06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 607, image: s0607

Abydena illatio.

*abudhno\n e)pifo/rhma, id est, Abydena illatio, siue irruptio. Dici solitum, vbi quis obstrepit, aut conuiuantibus, aut aliud quippiam agentibus, et tumultu molestiam affert. Zenodotus ait extare prouerbium apud Eudoxum in fabula, cui titulus Suppositicius. Atque hinc esse natum, quod olim Abydenis mos fuerit, si quem ciuem, aut hospitem, acciperent conuiuio, praeterea in sacris, ac solemnibus epulis, vt post vnguentum, et coronas, infantes a nutricibus inducerentur, circumferrenturque suauiandi. Vagientibus autem, et clamantibus pueris, garrientibus item, et obstrepentibus nutriculis, conuiuium tumultuosum, et iniucundum reddebatur. Ergo, cum amicis aliquot suauiter colloquentibus interueniet rabula quispiam, et immodice loquax, qui confabulationem sua loquacitate sit inamoenam redditurus, recte dicemus, a)budhno\n e)pifo/rhma. Tametsi in quibusdam codicibus, e)pifw/nhma legimus, id est acclamatio: verum, vt opinamur, mendose: quandoquidem Athenaeus lib. Dipnosophistarum 14. mentionem facit huius adagij, demonstrans, complurium auctorum testimonijs, e)piforh/mata dici bellaria, siue secundas mensas: ab inferendo, non ab acclamando. Quin et Stephanus e)pifo/rhma legit, non e)pifw/nhma. Itidem Zendotus, et Suidas. Solus Hesychius legit e)pifw/nhma, indicans et hoc dici in eos, qui hospites calumniabantur. Caeterum, quod in nonnullis codicibus scriptum visitur, a)budhnw=n, pro a)budhno\n, minimum interest ad sensum.

Mendici pera non impletur.

*ptwxou= ph=ra ou) pi/mplatai, id est, Mendici pera non impletur. Zenodotus ait, ex Callimacho sumptum. Sensus per se liquet, nempe inexplebilem esse mendacitatem. Nam, quo plura dederis iis, qui animo sunt mendico, hoc plura petunt. Deflecti potest vel ad improbos, qui semper aliquid flagitant ab amicis; vel in diuites, quibus nihil est satis. Aptissime congruet in illos, qui libidini, cupiditati, ambitioni, reliquisque id genus affectibus addicti sunt. Nam iis illud euenit, vt, quo intemperantios explent sese, hoc magis magisque sitiant, esuriantque.

Laconicae lunae.

*lakonika\s2 selh/nas2, id est, Laconicas lunas, subaudiendum, causaris, aut eiusmodi quippiam. De promissis, aut pactis incertis, atque infirmis dicebatur. Nam, vt aiunt, Lacones, si quando pactum auxilium poscerentur, lunas causabantur, atque hoc praetextu suffugiebant, quod, vt testatur Lucianus, legem tulisset Lycurgus, ne praelium inirent, nisi plenilunio. In caeteris item negotiis auspicandis, lunae rationes superstitiosius obseruabant: atque hinc occasio prouerbii. Ad hoc allusit M. Tullius in epistola quadam ad Atticum, cuius initium est, Dionysius vir optimus, libro septimo, Ego, quoniam 4. Non. Ian. compitalitius dies, nolo eo die Albanum venire, molestus familiae. Veniam 3. Nonarum. Igitur inde ad vrbem prid. Non. Tua selhni\s2 quem in diem incurrat, nescio: sed prorsus commoueri te incommodo valetudinis tuae nolo. Quanquam haud clam est, hoc loco in vulgatis codicibus lhni\s2 scriptum esse, non selhni\s2. Nonnulli lh=yis2 mutauerant: verum sensus huc vocat, vt selhni\s2, id est, lunula, legamus. Cum enim significasset, quos dies


page 608, image: s0608

obseruasset, aut delegisset ipse, veluti superstitiosior, adiecit de Attico, Tua lunula in quem incidat diem, nescio, ludens et in illius superstitionem, sed ita tamen, vt valetudinis rationem haberi velit ab Attico: Conuenit cum eo, quod alias recensuimus, Accessei [sic] luna.

Lucerna pinguior, et Lecytho pinguior.

*liparw/teros2 lu/xnou, *liparw/teros2 lhkuqi/ou, id est, Pinguior lucerna, Pinguior lecytho. Videtur ironia prouerbialis in eos, qui, cum sint edaces, nihilo tamen inde fiunt habitiores. quemadmodum lucerna plurimum absumit olei, neque tamen fit vnquam saginatior. Fortassis non absurde deflectetur in homines crasso iudicio, aut luxui deditos, aut voluptarios. Refertur a Diogeniano.

Ad mensuram aquam bibunt, citra mensuram offam comedentes.

*me/trw| me\n u(/dwr pi/nontes2, a)metri/h| de\ ma/zan e)/dontes2, id est, Ad mensuram bibentes aquam, citra mensuram offam edentes. Zenodotus scribit, hunc versiculum, oraculo proditum in Sybaritas, in vulgi sermonem abijsse, qui ob immoderatum luxum a Crotoniatis subuersi sunt: quemadmodum alibi retulimus. Vnde poterit accommodari, vel in eos, qui ex summis deliciis, opibusque rediguntur ad extremam inopiam, vel in eos, qui praepostere sunt sordidi, parcissimi in rebus minutissimis, in magnis negligentes: cuiusmodi plerosque videas mortales. Est autem versus heroicus, qui tamen in omnibus, quos adhuc viderimus, codicibus deprauate legitur. Restituetur [correction of the transcriber; in the print Restiruetur] autem hoc pacto.

*me/trw| u(/dwr pi/nontes2, a)me/trws2 ma)zan e)/dontes2.

Consimilis formae est illud Theocriti in Bucoliastis,

*kai\ feu/gei file/onta, kai\ ou) file/onta diw/kei.

id est,

Auersum insequitur, rursum auersatur amantem.

In toga saltantis personam inducere.

SALTANTIS personam in toga inducere, est, quippiam facere neutiquam decorum: veluti, si senex ineptiat: Aut, si quis serijs misceat ludicra. Martialis in praefatione secundi libri, Noli ergo, si tibi videtur, rem facere ridiculam, et in toga saltantis inducere personam. Toga, ciuium erat Romanorum, et honoris gratia sumebatur ab ijs, quid iam excessissent e puericia: deposita praetexta, ipso cultu virilem animum, ac mores profitentibus, vnde et virilis toga dicebatur. Hinc illud Ciceronis in Philip. Sumpsisti virilem togam, quam statim muliebrem stolam reddidisti. Quin et pacis tempore gestabatur, quemadmodum sagum in bello. Vnde M. Tullius in Philippicis subinde iubet, depositis togis saga sumere. Et idem, Caedant arma togae. Item Lucanus de Pompeio,

Praetulit arma togae, sed pacem armatus amauit.

Abronis vita.

*abrwno\s2 bi/os2, id est, Abronis vita. De molliter, ac deliciose viuentibus. Sumptum a moribus Abronis cuiuspiam, notae luxuriae: quemadmodum apud nos Apicius, et Aesopus luxu nobilitati sunt. Graeci, quidquid delicatum, ac molle, a)bro\n, et pa/nabron


page 609, image: s0609

appellant: vnde a)brodi/aitos2, lauti victus, et opipare victitans. Refertur a Zenodoto.

Inest et formicae, et serpho bilis.

*enesti ka)\n mu/rmhki ka)\n se/rfw| xolh\.

id est,

Formicae inest sua bilis, et serpho sua.

Admonet adagium, non esse contemnendum inimicum quempiam, nec vllum temere lacessendum, quandoquidem nullum animal tam minutum aut imbecillum, quod irritatum non excandescat ira. Quadrabit et in homunculos, nullis praeditos viribus, tamen vindictam molientes, ira, vt solet, animos suppeditante. Serphus, minutulum animal, non dissimile formicae. Brasidas, auctore Plutarcho, cum manum in caricas temere misisset, et a mure inibi forte fortuna latente morderetur, Papae, inquit, vt nullum est animal tam pusillum, neque tam inualidum, quod lacessitum, non cupiat vlcisci sese.

Locrense pactum.

*lokrw=n su/nqhma, id est, Locrensium pactum. De foedifragis dictum, cuiusmodi quondam habiti Locrenses, quod foedere prodito, quod cum Peloponnesiis inierant, ad Heraclidarum partes defecerint. Vel vt quibusdam placet, quod Siculos eluserint, non praestita fide. Haec propemodum Zenodotus. Refertur iisdem ferme verbis ab Eustathio in Boeotiam Homeri.

Cassioticus nodus.

*kassiw/tikon a(/mma, Cassioticus nodus. De moribus vafris ac versutis, dici consueuit. Cassius mons est, et eiusdem nominis ciuitas in Aegypto vicina Pelusio. Et genti quasi genuinum ac gentilitium est, miros quosdam nodos nectere. Huic affine quod alio diximus loco, h(ra/kleion a(/mma, id est, Herculeus nodus, quo arctissimam atque indissolubilem amicitiam significamus. In caduceo Mercuriali duo sunt serpentes, masculus et femina, qui medio corporum complexu nodum efficiunt Herculanum. Ab eo supernae partes sic ad osculum coeunt, vt flexu circulum efficiant: infernae simili flexu ad caducei capulum revocantur, qua parte item caudae coeunt vtriusque. Hanc imaginem caducei, adhuc videre est in nomismatibus antiquis. E quibus opinamur symbolum suum mutuatus est Ioannes Frobenius, typographorum huius aetatis diligentissimus, nisi quod extra circulum, quem serpentes faciunt capitib. inter se coeuntes, addita est columba sceptro insidens. Hunc nodum Mercurio consecrarunt Aegyptii. innuentes foedera non oportere vnquam dissolui, verum plurimum valere debere, vnde et Herculano cognomen additum. Quamquam Galli, et haud scimus, an etiam Aegyptii, non alium putant Herculem, quam Mercurium. Refertur apud Diogenianum, ac Suidam, adagium de Cassiotico nodo: Stephanus aliter effert, nimirum hoc pacto, kassiw/tika i(ma/tia, id est, Cassiotica pallia nisi forte pro i(ma/tia, scriptum erat i(ma/ntia, id est, lora.

Bonus cantor, bonus cupediarius.

*agaqo\s2 ya/lths2, a)gaqo\s2 zwmopoio\s2, id est, Bonus cantor, bonus cupediarius. In vituperium musicae artis dictum, quasi eiusdem sit hominis, aures delectare cantu, et palatum cupediis. Archidamus, Zeusippi filius, cum quidam sibi commendaretur hoc nomine, quod bonus esset cantor: At hic, inquit, apud nos bonus cupediarius.



page 610, image: s0610

Ad amussim applica lapidem, non ad lapidem amussim.

PLutarchus in commentariolo, cui titulus, Quo pacto quis intelligere possit se profecisse, trochaicum hunc proverbialem refert:

*pro\s2 sta/qmh| pe/tron tiqesqai, mh/ti pro\s2 pe/trw| sta/qmhn.

id est,

Lapis amussi est applicandus, non amussis ad petram.

Admonet vitam ad leges esse corrigendam, non contra leges ad mores nostros trahendas esse, vt id faciamus, quod honestum sit; non id rectum existimemus, quod facimus. De Lesbia regula retulimus alibi.

Extra quaerere sese.

PRoverbiali schemate dictum a Persio Satyra 1.

- Examenque improbum in illa
Castiges trutina, nec te quaesiueris extra.

Id est, tuis te facultatibus metiaris, non populari opinione. Respondit illi, quod idem alibi dixit, Tecum habita. Nam domi habemus, quae proprie nostra sunt, nec aliunde petenda. Qui non est contentus recti conscientia, sed famam spectat, e)/cw ble/pein. id est, foras prospicere dicitur. Plutarchus in commentario, qui inscribitur, Quemadmodum quis intelligere possit se profecisse, *dh=lo/s2 e)stin e)/cw ble/pwn e)/ti, kai\ pro\s2 do/can e(lko/menos2. id est, Palam est illum adhuc foras prospicere, et opinione, famaque duci. Huc pertinet illud quoque, quod alibi retulimus.

*allo/trios2 bou=s2 polla/kis2 e)/cw ble/pei.

id est,

Extraneus bos saepe prospectat foras.

Nimirum domi multa desiderans. Porro sapiens omnia sua bona secum portat in se ipso, totus instar mundi teres atque rotundus.

Aliorum medicus, ipse vlceribus scatens.

PLutarchus in commentario, cui titulus, Quo pacto quis ab inimico iuuari possit, hunc senarium ex tragoedia quapiam allegat.

*allw=n i)atro\s2 au)to\s2 e(/lkesi bru/wn.

id est,

Aliis medens, at ipsus vlceribus scatens [correction of the transcriber; in the print scaetens].

In eos torquendus est, qui errata castigant, incessuntque aliena, intercutibus vitiis ipsi madentes. Illud vulgo tritissimum: Medice, tibi ipsi medicus esto. Gregorius in Apologia de fuga sua, h)\ th=s paroimi/as2 po/r)r(w qe/wmen, a)/llois2 i(atreu/ein e)pixeirou=ntes2, au)toi\ bru/ontes2 e(/lkesi, id est, Aut proverbium procul effugiamus, aliis mederi parantes, ipsi scatentes vlcerib. Non dissimilem sententiam refert M. Tull. Philippic. 12. Etenim, qui multorum custodem se profitetur, eum sapientes sui primum capitis aiunt custodem esse oportere. Xenophon in conuiuio simile quiddam indicat vulgo iactatum in diuinatores, oi( ma/nties2 le/gontai dh/pou a)/llois2 me\n proagoreu/ein to\ me/llon, e(autoi=s2 de\ mh\ proora=|n to\ e)pio\n, id est, Aiunt sane diuinos aliis quidem praedicere futura, sibi ipsis vero non prospicere, quod instat.

Tragice loqui.

*tragikw/teron lalei=n, id est, Tragice loqui. Est verbis vti magnificentioribus. Est enim tragicorum character sublimis, amatque tragoedia ampullas, et sesquipedalia verba. Menander apud Plutarchum in consolatorio commentario ad Apollonium, *ei) d' e)pi\ toi=s2 au)toi=s2 no/mois2, e)f' oi(s2 per h(mei=s2 e)/spasas2 to\n a)e/ra to\n koino\n, i(/na soi\ tragikw/teron lalw=, id est, Quod si iisdem legibus, quibus et nos, hausisti


page 611, image: s0611

communem aerem, vt tibi Tragice loquar. Vtitur et Plato lib. De repub. 3. Gregorius Theologus in epist. quadam, *all' ou)k h)=n, oi)=mai, pra/ttonta tragikw=s2, panhguri/zein kwmikw=s2, id est, Non licebat, cum ageres tragice, festum agere comice. Idem in epist. ad Basilium, w)\ gh= kai\ h(/lie, a)h\r, kai\ a)reth\, tragw|di/sw ga/r ti mikro\n, id est, O terra et sol et virtus: quamquam suspicamur, pro a)reth\ scriptum fuisse ai)th\r, quemadmodum ex a)h\r fecerat a)nh\r. Nam, qui primus has epistolas edidit, adeo videtur callere Graece, vt vix legat. Est subinde apud Lucianum entragw|di/zein, pro eo, quod est, magnificentius eloqui, et rem verbis ampliorem reddere: et fortikw=s2 lalei=n, pro grandius et fastosius dicere.

Tragicum tueri.

*tragw|diko\n ble/pein, id est, Tragicum tueri. Non dissimili figura dixit Aristophanes in Pluto, penian, id est, paupertatem, describens:

*ble/pei ge/ toi maniko/n ti dia\ tragw|diko\n.

id est,

Tragicum tuetur, ac furiale quippiam,

Quadrabit vel in fastuosos, vel in tristes, ac luctuosos.

Lingua iurauit.

ILlud e tragoedia cessit in proverbium, h( glw=ss' o)/mwsen, id est, Lingua iurauit. Vbi quis non praestat fidem promissi: aut vbi non ex animo pollicetur. Est apud Euripidem in Hippolyto coronato:

*h glw=ss' o)mw/mox', h( de\ frh\n a)nw/motos2.

id est,

Iurata lingua est, animus iniuratus est.

Hunc versiculum incessiuerunt Comicorum conuitia. Aristophanes in Bacchis,

*h fre/na me\n ou)k e)qe/lousun o(mo/sai kaq' i(erw=n,
*glw=ttan d' e)piorkh/sasan i)di/a th=s2 freno\s2.

id est,

Aut mentem, quae nolit per sacra iurare,
Linguam autem iuratam, seorsum ab animo.

Item in Ranis, taxans Euripidem.

*h glw=tt' o)mw/mok', ai)sxu/lon d' ai(rh/somai.

id est,

Iurata lingua est, Aeschylum autem praeferam.

Sic et Pindarus in Isthmiis, encomio 5. laudans quendam cordatae veracisque linguae dicit,

*glw=ssa d' ou)k e)/cw frenw=n.

id est,

Lingua vero non extra mentem.

Euripidis dictum citatur a Platone in Theaeteto, e)a\n a)pokri/nh o(/ti e)sti\n, eu)ripideio/n ti cumbh/setai, h( me\n glw=tta a)ne/legktos2 h(mi=n e)stai, h( de\ frh\n ou)k a)ne/legktos2, id est, Si respondetis esse, eveniet nobis quiddam Euripideum, lingua vobis erit irredarguta, caeterum mens non erit irredarguta.

Heri, et nudiustertius.

*kqe\s2, kai\ prw/hn, i. Heri et nudiustertius. Proverbialis hyperbole, tempus admodum nuper actum significans. Plutarchus in comment. De contentione ignis et aquae, h( de\ puroo\s2 xrh=sis2, e)xqe\s2, fasi\, kai\ prw/hn, u(po\ promhqe/ws2, bi/os2 puro\s2, ou)k a)/neu u(/datos2 h)=n, i. Atqui ignis vsus heri, ac modo, quod aiunt, sub Prometheo: ignis vita, non citra aquam erat. Est subinde apud Lucian. nominatim in lib. De mercede seruientib. Item Plato De legib. lib. 3. ta\ d' a)/llw a)/llois2 pa/mpolla, w(s2 e)/pos2 ei)pei=n, kqe\s2, kai\ prw/hn gegono/ta. id est, Quin et alia, quae et aliis plurima, heri, vt ita loquar, ac nudiustertius acciderant. Alibi legimus, nec tamen occurrit locus, o( xqe\s2, kai\ prw/hn e(autw=| sth=sas2 qeou\s2, id est, Qui heri, et nudiustertius


page 612, image: s0612

sibi deos instituit. Plato in Alcibiade 2. *oi)=mai de/ se ou)k a)nh/koon e)/nai e)/nia/ge xqiza/te, kai\ prwiza\ gegennhme/na, id est Arbitror autem tibi non inauditum esse, quaedam et heri, et nudiustertius esse facta.

Non pluet post noctem, qua sus agrestis pepererit.

PLutarchus in commentario De causis naturalibus, versum hunc ceu proverbio iactatum citat.

*mhke/ti nhkto\s2 u(/ein, h(=|ken te/kh| a)grote/ra su=s2.

id est,

Non iam nocte pluet, sus qua enitetur agrestis.

Sues cicures saepius pariunt, ac diuersis temporibus, ferae non nisi semel. Idque iisdem ferme diebus, nimirum ineunte aestate. Vnde negant fore pluuiam, posteaquam sus agrestis pepererit, nimirum exactis iam mensibus pluuiis. Per iocum vsurpari poterit, si dicamus, res fore tranquilliores, posteaquam morosus ac rixosus quispiam animo suo morem gessit.

Cum diis pugnare.

*qeomaxei=n, id est, Cum diis pugnare dicuntur, qui vel naturae repugnant vel aduersus necessitatem reluctantur. Sumptum a gigantum fabula. M. Tullius in dialogo De senectute. Quid enim aliud gigantum more bellare cum diis, nisi naturae repugnare? Euripides in Bacchis:

*k' ou) qeomaxh/sw, sw=n lo/gwn peisqh\s2 u(po\.

id est,

Cedam deis, parens tuis sermonibus.

Fertur et huiusmodi senarius inter sententias proverbiales:

*qew=| ma/xesqai deino/n e)sti kai\ tu/xh|.

id est,

Pugnare cum diis, cumque fortuna, graue est.

Celebratur et illud Homericum:

*ou)k e)/stin pro\s2 dai/mona fwti\ ma/xesqai.

id est,

Haud pugnare potest hominum cum numine quisquam.

Id imitatus Pindarus,

*xrh\ de\ pro\s2 qeo\n ou)k e)ri/zein.

id est,

Non convenit cum deo contendere.

Dorica musa.

*dwrikh\ mou=sa, id est, Dorica musa. De munerum auidis. Aristophanes in Equitibus iocatur in Cleonem, quod nullam aliam musicam discere potuerit, quam Doricam, videlicet alludens ad notissimas harmoniarum species, Doricam, Lydiam, Phrygiam et Boeoticam. Ludit autem verbo perperam deprauato, dwrodokhsti\ pro dwristi\, ou(=tos2, inquiens, ou) dun/atai maqei=n, h)\n mh\ dwrodokhsti\, id est, iste discere haud potest, praeterquam dwrodokhsti\. Est autem Graecis dwrodokei=sqai, muneribus corrumpi, vt in gratiam alicuius dicas sententiam, id quod Pythagoras appellat kua/mous2 e)sqi/ein, Fabas edere. Nam antiquitus fabis suffragia ferebantur. Itaque sumbolikw=s2, fabas edebant, qui quaestum ex ea re facerent. Sic enim interpretatur is, quisquis fuit, qui collegit historias, quas Gregorius Nazianzenus attigit. Quamquam exortus est nuper, qui Pythagorae fabas vertit in oua, quod insit animantis initium: ku/amon autem dictum, quasi ku/hsin. quem audiendum putaremus, si vel vnum auctorculum veterem, vel argumentum aliquod grauius allegasset. Hesiodus item principes corrupte iudicantes, dwrobo/rous2 appellat, id est, doniuoros.

Ne supra pedem calceus.

*mh\ u(pe\r to\n po/da to\ u(podhma, id est, Ne vltra pedem calceus, id est, Ne maiora viribus suscipias. Aut, ne magnificentius te geras, quam pro tua conditione. Lucianus in Imaginib.


page 613, image: s0613

mhde\ u(pe\r to\n po/da e)/stw to\ u(po/dhma, id est Neque maior pede sit calceus. Rursum in proxime sequenti dialogo, ta=uta/ soi e)/kmetra e)/doce, kai\ u(pe\r to\n po/da. id est, Haec tibi visa sunt immodica, et quam pro mensura pedis maiora. Rursum in Gallo, kai\ ou)xi\ kata\ lo/gon tou= podo\s2, id est, Et haudquaquam iuxta pedis rationem.

Ne e quouis ligno Mercurius fiat.

*ou)k e)n pa/ntos2 cu/lou e(rmh=s2 a)\n ge/noito. id est, Non e quouis ligno Mercurius fingi posset. id est, Non omnium ingenia sunt accommodata disciplinis. Quidam enim, vt ait Fabius, rus ablegandi sunt. Sumpta est allegoria a fabris qui materiam deligunt. Quandoquidem ad alias res alias materias convenire, copiose demonstrat Theophrast. lib. De plant. 5. Item Plin. li. 16. Quidam superstitiosius exquirunt materiam, vnde numen exscalpant. Et quamquam Priapus ille, deus facilis, et crassus, haud grauatur ficulnus esse, non tamen idem liceat in Mercurio, deo tam ingenioso, totque praedito artibus. Tametisi magis arridet, vt ad magicum Mercurii simulacrum referatur, quem non ex quauis materia, sed certo ligno, scalpebant, alioqui non futurum idoneum ad magicae artis vsum. Vnde id quoque inter reliqua magici criminis argumenta obiectum fuerat Apuleio, quod Mercurii sigillum scalpendum curasset ligno buxi, quemadmodum ostendit ipse apologia Magiae 1. Fortassis buxus ad id potissimum deligebatur, vel quod hominis pallorem praeseferat, vel quod materies sit omnium maxime aeterna. Nam et aduersus ignem quoque ferri rigorem obtinet, auctore Plinio. Apuleius in apologia Magiae prima proverbium refert ad auctorem Pythagoram; Non enim, inquit, Ex omni ligno, vt Pythagoras dicebat, debet Mercurius exscalpi. Finitimum est huic, quod est apud Athenaeum libro 5. Incertum autem, vtrum Democharis an Cratetis, *ek qu/mbras2 ou)dei\s2 a)\n du/naito kataskeua/sai lo/gxhn, ou)de\ e)n swkra/tous2 stratiw/thn a)/mempton, id est, Ex thymbra nemo queat conficere lanceam, neque e Socrate probum militem. Est autem Thymbra, oleris genus, aut fruticis, non dissimile thymo, aut satureiae. Cuius meminit Plinius lib. 19. cap. 8. condimentis aptum, vnde et qumbrofa/goi dicuntur Graecis, qui acribus delectantur, quod dicetur et in eos, quibus res sunt asperae. Rursus Athenaeus in eodem libro, a)ll' ou)/te e)n qu/mbras2, e)/fh dhmoxa/rhs2, lo/gxh, ou)/te e)n toiou/twn lo/gwn a)nh\r a)gaqo\s2 gi/netai, id est, Sed neque e thymbra, quemadmodum inquit Demochares, lancea, neque ex huiusmodi sermonibus vir bonus fit.

Non sum ex istis heroibus.

*ou)k ei)mi\ tou/twn tw=n h(rw/wn, id est, Non sum de numero istorum herorum, id est, non sum ex eorum numero, qui propensiores sunt ad laedendum, quam benemerendum. A geniis sumptum, qui lacessiti, saepe perniciem adferunt, perraro iuuant. Vnde, qui se commodum, non noxam, allaturos esse pollicebantur, hoc vtebantur adagio. Zenodotus Menandrum citat ex Ephebis.

Noui Simonem, et Simon me.

*oi)=da si/mwna, kai\ si/mwn e)me\, id est, Noui Simonem, et me Simon. De iis dicebatur, qui pares essent. Zenodotus et Suidas scribit, duos fuisse ductores, notae vtrumque improbitatis, Simonem et Niconem. Simonem autem, quod vitiis antecelleret, alterius famam


page 614, image: s0614

obscurasse. Vnde prouerbio, Simonem vnum nominant. Tradunt, hos duos Telchines fuisse, qui inducta in terram aqua Stygia, Arnon aedificarint. Vocantur autem apud Graecos Telchines, mali genii, siue homines fascinatores, et malefici. Strabo lib. 10. meminit Telchinum, aitque nouem fuisse, qui, e Rhodo Rheam sint comitati in Cretam. telxi=nas2 autem dictos volunt, para\ to\ qe/lgein, quod est, obscurare, siue demulcere, quod homines illectos circumueniant. Hinc et telxi/neion, siue telxinw=des2, dicunt, quidquid insigniter est improbum, telxitai/nein, pro contentiose, ac peruicaciter agere. Addit Etymologus, omnes Cretenses telxi/nas2 dici, et ipsam Cretam dictam telxi/wna Adagium vsurpat Chrysostomus in Babyla, w)= decia=s2 telxi/nos2, id est, O dextram Telchinis. Sic enim appellat nocentem dextram.

Ne nimium callidum hoc sit modo.

TERENTIVS in Eunucho, Vide ne nimium callidum hoc sit modo. Donatus prouerbium esse demonstrat, quanquam anceps est lectio. Potest enim vtrunque legi, et Calidum, et Callidum, vt prius illud adfestinatum consilium, alterum ad nimis astutum referatur. Siquidem vtraque parum feliciter euenire solent, vel quae nimium calent, id est, quae praecipitantius instituuntur, vel quae nimium audacibus aguntur dolis. Et sicut, auctore apud Titum Liuium, Fabio maximo, temeritas non solum stulta, verum etiam infelix plerunque est, ita versutia nonnunquam ad summum discrimen adducit. Qui Callidum legunt, respicere videntur ad id quod paulo superius dixerat Chaerea, Nunquam vidi melius consilium dari. Qui Calidum legunt per vnicum l, et nostra quidem sententia rectius, Graecam figuram agnoscunt. Quoniam qermo\n, illi tum scelestum, tum praeceps, et audax facinus vocant. Sic enim Penia in Pluto Aristophanica, de senibus, qui rem nouam moliuntur, vt Pluto caeco restituant oculos:

*w qermo\n e)/rgon ka)no/sion, kai\ para/nomon.

id est,

Calidum o facinus, et impium, et nefarium.

Interpres exponit qermo\n, para/docon, tolmhro\n, eu)ki/nhton, id est, Inauditum, audax, et praeceps, ac temerarium. Item Sophocles in Antigone.

*qermh\n e)pi\ yuxroi=si kardi/an e)/xeis2.

id est,

In frigidis tibi mens calet negotiis.

Obiurgatur Antigone, quod nimium auide cuperet sepelire fratrem. Et Plutarchus Symposiacon Decade quinto, significat zwro/teron quibusdam significare qermo\n, vt Achilles apud Homerum, iubens Patroclum miscere zwro/teron, exegerit celeritatem ministerii. Quemadmodum nos quoque, inquit, saepenumero iubemus ministris qermo/teron a(/ptesqai th=s2 diakoni/as2, id est, Calidius ac celerius adire ministerium.

Ne gladium tollas, mulier.

*mh\ ma/xairan ai)=re qh=lu.

id est,

Ne machaeram tolle, mulier.

Hemistichium est carminis trochaici. Ne suscipias negotii molem, cum nequeas auxiliari. Virorum enim est, *amu/nasqai peri\ pa/trhs2, vt inquit Homerus. Potest et in hunc trahi sensum, Ne spem ostendas, quam praestare non possis. Ne mineris, aut ne lacessas inimicum, cum lacessitum non queas profligare. Brutus notat


page 615, image: s0615

Ciceronem, quod Antonium concionibus suis irritaret, quem irritatum non potuerit comprimere: hoc est, gladium tolleret mulier.

Nec sibi, nec aliis vtilis.

QVI prorsus inutiles sunt, et fruges consumere nati, schemate prouerbiali, nec sibi, nec aliis vtiles dicuntur. M. Tullius in libris Officiorum, Quamobrem, vt ante dixi, contemnuntur ii, qui nec sibi, nec aliis prosunt, vt dicitur. In quibus nullus labor, nulla cura, nulla industria est. Sumptum est ex nobili illo carmine Hesiodi, ex opere, quod inscribitur e)/rga, kai\ h(me/rai, quod subinde citat Aristoteles:

*ou(=tos2 me\n pana/ristos2, o(\s2 au)tw=| pa/nta noh/sei
*frassa/menos2, ta/t' e)/peita kai\ e)s2 te/los2 h)=sin a)mei/nw.
*esqlo\s2 d' au)= kakei=nos2, o(\s2 eu)= ei)po/nti pi/qhtai.
*os2 de/ke mh/q' au)tw=| noe/h, mh/t' a)/llou a)kou/wn.
*en qumw=| ba/llhtai, o( d' au)=t' a)xrh/ios2 a)nh\r.

id est,

Omnia qui per se sapiat, longe optimus ille est,
Multo ante expendens, quaenam sint optima factu:
Is tamen et frugi est, qui paret recta monenti.
At, qui nec per se sapiat, neque mente reponat
Ex aliis audita, vir vndique inutilis hic est.

Horum carminum sententiam T. Liuius sane quam eleganter et commode reddidit. Saepe ergo, inquit, audiui milites, eum primum esse virum, qui ipse consulat, quid in rem sit; secundum eum, qui bene monenti obediat: qui nec ipse consulere, nec alteri parere scit, eum extremi ingenii esse. Huius generis haud paucos videas mortales, qui, cum ipsi ob mentis inopiam nequeant dispicere, quid facto sit opus, dictu tamen mirum, quam sint praefracti, quamque non admittant alienum consilium, videlicet asinum illum Horatianum referentes, qui, cum nec viam nosset, nec duci pareret, in rupem praeceps datus est. Hesiodi carmen Zeno, teste Diogene, sic inuertit.

*kei=nos2 me\n pana/ristos2, o(s2 eu)= ei)po/nti pi/qhtai.
*esqlo\s2 d' au)= ka)kei=nos2 o(\s2 au)to\s2 pa/nta noh/sei.

id est,

Optimus ille quidem, qui paret recta monenti.
Rursus at ille bonus, qui per sese omnia nouit.

Videlicet anteponens eum, qui bene pareret ei, qui bene saperet. Huic enim intelligentiam duntaxat adesse, illi vero etiam vsum, et exercitationem.

Neque compluitur, neque sole aduritur.

*ou)q' u(/etai, ou)/te h(liou=tai, id est, Neque compluitur, neque sole aduritur. De eo dici solitum, qui procul ab omni incommoditate semotus, vitam ageret. Cui contrarium illud Horatianum.

- Sudauit, et alsit.

Et pulueris, et solis, et caelestis aquae patiens latus. Negotiatores, milites, athletae, nautae, atque id genus homines soli ferendo, et imbribus tolerandis, assuescant oportet. Qui domi molliter viuit, ab his malis abest. Quamobrem in hominem delicatum, et ad labores ferendos inhabilem, quadrabit. Aristophanes in Ranis, Bacchi mollitiem notans,

*kai\ mh/te qermh\n, mh/t' a)/gan yuxra\n fra/shs2.

id est,



page 616, image: s0616

Nec aestuosam, nec nimis cedo frigidam.

Refertur a Zenodoto prouerbium.

Simiarum pulcherrima deformis est.

*tw=n piqh/kwn eu)morfo/tatos2 du/smorfo/s2 e)sti, id est, Simiarum pulcherrima deformis. Recte dicetur de iis, quae ipso genere sunt vitiosa, neque prorsus conferenda cum vel extremis eorum, quae sunt in honestorum ordine, veluti, si quis dicat, lenonem integerrimum esse periurum, aut honestissumum histrionem infamem, aut optimum Meuii carmen malum esse. Citatur a Platone, et ad Heraclitum auctorem refertur.

Quaerens obsonium, vestem perdidi.

*zhtw=n ga\r o)/yon, qoima/tion a)pw/lesa, id est, Obsonium dum quaero, vestem perdidi. Vbi res pessime cadit: aut cum, pusilla quaedam captantes, maiora perdimus. Refertur a Suida, et ab aliis, nec indicant vnde sit natum. Quanquam obscurum non est, ab euentu profectum esse, quo fur quispiam, dum studet cibum tollere, comprehensus, vix pallio quoque relicto, effugit. Allusit ad hoc prouerbium Aristophanes.

*dia\ tau=ta dh\ kai\ qoima/tion a)pw/lesas2.

id est,

Ob haec tibi vestis quoque periit insuper.

Citius elephantum sub ala celes.

LVCIANVS in indoctum, qa/tton a)\n pe/nte e)le/fantas2 u(po\ ma/lhs2 kru/yeias2 h)\ e(/na ki/naidon, i. Citius quinque elephantos sub ala tegas, quam vnum cinaedum. De iis, qui dissimulari nullo pacto possunt, quin notis aliquibus prodant animi morbum. Est autem figura prouerbialis in hyperbole: cui cognatum illud apud M. Tullium ex Ennio, libr. de Oratore 2. Flammam a sapiente facilius in ore ardente opprimi, quam vt bona dicta teneat.

Felix Corinthus, at ego sim Teneates.

*eu)daimwn ge ko/rinqos2, e)gw/ d' ei)/hn tenea/ths2.

id est,

Fortunata Corinthus, at ipse siem Teneates.

Tenea, vicus quidam, haud procul a Corintho, nemorosus, et amoenus. Porro Corinthiorum opulentia insignis fuit. Strabo libro 8. scribit, hunc versum oraculo proditum fuisse cuidam Asiano, consulenti, num praestaret Corinthum demigrare. Vnde videtur, sicut alia pleraque, in vulgi sermonem abiisse: atque adeo refertur in catalogo Graecanicorum adagiorum. Tempestiuum fuerit hoc vti quoties in contentione duorum, non inficiabimur alterum per se praestantius, verum alterum magis arridere, placereque animo nostro. Veluti, si quis dicat, equidem fateor iuris scientiam, et ad rem, et ad famam comparandam magis idoneam, quam sit poetica, verum:

*eu)dai/mwn ge ko/rinqos2, e)gw/ d' ei)/hn tenea/ths2.

Sit illud melius, aut vtilius, hoc animo meo gratius. Strabo admonet, a quibusdam pro tenea/ths2 perperam legi tegea/ths2. Nam Tegea ciuitas est Arcadiae.

Asinus in paleas.

*onos2 ei)s2 a)/xura, id est, Asinus in paleas subaudiendum, incidit. Dici solitum, vbi cuipiam fortuna lautior praeter spem obtigerit, aut nactus sorte fuerit aliquis, quo vel praecipue gaudeat, veluti, si quem ostreorum auidum videas affatim vescentem illis,


page 617, image: s0617

non importune dixeris, o)/nos2 ei)s2 a)/xura, id est, Asinus in paleas. In fragmentis secundi libri Dipnosophistarum citatur hic senarius ex Philomenis Comoediis:

*onos2 badi/zeis2 ei)s2 a)/xura traghma/twn.

id est,

Iam vadis asinus in paleas tragematum.

Iuncundius erit, si lognius transferas: puta, si quis cupienter legat poetam, quo peculiariter delectetur. Conueniet et in hunc vsum, vbi quis inscitia rem contaminat, veluti, si barbarus, et illiteratus, bonum auctorem malis commentariis inquinet. Gaudet enim asinus volutatione, et omnia confundit hac lasciuia. Quod indicat Apuleius quoque, cum horti areolas omnes volutationibus corporis a se turbatas scribit. Adagium ab euentu natum esse, nemo non videt.

Alia voce psittacus, alia coturnix loquitur.

PROVERBIALI schemate dixit Martialis in clamcularium quendam poetam, qui, corniculam Aesopicam referens, suos ineptos versiculos nomine Martialis in vulgus spargebat, ratus futurum, vt titulo decepti lectores, Martialis esse crederent.

Credis hoc, Prisce,
Voce vt loquatur psittacus coturnicis.

Conueniet in musicos, aut poetas, longe dispari stylo, longeque dissimili facultate. Psittacus inter aues proxime voces humanas exprimit: coturnices, pugnaces magis, quam loquaces. Vnde Ouidius in Epitaphio psittaci:

Ecce coturnices inter sua praelia viuunt.

Caluus comatus.

CALVVS comatus, apud eundem Martialem, haud dubie figura prouerbiali:

Caluo turpius est nihil comato.

Rursus idem,

Caluus cum fueris, eris comatus.

Apte dicetur in eum, qui veris bonis nudus, adsciticiis se venditat. Veluti, si quis indoctus aliena pro suis ederet, aut si quis dissimulet, esse se, quod est, veluti, si senex, assuto galericulo, aut tinctis capillis, affectet videri iuuenis; si deformis, adhibito fuco velit haberi formosa.

Primum Aegina optimos pueros alit.

*ta\ prw=t' a)ri/stous2 pai=das2 ai)/gin' e)ktre/fei.

id est,

Aegina primitus optimos pueros alit.

De re quapiam, quae melioribus initiis coepta, paulatim ad deterius delabitur, vt pleraque mortalium faciunt. Exortum adagium, ob Achillem, Patroclum, Aiacem, Neoptolemum, quod hi virtute praecelluerint, cum essent Aeginetae. Concinit his Strabo libr. 8. ostendens, ex hac insula profectum Aeacum cum sua posteritate. Nam Stephanus insulae nomen inditum putat ab Aegineta, Aeaci matre. Eandem aliquando maris imperium tenuisse, quae ne cum Atheniensibus quidem in nauali ad Salaminem praelio de principatu certare dubitauerit, cum Persae Graeciam inuaderent. Huius meminit etiam Homerus. Est autem Cycladum nobilissima, quae diu dicta fuit OEnone, vt indicat idem Strabo, et Stephanus. Ob laborum autem tolerantiam, et industriam, frugalitatemque, dicti sunt Aeginetae Myrmidones, cum enim haberent terram superne lapidosam, inferne frumentis idoneam, fodientes, in cauernis habitare visi sunt formicarum more, et asportandis


page 618, image: s0618

lapidibus quodammodo eius animantis industriam repraesentare. Deinde, labente morum integritate, male coeperunt audire Aeginetae, id quod prouerbiis aliquot testatum est, quorum est illud, Aeginenses, neque tertii, neque quarti, vt dictum est in prouerbio de Megarensibus. Non dissimile illi, Quondam fuerunt strenui Milesii.

Irrisibilis lapis.

*age/lastos2 pe/tra, id est, Irrisibile saxum. De re vehementer acerba, tristique Ostendebatur olim saxum quoddam in Attica, in quo ferebatur consedisse Ceres, cum, relicto caelo, succensis facibus, Proserpinam a Plutone raptam quaereret. Porro, cum Eleusinem peruenisset, ibi tristis in saxo quodam insedit, quod ob eam ipsam causam a)ge/laston appellabant. Auctor Zenodotus. Quadrabit in seueros, ac tetricos, quosque vocant a)gela/stous2. quorum in numero Socratem ponit Plinius, Periclem Aristides. Neque perperam accommodabitur ad rem magnopere molestam.

Agamemnonis hostia.

*agame/mnonos2 qusi/a, id est, Agamemnonis victima. Quondam in duros, et persuasu difficiles dicebatur. Inde natum, quod, Agamemnone rem diuinam in Troia facturo, bos effugerit, vixque multo negotio comprehensus, reductus est. Tantum Zenodotus. Quadrabit etiam in eos, qui nolentes, et adacti quippiam agunt. Olim in sacris spectabatur, vt hostia lenis, ac volens adstaret. Quod si refracto fune profugisset, infaustum omen habebatur. Nobis videtur et huc posse referri, quod Agamemnon in Aulide filiam Iphigeniam sacrificauit, sed admodum inuitus. Recensetur a Zenodoto.

Mactata hostia lenior.

MACTATA hostia lenior, prouerbiali figura dixit Horatius in Odis:

Mactata veniet lenior hostia.

De spontaneis, ac mansuetis. Sumptum est a sacrificiis, in quibus explorabatur hostia, ducto per frontem cultro, idque mactare vocabant. Vnde, qui spectata sunt virtute, eos Mactos virtute vocant.

Exiguum malum, ingens bonum.

*mikro\n kako\n, me/g' a)gaqo\n, id est, Pusillum malum, ingens bonum. Admonet adagium, ex paululo incommodi, laboreque exiguo, summa, maximaque commoda colligi. Refertur a Diogeniano. Nam discrepat hinc Musonii sententia, quam commemorat A. Gellius lib. 16. c. 1. a)/n ti pra/chs2 kalo\n kata\ po/nou, o( me\n po/nos2 oi)/xetai, to\ de\ kalo\n me/nei, a)/n ti poih/shs2 ai)sxro\n meq' h(donh=s2, to\ me\n h(du\ oi)/xetai, to\ de\ ai)sxro\n me/nei, id est, Si quid feceris honestum cum labore, labor abit, honestum manet. Si quid feceris turpe cum voluptate, voluptas abit, turpitudo manet. Eandem sententiam Cato, minus quidem modulate, minusque rotunde, sed tamen fideliter extulit ad hunc modum. Cogitate cum animis vestris, si quid per laborem recte feceritis, labor ille a vobis cito recedet, benefactum a vobis, dum viuetis, non abscedet. Sed, si qua per voluptatem nequiter feceritis, voluptas cito abibit, nequiter factum illud apud vos semper manebit.

Attici Eleusinia.

*attikoi\ e)leusi/nia, id est, Attici Eleusinia, subaudiendum, kaq' e(autou\s2, id est, inter sese. Duris apud Zenodotum, ait, paroemiam vsurpari solitam, si quando conuenissent inter sese


page 619, image: s0619

aliqui secreto de re quapiam arcana tractantes. Ducta metaphora a mysteriis sacrorum Eleusiniorum, quae in honorem Cereris agebantur apud Eleusim, summa religione, mysticisque caeremonijs, a quibus arcebantur profani. Capitale autem erat, ex his mysterijs quidquam in vulgus efferre, cuiusmodi videntur fuisse apud Romanos sacra Bonae deae, quam eandem C. Bassus apud Lactantium Fatuam appellatam tradidit. Nam haec et noctu, et in operto fiebant, et exclusis maribus.

Hermionis vice.

*anq' e(rmi/onos2, id est, Hermionis vice, addendum, ex vsu sententiae, verbum, quod eam expleat, puta, fuero tibi, aut mea domus, aut haec vrbs erit vobis, aut aliud simile quippiam. Valet autem perinde, quasi dicas, loco asyli tibi fuero, vel instar arae, quae te tutum reddat. Est Hermione, templum in Peloponneso sacrum Cereri, ac Proserpinae, ad quod qui confugerint, tuti sunt, propter loci religionem. Zenodotus Aristophanem citat in Babyloniis, qui huius adagij fecerit mentionem. Effertur bifariam ea vox, e(/rmion, kai\ e(rmio/na, vt a)po\ th=s2 ka/lukos2 kalu/kh. Auctor Stephanus.

Antronius asinus.

