06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 416, image: s0416

E stipula cognoscere.

*)ek th=s2 kala/mhs2 ginw/skein id est. E stipula iudicare, dicimus, quoties e vestigijs quibusdam in senecta reliquis, coniecturam facimus,cuiusmodi quis fuerit in adolescentia, translata metaphora ab segetibus. Homerus in c. Odisseae.

*)all' e)/mphs2 kala/mhn ge s' o)i+/omai ei)soro/wnta
*ginw/skein.

id est.

Attamen inspecta stipula te suspicor illud
Conijcere.

Vtitur hoc adagio Lucianus in Pseudomante, quem nos olim Latinum fecimus. Aristoteles in Rhetoricis kala/mhn senectam interpretatur. *(/otan ga\r, inquit, to\ gh=ras2 ei)=pe kala/mhn, e)poi/hse ma/qhsin, kai\ gnw=sin dia\ tou= ge/rontos2, a)/mfw ga\r a)phnqhko/tes2, id est. Etenim cum senectam dixit culmum, senem ostendit, ac repraesentauit. Nam vtrique defloruerunt. Aristophanes in Vespis non dissimili figura vsus est:

*)alla\ e)k tw=n leiya/nwn
*dei= tw=nde r(w/mhn neanikh\n e)/xein.

id est:

Verum e reliquijs robur horum colligi
Iuuenile oportet.

Dicimus item, ex fragmentis, ex ruina rem cuiusmodi fuerit coniectare.

Eodem cubito.

*tw=| au)tw=| ph/xei, id est, Eodem cubito, hoc est, eadem regula, eadem mensura. Vtitur hoc aliquoties Lucianus, cum alias, tum in libello De ratione conscribendae historiae, kai\ o(/lws2 ph=xus2 ei(=s2, kai\ me/tron a)kribe\s2, id est, In summa cubitus vnus, atque exacta regula. Aristophanes in Ranis.

*kai\ ga\r tala/ntw| mousikh\ staqmh/setai.
*kai\ kano/nas2 e)coi/sousi kai\ ph/xeis2 e)pw=n,

In lance enim librabitur poetica,
Promentque regulas, cubitosque carminum.

Non dissimili figura dixit Cornelius Tacitus libro De oratoribus in praefatione, cum ait, se quae a praestantissimis viris acceperat, ijsdem numeris ijsdemque rationibus persequi velle. Pli. Epis lib. 8. dixit, pari libra. Illud fortasse parergo/teron, at non inutile fuerit, admonere, plerasque metaphoras a mensuris ductas esse prouerbiales, vt pensiculare rem, pensitare factum, rependere beneficium, remetiri gratiam, librare negotium, expendere causam, renumerare beneficium, aequilibrium officij, retaliare conuitium, atque id genus alia.

Ne altero quidem pede.

*mhde\ to\n e(/teron po/da, i. Ne alterum quidem pedem discedere. Lucianus in Harmonide. Idem in Sectis, *ou)de\ pw/pote e)c ai)qiopi/as2 to\n e(/teron po/da proelqw\n, id est. Qui ex Aethiopia nunquam vel alterum promouerit pedem. Annumerandum illis, quae retulimus alibi, latum digitum, et latum pedem, latum vnguem, quibus vel consensus opinionum, vel studij assiduitas significatur, velut illo, nocte, dieque: quod aliter extulit T. Liuius belliMaced 1. Alij in castris sine stationibus per somnum, vinumque diem noctibus aequabant.

Ex diametro opposita. Diametro distant.

*)ek diame/trou, id est, Ex diametro, De vehementer inter se pugnantibus olim dicebatur, sumpta metaphora a geometris, apud quos perfectissima oppositio ex diametro est. Lucianus


page 417, image: s0417

in Tyranno, e)k diame/trou ga\r oi( bi/oi, fasi\, id est, Nostra enim et illorum vita, ex diametro, quemadmodum aiunt, inter se distat. Athanasius in libro quodam de synodo Nicaena, oi( kata\ dia/metron, w(s2 e)/pos2 ei)pei=n, a)nti/keintai th=| sabelli/ou gnw/mh|. Qui iuxta diametrum, vt ita loquamur, aduersantur Sabellii sententiae. Basilius in epistola quadam ad Athanasium, kata\ dia/metron dixit. Diametrus enim est recta linea, figuram, qua longissime patet, ex aequo secans, velut diametrus orbis est, quae sic a summo ad summum tenditur circulum, vt per centrum eat, definitore Macrobio in Somnium Scipionis libro 2. Nec ab hoc dissentit Euclidis diffinitio. Latini lineam hanc, dimetientem vocant. Nam Graecis dia/metros para\ to\ diametrei=n, id est, a dimetiendo. Nominis causam reddit Aristoteles in Problematis, Sectione 15. problema. 2. Cognatum est illi, quod alio recensuimus loco, di\s2 dia\ pasw=n.

Audi quae ex animo dicuntur.

*)/akoue t' a)po\ kardi/as2, id est, Audi quae dicuntur ex animo. Nam seria, quaeque citra dissimulationem dicuntur ex animo dici dicuntur, eaque ex corde proficisci vulgus ait. Lucianus in Ioue Tragoedo, *ou)kou=n a)kou/ete w)= qeoi\ ta/ge a)po\ kardi/as2, fasi\, id est, Itaque audite dii nimirum ex animo dicenda, sicut proverbio dicitur. Nam adulatorum et simulantium oratio in faucibus nascitur, non in corde. Plutarchus in commentario, quem inscripsit, quo pacto quis possit assentatorem ab amico dignoscere, refert hos senarios:

*)emoi\ ga\r ei)/h ptwxo\s2, ei) de\ bou/letai,
*ptwxou= kaki/wn, o(/stis2 w)\n e)u/nous2 e)moi\,
*fo/bon parelqw\n t' a)pi\ kardi/as2 e)rei=.

id est,

Mendicus vtinam sit mihi, vel si libet
Mendicum et infra, qui mihi volens bene
Timore posito, possit ex animo loqui.

Ad hanc figuram pertinet illud Plautinum, corde amare: item illud persequi corde, animo, et viribus, vtrunque est in Captiui duo. Contrarium est huic, A summis labris, pro eo quod est, non ex animo. Seneca in Epist. ad Lucilium, Non a summis labris ista veniunt.

Aut bibat, aut abeat.

AVT bibat, aut abeat. Quo quidem adagio monemur, vt aut tempori, locoque nos accommodemus, aut ab hominum consuetudine nos subducamus. Quemadmodum Cato fecisse legitur, qui, cum non posset sumere vultum Floralium licentiae convenientem, discessit e theatro, Natum a priscis illis Graecorum symposiis, hoc est, compotationibus, in quibus mos erat, talis sortiri quempiam, qui conuiuio quasi praesideret, ac decreta conuiuialia praescriberet, quae no/mous2, id est, leges appellabant. De hisce legibus Valerius Valentinus iocoso carmine conscripsit, cui titulum fecit Tapullae, teste Festo Pompeio. Porro praefectum basile/a, hoc est, regem nominabant. Plutarchus sumposi/arxon vocat. Varro apud Nonium, Modimperatorem a Latinis [correction of the transcriber; in the print Latitinis] vocatum scribit, quasi modum imperantem, ne quis aut plus satis biberet, aut parum. Athenaeus libro 10. ex Eupolidis auctoritate docet huic praefectos rei oi)no/ptas2 dictos, ab aliis o)fqalmou\s2. Huius consuetudinis meminit et Horatius in Odis:

Nec regna vini sortiere talis,


page 418, image: s0418

Ex legibus iocosis haec vna fertur, aut bibat, aut abeat. Commemoratur a Cicerone, libro Tusculanarum quaestionum 5. Mihi quidem, inquit, in vita seruanda videtur illa lex, quae in Graecorum conuiuiis obtinet. Aut bibat, inquit, aut abeat. Et recte. Aut enim fruatur aliquis pariter cum aliis voluptate potandi, ne sobrius in violentiam vinolentorum incidat, aut discedat. Sic iniurias fortunae, quas ferre nequeas, defugiendo relinquas. Hactenus ille. Quidam sic efferunt, h)\ pi=qi, h)\ a)/piqi, id est, aut bibe, aut abi. Quanto ciuilior haec lex, quam ea quam Empedocli in conuiuio praescripsit conuiuii praefectus, vt aut biberet, aut vinum in caput illius effunderetur. Eam rem tam indigne tulit Empedocles, vt postridie coacto concilio, et inuitatorem cuius opera id erat factum, et symposiarcham reum peregerit, damnandosque curarit. Refert Diogenes Lacrtius.

Domi habet, domi nascitur.

AD eandem pertinet metaphoram: Domi habere: Nam id domi dicimus habere, quod in nobis situm est, nec necesse est ab aliis mutuo sumere. Translatum apparet ab ea consuetudine foris rogandae supellectilis, quam domi desideres. Terentius in Adelph. Phy, domi habet, vnde discat. M. Tullius ad Varronem, Sed quid ego nunc haec ad te, cui domi talia nascuntur? Idem Academicarum quaestionum libro 2. Desine quaeso communibus locis, domi nobis ista nascuntur, id est, haec oratorum sunt propria. Proinde dixeris eleganter: Quid in rebus istis felicitatem venaris? domi habes, vnde beatus esse queas. Regum est domi consilium habere, non ab aliena pendere sententia.

Confringere tesseram.

APVD Plautum in Cistellaria confregisse tesseram dicitur, qui sibi reditum in domum aliquam praeclusit. Siquidem cum amans dixisset se iureiurando adstrictum, vt lenae filiam duceret, orans ne se periurum fieri pateretur, illa respondens, Abi, inquit, quaerere, vbi tuo iuriiurando satis sit subsidii. Hic apud nos iam Alcesimarche, confregisti tesseram. Est autem tessera symbolum hospitale, quo prolato cognoscebantur hospites, si quando redissent.

Frigidam aquam suffundere.

FRIGIDAM aquam suffendere, Plautus in Cistellaria videtur vsurpasse pro eo, quod est, instigare clanculum. Sic enim in ea fabula meretrix queritur de matronis maritos suos in meretricum odium, quoad possunt, inflammantibus. Ita nostro ordini palam blandiuntur, clam, si occasio vsquam est, aquam frigidam subdole suffundunt. Viris cum suis praedicant nos solere, suas pellices esse aiunt. Translatum apparet ab iis, qui certaminibus equestribus aquam equis aspergebant, quo refocillati currerent acrius, atque hoc pacto ad cursum instigabant. Cuius ministerii meminerunt etiam Pandectae iuris Caesarei libro 3. Titulo de iis, qui infamia notantur, ex Vlpiano, his quidem verbis: Et generaliter, ita omnes opinantur, et vtile videtur, vt neque thymelici, neque xystici, nec agitatores, nec qui aquam equis spargunt, caeteraque eorum ministeria, qui certaminibus sacris deseruiunt, ignominiosi habeantur. Hactenus Vlpian. Id fiebat,opinamur, in Olympicis, aut similibus certaminibus,


page 419, image: s0419

nonnunquam et ob hanc causam, ne rotae agitatione feruescentes, flammam conciperent. Nisi si cui magis probatur, vt traductum putetur ab iis, qui ioci, ludibriive causa, clanculum aquam infundunt in conuiuii locum, aut ab his, qui ludibrii causa, aqua conspergunt aliquem, qui balneatorum iocus est. Vnde et Iulius Pollux lib. 7. docet plu/nein interdum vsurpari pro conuitiari. Sic Aristophanes in Pluto, plu/non me poiw=n e)n tosou/tois2 a)ndra/sin. Queritur quispiam quod contumeliae causa conspersus sit aqua multis praesentibus. Sed probabilius est translatum ab officinis aerariis, vbi fabri subinde frigidam in ignem aspergunt, quo ignis sit vehementior.

In senem ne quod collocaris beneficium.

*ge/ronti mhde/pote mhde\n xrhsto\n poiei=n

id est,

Ne quid vnquam beneficii collocaris in senem.

Refertur nominatim proverbii vice, ab Aristotele, lib. Rhetoricorum 2. x' o(/s2 tis2 sumbouleu/ei mh\ poiei=sqai fi/lon ge/ronta, tou/tw| marturei= h( paroimi/a, [note of the transcriber: in the print: mu/pot' ] mh/pot' e)u= e(/rdein ge/ronta, id est, Qui consulit, ne quis cum sene ineat amicitiam huic testimonii loco est proverbium, ne quando bene merearis de sene. Dicitur hodieque vulgo. Neque in senem, neque in puerum collocandum esse beneficium, propterea quod alter non refert, alter non meminit. Extat et huiusmodi quoddam apud Diogenianum adagium, *mh/pot' e)u= e(/rdein ge/rontas2, mhde\ gunai=ka, mhde\ pai=da, mhde\ ku/na tino\s2, mhde\ la/lon kwphla/thn, id est, Ne quid beneficii colloces, neque in senes, neque in mulierem, neque in puerum, neque in canem cuiuspiam, neque in garrulum remigem, propterea quod perire videatur, quod in eiusmodi genus hominum insumitur. Seneca de beneficiis 3. Sic fit, vt praeceptores, eorumque beneficia intercidant, quia totam pueritiam relinquimus: sic fit, vt in adolescentiam nostram collata pereant, quia ipsa nunquam retractatur.

Stultus, qui patre caeso liberis pepercit.

SVPERIORI protinus illud subtexuit Aristoteles, et quidem proverbii nomine. kai\ tou\s2 ui(ous2 a)nairei=n, w(=n kai\ tou\s2 pate/ras2.

*nh/pios, o(\s2 pate/ra ktei/nas2, pai/das2 katalei/poi.

id est, Et qui suadeat occidere liberos, quorum patrem occideris, huic attestatur hoc proverbium. Stultus qui patre occiso liberos relinquat. Refert idem postea inter sententias: Fatuus qui occiso patre liberis pepercit. Est autem versus proverbialis:

*nh/pios, o(\s2 pate/ra ktei/nas2 ui(ou\s2 u(polei/pei.

id est.

Est fatuus, qui patre perempto pignora linquit.

Vsus est et Herod. in Clione, o(moi/ws2 ga\r moi\ nu=n fai/nomai pepoihke/nai, w(s2 ei) tis2 pate/ra a)poktei/nas2 to=u pai/dwn au)tw=n fei/saito, id est, Nam mihi nunc perinde fecisse videor, ac si quis occiso patre, liberis illius parcat. Hoc adagium vsurpasse scribitur Philippus Macedo, cum liberos etiam e medio tolleret, quorum parentes occiderat. Fertur vox militum, qui Maximinum Imp. trucidarunt vna cum filio, ex pessimo genere, ne catulum quidem esse relinquendum. Huc pertinet Homericum illud ex Odys. g.

