n te, qa/rsos2 de\ tanu/pteros2 e)n o)/rnicin ai)eto\s2, id est, Praestantiorem quam pro aetate mentem alit, linguamque: audacia vero pernix inter aues aquila.

Bellum Cononi curae fuerit.

- po/lemos2 kw/nwni melh/sei.

id est:

- Curabit praelia Conon.

Hemistichium est heroici carminis, nec satis liquet vnde sumptum. Porro Conon dux Atheniensium fuit multum in belli negotiis exercitatus. Primum nauali praelio superatus a Lysandro Lacedaemoniorum duce, redintegratis copiis, eundem terrestri praelio vicit, et Athenarum libertatem restituit. Proinde conueniet ad hunc modum respondere, curanti negotium, quod ad se nihil attineat. Item Hector Andromachae suae Iliados 2.

- *po/lemos2 d' a)/ndressi melh/sei.

id est,

- Viris curae sunt bella futura.



page 829, image: s0829

Et Turnus apud Virgilium:

Arma viri, bellumque gerant, queis bella gerenda.

Ante hac putabam te habere cornua.

*pro\ tou/tou se\ w(/mhn ke/rata e)/xein, id est, Antehac credebam tibi esse cornua. De his qui prius habiti fortes ac strenui, postea cum res virum postulat, apparent ignaui. Vnde et Comicus cornutam bestiam vocat hominem paratum se defendere: Cornutam bestiam petis. Et Horatius:

Parata tollo cornua.

Apud eundem scurra iocatur in scurram accepto conuitio minitantem capite moto, cum in fronte foedam haberet cicatricem. Quid faceres, inquit, si cornu tibi non esset. Deinde Dialectici cornutum appellant syllogismum, dilemma velut inexpugnabile.

Prius quam mactaris, excorias.

*pri\n e)sfa/xqai de/reis2, i. Prius quam mactaris, excorias. Dicendum, vbi quid praepostere fieri videtur. Videri potest ex Homero sumptum, apud quem saepe excoriatur taurus prius quam occiditur. Figura, quam Grammatici prwqu/steron appellant. Finitimum illi, quod alibi retulimus: Actum agere. Nam id etiam adagium M. Tullius putat ad consilii praeposteri significationem pertinere. Sic enim scribit in Dialogo de Amicitia: Praeposteris enim vtimur consiliis, et acta agimus, quod vetamur veteri prouerbio.

Prius quam assa sit farina.

*pri\n o)pth=sai a)/leura, id est, Prius quam coxeris farinam, subaudiendum, inspergis, aut simile quippiam. Eustathius in Odisseae p. refert vtrunque, tum hoc, tum illud proximum. Solitum autem est, assis carnibus apud quosdam inspergere farinam.

Plures adorant Solem orientem, quam occidentem.

*plei/ous2 proskunou=si to\n h(/lion a)nate/llonta h)\ du/nonta, id est, Plures adorant solem orientem, quam occidentem. Iuueni magis adhaeretur, quam seni. Plutarchus scribit, Pompeium hoc adagio minatum Cinnae. Sensit autem Pompeius, se solem esse orientem, nimirum iuuenem indies magis fama crescentem: illum occidentem, vtpote affecta iam aetate, et cuius dignitas gloriaque iam consenesceret. Caeterum quod Pompeius erat Cinnae hoc Caius Caesar post fuit Pompeio. Simile quiddam Athenaeus libro tertio ex poeta quopiam, ou)k a)ei/dw ta\ palaia\: kaina\ ga\r a(/ma krei/ssw, ne/os2 o( zeu\s2 basileu/ei, id est, Non cano vetera. Noua si quae sunt, eadem et meliora sunt. Iupiter, qui iuuenis est, regnat. Mos erat antiquis adorare solem, quem Deum existimant, et a Persis praecipue colebatur, nomine Mithrae. Item apud Aegyptios Osiridis, apud Graecos Apollinis, apud alios aliis atque aliis nominibus. Hunc orientem salutabant religionis causa. Quem morem tradit Socrati fuisse Plato. Ferunt et ab elephantis adorari solem in exortu. Salutabatur et occidens, sed a paucioribus. Habet et cuiusque hominis aetas suam vesperam, quae simul atque aduenit. iuuentae gratia vertitur in taedium. Ita senex quidam apud Alexidem:

*hdh ga\r o( bi/os2 ou(mo\s2 e(spe/ran a)/gei.

id est:

Mea quippe seram vita ducit vesperam.



page 830, image: s0830

Sub occasum autem solis incumbunt vmbrae, vnde Euripidis:

*ti/ d' a)/llo, fwnh\ kai\ skia\ ge/rwn a)nh\r.

id est,

Quid aliud, atque vox, et vmbra vir senex.

Auro loquente, nihil pollet quaevis oratio.

*xrusou= lalou=ntos2 pa=s2 a)praktei/tw lo/gos2,
*pei/qein ga\r ei)=de kai\ pe/fuke mh\ le/gwn.

id est,

Auro loquente, ratio quaevis irrita est,
Suadere siquidem nouit, loquens nihil.

Prouerbium indicat munera vbique longe plurimum valere. Vulgaris iocus ait tinnulas rationes praecipuam habere vim ad persuadendum, pecuniam indicans.

Pellenaea tunica.

*pellhnai=os2 xitw\n, id est, Pellenaea vestis. De prisco cultu. Pellene peruetusta Achaiae ciuitas, Protei patria, in quo diuersae vestimentorum formae fieri consueuerunt, attestante Suida. Iulius libro De rerum vocabulis septimo, prodidit laenas pellenicas olim nobiles fuisse, adeo vt Iunoniis ludis ac certaminibus victori lacerna pellenica praemii vice daretur. Adstipulatur Strabo lib. Geogra. 8. Diuersum igitur videtur illi, quod alibi diximus: Munus Leuidensae. Lepidius erit, si per ironiam adhibeatur. Veluti si cui pro laboriosis ac diutinis officiis vile munusculum missum sit, dicamus: pellhnai=on xitw=na contigisse. Romae quoque vestes xeniorum loco missitari solitas indicat Iuuenalis.

Aquilam cornix prouocat.

*aeto\n korw/nh e)resxelei=, id est, Aquilam cornix prouocat. Tradunt peculiare cornicibus esse irritare aquilam. Verum illa negligit prouocantem, intelligens nimirum sibi ab illa noceri non posse. Locus igitur fuerit adagio, si quando leuiusculus quispiam homuncio, qui neque prodesse queat, neque laedere, maximis viris oblatrat. Quemadmodum Menelaus apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi de vatibus:

*kou)de\n g' a)/xrhston ou)de\ xrh/simon paro/n.

id est,

At nihil habet nec vtile, nec inutile.

Lupus pilum mutat, non mentem.

*o lu/kos2 th\n tri/xa, ou) th\n gnw/mhn a)lla/ttei, id est, Lupus pilum, non ingenium mutat. Senecta caniciem adfert improbis, non item aufert malitiam. Canescunt enim lupi, velut et equi more hominum per aetatem.

Laqueus laqueum cepit.

*atar h( pa/gh e)/oike lh/yesqai pa/ghn, id est, Laqueum laqueus, ita vt videtur, ceperit. Vbi malus malum obseruat. Veluti adulter adulterum, fur furem, perfidus perfidum, quod interdum vsu venit, vt dum duo sibi vicissim insidias tendunt, vterque deprehendat alterum.

Ipsum ostij limen tetigisti.

*au)to\n ke/kroukas2 to\n bath=ra th=s2 qu/ras2

id est,

Ipsum attigisti limen ostii pede.

Dici solitum, quoties ad rem ipsam peruenitur. Aristophanes in Ranis:

*all' isq' e)p' au)th\n th\n qu/ran a)figme/nos2.

id est,

Sed noueris venisse te ipsas ad fores.

Gallus insilit.

*alektruw\n e)piphda=|, id est, Gallus


page 831, image: s0831

insilit. Vbi quis semel victus, redintegrat certamen. A gallorum certaminibus sumptum. Nam is huic animanti mos est, vt ad pugnam assiliat, quo magis laedat calcaribus suis, in hunc vsum a natura adfixis.

Nunc ipsa viuit sapientia.

*au)th\ nu=n sofi/a zh=|, id est, Nunc ipsa viuit sapientia. Applaudentis et adgratulantis est sermo, si quid aliquando videtur scite et arte dictum, factumve. Festiuius erit, si per ironiam efferatur in eos, qui res egregias stultissime tractant.

Nunc ipsa floret musa.

*au)th\ nu=n a)nqei= h( mou=sa, id est, Nunc ipsa floret musa. Superiori similimum. Vbi quid erudite, facunde, venuste dictum, aut scriptum videbitur, quasi musis bene fortunantibus. Et hoc venustius fiet per ironiam, vbi quis sibi videtur mirifice dicere, cum dicat insulsissime.

Onus nauis.

*axqos2 new\s2, id est, Onus nauis. In inertes et inutiles iacere conueniet, *au)to\ tou=to a)/xqos2 new\s2. Confine illi:

- *etw/sion a)/xqos2 a)rou/rhs2.

id est,

- Telluris inutile pondus.

Quadrabit et in magnum, eundemque molestum. Naues enim longe plus oneris ferunt, quam currus. De Hamaxiaeis alibi dictum est.

Marinam auditionem fluuiali abluit sermone.

*almura\n a)koh\n a)peklu/sato poti/mw| lo/gw|, id est, Salsuginosum sermonem potabili diluit oratione: vbi quod erat audire molestum, id diuersa oratione velut edulcatur. Quod erat gustus, id traductum est ad aures. Etenim quod palato aqua marina, id auribus oratio tristis aut contumeliosa. Item, quod palato liquor fontanus, id auditui sermo placidus ac benignus. Vsurpat adagium Plato in Phaedro: *epiqumw= poti/mw| lo/gw| oi)=on a(lmura\n a)koh\n a)poklu/sasqai, id est, Cupio sermonem velut amarum potabili sermone diluere. Item Atheneaeus Dipnosophistarum libro tertio. *epi\ tou/tois2 lexqei=sin o( ku/noulkos2 piei=n h)/|thse di/koktan, dei=n le/gwn a(lmurou\s2 lo/gous2 gluke/sin a)poklu/sesqai na/masin, id est, His dictis Cynulcus poscit decoctam, dicens amaros sermones dulcibus lymphis oportere diluere. Cynulcus vsus est voce Romana cum Graece loqueretur, si quidem Vlpiano indignanti, quod voce insolenti ac barbara vteretur, respondit, se in vrbe Roma vsum esse vocabulo vrbis Romae vernaculo. Nam illic sic loquebantur, poposcit frigidam, poposcit calidam, aut decoctam, subaudientes aquam.

Arcadicum germen.

*arka/dion bla/sthma, id est, Arcadicum germen, de grandibus et ignauis dici solitum. Iuuenalis:

- Quod laeua in parte mamilla
Nil salit Arcadico iuueni.

Arcades olim male audierunt ob stuporem ingenii. De quorum immanitate multa Athenaeus libro 14. qui primi musicam omnem in ciuitatem recipere noluerunt, nec vllas liberales disciplinas, quarum cultu mansuescunt hominum ingenia. Vnde et caeli vitio, et neglectum disciplinarum, in summam morum immanitatem efferati sunt. Lucianus in libello De Astrologia, tradit Arcades ob eam causam stupidos habitos, quod


page 832, image: s0832

caeteris omnibus amplectentibus astrologiam, soli contempserint, seseque fecerint antiquiores ipsa luna. Vnde et proselhnai=oi dicti. Ijdem epigrammatum iocis notati sunt, vt balanofa/goi, id est, glandibus victitantes. Nam is priscorum hominum cibus erat nondum repertis frugibus. Epigramma sic habet:

*polloi\ e)n a)rkadi/a| balanofa/goi a)/ndres2 e)/asin.

id est:

Multi in Arcadia sunt, queis alimonia glandes.

Aristophanes in Auibus variis titulis irridet eos qui iactant antiquitatem suam:

*kai\ tou= dio\s2 au)tou=
*arxaio/teroi, pro/teroi te kro/nou, kai\ tita/nwn e)ge/nesqai.

id est:

Antiquiores et Crono, et Titanibus fuistis.

Hic Rhodus, hic saltus.

*au)tou= r(o/dos2, au)tou= ph/dhma, id est, Hic Rhodus, hic saltus. Vulgo iactatum de his, qui sese de negotio quopiam iactarent insolentius, cuius fides non extaret. Sumptum ex apologo, qui fertur inter Aesopicos. Adolescenti cuidam iactanti sese, quod dum Rhodi esset, admirabiles fecisset saltus, quidam ex auditoribus interpellato sermone, i)/dou r(o/dos2, inquit, i)/dou ph/dhma, id est, Ecce Rhodus, ecce saltus. Conueniet igitur, vbi quis iubetur re praestare, quod alibi se fecisse iactat. Ouidius:

- Sua narret Vlysses
Quae sine teste gerit.

Arbitramur huic adfine, quod dictum est apud Theocritum in Hodoeporis:

*au)to/qi moi pote/risde, kai\ au)to/qi bwkolna/sdeu,

Mecum istic certa, simul istic pascito tauros.

Quidam quum tutum est, gloriosa loquuntur: vbi praesto periculum, tergiuersantur: his occini poterit hoc carmen. Simili figura Graeci cum iubent protinus numerari praesentem pecuniam: au)tou= kataba/lou, id est, Hoc ipso loco depone. Apud Athenaeum libro sexto: e)/peita g' a)\n ta)rgu/rion au)tou= kataba/lhs2, id est, Deinde si pecuniam praesentem numeraris. Quamquam in excusis codicibus habetur, au)tw=|, sed mendose, ni fallimur.

Archidamicum bellum.

*arxida/mios2 po/lemos2, id est, Archidamicum bellum. De bello saeuo, crudelique dicebatur, epitheto sumpto ab Archidamo duce Lacedaemoniorum, qui maximis copijs impressionem fecerit in Atticam, eamque decem annis diuexarit. Grauissimam autem noxam inflixit Acharnensibus, succisis omnibus arboribus, vt testatur et Synesius in Encomio Caluicij. Proinde cum funditus tolluntur omnia, bellum Archidamicum dicebatur. Meminit adagionis et Demosthenicarum dictionum interpres, indicans extitisse apud Lysiam. Archidami saeuitiam memorat et Pausanias in Laconicis.

Mortuum vnguento perungis.

*nekro\n muri/zeis2, id est, Mortuum vnguento perungis. De sumptu superuacaneo, siue cum sero quid adhibetur. Moris erat apud priscos, maxime Aegyptios, defunctorum cadauera ne putrescerent, vnguentis perungere. Qui mos et his temporibus apud Principes durat.

Mortuus iacet pedens.

*nekro\s2 kei=tai bde/wn, id est, Mortuus iacet pedens. Dici solitum, si quando


page 833, image: s0833

pauper simularet opulentiam. Apud vnum Apostolium Byzantium reperitur.

Rudentes et remos cum armis commutauit.

*nh/ia kai\ kwpe/as2 a)nq' o(/plwn h)lla/canto.

id est,

Mutarunt armis remos et nautica vincla.

Conveniet vbi quis artem aut quaestum solitum relinquit, gloriae cupiditate commotus, velut si quis e nauta fieret miles, e negociatore sacerdos. nh/ia funes nautici sunt, kwpe/ai, ligna vnde remi parantur.

Niobes mala.

*nio/bhs2 pa/qh. id est, Niobes dolores. De maximis et acerbissimis malis dicebatur. Erat Niobe filia Tantali, vxor Amphionis, quae filios habebat sex, totidem puellas. Eo successu insolens contempsit Latonam, quae nonnisi duorum mater esset, Apollinis ac Dianae. Hanc enim fabulae narrant, post occisos liberos, quos permultos habebat, prae dolore in saxum conversam fuisse, illud innuentes, immodico dolore diriguisse. Id saxum quod fabulae dedit occasionem, in Sipylo Phrygiae conspici tradit Homeri Scholiastes, lacrymarum fontes emittens. Ouidius Metamor. lib. 6: fabulam elegantissime narrans, de saxo sic loquitur:

Flet tamen et validi circundata turbine venti
In patriam rapta est, vbi fixa cacumine montis
Liquitur, et lacrymis etiam nunc marmora manant.

Qui funditus pereunt, Graecis panoiki\ a)nairei=sqai dicuntur, veluti cum pestilentia nullum in familia reliquum facit.

Radit vsque ad cutem.

*curei= e)n xrw=|, id est, Ad cutem vsque radit. Grammatici citant ex Sophocle. De eo dicebatur, qui nimium exacte videretur agere cum aliquo. Sumptum a tonsoribus, qui quosdam per pectinem radunt, relictis pilorum quasi stirpibus, quosdam citra pectinem ad viuam vsque cutem. Plautus in Captiui duo, Sed vtrum strictimne dicam attonsurum esse, an per pectinem nescio, verum si frugi est, vsque admutilabit probe. Loquitur de hero diligentius omnia percunctaturo, et tamquam ad cutem rasuro. Cognatum illi: Ad viuum resecare.

Signum bonum, aut malum.

*su/mbolos2 a)gaqo\s2 h)\ kai\ fau=los2, id est, Signum bonum, aut certe malum. Vbi quis de re incognita diuinat incertus. Symbolum aiunt augurium appellari, quod sumitur e sternutamentis: id autem ad Cererem pertinebat. Et hominis primum occursum, ex quo signum aliquod euentus captabant, symbolum appellabant. Caeterum hic loquendi color antiquis olim familiaris erat testibus Homero et Platone, item apud Horatium Tiresia,

- Quidquid dicam, aut erit, aut non.

Duos insequens lepores, neutrum capit.

*o du/o ptw=kas2 diw/kwn, ou)de/teron katalamba/nei, id est, Qui duos insectatur lepores, neutrum capit. Huius proverbii sensus est. Qui simul duplex captat commodum, vtroque frustratur. Effertur in Graecorum collectaneis et citra figuram. *duoi=n e)piqumh/sas2 ou)dete/rou e)/tuxes2, id est, Ambo concupiscens, neutrum adsecutus es.



page 834, image: s0834

Cui multum est piperis, etiam oleribus immiscet.

*o polu\ e)/xwn pe/peri, ti/qhsi ka)\n laxa/nois2, id est, Qui multum habet piperis, etiam oleribus admiscet. Cui rei cuiuspiam largior adest copia, ea profusius vtatur licebit. De pusillo parcius insumendum. Vt, cui multum suppetit facultatum, huic licet opipare viuere. Nam piper oleribus admisceri solere testatur et Martialis:

Vt sapiant fatuae fabrorum prandia betae,
O quam saepe petet vina, piperque coquus.

Nonnihil suspicamur et hoc Apostolium a vulgi faece hausisse. Tametsi vtitur Hermolaus Barbarus in epistola quadam ad Picum. Huic simile quod alibi retulimus: Putre salsamentum amat origanum.

Domus amica, domus optima.

*oi)=kos2 fi/los2 oi)=kos2 a)/ristos2.

id est,

- Est grata domus, domus optima semper.

Nusquam commodius, nusquam liberius, nusquam lautius homini viuere contingit, quam domi. Quidam per iocum detorquent ad testudinem, de qua fertur apologus huiusmodi: Iupiter cum animantium omne genus ad nuptias rogasset, venissentque reliqua, praeter vnam testudinem (nam haec peracto conuiuio, tum demum advenit) Iupiter admirans percunctatus est, quidnam illi fuisset in mora. Atque illa respondit, oi)=kos2 fi/los2, oi)=kos2 a)/ristos2. Iratus ille, iussit vt quocunque iret, domum suam secum circumferret. Vnde per iocum affectata obscuritate sic describitur apud Ciceronem lib. de diuinatione 2.

Terrae tardigradam, domiportam, sanguine cassam.

Nam terrae pro terrigenam, legendum opinamur. Quin et iura publica fauent priuato domus. Sic enim Caius Pandect. libro 4. tit. de in ius vocando, Plerique putauerunt nullum de domo sua in ius vocari licere, quia domus tutissimum cuique refugium ac receptaculum sit, eumque qui inde in ius vocaret, vim inferre videri. Similia Paulus lib. 50. tit. de regulis iuris. Ad apologum adlusit M. Tull. in epist. quadam ad Dolabell. Haec loca venusta sunt, abdita certe, et si quid scribere velis, ab arbitris libera, sed nescio quomodo oi)=kos2 fi/los2. Itaque me referunt pedes in Tusculanum. Cui respondet illud, alibi a nobis positum:

*oikoi me/nein dei= to\n kalw=s2 eu)dai/mona.

id est,

Domi manendum est, fata cui sunt prospera.

Nam huic demum:

*oi)=kos2 fi/los2, oi)=kos2 a)/ristos2.

Alioqui cui fit vxor rixosa domi, et nihil quod edatur, huic domus carcer est. Caeterum Plutarchus hoc genus hominum ignauum, quod tecto gaudet, et vmbra, quodque semper amat desidere domi, oi)kourou\s2 appellat quasi dicas, custodes domus. Et in libello peri\ th=s2 eu)qumi/as2, non probat hanc oi)kouri/an kai\ a)praci/an. Idem in Praeceptis coniugialibus refert, Phidiam, Heleorum Venerem ita finxisse, vt testudinem calcaret, tacite significans, vxoribus domi manendum esse, silendumque. Idem narrat, Aegyptiis hunc fuisse morem, vt nuptae sandaliis non vterentur, ne videlicet domo vmquam prodirent. Huc adscribendum quod refert Plutarchus in vita T. Flaminii. Is dehortans Achaicos, ne sibi vindicarent insulam Zacynthiorum, dicebat, kinduneu/ein a)\n


page 835, image: s0835

w(/sper ai( xelw=nai por)r(wte/rw th\n kefalh\n th=s2 peloponh/sou protei/nwsin, id est, Periculum ipsis fore, quemadmodum testudinibus, si longius a Peloponeso proferrent caput. His non dissimilia T. Liuius de bello Macedonico lib. 6. vbi sic loquitur Quintius: Si vtilem possessionem eius insulae censerem Achaeis esse, auctor essem S. P. Q. R. vt eam vos habere sineret: caeterum sicut testudinem, vbi collecta in suum tegumen est, tutam ad omnes ictus video esse, vbi exerit partes aliquas, quodcunque nudauit, obnoxium atque infirmum habere, haud dissimiliter vobis Achaei clausis vndique maris, quod intra Peloponesum est, termino, eo et iungere vobis, et iuncta tueri facile: si semel auiditate plura amplectendi hinc excedatis, nuda vobis omnia, quae extra sint et exposita ad oens ictus esse.

Asini caput ne laues nitro.

*onou kefalh\n mh\ plu/nein ni/trw|, id est, Asini caput ne laues nitro. Ne multum sumptus operaeve impendas in rem vilem, ac sordidam. Finitimum illi: th\n xoi/tran poiki/llein, id est, Ollam variegare.

Asini mandibula.

*onou gna/qos2, id est, Asini mandibula. Convenit in edaces, alioqui stolidos, et ignauos. Cuiusmodi pingit Horatius:

Nos numerus sumus, et fruges consumere nati.

Hesychius citat ex Eupolide, dictumque in homines edaces. Addit et loci nomen esse:

In occipitio oculos gerit.

*opi/sqen kefalh=s2, o)/mmata e)/xei, id est, In occipitio oculos habet. De versutis et circumspectis, quosque neutiquam procliue sit fallere. Quod genus hominum Persius Ianos appellat. Et Homer. a principe requirit, vt oculatus sit pro/ssw kai\ o)pi/ssw, id est, A fronte et a tergo. Plautus in Aulul. Quae in occipitio quoque habet oculos.

Lutum nisi tundatur, non fit vrceus.

*o phlo\s2 h)\n mh\ diarh=| ke/ramos2 ou) gi/netai, id est, Lutum ni tundatur, non fit testa. Citra laborem nullus euadit in virum absolutum. Et hoc, ni fallimur, Apostolius hausit a vulgi fece, homo non perinde ingenio elegans atque palato: quemadmodum accepimus ab his, qui eum domestica consuetudine nouerant.

Viri iureiurando, pueri talis fallendi.

*orkois2 a)/ndras2, a)straga/lois2 de\ pai=das2 e)capate/on, id est, Iureiurando viros, talis pueros oportet fallere. Docet viris nulla re citius imponi posse, quam iureiurando, quod nemo tam improbus esse credatur, qui id velit violare. Lysandri Lacedaemoniorum ducis apophthegma, auctore Plutarcho.

Aues quaeris.

*ornis2 zhtei=s2, id est, Aues quaeris. Rem vagam et captu difficilem sequeris. Persius,

An passim sequeris coruos, testaque lutoque,

Item Arist. ta\ petw/mena diw/kein, id est, Sectari volantia. Et ante hunc Plato in Euthyphrone: ti/ de\ petw/meno/n tina diw/keis2, id est, Quid autem volantem quempiam insectaris?

Mons cum monte non miscetur.

*oros2 o)/rei ou) mi/gnutai, id est, Mons cum monte non miscetur. Non convenit inter pariter elatos aut pariter potentes. Etiam si Plin. tradit, duos montes concurrisse, crepitu maximo assultantes recedentesque magna hominum turba spectante, idque luce.



page 836, image: s0836

Qui canem alit externum.

*os2 ku/na tre/fei ce/non, tou/tw| mo/non li=nos2 me/nei.

id est, Qui canem alit peregrinum, huic praeter funiculum nihil fit reliqui. Qui beneficium collocat in ingratum, perdit operam. Nam canis alienus relicta fune quo alligatur, pristinum dominum repetit.

Cum Nybas coccyssauerit.

*ot' a)\n ni/bas2 kokku/sh|, id est, Cum Nibas coccyssauerit. Similimum illi: Ad Graecas Calendas. Tradunt in Thessalonica Macedoniae ciuitate vicum esse, cui nomen Nibas, vbi galli numquam vocem edant. Quemadmodum et cicadae mutae sunt alicubi. Porro quod illic locus addit gallinaceo, id ars efficit, addito collo circulo e sarmentis auri, si qua fides Plinio, qui hoc retulit lib. 29. c. 4. Hesychius addit, Nibades dici capras cristatas, vt ab iis exspectetur to\ kokku/zein, quod est, gallinaceorum.

Ignis non extinguitur igni.

*puri\ ou) sbe/nnutai pu=r, id est, Igni non extinguitur ignis. Malum malo non tollitur: ira non sedatur iracundia, sed ferocitas sedatur lenitate, malum patientia tollitur: iniuria beneficio vincitur, mh\ pu=r e)pi\ pu=r alibi retulimus ex Platone et Plutar.

Ne terra quidem iuuit.

*ou)d' a)po\ gh=s2 w)/nhsen, id est, Ne terra quidem profuit, id est, ne minimo quidem: perinde quasi dicat, ne glebam quidem impetiuit: aut ne terrae quidem hospitio dignatus est: vt apud Maronem:

- Hospitio prohibemur arenae?
Bella cient, primaque vetant consistere terra.

Nullus emptor difficilis bonum edit obsonium.

*ou)dei\s2 dusw/nhs2 xrhsto\n o)yonei= kre/as2.

id est,

Difficilis emptor haud bona emit obsonia.

Qui nimium vili studet emere, semper merces vitiosas emit. Nam haud conveniunt, paruo emere, et rem egregie bonam emere. Conveniet in hos qui paululo labore conantur egregias assequi literas, quae non contingunt, nisi maximis ac diuturnis vigiliis. Ni fallimur, subnotauit hoc proverbium Iulius Pollux lib. De rerum vocabulis 6. cum negat vocem dusw/nhs2 vsurpatam ab auctoribus: sed tantum reperiri in proverbio.

Non potes Thetidem simul, et Galateam amare.

*ou) du/nasai te/qido/s2 te kai\ galatei/as2 e)ra=n, id est, Non potes simul et Thetidem et Galateam amare, id est, non potes idem diuersa sequi, velut literas et pecuniam, voluptatem et gloriam, mundum et Christum. Nam Galateae fluuio male convenit cum marinis fluctibus. Declarat hoc Luciani dialogus inter Galateam, ac Doridem. Suspicamur et hoc e vulgi faece haustum.

Lucrum malum, aequale dispendio.

CElebratum Hesiodium dictum:

*mh\ kaka\ kerdai/nein, kaka\ ke/rdea i)/sa a)/th|sin.

id est,

Ne mala lucreris, mala lucra aequalia damnis.

Vtinam hanc sententiam cum mortales omnes, tum praecipue negociatores, non scriniis, sed pectori inscriberent suo, decernerentque non esse lucrum, quod iactura bonae mentis comparetur: neque quidquam vtile


page 837, image: s0837

esse, quod non idem sit honestum. Verum his magis arridet illud Ennianum:

Vnde habeas quaerit nemo, sed oportet habere.

Sophocles Hesiodiam sententiam latius extulit,

*ou)k e)c a(/pantos2 dei= to\ kerdai/nein filei=n.
*ek tw=n ga\r ai)sxrw=n lhmma/twn plei/onas2
*atwme/nous2 i)/dois2 a)\n h)\ seswme/nous2.

id est,

Non vndecumque lucra gaude quaerere,
Plerosque siquidem turpibus de quaestibus
Auferre damnum, non salutem videris.

Feruntur in eandem sententiam aliquot senarii proverbiales:

*ke/rdos2 ponhro\n zhmi/an a)ei\ fe/rei.

id est,

Dispendio vsque est fraude quaesitum lucrum.

Et

*ta\ d' ai)sxra\ ke/rdh su/mforas2 e)rga/zetai.

id est,

At turpe lucrum adducit infortunium.

Huc pertinet, quod alibi retulimus ex Isthmiis Pindari: to\ de\ pa\r di/kan gluku\ pikrota/ta me/nei teleuta\, id est, Quod praeter iustum est dulce, exitum habet amarissimum.

Thericlei amicus.

*qhriklei/ou fi/los2, id est, Thericlei amicus. Dictum in bibosos. Thericles primus excogitauit poculum, vt citatur auctor Eubulus. Dictum est autem inuentum inuentoris vocabulo. Siquidem Graeci vitreum poculum qhri/kleion vocant, auctore Suida. Fertur apud eundem et illud qhrikle/ous2 te/knon ku/lic, id est, Thericlis filius calix. Huius dicti auctorem citat Athenaeus Theopompum in Nemea. Antiphanes qhri/kleion o)/rganon appellat. Sed plura super hac re prodidit Athenaeus lib. 11. ostendens Thericlem Corinthium quempiam aetate Aristophanis Comici fuisse figulum, qui noua arte primus e terebintho tornatile poculum finxerit, quod a fictilibus non potuerit dignosci. Cuius rei meminit Theophrastus in lib. De plantis, poculum erat satis profundum, auriculis breuibus vt ad illa gestari posset, ad vteri effigiem imitatum, quemadmodum refert idem Athen. et incertum vtrum poculo nomen sit inditum ab homine, an homini a poculo. Alii malunt Thericleum dictum, dia\ to\ dora\s2 qhri/wn au)tw=| e)ntetupw=sqai. i. quod ferarum pelles illi fuerint insculptae. Pamphilus Alexandrin. mavult hinc dictum, quod Bacchus hoc poculo libans feras exturbare soleat. Sed nominis controuersiam relinquamus. Illud constat, eius modi poculi genus postea dictum Thericleum, insuper et crateres dictos Thericleos. Similiter et intus lignea, foris inaurata pocula, nihilominus Thericlea vocata, quae Callimachus xruso/kleista dixit. Imo quidquid nouo artificio reperisset aliquis, Thericleum appellabatur. De patinis Thericleis meminit Plutarchus in apophthegmatis Scipionis minoris, tanquam de re singulari ac preciosa.

Theagenis hecateum.

*qeage/nous2 e(ka/teion, id est, Theagenis hecateum. In superstitiosos ac ridicule meticulosos dictum est. Hic Theagenes legitur vsque adeo fuisse superstitiosus, vt domi haberet Hecates simulacrum, nec vsquam pedem moueret, nisi illo consulto. Vnde et kapno\s2, id est, fumus est


page 838, image: s0838

cognominatus, quod magnifice polliceretur, cum esset pauper. Qua de re meminimus alibi.

Fiducia pecunias amisi.

IACTATVR et hodie, vereque dicitur, fiducia plerosque mortalium falli. Videtur autem ex antiquorum relictum prouerbiis: quandoquidem apud Theognidem legitur hic versiculus:

*pi/sei xrh/mat' o)/lessa, a)pistei/h| d' e)sawsa.

id est,

Fiso res periit, diffiso salua remansit.

Proinde non pessime monet Epicharmus, nh=fe, kai\ me\mnhso a)pistei=n. id est, sobrius esto, et memineris diffidere. Quanquam nulli fidere, inhumanum est, omnibus fidere, stultum. Hoc honestius, illud tutius. Propter quod, vt idem ait Theognis,

*pau=roi toi pollw=n pisto\n e)/xousi no/on.

id est,

Paucis e multis fidus adest animus.

Aliud stans, aliud sedens.

NVLLVS inficias iuerit, prouerbiali figura dictum illud Salustianum in Ciceronem: Aliud stans, aliud sedens loquitur. Quo licebit vti, cum summam inconstantiam animi significamus, quasi tantillum momentum atque interuallum commutet hominis sententiam. Homerus Iliados N. huiusmodi versiculo notat hominis inconstantis ingenium:

*alla\ metokla/zei, kai\ e)p' a)mfote/rous2 po/das2 i)/zei.

id est,

Verum claudicat, inque pedes vtrosque vacillat.

Eandem sententiam sic effert Pindarus in Nemeis hymno tertio: o(\s2 de\ di/dakt' e)/xei ye/fhnos2 a)nh\r a)/llot' a)lla\ pnew=n, ou)/pot' a)trekei= kate/ba podi\, muria=n d' areta=n a)telei= no/w| geu/etai, id est, Qui vero tenet ea quae didicit, obscurus homo, alias aliter atque aliter affectus, nunquam certo ingressus est pede, sed innumerabilium virtutum imperfecto intellectu gustum capit. Praefert autem Pindarus naturam institutioni: quod qui natura bonus semper sui similis est: qui vero nititur eruditione, cum multa tentet, nec firmus, nec absolutus est vlla in re.

Lingua amicus.

*apo\ glw/tths2 fi/los2, id est, Lingua amicus, qui verbis ostendit, non re praestat beneficium. Aut qui non amat ex animo, sed beneuolentiam oratione prae se fert. Quod genus inducitur Candidus apud Martialem. Et apud Homerum Odysseae *s.

*oi/t' eu)= me\n ba/zousi, kakw=s2 d' o)/piqen frone/ousi.

id est,

Qui recte dicunt, a tergo praua valutant.

Theognis in sententiis:

*alla\ do/kei me\n pa=sin a)po\ glw/sshs2 fi/los2 ei)=nai,
*xrh=ma de\ summi/chs2 mhdeni\ mhdotiou=n.

id est,

Sic facito, vt lingua cunctis videaris amicus,
At factis cuiquam te caue miscueris.

Contra Sophocles in Antigone:

*lo/gois2 d' e)gw\ filou=san ou) ste/rgw fi/lhn.

id est,

Non diligo hanc verbotenus quae diligat.

At idem Theognis paulo post damnat huiusmodi genus amicorum:

*mh/ m' e)/pesin me\n ste/rge, no/on d' e)/xe kai\ fre/nas2 a)/llh|.

id est,

Nec me diligito verbis, cum mens alibi sit.

Rursum alibi:

*mh/ moi a)nh\r ei)/h glw/ssh| fi/los2, a)lla\ kai\ e)/rgw|.

id est,

Ne lingua mihi quis sit amicus, sed mage facto.



page 839, image: s0839

Similimum est huic quod alibi refert idem, me/xri proshgori/as2, id est, vsque ad salutationem.

*pra/gma me\n e)sq' o( fi/los2 pa/nu du/skolon, ei)si\ de\ polloi\
*kai\ sxedo\n oi( pa/ntes2 me/xri proshgori/as2

id est,

Res perdifficilis quidem amicus, sunt quia multi
Atque adeo cuncti pene, salute tenus.

Saturni podex.

*kro/nou pugh\, id est, Saturni culus: de carnibus vetulis, iamque mancis et sensu vacantibus. Quidquid enim putre iam et effoetum intelligi volebant olim, id Saturnium vocabant. Meminit Diogenianus, nec tamen explicat. Suidas et Hesychius admonent, ita dictam carnem ob vetustatem stupidam, ac sensus expertem, a Saturno deo, qui multa prouerbia nobis dedit. Ad animum translatum nonnihil habebit gratiae.

Qui vitat molam, vitat farinam.

*o feu/gwn mu/lon, a)/lfita feu/gei.

i.

Qui fugit molam, fugit farinam.

Aut:

Deuitat quicunque molam, fugit ille farinam.

Nam omisso articulo videtur hemistichium carminis heroici. Qui refugit industriam, non fruetur emolumentis. Sunt qui molarum stridoribus offenduntur, cum sine molis non liceat viuere. Sic quidam vxorum mores ferre non possunt, cum optent liberos. Dicunt et hodie vulgo, qui quaerit oua, gallinarum cacalismum, vt vulgo vocant, Latini glocire dicunt, ferat oportet. Finitimum illi: ou)/te me/li ou)/te me/littai, id est, Neque mel, neque apes.

*agewme/trhtos2 ou)dei\s2 ei)si/tw.