*antrw/nios2 o)/nos2, id est, Antronius asinus. Olim dicebatur, qui deformi, praegrandique mole corporis esset, ceterum ingenio stupido, bardoque. Antron autem ciuitas erat Thessaliae, nomen inde sortita, quod cauernis, et specubus abundaret. Illic aiunt asinos insigni magnitudine quondam fuisse, vnde prouerbium increbuit. Auctores Stephanus, et Suidas. Attingit prouerbium et Homeri Scholiastes in Iliados b. Exstat et hodie iocus vulgaris, in homines magno corpore, quasi ij parum sapiant, quasique natura sic paria facere gaudeat, vt, quod corporis addiderit moli, detrahat ingenio. Traditur a nonnullis, apud Antronios ingentes reperiri molares lapides, quorum qui substernuntur, ob segnitiem, et quietem o)/nous2 vocant Graeci. Lapidem autem vocamus stupidum, et amentem.

Ventorum stationes.

*ane/mwn sta/seis2, id est, Ventorum stationes. De rebus multo vsu obseruatis, perspectisque. Apparet, paroemiam integre sic esse pronunciandam, a)ne/mwn sta/seis2 ginw/skousin oi( e)gxw/rioi, id est, Ventorum stationes norunt indigenae. Sunt enim plerisque regionibus sui quidam venti, quorum naturam optime norunt incolae regionis illis obnoxiae, qualis est Atheniensibus Scyron, paullulum ab Argeste deflexus, reliquae Graeciae ignotus. Narbonensi Galliae Circius, a turbine, et vertigine, sic appellatus, siue Certius, vt vocat Cato, ventus apud illos clarissimus, nec vlli violentia inferior. Idem non modo in reliquis caeli partibus ignotus, sed ne Viennam quidem, eiusdem prouinciae vrbem, attingens. At Auster in Aegyptum non penetrat, vt auctor est apud Plinium Fabianus. Iapyx Apulis est familiaris, et Arabulus Apuliae certis montibus, notus, ac pestilens, vnde vocabulum inditum. Sunt et alij permulti cuiusque regionis indigenae, vt apud Gellium testatur Fauorinus. Ad haec est nonnullis alia alijs regionibus vis, ac natura. Nam, vt testatur in Problematis


page 620, image: s0620

Aristoteles, Hellespontias, qui idem Scyron vocatur, Atticae terrae, insulisque vicinis imbrem affert. Aquilo Hellesponto, ac Cyrenae, Auster Lesbo. Atque hic, cum apud alios sit tepidus, et pluuius, Africae frigidus est, ac serenus, vbi rursus Aquilo pluuius, auctore Plinio. Etesiae, quae et statis anni temporibus oriuntur, et certis horis diei spirant, et conquiescunt, in Hispania, et Asia flant ab oriente, in Ponto ab aquilone, in reliquis mundi partibus a meridie. Suidas haec verba refert, incertum, vnde sumpta, e)gxw/rioi ga\r ou) mo/non ta\s2 tw=n a)ne/mwn sta/seis2 kata\ th\n paroimi/an, a)lla\ kai\ ta\ tw=n e)gxwri/wn a)nqrw/pwn h)/qh ka/llista ginw/skousin, hoc est, Indigenae enim non solum ventorum stationes, iuxta prouerbium, verum etiam indigenarum hominum mores pulcerrime norunt. Licebit in hunc vsum trahere, vt dicas, suae cuique gentis ingenium esse cognitum, suos cuique familiares esse notissimos, suam cuique vxorem maxime esse cognitam, suam cuique notam artem, in qua sit quam diutissime versatus.

Venti campus.

*ane/mou pedi/on, id est, Venti campus. In hominem instabilem, leuem, et inconstantem dicebatur. Refertur a Diogeniano. Nam in planicie venti liberius huc atque illuc diuagantur, nullo coerciti obstaculo. Et Homerus subinde vana vocat a)nemwli/a. Et u(phne/mia dicuntur, quae solida non sunt, sed subuentanea. Denique instabiles ventosos dicimus. Horatius.

Romae Tibur amo ventosus, Tibure Romam.

Idem:

Non ego ventosae plebis suffragia venor.

Postremo domum vndique perflabilem, non illepide dixeris a)ne/mwn pedion. Pindarus Olympiorum hymno secundo, varias rerum humanarum vices eleganter expressit.

*poai\ d' a)/llot' a)/llai
*eu)qu miw=n te meta\ kai\
*po/nwn ei)s2 a)ndra\s2 e)/ban.

Nunc alii, nunc alii fluxus, et cum tranquillitate, et cum laboribus in homines venere. Hoc translatum videri potest et ab aestuariis maris reciprocationibus. Caeterum in Encomio septimo sententiam eandem extulit, metaphora sumpta a ventis, qui non semper spirant iidem.

*en de\ mia=| moi/ra xro/nou
*allot' a)/llai dia\ qu/ssoisin au)=rai.

In vna parte temporis nunc hae, nunc aliae discurrunt aurae. Rursus hymno 12. idem effert, metaphora sumpta a tesseris:

*polla\ d' a)nqrw/pois2 para\ gnw/man e)/pesan
*empalin me\n te/ryios2, oi(d' a)niarai=s2
*antiku/rsantes2 za/lais2,
*estlo\n baqu\ ph/matos2 xro/nw|.

Vbi cerui abjiciunt cornua.

*opou ai( e)/lafoi ta\ ke/rata a)poba/llousin, id est, Vbi cerui cornua abiiciunt. Hoc adagio significabant velut ai)nigmatikw=s2, quempiam in negotio difficili versari. Siquidem cerui, cornua deposituri, secedunt in loca aspera, atque inaccessa. Conueniet et in eos, qui a communi hominum conuictu subducunt sese, Timonem illum Atheniensem, ob id ipsum misa/nqrwpon appellatum, imitantes. Quadrabit item, vbi locum vehementer abditum abstrusumque significabimus. Postremo, quod innuemus nusquam inueniri, illic esse dicemus, vbi cerui cornua abiiciunt,


page 621, image: s0621

vt quemadmodum ad Graecas calendas, de tempore, itidem hoc de loco dicatur. Veluti si quis dicat ad hunc modum, Vbi gestum est illud praeclarum facinus, quod iactas? Illic opinor, o(/pou ai( e)/lafoi ta\ ke/rata a)poba/llousin. Plinius lib. 8. cap. 32. de ceruis cornua mutantibus scribit in hunc modum: Cornua mares habent, solique animalium omnibus annis, stato veris tempore, amittunt. Ideo sub ipsam diem quam maxime inuia perunt. Latent amissis, velut inermes, sed et ipsi bono suo inuidentes. Dextrum cornu negant inueniri, ceu medicamento aliquo praeditum. Idque mirabilius fatendum est, cum et in viuariis mutent omnibus annis, defodi ab iis putant. Hactenus ille. Meminit huiusce prouerbii et Aristoteles libro De natura animantium nono, cuius verba non pigebit adscribere. e)/ti de\ o( a)/r)r(hn o(/tan ge/nhtai paxu\s2. ( *gi/netai de\ sfo/dra pi/wn, o)pw/rhs2 ou)/shs2 ) ou)damou= poiei= e(auto\n fanero\n, a)ll' e)ktopi/zei w(s2 dia\ th\n paxu/thta eu)a/lwtos2 w)\n. a)poba/llousi de\ dia\ ta\ ke/rata e)n to/pois2 xalepoi=s2, kai\ duseceure/tois2. o(/qen kai\ h( paroimi/a ge/gonen, ou(= ai( e)/lafoi ta\ ke/rata a)poba/llousi. w(/sper ga\r o)/pla a)pobeblhkui=ai, fula/ttontai o(ra=sqai. le/getai de\ w(s2 to\ a)ristero\n kera\s2, ou)dei/s2 pw e(w/raken. a)pokru/ptein ga\r au)to\, w(s2 e)/xon tina farmakei/an, id est, Praeterea mas, posteaquam pinguerit, (pinguescit autem admodum, idque autumno) nequaquam sese conspiciendum praebet: verum secedit e medio, quippe qui, propter corpulentiam, tum facile capi possit. Ad haec abiiciunt et cornua locis asperis, inuentuque difficilimis. Vnde prouerbium etiam natum est, Vbi cerui abiiciunt cornua. Nam, vt iam armis suis exsuti, cauent, ne conspiciantur. Aiunt, sinistrum cornu a nemine adhuc visum esse. Abdere enim illud ceruos, tanquam remedium aliquod in se habeat. Quanquam Plutarchus in commentario De Pithiis oraculis oratione prorsa redditis, ostendit, hoc oraculum editum fuisse de Procle tyranno, vt illi fugere, ac migrare liceret eo, vbi cerui cornu abiiciunt, significante deo, vt defoderetur, et e medio prorsus tolleretur. Idem meminit adagii Symposiacon decade 7. problemate 2.

Verberare lapidem.

PLANESIVM meretrix apud Plautum, amatorem admonens, ne seruum, qui iam ad plagas obduruerat, occallueratque, pulset, manui potius quam illi, nociturus. Noli, inquit, amabo, verberare lapidem, ne laedas manum. Apte dicetur, vbi quis obiurgat incastigabilem, aut docet indocilem, aut inanem operam sumit in re quacunque.

Vorare hamum.

NEQVE minus elegans illud in Curculione, Meus est, hamum vorat. De lenone, cui fraus intendebatur, epistolam, qua decipiendus erat, lecturiente. Lucianus, katapiei=n to\ a)/gkustron. Item apud Horatium in Epistolis:

Occultum visus decurrere piscis ad hamum.

Idem Plautus in Bacchidibus eandem sententiam simili extulit metaphora, Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit. Alterum a piscantibus, alterum ab aucupio ductum est. Nos item in epigrammate quodam ad hanc paroemiam sic allusimus:

Non stulti vsqueadeo sumus futuri, vt
Gustatum toties voremus hamum,
Vnco plus semel aere sauciati.


page 622, image: s0622

Vel sero sapiemus, et nocentem
Tandem carpere desinemus escam.

Vulcanus tibi vaticinatus est.

*afqa/s2 soi lela/lhken, id est, Vulcanus tibi vaticinatus est. Refertur a Suida. Dictum est vbi quis crederet se rem habere certam, velut ex oraculo auditam. fqa\s2 apud Memphiticos Vulcanus dicitur, vnde, literulae accessione, a)fqa\s2, velut sta/xus2 a)/staxus2.

Cantilenam eandem canis.

*to\ au)to\ a)/|deis2 a)=|sma, id est, Cantilenam eandem canis. De eo, qui molestus est, saepius eadem inculcans. Nihil enim odiosius, quam quod semper idem est. Dorio leno in Phormione Terentiana, Cantilenam eandem canis. et, Mirabar si quid adferres noui. Familiare poetis est, nuncium, cantilenam appellare. Euripides in Ione:

*ti/s2 h(/de mou=sa x' w( fo/bos2 ti/nwn peri\.

id est:

Quae cantio haec, quibusve de rebus metus?

Idem in Hecuba:

*hcei ti\ me/los2 goero\n goerai=s2.

id est:

Aliqua accedet cantio tristis tristibus.

Sumptum est a cantoribus, qui, si quando diutius eandem occinant cantionem, taedium adferunt auribus. Proinde periti subinde variant carminis genus, quo satietatem deuitent.

Caligare in sole.

APVD Quinctilianum legitur, vt eleganter, ita et prouerbialiter dictum, Caligare in sole, pro eo, quod est, in re clarissima caecutire: idque solet accidere vitiosis oculis, qui nihil vident in luce quam maxime perspicua, videlicet sensum debilem obruente vi splendoris. Idem euenit noctuis, et lusciosis. Nam iis lumen pro tenebris est. Non inuenuste torquebitur in istos, qui velut obscurum causantur, quidquid eruditum fuerit. Quibus tenebricosa est vel Ciceronis oratio. Noctem enim in oculis circumferunt. Quemadmodum apud Senecam Portius dicebat, quendam spinas in pedibus habere, cum se per spinas ingredi quereretur, videlicet ingenii vitium in argumentum conferens. At pedes, inquit, tui spinas habent, non locus. Itidem isti noctem, qua se praedicant offendi in bonis auctoribus, in oculis secum afferunt, non in libris reperiunt.

Bos aduersus seipsum puluerem mouet.

*bou=s2 e)f' e(autw=| koniei=tai, id est, Bos aduersus seipsum puluerem mouet, siue festinat. Vbi quis ad suum ipsius malum volens lubensque ducitur. Nam boues, vt sunt mansueti, facile se praebent vinciendos, neque grauatim obtemperant iugo. koniei=n enim Graecis fignificat, festinandi studio ciere puluerem. Quidam accommodant in eos, qui prudentes, ac scientes semet in praeuisum periculum iniiciunt, bouis in morem, qui sibi patitur iniici vincula, quibus ad caedem ducatur. Refertur a Zenodoto.

Tragicus rex.

*tragiko\s2 basileu\s2, id est, Tragicus rex dici potest, vel fastuosus, ac turgidus; vel qui nomine dumtaxat rex sit, caeterum viribus parum polleat: quemadmodum Gallico prouerbio chartaceum regem appellant to\n au)toxra/tora, ceu titulo regem verius, quam opibus, aut ditione. Dionysius


page 623, image: s0623

Pheraeum, quod decem menses potitus imperio, mox vita decesserit, tragiko\n basile/a dixit. Nam in tragoediis tantisper durat imperium, dum fabula peragatur. Tum, deposita persona, qui paulo ante fuerat Agamemnon, aut etiam Iupiter, tressis homuncio discedit domum.

Contra retiarium ferula.

MARTIALIS in epistolari quadam praefatione, Denique videas, an te delectet contra retiarium ferula: id est, an id faciendum tibi putes, quod nemo non damnet, atque exsibilet. Domitius Calderinus, interpres admonet, subesse prouerbium, dici solitum in eos, qui infirmo praesidio contra maxime instructum pugnarent. Quanquam idem paulo post alio dilabitur, nempe huc, gladiatores olim, si minus placuissent, ferula caesos eiici solere. Huic finitimum est illud Gellianum libro Noctium primo, capite secundo. An non contra istum baculum moueas? heus, homo, quid mecum tibi. Itaque ferulam, aut baculum mouere contra quempiam, est, refragari, et insolentius repellere sententiam. Est autem Ferula ligni genus, quo quondam pueri caedebantur, atque item milites, si quid contra disciplinam facere viderentur. Opinamur idem factitare solere in ludis gladiatoriis huiusmodi certaminibus praefectos.

Mulier imperator, et mulier miles.

*gunh\ strathgei=, kai\ gunh\ strateu/etai.

id est:

Et femina dux est, femina aeque miles est.

Senarius est prouerbialis, quoties totum negotium ignauis commissum est, cumque et ii, qui praesunt, et ii, qui parent, pariter sunt formidolosi. Apud Athenaeum libro tertio, citatur Alexis in fabula, cui titulus gunaikostrati/a. Natura feminam in hoc finxit, non vt imperet, sed vt pareat, vel Graeco versiculo teste:

*gunaiki\ d' a)/rxein ou) di/dwsin h( fu/sis2.

id est:

Natura non dedit imperare feminis.

Etenim, quod in homine ratio, et affectus, id in vita vir, et mulier, ac, iuxta Moysen, demiurgus ille feminam viro subiecit. Tametsi Plato non omnino arcet mulierum genus ab administranda Rep. si qua modo reperiatur idonea. Tacite videtur huc allusisse Aeschines contra Timarchum, katidw\n ga\r oi)ki/an plousi/an kai\ ou)k eu)nomoume/nhn, h(=s2 h(gemw\n me\n h)=n gunh\ me/ga fronou=sa kai\ nou=n ou)k e)/xousa, id est, Cum vidisset domum opulentam, maleque gubernatam, cuius dux erat mulier superba et excors. Iucundior erit sententia, quoties longius deflectetur, veluti, si quis auctorem, ac praecipuum Peripateticae philosophiae ducem appellet Tartaretum. Ita Virgilius:

Tanti dux femina facti.

Sic Galenus alicubi Aristotelem appellat tou= lo/gou pate/ra, quod ab ipso profecta esset sententia.

Trutina iustius.

*dikaio/teron staxa/nhs2, id est, Iustius trutina. Doricum prouerbium, de iis, qui insigni, incorruptaque sunt aequitate. Dores enim th\n truta/nhn, id est, trutinam, staxa/nhn vocant. Est autem id librae genus, quo vel minutissimum ponderis momentum sentitur, dignosciturque. Latini quoque exactam aequalitatem Aequilibrium appellant. Vnde et Aequa lance fieri dicitur, quod pari iure fit, citra personarum respectum. Ita Modestinus Pandect. lib. 42. titulo de re iudicata.


page 624, image: s0624

Quod et in persona mulieris aequa lance seruari, aequitatis suggerit ratio. Item Iustinianus Cod. lib. 5. tit. de naturalibus liberis. Quapropter sancimus, in huiusmodi casibus omnes liberos, siue ante dotalia instrumenta edita sunt, siue postea, vna, eademque lance trutinati. Adsimili figura dixit Nicarchus in Epigrammate:

*le/gonen d' o)rqo/teros2 kano/nos2.

id est:

Rectior est factus, regula quam vlla fiet.

Sterilior agrippo.

*akarpo/teros2 a)gri/ppou, id est, Sterilior agrippo. Laconicum adagium est, de ijs, qui extremae sunt paupertatis, neque quidquam facultatum possident. Quadrat et in ignauos, nulliusque industriae homines: Lacones oleam siluestrem agrippum vocant. Tantum Zenodotus, et Suidas.

Iouis suffragium.

*dio\s2 *yh=fos2, id est, Iouis suffragium dicebatur, sacrum, et inuiolatum. Vnde sententiam eius, cuius sit velut refragabilis auctoritas, Iouis suffragium recte dixeris. Aut per ironiam, vbi quis arrogantius de re quapiam pronuntiat, suamque opinionem pro lege atque oraculo postulat accipi, subijcietur dio\s2 *yh=fos2. Aiunt enim, locum, in quo Neptunus, et Minerua iudicium peregerunt, vtrius nomine auspiciisque ciuitas Atheniensium institueretur, Iouis suffragium appellatum fuisse, Suidas Cratinum citat ex Archilochijs,

*enqa dio\s2 mega/lou qw=kos2 pessoi/te kalou=ntai.

i.

Magni vbi dicuntur tali, sedesque Tonantis.

Nam et talis olim ferebantur suffragia, nimirum a sortientibus.

In neruum ire.

IN neruum ire, Donatus, aut quisquis is fuit interpres Phormionis Terentianae, demonstrat esse prouerbium, pro eo, quod est, decipere. Sumpta a sagittarijs metaphora, quibus illud euenit interdum, vt, dum nimium tendunt arcum, rumpant, aut sibi neruum aliquem fatigent, vt confine sit illi, de quo dictum est alias, a)por)r(h/comen to/ kalw/dion, pa/nu teino/menon. Dictum est autem, In neruum ibit, pro eo, quod est, in vincula ibit. Antiquitus enim, qui soluendo non essent, vincti tradebantur creditoribus, donec opera compensarent creditam summam. Veretur enim adolescens amans, vbi eum in locum traheretur Phormio, vt aut puellam domum ducere cogeretur ex pacto, aut certe pecuniam acceptam renumerare: ni faciat, vinciendus, et, iuxta leges, corpore luiturus, quod aere non posset. Sibi magis consulturum illum, vt vel prodat omne commentum, vel vere mulierem abducat. Porro, Conijcere in neruum, et Eximere e neruo, pro eo, quod est, ob aes alienum vinctos abducere. Sed verba Terentii subscribemus: At enim non ducet, noui. Caeterum, cum argentum repetent, nostra causa scilicet in neruum potius ibit.

Ipse semet canit.

*au)to\s2 au(to\n au)lei=, id est, Ipse suimet tibicem est, hoc est, ipse cuiusmodi sit, factis ipsis declarat. Tibicines enim olum laudes fortium virorum decantabant. Proinde, qui recte gestis sibi satis magnam gloriam comparat, quorsum huic necessum est


page 625, image: s0625

conducere buccinatorem laudum suarum? Adagium in vtramlibet partem poterit applicari, bonam, vel malam. Nihil huic opus tibicine, qui suis egregie gestis sat illustris est. Aut nihil opus huius vitam insectari, satis per se foedam, atque infamem. Conveniet et in illos, qui semetipsos laudant, qui mos est gallis gallinaceis, etiam cum e pugna se proripuerunt. Plato in Theaeteto, *faino/meqa/ moi a)lektruo/nos2 a)geunou=s2 di/khn, pri\n nenike/nai, a)pophdh/santes2 a)po\ tou= lo/gou a)/|dein. id est, Videmur mihi ignaui galli in morem, cum ante victoriam a sermone resilierimus, canere.

Ipse dixit.

*au)to\s2 e)/fa, id est, Ipse dixit. Quoties tantam esse cuiuspiam auctoritatem significamus, vt ea vel citra rationem ad quiduis credendum sufficiat. Adagium autem a Pythagora natum, qui, quo plus venerationis et auctoritatis, sibi, suisque conciliaret, in dissertationibus dicere solitus est, au)to\s2 e)/fa, id est, Ipse dixit: perinde, quasi non sua referret, sed ab oraculo quopiam accepta. Ea vox deinde in vulgarem abiit sermonem. Huiusmodi ferme Suidas. Diogenes Laertius indicat hoc dictum a Pythagora Zacynthio manasse. Quamquam M. Tullius lib. De natura deorum 1. secus rem narrat. Non enim, inquit, tam auctores in disputando, quam rationis momenta quaerenda sunt. Quin etiam obest plerunque iis, qui discere volunt, auctoritas eorum, qui se docere profitentur. Desinunt enim suum iudicium adhibere, id habent ratum, quod ab eo, quem probant, iudicatum vident. Nec vero probatur id, quod de Pythagoricis accepimus, quos ferunt, si quid affirmarent in disputando, cum ex his quaereretur, quare ita esset, respondere solitos, Ipse dixit. Ipse autem erat Pythagoras. Tantum opinio praeiudicata poterat, vt etiam sine ratione valeret auctoritas. Quintilianus in Institutionibus, Nam et inuiti iudices, inquit, audiunt praesumentem partes suas: nec hoc oratori contingere inter aduersarios, quod Pythagorae inter discipulos contigit, potest, Ipse dixit. Sed istud magis, minusve vitiosum est, pro personis dicentium. Allusit horsum et Aristoph. e)n nefe/lais2,

*fe/re ti/s2 ga\r ou(=tos2, o( e)pi\ th=s2 krema/qras2 a)nh\r;
*au)to\s2. ti/s2 au)to\s2; swkra/ths2. ti/s2 swkra/ths2;
*iq' au)to\s2 a)nabo/hson au)to/n moi me/ga.
*au)to\s2 me\n ou)n su\ ka/leson, ou) ga/r moi sxolh\.

id est,

Dic, age quis est iste cremathrae insidens homo?
Ipse est. quis ipse? Socrates. quis Socrates?
Abi ipsus ipsum voce magna mihi voca.
Quin ipse magis accerse, non mi est otium.

Quod autem dixit, o( e)pi\ krema/qras2 (vt hoc obiter indicem) risus causa nouatum, cum Socratem intelligi vellet, animo suspenso nubes suspicientem. Nam Cremathra vasculum est pensile, in quo obsoniorum reliquiae consueuerunt reponi. Dicitur autem bifariam, simpliciter aliquoties, sed frequentius per ironiam, veluti si quis Aristotelem, ceu oraculum, citanti dicat au)to\s2 e)/fa. rationem dicti flagitans, neque contentus simplici scriptoris auctoritate. Conveniet etiam, quoties sententiae vel inuidiam vel defensionem a nobis ad ipsum auctorem reiicimus. Iuuena.

Sic volo, sic iubeo: sic pro ratione voluntas.



page 626, image: s0626

Melius Horatius:

Nullius addictus iurare in verba magisiri.

Illud admonendum videtur, a)uto\s2 e)/fh, in hac paroemia perinde valere, quasi dicas, dominus dixit, vt Pythagoras ab Aegyptiorum vatibus videatur didicisse figuram hanc prophetis familiarem. Aristoph. in Ranis:

*fra/son tai=s2 o)rxhstri/sin, o(/ti a)uto\s2 ei)se/rxomai.

id est,

Dic saltatricibus meipsum advenire.

Hoc est herum, quod is quodammodo et famulis missis advenire videatur. Huc pertinent, quae nobis antea dicta sunt in proverbio, Infixo aculeo. Sic Augustinus alicubi recensens opinionem Manichaei, Haec, inquit, Manichaeus dixit, atque abiit; notans illum, quod sat haberet dixisse, cum docendum esset, quod dixerat. Galenus item lib. peri\ fusikw=n duna/mewn, primo: tau=ta kai\ ta\ toiau=ta ei)pw\n, e)cai/fnhs2 a)ptai/stw| kai\ safei= sto/mati teleutw=n, a)pophdh/sas2 a)ph/ei katalipw\n h(ma=s2, w(s2 mhde\ piqanh=s2 tino\s2 a)ntilogi/as2 eu)porh=sai duname/nous2, id est, Haec, et his similia locutus, repente ore nihil cunctante, quasi labi non posset, verbis apertis absoluit sermonem, moxque proripiens sese abiit, nobis ita relictis, quasi nihil omino reperire possemus, quod vel probabiliter contradiceremus.

Teipsum non alens canes alis.

*au)to\n ou) tre/fwn ku/nas2 tre/feis2, id est, Cum temetipsum non alas, canes alis. In eum dicebatur, qui, cum per inopiam sibi, quae sunt ad vitam necessaria, suppeditare non posset, conaretur, aut equos, aut famulos habere domi. Apposite dicetur aduersus istos, quibus cum ob rei familiaris angustiam vix suppetat, quo vitam sustineant, tamen per ambitionem conantur fastu vestium, reliquoque strepitu potentes et opulentos imitari. Breuiter conveniet in omnes, qui, quae ad voluptatem aut splendorem pertinent, curant, neglectis his, quae magis sunt necessaria. Porro necessariis prima debetur cura, dignitati posterior: veluti, si quis in eruditione comparanda laboret, vitae securus, de qua periclitetur.

Terrae intestina.

*gh=s2 e)/ntera, id est, Terrae intestina. Dicebantur vilia, nullisque pretii. Saxa vero, terrae viscera dicuntur. Refertur a Diogeniano. Terrae enim intestina sunt saxa: et lapides appellamus homines inutiles. Simile illi.

- *etw/sion a)/xqos2 a)rou/rhs2.

id est,

- Telluris inutile pondus.

Tenedius tibicen.

*tene/dios a)ulhth\s2, id est, Tenedius tibicen, dicebatur testis falsus, et calumniator, hinc natum, quod Philonome tibicinem suum subornauit, qui testaretur apud Cygnum, ipsam a Tennede [correction of the transcriber; in the print Tenne de] stupro fuisse interpellatam, ac vi etiam tentatam. Haec ferme Stephanus in catalogo vrbium. De Tenedo saepe iam dictum est alibi.

Cyrbes malorum.

*ku/rbeis2 kakw=n, id est, Cyrbes malorum. De vehementer improbis, et omni facinorum genere contaminatis. Apud Athenienses tabulae quaedam erant quadrae, in quibus leges descriptae proponebantur, praeterea variae delinquentium poenae. Has illi ku/rbeis2 appellant, apud Lucianum a)/cwnes2 dicuntur. Non dissimile est illi, quod alibi retulimus, i)lia\s2 kakw=n, id est, Ilias malorum. Simili figura apud Athenaeum lib. 9. dixit Antiph. opinamur:



page 627, image: s0627

*kai\ tau=ta me/n moi tw=n kakw=n paroyi/des2.

id est,

Et hic malorum mihi catinus exstitit.

Solent enim in eodem disco varia eduliorum genera apponi, sed quae voluptatem afferant. Quo gratior est tropus, deflectens in contrarium, quasi dicas, Ilias bonorum.

Aries nutricationis mercedem persoluit.

*krio\s2 trofei=a a)pe/tisen, id est, Aries alituram rependit. Citatur ex Menandro. Quadrat, vbi quis pro benefactis maleficium reponit. Allegoria sumpta est ab eo, quod aries cornibus impetat, aut vas, in quo pabulum apponitur, ipsosque, quorum opera nutritus est, aut etiam nutritur, cornibus incessit. Effertur et ad hunc modum proverbium, kriou= diakoni/a, id est, Arietis ministerium, pro officio collato in ingratum, qui beneficium iniuria penset. Huic affine, quod est apud Aristophanem in Vespis, h( xa/rac th\n a)/mpelon, i. Vallus vitem.

A Dorio ad Phrygium.

*apo\ dwri/ou e)pi\ fru/gion, id est, A Dorio ad Phrygium venire dicebatur, qui a vita temperatiore ad luxum sese convertisset, aut qui a fortuna mediocri se contulisset ad maiorem vitae strepitum. Sumpta metaphora a notissimis illis veterum harmoniarum generibus, in quibus Dorium moderatius: quemadmodum indicat Suidas, referens haec verba ex incerto auctore: th\n de\ trofh\n e(klhrw/sato metri/an kai\ a)/qrupton, ou)/te kakourgou=san dia\ peni/an, ou)/te dia\ plou=ton blakeu/ousan, a)lla\ me/shn, kai\ mousikh\n, to\n dw/rion tro/pon th=s2 tu/xhs2 a)lhqw=s2 h)rmosme/nhn. id est, Victum autem sortitus erat moderatum, deliciarum expertem, neque sordidum, ac molestum ob inopiam, neque ob diuitias dissolutum, sed medium quendam, ac modulatum, vere ad Dorium fortunae modum attemperatum. Refert et alium locum, suppresso auctoris nomine, ni fallimur: ou) fanou=mai stroggu/lwn loga/ria, au)ta\s2 de\ ta\s2 qe/seis2 tw=n nohma/twn ei)s2 me/son tiqe/menos2 mo/non, ou) th=s2 glw/tths2 to\n to/non u(po\ th=s2 diale/cews2 ei)s2 e)pistrofh\n meqarmo/saimi, a)po\ dwri/ou, fasi\n, e)pi\ fru/gion. Quae tametsi difficile est apte vertere, si nescias, quid praecedat, aut sequatur, tamen apponamus diuinationem nostram, donec locus occurrerit. Non videbor hominum rotunde loquentium verbula, sed ipsos sensus in medium afferens, tantum non ipsius linguae tonum a disputatione ad attentionem adaptauero. Quanquam apud Suidam legitur monon ei). Ex his verbis apparet, Dorium modum fuisse delicatiorem, Phrygium seueriorem. Apuleius Floridorum lib. 1. palam indicat, Doricam musicam a Phrygia longe diuersissimam fuisse, quandoquidem haec ad religionem inflammabat animos, illa ad bellum inflammabat. Apuleii verba sic habent. Tibicen quidam fuit Antigenidas, omnis voculae melleus modulator, et idem omnimodis peritus modificator, seu tu velles Aeolion simplex, seu Asium varium, seu Lydium querulum seu Phrygium religiosum, seu Dorium, bellicosum. Hactenus Apul. cui si credimus, non potest esse temperatus modus Dorius, qui ad bellum accendit: nisi forte ituris in proelium moderatius canebant tibiae, quod illic plus valeat sibi praesens animus quam furore percitus. Verum an in Apuleii verbis, pro Aeolion, legendum sit, Aetolicum, siue Aetolium, et pro Asium, Iassium, siue Iastium, ab Iade, siue iasti\, (vt Ionicum intelligas modum) doctis expendendum relinquitur. Quamquam his non


page 628, image: s0628

satis congruunt, quae refert Lucianus in Harmonide: kai\ e(ka/sths2 a(rmoni/as2 diafula/ttein to\ idion, th=s2 frugi/ou to\ e(/nqeon, th=s2 ludi/as2 to\ bakxiko\n, th=s2 dwri/ou to\ semno\n, th=s2 i)wnikh=s2 to\ glafuro\n, id est, Vniuscuiusque harmoniae seruare proprietatem, Phrygiae diuinum impetum, quod Apuleius vertit religiosum, Lydiae bacchanalem furorem, siue licentiam, Doricae seueritatem, Ionicae iucunditatem, quod Apuleius videtur transtulisse varium. Contra Dion in commentariis de regno refert, Alexandrum Magnum ad bellum accendi solere, Timotheo musico Dorium incinente. Athenaeus lib. 14. Doricae harmoniae tribuit to\ a)ndrw=des2, kai\ to\ megaloprepe\s2, kai\ to\ sfodro\n, id est, seueritatem, maiestatem, ac vehementiam: vt quae neque dissoluta sit, neque hilaris, sed tristis, minimeque varia. Iam his recentior Boetius in praefatione libri De musica, ostendit, hanc artem ad mouendos affectus praecipuam habere vim, proque ratione modorum, alios atque alios animi motus vel excitare, vel sedare. Addit Pythagoram intentione modi Phrygii incitatum, adolescentem patria barbarum, quippe taurominitanum, vino temulentum, ira furentem, cum iam aedibus amicae, quae riualem admiserat, ignem admouere tentaret, tibicina iussa spondeos succinere, ad sobriam mentem revocasse. Boetius refert, iuuenem Phrygio modo fuisse incitatum, ac mutato modo ad se redisse, nec exprimit, in quem modum sit mutatus Phrygius. M. Tullius, quem illic citat Boetius, neutrius meminit modi, tantum ait spondeorum incentione fuisse sedatum adolescentem. Si Timotheus Dorio modo concitabat Alexandrum ad bellum, et hic adolescens ad expugnandam domum Phrygio fuit accensus, apparet modos hos non multum inter se discrepare. Lucianus Phrygio tribuit to\ e)/nqeon, id est furorem, sed sacrum duntaxat. Huius autem furoris Plato tria facit genera: vnum quod poetis immittant Musae: alterum, quod vatibus immittit Apollo: tertium, quod amantib. Cupido. Habet aurem et Bacchus et Mars furorem suum. Itaque iuuenis ille, triplici furore correptus, insaniebat, Bacchi, Cupidinis et Martis. Pyrrhichios autem ad praelium acuere alias docuimus, vnde illud pur)r(ixh\n ble/pein de trucibus et commotis. Pyrrhichio autem contrarius est spondeus. Quod ni Boetius dixisset mutatum modum, probabile esse poterat eundem modum Phrygium, et incitare Pyrrhichiis, et sedare Spondeis. Et haud scimus, an Boetius, cum ait immutatum modum, sentiat non mutatas harmonias, sed vocum celeritatem, Videtur locus proverbio, cum ad diuersa transitur, veluti si quis de rhetorum praeceptis sermonem exorsus ad theologicam materiam digrediatur. Veteres, vt arbitramur, de generibus harmoniarum diuersa tradiderunt, quod ipsa mutatis gentium moribus pariter sint immutata. Priscorum enim Asianorum laudata est seueritas priusquam luxu effeminarentur. Idem vsu venit Laconibus, in quibus sunt Dores. Hinc illa mixturarum nomina u(podw/rion, micolu/dion, u(permicolu/dion. Athenaeus hypodorium modum putat eundem esse cum Aeolio, cui tribuit tumorem ac fastum, et submolle quiddam. Quidam musices studiosi affirmant difficilimum esse transitum a Dorio ad Phrygium. Ostendimus et alias, Phrygium melos, skolio\n appellatum, et in funebribus naeniis adhiberi


page 629, image: s0629

solitum. Quod si Dorius cantus Phrygio diuersus est, vtpote qui ad belli cupiditatem inflammet, consentaneum est illum Pyrrhichiis constitisse, quandoquidem Spondeo contrarius est Pyrrhichius. Verum de his harmoniarum generibus permulta Plato in lib. De repub. Rursus in Lachete docet hanc esse vere Doricam cantionem, et Graecam harmoniam, non Phrygiam, neque Ionicam, neque Lydiam, si vita concordet cum oratione bona. Nonnulla Plutarchus in libro de musica. Nos quantum ad percipiendum adagii sensum sat est, attigimus.

A carcere.

*apo\ balbi/dos2, id est, A carcere, siue repagulo, id est, ab ipso rei principio. Sumptum a certam inibus equestrib. vbi cursus initium est a carceribus, i. repagulis, finis meta. Itaque cum exorsum negotii significamus ab ipsis carceribus dicimus: cum finem, ad metam vsque. Veluti si quis dicat foedum esse, si quis artifex ab ipso statim carcere peccet, aut neminem tam ignauum, qui non a)po\ balbi/dos2 strenuus esse videatur. Extat apud Aristoph. Confine quod alibi positum est, a)po\ grammh=s2, id est, A linea.

A caelo ad terram.

*apo\ ou)ranou= me/xri gh=s2, id est, A caelo ad terram. Proverbialis figura, perinde valens, quasi dicas quacunque de re, ab extremo initio vsque ad supremum finem. Sic apud Plautum in Persa licitatori roganti, num ex puella quaedam scitari liceret, venditor quantum vellet percontari permittens, A caelo, inquit, ad terram, quod lubet.

Mores amici noueris, non oderis.

Porphyrion in Horatium, hunc versum proverbialem admonet fuisse.

Mores amici noueris, non oderis.

Eum nos inter Graecas sententias repertum restituimus. Est enim huiusmodi:

*fi/lou tro/pous2 gi/nwske, mish/sh|s2 de\ mh\.

Admonet in amicorum moribus quaedam vitia dissimulanda, sic vt intelligantur quidem, sed tamen tolerentur, ne seuerior, et oculatior in obseruandis amici malis subvertas amicitiam. Atque id praecepti locum habebit in leuioribus morbis, non in his quae ad famam, aut ingens periculum pertinent amicorum. Non nosse amici vitia, est hominis parum diligentis, quos diligat: odisse, parum ciuilis. Noscenda sunt, vt aut corrigas, aut certe minuas: at non sic, vt ob ea videaris amicum odisse. Siquidem nulli futurus est amicus, qui nihil vitiorum in amico ferre possit.

Bithus contra Bacchium.

BIthus, et Bacchius nobile par gladiatorum fuit, quorum mentionem Suetonius quoque fecit, pares arte, pares audacia. Proinde quoties duo aequaliter improbi contendunt inter sese, ita vt neuter alteri velit concedere, non intempestiuiter dicemus, Bacchium cum Bitho commissum. Horatius in Sermon.

Compositus melius cum Bitho Bacchius.

Rupili, Persiique, parem inter ipsos improbitatem et maledicentiam significans. Quidquid insigniter improbum est, et ad omnem contentionem paratum, gladiatorium appellamus. Gladiatoria corporis firmitas, gladiatoria audacia, gladiatoriis animis ad me affectant viam. M. Tullius in Philippicis Antonii fratrem aliquoties Mirmyllonem appellat, vt in Philippica 6. Etiamne ab hoc Mirmyllone Asiatico, senatus mandata, legatorum verba audientur?



page 630, image: s0630

Esernius cum Pacidiano.

SIMILE fuerit illud ex Lucilio, Esernius cum Pacidiano compositus. Erant et hi gladiatores per omnia pares, longeque omnium nobilissimi. M. Tullius in lib. De optimo oratorum genere. A me autem, quo maximis minima conferam, gladiatorum par nobilissimum inducitur. Aeschines tanquam Esernius, vt ait Lucilius, non spurcus homo, sed doctus, et acer, cum Pacidiano hoc componitur, optimus longe post homines natos.

Bis septem plagis Polypus contusus.

*di\s2 e(pta\ plhgai=s2 poulu/pous2 pilou/menos2.

id est,

Plagis adactus Polypus quatuordecim.

Dici solitum, vbi quis multo tandem malo fit emendatior. Quemadmodum accidit indomitis adolescentibus, qui plurimorum experientia malorum tandem cicurantur. Conueniet et in eos, qui duriore ingenio praediti, non nisi grauibus suppliciis corriguntur. Aiunt Polypum piscem captum diu multumque tundi, caedique solere, quo mitior fiat, et ad esum accommodatior. Auctor Zenodotus.

Mopso Nisa datur.

SCHEMA prouerbiale videtur et illud apud Virgilium in Pharmaceutria,

Mopso Nisa datur:

cum praeter omnium spem res praeclara contigit cuipiam prorsus indigno, vt nihil iam non posse sperari vel a quovis appareat.

Mopso Nisa datur, quid non speremus amantes?

Est autem emphasis in nominibus. Nam Mopsum dicens, ihtelligit infimum, abiectissimumque pastorem. Nisam puellam insigni forma. Non abludit hinc illud Sophoclis in Aiace flagellifero,

*ou)k e)/st' a)/elpton ou)de\n.

id est,

Nihil est, quod haud sperare liceat.

In eandem sententiam Linus apud Stobaeum;

*elpei=sqai xrh/ pant' e)pei\ ou)k e)/st' ou)de\n a)/elpton
*ra/dia pa/nta qew=| tele/sai, dia\ a)nh/nuton ou)de\n.

Speres cuncta, nihil quod non contingere possit.
Omnia sunt magnis factu procliuia diuis.

Quid nisi victis dolor.

*ti/ a)/llo, h)\ toi=s2 nenikhme/nois2 o)du/nh, id est, Quid aliud, quam victis dolor? Vsurpandum, vbi palam fit in contumeliam quippiam. Sumptum a dicto Brenni palam illudentis Romanos in appendendo auro, quod stipulatus fuerat ab illis desperantibus auxilium, vt e Romanis finibus abduceret Gallorum exercitum, sed ipsius Plutarchi verba libitum est subscribere: *ei)=ta do/can toi=s2 krati/stois2, sunelqei=n ei)s2 lo/gous2 bre/nnw|, kai\ soulpiki/w| tw=| xilia/rxw| r(wmai/wn. w(mologh/qh, tou\s2 me\n xili/as2 li/tras2 xrusi/ou kataba/llein, tou\s2 de\ labo/ntas2 e)n th=s po/leos2, kai\ th=s2 xw/ras2 au)ti/ka a)pelqei=n. e)pi\ tou/tois2 genome/nwn o(/rkwn, kai\ tou= xrusi/ou komisqe/ntos2, tw=n de\ keltw=n peri\ to\n staqmo\n a)gnwmonou/ntwn, kru/fa to\ prw=ton, ei)=ta fanerw=s2 a)felko/ntwn, kai\ diastrefo/ntwn th\n r(oph\n, h)gana/ktoun r(wmai=oi pro\s2 au)tou\s2. o( de\ bre/nnos2 oi)=on e)fubri/zwn, kai\ katagelw=n a)pedusa/menos2 th\n ma/xairan a(/ma, kai\ to\n zwsth=ra prose/qhke toi=s2 staqmoi=s2. *punqanome/nou de\ tou= soulpiki/ou ti/tou=to? ti/ ga\r a)/llo ei)=pen, h)\ toi=s2 nenikhme/nois2 o)du/nh, tou=to me\n h)/dh paroimiw/dhs2 lo/gos2 ge/gone, id est, Itaque cum placuisset, vti principes in colloquium venirent Brennus, et Sulpitius


page 631, image: s0631

Romanorum ductor, conuenit vt Romani mille libras auri dependerent: hi simul atque accepissent aurum, ex vrbe, atque ex agris discederent. Super his cum iusiurandum intercessisset, iamque aurum esset adductum, Gallique pactae fidei immemores initio furtim, mox palam deprimerent, detorquerentque lancem, Romanorum aduersus illos coorta est indignatio. At vero Brennus tanquam per ludibrium, et irridendi causa ensem vna cum baltheo exutum lancibus adposuit. Porro Sulpitio roganti, quid hoc esset rei, Quid enim aliud, inquit, nisi victis dolor? Atque id dictum iam in prouerbium abiit. Cuius meminit Festus Pompeius, illud addens: Cum Camillus Brennum insidiis circumuentum concideret, et ille quereretur contra foedus fieri, retorsit in eum suam vocem, Vae victis. Sic etenim Festus effert prouerbium. Vnde palam est, dolorem, non opprobrium in Plutarcho vertendum fuisse. Lapus interpres aut lapsus est, aut vsus est exemplari, in quo scriptum erat. pro o)du/nh o)/neidos2. Huc allusisse videtur Plautinus Ballio: Vae victis, cum victus vel iniquis conditionibus parere cogitur. Et, ni fallimur, Virgilius in Moeride,

Nunc victi tristes, quoniam sors omnia versat.
Hos illi quod nec bene vertat, mittimus hoedos.
Nonius Marcellus in dictione cestus, citat titulum Satyrae Varronianae, Vae victis.

Aquam bibens nihil boni parias.

*udwr de\ pi/nwn xrhsto\n ou)de\n a)\n te/kh|s2.

id est,

Aquam bibens probum, et vtile paries nihil.

Huius auctorem ferunt Demetrium Halicarniasseum, cuius sensus est, a poetis nihil praeclarum, aut posteritate dignum, aut venustum proficisci, si biberint aquam, hoc est, si pauperes fuerint, et tenui victu. Horatius,

Nulla placere diu, neque viuere carmina pessunt,
Quae scribuntur aquae potoribus.

Item Iuuenalis,

Quod si Virgilio puer, et tolerabile desit
Hospitium, caderent omnes a crinibus hydri,
Surda nihil gemeret graue buccina.

Idem,

- Satur est cum dicit Horatius. Ohe.

Demetrii Halicarnassei distichon huiusmodi citatur a Zenodoto, etiamsi in epigrammatis refertur Nicerati titulo,

*oi)no/s2 pou xarie/n, ti fe/rei taxu\s2 i(/ppos2 a)oidw=n,
*udwr de\ pi/nwn xrhsto\n ou)de\n a)/n te/kh|s2.

Quanquam apud Athenaeum secus refertur versus prior,

*oi)=no/s2 ti xarie/nti pe/lei me/gas2 i(/ppos2 a)oidw=|.

id est,

Sane magnus equus lepido sunt vina poetae.