*(ws2 a)gaqo\n kai\ pai=da katafqime/noio lipe/sqai *andro\s2

id est.

Vt bene habet caeso prolem superesse parenti.


page 420, image: s0420

*xrhstolo/gos2.

*xrhstolo/goi dicebantur, atque hodie quoque vulgo dicuntur, qui probe loquuntur, et improbe faciunt. Dictum autem peculiariter in Pertinacem Imp. quemadmodum in huius vita testatur Iulius Capitolinus.

Figuli opes.

*kera/meios plou=tos2, id est, Fictiles diuitiae. De rebus incertis, fragilibus ac neutiquam duraturis. Quemadmodum figulorum vasa facile comminuuntur quolibet casu. Refertur adagium a Diogeniano.

Lepus dormiens.

*lagw\s2 kateu/dwn, id est, Lepus dormiens. Quadrat in eum, qui, quod non facit, id facere sese adsimulat, aut quod facit, id se facere dissimulat. Qualem quidam arbitrantur fuisse Vlyssis somnum, cum a Phaeacibus in Ithacam insulam exponeretur, auctore Plutarcho. Nam leporem patentibus genis dormire, cum alii permulti tradunt auctores, tum Plinius lib. 11 cap. 37. id quod etiam hominibus nonnullis ait accidere, quos Graeci korubantiei=s2 appellant. Neque perperam dicetur et in timidos. Adagium a multis auctoribus refertur.

Sero Iupiter diphtheram inspexit.

*(o zeu\s2 katei=de xro/nios ei)s2 ta\s2 difqe/ras2. id est, Inspexit, et si sero, pellem Iupiter. Senarius proverbialis in eos, qui sero quidem, sed aliquando tamen pro malefactis dant poenas. Antiquitas enim credidit Iouem omnia in sua diphthera, hoc est, pelle caprina scribere, ac multa quidem pro tempore dissimulare, verum aliquando de improbis poenas sumere. Belle quadrabit et in principes, qui diu dissimulata maleficia tandem puniunt.

Aut mortuus est, aut docet literas.

*)/htoi te/qnhken, h)\ dida/skei gra/mmata.
Aut periit, aut profecto literas docet.

Senarius proverbialis, quo significabant olim, cuipiam omnino male esse, tametsi parum liqueret, quid rerum ageret. Is autem hac occasione venit in vulgi sermonem, auctore Zenodoto. Athenienses duce Nicia parum feliciter aliquando pugnauerunt aduersus Siculos, permultis occisis, plerisque captiuis in Siciliam abductis, qui Siculorum filios literas docere coacti sunt. Proinde pauci, qui fuga elapsi redierant Athenas, rogati quid hic, aut ille faceret in Sicilia, modo memorato versiculo respondebant. Aut periit, aut docet literas.

Oportet testudinis carnes aut edere, aut non edere.

*)\h dei= xelw/nhs2 kre/a fagei=n, h)\ mh\ fagei=n.

id est,

Testudinis carnem aut edas, aut non edas.

Trimeter provebialis in eos, qui negocium susceptum frigide ducunt, neque explicantes, neque relinquentes. Sunt qui putent hoc dictum ab auctore Terpsione profectum esse: quorum est Athenaeus lib. 8. declarans hunc primum praecepisse de gastrologia, editis regulis, per quas liqueret, a quibus esset abstinendum, quibus contra vescendum: inter quas erat et haec de testudine, h)\ fagei=n, h)\ mh\ fagei=n. Addunt, testudinis carnem si modice edatur, ventris tormina facere: rursum, si copiose, lenire. Cuiusmodi quiddam et de lactucis refert Plinius. Perinde quasi dicas: aut bellandum est, aut non bellandum, aut studendum, aut non studendum. Nam pleraeque res sunt


page 421, image: s0421

quas si facias acriter, plurimum conducunt: sin ignauiter, officiunt. Velut eae, quae mediocritatem non reicpiunt, quod genus est musica, poeticaque. Sunt rursus quaedam, quae degustasse sit satis. Quo de genere putauit esse philosophiae studium Ennianus ille Neoptolemus, et Callicles Platonicus.

Bonae leges ex malis moribus procreantur.

MACROBIVS Saturnalium libro 3. Vetus verbum est, inquit, Leges bonae ex malis moribus procreantur. Nam sicuti medicorum pharmacis nihil opus foret, nisi morbis laboraretur, ita legibus ferundis nihil opus esset, nisi perperam viueretur. Vnde apud Aeginetas olim pecuniaria poena mulctabatur is, qui legis instituendae dedisset occasionem. Auctor Aristoteles li. Rhetoricorum 2. Cornelius Tacitus lib. 15. Vsu probatum est, leges egregias, exempla honesta, apud bonos ex delictis aliorum gigni. Huc pertinet quod Solon e)rwthqei\s2, dia/ti mh\ kata\ patrokto/nou no/mon e)/qhke. dia\ to\ a)elpi/sai, ei)=pen, id est, Rogatus quam ob causam non tulisset legem in parricidas, respondit quod non sperasset futurum parricidam.

Bos alienus subinde foras prospectat.

*bou=s2 a)llo/trios ta\ polla\ e)/cw ble/pei. id est, bos alienus subinde foras prospectat. De iis qui apud alienos non satis ex animi sententia tractantur, eoque saepius suos desiderant. Vnicuique domi, ac velut in suis praesepibus iucundissima vita, peregre permulta sunt, quae laedant, plurima desunt. Allusisse videtur ad hoc proverbium Plutarchus in Symposiacis, decade 8. problem. 2. o(/pws2 de\ e(autw=n mh\ katafronh=te, mh/d' e)/cw ble/phte panta/pasin. id est, Verum ne vos ipsos contemnatis, neve foras prospiciatis, id est, Ne aliunde petatis, quod ab ipsis Platonis interpretibus sumi potest. Proinde recte dicetur, e)/cw ble/pein? qui non contentus suis aliunde pendet. Vsurpat et in libello, peri\ th=s2 a)reth=s2, kai\ kaki/as2.

Septimus bos.

*(/ebdomos bou=s2, id est, Septimus bos. Olim in stupidos, brutosque dicebatur, vnde celebratus senarius:

*to\n e(/bdomon bou=n h( sofh\ paroimi/a

id est,

Venustum adagium septimum narrat bouem.

Id hinc ortum esse tradunt, quod antiquitus post sextam lunam bouis imaginem e farina pinsere consueuerint, qui septimam lunam cornibus referret. Sunt qui malint hinc natum, quod cum apud veteres sex animantium genera mactari diis soleant, ouis, sus, capra, bos, gallina, anser: pauperes non habentes viuum animal, quod immolarent, bouis simulacrum e farina fingere consueuerunt: is, quoniam sensu, vitaque careret, in stoliditatis abiit proverbium. Citatur apud Suidam Euripides in Erechtheo, et Achaeus in Iride, qui proverbium hoc vsurpauerint, tametsi versus illorum non refert.

Indus elephantus haud curat culicem.

IN epistolis, quae Phalaridis nomine feruntur, extat huiusmodi quoddam adagium, kw/nwpos e)le/fas2 i)ndo\s2 ou)k a)legi/zei, id est, Culicem haud curat elephantus Indicus. Dictum est autem ob singularem duritiem cutis elephantinae, qua fertur etiam iacula excutere, tantum abest, vt culicis


page 422, image: s0422

morsu possit ostendi. Adhiberi poterit, quoties significabimus excelsis animis leues, et vulgares iniurias esse negligendas.

Lutum luto purgari.

*phlw=| phlo\n kaqai/resqai, id est, Lutum luto purgari, dicitur, vbi res sordida sordibus tollitur, hoc est, cum sordes non tolluntur, sed aut mutantur, aut augentur etiam. Apollonius in epistola quadam, a)ll' ou)d' e)aei=nos2 e)fesi/ous2 e)/peise, mh\ phlw=| phlo\n kaqai/resqai, Loquitur de sacerdotibus, qui deorum aras sanguine pollucerent, eamque expiationem esse ducerent. Huc pertinet Diogenis dictum. Is ingressus balneum sordidum, qui hoc, inquit, lauant, vbi lauant? indicans talibus balneis conspurcari corpora potius, quam purgari. Idem accidit Alexandrinis, qui in vrbibus alunt vim ibidum in hunc vsum, quod serpentes, ac macellorum sordes deuorent, verum suis immunditiis omnia rursus conspurcant.

Cyclopica vita.

*kuklw/peios2 bi/os2, id est, Cylopica vita, pro vita vehementer effera, ac barbara, quae neque legibus, neque disciplina ciuili constet, neque religione deorum gubernetur. Qualem describit Homerus Odysseae libr. 9. sub persona Polyphemi:

*nh/pios ei)=s2 w)= cei=n', h)\ thlo/qen ei)lh/louqas2,
*(/os2 me qeou\s2 ke/leai h)\ deide/men, h)\ a)le/asqai.
*ou) ga\r ku/klwpes2 dio\s2 ai)gio/xou a)le/gousin,
*ou) de\ qew=n maka/rwn.

id est.

Desipis, aut certe longinquis, hospes, ab oris
Hic ades, vt qui me iubeas curave moueri.
Siue timore Dem, neque enim Cyclopica turba
Curamus, summumve Iouem, diuosve beatos.

Eodem in libro:

*tw=n d' a)ndrw=n peirh/somai, oi(/ tine/s2 ei)sin,
*)/h oi(/ g' u(bristai/ te, kai\ a)/grioi, ou)de\ di/kaioi,
*)=he [note: in the print: *)he\ ] filo/ceinoi, kai/ sfin no/os2 e)sti\ qeoudh\s2.

id est,

Quod genus hoc hominum experiar iam, sintne feroces,
Agrestes, aequique rudes, an et hospitii ius
Obseruent, animo reuerentes numina diuum.

Homerum aemulatus Euripides Cyclopem hoc pacto loquentem facit:

*zhno\s2 d' e)gw\ kerauno\n ou) fri/ssw ce/ne,

id est.

Atque hospes ego fulmen Ioui non horreo,
Neque me Iouem praestantiorem habeo Deum.

Strabo libr. Geographiae vndecimo scribit, hoc vulgo dictum in Albanorum gentem, quod Cyclopum agerent vitam, vtpote neque culturae studiosi, et ad omnem vitae cultum inertes, et rudes.

Similes habent labra lactucas.

SIMILES habent labra lactucas. Vbi similia similibus contingunt, veluti praeceptori parum docto discipulus indocilis: improbo populo magistratus improbus: contumelioso patrono contumeliosus actor: vxori morosae maritus morosus: breuiter quoties mala malis, digna dignis eueniunt. Natum adagium ab asino carduos pascente. Est autem lactuca herba mollis, ac tenera, quae


page 423, image: s0423

tamen non admodum sit dissimilis carduo, praesertim syluestri. Itaque quemadmodum carduus spinosus est, atque maiorem in modum asperis foliis, et caule, denique ipso etiam flore, itidem et asini labris nihil durius, ac petricosius, vt illis non alia lactuca magis apta videatur. Porro carduos lactucarum vice etiam in conuiuiis a nonnullis apponi solere, testis est Iulius Capitolinus in vita Pertinacis Imperatoris. Plinius item lib. 19. de carduis in hunc modum: Poterant videri dicta omnia, quae in pretio sunt, nisi restaret res maximi quaestus, non sine pudore dicenda. Certum est quippe cardous apud Carthaginem magnam, Cordubamque praecipue, sestertium sena millia e paruis his reddere, quoniam portenta quoque terrarum in ganeam vertimus, etiam ea, quae refugiunt quadrupedes consciae. Vsurpat, simulque interpretatur prouerbium diuus Hieronymus, scribens ad Chromatium in hunc modum. Secundum illud quoque, de quo semel in vita Crassum ait risisse Lucilius: Similem habent labra lactucam, asino carduos comedente, videlicet vt perforatam nauim debilis gubernator regat, et caecus ducat in foueam, et talis sit rector, quales illi qui reguntur. Hactenus ille. Fuit autem hic Crassus auus eius Crassi, qui pugnans aduersus Parthos interiit, cuius signa postea retulit Augustus. Numeratur is inter eos, qui nunquam in vita risisse feruntur, eaque gratia a)ge/lastoi, id est, irrisibiles cognominati. M. Tull. in actionibus, Crassum Licinium, auctore Lucilio, semel duntaxat in vita risisse testatur. Plinius libro Naturalis historiae septimo, capite decimo nono: Ferunt, inquit, Crassum auum Crassi in Parthis interempti, nunquam risisse, ob id agelastum vocatum, sicuti nec flesse multos. Diuus Hieronymus contra Ruffinum: Ego certe vt homini seuerissimo risum moueam, vt imiteris aliquando Crassum, quem semel in vita risisse scribit Lucilius. Meminit et Macrobius libro Saturnalium secundo.

Dignum patella operculum.

HVIC similimum est illud, quod ad eodem Hieronymo refertur in epistola ad Chromatium: Dignum patella operculum. In mea enim, inquit, patria rusticitas vernacula. Deus venter est, et in diem viuitur, et sanctior est ille, qui ditior est. Accessit huic patellae iuxta tritum populi sermone prouerbium, dignum operculum. Idem aduersus Rufinum. Quod librum Eusebii pro Pamphili verteres, quod tuum quasi operculum venenatae patellae imponeres. Plato in Hippia maiore disserens de pulchro ac decoro, quiddam habens non abhorrens ab hoc prouerbio, po/teron pre/pei, fh/sei, o(/tan tis2 th\n xu/tran, h\n a)/rti e)le/gomen, th\n kalh\n, e)yh=|, e)/tnous2 kalou= mesth\n, xrush= toru/nh au)th=|, h)\ suki/nh, id est, Vtrum inquiet, vbi quis ollam illam pulchram, de qua modo loquebamur, igni admouerit, pulchris fabis plenam, decet illam aurea torynne, aut ficulna? Quod Graece dictum est, toru/nnh, Platonis interpres vertit tudeculam. Etymologus indicat, toru/nhn vocem esse Atticis peculiarem, quae illis significat e)uerge/tin. Suidas ait instrumentum esse, quo mouetur olla.

Si iuxta claudum habites, subclaudicare disces.

PLVTARCHVS in libello de liberis educandis, a)\n xwlw=| paroikh/sas2,


page 424, image: s0424

u(poska/zein maqh/sh|, id est, Si iuxta claudum habitaris, disces subclaudicare. Pindari interpres extulit hunc in modum:

*xwlw=| paroikei=s2 ka)\n e(ni\, ska/zein ma/qois2.

id est.