*agewme/trhtos2 ou)dei\s2 ei)si/tw. Admonet iniquum non admittendum. Geometriam enim aequabilitatem accipiunt, vt apud Aristidem in Themistocle: o(/pou ge dei= kai\ th=s2 i)so/thtos2, kai\ gewmetri/as2, i. Vbi opus est et aequabilitate, et geometria. Idem in Pericle, ei) de\ h( gewmetri/a kalo\n, kai\ h( kat' au)th\n i)/so/ths2, id est, Si honesta est geometria, et quae cum illa coniuncta est aequalitas. Vnde Lycurgus arithmeticen, ceu popularem, ac turbulentam eiecit e Lacedaemone: geometriam induxit, tanquam modestae oligarchiae, et legitimo regno conuenientem, teste Plutarcho. Sed mea quidem sententia, magis valebit perinde prouerbium, quasi dicas: a)ni/ptois2 posi\n, id est, Illotis pedibus, hoc est, temere et imparatis. Nam haec erant apud veteres prima philosophiae rudimenta, Musica, et Geometria. Quibus disciplinis si qui essent initiati, non admittebantur in scholam Platonis, cuius hanc ferunt fuisse inscriptionem: a)gewme/trhtos2 ou)dei\s2 ei)si/tw. Loquitur ad hunc modum et Taurus philosophus apud Gellium: Nunc autem istis, qui repente pedibus illotis ad philosophos diuertunt, non est hoc satis, quod sunt omnino a)qew/rhtoi, a)/mousoi, a)gewme/trhtoi, id est, Speculatiuae, Musicae, Geometriae ignari. Praecipuus autem admirator Geometriae fuit Pythagoras, quem tradunt ob inuentum vnum problema, sacrificasse diis. Id erat huiusmodi, Datis duabus figuris adiicere tertiam ab his diuersam, quae alteri sit aequalis, alteri similis. Tum Philo, qui Geometriam a)rxh\n kai\ mhtro/polin appellarit omnium disciplinarum, quod haec rerum intelligibilium


page 840, image: s0840

imagines, verique vestigia, tanquam in politissimo speculo demonstret, mentemque purgatam paulatim abducat a sensu. Plato quoque dixisse creditur, deum ipsum gewmetrei=n, siue quod geometrica speculatio animum a rebus corporis abducat ad ea, quae semper eodem sunt modo. Deus autem ab omni materia purissimus est. Siue quod in Timaeo principia mundi diuisit in tria, Deum, materiam, et ideam. Materia quiddam est omnium, quae substernuntur, maxime confusum et incompositum. Idea exemplarium pulcherrimum. Deus causarum optima. Cum igitur ita condiderit mundum, ac semper ita seruet, vt materiae sit aequalis, ideae similis, videtur explicare Pythagoricum illud problema, cuius modo meminimus. Haec itaque, et alia id genus multa, Plutarchus Symposiacae decadis octauae problemate secundo. Plato videtur aemulatus solemnem morem tale quippiam inscribendi foribus. Spado quidam effeminatus, cum ostio domus inscripsisset: ou)de\n kako\n ei)si/tw, Diogenes, At herus, inquit, domus, qua tandem ingredietur? Socrates apud Platonem in Theaeteto disputaturus de rebus subtilioribus, a)/qrei dh\, inquit, periskopw=n, mh/tis2 tw=n a)muh/twn e)pakou/h|, id est, Obserua iam circumspiciens, ne quis prophanus exaudiat. Imitatus est Pythagoram, qui sic praefatur:

*aei/sw sunetoi=s2, qu/ras2 d' e)pi/qesqe be/bhloi.

id est,

Cordatis cantabo, fores tamen obde profane.

Cuius alibi meminimus. [correction of the transcriber; in the print meminimus, ]

Serpens ni edat serpentem, draco non erit.

*ofis2 h)\ mh\ fa/gh| o)/fin, dra/kwn ou) genh/setai.

id est, Serpens nisi serpentem edat, non futurus est draco. Potentes aliorum damnis crescunt, et optimatum fortunae non in tantum augerentur, nisi essent quos exsugerent. Quemadmodum inter pisces et beluas, maiores viuunt laniatu minorum. Quanquam nobis quidem et hoc dictum faecem vulgi videtur olere.

Certamen non accipit excusationes.

*agw\n ou) de/xetai skh/yeis2, id est, Certamen non admittit excusationes. Plato libro de legibus sexto. a)lla\ ga\r a)gw=na profa/seis2 ou) pa/nu de/xesqai/ fasin, id est, Verum aiunt certamen non admittere causationes. Et: a)gw\n pro/fasin ou)k a)name/nei, id est, Certamen non exspectat occasionem. Cum agitur periculo, non conuenit tergiuersari. Aut si mauis, In praesentaneo periculo non oportet occasionem expectare quemadmodum aliis in rebus. Veluti si quis in morbo capitali medicum operiatur insignem, aut procul arcessendum. Huc pertinet quod legimus apud Quintum Curtium libro septimo. Sed necessitas ante rationem est, maxime in bello, quod raro permittit tempora legere.

Phallus Deo.

*fallo\s2 tw=| qew=|, id est, Phallus Deo. Dici solitum, vbi parum quidem honesta, sed tamen apta tribuuntur, quasi dicas: e)nourei=n ei)s2 a)mi/da, id est, In matellam immeiere. Plutarchus in commentario: peri\ th=s2 filoplouti/as2, ostendit hanc fuisse priscorum in ludis solemnibus pompam, vt primo loco duceretur amphora vini, et clematis, id est, fabae genus: post aliquis hircum trahebat: deinde nucum sportulam gestabat alius:


page 841, image: s0841

postremo loco Phallus ferebatur. Ea erat effigies obscoeni membri virilis. Cur autem in mysteriis fuerit receptum, causam reddit Plutarchus in libro de Iside et Osiride. Columella in carmine ipsum Priapum Ithyphallum vocat:

- Sed truncum forte dolatum
Arboris antiquae nomen venerare Ithyphalli.

Et Pompeius ostendit, Ithyphallum dici membrum viri pudendum. Vnde et hodie Itali si quem contemnunt, hoc nomine notant. Nonnulla de Phallis Herodotus lib. 2. Dictum est alibi de Phallis Bacchi, nempe in prouerbio: Erebinthius Bacchus.

Obturbas frustra velut vnda.

*oxlei=s2 ma/thn me\, ku=m' o(/pws2.

id est,

Turbas me vt vnda inaniter.

Id est, Incassum mihi molestus es. Fragmentum carminis est ex poeta quopiam. Traductum ab vnda cautem assidue verberante. Quo pertinet illud Maronis:

Quam si dura silex, aut stet Marpesia cautes.

Optimum obsonium labor senectuti.

*oyon a)/riston po/nos2 tw=| gh/ra|, id est, Optimum obsonium senectuti labor. Laborandum in iuuenta, quo seni suppetat commodius viuendi facultas. Diogenes rogatus, quid esse miserrimum censeret, respondit senectutem inopem. Adagium autem videtur mutilum. Nos opinamur, po/nei, id est, labora legendum, vt intelligas, senectutis imbecillitatem exquisitioribus cibis esse fulciendam, qui quo suppetant seni, paranda res est in iuuenta.

Omne aes alienum cepe, et mulcta allium

*pa=n moi xre/os2 kro/mmua, kai\ to\ ti/mhma sko/roda, id est, Vniuersum aes alienum cepe, et mulcta allium. Subaudiendum ei)/h. Cum quis obstrictus multo aere alieno, optat vt paruo dependere possit quidquid debet. Nonnihil veremur ne et hoc Apostolius hauserit, non ex auctoribus priscis, sed e suis combibonibus.

Oportet omnibus corydalis.

*pa/sh|si koruda/loisi xrh\ lo/fon e)ggene/sqai, id est, Omnibus galeritis oportet cristam inesse. Citatur ex Simonide, et vsurpatur aliquoties a Plutarcho, nominatim in vita Timoleontis, in hunc sensum: nullum est mortalis ingenium, cui non sit aliquod vitium admixtum, ceu perinde secundum hominis naturam sit non carere vitio, vt galeritae naturale est habere cristam. Plutarchi verba subscribamus: e)pei\ de\ xrh=n w(s2 e)/oiken, ou) mo/non pa=si korudaloi=s2 lo/fon e)ggi/nesqai kata\ simwni/dhn, a)lla\ kai\ pa/sh| dhmokratei/a| sukofa/nthn, id est, Quoniam autem oportet, vt videtur non solum omnibus galeritis cristam inesse, quemadmodum dixit Simonides, verum etiam omni democratiae sycophantam. Meminit Corydi Aristophanes in Auibus, adfingens ex Aesopo lepidam fabulam. Ait enim hanc auem fuisse omnium antiquissimam, videlicet ante natam quam esset terra, cumque pater illius morbo periisset, nec esset sepulchro locus, in capite sepelisse patrem, vnde et crista tumuli loco est. Inibi Corydo regnum decernitur. In eadem indicat Philocteti cuidam turbinato capite deformato, fuisse nomen Corydo. Congruit huic dictum Cratetis, quod refertur apud


page 842, image: s0842

Laertium, vix esse quenquam, qui prorsus omni vitio careat, sed omnibus malis punicis aliquod inesse granum putre.

Toto deuorato boue, in cauda defecit.

*pa/nta e)ktragw\n to\n bou=n ei)s2 th\n ou)ra\n a)pe/kamen, id est, Toto deuorato boue, in caude defecit, hoc est, reliquo negotio peracto, in extremo fine delassatus est. Videtur esse senarius, sed deprauatus. Sapit tamen vulgi faecem et hoc.

Iuxta fluuium puteum fodit.

*para\ potamo\n fre/ar o)ru/ttei, i. Ad flumen puteum fodit. De stultam et inanem sumente operam. Finitimum illi, In syluam importat ligna. Putei fodiuntur ob aquarum inopiam.

Mutabilior Metra Erisichthonis.

*metablhto/teros2 mh/tras2 th=s e)risi/xqonos2, i. Mutabilior Metra Erisichthonis. In eum congruit, qui secum non constat, sed subinde aliam atque aliam personam sumit. Extat in priscorum fabulis Metram puellam in varias rerum figuras transfiguari solere. Res autem sic habet: Erisichthon quidam Thessalus assumptis facultatibus ad extremam deuenit inopiam. Huic erat filia, puella praestanti forma, nomine Metra. Quam vbi prostituisset, adolescentes qui commeabant ad illam, varia munera deferebant, alius equos, alius boues, alius verueces. Nam dum temporis nondum auri, argenti, gemmarumve erat vsus. Porro Thessali per iocum dicebant, Metram Erisichthonis verti in ea omnia, quae illi ab amatoribus filiae donabantur. Atque hinc prouerbium. Fabulam Erisichthonis tractat Ouidius libro Metamorphoseon octauo.

Catella Melitaea.

*melitai=on kuni/dion, id est, Melitaea catella. Quadrat in eum, qui habetur in deliciis, ac lautius in otio alitur ad voluptatem, non ad vsum. Triplex enim canum genus. Quidam habentur ad vsum venandi, quos appellant i)xneuta\s2, quasi dicas vestigatores. Quidam aedium custodiae praeficiuntur, qui dicuntur oi)kouroi\, id est, custodes domus. Quidam animi causa nutriuntur, et ad lusum duntaxat muliercularum, hos melithrou\s2, siue melitai/ous2 appellant. De quibus est illud Platonis: ta\ kuni/dia mimou/mena ta\s2 despoi/nas2, id est, Catellae dominas imitantes. Et Gorgo apud Theocritum in Syracusiis, profectura duo mandat famulae, vt infantem vagientem placaret, et catellum reuocaret intro. Lucianus salsissime ludit in Stoicum barbatum, cui in eodem sedenti vehiculo domina catellam committit, obtestans illum per ea quae sunt in vita dulcissima, vt diligenter curet. Est in familiis diuitum huiusmodi ministrorum genus, quos illi non ad ministerium, sed animi causa domi habent.

Ne cinerem vitans, in prunas incidas.

*mh\ te/fran feu/gwn ei)s2 a)nqraki/an pe/sh|s2.

id est,

Ne cinerem fugiens in carbonariam incidas.

Ne sic defugias malum hoc aut illud, vt in aliud longe maius incurras. Videtur heroicus deprauatus, constabit, si pro pe/sh|s2 legas katapi/pth|s2.

Syrus cum non sis, ne syrissa.

*mh\ w)\n su/ros2 mh\ su/rize, i. Cum non sis Syrus, ne syrissa. Ne sumas personam parum decoram, ne velis alius videri, quam sis. Aut cum sis natus


page 843, image: s0843

ingenuus, ne moribus agas seruum et barbarum. Nam Syri male audiebant ob morum molliciem. Est autem facetus iocus, ex amphibologia huius verbi suri/zw, quod significat, et syrissare, et fistula canere.

Ne moue festucam.

*mh\ ka/rfos2 ki/nei, id est, Ne moue festucam. Iocus prouerbialis, vbi quis omnis strepitus impatiens est. Quosdam videas vsque adeo morosos, vt quidquid agas offendantur, etiam si stipulam dumtaxat moueas.

Cum paruula est, bona videtur spina.

*mikro/qen h( a)/kanqa a)gaqh\ fai/netai, id est: Cum paruula est spina, bona videtur. Pueritia semper amabilis. Quemadmodum spina quoque innoxia est, atque adeo vesca etiam, donec aetate durescat. Sentit de asparagis. Sic est rerum humanarum conditio, vt omnia suapte sponte degenerent in peius. Citatur ex Diphilo.

*polio/s2 texni/ths2 e)sti/n o( xro/nos2 w)= ce/ne,
*xai/rei metapla/ttwn pa/ntas2 e)pi\ ta\ xei/rona.

id est:

Est canus artifex, o Iuppiter, dies;
Nam gaudet omnes deteriores reddere.

Moschus canens Boeoticum.

*mo\sxos2 a)/dwn boiw/teion, i. Moschus canens Boeoticum. Moschus hic citharoedus fuit imperitus, qui citra respirationem vocem in longum producebat. Boeoticum autem vocat cantionis genus, veluti Phrygium aut Dorium. Quadrabit in multiloquos, sed tamen inepte loquaces.

Filum contentionis tunc erat.

*mi/tos2 e)/ridos2 to\t' h)=n, id est, Filum contentionis tum erat. Dici solitum in pertinaces, cum vterque peruicax, neuterque concedit alteri. Est aliquoties in epistolis Hieronymianis, funiculum contentiosum ducere, nec apud alium legisse meminimus, praeterquam apud Tertullianum in principio libri Aduersus Iudaeos. Apparet natum a ludo [correction of the transcriber; in the print luto], quo duobus hinc atque hinc funem tenentibus, vterque conatur alterum ad se trahere. Hinc et illud ductum arbitramur, quod alibi retulimus: Ne rumpamus, dum nimum tendimus funiculum.

Neque caecum ducem, neque amentem consultorem

*mh/te tuflo\n o(dhgo\n, mh/te a)no/hton su/mboulon, id est, Neque caecum ducem, neque amentem consultorem. Subaudiendum adhibeas. Disce, sed a doctis. Consilium pete, sed a consultis. Contra Horatius:

Caecus vti si monstret iter, tamen aspice.

Mus non ingrediens antrum, cucurbitam ferebat.

*mu=s2 ei)s2 trw/glhn ou) xwrw=n, koloku/nthn e)/fere, id est, Mus non potens subire antrum, gestabat cucurbitam. In eum congruit, qui cum ipse sibi consulere non possit, aliis conatur opitulari. Aut qui conatur maiora viribus suis. Videtur ab apologo natum, sed anili, ni fallimur.

Non parans amicos, ne obliuiscere veterum.

*ne/ous2 fi/lous2 poiw=n, lw=|ste, tw=n palaiw=n mh\ e)pilanqa/nou, id est, Nouos parans amicos, optime, veterum ne obliuiscere. Torqueri potest, et ad mutua studia, ad quae conuenit nonnunquam respicere, etiam posteaquam diuersae te addixeris disciplinae. Veluti si moneas, qui se ad iuris studium


page 844, image: s0844

contulerit, vt obiter recurrat ad bonas literas. Vsurpatur ab Hermolao Barbaro in epistola quadam ad Picum Mirandulanum.

Etiam dormiens somniat.

*oneiropolei= kai\ kaqeu/dwn, id est, Somniat etiam dormiens, hodie quoque vulgo dicitur, quoties significat aliquem toto pectore rei cuipiam addictum, deditumque. Siquidem iis euenire solet, vt quae interdiu voluerint animo, noctu somnient. Aristophanes in Nebulis:

*oneiropolei= ga\r kai\ kaqeu/dwn i(ppikh\n.

id est:

Et dormiens equestre studium somniat.

De iuuene dictum est, qui studio alendorum equorum rem patriam omnem absumserat. Item paulo superius, o)neiropolei=q' i(/ppous2, id est, Equosque somniat. Dicet aliquis, quid miri si quis dormiens somniet? Sed o)neiropolei=n non tam est somniare, quam somnia interpretari, et hinc spem concipere aut facere. Porro curam illam iuuenis somnium vult videri poeta. Ita bis somniat eadem et vigilans et dormiens. Plautus contra: Vigilans somniat, dixit. Terentius: Num ille somniat ea, quae vigilans voluit? Et apud Horatium Europa sic loquitur:

- Vigilans ne ploro
Turpe commissum, an vitiis carentem
Ludit [correction of the transcriber; in the print Ludtt] imago
Vana?

Chordae vice.

*ws2 a)nti\ xordh=s2, id est, Tanquam chordae loco. Conueniet, vbi quod alicubi diminutum videbatur, suppletum aliunde signficabimus. Plutarchus in Symposiacis prouerbii vice videtur vsurpasse: kai\ tau=ta me\n, inquiens, w(s2 a)nti\ xordh=s2 kei/sqw toi=s2 u(po\ sou= pefilosofhme/nois2, id est, Atque haec quidem chordae vice addita sint iis, quae abs te sunt erudite disserta. Sumptum est a Locrensi fabula, quam exposuimus in prouerbio: a)ka/nqios2 te/ttic, id est, Acanthia cicada.

In caput praecipitari.

*epi\ kefalh\n w)qei=sqai, id est, In caput impelli, hoc est praecipitem dari, dicebant eum, qui per summam contumeliam expelleretur, vel potius qui funditus perderetur. Est in Luciani libello De mercede seruientibus. Vsurpauit non absimili figura Terentius: Auctores erant, vt illam praecipitem darem, id est, vt exturbarem aedibus. Plutarchus in Stoicorum contrarietatibus: o( de\ xru/sippos2 e(/neka tou= xrhmatismou= to\n sofo\n e)pi\ kefalh\n ei)s2 pantika/paion w)qei= kai\ skuqw=n e)rhmi/an, id est, Chrysippus sapientem fenoris gratia praecipitem dat in Panticapaeum, et Scytharum solitudinem. Panticapaeum vrbs Scythiae ad Bosphorum, auctore Stephano. Arbitramur idem esse, quod ait Seneca libro de Beneficiis sexto. Alia detinebo diutius, alia expellam et capite agam. Notauit nonnihil adagii formam Phoenix Colophonius apud Athenaeum, libro duodecimo de Nino rege Assyriorum agens, qui prae corporis voluptatibus omnia contemnebat. Scazontes illius sic habent:

*all' h)=n a)/ristos2 e)sqi/ein te kai\ pi/nein
*kera=n. ta/d' a)/lla pa/nta kata\ petrw=n w)/qei.

id est,

Sed erat edendo, poculumque miscendo
Praestans, reliqua autem cuncta abegit in saxa.

Id est, prorsus contempsit.



page 845, image: s0845

*aspondos2 po/lemos2.

M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro nono. Huius igitur belli ego particeps et socius, et adiutor esse cogor, quod et a)/spondon est cum ciuibus. a)/spondon vocat perpetuum, et atrox et irreconciliabile. Suidas ostendit, a)spo/ndous2 e)xqrou\s2 dici eos, qui in concordiam redigi non possunt. Sonat ferme, quasi dicas inconfoederabiles, vt docendi causa sic loquamur. Conueniet in simultatem ac dissidium amarulentum. Vsus est eo prouerbio diuus Chrysostomus Homilia in Matthaeum quadragesimaseptima. Item diuus Basilius in epistola quadam ad Athanasium: ka)\n th\n ai)ti/an e)rwtw=si tou= a)khru/ktou tou/tou kai\ a)spo/ndou pole/mou, yalmou\s2 le/gousi kai\ tro/pon melwdi/as2, th=s2 par' h(mi=n kekrathkui/as2, id est, Quod si rogentur quae causa sit huius nec indicti, et sine sacris suscepti belli, narrant cantica quaedam esse et speciem melodiae, quae apud nos obtinuit. Aeschines in oratione: peri\ parapresbei/as2, e)c w(=n ou)k ei)rh/nh ge/noit' a)\n e)k pole/mou, a)ll' e)c ei)rh/nhs2 po/lemos2 a)kh/ruktos2, id est, Ex quibus non pax fieret e bello, sed ex pace bellum non indictum, hoc est, vehemens et atrox. Idem in eadem: ei)de\ e)/sontai tw=n pole/mwn ai( me\n eu)qu/nai tw=n pre/sbewn, ai( de\ dwreai\ tw=n strathgw=n, a)spo/ndous2 kai\ a)khru/ktous2 tou\s2 pole/mous2 poih/sete, id est, Quod si bellorum causae quidem erunt oratorum, dona vero ducum, efficietis vt bella et sacris careant et denunciationibus. Etenim qui indicit, qui mittit faeciales, qui sacrificat, ipsa mora fit lenior: et hoc consilio probabile est huiusmodi moras repertas, velut in iure citationem triplicem, litis contestationem, in matrimonio libellum repudii, et solennia verba, Tua tibi habe: quo dum haec aguntur, residat impetus ille impotens.

Ab Eteobutadis ducit genus.

*ec e)teoboutadw=n e(/lkei to\ ge/nos2, id est, Ab Eteobutadis ducit genus. Dici solitum de iis, qui maioribus illustribus et antiqua nobilitate sunt oriundi, videlicet a Buto quopiam, qui sacerdotes Athenis instituit. Et ab huius posteris postea summi magistratus creabantur. Venustius erit, si per Ironiam sumatur in hominem obscurum, aut nobilitatis, et imaginum ostentatorem.

Ergini cani.

*ergi/nou poliai\, id est, Ergini canicies. De canicie praepropera, id est, quae ante diem legitimum accidit. Erginus filius fuit Clymenis, vnus ex Argonautis. Cum autem Hypsipyle Thoantis Lemniorum regis filia funerales ludos manibus parentis proposuisset, Erginus adolescens praeter aetatis rationem iam canus, accessit inter reliquos decertaturus. Irrisus est autem a mulieribus Lemniacis, ob intempestiuam capitis caniciem, et prouerbio locum fecit, hoc insignior, quod superatis omnibus athletis pulcerrimam victoriam reportarit. Festiuius autem fiet, si per ironiam dicetur in senes iam canos, qui tamen iuuenes etiandum haberi velint, causantes eam caniciem non ex annis, sed e curis, aut aliunde praematuram accidisse. Poterit torqueri et in illos qui aetate iuuenes, iam tum ingenio moribusque senem agunt. Et quibus rerum prudentia velox, Ante pilos venit, vt inquit, Persius. Nulla vero res citius adcelerat senium quam animi curae, amor, odium, inuidentia, metus ac moeror. Huc pertinet illud Theocriticum in Aita:

*oi(de\ poqeu=ntes2 e)n a)/mati ghra/skousi.

i.

Verum quos amor angit, in vna luce senescunt.



page 846, image: s0846

Scholiastes adducit consimilem versum ex Odysseae T.

*ai)=ya ga\r e)n kako/thti broto\i kataghra/skousi.

id est,

Rebus in aduersis venit accelerata senectus.

Pindarus item in Olympiis:

*fu/ontai de\ kai\ ne/ois2 e)n a)ndra/si poliai\
*qama\ kai\ para\ to\n a(liki/as2 e)oiko/ta xro/non.

id est, Nascuntur et in iuuenibus viris cani, frequenter et praeter aetatis conueniens tempus. Desiderantibus omne tempus longum est.

- Sic piger annus
Pupillis, quos dura premit custodia matrum.

Et hodie praedicant nautae in praesenti naufragii periculo de repente [correction of the transcriber; in the print derepente] oboriri caniciem.

*eskimali/xqai.

*eskimali/xqai se\ xrh\, Hoc gestu contumeliam, despectumque supremum significabant. Est enim Graecis: e)skimali/sai, medium digitum ostendere, contractis caeteris, ignominiae causa, aut strepitu digitorum significare contemptum. Vnde et apud Iuuenalem, quod alibi retulimus:

Mandaret laqueum, mediumque ostenderet vnguem.

Suidas citat ex Aristophane senarium hunc. Extat autem e)n ei)rh/nh|.

*o de\ drepanourgo\s2 ou)x o(ra=s2 w(s2 h(/detai,
*kai\ to\n doruco/on oi(=on e)skima/lisen.

id est,

At non vides, vt gestiat falcis faber,
Medioque monstret vngue lancearium?

Quid autem proprie significet, e)skimali/zein, qui scire cupiet, e Suida discat. Elegantius magisque prouerbialiter, ad fortunam, ad eruditionem, aut aliud quippiam, quod plane contemnitur, detorquebitur.

Extrema extremorum mala.

*esxa/twn e)/sxata kaka\ diape/praktai, id est, Extrema extremorum mala acciderunt. In ipso schemate sita est prouerbii ratio, quemadmodum in initio operis admonuimus. Ad hanc formam pertinere videtur, quod apud Athenaeum lib. 15. scripsit Hipponax, kakw=n kaka\, id est, Malorum mala, pro summis malis. Item quod quidam Atticam, e(lla/dos2 e(lla/da, id est, Graeciae Graeciam dixit, quasi dicas Graeciae florem. Quod genus sunt et illa, a)gaqw=n a)gaqi/des2. Et deino/tera deini/ou. Et ku/ntera ku/ntwnos2. Hunc sermonis typum Graeci videntur ab Hebraeis mutuo sumpsisse, qui vehementiam et e)pi/tasin eiusdem dictionis congeminatione significant.

Cucurrit quispiam ne pluuia madesceret, et in foueam praefocatus est.

*etrexe/ tis2 mh\ brexqei/h, kai\ ei)s2 bo/qron a)pepni/gh, id est, Cucurrit quispiam, ne conspergeretur aqua, et in foueam praefocatus est. Vbi quis leuius malum incautius fugiens, in maximum incurrit. Videtur a vulgo sumptum ab Apostolio, cuiusmodi multa scientes praetermisimus.

Heterognathus es.

*etero/gnaqos2 ei)=, id est, Heterognathus es. In edacem dici consueuit, quod ob voracitatem alternatim, vtraque mandibula cibum commanderet. Nam hinc dictum e(tero/gnaqos2, quod nunc in hanc nunc in illam mandibulam cibum transferat. Hesychius tamen interpretatur de duris ac malis morigeris, translatum putans ab equis.

Vrbanus nihil aequi cogitat.

*ou)de\n fronei= di/kaion a)nh\r a)stuko\s2.

id est,

Vrbanus aequi nil, bonive cogitat.



page 847, image: s0847

Admonet rusticam vitam innocentiorem esse, vt quae sola cum solis habeat commercia terris. Contra qui degunt in vrbibus, propter contagia negotiorum et hominum astutiores euadere, vnde et astuti, para\ to\ a)/stu, dicti putantur. Potest et huc accommodari paroemia, quod eximiae morum ciuilitati et vrbanae blandiloquentiae fere comes esse solet astutia. Contra qui moribus sunt subagrestibus, iis plerumque est fides certior, animusque syncerior. Versus est Senarius, sed deprauatus. Et Terentianus Demea ait: In astu aliud ex alio venire malum.

Patroclo sordidior.

*patrokle/ous2 feidwlo/teros2, id est, Patroclo parcior. In diuitem quidem, sed oppido quam sordidum ac parcum. Hic enim Patroclus posteaquam ad summas opes euectus est, aut vt alii dicunt, ex quo natus est nunquam est vsus balneo, parsimoniae causa. Taxatur ab Aristophane in Pluto:

*ek patrokle/ous2 e)/rxomai.

id est,

Ex Patrocli venio domo.

Plutum enim squalidum dixerat, et situs plenum. Prouerbii meminit etiam Eudemius.

Omnis herus seruo monosyllabus.

*pa=s2 despo/ths2 dou/lw| monosu/llabon, id est, Omnis herus seruo monosyllabum. Heris et potentibus breuissimo tantum verbulo est opus, vt vel annuant, vel renuant, nai\, h) ou). Sic volo, sic iubeo, sit pro ratione voluntas. Seruis autem et impotentioribus, multis opus est verbis, vt exorent, aut persuadeant. Effertur integre ad hunc modum: pa=s2 despo/ths2 dou/lw| monosu/llabon, to\ de\ i(keteu/ein makro\n, id est, Omnis dominus seruo monosyllabum. At supplicare longum. Adnotatum est a doctis, monosyllaba et dissyllaba nomina conuenire seruis: cuiusmodi sunt mu=s2, quo nomine fuit seruus Epicuro. Caeterum Athenaeus lib. 5. citat Herodicum, qui contemtus gratia grammaticos appellat monosulla/bous2, *gwniobo/mbukes2, monosu/llaboi. Quod in angulis latitent bombicum more, quodque de minutiis vocularum tractent. De Lysimacho dixit Demosthenes, ni fallimur, regnum ipsius nihil differre a scena comica, quod impendio delectaretur ridicule dictis, eoque ab hoc omnes discedere dissyllabos, hoc est, histriones. Notauit enim Bithen et Parin, qui nihil apud illum non poterant, vt Athenaeus lib. 14. Rursus nomina magnatum faciunt polysyllaba, qualia sunt, Ariobarzanes, et Nabuchodonosor, et apud Plautum Polypyrgopolinices, et Megalodorus.

Penicissare.

*phniki/zein moi\ dokei=s2, perinde valet quasi dicas, fucum facere, quod idem dicitur fenaki/zein. Nam phni/kh, Graecis comam non genuinam, sed apposititiam significat, quam quidam galericulum vocant. Hinc phniki/smata te/knai, doli.

Cicadis pleni.

*tetti/gwn a)na/mestoi, id est, Cicadis operti. In gloriosos ac stultos olim dicebatur, aut obsoletis, ac iam desitis vtentes. Antiquitus enim Atticis mos erat, capillorum cicinnis aureas cicadas addere. Vnde et tettigofo/roi dicti sunt, hoc indicio significantes, au)to/xqonas2 esse sese, id est, indigenas, quemadmodum et cicadae non aliunde commigrant, sicut pleraque alia, sed inibi nascuntur vbi viuunt. Aristophanes in Nebulis:



page 848, image: s0848

*arxai=a/ge kai\ dh\ poliw/dh, kai\ tetti/gwn a)na/mesta.
*kai\ khkei/dou, kai\ boufoni/wn.

id est:

Prisca haec sane atque obsita canis, necnon repleta cicadis,
Ac Cecide cum Buphoniis.

Cecides peruetustus quispiam fuit dithyramborum scriptor. Buphonia item, festum priscum et iam olim ob vetustatem desitum. Quae sane omnia prouerbiali schemate sunt dicta.

Quid de pusillis magna prooemia.

*ti/ mikrw=n peri\ mega/la froimia/zh|, id est, Quid de minutis rebus magna texis prooemia? Vbi quis in re non magni momenti, verbosa vtitur praelocutione. Nam Athenis interdicebat praeco dicturis in concione, ne vel praefatione, vel affectibus vterentur, rem modo exponerent, a)/neu prooi+mi/wn kai\ paqw=n, id est, Absque prooemiis et affectibus. Vt aliquot locis indicat Lucianus. Ad quod allusit etiam Terentius. Etiam prooemium inceptat. Et Horatius:

Quorsum haec tam putida tendunt?

Leuiter huc alludens Aelius Spartianus in Aelio Vero: Et quoniam, inquit, nimis pauca dicenda sunt, nec debet prologus enormior esse, quam fabula, de ipso iam loquar. Plutarchus in Apothegmatis Laconicis ad Cleomenem Cleombroti filium refert, qui cum alter quispiam vteretur oratione plus satis prolixa: *ti/, inquit, moi\ mikrw=n pe/ri mega/la fromia/zh|; o(/son ga\r ei)/h pra=gma, tosou=ton kai\ o( lo/gos2, w(=| xrh=sai, id est, Quid mihi de paruis magna facis prooemia? Nam quanta res fuerit, tanta sit et oratio, qua vteris.

Tunc canent cygni, cum tacebunt graculi.

*to/t' a)/|sontai ku/knoi, o(/tan koloioi\ siwph/swsin [note of the transcriber: In the print: siwph/swsn ],

id est,

Tum canent cygni, cum tacuerint graculi.

Hoc est, tum loquentur eruditi, cum garrulis non erit loquendi locus. Aut inter garrulos et obstreperos non est eruditis dicendi locus. Vsurpauit adagium Gregorius Theologus in epistolis: pau=sai katafluarw=n h(mw=n th=s2 siwph=s2, h)\soi paroimi/an e)rw= ma/lista me\n a)lhqh=, ma/lista de\ su/ntomon, o(/ti to/te a)/sontai ku/knoi o(/tan koloioi\ siwph/swsin. id est, Aut desine tuis nugis obstrepere nostro silentio, aut tibi referam prouerbium, vt verissimum, ita breuissimum, Tunc canent cygni, cum tacebunt graculi. Ita nunc loquuntur, Cicero, Virgilius, Horatius, et tacent Pero, Philiscus, Meuius, qui, viuis illis obstrepebant, et tanto loquaciores, quanto indoctiores.

Malis ter mala.

*toi=s2 kakoi=s2 tri\s2 kaka\: id est, Malis ter mala, hoc est, digna dignis eueniunt. Hanc paroemiam aiunt ab huiusmodi quadam fabula profectam. Narrant Attagines aues cum primum e Lydia in Aegyptum essent deportatae, atque in syluas dimissae, coturnicis vocem edidisse, deinde euenit, vt desiccato Nili fluminis alueo, pestilentia regionem Aegyptiorum infestaret, magnamque hominum vim absumeret. Inter haec Attagines vocem edere coeperunt humanam et articulatam, aliquanto maiorem puerili dicentes haec verba: toi=s2 kakoi=s2 tri\s2 kaka\, id est, Malis ter mala. Atque huius quidem fabulae auctorem citat Athenaeus lib. 9. Socratem in opere De finibus, sic efferens adagium: tri\s2 toi=s2 kakou/rgois2 kaka\. Circumfertur inter Graecas sententias et hic versus:

*esqlw=| ga\r a)ndri\ e)sqla\ kai\ didoi= qeo\s2.

i.

Viro bono bona largiuntur caelites.



page 849, image: s0849

Referuntur et hi senarii ex poeta quopiam, in commentariis De audiendis poetis.

*ei(marme/non ga\r tw=n kakw=n bouleuma/twn
*kaka\s2 a)moiba/s2 e)sti karpou=sqai brotoi=s2.

id est,

Consilia si quis destinarit improba,
Huic necesse est, praemium ferre improbum.

Canis peccatum, sus dependit.

*to\ kuno\s2 kako\n, u(=s2 a)pe/tisen, id est, Canis malum, sus dependit. Quoties pro iis, quae peccauit alius, alius dat poenas. Ex quonam euentu natum sit, non liquet, nec admodum refert. Sapit enim vulgus.

Intersecta musica.

*ekkeko/pt' h( mousikh\, id est, Interrupta est musica. Veteres in conuiuiis eruditis confabulationibus vti consueuerunt. Post cantores, histriones, saltationes induci coeptae. Vnde quidam moleste ferentes interrumpi sermones suos, dicebant: e)kke/koptai h( mousikh\. Quae vox in proverbium traducta est, quoties aliquis interveniens sermonem institutum interpellaret. Simile quiddam legitur apud Platonem, licet in praesentia locus non occurrat.

Chamaeleonte mutabilior.

*xamaile/ontos2 eu)metabolw/teros2, id est, Chamaeleonte mutabilior. Chamaeleon commemoratur inter animantia, quae colorem mutant. Huius figuram diligenter describit Aristot. lib. De naturis animantium 2. Quod ad coloris mutationem attinet, haec tradit: th=s2 de\ xroia=s2 h( metabolh\, e)mfuswme/nw| a)utw=| gi/netai. e)/xei de kai\ me/lainan tau/thn ou) po/r)r(w th=s2 tw=n krokodei/lwn, kai\ w)xra\n kaqa/per oi( sa=uroi, me/lani, w(/sper ta\ parda/lia, dia/ pepoikilme/nhn. gi/netai de kaq' a(/pan to\ sw=ma a)utou= h( toia/uth metabolh\. kai\ ga\r oi( o)fqalmoi\ summetaba/llousin o(moi/ws2 tw=| loipw=| sw/mati, kai\ h( ke/rkos2, h( de\ ki/nhsis2 a)utou= nwqh\s2 i)sxurw=s2 e)sti kaqa/per h( tw=n xelwnw=n. a)poqnh/skwn de\ w)xro\s2 gi/netai, kai\ teleuth/suntos2 a)utou= h( xroia\ toia/uth e)sti. id est, Mutatur autem illi color, cum inflatur. Fitque is nunc niger, non absimilis Crocodilorum, nunc pallidus, cuiusmodi lacertarum, nunc rursum nigris variegatus maculis, qualis est pardorum. Accidit a. huiusmodi mutatio coloris per omne corpus, siquidem et oculi et cauda, in eundem cum reliquo corpore abeunt colorem. Motus huius animantis admodum segnis, qualis est ferme testudinum. Pallescit moriens. Exanimato color idem durat. Hactenus Aristoteles. His ferme consentanea tradidit Plin. lib. 8. cap. 33. illud addens, hoc animal toto corpore reddere colorem, quemcumque proximum attigerit, praeter rubrum et album. Competit igitur adagium in hominem versipellem siue inconstantem, ac pro tempore sese vertentem in omnem habitum. Plato in Ione: a)ll' a)texnw=s2 w(/sper o( prwteu\s2 pantodapo\s2 gi/gnh, strefo/menos2 a)/nw kai\ ka/tw. id est, Sed prorsus Protei in morem temet in omnem vertis speciem, dum sursum ac deorsum volueris. Aristot. Moralium Nicomachiorum 1. Chamaeleontis vocem vsurpat ad exprimendum inconstantiae vitium.