Iidem versus referuntur ab Athenaeo, secundo Dipnosophistarum libro, ex epigrammate quodam, quod quidam scripserat in Cratinum, qui frequenter in comoediis taxatur vt vinosus. Quin et Horatius eloquentiam vino tribuit,

Foecundi calices quem non fecere disertum?

Martialis,

Possum nil ego sobrius, bibenti
Succurrunt mihi quindecim poetae.

Aristoteles libro De naturis animantium octauo, Psittacum loquaciorem fieri putat, si vinum biberit.



page 632, image: s0632

Digna canis pabulo.

*aci/a h( ku/wn tou= brw/matos2, id est, Digna canis pabulo. Ferme proinde valet, ac si dicas, Dignus operarius mercede sua. Et vix quisquam est tam inutilis minister, quin si non amplo salario, certe victu dignus esse videatur. Refertur a Suida. Quadrabit in hominem non vsquequaque reiiciendum, atque inutilem, aut in hominem assentatorem.

Canis digna sede.

*aci/a h( ku/wn qro/nou, id est, Canis digna sede. Cum nouus honos obtigit cuipiam immerenti. Sumptum videtur a Meliteis canibus, quibus nonnullae mulierculae maiorem habent honorem, quam ipsis maritis. Nisi mauis referre ad Anubim Aegyptiorum deum. Porro constat canibus a dominis tantum honoris habitum, vt defunctis etiam monumenta statuerint. Refertur a Diogeniano.

Si vinum postulet, pugnos illi dato.

*an oi)=non ai)th=|, kondu/lous2 au)tw=| di/dou.

id est,

Si vina poscat ille, pugnos porrige.

Vbi pro bonis rebus expectatis, diuersa accipiuntur. Sumptus est hic senarius e tragoedia quapiam, de Cyclope, et Vlysse. Est autem notissima fabula, quemadmodum apud Homerum Vlysses Polyphemo Cyclopi vinum petenti subinde porrigit, quo simul atque iam temulentus, sopitusque iaceret, palo praeusto oculum illi perterebrauit. Putant metaphoram a pueris ductam, qui petentes non petenda, nonnunquam colaphos recipiunt. Ter. in Phormione. Pugnos in ventrem ingere. Pugnos, plagas ipsas, vocat itidem vt Graeci kondu/lous2. Adagium refertur a Suida.

Pro perca scorpium.

*anti\ pe/rkhs2 skorpi/on, id est, Pro perca scorpium. Vbi quis optima captans, pessima capit. Nam perca piscis est vel maxime laudatus, cuius identidem meminit Athenaeus, gulonum delicias recensens. Scorpius letalis est, quanquam est et piscis huius nominis, contempti saporis, de quo magis sentire videtur adagium. Simili figura dixit Lycophron.

*od' a)nti\ pipou=s2 skorpi/on laimw=| spa/sas2.

id est,

At scorpium ille glutiens pipus vice.

Est enim pipo auis genus.

Pro beneficentia Agamemnonem vlti sunt Achiui.

*ant' eu)ergesi/as2 a)game/mnona ti=san a)xaioi/.

id est,

Pro meritis male tractarunt Agamemnona Graii.

Quidam ad hunc efferunt modum:

*ant' eu)ergesi/as2 a)game/mnona dh=san a)xaioi\.

id est,

Pro benefactis vinxerunt Agamemnona Graii.

Dicebatur in ingratos, qui pro summo beneficio summum remetiuntur maleficium. Agamemnon enim tot exhaustis laboribus in expugnanda Troia, pro dignitate Graeciae, domum reuersus, veste inexplicabili inuolutus, interfectus est a Clytemnestra, auxiliante Aegistho adultero. Annotatum est, hoc vere accidere viris de repub. bene meritis, vt pro benefactis pessimam gratiam tulerint a populo. Pindarus in Pythiis hymno quarto, fanti\ de\ e)/mmen tou=to a)niaro/taton, kala\ ginw/skont' a)na/gka| e)kto\s2 e)/xein po/da, id est, Aiunt autem hoc esse molestissimum, qui norit honesta, necessitate foris habere pedem: hoc est, non frui bonis, cum ipse bene


page 633, image: s0633

meritus sit de aliis, sed pro bene factis male audire.

Cane Tellenis cantilenas.

*aeide ta\ te/llhnos2, id est, Cane cantiones Tellenis. Quidam dici putant de dicacibus, mordacibusque: quidam de inepte loquaculis. Nam Tellenem hunc, tibicinem quendam fuisse, poetam item carminum ineptissimorum. Alii tradunt, hunc iocos quosdam versibus lepidissimis descripsisse, non sine multo sale scommatum. Meminit huius Tellenis Diarchus Messenius apud Zenodotum. Item Plutarchus in Apophthegmatis.

Azanaea mala.

*azanai=a kaka\, id est, Azanaea mala. Dici solitum, vbi quis in re perdifficili, et infrugifera plurimum sumeret laboris. Aut vbi res esset cuipiam cum homine difficili, moroso, intractabili, tenaci. Tradunt Azanaea regionem quampiam esse Arcadiae, sterilem, et culturae inhabilem, in qua coloni multo sudore parum fructus referunt. Haec ferme traduntur a Graecarum paroemiarum collectoribus. Caeterum Stephanus de nominibus vrbium, veluti fontem aperit nobis huius adagii. Siquidem is complures refert Azanias, vnam quae sit Arcadiae pars: in hac fontem quempiam esse, cuius aquam qui gustarit, hunc vsque adeo a vino abhorrere, vt ne odorem ferat. Alteram Massiliae, tertiam Phrygiae, cuius mentionem fecerit etiam Strabo libro Geographiae 12. De hac Hermogenes, citante Stephano, huiusmodi quandam narrat fabulam. Cum illic frequentes essent villae rusticorum, orta ob sterilitatem agrorum fame, collecti pastores rem diuinam fecerunt, fertilitatem a diis petentes. Caeterum, cum dii non audirent illorum vota, perduraretque agrorum sterilitas, Euphorbus e pastoribus quidam nouum sacrificii genus excogitauit. Immolauit enim ou)anou=n, kai\ e)/cin, quod Phrygum lingua sonat, vulpem, et Echinum. Hac hostia placatis diis agros feraces esse coepisse, quod vbi finitimis pastoribus esset cognitum, Euphorbo sacerdotium, et imperium detulerunt: post loci nomen commutatum est, proque Azania e)cana/goun vocatum, quod perinde sonat Phrygio sermone: quasi Graece dicas, e)xinalw/peka, Latine, echinovulpem. Huiusmodi ferme Stephanus, ex quibus coniectari licet, ex ea fabula natam paroemiam.

Capra nondum peperit, hoedus autem ludit intectis.

*ai)\c ou)/pw te/token, e)/rifos2 d' e)pi\ dw/mata pai/zei.

id est,

Nondum enixa capra, at iam ludit in aedibus hoedus.

Qui postrema, perfectaque iam aggrediuntur praeteritis iis, quae praecessisse oportuit. Aut qui gloriantur iam assecutos sese, cuius ne fundamenta quidem sunt iacta. Aut qui rem agunt praepostere. Prius est enim peperisse, quam vt hoedus ludat in tectis. Refertur a Zenodoto.

Reperit Deus nocentem.

*eu=re qeo\s2 to\n a)litro\n, id est, Reperit Deus nocentem. Cum tandem vltio contingit improbis, quasi diuinitus immissa. Theocritus in Idyllio decimo.

*eu(=re qeo\s2 to\n a)litro\n, e)/xeis2 pa/lai w(=n e)pequ/meis2.

id est,

Inuenit Deus impium, habes quae olim cupiebas.



page 634, image: s0634

Theocriti Scholiastes indicat, prouerbium et alia forma solitum efferri, eu)=re qeo\s2 ai)/tion. Simile est Homericum illud Iliados *d.

*ei)/per ga/r te kai\ au)ti/k' o)lu/mpios2 ou)k e)te/lessen,
*ek te kai\ o)ye\ telei=, su/nte me/galw| a)pe/tissan.

id est,

Quanquam etenim non punit Iuppiter ilico sontem,
At faciet tandem, et luerint sua crimina magno.

Huc pertinet illud Sophocleum,

- *o t' a)\n de\ ti\s2 qew=n
*bla/pth|, du/nait' a)\n ou)de\n i)sxu/wn fugei=n.

id est,

- Vbi quis deorum laeserit,
Nemo queat suffugere quamlibet potens.

Adstipulatur autem senarius ille prouerbialis,

*qeou= de\ plhgh\n ou)x' u(perphda=| broto/s2.

id est,

Plagam deorum nullus hominum suffugit.

Pindarus item in Pythiis.

*qeo\s2 o(\ kai\ ptero/ent' ai)eto\n ki/xe, kai\ qalassai=on paramei/betai
*delfi=na, kai\ u(yifro/nwn tin' e)/kamye brotw=n.

id est, Deus et alatam aquilam assequitur, et marinum praeuertitur delphinum, et elatorum quempiam depressit mortalium. Adstipulatur huic sententiae et in Olympiis,

*ei) de\ qeo\n a)nh/r tis2 e)/lpetai/ ti laqe/men e)/rdwn, a(marta/nei.

id est, Quod si deum homo quispiam sperat falsurum se, cum agit aliquid, errat.

Ignauis semper feriae sunt.

QVI vacant otio, feriari dicuntur, et otiosi feriati, et otium feriae, quae metaphorae tamquam in prouerbium receptae sunt. Theocritus in Bucolicis:

*ae/rgois2 ai)e\n e(orta\.

id est,

Semper feriae inertibus.

Nam feriis etiam ethnici a profanis negotiis abstinebant. Qui fugitant laborem, optant dies festos, quo liceat otiari, ventrique, et voluptatibus indulgere. Siquidem antiquitus in hoc dabantur agricolis feriati dies aliquot, vt lusu reficerent lassitudinem. Admiscuerunt autem religionem, quo moderatiores essent lusus. Sed vt ad prouerbium reuertamur, apte accommodabitur in eos, qui nunquam non caussantur aliquid, quo sint in otio, veluti quibus insuaues sunt literae, nunc excusant valetudinem, nunc occupationes rei domesticae, nonnunquam obstat rigor hyemis, alias aestatis feruor, interdum autumni periculosum caelum. Demum auocat a libris, veris amoenitas, mox fugitura. Pransi negant esse rem habendam cum libris, antequam concoxerit stomachus. Impransis obstrepit fames, quo minus libeat. Luci dicunt ignauum esse, domi desidere. Caeterum ad lucernam vigilare, oculis inimicum. Si suppetit res domestica, quorsum opus, inquiunt, literis? Si deest, negant pauperem posse philosophari. Iuuenis negat, aeui florem curis senilibus absumendum. Prouectior ait, valetudini parcendum.

Catulae dominas imitantes.

*ta\s2 despoi/nas2 ai( ku/nes2 mimou/menai, id est, Dominas imitantes catellae. Vbi serui dominorum ferociam repraesentant, aut discipuli praeceptoris resipiunt arrogantiam, aut ministri principum fastum. Breuiter quoties ii, qui subsunt, eorum exprimunt


page 635, image: s0635

mores, sub quorum imperio degunt. Vnde et illud Iuuenalis.

Maxima quaeque domus seruis est plena superbis,

Videas autem et Melitaeas opulentarum mulierum delicias, fastum, lasciuiam, totamque ferme morum imaginem reddere. Vsurpatur hoc adagium a Platone, libro de repub. octauo, *atexnw=s2 ga\r ai(/ te ku/nes2 kata\ th\n paroimi/an oi(ai/ per ai( de/spoinai gi/gnontai/ te dh\ kai\ i(/ppoi, kai\ o)/noi pa/nu e)leuqe/rws2 kai\ semnw=s2 ei)qisme/noi poreu/esqai kata\ ta\s2 o(dou\s2 e)mballo/ntes2 tw\| ai)ei\ a)pantw=nti, e)a\n mh\ e\ci/sthtai, id est, Palam enim tum catellae, iuxta prouerbium, tales quales sunt dominae. Tum et equi, et asini tales redduntur, qui assuefacti fuerint admodum libere, fastuoseque per vias ingredi: semper incursantes in obuium, ni cedat.

Tantali poenae.

*tanta/leioi timwri/ai, id est. Tantali supplicia. De ijs dicendum, quibus adsunt quidem bona, verum his frui negatum est. A fabula Tantali sumptum, quem poetae fingunt, apud inferos assistentem [correction of the transcriber; in the print assistete] flumini sitientem, quod si quando admouerit se potaturus, repente aquam labris contactam refugere. Tum capiti imminire arborem pomis onustam, sed eam subito porrigenti manum alio subducere sese, atque ita miserum praesente copia, inopia discruciari. Id olim in diuites parcos, et sordidos dici vulgo solere, testis est Horatius in Sermonibus,

Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Pocula: quid rides? mutato nomine de te
Fabula narratur. congestis vndique saccis
Indormis inhians, et tamquam parcere sacris
Cogeris, aut pictis tamquam gaudere tabellis.

Idem in Odis.

Magnas inter opes inops.

Graegorius Nazianzenus in epistola ad Basilium eleganter detorquet ad huius mundi delicias, quae nunquam explent animum panta/leioi, inquit, tine\s2 kai\ kata/kritoi diyw=ntes2 e)n u(/dasi, th\n e)leeinh\n e)kei/nhn, kai\ a)/trofon pandaisi/an id est Tantalij, et execrabiles sitientes in aquis, miserandam illam, et nihil alimoniae conferentem Pandaesiam. *pandaisi/an autem Graeci vocant conuiuium ex omni genere deliciarum apparatum.

Viro seni maxillae baculus.

*andro\s2 ge/rontos2 ai( gna/qoi bakthri/a.

id est:

Maxilla senibus Scipionis est vice.

Dici solitum de ijs, qui ob defectas aetate vires, lautiore pariter, et copiosiore victu coguntur vti, quo quod senecta deterit, vtcunque sarciant cibo. Manet et in hodiernum senile verbum. Ego me dentibus meis sustento. Est autem velut aenigmaticum, reliquos ingredi pedibus, senes dentibus. Etenim quod decessit natiuo corporis, succo, id cibi, ac potus adminiculo sarciendum. Videmus illud euenire vulgo, posteaquam destituit senes edacitas illa, vitae finem imminere.

Ne verba pro farina.

*mh\ lo/gous2 a)n t' a)lfi/twn.

id est.

Ne verba pro farinis.

Aduersus eos iaciebatur, qui beneficium verbis, non re dabant. Qui fere magnatum mos est, vti suos splendidis promissis alant. Bene autem admonet in Pandectis Pomponius


page 636, image: s0636

iureconsultus, peculium re, non verbis augendum esse. Quadrabit item in eos, qui beneficium pollicitis rependunt. Aut qui consolantur oratione, cum auxilio sit opus. Veteres quidquid ad victum pertineret, a)/lfita vocabant. Apparet e comoedia quapiam sumtum, est enim hemistichium carminis Iambici trimetri. De prouerbio Aristophanico, ou)de\n pro\s2 ta\ a)/lfita, dictum est alias.

Ancroas tollere.

Nonnullam prouerbii faciem habet, quod est apud M. Varronem in opere De re rustica, capite extremo, Ancoras tollere, pro eo quod est, moliri discessum: quod genus et illud, Talaria nectere. Haec sunt huius verba: Interea redit ad nos Pauo. Et si vultis, inquit, ancoras tollere, latis tabulis sortitio fit tribuum, hoc est, si vultis omissa disputatione hinc abire. Quanquam hic alluditur ad ambiguam tabularum significationem, quae tum nauticae sunt, tum forenses, quibus suffragia ferebantur. Huic simile Quinctilianicum illud: Oram soluere. Nam ita plerique legunt.

Vino vendibili suspensa hedera nihil opus.

VIno vendibili suspensa hedera nihil opus, id est, Vera virtus non eget alienis praeconiis. Aut res praeclarae per se placent, neque desiderant exoticam commendationem. Sumtum apparet a cauponum more, qui vinariis tabernis signum hederaceum solent praetendere. Ita Plautus idem in Poenulo. Inuendibili merci oportet vltro emptorem adducere, proba merx facile emptorem reperit. Horatius:

- Vbi largius aequo
Laudat venales qui vult extrudere merces.

Canere ad myrtum.

*adein pro\s2 mur)r(i/nhn, id est, Ad myrtum canere, prouerbio iubebatur imperitus literarum et infacundus, quique non posset apud eruditos loqui. Hinc sumpta metaphora, quod apud veteres mos esset, vt in conuiuiis singuli suam cantionem canerent, quod si quis cytharam accipere recusasset, vtpote musices ignarus, is per iocum accepto ramo laureo, seu myrteo, cogebatur ad eum canere. Porro priscis hunc canendi fuisse morem testatur et Fabius, libro Institutionum primo. Vnde, inquiens, etiam ille mos, vt in conuiuiis post coenam circumferretur lyra: cuius cum se imperitum Themistocles confessus esset, vt verbis Ciceronis vtar, habitus est indoctior. Sed veterum quoque Romanorum epulis fides, ac tibias adhibere moris fuit. Plutarchus primo Symposiacon libro scribit, olim fuisse morem, vt in conuiuio primum voce communi deum canerent paiani/zontes2, vt ait, deinde myrteum ramum vnicuique tradi solere, quem a)/sarkon vocatum existimat, quod is, qui eum accepisset, caneret. Post lyra circumlata, qui peritus artis fuisset, eam accipiebat, canebatque sonum chordarum ad vocem attemperans. Recusantibus autem musices imperitis, skolio\n carmen dicebatur, quod non esset vulgare, neque cuivis facile. Alii dicunt myrtum non solere ordine circumduci, sed a sponda ad spondam transferri, vt posteaquam cecinisset is, qui in prima sponda primus sedebat, ei traderet, qui in secundo lecto primus accumberet, hic rursum tertii lecti primo. Deinde rursum primi lecti secundus, secundo loco in secunda accumbenti sponda traderet, eumque ad modum per omnes iret. Haec ferme Plutarchus.



page 637, image: s0637

Admeti nania.

*admh/tou me/los2, id est, Admeti naenia. De tristi, lugubrique cantione. Accommodari poterit ad orationem querulam, ac miserabilem, Accipitur enim cantilenae genus, quod skolio\n vocant, de quo multa Iulius Pollux. Dictum est autem obliquum, vel a tibiarum figuris, vel quod in conuiuiis, quemadmodum modo diximus, obliquo ordine a lecto in lectum flecterentur canendi vices. Quidam huiusmodi cantiones faciles, et illaboratas intelligunt, nimirum quales oportet esse, quae inter pocula canuntur, et ex tempore. Verum de iis, deque superiore prouerbio, qui volet copiosius edoceri, legat Aristophanis interpretem, in eo, quem mox indicabimus loco. Adagium ad huiusmodi fabulam referunt. Admetus rex fuit Pheraeorum, cuius armenta pauisse fingitur Apollo, mercede conductus, cum ex Olympo depulsus, humana specie exularet apud mortales. Exilii causam hanc afferunt: Aesculapius Apollinis filius Chirone praeceptore medicam artem perdidicerat, deinde sanguine, qui ex Gorgonis fluxerat venis, a Pallade accepto, per hunc plurimos restituit sanitati. Porro sanguine, qui e sinistris defluxerat venis, ad perniciem hominum vtebatur, qui e dextris, ad salutem. Quin fabulis vulgatum est, illum etiam vita defunctos quosdam in vitam reuocasse. Quare ne pro deo haberetur apud mortales, cum id videretur praestare quod deorum est proprium, Iuppiter illum fulmine percussit. Ob id indignatus Apollo, Cyclopes, qui Ioui fulmen illud fuerant fabricati, peremit. Quam rem indigne ferens Iupiter, Apollinem destinarat e caelo ad inferos praecipitem dare, sed Latonae interuentus, precesque mitiorem poenam impetrarunt. Itaque caelo interdictum est, iussusque solum vertere, damnatus vt annum apud hominem mortalem mercede seruiret. Igitur ad Admetum profectus Apollo regis armenta sicuti dictum est, pascebat, et vt erat artifex, effecit, vt omnes vaccae gemellos parerent. Cumque apud Admetum per quam humaniter esset habitus, vt patrono gratiam officii referret, a parcis impetrauit, vt cum in illarum fusis Admeti fatalis dies volueretur, liceret hac lege mortem effugere, si quem alium reperisset, qui volens illius vice mortem oppetere vellet, suique capitis dispendio illius vitam redimere. Ergo cum adesset dies ille fatalis, neque quisquam inueniretur, qui mortis vicarius esse vellet, patre etiam, ac matre recusantibus, vna Alcestis vxor mariti vitam sua cariorem habuit. Qua defuncta stridulae quaedam, et lugubres naeniae decantabantur assidue apud Admetum, donec mota Proserpina, remisit Alcestidem. Aut, vt quidam dicunt, donec Hercules expugnato Orco, hanc ad superos reduxit. Meminit peri\ tou= me/lous2 etiam Euripides in Alcestide:

*dissa/ d' h)=n me/lh klu/ein.

id est:

At cantiones duplices audire erat.

Notat enim Aristophanes in Vespis:

*adei kle/wnos2 labo/menos2 th=s2 decia=s2
*admh/tou lo/gon, w)=' tai=re maqw\n tou\s2 a)gaqou\s2 fi/lei.
*tou/tw| ti\ le/ceis2 skolio\n;

id est:

Canit Cleonis apprehensa dextra,
Verbum Admeti doctus, amice diligito probos.
Huic quid obliquum loqueris?

Miscet Iambicis anapaestica. Interpres citat hos versiculos ex fabula Ciconiis:



page 638, image: s0638

*o me\n h)=|den a)dmh/tou lo/gon pro\s2 mur)r(i/nhn,
*o d' au)to\n h)na/gkazen a(rmodi/ou me/los2.

id est:

Atque is quidem canebat Admeti modos
Ad myrtum, at alter adegit Harmodij melos.
Vt caneret.

Congerit et alia quaedam non indigna cognitu, quae licebit inde petere.

Bellum haudquaquam lacrymosum.

*adakrus2 po/lemos2, id est, Bellum lacrymis carens, vbi victoria contigit citra caedem, et sanguinem. Aut vbi quis e periculoso quopiam negotio sic extricauit sese, vt nullo suo malo discesserit, siue cum rixosi verbis inter se digladiantur, nec est quidquam periculi, ne veniatur ad manus. Aut vbi certamen agitur eiusmodi, vt neutri parti quidquam accidat incommodi, velut in conflictatione literaria, in qua victus discedit eruditior, victor amicior. Natum aiunt e vetusto quondam oraculo Dodonaeo, quo responsum Lacedaemoniis aduersus Arcadas pugnaturis: a)/dakrun po/lemon e)/sesqai, i. Bellum sine lacrymis futurum. Deinde contigisse illis victoriam nemine prorsus interfecto. Nos item incruentam victoriam vocamus, cum nulla caede contingit victoria: et apud Graecos, a)naimwti\ nika=n, id est, Citra sanguinem vincere. Plutarchus in commentario de fortuna Romanorum, a)/dakrun ni/khn appellat eam, quam Paulus Aemilius de Persa reportauit. Effertur prouerbium etiam ad hunc modum, a)nai/maton e)/sthse tro/paion, id est, Incruentum statuit trophaeum. Celebratur inter Pittaci oracula illud quoque: dei=n ta\s2 ni/kas2 a)/neu ai(/matos2 poiei=sqai, Oportere victorias citra sauguinem fieri. Auctor Laertius. Nec abhorret hinc illud, quod in Graecorum commentariis reperitur: po/lemo/s2 tis2 a)si/dhros2 a)na\ th\n e)lla/da keki/nhtai, id est, Bellum quoddam absque ferro motum est in Graecia. Significat autem bellum, quod oratione, non armis peragitur. Atque haec tum magis erunt prouerbialia, si longius transferantur: vtputa, ad litem forensem, contentionem, aut aliud id genus certamen.

Flet victus, victor interiit.

*klai/ei o( nikhqei\s2, o( de\ nikh/sas2 a)po/lwlen.

id est:

Qui vicit, periit, plorant qui succubuere.

Quoties vtraque pars magno suo malo discedit: ita vt plerunque in bellis solet accidere. Item in litibus forensibus, in contentionibus. Nam Hesiodus duas facit Eridas, quarum altera pestifera sit mortalibus, altera frugifera. In priore certaminis genere qui vicerit, discedit improbior, victus sit infelicior. In posteriore, qui superior euaserit, discedit clarior: qui superatus fuerit, discedit seipso melior. Tradunt hoc natum a Sybillae Erythraeae vaticinio, quod edidit de pugna apud Cheronaeam commissa. Nam illic Athenienses cum Thebanis victi perierunt: Philippus victor protinus a Pausania sublatus est. Meminit huius Georgius Gemistus in Hellanicis. Quamquam idem olim vsu venit Troianis, et Graecis, post insanissimum bellum, pro mala muliercula tot annos gestum. Nam Troia funditus euersa est, Graeci victores aut in reditu perierunt, aut domi reperere perniciem.



page 639, image: s0639

Timidi nunquam statuerunt trophaeum.

*all' oi( ga\r a)qumou=ntes2 a)/ndres2, ou)/pote.
*tro/paion e)sth/santo.

id est:

At enim trophaeum nobile haud vnquam viri
Statuere pauidi.

Suidas ex Eupolide citat. Vsurpatur a Platone in Critia: *alla\ ga\r a)qumou=ntes2 a)/ndres2 ou)/pw tro/paian e)/sthsan. Apte dicetur in eos, qui per animi socordiam, inertiamque nihil egregium, nihil arduum audent aggredi: aut qui periculi metu a magnis abstinent negotiis, cum insignis gloria non nisi magnis periculis contingat. Neque triumphum egit quisquam, qui non sit ausus Martis euentum experiri. Profertur et illud in timidos e Sophocle: pa/nta ga/r toi tw=| foboume/nw| yofei=, id est, Formidoloso strepunt omnia.

Vna cum ipsis manipulis.

*au)tai=s2 a)ma/lais2, id est, Cum ipsis manipulis. Cum omnia funditus pereunt, hoc est, cum ne gluma quidem fit reliquum. Prouerbium a rusticis natum videtur. Refertur a Suida.

Ne Aesopum quidem triuisti.

*ou)de\ to\n ai)/swpon pepa/thkas2, id est, Ne Aesopum quidem triuisti. De vehementer stupidis, et imperitis. Refertur a Suida. Extat autem apud Aristophanem in Auibus:

*amaqh\s2 ga\r e)/fus2, k' ou)/ polupra/gmwn.
*ou)d' ai)/swpon pepa/thkas2.

id est:

Indoctus enim es, neque sat solers,
Neque triuisti saltem Aesopum.

Nam antiquitus Aesopi fabellas etiam vulgus idiotarum tenebat. Has igitur qui non legisset, nihil scire videbatur. Erat autem natione Phryx, seruus Xanthi, liber factus est ab Idmone caeco. Plato comoediarum scriptor, fingit illum reuixisse. Ab hoc omnes fabellae in quibus inducuntur animalia bruta, ai)swpopoihtoi\ dicuntur, quemadmodum in quibus homines, Sybariticae, siue Sybaritides diminutione.

Vulpes bouem agit.

*alw/phc to\n bou=n e)lau/nei, id est, Vulpes bouem ducit. Cum res absurde geritur. Nihil enim vulpi cum agricolatione, veluti si quis poeta de rebus sacris concionetur, aut leno tractet Rempublicam. Licebit et ad eum torquere, qui non ex animo, sed alio spectans, fingit sese quippiam velle facere. Extat et hoc apud Suidam.

Non inest remedium aduersus sycophantae morsum.

*all' ou)k e)/nesti sukofa/ntou dh/gmatos2.

id est:

Aduersus ictum sycophantae non inest.

Subaudiendum fa/rmakon, id est, remedium, dictum est in calumniam, cuius morsus non solum perniciosissimus est, verum etiam ineuitabilis, quod clancularius plerunque. Olim remedia quaedam anulis inesse creditum est: veluti aduersus serpentium morsus, aut morbum aliquem, aut fascinationem. Est apud Aristophanem in Pluto, apud quem iactanti anulum magicum, in quo remedium esset aduersus omne malorum genus, respondetur:

*all' ou)k e)/nesti sukofa/ntou dh/gmatos2.

Quod imitatus videtur apud Athenaeum libro tertio Aristophanes:

- *ea/nd' a)/ra
*stre/fh| me peri\ th\n gaste/r', h)\ to\n o)/mfalon,


page 640, image: s0640

*para\ ferta/tou daktu/lios2 e)sti/ moi draxmh=s2.

id est:

Quod si mihi aluum torserit,
Aut vmbilicum, est anulus drachma mihi
A Phertato emptus.

Indictior Philonide.

*apaideu/teros2 filwnh/dou, id est, Indoctior Philonide. Hic Melitensis erat praegrandi corpore, ceterum insulsus, et indoctus. Notatur aliquoties apud Aristophanem, vt mulierosus, et in parasitos profusus.

Apage hospitem in tempestate.

*apage ce/non e)n xeimw=ni, id est, Apage hospitem in tempestate. Dici solitum vbi quis importunius adueniret. Nam molestiam afferunt hospites, si quando in rebus aduersis et afflictis superueniunt. Quando familiares magis adesse conuenit aegrimoniae lenitores. Si peregrini superueniant, ad calamitatis molestiam accedit pudor, interdum maxima malorum pars. Recte accommodabitur, si quando petitur quippiam a principe negotijs parum laetis occupato. Admonet idem adagium ne quis externus domesticis aliorum malis admisceat sese. Simile quiddam dixit Euripides in Alcestide:

- *ara to\n ce/non
*stugw= dikai/ws2, e)n kakoi=s2 a)figme/non.

id est,

An non mihi iure optimo
Inuisus hospes, qui in malis aduenerit?

Verba serui ad Herculem aduenientem, domo Admeti iam occupata luctu. Rursus in eadem fabula:

*lupoume/nois2 o)xlhro\s2 ei) mo/loi ce/nos2.

id est.

Molestus hospes tristibus si aduenerit.

Dentem dente rodere.

Dentem dente rodere dicitur, qui carpit eum, qui neque laedi queat, neque sentiat. Aut qui mordet pari mordacitate praeditum quempiam. Martialis libro decimotertio, in obtrectatorem quendam:

- Quid dentem dente iuuabit
Rodere? carne opus est, si satur esse velis,

Simile illi, noli verberare lapidem.

Iouem lapidem iurare.

Iouem lapidem iurare dicuntur qui sancte, et religiose deierant. M. Tull. Epistolarum familiarum septimo, ad Trebatium: Quomodo autem tibi placebit, Iouem lapidem iurare, cum scias iratum esse Iouem nemini posse? Sumptum a prisco feriendi foederis ritu, quod a patre patrato manutenente lapidem conceptis verbis peragebatur. Quemadmodum describit T. Liuius, et Macrobius. Vtebantur et Arabes lapide in ferendis foederibus, quemadmodum refert Herodotus in tertio. Adagium varie poterit vsurpari. Ego tibi super hac re non dubitem, vel Iouem lapidem iurare, id est, quantumuis sancte. Huic iniurato fidem habere malim, quam tibi Iouem lapidem, vt aiunt, iuranti. Iouem lapidem iurabat, nihil istiusmodi cogitatum fuisse, id est, magnopere asseuerabat. A. Gellius in Noctibus vsurpauit ad hunc modum: Iouem lapidem, inquit, quod sanctissimmum iusiurandum est habitum, paratus sum ego iurare, Virgilium hoc nunquam scripsisse. Apuleius in sermone De Deo Socratis; Quid igitur iurabo per Iouem lapidem Romano vetustissimo ritu? Veteres per caput illius quem carissimum habebant iurabant, Romani per


page 641, image: s0641

genium principis, Socrates per canem, et anserem, Zeno Citiensis per capparim, plerique per brassicam, nai\ ma/ th\n krambh\n, quod multis exemplis e veterum poematibus repetitis docet Athenaeus lib. 9. eo quod huic diuinatoria quaedam vis insit, eoque et sacram habitam tradit.

Cimmeriae tenebrae.

Mvltam obscuritatem, aut animi caliginem Cimmerias tenebras appellant. Lactantius Institutionum diuinarum lib. 4. O caecum pectus, mentem Cimmeriis, vt aiunt, tenebris atriorem. Et hunc velut aemulatus diuus Hieronymus vt Lactantianae admirator eloquentiae, Rogo, inquit, quae tanta est caecitas, et Cimmeriis, sicut aiunt, tenebris inuoluta? Natum adagium a Cimmeriae regionis prodigiosa obscuritate. De qua Strabo lib. Geographiae 1. scribit in hunc modum: *kai\ mh\n kai\ to\n kimmeriko\n bo\sporon oi)=de; tou\s2 kimmeri/ous2 ei)dw\s2, ou)dh/pou to\ me\n o)/noma tw=n kimmeri/wn ei)dw\s2, au)tou\s2 de\ a)gnow=n, oi(\ kat' au)to\n h)\ mikro\n pro\ a)utou= me/xris2 i)wni/as2 e)pe/dramon th\n gh=n e)k bospo/rou pa=san. ai)ni/ttetai gou=n to\ kli/ma th=s2 xw=ras2 au)tw=n zofw=des2, kai\ w(/s2 fhsin;

*he/ri, kai\ nefe/lh| kekalumme/noi, ou)de\ pot' au)tou\s2
*he/lios2 fae/qwn e)pila/mpetai.
*all' e)pi\ nu\c o)loh\ te/tatai.

id est, Quin Bosphorum quoque Cimmerium cognouit, vt qui Cimmerios non ignorarit. Neque enim videlicet cum Cimmeriorum nomen cognitum habuerit, ipsos ignorauit, qui temporibus illius, vel paulo ante illius aetatem a Bosphoro ad Ioniam vsque terram omnem percursarint. Itaque quonam in climate sita sit illorum regio, velut innuit, cum eam caliginosam facit, et vt ipsius vtamur verbis, vmbris, ac nebulis tectam, siquidem

- Igneus illos
Haud vnquam irradiat Phoebus, nox atra sed illis
Ingruit assidue.

Porro locus quem Strabo citauit, quamquam verbis aliquot diuarians a poeta, est apud Homer. Odyss. 11.

*h d' e)s2 pei/raq' i(/kane baqur)r(o/ou w)keanoi=o.
*enqa de\ kimmeri/wn a)ndrw=n dhmo/s2 te, po/liste
*he/ri, kai\ nefe/lh| kekalumme/noi, ou)de/ pot' au)tou\s2
*he/lios2 fae/qwn e)pide/rketai a)kti/nessin,
*ou)/q' o(/pot' a)\n stei/xhsi pro\s2 ou)rano\n a)stero/enta,
*ou)/q' o(/t' a)\n a)\y e)pi\ gai=an a)p' ou)rano/qen protra/phtai,
*all' e)pi\ nu\c o)loh\ te/tatai deiloi=si brotoi=si.

id est,

Ast ille Oceani pervenit summa profundi.
Illic sunt populique et moenia Cimmeriorum,
Nubib. et caeca assidue caligine tecta.
Illos haud vnquam radiis sol aspicit ardens,
Nec quando astriferum curru petit arduus axem.
Nec rursum ad terras magno deuectus olympo,
Sed nox incumbit miseris mortalibus atra.

Cimmeriorum mentionem facit etiam M. Tull. lib. Academicarum quaestionum 4. Et Cimmeriis quidem, quibus aspectum solis, siue Deus aliquis, siue natura ademerat, siue eius loci quem incolebant situs, ignes tamen aderant, quorum illis vti lumine licebat. Isti autem, quos tu probas, et caetera. Et in hac regione Naso poeta Somno Deo regiam aedificauit, lib. Transformationum 11.



page 642, image: s0642

Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cauus, ignaui domus, et penetralia Somni,
Quo nunquam radiis Oriens, mediusve, cadensve,
Phoebus adire potest; nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo, dubiaeque crepuscula lucis.

Apud Graecos constanter per duplex m, scriptum invenitur, tametsi refragatur etymologia, quam adfert Eustathius, autumans kimmeri/ous2, dictos, quasi e)n tw=| a)e/ri keime/nous2. Sed vero propius est, kimeri/ous2 vocatos, quasi xeimeri/ous2, quamquam hic quoque m simplex.

Frustra Herculi.

*ei)kh=| tw=| h(raklei=. Frustra Herculi, subaudi calumniam struxeris. De his dici consueuit, qui sic omnia sua negotia gerunt, vt nemo queat, aut audeat calumniari. Nam Herculi mos erat res alienas vi abducere, non dolo. Conveniet aut in vehementer laudatum, probatumque, aut in praepotentem, quem insimulare tutum non sit. M. Cato Censorinus plus quadragies in ius vocatus fuisse memoratur, semper iudicum absolutus sententiis. Hunc Caesar in Anticatonibus insimulauit auaritiae. Id Plutarchus perinde scribit esse, quasi si quis Herculem insimulet ignauiae. Nihil enim minus in Herculem quadrat, quam hoc criminis. Sunt qui putent congruere, cum aliquis omnia facit impune, nec a quoquam accusatur. Quemadmodum Hercules impune res alienas consueuit abigere.

Ne in neruum erumpat.

TErentius in Phormione. Verum hoc saepe Phormio vereor, ne ista fortitudo in neruum erumpat denique. Quadrat in temerariam, inconsideratamque audaciam, quae plerunque infelix esse solet, et in maximum malum aliquando adducere. Donatus interpres a sagittariis sumptam metaphoram existimat: qui dum neruum arcualem adducunt immodice, rumpunt nonnunquam, idque non sine suo periculo.

Adrastia Nemesis. Rhamnusia Nemesis.

*adra/steia ne/mesis2, id est, Adrastia Nemesis, subaudiendum, adest, aut aderit, aut eiusmodi quippiam. Licebit vti vel in eos, quibus ob insolentiam arrogantiamque fortunae commutationem minamur, vel qui a rebus florentibus ad calamitosam fortunam redacti sunt. Hanc quidam Nemesim Deam esse putant, insolentiae et arrogantiae vindicem, quaeque spes immoderatas, et vetet, et puniat, a)dra/steia dicta a)po\ tou= asterhtikou= mori/ou, kai\ drasmou=, quod nemo nocens meritam poenam vsquam effugerit: etiam si quando serius assequitur. Lucianus in meretriciis dialogis, *esti ti\s2 qeo\s2 h( a)dra/steia, kai\ ta\ toiau=ta o(ra=|, id est, Est dea quaepiam Adrastia, videtque ista. Euripides in Rheso,

*adra/steia me\n a( dio\s2 pai=s2,
*ei/rgois2 stoma/twn fqo/non.

id est, Adrastia Iouis filia, arceas dictorum inuidiam. Idem in eadem fabula,

*su\n d' a)drastei/a| le/gwn.

id est,

Volente vero dixerim hoc Adrastia.

Idem testantur etiam Epigrammata:

*h ne/mesis2 prole/gei tw=| ph/|xei tw=| te xali/nw|,
*mh/t' a)/metro/n ti poiei=n, mh/t' a)xa/lina le/gein.

id est,

Innuit hoc Nemesis cubito, frenoque gerendis,
Sit modus in rebus, dictaque frenum habeant.



page 643, image: s0643

Item aliud:

*h ne/mesis2 ph=xon' kate/xw. ti/nos2 ou(/neka; le/ceis2.
*pa=sin a)pagge/llw, mhde\n u(pe\r to\ me/tron.

id est,

Contineo Nemesis cubitum. Quae causa requires?
Nam cunctis iubeo rebus adesse modum.

Strabo libro Geographiae 13. Adrastiam dictam tradit non ab aufugiendo, sed ab Adrasto rege, qui primus huic templum constituerit, idque Antimachi poetae versibus confirmat:

*esti de\ ti\s2 ne/mesis2 mega/lh qeo\s2, h(/ ta/ de pa/nta
*pro\s2 maka/rwn e)/laxen. bwmo\n de\ oi( ei)/sato prw=tos2
*adrhstos2 potamoi=o parai\ r(o/on ai)sh/poio.
*enqa teti/mhtai/ te, kai\ a)drh/steia kalei=tai.

id est,

Est quaedam Nemesis dea magna, cui omnia quadam haec
Sunt data sorte Deum. Ast huic primus condidit aram
Adrastus iuxta Aesopi sacrata fluenta.
Atque inibi coliturque, tenetque Adrastia nomen.

Huius oppidi meminit Plinius lib. 5. cap. 32. his verbis, Parium colonia, quam Homerus Adrastiam appellauit. Adrastiae deae mentionem facit et Plato in Phaedro. Ammianus lib. 14. Haec, et huiusmodi innummerabilia vltrix facinorum impiorum, bonorumque praemiatrix aliquando operatur Adrastia, atque vtinam semper, quam vocabulo duplici etiam Nemesim appellamus. Hanc aiunt ex opinione veterum lunae superpositam, generali potentia praesidere fatis, omnia terrena despectantem, vt reginam, et arbitram rerum omnium, quae praecipue fastui infensa, nunc erectas mentium ceruices opprimit et eneruat, nunc bonos ab imo suscitans ad bene viuendum extollit. Huic antiquitas addit pennas, celeritatis symbolum; dedit gubernaculum, et rotam, significans illam per omnia discurrentem, singula moderari. Idem li. 22. Ideo intolerabilem, humanorum spectatrix Adrastia, aurem, quod dicitur, vellens, monens vt castigatius viueret, etc. Zenodot. originem adagionis ad huiusmodi fabulam refert, quod quidem non admodum sane lubentes, adscribemus tamen, ne lectorem auidum hac fraudasse videamur. Eteocles et Polynices post interitum Oedipi patris, de regno Thebanorum hac lege pacti sunt, vt imperium alternis annis administrarent. At Eteocles, nam huic sorte primus obtigerat annus, exacto tempore recusauit fratri vices regni tradere. Itaque Polynices repulsus, in Adrasti ditionem Argos profugit, noctuque appulit. Hic cum forte Tydeum esset nactus, qui ob caedem perpetratam e Calydone profugerat, cum eodem proelium conseruit, inter quos clamore, tumultuque coorto intervenit Adrastus, et pugnantes diremit. Atque ibi simul recordatus oraculi cuiusdam, quo monitus fuerat, vt apro et leoni filias suas in matrimonium collocaret, vtrumque sibi generum adsciuit. Habebant enim in clypeis, alter apri, alter leonis figuram: Pollicitusque est se vtrunque restituturum in patriam, Cumque primum Polynicis nomine Thebas fuisset adortus caesis Argiuorum optimatibus, Adrastus solus effugit. Interfectorum cadauer cum Thebani insepulta abiicerent, neque sepultura dignarentur, liberi caesorum ad aram Misericordiae confugientes parentum cadauera reposcebant,


page 644, image: s0644

Atheniensibus exercitum admouentibus Thebani cadauera reddiderunt. Quo tempore et Euadne Capanei vxor, semet in rogum abiiciens, vna cum viri cadauere combusta est. Post id temporis filii Argiuorum qui perierant ad Thebas, nullam vnquam reportarunt victoriam, suis partam auspiciis, sed stipendiarii pro externis militabant. Diogenianus paroemiam effert ad hunc modum, h( ne/mesis2 para\ po/das2 bai/nei, id est, Nemesis ad pedes adest. Galenus denique libro De vsu partium humani corporis 6. mnhmoneu=sai, kai\ dei=cai to\n a)drasti/as2 w(s2 ou)dei\s2 ekfeucei=tai qesmo\n, id est, meminisse, ac declarare, quod Adrastiae legem nullus effugiet. Ac paulo inferius, ou)k ennoh/sas2 oi)mai to\n th=s2 a)drasti/as2 qesmo\n. id est, Haud cogitans opinor Adrastiae legem. Minitatur medicis, qui falsa pro veris docent. Eadem appellatur Rhamnusia, a Rhamnunte Atticae loco cognominata, vbi quemadmodum ostendit Zenodotus, huic deae statua est, solido lapide decem cubitorum magnitudine, Phidiae opus. Fingebatur autem olim Veneris specie, quamobrem et malum arborem dextra tenebat, vt auctor est Eudemus. Hoc adagium quamquam separauit Zenodotus, tamen visum est cum superiore coniungere, cum nihil intersit praeter commutatam cognominis vocem. Plinius lib. 28. cap. 2. Cur et fascinationibus adoratione peculiari occurrimus? Alii Graecam Nemesim invocantes, cuius ob id Romae simulacrum in Capitolio est, quamuis Latinum nomen non sit.

Risus syncrusius.

*ge/lws2 sugkrou/sios2. Risum effusiorem, Graeci sugkrou/sion vocant, quod hominem quatiat, quem eundem quidam existimant Sardonium esse. Putant autem, et recte putant hunc risum graui viro vehementer indecorum esse, propterea quod videatur ab animo impotente proficisci. Siquidem vt turpe est viro graui muliebri more eiulare, si quid doleat, ita gaudio immoderato in cachinnum effundi parum decorum est. Simili figura Philostratus in Sophistis aliquoties dixit, platu\ gela=n, id est, late diductoque ore ridere.

Rosam, quae praeterierit, ne quaeras iterum.

*r(o/don parelqw\n mhke/ti zh/tei pa/lin.

i.

Ne quaere rursum praeteritam semel rosam.

Ne te maceres desiderio rerum, quae revocari, restituique non queunt, velut exactae iuuentae, formae, virium, fortunae. Nam vt nihil est gratius, ita nihil minus diuturnum. In eudem sensum dixit in Odis Horatius:

Mitte sectari, rosa quo locorum
Sera moretur.