Claudo vel vni si propinquus manseris,
Disces et ipse claudicare protinus.

Huc pertinet illud Hesiodium, nobis alibi dictum: ph=ma kako\s2 gei/twn, etc. Ea vero rerum humanarum est infelicitas, quod facilius transiliunt vitia, quam bona. Et tamen verum est, quod ait Hesiodus, w(/sper ka'gaqo\s2 me/ga o)/neiar. Ita Pindarus in Nemeis hymno 7. ei) de\ deu/etai a)ndro\s2 a)nh\r, ti/ fai=men gei/tona e)/mmen no/w| filh/santa/ g' a)tenei= gei/toni, xa/rma pa/ntwn e)pa/cion, id est, Si vir viro eget, quid dicemus vicinum esse vicino, animo constanti amicum? Gaudium omni re dignum. Quanquam videmus nec lectionem, nec interpretationem huius loci constare Graecis. Quidam enim pro deu/etai legunt geu/etai, referuntque ad commodorum, aut incommodorum communicationem, quam homo capit ab homine, maxime a vicino. Et legendum videtur gei/ton' e)/mmen, vt respondeat participio filh/sanpa. Interpres adducit et illud ex Hesiodo:

*gei/tones2 a)/zwstoi e)/kion, zw/santo de\ phoi\.

id est,

Vicini incincti, cincti venere propinqui.

Notum est et illud Themistoclis, qui proscripto agro iussit et hoc praeconem addere reliquis dotibus, quod bonum haberet vicinum. Prouerbium admonet, perniciosam improborum hominum consuetudinem, propterea quod cum corporis, tum maxime animi vitia contagio serpunt in vicinum. Naso:

Dum spectant oculi laesos, laeduntur et ipsi.
Multaque corporibus transitione nocent.

Id Aristoteles existimat potissimum vsu venire in morbis oculorum, quod ea corporis pars maxime sit mobilis. ltem in scabie, quod in summa sit cute, et humore glutinoso, ad vicinum permanet. Postremo in omnib. morbis, qui e spiritu corrupto nascuntur, vt pestis, quod spiritus facile ab alio in alium traiiciatur. Denique est occultus quidam naturae consensus, qui fit vt oscitare incipiat, qui viderit oscitantem, et micturiat, qui meientem conspexerit, auctor est Alexander Aphrodisaeus. Et balbutire discit, quisquis assidue cum balbo viuit. Morum autem scabiem affricat conuictor conuictori. Aristoteles sectione 6. problem. 4 quaerit, quare lippitudo, tabes,et scabies contagio migrent ad alios, nec idem accidat in omnibus morbis. Plutarchus in commentario, De ratione dignoscendi verum amicum ab adulatore, scribit tantam habere vim assiduam consuetudinem, vt imprudentes etiam imitemur vitia eorum, quibuscum viuimus. Quemadmodum Platonis familiares eius gibbum imitabantur, Aristotelis amici balbutiem eiusdem exprimebant. Alexandri Macedonum regis familiares ceruicis inflexum, et vocis in dicendo asperitatem effingebant. Plato de leg. 2. eleganter indicat, quomodo fallat contagium: po/teron ei)ko\s2, ei) kai\ a)nagkai=on tauto\ ei)=nai, o(/per o(/tan tis2 ponhroi=s2 h)/qesi cunw\n kakw=n a)nqrw/pwn, mh\ mish=|, xai/rei de\ a)podexo/menos2, ye/gh| de\ w(s2 e)n paidia=s2 moi/ra, o)neirw/ttwn au)tou= th\n moxqhri/an, to/te o(moiou=sqai dh/pou a)na/gkh to\n xai/ronta o(pote/rois2 a)\n xai/rh|. id est, Vtrum


page 425, image: s0425

probabile, an potius necessarium hoc ipsum esse, quod cum quis cum prauis hominum improborum moribus conflictatur, non odit, sed gaudet magis approbans, quanquam veluti per iocum reprehendit, somnians suam ipsius malitiam, tunc profecto necesse est, vt similis euadat gaudens vtriscunque gaudeat.

Corrumpunt bonos more colloquia praua.

EODEM pertinet ille Menandricus senarius:

*fqei/rousin h)/qh xrh=sq' o(mili/ai kakai\.

id est,

Mores bonos conuictus inficit improbus.

Consimilem huic sententiam refert Aristoteles nono Moralium lib. Celebratur et hic senarius a Graecis:

*kakoi=s2 o(milw=n kau)to\s2 e)kbh/sh| kako\s2.

id est,

Malus ipse fies, si malis conuixeris.

Quanquam autem alienius ab hoc instituto videtur huiusmodi conquirere, tamen illud ascribemus ex Senecae de ira lib. 3. si non magnopere pertinens ad prouerbii declarationem, certe ad vitam instituendam in primis conducibile. Sumuntur, inquit, a conuersantibus mores. Et, vt quaedam in contactis corpore vitia transiliunt, ita animus mala sua proximis tradit. Ebriosus conuictores in amorem vini traxit. Impudicorum coetus, fortemque, et si liceat, virum emollit. Auaritia in proximos virus suum transtulit. Eadem e diuerso ratio virtutum est, vt omne quod secum habent, mitigent. Nec tam valetudini profuit vtilis regio, et salubrius caelum, quam animis parum firmis in turba meliorum versari. Quae res quantum possit, intelliges, si videris, feras quoque conuictu nostro mansuescere, nullique immani bestiae vim suam permanere, si hominis contubernium diu passa est. Huc vsque Senecae verba reddidimus. Porro cum omnis contubernii conflictatio, plurimum habet momenti ad corrigenda, deprauandaque mortalium ingenia, tum praecipue valet oratio, quae quidem ex arcanis illis animi penetralibus deprompta, genuinam quandam, et occultam vim, atque, vt Graece dicamus melius, e)ne/rgeian secum affert, eumque in auditoris animum, in quem illabitur, transfundit, praesentaneum venenum, si pestilens fuerit: remedium efficax, si salutaris. Iam vero, quod de colloquio dictum est, idem oportet et de studiis accipere. Qui vitam omnem in Ethnicis conterunt literis, gentiles euadunt. Qui praeter obscaenos auctores nil euoluunt, moribus obscaenis. Etenim lectio colloquium quoddam esse videtur.

Annus clibanum.

*)anno\s2 kri/banon, id est, Annus clibanum. In eos olim dicebatur, qui nouae quippiam rei reperissent. Nam Annus quidam Aegyptius clybanorum vsum, in quibus panes coquerent, fertur excogitasse. Siquidem prisci pulte, polentaque victitabant, cocti panis vsum nescientes. De ratione coquendi panis in furnis, permulta Plinius lib. 18. cap. 11. et hinc rei vocabulum etiam inditum. Nam Plautus in Aulularia artoptesiam vocat. Seneca in epistola quadam ad Lucilium ostendit, antiquitus panem manuum tractatione subactum, feruenti cinere, testaque percoqui solere, deinde paulatim repertos furnos, et alia genera, quorum feruor seruiret arbitrio. Hic panis dicebatur


page 426, image: s0426

kribani/ths2. Meminit huius adagii tum Suidas, tum Aristophanis interpres e)n a)xarneu=si. Quanquam exemplaria pleraque a)/nqrwpos2 habent, in vno duntaxat loco a)nno\s2 scriptum reperitur, quod quidem magis arridet, vt vocabulum sit proprium.

Magistratus virum indicat.

*)arxh\ to\n a)/ndra dei/knusin, id est, Imperia demonstrant virum. Dimeter iambicus prouerbio celebratur. Quidam Pittaci Mitylenaei putant apophthegma. Sunt qui Soloni tribuant, quorum de numero Sophocles est, vt ferunt. Aristoteles quinto Moralium libro Biantis nomine citauit. Item Theophrastus in prouerbiis, quanquam ea non extant, Bianti adscribit Hoc adiiciendum putauimus, ne [correction of the transcriber; in the print ne ne] quis cauilletur, sententiam esse, non prouerbium. Quanquam et Plutarchus in vita Ciceronis ostendit et fuisse prouerbio celebratum dictum, loquens hunc in modum: o(\ de\ dokei= ma/lista, kai\ le/getai tro/pon a)ndro\s2 e)pideiknu/nai, kai\ basani/zein, e)cousi/a, kai\ a)rxh\ pa=n pa/qos kinou=sa/, kai\ pa=san a)pokalu/ptousa kaki/an, dhmosqe/nei me\n ou)x u(ph=rxen, id est, Quod autem videtur, ac dicitur, maxime mores hominis ostendere, atque explorare, nimirum potestas ac magistratus, omnem mouens affectum, et omnem aperiens malitiam, id Demostheni quidem non adfuit. Sophocles in Antigone:

*)amh/xanon de\ panto\s2 a)ndro\s2 e)kmaqei=n
*yuxh/n te kai\ fro/nhma, kai\ gnw/mhn, pri\n a)\n
*)arxai=s2 te, kai\ no/moisin e)n tribh\s2 fanh=|.

id est,

Fieri haud potest, cuiuspiam vt pernoueris
Animum, atque mentem, siue sensum, ni prius.
Imperia nactus gesserit ciuilia.

Sensus est, in vita priuata vix satis perspici posse mores et ingenium hominis. Verum si committas imperium, vt quod libeat, idem liceat, tum demum apparere, quo sit animo. Eleganter inuertit Epaminondas, cui cum Thebani per contumeliam magistratum quempiam sordidum, et contemptum mandassent, non contempsit, sed ea cura gessit, vt muneri prius contemptissimo dignitas, et auctoritas accederet, dicens: *ou) mo/non h( a)rxh\ to\n a)ndra\ dei/knusin, a)lla\ kai\ a)rxh\n a)nh\r id est, Non solum magistratus virum ostendit, sed magistratum vir. Meminit Plutarchus in praeceptis ciuilibus.

Idem Accii, quod Titii.

EXTABAT olim adagium, apud M. Varronem satyra, cui titulus. Testamentum, referturque apud A. Gellium in Noctibus Atticis. Idem Accii, quod Titii. Quod si quis, inquit, vndecimo mense kat' a)ristote/lhn natus est, Accio idem, quod Titio ius esto. Nimirum significans eodem sibi iure futurum, filium decimo mense natum, quo eum, qui natus sit vndecimo: Sumptam videtur a iurisconsultorum consuetudine Titii, et Accii vocabulum pro quibuslibet duobus subinde vsurpantium.

Caput sine lingua.

AB hoc non admodum abludit ille Liberianus trimeter,

Caput sine lingua pedaria est sententia.

Competit in eos, qui in consultationibus, aut disceptationibus ipsi quidem nihil habent, quod dicant, verum aliorum sententiis annuunt. Nam pedarii senatores dicebantur ii, qui in senatu quidem sedebant,


page 427, image: s0427

verum sententiam non rogabantur, sed in aliorum sententias pedibus discedebant. Vnde referente Festo Pompeio in dictione Pedatius, a Lucilio dicti sunt Agipedes, quod pedum discessione dicerent sententiam. Refertur a Gellio Noctium Atticarum lib. 3. ca. 18 Habet et crocodilus caput sine lingua, sed dentibus, armatum.

Corpus sine pectore.

PROVERBIALI figura dixit Horatius in Epistolis ad Albium:

Non tu corpus eras sine pectore, dij tibi formam,
Dij tibi diuitias dederant, artemque fruendi.

Item Ouidius in Heroinis.

Hunccine tu speras hominem sine pectore, dotes
Posse satis formae, Tyndari, nosse tuae?

Perinde vero dictum est corpus si ne pectore, quasi dicas, sine mente. Nam sapientiam, et ingenium in pectore, atque in corde constituunt. Vnde et Cordatos appellamus prudentes. Et Iuuenalis, tardum, ac stolidum significans.

--- Cum laeua in parte mamillae
Nil salit Arcadico iuueni.

Caerite cera dignus.

OLIM notari indignos, atque improbos, et nequam homines, Caerite cera dignos, prouerbio vocabant, nimirum Caeritem ceram insignem ignominiam appellantes. Horatius:

Quid deceat, quid non obliti, Caerite cera.
Digni, remigium vitiosum Ithacensis Vlyssis.

Acron, et Porphyrion huiusmodi tradunt originem adagij. Romani, Caeritibus bello subactis, eam dixere conditionem, Ne suffragij ius haberent, ne leges vllas aut ederent, aut haberent. Eamque ignominiam [correction of the transcriber; in the print ignonimiam] in adagium abijsse. Meminit de tabulis Caeritibus et Aulus Gellius li. 16 cap. 13. Primos autem municipes, inquit, sine suffragij iure Caerites esse factos accipimus. Concessumque illis, vt ciuitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotijs tamen atque oneribus vacarent, pro sacris bello Gallico receptis, custoditisque. Hinc tabulae Caerites appellatae versa vice, in quas censores referri iubebant, quos notae causa suffragijs priuabant. Confine videtur illi, quod alibi diximus, Sutorium atramentum.

Dij laneos habent pedes.

MACROBIVS lib. Saturnalium primo capite sexto, scribit in hunc modum. Cur autem Saturnus ipse in compedibus visatur, Verrius Flaccus causam se ignorare dicit. Verum Apollodori lectio suggerit: Saturnum Apollodorus alligari ait per annum laneo vinculo, et solui ad diem sibi festum, id est, mense hoc Decembri. Atque inde prouerbium dictum, Deos laneos pedes habere: significari vero decimo mense semen in vtero animatum in vivam grandescere: quod donec erumpat in lucem mollibus naturae vinculis detinetur. Hactenus Macrobius. Lucianus item in Cronosolone, Saturnum in compedibus fingi solere significat. Atque huius figmenti rationem reddit in libro de Astrologia, nempe, quod orbis Saturni longissime a nobis semotus sit, ob hoc in tartara coniectum finxere, ex aeris profunditate sumpta occasione. Deinde quod motus sit omnium tardissimi, vt quasi stare videatur,


page 428, image: s0428

compedibus alligatum finxerunt. Plutarchus in Problematis scribit, Tyris fuisse morem, vt deorum statuis vincula iniicerent. Aenigma prouerbii indicat, deos ad scelerum vltionem lente quidem procedere, sed tamen aliquando de malefactis poeenam sumere vel inopinato. Sic interpretatur Porphyrio, demonstrans, quod scribit Horatius libro Odarum tertio, oda secunda:

Raro antecedentem scelestum
Deseruit pede poena claudo:

affine esse prouerbio, quo dicitur, deos iratos, pedes lanatos habere, quia nonnunquam tarde veniunt nocentibus.