Suus cuique crepitus bene olet.

*ekasto\s2 au(tou= bde/ma, mh/lou gluki/on h(gei=tai. id est, Vnusquisque suum ipsius crepitum malo suauiorem existimat. Hoc est, nemo est cui sua mala non videantur vel optima. Aristoteles Moralium Nicomachiorum 9. ta\ polla\ ga\r ou) to\n i(/son timw=sin, oi( e)/xontes2 kai\


page 850, image: s0850

oi( boulo/menoi labei=n. ta\ ga\r oi)kei=a kai\ a(\dido/asin e(ka/stois2 fai/netai pollou= a)/cia, id est, Pleraque enim non eodem precio aestimantur ab his, qui habent, et ab his, qui cupiunt accipere. Nam sua cuique et quae dat, videntur esse multi pretii. Hic locus magis congruebat proverbio, suum cuique pulchrum, sed ea pagina iam exierat manus nostras. Proverbium de crepitu suspicamur ab Apostolio e vulgi faece haustum. Nondum enim quenquam reperimus cui suus crepitus bene oleret. Illud verum est, homines vehementius abhorrere ab alienis excrementis et crepitu, quam a suis.

E poculo perforato bibere.

*ek tetrimme/nhs2 ku/likos2 piei=n. id est, E perforato poculo bibere, dicuntur qui futiles sunt, parumque feliciter continent arcana sibi credita. Sapit et hoc vulgus.

In pulicis morsu deum invocat.

*en yu/llas2 dh/cei qeo\n e)pikalei=tai, id est In pulicis morsu deum invocat, in eos dictum, qui quantumlibet leui de re grauiter perturbantur, perinde vt in maxima. Tractum ab Apologo qui fertur inter Aesopicos: Quidam offensus dolore pulicis pedem mordentis subsedit, et Herculem a)leci/kakon, implorauit. Mox desiliente pulice, male precatus est Herculi, qui cum in tantillo periculo vocatus non tulisset opem, non videri verisimile eum in grauioribus affuturum. Simile est quod refert Aristoteles Moralium Nicomachiorum 7. de vehementer timidis, oi)os2 dedie/nai pa/nta ka)\n yofh/sh| mu=s2. Veluti qui metuit omnia, si vel pius obstrepat. Hanc timiditatem appellat qhriw/dh, hoc est, ferinam.

*ki/bdhlos2, Id est, adulterinus.

Qvod simplex non est, neque syncerum, id vulgato verbo Graeci ki/bdhlon vocant. Hinc ducto vocabulo, quod aliud prae se ferant, aliud tegant, para\ to\ keu/qein to\ dh=lon, vel quod Athenienses ob summum in Chios odium, si cui male vellent, huius nomen nomismati solent insculpere, addita litera, iisque in terram subiectis dira imprecari. para\ to\ tou\s2 xi/ous2 bdelu/ttein, id est, Sed proprie nummum subaeratum ki/bdhlon appellant. Et kibdhli/an insynceritatem seu corruptelam, velut Aristophanes:

*pollh\n a)fei=le tou= bi/ou kibdhli/an.

id est,

Corruptionem vitae ademit plurimam.

Et kibdhleu/ein corrumpere fuco. Et qui pallent, kibdhliw=ntas2 appellant, quod aliquid morbi, vitiive subesse videatur. Quemadmodum in nummis quoque color nonnunquam arguit fucum. Conveniet igitur in amicitiam insynceram, et fictam, aut in hominem blando vultu, sed animo virulento. Veluti Pisides citante Suida:

*pragma/twn pa/ntws2 du/o
*ki/bdhlo/s2 e)stin e)rga/ths2 ei(=s2, ei(=s2 [reading uncertain: Print faded] lo/gos2.

id est,

Rerum duarum prorsus vnus auctor est,
Vulgo vt loquuntur, quisquis insyncerus est.

Aut in orationem insynceram, vt Plato lib. De leg. 5 *ta\s2 de\ au)= tima\s2 dei= sko/pei=n kai\ tou/twn ti/nes2 a)lhqei=s2, kai\ o(/sai ki/bdhloi, id est, Rursum honores oportet considerare, quinam ex his veri sint, qui adulterini. Rursum eodem in lib. w(/pws2 mh/te a)uto\s2 ki/bdhlos2 po/te fanei=te o(tw|ou=n, a(plou=s2 de\ kai\ a)lhqh\s2 a)ei\. id est, Vt neque ipse adulterinus


page 851, image: s0851

aliquando cuiquam appareat, sed simplex et verax semper. Hoc igitur a nummis traductum, si ad diuersas res traducatur [correction of the transcriber; in the print traducatut], proverbiale fiet. Sed huius rei mentionem fecimus in proverbio: ponhrou= ko/mmatos2.

Nemo malus hoc sciet.

*ou)dei\s2 kako\s2 ei)/setai tou=to, id est, Nullus malus hoc sciet, quoties rem egregiam et cognitu dignam significamus. Plato De leg. lib. 5. o(/son ga\r dh\ to\ nu=n e)pitatto/menon a)gaqo\n o)\n tugxa/nei pa/sais2 tai=s2 peiqome/nais2 po/lesin, th\n e(pome/nhn kataskeuh\n proslabo\n, kata\ th\n palaia\n paroimi/an, ou)dei\s2 ei)/setai/ pote kako\s2 w)\n, a)ll' e)/mpeiro/s2 te kai\ e)pieikh\s2 e)/qesi geno/menos2, id est, Quantum enim bonum sit, quod nunc praecipitur, omnibus rebus publicis, si modo paruerint, ordinem et apparatum adducens, nullus vnquam iners et malus cognoscet, quemadmodum veteri proverbio dicitur, verum et peritus, et moribus aequis praeditus. Huic confine est, quod idem posuit in Lachete: ou) pa=sa u(=s2 tou=to ei)/setai, id est, Non sus quiuis hoc norit. Natum apparet a mysteriis deorum, quae nonnisi ab initiatis, ac puris cognosci fas erat.

Moenia ferrea, non terrea.

PLato lib. De leg. 6. peri\ de\ teixw=n w)= me/gille, e)/gw g' a)\n th=| spa/rth| cumferoi/mhn, to\ kaqeu/dein e)a\n e)n th=| gh=| katakei/mena ta\ tei/xh, kai\ mh\ e)panista/nai tw=n de\ ei(/neka. kalw=s2 me\n kai\ o( poihtiko\s2 u(pe\r a)utw=n lo/gos2 u(mnei=tai, to\ xalka= kai\ sidhra= dei=n ei)=nai ta\ tei/xh ma=llon h)\ gh/i+na, id est, De moenibus autem Megille equidem cum Sparta consenserim, vt moenia videlicet humi deposita, dormire sinamus, neque huius rei gratia rursum velimus excitare. Recte quidem et poeticum dictum super his canitur: Moenia aerea magis, ac ferrea esse oportere, quam terrea. Proverbio iactatum fuisse videtur, et habet veluti aenigmatis figuram. Innuit autem non oportere tutamentum ciuitatis in moenibus collocare, sed in viris armatis, quorum consensus murorum inexpugnabilium vice, ciuitatem optime tuetur. Alludit autem Plato ad apophthegma Laconicum, cuius meminit Plutarch. Equidem arbitramur et Horatium huc leuiter allusisse, cum ait:

- Hic murus aheneus esto.

Nemo nos insequitur.

PLato lib. De leg. 10. w(s2 ou)de\n tw=| paro/nti dei= protima=n braxulogi/an ma=llon h)\mh=kos2. ou)dei\s2 ga\r h(ma=s2 to\ lego/menon diw/kei, id est, Nam in praesentia nihil est cur breuiloquentiam prolixitati anteponamus. Quandoquidem nemo nos insequitur, qui festinare compellat, quemadmodum vulgo dicunt. Hoc paroemiae etiam hodie tritum manet, cum significant liberum esse, diutius in re quapiam immorari: Nemo nos, inquiunt, impellit.

Mare proluit omnia mortalium mala.

*qa/lassa klu/zei pa/nta t' anqrw/pwn kaka\.

id est,

Hominum vniuersa proluit pelagus mala.

Refertur ab Eustathio in primum Iliados Homericae. Extat autem apud Euripidem in Iphigenia Taurica. Natum est ab euentu huiusmodi. Refert Diogenes Laertius, Euripidem Platoni comitem fuisse peregrinationis cum Aegyptum adiret: vbi cum morbo suo corriperetur, comitiali, ni fallimur, sacerdotes Aegyptii mersione marina


page 852, image: s0852

sanarunt hominem. Hinc postea versiculum hunc composuisse: *klu/zei qa/lassa pa/nta t' a)nqrw/pwn kaka\. Tanquam aqua marina morbis omnibus mederetur. Quin hodie morsos a cane rabido, si nouies mergantur in mare, putant a rabie liberari.

Canere de Telamone.

*adein ta\ telamw=nos2, id est, Canere cantionem Telamonis. De querulo sermone dictum proverbium, quod Telamon impotentius fleuerit, Aiacem filium periisse apud Troiam, praesertim hoc generem [correction of the transcriber; in the print genete] mortis. Eustathius enarrans carmen illud Homericum, quod est in Catalogo nauium: *aias2 d' e)k salami=nos2 a)/gon du/o kai\ de/ka nh=as2, commemorat hanc paroemiam: kai\ to\ a)/dein telamw=nos2 paroimiakw=s2 lexqe\n a)po\ skoliou= me/lous2 ou(= h( a)rxh\, pai= telamw=nos2 ai(=an ai)xmhta\. id est Et quod proverbio dicitur canere cantionem Telamonis, ab aliquo cantu, cuius initium: Fili Telamonis Aiax belliger. Similimum est illud, quod alibi retulimus: a)dmh/tou me/los2 kai\ a(rmodi/ou me/los2. id est, Admeti cantilena, et Harmodii cantilena.

Argiua calumnia.

*argei=a fora\, id est, Argiua insectatio, de calumniosis et delatoribus dici solitum. Nam Argiuos olim notauit antiquitas, tamquam sycophantas, et litium auidos. Testis Eustathius in Catalogum nauium, adagium ex Pausania citans. Testis et Diogenianus in Collectaneis.

Initio confidens, in facto timidus.

Evstathius enarrans 7. Iliados librum huiusmodi refert paroemiam: qrasu\s2 pro\ e)/rgou, e)k pollou= kako\s2, id est, Audax ante negocium plerumque ignauus. Citat idem ex Epicharmo: kako\s2 qar)r(ei= ma/l' au)to/qen, e)/peita de\ feu/gei, id est, Ignauus statim admodum de se confidit, post autem fugit. Videmus hoc vsu venire vulgo, vt qui sunt audacissimi, et magniloquentissimi, priusquam appareat periculum. vbi res virum postulat, ibi sint animi nullius.

*gorgo\n ble/pein.

*gorgo\n ble/pein, aliquoties apud Lucianum, pro acribus oculis obtueri. Sumptum e fabula Persei et Gorgus. gorgo\n dictum putant para\ th=s2 o)rgh=s2, quod irati acribus oculis obtueantur. Item Homerus Iliad. q. de Hectore:

*gorgou=s2 o)/mmat' e)/xwn h)de\ brotoloigou= a)/rhos2.

id est,

Gorgoneis oculis, quales et Martis atrocis.

maniko\n ble/pein alias commemorauimus.

Tolle digitum.

*ai)=re da/ktulon, id est, Tolle digitum. Victum te fatere. Nam hoc signo, qui in conflictu succubuisset, th\n h(tth\n agnoscebat. Persius in Satyra 5.

Nil tibi concessit ratio? digitum exere, peccas.

Cognatum illi, quod alio dictum est loco. Dare herbam. Huc ni fallimur, respexit Diuus Hieronymus in dialogo Luciferiani et Orthodoxi, cum ait: En tollo manum, cedo, vicisti. Athenaeus lib. 6. ex Antiphane refert hos versus, in tragicos poetas:

*otan mhde\n du/nwnt' ei)pei=n e)/ti,
*komidh= d' a)peirh/kasin e)n toi=s2 dra/masin,
*ai)/rousin w(/sper da/ktulon th\n mhxanh\n.

id est,

Vbi nil habeant, quod dicere queant amplius,



page 853, image: s0853

Sed prorsus haerent explicanda in fabula,
Repente tollunt machinam digiti vice.

Paulo aliter vsus videtur M. Tull. lib. in Verrem 6. Accurrunt tamen tutores, digitum tollit Iunius patruus. Nam hic videtur esse gestus comprobantis, aut se profitentis emptorem siue conductorem. Siquidem et hoc pacto olim ferebantur suffragia, et in auctionibus eodem, qui volebat, declarat se emptorem aut conductorem.

Videberis, me videns, plane Martem videre.

*ble/pein ga\r a)ntikru\s2 do/ch|s2 m' a)/rhn.

id est,

Martem videre me, videberis palam.

De his, qui se strenue pollicebantur opitulaturos, ac Martem quendam acturos. Est alicubi, apud Aristoph. Nam locus nondum occurrit.

Bos in ciuitate.

*bou=s2 e)n po/lei, id est, Bos est in ciuitate. Dicitur vbi quis ad nouos honores [correction of the transcriber; in the print hunores] evehitur. Lysias bouis imaginem aeream in arce collocauit Athenis. Ea res in vulgi iocum cessit. Nam in agris boum vsus est, non in vrbibus. Quadrabit et in eos, qui praeter meritum evehuntur ad summos honores.

Brasidas quidem vir bonus.

*brasi/das2 me\n a)nh\r a)gaqo\s2, a( de\ lakedai/mwn, pollou\s2 e)/xei ka/r)r(onas2, id est, Brasidas vir bonus quidem ille, sed Lacedaemon multos habet praestantiores. Aduersus eos, qui se non modo primos, verumetiam solos existimant. Natum ex apophthegmate, quemadmodum docet Plutarchus in Laconicis, et item in vita Lycurgi. Finitimum illi Multi Manii Ariciae.

Hedera post anthisteria.

*a kisso\s met' a)nqisth/ria, id est, Hedera post Anthisteria. Cum sero quidpiam adhibetur. Nam hinc habent nomen, quod eo mense plurima e terra efflorescant. Apparet in iis ludis morem fuisse coronari hedera. De Anthisteriis, id est, floralibus festis diximus in proverbio, ka/res2 qu/raze, id est, Cares foras. Videntur illa fuisse quae Latini vocant Bacchanalia. Hedera autem Baccho sacra erat, vnde kittofo/roi dicti, qui in ludis illis ferebant hederas. Convenit cum eo, quod alibi retulimus: meta\ th\n e(orth\n, id est, Post festum.

Ex Academia venis.

*akadhmi/hqen h(/keis2, id est, Ex Academia venis. De seuero et composito seu docto. Sumptum a Platonis schola. Quamquam et per Ironiam torqueri poterit in fastuosum, et vultu tetrico philosophum agentem. Quin Athenaeus lib. 12. significat dictum in nitidos, et cultu insigni, quod his Plato delectaretur mundiciis. Ita Antiphanes philosophum elegantius cultum vbi depinxisset, apud hunc ipsum: ti/ makra\ dei= le/gein; o(/lws2 au)th\n o(ra=n ga\r th\n a)kadhmi/an dokw=, id est, Sed quid necesse est plura dicere? Ipsam videre videor mihi Academiam.

Senem erigere.

*ge/ronta d' o)rqou=n flau=ron o(\s2 ne/os2 pe/soi.

id est,

Erigere durum est, qui cadat iuuenis, senem.

Haud facile dediscuntur a senibus vitia, quae pueri didicerint, et in omnem inhaeserint vitam. Et tamen in senecta quoque conandum, vt vitiis careamus, quantumuis inhaeserint.



page 854, image: s0854

Terra defossum habes.

*gh=| kru/yas2 e)/xeis2, id est, Terra defossum habes. In eum, qui non impertit, neque profert suas dotes. Sumptum ab auaris, thesaurum humo defodientibus. Quod apud Plautum facit Euclio. Itidem Horatius in Epod.

- Haud parauero,
Quod aut auarus vt Chremes terra premam,
Discinctus aut perdam vt nepos.

Senescit bos.

*ghra=| o( bou=s2, ta d' e)/rga polla\ tou= boo\s2.

id est,

Bos consenescit, at opera multa sunt bouis.

Cum ob aetatis imbecillitatem aliquis inutilis redditur ad obeundum munus. Nam diuitum vulgus haud aliter ministris vtitur, quam equis et canibus, aut paulo etiam inhumanius dum vsui sunt, alliciunt, vbi senuerint, reiiciunt. Vnde consultum est, vt vnusquisque sibi paret, quo senectutem suam commodius foueat, alatque, ne tum cogatur ex aliena liberalitate pendere, cum a nemine non contemnetur. Ac meminerit Diogenis apophthegmatis, qui rogatus, quidnam esset in hac vita calamitosissimum, respondit: ge/rwn a)/poros2, id est, Senex egens.

Sus acina dependes.

*apoti/seis2 xoi=re gi/garta.

i.

Acinos sus improba pendes.

Lues quod admisisti, reddes quod abstulisti non sine foenore. Quadrabit, vbi pusillum commodi magno dependitur malo. Natum apparet a rustico quopiam, qui verbis hisce comminatus sit sui pascenti racemos.

Dum cessat boreas.

ARISTOTELES in Problematis sectione 26. problemate 47. iuxta Theodori supputationem, testatur hunc versiculum prouerbio celebrem fuisse.

*arxome/nou te no/tou, kai\ lh/gontos2 bore/ao.

id est,

Surgit vbi notus exoriens, boreasque [correction of the transcriber; in the print boreasque que] residit.

Quo significabant tempus opportunum prosperae nauigationi. Subauditur enim dei= plei=n, siue eu)= plei=n, propterea quod auster minus vehemens oritur, desinit autem perquam vehemens, diuersum accidit in Aquilone. Atque huius rei philosophus causam admodum probabilem reddit. Non enim, inquit, ad septentrionem potius quam ad meridiem vergimus, et aquilo stat a septentrionibus, auster a meridie. Hinc fit, vt ille statim vehementior proxima inuadat loca, deinde vehementiam suam ad longius remotos transferat, propinquis ortui mitior. Hic e diuerso, ad meridiem positos, primum vrgeat: post vbi praeteriit, mitior ad nos veniat. Licebit et longius detorquere prouerbium, nec id sine gratia, si quando significabimus tempus adesse comodum et aptum gerendae rei, vt cum illo congruat, quod alibi positum est: Cum pluit, molendum.

Inuulnerabilis vt Caeneus.

*atrwtos2 u(pa/rxeis2 w(s2 kaineu\s2, id est, Inuulnerabilis es, vt Caeneus. De his, qui laedi non possunt. Est in poetarum fabulis, Caeneum munere Neptuni nullo telo vulnerari potuisse. Caeterum iuxta fidem historiae, Caeneum Thessalum quempiam aiunt fuisse rei bellicae cum primis peritum, adeo vt cum multis praeliis interfuisset, nunquam vulnus acceperit. Denique cum Lapithis auxilium ferret


page 855, image: s0855

aduersus centauros, deprehensus solus, ab hostium multitudine obrutus est, citraque corporis vulnus extinctus. Itaque Lapithae, cadauere integro reperto, sparserunt rumorem, Caeneum in omni vita inuulnerabilem fuisse. Venustius enunciabitur per comparationem.

Sale perunctus hic adiuuabitur.

*alsin diasmhxqei\s2 o)/nait' a)/n ou)tosi\.

id est,

Acri sale hic perlutus adiuuabitur.

In eos dicebatur, qui vel aetate, vel vino delirarent. Quidam ab vtribus translatum existimant, qui sale loti redduntur meliores, quod salis acrimonia, coriorum crassitudinem emendet. Itidem temulentia laborantes mos erat sale et oleo perungere, id aduersus ebrietatem existimabatur. Quidam a vasis testaceis ductum malunt, quae sale imbuuntur, quo fidelius contineant liquorem infusum. Sumptum est autem prouerbium ex Aristophanis Nebulis.

Atqui non est apud aram consultandum.

*all' ou)de\n dei= peri\ to\n bwmo\n ta\s2 e)pinoi/as2, id est, Atqui nihil opus iuxta aram cogitare. Consultandum antequam incipias, in ipso negotio sera consultatio. Sumptum a sacrificis, qui pro ritu sacrorum omnia praeparant, priusquam accedant ad aram. Nam in ipsis sacris periculosum existimabatur, si quid parum rite dictum ac factum fuisset a sacerdotibus, aut patrimis ac matrimis. Declarat M. Tull. in oratione De responsis Aruspicum: An si ludus constitit, aut tibicen repente conticuit, aut puer ille matrimus et matrima si terram non tenuit, aut thensam, aut lorum omisit, aut si aedilis verbo, aut nutu aberrauit, ludi sunt non rite facti.

Mars haud concutit sua ipsius arma.

*arhs2 ta\ au)tou= o(/pla ou) saleu/ei, id est, Mars sua ipsius arma non iactat. Commode feruntur quibus assueuimus, quaeque nobis quadrant, etiam si sint grauissima. Iactamus enim, quod incommode ferimus. Vnde Iuuenalis:

Nec iactare iugum vita didicere magistra.

Ita studiorum labor qui occideret athletam, non grauat eruditum.

Smaragdus in luce obscurus.

*ari/gnwtos2 sma/ragdos2, e)n me\n tw=| fa/ei skoteino\s2, id est, Insignis smaragdus, in luce quidem obscurus. In eos iaci solitum, qui praepostere ibi semet occultarent, vbi maxime conueniebat edere virtutis specimen. Plinius inter smaragdorum varietates commemorat, qui dicti sint caeci, quod colore sint obscuriore. Id vitii magis in sole deprehenditur, cum ingens color ille suauiter virens, nec sole mutetur, nec vmbra, nec lucernis, ac ne aquis quidem. Quemadmodum idem docet Plin. lib. 37. c. 6.

Martis pullus.

*areos2 neotto\n, id est, Martis pullum, vocant ad bella magnopere propensum. Aristophanes in Auibus.

*areos2 neotto\s2, w)= neotte\ de/spota.

id est,

Pullus Gradiui, o pulle rector, atque here.

Sentit autem de gallo, qui quod omnium auium sit pugnacissimus bellacissimusque, vnde et crista et calcaribus armatus est, Marti sacer est. Vel


page 856, image: s0856

quod is olim fuerit adolescens Marti in deliciis habitus, qui consueuerit obseruare, Marte cum Venere cubante, ne quis deorum interueniret. Deinde cum illo dormiente Sol aduenisset, Marsque turpiter esset deprehensus, iratus Gallum adolescentem in auem commutauit, manentibus etiamnum pristinae naturae vestigiis. Narrat hanc fabulam Lucianus in Gallo. Prouerbii meminit et Laertius in vita Diogenis Cynici.

Vtrem mergis vento plenum.

*asko\n bapti/zeis2 pneu/matos2 plhrh=, id est, Ventrem mergis vento plenum. Competit in eum, qui frustra conatur, vt qui castigat inemendabilem, quod inflatus vter, quantumvis immergas, rursum emicet. Natum videtur ex oraculo Sibyllae, quod illa edidit de ciuitate Atheniensi:

*asko\s2 bapti/sh|, dun/ai de/ toi ou) qe/mis2 e)/stai.

id est,

Vter tingeris, sed mergere nemo valebit.

Durus alloquiis.

*athktos2 a)/nqrwpos2 proshgorh/masin, id est, Immobilis siue inflexibilis alloquio. Ductum a cera, quae tractando mollescit. a)/thkton autem dicitur, quod non queat liquefieri. Competit igitur in hominem inexorabilem.

Profectus ad apaturia.

*apiw\n e)s2 a)patou/ria e)panh=k' e)s2 qarghliw=na, id est, Profectus ad apaturia, rediit Maio. Dici solitum in eos, qui licentius immorarentur negotio cuipiam. Athenis festum erat, quod Apaturia vocabant, id triduo peragebatur. Primum diem appellabant de/rpeian, propterea quod sub noctem conuenientes fra/tores2 conuiuium agerent. Secundum appellabant a)na/r)r(usin, quod in eo rem diuinam facerent Ioui Phratrio, ac Mineruae. Tertium kourew=tin, quod iuuenes et puellae in gentem transcriberentur. Meminit Suidas copiosius de hoc festo, verum ea non multum attinent ad explicandum prouerbium.

Ego tibi de alliis loquor, tu respondes de cepis.

*egw\ sko/roda/ soi le/gw, su\ de\ kro/mmu' a)pokri/neis2, id est, Ego tibi loquor de alliis, tu respondes de cepis. Similimum illi: a)/mas2 a)ph/|toun, cum aliud respondetur, quam rogaris, vel contra, cum inepte respondetur inepte sciscitanti. Confinia sunt inter sese cepae, et allia.

Aurificem te futurum credebas.

*xrusoxoh/sein w)/|ou, id est, Aurificem te futurum arbitrabare. Natum aiunt ab huiusmodi quodam euentu. Inualuerat aliquando fama apud vulgus Atheniensium, in Hymetto monte magna auri fragmenta videri quae a formicis illis pugnacibus seruarentur. Itaque quidam creduli sumptis armis exierunt illas expugnaturi, qui cum re infecta, frustraque sumpto labore redirent in vrbem, irrisi sunt a caeteris ciuibus, illud obiectantibus, su\ de\ w)/|ou xrusoxoh/sein, id est, Tu credebas te futurum aurum. Meminit huius rei Eubulus in fabula cui titulus Glaucus:

*hmei=s2 po/t' a)/ndras2 kekropi/das2 e)pei/somen,
*labo/ntes2 ei)s2 u(mhtto\n e)celqei=n o(/pla,
*kai\ su\ e)pi\ mu/rmhkas2 h(merw=n triw=n
*ws2 xrusoteu/ktou yh/gmatos2 pefh|no/tos2.

id est,

Quoniam viris nos Cecropidis persuasimus,


page 857, image: s0857

Sumptis vt armis montem Hymettum incurrerent,
Contraque formicas cibaria tridui
Ferrent, velut fragmentula auri fusilis
Apparuissent.

In penultimo versu aut mendum est, aut defectus, fortasse pro su legendum si=ton. Itaque certe constabit versus:

*kai\ si=ton e)pi\ mu/rmhkas2 h(merw=n triw=n.

Extat et apud Platonem lib. de repub. 5. *ti/ de\ h)=n o( so\s2 qrasu/maxos2, xrusoxo/hs2, ei)s2 tou= de\ nu=n e)nqa/de a)fi/xqai, a)ll' ou) lo/gwn a)kouso/menos2, id est, Quid autem erat tuus Thrasymachus, si auri fusor, ad eos, qui nunc hic sunt, aduenisset, ac non potius rationes auditurus. Aeschines. a)pofoith/sas2 peri\ tou= tw=| dh=lon o(/ti xrusoxoei=n e)ma/nqanen, a)ll' ou) to\ prokei/menon au)tw=| pra/ttein h)\ pa/sxein, id est, Cum hinc se subduxerit, perspicuum est quod aurum fundere didicit, potius quam id facere pative, quod ipsi propositum erat. Paroemia conueniet, vbi quis ingentes spes animo concepit, sed discedit frustratus. Quod fere solet accidere iis, qui suo sumptu mittunt, qui terras peruestigent incognitas, aut qui in fornaces alchemisticas omnia sua profundunt.

Seiuncta sunt Merrhae ac Siloam fluenta.

*xwri\s2 ta\ mer)r(a= kai\ silwa\n r(eu/mata.

id est,

Seiuncta sunt Merrhae, ac Siloam flumina.

De longo interuallo dissitis inter sese. Veluti si quis dicat, inter amicum et adulatorem plurimum interesse. Finitimum illi, xwri\s2 ta\ tw=n musw=n kai\ frugw=n, id est, Separatae sunt possessiones Mysorum et Phrygum. Apparet neotericum esse prouerbium.

*yeudo/pura.

*yeudo/pura oi)on ta\ sa\. De minis ac terriculis inanibus: aut cum ostenditur arte periculum, cum re nullum sit periculum. Translatum a militari astutia, qua fit, vt ad territandos hostes noctu diuersis locis ignes incendant, vt ingens exercitus esse credatur. Eos ignes adsimulatos, *yeudo/pura vocant. Non habebit prouerbii gratiam, nisi transferas ad eos, qui fumis verborum territare student aliquem, aut in fraudem illicere. Sic enim interdum falluntur et nautae.

Psyra Bacchum.

*yu/ra to\n dio/nuson, id est, Psyra Bacchum. Stephanus et Suidas citant e Cratino: *yu/ra to\n dio/nuson a)/gontes2, id est, in Psyra Bacchum ducentes. Rursum: e)n neme/sei, yu/ra te th\n spa/rthn a)/geis2, id est, Et in Psyra Spartam ducis. Annotatum est et ab Hermolao Barbaro. Dictum adagium, vbi vinum appositum in conuiuio nemo gustat, aut de sordido apparatu. Psyra pusilla quaepiam insula est haud procul a Chio, in qua vinum non prouenit. Meminit et Strabo libro 14. Hanc Homerus Odysseae g. yuri/hn appellat. In Graecorum commentariis reperitur scriptum aliquoties yura=| finali circumflexo, sed mendose, ni fallimur.

Caput vacuum cerebro.

*w oi(/a kefalh\, kai\ e)gke/falon ou)k e)/xei, id est, O quale caput et cerebrum non habet. De his, qui corporis specie praecellunt, ingenio carentes. Natum ex Apologo, qui circumfertur inter Aesopicos. Vulgo quoque vaecordibus et insipidis aiunt cerebro vacuum esse caput.

Crudelis Bacchus.

*wmhsth\s2 dio/nusos2, id est, Crudelis


page 858, image: s0858

Bacchus. Baccho quondam viuos homines sacrificari mos erat. Vnde in crudeles conuenit, siue quod temulentia reddat feroces, et immites.

Hoc calceamentum consuit Histiaeus, Aristagoras induit.

*tou=to u(po/dhma e)/r)r(aye me\n i(stiai=os2, u(pedu/sato de\ a)ristago/ras2, id est, Hoc calciamentum Histiaeus quidem consuit, caeterum Aristagoras induit. Diogenianus admonet dici solitum in eos, qui callide sua malefacta in alios reiiciunt. Adagium natum est ex huiusmodi historia. Histiaeus quispiam patria Samius, Dario amicus, ab eodem in Persidem missus est, illic diutius commoranti incessit patriae reuisendae desiderium. Verum cum a Rege commeatum impetrare non posset, scribit ad Aristagoram ex fratre nepotem, vt Iones ad defectionem solicitaret, videlicet vt hac occasione dimitteretur. Excogitauit autem nouum literarum transmittendarum genus, cuius meminit et Aulus Gellius Noctium Atticarum libro 17. cap. 9. Seruo cuidam spectatae fidei, diu oculos aegros habenti, capillum ex omni capite, tanquam medendi causa deradit, caputque eius leue litterarum formis compingit. His literis, quae voluerat, scripsit. Hominem postea quoad capillus adolesceret, domi continet. Renatis pilis, ad Aristagoram mittit. Et cum ad eum veneris, inquit, mandasse me dicito, vt caput tuum, sicut nuper egomet feci deradat. Seruus vt impetratum erat, ad Aristagoram venit mandatum domini adfert. Is non esse frustra ratus, capite deraso literas legit, ac mente Histiaei cognita, totam ferme Ioniam ad defectionem traxit. Darius posteaquam haec cognouisset, desciuisse Iones, Histiaeum in consilium adhibet, quem potissimum in Asiam mittere oportebat ad res componendas. Is persuadet vt se mittat, vtpote idoneum ad sarciendam defectionem Ionum. Itaque posteaquam in Asiam deuenisset, iamque in suspicionem venisset Sardium praefecto, tanquam auctor huius motus fuisset, hoc audiuit ab eodem: ou(/tw toi i(stiai=e e)/xei kata\ tau=ta ta\ prh/gmata, tou=to to\ u(po/dhma e)r)r(ayas2 me\n su\, u(pedu/sato de\ o( a)ristago/rhs2, id est, Sic hae res habent Histiaee. Tu quidem calceum hunc consuisti, caeterum Aristagoras induit. Meminit et Herodotus quinto et sexto libro, in hunc modum efferens quemadmodum retulimus. Significabat autem eius consilii primum fontem et auctorem fuisse Histiaeum, administratorem Aristagoram. Ea vox deinde, vt fit, vulgo cognita commenti nouitate, in populi fabulam abiit. Videtur magis conuenire, quoties in astutis et improbis consiliis alteri alter auxilio est, mutuaque opera sese iuuant. Nam dare consilium, est tanquam calceum consuere, vti consilio, et exequi, est velut inducere calciamentum.

Quae non posuisti, ne tollas.

*a mh\ kate/qou, mh\ a)ne/lou, id est, Quae non posuisti, ne sustollas. Citatur a Platone libro De legibus vndecimo tanquam ex poeta quopiam. Laertius refert inter Solonis leges, sentiens, opinamur, de terminis agrorum non mouendis, quos maiores fixissent. Conuenit in furaces, et in eos, qui repetunt quod non crediderunt: item qui sibi postulant, acceptum ferri, quod non praestiterunt.



page 859, image: s0859

Bulbos quaerit.

*bolbou\s2 zhtei=, id est, Bulbos quaerit. Iocus prouerbialis in eos, qui iuxta Persium:

Obstipo capite defigunt lumina terrae.

Plutarchus in Symposiacis: kai\ ga\r o( gelw/menos2 ou(tosi\, kai\ paroimiw/dhs2 e)/fh, bolbo\s2 ou) mikro/thti diafeu/gei to\n kerauno\n, a)ll' e)/xwn du/namin a)ntipaqh=, kaqa/per h( sukh= kai\ to\ de/rma th=s2 fw/khs2, id est, Etenim ridiculus iste, inquit, et prouerbio obnoxius bulbus, haud ideo fulmen effugit, quod pusillus sit, sed quod vim habeat contrariam fulmini, quemadmodum et ficus arbor, et vituli marini pellis. Porro risus prouerbialis, de quo meminit Plutarchus, sumptus est, ex Aristophanis Nebulis, vbi Strepsiades Socratis ingrediens scholam, admiratur discipulos Socratis prono capite terram spectantes. Respondentique cuipiam.

*zhtou=sin ou(toi ta\ kata\ gh=s2. bolbou\s2 a)/ra
*zhtou=si, mh\ nu=n tou=to/ge fronti/zete,
*egw/ ga\r oi)=d' i(/n' ei)si\ mega/loi kai\ kaloi\.

id est:

Quaerunt habet quae terra, Strepsiades. Bulbos scilicet
Quaerunt, rei sed cura ne quid istius
Vos angat, ego enim noui vbi sunt magni et boni.

Quod si quis malit referre ad id, quod est apud eundem poetam in Pluto, tauto\n qu/mon fago/ntes2, id est, Qui easdem mecum cepas edistis, equidem haud magnopere repugnarim. Significat autem tenues amicos, quique, vt ait Terentius, paupertatem vna tulerunt grauem. Persius item Satyra quarta, de sordido et impendio tenaci, parcoque.

Hoc bene fit, tunicatum cum sale mordent
Cepe, et farratam pueris plaudentibus ollam.

Extat apud eundem Aristophanem in Concionatricibus et alius de bulbo iocus huiusmodi, kata|fa/gwn bilbw=n xu/tran, id est, Qui deuorauit bulborum ollam. Verba sunt aniculae ad iuuenem detrectantem coitum, quod vnus duabus par esse non posset, kalw=s2, inquit, e)pei=d' a)/n katafa/ghs2 bwlbw=n xu/tran. Nam bulbos irritare Venerem testatur et Martialis:

Nil aliud bulbis, quam satur esse potes.

Et Columella in carmine:

Iam Megaris veniant genitalia semina bulbi.

Sunt autem multae bulbi species, sed omnes, inquit Dioscorides lib. 2. habent acrimoniam, et calore Venerem stimulant, quemadmodum eruca, de qua Columella:

Excitet vt Veneri tardos eruca maritos.

Suidas duo de cepis adagia refert, krommu/a e)sqi/ein, id est, Cepas edere: et krommu/wn o)sfrai/nesqai, id est, Cepas odorari, quae suo reddidimus loco.

Exacta via viaticum quaerere.

SEneca in libello De moribus: Quid enim stultius est, quam quod dici solet, via deficiente, viaticum quaerere, aut augere? Quadrat in senes auaros. Laborat enim ea aetas plerumque hoc vitio, vt quo minus superest vitae, hoc magis sit de victu solicita. Contra iuuentus huius studii vel maxime negligens est. M. Tull. in Catone Maiore: Auaritia vero senilis quid sibi velit, non intelligo. Potest enim quidquam esse absurdius, quam quo minus viae restat, eo plus viatici quaerere?

Omissa hypera pedem insequeris.

*afei\s2 th\n u(pe/ran. to\n po/da diw/kei i. Omissa hypera, pedem sectatur.


page 860, image: s0860

Conuenit, vbi quis omissis his quae magis ad rem attinebant, leuicula quaepiam curat. Hyperae nautici funes sunt, quibus antennarum cornua traducuntur. Pedem autem vocant imam claui partem. Verum hyperarum maximos vsus in nauigando. Suidas adagium citat ex Hyperide. Item qui scripsit scholia in Demosthenem, ex libro peri\ tari/xous2 primo.

Becceselenus.