Habent enim rosae suum tempus, sed perbreue. At exquisitius delicati, etiam alieno tempore rosam quaerunt. Vnde quadrabit et in eos, qui iam e)/cwroi voluptates sectantur, velut si nucibus ludat vir, aut amet, potitetve senex.

Rosam cum anemona confers.

*r(o/don a)nemw/nh| sugkri/neis2, id est, Rosam cum anemona confers, vbi quis vehementer imparia inter se componit. Rosa priscis in precio fuit. Anemona papaueris genus, cuius flos specie quidem rosam imitatur, caeterum nulla odoris gratia. Passim nascitur in agris, cum olim rosae summus sit habitus honos.

Rhodii sacrificium.

*r(o/dioi th\n qusi/an, id est, Rhodienses sacificium, vbi res iurgiis, et verbis male ominatis peragitur. Refertur a


page 645, image: s0645

Diogeniano. Idem est cum eo, quod paulo superius retulimus, li/ndioi th\n qusi/an, id est, Lindii sacrum. Nam Lindus ciuitas in Rhodo est, teste Stephano, a qua deductum videri possit Londinum apud Britannos, quam vrbem Stephanus Lindonium vocat citatque Martianum auctorem. Siquidem vtraque insula est, Rhodus et Britannia, ac vetus eius gentis lingua, quae nunc Vualica dicitur, satis indicat, eam aut profectam a Graecis, aut certe mixtam fuisse. Ne mores quidem admodum dissident a Graecanicis.

Rhodiorum oraculum.

*r(odi/wn xrhsmo\s2, id est, Rhodiensium oraculum, Vbi quis de re minuta nimium crebro, nimiumque diligenter sciscitatur. Etenim Rhodienses Lindiae Mineruae sacrificantes, dies aliquot apud aram deae conuiuia prorogabant, atque inibi perpetuo manebant. Cumque illis mos non esset maculam in sacrificium inferre, ac super hac re deum consuluissent, atque vt inferrent, respondisset, illi rursus ambigere coeperunt, vtrum aeream, an testaceam inferre deberent: ac denuo super hoc adeuntibus oraculum, indignatus Deus, neutram respondit. Refertur a Diogeniano.

Rusticanum oratorem ne contempseris.

*agroi/kou mh\ katafro/nei r(h/toros2, id est, Rusticanum ne contempseris rhetorem. Admonet adagium, ne quem ob imperitiam, infantiamve fastidiamus. Neque spectemus a quo, quove pacto dicatur, sed quid. Qui valent eloquentia, non perinde curandum est, quid minentur, aut polliceantur. At penes quos rusticana veritas est, si quid vel inculte dixerint, haudquaquam oportebit negligere. Siquidem huiusmodi plus solent efficere, quam loqui. Auctor Diogenianus.

Rus ciuitas.

*agro\s2 h( po/lis2, id est, Rus ciuitas. Vbi quis in vrbe neglectis legibus, vi, proque sua libidine rem gerit. In ciuitatibus enim legibus ex aequo viuitur, in agris licentius agitur. Epicharmus apud Diogenianum, *agro\n th\n po/lin poiei=s2, id est, E ciuitate rus facis. Quadrabit etiam in ciuitatem, in qua legum non magnus habetur respectus. Huc allusit Seneca in ludicro libello, quem lusit in Claudium Imp. Vos mera mapalia fecistis, volo seruetis disciplinam curiae.

Cicernus Bacchus.

*erebi/nqios2 dio/nusos2, id est, Cicernus Bacchus. De re vehementer contempta. Sumptum adagium a potu ex leguminibus confecto, qui vinum imitatur. Veteres autem diuersis rationibus vinum effingebant, quarum nonnullas commemorat Plinius lib. 14. cap. 16. Idem lib. 22. cap. 25. meminit de Zytho Aegyptiorum, Celia Hispanorum, Ceruisia Gallorum. Erat id potus genus ex leguminib. coctum, quod inopia vini repertum est in his regionibus, quae vitem non ferunt. Hinc natum videri potest, et illud quod alibi retulimus adagium, ou)de\n pro\s2 dio/nuson, id est, Nihil ad Bacchum, vt id dixerit quispiam gustata ceruisia. Porro contemptam, fastiditamque fuisse ceruisiam iis, qui eatenus assueuerant vino, vel Epigramma testatur, quod Iuliano Imp. tribuunt. Id est huiusmodi:

*ti/s2; po/qen ei)=s2 dio/nuse; mai\ ga\r to\n a)lhqe/aba/kxon
*ou)/ s' e)pi\ gignw/skw, to\n dio\s2 oi(=da mo/non.
*kei=nos2 ne/ktar o)/dwde; su\ de\ tra/gou, h( r(a/se keltoi\
*th=| peni/h| botru/wn teu/can a)p' a)staxu/wn.


page 646, image: s0646

*tw=| se\ xrh\ kale/ein dhmh/ trion, ou) dio/nuson,
*purogenh= ma=llon, kai\ bro/mon, ou) bro/mion.

id est,

Bacche quis? vnde venis? verum tibi deiero Bacchum,
Te haud noui, tantum est cognitus ille Iouis.
Is nectar redolet, hircum tu, dic age num te
E spicis finxit Gallia vitis inops?
Non igitur Bacchum te dixero, sed Cerealem,
Et frumentigenam, nec Bromium, immo Bromum.

Est autem Bromos hordei genus quoddam, sed a Theophrasto lib. De plantis octauo, inter ea ponitur, quae pene syluestria sunt, et immitia. Plinius potissimum vsum eius generis putat, quod illius spuma cutem feminarum in facie nutrit. Nam quod ad potum ipsum attinet, inquit, praestat ad vini transire mentionem.

Ne quaere mollia, ne tibi contingant dura.

*mh\ ta\ malaka\ mw/eo, mh\ ta\ sklhra\ e)/xh|s2, id est, Ne quaere mollia, ne dura feras. Refertur a Phurnuto in opere de natura deorum, capite de Musis, et ita refertur, tanquam vulgo iactatum. Congruit in eos, qui dum nimis improbe, ac morose petunt, quae volunt, offensis iis a quibus petunt, accipiunt ea, quae nolunt. Aut in eos, qui dum praeter modum captant voluptatem, incidunt in molestiam.

Ne Execestides quidem viam inuenerit.

*ou)d' e)chkesti/dhs2 a)\n eu(/roi th\n eu)qei=an o(do\n, id est, Ne Execestides quidem rectam viam inuenerit. De negotio perplexo, atque inexplicabili. Execestides quidam vulgo male audiit, quod immodicus esset in peregrinationibus, vt omnes vias, quam maxime cognitas haberet. Idem taxatur ab Aristophane in Auibus.

*ei) de\ dou=lo/s2 e)sti, kai\ ka\r, w(spe\r e)chkesti/dhs2.

id est,

Quod si seruus est, et Car, quemadmodum Execestides.

Rursum in eiusdem fabulae initio.

*ou)d' a)\n ma\ di/a g' e)nteu=qen e)chkesti/dhs2.

id est,

Non per Iouem hinc vel ipse viam
Execestides.

Subaudiendum, inuenerit. Vnde dici coeptum de his, qui tota aberrassent via, aut qui difficili, inexplicabilique negotio distringerentur.

Hermonium officium.

*ermw/nios2 xa/ris2, id est, Hermonium beneficium. Quoties aliquis studet officii causa videri facere, quod alioqui coactus facit, non quo commodet cuipiam, sed quod non liceat secus agere. Hanc paroemiam ad huiusmodi referunt fabulam. Gens quaedam Pelasgica, quae Lemnum incolebat, nauibus transmisit in Baebronem, vel, vt Herodotus, Brauronem Atticae regionem, atque ex ea mulieres raptas abduxerunt. Post vbi pestilentia laborarent, oraculo iussi sunt Atheniensibus satisfacere, atque ita futurum, vt pestilentia liberarentur. Athenienses rogati, quo pacto placari vellent, denunciarunt, vt Lemno decederent. Hanc conditionem cum audissent Pelasgi, per iocum responderunt id facturos sese, si quis Borea vento vnius diei nauigatione domo profectus Lemnum transmitteret. Euenit deinde, vt cum Darius in Thracia agens, omnia vndique subigeret, Militiades dux Atheniensium e


page 647, image: s0647

Cherroneso soluens, Lemnum aggrederetur, Pelasgis denuntians se Borea, vniusque diei cursu adesse domo profectum, nam Cherronesum tenebat, atque illic habitat. Itaque Hermon Pelasgorum princeps Lemno cessit. Idque cum Darii metu compulsus faceret, adsimulabat tamen se volentem cedere, quo gratum faceret Atheniensibus. Huiusmodi ferme comperimus in Graecarum collectaneis. Aemilius Probus in Miltiade aliquanto diuersius rem narrat. Cum Athenienses decreuissent coloniam mittere in Chersonesum, quae tum a Thracibus tenebatur, consultus Apollo, quem sibi ducem sumerent ad expellendos Thraces, iussit vt Miltiadem adsciscerent. Is Lemnum aggressus, postulauit, vt se sponte dederent Atheniensibus. Lemnii per iocum responderunt, se id tum facturos, cum ille domo nauibus proficiscens vento Aquilone venisset Lemnum. Nam hic ventus aduersus est Athenis proficiscentibus Lemnum. Miltiades ne illic tempus tereret, Chersonesum profectus est. Ea capta, rebusque illic ex animi sententia ordinatis, rediit Lemnum, et ex pacto postulauit insulam. Nam se vento Borea domo profectum venisse, quod in Chersoneso domum habebat, decreuerat enim illic manere. Itaque qui Lemnum tenebant, cessere metu. Simplicius quidem Pamphilus ille Terentianus, negans liberi hominis officium esse, cum nihil mereatur, postulare id sibi gratiae apponi.

Ex arena funiculum nectis.

*ec a)/mmou sxoini/on ple/keis2, id est, Ex arena funem nectis. In stulte, frustraque conantem quippiam dicebatur; aut vbi quis ea connectere laboret, quae nequaquam cohaereant. Apposite dicetur in orationem, aut syllogismum male cohaerentem. Vt affine sit illis, Arena sine calce, et Dissolutae scopae. In hanc fere sententiam vsurpauit Irenaeus libro primo, Veluti faciunt qui colligunt Homerocentones. In summa quadrabit in quiduis a)du/naton, kai\ a)/topon, vt pertineat et ad illam formam, Laterem lauas, et Aethiopem dealbas.

Halcedonia sunt apud forum.

QVOD dixit in Cassina Plautus, Halcedonia sunt circa forum, prouerbii speciem gerit. Significatur hac voce tranquillitas, et silentium. Idem in Poenulo, Nisi mihi illam tam tranquillam facis, quam mare est olim, cum ibi halcedo pullos educat suos. Extat etiam in Graecorum commentariis huius modi prouerbium a(lkuoni/tidas2 h(me/ras2 a)/geis2, id est, Halcyonios agis dies, de tranquillam et otiosam agentibus vitam. Aristophanes in Auibus:

*alkuoni/das2 t' h)/geq' h(me/ras2 a)ei\.

id est,

Atque halcyonios duxit adsidue dies.

Ab aue quadam marina ductum adagium, quae Graecis Halcyon dicitur, Latinis Halcedo, vt auctor est M. Varro libro de lingua Latina tertio, ne quis Plautinum verbum deprauatum esse putet. Fabula de Ceyce, et Halcyone est apud Ouidium. De aue sic refert Plinius lib. 10. c. 32. Halcyon paulo amplior est passere, colore cyaneo ex parte maiore, tantum purpureis et candidis admixtis pennis, collo gracili, et procero. Ea foetificat bruma, qui dies Halcyonides vocantur. Neque apparent nisi mari tranquillo, maxime Siculo, Faciunt


page 648, image: s0648

autem septem ante brumam diebus nidos, et totidem fequentibus pariunt. Hi dies et nautis sunt noti. Nam in his tempestatem non metuunt. Nidificant autem medio in mari. Nidi pilae figura, paulum eminenti, ore perquam angusto, grandium spongiarum similitudine, ex spinis aculeatis compacti, tanta duricie, vt ferro incidi nequeant. Franguntur ictu valido, vt spuma arida maris. Hactenus Plinius. Lucianus de tranquillitate Halcyonidum dierum testatur in dialogo, cui titulus a(lku/wn. Virgilius inter prognostica futurae tempestatis hoc quoque refert,

Non tepidum ad solem pennas in litore pandunt
Dilectae Thetidi Halycones.

Meminit harum et Theocritus Idyllio 7.

*x a(lkuo/nes2 storeseu=nti ta\ ku/mata, th/n te qa/lassan,
*to/n te no/ton, to/nt' eu)=ron, o(\s2 e)/sxata fuki/a kinei=,
*alkuo/nes2 glaukai=s2 nhrhi+/si tai/ te ma/lista
*orni/qwn e)fi/lasqen, o(/sais2 te/per e)c a(los2 a)/gra.

id est,

Halcionesque vndas sternunt, pelagusque notumque
Atque Eurum extremam motantem flatibus algam,
Halycones, quas inter aues Nereides omnes
Vnice amant glaucae, quaecunque ex aequore pastum Venantur.

Empedoclis simultas.

*empedokle/ous2 e)/xqra, id est, Empedoclis simultas, dicebatur pertinax et irreconciliabilis. Empedoclem enim aiunt iis fuisse moribus, vt assidue simultatem cum aliquibus susciperet, eamque pertinacissime exerceret. Quadrabit etiam, vbi quis leui de causa ex amico fit inimicus. Refertur a Diogeniano. Suidas ex Lysia citat haec verba, w)/|mhn d' e)/gwge toiau/th| fili/a| sunhrmo/sqai, w(/ste mh/d' a)\n th\n e)mpedokle/ous2 e)/xqran e)mpedw\n h(mi=n gene/sqai, id est, Ego sane putabam nos eiusmodi necessitudine copulatos esse, vt ne Empedoclis quidem simultas nobis possit obstare. Referendum ad illud, quod alio dictum est loco. Odium Vatinianum, et Odium nouercale.

Pluris est oculatus testis vnus, quam auriti decem.

PLAVTVS in Truculento, Pluris est oculatus testis vnus, quam auriti decem, hoc est, Longe maior est habenda fides referentibus ea, quae viderint oculis, quam iis, qui narrant ab aliis audita. Idem innuunt poetae, duas apud inferos insomniorum fingentes portas, alteram eburnam, per quam falsa insomnia veniant ad superos, alteram corneam, per quam vera. Virgilius Aeneidos sexto Homerum imitatus ex Odisseae t.

Sunt geminae somni portae, quarum altera fertur.
Cornea, qua veris facilis datur exitus vmbris,
Altera candenti perfecta nitens elephanto,
Sed falsa ad caelum hac mittunt insomnia manes,
His vbi tum natum Anchises, vnaque Sybillam
Prosequitur dictis, portaque emittit eburna.

Seruius interpretatur per corneam portam, oculos intelligendos, quod colore sint corneo: per eburnam dentes, nimirum osseos, et candidos. Per corneam egredi veras vmbras, quod ea demum certa sint, quae


page 649, image: s0649

conspicimus oculis. Per eburnam falsas, quod vana plerunque soleant esse, quae fama percipiuntur. Itaque Aeneas per eburnam portam dimissus, significat pro falsis habenda, quaecunque de inferis narrarit poeta. Adagii meminit et Apuleius libro primo, Floridorum, narrans quemadmodum Socrates prouerbium inuerterit: Pluris est auritus testis, quam oculati decem. Nam cum conspexisset adolescentem decorum, sed diutine tacentem: Vt te videam, inquit, aliquid eloquere. Sensit itaque Socrates aurium indicium certius esse, quam oculorum, quod oculis non nisi corporis formam contueamur, ex oratione mentis habitum deprehendamus. Iustinianus Institutionum libro tertio, de gradibus cognationum, oculatam fidem appellat, cum res subiicitur oculis. Vnde caecam diem appellant, cum non protinus exhibetur pactum; oculatam, cum praesente pecunia res agitur.

Vulpi esurienti somnus obrepit.

*peinw=san a)lw/peka u(/pnos2 e)pe/rxetai, id est, Esurienti vulpi somnus obrepit. Vbi quis inopia cibi dormit. Nam nonnullis pauperibus somnus loco pastus, testante versiculo illo prouerbii instar celebrato:

*upnos2 de\ pei=nan th\n kake/sxaton dama=|.

id est,

Somnus domat famem malorum pessimum.

Pauperem autem vulpem appellat, quod callida sit inopia, et multarum repertrix artium, iuxta illud quod alibi retulimus, peni/a th\n sofi/an e)/laxe, id est, Paupertas sapientiam sortita est. Neque perperam dicetur et in illos, qui dissimulant, conniuentque ad quaedam, vt per occasionem aliquid commodi ferant. Siquidem vulpes vrgente fame somnum assimulat, vt allectas aues capiat, deuoretque. Fit autem hoc physica quadam ratione, vt famem, ac sitim extinguat somnus. Adagium recensuit Diogenianus.

Ad deorum aures peruenit.

*ei)s2 qew=n w)=ta h)=lqen, id est, ad deorum aures peruenit. Vbi facinus aliquod clanculum patratum, resciscitur ab iis, qui possunt vel remunerari recte factum, vel punire secus admissum. Sic enim imaginantur poetae, quae recte, secusve gerantur in terris, ea per Mercurium explorata referri Ioui. Is deinde concilio deorum conuocato, de poena statuit. Et illud etiam nunc solemne in principum, et pontificum literis, Ad nostras aures peruenit. Paulo diuersius pastor ille Virgilianus.

Et quoties, et quae nobis Galatea locuta est,
Partem aliquam venti dium referatis ad aures.

De rebus egregiis, quasque deorum auribus dignas iudices. Itidem Horatius:

Et Iouis auribus ista Seruas.

Admirabiles in nectendis machinis Aegyptii.

*deinoi\ ple/kein ta\s2 mhxana\s2 ai)gu/ptioi.

id est,

Nectunt stupendas machinas Aegyptii.

De versutis, et vt ait Plautus consutis dolis dictitatum. Torqueri potest et in perplexas sophistarum argutias, ac syllogismorum inexplicabiles labyrinthos. Aut in sycophantes, ac delatores, qui vera falsis permiscendo nectunt calumnias. Ammianus 14. refert, Paulo cuidam qui


page 650, image: s0650

plurimos admirandis technis deferebat apud Constantium, vulgo cognomen inditum cathenae, quod in complicandis delationibus nodos necteret insolubiles. Celebrabantur olim Aegyptiorum opera ex variis lignorum frustulis miro quodam artificio connexa, quorum est et Herculanus nodus. Adagium hoc cognatum est illi, quod alibi retulimus, kassiw/tikon a(/mma, i. Cassioticus nodus. Cassium enim in Aegypto est, quemadmodum paulo superius ostendimus.

Acesei, et Heliconis opera.

*ake/sews2, kai\ e(likw=nos2 e)/rga, id est, Acesei, et Heliconis opera. Quae singulari artificio confecta viderentur, sic antiquitus appellabantur. Locum prouerbio fecerunt duo quidam celebratae artis artifices, Aceseus natione Patarensis, et Helicon Carystius. Hi primi contexuisse dicuntur peplum Palladis Poliadis: id enim cognomen Mineruae, quae in arce Atheniensium colebatur.

Acesias medicatus est.

*akesi/as2 i)a/sato, id est, Acesias medicatus est, dici solitum de re, quae semper vergeret in deterius, quoque magis accuraretur, hoc peius haberet. Occasionem adagio dedit Acesias quidam medicus imperitus, et stupidus, qui dum cuidam pedum dolore laboranti mederi studet, auxit dolorem. Vnde Aristophanes:

*akesi/as2, inquit, to\n prwkto\n i)a/sato.

Quod ea pars, quantumvis cures, tamen per se semper inquinetur. Auctor Diogenianus.

Agamemnonii putei.

*agamemno/neia fre/ata, id est, Agamemnonii putei. De nouis, et admirandis operibus dicebatur. Aiunt enim Agamemnonem, et circa Aulidem, et passim in omni Graecia puteos effodisse, ne per aestum aquarum inopia laborari posset. Auctor Zenodotus.

De fera comedisti.

*argi/ou be/brwkas2, i. De fera comedisti. Dicebatur olim oscitanti. Nam vulgo creditum carnem ferinam comesam crebras oscitationes excitare. Venustius erit, si commode transferatur ad supinos, oscitabundos, et negligentes.

Ruris fons.

*agrou= phgh\, id est, Ruris fons. De nimium laboriosis, et perpetuo operi assidentibus. Cuiusmodi fingit Menedemum Terentius. Conueniet item et de negotio laborioso, cuique nunquam exhausti satis est. Nam hoc ipsum verbum phgh\ hyperbolem habet copiae, non tantum apud Graecos, verum etiam apud Latinos.

Aesopicus sanguis.

*ai)sw/peion ai(=ma, id est, Aesopicus sanguis. Delphi Aesopum quendam nihil commeritum interemerunt, eamque ob causam iratum numen dira illis vaticinabatur. Sunt qui putent hunc Aesopum esse, cuius nomine feruntur apologi. Traduntque huiusmodi quaedam super illius interitu, tametsi fabulis, quam vero propiora. Cum Delphos profectus gentis illius iram in se conuitiis, et contumeliosis apologis concitasset, Delphi sacra phiala in huius peram clanculum imposita, Phocidem consecuti, comprehensum sacrilegii damnarunt, obtestantemque, ac dira imprecantem, praecipitarunt. Mox oborta pestilentia, consultum oraculum, admonuit vt Aesopi manes placarentur, itaque Delphi monumentum


page 651, image: s0651

Aesopo constituerunt. Caeterum Graeciae principes, et eruditi, simulatque cognouissent indignam Aesopi mortem, Aesopicum sanguinem vlti sunt, sublatis ijs, qui fuerant mortis auctores. Vnde dici solitum, aut vbi quis praeter meritum acerba pateretur, aut vbi propter laesam innocentiam irati superi, poenam immittere viderentur. Meminit huius historiae Plutarchus in commentario, cui titulus peri\ tw=n u(po\ qei/ou brade/ws2 timwroume/nwn. Nempe Aesopum multam auri vim accepisse a Croeso, vti Delphis splendide sacrificaret, et Delphorum singulis quatuor minas distribueret. Verum cum incidisset illi nescio quid dissidij cum Delphis, sacrum quidem fecit, caeterum pecuniam, quam acceperat distribuendam, Sardis misit, Delphos indignos iudicans eo beneficio. Quamobrem irati, sacrilegij condemnatum praecipitarunt e rupe quam Hyampeiam vocant. Eo facto deus indicauit terrae sterilitatem, et morborum prodigiosorum vim instare, proinde territi Delphi, in publicis Graeciae conuentibus assidue per praeconem clamabant, si quis esset qui poenas Aesopi nomine de se vellet sumere. Tandem tertia generatione Samius Idmon aduenit, nihil affinis Aesopo, sed nepos eorum, qui Aesopum Sami emerant, huic cum poenas quasdam dedissent, malis leuati sunt. Indicat eodem in loco Plutarchus, dici solere, quoties sero poena datur.

Manum ferulae subduximus.

ET nos manum ferulae subduximus, id est, nos quoque literas didicimus, et praeceptorum opera sumus vsi. Nam antiquitus literatores discipulorum manus ferula caedebant. Est autem ferula fruticis genus, quo non aliud leuius, vt indicat Plinius lib. 13. cap. 22. Graecis na/rqhc dicitur, vtilis ad fulciendos vacillantes aetate senes, Vnde et Baccho, Silenoque sacer, vt vino titubantes fulciat, nec oneret tamen. Est enim ligno durissimo foris, licet intus lignum non habeat. Hac exceptum ignem caelestem poetae fingunt Prometheum deportasse in terras. Postremo hinc fiunt sceptra paedagogorum, vt Martialis appellat, quo terreant magis, quam laedant. Notauit id eleganter Columella in carmine:

Nec manibus miteis ferulas.

Et ibidem:

Ferulaeque minaces
Plantantur.

Vnde manum ferulae subduxisse dicuntur, qui desierunt in ludo literario versari, neque iam pueri docendi, sed vtcumque docti sunt. Iuuenalis in prima satyra:

Et nos ergo manum ferulae subduximus, et nos
Consilium dedimus Syllae.

Hieronymus, subduximus accipere videtur, pro eo quod est subiecimus, supposuimus. Sic enim scribit ad Domnionem. Et nos didicimus literas, et nos saepe manum ferulae subduximus. Nisi forte manum ferulae subducere pueri dicuntur, cum metu plagae subtrahunt manum. Est similis apud Graecos sermonis color. Citatur apud Athaeneum libro decimotertio Timocles:

*dei=n d' e)/ti
*agwnia=sai, kai\ r(apisqh=nai/ ge, kai\
*plhga\s2 labei=n a)palai=si xersi\n h(du/ge.

id est:

-Opus esse ad huc
Trepidare, et alapis caedi, et in teneras manus
Recipere plagas res profecto suauis est.



page 652, image: s0652

Aetnaeus cantharus.

*ai)tnai=os2 ka/nqaros2, id est, Aetnaeus scarabeus. De magnis, et foedis. Aristophanes in Pace:

*ou)k oi)=d' o(/poi ei)sh/gag' ai)tnai=on me/giston ka/nqaron.

Aetnaeum autem dixit, quasi praegrandem, quod in Aetna varii, maximique scarabei sint: vel Aetnaeus dixit, tanquam instar Aetnae montis maximus. Porro scarabaeus insecti genus, quod e stercore, vt nascitur, ita pascitur. Fabulis quoque ante proditum est, Aetnam vnum e Gigantibus praecipuum complexam fuisse, ac seruasse, ne cum reliquis periret fulmine. Vnde et illud: *ou)/te pu=r ou)ra/nion e)p' au)to\n h)=lqen, ou)/te ai)/tnh pie/zei au)to\n, id est, nec ignis caelestis illum attigit, nec Aetna illum premit. Auctor Diogenianus.

Extra chorum saltare.

*ekto\s2 xorou= o)rxei=sqai, id est, Extra chorum saltare dicitur, qui dicit, aut facit a re, quam proposuit, alienum aliquid. Etenim qui choros agunt, certis limitibus, certisque numeris adstricti mouentur, vt liberum non sit, quolibet euagari. Quod si quis discrepet a lege chori, ridiculus habeatur.

Exordiri telam.

PLERAEQVE metaphorae, quae dicuntur a textrina, prouerbii faciem prae se ferunt. Plautus in Bacchidibus. Exorsa haec tela est non male omnino mihi. Idem in Pseudolo: Neque nunc quid faciam scio, Neque exordiri vnde occipias, habeas, Neque ad detexundam telam certos terminos. M. Tull. libro De oratore dixit, pertexere, pro perficere. Pertexe modo, inquit, Antoni, quod exorsus es. Rem enim, quam arte, consilioque instituimus, exordiri dicimur. Et reteximus, quae denuo refingimus. Item illud ad Herennium: Ego te iam retexam ab exordio, id est, ab initio vitae explicabo, qualis sis. Cognatum illi, quod alio commemorauimus loco: Ea tela texitur. sth/mona sth=sai, Pollux citat ex Graecis auctoribus.

In caducum parietem inclinare.

PRouerbiali figura, in caducum parietem inclinare dicimur, cum nitimur, confidimusque rei parum firmae, ducta metaphora ab aedificiis. Hadrianus Imperator de Commodo adoptato, et Imperii successioni destinato, dictitare consueuit, in caducum parietem inclinamus, et perdidimus quater millies sestertium, quod populo, et militibus pro adoptione Commodi dedimus. Caducum autem parietem vocabat, quod esset valetudinarius, et rebus gerendis inhabilis esse videretur. Item, qui senis praesidio nititur, qui forma superbit, qui in caducis fortunae bonis vitae praesidia collocare, recte dicetur, in caducum inclinare parietem. Hinc proximum est illud Maronis:

In te omnis domus inclinata recumbit.

Scipioni arundineo inniti.

AD eandem formam pertinet quod apud Hebraeos in prouerbio fuisse videtur. Arundineo inniti baculo, de eo, qui spes suas figit in his, qui non solum non possunt esse praesidio, verum etiam noceant destituto. Siquidem arundineus Scipio, non modo non sustinet innitentem, verum etiam manum penetrat, ac vulnerat.

Homo Bombylius.

*bombu/lios2 a)/nqrwpos2, id est, Bombylius homo, dicitur verbosus,


page 653, image: s0653

multique strepitus, caeterum inutilis. Bombylius Graecis, apis, aut vespae genus, a sonitu, sicuti videtur, appellatum, ingens, sed ad mellificium inutile, fauos sibi nectit e luto. Et ingens apis, ac musca, quam a strepitu sic dixerunt. Hesychius addit bombuli/das2, Graecis dici bullas, quas nasci videmus ex aqua, quae mox euanescunt. Item bombylion dici poculi genus, quod paulatim extillante potu sonitum reddit in modum animantis, de quo dictum est, quamquam et huic a bombo vocabulum. Apud Suidam quidam tibicinem, pro bombylio, bombau/lion dixit, addita litera a, para\ to\ au)loi=s2 bombei=n. Quin et M. Tullius Philippica tertia meminit cuiusdam Bambalionis, hominis nihili, et impeditae linguae. Bambalio, inquit, quidam pater, homo nullo numero. Nihil illo contemptius, qui propter haesitantiam linguae, stuporemque cordis, cognomen ex contumelia traxerit. Hesychius ait Graecis bambalei=n esse labiis tremere. Nam id accidere solet hoc vitio linguae laborantibus, quemadmodum et frigore horrentibus. Quanquam autem haec vox variis modis describitur, tamen eadem est origo, nimirum a sono titubanter loquentium, aut vehementer algentium. Adagium refertur apud Zenodotum.

Buthus obambulat.

*bou=qos2 perifoita=|, id est, Buthus oberrat. De leuibus, ac stolidis dicebatur. A moribus Buthi cuiusdam athletae, qui vicerat in Pythiis ludis. Huius meminit Cratinus, e)n xei/rosi, teste Zenodoto. Meminit et Hesychius, indicans et Atistotelem alicubi de huius victoria meminisse. Fieri potest, vt huic id nominis inditum fuerit ab edacitate, quod solidos boues vorare soleat. Nam cognominatus est, et Hercules bousqoi/nas2, quod aliquando esuriens quendam e bubus Theodamantis, quibus ille terram proscindebat abductum, occidit, ac vorauit. Vnde videtur dici posse in edaces, id est, boufa/gous2.

Bunas iudex est.

*bou/nas2 dika/zei, id est, Bunas iudicat. In nonnullis codicibus scriptum est bouli/as2, non bou/nas2, sed deprauate. Vbi lis in longum profertur, nec vnquam explicatur. Paroemia nata a Buna quodam Atheniensi. Cum esset controuersia inter Calidonios, et Eleos, vtrique rem ad arbitrium Bunae detulerunt. Conuenerat autem, vt a manibus temperarent, donec ille de negotio pronunciasset. Quod vbi sensisset Bunas, de industria audiebat quidem vtramque partem, caeterum per fictas occasiones rem in longum distulit, nec vnquam de lite voluit pronunciare. Auctor Mnaseas apud Zenodotum.

Bos sub iugum.

*bou=s2 e)pi\ zugo\n, id est, Bos sub iugum, vbi quis assidue laborat, aut vbi se quis laborioso inuoluit negotio. Ductum a bubus agricolis. Quin et hic erit locus vtendi, cum negabimus aliquem ad id trahendum negotii, ad quod administrandum parum sit idoneus, sed eum, qui sit aptus, quod bos iugo ducendo natus videatur, non item canis, aut ceruus. Proinde confine fuerit illi, quod alio positum est loco, bos clitellas. Recenset Zenodotus.

Tenui filo.

TENVI filo, pro stilo subtiliori, minusque grandiloqua oratione. Nam Rhetores tres faciunt orationis xarakth=ras2, grandem, tenuem, et


page 654, image: s0654

mediocrem, sumpta metaphora a nentibus, aut certe a textoribus. Horatius:

-Tenui deducta poemata filo.

Ausonius in oratione, qua Gratiano Imperatori de consulatu gratias agit. Tenuiori, inquit, filo, vt dicitur, deducta libauerim. Cui diuersum erit, Crasso filo, Crassiore filo. Veluti si dicas, Barbaros crasso filo tractare rem theologicam. M. Tullius libro De oratore secundo dixit, vberiore filo, pro copiosius: et in Senectute, aliud filum orationis, pro alio dicendi genere.

Tenui vena, diuite vena, tenui canali.

REM eandem alia reddunt metaphora, cum aiunt: Paupere vena, benigna vena, diuite vena. Venam autem appellant indolem, et vim genuinam ingenii, translatione ducta, vel a fontibus, quorum alii angustiore vena manant, alii tanta, vt flumen ingens efficiant: vel a metallis, quorum etiam venae non genere tantum, sed et copia differunt. Similimum his est, quod ait Quinctilianus libro 11. Pleniore tamen haec canali fluunt. Vos Albani tumuli, atque luci.

*upermaza=n.

*ma/za Graecis genus est cibi e simila tritici, quod, vt apparet, in deliciis erat, vnde vulgari ioco dicebant, u(permaza=n, pro opipare, splendideque viuere, siue ob egregias mazas, siue quod aliquid his etiam lautius sumerent. Eam vocem Iul. Pollux libro 7. indicat fuisse veterum, pro qua recentiores dixerint kriqia=n, a iumentis ductum, quibus hordeum placentae sunt. Illud mirum cum hoc verbum proferat ex Aeschylo, et Sophocle, cur recentiorum esse dicat, nisi forte apud recentiores coepit vsitatius esse, quam u(permaza=n. Euplous ad Thalasserotem: u(permaza=s2 h)/ me/mhnas2. *akou/w ga/r se loido/rou gunaiko\s2 e)ra=n, id est, aut luxu diffluis, aut insanis. Nam audio te captum amore mulieris maledicae. Consimili forma dicebant mattua/zein, a Mattya cibi genere, quod Athenaeus libro decimoquarto, recenset inter secundae mensae delicias.

Ne propius ferire.

*ou)d' i(/ktar ba/llein, id est, Ne proprius quidem ferire dicuntur, qui procul absunt a scopo, multoque interuallo aberrant a re proposita. Sumptum est ab imperitis sagittariis, cuiusmodi, cum Diogenes ille Cynicus conspexisset, proxime scopum consedit: rogatus quid sibi vellet, ne me feriat, inquit, innuens quidvis illum tacturum potius, quam scopum. Ergo qui nimium aberrant a signo, ou)d' i(/ktar ba/llein dicebantur, perinde valet, quasi dicas, ou)de\n o(/moion, id est, Nihil simile. a)po\ skopou= dixit Homerus. Vsurpauit hoc adagium Plato libro de Republica nono: kai\ tau=ta dh\ pa/nta, pro\s2 tu/rannon ponhri/a| te, kai\ a)qlio/thti po/lews2 paraballo/mena, to\ lego/menon ou)d' i(/ktar ba/llei, id est, Haec quidem sane omnia ad tyrannum collata, malitia miseriaque ciuitatis, haud quaquam accedunt ad scopum, vt prouerbio dici solet. Suidas admonet, e linguae proprietate dictum prouerbium, velut, et illud quod proxime sequitur. Huc allusisse videtur Lucianus in Dialogo, quem inscripsit, u(pe\r tw=n ei)ko/nwn. *mh\ ei)=nai tw=n thlikou/twn a)ci/an, mhde\ e)ggu\s2, id est, Neque enim esse me tantis laudibus dignam, ne prope quidem. Item Aristides in Miltiade: ou)k e)/sti tau=ta ou)de\ e)ggu\s2, id est, Multum abest, vt haec ita se habeant. Adagium hoc


page 655, image: s0655

referendum in gregem illorum, quae commemorauimus alibi, th=s2 qu/ras2 a)marta/nein, et toto errare caelo, et tota errare via.

Diolygium malum.

*diwlu/gion kako\n, id est, Ingens malum, ipsa loquendi figura prouerbialis est. Vtitur hoc adagio Plato in Theaeteto, *ou) makra\ me\n, dia\ diwlu/gios2 fluari/a, id est, Haud longa quidem, ac Diolygia nugacitas. Apud Suidam referuntur haec ex auctore Damasco, kai\ tau=ta ou)de\ diwlu/gios2 fluari/a do/ceien ei)=nai, kai\ dikai/ws2, ou) kata\ graw=n u(/qlon lego/menon, a)lla\ pe/ra tou= megi/stou flhna/fou, id est, Nonne haec vel maxima nugamenta videbuntur? Sane videbuntur, et quidem merito. Non iuxta deliramenta, quae vocant anicularum, sed vltra maximas nugas. Chrysostomus aduersus Iudaeos oratione prima ait, me/ga diwlu/gion o)lolu/cantes2, id est, clare iubilantes vt vox procul queat exaudiri, loquitur de pastoribus viso lupo inter se vociferantibus. Vocis originem bifariam indicant. diwlu/gion quasi dio/lou i)o\n, quod clamor nusquam non penetret; et diwlu/gion quasi diollu/on, id est, perdens, et exitium afferens. Dicitur autem prouerbium de eo, qui malo quopiam ingenti, ac diuturno tenetur.

Eadem tibi, et Pythia, et Delia.

*tau=ta/ soi kai\ pu/qia, kai\ dh/lia, id est, Haec tibi, et Pythia, et Delia. Quoties supremum aliquod opus significamus. Perinde quasi dicas haec summa omnium, quae gesturus es in vita. Citatur adagium ex Menandro. Natum aiunt ab oraculo quodam reddito Polycrati Samiorum tyranno. Nam is posteaquam Rheneam insulam cepisset, eamquae consecrasset Apollini, constitutis apud Delum ludis pulcerrimis Delphos misit, consulturos, vtrum oporteret eos ludos Delios an Pythios appellare. Respondit oracuculum tau=ta/ soi kai\ pu/qia, kai\ dh/lia, futurum innuens, vt propediem excederet e vita, idque euenit. Itaque res in prouerbium versa. Caeterum si scribas tauta\, vertes eadem, si tau=ta vertes haec. Neque enim ad sensum magni refert.

Claue findere ligna, et securi fores aperire.

*th=| kleidi\ ta\ cu/la sxi/zein, th=| de\ a)ci/nh| th\n qu/ran a)noi/gein peira=s2, id est, Claue ligna findere, securi vero fores aperire conaris, cum res praepostere geritur, veluti si quis liberos metu studeat emendare, seruos beneficiis sibi adiungere. Aut si quis apud imperitos philosophicis rationibus agat, apud eruditos clamore, et improbitate vincere conetur. Refertur a Plutarcho in libello, cui titulus: peri\ tou= a)kou/ein.

Bellerophontes literas.

*bellerofo/nths2 ta\ gra/mmata, id est, Bellerophontes literas. Subaudiendum verbum aliquod accommodum sententiae, adfert, aut aliud aliquod. Locus erit huic prouerbio, cum quis literas velut commendatitias perfert, quae contra ipsum sint descriptae. Vulgo literas Vriae vocant. Neque dissimilis est historia apud Hebraeos. De Bellerophonteis literis huiusmodi fabulam commemorant Graeci. Bellerophontes propter occisum Bellerum, Argos exilio mutans, in Tirynthem peruenit, proetique regis hospitio est vsus. Interim Antea regis vxor, adolescentis amore correpta, coepit illius animum


page 656, image: s0656

ad stuprum solicitare, et sui copiam obtulit. Ille vbi flagitium recusasset, videlicet hospitij religione permotus, illa prior occupans, versoque in odium amore muliebri, Bellerophontem apud maritum occulte defert, tanquam ab illo fuisset de stupro interpellata. Quod vbi persuasisset, quoad poterat regis animum in perniciem iuuenis instigabat, semper ad aurem occinens illud Homericum.

*teqnai/hs2 w)= proi=t' h)\ ka/ktane bellerofo/nthn.

Aut morere Proete, aut interfice Bellerophontem.

Proetus itaque vere regio ingenio, et vt Homeri vtamur verbo a)gkulomh=tis2, veluti officij causa Bellerophontem ad Iobaten hospitem mittit, additis literis velut in illius commendationem scriptis. In his mandabat Iobatae, vt iuuenem quoquo pacto tolleret e medio. Bellerophon vt est minime suspicax innocentia, literas acceptas reddit, vt fuerant, obsignatas. Quas vbi perlegisset Iobates, quo Proeto gereret morem, aggreditur adolescentem honesto titulo perimere. Nam hic ferme malorum principum mos. Animum iuuenis suapte sponte ferocem, ad periclitandas vires, gloriamque parandam inflammat. Ac primum persuadet, vt cum Chymaeta congrediatur. Id erat monstrum triforme.

Prima leo, postrema draco, media ipsa Chimera.

Id est, Caprina specie. Hanc Bellerophontes equo insidens alato, telo confixit, confecitque. Post alijs, atque alijs periculis obiecit iuuenem, a quibus omnibus cum ille victor rediret, rex et vires admiratus, et ex euentu coniectans innocentiam, literas Proeti ostendit, generum adsciuit, ac moriens eidem Imperij successionem tradidit. Itaque quisquis imprudens aut nunciat, aut facit quippiam, quo se prodit, in eum recte dicetur: *bellerofo/nths2 ta\ gra/mmata, aut quicunque sub officij praetextu laeditur. Adagium recensetur a Zenodoto. Plautus in Bacchidibus: Tace, nullus homo dicit, hae tabellae te arguunt. Quas tu attulisti, hae te vinciri iubent. A ha Bellerophontem iam tuus me fecit filius. Egomet tabellas detuli, vt vincirer, sine. Effertur adagium in hunc etiam modum: *bellerofo/nths2 kata\ sautou=, id est, Bellerophontes aduersus seipsum. Lucianus in Apologia: tw=n e)pi\ misqw=| suno/ntwn. kata\ sautou= o( bellerofo/nths2 gegrafw\s2 to\ bibli/on. id est, Qui Bellerophontes librum aduersus teipsum scripseris. Simili commento Rex Pharnabazus imposuit Lysandro. Refert Plutarchus in ipsius vita.

Coeno puram aquam turbans, nunquam inuenies potum.

*borbo/rw| u(/dwr lampro\n miai/nwn ou)/poq' eu(rh/seis2 po/ton.

id est:

Si lympidam perrexeris.
Coeno aquam spurcare, nunquam quod bibas inueneris.

Carmen est Trochaicum, quod nos Hemistichio, et carmine eiusdem generis expressimus. Dici solitum, vbi quis ea, quae sunt per se pulcherrima, contaminat admixtis ijs, quae sunt turpissima: Veluti si quis poeticae admisceat obscoenitatem, suo vtique vitio. Nam ars per se syncera; aut amicitiam principis crebris offensis irritet. Conueniet in hos quoque quibus haec vita grauis est, idque ipsorum culpa, quod animi vitio, quae per se molesta non sunt, molestiam afferre videantur. Quod si adsit mens a


page 657, image: s0657

stultis affectibus immunis, quidquid acciderit, voluptati futurum est.

Charetis pollicitationes.

*ai( xa/rhtos2 u(posxe/seis2, id est, Charetis pollicitationes. Dici solitum, vbi quis facile, ac benigne promittit, iuxta illud Nasonis:

Promittas facito, quid enim promittere laedit?

Pollicitis diues quilibet esse potest.

Natum adagium a Charete quodam Atheniensium duce, qui quiduis cuiuis pollicebatur, at non praestabat item, quod receperat. Narrant et de Vespasiano filio. Cum admoneretur, ne tam facilis esset ad pollicendum, quod longe plura promitteret, quam praestare posset, respondit, non oportere quemquam ab Imperatoris conspectu tristem discedere. Adagium refertur a Suida, nec dubitamus, quin sumptum sit ex Aristoph.

Cescon habitas.

*ke/skon oi)kei=s2, id est, Cescum habitas. In stupidum, et bardum dicebatur. Cescos Pamphyliae ciuitas, cuius ciues ob vecordiam stultitiamque vulgo male audiebant. Iuxta Cescum vrbem fluuius erat, cui nomen a)/nous2, id est, amens. Quamquam Suidas, qui et ipse proverbii meminit, Cescum ponit in Cilicia, non in Pamphylia. Vnde et vulgari sermone iactatum est. po/lis2 ke/skos2 nou=n ou)k e)/xousa, id est, cescus ciutas mentis inops. Quadrabit et in coetum, qut conciliabulum hominum stultorum. Convenit cum eo, quod alias ostendimus, Boeotica sus. Adagium recenset Zenodotus. Illud obiter admonendum, locum hunc in Suida deprauatum haberi in dictione ke/skos2, et pro ke/skon ou)k e)/xein, legendum esse ke/skon oi)kei=n.

Circulum absoluere.

*to\n ku/klon a)potelei=n, id est, Circulum absoluere, est rem omnibus numeris omnibusque partibus perfectam reddere. Vnde et kuklopai/deia dicta, quae disciplinarum omnium velut orbem absoluerit, et e)gku/klios2 paidei/a. Metaphora sumpta videtur a mathematicis, apud quos circularis figura perfectissima absolutissimaque iudicatur. Vnde illud non sine causa laudatum carmen de sapiente.

Mundi instar habens teres, atque rotundus,
Externae ne quid labis per leuia sidat.