Zenone moderatior.

*zh/nwnos2 e)gkrate/steros2, id est, Zenone temperantior. Testatur et Laertius in Zenonis vita, philosophum, hunc tum in victu, tum in voluptatibus Venereis vsque adeo patientem ac parcum fuisse, vt crudis duntaxat vesceretur, ac pallio praetenui tegeretur. Vnde et Philemon in comoedia taxat hominem, qui post panem obsonii loco caricis vteretur, aquam vini loco biberet, ac discipulos esuriem doceret. Hinc et in vulgi sermonem abiit, Zenone temperantior. Philemonis versus apud Diogenem ex fabula, cui titulus Philosophi, sunt huiusmodi:

*ei)s2 a)/rton o)/yon i)sxa/das2, e)pipiei=n u(/dwr,
*filosofi/an kainh\n ga\r ou(=tos filosofei=,
*pinei=n dida/skei kai\ maqhta\s2 lamba/nei.

id est:

Post panis esum, cariceumque obsonium
Aquam bibens perdurat inde simplicem.
Nouum enim philosophiae celebrat hic genus.
Docet esurire, ac discipulos ita illicit.

Quanquam sunt, qui versus hos Posidippo tribuant, non Philemoni, velut idem admonet Laertius.

Sylosontis chlamys.

*(h sulo/swntos2 xlamu\s2 id est, Sylosontis chlamys. Refertur a Diogeniano, dici solitum in hos, qui se cultu, vestituque iactitant, ac venditant. Videtur haud absurde dici posse et in eos, quibus munus exiguum in tempore, magno cum foenore rediit. Historiae, quae prouerbii dederit occasionem, meminit Herodotus in Thalia, quanquam apud hunc xlani\s2 legitur, non xlamu\s2. xlani\s2 autem vestis militaris. Meminit et Strabo Geographiae libro 14. Historia sic habet: Syloson quidam, cum sensisset Darium Hystaspis filium, cum adhuc priuatus ageret, chlamyde quadam sua ad modum bella impensius fuisse delectatum, eam vltro dono misit. Cuius tam tempestiuae liberalitatis memor Darius, cum iam rebus esset praefectus totam et vrbem, et insulam Samiorum Sylosonti in manus tradidit, vnius vestis munus tam opulento regno compensans. Mentionem facit huius rei Valerius quoque Maximus, lib. Memorabilium quinto, titulo de gratitudine. Porro, quod alii chlamydem seu chlanidem vocant, hic amiculum appellat, id est, pallii genus.

Opera Sylosontis ampla regio.

*(/ekhti sulosw=ntos2 eu)ruxwri/a.

id est:

Per Sylosontem regio facta est amplior.

Senarius in prouerbium versus,


page 429, image: s0429

quem refert Strabo lib. Geographiae 14. Nam Syloson, munificentia Darii, mortuo Policrate, Samiorum adeptus tyrannidem, cum acerbius exerceret imperium, ita vt fere solent ii, qui ab humili fortuna repente ad res amplas prouehuntur, et ob hanc causam insula desereretur ab incolis, prouerbio dici coeptum:

*(/ekhti sulosw=ntos2 eu)ruxwri/a.

id est:

Spatiosa regio est Sylosontis gratia.

Counenit in acerbe gerentem magistratum aut in principem malum, cuius vitio deseratur ab incolis regio. Venustius reddetur longiore deflexu, veluti si in hominem pleone/kthn, qui domum aliquam compilarit, dicatur: aut in profusum ac prodigum, cuius luxu loculi facti sunt inanes.

Phalaridis imperium.

*fala/ridos2 a)rxh\, id est, Phalaridis principatus. Refertur inter Graecas paroemias. Recte dicetur in eos, qui crudelius exercent Imperium, aut potestatem sibi delegatam. Ortum adagium a Phalaride, Agrigentinorum tyranno, quem sua crudelitas nobilitauit. Inter multa autem crudelitatis exempla celebratur in primis aeneus ille taurus Perilli, siue Perilai (nam sic appellat Lucianus) inuentum, quo subiecto igni mortales viui sic exurebantur, vt pro eiulatu humano mugitum ederent morientes. Eum taurum exusto primum in eodem artifice, Delphos misisse legitur, vt Phoebo dicatus, in eius templo reponeretur, monumentum futurum, simul et artis exquisitissimae, et inuenti crudelissimi, et poenae merito in auctorem retortae. Verum Delphi munus, vt a tyranno missum repudiarunt. Haec ferme leguntur apud Lucianum. Simili figura dictum legimus falarismo\n, pro immani crudelitate. Cicero ad Atticum libro septimo. Nam istum quidem, cuius falarismo\n times, omnia teterrime facturum puto. Idem in actione contra Pisonem: Quoniam, inquit, Phalarin grammaticum habemus, id est, qui perperam scripta etiam capite punit.

Complurium thriorum ego strepitum audiui.

*pollw=n e)gw\ qri/wn yo/fous2 a)kh/koa.

id est:

Thriorum ego strepitum audij complurium.

Senarius est prouerbialis, quo minas, et inanem clamorem nos contemnere significamus. Quemadmodum Thais illa Terentiana saeuas, et gloriosas Thrasonis minas pro nihilo ducit, magnum nebulonem appellans. Aristophanes in Vespis:

*ws2 e)gw\ pollw=n a)kou/sas2, oi)=da qri/wn to\n yo/fon.

id est:

Thria noui quid strepant, vt saepius qui audiuerim.

Porro thria a Graecis dicuntur ficulna folia, quae, cum incenduntur, minacem quendam edunt strepitum, et formidandum iis, quibus ante non sit auditus, alioquin inanem, et contemnendum. Nisi mauis legere qriw=n, sic enim Graeci vocant calculos, quos in vrnam mittunt sortilegae, cum diuinant, quemadmodum admonuimus alibi. Solent huiusmodi diuinatrices aliquando e sortibus dira praedicere, quo stultos, ac credulos territent, cum saepenumero nihil eueniat eorum, quae minantur.



page 430, image: s0430

Ne inter apia quidem sunt.

*ou) d' e)n seli/nois2 ei)si\n, id est, Ne in apio quidem sunt, pro eo, quod est, ne ingressum quidem aut initium rei attigerunt. Sumpta metaphora ab iis, qui hortos ingrediuntur. Nam antiquitus extremus ille hortorum ambitus, apio conserebatur, quem qui nondum praeteriissent, velut in horti limine adhuc esse videbantur. Aristophanes in Vespis:

*ou) de\ me\n ou)d' e)n seli/nw| p' ou)sti\n, ou)de\ e)n phga/nw|.

id est.

In apio nondum est vel ipso, sed nec in rutis adhuc.

Hoc est, nec initium habet eorum, quae sunt futura. Interpres et aliam quandam hoc loco refert sententiam, volens adagium ad gymnicum agonem pertinere, ad quod qui praepararent infantes, statim vt essent nati, in apio collocare consueuerunt. Itaque perinde dictum videtur, Ne in apio quidem, quasi dicas, ne in primis quidem rudimentis. Rutam autem comicus addidit risus causa, quod apium praelocutus fuerat. Porro morem apio coronandi putant iam olim ab Hercule inductum, post interfectum Nemeae leonem, quod et Pindarus indicare videtur alicubi. Nam in Nemeis hymno quarto dicit: i(/na e)n a)gw=ni barukth/pou qa/lhse korinqi/ois2 seli/nois2, id est, Vbi in certamine tumultuosi floruit Corinthiacis apiis. Significat quendam in certamine Neptuni Isthmico coronatum fuisse a Corinthiis.

Podex lotionem vincit.

*prwkto\s2 loutrou= perigi/nh|, id est, Podex lotionem vincis. Callistratus apud Aristophanis intepretem, adagium hoc retulit ad eos, qui sese in malum aliquod adigunt, propterea quod ea corporis pars, etiam si lauetur, semet rursum inquinat, ita, vt ipsa sit in causa, quo minus lauari possit. Quadrabit etiam, vbi quid frustra significabimus, veluti si quis nocentem carcere redimat, atque ille mox iterato commisso semet eodem praecipitet. Aut, si quos reconcilies, mox in pristinam relapsuros simultatem, aut castiges incorrigibile ingenium, quod genus est mulierum. Conueniet et in illos. qui suo ipsius vincunt malo. Veluti, si quis morum intractabilitate obtineat, ne posthac obiurgetur a praeceptore. Putant, adagium videri sumptum ab iis, potissimum, qui cita sunt aluo, quos Nonius Foriolos appellat. Aristophanes in Vespis:

*prwkto\s2 loutrou= perigeno/menos2.

id est:

Podex peruincens loturam.

Itidem et morbus dicitur vincere artem, curamve medici, cum est immedicabilis. Ex veterum monumentis deprehendes, fuisse morem publicum, vt post exoneratam aluum adhiberetur eius partis lotio, quae, tamen subinde erat repetenda. Martialis inter Issae Catellae laudes commemorat, quod post depositum ventris onus rogaret lauari. Legimus et barbarum quendam, seruitutis impatientem, ligno, cui spongia erat addita tergendo podici, in gulam adacto sibi consciuisse necem.

Conscientia mille testes.

QVINCTILIANVS Oratoriarum institutionum libro quinto hanc sententiam, vt prouerbialem citat, Conscientia mille testes. Sensus interprete non eget. Quis enim nescit conscientiam rem esse vnam omnium efficacissimam, adeo, vt nulla


page 431, image: s0431

tormenta melius prodant maleficium, quam conscientia, nullus carnifex seuerius puniat, quam haec? Vnde et illud:

Heu quam difficile est, crimen non prodere vultu.

Extat et Graecanica sententia. sunei/dhsis2 plh/ttei th\n yuxh\n, id est, Conscientia verberat animum. Iuuenalis item:

--- Et surdo verbere caedit.

Hanc sensere poetae, cum de diris, et vltricibus furiis fabulantur.

Mysorum praeda.

*musw=n lei/a, id est, Mysorum praeda. In eos olim dicebatur, qui impune a quibuslibet laeduntur, ac diripiuntur. Ortum adagium a Mysis quos aiunt quondam finitimorum incursationibus male vexatos fuisse, quo tempore Telephus rex peregre agebat. Vtitur hoc adagio Aristoteles libro Rhetoricorum primo tractans de locis coniecturalibus, kai\ tou\s2 u(po\ pollw=n a)dikhqe/ntas2, kai\ mh\ e)pecelqo/ntas2, w(s2 o)/ntas2 kata\ th\n paroimi/an, musw=n lei/an, id est, Eos item, inquit, qui a compluribus affecti iniuria, non curant de vlciscendo. Nam vt trito dicitur prouerbio, Mysorum hi praeda sunt. Hoc est, passim ab omnibus incessuntur, propterea quod, veterem ferendo iniuriam, inuitant nouam. Vsus est Demosthenes aduersus Aeschinem. Quo quidem in loco scioli deprauarunt pro Mysorum, miserorum, in translatione Leonardi Aretini. Citatur et ex Stratidis Medea, et Iambis Simonidis.

Vltra septa transilire.

*(upe\r ta\ e)skamme/na phdan, id est, Septa transilire. Congruit vel in eos, qui rem quampiam nouam, et incredibilem designant, longeque supra vulgarium hominum facultatem. Vel in hos, qui a re proposita digrediuntur. Vel in illos, qui praescriptos sibi terminos, et potestatis mandatae modum transeunt. Natum adagium a Phayllo quodam pentathlo Opuntio, vt quibusdam placet, Crotoniata, qui tum saltu, tum disco mirum in modum valuisse legitur. Hac ferme Suidas. Extat et inscriptio statuae illius huiusmodi:

*pe/nt' e)pi\ penth/konta po/das2 ph/dhse fau+/llos.
*diskeu/ei d' e)kato\n, pent' a)poleipome/nwn.

id est: Quinque supra quinquaginta pedes saliit Phayllus: Discum autem iacit centum, exceptis quinque. Meminit huius adagii Plato in Cratilo, kai\ u(pe\r ta\ e)skamme/na a(/lesqai, id est, Et vltra septa salire. Refert et Iulius Pollux libro De rerum vocabulis tertio. Lucianus in Somnio, u(pe\r ta\ e(skamme/na h)/dh phda=|, id est, Vltra septa iam transilit. Cicero de Oratore libro primo. Et quasi certarum artium forensibus cancellis circumscriptam scientiam. Idem in actionibus: Ab his cancellis, quibus me circumscripsi, declinauero. Locus enim is, in quo celebrabantur ludi forenses, fossis, cancellis, aut aliis id genus septis erat circumscriptus.

Psyrice facta.

PSYRA, insula quaepiam est, haud procul a Chio, cuius meminit et Homerus libro Odysseae tertio, Psyriam appellans:

*)\h kaqu/perqe xi/oio neoi/meqa paipaloe/sshs2
*nh/sou e)pi\ yuri/hs2, au)th\n e)p' a)riste/r' e)/xontes2.

id est:



page 432, image: s0432

Certe supra Chium redibamus asperam, iuxta insulam Psyram, ipsam Chium a sinistris habentes. Strabo Psyra pronuntiat pluratiue, et neutrali genere. Meminit huius et Plinius lib. mundanae historiae 5. Ea insula, quoniam esset et perpusilla, et ignobilis, in contemptus, ac vilitatis prouerbium abijt, vt, quae sordide, parumque magnifice fierent, Psyrice facta dicerentur. Haec ferme Stephanus. idem citat Cratinum:

*yu/ra to/n dio/nuson a)/gontes2.

id est:

In Psyra Bacchum ducentes.

Eundem rursus in Nemesa:

*yu/rate th\n spa/rthn a)/geis2.

id est:

In Psyra Spartam ducis.

Bos Cyprius.

*ku/prios2 bou=s2, id est. Cyprius bos. In brutum, ac stolidum iaci solitum, propterea quod Cyprij boues magis bruti ferantur, quippe qui stercore humano pascantur. Refertur a Suida, ac Diogeniano. Interpres Aristophanis in Plutum, scribit Boeotios boues skatofa/gous2 fuisse, i. oletum edentes. Hoc autem nomine Aristophanes medicos appellat, quod in curandis aegrotis sordida quaedam tractent, lotium, aut ventris excrementa contemplantes. Sed de Cyprijs bubus consentit Plin. lib. 28. capite vltimo, narrans Cyprios boues hominum excrementa appetere, non pastus causa, sed vt hoc remedio torminibus medeantur.

Cyprio boui merendam.

FESTVS Pompeius versum hunc Sotadicum citat ex Ennio.

Cyprio boui merendam.