*bekkese/lhnos2, prouerbio dicebatur stupidus ac delirus, sideratus, aut ad modum senex. Beccus Phrygum antiquissima lingua panem significat auctore Herodoto libro secundo, selh/nh lunam. Vnde Arcades, qui volunt mortalium omnium antiquissimi videri, prose/lhnoi, dicuntur, tanquam antiquiores ipsa luna. Quod notat Apollonius libro Argonauticon quarto:

*arka/des2 oi(\ kai\ pro/sqe selhnai/hs2 u(de/ontai.

Psammiticchus autem rex, hoc argumento deprehendit, Phrygios omnium antiquissimos fuisse, quod pueri qui nullam vocem hominis audierant, Bacchum sonarent. Suidas hoc loco iocans, negat mirum videri debere, si caprarum vocem imitati sunt, qui fuerunt a capra nutriti. Nam id asserit Herodotus. Vtitur Plutarchus libro primo De vitis Philosophorum: kai\ ga\r pla/twn o( megalo/fwnos2, ei)pw\n, o( qeo\s2 e)/plase to\n ko/smon pro\s2 e(autou= u(po/deigma, o)/zei lh/rou bekkeselh/nou, kata/ ge tou\s2 th=s2 arxai/as2 kwmw|di/as2 poi/htas2, id est, Etenim Plato vocalis, cum ait: Deus condidit mundum ad suam ipsius imaginem, olet delirationem Becceselenam, quemadmodum loquuntur veteris comoediae scriptores. Sumptum est prouerbium ex Aristophanis Nebulis:

*kai\ pw=s2 w)= mwre\ su\ kai\ kroni/wn o)/zwn kai\ bekkese/lhne.

id est:

Et quo pacto stolide tu, et Saturnia elens, et Becceselene.

Quo loco complura super hac dictione referuntur ab interprete, si quis forte requirit.

Imperitus anaxyride indutus omnibus id ostentat.

*amaqh\s2 a)nacuri/da periqe/menos2, pa=si tau/thn e)ndu/knei, id est, Imperitus subligaculum siue brachas indutus passim eas ostendit. In eum congruit, qui propter insolentiam etiam ineptissimis rebus effertur. Nam rerum imperitis quidquid peregrinum ac nouum esse videtur elegans. Eruditi quidam putant Anaxyridem Graecis dici quas Latini vocant brachas, siue feminalia, quae tegebant mediam corporis partem vna cum feminibus. Brachae igitur Barbaricae vestis genus erat, sed praecipue Gallorum quorundam. Vnde et Gallia Brachata dicta est. Anaxyridem vero et Persis in vsu fuisse declarat Strabo. Vidimus Venetiae patritios iuuenes si quando peregrinantur, gaudere Gallicis subuculis, absque veste superiore, quod idem domi non faciunt. Quadrabit et in eos, qui sibi videntur aliquid, quod Gallice loquantur inter Germanos, aut qui vocibus obsoletis, obscuris aut peregrinis venditant sese. Subolet hoc ab Apostolio additum ex huius aetatis adagiis.

Mineruae suffragium.

*h a)qhna=s2 yh=fos2, id est, Mineruae suffragium. De exacto iudicio: contrarium illi, u(=s2 e)/krinen, id est, Sus iudicauit. Sed lepidius fiet, si per ironiam efferatur in stupidum, et nullius iudicii hominem.



page 861, image: s0861

Per parietem loqui.

*dia\ toi/xou lalei=n, id est, Per parietem loqui. Dicitur qui ridicule quid facit. Siue quod obstante pariete neuter alterum audit, siue quod ad eum modum colloquuntur amantes: vt testatur Ouidius de Pyramo, et Thysbe.

Interuallo perit fames, et optime perditur.

*dia\ mesou= kai\ limo\s2 e)/r)r(ei kai\ ka/llist' a)po/llutai, id est, Intercapedine optime perit fames. Mora multis rebus affert remedium, et maxime iracundiae. Inuenitur etiam hoc interpretamentum, vt sit sensus: Extincto famelico, fames item pereat necessum est.

Statuam faucibus colas.

*andri/anta gargali/zeis2, id est, Statuam colas gutture. De re maiorem in modum absurda, quaeque fieri nullo pacto possit. Veluti si quis hominem praepotentem et inuictum frustra conetur opprimere. Nec enim liquescit statua.

Amens longus.

*anous2 o( makro\s2, id est, Amens qui longus, hoc est, quod vnlgo dictitant, praelongis mentem deesse, pusillis nimium adesse animorum. Sumtum videtur ex Sophocle, apud quem hi versus sunt in Aiace flagellifero:

- *ou) ga\r oi( platei=s2,
*ou) d' eu)ru/nwtoi fw=tes2 a)sfale/statoi,
*all' oi( fronou=ntes2 eu)=.

id est:

- Non enim his,
Qui porriguntur mole vasta corporis,
Latoque tergo, niti oportere maxime,
Verum mage illis, qui valent prudentia.

Videtur in eadem ferme sententia fuisse Homerus. Tydeum fingens corpore pusillo, caeterum strenuum. Sic enim ait Iliados E.

*tudeu/s2 toi mikro\s2 me\n e)/hn de/mas2, a)ll' maxhth\s2.

id est,

Strenuus in pugna Tydeus, sed corpore paruus.

Idem habetur in obscoeno carmine:

Vtilior Tydeus, qui, si quid credis Homero,
Ingenio pugnax, corpore paruus erat.

Et apud Sratium:

Maior in exiguo regnabat corpore virtus.

Antiopae luctus.

*antio/phs2 qrh=nos2, id est, Antiopae luctus. Dici consueuit, vbi quis immerens calamitatibus affligitur, deinde malis eximitur. Natum adagium ab Antiopae fabula, quae Nictei filia fuisse narratur. Ea cum esset a ciue quodam vitiata, pater grauius irascens, ad fratrem Lycum mittit, vt de ea supplicium sumeret. At ille, quod vterum ferre videret, misertus pepercerat. Itaque peperit Zethum et Amphionem, quos ille in montem abiecit. Erat autem huic vxor nomine Dirce, quae simul atque sensit virum suum Lycum Antiopae captum amore, puellam in montem abductam tauri ceruicibus alliget, suspensis a cornibus tedis ardentibus, parans illam hoc exitii genere conficere. Verum ad vociferationem Antiopae concursum est, cum a vicinis rusticis, tum ab Amphione Zethoque, qui matrem agnitam eripiunt, et a Dirce poenas sumunt.

Fuge procul a viro maiore.

*aleu a)po\ mei/zonos2 a)ndro\s2.

id est:

Qui te fortior est, hunc tu vitiare memento.



page 862, image: s0862

Caue a commercio potentium: habe commercium cum aequalibus. Etenim optimatum familiaritas, aut seruum facit et turpem: aut si nescias adulari, periculis obiicit. Cum paribus vt multo suauior, ita tutior etiam vita est. Pindarus in Nemeis: ei)/dei deka/tw|, xalepa\ d' e)/ris2 a)nqrw/pois2 o(milei=n kresso/nwn, id est, Caue certamen congredi cum hominibus potentioribus. Congruit cum eo, quod alibi dictum est: Procul a Ioue, et fulmine. Et illo: Longae regum manus. Herodotus in Vrania: kai\ ga\r du/namis2 u(pe\r a)/nqrwpon h( basilh=os2 e)sti kai\ xei\r u(permh/khs2, id est, Etenim potentia regis supra hominem est, et manus praelonga.

Absque baculo ne ingrediare.

*aneu cu/lou mh\ ba/dice, id est, Absque ligno ne ingrediare. Inermis ne sis: verum semper ad manum sit, quo depellas, si quis forte quaerat laedere. Natum aiunt a Cleomene quodam Atheniensium duce. Is cum esset in insaniam versus, quod omnibus haberetur exosus, baculum gestans, obambulare consueuit, quo propulsaret impetentes.

Anus cothonissat.

*gra=es2 kwqwnizo/menai, id est, Anus cothonizantes. De vetulis indecore lasciuientibus. kw/qwn enim temulentum significat: inde fictum verbum kwqwni/zein. Athenaeus libro vndecimo variis auctoribus cothonem esse ostendit poculi genus, vnde dicatur kwqwni/zesqai, pro inebriari, et kwqwnismo\s2 ipsa temulentia. Et Hesychius admonet, Graecis hominem tumulentum appellari cothonem, quemadmodum Latini lagenam vocant aut vtrem. Horatius in Odis, in anum vxorem pauperis Ibyci:

Te lanae prope nobilem
Tonsae Luceriam, non cytharae decent,
Nec flos purpureus rosae,
Nec poti vetulam faece tenus cadi.

De anu saltante dictum est alias.

Nudo capite.

*gumnh=| kefalh=|, id est, Nudo capite facere quaepiam dicuntur, qui palam, ac citra pudorem omnem faciunt. Qui rem pudendam faciebant, iis mos erat centonibus caput operire. Plautus in Captiui duo: Ipsi de foro tam aperto capite ad lenones eunt, quam in tribu aperto capite fontes condemnant reos. Neque refert vtrum hic aperto, an operto legas per ironiam: nam sensus idem vtriusque lectionis. Vsus est hoc prouerbii titulo et Cyrillus, interpretans Ioannis Euangelium, et diuus Chrysostomus in Encomio Babylae martyris. Tegit et Socrates faciem apud Platonem in Phaedro dicturus vituperationem amoris.

In re mala, animo si bono vtare, adiuuat.

MEretur omnino Plautinus ille senarius ex Captiuis duobus, vt inter adagia recenseatur:

In re mala, animo si bono vtare, adiuuat.

Fortiter ferendo vincitur malum, quod euitari non potest. Eandem sententiam paulo secus explicat in Pseudolo:

Bonus animus in re mala dimidium est mali.

Mulieris oculus.

*gunaiko\s2 o)/mma toi=s2 a)kma/zousin be/los2.

id est,

Mulieris oculus spiculum iuuenibus est.



page 863, image: s0863

Et Virgilius:

- Vritque videndo
Femina.

Idem:

Vt vidi, vt perii, vt me malus abstulit error.

Illud alias recensuimus, e)k tou= o(ra=n gi/gnetai to\ e)ra=n, id est, Ex aspectu nascitur amor.

Decempes vmbra.

*deka/pous2 skia/ e)sti, id est, Decempes vmbra est, id est, cenandi tempus. Veteres vmbris notabant horas diei. Lucianus in Gallo: *sunexe\s2 e)piskopw=n o(posa/poun to\ stixoi=on ei)/h, id est, Assidue obseruans quot pedes haberet linea. Olim qui vocabant ad coenam, designabant ad quam vmbram solarii vellent adesse conuiuas. Itidem qui vocabantur ne venirent ante tempus, rogabant, ad quotam lineam esset veniendum. Porro vmbra decem pedum erat gratissima parasitis, coenae spem faciens, quemadmodum et fumus largior exiliens e culina. Huius adagii vsum nullum videmus, nisi si quis significare volens hominem vehementer edacem, dicat illi magnopere placere vmbram decempedem. Aut nihil agere quempiam nisi obseruare vmbram decempedem: quomodo vtitur Aristophanes in Concionatricibus:

*soi\ de\ melh/sei
*otan h( deka/poun to\ stixoi=on
*liparw=s2 xwrei=n e)pi\ dei=pnon.

id est,

Verum hoc fuerit tibi curae,
Vbi facta sit vmbra decempes,
Ad lautam accurrere coenam.

Ammianus libro 23. tradit, apud Persas nullam horam praescriptam sumendi cibum praeterquam regibus, sed suum cuique ventrem solarium esse, et apud Plautum, si satis commeminimus, parasitus quispiam destomachatur in eos, qui horologiorum vsum commenti sunt, cum venter sit optimum horologium. Adagium refertur a Suida.

Diagoras Melius.

*diago/ras2 o( mh/lios2, id est, Diagoras Melius. In sceleratum ac foedifragum et impium. Hic capta Melo vixit, et Atheniensium sacrorum mysteria vsque adeo contempsit, vt complures auerterit a religione, deterrueritque ne iam vellent initiari. Praeterea arcana illa mysteria, quae nefas est profanis edere, ille impius in vulgus extulit modis omnibus irridens. Quas ob res ab Atheniensibus proscriptus est, eamque proscriptionem palam in aerea columna posuerunt, addito praemii loco talento, si quis hominem occidisset, si quis viuum adduxisset, duobus. Meminit huius Aristophanes in Auibus:

*hn a)poktei/nh| ti\s2 u(mw=n diago/ran to\n mh/lion
*lamba/nein ta/lanton, h)/n te tw=n tura/nnwn ti/s2 tina
*tw=n teqnhko/twn a)poktei/nh|.

id est,

Si quis e vobis Diagoram Melium interfecerit,
Praemium feret talentum, sique quis quem e mortuis
Interemerit tyrannis.

Sexdecim pedibus superauit.

Haudquaquam alienum est a prouerbiali figura, quod in Pericle scripsit Aristides, nempe Periclem oratorem reliquos in dicendo sexdecim praeterisse pedibus, le/gwn, inquit, w(s2 e)kkai/deka me\n podw=n h)/|rei tou\s2 r(h/toras2 e)n toi=s2 lo/gois2, mo/nou de\ peiqw/tis2 e)peka/qizen e)n toi=s2 xei/lesi, pa/nta de\ ei)=nai fluari/an pro\s2


page 864, image: s0864

e)kei=non, id est, Dicens illum sexdecim pedibus vicisse Rhetores dicendo, atque in vnius illius labiis insedisse suadelam quandam. Caetera vero omnia nugas prae hoc fuisse. Itaque sexdecim pedibus pro maximo interuallo dixit. Sumpta metaphora a stadiis cursorum. Locus autem hic de Pericle est apud Eupolim comicum, in comoedia cui titulus: *dh=moi,

*kra/tistos2 ou(=tos2 e)ge/net' a)nqrw/pwn le/gein.
*opote pare/lqei w(/sper oi( a)gaqoi\ dromei=s2
*ekkai/deka podw=n h)=|re le/gwn tou\s2 r(h/toras2.
*taxu\s2 le/gein me\n, pro\s2 de\ au)tou= tw=| ta/xei,
*peiqw/tis2 e)peka/qizen e)n toi=s2 xei/lesin.

id est:

Hic inter homines plurimum vnus polluit
Dicendo, quoties praeteribat, vti bonus
Agilisque cursor, sexdecim spatio pedum
Linquebat a se caeteros iam rhetores.
Sermone celer erat, celeritati aderat huic
Suadela quaedam illius insidens labris.

Hos versus et Aristph. adducit in Acharnensibus ex Demis Eupolis adiunctis his duobus.

*ou(/tws2 e)kh/lei, kai\ mo/nos2 tw=n r(hto/rwn,
*to\ ke/ntron e)gkate/lipe toi=s2 a)krwme/nois2.

id est:

Adeo mouebat, atque solus rhetorum,
Aculeum in animis liquit audientium.

M. Tull. in Bruto: Quam deam, inquit, in Periclis labris scripsit Eupolis sessitauisse. Huius immodicam eloquentiam idem taxauit in eadem comoedia:

*enteu=qen o)rgh=| perikle/hs2 o( o)lu/mpios2.
*estra/pt' e)bro/nta, cuneku/ka th\n e(lla/da.

id est:

Pericles at indignatus hinc Olympius
Tonat, coruscat, miscet omnem Graeciam.

Porro quod ad suadelam attinet id imitatus Ennius apud Ciceronem in Catone Maiore, M. Cethegum Suadae medullam dixit. Ab huius prouerbii forma non discrepat illud Aristophanis: e)k tw=n nefelw=n,

*tw=n e(llhn/wn ei)=nai/ le/gein e(kato\n stadi/oisin a)/riston.

id est:

Vt Graiorum dicat gentem stadijs praecedere centum:

Lepidius etiam erit, si pro pedibus parasangas dixeris.

Saxum volutum non obducitur musco.

*li/qos2 kulindo/menos2 to\ fu=kos2 ou) poiei=.

id est:

Musco lapis volutus haud obducitur.

Qui non potest eodem in loco consistere, raro sit, vt ditescat. Id totidem paene verbis etiam hodie dicunt. Simile illud Fabii: Planta, quae saepius transfertur, non coalescit.

Lityersam cantionem canis.

*litu/ersan w)|dh\n a)/|deis2, id est, Lityersam cantionem canis. Lityerses notus erat Midae Regis. Hic cum ageret in Celaenis, exceptos eos, qui aduenissent, compellebat, vt secum meterent, dein de praesectis capitibus, reliquum corpus manipulis inuoluebat. Idem instituit, vt in honorem Midae theticos, id est, aestiuus, aut messorius hymnus caneretur, vnde


page 865, image: s0865

ductum proverbium, vt qui non ex animo canerent, aut qui coacti canerent, hi Lityersam cantionem canere dicerentur. Menander in Chalcedonio:

*adonta litue/rshn a)p' a)ri/stou te/ws2.

Meminit huius fabulae Iulius Pollux lib. De rerum vocabulis 4. capit. peri\ a)sma/twn e)qnikw=n. Sed hoc nouat, Lityersam loris caedere solitum, quos metendo vicisset, sed cum aliquando incidisset in messorem se robustiorem, ab eo trucidatum fuisse. Quosdam autem auctores esse, Herculis manu periisse. Proinde cantionem eam ad patris desiderium leniendum fuisse repertam. Lityersae meminit et Theocritus.

Lydum in planiciem provocas.

*ludo\n ei)s2 pedi/on prokalei=s2, id est, Lydum in campum provocas. In eum competit, qui lacessit iamdudum ad id propensum, ac promptum. Notati sunt Lydi, quod ad bellum capessendum aequo propensiores essent. Herodotus lib. 1. docet Lydos aequitatu valuisse. Proinde Croesus optat Iones equitatu venire oppugnatum Lydos. Finitimum ei, quod alibi recensuimus, to\n i(/ppon ei)s2 pedi/on.

Sublata lucerna, nihil interest inter mulieres.

*lu/xnou a)rqe/ntos2 gunh\ pa=sa h( au)th\. id est, Lucerna sublata, nihil discriminis inter mulieres. Sentit Adagium nullam mulierem non esse impudicam, si detur facultas sine teste peccandi. Recenset Apostolius, et vsurpatur a Plutarcho in Praeceptis connubialibus.

Lysistrati diuitias habes.

*lusistra/tou plou=ton ploutei=s2, id est, Lysistrati diuitiis diues es, Proverbialis ironia de magnopere tenuibus. A Lysistrato quodam tractum, extremae paupertatis homine.

Expecta bos aliquando herbam.

*me/ne bou=s2 pote\ bota/nhn, id est, Expecta bos olim herbam. Dicendum vbi quid sero contingit. Laborat enim bos in agricolando, sed aliquando gustatura herbam enatam. Finitimum illi:

- Et adhuc tua messis in herba est.

Expecta anus.

*me/ne grau= e)mo/n se pai=da filh/sonta, id est, Expecta anus meum filium, te suauiaturum. Nam priusquam adolescat puer, illa decesserit. Confine superiori, cum sera spes ostenditur.

Magnus versator in re pusilla.

*me/gas2 kulhkth\s2 e)n mikrw=| ge pra/gmati.

id est,

Versator ingens in negocio leui.

Nam addita coniunctiuncula constabit versus. Quadrat in eos, qui arte parum honesta sibi diuitias parant. Natum ab Eudamidae apophthegmate. Is erat Archidami filius, frater Agidis. Cum musicus quidam feliciter videretur cecinisse, quispiam ex iis, qui aderant, rogabat Eudamidam, quid de eo sentiret, respondit: me/gas2 khlhkta\s2 e)n mikrw=| pra/gmati, id est, Magnus delinitor in re parua, quod existimaret operosam esse scientiam sed nihil adferentem vtilitatis. Recensetur a paroemiographis. Refertur a Plutarcho in Laconicis, nisi quod illic legitur, khlhkth\s2, quod oratorum sit delinere, ac mouere affectus. Huic non dissimile est, quod Musonius ait apud Aulum Gellium libro quinto, capite primo, in eos, qui modulatu vocum, ac lenociniis


page 866, image: s0866

verborum excitant inanem applausum auditorum: Scito, inquit, illic non philosophum loqui, sed tibicinem canere.

Surdaster cum surdastro litigabat.

*du/skwfos2 duskw/fw| e)kri/neto, o( de\ krith\s2 h)=n kwfo/teros2, id est, Surdaster cum surdastro litigabat. Iudex autem erat vtroque surdior, cum res agitur inter vndequaque ridiculos ac stultos. Extat in hanc sententiam epigramma Graecum Nicarchi:

*duskw/fw| du/skwfos2 e)kri/neto, kai\ polu\ ma=llon
*hn o( krith\s2 tou/twn tw=n du/o kwfo/teros2,
*ws2 o( me\n a)nte/legen, to\ e)noi/kion au)to\n o)fei/lein
*mhnw=n pe/nq', o( d' e)/fh, nukto\s2 a)lhleke/nai.
*emble/yas2 d' au)toi=s2 o( krith\s2 le/gei. e)s2 ti/ ma/xesqai;
*mhth\r e)sq' u(mi=n, a)mfo/teroi tre/fete.

Id Thomas Morus olim adolescens, scite vertit hunc in modum:

Lis agitur, surdusque reus, surdus fuit actor,
Ipse tamen iudex, surdus vtroque magis.
Pro aedibus hic petit aes, quinto iam mense peracto.
Ille refert, tota nocte mihi acta mola est.
Aspicit hos iudex, et quid contenditis? inquit,
An non vtrique est mater? vtrique alite.

Docui te vrinandi artem.

*edi/daca se kubista=n, kai\ su\ buqi/sai me zhtei=s2, id est, Docui te vrinandi artem, et tu me vis demergere. In eos quadrat, qui benefacta malefactis retaliant, et beneficium acceptum in eius ipsius vertunt perniciem, a quo acceperunt. Sapit faecem.

Pro eleganti medico malus poeta.

*anti\ xari/entos2 i)atrou=, kako\s2 poihth\s2 kalei=sqai e)piqumei=s2, id est, Pro venusto medico malus poeta dici cupis. In eum dici solitum, qui non contentus artis suae professione, in qua locum mediocrem obtinebat, pergit aliena profiteri, in quibus non perinde sit exercitatus, nec parem proinde gloriam reportaturus. Periander quispiam non incelebri fama medicus, et eius artis vel cum primis doctus, ad poetices studium deflexit, et ineptos quosdam versiculos scribere coepit. Hinc vulgaris iocus increbuit. Plutarchus in Apophthegmatis Laconicis tribuit hoc dictum Archidamo Agesilai filio.

A remo ad tribunal.

*apo\ kw/phs e)s2 to\ bh=ma, id est, A remo ad tribunal. Dici solitum, vbi quis repente ab infima conditione provehitur ad honesti muneris administrationem. Taxat Demadem oratorem Syrianus Hermogenis interpres, qui citra cognitionem artis, statim ad agendas causas irruperit: a)po\ th=s2 kw/phs2 a)ni/ptois2 to\ tou= lo/gou xersi\n e)pi\ to\ bh=ma phdh/sas2, id est, Qui illotis vt aiunt, manibus a remo ad tribunal irruit.

In caelum expuis.

*es2 ou)rano\n ptu/eis2, id est, In caelum expuis, id est, facis quod in tuum ipsius recidat caput. Aut obloqueris his, qui facile possint laedere. Siquidem qui in caelum expuit, primum videtur caelites ipsos adficere contumelia: deinde fit saepius, vt sputum in ipsius faciem recidat. Confine illi: pro\s2 ke/ntra lakti/zein, id est, Aduersus stimulum calcitrare.

Vnus deus, et plures amici.

*ei(=s2 qeo\s2 kai\ polloi\ fi/loi, id est, Vnus Deus, et plures amici. Proverbium


page 867, image: s0867

admonet quam plurimos esse parandos amicos, quod hi secundum Deum plurimum opitulari possint. Quamquam Hesiodo non probatur polufili/a, neque rursum a)ceni/a.

Si caseum haberem, non desiderarem obsonium.

*ei) turo\n ei)=xon, ou)k a)\n e)deo/mhn o)/you, id est, Si caseum haberem, non egerem obsonio. Dicendum, vbi quis minimis vilissimisque contentus est. Refertur apud Plutarchum in Laconicis, cum Lacon quispiam cauponi dedisset parandum obsonium, atque is peteret caseum et oleum, quibus illud condiret, Non opus, inquit Lacon, fuisset mihi obsonio, si caseum habuissem. Si quis pro caseo malit hoc loco butyrum, cum eo non pugnabimus: videtur enim butyrum magis congruere oleo.

In antrum haud legitimum, stimulum impingis.

*ei)s2 trumalih\n ou)x o(si/hn to\ ke/ntron w)qei=s2, id est, In foramen haud licitum, stimulum trudis. Dicterium Sotadis in Philadelphum, qui sororem Arsinoen exemplo Iouis vxorem duxerat, quo quidem dicto offensus rex, capitis supplicium sumpsit de eo, qui dixerat. Meminit Plutarchus in libello, De liberis educandis.

Quamquam non dixeris, tamen apparet e pelle.

*ei) mh\ le/geis2, a)po\ tou= de/rmatos2 fai/nh|, id est, Etiam si non dicas, pelle prae te fers. Res ipsa redarguit mendacem, et oris habitus. Vnde illud Ciceronis, Nisi fingeres, non sic diceres, videtur ex apologo natum.

Decipula murem coepit.

*ei)/lhfen h( pagi\s2 to\n mu=n. id est, Laqueus murem coepit. De recte meritoque deprehensis, et malo dignis. Quasi dicas: Lupus in foueam incidit, aut aper in casses.

Iisdem e literis comoedia, ac tragoedia componitur.

*ek tw=n au)tw=n tragw|di/a| gi/netai kai\ kwmw|di/a gra/mmatwn, id est, Ex iisdem literis comoedia, tragoediaque componitur. Convenit in eos, qui eadem de re norunt diuersa fingere, Aut qui eadem opera diuersa possunt.

A fronte praecipitium, a tergo lupi.

*emprosqen krhmno\s2, o)/pisqen lu/koi, id est, A fronte praecipitium, a tergo lupi. Cum aliquis hinc atque hinc duobus maximis praemitur malis, vt in vtrumque inciderit, pereundum sit.

Oscitante vno, deinde oscitat et alter.

*eno\s2 xano/ntos2 mete/sxhken e(/teros2, id est, Cum oscitat vnus, statim oscitat et alter. Dicendum quoties exemplo peccati, statim provocatur aliquis ad simile facinus. Fit autem hoc occulta quadam naturae vi, vt qui viderit oscitantem, cogatur et ipse oscitare, Cuius rei causam etiam reddere conantur philosophi. Simili modo transeunt et quidam animorum affectus. Socrates apud Platonem in Charmid. kai\ o( kriti/as2 a)kou/sas2 tau=ta, kai\ i)dw/n me a)porou=nta, w(/sper oi( tou\s2 xasmwme/nous2 katantikru\ o(rw=ntes2 tauto\n, tou=to cumpa/sxousin, ka)kei=nos2 e)/doce/ moi u(p' e)mou= a)porou=ntos2 a)nagkasqu=nai kai\ au)to\s2 a(lw=nai u(po\ a)pori/as2, id est, Haec vbi audiuit Critias, meque vidisset haesitantem, quemadmodum ij, qui ex aduerso vident oscitantes, eodem affectu corripiuntur, itidem et ille mihi visus est mea dubitatione cogi, vt et ipse a dubitatione corriperetur. Oscitantiam autem Latini vocant torporem, et indiligentiam. Qui cum ignauis viuit,


page 868, image: s0868

facile fit illorum similis. Omnes enim procliues sumus a labore ad libidinem, vt ait Comicus. Torpedo piscis suo contactu protinus torpidum reddit. Plato in Menone: dokei=s2 moi o(moio/tatos2 ei)nai tau/th| th=| platei/a| na/rkh| th=| qalatti/a|, kai\ ga\r au(/th to\n a)ei\ plhsia/zonta kai\ a(pto/menon narka=n poiei=, kai\ su\ dokei=s2 moi\ nu=n e)me\ toiou=to/n ti pepoihke/nai narka=n, id est, Videris mihi similimus esse isti latae torpedini marinae. Nam haec quoque semper eum, qui accedit ac tangit, torpidum reddit. Et tu videris mihi quoque tale quiddam fecisse, vt torpeam.

Inter caecos regnat Strabo.

*en toi=s2 to/pois2 tw=n tuflw=n la/mwn basileu/ei, id est, In regione caecorum rex est luscus. Inter indoctos, qui semidoctus est, doctissimus habetur. Inter mendicos, qui paululum habet nummorum, Croesus est. Sapit vulgi faecem.

In area latitas.

*en a(/lw| draska/zeis2, id est, In area occultaris. De eo, qui in eo versatur negocio, vt non possit non esse conspicuus. Aut qui sic latitat, vt a nemine tamen non conspiciatur. Nam in area nullae latebrae.

Cum licet fugere, ne quaere litem.

*eco\n fugei=n mh\ zh/tei di/khn, id est, Cum fugiendi potestas est, ne quaere litem. Ab Alcibiadis apophthegmate natum. Is cum e Sicilia citaretur ab Atheniensibus, vt criminibus responderet, abdidit sese, negans litigandum esse, si quo modo liceret effugere. Subiicientibus aliis, Non igitur confidis patriae de te iudicaturae. Imo, inquit, ne matri quidem crediderim. Metuerem enim ne fors imprudens albi calculi loco nigrum immitteret. Alcibiadis sententiae subscriberet, quisquis litium expertus est. Graecis vnico verbo dicuntur fugodikei=n, qui litem detrectant.

In tergore bouis desedit.

*epi\ bu/rshs2 e)kaqe/zeto, id est, In tergore bouis desedit, id est, supplex implorat auxilia. Natum adagium a consuetudine vernacula Scythis, quemadmodum testatur Lucianus in Taxaride. Nam apud hos si quis forte laesus esset, neque suppeteret vlciscendi facultas, immolato boue carnes minutim sectas coquebat, ipse in tergore humi strato sedebat, manibus in tergum reductis. Idque maximum supplicandi genus apud illos habebatur. Accedebat quicumque vellet opitulari, et carnium portione gustata, dextroque pede tergori imposito, pollicebatur pro viribus auxilio futurum. Atque hoc foedus apud Scythas sanctissimum habebatur.

Hospes indigenam.

*ephlus2 to\n e)/noikon, id est, Aduena inquilinum, subaudiendum, e)ce/balen, id est, eiecit. Vsus fuerit, cum alienae professionis quispiam alium in propria vincit arte. Quod genus, si theologus in arte grammatica superet grammatices professorem. Aut si arrogatus, aut adoptiuus, filium eiiceret e familia, aut miles adscitius eiiceret colonos.

Risus Sardonius.

*sardw/nios2 ge/lws2, id est, Sardonius risus. De risu ficto, aut amarulento, aut insano denique. Et sensus et origo proverbii adeo varie tractatur ab auctoribus, vt vereamur, ne risus hic Sardonius non citra risum legatur, tamen accingemur referre quaedam. Zenodotus in collectaneis suis Aeschylum citat, qui huiusmodi ferme tradiderit in opere de paroemiis, Gentem esse quandam Carthaginensium coloniam, quae Sardonem


page 869, image: s0869

regionem inhabitet, ei morem esse, senes septuagesimum praetergressos annum Saturno sacrificare, ridentes interim, ac mutuo sese complexantes. Nam turpe ducebant in funere, aut eiulatum edere, aut lacrymas profundere. Hinc adsimulatum risum, Sardonium vocari coeptum. Timaeus apud eundem Zenodotum ait, Sardoniis consuetudinem fuisse, vt filii parentes iam grandaeuos iuxta fossam, aut praecipitium, in quo sepeliendi forent, collocarent, atque inde fustibus caedentes, in eam darent praecipites. At illi interim pereuntes ridebant, existimantes eam mortem felicem atque egregiam, quod liberorum impietate interirent. Sunt qui dicant, in Sardorum insula herbam nasci quandam, cui Sardoae cognomen sit, Apiastro similem. Eam sapore quidem esse dulcem, verum gustatam, ora hominum in rictus dolore contrahere, vt veluti ridentes emoriantur. Hoc sensisse videtur Solinus, cumque hoc Seruius grammaticus enarrans hunc ex Virgiliana Thyrside locum:

Imo ego Sardois videar tibi amarior herbis.

Atque his ferme confinia tradit Lycophronis interpres de risu Sardonio. Seruium secutus Latinus Drepanus in Panegyrico, Serenos ergo, inquit, vultus induebamus, et ad illorum vicem, qui degustato Sardorum graminum succo feruntur in morte ridere, imitabamur laeta moerentes. Neque rursum desunt, qui Sardonium risum cognominatum autumant, a)po\ tou= seshre/nai tou\s2 o)do/ntas2, quod dentes aperiat atque renudet, cuiusmodi risus esse solet eorum, qui non ex animo rident. Hinc et iocus ille parasiti Plautini conquerentis, quod suis dictis nullo pacto iuuenes arrisissent, ac non saltem canes fuissent imitati, vt dentes ostenderent. Et Apuleius, Restrictis forte si labellis riseris. Id genus risum descripsit Homer. Iliad. O. de Iunone loquens:

- *h d' e)ge/lasse
*xei/lesin, ou)de\ me/twpon e)p' o)fru/si kuane/hsi
*ia/nqh.

id est,

Illa quidem labiis ridebat, nubila porro
Frons minime renitebat:

Ad id facit quod scribit Aristophanes in Pace:

*hgriwme/nous2 e)p' a)llh/loisi kai\ seshro/tas2.

id est,

Inuicem in se exasperatis osque diducentibus.

A canibus ducta metaphora, quibus hoc irae indicium est, nudare dentes. Quem morem aiunt equis etiam inesse, si quando parant mordere: vnde vulgo nunc risum huiusmodi, risum equinum vocant. Rursum alii perhibent, apud Sardinios fuisse receptum, vt ex captiuis pulcherrimos quosque ac natu maximos, qui septuagesimum excessissent annum, Saturno mactarent, ridentes in morte, propterea quod id forte ac virile videretur. Citatur auctor Clearchus, Carthagine solemnem fuisse morem, vt in magnis votis puerum Saturni manibus imponerent. Huius statua fingebatur aerea, manibus porrectis. Sub eo fornax erat, ea succendebatur, puer itaque ignis vapore contractus ac tortus, ridentis speciem exhibebat. Denique et Simonidem allegat Zenodotus nouae fabulae auctorem. Ait enim Talum quempiam aereum virum priusquam in Cretam perveniret, in Sardinia accessisse, vbi non paucos mortales neci dedit. Qui cum


page 870, image: s0870

morientes ringerentur, risus imaginem quandam exhibentes, prouerbio locum fecerunt. Addunt nonnulli, cum a Sardiniis in Cretam transmittere vetaretur, illum in ignem desiliisse, quandoquidem aerei corporis erat, deinde Sardinios pectori suo admotos necare solitum. Emoriebantur autem velut in amplexu, ac ridentibus adsimiles, nimirum rictu incendii vi diducto. De hoc Talo ridicula narratur fabula. Aiunt enim hunc a Vulcano ex aere fuisse fabrefactum, Minoique dono missum ad Cretensis insulae tutelam. Erat autem illi vnica duntaxat vena, eaque a summa ceruice, ad imos vsque talos porrecta. Ter in singulos dies insulam obibat, excubias agens. Itaque et Argo nauem a Colchide cum Iasone redeuntem vetuit in portum Cretensem appellere. Sed a Medea deceptus periit, vt nonnulli dicunt, dato veneno, quod insaniam immitteret, vt aliis placet, cum illa pollicita se illum immortalem redditurum, clauum qui summae venae erat adfixus, eduxit, atque ita sanguine totoque corporis humore defluente periit. Rursum alii tradunt interisse percussum arcu a Paeante circa talum. Dioscorides libro sexto inter venena prodidit herbae speciem esse quandam, quam quidam ranunculam appellant Latine, Graeci batrachion: eam a regione, in qua copiosius prouenit, Sardoam, siue Sardoniam dicunt, quae pota siue comesa mentem adimat, labiisque contractis risus speciem praebeat. Atque inde in hominum vitam sinistri omnis venisse de risu Sardonio prouerbium. Meminit huius herbae et Plin. lib. 25. circa fin. Strabo lib. Geographiae 11. scribit in Cambysena, quae flumen Alazonium accolit, aranearum genus quoddam nasci, quod alios ridendo cogat emori, alios flendo desiderio suorum. Quidam addunt de Tarcotella, cuius morsum interitus cum risu sequatur. Quin et Aristoteles De partibus animalium lib. 3. ait, ictu etiam traiecta praecordia, in praeliis risum attulisse literis proditum esse, idque accidere calore, quem moueat vulnus. Mortuus est et Zeuxis pictor ridendo, dum sine fine ridet anum a se pictam, et Chrysippus conspiciens asinum vescentem ficis. M. Tullius Epist. fam. lib. 7. ad Fabium Gallum. Videris, inquit, mihi vereri, ne si istum habuerimus, rideamus, ge/lwta sardw/nion significans futurum, vt si Caesar rerum potiretur, multis adridere atque applaudere cogerentur, quae magnopere displicerent. Lucianus in Asino, sardw/nion gelw=ntes2 e)/legon, id est, Sardonice ridentes aiebant. Risum innuit contumeliosum et subsannantem. idem alibi: o( da/mis2 de\ to\ sardw/nion e)pigelw=n e)/ti ma=llon parw/cune, id est, Damis autem Sardonio arridens risu, magis etiam irritauit. In eodem sensu videtur vsurpatum et a Platone lib. De repub. 1. cum scribit Thrasymachum, quem amarulentum et arrogantem vbique facit, Sardonice risisse, *kai\ o(\s2 a)kou/sas2 a)neka/gxase/ te ma/la sardw/nion kai\ ei)=pen, id est, Hic ille auditis edito cachinno, valde Sardonice risit, ac dixit. Homerus item aliquot locis huius risus mentionem facit in Odyseae *u. narrans quemadmodum e procis quispiam, puta Ctesippus Vlyssem in aedibus suis habitu specieque mendici sedentem, arrepto e sportula bouis pede petisset, atque ille capite commodum deflexo declinasset ictum:

*mei/dhse de\, inquit, qumw=|



page 871, image: s0871

*sarda/nion ma/la toi=on.