Confine illud, pa/nti r(uqmw=|, id est, Omni numero. Ita Fabius in praefatione libri 8. Quam vt per omnes numeros, et penitus cognoscere, ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus simplicius, ac breuius tradi magis convenit, quod a musicis ductum videtur.

Calidam veruti partem.

*to\ qermo\n tou= o)belou=, id est, Calidam veruti partem. Subaudiendum arripuit, aut simile quippiam: vbi quis per imperitiam negocii ea parte rem aggreditur, qua minime tutum fuerat aggredi. Aut vbi quis ob inscitiam pro melioribus eligit peiora. Zenodotus ait huius adagii meminisse Sophoclem. Sumpta metaphora ab iis, qui per imprudentiam, eam veruti partem manu prehendunt, quae calet, deinde offensi reiiciunt, et alteram partem apprehendunt. Non vsquequaque dissimile huic a(lieu\s2 plhgei\s2 no/on oi(/sei, id est, Piscator ictus sapiet, quod alio loco retulimus.

Titanicus aspectus.

*titonw=des2 ble/pein, id est, Titanicum tueri, hoc est, vultu Titanico obtueri. Titanicum autem toruum vocant, ac tetricum: ac cuiusmodi fuisse feruntur veteres illi Titanes. Lucia. in


page 658, image: s0658

Timone: *ekpeta/sas2 gou=n th\n tw/gwna, kai\ ta\s2 o)fru=s2 a)natei/nas2, kai\ brenquo/meno/s2 ti pro\s2 a)uto\n e)/rxetai titanw=des2 ble/pwn, id est, Itaque promissa barba, reductisque superciliis, secum murmurans nescio quid accedit Titanico vultu aspiciens. Idem in Icaromenippo, o( zeu\s2 ma/la foberw=s2 drumo/te kai\ titanw=des2 ei)s2 e)me\ e)pidw\n, id est, At Iupiter admodum terribiliter, acriterque, et Titanico me intuens vultu.

Thraces foedera nesciunt.

*qra=kes2 o(/rkia ou)k e)pistantai, id est, Thraces foedera non norunt. Apud Thraces euenit, vt natu maximus quidam iaculo per pectus adacto interierit. Vnde Ionibus, et Aeolibus veluti per aenigma dici coeptum: *qra=kes2 o(/rkia ou)k e)pi/stantai, quod natu grandibus, honos magis debeatur apud hos, qui legibus viuunt. Porro Thracum barbariem, et immanitatem perfidiamque satis arguit interemptus a Polymnestore Polydorus, hospitii iure violato. Et Euripides in Hecuba:

*ta/x' ou)=n par' u(mi=n r(a/dion cenoktonei=n,
*hmi=n de/ g' ai)sxro\n toi=sin e(/llhsin to/de.

id est,

Iugulare forsitan hospitem, vobis leue est,
Nobis Achiuis istud oppido est graue.

Thunnissare.

*qunni/zein, Graeci transferunt pro stimulare, pungereque, vel quod hic piscis, quo sit palato gratior, pungi soleat, vel quod ipse piscis adurat, pungatque contactu. Plin. lib. 9. ca. 15. rem auditu nouam memorat de Thynno. Ait in mari animalculum esse per quam exiguum, aranei magnitudine, scorpionis effigie: id se Delphino, et ei, qui gladius vocatur, crebro Delphini magnitudinem excedenti, sub pinna affigit aculeo, tantoque infestat dolore, vt in naues saepenumero exiliant. Athenaeus lib. Dipnosophistarum 7. prodidit Thynnorum generi, quos Athenienses Thynnidas appellant, subter ventrem pinnam affixam esse, quae vocetur athera. Addit pisci nomen inditum para\ to\ qu/ein, quod impetu feratur, praesertim, cum oestro concitus agitur, id quod illi accidit circa solstitium aestiuum. Id est animalculum in capite specie scorpii, magnitudine drachmae. Quo malo sic exagitantur, vt ex aquis subsiliant, non minus alte, quam Delphini. Atque huius rei testem adducit Aristotelem. Lucian. in Ioue Tragoedo: *apa/ge, qunnw=des2 to\ e)nqu/mhma w)= po/seidon, kai\ komidh= paxu\, id est, apage Thunnicum enthymema Neptune, et supra modum pingue. Rursum in eodem dialogo ad idem verbum alludes: *ei) t' a)ma\ ou(/tws2 u(mi=n a)potequ/nnistai, id est, Si mea vobis ita expuncta sunt. Adagium recensetur a Diogeniano.

Citius vsura currit, quam Heraclitus.

*qa=tton o( to/kos2 h(raklei/tw perine/w tre/xei, id est, Citius vsura quam Heraclitus celerrimus currit. Admonet adagium abstinendum a mutua pecunia quae credatur ad vsuram. Nam opinione celerius recurrere diem vsurarium. Sumptum proverbium ab Heraclito quodam celeritate currendi praeter caeteros eximio atque excelleti. Iuxta Doricam dialecton dictum est, h(raklei/tw, et perinew, pro h(raklei/tou perine/ou. Videtur carmen fuisse trochaicum tetrametrum catalecton paucis syllabis deprauatis.

Celerius, quam Butes.

*qa=tton h)\ bou/ths2, id est, Celerius, quam Butes. Hoc adagio significabant aliquid quam primum absolui,


page 659, image: s0659

compendioque explicari. Quemadmodum solent ii, qui paucis verbis, et iis trunce pronunciatis, longam sententiam significant. Aiunt hinc fuisse natum. Athenis inter picturas Stoae porticus, depictus erat Butes quidam, atque ita pictus, vt summa capitis pars cum oculis dumtaxat videretur, videlicet vt spectator imaginaretur reliquum corpus tegi montis obiectu, in quo ingrediebatur. In eius igitur pictura quoniam non multum operae sumpserat pictor, proverbio iactari consueuit de his, quae facile perficiuntur. Auctor Zenodotus.

Lydus ostium clausit.

*ludo\s2 th\n qu/ran e)/kleise, id est, Lydus ostium clausit. De furacibus dicebatur, quod Lydi non discederent, nisi re quapiam sublata. Quod si permittitur nobis diuinare (cur autem non permittatur in re tam vetusta, cum nec auctor extet, nec interpres) malumus accipere de iis, qui rem quampiam obscoenam aggressuri, fugitant arbitros [correction of the transcriber; in the print arbirros] abduntque sese, propter Lydos molliciei notatos. Vnde et Plaut. Lydum volsum appellat. Allusit ad proverbium, atque vtinam aperuisset etiam Plutarchus in commentario, quem scripsit aduersus Colotam: *emoi\ de\ dokei= kaqa/per o( ludo\s2 e(f' au(to\n a)noi/gein ou) qu/ran mi/an, a)lla\ tai=s2 plei/stais2 tw=n a)poriw=n, kai\ megi/stais2 periba/llein to\n e)pi/kouron, i. At mihi videtur, quemadmodum Lydus aduersus seipsum, non vnam aperire ianuam, sed plurimis ac maximis difficultatibus Epicurum involuere. Nisi si cui magis placet, vt hic Plutarchi locus referatur ad illud, quod alias dicetur, viro Lydo negocium non erat. Hesychius meminit proverbii, sed nihil addens praeter haec verba: *epi\ tw=n mwrokleptw=n, de stulte furacibus. Verum hic prodidit nobis deprauatam in aliis libris scripturam, legendumque non e)/kleise, sed e)ki/gklise, id est, mouit siue tentauit. Fures enim imperiti dum non sine strepitu mouent ostium, sese produnt saepius. kigkli/zein enim Graecis, auctore Suida, polysemon est. Sonat enim saleu/ein, moxleu/ein, h)=xon poiei=n, kinei=n, id est, mouere, obdere pessulum, strepitum facere, attingere. Haec est autem praecipua furum ars, vt siue ingrediantur, siue egrediantur, absque sonitu moueant ostium. Ex his iam arbitramur esse perspicuum, quid sentiat Plutar.

Lydus in meridie.

*ludo\s2 e)n meshmbri/a|, i. Lydus in meridie. In hominem insatiatae, aut etiam intempestiuae libidinis dictitabatur. Narrant Lydos adeo libidine perditos fuisse, vt non tantum noctu vacarent voluptati Venereae, verumetiam ipso meridie lasciuirent, manib. foedum opus peragentes, vnde ludia/zein dicunt Graeci, pro Lydorum more vitam agere. De gentis huius lusu, deliciisque multa commemorat Athenaeus lib. 12. Meminimus alibi, nimirum in proverbio, Sybaritica mensa, de conuiuio Sybaritico, in quo et Venus admiscebatur. Porro nullum est tempus magis alienum a coitu, quam vel meridiei ob aestuantem solem, vel conuiuii, propter spiritus circa stomachum et concoctionem occupatos.

Caprarius in aestu.

*ai)po/los2 e)n kau/mati, i. Caprarius in aestu. Consimilem habet sensum, videlicet intempestiuae libidinis. Nam his horis caprarii, dum seductis gregib. in vmbra latitant, lasciuire soliti scribuntur. Zenodot. vtrumque refert adagium, et item Suidas. Poterit ad quamuis voluptatem accommodari non in tempore adhibitam.

Lydus cauponatur.

*ludo\s2 kaphleu/ei, id est, Lydus


page 660, image: s0660

cauponatur. In effeminatos, et voluptatibus addictos iaciebatur. Ex huiusmodi natum historia tradunt. Cyrus Rex deuictis Lydis imperauit ex consilio Croesi, vt cauponiam exercerent neque tractarent arma, sed veste ad terram vsque demissa vterentur, quae olim mollitiem indicabat, vt ad eum modum veluti in feminas transformati, ad rebellionem fierent inutiles. Herodotus lib. 1. tradit, Lydos primos omnium caupones, et institores extitisse. Hesychius tradit ab his inuenta spectacula, et hinc Romanos dixisse ludos. kapileu/ein, Graecis proprie dici, qui vendunt esculenta. Proverbium sapiunt et illa, quae refert Suidas: ludia/zw, seu ludi/zw, pro eo, quod est, Lydorum more viuo. Refertur a Suida.

Lydorum carycae.

*ludw=n karu/kas2, id est, Lydorum carycas antiquitus appellabant quidquid esset opiparum, et variis conditum cupediis. Nam caryca cibi genus Lydii, ex multiiugis lautitiis, et sanguine confectum. Athenaeus Dipnosophistarum lib. 12. tradit, carycarum apparatum primum repertum a Lydis. Effertur adagium integre ad hunc modum: *mh/te ludw=n karu/kas2, mh/te masti/gwn yo/fous2, id est, Nec Lydorum carycas, nec flagrorum strepitus subaudiendum volo, aut simile quidpiam, id est, nec blandimenta volo, nec conuitia, nec nimium blanda, nec rursum aspera nimium, de quo plura dicentur alias.

Lupinum potum.

*lukei=on poto\n, id est, Lupinum potum dicebant, vbi quis voluptatem suo periculo capitis emeret. Narrant duos erupisse fontes sacros Apollini, quorum alter vino scateret, alter melle, ad quos cum aues advolarent, arcu feriebantur. Porro Apollo super caetera cognomina dictus est, et Lucius, siue a luce, quam aperit, siue a lupis interfectis. Auctores Zenodotus, et Suidas, admonentes penultimam esse circumflectendam. Nam lu/keion prima acuta, gymnasium est Athenis, quod quidam a Pisistrato, quidam a Pericle constructum putant. Atque hinc ortum proverbium, confine illi, vt, Canis e Nilo.

Lupi decas.

*lu/kou deka\s2, id est, Lupi decas. Dictum apparet in eos, ad quos inhonesti lucri pars aliqua tametsi pusilla rediret. Aut in eos, qui largitionibus essent corrupti, aliosve corrumperent. Nam Athenis in foro, vbi causae agebantur, Lycus quidam genius scalptus stabat, lupina specie. Apud hanc statuam Sycophantae pecunia corrupti versari consueuerunt, velut apud deum quempiam sui quaestus praesidem, eique in dies singulos triobolus secabatur. Auctore Zenodoto, quanquam attigit et Hesychius. Suidas addit Sycophantas fuisse decem numero, veluti 10. viros referentes [correction of the transcriber; in the print refererentes]. Meminit huius Aristoph. in Vespis:

*q' h(rw=on ei)/pws2 e)kkwmi/sas2 to\ tou= lu/kou.

id est,

Si qua simulacrum efferre posses Lyci.

Erat hoc quaestus genus apud veteres inuisissimum, eorum qui in ius vocabant, vt ex damnato dicta mulcta portionem aliquam praemii loco ferrent. Vnde et sectores dicti sunt, et quadruplatores.

Verba importat Hermodorus.

*lo/gous2 ga\r e(rmo/dwros2 e)mporeu/etai.

i.

Sunt Hermodori verba mercimonium.

In eum dicebatur, qui praeter verba nihil afferret. Quemadmodum Laches in Hecyra Terentiana Pamphilum filium rogat, num vnam


page 661, image: s0661

dumtaxat sententiam secum e Lemno reportasset. Aut in eos, qui verba vendunt pecunia, quod in poetas, advocatos, fumi venditores, atque in id genus homines recte dici poterit. Natum aiunt ab Hermodoro quodam Platonis auditore, qui commentarios ab illo conscriptos, in Sciliam deportare consueuerit, atque inibi venditare. Vnde Siculi, vt sunt dicaces, rem in proverbium verterunt, dicentes, Hermodorum pro mercibus importare verba. Caeterum sophistae et philosophi lucubrationes suas lo/gous2 appellant: Allusit haud dubie huc M. Tull. lib. epist. ad Atticum 13. Dic mihi, placet ne tibi primum edere iniussu meo? Hoc ne Hermodorus quidem faciebat is, qui Platonis libros solitus est diuulgare, ex quo lo/goisin e(rmo/dwros2. Porro licet Cicero mutilum adduxerit proverbium, tamen si addas e)mporeu/etai constabit Graecus senarius. Hinc et loge/mporos2 dictus, qui praeter verba nihil affert.

Pomarius Hercules.

*mh/lios2 h(raklh=s2, id est, Pomarius Hercules, Per contemptum dicebatur in eum, qui nomen quidem magnificum gereret, caeterum opibus nullis, nullaque potentia pollens. Ab euentu natum. Narrat Suidas, cum rustici quidam Herculi bouem essent immolaturi, isque rupto fune profugisset, nec esset quod sacrificaretur, malum abreptum suppositis quatuor ramis crurum vice, deinde additis alteris duobus, ceu cornuum loco, bouem vtcunque sunt imitati, idque ridiculum simulacrum pro victima sacrificauerunt Herculi. Iulius Pollux lib. de vocabulis rerum 1. fabulam aliquanto secus narrat, nempe ad hunc modum. Solemne est inquit, apud Boeotos, Herculi malis rem diuinam facere. Cumque iam adesset dei festum, et immolandae victimae tempus vrgeret, porro hostia erat aries, cum ea serius adduceretur, propterea quod Asopus fluuius ita subito creuisset, vt transiri non posset, pueri, qui iuxta aram ludebant, sacrificii ritum nihilominus peregerunt. Pulchro cuipiam malo quatuor stipulas vice pedum addiderunt, rursum alias duas cornuum loco, imaginantes sese ad eum modum arietem immolare. Creditum est Herculem hac victima magnopere delectatum, proinde mansisse apud Thebanos hunc morem, vt malis sacrificaretur Herculi. Cognomen hinc additum deo, vt h(raklh=s2 mh/lwn, id est, Hercules malorum vocaretur.

Verecundia inutilis viro egenti.

*ai)dw\s2 d' ou)k a)gaqh\ kexrhme/nw| a)ndri\ parei=nai.

Ita legitur apud Homerum Odys. *p. Citatur a Platone in Lachete. Ac mox,

*ai)dw\ d' ou)k a)gaqh\n fh/s2 e)/mmenai a)ndri\ pari/kth|.

Apud Hesiodum item:

*ai)dw\ d' ou)k a)gaqh\ kexrhme/nw| a)ndri\ komi/zei.

id est,

Verum homini pudor haudquaquam conducit egeno.

Is versus in proverbium abiit. Admonet autem abiiciendum pudorem, quoties vrget necessitas. Est enim verecundia cum ad multa vehementer inutilis, tum maxime cum res postulat, vt omnia nobis sint facienda, velut inutilis pudor est, qui deterret a discendo quod turpe est nescire. Et vt ait Flaccus, incurata malus pudor vlcera celat. Idem alibi: Pudor, inquit, te malus vrget. Eodem allusit Euripides in Iphigenia in Aulide:



page 662, image: s0662

*omws2 d' o(/son ge dunato\n, ai)dei=sqai xre/wn.

id est,

Veruntamen pudere oportet eatenus,
Quo ad licet.

Homerus Iliados *w. scribit verecundiam, seu reuerentiam plurimum prodesse, et eandem officere plurimum:

*ou) de\ oi( ai)dw\s2
*gi/gnetai h(/t' a)/ndras2 me/ga si/netai, h)/d' o)ni/nhsin.

id est,

Nec pudor est illi, qui vel laedit vehementer,
Vel multum prodest homini.

Et videre est nonnullos hoc inutili pudore praeditos, qui corporis incommoda caelare malunt, quam amicorum ope tolli, quo ingenio fuisse legitur Apelles, cui et morbum, et inopiam dissimulanti candidus amicus furtim sub ceruicale pondus auri submisit. Sed eorum multo maxima turba est, qui animi morbos, et egestatem inutili pudore dissimulant. Atqui his fere accidit, vt post malo in apertum erumpente, tum miserius, tum frustra erubescant.

Ventrem mihi obiicis.

COMMEMORANTVR et hi versus in Graecanicorum adagiorum collectaneis:

*gaste/ra moi profe/reis2 ka/lliston o)/neidos2 a)pa/ntwn,
*h plh/rhs2 me\n e)lafrote/ra, keneh\ de\ barei=a.

id est,

Ventrem mi obiectas quo probrum haud pulchrius vllum.
Plenus is est leuior, grauis idem vbi pendet inanis.

Sane vbi prouerbium sit non videmus, nisi in hoc, ka/lliston o)/neidos2, quod apud Graecos prouerbii vice videtur vsurpatum. Euripides in Iphigenia Aulidensi:

*kalo/nge/ moi t' o)/neidos2 e)cwnei/disas2.

i.

Mihi opprobrasti probrum honestum scilicet.

Aut in ea parte velut aenigmatica, leuis cum plenus est, grauis cum inanis. Nam reliqua vascula, quo pleniora sunt, hoc sunt grauiora, quo magis inania, hoc leuiora. Contra venter, quo distentior cibo, hoc leuior est, propter auctos, excitatosque pastu spiritus.

Turpe silere.

*aisxro\n siwpa=n, id est, Turpe silere. Hoc licebit vti, quoties quis alterius exemplo extimulatur ad studium, aut negotium aliquod suscipiendum. Aut natum, aut certe vsurpatum ab Aristotele, qui cum Isocrates rhetoricen doceret, aemulatione commotus, coepit et ipse pomeridianis illis suis peripatoi=s2 dicendi artem docere, dicens illud: *ai)sxro\n siwpa=n lalou=ntos2 i)sokra/tous2, id est, Turpe silere loquente Isocrate. M. Tullius in opere De oratore ostendit e tragoedia quapiam mutuasse Aristotelem, paucis immutatis; scribit enim hunc in modum: Aristoteles cum florere Isocratem nobilitate discipulorum videret, quod ipse suas disputationes a caussis forensibus, et ciuilibus ad inanem sermonis elegantiam transtulisset, mutauit repente totam prope formam disciplinae suae, versumque quendam de Philocteta paulo secus dixit. Ille enim turpe sibi ait esse tacere cum barbaris, hic autem cum Isocratem pateretur dicere. Ad Atticum libro sexto. Ego, nisi Bibulus, qui dum vnus hospes in Syria fuit, pedem porta non plus extulit quam domo sua, admiraretur de triumpho, aequo animo essem. Nunc vero ai)sxro\n siwpa=n. Hoc nunc quidam abutuntur, nihil existimantes turpius, quam


page 663, image: s0663

silere, ne apud homines illiteratos parum eruditi, parumque diserti videantur. Vnde apud Lucianum praeceptum illud: a)paideu/tou r(h/toros2, mhde/pote siwpa=n, id est, Ne vnquam sile, propterea quod apud imperitos demum infans, et imperitus habeatur, qui non perpetuo garriat.

Munerum animus optimus.

*ceni/wn de/ te qumo\s2 a)/ristos2. id est, Verum in muneribus res praestantissima mens est. Graecis hemistichium Heroicum prouerbiale, quo significatur, in amicorum muneribus non esse spectandum rei missae precium, sed mittentis potius animum, vt Xerxes ille aquam manibus haustam, a rustico libenter accepit. Et quidam monet exiguum munus a tenui missum amico, perinde vt maximum boni consulere. Plinius in praefatione diuersa extulit metaphora. Verum et diis lacte rustici, multaeque gentes supplicant: et mola tantum salsa litant, qui non habent thura. Quin tritissimum hodie est, vt qui munus aliquod offerant, animum iubeant spectari, non rem. Refertur adagium a Phurnuto in opere de natura deorum.

Nescit capitis, et inguinis discrimen.

QVI eo impudentiae, vel caecitatis potius deuenerunt, vt nullum prorsus faciant discrimen inter honestum, ac turpe, hi nescire dicuntur, quid intersit inter caput, et inguen. Inter honesta corporis membra caput primum obtinet locum, ac proinde recte nudatur, quae vero sub ventre sunt, vt inhonesta teguntur. Iuuenalis de muliere temulenta:

- Quid enim Venus ebria curat?
Inguinu, et capitis quae sint discrimina nescit.

Prouerbiali figura dictum videtur.

Multitudo Imperatorum Cariam perdidit.

*polloi\ strathgoi\ kari/an a)pw/lesan.

id est,

Multi duces deperdidere cariam.

Admonet senarius, nihil esse perniciosius licentia multitudinis, dum nulli paretur, sed pro sua quisque libidine rem gerit. Hanc Graeci vocant a)narxi/an, malum pene tyrannide peius, qua nihil potest esse peius. Par autem malum est poluarxi/a cum eo, quod dicitur a)narxi/a. Idem docet Homericum illud Iliados libro secundo, quod ipsum in prouerbium abiit:

*ou)k a)gaqo\n polukoirani/h, ei(=s2 koi/ranos2 e)/stw.

id est,

Multos imperitare malum est, rex vnicus esto.

Nam his verbis Vlysses milites tumultuantes, in quibus erat et Thersites, compescit. Eum Homeri versiculum vsurpauit Dion, cum videret Heraclidem moliri factionem. Auctor Aemilius Probus. Natum adagium a Caribus quondam florentissimis, postea per ciuiles seditiones eo redactis, vt etiam in vilitatis prouerbium abierint, quemadmodum alio docuimus loco.

Mus albus.

*mu=s2 leuko\s2, id est, Mus albus, apud Suidam: mu=s2 kako\s2, id est, mus malus, apud Diogenianum. In hominem lasciuum, et libidinis immodicae dicebatur. Nam mures domestici salacissimi sunt, praesertim albi. Aelianus miram esse murium salacitatem auctorum testimoniis docet, lib. 12. c. 10. Atque inter multa illud addit. Epicratem in fabula quapiam cum mulierem significare vellet prodigiosae


page 664, image: s0664

libidinis, muwi/an appellasse, citatque prouerbium: mu=s2 leuko\s2, ex Philemonis comoedia. Vnde receptum videtur, vt inter amatoria blandimenta, quemadmodum passerculi, columbulae, et id genus aliorum, itidem et muris cognomentum vsurpetur. Martialis.

Nam cum me murem, cum me tua lumina dicas.

Facies tua [correction of the transcriber; in the print tna] computat annos.

PROVERBIALI nimirum schemate dictum a Iuuenale in vetulam, iam e)/cwron quidem, et ad Veneris lusus prorsum intempestiuam, sed quae verborum nequitiis puellam etiam dum ageret.

Facies tua computat annos.

Hoc est, frontis rugae, numerum annorum tuorum praeferunt, quanquam libido nondum in te consenuit. Congruit huic apologus de Crocodilo, cui iactanti maiorum suorum claritatem, et primas in certaminibus partes, vulpes ad hunc modum respondit: a)lla\ ka)\n mh\ su\ le/gh|s2 a)ll' a)po\ de/rmato/s2 ge fai/nh|, w(s2 e)k palaiw=n e)tw=n ei)= gegumnasme/nos2, i. Quin et si tu non dixeris, tamen ipsa pelle prae te fers, quod multos iam annos in certaminibus sis versatus. Habet enim hoc animal cutem, ceu laminis quibusdam durissimis aduersus ictus armatam. Martialis in quendam, qui affectabat etiamnum puer videri puer:

In te, inquit, reclamat sed tua barba, vir es.

Phoenice rarior.

*foi/nikos2 spaniw/teros2, id est, Phoenice rarior. De rebus aut etiam hominibus inuentu perquam raris. Natum adagium a fabula Phoenicis auis, de qua scribit Plin. lib. 10 cap. 2. Et ante omnes nobilem Arabiae Phoenicem, nescitur an fabulose, vnum in toto orbe, nec visum magnopere. Aquilae narratur magnitudine, auri fulgore circa collum, caetera purpureus, caeruleam roseis caudam pennis distinguentibus, cristis faciem, caputque plumeo apice honestante. Commemorantur hoc loco et alia quaedam de Phoenice prodigiosa, quae quoniam ad prouerbii sententiam nihil attinent, cui libebit inibi legenda relinquuntur. Ouidius in Transformationum libro 15. sub persona Pythagorae:

Vna est, quae reparet, seque ipsa reseminet ales.
Assyrii Phoenica vocant, nec fruge, nec herbis,
Sed thuris lacrymis, et succo viuit amomi.
Haec vbicunque suae compleuit saecula vitae,
Ilicis in ramis, tremulaeque cacumine palmae,
Vnguibus, et duro nidum sibi construit ore,
Quo simul ac casias, et nardi lenis aristas,
Quassaque cum fulua substrauit cynnama myrrha,
Se super imponit, finitque in odoribus aeuum.
Inde ferunt totidem qui viuere debeat annos
Corpore de patrio paruum Phoenica renasci.
Cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
Ponderibus nidi, ramos leuat arboris altae.
Fertque prius, cunasque suas, patriumque sepulchrum.
Perque leues auras Hyperionis aede potitus,


page 665, image: s0665

Ante fores sacras Hyperionis aede reponit,

Extat de Phoenice carmen et Firmiani Lactantii non inconcinnum, per Musas, neque fastidiendum.

Non est laudandus, ne in coena quidem.

*ou)k e)paineqei/hs2, ou)d' e)n peridei/pnw|, id est, Non queas laudari, ne in parentalibus quidem. In hominem dicebatur vehementer illaudatum. Antiquis mos erat, praesertim Atticis in coenis funeralibus, quas Graeci peri/deipna vocant, encomiis, epicediis, et epithaphiis laudare vita defunctum, etiamsi parum meruisset in vita. Siquidem, vt inquit Ouidius:

Pascitur in viuis liuor, post fata quiescit,

Vnde fit, vt viuos nonnunquam merita lauda fraudemus, mortuis etiam immeritam tribuamus. Festus Pompeius docet, antiquitus solere conduci mulieres, quae in funere non sine laudibus lamentarentur vita defunctum, aliisque lamentandi modum praeirent, vnde et praeficae dictae sunt, quasi praefectae: citatque Naeuii testimonium. Haec quidem me hercle opinamur praefica est, qui sic mortuum collaudat. Fortassis hinc ductum est, quod antiquitus mos fuisse videtur, vt in compotationibus aliquorum, etiam viuentium laudes dicerentur. Quemadmodum apud Platonem Alcibiades Socratis encomium refert, et apud Plutarchum, Alexandrum Magnum laudat Callisthenes. Eiusmodi vero laudes non admodum speciosae videbantur, vt inter pocula decantatae. Nec absurdum arbitramur, si quis ad priscorum consuetudinem referat paroemiam, qua fieri solet, vt in conuiuiis citharoedus aut deorum, aut insignium virorum facta cantaret. Veluti apud Homerum in omnibus ferme conuiuiis. Apud Virgilium item:

- Cithara crinitus Iopas
Personat aurata.

Tametsi hae quoque laudes plerunque ad auditorum gratiam fingebantur. Adagium refertur a Diogeniano.

Pedibus in sententiam discedere.

QVID sit pedibus in sententiam discedere, et quid Pedaria sententia satis explicuit Aulus Gellius libro 3. cap. 18. Id si transferatur ad quamlibet alienae sententiae comprobationem, prouerbii formam accipiet. Veluti si quis dicat: Non est viri prudentis quidquid vxori libuerit, protinus in illius sententiam pedibus discedere. Aut par est, vt affectus in rationis sententiam pedibus discedat, non contra. Ego vero in tuam sententiam manibus, pedibusque, ac toto corpore discedo. Translatum est a veteri consuetudine, quae seruari consueuit, quoties ingens erat turba suffragia ferentium. Liuius decadis primae, libro 7. Vbi sententiam meam vobis peregero, tum quibus eadem placebunt, in dextram partem taciti transibitis. Quae pars maior erit, eo stabitur consilio. Et aliquanto post: Quibus haec salutaria videntur, agite dum in dextram partem pedibus transite. Omnes transierunt, vadentemque per intermissa custodiis loca Decium secuti sunt. M. Tullius Philippica 11. Dixit tamen si quis eorum, qui post se rogati essent, grauiorem sententiam dixisset, in eam se iturum. Idem in epistola ad Lentulum: Perspiciebant enim in Hortensii sententiam multis partibus plures ituros, quam aperte


page 666, image: s0666

Volcatio assentirentur. Ibidem: Frequenter ierunt in alia omnia. Idem Planco: Frequens eum senatus reliquit, et in alia omnia discessit. Haec oratio ferendorum suffragiorum discessio dicebatur. Plinius nepos epistol. libro 2. Adriano, Sed cum fieret discessio, qui sellis curulibus adstiterant, in Cornuti sententiam ire coeperunt. Tum illi, qui se collegae annumerari patiebantur, in diuersum transierunt. Qui sententias interrumpebat, intercedere dicebatur. T. Liuius lib. ab vrbe condita 9. cum omnes laudibus modo prosequentes virum in sententiam eius pedib. irent, tentata paulisper intercessio est. Idem ab vrbe condita 5. In quam sententiam cum pedibus iretur, caeteri tribuni militum nihil contradicere. Plinius maior libro 2. cap. 7. non nihil nouauit sermonis formam, Sedere, inquiens, coepit sententia haec, pariterque et eruditum vulgus, et rude in eam cursu vadit. Vehementer ac praecipitanter assentiri dixit cursu vadere in sententiam, et sedere dixit pro placere. Nam Flauius Vopiscus in vita Aureliani Imperatoris, indicat, et manuum porrectione sententiam alienam comprobari solere. Sic enim scribit: Deinde aliis manus porrigentibus, aliis pedibus in sententiam euntibus, plerisque verbo consentientibus, conditum est senatusconsultum. Tale quidam sensit et Sallustius in bello Catilinario, cum ait: Sillanum postea permotum C. Caesaris oratione, pedibus in sententiam Tiberii Neronis iturum se dixisse, caeteros verbo, alios varie Caesari assensisse. Quintilianus dixit: Manibus, pedibusque in sententiam discedere. Porro qui vultu quoque, ac gestu significant se assentiri, toto corpore in sententiam discedere dicuntur. Suffragiorum genus quod porrectis manibus peragitur, Graeci vocant xeirotonei=n et xeirotoni/a, quam vocem vsurpant et sacrae literae, vt 2. Cor. 8. xeirotonhqei\s2. Quinetiam subscribere sententiae, subscribere iudicio, subscribere voluntati, suffragari, refragari, atque id genus aliae metaphorae [correction of the transcriber; in the print metaphophorae], quoties longule trahuntur ab oratione simplici, in prouerbii speciem paulatim abeunt.

Sustine, et abstine.

EPICTETVS Cynicae sectae philosophus vniuersa philosophorum dogmata, quae ad humanae vitae pertineant felicitatem, quaeque tot voluminibus vix explicant caeteri, duobus verbis absolute complexus est, quae iam olim prouerbii vice celebrantur a doctis, digna profecto, quae omnibus parietibus, omnibus columnis inscribantur, omnibus anulis inscalpantur. Ea sunt huiusmodi a)ne/xou, kai\ a)pe/xou, i. Sustine, et abstine. Quorum altero monemur, vt aduersa fortiter toleremus: altero, vt ab illicitis temperemus voluptatibus. Referuntur in Noctibus Gellianis lib. 17. cap. 19. Apud Athenaeum refertur hoc carmen, tacito auctoris nomine.

*agaqo\s2 a)nh\r le/goit' a)\n o( fe/rwn t' a)gaqa\
*agaqo\s2 a)\n ei)/h kai\ o( fe/rwn kalw=|s2 kaka\.

id est,

Bona quisquis affert, vir bonus vocabitur,
Bonus erit et ille, qui mala pertulerit bene.

Naturam expellas furca, tamen vsque recurrit.

CVM videamus a Graecis quaedam velut obtorto, quod aiunt, collo in


page 667, image: s0667

prouerbiorum aceruum trahi, cur verebimur eiusmodi recensere, quae praeter adagij figuram, ita venuste dicta sunt, vt venustius dici non possint? Quod genus est illud Horatii in Epistolis:

Naturam expellas furca, tamen vsque recurret.

Sensus est, haud facile dedisci, quae nobis natura penitus indidit, atque inseruit. Quod si quando vi fit, vel metu, vel pudore, vel alia quauis causa vt personam alienam sumamus, facile per occasionem redimus ad mores naturales. Velut qui metuunt peccare, non virtutis amore, sed formidine fustis, ij simulatque tollitur fustis, recurrunt ad mores pristinos. Et Terentius: Si sperat fore clam, rursus ad ingenium redit. Ducta est metaphora a ramis, qui apposita furca torquentur alio, quam natura posuerat: qua sublata rursum vergunt eodem quo prius. Pindarus in Olympiis hymno 11. eandem sententiam aliter extulit: to\ ga/r e)mfue\s2, ou)/t' ai)/qwn a)lw/phc, ou)/t' e)ri/bromoi le/ontes2 dialla/cainto h)=qos2, id est, Nam ingenium, natiuamque indolem, nec astuta vulpes, neque praeualidi leones mutare quiuerint. Quantumuis enim cicures leonem, semper redit ad genuinam feritatem, neque vulpes vnquam obliuiscitur fraudulentiae natiuae, quantumuis [correction of the transcriber; in the print quuntumuis] mansuefacta. Idem in eodem opere hymno 13. a)/maxon de\ kru/yai to\ suggene\s2 h)=qos2, id est, Difficile est occultare natiuos mores. Item Horatius alibi.

- Tolle periclum,
Iam vaga prosiliet fraenis natura remotis.

Nauis annosa haud quaquam nauigabit per mare.

*nau=s2 palaia\ po/nton ou)xi\ plw/sei, i. Nauis antiqua non nauigabit per mare. Congruit in eos, qui iam ob aetatis imbecillitatem ad res arduas obeundas, sustinendaque pericula parum sunt idonei, ac primum ipsi pereunt oppressi negotiorum magnitudine, et in discrimen adducuntur quorum res agitur. Nota est allegoria. Refertur adagium a Diogeniano.

Ni pater esses.

*ei) mh\ path\r h)=sqa, Ni pater esses. Hoc vulgo dici consueuit, quoties honoris, aut metus causa conuitium reticebant, et conijciendum relinquebant. Plene sic effertur:

*ei) mh\ path\r h)=sq' ei)=pon a)/n s' ou)k eu)= fronei=n.

id est:

Ni esses pater, te sapere dicerem haud bene

Est autem versus hic in Antigone Sophoclis, Sunt enim Haemonis verba Creontem patrem obiurgantis, quod sponsam filii pararet occidere. Itaque quoties senis, aut potentis, aut alioqui venerandi sententiam nobis haud quaquam probari significabimus, cui tamen honoris causa nolimus refragari, veluti si quis opinionem Aristotelicam apud Peripateticos recte damnare vellet, loquetur ad hunc modum, Haec habet sententia grauissimum auctorem. Fortassis enim fas non est ab Aristotele dissentire. Alioqui, *ei) mh\ path\r h)=en, hoc est, nisi auctoritati deferrem, habeo, quo refellam. Quod si mutilum efferas, plusculum etiam habebit gratiae. Refertur a Diogeniano.

Magnum os anni.

*me/ga sto/ma tou= e)niautou=, id est, Magnum os anni. Dicebatur quoties vberior rerum prouentus, aut vilior annona animos, et loquendi liberatem


page 668, image: s0668

adderet, alioqui timidioribus. Solent enim rustici magnificentius loqui, largiusque polliceri, spe prouentus vberioris. Refertur a Suida, non admodum dissidet ab illo: Foenum habet in cornu. Item illo: Argenti fontes loquuntur.

Megaricae sphinges.

*megarikai\ sfi/gges2, id est, Megaricae sphinges, ita scorta quaedam vulgus olim appellabat, siue quod vulgo molles sphictae para\ to\ sfi/ggw dicuntur apud Graecos, siue quod apud Megarenses nutrix sphinx appelletur, siue quod Megarensium mores improbi, fictique et populari conuitio quondam notati fuerint. Vnde Aristophanes in Vespis, risum Megaricum, de quo dictum est alibi, taxat:

*mh/ d' au)= ge/lwta megaro/qen ke/klasme/non.

id est:

Sed ne Megaricos rursus infractos iocos.

Suidas refert et hunc versiculum, sed tacito, vt solet auctoris nomine.

*all' e)/stin h(mi=n megarikh/ tis2 mhxanh\.

id est:

Nobis adest Megarica quaedam machina.

Risum, seu locum Megaricum, intelligit molliciem Megarensium. Refertur in collectaneis Diogeniani.

Mellis medulla.

*me/litos2 muelo\s2, id est, Mellis medulla. De re maiorem in modum suaui dicebatur. Vnde et Ennius apud M. Tullium, M. Cornelium Cethegum, Suadae medullam appellat, ob singularem suauiloquentiam. Nam quod optimum est, id natura videtur intime recondidisse, Vnde et illa passim obuia, In medullis, et medullitus amare; non dissident a simulacro prouerbiali. Huius est formae: th=s2 e(lla/dos2 e(lla\s2.

Meliores nancisci aues.

*ameino/nwn oi)wnw=n tuxei=n, id est, Meliores nancisci aues dicuntur, quibus post res aduersas succedunt prosperiora. Nam vt apud Latinos auis, et ales interdum non animal, sed omen ipsum, et augurium significat, itidem apud Graecos oi)wno\s2, et o)/rnis2, cum strouqo\s2, non eodem accipiatur modo, quemadmodum indicat Eustathius in primum Odysseae librum. Horatius in Odis:

Mala ducis aui domum.

Idem alibi:

Maeonij carminis alite.

Homerus Iliados *w.

*mhde/ moi au)th\
*ornis2 e)ni\ mega/roisi kako\s2 pe/leu.

id est:

Hisce mihi ne tu fueris mala in aedibus ales.

Rursum eiusdem operis M.

*ei)s2 oi)wno\s2 a)/ristos2 a)mu/nasqai peri\ pa/trhs2.

id est:

Optimum id augurium est, patriam virtute tueri.

Laborauit autem hac superstitione antiquitas, vt in magnis rebus aggrediundis auium occursus obseruaret, neque defuerunt, qui eam velut artem profiterentur. Atque hinc apud Romanos augurum collegium. Iam pene explosa est apud Christianos huius professionis superstitio, sed ita vt in eius locum successerit malum prope pestilentius, atque adeo conduplicatum, nempe horum, qui ex astris futura pronunciant.

Aliud genus remi.

*allo ge/nos2 kw/phs2, id est, Aliud genus remi. Dicebatur olim, vbi


page 669, image: s0669

quispiam res nouas, et antea non visas induceret. Aut vbi quis versis moribus pristinis, nouum, et inusitatum vitae genus institueret. Hinc ortum aiunt, quod Hercules cum ad boues Erythraeas nauigaret leonis exuuio carbasi vice, claua mali loco, pro rudentibus pharetrae loris, pro remo arcu, denique pro nauigio lebete sit vsus. Quod inusitatum profecto nauigandi genus cum vidissent accolae, acclamabant: a)/llo ge/nos2 kw/phs2. Refertur in Plutarchi collectaneis.

Clamosior lauro ardente.

*mei/zwna boa=| da/fnhs2 xlw/ras2 kaiome/nhs2, id est, Magis vociferatur, quam laurus viridis incensa, propterea quod Laurus adhuc virens in ignem coniecta, maximos crepitus edit. Vnde et in maleficiis amatoriis incendi consueuit, tanquam amantium querimonias repraesentans.

Daphnis me malus vrit, ego hanc in Daphnide laurum.

Refertur a Diogeniano.

Nunc leguminum messis.

*nu=n o)spri/wn a)/mhtos2, id est, Nunc leguminum messis, id est, nunc tempestiuum, hoc, aut aliud agere, veluti si quis admoneat iuuenem nunc adesse tempus, parandae gloriae, parandae eruditioni, parandis opibus idoneum, dicat, nu=n o)spri/wn a)/mhtos2. Sumtum a rusticis, qui tum maxime vigilant, nec sinunt illud tempus per otium perire. Recensetur a Diogeniano et Suida.

Nunc dij beati.

*nu=n qeoi\ ma/kares2, id est, Nunc dii beati. Vox erat velut adgaudentis et adgratulatis, quoties nocentibus supplicium meritis dignum contigisset, perinde quasi diis et iucundum, et honestum sit, vt scelerati dent poenas. Contra probrosum si viris improbis res secundae sint, videlicet iuxta sententiam illam prouerbialem:

*qeou= d' o)/neidos2 tou\s2 kakou\s2 eu)daimonei=n.

id est:

Probrum est deo, si res malis sint prosperae.

Ouium nullus vsus.

*proba/twn ou)de\n o)/felos2 e)a\n o( poimh\n a)ph=|, id est, Ouium nulla vtilitas, si pastor absit. Admonet adagium a)narxi/an rem esse omnium perniciosissimam. Nihil recte faciunt ministri, nisi adsit herus. Inutiles discipuli, quoties abest praeceptor. Inutilis populus, nisi principis auctoritate gubernetur. Apparet senarium fuisse. Nam paucis syllabis commutatis restituetur hoc pacto:

*proba/twn ga\r ou)de\n o)/felos2 a)\n poimh\n a)ph=|.

id est:

Namque vsus ouium nullus, vbi pastor deest.

De huius animantis stultitia, quamque sibi sit inutile, ni pastoris cura succurrat, lege quae alias ex Aristotele citauimus in prouerbio: Ouium mores.

Periculum prorae selis.

*ki/ndunos2 h( e)n prw/ra| seli\s2, id est, Periculum sella prorae. Quoties in re quapiam praecipuum periculum, caputque negotii esse significamus. Nam hostes expugnaturi nauim, in proram primum assultum faciunt. Selis autem sella est, quae in proris esse consueuit, si Zenodoto credimus.

Impete peritum artis.

*ba/ll' ei)s2 e)/xonta th\n e)pisth/mhn; id est,


page 670, image: s0670

Iaculare in eum, qui nouit artem, vbi quis conuitium facit homini, qui norit et ipse retorquere conuitium, aut qui carpit velut imperitum, qui non inferior sit in artis scientia. Sumpta metaphora videtur ab iis, qui iaculo, aut saxo petunt eum, qui calleat ictum vel declinare, vel in iaculantem retorquere.

Philippi gallus.

*fili/ppou a)lektruw\n, id est, Philippi gallus. Hoc dictitari consueuit, vbi quis de leui quopiam facinore, perinde vt maximo sese iactaret. Nam Alectryon dux quidam erat Philippi Regis, quem Chares Atheniensis confecerit. Apparet autem Charetem hunc huius facti, nimium crebro, nimisque insolenter apud populum Atheniensem verba facere solere, vt hinc vulgo sit vsurpatum. Recensetur apud Zenodotum.

Parit puella, etiam si male adsit viro.

*ti/ktei ko/rh o(/tan kakw=s2 a)ndri\ parei/h|, id est, Parit puella, cum male etiam adfuerit viro. Dici conueniet, quoties res facile conficitur ex sententia, etiam si negligenter, et ignauiter gesta fuerit. Veluti puella propter aetatis felicitatem facile gerit vterum, etiam si cum viro non admodum viro rem habuerit. Non item anus, imo bis virum requirit aetas affecta mulieris. Egregium ingenium etiam sub malo, et indiligente praeceptore bonas literas assequitur. Contra si discipulus sit o)/nos2 lu/ras2, praeceptor etiam optimus, oleum perdit, et operam.

Pasetis semiobolus.

*to\ pa/shtos2 h(miobo/lion, id est, Pasetis semiobolus. De re noua, stupendaque, et praestigiis similima. Veluti eum orator efficit, vt eadem causa primum optima, mox pessima videatur, res eadem maxima, statimque minima appareat. Et cum sophistae demonstrant eundem et asinum esse, et hominem. Aut vbi quis asseuerat id factum, quod citra magiam aliquam fieri non potuerit, licebit e)pifwnei=n, pa/shtos2 h(miobo/lion, Nec intempestiuiter dixeris, cum quidam ita dant munus aliquod, vt idem mox arte quadam ad se retrahant. Tradunt Pasetem quendam praestigiarum, et magiae peritia primum nomen meruisse. Is incantamentis quibusdam efficiebat, vt repente conuiuium omnibus instructum partibus adesse videretur: rursum vbi libuisset, omnia protinus euanescebant. Emebat autem frequenter, preciumque rei numerabat, verum mox nummus non apud venditorem, sed apud Pasetem reperiebatur. Huiusmodi ferme tradit Suidas.