Ostenditque conuenire, quoties conuiua sordidus, et insipidus sordido atque insipido accipitur conuiuio. Origniem adagij refert eandem, quam nos modo commemorauimus. Festiuius erit, si ad res animi deflectatur, vt si quis apud spurcos spurce loquatur, apud indoctos indocte.

Equum habet Seianum.

EQVVM habere Seianum, olim prouerbio dicebatur in calamitosum, et ad extremam inopiam redactum. Allegoria sumpta est ab equo quodam fatali, cui a Cn. Seio domino nomen inditum est Seiano. is ex Diomedeis equis prognatus fuisse creditus est. Fuit insigni quidem specie, verum eiusmodi quodam fato, vt quisquis eius equi possessor esset, is cum omni domo ad internecionem vsque deperiret. Id quod Cn. Seius ipse capitis damnatus, ac miserando affectus supplicio, deinde et Dolabella bello intefectus, post hunc Cassius ab hostibus occisus, deinceps Antonius detestabili exitio perditus, probauit. Hunc equum C. Bassius Argis se vidisse refert, haud credibili pulchritudine, vigoreque, et calore exuperantissimo, nempe puniceo Hoc adgium et refert, et copiosius explicat Aulus Gellius, libro Noctium Atticarum tertio, capite nono. Fieri potest, vt haec de equo superstitio manarit ab equo illo durateo, cuius Odysseae q. meminit Homerus, qui fatalem interitum attulit Troianis. Ad quod alludens Maro.

--- Scandit, inquit, fatalis machina muros.

E diuerso quae dam fataliter esse felicia credidit veterum superstitio. Nam auctor est Trebellius Pollio in libro de triginta tyrannis, vulgo


page 433, image: s0433

persuasum fuisse, res iis feliciter cedere, qui Alexandri Magni imaginem, auro argentove expressam gestarent. Nec hodie desunt, qui gladios in bello fortunatos, et huiusmodi quasdam nugas pollicentur principibus. At magis mirandum, esse, qui istiusmodi impostoribus credant.

Aurum habet Tolosanum.

HVIC similimum est illud, Aurum habet Tolosanum. In eum, qui magnis, ac fatalibus afficitur malis, nouoque, ac miserando exitio perit. Refertur ab Aulo Gellio eodem loco, quem modo citauimus, in hunc modum. Eadem sententia est illius quoque veteris proverbii, quod ita dictum accipimus. Aurum habet Tolosanum. Nam cum oppidum Tolosanum in terra Gallia, Q. Cepio consul diripuisset, multumque auri in eius oppidi templis fuisset, quisquis ex ea direptione aurum attigit, misero, cruciabilique exitu periit. In plerisque codicibus Gellianis hactenus legebatur in terra Italia, sed mendose, cum Strabo et Iustinus Tolosam ponant in Gallia. Meminit auri Tolosani M. Tullius lib. De natura deorum 3, Cognosce [correction of the transcriber; in the print Cognose], inquit, alias quaestiones auri Tolosani, coniurationis Iugurthinae. Strabo lib. Geograph. 4. admonet hanc pecuniam Tolosanam, Delphicae pecuniae partem fuisse. Brennus enim, Prausus natione, Tectosagis auxiliantibus Delphos incursauerat: deinde (quemadmodum refert Iustinus lib. 22.) cum Tectosagi se in antiquam patriam Tolosam recepissent, pestilentia laborare coeperunt: a qua non prius sunt liberati, quam haruspicum responsis moniti, aurum, argentumque sacrilegio quaesitum, in Tolosensem lacum mergerent: quod omne magno post tempore Cepio Romanus consul abstulit. Quod quidem sacrilegium exitium attulit tum ipsi Cepioni, tum illus copiis. Erant autem auri pondo 110. millia, argenti pondo quinquies decies centum millia. Scribit denim Strabo, Tolosanos ex priuatis fortunis auxisse sacram pecuniam, vt magis deum sibi reconciliarent. Narrantur et alia quaedam hoc loco a Strabone de auro Tolosano ex Posidonio: verum, quoniam ad adagionis enarrationem non magnopere pertinere videbantur, sat habuimus locum indicasse,

Polypi caput.

*polu/podos kefalh\, id est, Polypi caput In hominem varium, et in quo pariter et vitia quaedam, et virtutes inuenias, cuiusmodi Catilinam describit Salustius. Competit et in rem ex qua non parum commoditatis capere queas, sed quae eadem nonnullis incommodis noceat. Allegoria ducta est ab eius piscis capite, quod (sicuti testatur Plutarchus in libello, cui titulus, quomodo sint adolescentibus audiendi poetae) esu quidem suauissimum et esculentum, caeterum somnia parit tristia, ac prodigiosa. Vnde huius esum interdicebant iis, qui cuperent ex insomniis praescire futura: quemadmodum et fabarum, vt testis est idem Plutarchus in Symposiacis. Proinde poeticen Polypi caput vocat, in qua sicuti sunt permulta cognitu, tum iucunda, tum frugifera, ita sunt nonnulla, nisi caueas, pestilentia. Porro ex huiusmodi rebus, id, quod inest commoditatis, conveniet excerpere; quod noxium, vitare. Iuxta Simonidis doctrinam apiculas imitari, quae, praeteritis reliquis, ad ea


page 434, image: s0434

duntaxat aduolant, vnde possint aliquid ad mellificium idoneum excerpere, nec aliud colligunt [correction of the transcriber; in the print colligunr], quam quod sit vsui futurum. Proverbium integre refertur apud Plutarchum hoc pacto:

*poulu/podos2 kefalh=| e)ni\ me\n kako\n e)/nde kai\ e)sqlo\n

id est.

In polypi capite inest quidem malum, inest et bonum.

Itidem Theognis in sententiis de vino praedicat:

*)esqlo\s2, kai\ kako/s2 e)ssi.

id est.

Bonum ac malum es.

Posset ad hanc formam torqueri fabula de hasta Achillis, quae vulneris auxilium tulit, eadem, quae vulnus inflixerat.

Aestate penulam deteris.

*)en qe/rei th\n xlai=nan katatri/beis2, id est, Aestate penulam deteris. Refertur a Zenodoto, Diogeniano, Suida. Recte dicetur in eum, qui res necessarias temere, nec in tempore profundit, aliquando futuras vsui, si seruentur. Id quod vulgo factitant adolescentes, qui facultates patrias stulte prodigunt in iuuenta, quibus sustinenda fuerat imbecillitas senectae. Neque male quadrabit in eos, qui corporis vires in voluptatib. frustra consumunt, quas in obeundis negociis seriis postea sunt desideraturi. Nam xlai=na summa vestis est, quae pro tempore sumitur ad ventos, pluuiam, frigusve depellendum, quasi Latine dicas penulam. Iuuenalis:

--- Et multo stillaret penula nimbo.

Quanquam et Latini Laenae vocabulo vtuntur, pro eo, quod Graeci xlai=nan appellant. Nonius indicat esse genus vestis militaris, quae sit omnium extima, veluti chlamys, pallium, et penula. Apud Diogenem Laertium tale quiddam obiicit Philemon comicus in Craterem, quod aestate gereret pallium crassum, hyeme laceram tunicam, videlicet quo disceret temperantiam, ac tolerantiam.

Festina lente.

*speu=de brade/ws2, id est, Festina lente. Proverbium hoc non inuenustam aenigmatis speciem prae se fert, propterea quod constat ex verbis inter sese pugnantibus. Ideoque referendum est ad eam formam, quam in operis huius initio demonstrauimus, nimirum eorum, quae per e)nanti/wsin, id est, contrarietatem efferuntur. Quod genus est illud, dusdai/mwn eu)daimoni/a, id est, infelix felicitas. Nec absurde coniectasse videatur, si quis effictum existimet ex eo, quod est apud Aristophanem in equitibus, speu=de taxe/ws2, id est, Propera propere, vt illusor quisquis is fuit, th\n a)nadi/plwsin in e)nanti/wsin commutarit. Ad hunc autem figurae colorem atque ad hanc allusionis facetiam, non mediocrem gratiam adiungit tam commoda, tamque absoluta breuitas, quae et ipsa velut in gemmis, itidem et in adagiis, peculiariter decere videtur, et ad pretii miraculum facere. Etenim, si vim ac sententiam aestimes, quam haec tam circumcisa vocum breuitas in se complectitur, quam sit foecunda, quam grauis, quam salutaris, quam ad omnem vitae rationem late patens, profecto facile discesseris in hanc sententiam, vt in tanto proverbiorum numero non arbitreris vllum aliud esse, perinde dignum, quod omnibus incidatur columnis: quod pro templorum omnium foribus describatur, et quidem aureis notis: quod in principalium aularum valuis depingatur, quod primatium inscalpatur anulis: quod regiis in sceptris


page 435, image: s0435

exprimatur: denique quod omnibus vbique monumentis repraesentetur, propagetur, celebretur, vt quod tantopere expediat semper cuiusque obuersari animo, quo nusquam non occurrat oculis, nulli quidem mortalium non maximo futurum vsui, praecipue tamen principibus, et iis, quibus, vt verbis dicamus Homericis,

*laoi/t' e)pitetra/fatai kai\ to/ssa me/mhle.

id est.

Commissi populi, ac tam multa negocia curae.

Quandoquidem a plebeiae sortis hominibus, si quid forte sit, vel praetermissum socordia, vel admissum temeritate, quemadmodum iactura leuior, ita et incommodum, quod acceptum est, faciliore remedio sarcitur. At vero principis vel vnica cessatio, semelve praecipitatum consilium, deum immortalem, quas tempestates nonnunquam excitat, quantas rerum humanarum ruinas secum trahit? Rursum si adsit to\ speu/dein brade/ws2, hoc est, maturitas quaedam, ac moderatio simul ex vigilantia, lenitudineque temperata, vt neque per temeritatem quidquam faciat poenitendum, neque per socordiam quidquam praetereat, quod ad Reip. commodum pertinere videatur: quid esse potest hoc imperio felicius, firmius,stabiliusque? quamquam haec felicitas haudquaquam ipsis Imperii terminis circumscribitur, quin vndique longe lateque ad finitimos populos dimanat, nec vsquam aeque locum habet Hesiodium illud:

*ph=ma kako\s2 gei/twn, o(/sson t' a)gaqo\s2 me/g' o)/neiar.

Proinde existimemus proverbium hoc, si quod aliud, optimo iure, basiliko\n, id est, Regium appellari debere, non tantum ob eam, quam modo diximus, causam, verumetiam quod duobus his vitiis ingenia principum fere peculiariter videantur esse confinia. Homerus Agamemnoni vitiosam quandam animi mollitiem, hoc est, to\ brade/ws2 affinxisse videtur: vt eius nullum egregium facinus afferatur, aut animosum, nisi cum ob ereptam Chryseidem stomachatur, et Achillem sua spoliat Bryseide. Rursum Achilli parum moderatos impetus, hoc est, to\ speu/dein, attribuit, nisi si cui tum speu/dein brade/ws2 videtur, cum in consilio districto gladio regem impetiturus, a Pallade coercetur, admonitus, vt intra conuitia duntaxat indignetur. Atqui hoc ipsum erat impotentis animi, in frequenti principum consessu, tot probris, tam manifestis conuitiis in eum debacchari, penes quem rerum erat summa. Achillem imitatus videtur Alexander ille Magnus, ac plane vicit, quippe quem eousque praecipitem egerit impetus animi, vt in amicissimos etiam ferrum distrinxerit. Agamemnonem Sardanapalus est aemulatus, sed ita aemulatus, vt longo praecesserit interuallo. Perpaucos autem reperias, qui, proverbium hoc secuti, tempestiuam celeritatem cum prudenti tarditate recte miscuerint, nisi quod pro multis vnus sufficit Fabius ille Maximus, cui cognomen etiam additum Cunctatori: qui cum sibi laudem peperit immortalem, tum Romano Imperio cunctando restituit rem, aliorum Ducum inauspicata celeritate iam ad extrema redactam. Itaque non sine causa est factum, vt hoc speu=de brade/ws2 in tantum


page 436, image: s0436

arriserit duobus Imperatoribus Romanis omnium facile laudatissimis, Octauio Augusto, et Tito Vespasiano, quorum vtrique singularis quaedam aderat animi magnitudo, cum incredibili quadam lenitate, facilitateque coniuncta: vt, cum amabili morum popularitate, omnium animos sibi deuinxissent, nihilo secius tamen pari diligentia, si quando res virum postularet, celeriter res maximas confecerint. Octauius igitur hoc dicto tam impense delectatus est, quemadmodum in Noctibus Atticis libro 10. capite 11, narrat Aulus Gellius, et hunc secutus Macrobius Saturnalium libro 6. vt non in sermonibus modo quotidianis crebrius vsurparet, verum etiam epistolis suis frequenter insereret, admonens his duabus vocibus, vt ad rem agendam adhiberetur simul et industriae celeritas, et diligentiae tarditas. Quod quidem Gellius Latinis existimat vnico verbo dici, matura. Nam Maturari, quod neque praepropere fiat, neque serius, quam oporteat, sed ipso in tempore. In hunc sensum vsurpasse Maronem, cum ait Aeneidos libro primo, Maturate fugam. Quanquam omnino vox haec apud auctores significat idem, quod Festinare, sed ita festinare, ne tempus legitimum antevertas. Si quidem Festinata recte dixeris etiam praepropera, Maturata non dixeris. Neque dissident ab his, quae Suetonius tradit in huius vita: Nihil, inquiens, minus in duce perfecto, quam festinationem, temeritatemque convenire arbitrabatur. Crebro itaque illa iactabat. *speu=de brade/ws2, a)sfalh\s2 ga\r e)st' a)mei/nwn h) qrasu\s2 strathgo\s2. Haec ferme Suetonius. Est autem versus trochaicus tetrameter catalecticus ex poeta quopiam decerptus, cui Caesar de suo subiecit strathgo\s2. Cuius haec est sententia: Festina lente. Nam, qui tuto, citraque lapsum rem gerit, melior est, quam audax, et confidens. Tutiora sunt enim, quae lentis consiliis prouidentur, quam quae calidis consiliis properantur. Iam vero dictum idem Tito Vespasiano placuisse, ex antiquissimis illius numismatis facile colligitur: quorum vnum Aldus Manutius, vir de omni antiquitate praeclare meritus, spectandum exhibuit argenteum, veteris, planeque Romanae scalpturae, quod sibi dono missum aiebat a Petro Bembo, patritio Veneto, iuuene cum inter primos erudito tum omnis literariae antiquitatis diligentissimo pervestigatore. Numismatis character erat huiusmodi: Altera ex parte faciem Titi Vespasiani cum inscriptione praefert, ex altera anchoram, cuius medium ceu temonem Delphin obuolutus complectitur. Id autem symboli nihil aliud sibi velle, quam illud Augusti Caesaris dictum, speu=de frade/ws2, indicio sunt monimenta literarum hieroglyphicarum. Sic enim vocantur aenigmaticae scalpturae, quarum priscis saeculis multus fuit vsus, potissimum apud Aegyptios: qui nefas esse ducebant, sapientiae mysteria literis communibus vulgo profano prodere, sed, si quid cognitu dignum iudicassent, id animantium, rerumque variarum expressis figuris ita repraesentabant, vt non cuiuis statim promptum esset coniicere, verum, si cui singularum rerum proprietates, si peculiaris cuiusque animantis vis, ac natura cognita, penitusque perspexta fuisset, is demum, collatis