Quo loco Eustathius interpres admonet eum ridere risum Sardonium, qui diductis modo labris rideat, caeterum intus aut ira, aut molestia discruciatus. Veteres enim risum Sardonium vocasse, quoties aliquis despectim non solum ridet, sed etiam irridet: dictum autem para\ to seshre/nai ta\ xei/lei, id est, a diducendo labia. Quomodo fere rident, qui apud sese perniciem alicui destinant, quemadmodum Vlysses mox sublaturus e medio procos, idque iam tum in animo statuens, risit risum quendam subamarulentum. Consimilem risum risit apud Hesiodum Iupiter iratus Prometheo propter ignem furto sublatum. Carmen adscripsimus, quod quidem est in primo libro operis cui titulus, e)/rga, kai\ h(me/rai.

*to\n de\ xolwsa/menos2 prose/fh nefelhgere/ta zeu\s2.
*iapetioni/dh pa/ntwn peri\ mh/dea ei)dw\s2
*xai/reis2 pu=r kle/yas2, kai\ e)ma\s2 fre/nas2 u(pero peu/sas2
*soi)t' au)tw=| me/ga ph=ma, kai\ a)ndra/sin e)ssome/noisi,
*toi=s2 d' e)gw\ a)nti\ puro\s2 dw/sw kako\n w(=|ken a(/pantes2
*te/rpontai kata\ qumo\n e(o\n, kako\n a)mfa/gapontes2.
*ws2 e)/fat', e)k d' e)ge/lasse path\r a)ndrw=n te qew=nte.

id est,

Huic animo infensus, qui nubila colligit, inquit,
Proles Iapeti multo technisque dolisque
Inter mortales vnus doctissimus omnes,
Imposuisse mihi gaudes, ignemque tulisse.
Nempe ingens atroxque malum, et tibi, postque futuris,
Quis ego pro rapto igne malum dabo, quo simul omnes
Gaudebunt, propriumque malum fouisse libebit,
Sic fatus, risitque parens hominumque, Deumque.

Risum hunc fatalem interpretantur, quoties imminet pernicies a fatis destinata. Cuiusmodi fuit et ille procorum, quem describit Homerus eodem libro, quem paulo ante citauimus, alioque retulimus loco:

- *mnhsth=rsi de\ pa/llas2 a)qh/nh
*asbeston ge/lon w)=rse, pare/plagcen de\ no/hma,
*oi(/d' h)/dh gnaqmoi=si geloi/wn a)llotri/oisin,
*ai(mofo/rukta de dh\ kre/a h)/sqion, o(/sse d' a)/ra sfe/wn
*dakruo/fin pi/mplanto, go/on d' w)i+/eto qumo\s2.

id est,

Diua procis mouit validum Tritonia risum
Haud compescendum, ac animum stupefecit, at illi
Iam malis sine mente quidem risere alienis,
Carnis frusta et cruda et sanguinolenta vorantes.
Interea lacrymis implentur lumina, fletum
Sensit et ipse animus.

Opinamur et Sardonium risum accipiendum, quem Homerus Iliados H. tribuit Aiaci singulare certamen ineunti:

*toi=os2 a)\r ai/(as2 w)=rto pelw/rios2, e(/rkos2 a)xaiw=n
*meidio/wn blosuroi=si prosw/poisin.

id est,

Sic ingens Aiax surgebat murus Achiuűm


page 872, image: s0872

Terribili ridens vultu.

In vetustissimis quibusdam in Hesiodum commentariis epigramma reperitur, quo prouerbium de risu Sardonio non ineleganter explicatur, id est huiusmodi.

*sardw\ ti/s2 e)sti nh=sos2 i)bhrotro/fos2,
*en h(=| bota/nh fqartikh\ gh=s2 e)ktre/xei
*selinoeidh\s2 sarda/nh keklhme/nh.
*bebrome/nh de\ toi=s2 a)pei/rois2 au)ti/ka
*spasmou/s2 te poiei= kai\ gelw/twn e)mfa/seis2,
*kai\ po/tmos2 eu)qu\s2 kai\ gela/simos2 mo/ros2,
*alloi de/ fasi sardanou\s2 tou\s2 barba/rous2
*ghrw=ntas2 au)tw=n tou\s2 gena/rxous2 e)sxa/tous2
*agein labo/ntas2 ei)s2 a)po/krhmnon to/pon,
*ktei/nein te tou/tous2 e)/n te r(opa/lois2 kai\ li/qois2,
*epeita r(i/ptein e)k petrw=n tou\s2 a)qli/ous2,
*gelw=ntas2 ei)kh= paidiai=s2 patrokto/nois2.
*allois2 de\ tou\s2 qnh/skontas2 are/skei ple/on
*gela=n o(rw=ntas2 teknika\s2 paroimi/as2 [note of the transcriber: In the print: paroini/as2 ] ,
*kai\ ta\s2 kuklo/stras2 kai\ strofa\s2 tw=n pragma/twn.

Id quoque nos nostro more propter imperitiores Latinum fecimus, hoc modo:

Quaedam insula est vocata Sardo Hiberiae,
In qua herba perniciosa surgit e solo,
Cui Sardanae nomen, apiastri praeferens
Figuram, at ea comesa ab imprudentibus
Mox ora contrahit, atque risus exhibet
Speciem, deinde protinus mors occupat
Imitata risum. Caeterum sunt qui ferant
Gentem esse quandam Sardanorum barbaram.
Aetate qui fessos parentes in loca
Praerupta raptos deferant, atque ibi neci
Saxisque fustibusque dent miserrimos
Ex arduis subinde praecipitent petris.
At inter isthaec impiis rident iocis,
Luduntque temere parricidis lusibus.
Aliis magis probatur haec sententia,
Ridere eos qui sic necantur, quippe qui
Spectent suorum pignorum vaesaniam,
Citasque rerum et aestuarias vices.

Pausanias in Phocaicis tradit, Sardoam insulam serpentes gignere innoxios. Praeterea eam a venenis herbarum prorsus immunem esse, nisi quod vnam alit exitialem, apii specie, quae iuxta fontes quidem proueniat, non inficiat tamen fontium aquas: eam qui ederint, ait ridentes emori. Atque hinc Homerum, et post Homerum alios adagium induxisse, vt dicerent eos ridere risum Sardonium, qui risum riderent to\n e)pi\ ou)deni\ u(gih=, hoc est, omnino insanum. Itaque non absurde videtur accipi posse risus Sardonius, pro risu demente, quoties instantibus malis insane ridetur. Siquidem legimus C. Gracchum in ambiendo magistratu repulsum, aduersus inimicos insolentius ridentes inclamasse, eos Sardonium ridere risum, ignaros quam magnis tenebris ex suis actibus circumfunderentur. Hoc in Gracchorum vita Plutarchus. Idem in commentario de superstitione: *entau=qa toi/nhn sko/pei, to\n a)/qeon, gelw=nta me\n maniko\n kai\ sardw/nion ge/lwta, id est, Hic itaque considera eum, qui nullos credit esse Deos, insanum quidem et Sardonium ridentem risum. Interpres quispiam Hesiodi, risum Sardonium


page 873, image: s0873

interpretatur, risum platu\n, id est, amplum, vbi quis ore vehementer diducto ridet, quem eundem, opinamur, ge/lwta sugkrou/sion appellant, id est, risum concutientem. Cui quidem interpretamento suffragatur ipsius etymologia vocabuli, quam paulo superius ostendimus: a)po\ tou= seshre/nai tou\s2 o)do/ntas2. Postremo non omnino videbitur absurde Sardonius risus accommodari posse, ad risum luctuosum ac tristem, cuiusmodi tribuit Homerus Iliados Z. Andromachae, tanquam is indicium fuerit animi, morte Hectoris praesagientis:

*hd' a)/ra mi\n kuw/dei+ de/cato ko/lpw|
*dakru/oen gela/sasa.

id est,

Illa sinu accepit spiranti, flebile ridens.

Eudemus in collectaneis dictionum rhet. ait placere nonnullis, vt de risu contumelioso accipiatur, vbi quis despectum contemptumque ridet, de quo prouerbium etiam fertur: *af' u(/yous2 katagela=s2 mou=, id est, E sublimi me derides. Addit idem lapidis esse genus, qui risus Sardonius appelletur. Suidas scribit hinc etiam verbum effictum, vt sarda/zein dicantur, qui Sardonium rideant risum. Sed iamdudum libet a risu Sardonio discedere, idque faciemus, si prius illud addiderimus, epithetum hoc Sardonium variis formis inueniri apud auctores. Apud Lucianum et Ciceronem sardw/nion legimus, apud Homerum sarda/nion, apud Virg. Sardoum, apud Lycophronis enarratorem sa/rdion ge/lwta, apud Plutarchum sardiano\s, ei)\ tis2 e)sti th=s2 yuxh=s2 sardiano\s2 ge/lws2, id est, Si quis est animi Sardianus risus. Stephanus indicauit dici sardwnikw\n, et sardianiko\n. Tametsi non omnia ab eadem voce manant. Nam a Sardo siue Sardon insula, cui quondam nomen fuerat Ichnusae, deducitur Sardonius, Sardous et Sardonicus. A Sardos Illyriae ciuitate proficiscitur sardhnoi\, vnde, sicuti credimus, mutato h in a, sarda/nioi. A Sardis Lydiae oppido Sardianos et Sardianicus, Ex his succurrit coniectura in epigrammate Graeco, quod modo citauimus, non legendum fortassis, e)bhrotro/fos2, sed i)llurotro/fos2. Vsurpauit adagium Saluianus libro 7. Sardonicis quodammodo herbis, omnem Romanorum populum putes saturatum: moritur et ridet.

Facta iuuenum, consilia virorum, vota senum.

CELEBRATVR hic versus moralis apud Graecos:

*erga ne/wn, boulai\ de\ me/swn, eu)xai\ de\ gero/ntwn.

id est,

Facta iuuenum, consilia mediocrium, vota senum.

Huius adagii meminit Aristophanes Grammaticus. Hyperides in oratione contra Autoclem ex Hesiodo citauit. Nam illius creditur esse carmen. Sensus pro se liquet, nempe ad rem gerendam adhibendos iuuenes. Nam viribus aetas ea praepollet. In consilium adsciscendos mediocris aetatis viros, propterea quod in his nonnihil detrito virium vigore, valet tamen vsu rerum aucta prudentia. Senes vtpote religiosi solent a superis optima precari. Caeterum neque viribus iam vtiles, neque mente satis constantes aetatis vitio. Euripides in Melanippo apud Stobaeum:

*palaio\s2 ai)=nos2, e)/rga me\n newte/rwn,
*boulai\ d' e)/xousi tw=n geraite/rwn kra/tos2.

id est,

Dictum est vetustum, Facta iuuenum, caeterum



page 874, image: s0874

Magis valent consilia natu grandium.

Idem innuit Pindarus cum ait:

*neo/thti me\n arh/gei qra/sos2 deinw=n polemw=n.

id est,

Iuuentuti congruit audacia crudelium bellorum.

Item Homerus Iliados *p. docet in bello requiri vires, in consultationibus orationem:

*en ga\r xersi\ te/los2 pole/mou, e)pe/wn d' eni\ boulh=|,
*tw=| ou)/ti xrh\ mu=qon o)fe/llein, a)lla\ ma/xesqai.

id est,

Bella manu constant, at consultatio dictis.
Illic pugnandum est, neque prosunt aspera dicta.

Apud eundem Nestor in consiliis praecipuus, bello inutilis. Plutarchus in commentario, cui titulus: *ei) presbute/rw| politeute/on. *kai\ ma/lista sw/zetai po/lis2, e)/nqa boulai\ gero/ntwn, kai\ ne/wn a)ndrw=n aristeu/ousi ai)xmai\, id est, Et maxime seruatur ciuitas, vbi consilia senum, et iuuenum virorum praecellunt lanceae. Aeschines in oratione contra Ctesiphontem testatur, hoc Solonis legibus fuisse cautum, vt in consultatione natu maximus primus diceret. Et apud Athenienses olim fuisse morem, vt praeco facturus dicendi facultatem ita sonaret: ti/s2 a)goreu/ein bou/letai tw=n u(pe\r penta/konta e)/th gegono/twn, id est, Quis vult concionari ex iis, qui quinquagesimum excesserunt annum?

Silentii tutum praemium.

*sigh=s2 a)ki/ndunon ge/ras2, id est, Tutum silentii praemium. Aristides in defenfione Periclis ex Cio quopiam poeta citat. Plutarchus in apohthegmatis Augusto Caesari adscribit, qui Athenodori consilium opprobrans subiecerit, e)/sti kai\ sigh=s2 a)ki/ndunon ge/ras2 versus integer talis videtur.

*aki/ndunon ga/r e)sti th=s sigh=s2 ge/ras2.

i.

Vacat periclo praemium silentii.

Vsurpat Horatius Odarum lib. 3.

Est et fideli tuta silentio Merces.

Silendo nemo peccat, loquendo persaepe. Iam olim in prouerbio est, nobilis illa Simonidis sententia, quae celebratur et apud Latinos prouerbii loco.

Nam nulli tacuisse nocet, nocet esse locutum.

Etiamsi Valerius Max. lib. 6. cap. 2. sententiam hanc tribuit Xenocrati. Quid, inquit, Xenocratis responsum quam laudabile? Cum maledico sermoni quorundam summo silentio interesset, vno ex his quaerente, cur solus linguam suam cohiberet: Quia dixisse me, inquit, aliquando poenituit, tacuisse nunquam.

Felicitas multos habet amicos.

*eu)tuxi/a polu/filos2, id est, Felicitas multos habet amicos. Similimum illi, quod alibi retulimus:

*tw=n eu)tuxou/ntwn pa/ntes2 ei)si\ suggenei=s2.

id est,

Felicibus cognatus est vel quilibet.

Notior est sententia, quam vt requirat interpretem. Contra in rebus aduersis aut nulli, aut pauci sunt amici. Pindarus in Nemeis Oda X.

*oi/xetai tima\ fi/lwn tatwme/nw|
*fwti\, pau=roi d' e)n po/nw| pistoi\ brotw=n
*kama/tou metalamba/nein.

id est, Perit honor amicorum afflicto viro, paucique in rebus aduersis fidi mortales ad laboris societatem.

Stulto ne permittas digitum.

*eu)h/qei da/ktulon mh\ dei/ch|s2, i(/na mh\ kai\ th\n pala/mhn katapi/h|, id est, Stulto digitum ne ostenderis, vt ne palmam etiam deuoret. Nihil permittendum


page 875, image: s0875

imprudentibus, quantumuis pusillum. Siquidem in maximis laedunt, si vel tantillum commiseris. Sapit et hoc vulgus.

Opta vicino vt habeat, magis autem ollae.

*eu)/xou tw=| plhsi/on e)/xein, e)pi\ ple/on de\ th=| xu/tra|. i. Opta vt proximus habeat, magis autem vt olla. Potissimum est habere domi, quibus est opus. Proximum, vicinum habere diuitem, a quo possis petere. Videtur e vulgi faece haustum.

Habet et musca splenem.

*exei kai\ h( mui=a splh=na, id est, Habet et musca splenem. Similimum illi:

Et pueri nasum Rhinocerotis habent.

Item: illi e)nesti\ kai\ mu/rmhki xolo\s2, id est, In est et formicae bilis. Olet faecem.

Camelus desiderans cornua, etiam aures perdidit.

*ka/mhlos2 e)piqumh/sasa kera/twn, kai\ ta\ w)=ta prosapw/lesen, id est, Camelus dum affectat cornua, et aures insuper perdidit. Conuenit in eos, qui dum peregrina sectantur, ne sua quidem tuentur. Sumptum ex apologo de camelis, qui per oratorem cornua a Ioue postularunt, ille offensus stulta postulatione aures quoque resecuit, et hoc Apostolii videtur.

Hercules et simiae.

*hraklh=s2 kai\ pi/qhkos2, id est, Hercules et simia. De minime congruentibus. Simia dolis valet, Hercules viribus antecedit. Affine illi: Formicae camelus. Nota est fabula de fratribus Perperis, quos Hercules comprehensos a claua suspendit. Eos ferunt versos in Simios.

Aut manenti vincendum, aut moriendum.

*h me/nonta a)poqanei=n, h)\ nika=n, id est, Oportet aut manentem vincere, aut interire. Dici solitum, vbi certa stat sententia, aut negotium aliquod absoluere, aut immori. Translatum ab instituto Lacedaemoniorum, qui hoc animo praelium inibant, vt aut victores redirent domum, aut victi occumberent. Celebratum est Lacaenae cuiusdam apophthegma, quae filio tradens clypeum dixerit: h)\ ta\n, h)\ e)pi\ ta=s2, aut hunc, aut super hunc. Laconice significans, aut referendum clypeum, aut in eo moriendum.

Maritimus cum sis ne velis fieri terrestris.

*qala/ttios2 d' w)\n, mh/pote xersai=os2 ge/nou.

id est:

Si sis marinus, abstine a terrestribus

Admonet non mutandam conditionem, ne in melius quidem. Verum vnicuique tuendum id vitae genus, ad quod vel institutus a natura videtur, vel in quod casu incidit. Mutuo sumtum ex apologo quodam Aesopico, qui fertur huiusmodi: Cancer quidam relicto mari, coepit in agro quodam pasci. Ibi forte conspectus a vulpe, protinus arreptus ac deuoratus est. Itaque periturus sero deplorauit stultitiam suam, quod marini generis cum esset ad terrestrium animantium partes desciscere voluerit. Est apologus non dissimilis de lupo tibiis canente, ac mox canibus irruentibus deplorante, quod ex coco factus esset tibicen. Hermolaus Barbarus ad Picum inuertit non ineleganter prouerbium: xersai=os2 w)\n mh\ zi/tei qa/lassan, id est, Terrestris cum sis, ne quaesieris mare.

Thynni more.

*qu/nnou di/khn, id est, Thynni more, videre dicuntur, qui limis aut altero oculo oblique inspiciunt, Aeschylus apud Athenaeum libro septimo:



page 876, image: s0876

*to\ skaio\n o)/mma parabalw\n qu/nnou di/khn

id est,

Oculum sinistrum admoliens Thynni modo.

Siquidem Aristoteles indicat Thynnos non cernere nisi laeuo oculo, vt ibidem citat Athenaeus, cum paulo superius ex eodem auctore dixerit illum cernere dextro, sinistro caecutire. Plinius libro 9. cap. 15. dicit illos vtroque hebetes esse, dextro tamen plus cernere. Refertur idem versus ex eodem auctore apud Plutarchum in dialogo De comparatione terrestrium ac marinorum. Addit eum piscem altero oculo caecutire, eoque cum immigrant in mare adhaerent terris ad dextram, cum emigrant, contra. Potest et ad eos referri, qui acriter ac diligenter inspiciunt. Persius:

Non secus ac si oculo rubricam dirigat vno.

Idque Aristoteles Sectionis 31. Probl. 3. et 4. vere putat euenire, propterea quod oculorum initia ab eodem dependeant. Vnde fit, vt altero occluso, vis illa, quae duos mouebat, ad vnum conferatur, hoc acrior, quo contractior.

Canis reuersus ad vomitum.

*ku/wn e)pi\ to\ i)/dion e)ce/rama, id est, Canis ad proprium vomitum. Quadrat in eos, qui relabuntur in eadem flagitia, a quibus aliquando sunt expiati. Refertur in epist. D. Petri, his quidem verbis: *sumbe/bhke de\ au)toi=s2, to\ th=s2 a)lhqou=s2 paroimi/as2, ku/wn e)pistre/yas2 e)pi\ to\ i)/dion e)ce/rama, kai\ u(=s2 lousame/nh ei)s2 ku/lisma borbo/rou, id est, Accidit autem illis illud veri prouerbii: Canis reuersus ad proprium vomitum, et sus lota ad volutationem coeni. Sumta videlicet metaphora a canibus resorbentibus quod euomuerint, et suibus ab amne protinus ad coenum recurrentibus.

Cani das paleas, asino ossa.

*kuni\ di/dws2 a)/xura, o)/nou de\ o)ste/a, id est, Cani das paleas, asino vero ossa. Cum res praepostere distribuuntur. Veluti si quis indocto munus mittat literarium, erudito flosculos, aut gladium, balteumve, militi librum. Siquidem munera hoc ipso sunt ingrata, quod apta non sunt. Interdum vertuntur in contumeliam.

Praemouere venatum.

*prosobei=n th\n qh/ran, id est, Praeturbare feram. Aristides in Pericle citat ex Platone, w(/s2 te ou(/tw g' a)\n a(/ fhsin au)to\s2 a)neso/bei th\n qh/ran, id est, Igitur ad eum modum, quod ipse ait, turbauit venationem. Caeterum verba Platonis in Lyside sic habent. *poi=os2 ti/s2 ou)=n a)\n soi dokh=| qhreuth\s2 ei)=nai, ei) a)nasoboi= qhreu/wn kai\ dusalwtote/ran th\n a)/gran poioi=, id est, Qualis igitur tibi videatur esse venator, si inter venandum excitet feram, et captum reddat difficiliorem? Dici solitum apparet, vbi quis non satis dissimulat quod molitur. Quemadmodum vsu venit, vt fera tumultu excitata intellectis insidiis, subducat sese.

Rectam ingredi viam.

*th\n o)rqh\n badi/zein o(do\n, id est, Rectam ambulare viam dicitur, qui nusquam deflectit ab honesto. Aristides in Pericle: *ws2 te badi/zein tetagme/na kai\ th\n o)rqh\n o(do\n sw/zein kata\ th\n paroimi/an, id est, Vt ordine incedatur et recta seruetur via, iuxta prouerbium. Philon de humanitate: *odo\n ga\r oi(=a lewfo/ron a)/gousan e)f' o(sio/thta tau/thn h)pi/stato, id est, Viam enim publicam quae ad aequitatem duceret, didicerat


page 877, image: s0877

hanc. Plautus in Cassina. Nunc ego pol in rectam redii semitam. Item paulo post. Sciens de via in semitam regredere. Iubet autem ancilla, vt qui imprudens verum effutiuerat, redeat ad simulationem, quam instituerat.

*au)to/qen kata/balle.

*au)to/qen kata/balle, id est. Hoc ipso depone loco. Aristides in Pericle: peri\ me\n dh\ la/lwn w)= pla/twn kai\ a)rgw=n kai\ deilw=n au)to/qen kata/balle, mh\ pou= tis2 kai\ trw=as2 e)gei/rhsi qeos2 a)/llos2, id est, Iam de loquacibus ˘ Plato, ignauis ac timidis, protinus depone, ne fortis aliquis Deus alius Troianos erigat. Interpres indicat prouerbium esse, sumtumque a victoribus qui vetant, ne victus aliquo discedat, sed inibi porrigat herbam, et victorem agnoscat, ac victoriae praemium persoluat. Vsus erit quoties statim et absque mora iubemus aliquid exhiberi, veluti probationem eius quod dixerit aliquis, vel promissum, vel specimen artis in quo glorietur sese pollere. Vsurpatur et apud Platonem.

Ostium obdite prophani.

*qu/ras2 e)pi/qesqe be/bhloi, id est, Fores occludite quique prophani. Sumpta est allusio ex Orpheo, cuius hoc citatur carmen:

*fqe/gcomai oi(=s2 qe/mis2 e)sti, qu/ras2 e)pi/qesqe be/bhloi.

id est,

Fas quibus est audire loquar, vos turba prophana.
- Obturate fores.

Iubet vt prophani ostium auribus imponant, ne quid arcani sermonis possit ingredi. Aristides in Pericle: le/gwn dh\ tau=ta pro\s2 ou(\s2 e)/cesti. tw=n de\ bebh/lwn o)li/gos2 o( lo/gos2 pa/ntws2, id est, Loquar haec apud eos, quibus audire fas est. Prophanorum autem leuis omnino ratio est. Conueniet vti, si quando significabimus nos de rebus arduis et arcanis locuturos esse. Huc respexit Horatius, cum scribit in Odis:

Odi prophanum vulgus, et arceo,
Fauete linguis, carmina non prius
Audita, musarum sacerdos
Virginibus puerisque canto.

Ouidius:

Lingua fauens adsit nostrorum oblita laborum
Quae puto dedidicit iam bona verba loqui.

Ante sacrificium praeco clamore solebat iubere populum fauere linguis, hoc est, verba boni omnis loqui, vnde et fauentia dicitur bona ominatio. Item Seneca de philosophia agens: Et ipsam vt Deos, et professores eius vt antistites colite, et quoties sacrarum literarum mentio interuenerit, fauete linguis. Hoc verbum non vt plerique existimant a fauore trahitur, sed imperatur silentium, vt rire peragi possit sacrum, nulla voce mala obstrepente. Sed plusculum habebit gratiae, si per ironiam adhibeatur.

Ad restim funiculum.

*epi\ spei/ra sxoini/on, id est, Ad restim funiculum, subaudiendum addis, aut reddis, vbi quis iisdem rebus abundat, aut similia similibus pensat. Cognatum illi: li/non li/nw| suna/pteis2, id est, Linum annectis lino. Veluti si quis mendacium attexat mendacio, dolum dolo, nugamentum nugamento.

Salem et fabam.

*ala kai\ ku/amon, id est, Salem et fabam, subaudiendum proposuerunt, aut si quod aliud ad sententiam magis appositum verbum. Diogenianus admonet dici solitum de his, qui


page 878, image: s0878

fingerent se scire quippiam, quod nescirent, atque hinc esse natum prouerbium, quod olim mos fuerit, vt diuini salem et fabam proponerent.

*ekperdiki/sai.

*ekperdiki/sai, Graeci prouerbiali metaphora vocant elabi, ac suffugere. Aristophanes in Auibus:

*ws2 par) h(mi=n ou)de\n ai)sxro/n e)stin e)kperdiki/sai.

id est,

Quippe apud nos turpe non est, suffugere de cassibus.

Ductum est ab auibus, quae nonnunquam elabuntur e retibus, seu laqueis. Aiunt autem perdicem praecipuae calliditatis ad id, vt aucupum manus effugiat. Qua quidem de re libet ipsius Aristotelis verba subscribere, quae scripta sunt libro De natura animantium nono, kai\ ou)k e)n tw=| ti/ktousi kai\ e)pwa/zousin, i(/na mh/tis2 katanoh/sh| to\n to/pon plei/w xro/non prosedreuo/ntwn o(/tan de/ tis2 qhreu/h| peripesw\n th=| neotti/a|, prokulindei=tai h( pe/rdic tou= qhreu/ontos2, w(s2 e)pi/lhptos2 ou)=sa kai\ e)pispa=tai w(s2 lhyo/menon e)f' e(auth\n, e(/ws2 a)n diadra/skh| tw=n neottw=n e(/kastos2. meta\ de\ tau=ta a)napta=sa au)th\ a)nakalei=tai pa/lin, id est, Nec eodem in loco pariunt, et incubant oua, ne quis animaduertat, si diutius in eodem assideant loco. Porro cum inter venandum inciderit quispiam in nidum, praeuoluitur perdix ad pedes venantis, perinde quasi capienda sit, ad eumque modum illum allicit ad sese quasi capturum, donec interim pulli sigillatim effugerint. Quod vbi factum est, et ipsa subuolans pullos reuocat. Hactenus Aristoteles. Neque vero grauabimur adscribere, quod in candem ferme sententiam scribit Plutarchus libro cui titulum fecit: po/tera tw=n zw/wn fronimw/tera, ta\ xersai=a h)\ ta\ qala/ttia, id est, Vtra animalia sunt prudentiora, terrestria an marina: *allhn de\ panourgei/an o(mou= meta\ tou= filosto/rgou pe/rdikes2 e)pidei/knunto. tou\s2 me\n neottou\s2 e)qi/zousin mhde/pw feu/gein diuname/nous2 o(/t' a)\n diw/kwntai katabalo/ntas2 u(pti/ous2 e(autou\s2 bw=lo/n tina h)\ surfeto\n a)/nw proi+/sxesqai tou= sw/matos2, oi=on e)pilugazome/nous2. *au(=tai de\ tou\s2 diw/kontas2 u(pa/gousin a)/llh, kai\ perispw=sin e(auta\s2 e)mpodw\n diapeto/menai kai\ kata\ mikro\n e)canista/menai, me/xris2 a)\n ou(/tw a(liskome/nwn do/can e)ndidw=sai makra\n a)pospa/swsi tw=n neottw=n, id est, Aliam vero calliditatem vna cum prolis amore coniunctam perdices exhibent. Nam pullos adhuc inuolucres consuefaciunt, vt supinos prosternant sese, glebam aut palearum tegumentum aliquod impositum corpori sustinentes, atque ita veluti obtecti deliteant, ipsae interim venantem alio abducunt hac arte. Alliciunt illum ad sese, prouolantes ad pedes, ac paulatim prodeuntes, ac tamdiu spem ostendunt capiendi sui, donec eum procul a pullis abstraxerint. Ex his verbis satis liquet, quid sibi velit e)kperdiki/sai nimirum elabi, perdicum arte ingenioque. Interim allusum est ad cauponem quendam insigniter improbum, cui nomen inditum Perdix, quod claudicaret. Eius meminit Aristophanes in Auibus.

Munus Leuidensae.

Munus Leuidensae. Cicero prouerbiali nimirum figura vocat munus vile, minimique pretii, cuiusmodi vulgaribus amicis missitare diuites consueuerunt. Sic enim scribit ad Dolabellam, lib. Famil. epist. 9. Oratiunculam pro Deiotaro quam requirebas, habebam mecum, quod non putaram. Itaque eam tibi misi. Quam velim sic legas, vt causam tenuem et inopem, nec


page 879, image: s0879

scriptione magnopere dignam. Sed ego hospiti veteri et amico, munusculum mittere volui Leuidensae crasso filo, cuiusmodi ipsius solent esse munera. Seruius ostendit Leuidensam vestis genus esse vile, raro, tenuique textu. Queondam inter hospitum xenia, vestes in primis erant. Vnde et apud Iuuenalem queritur quispiam vestes donari, villo crasso, coloreque malo:

Et male percussus textoris pectine Galli.

Proinde M. Tullius orationem suam parum elaboratam atque expolitam, Leuidensae munus appellat. Eleganter [correction of the transcriber; in the print Elegantur] accommodabitur ad munus leuiculum, aut officium vulgare, non admodum ex animo, neque diligenter praestitum amico cuipiam vulgari. Huic diuersum est illud: pellhnai=a xitw\n, id est, Pellenaea tunica. Et sulo/swntos2 xlamu\s2, id est, Sylosontis chlamys.

Multi discipuli praestantiores magistris.

M. Tullius libro Epist. familia. 9. scribens Varroni senarium quendam refert, haud dum scimus ex quo poeta. Cuius sententia etiam hodiernis temporibus vulgo celebratissima fertur. Aduenit, inquit, Dolobella. Eum puto magistrum fore.

*polloi\ maqhtai\ krei/ssones2 didaska/lwn.

id est,

Plerique discipuli magistros anteeunt.

Ad varios vsus potest accommodari, vel ad simplicem sensum, puta frequenter euenire, vt discipulus eruditione superet eum, a quo literas, aut artem quampiam didicit. Aut per iocum, cum significabimus, improbitate vinci, qui malitiae doctor fuit: veluti si quis deciperetur ab eo, cui viam ac rationem imponendi demonstrasset aliquando. Siue cum quis ordine conditioneque inferior, tamen plus valet, quam is, qui non parere, sed imperare videtur.

Ad Herculis columnas.

*hra/kleiai stulai/, iam olim in prouerbio sunt, vt admonet Pindari interpres. Sic enim vulgo dici solere, ta\ pe/ra gadei/rwn ou) perata\, id est, Quae vltra Gades, inaccessa. Quo significant, vltra columnas Herculis non esse quo progrediare. Columnas has Hercules ibi fixisse dicitur, cum boues vestigaret Geryonis, tanquam illic esset suprema orbis meta. Pindarus in Nemeis: gadei/rwn to\ pro\s2 zo/fon ou) perato\n, id est, Non vlterior accessus ad occidentem, vltra Gadira. Item alibi:

*ei) d' w)\n kalo\s2 e(/rdwn t' e)oiko/ta morfa=|,
*anere/ais2 h(perta/tais2 e)pe/ba
*pai=s2 aristofa/neus2, ou)k e)/ti pro/sw
*aba/tan a(/la kio/nwn
*upe\r h(rakle/ous2 pera=n eu)mare\s2.
*hrws2 qeo\s2 a(\s2 e)/qhke
*nautili/ais2 e)sxa/tas2.

Sentit Aristophanis filium ad extremam peruenisse laudem, vltra quam non possit crescere: qui quidem egregiae formae, facta adiunxerit illustria. Quod si quis praeterea quidquam laudis requirat, id perinde esse, ac si quis vltra columnas ab Hercule fixas conetur transire. Rursus in Olympiis hymno tertio:

*nu=n te pro\s2 e)sxati/an qh/rwn aretai=sin i(ka/nwn a(/ptetai
*oi)ko/qen h(rakle/os2 sthla=n. to\ pro/sw
*d' e)/sti sofoi=s2 a)/baton
*ka)so/fois2.

id est, Nunc sane ad extremos limites virtutibus perueniens Theron, attingit


page 880, image: s0880

a domo Herculis columnas. Quod autem vltra est, sapientibus pariter, et insipientibus inaccessum. Consimilem in modum vsus est Gregorius Nazianzenus in Monodia, sentiens Basilium eo perfectionis peruenisse, vt longius progredi negatum esset humanae naturae. Heraclides Ponticus in allegoriis Homeri, improbos Homeri poematis interpretes exigendos putat: u(pe\r h(rakle/ous2 e)sxa/tas2 sth/las2 kai\ th\n a)/baton w)keanou= qa/lassan, id est, Vltra Herculis extremas columnas, et i naccessum Oceani mare.

Ciceris emptor.

Equidem arbitramur et illud inter prouerbia referendum, quod ait Horat. in Arte poet. Ciceris et nucis emptor, infimae sortis hominem, deque ima plebe quempiam significans:

Offenduntur enim quibus est equus, et pater, et res.
Nec si quid fracti ciceris probat et nucis emptor,
Aequis accipiunt animis, donantve corona.

Nemo quemquam ire prohibet publica via.

Prouerbii speciem habet et illud Plautinum ex Curculione: Nemo ire quemquam prohibet publica via. Quo significant rerum communium aequalem omnibus vsum esse, neque cuiquam vertendum vitio, quod ius publicum concedit. Plautus ad sensum turpiculum deflexit, nempe ad vsum scorti publicitus prostantis. Videtur autem effictum ad imitationem Pythagorici symboli iubentis: th=s2 lewfo/rou badi/zein. id est, Publicam ingredi viam, aut contra th=s2 lewfo/rou mh\ badi/zein. Quo quidem respexisse videtur Flaccus in Arte poetica, cum ait:

Publica materies priuati iuris erit, si
Nec circa vilem patulumque moraberis orbem,
Nec verbum virbo curabis reddere.

Hinc belli initium.

Inter prouerbia quae sumuntur ex allusionibus auctorum, nobis non videtur illud silentio peaetereundum, quod ex Thucydide vsurpauit Lucianus in Pseudomante: kai\ kata\ to\n qoukudi/dhn a)/rxetai o( po/lemos2 e)nqe/nde h)/dh, id est, Et iuxta Thucydidem, iam hinc belli initium. Id ad varios vsus poterit accommodari, siue cum ad incipiendum negotium adcingi significamus, siue cum alicunde natam simultatem innuimus, ac tumultum retum exortum. Ad eundem Thucydidis locum, non dubium quin alluserit Aristoph. in Acharnensibus:

*kanteu=qen a)rxh\ h( tou= pole/mou.

Atque illud, kanteu=qen, eo loco frequentius iterat, quo magis consentaneum, illum allusione ad iocum abusum fuisse.

Inanium inania consilia.

*kenoi\ kena\ bouleu/ontai, id est, Inanium inania consilia. kai\ kenoi\ kena\ logi/zontai, id est, Inanium inanes cogitationes, cum quis sua spe frustratur. Cognatum est, mwra\ mwro\s2 le/gei, id est, Fatuus fatua [reading uncertain: Print faded] loquitur. Natum aiunt ex euentu. Nam Archias stipulatus a Demetrio quingenta auri talenta, vt Cyprum proderet, re deprehensa, arrepto fune ex his, quibus tenduntur tentoria, suspendit sese. Refertur in Graecorum collectaneis.

Nutricum more male.

*kaq' a(/sper ai( ti/tqai ge siti/zeis2 kakw=s2

id est:

Pascis profecto more nutricum male.



page 881, image: s0881

In vetustissimis quibusdam proverbiorum collectaneis reperitur, quae quidam Plutarcho tribuunt. Exstat autem apud Aristophanem in Equitibus qui quidem et metaphorae rationem explicat his versibus:

*kaq' w(/sper ai( ti/tqai ge siti/zeis2 kakw=s2.
*masw/menos2 ga\r tw=| kai\ o)li/gon e)ntiqei=s2.
*au)to\s2 d' e)kei/nou tripla/sion kate/spakas2.

id est,

Pascis profecto more nutricum male.
Nam vbi manderis, paulum huic in os dein inseris.
Ipse ast prae illo vel triplum glutis cibi.