Paruus semper tuus pullus.

*mikro\s2 a)ei\ o( so\s2 pw=los2, id est, Paruus semper tuus pullus, vbi quis ob staturae breuitatem diu puer videri cupit. Conueniet in hos, qui tametsi natu grandiores, tamen verborum deliciis affectant videri iuuenculi. Aut cum ob amorem cascus cascam puppam vocat, et ipse vicissim puppus audit, quod alias indicauimus. Aristophanis interpres admonet apud Graecos, quod cuique vehementer carum esset, id pullum illius appellari solere. Blandimur autem verbis diminutiuis, eoque in Equitibus quidam populo blandiens appellabat illum dhmi/dion, id est, popellum, eoque mox audit: w(s2 a)po\ mikrw=n eu)/nous2 au)tw=| qwpeumati/wn gege/nhsai, id est, vt e pusillis blandiciolis beneuolus illi


page 671, image: s0671

factus est parua vocat blanda, atque is vicissim audit: kai\ su\ ga\r au)to\n polu\ mikrote/rois2 tou/twn doulea/smasin ei(=les2, quod ipse multo abiectius adulatus esset populo.

Phaselitarum sacrificium.

*fashlitw=n qu=ma, id est, Phaselitarum sacrificium tanquam vile, citraque sanguinem. Sordidum, ac tenuem sumptum hoc adagio significabant. Tradunt enim apud Phaselitas Pamphiliae gentem moris esse, vt pisciculi salsi diis sacrificentur. Auctor Zenodotus. Eudemius item scribit, eos Capro deo salsamentis rem diuinam facere, eiusque rei testem citat Callimachum. Finitimum est illi. Sine fumo sacrum.

Peius Babys tibia canit.

*ka/kion ba/bus2 au)lei=, id est, Peius Babys cantat. Hoc adagium iaci consueuit in eos, quorum exercitatio semper vergit in peius. Quod genus sunt oratores quidam, qui quo diutius dicunt, hoc dicunt indoctius. Refertur autem ad huiusmodi fabulam. Ferunt Babym fratrem fuisse Marsyae, qui non veritus est ipsum Apollinem ad canendi certamen euocare. A quo cum esset victus, ab eodem supinus de pinu suspensus, excoriatus est. Deinde cum Apollo pararet Babym quoque perdere, intercessit Pallas, admonens hunc vsque adeo infeliciter, et indocte tibiis canere, vt omnino negligendus esse videretur, ka/kion, inquiens ba/bus2 au)lei=, id est, Deterius Babys tibiis canit. Quibus verbis commotus Apollo Babyn adeo contempsit, vt eum ne supplicio quidem dignum existimaret, sed suae potius inscitiae iudicaret relinquendum. Vsurpabitur adagium et per comparationem, vt mentione facta de praeceptore indocto, si quis de discipulo percunctanti, hoc pacto respondeat, ka/kion ba/bus au)lei=. Neque vero repugnamus, si quis hoc loco ka/kion, accipiat pro miserius, vt sit sententia, Babym infeliciorem esse, dum indocte canens omnibus est ridiculus, quam si tolleretur e medio. Meminit huius adagionis Athenaeus lib. 14. ostendens dici solitum de iis, qui in dies deterius canerent. Quanquam hic locus apud hunc auctorem deprauatus est in vulgatis exemplaribus, ni fallimur. Sic enim legimus, kai\ ki/wn h)\ ba/bus2 au)lei=, id est, Et Cyon, aut Babys canit. Erroris ansam praebuit, quod paulo ante commemorans ineptos tibicines, quod Hipponax iambographus lacerasset, nominauit Cionem, Codulum, et Babyn. In collectaneis, quae excudit Aldus, reperitur, to\n ba/buos2 xoro\n, id est, Babys chorum, pro indocta, parumque modulata cantione, et fabulam adscriptam huiusmodi. Maeandro fluuio duo fuere filii, quorum Babys solitus est vnica tibia canere, Martyas duabus Phrygio more. Cum autem suum vterque chorum haberet, et Babys inscite tractaret tibiam, frater eo insolentiae sublatus est, vt Apollinem quoque prae se contemneret, a quo cum esset excoriatus, iamque Babyi similis poena pararetur, Palladis interuentu exemtus est supplicio. Verum suspicamur scripturam esse deprauatam, ac legendum esse tou= ba/buos2 xei=ron, vt idem sit cum eo quod modo retulimus.

Cercopum caetus.

*agora\ kerkw/pwn, id est, Caetus Cercopum, de conciliabulo, conuentuque versutorum, et improborum hominum dicebatur. Narrant enim, Cercopes


page 672, image: s0672

quosdam in Epheso fuisse, notae fraudulentiae viros, qui suis dolis conati sint ipsi Ioui imponere. Hos admonuerat mater, ne in Melampygum inciderent, id quod euenit. Nam post ab Hercule vincti sunt iussu Omphales. Quidam aiunt, quosdam ob imposturas, et malas artes, ke/rkwpas2, quasi caudatos appellatos fuisse apud Ephesios, atque Athenienses, vt idem sit sensus huius adagionis, et illius cuius alibi meminimus, lu/kou deka/s2. Torquet hoc conuitium Aeschines in Demosthenem: o(/ti me\n ou)=n h)=n poq' o(/ kerkwy, h)/ to\ kalou/menon paipa/lhma, h)\ to\ pali/mbolon, h)\ ta\ toiau=ta rh/mata, ou)k h)/dein pro/teron. nuni\ de\ e)chghth\n tou=ton labw\n th=s2 pa/shs2 kakohqei/as2 mema/qhka. i. Aliquando fuisse cercopem, aut quod dicitur paepalema, aut palimbolum ante hac nesciebam. Nunc vero nactus hunc omnis malitiae expositorem, didici. Videntur et illa duo verba paepalema, et palimbolum fuisse iactata vulgo. Hesychius indicat paipa/lhma dictum hominem poiki/lon e)n kaki/a| id est varium in malitia: dictum apparet a pa/llw, quod est moueo, et pai syllaba per conduplicationem adiecta est, cuius futurum palw=. et paipala=n est circumspicere, ac scrutari, nihilque non tentare. Rursus paipa/lh, subtilissima pars frumenti cribro excussi. Concussione fit vtrumque, sortitio, et frumenti purgatio. Vnde pa/los2, sors, et pa/lh farina. Proinde qui se vertunt in omnia, paepalematis scommate notari videntur, simul allusum suspicamur ad uoces. Nam pai=s2 puerum sonat, paleu/w venor, siue in retia duco. Idem exponit multis verbis quid sit pali/mbolon, nimirum hominem, qui sibi minime constat, sed facile in diuersum reuoluitur. Suspicamur conuitium sumptum ab instrumentis sic arte confectis, vt facile recurrant in diuersum, atque hinc detortum in hominem lubricae fidei.

Ceruinus vir.

*ela/feios2 a)/nhr, id est, Ceruinus vir, olim dicebatur formidolosus, et fugae fidens magis, quam viribus. Ceruus enim animal cursu pernicissimum, et in venatu pedibus sibi quaerit salutem. Vnde apud Homerum Iliados primo Achilles, vt vir fortis, Agamemnoni, velut imbelli, et ignauo conuitium facit ad hunc modum:

*oi)nobare\s2, kuno\s2 o)/mmat' e)/xwn, kradi/hn d' e)la/foio.

Obijcit illi temulentiam, impudentiam in occupandis aliorum praemijs, et cor ceruinum, quod ad congressum timidus esset. Aristoteles libro De natura animantium nono tradit, ceruo natiuam quandam inesse prudentiam, vt quod viribus tueri non potest, id efficiat ingenio: parere enim iuxta semitas, quo videlicet tutior sit a belluis propter hominum frequentiam. Deinde posteaquam peperit inuolucrum statim exedit, ne deprehendatur: praeterea hinulum ducens in stabula monstrat, ac consuefacit quo debeat resugere, si quod immineat periculum, id ait saxum esse abruptum.

Cercopissare.

*kerkwpi/zein, id est, Cercopissare dicuntur, vel qui lasciuiunt, aut qui adulantur. Metaphora ducta ab animantibus, quae mota cauda adblandiuntur, vt Chrysippo placet, Suida teste: vel qui molesti sunt, obturbantque, et obstrepunt, vt vox deflexa sit a Cercopibus illis Lydijs, quos Hercules, quod sibi cum Omphale cubanti, petulantius obturbarent, amicae


page 673, image: s0673

iussu vinctos de claua suspendit, quemadmodum retulimus in adagio: Ne in Melampygum incidas.

Vale carum lumen.

*xai=re fi/lon fw=s2, id est, Vale gratum lumen. Hoc apparet vulgo dici solitum, quoties extingueretur lucerna. Referunt autem ad fabulam, non admodum castam, sed docendi causa referendam tamen. Narrant enim anum quampiam, cum nuda libidinari pararet, extinxisse lucernam, ne rugae, situsque corporis offenderet, et extinguentem dixisse, xai=re fi/lon fw=s2, id est, Vale amicum lumen. Quae quidem verba suspicamur hoc magis in vulgi iocum abiisse, quod iisdem vtantur in tragoediis exituri e vita, velut Polyxena in Hecuba Euripidis, Iphigenia in sui nominis fabula, Alcestis, Electra, aliaeque complures. Tametsi Plutarchus Conuiuialium quaestiuncularum, Decad 7. proble. 5. indicat dictum a quodam, qui amicae prodeunti in conspectum, cum ipse vino, opinamur, caecutiret, xai=re, inquit, fi/lon fw=s2. Poterit ad varios vsus accommodari paroemia. Siue cum nos significamus licentius agere velle. Nox autem tegit omne dedecus, et quoniam iuxta Nasonem, pudore vacat, accommoda videtur inhonestis, ac flagitiosis actionibus, quas eo Lucianus nukterina\s2 appellat. Huc allusit Aristophanes in Concionatricibus, cum mulierem volentem deiicere aluum, ita loquentem facit.

*h pantaxou= toi nukto/s2 e)stin e)n kalw=|.

id est,

An vero vbique est hoc honestum noctibus.

Siue cum relinquimus amicum, aut rem interius adamatam. Siue cum innuimus mulierem iam marcida forma, quaeque non possit nisi per tenebras adamari, xai=re fi/lon fw=s2. Aut cum significabimus nobis perisse rem longe carissimam. Siquidem diuus Ambrosius in homiliis, quas conscripsit in Euangelium Lucae, refert ad huiusmodi fabulam: Theotimo cuipiam, cum graui morbo oculorum laboraret, medici interminati fuerant, ne cum vxore rem haberet: si faceret, prorsus caecitatem imminere. Verum is libidinis impatiens, non potuit sibi temperare, quin vxorem amplecteretur. Itaque cum iam medio Veneris calore ferueret, et in mentem venisset medicorum interdictum, xai=re, inquit, fi/lon fw=s2, id est, Vale amicum lumen. Nimirum intelligens se voluptatem eam perbreuem oculorum dispendio emisse. Similis est apud Martialem fabula de Phryge quodam lusco bibone, cui cum interdictum esset a medicis, ne biberet vinum, alioqui nihil visurum, protinus admotis poculis:

Valebis, oculo inquit, exitum requiris?
Vinum Phryx, oculus bibit venenum.

Veniat hospes quisquis profuturus est.

*ce/nos2 e)/lqoi o(/stis2 o)nh/sei.

id est,

Veniat qui proderit hospes.

Theopompus, citante Zenodoto, scribit hoc adagium ex Philippi regis apophthegmate profectum esse. Nam is, vbi Thessalorum ciuitatem subvertisset, et hospites, quos inibi reperit, diuendidisset, per iocum dicebat:

*ce/nos2 e)/lqoi o(/stis2 o)nh/sei.

Videtur ex oraculo, aut poeta quopiam sumptum. Est enim hemistichium carminis heroici. Admonet adagium, eorum demum adventum esse gratum, qui commodi quippiam afferunt.


page 674, image: s0674

Ouidius:

Ipse licet venias Musis comitatus Homere,
Si nihil attuleris, ibis Homere foras.

Obolum reperit Parnoetes.

*obolo\n eu(=re parnoi/ths2, id est, Reperit obolum Parnoetes. Accommodari poterit ad illos, qui nouum aliquod excogitarunt praemium, quo illectent. Natum aiunt a Callistrato Atheniensium Reipublicae principe, cui cognomen additum Parnoetes. Is enim instituit, vt in iudiciis et concionibus nummuli quidam distribuerentur. Quam rem Comicorum insectatio vertit in proverbium.

Apertae musarum ianuae.

*anew|gme/nai mousw=n qu/rai, id est, Apertae Musarum [correction of the transcriber; in the print Mufarum] ianuae. Hoc adagio conveniet vti, quoties aliquem facili, promptoque ingenio significamus, et in percipiendis optimis disciplinis celerem, quasi Musis fauentibus, et haud grauatim suppeditantibus. E diuerso, qui tardiores sunt, clausis Musarum ianuis discere dici poterunt. Aut si quando dicemus, non oportere celare doctrinam Musarum munus, sed candide, citraque inuidiam impertire, tanquam lumen de lumine suppeditantes. Refertur a Zenod.

Martis campus.

*areos2 pedi/on, id est, Martis campus. Suidas ex Alexandridis Pisandro citat. In eos torquebatur, qui militari confidentia praediti viderentur, quique rem vi, non iudicio gererent. Non doctis dictis, sed pugnis. Non ex iure manu consertum, sed improbis clamoribus. Et quibus ius est in armis, quos Hesiodus eleganter composita voce xeirodi/kas2 vocat. Caeterum in quo quis valet, id Graeci campum illius vocant.

Argenteis hastis pugnare.

*argure/ais2 lo/gxais2 ma/xesqai, id est, Argenteis hastis pugnare dicuntur, qui cum negocium alio pacto confici nequit, muneribus et largitione perficiunt. Nihil autem tam arduum, quod pecunia non explicetur. Quemadmodum eleganter dictum est a M. Tullio actione in Verrem 2. Nihil esse tam sanctum, quod non violari, nihil tam munitum quod non expugnari pecunia possit. Ortam aiunt paroemiam ab oraculo quodam Apollinis Pythii, qui Philippo regi consulenti, quo pacto posset victoria potiri, responderit ad hunc modum.

*argure/ais2 lo/gxaisi ma/xou, dia\ pa/nta nikh/seis2.

id est,

Argenteis pugna telis, atque omnia vinces.

Videlicet innuens, vt quosdam largitionibus ad proditionem solicitaret, atque ita consecuturum, quae vellet.

Archytae crepitaculum.

*arxu/tou platagh\, id est, Architae crepitaculum. In hominem vehementer garrulum, et obstreperum iaciebatur. Archytas, crepitaculi genus aereum excogitauit, quod pueris lusitantibus daretur, ne quid interim ex vasis domesticis contingerent. Quemadmodum docet Arist. 8. lib. Politicorum. Suidas indicat Archytam fuisse Pythagoricum Empedoclis praeceptorem. Quamquam huius nominis referuntur aliquot, tamen consentaneum est hunc Tarentinum philosophum eius organi fuisse opificem, vtpote qui fertur in mechanicis mire praecelluisse. Cuius et columba lignea celebratur, ita ratione mathematica librata, vti volaret. Quamquam Diogenes Laertius in huius vita testatur, huius nominis et architectum fuisse quendam, qui librum quoque


page 675, image: s0675

conscripserit de machina. Columbae meminit et Aulus Gellius li. 10. c. 12. ex auctoritate Phauorini tribuens inuentum hoc Archytae philosopho. Sed vtriuscunque fuit inuentum, consentaneum est huiusmodi quoddam organum fuisse, quod suapte sponte sonaret. Vnde non absurde torquebitur in eos, qui naturae vitio, quouis loco, quauis de re, et apud quosuis, quoduis garriunt, quos Graeci la/lous2, a)metroepei=s2, a)kritomu/qous2, et polumu/qous2 appellant, Latini garrulos, locutuleios, rabulas, blaterones et linguaces: In quos Eupolis scite:

*lalei=n a)/ristos2, ka)dunatw/tatos2 le/gein.

id est,

Ad garriendum praecipuus, et optimus,
Verum ad loquendum nemo minus idoneus.

Nec inscite Epicharmus,

*ou) le/gein deino\s2, a)lla\ siga=n a)du/natos2.

id est,

Nihil valebat eloquendi viribus,
Verum silendi habebat impotentiam.

Habebatur simile quiddam et apud Romanos, Citeriam appellabant. Erat ea effigies quaedam arguta, et loquax, quae ridiculi gratia in pompa vehi solita sit. Vnde M. Cato in M. Cecilium: Quid ergo dicerem amplius, quem ego denique credo in pompa vectitatum iri, ludis pro Citeria, ac spectatoribus sermocinaturum? Ergo proverbii speciem habebunt orationes huiusmodi, Citeria loquacior, et prae hoc mutam dicas Citeriam, et vnus cum multis Citeriis certare possit.

Arator iacularis.

*aro/trw| a)konti/zein, id est, Aratro iaculari dicuntur, qui quippiam incircumspecte faciunt, haud prospicientes quid sit in posterum euenturum, aut qui suo magno incommodo conantur alterum laedere. Quisquis enim iacto aratro petit alium, is quo morem gerat irae, semet re necessaria priuat, cuius vsum paulo post sit desideraturus. Recensetur a Diogeniano. Translatum videri potest a belli temporibus, quibus vomeres, marrae et sarcula, reliquaque agriculationis arma, in Martia diffinguntur arma. Plutarchus in commentario: peri\ th=s2 eu)qumi/as2 vsurpat, veluti de re vehementer absurda, ou)de\ ga\r o( toceu/ein a)ro/trw| boulo/menos2, kai\ tw=| boi+\ to\n lagw\ kunhgetei=n, dustuxh/s2 e)stin, id est, Neque enim is, qui vult aratro iaculari, et boue leporem venari, est infortunatus.

Atticus moriens porrigit manum.

*attiko\s2 u(pe/xei th\n xei=ra k' a)poqnh/skwn, id est, Atticus porrigit manum, etiam cum moritur. Huic adagio locum fecit Atheniensium in munerib. captandis et aucupandis lucris insatiata cupiditas. Vnde et apud Aristophanem frequens iocus in tou\s2 dwrodokou=ntas2. Auctor Diogenianus.

Argi collis.

*argou= lo/fos2, id est, Argi collis. Vbi quis ingentibus malis esset implicitus. Potest accommodari, vel ad locum vel ad negocium variis obnoxium calamitatibus [correction of the transcriber; in the print calamitaribus]. Natum aiunt a colle quodam, cui cognomen Argi, frequentibus homicidiis ac latrociniis infami.

Asinus esuriens fustem negligit.

*onos2 peinw=n r(opa/lou a)melei=, id est, Asinus esuriens fustem negligit. In eos congruit, qui ventris, compendiive gratia, quamuis contumeliam perferunt. Refert Aristoteles in lib. Moralium 3. e)pei\ ou(/tw ge kai\ oi( o)/noi a)/ndreioi a)\n ei)=en peinw=ntes2, tupto/menoi ga\r ou)k a)fi/stantai th=s2 nomh=s2, i. Nam isto pacto et


page 676, image: s0676

asini cum esuriunt essent fortes, quod licet verberentur, non discedunt tamen a pabulo. Negans fortem esse censendum, qui quouis pacto tolleret incommoda. Alioquin asinos longe fortissimos futuros, qui dum esuriunt, nullis verberibus a pabulo dimoueri queunt. Apparet ex Homero sumptum, qui sane quam eleganter describit asininam patientiam Iliados l.

*ws2 d' o(/t' o)/nos2 par' a)/rouran i)w\n e)kih/sato pai=das2
*nwqh\s2, w(=| dh\ polla\ peri\ r(o/pal' a)mfi\s2 e)a/gh,
*kei/reit' ei)selqw\n baqu\ lh/ion, oi( de/ te pai=des2
*tu/ptousin r(opa/loisi, bi/h| de/ te nhpi/h| au)tw=n,
*spoudh=| t' e)ch/llassan e)pei\ t' e)kore/sato forbh=s2.

id est,

Vt cum per segetes ignauus transit asellus
Inuitis pueris, cui multus tergora circum
Iam crepuit fustis, neque segnius ille profundam
Ingreditur segetem, pueri sed fustibus illum
Cedentes studio, tandem ac puerilibus aruo
Viribus eiiciunt, vbi pastu expleuerit aluum.

Aut cucurbitae florem, aut cucurbitam.

*h kri/non, h)\ koloku/nthn, id est, Aut florem, aut cucurbitam. Id perinde valet quasi dicas: Aut mortem, aut vitam, aut lucrum, aut damnum, aut victoriam, aut contra. Graeci cucurbitae florem kri/non appellant. Incertum autem vtrum mox euanescat, an cucurbitam sit pariturus. Proinde per florem, mortem, aut frustratam spem significabant, per cucurbitam vitalem. Diphilus apud Zenodotum: e)n h(me/rais2 au)to\s2 e(pta/soi ge/ron qe/lw parasxei=n koloku/nthn h)\ kri/non, id est, Ipse tibi senex intra 7. dies exhibere volo cucurbitam, aut crinon, id est, possum efficere, vt aut recte valeas, aut moriaris. Huic non dissimile est illud, quod apud Homer. Odys. d. dicit spectrum apparens Penelopae dormienti:

*zw/ei o(/g' h)\ te/qnhke, kako\n d' a)nemw/lia ba/zein.

id est,

Is superest, aut interiit. Nam vera loquendum est.

Et quod ad huius imitationem Horatianus dixit Tiresias:

O Laertiade, quidquid dicam, aut erit, aut non.

Nudae gratiae.

*ai( xa/rites2 gumnai\, id est, Gratiae nudae. Admonet adagium, vt candide ac benigniter impertiamus amicis. Aut ne quid inter amicos fictum aut fucatum, verum nuda, simpliciaque omnia. Nam poetae tres fingunt charites, id est, gratias, humanitatis, et benevolentiae praesides. Hora. in Od.

Gratia cum nymphis, geminisque sororibus audet
Ducere nuda choros.

Idem alibi:

Et solutis gratiae Zonis.

Sunt qui paroemiam ad ingratos referant, quod ab iis gratiae veluti dispolientur, dum semper auferunt beneficii quippiam, nihil rependunt. Itaque conveniet in illos, qui sua benignitate rediguntur ad inopiam largientes amicis quidquid nacti fuerint.

Crobyli iugum.

*krobu/lou zeu=gos2, id est, Crobyli iugum. De societate duorum pari improbitate dici consueuit, vt de quibus est in Epigrammatis Martialis libro 8.



page 677, image: s0677

Vxor pessima, pessimus maritus,
Miror non bene convenire vobis.

Ductum proverbium a Crobylo lenone quodam omnium scelestissimo. Is duo scorta domi alebat, quorum lenociniis quam plurimos adolescentes in perniciem alliciebat, nec his contentus, eosdem illectos furto compilabat. Vnde Crobyli iugum dictum, vel quod digni viderentur, qui tanquam pares improbitate cum hoc copulari deberent, vel quod iugum, id est par scortorum aleret domi.

Mylus omnia audiens.

*mu=los2 pa/nt' a)kou/wn, id est, Mylus omnia auscultans. Dici solitum, vbi quis se dissimularet audire fingeretque surditatem, cum omnia tamen auribus curiosis captaret, auscultaretque Tractum videtur a mola, vnde exploratores obseruare soleant quae fierent, nam mu/lon molam sonat Graecis, aut Myli curiosi cuiuspiam moribus. Zenodotus testis est, Cratinum hoc vsum adagio in Cleobulinis. Hesychius indicat Mylon fuisse poetam quempiam Comicum, praeterea piscis esse nomen, mullum opinamur sentiens. Ad haec mu/llon Graecis significare, curuum, obliquum ac distortum. Scribit enim duplici ll. De carcini Strobilis dictum est alias. Habent autem principes quidam et hoc sycophantarum genus, qui se fingunt surdos ac mutos, quo magis audita referant.

Nos decem Rhodienses, decem naues.

*hmei=s2 de/ka r(o/dioi de/ka nh=es2, id est, Nos decem Rhodienses, decem naues. In eos torquendum, qui nimium suis tribuunt viribus. Natum videtur a dicto Thrasonis cuiuspiam, qui 10. homines, 10. nauib. opposuerit. Nisi malumus ad Homericum illud referre.

*tlhpo/lemos2 d' h(raklei/dhs2 h)u+/s2 te me/gas2 te
*ek r(o/dou e)nne/a nh=as2 a)/gen r(odi/wn a)gerw/xwn.

id est,

Tlepolemusque Heraclides, magnusque bonusque
Ter ternas naues Rhodiis praestantibus aptas
E Rhodo egit.

Obliquus cursus.

*ka/mpios2 dro/mos2, id est, Obliquus cursus. Quoties res arte ac dissimulanter agitur. Aut quoties aliud prae nobis ferentes alio tendimus, et cuniculis atque ambagibus quibusdam pergimus ad id, quod assequi conamur. Sumptum adagium a genere quodam cursus, qui ka/mpios2 dictus est, propterea quod anfractibus certis ac flexibus perageretur. Vt in aliis impetus, et celeritas plurimum valuerit, in hoc ars et ratio plus habuerit momenti. Huiusmodi cursus genus describit Virgilius lib. 5.

Olli discurrere pares, atque agmina terni
Diductis soluere choris, rursusque vocati
Convertere vias, infestaque tela tulere,
Inde alios ineunt cursus, aliosque recursus.

Ac paulo post:

Vt quondam Creta fertur labyrinthus in alta
Parietibus textum caecis iter, ancipitemque
Mille viis habuisse dolum, qua signa sequendi
Falleret indeprehensus, et irremeabilis error.

Potest et a nauigantibus traductum videri, cum reflantibus ventis, transuersim nauigant.



page 678, image: s0678

Ne Iupiter quidem omnibus placet.

THEOGNIS in sententiis:

- *ou) de\ ga\r a( zeu\s2
*ou)/q' u(/wn pa/ntas2 a)nda/nei, ou)/t' a)pe/xwn.

id est,

-Neque Iuppiter ipse,
Siue pluat, seu non, vnicuique placet.

Hodieque vulgo dicunt, neminem inueniri, qui satisfaciat omnib. Nam aliis alia probantur. Et:

Tres mihi conuiuae prope dissentire videntur:
Poscentes vario multum diuersa palato.

Pindarus in Olympiorum 8.

*terpo\n d' e)n a)nqrw/pois2 i)/son e)/ssetai ou)de\n.

id est, Inter homines nihil erit aeque iucundum, videlicet quod alios alia delectant, et suum cuique pulchrum est.

Non persuadebis, ne si persuaseris quidem.

*ou) ga\r pei/sh|s2, ou)d' a)\n pei/sh|s2.

id est,

Haud etenim persuaseris vnquam.

Nec si etiam persuaseris istud, prouerbiali schemate dictum ab Aristophane. Est autem hyperbolae genus, qua significamus tanquam a)dunatw/tato/n ti. Perinde quasi dicas: Non credam, etiamsi videro.

Nouit haec Pylaea, et Tyttygias.

*oi)=de/te pulai=a tau=ta, kai\ tuttugi/as2.

i.

Haec et Pylea nouit, et Tyttygias.

Hoc velut aenigmate veteres innuebant, opes malis artibus quaesitas. Tyttygias plagiarius quispiam fuit, qui seruos, et res alienas, quas furto sustulerat, in Pylaea, is est Arcadiae locus, venditare consueuit, atque hoc quaestu diues euasit. Auctor Zenodotus.

Polycrates matrem pascit.

*polukra/ths2 mhte/ra ne/mei, id est, Polycrates matrem pascit. Hoc adagium ex historia petunt, narrantes Polycratem Samiorum tyrannum, matres militum, qui in bello interissent, recensuisse, easque locupletioribus ciuibus nutriendas tradidisse, vnamque his commendantem verbis soi\ tau/thn mhte/ra didwmai\, id est, Hanc tibi do matrem. Vsum prouerbii non adscribit Zenodotus, proinde liberum est vnicuique coniicere, cui sententiae rectissime possit accommodari. Putamus non incommode posse vsurpari, quoties aliquis in commendandis amicis est benignior, officiosiorque. Aut vbi quis alieno sumptu de quopiam bene mereri studet, ita vt aliis nummos impendentib. ipse praeter officiosa quaedam verba nihil insumat.

Teipsam laudas.

*sauth\n e)painei=s2, i Laudas te ipsam, Hemistichium iambicum, quod accinitur, vbi quis sese laudat, suique tibicinem agit. Plene sic effertur:

*sauth\n e)painei=s2 w(/sper a)studa/mas2 gu/nai.

id est,

Laudas teipsam mulier Astydamas in modum.

Astydamas histrio quispiam fuit Morsimi filius. Huic statua in theatro ponenda decreta fuerat, quod in agendo Parthenaeum sese gnauiter, ac scite gessisset. Itaque titulum ipse conscripsit, in quo suas laudes complectebatur, eumque in concionem attulit, vt approbatus adderetur statuae. Verum suffragiis populi decretum, ne molestus ille titulus inscriberetur. Ea res primum comoediae iocis agitata, post in prouerbium abiit. Ita nunc quoque non infacete vulgus dictitat, malignos esse vicinos illi, qui ipse laudator sui fuerit. Recensetur a Zenodoto. Titulus


page 679, image: s0679

quem Astydamas statuae suae inscripsit, extat etiamnum apud Suidam:

*eiq' e)gw\ e)n kei/nois2 geno/mhn, h)\ kei/noi a(m' h(mi=n,
*oi\ glw/sshs2 terpnh=s2 prw=ta dekou=si fe/rein,
*ws2 e)p' a)lhqei/hs2 e)kri/qhn a)feqei\s2 para/millos2
*nu=n de\ xro/nw| pare/xous' oi(=s2 fqo/nos2 ou)x' e(/petai.

Eos versus eleganter Latinos reddidit Conradus Goclenius, linguae Latinae publicus olim professor in Academia Louaniensi, iuuenis vtriusque linguae ad vnguem doctus, et in vtroque scribendi genere mirificus artifex, siue prosam orationem malis, siue carmen. Subscribere visum est:

Vixissent vtinam mecum illi, aut inter ego illos,
Quos penes est linguae suauiloquentis honos.
Praemia prima equidem citra certamen haberem,
Nunc adimunt, in quos nil habet inuidia.

Vsurpauit et Iulianus in epistola quadam ad Basilium: e)ph/|nesa ga\r e)mauto\n w(/sper a)studa/mas2, id est, Laudaui meipsum vt Astydamas.

Syrbenae chorus.

*surbh/nhs2 xoro\s2, i. Syrbenae chorus. De choreis incompositis, ac tumultuosis olim dictitatum. Nam su/rbh, quidam vocem existimant, qua subulci erga sues vtuntur, vnde et su/rba pro tumultu abutuntur. Caeterum Hesychius interpretatur, su/rba meta\ qoru/bou. Idem mox addit su/rbh Graecis sonare thecam fistularem, vnde surbhneu\s2 dicatur tibicen, ac tumultuosus. Vsurpat Athenaeus libro 15. *epei\ qo/rubos2 katei=xe to\ sumpo/sion, e)/fh, ti\s2 ou(=tos2 o( surbhnai/wn xoro\s2, id est, Cum conuiuium esset plenum tumultus. Quis, inquit, iste Syrbenaeorum chorus? Sic enim constanter refert hanc vocem Athenaeus. Vsurpat idem pagina eiusdem libri proxima: et aliquanto post ex Clearcho docet, quis sit surbhnai/wn xoro\s2, videlicet in quo quisque quod sibi visum fuerit, canat, nec auscultet, quid praescribit is, qui choro praesidet, quique docet quemadmodum oportet canere. Ducta videtur metaphora a dissono illo porcorum grunnitu. Non intempestiue dicetur in homines inter se discordes, et querulos, aut vbi offendet aures imperitorum cantorum symphonia discors.

Hesiodi senecta.

*hsio/deion gh=ras2, id est, Hesiodia senecta. Longaeuus, viuaxque sic appellabatur. Fertur enim de Hesiodi longaeuitate Pindari epigramma quoddam huiusmodi.

*xai=re di\s2 h(bh/sas2, kai\ di\s2 ta/fou a)ntibalh/sas2
*hsi/od' a)nqrw/pois2 me/tron e)/xwn sofi/hs2.

Quod autem ait, eum bis pubuisse, significat, extremam senectam, quasi pueritiam referentem, iuxta prouerbium quod alibi retulimus, di\s2 pai=des2 oi( gi/rontes2. Porro quod bis sepultum, alludit ad historiam, cuius meminit Plutarchus in Conuiuio septem sapientum. Cum ob suspicionem interfectus esset in Locris, et cadauer eius abiectum in mare, Delphinorum agmen illud exceptum, in Rhium exposuit. Illic cum Locrenses sacrum ex more peragerent, et recens Hesiodi cadauer agnoscerent, rebus omnibus omissis, caedis auctores vestigarunt: eos comprehensos, viuos in mare praecipitarunt, ac domos incenderunt. Hesiodum in Nemeo


page 680, image: s0680

sepelierunt. Sed occultant sepulchrum propter Orchomenios, qui moniti oraculo, conabantur viri reliquias apud se seruare. Vnde consentaneum est quemadmodum Homeri natiuitatem permultae vrbes sibi vendicant, ita Nemeos simul et Orchomenios Hesiodi sepulchrum sibi asserere. Nisi sepultum semel accipere malumus, cum in mare proiectus esset. Proinde videto lector, ne pro a)ntibolh/sas2 legendum sit a)ntiow/sas2, quod paternum admittit casum, cum significat consequi, aut nancisci.

Lotum gustauit.

*lwtou= e)/fages2, id est, Lotum gustasti, de iis dicebatur, qui diutius in peregrinis regionibus haererent, velut obliti reditus. Neque inconcinne dixeris in eos, qui simulatque semel voluptatem inhonestam degustarint, ad pristina studia reuocari non queunt. Sumptum a fabula Lotophagorum, de quibus meminit Homerus Odysseae lib. 9. narrans quemadmodum Vlyssis socii gustata apud Lotophagos populos herba loto, redire ad nauim noluerint, nisi verberibus adacti:

*alla/sfi do/san lwtoi=o pa/sasqai.
*tw=n d' o(/stis2 lwtoi=o fa/goi melihde/a karpo\n,
*ou)k e)/t' a)paggei=lai pa/lin h)/qelen, ou)de\ ne/esqai.
*all' au)tou= bou/lonto met' a)ndra/si lwtofa/goisi
*lwto\n e)repto/menoi, mene/men, no/stoute laqe/sqai.

id est,

Verum illis lotum degustandam exhibuere.
Ast horum quisquis loti gustarat amicum
Et suauem fructum, neque nuntia protinus illi
Vlla remittere cura, nec ipse redire studebat.
Verum inibi cum Lotophagis remanere volebant.
Obliti reditus, carpturi germina loti.

Est autem Lotus, quam eandem celtim dici docet Dioscorides libro 1. arbor, de qua Plin. lib. 13. Tam dulcis ibi cibus, vt nomen etiam genti, terraeque dederit, nimis hospitali, aduenarum obliuione patriae. Est et herba eiusdem nominis gratissima et ipsa palato, de qua permulta Theophrastus libro De plantis quarto, capite nono. Reperimus et hoc prouerbium in collectaneis cuiusdam recentioris, quod quoniam videbatur haud illepidum adscripsimus.

Ex ore lupi.

*ek lu/kou sto/matos2, id est, E lupi rictu, vbi res quaepiam praeter spem recipitur, quae iam plane periisse videbatur, veluti cum pecunia erepta a praedonibus, aut rapaci tyranno, aliquo inopinato casu recuperatur. Solent enim sic recepta esse gratiora. Sic Flaccus in Odis: Vel hoedus ereptus lupo. Nota metaphora. Natum videtur ab Aesopica fabella, quae narrat gruem, cum stipulata mercedem os, quod lupi gutturi inhaeserat, immisso capite eduxisset, praemium exigentem irrisam a lupo fuisse, cum is diceret, abunde magnum esse praemium persolutum, quod ex ore lupi caput incolume retulisset.

Boni viri lacrymabiles.

*agaqoi\ d' ar)ida/krues2 a)/ndres2.

id est,

At quisquis probus, is multum lacrymabilis est vir.

De iis dicebatur, qui facile


page 681, image: s0681

commouerentur ad misericordiam, ac precibus flecterentur. Nam illacrymare dicuntur, qui miserescunt. Ouidius:

-Quibus possint illacrymasse ferae.

Proinde Horatius Plutonem, quod nullis flectatur precibus, illacrymabilem appellat:

Non si trecenis, quotquot eunt dies,
Amice places illacrymabilem
Plutona tauris.

Et Dido Virgiliana Aeneae duriciem incusans,

Num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
Num lacrymas victus dedit, aut miseratus amantem est?

Potest et ad Heraclytum referri, res humanas perpetuo fletu prosequi solitum. Contra duros, et inexorabiles, adamantinos, ferreos, et corneis fibris dicimus. Licebit et huc detorquere, quod boni fere cum paupertate rem habent, multaque coguntur perpeti. Adagium recensetur a Zenodoto.

Bocchyris.

*ba/kxuris2 seu bo/kxuris2, nam vtrumque reperitur. Plutarch. in vita Demetrii, Bocchorem vocat, indicans exactum iudicium, bo/kxorews2 kri/sin appellari solere. Rex quidam fuit AEgyptiorum, adeo notae, et incorruptae in iudicandis litibus iustitiae, vt vulgo si quem magnopere iustum, et integrum significare vellet, Bocchyrim appellarent, perinde quasi Rhadamantum dicas, aut Minoem. Plutarchus in commentario De vitiosa taciturnitate testatur, fabulam de hoc iactatam fuisse, quod esset cum natura grauis, et austerus, Isis illi aspidem immittere solita sit, quae capiti circumuoluta [correction of the transcriber; in the print circuuoluta], superbem [correction of the transcriber; in the print superbe] hominem inumbraret, vt ostento territus recte iudicaret. Adagium refertur a Suida. Dici potest et de iis, qui non temere de re quapiam pronunciant [correction of the transcriber; in the print pronuciant]. Negant enim hunc regem solere sententiam ferre, nisi de causa iam comperta, et certis argumentis deprehensa, et tamen huius Bacchyris iudicium quoddam reprehensum fuit a meretrice Lamia. Adolescens quidam in Aegypto deperibat amore Theonidis meretriculae. At illa pro nocte mercedem ingentem postulabat. Interim euenit, vt adolescens noctu somniaret se rem habere cum Theonide. Eo viso liberatus est ab amore, desiitque scorto molestus esse. Illa vbi factum resciuit, appellat adolescentem, petit pactam mercedem. Cum non conueniret, itum est ad iudicem Bocchorem. Is causa cognita pronunciat, vt adolescens tantum pecuniae afferret in vasculo, quantum illa postulasset, eamque praesente, ac inspectante Theonide, huc illucque manu tenens volueret, et illa interim haereret vmbrae, quasi recte somnium vmbra pensaretur. At hoc iudicium vt iniquum reprehendit Lamia meretrix. Per somnum, inquit, adolescens amore coitus liberatus est, at vmbra Theonidem non liberauit amore pecuniae. Haec Plutarchus in vita Demetrii.

Camelus saltat.

VBI quis indecore quippiam facere conatur, et inuita, sicut aiunt, Minerua, camelum saltare dicebant. Veluti si quis natura seuerus, ac tetricus, affectet elegans, ac festiuus videri, naturae, genioque suo vim faciens. D. Hieronymus prouerbii nomine citat, torquetque in Heluidium. Risimus, inquit, in te prouerbium, Camelum vidimus saltitantem. Taxat Hieronymus hominis ineptiam, qui


page 682, image: s0682

cum a Musis esset alienissimus, tamen disertus haberi vellet.

Canis in vincula.

*ku/wn e)pi\ desma\, i. Canis in vincula. Dicebatur, vbi quis seipsum in seruitutem, aut in malum aliquod iniiceret. A canibus sumtum vltro se praebentibus vinciendos cibi lenocinio. Auctor Zenodotus. Hesychius indicat in eandem sententiam dici: bou=s2 e)pi\ desma\, id est, Bos in vincula.

Chius ad Coum.

*xi=os2 pro/s2 kw=on, i. Chius ad Coum. De comparatione vehementer inaequali dicebatur. Nam in ludo talorum iactus, qui Chius dicebatur, vnioni respondebat, Cous senioni. Quem Graeci Chium dicunt, nos canem vocamus, et quem illi Coum, siue e)cithn, nos senionem. Porro quemadmodum Cous inter felices iactus habebatur, ita Chius fuit inter infelices. Vnde Persius:

-Quid dexter senio ferret
Scire erat in votis, damnosa canicula quantum
Raderet.

Videtur autem senio per se felix, infelix haberi solere, si accederet canis. Sic enim Martialis:

Senio nec nostrum cum cane quassat ebur.

Quod si verum est, adagium conueniet non solum in collationem rerum inaequalium, verum etiam pugnantium. Velut si quis conferat plebeium cum rege, Chius est ad Coum: si quis adolescentem cum sene, contrarietas est, non solum inaequalitas. Adagii meminerunt Zenodotus, Hesychius, et Suidas, nisi quod Suidas pro e\n habet e)/ndon, pro e)\c e)/cw. Id vtrum scribae culpa commissum sit, an interior talis pars, et exterior intelligenda sit, doctis excutiendum relinquimus. Fit autem interim allusio ad gentes, quarum vtriusque mores non caruerint nota, sed praecipue Chiorum. Ita simile fuerit illi: krh\s2 pro\s2 to\n krh=ta.

Lotum gustauit.

OPTIMVM condimentum fames. Inter apophthegmata Socratica celebratur. Irridebat hoc dicto luxum Atheniensium, qui variis cupediis, et operosis condituris conarentur efficere, vt cibus saperet palato, cum id optime praestet fames condimentum vt optimum, ita et vilissimum. Nihil enim suauius edi, quam quod editur ab esuriente. Manet, hodieque vulgo tritum prouerbium, famem efficere, vt crudae etiam fabae saccarum sapiant. Antiphanes apud Strobaeum:

*apanq' o( limo\s2 gluke/a plh\n au(tou= poiei=.

id est,

Praeter seipsam caetera edulcat fames.

Quod fames facit in cibo, idem sitis facit in potu. Darius enim in fuga cum aquam turbidam bibisset, et cadaueribus inquinatam, negauit, se vnquam bibisse iucundius, nimirum nunquam sitiens biberat. Eandem sententiam sic apud Athenaeum lib. 4. effert Xenophon: h(du\ me\n ma/zan, kai\ ka/rdama fagei=n peinw=nti, h(du\ de\ u(/dwr a)rusa/menon e)k potamou= diyw=nta piei=n, id est, Dulce est mazam, et nasturtium edere esurienti, dulce est sitienti aquam e fluuio haustam bibere. Ibidem refert quiddam non infestiuum de Socrate, qui frequenter ad multam vesperam ambulare consueuit ante aedes suas, percontantibus quid illic ageret, Obsonium, inquit, comparo in coenam. De


page 683, image: s0683

Dionysio, cui fastidienti nigrum ius, quod in phiditijs apponebatur, coquus respondit, non esse mirum, cum deessent condimenta, de palaestra, cursuque ante coenam sentiens, alias nobis dictum est. Aut natum a Socrate prouerbium, aut ab illo vsurpatum, quod vulgo ferebatur. M. Tullius in lib. De finibus bonorum 2. Diceret id, quod Socratem, qui voluptatem nullo loco numerat, audio dicentem, cibi condimentum esse famem, potionis sitim. Licebit non nihil gratiae addere prouerbio, si longius deflectatur, velut ad literarum studium, quod eo dulcius est, quo vehementius sitiantur literae. Et voluptates commendat rarior vsus.

Phani ostium.

*h fa/nou qu/ra, id est, Phani ostium. Id accinebatur, vbi quis frustra seruasset aliquid, veluti si cuius vxorem adulterio vitiari contingeret, quam tamen ille multa zelotypia seruasset. Natum aiunt a Phano quodam vsurario: vel vt alij dicunt, caeco, qui cum cellae penuariae ostium ita obstruxisset, vt citra strepitum non quiret aperiri, tamen a ministro apertum est, sublatumque penu. Alij narrant, huic Phano vxorem fuisse parum spectatae fidei, quam quod is haberet adulterii suspectam, atrii fores sic occlusit, vt non nisi cum stridore, sonituque possent aperiri. Verum illa cum per tegulas reciperet adulterum, vicini per iocum dicebant, h( fa/nou qu/ra. Eaque vox postea cessit in vulgi sermonem. Haud scimus, an sit idem cum eo, quod refert Eustachius in Odysseae lib. vlt. fani/ou qu/ra, A Phania quodam, qui finxerit sibi multam opum vim domi reconditam esse.

Viro Lido negotium non erat.