page 437, image: s0437

eorum symbolorum coniecturis, aenigma sententiae deprehendebat. Veluti, cum Aegyptii Osirim suum, quem eundem solem esse putant, significare volunt, inscalpunt sceptrum, inque eo speciem exprimunt oculi, nimirum innuentes hunc deum esse, regalique potestate sublimem, cuncta despicere, quia solem, Iouis oculum appellat antiquitas: Huiusmodi ferme refert Macrobius libro Saturnalium primo. Item annum hoc modo demonstrabant: Effingebant serpentem ita circumuolutum, vt caudam ore teneret insertam, innuentes annum semper iisdem vicibus temporum reciprocantibus in sese recurrere. Vnde Seruius autumat apud Graecos, e)niautou= vocabulum attributum anno, atque huc respexisse Maronem, cum ait: Atque in se sua per vestigia voluitur annus. Etiam si Horus Aegyptius, cuius extant duo super huiusmodi symbolis libri, serpentis scalptura non annum, sed aeuum repraesentari tradit: annum autem tum Isidis, tum Phoenicis imagine. Scripsit his de rebus Plutarchus in commentario de Osiride, et Chaeremon apud Graecos testimonio Suidae, cuius ex libris excerpta sunt ea, quae nos nuper conspeximus huius generis monumenta, in quibus etiam haec inerat pictura: Primo loco circulus, deinde anchora, quam mediam Delphinus obtorto corpore circumplectitur, Circulus (vt indicabat interpretamentum adscriptum) quoniam nullo finitur termino, sempiternum innuit tempus. Anchora, quoniam nauim remoratur, et alligat, sistitque, tarditatem indicat. Delphinus, quod hoc nullum aliud animal celerius, aut impetu perniciore, velocitatem exprimit: quae, si scite connectas, efficient huiusmodi sententiam: a)ei\ speu=de brade/ws2, id est, Semper festina lente. Porro hoc scripturae genus non solum dignitatis plurimum habet, verum etiam voluptatis non parum, si quis modo rerum proprietates penitus perspectas habuerit, id quod partim contingit sollerti contemplatione rerum causarumque naturalium, partim liberalium cognitione disciplinarum. Veluti, si quis ex Aristotelicis libris, quos de naturali auditu inscripsit, probe teneret analogiam quandam esse, et similitudinem inter magnitudinem, motum, ac tempus, nam horum trium vnumquodque pariter in eodem existunt. Siquidem, vt tempus adhaeret motui, ita motus adhaeret magnitudini. Quod in magnitudine punctum, hoc momentum in tempore, impetus in motu (liceat enim interim sic appellare, quod in motu minimum est atque indiuisibile. Neque enim de vocibus laborandum, si de re conveniat.) Iam igitur, si in recta linea magnitudinem consideres, duo puncta reperies, quorum alterum sit initium duntaxat, alterum finis tantum, hoc est, vnde quasi fluit longitudo, et in quod desinit. In eadem, si motum constituas, duos item reperies impetus, alterum vnde motus oritur, alterum, in quem desinit. Horum ea ratio est, vt, qui initium est, tantum eius motus initium sit, qui finis, tantummodo finis. Motum tempus necessario comitatur. Est enim huius veluti regula, cuius naturam si separatim contemplare, duo vides momenta, (liceat enim ita


page 438, image: s0438

loqui) alterum temporis illius initium, alterum finem. Rursum autem si in eadem linea consideraris, puncta magnitudinis, impetus motus, momenta temporis, quae media intercedunt inter initium, et finem, vides horum vniuscuiusque velut ancipitem esse naturam. Etenim ad initium relata, fines sunt, ad finem, initia. Proinde vbi finita erit magnitudo, ibi simul et finitus motus, et tempus finitum sit, oportet. Finita est autem ea magnitudo, in quam tale competit initium, vt idem finis esse non possit: talis inquam finis, vt in eundem non cadat ratio principii, id quod euenit in omnibus figuris, excepta circulari, seu sphaerica. Nam vt in hac nullum certum est punctum, quod proprie dici queat initium, nullum item, quod ita sit finis, vt tantum eam recipiat appellationem; ita nec momentum huiusmodi vllum est, nec impetus. Vnde consequitur, vt ibi neque finita sit magnitudo, neque motus finitus, neque finitum tempus. Rursum, vbi quodlibet magnitudinis punctum, simul et initium, et finis esse potest, ibi magnitudinem infinitam esse necesse est. Ad eandem rationem, vbi quilibet impetus, vel principium motus esse potest, vel finis, illic motus videtur infinitus. Demum, vbi quodvis momentum, simul vel initium temporis esse potest, vel finis, ibi tempus infinitum oportet esse. Sed infinitum tempus aeternum vocamus, quod quidem aeterno respondet motui. Motus aeternus magnitudinem item aeternam requirit. Haec non possunt competere, nisi in sphaericam, aut circularem magnitudinem. Vnde philosophi quidam aeternitatem mundi collegerunt, quod animaduerterent caeli vniuersi, syderumque, et sphaericam esse figuram, et motum item esse sphaericum. Porro non solum in huiusmodi magnitudinem, circuli ratio quadrat, verum etiam motus huic adhaerens, circulus est quidam. Item tempus, eum dimetiens motum, non respuit appellationem circuli, quemadmodum testatur etiam Aristoteles quarto peri\ th=s fusikh=s2 a)kroa/sews2 lib. Haec igitur atque id genus alia, qui ex philosophorum disciplinis perdidicerit, is facile coniectabit, quam ob rem Aegyptii circulo sempiternum tempus exprimere voluerint. Iam vero Delphini vim naturamque paucis inspiciamus. Tradunt auctores hunc incredibili velocitate, et admirabili impetu reliquum animantium genus longo interuallo post se relinquere. Proinde Oppianus libro De naturis piscium secundo, Delphinos non cum quibuslibet auibus, sed cum aquilis confert:

*(/osson ga\r kou/foisi me\ t' oi)wnoi=sin a)/naktes2
*aietoi\, h)\ qh/ressi met' w)mhsth=|si le/ontes2,
*(/osson a)risteu/ousin e)n e)rpusth=rsi dra/kontes2
*to/sson kai\ delfi=nes2 e)n i)xqu/sin h(gemonh=es2.

id est,

Quippe citas quantum inter aues, insignis honore
Regalis, reliquas aquila praeuertitur omnes,
Inque feris leo crudiuoris, saeuique dracones
Serpentum in genere exsuperant, tantum impete Delphin
Eximius vincit regnantes aequore pisces.



page 439, image: s0439

Confert et iaculo:

--- *dia\ ga\r be/los2 w(/ste qa/lassan
*(/iptantai.

id est,

--- Namque per aequora lata sagittae
More volant.

Denique confert etiam vento, vel turbini potius, ac procellae ventorum:

*)/allote me\n badu\ ku=ma diatre/xei h)/u+te lai/lay.

id est,

--- Altas aliquando per vndas
Turbinis in morem discurrit.

Plinius lib. historiae mundi nono cap. octauo, Aristotelis secutus sententiam, haud quaquam ab his discrepantia refert, videlicet Delphinum omnium animalium pernicissimum esse, neque id solum inter maritimi generis, verumetiam volucri quavis ocyorem, quovis acriorem telo. Singularem autem huius velocitatem hoc potissimum argumento colligi, quod, cum os habeat longo dissitu interuallo a rostro, nempe medio pene ventre (quae res in consectandis piscibus non mediocrem illi moram afferat necesse est: neque enim nisi resupinus, atque conuersus corripit) tamen vix vllus est piscium qui illius effugiat celeritatem. Nec ignorat ipse hanc naturae dotem, sed veluti laudis, animive causa certat aliquoties cum nauigiis, plenis velis euntibus. Est enim praecipue fila/nqrwpos2 Delphin, quin paiderasth\n aiunt nonnulli, et ob id capitalis est hostis Crocodili, quo non aliud animal infensius homini. Itaque non pauescit hominem, vt alienum, verum obuiam nauigiis venit: alludit exsultans, certat etiam, et quamvis plena praeterit vela. Quinetiam in mugilum venatu apud stagnum Laternam magnifice declarat, quantum valeat celeritate,, quantum polleat ingenio, quantum denique bene velit homini. Iam vero, quid dicetur de impetu vix credibili? Siquidem, vbi fame concitatus, fugientem in vada ima persecutus piscem, diutius spiritum continuit, non aliter, quam arcu emissus ad respirandum emicat, tantaque vi exilit, vti plerunque vento turgentia vela nauium saltu transuolet. Quod igitur symbolum magis conueniebat ab exprimendum acrem illum, et indomitum animi impetum, quam Delphini? Porro ad significandam tarditatem cunctationemque, non male quadrabat e)xenhi\s2 piscis, quem Latini Remoram vocant, verum, quoniam huius figura parum cognobilis videbatur (nam praeterquam quod admodum pusillus est, nec vlla insigni nota discernitur) magis ad id placuit anchorae symbolum, quae, si quando periculose nauigatur ob ventos nimium secundos, ibi cursum immoderatum nauis figit, ac retinet. Itaque dictum hoc speu=de brade/ws2, ex ipsis vsque priscae philosophiae mysteriis profectum apparet, vnde adscitum est a duobus omnium laudatissimis imperatoribus, ita, vt alteri adagionis esset loco, alteri insignium vice, vtriusque moribus, ingenioque mire quadrans. Nunc vero in Aldum Manutium Romanum, ceu tertium heredem, deuenit.

Haud equidem sine mente reor, sine numine diuum.

Nam huis eadem, quae quondam Titio Vespasiano placuerunt, celebrantur insignia, non notissima modo,


page 440, image: s0440

verumetiam gratissima, quibuscunque vbivis terrarum bonae literae, vel notae sunt, vel carae, Neque vero symbolum hoc tum illustrius fuisse credidermus, cum, inscalptum imperatorio numismati, negotiatorum manibus terendum circumferretur, quam nunc, cum vbique gentium, vel vltra Christiani imperii terminos, vna cum omnigenis vtriusque linguae voluminibus propagatur, agnoscitur, tenetur, celebratur ab omnibus, qui liberalium studiorum colunt sacra: praesertim iis, qui ad veram, atque antiquam adspirant eruditionem: ad quam restituendam vir is quasi natus, et ab ipsis, vt ita dixerimus, fatis factus, scalptusque videtur: tam ardentibus votis vnum hoc optat, tam infatigabili molitur studio, vsque adeo nullum refugit laborem, vt literaria supellex et integra, et syncera, puraque bonis ingeniis restituatur. Quam quidem ad rem quantam iam attulerit momenti, res ipsa nimirum indicat. Quod si pulcherrimis, planeque regiis Aldi nostri votis Deus aliquis bonis literis amicus adspirauerit, et si quidem numina laeua sinant, intra paucos annos illud futurum pollicemur studiosis, vt quidquid est bonorum auctorum in quatuor linguis, Latina, Graeca, Hebraica, Chaldaica, tum autem in omni genere disciplinarum, id vnius huius opera, et plenum habeant, et emendatum, nullamque iam literariae supellectilis partem quisquam desideret. Cuius rei si cui libebit, velut ex degustatione coniecturam facere, Plinianas epistolas, quae propediem ex Aldina officina prodibunt in lucem cum vulgatis exemplarib. conferat, quodque ibi deprehenderit, idem in aliis expectet auctoribus. Herculanum mehercule facinus, ac regio quodam animo dignum, rem tam diuinam, quasi funditus collapsam, orbi restituere, latentia peruestigare, eruere retrusa, reuocare extincta, sarcire mutila, emendare tot modis deprauata, praecipue vulgarium istorum excusorum vitio, quibus vnius etiam aureoli lucellum antiquius est, quam vel vniuersa res literaria. Adde iis, quod, quantumlibet exaggeres eorum laudem, qui respublicas sua virtute vel tuentur, vel etiam augent, in re certe profana, tum angustis circumscripta spatiis versantur. At qui literas collapsas vindicat, nam id pene difficilius, quam genuisse, primum rem sacram molitur, et immortalem, tum non vnius alicuius prouinciae, sed omnium vbique gentium, omnium saeculorum negotium agit. Postremo quondam Principum hoc munus erat, inter quos praecipua Ptolomaei gloria. Quanquam huius bibliotheca domesticis et angustis parietibus continebatur. Aldus bibliothecam molitur, cuius non alia septa sint, quam ipsius orbis, In hanc digressiunculam non abs re exspatiati sumus, nempe quo studiosi hoc impensius his insigniis et faueant, et delectentur, posteaquam cognouerint a tam inclytis auctoribus fluxisse: praeterea, quid sibi velint, intellexerint. Denique cum meminerint, quantum bonae rei Delphinus ille polliceatur, si quis modo Deus pulcherrimis conatibus dexter adfuerit. Sed digressionum iam modus esto. Nunc ad adagionis enarrationem nostra sese referat oratio. Trifariam vti licebit prouerbio: primum, si quando admonebimus, diutius deliberandum, priusquam aggrediare negotium: postea, quam statueris, tum velociter


page 441, image: s0441

peragendum, vt ad consultandi moram pertineat anchora, ad conficiendi celeritatem Delphinus. Huc pertinet Sallustianum illud: Antequam incipias, consulto, vbi consulueris, mature facto opus est: Quam sententiam Aristoteles recenset sexto Moralium libro, tanquam vulgo iactatam. Aiunt, inquiens, de quibus iam deliberaris ea celeriter esse peragenda, cunctanter autem consultandum. Cuius auctorem Biantem fuisse testatur Laertius, qui solitus sit admonere brade/ws2 e)gxeirei=n toi=s2 prattome/nois2, o(d' a)\n e(/lh|, bebaiws2 thrw=nta diame/nein id est, Cunctanter aggrediendum negocium, verum in suscepto constanter perseuerandum: Nec admodum abludit hinc Mimus Publianus opinamur: Diu apparandum esse bellum, vt vincas celerius. Idem ille: Deliberare vtilia, mora tutissima est. Adde iis prouerbium illud, e)n nukti\ boulh\, id est, In nocte consilium. Praeterea Sophocleum illud in OEdipo tyranno:

*fronei=n ga\r oi( taxei=s2, ou)k a)sfalei=s2.

id est,

Periculosa est praepropera prudentia.