Conveniet igitur in eos, qui de lucro paululum aliquid impertiunt sociis. Aut qui sic facultates alienas administrant, vt maximam partem in suos convertant vsus, id quod hodieque tutorum vulgus factitat.

Amphictyonum consessus.

*amfiktuoniko\n sune/drion, id est, Amphictyonicus consessus. De frequenti grauium virorum conventu. Ductum a conventu illo Graecorum olim celebratissimo, qui Amphictyone Deucalionis filio, qui cum rerum potiretur, gentes Graecanicas dicitur convocasse, vt citatur auctor Theopompus in 8. historiarum lib. ac testatur Pausanias in Phocaicis. Porro populi, qui in id consilii convenire soleant, numerantur 12. Iones, Dores, Perrhaebi, Boeoti, Magnetes, Achaei, Phthij, Molienses, Dolopes, Aeneanes, Delphi, Phocenses. Vel inde nomen inditum Amphictyonum, quod vndecunque ad id consilium ex omni Graecia conveniretur, vt placet Anaximeni, et Androtioni in Atticarum descriptione rerum, apud Pausaniam, in eo quem modo ostendimus loco. Quo quidem et alia complura super hac re non indigna lectu referuntur, si quis forte requiret. Nos ad enarrationem proverbii putamus haec esse satis. Venustius fuerit adagium, si per ironiam torqueatur ad indoctorum conventum, qui sibi tamen Solones esse videantur.

Etiam capillus vnus.

CElebratur et Mimus Publianus admodum proverbiali specie:

Etiam capillus vnus habet vmbram suam.

Quantumuis pusillum commodum iuuat quantumlibet exiguum delictum nocet.

Xenocratis caseolus.

*cenokra/tous2 turi/on, id est, Xenocratis caseolus. De cibo, qui perquam diu durat, priusquam absumatur. Quanquam nihil vetat, quo minus ad alia quoque transferatur, puta ad vestem, ad librum, ad pecuniolam, aut simile quidpiam, quo sic parce, circumspecteque quispiam vtitur, vt quam diutissime duret. Sumptum adagium ab admirabili Xenocratis philosophi frugalitate. Quem tradunt saepenumero obsonia iam rancida facta abiecisse, neque rarenter evenisse, vt cum cadum aliquem relinire vellet, iam vinum reperiret in acorem versum. Proinde proverbium apposite dicetur in sordidos quosdam, quibus hic mos, omnem penum eousque seruare, quoad fuerit corruptus, perinde quasi nefas sit, rebus synceris, et integris frui. Adagium refertur in Stobaei collectaneis.

Bellum omnium pater.

*o po/lemos2 a(pa/ntwn path\r, id est, Bellum omnium pater. Lucian.


page 882, image: s0882

veluti proverhio iactatum refert, in commentario de ratione conscribendae historiae: ma=llon de\ qoukudi/dai kai\ h(ro/dotoi kai\ cenofw=ntes2, h(mi=n a(pa/ntes2. kai\ w(s2 ei)/oiken a)lhqe\s2 a)/r' h)=n, e)kei=no to\ po/lemos2 a)pa/ntwn path\r, ei)/ge kai\ suggrafe/as2 tosou/tous2 a)ne/fusen, u(po\ mi/a| th=| plhgh=|, id est, Quin potius Thucydides, Herodoti, Xenophontes nobis erant omnes. Adeo, vt verum esse videretur illud, quod dicitur, Bellum rerum omnium pater: siquidem tam multos scriptores produxit vnico ictu. Proverbium ideo dictum est [reading uncertain: Print faded and blotted] , quod bellum omnium rerum [reading uncertain: Print faded and blotted] nouandarum auctor est, vt ex eo [reading uncertain: Print faded and blotted] veluti nata videantur vniuersa. [reading uncertain: Print faded and blotted] Nisi quis malit ad philosophorum [reading uncertain: Print faded and blotted] quorundam decretum referre [reading uncertain: Print faded and blotted] qui dixerunt, rerum summam e lite progigni.

Phaniae ianua.

*fani/ou qu/ra, id est, Phaniae ianua. Eustathius in Odys. w. ostendit dictum de his, qui simulant sese congestas opes habere, quae nusquam sunt. Ductum a Phania quodam, qui falsam de se praebuerit opinionem, quasi multam diuitiarum vim domi constructam ac reconditam haberet. Diximus alibi de Phani ianua, in proverbio Phani ostium, quod an idem sit cum hoc, nec ne, viderint docti.

*eklini/sai.

*eklini/sai, Proverbiali figura dictum ostendit Eustathius in 3. Iliad. Sumpta metaphora a piscibus, qui suffugiunt a retibus, quive ab hamo elabuntur. Nam lina retia dicuntur etiam Latinis, vt Maroni:

Humida lina trahunt.

Inest autem piscibus quibusdam genuina quaedam calliditas e retium extis elabendi, quemadmodum eleganter [correction of the transcriber; in the print eeganter] de Cestreo narrat Oppian. lib. 3. Sed carmen ipsum, quandoquidem auctor non admodum adhuc vulgatus est, ascribere praestat.

*kestreu\s2 me\n plekth=|sin e)n a)gkoi/nh|si li/noio
*elko/menos2, do/lon ou)/ti peri/dromon h)gnoi/hsen.
*uyi d' a)naqrw/skei leli+hme/nos2 u(/datos2 a)/krou,
*orqo\s2 a)/nw speu/dwn o(/sson sqe/nos2 a(/lmati kou/fw|
*ormh=sai, boulh=s2 de\ sa/ofronos2 ou)k e)ma/thsen,
*polla/ki ga\r r(iph=si kai\ u(/stata pei/smata fellw=n
*rhi=di/ws2 u(pera=lto kai\ e)ch/luce mo/roio.
*ei) d' o(/g' e)formhqei\s2 prw=ton sto/lon au)=tis2 o)lisqh=|
*es bro/xon ou)k e)t' e)/peita bia/zetai, ou)/d' a)norou/ei
*axnu/menos2, pei/rh| de\ maqw\n a)popau/etai o(rmh=s2.

id est,

Cestreus dum trahitur sinuosis aequore textis,
Haud illum qua suffugiat, latet, arsque dolusque,
Subsilit in sublime alacer, saltuque citato
Viribus eniti quantum valet omnibus, vndas
Emicat in summas sublato corpore toto.
Ingenio fortuna fauet, nam subera saepe
Quae summos tollunt funes, retinacula cassis
Transilit, et fatum elabens fugit improbus atrum.
Sin primum expertus subsultum, in retia rursum
Delapsus recidat, iam nec pugnare laborat
Anxius, aut frustra niti, doctusque periclo
Nec iactat sese, neque sursum promicat vmquam.



page 883, image: s0883

De permultis item aliis piscibus ad eundem commemorat modum, quibus artibus elabantur capti. Sed reliqua persequi praelongum. Illud non iniucundum scitu, quod de pisce Torpedine narrat poeta Claudianus, quemadmodum illigatus hamo, subducat sese, vi veneni per linum atque harundinem ad piscatoris vsque manum immissa. Carmen sic habet:

Si quando vestita cibis incautior ara
Hauserit, et curuis fraenari senserit hamis,
Non fugit aut vano conatur vellere morsu,
Sed propius nigrae iungit se callida setae,
Et meminit captiua sui, longeque per vndas
Pigra venenatis effundit flumina venis,
Per setam vis alta meat, fluctusque relinquit
Absentem vinctura virum, metuendus ab imis
Emicat horror aquis, et pendula fila secutus
Transit arundineos arcano frigore nodos,
Victricemque ligat concreto sanguine dextram.
Damnosum piscator onus, praedamque rebellem
Iactat, et amissa redit exarmatus habena,

Aristophanis interpres putat ab auibus traductum. Consimili figura Persius satyra 5.

Ne trepidare velis, atque arctos rodere casses.

*ai)guptia/zein.

*ai)guptia/zein dicebantur astuti et impostores. Sumptum a moribus eius gentis. Theocritus e)n surakousi/as2.

- *oudei\s2 kakoergo\s2
*dalei=tai to\n i(/onta pare/rpwn ai)guptisti\.

- Laedit sceleratus
Astu Aegyptiaco obrepens iam nemo, nocetve.

De moribus Aegyptiorum testatur et illud ex Aeschylo, quod alibi retulimus:

*deinoi\ ple/kein ta\s2 mhxana\s2 ai)gu/ptioi.

id est,

Aegyptii miri struendis artibus.

Citat hoc proverbium Synesius in Encomio Caluitii. Quamquam nonnunquam ai)guptia/zein, accipi solet, pro eo, quod est adurere, vt in hoc carmine:

*xroa\n de\ th\n sh\n h)/lios2 la/mpwn flogi\ *ai)guptia/sei.

id est,

Tuum colorem Phoebus ardens igneis
Flammis aduret.

Ne bolus quidem relictus.

*ou)d' e)/gkafos2 le/leiptai, id est, Ne bolus quidem relictus est, hoc est, nec vel pusillum. Eustathius enarrans 3. Odyss. lib. citat hunc Eupolidis versum:

*ou)xi\ le/leiptai tw=n e(mw=n ou)d' e)/gkafos2.

id est,

Nec bolus e meis relictus rebus est.

Nam e)/gkafos2, id apud Graecos significat, quod nos vulgata voce magis, quam Latina, morsellum dicimus, a verbo ka/ptw, quod est auide comedo.

Rex, aut asinus.

*basileu\s2 h)\ o)/nos2, id est, Rex, aut asinus, hoc est, aut victor, aut victus. Simile illi: h)\ tri\s2 e(\c, h)\ trei=s2 ku/boi, aut ter sex, aut tres tali. Eustathius Odysseae 6. enarrans librum, ostendit metaphoram ductam ab his, qui ludunt sphaera, quibus qui vicisset, rex appellabatur, qui victus fuisset, huic asino nomen erat. Plato in Theaeteto:


page 884, image: s0884

o( de\ a(martw\n, kaqe/deitai w(/sper fasi\n oi( sfairi/zontes2, o)/nos2. o(\s2 d' a)\n perigi/nhtai a)nama/rthtos2, basileu\s2 h(mw=n, id est, Qui aberrarit, is desidebit, quemadmodum dicunt ii, qui sphaera ludunt, asinus: qui vero nihil aberrans vicerit, rex noster esto. Iulius Pollux lib. de rerum vocabulis 9. sphaera ludendi quatuor modos commemorat, quorum primus appellatur e)pi/skuros2, alter fani/da, seu fani/dou, tertius a)po/r)r(acis2, quartus ou)rani/a. Quorum postremum, nam is ad proverbium proprie facit, describit his verbis: h( de\ ou(rani/a. o( me\n a)nakla/sas2 au)to\n a)por)r(i/ptei th\n sfai=ran ei)s2 to\n ou)rano\n. toi=s2 de\ h)=n a(lwme/nois2 filotimi/a pri\n ei)s2 gh=n au)th\n e)mpesei=n, a(rpa=sai. o(/per e)/oiken o(/mhros2 e)n fai/acin u(podhlou=n, o(po/te me/ntoi pro\s2 to\n toi=xon th\n sfai=ran a)ntipe/myeien, to\ plh=qos2 tw=n phdhma/twn e)logi/zeto, kai\ o( me\n h(tto/menos2 o)/nos2 e)kalei=to kai\ pa=n e)poi/ei to\ prostaxqe\n, o( de\ nikw\n basileu/s2 te h)=n kai\ e)pe/tatten, id est, Vrania vero lusus sic habet: Aliquis resupinans sese, sphaeram in caelum mittit. Reliquis autem certamen erat vt eam prius quam in terram recideret, raperent, id quod in Phaeacibus significare videtur Homerus. Sane vero cum aduersus parietem sphaeram misissent, numerus subsultuum censebatur. Et qui victus fuisset, is asinus appellabatur: et quid quid imperatum esset, faciebat. Rursum qui vicisset, is et rex erat, et imperabat. Hactenus Iulius. Porro locus, quem ex Homero citat, est Odyss. q. ad hunc modum:

*to\n r(a\ peristre/yas2 h(=ke stibarh=s2 a)po\ xeiro\s2,
*bo/mbhsen de\ li/qos2 kata\ d' e)/pthcan poti\ gai/h|
*fai/hkes2 dolixh/retmoi nausi/klutoi a)/ndres2
*lao\s2 u(pai\ r(iph=s2, o(/d' u(pe/rptato sh/mata pa/ntwn.

id est,

Versatum hunc valida submisit in aera dextra.
Intonuit lapis. Ast in humum formidine sidunt
Phaeaces gens gnara maris, ratibusque superba
Ob saxi iactum, verum id procul omnia signa
Transvolat.

Ab hac forma non videtur alienum quod est apud Plautum in Poenulo: Rex sum, si ego illum hodie hominem ad me illexero. Licebit vti cum significabimus, iaciendam aleam, quae vel summos reddat, vel infimos.

Stellis signare.

*astrois2 sumeiou=sqai th\n o(do\n, id est, Stellis viam signare dicuntur, qui notulis quibusdam et coniecturis rem alioqui pervestigatu difficilem inquirunt. Eustathius exponens quintum Odysseae librum, admonet convenire in eos, qui longam ac desertam ingrediuntur viam. Sumpta metaphora a nautis, qui in nocturna nauigatione viam stellarum obseruatione coniectant. Quemadmodum apud Hom. Vlysses Odys. lib. 5.

*au)ta\r o( phdali/w| i)qu/neto texnhe/ntws2
*hmenos2. ou)de/ oi( u(/pnos2 e)pi\ blefa/roisin e)/pipte,
*plhia/das2 d' e)sorw=nti, kai\ o)ye\ du/onta bow/thn,
*arkto/nq', h(\n kai\ a(/macan e)pi/klhsin kale/ousin.

id est,

At clauo ille sedens, nauim mira arte regebat,
Numquam corripuit nutantia lumina somnus.
Verum Pleiadas spectat, serique Booten
Occasus, vrsamque alio cognomine currum.



page 885, image: s0885

Allusit huc eleganter M. Tull. lib. Acad. quaest. 4. cum ait: Absoluti sapientis esse, non duci opinionibus, sed certo verum tenere idque ductu et indicio Cynosurae, quae quod minore orbe circumferatur, vtpote polo vicinior, certius monstrat viam, etiamsi minus sit conspicua. At nondum perfecte sapientem, dum vbique quod probabile videtur, amplectitur, interdum errantem, veluti Helicen sequi, quae vt clarior est, et magis oculis perspicua, ita non perinde certa viae monstratrix, quod latiore ambitu circumagatur, eo quod a polo seu vertice mundi longius absit. Verba Ciceronis sunt haec. Nec tamen ego is sum, qui nihil vmquam falsi adprobem, qui numquam adsentiar, qui nihil opiner. Sed quaerimus de sapiente. Ego vero ipse et magnus quidem sum opinator, non enim sum sapiens, et meas cogitationes sic dirigo, non ad illam paruulam Cynosuram:

Qua fidunt duce nocturna Phoenices in alto,

Vt ait Aratus, eoque directus gubernant, quod eam tenent,

Quae cursu interiore, breui convertitur orbe:

Sed ad Helicen et clarissimos septentriones, id est, rationes has latiore specie non ad tenue elimatas. Eo fit vt errem, et vager latius. Scimus factam alibi huius proverbii mentionem, verum quoniam nacti eramus quaedam non indigna cognitu, visum est hic repetere.

Sambucam citius,

ADagii speciem prae se gerit Persianum illud carmen?

Sambucam citius caloni aptaueris alto:

Cuius vsus incidet, si quando significabimus, aliquem a disciplina percipienda, siue munere gerendo nimis alienum esse. Siquidem Sambuca organum est musicorum, quod haud quaquam congruat caloni. Quamquam Athen. lib. 14. indicat et bellicum instrumentum dici Sambucam, quod machinae in morem admouebatur hostium moenibus. Calones a. vocantur militum ministri, qui vallos ac ligna gestitant. Vnde et nomen inditum autumant [correction of the transcriber; in the print autumnant] grammatici. Porro, cum milites sint imperiti musices, multo magis calones. Quamquam potest non absurde accipi de sambuca militari machina, quae ritu organi musici, chordis quibusdam intenditur. Ad hanc intendendam haud quaquam idonei sunt calones, vtpote stolidi, et ob id ipsum ad infima ministeria retrusi, quod disciplinae militari prorsum rudes sint et indociles. Vnde Persius non citra e)/mfasin addidit: alto, propterea quod homines praelongi etiam proverbio vaecordiae notantur, a)/nous2 o( makro\s2.

Nostrae farinae.

EIusdem farinae dicuntur, inter quos est indiscreta similitudo. Quod enim aqua ad aquam collata, idem ad farinam farina. Persius in quinta Satyra:

- Nostrae paullo ante farinae
Pelliculam veterem retines.

Perinde quasi dicat. Nostri gregis, nostrae conditionis. Pertinet ad illam classem, Eadem cera, et idem puluis, de quibus alibi dictum est. Simili tropo Seneca dixit. Eiusdem notae lib. 3. epist. 24. His adiicias et illud eiusdem notae licet, tantam hominum imprudentiam esse, imo dementiam, vt quidam timore mortis cogantur ad mortem.



page 886, image: s0886

Nullo scopo iaculari.

*askopa toceu/ein, id est, Absque scopo iaculari dicuntur, qui nihil certi propositum habent, quod sequantur, et ad quod instituti, consiliique sui rationes referant. Lucianus in Toxaride, e)peidh\ nu=n a)/skopa tetoceu/kamen, au)=qis2 e(lo/menoi diaithth\n, a)/llous2 e)p' e)kei/nw| ei)/pwmen fi/lous2, id est, Quoniam in praesentia nullo proposito scopo iaculati sumus, denuo, adscito arbitro, alia amicorum paria apud illum referamus. Persius Satyra 3.

Est aliquid quo tendis, et in quod dirigis arcum?
An passim sequeris coruos, testaque lutoque?
Securus, quo pes ferat.

De pulmone reuellere.

DVBIVM non est quin ad prouerbiorum formam pertineat et illud Persianum: De pulmone reuellere, pro eo quod est, stultum, et arrogantem opinionem animo eximere:

Dum veteres auias tibi de pulmone reuello:

Tumorem, animique fastum in pulmone collocant, vnde me/ga pne/ein apud Graecos. Et idem Persius alibi:

Grande aliquid, quod pulmo animae praelargus anhelet.

Quos non tollerent centum Aegyptii.

*ou(\s2 ou)k a)/raint' a)\n ou)d' e(kato\n ai)gu/ptioi.

id est,

Quos ferre nec centum queant Aegyptii.

De molestis dici solitum, ac moribus intolerandis, seu fastu praeturgidis. Inde ductum quod Aegyptii plerique gestandis oneribus quaestum non satis honestum factitare consueuerint, vnde et a)xqofo/roi, dicti, in iocum prouerbialem abierunt. Refertur adagium ab Eudemo in collectaneis dictionum Rhetoricarum, et item a Suida. Extat apud Aristophanem in Ranis ad hunc modum:

*du/' a(/rmat' ei)se/qhke kai\ nekrw\ du/w,
*ou(\s2 ou)k a)\n a)/raint' ou)d' e(kato\n ai)gu/ptioi.

id est,

Duo plaustra, duoque item imposuit cadauera,
Quae ferre nec centum queant Aegyptii.

Idem in Auibus:

*ou)k ai)gu/ptios2 plinqofo/ros2.

id est,

Non Aegyptius lateriger.

Consimili modo Lucillus apud Nonium:

Quem neque Lucanis oriundi montibus tauri
Ducere pro telo validis ceruicibus possent.

Rursum idem alibi:

Hunc iuga mulorum, pro telo ducere centum.
Non possint.

AEgyptius laterifer.

*ai)gu/ptios2 plinqofo/ros2, id est, Aegyptius laterum gestator. Suidas nominatim prouerbii titulo refert. Extat autem apud Aristophanem in Auibus: ibi quaerit quispiam quis composuisset equum Durium in arce Palladis, centum cubitorum? Cui respondetur:

*orniqes2, ou)dei\s2 a)/llos2, ou)k ai)gu/ptios2
*plinqofo/ros2, ou) liqourgo\s2.

id est,

Aues, nec alius vllus, haud AEgyptius
Laterifer, aut faber lapidarius.

Quadrare videtur in sordidum atque infimae sortis hominem, in quem vsum etiam Carum vilitas vsurpata est: aut in eum, qui molestis negotiis premitur. Admonuimus modo Aegyptios


page 887, image: s0887

in vulgi fabulam, ac risum abiisse, quod asinorum ritu vectandis corpore oneribus quaestum facerent. Ad quem laborem hoc exercitatiores illos fuisse, coniicimus, quod in effodiendis lacunis, limoque exportando, ac lateribus argillaceis, huiusmodi opera potissimum opus erat apud Aegyptios, ob limum, quem inuehit Nilus. Nam illic passeres aut hirundines monstrarunt artem e luto construendi parietes. Argumento est, quod Hebraei cum apud illos agerent, adacti sunt luto, lateribusque gestandis seruilem operam praestare Pharaoni. De mulis marianis alibi reperies.

Coenare me doce.

*deipnei=n me\ di/daske, id est, Coenare me doce. Prouerbiali figura dictum est ab Aristophane in Ranis. Tempestiuiter vsurpabitur, si quando docere, praeire, aut etiam refellere conatur aliquem imperitus negotii, de quo disceptatur. Verba sunt Bacchi ad Herculem de tragoediis iudicantem, cum exercitatior esset in vorandis tauris, quam pensiculandis poetarum carminibus.

Rhamnusius.

*ra(mnou/sios2, i. Rhamnusius. Eudemus in dictionibus Rhet. admonet, id cognominis olim ceu prouerbio, additum sapientibus ac moderatis viris. Nec explicat adagii rationem. Vnde coniectare licet, vel ab eius gentis moribus dictum, vel a dea Rhamnusia quae modum in omni negotio docet adhibendum. Quemadmodum alias fusius a nobis ostensum est.

Papae Myxus.

*babai\ mu/cos2, id est, Papae Myxus. In gloriosos et iactabundos dici consueuit. Nam babai\ stuporis et admirationis significationem habet. Myxus aiunt sacerdos quispiam fuit Dianae, gloriosus et magniloquus: qui se fingebat omnia mirati. Refertur a Suida, et Zenodoto.

Lenticulam angulo tenes.

*fakou= gwni/as2 kratei=s2, id est, Lentem angulo tenes. De negotio quod fieri nullo pacto queat, propterea quod hoc leguminis genus angulis careat. Refertur a Suida, ne quis contemnat.

Patrocli occasio.

*patrokle/ous2 pro/fasis2, id est, Patrocli occasio, siuc praetextus. Diogenianus ostendit dici solere de iis, qui cum ob metum non ausint proprias deplorare calamitates, deflent eas sub praetextu luctus alieni. Plutarchus in commentario cui titulus, Quomodo quis se citra inuidiam laudare possit: kai\ mh\ dokw=men pa/troklon pro/fasin, sfa=s2 d' au)tou\s2 di' e)kei/nwn e)painei=n, id est, Ne videamur Patroclum occasionem, sed nos ipsos per illos laudare. Agit enim de iis, qui laudandis aliis suas ipsorum laudes insinuant. Opinamur sumptum a Patrocli moribus, in quem aliquoties iocatur Aristophanes.

Exiguum oboli pretium.

*mikro\n tou= o)bolou= ti/mion, id est, Exiguum oboli pretium. Suidas citat ex Maryca Eupolidis, conuenire in homines nequam, nihilique. Quanquam nihil obstat, quominus ad rem contemptam transferatur. Meminit et Eudemus. De similibus multa retulimus antea, obolaris homo, homo tressis, homo trioboli, homo vix dupondio aestimandus. Iustinianus iuuenes primum ad iuris studium ingressos dupondios appellari voluit, velut extremae classis. Nam qui iam


page 888, image: s0888

profecissent, prolytas ac lytas apellauit, quasi dimissos.

Phoenicum pacta.

*foini/kwn sunqh=kai, id est, Phoenicum conuenta. Phoenices qui Carthagine potiti sunt, cum primum ad eam appulissent regionem, postularunt ab iis, qui id temporis Libyam incolebant, vt sibi liceret diem et noctem hospitio terrae vti. Quod cum impetrassent, iamque exacto concessi temporis spatio, iuberentur excedere finibus, recusarunt, affirmantes se pactos vt sibi fas esset illic noctesque ac dies commorari: videlicet ambiguitatem vocum ad suum commodum detorquentes. Vnde prouerbium esse natum aiunt, de pactis insidiosis et astutis. Auctores Suidas ac Diogenianus. Quin in totum omnes Phoenices dicti sunt, qui quaestus essent auidi. Vnde Pindarus in Pythiis hymno secundo: foi/nissan e)mpola\n, id est, Phoeniciam negotiationem dixit. Et interpres citat in comico quopiam, eu)qu\s2 foi=nic ge/nomai, id est, Protinus Phoenix fio. Item ex Sophocle.

*wnh\n e)/qou kai\ pra=sin w(s2 foi=nic a)nh\r.

id est,

Phoenix vt vir, coepit emere ac vendere.

Postremo Plato libr. de Repub. 3. de his agens, qui putant magistratui conuenire mendacium, inquit: mhde\n kako\n, a)lla\ foinikiko/nti, id est, Nihil pulchri est, sed potius Phoenicense quiddam.

Pusillus quantus Molon.

*mikro\s2 h(li/kos2 mo/lwn, id est, Pusillus vt Molon. De vehementer breui statura corporis homuncionibus. Suidas ostendit duos fuisse Molones, nota corporis breuitate, quorum alter histrio fuerit, alter fur, honesti scilicet quaestus vterque.

Per antiquum diem.

*dia\ palaiai=s2 h(me/ras2. De re admodum obsoleta priscaque. Refertur a Diogeniano. Finitimum illi, quod hodie non inscite iactatur in scholis philosophorum: Magno Platonis anno.

Perierunt bona.

*er)r(ei ta\ kala\, id est, Perierunt honesta. Hippocrates Mindaro Lacedaemoniorum duci fuit ab epistolis, eo interfecto ab Atheniensibus Hippocrates in Lacedaemonem huiusmodi scripsit epistolam: e)/r)r(ei ta\ kala\, mi/ndaros d' e)pe/ssutai, significans interfecto duce rem esse deploratam. Adagium recenset Diogenianus, historiam recenset Xenophon in paraleipome/nois2, libr. 1. Graeca senario constant:

Periere honesta, Mindarus sublatus est.

Qui nimium properat, serius absoluit.

PLATO in Dialogo, cui titulus, De regno: pepoi/hke kai\ h(ma=s2 kai\ nu=n paqei=n to\ kata\ th\n paroimi/an pa/qos2. poi=on; ou)x' h(su/xous2 eu)= diairou=ntas2, h(nuke/nai bradu/teron, id est, Fecit enim vt nunc quoque nobis acciderit, quod prouerbio dicitur: Quodnam? vt dum parum recte per otium diuidimus, serius perfecerimus. Idem in 7. de repub. allusit ad prouerbium: speu/dwn ga\r e)/fhn, taxu\ pa/nta dielqei=n, ma=llon bradh/nw, id est, Dum festino, inquit, omnia celeriter percurrere, tardior sum. Idem in Cratylo simile quiddam habet: i(/na mh\ o)/flwmen w(/sper oi( e)n ai)gi/nh| nu/ktwn perii+o/ntes2, o)ye\ o(dou=, kai\ h(mei=s2 e)pi\ ta\ pra/gmata ei)/comen au)th=| th=| a)lhqei/a|, ou(/tw pw=s2 e)lh/luqe/nai


page 889, image: s0889

o)yai/teron tou= de/ontos2, id est, Ne nobis vsu veniat, vt quemadmodum qui apud Aeginetas noctu obambulant, serius perficiunt iter, itidem nos ad rem ipsa veritate serius quam oportet peruenisse videamur. Scitum est et illud diui August. [abbr.: Augusti] aduersus Petilianum, iis qui perturbatione aliqua festinant, vsu venire nonnumquam vt vestem aut calceos peruerse induant, quae res postea moram afferat. Idem vsu venit his qui multa simul agere conantur, neque quidquam assequuntur. Plato lib. de Repub. 3. o(/ti ei(=s2 e(/kastos2, e(\n me\n a)\n e)pith/deuma kalw=s2 e)pithdeu/oi, polla\ de\ ou)\, a)ll' ei) tou=to e)pixeiroi=, pollw=n e)fapto/menos2, pa/ntwn a)potugxa/noi a)\n, id est, Vnusquisque recte, vnum studium exerceat, multa nequaquam. Imo si id tentarit, multa aggressus, omnibus frustrabitur. Idem eiusdem operis libr. 10. docet idem accidere iis qui non veritate, sed fucis ac malis artibus, properant ad honorem: ou)x' oi( me\n deinoi/te kai\ a)/dikoi drw=sin o(/per oi(\ dromei=s2, o(/soi a)\n qe/wsin eu) a)po\ tw=n ka/tw, a)po\ de\ tw=n a)/nw mh\. to\ me\n prw=ton o)ce/ws2 a)pophdw=si, teleutw=ntes2 de\ katage/lastoi gi/gnontai, ta\ w)=ta e)pi\ w)/mwn e)/xontes2 kai\ a)stefa/nwtoi a)potre/xontes2, id est, An non isti artifices et iniusti idem faciunt, quod solent cursores quidam, qui bene quidem currunt ab inferiore loco, a superiore vero nequaquam. Primum quidem celeriter prosiliunt, caeterum in fine cursus ridiculi sunt, atque auriculas in humeris habentes incoronati semet abripiunt. Monet adagium instituendae rei non tam celeritatem, quam curam adhibendam esse, ne postea sit in mora, quod in operis ingressu fuerit erratum. Item in re bellica plus efficit Fabii cunctatio, quam M. Minutii praeceps temeritas. Siquidem is vnus Hannibalem multis iam praeliis inuictum, non viribus, sed lentitudine superauit. De quo praeclare Ennius apud M. Tullium in Catone maiore.

Vnus homo nobis cunctando restituit rem.
Non ponebat enim rumores ante salutem.

Vltra catalogum.

*(upe\r to\n kata/la/logon zh=|, id est, Vltra catalogum viuit. De eo dicebatur, qui multum aetatis viueret, vt iam praescriptum illum annorum numerum praeterisse videretur. Est ni fallimur, apud Lucianum. Refertur a Suida.

Vltra peram sapere.

*uper\ th\n ph/ran fronei=n, id est, Vltra peram esse solicitum. Prouerbiali figura dictum apud Lucianum in Timone: o)ligarkh= ga\r kai\ me/trion xrh\ ei)=nai to\n filosofou=nta, kai\ mhde\n u(pe\r th\n ph/ran fronei=n, id est, Oportet enim philosophum paucis contentum ac frugalem esse, neque quidquam vltra peram quaerere. Quadrabit vel in philosophum, vel in pauperem, sed praecipue Christianum. Confine illi: Vita doliaris.

Vir videbatur nauis supplicans scopulo.

*anh\r e)/oike nau=s2 i(keteu/ein pe/tran.

Vir visus esse nauis est obsecrans petram.

De stupidis ac stolidis, quibus aliud pro alio videtur, dictum indicat Suidas, ducta metaphora a naue, quae impingit in scopulum.

Viro esurienti necesse est furari.

*peinw=nti kle/ptein e)st' a)nagkai/ws2 e)/xon.

id est,

Famelicus vir esse furax cogitur.



page 890, image: s0890

Suidas prouerbii nomine refert, quod congruat in eos, qui extrema adacti necessitate, quid faciunt. Veluti si qui confiteatur se mentitum, dicat, quid facerem, aut quid mentiendum erat, aut in summam veniendum infamiam, peinw=nti kle/ptein. Aut si quis auidus gloriae, aliena pro suis edat, cum ipse de suo nihil possit egregium edere.

Vixit, dum vixit, bene.

VIXIT, dum vixit, bene. Est in Hecyra Terentiana. Prouerbiale fuisse, vel senex indicat, rogans num praeter vnam sententiam nihil attulisset. Conuenit in eos, qui molliter, ac suauiter viuunt, atque faciunt sumptus, vt non multum iuuent haeredem. Est autem amphibologia in verbo viuere, quod interdum simpliciter viuere est, vt apud Catullum:

Viuamus mea Lesbia, atque amemus.

Fumantem nasum vrsi ne tentaueris.

PROVERBII speciem habet et illud apud Martialem.

- Rabido ne perditus ore
Fumantem nasum viui tentaueris vrsi.
Sit placidus licet, et lambat digitosque manusque
Si dolor et bilis, si iusta coegerit ira,
Vrsus erit, vacua dentes in pelle fatiges.

Admonet non esse tentandos, qui possint nocere. Consimili modo Synesius in Encomio Caluitii scripsit. Canem naribus prendere, pro eo quod est, Prouocare mordacem, et nociturum. Hac parte corporis icta potissimum vrsos irritari docent bestiarii.

E tribus malis vnum.

*tw=n triw=n kakw=n e)\n, id est, Trium malorum vnum. Suidas prouerbium indicat apud Menandrum [correction of the transcriber; in the print Menandurm] extitisse. Sumptum autem a Theramene, qui cuidam e tribus malis vnum indixerit, e quibus quod vellet eligeret. Vnde et Aristophanes apud eundem Suidam in Triphalete: e)gw\ ga\r a)po\ qhrame/nous2 de/doika ta\ tri/a tau=ta, id est, Ego enim a Theramene metui tria haec. Quae sint autem ea tria, quaere in prouerbio: ta\ tri/a tw=n ei)s2 qa/naton. Id vsurpauit Alexander in Aepolis. Aristides ait oraculum solere tradi obsignatum, quod qui solueret prius quam fas esset, vnum e tribus malis illum manebat, aut oculorum orbatio, aut manus, aut linguae iactura. Sunt qui dicant iis, qui sententia capitali damnati fuissent, tria solere deferri, gladium, laqueum, et aconitum.

Quam facile vulpes pyrum comest.

PLAVTVS in Mostellaria: Tam facile vinces, quam vulpes pyrum comest. De re factu procliui. Quod nihil negotii sit vulpi dentatissimae, pyrum edere.

Contrahere supercilium, inflare buccas.

*ofru=s2 a)naspw=ntes2 kai\ gna/qous2 fusw=ntes2, id est, Adductis superciliis, et inflatis buccis. In fastuosos ac turgidos dictum Suidas admonet. Siquidem in superciliis, sicut alias ostendimus, arrogantiae sedes. Horatius inflatas buccas ad iracundiae retulit argumentum:

Quin Iupiter ambas
Iratus buccas inflet.

Diuus Augustinus in libris Confessionum: Buccis typho crepantibus. Quo loco nonnulli perperam typo legunt. Mirum est autem Augustinum voce Graecanica tantopere delectatum, vt cum fastum dicere posset


page 891, image: s0891

typhum dicere maluerit, nisi quod ea iam vsu Latio donata videbatur. Traductum a ranis, quae per iram inflantur. Notus est apologus Aesopicus de rana per arrogantiam dirupta. Horatius:

Crescentem tumidis infla sermonibus vtrem.

Sus comessatur.

*us e)kw/masen, id est, Sus saltauit, aut comessatur. Diogenianus ostendit dici solitum de iis, qui praeter decorum quidpiam facerent, quique rerum successu praeter meritum obiecto, semet insolentius efferunt. Attingunt et Suidas et Zenodotus. Est autem Graecis kwma/zein iuuenum amantium more coronis, cantilenis, saltationibus, caeterisque iuuenilibus nugis lasciuire, et in domos alienas irrumpere. Irrumpunt et sues, vnde Theocritus in Syracusis:

*aqro/os2 o)/xlos2 w)qeu=nq w(/sper u(/es2.

id est,

Turba simul conferta suum more irruit.

Caeterum qui rusticiore sunt ingenio, mirum quam haec dedeceant. Locus erit vbi natura saeuus, et agrestis adfectat videri festiuus.

Dat veniam coruis vexat censura columbas.

Non tam ouum ouo simile quam illud prouerbii speciem prae se fert, quod est apud Iuuenalem:

Dat veniam coruis, vexat censura columbas.

Poena legum exercetur in humiles quospiam, et a quibus ob ingenii mansuetudinem aliquid emolumenti potest auferri. Rapacibus ignoscitur. Sumptum est ab apophthegmate Anacharsidis, qui hoc dicto elusit studium Solonis in conscribendis legibus, quemadmodum refert Plutarchus in vita Solonis: o(\s2 tou\s2 no/mous2 toi=s2 a)raxni/ois2 o(moi/ous2 e)/fasken, kai\ ga\r e)kei/nous2 e)a\n me\n e)mpesh=| ti\ kou=fon kai\ a)sqene\s2, ste/gein, e)a\n de\ mei=zon, diako/yan o)i/xetai, id est, Leges aranearum telis adsimiles dicebat, propterea quod in illas si quod leuius, aut imbecillum incurrerit, haeret: sin maius aliquid, dissecat, ac fugit. Ad eandem pertinet sententiam quod in Phormione ait Terentius:

Quia non rete accipitri tenditur, neque miluio,
Qui male faciunt nobis, illis, qui nihil faciunt, tenditur.
Quia enim in illis fructus est, in illis opera luditur.

Sutorium atramentum.

M. Tullius libro epistolarum nono ad Paetum: Iam pater eius accusatus est a M. Antonio: sutorio atramento absolutus putatur. Subesse videtur prouerbium. Sentit, opinamur, hominem absolutum fuisse, iudicum corruptela, non citra infamiam. Est enim huiusmodi sutorium atramentum, vt neque magnopere atram imprimat notam, neque nullam tamen illinat maculam. Infamiam enim atramenti symbolo poetae significant, vt Horatius:

Hic nigrae succus loliginis, haec est Aerugo mera.