*andri\ ludw=| pra/gmata ou)k h)=n, a)ll' au)to\s2 e)celqw\n e)priato, id est, Viro Lydo negotium non erat, at ipse foras profectus parauit. Dici solitum, vbi quis impatiens otij, ipse sibi negotium, ac turbam arcessit. Allusisse videtur huc Plutarchus, aduersus Colorem: *emoi\ de\ dokei= kaqa/per o( ludo\s2 e)f' au(to\n a)noi/gein ou) qu/ran mi/an, a)lla\ tai=s2 plei/stais2 tw=n a)poriw=n, kai\ megi/stais2 periba/llein to\n e)pi/kouron, i. Mihi vero videtur quemadmodum Lydus ille, in seipsum aperire non vnam ianuam, sed maximis, ac plurimis difficultatibus circumuallare Epicurum. Sumptum a Croeso Lydorum rege, qui antea felix rebusque florentissimis vtens, Cyrum in se prouocauit: a quo victus, in maximas calamitates deuenit. Auctor Zenodotus.

Ne vnquam viri senis.

*andro\s2 ge/rontos2 mh/ pot' ei)s2 pugh\n o(ra=n.

id est:

Tu ne viri vnquam inspicito podicem senis.

Id est, ne requiras illud a quoquam, quod ab eo praestari non possit. Veluti si quis a philosopho requirat eloquentiam, ab oratore exactam colligendi rationem, a sene facilitatem, et festiuitatem iuuenilem. Metaphora foedior est, quam vt libeat interpretari, simul autem apertior, quam vt opus sit. Zenodoto.

Amaea Azesiam reperit.

*amai=a th\n a)zhsi/an meth=lqen, id est, Amaea ad Azesiam accessit. Dici consueuit de re diu, multumque quaesita, desiderataque. Didymus auctor est, apud Troezenios Cererem appellari Amaeam: Proserpinam, Azesiam. Nota fabula de Proserpina a


page 684, image: s0684

Plutone abducta ad campos Elysios, et Cerere toto orbe quaerente filiam. Refertur a Plutarcho in Alexandrinensium prouerbiorum collectaneis.

Tanquam heros in clypeo excipere.

*all' w(/sper h(/rws2 e)n a)spi/di ceni/sai se\ bou/lomai, id est, Imo tanquam heros in clypeo te volo hospitio accipere. Dici solitum, vbi quis suis ipsius artibus, aut benefactis fretus, de amicis bene mereri conaretur. Inde ductum, quod antiquitus heroes assidue in armis agentes, velut in clypeo diuersabantur: et si quid opus fuisset amicis, quod armis praestari poterat, id prompte praestabant, vtpote sola virtute diuites. Et apud Homerum, heroes tergoribus bubulis accipiuntur, et apud Maronem, Euander Aeneam villosi pelle leonis accipit. Ex tergoribus autem integebantur clypei.

Iouis sandalium.

*tou= dio\s2 sa/ndalon, id est, Iouis crepida. Per ironiam dicebatur in eum, qui magni quippiam videri vellet, propter principis alicuius familiaritatem, veluti si quis insolens sit, ac ferox, quod regius sit coquus, aut imperatoris satelles, aut pontificius tonsor, apposite dicetur, tou= dio\s2 sa/ndalon. Nihil autem vetat, quo minus et ad rem accommodetur: vt si quis equum regium, aut vestem miretur, quemadmodum vulgus facere consueuit non ob aliud, nisi quod regis sit. Suidas ex Eupolide citat.

Lux affulsit.

VBI melior rerum spes ostendi coeperit, lucem adfulsisse dicunt. Euripides in Oreste:

*hkei fw=s2 e)moi=s2, kai\ soi=s2 kakoi=s2.

id est:

Meisque venit lumen, ac tuis malis.

De Menelao dictum, e cuius aduentu remedium aliquod malorum suorum sperabant. M. Tullius in Antonianarum prima, Lux quaedam videbatur oblata, non modo regno, quod pertuleramus, sed etiam regni timore sublato. Porro lumen fausti ominis apud veteres fuisse, testis est et M. Varro libro De lingua Latina secundo. Putat enim mane diei inde dictum, quod antiquitus manum bonum vocabant. Ad cuiusmodi religionem Graeci quoque cum lumen infertur, solent dicere, fw=s2 a)gaqo\n. Nos item illata lucerna fausta inuicem precamur. Lumen enim vitam interpretantur. Vnde inuisam abrumpere lucem. Et toedet caeli conuexa tueri. Euripides in Iphigenia in Aulide:

*to\ fw=s2 to\d' a)nqrw/poisin h(/diston ble/pein.

id est:

Lucem tueri est hominibus dulcissimum.

Et apud Graecos ble/pein, simpliciter dicuntur, qui viuunt Aegyptii vitam lucernae symbolo repraesentabant, quod nihil aliud existimarent esse vitam, quam ignem humore, velut olei liquore, nutritum.

Lupus aquilam fugit.

*lu/kos2 a)eto\n feu/gei, id est, Lupus aquilam fugit, vbi periculum imminens euitari non potest. Aquilam enim alata cum sit, frustra lupus fugit. Refertur a Diogeniano, meminit autem et Zenodotus. Nec indicant originem prouerbii. Numquam enim audiuimus aquilas molestas esse lupis.

Lupus ante clamorem festinat.

*lu/kos2 pro\ th=s2 boh=s2 speu/dei, id est, Lupus ante clamorem festinat, vbi quis admissi conscius, vltro timet, prius quam accusetur. Siquidem


page 685, image: s0685

lupus simul atque praedam rapuit, mox properat aufugere, ne coorto rusticorum clamore veniat in periculum. Auctor Diogenianus.

Lupo agnum eripere postulant.

Leno quispiam in Poenulo Plautina: Lupo agnum eripere postulant, nugas agunt. Vbi quis frustra conatur praedam recipere, cui semel manus iniecit rapax aliquis. Improbum enim videtur sperare futurum, vt lupus agnum semel abreptum amittat. Confine illi, quod alibi diximus, e)k lu/kou sto/matos2, id est, E lupi ore.

Viam qui nescit ad mare, etc.

Plautus in Poenulo: Viam qui nescit, qua deueniat ad mare, eum oportet amnem quaerere comitem sibi, id est, qui rem commode conficere nequit, is quavis ratione conficiat necesse est. Potest et in hunc accommodari sensum, qui per se non sapit, aliis obtemperet, qui plus sapere videantur. Potest item in hunc, Qui recte viuendi rationem ignorat, eos sibi proponat, quorum vita laudata est. Fluuius etiam si longis ambagibus, tamen aliquando ad mare deducit, quandoquidem illuc infunditur. Huic confine est, qui viae ignarus est, virgiferum adhibet. Cato Censorius in eos, qui subinde ambirent magistratum, non inscite dicere solet, eos kaqa/per tou\s2 a)gnoou=ntas2 th\n o(do\n a)ei\ meta\ r(abdou/xwn zhtei=n poreu/esqai mh\ planhqw=si, id est, Non aliter quam viae ignaros semper velle cum virgiferis incedere, ne errarent. Magistratus enim ex more lictor, aut aliquis virgam gestans praecedebat.

Volens nolente animo.

*ekw\n a)e/konti/ge qumw=|, id est, Volens inuito sane animo. Hemistichium Homericum Iliados libro quarto. Dicendum, vbi quis fingit se nolle, quod cupit, aut contra. Terentius non dissimili figura dixit in Andria: Tu voluntate coactus es tua. Nonnunquam de ambigente, animique incerto dicitur, vt apud Euripidem in Hecuba:

*od' ou)qe/lwn te kai\ qe/lwn.

id est:

At is volensque, et non volens.

Est etiam in arcanis prouerbiis Hebraeorum: Pigrum velle, et non velle.

Vulturis vmbra.

*gupo\s2 ski\a, id est, Vulturis vmbra. De nullius precii homine dicebatur. Refertur a Diogeniano. Sed magis quadrare videtur in haeredipetas, aut alioqui rapaces inhiantesque praedae. Respondet illi: Si vultur es, cadauer expecta.

Praesens abest.

*parw\n a)podhmei=, id est, Praesens peregrinatur. In eum dicendum, qui non animaduertit ea, quae dicuntur, cogitatione aliis in rebus occupata. Vnde quos iubemus attentos esse, iis sic loqui solemus. Hic estote, et hoc agite, et adeste animis. Hodieque vulgo dicunt, cogitatione peregrinantem, domi non esse, sed foris. Terentius in Eunucho. Cum isto milite praesens, absens vt sies, id est, corpore quidem praesens, caeterum animo semota. Contra qui amant, absentes, praesentes sunt, veluti de Didone Virgilius in 4.

-Absens absentem, auditque, videtque.

Theocritus Cyrenensis Therapeutices libro primo ex Heraclito Ephesio adducit. *acu/netoi a)kou/santes2 kou/fois2 e)oi/kasi, fa/tis2 au)toi=si marturei=, pari/ontas2 a)pei=nas2, id est, Stolidi cum


page 686, image: s0686

audierint, surdis sunt adsimiles. Testatur prouerbium illos praesentes abesse. Item Aristophanes in Equitibus:

*pro/s2 te to\n le/gont' a)ei\
*ke/xh|nas2, o( nou=s2 de/ sou parw\n a)podhmei=.

id est:

Tu semper inhias ad loquentes, caeterum
Animus peregre est, mensque tua praesens abest.

Vna lauabor.

*paralou=mai, id est, Vna lauabor. Dici consueuit, vbi quis insinuat se in societatem alterius, aut vbi quis admittit aliquem in societatem, vti qui pauperior est, sumtum effugiat. Suidas ait olim fuisse morem, vt diuites vna cum pauperibus lauarent, vt quibus propria supellex strigilum, spongiarum, guttorum, atque id genus rerum non esset, diuitum vterentur supellectile. Citat idem Aristophanem ex Anagyro, a)lla\ pa/ntas2 xrh\ paralou=sqai, kai\ tou\s2 spo/ggous2 e)a=|n, id est, Verum oportet omnes lauare, ac spongias omittere. Tanquam hoc commoditatis laturi sint tenues, si cum diuitibus balneum ingrediantur, vt spongiis suis parcant. Vnde nobis videtur, non inconcinne dici posse, vbi quis leuiculam aliquam commoditatem, quam circa suum incommodum praestat, perinde vt ingens beneficium imputat. Quidam codex habet: paradu/omai, velut vna mergor.

Pinus in morem.

*peu/khs2 tro/pon, id est, Piceae ritu. Vbi qui funditus, radicitusque perit, ita vt nullo pacto restitui possit, piceae ritu perditus dicitur. Nam piceam succisam negant suppullulascere. Meminit huius prouerbii Staphylus, citante Diogeniano, meminit et Suidas.

Procridis telum.

*pro/kridos2 a)ko/ntia, id est, Procridis iacula. De iis, qui veluti certis telis, quidquid animo destinant, assequuntur. Sumptum a notissima fabula, vel Ouidio narratore, libro Transformationum septimo, de Cephalo, qui certo iaculo emisso, Procridem vxorem interemit, ratus feram esse. Huic diuersum est illud Horatianum:

Non semper feriet, quodcunque minabitur arcus.

Id est, non semper assequeris quod cupis.

Promeri canes.

*prome/rou ku/nes2, id est. Promeri canes. Dici solitum, vbi quis nouo casu poenas daret iis, quos aliquando laesisset. Promerus regius quidam minister fuit. Is Euripidem tragicum poetam, supra modum exosum habebat, delatus ab eodem aliquando, nescio quo nomine apud regem. Quare postea canes quosdam feros in poetam soluit, a quibus ille deuoratus interiit. Proinde quoties potens quispiam offensus, aliquos subornat, submittitque qui tibi negotium facessant, tempestiue dixeris, prome/rou ku/nes2. Conuenit cum illo, quod alio dictum est loco, kuno\s2 di/khn, id est, Canis vindictam. Recensetur a Diogeniano.

Magistratum gerens, audi et iuste, et iniuste.

*arxwn a)/koue kai\ dikai/ws2, ka)di/kws2.

id est:

Princeps iniqua, et aequa pariter audias.

Sumptum aiunt hoc adagium ex Solonis elegiis, etiam si hic trimeter est iambicus. Admonet, vt qui in tractandis Reipublicae muneribus versatur, patientissimis sit auribus, aequoque


page 687, image: s0687

animo et bene, et male audire consuescat: neque facile populi vel laudibus, vel conuitiis a recto dimoueatur: Congruit huic illud Sophocleum in Antigone:

*all' o(\n po/lis2 sth/seie, to/n de xrh\ klu/ein,
*kai\ smikra\, kai\ di/kaia, kai\ tananti/a.

id est:

Sed quem instituerit ciuitas, et parua eum
Audire oportet, et aequa, et his contraria.

Potest et ad hoc accommodari, quod quidam Romanus imperator dixisse legitur, in ciuitate libera linguas item liberas esse oportere. Neque vero mirum aut magnum, si principes permittant populo, quae velint dicere, cum ipsis liberum sit, quae velint facere. Praeterea de principum factis vulgus varie pronunciare consueuit, quod alius probat, alius damnat. Maiore autem animo oportet esse principem, quam vt huiusmodi voces captandas, aut obseruandas existimet: tantum id spectet, quod ex vsu sit reipublicae. Huc Alexandri dictum pertinet, cui cum quidam renunciasset, esse, qui de ipso male loqueretur: Regium est, inquit, male audire cum bene feceris.

Fulgur ex pelui.

*astraph\ e)k pue/lou, id est, Fulgur ex pelui. De minis inanibus eorum, qui laedere non queant. Fulgor enim, qui fulguris imitatione quadam e vasculorum nitentium vibratione, aut ex aquis redditur, nocendi vim nullam habet, pueros modo territat. Habentur et hodie specula quaedam, quae vibrata ad solem fulgur imitantur: verum id fulmen non est, quod montes, ac maria percutiat, vt inquit Plinius. Paroemiam recenset Diogenianus. Ad quam allusit Augustinus, in libro De quinque haeresibus, Non nos hostium turba, non bellantium reuocet forma, non quasi vitrea fulgentia terreant arma.

Ex inanibus paleis.

*ata\r e)k kaqarw=n a)xu/rwn tetru/ghkas2 siti/on, id est, Atqui e purispaleis trituram frumenti facis, id est, Operam sterilem, et infrugiferam sumpsisti. Natum a rusticis adagium, cum male enatis segetibus, praeter culmos et paleas nihil afferunt in horrea. Recensetur a Diogeniano.

Atrei oculi.

*atre/ws2 o)/mmata, id est, Atrei oculi. De toruo, truculentoque aspectu dicebatur. His enim oculis in tragoediis inducebatur Atreus, qui Thyestae fratri filios ipsius epulandos apposuit, propter vxorem adulterio vitiatam.

Mutus Hipparchion.

*afwnos2 i(pparxi/wn, id est, Mutus Hipparchion. Vbi quis repente obmutescit, cum maxime vox illius expectatur: id quod non raro consueuit quibusdam in coetu dicturis euenire, vt subito velut attonitis vox faucibus haereat. Quod aiunt accidisse Theophrasto, homini in circulis alioquin eloquentissimo. In huiusmodi casu igitur fuerit huic adagio locus. Narrant olim apud Graecos, duos praecipuos fuisse citharoedos Hipparchionem, et Rufinum. Cum autem in solemnibus ludis, qui decimo quoque anno apud Iuliopolitas agebantur, essent inter se decertaturi: contigit, vt Hipparchion theatri strepitu turbatus, obticuerit, eaque res in vulgi iocum abiit. Auctor Zenodotus.



page 688, image: s0688

Pecuniarum cupiditas Spartam capiet, praeterea nihil

*a filoxrhmati/a spa/rtan e(/loi, a)/llo de\ ou)/den.

id est:

Vna fames auri Spartam capiet, subigetque
Praeterea nihil.

De ijs, qui sola pecunia possunt expugnari, alioquin inuicti. Natum adagium ab oraculo, quo responsum est Alcameni, et Theopompo Spartae regibus, tum demum vincendos esse Lacedaemonios, cum aurum, et argentum in pretio coeperint habere. Respondet apophthegmati Philippi Macedonum regis, qui putauit nullam arcem tam munitam esse, quin capi posset, modo asino pateret accessus onusto auro. Respondet et Danaes fabulae, a qua nulla custodia, auri insultum arcere potuit. Meminit M. Tullius in secundo libro Officiorum, et Plutarchus in Laconicis.

Non decet principem solidam dormire noctem.

Inter pleraque Homeri carmina, quae quondam prouerbiorum vice celebrata fuisse testatur Macrobius, illud vel praecipue annumerauimus, quod est in Iliados libro secundo,

*ou) xrh\ pannu/xion eu(/dein boulhfo/ron a)/ndra.

id est:

Haud dignum duce id est, noctem dormire per omnem.

Admonet paroemia, vigilantiam, ac solicitudinem maxime conuenire principibus; vt qui tantam negotiorum sarcinam sustineant humeris. Vnde et Virgilius Aeneam suum alijs dormientibus, aut voluptati indulgentibus, aut vigilantem facit, aut certe excitat, fingitque cogitabundum, sobrium, et de futuris agitantem animo:

At pius AEneas per noctem plurima voluens.

Et rursum:

Aeneas potes hoc sub casu ducere somnos?

Atque iterum:

-Vigilasne Deum gens
Aenea? vigila.

Huius rei praeclarum exemplum praebuit Epaminondas ille dux Thebanus. Siquidem cum Thebani ciues festis quibusdam diebus solutius compotationibus indulgerent, licentiusque voluptatibus fruerentur, ille solus vigil, ac sobrius arma lustrabat, et vrbis obambulabat moenia. Rogatus cur id faceret, respondit se nh/fein, kai\ a)grupnei=n, o(/pws2 e)ch=| toi=s2 a)/llois2 meqeu/ein, kai\ kaqeu/dein, id est, sobrium esse se, ac vigilare, quo reliquis liceret temulentis esse, ac dormire, quemadmodum refert Plutarchus in libello Aduersus ducem imperitum. Porro quae modo retulimus ex Homero dicuntur ad Agamemnonem sub persona somnij, Nestoris speciem imitantis. Integrum carmen sic habet:

*eu(/deis2 a)tre/os2 u(ie\ dai/+fronos2 i(ppoda/moio,
*ou) xrh\ pannu/xion eu)/dein boulhfo/ron a)/ndra,
w(=| laoi/t' e)pitetra/fatai, kai\ to/ssa me/mhle.

id est:

Belligeri Atridae proles dormisne Agamemnon?
Perpetuam noctem dormire haud principe dignum est,
Cui populi commissi, et tanta negotia curae.

Eundem caeteris dormientibus solum vigilantem facit Iliados k.

*alloi\ me\n para\ nhusi\n a)risth=es2 panaxaiw=n,


page 689, image: s0689

*eu(=don pannu)xioi malakw=| dedmhme/noi u(/pnw|,
*all' ou)k a)trei/dhn a)game/mnona poime/na law=n
*upnos2 e)/xe glukero\s2, polla\ fresi\n o(rmainonta.

id est,

At reliqui Danaum proceres noctem vsque per omnem.
Dormibant, placito correpti membra sopore:
At non Atridem pastorem Agamemnona plebis
Somnus habet dulcis, versantem pectore multa.

Consimilem ad modum Iouem vigilantem fecit Ilia. 2.

*alloi\ me\n r(a\ qeoi/ te, kai\ a)ne/res2 i(ppokorustai\
*eu(=don pannu/xioi, di/a d' ou)k e)/xe nh/dumos2 u(/pnos2,
*all' o(/ge mermh/rize kata\ fre/nas2.

id est,

Tum reliquos omnes, diuosque virosque tenebat
Pernox somnus. at insomnis Saturnius vnus,
Pectore sollicito voluebat.

Narrat Plutarchus in eodem commentario, quem modo citauimus, quiddam nec alienum ab hac paroemia, nec indignum memoratu, nimirum regi Persarum hunc fuisse morem, vt semper vnum quempiam haberet cubicularium, cui hoc muneris erat mandatum, vt mane regium thalamum ingressus, his verbis illum expergefaceret: *ana/sta w)= basileu=, kai\ fro/ntize pragma/twn, w(=n se\ fronti/zein mesoroma/sdhs2 h)qe/lhse, id est, Surge rex, ac negotia cura, quae te Mesoromasdes curare iussit. Quod si quis princeps eruditus sit, ac prudens, huic nihil opus fuerit huiusmodi cubiculario monitore: sed ipsa ratio semper in pectore tale quiddam insonabit: fro/ntize, et ou) xrh\ pannu/xion. Plato 7. De leg. lib. multis modis vigilantiam commendat, maxime in principe. Eius verba sunt: *egrhgoro/tes2 de\ a)/rxontes2 e)n po/lesin nu/ktwr, foberoi\ me\n kakoi=s2, polemi/ois2 te a(/ma, kai\ poli/tais2, id est, Principes, qui noctu vigilant in ciuitatibus, malis sunt formidabiles ciuibus pariter et hostibus. Ac paulo superius eodem in loco: *kateu/dwn ga\r ou)dei\s2, ou)de/nos2 a)/cios2, id est, Nullus enim dormiens alicuius est rei. Dormiunt autem, qui oscitanter agunt, quibus interdum succedit, sed raro. Proin recte Pindar. Olym. 10. *aponon d' e)/labon xa/rma pau=roi tine\s2. Gaudium citra laborem pauci quidam assecuti sunt.

Capram portare non possum, et imponitis bouem.

PLutarchus in comment. cui tit. peri\ tou= mh\ dei=n dani/zesqai.

*epei\ to\ th=s2 paroimi/as2 e)/stai geloi=on,
*ou) du/namai th\n ai)=ga fe/rein, e)piti/qete/ moi bou=n.

id est,

Tauro oneratis, cum nequeam portare capellam

Vbi quis, quod leuius est, recusat, et quod multo sit intolerabilius, imponi sibi postulat. Veluti si quis impatientia paupertatis, nam ad id accommodat Plutarchus, vsuris involuat sese, quod onus vix diuitibus sit tolerabile.

Numquam enim meos boues abegerunt, nec equos.

*ou) ga\r pw/pot' e)ma\s2 bou=s2 h)/lasan, ou)de\ me\n i(/ppous2.

id est,

Non enim equos vmquam mihi subduxere bouesve.

Proverbiali figura videtur olim vsurpatum, pro eo quod est: Numquam me laeserunt, aut adfecerunt iniuria: Cum negamus nobis esse causam, cur illum aut illum odisse debeamus. Plutarchus in commentario de


page 690, image: s0690

vitanda vsura: *kai\ tau=ta mh/ me o)i/esqai le/gein po/lemon e)cenhnoxo/ta pro\s2 tou\s2 daneista\s2. ou) ga\r pw/pot' e)ma\s2 bou=s2 h)/lasan, ou)de\ me\n i(/ppous2, id est, Neque vero me existimetis haec dicere, quod bellum mihi sit cum vsurariis.

Numquam etenim vel equos mihi subduxere bouesve.

id est, numquam quidquam mei abstulerunt. Id quo longius traducetur a simplici sermone, hoc magis erit proverbiale. Sumptum est autem ex Iliados Homericae lib. 1. vbi Achilles contendens cum Agamemnone, negat sibi causam esse, quamobrem cum Troianis bellum suscipiat, nisi vt illi morem gerat.

*ou) ga\r e)gw\ trw/wn e(/nek' h)/luqon ai)xmhta/wn
*deu=ro maxhso/menos2, e)pei\ ou)/ ti moi a)/tioi/ ei)sin
*ou) ga\r pw/pot' e)ma\s2 bou=s2 h)/lasan, ou)/te me\n i(/ppous2
*ou) de/pot' e)n fqi/h| e)ribw/laki bwtianei/rh|
*karpo\n e)dhlh/santo.

id est,

Haud ego Troiugenum huc accessi nomine, quo cum
His bellum gererem, neque enim sum laesus ab istis.
Numquam etenim vel equos mihi subduxere, bouesve
Nec Phthies vmquam segetumque, virumque feracis
Sunt populati agros.

Dictum est autem ex antiqui seculi ritu, quo cum vita mortalium adhuc esset pastoralis, prima belli causa erant abacta pecora: quemadmodum eleganter indicat Homerus Ilia. *s. depingens Achillis clypeum:

*toi=si d' e)peit' a)pa/neuqe du/o skopoi\ ei(/ato law=n.
*de/gmenoi o(ppo/te mh=la i)doi/ato, kai\ e(/likas2 bou=s2.
*oi( de\ ta/xa proge/nonto, du/w d' a(/m' e(/ponto nomh=es2,
*terpo/menoi su/rigci, do/lon d' ou)/ti prono/hsan
*oi( me\n ta\ proi+do/ntes2 e)pe/dramon, w)=ka d' e)/peita
*ta/mnon d' a)mfi\ bow=n a)ge/las2, kai\ pw/ea kala\
*argennw=n o)i+/wn, ktei=non d' e)pi\ mhloboth=ras2.

Et reliqua quae sequuntur: Quos versus ne quis omnino contemptos quaeratur, ita vertimus:

Dehinc procul his speculatores populi vnus et alter
Obseruant, si fors videant ouiumve boumve
Agmina, at haec confestim adsunt, quae pone sequuntur
Pastores duo, demulcentes pectora cannis,
Ignari fraudis: contra illi ex composito, mox
Accurrunt, armenta boum, niueosque bidentum
Concidere greges caesis pastoribus ipsis.

Felix qui nihil debet.

*eu)dai/mwn o( mhde\n o)fei/lwn, id est, Felix qui nihil debet. Sententia Graecis celebrata: quam facile is veram dicet, qui periculum fecerit, quid sit aere alieno obstrictum esse. Qui non sit expertus, is Plutarchi commentarium euoluat De vitandis vsuris, quamque sit miserum debere facile cognoscet. Quid enim calamitosius quam toties erubescere, toties perfricare faciem, fugitare, latitare, mentiri, dissimulare: nunc supplicem agere, nunc flagitare: palam appellari, vitari, notari digito: breuiter numquam tui iuris esse? Nam haec, cumque his multa alia incommoda secum affert aes alienum.


page 691, image: s0691

Extat in hanc sententiam epigramma Graecum huiusmodi, titulo Automedontis:

*eu)dai/mwn pro=ton me\n, o( mhdeni\ mhd\en o)fei/lwn,
*ei)=ta d' o( mh\ gh/mas2, to\ tri/ton, o(/s2 tis2 a)/pais2.
*hn de\ manei\s2 gh/mh| tis2 e)/xei xa/rin, h)\n katoru/ch|
*eu)qu\s2 th\n gameth\n, proi=ka labw\n mega/lhn.
*tau=t' ei)dw\s2, sofo\s2 i)/sqi. ma/thn d' e)pi/kouron e)/ason
*pou= to\ keno\n zhtei=n, kai\ ti/nes2 ai( mona/des2.

id est,

Qui nulli debet, fortunatissimus ille est,
Proximus huic caelebs, tertius orbus erit.
Quod si quis demens vxorem duxerit, illi
Haec ita res demum commoda grata feret:
Eveniat si sors, vt grandi dote recepta,
Protinus vxorem deferat in tumulum.
Haec doctus sapies. Epicurum quaerere frustra
Qua sit inane sinas, quaeque sient monades.

Plutarchus in libello, cui titulus: peri\ tou= mh\ dei=n danei/zesqai, scribit Persis duo fuisse peccata: primum debere, proximum mentiri. Nam ea iudicabant cohaerere, quod qui sunt obaerati, saepius cogantur mentiri. Quod autem refert Plutarchus, est apud Herodotum lib. 1.

Ad digituli crepitum.

QVI arrogantius, fastuosiusque iubent quippiam, digituli crepitu significare dicuntur. D. Hieronymus in epist. ad Rusticum monachum vsurpauit, in superciliosum quendam, et fastidientem, qui dicturus, digituli crepitu silentium imperabat, deinde simili fastu singulas voces, per interualla promebat, vt singultire crederes, non proloqui. Videtur autem hic gestus fuisse dominorum, seruis humilius aliquid ministerium innuentium. Martialis lib. 3. in Zoilum:

Digiti crepantis signa nouit Eunuchus.

Item in Distichis:

Cum poscor crepitu digitorum, et verna moratur
O quoties pellex calcitra facta mea est.

M. Tullius lib. Officiorum 3. Itaque si vir bonus habeat hanc vim, vt si digitis concrepuerit, possit in locupletum testamenta nomen eius irrepere, hac vi non vtatur, ne si exploratum quidem habeat id omnino neminem vmquam suspicaturum. Simile est illud de nutu Iouis, quod ex Homero citat Plinius in epistolis. Et nutu dicuntur efficere, qui minimo negocio rem conficiunt. Item ad omnes nutus obsequi, qui prompte morigerantur.

Suem irritat.

*un o)ri/nei, id est, Suem irritat. In auidum rixarum dicebatur. Sus enim agrestis provocatus, recta petit eum, a quo provocatus est. Sic enim narrant venandi periti, si quis suem lancea protensa provocarit, etiam si iam ille sequebatur alium quempiam, illico vertere cursum, et in provocatorem tendere, ne cuspide quidem vitata.

Seruatori tertius.

*to\n tri/ton tw=| swth=ri, id est, Tertium seruatori. Proculus Diadochus in commentario de tribus animi partibus, iuxta Platonis diuisionem, deque quatuor virtutum generibus,


page 692, image: s0692

vsurpauit adagium hoc, his quidem verbis: *alla\ tou/twn dialuqe/ntwn, kai\ tw=n th=s2 yuxh=s2 merw=n kat' ou)si/an diakriqe/ntwn, to\ tri/ton tw=| swth=ri fasi\, id est, His dissolutis, animique partibus iuxta suam rationem distinctis, tertium seruatori, quod aiunt. Sentit autem Proculus, absolutis duob. restare tertium, videlicet quo pacto 4. virtutes ad 3. illas animi partes possint referri. Proculus videtur Platonem imitatus in Charmide: pa/lin toi/nun h)=n d' e)gw\ to\ tri/ton tw=| swth=ri w(/sper e)c ar)xh=s2 e)piskeyw/meqa, id est, Rursum igitur, inquam, tertium sospitatori, velut ab initio consideremus. Eodem allusisse videtur, licet tectius lib. De leg. 3. o( de\ tri/tos2 swth\r u(mi=n e)/ti spargw=san, kai\ qumoume/nhn th\n a)rxh\n o(rw=n, oi(=on ya/llion e)ne/ballen au)th=|, th\n tw=n e)fw/rwn du/namin, id est, Porro tertius vobis seruator videns principatum adhuc frementem et animosum ceu psallium iniecit illi, Ephororum potentiam. Sentit Lacedaemoniorum rempublicam tribus modis fuisse temperatam, ne erumperet in tyrannidem. Primum addita altera familia, ex qua reges creari liceret. Nam initio ex vna tantum fas erat. Deinde nobilium ac principum potentiae opposita 28. seniorum auctoritas, quae in grauissimis negociis regiae par habebatur. Postremo 5. Ephororum magistratus, cui rex parere cogebatur, Haec autem omnia putat numinis providentia fuisse procurata ad ciuitatis incolumitatem, eoque dicit, tertius seruator. Sumptum est adagium ex Isthmiorum hymno 6. Pindari, apud quem de tertio Iouis Sospitatoris calice legimus ad hunc modum:

*ei)/h de\ tri/ton
*swth=ri porsai/nontas2 o)lumpi/w|, ai)/ginan kataspe/ndein melifqo/ggois2 a)oidai=s2,

subaudi; *krath=ra.

Quorum carminum haec ferme mens est: Optat Pindarus, vt aliquando vincat Olympia Aeginensis, quo contingat tertium miscere calicem Sospitatori Ioui, non sine laudibus, tum ipsius victori, tum Iouis Olympij. Craterem autem intelligit, aut simpliciter eum, qui sumitur in conuiuiis victorialibus, aut krath=ra to\n w)dw=n, id est, Calicem cantionum, quemadmodum alibi:

*gluku\s2 krath\r a)gafqe/gktwn a)oida=n.

id est,

Dulcis calix vocalium cantionum.

Quo quidem loco Pindaricus interpres ostendit antiquitus fuisse morem, vt in conuiuiis primus calix misceretur Ioui Olympio, secundus heroibus, tertius Ioui seruatori. Testem huius rei citat Sophoclem e)n naupli/w|.

*zeu= pausi/lupe/ te, kai\ dio\s2 swthri/ou
*spondh\ tri/tou krath=ros2.

id est,

Curarum ademptor Iuppiterque et tertii
Libatio scyphi Sospitatoris Iouis.

Citat et Aeschylum in Epigonis:

*loiba\s2 dio\s2 me\n prw=ton w(rai/ou ga/mou
*hras2 te, ei)=ta th\n deute/ran ge kra/sin
*hrwsi ne/mw, ei)=ta tri/ton dio\s2 tou= swth=ros2 eu)ktai/an li/ba.

id est, Libationes primum quidem Iouis tempestiuarum nuptiarum, Iunonisque. Deinde secundum poculum heroibus tribuo. Deinde tertio loco Iouis Sospitatoris optabilem stillam. Addit autem, hunc calicem swth=ros2 appellatum, quod hucusque potatio citra ebrietatem, animique noxam consisteret. Vltra quem si quis progressus esset, iam ad libidinem [correction of the transcriber; in the print libidnem], intemperantiamque res vergere videretur, iuxta illud apud Apuleium Asclepiadis dictum, existimantis primum craterem pertinere ad sitim, secundum ad voluptatem, tertium ad ebrietatem,


page 693, image: s0693

quartum ad insaniam. Hunc autem eundem, dio\s2 swth=ros2 calicem appellant te/leion, siue quod in hunc desineret bibendi modus: siue quod hic numerus inter omnes absolutissimus esse putatur, vt cui adsit et initium et medium, et finis, eoque rebus diuinis potissimum accommodatur, et a Platone refertur ad animum, vtpote diuinum, et ob id ternione constantem. Ne id quidem theologica ratione vacat, quod primam et vltimam pateram Ioui dicarint, mediam semideis. Primum enim heroibus medius locus competebat, vel quod iuxta Platonis sententiam mediae conditionis essent inter summos illos deos, oi(\ o)/lumpon e)/xousi, vt inquit Homerus, quos Plato mentes autumat esse nullis obnoxias corporibus, et inter nos corporibus oneratos, et ob id affectibus, mortique obnoxios. Daemonibus enim Platonici tribuunt corpora, tametsi non eiusmodi, qualia sunt nostra, verum aerea, cuius opinionis se fuisse testatur et diuus Aurelius Augustinus in libello De natura daemonum, et alias aliquoties. Vel quod iuxta poetarum fabulas semidei compositae, mediaeque sunt originis, ex altero parente deo, altero homine: velut Hercules ex Alcmena et Ioue, Castor et Pollux ex Leda, et Ioue. Porro Iouem intelligunt mentem illam summam omnia simul complectentem, vt idem et initium, et finis sit omnium: eamque ob causam ab hoc auspicabantur potationem, et in eundem finiebant. Meminit Iouis Sospitatoris non semel Aristophanes in Pluto, velut hoc loco:

*to\n ou)=n di/a to\n swth=ra k' au)to/s2 moi dokw=
*xai/rein e)a/sas2 e)nqa/d' au)tou= katame/nein.

id est,

Mihi itaque visum sospitatorem Iouem vt
Valere sinam, atque hoc permaneam posthac loco.

Tradit interpres templum Athenis fuisse tou= dio\s2 swth=ros2, quem eundem quidam e)leuqe/rion appellant. dio\s2 swth=ros2 mentionem facit et Athenaeus in Dipnosophistis lib. 2. addens olim fuisse morem, vt cibis appositis mox vinum indilutum infunderetur, quo nimirum declararent, quanta vis esset boni dei. Deinde cum suo quisque arbitrio diluisset, nomen Iouis Seruatoris praefabantur, innuentes ita temperatum vinum tuto citraque noxam bibi. At idem lib. 11. propemodum docet, et post coenam a lotis manibus inferri solere calicem Iouis Seruatoris, qui idem fuerit cum eo, qui dictus est a)gaqou= dai/monos2, Diphilum adducens auctorem, qui scripserit in Sapphone:

*arxi/loxe de/cai th/n de th\n metaniptri/da
*mesth\n dio\s2 swth=ros2 a)gaqou= dai/monos2.

id est,

Archiloche sumito hanc tibi metaniptridem
Plenam Iouis [reading uncertain: print blotted] Soteris optimi dei.

Adagio licebit vti, cum significabimus nos ad id, quod in negotio postremum, ac praecipuum est accedere. Prius quam finem faciamus illud admonere libet, ex Pindari verbis, eundem videri Iouem Olympium, ac Sospitatorem. Plutarch. conuiuialium quaest. dec. 5. de trib. his calicibus loquitur, ni fallimur: *ou)de\ ga\r qew=| qu/ontes2, pa=si toi=s2 a)/llois2 qeoi=s2, mali/sta kai\ su\n naoi=s2, kai\ bwmoi=s2 kateuxo/meqa, a)lla\ triw=n krath/rwn kirname/nwn, toi=s2 me\n a)po tou= prw/tou spe/ndomen, toi=s2 de/ a)po tou= deute/rou, toi=s2 de\ a)po tou= teleutai/ou. fqo/nos2 ga\r e)/cw qei/ou xorou= i)/statai, id est, Neque enim cum


page 694, image: s0694

deo rem diuinam facimus, reliquis omnibus diis, maxime cum templis et aris vota facimus. Sed tribus crateribus mixtis, aliis de primo libamus, aliis de secundo, aliis ex vltimo. Nam inuidia stat extra chorum diuinum. Meminit huius rei et decade septima, demonstrans, cum vni sacrificabatur deo, omnibus simul vota fieri, sed non nominatim.

Hyperi vertigo.

*upe/rou peritroph\, id est, Pistilli circumuolutio. Vbi quis semper idem agitat, neque quidquam tamen explicat. Plato Comicus, opinamur, in Adonide, apud Zenodotum.

*ei\)ta ou)x' u(pe/rou moi peritroph\ genh/setai.

id est,

De hinc mihi vertigo pistilli haud erit.

Plutarchus aduersus Stoicos significans, illorum rationes eodem reuolui: polu\s2 ou)=n o( dio\s2 ko/rinqos2 e)pi\ to\n lo/gon au)tw=n a)fia=tai. th\n ga\r u(pe/rou peritroph\n i(/na mh\ skw/ptein dokh=|s2 e)/ason, id est, Multus igitur Iouis Corinthus ad rationem illorum admittitur. Nam pistilli circumuolutionem, ne redire videaris, omitte. Vnde videtur solere dici, cum eadem saepius iterantur non sine taedio. Dialectici peti principium aiunt, quoties eodem reuoluitur argumentatio. Hesychius interpretatur de his qui semper eadem aiunt, neque quidquam interim proficiunt. Huic ita finitimum est, vt idem videri possit, quod Plato recenset in Theaeteto: h( me\n skuta/lhs2, h)\ u(pe/rou h)\ o(/tou dh\ le/getai peritroph\, id est, Scytalae quidem, aut pistilli, aut si cuius alterius dicitur circumuolutio: cum sermo in idem reuoluitur, quemadmodum illic Theaetetus iubet assentiri rectae opinioni, eum, qui rectam habet opinionem. Scytalem interpres vertit, scuticam, cum Plato loquatur de loro, quod surculo circumuoluitur.

Sus sub fustem.

*us2 u(po\ r(o/palon, id est, Sus sub fustem. Vbi quis sese in praesens discrimen, ac perniciem praecipitat. Nam sues apud quosdam fuste mactari mos est. Refertur a Suida. Zenodotus indicat extare apud Dinolochum.

Si bouem non possis, asinum agas.

*ei) mh\ du/naio bou=n, e)/laune o)/non, id est, Si nequeas bouem, asinum agito, id est, si non potes vt vis, vtcunque potes facito. Si fortuna splendidior non contingit, eam sortem quae contingit, boni consulas: si quod optas non licet, id quod est proximum, amplectere. Auctore Suida.

Siren amicum nunciat, apis hospitem.

*seirh\n me\n fi/lon a)gge/llei, cei=non de/ me/lissa.

id est,

Hospitem apis, verum Siren praedicit amicum.

Quoties complures eadem de re bene ominantur: aut vbi suae quisque spei blandiens ex quamlibet leuibus argumentis diuinat futurum, quod optat. Nam Sirem hoc loco non vnam ex illis virginibus Homericis significat, verum insecti genus, api non dissimile. Auctore Suida. Quanquam apud Hesychium sei/rh legitur, non seirh\n.

Etiam si lupi meminisses.

*ei) kai\ lu/kou e)mnh/sqhs2, id est, Etiam si lupi mentionem fecisses, subaudiendum interuenisset: Quoties praeter expectationem interuenit is, de quo fuerat mentio: cognatum ei, quod alibi recensuimus. Lupus in fabula, Id frequenter accidit in Comoediis, ac Tragoediis arte, curaque scriptoris, vt de


page 695, image: s0695

quo fiunt verba, mox interueniat. Accommodari poterit ad rem, veluti si apud auctorem protinus, vel casu occurrat id, de quo vertebatur sermo. Adagium refert Zenodotus. Plato in Phaedro, le/getai gou=n w)= fai=dre di/kaion ei)=nai, kai\ to\ tou= lu/kou ei)pei=n, id est, Aiunt igitur Phaedre iustum esse etiam quod de lupo dicitur, narrare.

Similior ficu.

*omoio/teros2 su/kou, id est, Similior ficu. Per iocum dicebatur, de vehementer inter se similibus. Ducta metaphora a ficorum inter ipsas similitudine. Plutar. aduersus Stoicos: *qaumasto\n, kai\ para/docon ei) mh/ te fa/tta fa/tth|, mh/te meli/tth| me/litta, mh/ te purw=| puro\s2, h)\ su/kw|, to\ tou= lo/gou, su/kon, e)n tw=| panti\ xro/nw| ge/gonen a)para/llakton, id est, Mirum, et inopinabile, si neque palumbus palumbo, nec api apis, nec tritico triticum, aut fico, quod est in prouerbio, ficus, semper adsimilis fuisset. Confine est iis, quae retulimus alibi: Non tam ouum ouo simile, et Non lac lacti magis est simile.

Simul et da et accipe.

*ama di/dou, kai\ la/mbane, id est, Simul et da, et accipe. Vbi res est, cum homine parum certa fide, cui non sit tutum quidquam credere, nisi statim receperis, quod fueris stipulatus. Torquebitur ad eum, qui non collocat officium aut munus suum, nisi iam certus de mutuo: nec spem emit pretio, quemadmodum ait Leno Terentianus. Aristoteles hanc paroemiam venustius extulit libro Moralium Nicomachiorum octauo, taxans amicos, quos mutua conciliat vtilitas, et perinde, vt in forensibus commerciis non dant beneficium, sed vendunt. h( me\n pa/mpan a)gorai/a e)k xeiro\s2 ei)s2 xei=ra, h( de\ e)leuqeriwte/ra ei)s2 xro/non, id est, Altera quidem omnino sordida, et cauponaria compensatio de manu in manum: Altera magis ingenua ad tempus. Allusit philosophus ad Comicum illud, quod citatur ab interprete Pindari.

*foi=nic ga\r eu)qu\s2 gi/gnomai,
*th=| me\n di/dwmi xeiri\, th=| de\ lamba/nw.

id est,

Phoenix enim fio ilico.
Quippe altera manu do, et accipio altera.

Phoenices notantur nimio cauponandi studio. Vnde et Pindaro dictum in Pythiis hymno 2.

*to\ de\ me\n kata\ foi/nissan e)mpola\n me/los2.

Phoenicum commutationem appellat cum datur aliquid, et vicissim accipitur.

Semper me tales hostes insequantur.

*aei\ toiou=toi/ me po/lemoi diw/koien.

i.

Me bella semper insequantur talia.

Vbi quospiam libenter odimus, ac simultatem illorum contemnimus: Est enim hominum genus, quos periculosius sit demeruisse, vt ait Seneca, quam offendisse: et quos magis expediat inimicos habere, quam amicos. Et quibusdam displicuisse, laudabile est. Et sunt cum quibus amicitia copulatum esse dedecori sit, simultate dissidere pulchrum. Potest accommodari et in eos, qui desciscunt ab amicitia, sed vt inimici nihil queant nocere. Legitur et ad hunc modum:

*aei\ toiou=toi/ me pole/mioi diw/koien.

id est,

Me semper hostes insequantur hoc genus.

Anus Eriphus.

*grau=s2 e)/rifos2, id est, Anus hoedus. Apollodorus apud Zenodotum ait, anum quandam fuisse, quae dicta sit


page 696, image: s0696

Eripha, quod in virginitate consenuisset: perinde quasi eadem et anus esset per aetatem, et puella, quod adhuc innupta. Sunt qui tradant locustam agrestem, a nonnullis Mantin appellatam, in Sicilia grau=n e)/rifon appellari. Aiunt autem quodcunque animal aspexisset, illi mali quippiam accidere. Proinde in mulierem veneficam et fascinatricem quadrare videtur. Quod genus apud Horatium Canidia.

Anus saltat.

*rrau=s2 xoreu/ei, id est, Anus saltat. In eum conuenit, qui indecore quippiam facit: velut, si senex ludat nucibus: aut princeps exemplo Neronis musicetur. Confine est illi, quod supra retulimus: Camelus saltat. Horatius in anum intempestiuae libidinis.

Te lanae prope nobilem
Tonsae Luceriam, non citharae decent,
Nec flos purpureus rosae,
Nec poti vetulam fece tenus cadi.