Addendum his illud Platonis, quod alibi citauimus. Qui plus satis festinat initio, serius ad finem peruenit. Paulo diuersius est, sed tamen ad hanc referendum formam, quod ait Quintilianus: Praecox illud ingeniorum genus non temere, peruenire ad frugem. Et, quod vulgo dicunt. Qui pueri adhuc, et velut ante tempus sapiunt, eos in senectute stultos euadere. quod Actius approbare videtur, qui apud Gellium ait, sibi in iuuenilibus ingeniis itidem vt in pomis immaturis placere acerbitatem: nam haec demum maturescere. Porro maturitas tempestiuam affert suauitatem, reliqua ante tempus putrescere. Alter vsurpandi modus fuerit, cum admonebimus affectus animi, rationis velut habenis reprimendos esse. Siquidem Plato animum hominis in tres partitus partes, rationem, iracundiam, concupiscentiam, in hoc Philosophiae summam sitam esse putat, si affectus pareant rationi, non aliter, quam regi, cui quidem ob id ipsum sedem in cerebro, velut in arce datam existimat. Peripatetici, quorum signifer Aristoteles, affectus, qui sunt animorum impetus quidam, ceu stimulos quosdam a natura datos existimant, quibus ad virtutis vsum excitemur, quanquam reclamantibus Stoicis, et nominatim Seneca in libris, quos ad Neronem scripsit, de ira. Putant enim effectus huiusmodi non modo nihil conducere ad virtutem, verum etiam officere: quanquam ne isti quidem inficias eunt, in animo sapientis illius, quem imaginantur, relinqui primos impetus, anteuertere solitos rationi, quos funditus exstirpare non queas. Verum ii, ne consequatur assensio, protinus a ratione reiiciuntur. Hoc innuit Homerus, cum Iliados primo, Pallas a tergo adstat Achilli, iamque manum admouentem gladio, coercet. Igitur violentos illos animi motus, Delphinum recte dixeris: ancoram moderatricem sapientiam. Seneca scripsit, nulli rei prodesse moram, nisi iracundiae. Imo quidquid impense cupimus, aut odimus, ibi salutaris est mora. Plutarchus in apophthegmatis Romanorum narrat Athenodorum philosophum, cum ob senium impetrasset ab Octauio Augusto veniam redeundi domum, admonuisse illum, vt ne quid iratus diceret, faceretve, prius quam viginti


page 442, image: s0442

quatuor Graecorum literas [correction of the transcriber; in the print liccras] apud se nominatim recensuisset. Quo audito, respondit, sibi illo adhuc opus esse, quo disceret et tacendi artem, atque hoc praetextu totum annum hominem apud se detinuit. Huc spectat etiam Terentianum illud: Vide, ne nimium calidum hoc sit modo. Sunt autem quaedam ingenia, quibus calcaribus est opus: sunt, quibus freno. Proinde recte veteres illi a Delphino ancoram complecti voluerunt quod oporteat alterum altero temperari, et vtrunque cum altero coniungi, quo videlicet eiusmodi quidam animi habitus existat, qualem Plato conflari putat ex musica, gymnasticaque, si pariter exerceantur. Tertia vtendi ratio fuerit, cum admonebimus, in omni negocio vitandam praecipitem celeritatem: quod vitii quibusdam ingeniis peculiariter insitum est, vt illis in omni re quantulacunque mora longa videatur. Huismodi festinationis comites esse solent, error et poenitentia, iuxta versiculum illum apud Graecos celebrem:

*prope/teia polloi=s2 e)sti\n ai)ti/a kakw=n.

id est,

Multis malorum est causa praecipitantia.

His occinendum nobile illud Catonis dictum, Sat cito, si sat bene. cuius mentionem fecit diuus Hieronymus, scribens ad Pammachium in haec verba: Scitum est illud quoque Catonis, Sat cito, si sat bene: quod nos quondam adolescentuli, cum a perfecto oratore in praefatiuncula diceretur, risimus. Meminisse te puto erroris mutui, cum omne Athenaeum scholasticorum vocibus consonabat, Sat cito, si sat bene. Hactenus Hieronymus. Quadrabit et in illos, qui praepropere famam affectant, maluntque paratam, ac magnam, quam solidam, et perpetuam. Solent enim praecocia subito flaccescere. Quod autem paulatim accrescit, durabile est. Horatius:

Crescit occulto velut arbor aeuo
Fama Marcelli.

Et Pindarus in Nemeis hymno 8. *au)/cetai d' a)reta\, xlwrai=s2 e)e/rsais2 w(s2 o(/te de/ndron a)i+/ssei, sofoi=s2 a)ndrw=n a)erqei=sa e)n dikai/ois2 te pro\s2 u(gro\n ai)qe/ra, id est, Augescit autem virtus, veluti cum arbor virenti rore surgit, sapientes inter viros sublata, iustosque, ad liquidum aethera. In summa, quicunque vel socordia peccant, vel immoderato impetu, iis illud Octauii Caesaris, speu=de brade/ws2, simul symbolum illud olim Titi Vespasiani, nunc Aldinum, oportebit in memoriam reuocare, vt Delphini, atque anchorae meminerint.

Placide bos.

*)atre/mas2 bou=s2, id est, Lente bos, subaudiendum, incedit, aut simile quippiam. Congruet in illos, qui placide, ac paulatim, citraque tumultum, sed tamen assiduitate rem conficiunt. Equorum laus est velocitas. Boues non valent celeritate, sed viribus et assiduitate pollent, non impetu. Proinde in pugna stataria, vel leonib. formidandum animal, et ad exhauriendos ingentes labores appositum. Eodem pertinet illud: Bos lassus fortius figit pedem. In sacris precibus tradit Plutarchus in commentario de Osiride, et Iside, mulieres Helaeas publicis, ac solennibus votis ad hunc modum solitas Bacchum inuocare, vt accederet boe/w| podi\, id est, Bubulo pede, siue quod huic animanti, cum sit viribus immensis praeditum, deinde tanta corporis mole, tamen


page 443, image: s0443

peculiare videatur molliter, quasique pedetentim ingredi, nulloque strepitu, vel quod bouis pedes arua calcatu reddunt meliora, cum reliquorum animantium noceant.

Tacito pede.

Huic simillimum est, quod indicauit quisquis is fuit, certe haudquaquam indiligens scriptor, qui Rethoricam Aristotelis exponit, h(su/xw| podi\, id est, Tacito pede, seu lento pede, cum cautim, ac pedetentim ad rem accedimus. Apud Latinos aliquando secius vsurpatur tacito pede, pro furtim, ac clanculum, vt apud Ouidium:

Tempora labuntur, tacitisque senescimus annis

Id imitatus Columella in carmine:

--- Tacito nam tempora gressu
Diffugiunt, nulloque sono conuertitur annus.

Cumini sector.

IMPENDIO parcus, ac sordidus, olim prouerbio kuminoprisths2, id est, Cumini sector dicebatur. Testis et Aristoteles libro Moralium quarto: *tou/twn de\ kai\ o( kuminopri/sths2 kai\ pa=s2 o( toiou=tos2. id est, Ex hoc genere est Cumini sector, et quisquis eiusmodi. Meminit et Theocritus Idyllio K.

*ka/llion w)= pimelhta\ fila/rgure tw\s2 fakw\s2 e(yei=n
*mh\' pita/mhs2 th\n xei=ra katapri/wn to\ ku/minon.

id est:

Lenticulam coquere, pastor tibi praestat auare,
Ne fodias digitos, cupiens secuisse cuminum

Scholiastes non dissimulat vulgo sic dici solsitos, homines praeter modum frugales, ac parcos. Item Alexis in Philocalo apud Athenaeum [correction of the transcriber; in the print Atheneum] libro octauo:

*)all' eu) oi)d' o(/ti
*kuminopri/sths2 o( tro/pos2 e)sti/ sou pa/lai.

id est:

Ceterum noui probe,
Cyminopristae olim esse iam mores tibi.

Est autem Cuminum per se quidem exilis herba, tum praecipue genus Aethiopicum, quod Hippocrates, auctore Plinio, regium appellat, quod olim serebatur a male precantibus, auctore Plutarcho, atque ita felicius prouenire creditum est. Quo magis quadrat in hos huiusmodi conuicium, qui ob parcimoniam male audiunt. Item Plutarchus Conuiuialium quaestionum decade secunda, significat hominem vehementer parcum, Cuminum appellari solere. Siquidem, loquens de ijs dicterijs, quae citra dolorem dici possunt, Velut, inquit, si quis hominem splendidum, ac benignum, Cimbicon appellet, aut Cuminum. Est autem ki/mbikon Graecis apicula, seu parsimonia, Suida interprete. Hesychius legit cymbion, addens dici solitum in parcos: ku/mbon autem dici fundum ollae fictilis. Aristoteles libro, quem modo citauimus, ait, homines perparcos ku/mbikas2 vulgo dici solitos: Iulius Pollux be/mbikas2, opinamur, quod per domum obambulent semper murmurantes. Nam be/mbic trochus est, quo ludunt pueri. Apud eundem mulier impendio sordida o)bolosta/tis2 [note of the transcriber: In the print o)bolos2a/tis2 ], vir o)bolosta/ths2 [note of the transcriber: in the print o)bolos2a/ths2 ] dicitur, quasi minutissima quaeque ad stateram expendens, vnde et o)bolostatei=n. Eustathius autem indicat eosdem et limoki/mbikas2, et kuminoki/mbikas2 dici, putatque vocem dictam ab auro adulterino. Hesychius addit eosdem vocari


page 444, image: s0444

kardamoglu/fous2, quod aliquid desculpant e nasturtio ob parcimoniam. Nec desunt, qui eosdem kni/fous2, et kni/pas2, siue kni/fas2 (nam vtrumque scriptum reperimus) vocant. est autem Cnips animalculum culici non dissimile.

Ficos diuidere.

HVIC affine est, quod refert Martialis lib. Epigram. 5. su=ka meri/zein, i. Ficos diuidere, vnde licebit et cognomen fingere sukopri/stou. Martialis carmen est huiusmodi: Quadringenta secat, qui dicit su=kame/rize. Sordidum, ac parcum significans, etiam si ditissimum. Captatus autem est iocus ex vocis amphibologia sectoris.

Myconius caluus.

*mukw/nios2 falakro\s2 id est, Myconius caluus. Strabo lib. Geographiae decimo refert, vulgo Myconios caluos dici solitos, quod in ea insula vitium hoc quasi gentilitium sit, atque omnibus ferme commune. Idem affirmat Plinius libro 11. cap. 37. Meminit et Stephanus. Est autem Myconus vna Cycladum insularum. Quanquam Herodotus in quarto scribit, in Scythia quoque gentem esse ab ipso natali caluam. Admonet et Donatus grammaticus, Hecyram interpretans Terentianam, prouerbio dictum Caluus Myconius, citatque Lucilii testimonium: Myconi omnis calua iuuentus. Tuetur autem Terentium, qui a nonnullis hoc loco imperitiae nomine reprehenderetur, quod, cum Apollodorus caluum dixerit, ipse crispum mutauerit: putatque poetam non inscitia, sed facetius etiam per ironiam dixisse crispum, quam si caluum dixisset. Quod quidem etiam ipsum prouerbium resipit de raris inuentu: velut, si quis Scytham dicat eruditum, aut Poenum fidum. Erit autem elegantius adagium, si caluos homines, raroque capillitio, simpliciter Myconios, appellemus: perinde, vt si quis fastuosum Sybaritam nominet, negociatorem Phoenicem. Notati sunt olim et alio nomine Myconii, quod ob tenuitatem alienas coenas captarent: proinde, qui inuocati ad conuiuium venirent, Myconii more venire dicebantur. Inuehitur enim in Periclem Archilochus apud Athenaeum in primi libri fragmentis, w(s2 a)/klhton e)peispta/onta ei)s2 ta\ sumpo/sia mukoni/wn di/ka|, velut, qui inuocatus ingereret se ad conuiuia Myconiorum more.

Cum aqua fauces strangulet.

ARISTOTELES Moralium libro septimo citat huiusmodi quoddam adagium, o( de\ a)krath\s2 e)/noxos2 th=| paroimi/a|, e)n h(=| fame\n, o(/tan to\ u(dwr to\n fa/rugga pni/gh|, ti/ dei= e)/ti pi/nein, id est, Intemperans autem obnoxius est prouerbio, quo dicimus, Cum aqua fauces strangulet, quid iam opus est bibere? Refert idem in eundem vsum libro Moralium Eudemiorum sexto, disputans de eo, qui prudens intemperantiae vitio noxia sequitur, haud quaquam ignorans, quid sit optimum: hunc autem longe insanabiliorem esse eo, qui falsus opinione non expetenda expetit. Vsurpauit et Galenus alicubi: o(/ tan to\ u(dwr pni/gh ti/ e)pir)r(ofh/somen id est, Cum aqua praefocat, quid insuper sorbebimus: Fortassis Galenus scripserat, ti/ e)/ti r(ofh/somen. Quadrat in eos, qui in absurdissima sententia pertinaciter manent, vel manifesta negantes, quibuscum frustra disceptes. Constat enim faucibus siti arentibus aquam esse remedio, ac soluere


page 445, image: s0445

praefocationem. Confine illi quod alibi diximus:

Nil intra est oleam, nil extra est in nuce duri.

Dimidio vitae nihil differunt felices ab infelicibus.