Is quidem succus quidam est, quem plerisque mollium piscium, maxime Sepiis inesse scripsit Aristoteles libro De partibus animalium quarto: eum tunica contineri membranea, emitti vero fistula quadam, quem effundunt in metu, et aquam infuscant, ne queant deprehendi. Rursus Horatius:

Sed veluti tractata notam labemque remittunt.



page 892, image: s0892

Atramenta, fere scriptores carmine foedo
Splendida facta linunt.

Caeterum quod Graeci Chalcanthum appellant, Cornelius Celsus fere vertit sutorium atramentum, cuius frequenter meminit in medicinis, praesertim libro 5. Colligitur ex aere. Vnde Graecis nomen xa/lkanqos2, quasi dicas flos aeris. Vnde suspicamur magis dici maculam, quam aegre possis diluere. Nam atramentum quod scriptorium vocant, facilius diluitur, nec inhaeret corio. Plinius in epistola simili figura dixit: Vitelliana cicatrice stigmosum.

Surda testimonia.

*kwfai\ marturi/ai, id est, Surda testimonia, dicuntur quae feruntur per tabulas, propterea quod hae rogatae nihil respondeant. Vt non discrepet ab illo: Muti magistri. Vnde surdis agere testimoniis prouerbio dicuntur, qui vel procul absentes, vel vita defunctos modo citant, ne queant deprehendi.

Perdere naulum.

Iuuenalis in Satyra, cui initium: Stemmata quid faciunt.

Praeconem Chaerippe tuis circumspice pannis,
Cum Pansa eripiat, quidquid tibi Nacta reliquit,
Iamque tace, furor est post omnia perdere naulum.

Domitius Calderinus, vt inter recentiores haudquaquam malus auctor, admonet prouerbium esse in eum, qui cum multa amiserit, reliquum etiam velit perdere. Sumptam autem metaphoram a mercatoribus, qui cum nauigant, si minus, quantum cupiunt, lucrari possunt, student vt saltem recuperent ex mercibus diuenditis, quantum pro vectura nauali soluerunt. Aristippus interrogatus a quodam, num esset vbique ridens: ou)k ou)=n, e)/fh, parapo/llumi to\ nau=lon, ei)/ge pantaxou= ei)mi\, id est, Naulum igitur non perdo, inquit, si quidem vbique sum. Refertur a Plutarcho in commentario, cui titulus: o(/ti didakth\ h( a)reth\.

Siculissare.

*sikeli/zein, id est, Siculissare. Eudemus indicat antiquitus vsurparum, pro eo quod est: Austerum esse, tetricumque. Et eum quidem in modum Epicharm um vsum esse. Caeterum aliis placere magis referendum ad improbos et vafros. Non dubium quin ab eius gentis [correction of the transcriber; in the print genris] moribus sit sumptum. At Athenaeus Dipnosophistarum libro primo indicat, adagium natum ab Androne Siculo, qui morem inuexerit ad tibiam saltandi, gesticulandique.

Sedens columba.

*hme/nh peleia\s2, id est, Sedens columba. Suidas prouerbii titulo commemorat, indicatque dici solitum, de supra modum mansuetis ac simplicibus. Nam columbae cum auolant, fallunt caeteras pernicitate volatus: cum sedent, nihil mitius, aut simplicius. Neque quidquam habent, quo se tueantur aduersus miluios et accipitres, praeter alarum velocitatem. Videtur dici posse et in eos, qui simplicitatem simulant, quo magis imponant, propterea quod mos sit aucupibus, exoculatam columbam in reti ponere, quae subsultans, caeteras columbas alliciat. Ea Graecis dicitur paleu/tria, a verbo paleu/ein, quod est seducere, siue in laqueum illicere. Aristophanes in Auibus de columbis loquens:



page 893, image: s0893

*kai\ e)panagka/zei paleu/ein dedeme/nas2 e)n diktu/w|.

id est,

Et cogit paleutriam agere, alligatas in reti.

Vide lector num legendum sit h(mme/nh, id est, illaqueata, id enim patitur, quo fallat alias.

Simia barbata, seu caudata.

*pi/qhkos2 pw/gwn' e)/xwn, id est, Simia barbam portans. Aristophanes: e)n a)xarneu=si. w)= pi/qhke to\n pw/gwn' e)/xwn. Interpres admonuit allusum esse ad illud Archilochium: toi/hn d' w)= pi/qhke th\n pugh\n e)/xwn, id est, Talem ˘ simia caudam habens. Dici solitum de ridiculis. Regulus Rusticum Stoicorum simium dixit contumeliae gratia, vt refert Plinius in Epistolis: opinamur quod barba et pallio Stoicum ageret verius, quam moribus. Idem Aristophanes alio quodam loco quosdam dhmopiqh/kous2 appellat, quasi populi simias. Est autem hoc animal natura gelwtopoio\n, nec in alium vsum videtur natum, cum nec valeat ad esum vt oues, nec ad aedium custodiam vt canes, nec ad onera gestanda vt equi. Athenaeus lib. 14. narrat Anacharsim philosophum, genere Scytham, cum in conuiuium inducerentur homines ad risum mouendum edocti, solum omnium non risisse. Tandem cum inducerentur simiae, coepit ridere, rogatus causam. Hae, inquit, natura sunt gelwtopoioi\, illi fingunt.

Sibi canere.

*eautw=| ya/llein, id est, Sibiipsi canere, dicitur qui non ad alienum arbitrium facit quippiam, sed animo obsequens suo. In Platonis conuiuio iubent tibicinam sibiipsi canere. Et cantor quispiam, Antigenidas opinamur, iubet discipulum, quod populo non admodum gratus esset, sibi canere et Musis. M. Tullius in Bruto: Id enim est summi oratoris, summum oratorem populo videri. Quare tibicen Antigenidas dixerit discipulo sane frigenti ad populum: Mihi cane et Musis: ego huic Brute dicenti vt solet, apud multitudinem, Mihi cane et populo dixerim. Diuus Hieronymus ad Ismeniam refert, huius discipulum. Atque is non iussus est sibi canere, sed praeceptori, qui poterat iudicare.

Si leonina pellis non satis est, vulpina addenda.

*an h( leonth\ mh\ e)ci/khtai, th\n a)lwpekh\n pro/sayon, id est, Si leonis exuuium non sufficit, adde vulpinum. Cum viribus res obtineri non potest dolus adhibendus. Adagium natum est ex apophthegmate Lysandri. Nam is, quemadmodum in eius vita memorat Plutarchus, irridere solitus est, qui velut ab Hercule prognati bellum apertis viribus, citraque dolum gerendum esse censebant, cum ipse magis existimaret boni ducis officium esse, quo leonina pellis non attingeret, eo contendendum adsuta vulpina. Quod quidem propemodum indicat et Maro, cum ait:

- Dolus an virtus, quis in hoste requiret?

Adagium refertur a Zenodoto. Huic adfine est quod apud Plutarchum in vita Syllae Carbo dixisse memoratur. Cum enim Sylla non solum aperto Marte, sed dolis bellum gereret, ait: w(s2 a)lw/peki kai\ le/onti polemw=n e)n th=| su/lla yuxh=| katoikou=sin, u(po\ th=s2 a)lw/pekos2 a)niw=. to\ ma=llon, i. Quod bellum gerens cum vulpe, ac leone, quorum vtrumque habitabat in animo Syllae, a vulpe vehementius


page 894, image: s0894

angeretur. Apud Aristophanem quidam dicitur kunalw/phc, quod caninam impudentiam cum vulpina astutia coniunxisset.

Siculus miles.

*sikelo\s2 stratiw/ths2, id est, Siculus miles. In peregrinum, ac mercenarium militem prouerbiali ioco dicebatur, propterea quod Siculi temporibus Hieronis exotico milite plerunque vterentur, auctore Zenodoto. Conueniet in hominem lucri gratia nullum ministerii genus recusantem. Adfine est illi, quod de Care dictum est alibi.

Pro bonis glomi.

*ant' a)gaqw=n a)gaqi/des2, id est, Pro bonis glomi. Dici consueuit, vbi quis beneficium, quod in alium contulisset, cumulate, cumque fenore reciperet. Agathides enim Graecis glomi dicuntur: verum allusionis decus in voce Graeca est, quod in sermone Latino reddi non potest. Meminit Suidas.

Sine pennis volare haud facile est.

Manet etiam hodiernis temporibus vulgo celebre, quod est in Poenulo Plautina. Sine pennis volare haud facile est. Idem in Asinaria: Defraudem te ego? Age sis, sine pennis vola. Locum habet, cum deesse significamus adminicula, sine quibus negotium peragi non possit. Reperitur apud idoneos auctores. Accidere alas, pro eo, quod est, adimere materiam, facultatemque conandi quippiam. Et: Addere alas. Horatius simili forma dicit Decidere pennas:

Vnde simul primum me dimisere Philippi,
Decisis humilem pennis.

Et Cicero ad Atticum libro quarto: Qui mihi pennas inciderant, nolunt easdem renasci. Idem in Academicis dixit: Incidere neruos, pro adimere vires. Cognatum est illi, quod alibi retulimus: ei)s2 pu=r cai/nein, id est, Ignem diuidere. Quod pro impossibili retulit Plato lib. De legibus 6. o)li/gou de\ poiei=n to\n nomoqe/thn to\ tw=n paizo/ntwn ei=s2 pu=r cai/nein, i. Vt propemodum legum conditor faciat, quod solent, qui ludunt, in ignem impingentes ictum, hoc est, inaniter laboraret: quod ignis mox in se coeat. Eius generis est illud apud Platonem in Eryxia: katamaqw\n de\ au)to\n e)gw\ o(/ti i)/son ei)/h| pei=sai, o(/sper a)\n to\ lego/menon li/qon e)yh=sai, id est, Vbi cognouissem tale esse hominis ingenium, vt illi suadere nihil aliud fuerit, quam lapidem decoquere. Haec fatemur aliis locis tempestiuius potuisse dici, sed non omnia locis omnibus occurrunt.

Siphniassare.

*sifnia/zein, id est, Siphniassare. Suidas indicat prouerbio dici solere, pro eo, quod est manum admouere postico: sumtum esse a moribus Siphniorum, qui libidinis causa id factitare consueuerint. Est autem Siphnus insula quaepiam, haud procul a Creta, cui quondam nomen fuerit Merope, vel hoc nobilis elogio, vna e Cycladibus. Refert eam et Plinius libro quarto, cap. duodecimo. Prouerbium indicat et Stephanus.

Iuxta melam.

*kata\ mh/lhn, id est, Iuxta melam. Suidas ostendit prouerbio dici solere, vbi quis incerta coniecturis prosequeretur. Sumta metaphora a medicis vlcus internum immisso per fauces instrumento quopiam explorantibus. Id enim instrumentum mh/lhn vocant, et mhlw=sai, ad hunc modum tentare.



page 895, image: s0895

Non idem sunt scriptura, et Leucaeus.

*grafh/ te kai\ leukai=os,ou) tau)to\n, id est, Scriptura et Leucaeus non sunt idem, aut non [correction of the transcriber; in the print con] conueniunt. Vbi quis aliud scribit, aliud facit, aut dicit. Recte iacietur in eos, qui stare pactis nolunt. Nam haec plerunque syngraphis constant. Aut in eos, quorum vita non congruit cum libris editis. Versus Graecus constabit si addas le/gein. Coniicere licet Leucaeum fuisse malae fidei scribam.

Bellicum canere. Receptui canere.

Alias admonuimus, ferme prouerbiales esse metaphoras, quae sumuntur a bello, veluti Bellicum canere pro eo, quod est, animare atque exhortari. M. Tullius Philipp. 7. Bellicum me cecinisse dicunt: Item Canere classicum dicitur, qui excitat dissidium. Receptui canere, pro finire. M. Tullius Philippica 12. Quis enim reuocante et receptui canente senatu properet dimicare? Quintilianus libro 12. cap. quae post finem studia. Quare antequam in has aetatis veniat insidias, receptui canet, et in portum integra naue perueniet. Signa canant apud Martialem, id est, iam congrediamur: et apud Plautum, Collatis signis depugnare: apud eundem Versis gladiis depugnare. Quin hoc ipsum collatis signis haud dubie prouerbii speciem habet, cum significamus seriam et exactam de re disceptationem, vt M. Tullius in epistolis ad Atticum. Vt cum Maphragone signis collatis. Apud Iuuenalem:

- Haec tuba rixae.

Id est, hoc belli initium.

Pithon formosus.

*pi/qwn kalo\s2, id est, Pithon formosus. Conueniet vbi quis per adulationem falso laudatur. Pindarus in Pythiis hymno 2. kalo/s2 toi pi/qwn para\ paisi\n a)ei\ kalo\s2, id est, Formosus Pithon semper apud pueros formosus. Interpres ostendit sumtum a pueris adulantibus simiae, subinde dictitantibus kalo\s2 pi/qwn. Videtur autem Pithon esse diminutiuum huius dictionis pi/qhkos2, quasi dicas simiolus. Taxat Pindarus oblique quendam, vel quod ab indoctis laudatus tolleret cristas, vel quod ipse adularetur Hieroni, laudans non laudanda. Est autem filauti/a peculiaris huic animanti, adeo vt laudes sentiant et speculis delectentur, et suos catulos contrectari gaudeant, ipsique suos catulos complexu enecent. Ad gratiam loqui veteres dicebant gariglwttei=n, quo verbo vsum Aeschylum in Prometheo vincto, docet Athenaeus libro 4. Eodem referente qui iucunda potius quam vera loqui studio habebant, h(duglwttei=n, dicebantur.

Semel rubidus, ac decies pallidus.

*apac pur)r(o\s2 kai\ de/katon xlwro\s2, id est, Semel rubidus, ac decies pallidus. Suidas admonet dictum de iis, qui mutuum accipiunt, quos necesse est crebro tum rubescere pudore, tum metu pallescere. Rubescere, dum petunt mutuum, pallescere, dum soluendo non sunt, et metuunt, ne trahantur in ius, aut in neruum.

Semper seni iuuenculam subijce.

*aei\ ge/ronti ne/an e)piba/llein ko/rhn.

id est,

Semper puellam virginem subijce seni.

Senarius prouerbialis admonens, vt prouectioris aetatis viri puellam ducant magis, quam anum, ne si frigus accesserit frigori, languente Venere,


page 896, image: s0896

steriles existant nuptiae. Quamquam non inepte trahetur ad alios item vsus, quoties significabimus ita rerum coniunctionem temperandam, vt quod alibi diminutum sit, aliunde suppleatur: videlicet, vt seni conuictor addatur iuuenis, quo senilis aetatis tristitiam huius hilaritas moderetur: rursum iuuentutis exultantiam, senilis seueritas temperet. Item, vt loquaculus adiungatur, plus satis taciturno, audaculus timido, pauper diuiti. Prouerbii meminit Diogenianus.

Semper superioris anni prouentus melior.

*aei\ ta\ pe/rusi belti/w.

id est:

Superior annus semper anteponitur.

Cum praesentia displicent, et anteferuntur anteacta. Diogenianus admonet id acclamatum ab Atheniensibus in rebus Macedonicis. Sumpta metaphora ab agricolis, qui semper de praesentis anni fructibus quaeruntur apud dominos. Huc pertinet illud Horatianum.

- Laudator temporis acti
Se puero.

Sacra nihil sunt.

*ta\ qu/mata ou)de\n e)sti\n, plh\n ge/neia kai\ ke/rata, id est, Sacra nihil sunt praeter malas et cornua, de victimis macilentis. Trahetur inconcinniter ad cibum minime esculentum. Refertur e Suida.

Scytharum solitudo.

*skuqw=n e)rhmi/a, id est, Scytharum solitudo, pro summis calamitatibus, exitioque dictum est, apud Aristophanem: e)n a)xerneu=si,

*ecole/sqai sumplake/nta th=| skuqw=n e)rhmi/a|.

id est:

Impeditum deperire Scythicae solitudini.

Quo loco commentator indicat prouerbium dici solitum de ingenti solitudine: ductum autem inde, quod Scythae nullis certis sedibus vtantur, sed vagi ferantur in plaustris. Eamque ob causam, regio feris abundat. Meminit adagii et Q. Curtius libro rerum ab Alexandro gestarum septimo, apud quem Scytharum legatus ad hunc loquitur modum: Scytharum solitudine Graecis etiam prouerbiis audio eludi. Nos deserta et humano cultu vacua magis quam vrbes et opulentos agros sequimur. Vsurpat et Plutarchus in libro de Stoicis contrarietatibus, quemadmodum ante retulimus in prouerbio: In caput praecipitari.

Scindere glaciem.

Scindere glaciem, est aperire viam, et in incipiendo negotio priorem esse. Translatum a nautis, quorum vnus aliquis praemittitur, qui flumine concreto, glaciem praerumpat, reliquisque viam aperiat.

Viuus fueris, vel cepe solum accipiens.

*zwo\s2 genh/sh| krommu/ou mo/non labwn.

id est:

Si cepe tantum sumpseris, iam vixeris.

Zenodotus et Suidas ostendit in eos dici solitum, qui e re quapiam pusilla, magnam opinionem consequuntur. Natum apparet ab aegroto, qui medico porrigente cepe, reualuerit, herbam alioqui plebeiam, nec eam admodum salubrem corpori.

Sapientes tyranni, sapientum congressu.

*sofoi\ tu/rannoi tw=n sofw=n sunousi/a|.

i.

Commercio sapientium princeps sapit.



page 897, image: s0897

Zenodotus citat ex Aiace Locrensi, addens eundem versiculum a Platone citatum esse Euripidis nomine. Certe huius nomine comperimus adductum lib. de Repub. 8.

*sofoi\ tu/rannoi th=| sofw=n sunousi/a|.

Quo magis admiramur quare Aul. Gellius citet ex Theaeteto Platonis, nisi forte scribarum vitio pro Theage deprauatum est Theaeteto, nam et in Theage refertur. Aulus Gellius lib. 13. ostendit eundem apud vtrumque fuisse, apud Sophoclem, in eiusdem nominis fabula, et apud Euripidem. Quemadmodum et alii nonnulli versus apud Euripidem inueniuntur, quos eosdem apud Sophoclem, et Aeschylum licet invenire. Porro versiculum, quem modo citauimus, Gellius notae vetustatis esse dicit, vt intelligas velut in proverbium abiisse. Atque vtinam quam est grauiter simul et eleganter scriptus, tam placeret aetatis nostrae principibus, in quos illud fere dixeris:

*mwroi\ tu/rannoi tw=n kola/kwn sunousi/a|.

Leonis exuuium super crocoton.

*leonth\ e)pi\ krokwtw=|, id est, Leonis exuuium super crocoton. Cum duo quaepiam copulantur, quorum alterum cum altero nequaquam congruit. Sumptum a Baccho, qui hoc ornatu descendit ad inferos apud Aristophanem, vt veste muliebri, delicataque indutus esset, eique vesti leonis exuuium impositum gestaret, quo videlicet Hercules creditus, formidabilis videretur inferis. Hunc igitur ad eum modum adornatum, sic in Ranis ridet Hercules:

*all' ou)x oi(=o/s2 t' ei) m' a)posobh/sei to\n ge/lwn
*opw=n leonth\n e)pi/ krokwtw=| keime/nhn.

i.

Risum profecto haud sum potis compescere
Crocoton additum leontae conspicans.

Nec aures habeo, nec tango.

NEC aures habere, nec tactum proverbio dicebatur, cui in manifestis ab omnibus reclamabatur. Hieronymus in praefatione declamationis, de matre et filia reconcilianda. Cum autem verear appellare declamationem, cum ipse quodam in loco nominatim hoc argumentum exercitii causa confictum a se subsignificet? Posteaquam enim, inquit, arguendo crimina, factus sum criminosus, et iuxta tritum vulgi sermone proverbium, iurgantibus et negantibus cunctis, nec aures me credo habere, nec tango: id est, taceam necesse est, et quod audio, tangoque, quasi nesciam. Potest videri sumptum ex Aristophanis Thesmophoriazusis: mh/t' a)kou/w mh/t' o(rw=, id est, Neque audio neque video.

Priusquam sortiaris, communia deuoras.

*pri\n laxei=n, ta\ koina\ katesqi/eis2, id est Priusquam sortitio facta sit, communia deuoras. In eum competit, qui non expectata partitione, rem inuadit. Ductam metaphoram indicat Suidas a conuiuiis, in quibus antiquitus mos erat, e cibis suam cuique portionem distribuere, quemadmodum ex compluribus Homeri locis licet coniicere, apud quem illud oppido quam frequens.

*kai ou)/tis2 e)deu/eto daito\s2 e)i/+shs2.

Deinde receptum apud nonnullos, vt citra distributionem propositis in commune cibis, quisque quantum vellet, sumeret. Id quod indicat Plautus: Patinarias struit struices. Huius rei mentionem facit et Plutar. in Symposiacis, excutiens vtra consuetudo magis probanda videatur. Porro proverbium sumptum est ex Equitibus Aristophanis:



page 898, image: s0898

*epei\ ta\ koina\ pri\n laxei=n katesqi/eis2.

id est,

Quando publica, antequam illa
sortiaris, deuoras.

Res in foro nostro vertitur.

PLautinus Tranio in Mostellaria [correction of the transcriber; in the print Mustellaria]: Vbi egomet video rem verti in meo foro. Proverbialiter dictum, pro eo, quod est, posteaquam intelligo fortunas nostras commutari in diuersum. Traductum a mercatoribus, in quibus rerum pretium pro tempore saepenumero commutatur. Aut certe a iudiciorum formulis, et explicandarum litium. Cui diuersum est illud, In alieno foro litigare. Cognatum illi, Vti foro, quod alibi dictum.

Quodcunque in solum venit.

Qvodcunque in solum venit, id est, Quidquid in rerum natura producitur. M. Tull. libro De natura deorum 1. Hinc quodcumque in solum venit, vt dicitur, effingis atque efficis. Ridet atomos Epicureorum, ex quibus illi cuncta progigni credunt, quidquid vsquam nascitur in vniuerso. Idem in epist. ad Poetum. Et Varro apud Nonium.

Quando id fieri non potest.

NIhil dici potest nec venustius, nec moralius ea sententia, quae extat apud Terentium in Andria: Quoniam id fieri, quod vis, non potest, id velis, quod possit: ou) duna/menos2 o(\ qe/lhs2, qe/lhs2 o(\ du/nasai, Plurimum decoris adiunxit ea verborum conuersio. Qualis est in illis: Non viuendum vt edas, sed edendum vt viuas. Est autem adagium hoc finitimum illi: dei= to\ paro\n eu)= poiei=n, id est, Oportet id quod adest boni consulere. Et Martialis inter felicitatis calculos commemorat, vt

Quod sis, esse velis.

Quantum non miluus oberret.

Qvantum non miluus oberret. Proverbialis est hyperbole, de homine supra modum locuplete, cui tantum sit agrorum, quantum nec miluus pervolet. Persius:

Diues arat Curibus, quantum non miluus oberret.

Id imitatus Iuuenalis Sat. 9. hunc in modum:

Tot miluos, intra tua pascua lassos:

Sic et apud Plutarchum tragicus quispiam,

*spei/rw d' a)/rouran dw/dex' h(me/rwn o(do\n,
*bere/kunta xw=ron.

id est,

Aruum colo bis sex dierum iter, solo
Berecyntho.

Plinius lib. 18. latifundia vocat, a quibus ait Italiae perniciem inuectam fuisse, proinde veteres ita censuisse: Satius esse minus serere, et melius arare.

Ptolemaica lis.

*ptolemai\+s2 h( di/kh, id est, Ptolemaica lis. Diogenianus indicat dici solitum in litium auidos. Anus quaepiam fuit Ptolomais, quae quoad vixit, lites agitabat, nec vnquam a causis agendis erat feriata.

Provoluitur ad miluios.

*prokulindei=tai i)kti=nos2, id est, Adorat miluium. Initio veris prodeunt miluii, qua re laeti tenues, quod iam hyeme sint leuati, provoluuntur, eosque velut adorant. Accommodari potest in eos, qui noua specie gestiunt. Suidas proverbii loco commemorat. Item Iuuenalis:

- Durate atque expectate cicadas.

Sumptum est autem ex Auibus Aristophanis, prokulindei=sqai toi=s2 i)kti/nois2. Causam adscribit interpres in eadem, docens quatuor partes anni per aues denunciari hominibus. Ver attribuit miluis.



page 899, image: s0899

Prienensis iustitia.

*prihn/h di/kh, id est, Prienensis iustitia. Suidas ostendit convenire cum significamus, aliquem in iudicando plurimum excellere. A Biante Prienensi sumptum, cuius integritas in iudicandis causis in proverbium abiit vt dicatur, dika/zesqai bi/antos2 tou= prihne/ws2 xrei/sswn, id est, In iudicando praestantior Biante Prienensi. Citatur ex Hipponacte iambographo, a Strabone lib. Geographiae 14. et in vita Biantis a Diogene Laertio. Etiam Demodici Lerii Trochaicus:

*ei) tu/xhs2 tinw=n, dika/zeu th\n prihnh/wn di/khn.

id est,

Si quam agas causam, Prienes fac vti tum more agas.

Hipponactis Scazon sic habet:

*aika dika/zeu bi/antos2 tou= prihne/ws2 krei=sson.

id est,

Si qua iudicas, Biantem fac Prieneum vincas.

De Bochoris et Rhadamanti iudicio diximus alias.

Primum Mars in filiis laudatus est,

*ta\ prw=ta a)/rhs2 ei)s2 tou\s2 pai=das2 e)ph|nei=to, id est, Initio Mars laudabatur ob filios. De iis, qui initio specimen aliquod indolis egregiae prae se ferunt, deinde paulatim in alios degenerant mores. Quemadmodum euenit Romanis olim strenuis, et Martem generis auctorem virtute referentibus, post in degenerem prolapsis molliciem, vt non sine causa Iuuenalis exclamarit.

- Sed vnde
Haec tetigit Gradiue tuos vrtica nepotes?

Proverbium refertur a Suida.

Phrynichi lucta.

*to\ fruni/xou pa/laisma, id est, Phrynichi luctatio. Diogenianus indicat dictitari suetum de iis, qui astu, dolisque negocium peragunt. Fuit is Phrynichus Lacedaemonum proditor, quem vetus Comoedia carbone notauit,

Pro malo cane suem reposcis.

*anti\ kakh=s2 kuno\s2 su=n a)paitei=s2, id est Pro malo cane suem reposcis, id est, pro re vili preciosam. Sus enim esculentus, canis haudquaquam vescus est. Refertur a Diogeniano.

Prudens in flammam mitto manum.

DIvus Hieronymus quodam in loco proverbium vsurpat huiusmodi: Prudens in flammam manum immitto, pro eo, quod est: Sciens expono me discrimini, malisque obiicio. Sumptum videri potest ab historia Mutii Sceuolae. Extat et apud Cic.

Proba est materia, si probum adhibeas artificem.

A Plauto dictum in Poenulo non sine proverbii specie: Proba est materia, si probum adhibeas fabrum. Egregia quidem indoles, si recte instituatur. Felix ingenium, si praeceptor contingat idoneus. Aut magnificum negocium, si modo scite tractetur. Metaphora notior est, quam vt sit indicanda.

Illo respiciens, sed hic remitte bona.

Aeschylus in Ranis Aristophanis, cupiens redire ad superos:

*ekei= fra/saim' a)\n, e)nqadi\ d' ou) bou/lomai.

id est,

Dicturus illic, nam hic quidem haud volo eloqui.

Cui Bacchus ad hunc modum respondet:

*mh\ dh=ta su\ g' a)ll' e)nqadi\ a)ni/ei t' a)gaqa\.

id est,

Minime profecto quin mage hic profer bona.



page 900, image: s0900

Interpres admonet adlusum ad paroemiam:

*exei= ble/pousa deu=r( a)ni/ei t' a)gaqa\.

id est,

Illuc tuens, at huc remitte commoda.

Conveniet cum aliud prae nobis ferimus, aliud facimus, aut cum aliis blandimur, in alios re beneficium conferimus. Quidam a Charitibus mutuo sumptum existimant, quarum vna a tergo respicit, et alteri munus offert, adridens alteri.

Ranae aquam,

*batra/xw| u(/dwr, id est, Ranae aquam, subaudiendum ministras. Vbi quid exhibetur, quo vel praecipue gaudet is qui accipit. Veluti si quem natura bibacem ad bibendi certamen provoces, aut homini loquaculo narrandi materiam et occasionem subministres. Diuersum ab illo, batra/xw| oi)noxoei=s2. Recte accommodabitur, vbi quid datur abundanti. Nam ranis affatim est aquae. Apud Athenaeum refertur hoc carmen in Syracusanos:

*oi( pi/nousi mo/non batra/xwn tro/pon ou)de\n e)/dontes2.

id est,

Qui absque cibo viuunt ranarum more bibentes.

Theocritus in Ergatinis:

*eu)kto\s2 o( tw= batra/xw pai=des2 bi/os2, ou) meledai/nei
*to\n to\ piei=n e)kxeu=nta, pa/resti ga\r a)/fqonon a)utw=|.

id est,

O pueri ranae vita est optabilis, vt quae
Non metuat, potans effundere, copia namque
Larga subest illi.

Pastor taxat parsimoniam Ergodotae, quod sudantibus maligne praeberet potum, cum ranis in otio viuentibus liceat bibere quantum libet. Sunt et hodie bibones quidam, qui sibi videntur perire siti, quod non in ipsis doliis habitent. Huic non dissimile est illud, Equum in planiciem, Illud autem diuersum: a)spa/laka ei)s2 korwnei/an, id est, Talpam Coroneam. Est autem Coronea Boeotiae ciuitas, quae talpam non gignit, et si aliunde inferatur, emoritur. Ita Stephanus, quemadmodum scarabeus in loco Thraciae iuxta Olynthum, auctore Plinio.

Post bellum auxilium.

*meta\ to\n po/lemon h( summaxi/a, id est, Post bellum suppetiae. Quoties serius adhibetur remedium. Refertur a Suida. Natum est, aut certe vsurpatum a Diogene Cynico. De quo Laertius huiusmodi fabulam narrat. Adolescens quispiam iactantior nuper vxore ducta titulum huiusmodi inscripsit aedibus suis, o( tou= dio\s2 pai=s2 kalli/nikos2 h(raklh=s2 e)nqa/de katoikei=, mhde\n ei)si/tw kako\n, id est, Iouis filius Callinicus Hercules hic habitat, ne quid introeat mali. Diogenes adscripsit: meta\ to\n po/lemon h( summaxi/a, id est, Post bellum auxilium, videlicet indicans, iam tunc receptum in eas malum, cum ipse malus immigrasset. Convenit cum Platonico illo, quod alibi commemorauimus, meta\ to\n po/lemon h(/kein, id est, Post bellum adesse. Brutus in epist. ad Lycios, ai( mhxanai\ u(mw=n meta\ to\n po/lemon, w(s2 h( paroimi/a e)komi/sqhsan, id est, Machinae vestrae post bellum, vt habet proverbium, allatae sunt. Item in epist. ad Myrenses, h( ga\r e)n pole/mw| bradu/ths2 i)/son e)/xei tw=| mhdo/lws2 genome/nw| to\ a)pra/kton, id est, Nam tarditas in bello perinde est, ac si nihil omnino sit factum, quod frustra factum est. Quintilianus in declamatione cadaueris pasti, duas habet sententias non absimiles proverbio: Quid quod medicina mortuorum sera est? Quid quod nemo aquas


page 901, image: s0901

infundit in cineres? Sic indicat serum remedium. Siquidem aegroto mortuo sero venit medicus. Et aedibus in cinerem redactis sero infunditur aqua.

Pinguis venter non gignit sensum tenuem.

DIuus Hieronymus in epist. quadam citat huiusmodi proverbium apud Graecos celebratum: Pinguis venter non gignit sensum tenuem. Quanquam fatetur id elegantius sonare Graece quam Latine. Graecus autem senarius extat apud Graecos huiusmodi:

*paxei=a gasth\r lepto\n ou) ti/ktei no/on.

i.

Subtile pectus venter obseus non parit.

Refert et Galenus contra Thrasybulum, velut vulgo iactatum, kai\ tou=to a(pa/ntwn sxedo\n a)nqrw/pwn a)/detai dio/ti pa/ntwn e)stin a)lhqe/staton, w(s gasth\r h( paxei=a to\n nou=n ou) ti/ktei to\n lepto\n, id est, Et hoc ab omnibus prope hominibus canitur, eo quod omnium verissimum est, quod venter obesus non gignit mentem subtilem. Apud Lacedaemonios infame erat, si quis corpore fuisset vehementer obeso. Agatharchides apud Athenaeum lib. 12. refert Anclilem [reading uncertain: Print blotted] ob delicias supra modum corpulentum, in concionem adductum fuisse, atque illic a Lysandro vehementer obiurgatum, minimumque abfuisse quin in exilium ageretur, idque futurum minitatos Lacedaemonios, ni vitam frugalius institueret. Et ibidem Menander de quodam obeso loquitur, paxu\s2 ga\r u(=s2 e)/keit' e)pi\ sto/ma, id est, Obesus etenim sus premebat os viri. Admonet adagium, luxu corporis hebetescere mentis aciem. Quemadmodum scribit etiam Horatius:

- Nam corpus onustum
Hesternis vitiis animum quoque praegrauat ipsum.
Atque affigit humo diuinae particulam aurae.

Plutarchus apud Gellium ostendit pueros multo pastu stupidioris ac tardioris ingenii euadere.

Piscem natare doces.

*ixqh\n nh/xesqai dida/skeis2, id est, Piscem natare doces. Perinde est, ac si dicas, doctum doces. Confine illi, quod alibi retulimus: delfi=na nh/xesqai dida/skeis2, id est Delphinum natare doces. Quod idem ad hunc effertur modum: th=| delfi=ni kolumba=n sumbouleu/h|, id est, Delphinem quemadmodum natare oporteat consulis. Auctor Diog.

Pitanasum.

*pita/nh ei)mi\, id est, Pitana sum. Zenodotus indicat dici solitum de iis, qui in extremas redacti calamitates ab iisdem denuo in pristinam felicitatem restituuntur. Sic enim evenisse quondam Pitanae Aeoliae ciuitati. Nam hanc a Pelasgis in seruitutem redactam, Erythraei in libertatem pristinam vindicarunt.

Pistillo retusius.

PRoverbialis est hyperbole, quam in epistolis vsurpauit D. Hieronymus, Pistillo retusius, pro eo, quod est, minime acutum. Timon Misanthropus Cleanthem ob ingenii tarditatem appellat, o(/lmon a)/tolmon, id est, Pistillum siue mortarium ignauum. Et Chrysippeum acumen, apud eundem per ironiam vsurpatur in stupidum. Et Cornutus syllogismus, pro ratione ridicula, friuolaque.

Partitio non praefocatio.

*meri\s2 ou) pni\c, id est, Sortitio, non praefocatio. Olim cum ij, qui viribus praepollerent, cibum eriperent imbecillioribus, manus interim in illos iniicientes, excogitatum est, vt


page 902, image: s0902

sortibus ex aequo diuideretur epulum, iamque ab omnibus acclamari coeptum, meri\s2 ou) pni\c, i. Partitio, non strangulatio. Eaque vox in prouerbium abiit. Quo licebit vti, si quando significabimus, non esse locum violentiae, sed ex aequitate iuris oportere tractari negotium. Plutarchus in collectaneis, si modo illius sunt, citat his verbis, meri\s2 ou) mh\ pni/gei, i. Partitio est, non strangulat. Admonet et Suidas hac forma prouerbium efferri.

Paries dealbatus.

*toi=xos2 kekoni/amenos2, i. Paries dealbatus aut incrustatus. Lucianus, Myronis et Praxitelis colossos ad huiusmodi ferme similitudinem trahit in Gallo, quod foris multo niterent ebore, multo fulgerent auro, variisque coloribus arriderent: praeterea Iouis, aut Neptuni repraesentarent imaginem, aut ridentem dextra tenentes, vt plane numen aliquod esse viderentur, cum intus nihil appareret, praeter picem, clauos, araneas, mures, atque id genus sordes alias, haudquaquam ad exteriorem illam imaginem respondentes. Atque huiusmodi principum esse vitam affirmat, quorum si strepitum, et apparatum inspicias, nihil felicius, nihil deorum vitae similius, sin curas, suspiciones, odia contemplere, quibus intus discruciantur, nihil calamitosius. Seneca Philosophos, qui cum docerent honesta, turpiter viuerent, similes esse scripsit quorundam medicorum pyxidulis, quarum tituli remedium pollicerentur, cum intus venenum occultarent E diuerso, qui meliores sunt intus, quam oratione, quamque prima illa vitae specie, quasique fronte prae se ferunt, hos Plato Silenis assimiles facit, de quibus alio diximus loco.

Ollam alere.

*xu/tran tre/fein, i. Ollam alere dicebantur, qui metum ostenderent, quo deterrerent quempiam. Velut si quis praesidium alicubi collocatum habeat, quo minus vicini res nouas moliantur. Sumptum id est a more ciuitatis Atheniensis, in qua ollas in tectis disponere consueuerunt, ad deterrendas vlulas, quarum illic maxima vis. Nam illarum strepitum omne genus auium reformidat. Adagium refertur tum a Suida, tum a Diogeniano. Sumptum est ex Aristophanis Comedia, cui titulus: Aues.

*oti me/n te dei= ma/xesqai lamba/nein te tw=n xutrw=n.
*ti/ de xu/tra w)felh/sei;
*glau\c me\n ou) pro/seisi nw=i+n.

i.