Apud Plutarchum in vita Periclis legimus, Elpinicem quandam, cum cum indecoris conuiciis palam incesseret, nihil aliud responsi tulisse, quam versiculum illum ex Archilocho:

*ou)k a)\n mu/roisi grau=s2 e)ou=sa h)lei/feo.

id est,

Vnguento anus cum sis caueto inungier.

Quid autem secutus Lapus vertit, Haud vnguenti, vetula cum sis oblita es, non satis coniectamus, nisi forte pro a)lei/feo legit, h)lei/qeo aut ei)lh/qeo.

Anus subsultans multum excitat pulueris.

*grau=s2 a)nakroth/sasa polu\n koniorto\n e)gei/rei.

id est,

Anus subsultans, multum puluerem excitat.

In eos dici solitum, qui ob rerum experientiam, multum negotiorum aggrederentur. Videtur carmen hoc heroicum syllaba duntaxat deprauatum.

Anus velut equus profundam habebis fossam.

*grau=s2 w(/s2 tis2 i(/ppos2 to\n xaradrai=on ta/fon e(/ceis2, id est, Anus velut equus, alte hiantem habebis ac nigrum specum sepulta. De iis, qui penitus abiiciuntur, tanquam prorsus inutiles. Equi posteaquam consenuerint, in altos terrarum specus aliquo praecipitantur. Ita mulier olim amata, simul atque defloruit forma, fastiditur ab omnibus. Qualis est apud Horatium Lyce. simile illi: Equi senectus.

Aphyarum honos.

*afuw=n timh\, id est, Aphyarum honos. Quoties humilib. exiguus quispiam honos contingit. Nam Aphya pisciculus est vilis: cui coquendo nihil adhibetur praeter oleum, quo frigitur. Vnde iactatum illud a)fu/as2 timh/t' ou)/laion, id est, Aphyae honos oleum.

Cur non suspendis te?

*ti\ ou)k a)ph/gcw, i(/na qh/bh|sin h(/rws2 ge/nh|, id est, Quin te suspendis, vt apud Thebanos heros fias? Apud alios summos honos habebatur iis, qui sibi mortem consciuissent, praesertim pro salute patriae; vt apud Atticos Codro pro patria non timido mori: apud Romanos Deciis, et Quinto Curtio, M. Catoni Vticensi, Bruto, et aliis plerisque: apud Thebanos autem nullus honos habebatur iis, qui sibi vim attulissent. Vnde per iorniam dictum putant, vt Thebis semideus fias. Dici posse videtur in eos, qui famae ducti cupiditate,


page 697, image: s0697

semet periculis grauibus obiiciunt. Refertur a Zenodoto.

Quid tibi Apollo cecinit?

*ti/ soi a)po/llwn kekiqa/riken, id est, Quid tibi Apollo cecinit cithara? hoc est, quid tibi respondit? Allusum est autem ad Apollinis citharam, quam illi tribuunt poetae. Vsus est hoc adagio Aeschylus in Aiace. Refertur a Zenodoto. Conueniet, vbi quis a principe redeuntem percunctabitur, quid responsi tulerit, *ti/ soi a)po/llwn kekiqa/riken.

Quid non fies, profectus Arbelas?

*ti\ ou) genh/sh|, i)w\n a)rbe/las2, id est, Quid non fies, Arbelas profectus? De eo dici solitum, qui peregre proficiscens ingentia sibi pollicetur, fretus gentis ad quam demigrat inscitia, barbarieque: Siquidem Arbela Siciliae ciuitas, auctore Stephano, cuius ciues male audiebant olim, vt stupidi, et quibus facile imponeretur. Apud hos igitur etiam contemptus alibi, magnum aliquid esse possit. Quanquam est huius nominis ciuitas in Perside, cuius meminit Strabo libro 16. Et Quinto Curtio est oppidum Mesopotamiae Darii copiarum internecione nobile.

Bonus e pharetra dies.

*agaqh\ e)k th=s fare/tras2 h(me/ra, id est, Bonus e pharetra dies. De die fortunato dicebatur. Translatum a Scytharum consuetudiue: quibus, vt narrat Philarchus, mos erat, vt vesperi prius quam dormirent, calculum in pharetram immitterent candidum, si forte is dies citra molestiam abiisset: atrum, si secus. Demum vbi quis vita decederet, eius pharetram proferebant: in qua si plures candidos calculos reperissent, felicem pronuntiabant: contra, si plures nigros. Atque hinc vitae summam aestimabant: vnde prouerbio receptum est, vt dicerent bonum diem e pharetra esse, si quid ex animi sententia accidisset.

Res Cannacae.

*ta\ kanna/kou, id est, Res, aut mala Cannacae. Bifariam hac vtebantur paroemia, vel de rebus ob vetustatem admirandis, vel de lamentis, et complorationibus miseris, ac lachrymosis. Cannacas quispiam Phrygum rex, quemadmodum narrat Hermogenes in Phrygiis, qui cum praeuidisset euenturum diluuium, conuocatis omnibus ad templa deorum, multis lachrymis supplicabat diis, vt id malum auerterent. Vnde Herodes iambographus inquit, i(/na ta\ kanna/kou klau/sw, id est, Vt Cannacae more prolem. Haec referuntur a Zenodoto. Plinius libro tricesimosexto, Cannacum inter statuarios nobiles recenset. Stephanus in dictione Iconium, meminit adagii, nisi quod Annacum appellat non Cannacum, aut Cannacam, et de fabula nonnihil euariat. Ait enim Annacum quendam vixisse super annos trecentos. Itaque vndique consulta oracula, quo vsque victurus esset. Responsum autem, mortuo Annaco peritura vniuersa: quo defuncto, successisse diluuium Deucalionis. Caeterum audito responso magnopere luxisse Phryges, atque hinc de graui luctu ortum prouerbium e)pi\ a)nnakou= klau/sein.

Qui modus equitum.

*ti/s2 tro/pos2 i(/ppwn, id est, Qui modus equorum? Vbi quis nouam, ac peregrinam induceret consuetudinem: veluti si quis Italus Gallicis vestibus


page 698, image: s0698

vteretur. Dictum videtur de hospitibus nouo quadrigarum genere inuectis. Metagenes in Thuriopersis apud Suidam: *ti/s2 tro/pos2 i(/ppwn, w(s2 d' o)rxou=ntai to\n barbariko\n tro/pon ou(=toi, id est, Quis equorum modus? Vt autem saltant hi more barbarico. Confinitatem habet cum illo, quod paulo superius recensuimus: a)/llo ge/nos2 kw/phs2, id est, Aliud genus remi.

Chironium vulnus.

*xeirw/neion e)/lkos2, id est, Chironium vulnus, immedicabile malum appellabant: Chiron in bello aduersus Centauros ictus ab Hercule, vulnus immedicabile accepit in pede, vnde et periit. Hinc natam paroemiam auctor Zenodotus. Virgilius autem noster, nam huic carmen inscribitur, Chironiam manum medicam vocat:

Viuit pectore sub dolente vulnus,
Quod chironta nec manus leuaret.

Ab hoc Chirone centauro fertur educatus Achilles. Vnde Plato Comicus Damonem, qui sub obtentu tradendae musices putabatur Periclem instituisse ad tyrannidem, taxat his versibus:

*prw=ton me\n ou)=n moi le/con a)ntibolw=, su\ ga\r
*ws2 fasin o( xei/rwn e)ce/qreyos2 perikle/a.

id est,

Primum quidem illud obsecro dicas mihi
Tu quippe Chiron educasse diceris Periclem.

Quem locum ita reddidit Lupus: Tu enim, vt aiunt, pessime Periclem educasti. Quin et in editione Aldina geminum vitium est. Primum enim versus perperam distinctus est, deinde vt pro w)= xei/rwn, legamus o( xei/rwn, id est, tu ille Chiron metri cogit rario. Per tropum siquidem appellat Damonem Chironem, quod id fuerit Pericli, quod Chiron fuit Achilli, quem docuit quidem fidibus canere, sed ad Centauricam ferociam eduxit. Hoc licet alieniore loco, visum est studiosis indicare, ne quis imprudens ad eum impingat lapidem.

Charontis ianua.

*xarw/ntios2 qu/ra, id est, Charontica ianua. De imminente capitis periculo, siue de re magnopere tristi. Sic enim antiquitus appellabatur vna e carceris ianuis, per quam damnati iudicum sententiis ad supplicium educebantur. Referunt Zenodotus, Hesychius, et Suidas: Charontis enim cymba fingunt animas ad inferos deduci. Hinc Aristophanes in Pluto, o( de\ xa/rwn to\ cu/mbolon di/dwsi, id est, Dat symbolum Charon: significans illi imminere mortem.

Maschalam tollere.

*masxa/lhn ai)/rein, id est, Maschalam tollere dicebatur, qui auidius biberet. Sumptum a gestu bibonum, inter ebibendum cyathos, gulam, ac mentum intendentium, et altius erigentium cubitos, ne quid resideat in cyatho liquoris. Idem appellant kwqwni/zein, a)po\ tou= kw/qwnos2, quod est poculi genus. Hesychius indicat masxa/lhn esse partem prorae, quae contineat te/rqron, siue Antemonem. Antemonem autem volunt esse veli genus. Sunt qui dicant masxa/lion esse canistrum e palma contextum, quod virga palmea maschale dicatur, nonnunquam et pro fune poni. Alii contendunt maschalam esse machinam, qua sarcinae deponuntur in naues, aut eximuntur e nauibus. Hinc iocus in eos, qui poculum tollunt in


page 699, image: s0699

altum. Hesychius affert et hunc trochaicum tetrametrum citra nomenclaturam auctoris.

*ws2 a)/nw th\n masxa/lhn ai)/rwmen e)mpeptwko/tes2.

id est:

Sursum in altum vt irruentes erigamus maschalam.

Fortassis huc allusit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum libro octauo, qui notans singulas Graeciae ciuitates: buza/ntion ei)=pen masxa/lhn th=s2 e(lla/dos2, id est, Byzantium dixit Graeciae maschalam, quod illic opinamur strenue potaretur, siue quod esset emporium Graeciae. Est enim Thraciae ciuitas, eadem dicta Constantinopolis. Adiungit prouerbio gratiam allusio, quod sunt pocula nauigij specie, veluti cymbia, ska/fia, trih/reis2, et alia nonnulla. Refertur a Zenodoto. Meminit et Iulius Pollux libro septimo, capite tertio, his quidem verbis, e)pi\ de\ tw=n mequo/ntwn e)/legon to\ masxa/lhn ai)/rein, w(s2 tou=to e)/qos2 o)\n toi=s2 e)n me/qh|, id est, De ebriis vero dicebant maschalam tollere, tanquam is mos sit temulentis. Adducit et Homerici carminis testimonium.

*xei=ras2 a)ni/sxontes2 ge/lw| e)/kqanon,

Sublatis manibus risu emori.

Ex his videtur non a tollendo poculo, sed a gestu gaudentium fuisse dictum. Certe manet et hodie apud Germanos milites, vt dextra sublata laetitiam indicent animi.

Magis ipse Phryx.

*ma=llon o( fru/c, i. Magis ipse Phryx. Equidem conijcimus dictitatum, quoties ea magis probarentur, non quae veriora sint, sed quae adulantius dicta. Narrant Croesum Lydorum regem aliquando percunctatum septem illos sapientes, cui nam primum felicitatis titulum tribuerent. At cum varie responderetur, alijs dicentibus feras indomitas sibi videri felicissimas, quod pro tuenda libertate mortem oppeterent: alijs ciconias, quod citra legem, suapte natura ius, piumque seruarent: Solone vero negante, quemquam appellandum felicem, prius quam ex vita decesserit, assistens Phrygius ille fabulator Aesopus: Tanto, inquit, rex caeteros antecellis, quanto mare praestat fluuiis. Id vbi rex audisset, respondisse fertur, ma=llon o) fru/c. Ea vox in prouerbium cessit, equidem haud scimus an ita legendum sit: ma=llon w)= fru=c. vt sit libenter agnoscentis eam laudem, et cum esset maxima, tamen aliquid etiam adiungi desiderantis, vnde cum quis aperte nobis adulatur, succinere licebit, ma=llon w)= fru/c. Referunt Suidas, et Zenodotus.

Magis sibi placet, quam Peleus in machaera.

*me/ga fronei= ma=llon h)\ phleu\s2 e)pi\ th=| maxai/ra|, id est: Magis sibi placet, quam Peleus sua machaera. In eum competit, qui praeter modum re quapiam insolens est, ac tumet. Aiunt autem hunc gladium a Vulcano fabrefactum, a diis dono datum fuisse Peleo, virtutis illius, ac prudentiae symbolum. Quo quidem ille vtens et in praeliis, et venatibus, consequebatur quidquid optabat. Zenodotus ait huius mentionem factam et apud Anacreontem, et apud Pindarum.

Generosus es ex crumena.

*gennai=os2 ei)= e)k balanti/ou, id est, Generosus es ex crumena. In eum iaciebatur, qui propter opulentiam generosus haberi voluisset, alioquin obscurus, et humilis. Pariunt enim


page 700, image: s0700

nobilitatem et opes, non antiquae solum, iuxta Aristotelem, verum etiam vndecunque, et quandocunque partae. Solet autem hoc genus ferocius insolescere, quam qui maiorum imaginibus clari sunt.

Liberorum amantior, quam Gello.

*gellw\ paidofilote/ra id est, Puerorum amantior Gello. Dici solitum vel in eos, qui morte praematura perissent, vel in eos, qui mira quidem charitate filios prosequerentur, sed eosdem indulgentia, deliciisque corrumperent. Aiunt Gello virginem quampiam fuisse, quae puella adhuc vita decesserit. Huius spectrum oberrare Lesbiis creditum est, ac pueros impetere. Vnde puerorum mortem, qui praematuro fato perirent, huic Gello imputabant. Citatur Sappho, quae huius fabulae meminerit.

Gleba aruum.

*bw=los2 a)/roura, id est, Gleba aruum, vbi quis exigua maximis apponit, credens sese nonnihil iuuare: Proinde legendum suspicamur: bw=los2 a)/rouran, aut a)rou/ra|, vt subaudias, prosti/qetai, aut au)ca/nei, aut eiusmodi quippiam. Nihil enim affert momenti, si gleba aruo adiungatur, quod perinde sit, ac si quis aquam e lacu haustam infundat mari.

Glauci ars.

*glau/kou te/xnh, id est, Glauci ars. Huius paroemiae duplex est vsus. Conuenit enim vel in opus celeriter absolutum, vel in id, quod est arte summa, summaque cura elaboratum. Quidam ortum existimant a Glauco quodam Samio, qui primus aeris ferruminationem inuenerit. Alii a Libyco quodam, qui quatuor cymbala quaedam fabricatus dicitur, certis porportionibus ita inter se respondentia, vt primi spissitudo Epitriti rationem haberet ad secundum, ad tertium Hemiolii, ad quartum dupli. Ea pulsata musicam quandam harmoniam reddebant. Auctor Zenodotus.

Noctuae Laurioticae.

*glau=kes2 lauriwtikai\, id est, Noctuae laurioticae, hoc velut aenigmate pecuniarum vim significabant. Laurios enim Atticae regio est auri venis frequens. Porro nomismatis aureis noctuarum figura inscalpebatur, quemadmodum alio diximus loco. Interpres addit et tetradrachmis noctuam solere insculpi. Aristophanes in Auibus:

*glau=kes2 u(ma=s2 ou)/pot' e)pilei/yousi lauriwtikai,
*all' e)noikh/sousin e)ndo\n, e)/nte toi=s2 balanti/ois2
*enneotteu/sousoi.

id est:

Noctuae vos non relinquent Laurioticae, sed hae
Aedibus aderunt in ipsis, inque loculis nidulos
Sibi parabunt.

Glaucus poto melle resurrexit.

*glau=kos2 tinw=n me/li a)ne/sth, i. Glaucus poto melle reuixit. Dici solitum, quoties aliquis vulgari rumore dictus mortuus, denuo prodit in publicum, et quasi rediuiuus apparet iis, quibus persuasum fuerat eum vita defunctum esse. Satis constat ab euentu natum. Nempe Glaucum quempiam praeter omnium expectationem, gustato mellito pharmaco reualuisse. Eamque rem in iocum popularem versam fuisse. Quidam enarrant in hunc modum: Glaucus quidam poto


page 701, image: s0701

melle, ob bilem pene exanimatus est. Ad hunc multis accurrentibus medicis, polyidos herba, quam Draconem vocant, eum restituit.

Generosior Codro.

*eu)gene/steros2 ko/drou, id est, Generosior Codro. Per Ironiam recte dicetur in istos, qui maiorum fumosis imaginibus, et natalium antiquitate gloriantur. Codrus Melanthi filius fuit, Melanthus a Neleo sextus. A quo Neleo prognatus et Nestor. Hic igitur Melanthus, Messene patria pulsus venit Athenas, atque ibi cum Xantho Boeoto, qui tum Athenis imperabat, singulari certamine congressus, victor discessit, et Atheniensium imperium occupauit. Cui successit filius Codrtus, singulari in patriam pietate praecipue nobilis. Nam cum Atticis bellum esset aduersus Dores, proditumque esset oraculo, victoriam penes Atheniensem populum futuram, si rex illorum ab hostibus fuisset occisus, Codrus patriae gloriam sua incolumitate cariorem habens, ignota specie hostem prouocauit, et interemptus est. Reliquit autem filios duos, Mentorem, qui patri defuncto successit in imperium, et Neleum, cuius auspiciis colonia in Asiam demigrauit. Haec ferme Zenodotus.

Cadmea victoria.

*ka/dmeios2 [note of the transcriber: In the print: *ka/rdmeios2 ] ni/kh, id est, Cadmea victoria. Huius adagii varium adducunt et sensum, et originem. Sunt qui putent inutilem victoriam, Cadmeam vocatam, propterea, quod Eteocles, et Polynices Thebani, cum de regni vicibus disceptarent, singulari certamine congressi, vtrique perierint. Cuiusmodi victoriae meminit Herodotus libro primo de Phocensibus agens. Vel quod Cadmei deuicerint quidem Argiuos cum Adrasto militantes, sed suo malo. Posteris enim illorum poenas abunde magnas dederunt. Vel quod Oedipus soluto Sphingis aenigmate, victoriam quidem a monstro magnificam reportauit, verum post imprudens suam ipsius matrem duxit vxorem. Idque simulatque resciuit, oculos sibimet eruit. Itaque illius quoque victoriae parum felix exitus fuit. Sunt qui huc referant. Cum Cadmus literas a Phoenicibus acceptas, Graecis tradere vellet, Linum, quod is quoque literas suas proferret, interemit. Deinde ciues Cadmum exegerunt, vt nec huic bono fuerit Linum superasse. Plutarchus subscribit primae sententiae. Nam ad hunc modum scribit in commentario: peri\ th=s2 filadelfi/as2. *ou) ga\r e(te/ran oi( palaioi\ kadmei/an ni/khn, a)lla\ th\n peri\ qh/bas2 tw=n a)delfw=n, w(s2 ai)sxi/sthn kai\ kaki/sthn proshgo/reusan, i. Non enim aliam prisci Cadmeam victoriam, quam eam, quae fuit fratrum apud Thebas, vt turpissimam, atque miserrimam appellarunt. Idem peri\ pai/dwn a)gwgh=s2, ostendit Cadmeam appellari victoriam, quoties praestat vinci quam vincere. Vsurpauit hoc adagium Plato libro De legibus primo: paidei/a me\n ou)=n fe/rei kai\ ni/khn, ni/kh de\ e)nio/te a)paideusi/an. polloi\ ga\r u(bristo/teroi dia\ pole/mwn ni/kas2 geno/menoi muri/wn a)/llwn kakw=n di' u(/brin e)neplh/sqhsan. kai\ paidei/a me\n ou)depw/pote ge/gone kadmei/a, ni=kai de\ a)nqrw/pois2 pollai\ dh\ toiau=tai gego/nasi/ te, kai\ e)/sontai, id est, Proinde eruditio etiam victoriam adfert: contra victoria nonnunquam imperitiam: eo quod complures ob victorias bello partas insolentiores facti, innumeris aliis malis propter violentiam repleti sunt. At eruditio nunquam fuit Cadmea, victoriae vero multae profecto


page 702, image: s0702

hominibus tales fuerunt, et futurae sunt. Aristides in Pericle. *ws2 te th\n kadmei/an ni/khn h(gei=to nikh/sein, id est, Itaque Cadmeam victoriam reportaturum sese existimabat. Quo quidem loco scholium adscriptum praeter alia, illud admonet ab iis, qua retulimus, nonnihil diuersum. Thebanos caesis Argiuis, qui cum Polynice pugnarant, negasse sepulturam. Qua inhumanitate exasperati Athenienses, Thebanos oppugnatos deuicerunt, et consimilem ad modum vetuerunt, ne cadauera caesorum darentur sepulturae. Nec prorsus dissonant ab his, nec prorsus congruunt, quae scribit Pausanias in Boeoticis. Scribit autem in hanc ferme sententiam: Commisso apud Ismenum praelio in congressu victi sunt Thebani, et compulsi in fugam intra moenia sese receperunt, tanquam Peloponnesii oppugnationis essent ignari. Porro cum illi magis ira, quam arte irruerent, non pauci a Thebanis e muro iaculis sunt interempti. Postremo vicerunt et alios, in palantes, turbatosque facta impressione, ita vt totus exercitus, excepto Adrasto, interiret. Neque paruo ea victoria constitit Thebanis, kai\ a)po\ e)kei/nou, inquit, th\n su\n o)le/qrw| krathsa/ntwn, kadmei/an o)noma/zousi ni/khn, id est, Ex eo victoriam coniunctam cum exitio eorum, qui vicerunt, Cadmeam appellant. Sed vndecunque natum est adagium, Cadmeam victoriam appellabant infelicem, etiam ipsis victoribus. Cuiusmodi fuit et Graecorum, quorum nulli non magno constitit capta Troia. Et medici Cadmeam victoriam vocant, cum ita depellitur morbus, vt aegrotus interim in remedio pereat, succumbente natura.

Pecuniae vir.

*xrh/mata a)nh\r, id est, Pecuniae vir. Hoc est, tanti quisque fit, quantum possidet. Horatius:

Nil satis est, inquit, quia tanti quantum habeas, fis.

Zenodotus ex Pindaro citat. Extat autem in Isthmiis hymno secundo, his quidem verbis:

*nu=n d' e)fi/hti t' w)rgei/ou fula/cai
*rh=ma th=s2 a)lhqei/as2 a)/gxista bai=non
*xrh/mata, xrh/mat' a)nh\r.
*os2 fa= ktea/nwn q' a(/ma leifqei\s2, kai\ fi/lwn.

Nunc subit illud, Argiui seruare dictum, ad veritatem proxime accedens, Pecuniae pecuniae vir. Sic ait possessionib. simul destitutus, et amicis. Interpres Pindari testatur Chrysippum auctorem in prouerbiis, qui scripserit esse Aristodemi Spartani. Idem interpres versum, quem paulo ante recensuimus ex Alcaeo, refert hunc in modum, xrh/mat' a)nh\r penixro\s2 d' ou)dei\s2 pe/let' e)sqlo\s2 ou)de\ ti/mios2. Meminit apophthegmatis et Laertius in vita Thaletis, addens apud Lacedaemonios esse percelebre. Alcaei idem testantis haec verba citantur apud Suidam, *ws2 ga\r dh/pot' ar)isto/damo/n fasin e)n spa/rta| ou)k a)pa/lamnon lo/gon ei)pei=n, xrh/mat' a)nh\r, penixro\s2 d' ou)de\ e)sqlo\s2, id est, Sic enim olim aiunt Aristodemum apud Spartanos verbum non inscitum dixisse, Pecuniae vir, pauper autem nunquam probus. Quidam ad septem illos sophos referre malunt. Ad hanc sententiam pertinent illi versus e comoedia quapiam:

*t' a)rgu/rio/n e)stin ai(=ma, kai\ yuxh\ brotoi=s2.
*ostis2 de\ mh\ e)/xei tou=to mhde\ kth/sato,
*ou(=tos2 meta\ zw/ntwn teqnhkw\s2 peripate/ei.

id est:

Argentum anima et sanguis est mortalibus.



page 703, image: s0703

Hoc qui caret, nec sibi parauit sedulo,
Viuos hic inter mortuus circumambulat.

Secundus versus Graecis constabit, si tollas de\. aut si legas: mh)/xei pro mh\ e)/xei. Tertius constabit si pro teqnhkw\s2 legas: teqnaw\s2. Celebratur et hic senarius, non alienus ab hac sententia:

*bi/os2 bi/ou deo/menos2 ou)k e)/stin bi/os2.

id est:

Vita haud vocanda est vita victus indiga.

Proinde quemadmodum apud Graecos bi/os2, itidem apud Latinos vita significat, et vitam morti contrariam, et facultates quibus vitam sustinemus.

Diues factus iam desiit gaudere lente.

*epeita ploutw=n ou)k e)/q' h(/detai fakw=n.

id est:

Lenticula diuiti placere desiit.

Lens legumen pauperum, ac tenuium cibus est. Quae fastiditur, simulatque lautior fortuna contigit. Vnde prouerbium in eos, quibus ad vberiorem conditionem euectis, fastidio sunt ea, quae prius inopes, boni consulebant. Sumptum est adagium ex Aristophanis Pluto. Dicitur enim illic in adolescentem, qui cum pauper haberet consuetudinem cum anu, nactus diuitias, coepit illam fastidire. Non dissimile illi, quod alibi recensuimus, a)/llos2 bi/os2, a)/llh di/aita.

Caluum vellis.

*falakro\n ti/lleis2, id est, Caluum vellis. Vbi inanem operam sumit, aut vbi quis auferre conatur, quo vacat is, a quo petitur. Veluti si quis a paupere conetur extundere pecuniam, ab indocto literaturam. Similimum est illi Plautino: Aquam e pumice postulas. Rursum illi: Nudo vestimenta detrahere. Quin hodie quoque vulgus vbi significat nihil esse, quod adimatur, volam manus ostendens, iubet inde velli quippiam, quod ea corporis pars nemini non sit calua.

Somnus absit ab oculis.

*upnos2 d' a)pe/stw gluku/qumos2 o)mma/twn.

id est:

Oculis abesto leniens animum sopor.

Vbi quis rem aggreditur, quae summam diligentiam, curamque desideret. Quod genus, si quis philosophiae capessat studium. Sumptus est autem hic senarius ex Aristophanis Nebulis, apud quem dicitur sub persona Socratis adhortantis Strepsiadem, vt philosophiae daturus operam, omnia tum faciat, tum patiatur.

Phoci conuiuium.

*fw/kou e)/ranos2, id est, Phoci praemium, siue conuiuium. Dictitari suetum, vbi quis suo malo conuiuas acciperet. Tametsi nihil vetat, quo minus longius etiam traducatur: nempe ad quosvis, qui laeduntur ab iis, de quibus bene meriti fuerint. Aiunt Phoco cuipiam filiam fuisse iam nuptiis maturam. ls procos, nam erant complures, conuocare solitus praemia statuebat, et conditionibus subinde nouis propositis nuptias prorogabat. Quamobrem indignati iuuenes Phocum in conuiuio trucidarunt. Auctor Zenodotus. Etiam si Plutarchus in Amatoriis narrationibus fabulam hanc diuerse narrat. Eustathius in primum Odysseae, tres conuiuiorum species fecit, ei)lapi/nhn quod ad splendorem, ac magnificentiam sit apparatum. ga/mon, quod ipsum etiam sumptuosius esse consueuit, e)/ranon, ad quod


page 704, image: s0704

plurimi conueniunt, sed suo quisque cibo, sumptuque. Ea conuiuandi ratio praecipue probatur Hesiodo, propterea quod, cum plurimum habeat iucunditatis, minimum habeat sumptus. Nam temperantius et editur, et bibitur, vbi quisque de suo edit, ac bibit. Hesiodi carmen est huiusmodi.

*an koinou= plei/sthte xa/ris2 dapa/nht' o)ligi/sth.

Porro qui splendidiores affectarent videri, ij etiam e)/ranon tum de suo, tum lautius exhibebant. Homerus has tres conuiuiorum formas simul complectitur:

- *ti/pte de/ se xrew\,
*ei)lapi/n', h)e\ ga/mos2, e)pei\ ou)k e)/ranos2 ta/deg' e)stin.

Antiquior, quam chaos, et Saturnia tempora.

*xa/ous2 a)rxaio/teros2, id est, Antiquior quam chaos. De re nimium prisca, et obsoleta. lbycus, pota=tai d' e)n a)llotri/w| xa/ei, id est, Volat in alieno chao. Ac rursum: o( de\ fluarei=, kai\ ma/thn h(mw=n lh=ron kataxei= tou= xa/ous2 a)rxaio/teron, kai\ kroni/wn a)po/zonta, id est, Hic autem nugatur, ac temere nugas in eos infundit antiquiores, quam chaos, ac Saturni tempora redolentes. Alludit adagium ad chaos, ad quod poetae deorum, ac rerum omnium originem referunt. Ouidius opificium mundi hinc auspicatur.

Tanquam Argiuum clypeum abstulerit, ita gloriatur.

*ws2 th\n e)n a)/rgei a)spi/da kaqeilw\n semnu/netai, id est, Superbit tanquam Argiuum clypeum detraxerit. In fastuosos, et magnificentius sese gerentes dicebatur. Aiunt apud Argiuos sacrum quendam esse clypeum, clauis affixum, vt facile detrahi non possit. Alij dicunt, apud eos ordinem, ac delectum iuuenum viribus antecellentium, a)spi/da, id est, clypeum appellari. Auctor Zenodotus.

Tanquam conchylium discerpere.

*wsper kogxu/lhn dielei=n, id est, Tanquam concham dilacerare. De imbecillis, et viribus longe inferioribus dicebatur. Nam illisae solo rumpuntur conchae, quo cibus eximatur, aut inciso neruo, quo se contrahunt, ac diducunt, aperiuntur. Refertur apud Suidam.

Mutus magis, quam scapha.

*sustomw/teros2 ska/fhs2, id est, Magis elinguis, quam scapha. De ijs dici consueuit, qui propter humilitatem conditionis apud praestantiores non audent hiscere. Natum hinc aiunt quod olim inquilini, et hospites alienae Reip. ludis popularibus, in pompa incedebant, nauim gestantes: vnde quoties hospitem, non ciuem significabant, ska/fhn, h)\ skafhfo/ron, appellare consueuerunt. Proinde vulgo sic minitabantur: poih/sw se\ sustomw/teron ska/fhs2, id est, Reddam tibi os occlusius scapha. Etenim ijs, qui in Rep. viuunt non sua, multa sunt mussitanda. Nam vti non conuenit in aliena ciuitate curiosum esse, ita nec tutum est liberioris esse linguae. Huius interpretamenti Suidas auctorem citat Theophrastum in opere De legibus. Equidem in plerisque codicibus, suntomw/teros2 scriptum reperimus, non sustomw/teros2. Quae lectio si cui magis arridebit, non reluctabimur, nempe vt metu contractum, et humilem accipias.

Nudus tanquam ex matre.

*gumno\s2 w(s2 e)k mhtro\s2, id est, Nudus vt ex matre. Prouerbialis hyperbole de


page 705, image: s0705

vehementer paupere. Nudissimi enim nascimur, ac ne pilis quidem tecti, nedum vestibus, quod non item in caeteris animantibus accidit. Hoc dictum et hodie vulgo nostrati est in ore, tam nudus, quam natus erat. Huic simile, quod alibi referetur: Tanquam e naufragio.

Est Pylus ante Pylum.

PLutarchus in libello, cui titulus: peri\ tou= mh\ dei=n danei/zesqai, testatur hunc versum apud Messenios proverbio fuisse celebratum:

*esti pu/los2 pro\ pu/loio, pu/los2 ge\ me/n e)sti kai\ a)/llos2.

id est,

Est Pylus ante Pylum, siquidem est Pylus altera sane.

Dictum apparet, vbi quid alteri praefertur velut antiquius et praestantius. Aut vbi aliquis iactat sese, quasi vel solus sit, vel summus, cum reperiantur et alii, qui possint cum eo decertare. Pylus enim Messeniorum ciuitas, Nestore nobilis, vt affirmant quidam. Hoc autem carmen Plutarchus hoc pacto commutauit.

*esti to/kos2 pro/ to/koio, to/kos2 ge me/n e)sti kai\ a)/llos2.

id est,

Vsura vsura prior, vsura altera sane est.

In eos accommodari potest, quibus alia vsura ex alia nascitur. Vnde natum sit adagium, Eustathius interpretans Homeri Boeotiam indicauit. Scribit enim iuxta eos, qui de populis conscripserunt, tres fuisse Pylos. Vnam Messeniae, alteram Triphyliae, tertiam Arcadiae. Triphyliacam obtinuisse Nestorem. Idem geographum testem adducit, Strabonem opinamur, qui tres item Pylos constituerit in Peloponneso. Tractat autem hac de re Strabo lib. Geographiae 8. demonstrans, fuisse multas huius nominis vrbes, quarum vna quaeque sibi vindicauerit Nestorem, ob viri celebritatem. Quamquam idem post autumat Nestoris patriam fuisse ex vtraque parte Alphei. Allusit ad adagium Aristoph. in Equitibus:

*alla\ to/de fra/zeu, pro\ pu/lou pu/lon, h(/n soi e)/frazen
*esti pu/los2 pro\ pu/loio. ti/ tou=to le/gei pro\ pu/loio.

id est.

Hoc age dic Pylus ante Pylum est, quam tu mihi narras,
Est Pylus ante Pylum. sibi quid vult ante Pylum istuc?

Interpres adscribit versiculum, quem paulo ante citauimus e Plutarcho, proditum oraculo fuisse.

Iecit Achilles duas tesseras, et quatuor.

*be/blhk' a)xilleu\s2 du/o ku/bw, kai\ te/ssara.

id est,

Duas Achilles, quatuorque tesseras iecit.

Hunc versum Suidas ex Euripide citat. Quid autem sibi velit adagium, nullus explicat Nisi quod coniectare licet, dictum fuisse de iis, qui omni re vincerent, propterea quod is tesserarum iactus felix esset. Interpres Aristophanis in Ranis Aristarchum citat, qui scripserit hunc senarium Euripidis nomine circumferri solitum, sed falso, cum sit a)de/spotos2. Apud Aristophanem vsurpat Bacchus in Aeschylum, victorem Euripidis, vnde apparet in faustis acclamationibus huius esse vsum proverbii.

E tardigradis asinis equus prodiit.

*ek braduske/lwn o)/nwn i(/ppos2 w)/rousen. i. E tardigradis asinis equus emersit. Cum clarus euadit quispiam obscuro genere natus, aut quoties ab indocto praeceptore proficiscitur discipulus eruditus. Potest et per Ironiam proferri, et per negationem, vt


page 706, image: s0706

numquam ex asinis nascitur equus. Et, en tibi ex asinis equum, id est, ex infimis parentibus arrogantem, et ferocem. Huic contrarium est, quod alibi retulimus, heroum filiae noxae, cum ex egregiis viris prognati, non repondent maiorum virtutibus, quemadmodum Socrates apud Platonem in Alcibiade priore, docet ambos Periclis filios Paralum et Xantippum fuisse stupidos, Cliniam euasisse furiosum. Denique nullum illius opera factum sapientem, cum Zenonis consuetudine multi sapientes euaserint. Idem tractat in Menone, commemorans et Aristidem, qui filium habuit Lysimachum nullius rei, praeterea Thucydidem, cui duo fuerint filii, Milesias et Stephanus. Neuter respondit virtuti paternae. His addi poterat M. Tullius, qui filium reliquit illaudatum, et a patriis virtutibus plurimum degenerantem.

Epeo timidior.

*epeiou= deilo/teros2, id est, Epeo timidior. De magnopere pauido dicebatur. Ab Epeo quopiam dictum, notae timiditatis homine. Datum est hoc cognominis Cratino comico, per allusionem fortassis, quod cum Oenoidis tribus princeps esset, in eo munere timidius se gereret.

Ephesiae literae.

*efe/sia gra/mmata, id est, Ephesiae literae. Dictum videtur de iis, qui mira felicitate, tamquam diuina virgula, quidquid optarent, assequerentur. Aiunt enim Ephesiis notulas quasdam et voces magicas fuisse, quibus vtentes in omni negocio victores euaderent. Auctor Diogenianus. Eustathius in Odys. *f. tradit his literis vsum Croesum in rogo. Fuisse autem verba quaedam, obscura, aenigmatibus similima, neutiquam cohaerentia, descripta in pedibus, zona, et corona Dianae. Suidas addit huiusmodi fabulam, in Olympiis Milesium quempiam cum Ephesio palaestra commissum nihil potuisse in conflictu, quod is Ephesius in talo Ephesias haberet literas. Quod simulac animaduersum esset, ademptis literis Ephesium, qui iam 30. defatigarat, succubuisse. Hesychius indicat fuisse priscas quasdam voces pro sacris habitas, quib. impostores deinde multas addiderint. Priscas putat has fuisse, a)/ski, quod interpretatur tenebras, kata/ski, lumen a)\ic, ipse, damnameneu\s2, sol, ai)/sion, verum. Meminit harum et Anaxilas apud Athenaeum libro 12. Commemoratis enim philosophi cuiusdam deliciis ait, kai\ pro\s2 tou/tois2 e)n skutari/ois2 r(aptoi=si forw=n e)fesh/i+a gra/mmata kala\, id est, Ad haec, in consutilibus pelliculis gestans Ephesias literas pulchras. Nec desunt hodie, qui huiusmodi confictis vocibus imponant stultis. Illud satis apparet librariorum incuria commissum, quod cum Hesychius inter magicas voces recenseat te/trac, non meminit tamen interpretans singulas.

Eodem in ludo docti.

Eodem in ludo docti dicebantur, similibus vitiis laborantes, et improbitate pares. Hoc dictum adeo vulgo manet, vt nihil sit tritius. Terentius in Hecyra, In eodem omnes mihi videntur ludo doctae, ad malitiam. Solent enim ferme, qui communibus vsi sunt praeceptoribus, ingenio, moribusque convenire. Quod autem Terentius dixit in mulieres, omnes inter ipsas similibus esse moribus, idem Graecus attestatur senarius:

*gunh\ gunaiko\s2 pw/pot' ou)de\n diafe/rei.

i.

A femina nil femina vmquam discrepat.



page 707, image: s0707

Innuit autem proverbium nullam inueniri bonam mulierem.

Tanquam in phiditiis.

*wsper e)n feiditi/ois2, id est, Veluti in phiditiis, vbi quid parcius, nimiumque frugaliter actum significabimus. Lacedaemonii publica loca habebant, in quibus cibum caperent. In his accipiebant hospites ac legatos suos, sed apparatu perparco. Vnde et Graeca vox ducta videtur a fei/desqai, id est, parcendo. Quamquam sunt qui malunt fidi/tia, dicta, quasi fili/tia, quod eiusmodi conuiuiis coiretur sodalitas. Vtramque vocis etymologiam recenset Plutarchus in vita Lycurgi. In priore abiicitur e, e diphthongo, in posteriore l, vertitur in d. Addit autem tertiam etymologiam, phiditia dicta quasi e)di/tia, a sumendo cibo, quae Graeci praesertim Athenienses vocant sussi/tia, Cretenses a)/ndria, quemadmodum ibidem indicat Plutarchus. Hoc genus conuiuiorum Lycurgus instituit, ad excludendum luxum ac temulentiam. M. Tull. meminit Phiditiorum lib. Tusculanarum quaestionum 5. Quid, inquit, victum Lacedaemoniorum in phiditiis nonne videmus? Vbi cum tyrannus cenauisset Dionysius, negauit se iure illo nigro, quod cenae caput erat, delectatum: tum is qui illa coxerat, minime mirum, inquit, condimenta enim defuerunt. Quae tandem inquit ille? Labor in venatu, sudor, cursus ab Eurota, fames, sitis. His enim rebus Lacedaemoniorum epulae condiuntur. Quamquam haec fabula secus narratur apud Plutarchum in Coronide, quam adiectam videmus apophthegmatis Laconicis, de Lycurgi institutis. Erant apud Lacedaemonios et aliae conuiuiorum species, quorum vnum erat kopi\s2, quod certis ciborum generibus instruebatur, alterum ai)/klon aliquanto splendidius. Omnium frugalissimum erat, quod agebatur in phiditiis. Multa super his Athenaeus lib. 4. si cui libebit cognoscere. Accommodari poterit et ad orationem, vt si quis neget se contentum simplici sermone, velut in Laconicis phiditiis accipiatur, sed desiderare splendoris aliquid, et quod appetentiam irritet illecebra.

Equo senescenti minora cicela admoue.

*Ippw| ghra/skonti ta\ mei/ona kei/kela e)pi/balle, id est, Equo senescenti minora cicela admoue. Admonet adagium, vbi vires per aetatem fatiscunt, respirationem, ac refocillationem quandam a laboribus dandam, et decrescente robore minuendos labores, augendam remissionem. Ductum aiunt ab equis militaribus, quibus senescentibus, leuius trisi/ppion admouebant. Est autem trisi/ppion, ceu rotula quaedam, publica nota, quae igni candefacta, malis equorum imprimi consueuit. Zenodotus ostendit proverbium extitisse apud Craterem comicum in Samiis. Videtur carmen heroicum, si tantum legas: ku/kl' e)pi/balle. Nam kei/kela nondum reperimus apud vllum auctorem, praeter quam apud Zenodotum. Trisippii meminit Hesych. Videtur a. kei/kelon aliquid esse, non dissimile Trisippio.

Eretriensium Rho.

*eretrie/wn r(w=, id est, Eretriensium Rho. Vbi quis crebrius et asperius eam literam sonaret. Quo nomine nunc male audiunt apud Gallos Piccardi. Notantur item, quibus Alcibiadis labdacismus impendio placebat. Ridetur Arrius a Catullo, quod

Chommoda dicebat, si quando commoda vellet.
Dicere, et hinsidias Arrius insidias.



page 708, image: s0708

Ac tum mirifice credebat se esse locutum,
Cum quantum poterat, dixerat hinsidias.

Adagium refertur a Diogeniano. Meminit Plato in Cratylo, oi)=sqa ou)n o)/ti e)pi\ to\ au)to\ h(mei=s me\n fame\n sklhro/ths2, e)retriei=s2 de\ sklhroth\r, id est, Scis quod nos pro eodem dicimus sclerotes, id est, durities, pro quo Eretrienses scleroter; ex quo liquet Eretrienses adamasse hanc literam r, quam loco s, supposuerint, cum contra Athenienses, eam verterint in s, vt qarsei=n pro qar)r(ei=n. Quoniam ea litera dicitur impetus, ac vehementiae significationem habere, videtur et in homines praecipites, ac violentos congruere proverbium.

Oestro percitus.

*oi)/strw| paraplhgei\s2, id est, Oestro percitus, id est, ingenti animi cupiditate commotus, ac velut attonitus. Oestrum enim insecti genus, horrendo strepitu, vnde et nomen inditum apud Graecos. Nam Latini asilum appellant. Hoc addito Iuno vaccam Io in furorem egit. Vnde poetae diuino correpti furore, oestro conciti dicuntur. Est apud Platonem, tametsi locus in praesentia non succurrit, opinamur in Phaedro. Vnde et oi)stroplh=gos2 dictione composita, pro insano, oi)strei=n, et oi)strhlatei=n, pro insanire.

In magnis et voluisse sat est.

IN magnis et voluisse sat est. Tibulliana haec sententia, nihil celebratius. Eam Angelus Politianus non inscite vertit Graece:

*arkei= d' e)n mega/lois2, kai\ to\ qe/lhma mo/non.

Apuleius Floridorum lib. 4. Maiore scilicet voluntate, quam facultate. Eoque propensius fortasse laudandus est, quod omnibus bonis in rebus, conatus in laude, effectus in casu est. Item M. Varro apud Gellium lib. 1. cap. 18. In quo non modo Laelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo. Successum enim fortuna, experientiam laus sequitur. Convenit, vbi quis maiora viribus conatus, tametsi rei susceptae magnitudini non facit satis, tamen hoc ipso nomine laudem promeretur, quod rem pulcherrimam tentauerit.

In holmo cubabo.

*en o(/lmw| eu)na/sw, id est, In holmo cubabo. Dicebatur ab iis, qui se quippiam diuinatione cognitum ire minitabantur. Nam o(/lmon quidam vatem interpretantur. Alii tripodes Apollinis holmos appellatos fuisse. Tradit autem Aristophanes grammaticus, citante Zenodoto, eos, qui holmis indormissent, repente diuinandi spiritum concipere. Addit Apollinem ob id e)/nolmon cognominatum a Sophocle. Quamquam apud Hesychium o(/lmos2 pro mortario ponitur. Apud Athenaeum lib. 11. poculi genus est cornu adsimile, vt per iocum torqueri possit et in bibones.

Eadem cera.

*en khri/on, id est, Idem fauus, dicebantur, qui vno ore idem affirmarent, aut qui inter se conspirassent. Ductum a fauorum cellulis inter se connexis. Siue quod cera tenax, sibique haerens. Siue quod olim in ceratis tabellis scribebant, vnde et Horatius: Cera laudatur eadem. Siue quod olim imagines e cera fingebantur, varia quidem forma, nunc deorum, nunc regum, nunc plebeiorum, sed haec omnia erant cera. Refert Zenodotus non dissimile illi, quod alio diximus loco, Idem puluis, et Eadem farina.

[gap: body text]