Pugnare sane oportet simul et ollas sumere.
Sed quid iuuabit olla?
Vlula nos tum non adibit.

Oleum, et salem oportet emere.

*to\ e)/laion kai\ to\n a(/la dei= w)nei=sqai, id est, Oleum et salem oportet emere. Refert adagium hoc Aristoteles Rhetoricorum libro secundo, tractans de locis et enthymematis. Proponit autem huiusmodi exemplum Antistrephontis: Sacerdos quaedam dissuadebat filio, ne quando verba faceret apud populum. Nam si iniusta suaseris, inquit, deos habebis iratos: sin iusta, homines. Id hoc pacto a)ntistre/fei, id est, reciprocat filius. Imo expedit orationem habere apud populum. Quandoquidem si iusta dixero, dii me amabunt, si iniusta, homines. Atque huiusmodi genus argumentationis confine putat prouerbio, quo iubemur, oleum, ac salem emere: touti/ d' e)sti\ tauto\ tw=| legome/nw| to\ e)/laion pri/asqai kai\ tou\s2 a(/las2, i. Hoc


page 903, image: s0903

autem idem est cum eo quod dici solet, oleum emere et salem, significans opus esse nonnunquam remediis contrariis, nunc acrimonia, nunc lenitudine. Sal enim mordet ac siccat. Oleum lenit ac humectat. Sic medici oleum addunt sali, ne plus satis erodat: et qui sapiunt, admonitionis acrimoniam bonis verbis leniunt.

Tanquam suber.

*ws2 fello\s2, id est, Tanquam suber, de iis, qui non norunt dissimulare, aut qui nesciunt mergi aduersis fortunae procellis. Extat apud Pindarum. Tractum a natura ligni, quod non solum ipsum non mergitur: verumetiam alligatum aliis ne sidant, sustinet. Vnde retibus adsuitur, et natantibus subditur.

Obtrudere palpum.

OBTRVDERE palpum apud Plautum, est arte, fucoque decipere. Ego, inquit, istuc aliis dare condidici, mihi obtrudere non potes palpum. Vnde et Palpari pro adulari, et Palpones adulatores vocamus a simili metaphora. Metaphora tracta est ab equisonibus, qui ferocientibus equis, plausu manus adblandiuntur, vt ostendimus alibi.

Ne quis vnquam Megarensibus.

*mhde/pote mhdei\s2 megare/wn ge/noito sofw/teros2, id est, Nunquam quisquam sapientior sit Megarensibus. Scomma prouerbiale, iaci solitum in stupidos. Dictum est autem per adulationem de Megarensibus, auctore Diogeniano.

Nulla candidorum virorum vtilitas.

*ou)de\n leukw=n a)ndrw=n o)/felos2 h)\ skutotomei=n, id est, Nullus candidorum virorum vsus nisi ad cerdonicam. In molles et effeminatos dictum, ac veluti voluptatibus natos. Id enim innuit opinamur, per cerdonicam, iuxta illud Martialis:

- Quid ad te,
De cute quid faciat ille, vel illa sua.

Caeterum ii negotiis gerendis inutiles. Contra qui nigra sunt cute, et hispidi, hi magis allegendi sunt ad administrandam Rempublicam. Vnde et Herculem mela/mpugon appellarunt, tanquam strenuum, et a mollicie alienum, quemadmodum alibi demonstratum in prouerbio: Ne in Melampygum.

Nox humida.

*nu\c u(gra\, id est, Nox humida. De malis ingruentibus dici solitum, auctor est Diogenianus. Quemadmodum de laetiore fortuna dicimus, exoriri lucem. Apud eundem est nu\c dasei=a, id est, Nox spissa, de nocte hyberna. Quae si cui non videbuntur in adagiorum numerum referenda, is ea rescribat Diogeniano, si libet.

Quid ad farinas.

*ti\ pro\s2 t' a)/lfita, i. Quid ad farinas? i. quid attinet ad parandas facultates? Nam a)/lfita pro victu, proque re familiari ponere, poetis est familiare. Aristophanes in Nebulis:

*ti\ de\ m' w)felh/sous' oi( r(uqmoi\ pro\s2 t' a)/lfita.

id est,

Quid me numeri tandem ad farinas iuuerint?

Id recte detorquebitur ad artes steriles, vt poeticen: ou)de\n pro\s2 t' a)/lfita, quod vulgo dicunt de pane lucrando, sermone celebri magis, quam erudito.

Numeris Platonicis obscurius.

PROVERBIALIS hyperbole videtur, quam vsurpat M. Tullius in epistolis ad Atticum, libro 7. Aenigma


page 904, image: s0904

Oppiorum ex Velia, plane non intellexi. Est enim numero Platonis obscurius. Id ideo dictum, quod Plato numeris Pythagoricis obscurat suam philosophiam, ac veluti nebulas quasdam offundit, praecipue in Timaeo. Nam Pythagoras omnem ferme philosophiae rationem ad numeros traxit. De quibus permulta Macrobius in commentariis, quos edidit in Somnium Scipionis.

Nihil ex agro dicis.

*ou)de\n e)c a)grou= le/geis2, id est, Nihil e rure loqueris, id est, Nihil humile, neque triuiale. Quod enim parum elegans, parum expolitum, id ex agro profectum dicitur. Contra quod festiuum, quod lepidum, id vrbanum ac ciuile vocant. Meminit Suidas.

Nihil graue passus es, nisi.

*ou)de\n pe/ponqas2 deino\n ei) mh\ prospoiei=s2.

id est,

Nihil graue accidit, nisi tibi vindicas.

Meminit Diogenianus. Nemo laeditur, nisi a seipso. Nemini fit iniuria, si eam existimat ad se non pertinere.

Ne spina quidem vulnerabit bonos.

*mh/d' a)/kanqa a)mu/ch| tou\s2 a)gaqou\s2, id est, Ne spina quidem vulnerabit bonos. Nemo molestus fuerit innocenti. Nam spina natura pungit quemlibet. Sed vbique tuta est innocentia vitaeque integritas.

Naaera et Charmione.

*na/aira kai\ xarmio/nh, id est, Naaera et Charmione. De fidis amicis dici solitum scripsit Zenodotus, quique non dubitarent vel mortis esse comites amicis. Erat autem hoc amicitiae genus laudatum apud Aegyptios, quod appellabant sunapoqnhsko/ntwn, id est, commorientium. Quibus hoc necessitudinis genus placebat, ii hac lege copulabantur, vt si alteri fatale quidpiam accidisset, alter vltro mortis socium sese adiungeret. Hoc foedere cohaeserant Antonius et Cleopatra. Significat et Horatius libro secundo, Oda 17. simile quiddam erga Mecoenatem:

- Ille dies vtranque
Ducit ruinam, non ego perfidum
Dixi sacramentum, ibimus, ibimus,
Vtcunque praecedes, supremum
Carpere iter comites parati.

Rursum alio loco:

Quid nos? quibus te vita sit superstite
Iucunda, si contra grauis.

Sed vt redeamus ad prouerbium, Naaera et Charmione, duae erant Cleopatrae reginae pedissequae, quae spontaneam Cleopatrae mortem sunt imitatae: ac semiuiuae repertae sunt, dominae iam mortuae coronam capite delapsam reponentes. Est quidem historia memoratu cum primis digna, nec iniucunda cognitu, verum eam si quis forte requiret, petat licebit ex Plutarcho in vita M. Antonii.

Neque nullis sis amicus, neque multis.

CARMEN illud Hesiodi, sicut et alia pleraque cessit in prouerbium:

*mh\ de\ polu/ceinon mh/d' a)/ceinon kale/esqai.

id est,

Nec multis, at nec nulli dicaris amicus.

Aristoteles libro Moralium nono, tanquam prouerbio iactatum citat, ac dictum probare videtur, propterea quod prorsum citra vllius amici consuetudinem viuere ferinum atque iniucundum esse videatur. Rursum nec vehementer amare possumus simul multos, nec pluribus morem gerere. Quin et Lucianus in


page 905, image: s0905

Toxaride narrat apud Scythas, polufili/an, id est, complurium amicitiam non aliter infamem fuisse, quam apud alias gentes, vnius mulieris cum pluribus viris consuetudinem. Quanquam diuersa sentit M. Tullius in libro De amicitia. Et Plutarchus in commentario: peri\ polufili/as2.

Nebulas diuerberare.

*nefe/las2 cai/nein, i. Nebulas diuerberare, dicitur, qui vel in re stulta, vel quae fieri non queat, frustra sumit operam. Meminit Diogenianus. Suidas suspicatur ductum ab eo qui dixit nebulas esse lanam expansam, quasi similiter debeant carminari.

Myconius vicinus.

*mu/konios2 gei/twn, id est, Myconius vicinus. In eum, qui inuocatus ad conuiuium accedit. Nam hoc nomine Myconios notauit antiquitas, quod liguritores essent, et alienae appetentes mensae. Ad hunc modum Suidas. Zenodotus autem ait conuenire in sordidos, atque humiles homunciones, propterea quod ea insula, inter contemptas habita sit, ob sterilitatem, atque ob id gentem auidiusculam, et alieni appetentiorem fuisse. Athenaeus idem ferme testatur in primo sermone Dipnosophistarum, citans hunc ex Archilocho versum, quo taxauit Periclen quendam, w(s2 a)/klhton ei)s2ptai/onta ei)s2 ta\ sumpo/sia mukoni/wn di/ka|, id est, Velut qui inuocatus irruerit in conuiuia Myconiorum more. Idem addit Myconios, quod inopes essent, vtpote sterilem insulam incolentes, e)pi\ glisxro/thti kai\ pleonci/a|, fuisse notatos. Egestas enim facit auidos alienarum rerum, vnde et Cratinus Ischomachum quendam gulae mancipium, Myconium appellarit.

Mortuos videns.

*nekrou\s2 o(rw=n, ne/krwsin e)/ceis2 pragma/twn.

id est,

Tibi occident res, mortuos si somnies.

Refertur a Suida tanquam vulgo iactatum de diuinatione, quae sumitur ab insomniis, superstitione multo omnium vanissima. Id tamen ita dictum est, quod mors finis sit omnium huius vitae malorum.

Mortui non mordent.

*oi( teqnhko/tes2 ou) da/knousin, i. Mortui non mordent. Id etiam hac tempestate vulgo dictitant. Natum ex apophthegmate Theodori Chii, qui fuit Ptolemaei regis in arte Rhetorica praeceptor. Hic enim in consilium adscitus, cum deliberaretur, vtrum Pompeius ab Aegypto repellendus esset, an admittendus, censuit receptum occidendum, addens hoc dictum: nekrou\s2 ou) da/knein, i. mortuos non mordere. Refert Plutarchus in vita Pompeii.

Adscise ad extremum scientiam.

*pe/mpe ei)s2 e)/sxaton th\n e)pisth/mhn, id est, Accerse ad extremum scientiam. Non statim vtendum extremis ingenii viribus, verum vbi iam vrget vltimum periculum, tum ad artes confugiendum.

Miserrimum fame mori.

SENTENTIA etiam cantionibus apud veteres celebrata, teste Platone, Miserrimum mortis genus, fame mori. Sumpta est autem ex Homericae Odysseae M.

*pa/ntes2 me\n stugeroi\ qa/natoi dei/loisi bro/toisi,
*limw=| d' oi)/ktiston qane/ein kai\ po/tmon e)pispei=n.

id est,

Dura quidem miseris mors est mortalibus omnis,



page 906, image: s0906

At periisse fame, res vna miserrima longe est.

Plato lib. De republica tertio refert hoc carmen, veluti pestilens moribus adolescentum, cum nulla mors sit misera, quae honestatis gratia oppetitur. Accommodari poterit in sordidos quosdam, qui quo parcant nummis, defraudant genium suum: aut in eos, qui pereunt inscitia veri.

I modo, venare leporem, nunc Itym tenes.

PLAVTVS in Captiui duo: I modo venare leporem, nunc Itym tenes, prouerbiali figura dixit. Id est, hanc interim coenam, qualemcunque certam habes, quaere alteram, si potes potiorem. Itys enim auis, quem a Phaside Scythiae flumine Phasianum vocant. Proinde cum iubebimus, vt qui nactus sit commodi quidpiam, ad aliud sese accingat, non intempestiuiter hoc vtemur adagio. Verum opinamur hunc Plauti locum, vt sunt alii plerique, deprauatum esse: legendum autem, nec Itym, vt habent codices, nec Ichthyn, vt perperam mutauit quidam, cum nec auis, nec piscis quidquam faciat ad venationem leporis, sed Ictin. Nam est id animal de genere mustelarum, quod in cuniculos immittitur, vt praedam eliciat. Latini Viuerram appellant. Suidas ostendit idem animal insidiari piscibus. Meminit huius Aristoteles libro de naturis animantium nono, capite sexto. Quanquam non indicat insidiari leporibus, sed auibus et aluearibus. Quod si recte constat ictin esse viuerram, Plinius octauo libro indicat praecipuam viuerris gratiam fuisse, propter venatum leporum et cuniculorum. Iniiciunt, inquit, eas in specus, qui sunt multifores in terris, vnde et nomen animali, atque ita eiectos superne capiunt.

Minimo prouocare.

MINIMO prouocare, est contemptim ad certamen prouocare. Sumptum a gestu prouocantium ad pugnam minimo digito porrecto. Horatius in Sermonibns:

- Ecce
Crispinus minimo me prouocat. accipe, si vis,
Accipe iam tabulas. detur nobis locus, hora,
Custodes, videamus vter plus scribere possit.

Elegantius ad res animi torquebitur. Vt vnus hic grammatistes theologos omnes minimo prouocat.

Minore finire pomoerio, et his similia.

PROVERBII rationem sapiunt huiusmodi ferme metaphorae: Finire pomoerio: Praestituere metam: Circumscribere cancellis, et si quae sunt consimiles. Varro in libris De re rustica: Eo melius fecisse quosdam, qui minore pomoerio finierunt, exclusis partibus, quae non pertinent ad hanc rem. Idem eiusdem operis lib. 1. Ars sit, an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat ad metas. Cicero lib. de Oratore 1. Exiguis quibusdam finibus totum oratoris munus circumdedisti.

Mens peregrina.

*nou=n to\n ce/non, i. Mentem peregrinam habere dicuntur cogitabundi, nec satis ob id attenti ad ea, quae coram aguntur. Iocus Aristophanis, e)n a)xarneu=sin, in Euripidem tanquam dialecticis vtentem argutiis, id quod indicat etiam Fabius Quintilianus in Institutionibus, his versibus:



page 907, image: s0907

*ou)k e)/ndon, e)/ndon e)sti\n ei) gnw/mhn e)/xeis2.
*pw=s2 e)/ndon; ei)=t' ou)k e)/ndon, o)rqw=s2 w)= ge/ron,
*o nou=s2 me\n e)/cw sulle/gwn e)pu/llia,
*ou)k e)/ndon, au)to\s2 d' e)/ndon a)naba/dhn poiei= *tragw|di/an.

id est:

Est intus, haud est intus idem si sapis.
Quinam [correction of the transcriber; in the print Qui nam] intus et non intus? optime senex.
Nam mens foris abest colligens epyllia
Non intus, ipse at intus est, tragoediam
Scribens supinus.

Epyllia versiculos dicit, voce diminutiua ab epos. Idem in Equitibus:

*pro/s2 teto\n le/gont' a)ei\
*ke/xh|nas2, o( nou=s2 de/ sou parw\n a)podhmei=.

id est:

Vsque ad loquentem inhias, at ipsa mens tua,
Praesens, pergere est.

In eundem sensum Terentius: Praesens, absens vt sies.

Mitior columba.

*pra|o/teros2 peristera=s2, i. Mansuetior columba. Columbina simplicitas, ac mansuetudo, laudatur etiam in diuinis literis. Nam hoc est columba in auibus, quod ouis in quadrupedibus. Ipsa nulli animantium meditatur noxam, nec aliunde praesidium habet aduersus miluios, quam a celeritate volandi. Adagii meminit Diogenianus.

Ad porcellum da mihi mutuo tres drachmas.

*ei)s2 xoiri/dio/n moi nu=n da/neison trei=s2 dra/xmas2.

id est.

Ad porcellum da mihi mutuo tres drachmas.

Dicebatur ab eo, qui mori decreuisset, aut qui vellet initiari. Nam initiandi consueuerunt immolare porcum. Suidas ex Aristophane citat. Est autem in Pace:

*ei)s2 xoiri/dio/n moi nu=n da/neison trei=s2 dra/xmas2,
*dei= ga\r muhqh=n ai/ me pri\n teqnhke/nai.

id est:

Qui porcum emam mihi mutua nunc tres drachmas.
Initiandus sum prius, ac mortem oppetam.

Mulieris podex.

*gunaiko\s2 pugh\, id est, Mulieris podex. In ignauum ac desidiosum dicebatur. Ignauum animal mulier, et quo minus habet mentis, hoc inhonestis voluptatibus est addictius. Amat otium, et fucorum in morem, quemadmodum ait Hesiodus, virorum laboribus quaesita sibi insumit, id quod indicat etiam illud prouerbium, o)/knos2 o)/nos2. Et omnino tales permultas habet Gallia. Atqui Hollandia innumeras habet, quae sua industria viros otiosos et voluptarios alunt.

Mulieris animus.

*gunaiko\s2 fre/nes2, id est, Muliebre ingenium. Diogenianus ostendit dici solitum in stultos. Videtur autem magis quadrare in imbelles et inconstantes. Vnde est illud Ennianum.

Vos etenim iuuenes, animos geritis muliebres,
Illaque virgo viri.

Et Terentius:

Noui ingenium mulierum.
Nolunt, vbi velis, vbi nolis, cupiunt vltro.

Perendinum ventum praedicare.

*to\n tritai=on a)/nemon proginw/skein, id est, Perendinum ventum praescire dicuntur, qui coniecturis, quod multo post euenturum sit, colligunt. Sumptum a nautis, aut a negotiatoribus: Pindarus:



page 908, image: s0908

*sofoi\ de\ me/llonta tritai=on a)/nemon e)/maqon.

id est,

Sapientes futurum perendie ventum nouerunt.

Id enim demum est sapere, non solum quod ante pedes est videre, verum id quoque, quod procul abest, prospicere.

Caute loquacior.

*raxi/as2 lali/steros2, id est, Caute loquacior. Prouerbialis hyperbole, in hominem immodice, ac permoleste garrulum. Sumta metaphora a cautibus, quae quoniam assiduis fluctibus tunduntur, multo resonant fragore.

Lepori esurienti etiam placentae fici.

*dagw=| peinw=nti kai\ plakou=ntes2 ei)s2 su/ka.

id est,

Lepori esurienti et placentae pro ficis.

Suidas tradit dictum de iis, qui compulsi necessitate, res etiam pretiosissimas absumunt. Fortassis natum ab huiusmodi quapiam fabula, qualem de se narrat Apuleius, quod adactus fame, placentas primum lambere, deinde etiam comesse didicerit.

Lex et regio.

*no/mos2 kai\ xw/ra, id est, Mos siue lex et regio. Admonet prouerbium quemadmodum et alias obiter indicauimus, seruiendum et obsecundandum esse moribus regionis, in qua verseris. Zenodotus asscribit, vnicuique genti suas quasdam esse leges, et instituta viuendi. Nam Persarum mos est, vt inter pocula temulenti consultent, ac reges suos pro numine adorent. Deinde qui sunt pares osculantur inuicem: inferiores genam modo contingunt potentiorum. Natos pueros post quadriennium demum inspiciunt. Gordii regem creant eum, qui sit inter ipsos quam maxime corpulentus. Syrraci coronam deferunt ei, qui proceritate corporis reliquos antecellat, atque, vt quidam narrant, cui caput sit longissimum. Stymphali, mulierem eam in honore habent, quae cum pluribus viris habuerit consuetudinem. Montani Messagetae, in viis coeunt. Sauromatae inter pocula filias vendunt. Mazusius abstinet a mulierum congressu, nisi si quam bello coeperit. Tibareni, post vxoris partum, ipsi perinde quasi pepererint, reuincto capite cubant. Apud Cecertaeos opifices onera gestant, donec occurrat, qui emat. Sidones parentes deuorant excepto capite. Nam hoc inaurant. Caesiae, aut iuxta alios Heniochi, natos lacrymis prosequuntur, defunctos gaudio. Bachirii si quando a morbo reualuerint, canibus semetipsos obiiciunt. Orgenipei, neque domos habent, nec animante vescuntur. Sunt autem calui, non ipsi modo, verumetiam mulieres, idque aiunt accidere propter aquae vim natiuam, quam bibunt. Thysetae diis ossa sacrificant, ipsi vescuntur carnibus. Tauroscythae homines immolant. Byzoni mediterranei lacte bubulo victitant, nec vllo praeterea vescuntur cibo. Iberes ouium loco, canum greges alunt. Aethiopes, qui dicuntur Colcenses, hyaenas. Quin hodie non pauciora ingeniorum et morum discrimina. Ad ea quoad fieri potest accommodare sese, polypumque piscem imitari, non minima prudentiae pars est.

Aegis venit.

*ai)gi\s2 e)/rxetai, id est, Aegis venit. Suidas indicat prouerbio dici solitum de iis, qui petulanter et impudenter agerent. Refertque ex Pherecrate, oi)/ moi


page 909, image: s0909

kakodai/mwn ai)gi\s2 e)/rxetai. Aegis autem Graecis significat, pelliceum tegmen quod gestant Afri, praeterea maris intumescentis vndas, ac procellas ventorum, idque lingua Dorica: vnde e)paigi/zein reperitur, pro vehementer flare. Alii malunt [correction of the transcriber; in the print malunr] esse quid e coronis contextum, aut rete ex coronamentis contextum. Sic ait vsurpatum apud Herodotum lib. 4. et apud Lycurgum. Nec desunt, qui putent significare sacerdotem, quae Athenis solita sit ferre sacram Aegidem, itaque ingredi ad eos, qui nuper duxissent vxores. Apparet in huiusmodi sacris multum fuisse licentiae.

Multam syluam gestas.

*lo/xmhn pollh\n forei=s2, id est, Syluam multam portas. Dictum in Phormionem militem quendam hirsutum, densaque pilorum obsitum sylua, cuius et alibi facta mentio. Quadrabit in agrestem et stupidum, cuiusmodi ferme sunt milites. Refertur a Suida.

Leonem videre, hostium praelia portendit.

*le/ontas2 i)dei=n, dusmenw=n dhloi= ma/xas2.

id est,

Cernere leones, hostium pugnam indicat

Translatum vel a somniorum coniecturis, vel ab obseruantibus auguria: Meminit Suidas. Huiusmodi versiculos indicantes quid quodque portendat somnium, videmus diligenter commemoratos a Suida et Hesychio.

Larus in paludibus.

*la/ros2 e)n e(/lesi, id est, Larus in paludibus. Suidas scribit dictitatum de iis, qui faciles sunt ad dandum. Ductum a Laro aue, quam eandem ke/pfon appellari putant, quanquam Theodorus Gaza hanc fulicam vertit, illam gauiam. Ea quoniam facile decipitur, illiciturque, proinde prouerbio locum fecit.

Issa.

*issa, id est, Issa. Prouerbialis erat acclamatio in eos, quibus z litera sorte cecidisset, quique modis omnibus essent infortunati. Haec Suidas, qui prouerbium citat ex Mesena Menandri, testatus, et alibi vsurpatum apud auctores. Coniectare licet, eam literam in sortibus inauspicatam fuisse. Martianus Capella in nuptiis Philologiae et Mercurii, testatur hanc literam inuisam fuisse Appio Claudio, quod dentes mortui, dum exprimitur, imitetur.

In tua ipsius harena.

In tua ipsius harena, id est, In tua ipsius arte. Sumtum a gladiatoribus, solitis in harena digladiari. Neque vero parui referebat horum, nota an ignota dimicarent harena.

In saltu vno, duos apros capere.

In saltu vno duos apros capere. Est eadem in re duos pariter deprehendere. Plautus in Casina: Iam ego vno in saltu lepide apros capiam duos.

Ignis ad torrem.

*pu=r e)pi\ dalo\n e)lqo\n, id est, Ignis ad torrem veniens. De negotio, quod raptim facileque conficitur, quasi cum vltro ignis ad torrem transuolat, ob materei siccitatem. Meminit Diogenianus. Simile fuerit: Ignis ad Naphthan. Est autem Naphtha bituminis genus, ad quod flamma vel e longinquo transuolat.

Hippolytum imitabor.

*ippo/luton mimh/somai, id est,


page 910, image: s0910

Hippolytum imitabor. Diogenianus in prouerbiorum collectaneis ait dictitatum de iis, qui statuissent pure, casteque viuere. Nota est fabula, vel apud Euripidem, vel apud Senecam, quemadmodum is iuuenis odio feminei generis, Dianae studiis sese totum addixerit, despecto Veneris numine. Sic enim loquitur apud Euripidem:

*th\n sh\n de\ ku/prin po/ll' e)gw\ xai/rein le/gw.

id est,

Veneri tua, longum valere renuncio.

Nihil agere.

SVIdas hunc versiculum citat e Cratini fabula, cui titulus Horae.

*kai\ tau=ta pra/ttwn fa/sk' a)nh\r ou)de\n poiw=n.

id est,

Atque ista faciens quidam ait, faciens nihil.

Admonetque subesse prouerbium, quod quadret in eos, qui frustra laborent. Apud Latinos item nihil agunt, qui sumunt inanem operam, vt apud Terentium. Caeterum hoc nihil agit. Celebratur et illud Attilii: Satius est otiosum esse, quam nihil agere.

Herculis cothurnos aptare infanti.

Herculis personam, aut cothurnos aptare puero, est minimis applicare maxima, quae nequaquam vel congruant, vel deceant, veluti si quis rem humilem oratione tragica prosequatur. Quinctilianus libro 6. de peroratione. Nam in paruis quidem litibus, has tragoedias mouere, tale est, quasi personam Herculis et cothurnos aptare infantibus velis. Plutarchus commemorat apophthegma quoddam Agesilai, non ad modum ab hoc alienum. Cui cum sophista quispiam hoc nomine laudaretur, quod res minimas dicendi artificio maximas efficeret, negauit is vel cerdonem bonum sibi videri, qui paruo pedi magnum induceret calceum: significans orationem oportere cum re congruere, non aliter, quam vestis conuenire debet corpori.

Grues lapidem deglutientes.

*ai( ge/ranoi li/qous katapepwkui=ai, id est, Grues lapillos deglutientes. Suidas ex Aristophane citat, ostendens dici solitum de iis, qui summa prouidentia gerunt negotium. Idque inde in vulgi sermonem venisse, quod gruibus hic mos sit, vt quoniam admodum sublimes volant, magnoque ferantur impetu, neque possint deorsum aspicere, lapillos gestent, quos si quando fatigari coeperint inter volandum, ex alto deiiciant, quo videlicet e cadentium strepitu percipiant, vtrum supra terram, an supra mare volent. Quod si lapillus in mare deciderit, pergunt viam, sin in terram, interquiescunt. Nec his dissimilia refert Plinius lib. 10. cap. 23. Quando proficiscuntur, inquit, consentiunt. Volant ad prospiciendum alte, ducem quem sequantur, eligunt. In extremo agmine per vices qui acclament, dispositos habent, et qui gregem voce contineant: excubias habent nocturnis temporibus, lapillum pede sustinentes, qui lassatis somno decidens, indiligentiam sono coarguat. Caeterae dormiunt capite subter alam condito, alternis pedibus insistentes. Dux erecto prouidet collo, ac praedicit. Ac paulo post. Certum est, inquit, Pontum transuolaturas primum omnium angustias petere, inter duo promontoria Criumetopum et Carambim, mox saburra stabiliri. Cum medium transierint, abiici lapillos: cum attigerint continentem, et e


page 911, image: s0911

gutture arenam. Hactenus Plinius. Porro locus, quem Suidas citat, est in Auibus Aristophanis:

*ek me/n ge libu/hs2 h(=kon w(s2 tri\s2 muri/ai
*ge/ranoi qemeli/ous2 katapepwkui=ai li/qous2.

id est,

Venere gruum terdena ferme millia,
Libycis ab oris, deuoratis maximis Saxis.

Interpres hoc loco eadem ferme quae Suidas.

Fortuna aestuaria.

*tu/xh eu)/ripos2, id est, Fortuna Euripus, siue volubilis, quod vicissim nunc huic fauere soleat, nunc illi. De qua Boaetius [note of the transcriber: Boethius]:

Ex aestuantis more fertur Euripi.

De mari Euripo alio diximus loco. Quemadmodum autem mare habet accessus ac recessus aestuarios, ita nihil est in rebus humanis perpetuum. Nullum autem mare crebrius aut celerius recurrit, quam Euripus. Pindarus in Pythiis hymno tertio metaphoram sumsit a ventis: xrh\ pro\s2 maka/rwn tugxa/nont' eu)= pasxe/men, a)/llote d' a)lloi=ai pnoai\ u(yipeta=n a)ne/mwn. o)/lbos2 de\ ou)k e)s2 makro\n a)ndrw=n e)/rxetai, id est, Oportet vbi contigerit a diis, frui. Caeterum alias alii sunt ventorum flatus. Felicitas autem mortalium, non venit diu mansura. Interpres citat versus Euripidis:

*ka/mnousi ga\r toi= kai\ brotoi=s2 ai( sumborai\,
*kai\ pneu/mat' a)ne/mwn ou)k a)ei\ r(w/mhn e)/xei.

id est,

Quin et laborant calamitates hominibus,
Nec habent vigorem semper aura flamina.

Tua res agitur, cum proximus ardet paries.

Et hodiernis temporibus indocto vulgo passim in ore est, tum nobis esse cauendum, cum vicini domus ardet. Admonet prouerbium, vt ex alterius malo sumamus exemplum, alienoque periculo discamus nostris rebus consulere. Sumtum est ex Horatianis epistolis:

- Ecquid
Ad te post paulo ventura pericula sentis?
Nam tua res agitur, paries cum proximus ardet.

Et Virgilius:

Iam proximus ardet
Vcalegon.

Fontibus apros, floribus austrum.

Dubium non est, quin ad prouerbiorum classem pertineat, quod est apud Maronem in carmine Bucolico:

Eheu quid volui misero mihi, floribus austrum
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

Vbi quis optat nocitura. Nam ventus floribus inimicissimus, praecipue auster, ob violentiam.

Ollaris Deus.

*xutreou=s2 qeo\s2, id est, Ollaris Deus. Dicebatur in hominem humilem et contemptae sortis. Aristophanes in Nubibus:

*o te kai\ se xutreou=n o)/nta qeo\n h(ghsa/mhn.

id est,

Quando arbitrabar te quoque ollarem Deum.

Magni Dii, ebore, auro, et argento sculpebantur. At plebei illi et minutuli, quod genus sunt Silenus et Priapus, qualibet materia fingebantur, ligno nonnunquam et luto, quo videlicet argento finguntur et ollae. Vnde non inepte quadrabit in eum, qui studeat haberi inter aulicos


page 912, image: s0912

optimates, sed nec opibus pollens, nec auctoritate valens apud principem. Cognatum est illi: kai\ ko/rkoros2 e)n laxa/nois2 id est, Et Corcorus inter olera: aut illi: ou)de\n i(ero\n, id est, Nihil sacri. Refertur in Zenodoti collectaneis.

Oetaeus genius.

*oi)tai=os2 dai/mwn. id est, Oetaeus genius. Diogenianus ait ferociam et arrogantiam huic daemoni vehementer inuisam fuisse, nec inultam sinere solitum: vnde tumidis ac praeferocibus minitabantur Oetaeum daemonem. Collectanea vulgata prouerbium referunt ad auctorem Clearchum. Est autem Oeta mons finitimus Trachini atque eodem nomine ciuitas Meliensium. Proinde similis erit huius vsus prouerbii, qualis est illius; Aderit Temessaeus genius.

Aequales calculi.

*isai yh=foi, id est, Aequales calculi, si quando parum abest vt condemnetur aliquis, et tamen absoluitur, aut cum nutat animus, ambigitque vtram in partem se deflectat, rationibus hinc atque hinc velut ex aequo adhortantibus, ac deterrentibus. Quemadmodum est apud Terentium, Cum in dubio est animus, paullo momento huc vel illuc impellitur. Suidas ostendit metaphoram sumptam a prisca consuetudine iudiciorum, qua reus aequalibus iudicum sententiis absoluebatur, at non citra periculum. Cur autem potius absoluendum, quam damnandum reum veteres existimarint, cum pares essent sententiae, multas causas reddit Aristoteles in problemate quodam. Multis enim nominibus visum est conuenire, vt reliquis paribus, reo magis, quam actori faueatur: vel quod accusator accedit paratus, ac praemeditatus. Reus ad multa non praeuisa compellitur respondere. Vel quod consentaneum sit reum, vt qui maiore periculo dicat, ob metum quaedam praetermisisse potius quam actorem. Vel quod in ancipiti negotio potius ad eam partem oporteat vergere, vbi si forte erratum, peccetur leuius. At minus est malum absoluere nocentem, quam innocentem damnare, praesertim in capitalibus causis, vbi si contingat errare iudicem, non est quo sarciat in posterum erratum suum, extincto iam homine. Contra, si elabatur nocens, poterit alio iudicio poenas dare. Vel quod accusatio propior est suspicioni maleuolentiae, quam defensio, quare cum in caeteris nihil appareat discriminis, de actore potius male iudicamus, quam de reo. Haec et alia quaedam huiusmodi tradit Aristoteles. Igitur vt tutissimo liberatur a causa, qui calculis omnibus absoluitur, ita periculo proximus fuisse videtur, qui paribus calculis, iam quasi fauore quodam elabitur.

Lusciniae deest cantio.

Lusciniae deest cantio. Prouerbialis allegoria. perinde quasi dicas, Mulieri desunt verba, poetae versus, oratori color, sophistae cauillum. Nulla enim auium aeque canora, atque luscinia, etiam femina, sicuti testatur Plinius lib. 10. cap. 29. Sed haud fuerit alienum ipsius verba subscribere. Lusciniis, inquit, diebus ac noctibus continuis quindecim garrulus sine intermissu cantus, densante se frondium germine non in nouissimum digna miratu aue. Primum tanta vox, tam paruo in corpusculo, tam pertinax spiritus, deinde in vna perfecta musicae scientia, modulatus editur


page 913, image: s0913

sonus. Et nunc continuo spiritu trahitur in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, revocatur, infuscatur ex inopinato: interdum et secum ipsa murmurat: plenus, grauis, acutus, creber, extentus, vbi visum est, vibrans, summus, medius, imus. Breuiterque omnia tam paruulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitauit. Plautus in Bacchidibus:

Ego quoque pol metuo ne lusciniolae defuerit cantio,

Ego ex bono in bonum traductus sum.

*egw\ me\n e)k tou= kalou= ei)s2 kalo\n meth/negka, id est, Ego quidem e bono in bonum transij. Suidas indicat dici solitum de his, qui bonum institutum, bono commutant. Innuit autem natum a quodam, qui ex bono citharoedo factus sit poeta tragicus. Est enim poeta musicae confinis arti, vnde et musicam artem poeticen vocauit Terentius. Sumptum est adagium ex Ranis Aristophanicis.

Anguillas captare.

*egxe/leis2 qhra=sqai, id est, Anguillas venari dicuntur, qui priuati compendii causa, cient tumultus. Inde ducta similitudine, quod cum aqua stat immota, nihil capiunt, qui captant anguillas: cum vero sursum ac deorsum miscent ac perturbant aquam, ita demum capiunt. Quadrabit in eos, quibus tranquillo Reipub. statu, nihil est emolumenti. Proinde seditiones gaudent exoriri, quo ciuitatis publicum malum, in suum priuatum vertant commodum. Proverbium extat apud Aristophanem in Equitibus:

*oper ga\r oi( ta\s2 e)gxe/leis2 qhrw/menoi pe/ponqas2,
*wtan me\n h( li/mnh katasth=, lamba/nousin ou)de\n,
*ea\n d' a)/nw te kai\ ka/tw to\n bo/rboron kukw=sin,
*ai(/rousi. kai\ su\ lamba/neis2, h)\n th\n po/lin tara/tth|s2.

id est,

Namque accidit tibi, quod anguillas qui aucupantur.
Vbi quieta stat palus, nil piscium reportant,
Contra lutum si mouerint sursum, atque item deorsum,
Capiunt, ita ipse capis, vbi rem publicam inquietas.

Ego faciam omnia more Nicostrati.

*egw\ poih/sw pa/nta kata\ *niko/straton.

id est

Ego cuncta more fecero Nicostrati.

Pro eo, quod est egregie. Nam hunc Nicostratum aiunt comoediarum actorem fuisse talem, qualis apud Romanos praedicatur fuisse Roscius. Itaque propter artis famam in vulgi sermonem abiit. Suidas proverbii titulo recenset.

Duplex cappa.

*diplou=n ka/ppa, id est, Duplex cappa, velut aenigma, quo malum aliquod significabant. Siquidem gemino cappa, scribuntur kaka\. Simili figura Plautus furem, trium literarum hominem appellauit.

Tria cappa pessima.

*tri/a ka/ppa ka/kista.

id est,

- Tria pessima cappa.

Iactatum et hoc olim aenigmatis vice, quo trium gentium mores notati sunt, Cappadocum, Cretensium, et Cilicum. Augustinus in grammaticis indicat fuisse tortum in Cornelium Syllam, Cornelium Cinnam, et Cornelium Lentulum. Creditumque est in libris Sibyllinis horum nomina tribus hisce literis fuisse designata. Est item clausula carm. heroici.

[gap: body text]