ARISTOTELES Moralium lib. 2. o( d' a)gaqo\s2, kai\ kako\s2 h(/kista dia/dhlos2 kaq' u(/pnon, o(/qen fasi\n, ou)de\n diafe/rein to\ h(/misu tou= bi/ou tou=s2 eu)dai/monas2 tw=n a)llwn, id est, Porro probus, atque improbus nequaquam in somno dignoscuntur. vnde natum est, vt dicant, felices nihil a reliquis distare dimidio vitae. Idem refert lib. Eudemiorum 2. reddens hanc causam, quod dormientes nihil agant. Ex actionibus autem nascitur felicitas, aut infelicitas hominis. Proinde non inscite dixit Ariston apud Plutarchum in commentario de contentione ignis et aquae: *)oli/gou xro/nou tou= bi/ou toi=s2 a)nqrw/pois2 dedome/nou, u(/pnos2 oi(=on telw/nhs2 to\ h(/misu a)fairei= tou/tou, id est, Cum exiguum vitae tempus datum sit hominibus, somnus velut publicanus dimidium eius aufert. Plato libro De legibus septimo. *kaqeu/dwn ga\r ou)dei\s2 ou)denos2 a)/cios, ou)de\n ma=llon tou= mh\ zw=ntos, id est, Nullus enim dormiens alicuius est pretii, nihilo magis, quam is, qui viuus non est. Prouerbium consolatur parum fortunatos. Somnus enim adimit nobis nostri sensum, vnde fit, vt neque miseris molesta sit sua calamitas, neque fortunatis iucunda felicitas. Praeterea felicitas, iuxta philosophos, sita est in actu rationis per habitum virtutis, somnus autem quies est animi, bonis pariter, ac malis communis.

In eadem es naui,

M. TVLLIVS Epistolarum familiarium libro secundo ad Curionem: Etsi, vbicunque es, vt scripsi ad te antea, in eadem es naui, tamen, quod abes, gratulor. In eadem es naui, dixit, pro eo, quod est, in communi periculo. Siquidem ad eos, qui eodem vehuntur nauigio, periculum naufragii communiter pertinet, neque magnopere refert, in prora sint, an in puppi, an carina, cum nihilo magis absint a discrimine. Idem alibi: Hoc miror enim, querorque quenquam hominem ita pessundare alterum velle, vt etiam nauim perforet, in qua ipse nauiget: hoc est, vt Rempublicam euertat, cum qua sit etiam ipsi pereundum. Aristophanes in Vespis:

*peri\ th=s2 po/lews2 ga/r e)sti [note of the transcriber: in the print: e)s2i ] tou= ska/fous2 o(/lou.

id est:

De ciuitate est, naue de tota puta.

Est autem familiare poetis a nauibus ad Rempublicam similitudinem mutuari.

Qui arat oliuetum.

COLVMELLA de Re rustica libro sexto, paroemiam huiusmodi refert. Quin etiam, inquit compluribus interpositis annis, oliuetum putandum est. Nam veteris prouerbii meminisse conuenit, Eum, qui aret oliuetum, rogare fructum, qui stercoret exorare; qui caedat, cogere. Allusit huc Virgilius primo Georgicon:

Exercetque frequens tellurem, atque imperat aruis.

Huic adagio locus fuerit, vbi significabimus, fieri non posse, quin voto potiatur is, qui curam extremam impenderit. Vulgaris enim diligentia quasi rogat, mediocris impetrat, extrema cogit. Allusio fit ad eos, qui a principibus improbo studio, officioque sic impetrant, vt non precibus, sed vi videantur impetrasse.

Difficilia, quae pulcra.

*du/skola ta\ kala\, id est, Ardua, quae


page 446, image: s0446

pulcra. Extat apud Platonem in Hippia maiore in calce dialogi, th\n ga\r paroimi/an o(/ti po/te le/gei to\, xalepa\ ta\ kala\, dokw= moi\ ei)de\nai, id est, Nam, quod ait prouerbium, difficilia esse, quae pulcra sunt, videor mihi intelligere [correction of the transcriber; in the print intelligerere]. Et in Cratylo, circa initium, palai/a paroimi/a, o(/ti xalepa\ ta\ kala/ e)stin, id est, Vetus prouerbium est, difficilia esse, quae sunt egregia. Citatur alicubi a Luciano. Item a Plutarcho in libello De liberis instituendis, prouerbii nomine. Quidam prodiderunt, Pittacum, vbi semet abdicasset imperio, dixisse, xalepo\n e)sqlo\n e)/mmenai, id est, Difficile bonum esse. Porro Solonem, Pittaci mollitiem, atque ignauiam, taxantem, dixisse, xalepa\ ta\ kala\, id est, Difficilia, quae honesta: vtriusque dictum in prouerbium abiisse. Vsurpauit Plato libro de Republica quarto, i(sws2 ga\r w)= sw/krates2 to\ lego/menon a)lhqe\s2, o(/ti xalepa\ ta\ kala\, id est, Fortassis enim verum est, Socrates, quod dici solet, difficilia esse, quae pulcra sunt. Vsus est eodem libro Politiae secundo, pa/ntes2 ga\r e)c e(no\s2 sto/matos2 u(mnou=si, w(s2 kalo\n h( me\n swfrosu/nhte, kai\ dikaiosu/nh, xalepo\n me/n toi, kai\ e)pi/ponon, id est, Omnes enim vno ore canunt, Honestam quidem rem esse temperantiam, ac iustitiam; sed difficilem tamen, ac laboriosam. Vtitur eiusdem operis libro sexto, ac septimo, et aliis compluribus locis. Sunt, qui hinc arbitrentur natam paroemiam: Periander Corinthius, initio populariter, ac moderate gerebat imperium, postea, versis moribus, tyrannice agere coepit. Id simul atque cognitum esset Pittaco Mitylenaeo, diffisum de sui ipsius animi constantia, magistratum deposuisse, relictoque imperio in exilium abiisse. Percunctantibus deinde quibusdam, qua gratia fugisset imperium, respondisse, quod admodum esset arduum, probum esse, propter mutatum Periandrum: quibus auditis, Solonem addidisse suum apophthegma, xalepa\ ta\ kala\. Huc spectat illud quoque, quod meminit Plutarchus in commentario, peri\ duswpi/as2, Platonem, cum Heliconem quendam Dionysio, datis literis, commendasset, scribens illum virum probum, ac modestum, adscripsisse in calce epistolae, gra/fw de/ soi tau=ta peri\ a)nqrw/pou, zw/ou fu/sei eu)metabo/lou, id est, Haec autem tibi scribo de homine, videlicet animante natura mutabili. Nec absurde quis referat ad celeberrimam illam Hesiodi sententiam:

*th\n me/ntoi kako/thta kai\ i)lado/n e)stin e(le/sqai
*rhidi/ws2, o)li/gh me/n o(dos2, ma/la d' e)/gguqi nai/ei.
*th=s2 d' a)reth=s2 i(drw=ta qeoi\ propa/roiqen e)/qhkan
*aqa/natoi, makro/s2 te kai\ o)/rqios2 oi)=mos2 e)p' au)th\n
*kai\ trhxu\s2 to\ prw=ton, e)ph\n d' ei)s2 a)/kron i(khai
*rhidi/h d' h)/peita pe/lei xaloph/per e)ou=sa.

id est:

Omnino vitium facile est contingere cuivis.
Est via ad id breuis, et vicina in sede moratur,
Contra virtutem sudoribus vndique diui
Praesepsere, et longus ad hanc, perque ardua callis,
Asper et est primum: sed, vbi alta cacumina victor
Contigeris, iam fit facilis, licet ardua dudum.

Neque quidquam est tritius eo, quod dixit Aristoteles libro Moralium secundo: peri\ to\ xalepw/teron


page 447, image: s0447

a)ei\ kai\ te/xnh, kai\ a)reth\, id est, Et ars, et virtus circa id versatur, quod est difficilius. Eodem pertinet, Litera Pythagorae discrimine secta bicorni. Item de duplici via apud inferos, quarum altera ducit ad campos Elysios, altera ad malam rem. Diximus alibi de Litis, et Ate, quae fabula declarat, multo difficilius esse bene facere, quam male; sarcire concordiam, quam rumpere. Eam sententiam Pindarus extulit in Pythiis, hymno quinto: r(a/dion me\n po/lin sei/sai kai\ faurote/rois2, a)ll' e)pi\ xw/ras2 au)=qis2 e(/ssai duspale\s2 dh\ gi/netai e)c a)pi/nas2, ei)mh\ qeo\s2 a(gemo/nessi kubernath\r ge/nhtai, id est, Facile est ciuitatem commouere, etiam malis. caeterum, in locum pristinum illico reponere, difficile sane est, ni Deus principibus gubernator contingat. Retulimus alibi, quod in seditione etiam Androclides abiectissimus belli ducem agat. Et nos hac aetate vidimus, per quos quanti tumultus excitati sint. Celebratur elegans Lacedaemonii dictum, apud quem cum quidam laudibus veherent Philippum, quod ciuitatem opulentissimam euertisset: Atqui, inquit, non posset talem condere.

Colophonia ferocitas.

*kwlofw/neia u(/bris2, id est, Colophonia ferocitas. In insolentes, qui ferociter despiciunt, et affligunt humilioris fortunae homines. Aut in eos, quibus sua ferocitas exitium attulit. Sumptum ab arrogantia, superbiaque eius gentis. Refertur a Diogeniano in Adagiorum collectaneis. Theognis:

*(/ubris kai\ ma/gnhtas2 a)pw/lese kai\ kolofw=na.

id est:

Perdidit et Colophona ferox mens et Magnetes.

De gentis huius ferocia non nihil dictum est nobis in prouerbio, Colophonis suffragium.

Nemini fidas, nisi cum quo prius modium salis absumseris.

VVLGO apud nostrates circumfertur adagium, haud fidendum esse cuipiam, nisi cum quo prius modium salis absumpseris. Significat autem, hominis ingenium non posse perspici, nisi diuturno conuictu, longoque commercio. Apparet, prouerbium hoc ab antiquitate profectum esse. Quandoquidem Aristoteles lib. Moralium 8. simile quiddam refert his quidem verbis: *)/eti de\ prosdei=tai xro/nou kai\ sunhqei/as2. kata\ th\n paroimi/an ga\r, ou)k e)/stin ei)dh=sai a)llh/lous2 pri\n legome/nous2 a(/las2 sunanalw=sai. id est, Praeterea autem spatio temporis et consuetudine opus est. Siquidem, iuxta prouerbium, fieri non potest, vt nos mutuo pernoscamus, antequam salis, quem dicunt, modium pariter absumpserimus. Idem Moralium Eudemiorum libro septimo: *dio\ ei)s2 paroimi/an e)lh/luqen o( me/dimnos2 tw=n a(lw=n, id est, Quapropter in prouerbium abiit Salis modius. Eodem in libro refert illud quoque ex poeta quopiam hemistichium, ni fallimur:

-*ou)d' a)/neu xro/nou fi/los,

id est:

Non est amicus absque temporis mora.

Addit ex Theognide:

*ou) ga\r a)\n ei)dei/hs2 a)ndro\s2 no/on ou)de\ gunaiko\s2
*pri\n peiraqei/hs2 w(/sper u(pozugi/ou.

id est:

Haud nosse ingeniumve viri licet, aut muliebre,

Vt nec iumenti, ni experiare prus. Notat hanc paroemiam et Plutarchus


page 448, image: s0448

in commentario peri\ filadelfi/as2, his quidem verbis, *tou\s2 me\n ga\r a)llotri/ous2, w(s2 e)/lege qeo/frastos2, ou) filou=nta dei= kri/nein, a)lla\ kri/nanta filei=n. o(/pou de\ h( fu/sis2 h(gemoni/an th=| kri/sei pro\s2 eu)noi/an di\dwsin, ou)de\n a)name/nei to\n qrullou/menon tw=n a(lw=n me/dimnon, a)lla\ suggege/nnhke th\n a)rxh\n th=s2 fili/as2, e)ntau=qa dei= mh\ pikrou=s2 ei)=nai mhde\ a)kribei=s2 tou= a(marthma/twn e)cetasta\s2. id est, Alienos enim, quemadmodum ait Theophrastus, non oportet amantem iudicare, sed amare, postea quam iudicaris. Siquidem, vbi natura ipsa dux est ad beneuolentiam praecedens iudicium, neque exspectans illum vulgo celebratum Salis modium, quippe quae amicitiae seminarium inseuerit, ibi non oportet acerbos, et exquisitos esse delictorum expensores. Meminit huius paroemiae et M. Tullius in sermone de amicitia: Verum illud est, quod vulgo dicitur, Multos modios salis simul edendos esse, vt amicitiae munus expletum sit. Huc pertinet illud quoque Sophoclis in Oedipo:

*xro/nos di/kaion a)/ndra dei/knusin mo/nos2,
*kako\n de\ ka)\n e)n h(me/ra| gnoi/hs2 mo/nh.

id est:

Mora temporis probum arguit tantum virum,
At improbum vel vnico agnoscas die.

Huc pertinet etiam ille senarius prouerbialis:

*hqous2 de\ ba/sano/s2 e)stin a)nqrw/pois2 [note of the transcriber: in the print: a)nqro/pois2 ] xro/nos2.

id est:

Nota morum, et index tempus est mortalibus.

Idem admonet illud Epicharmi:

*nh=fe, kai\ me/mnhs' a)pistei=n.

id est:

Sobrius sis, ac memineris nemini confidere.

Versus integer refertur apud Cic. li. epist. ad Atticum primo: Atque ita tamen nouis amicitijs implicati sumus, vt crebro mihi vafer ille Siculus insusurret Epicharmi cantilenam illam suam.

*na=fe, kai\ me/mnas' a)pistei=n, ta=uta neu=ra tw=n frenw=n.

Sic enim carmen Trochaicum e vestigijs codicum restituimus, nequis temere deprauet. Nam quod na=fe dixit pro nh=fe et me/mnaso pro me/mnhso, diale/ktou proprietas est. Cicero in libello de petitione consulatus: Quamobrem Epicharmion illud teneto, neruos, atque artus esse sapientiae, non temere credere. Item illud Euripidis in Helena:

--- *sw/fronos2 d' a)pisti/as2
*ou)k e)sti\n ou)de\n xrhsimw/teron brotoi=s2.

id est:

--- Prudente diffidentia
Haud alia res vtilior est mortalib.

Inuenimus citatum mutilatim ad hunc modum:

*(alw=n me/dimnon a)pofagw\n.

id est:

Modium salis postquam ederis.

Quo quidem licebit vti, si dicas: Vide, quid agas, qui tua arcana credas isti, nondum a(lw=n me/dimnon a)pofagw\n. Aut sic: Tum demum isti fidas a(lw=n me/dimnon a)pofagw\n. Est autem iambicus dimeter, ex poeta quopiam sumptus.

Leporem non edit.

ANTIQVITVS superstitiose creditum est, esu leporinae pulpae conciliari formam. Vnde exstat iocus Martialis in Gellium libro quinto, quae misso lepore addebat ex vulgata opinione ad muneris commendationem:

Formosus septem, Marce, diebus eris.


page 449, image: s0449

Id poeta in ipsam torquens, quae deformis esset,

Si me non fallis, inquit, si verum lux mea dicis,
Edisti nunquam, Gellia, tu leporem.

Plinius lib. 28. cap. 9. scribit, leporem in cibis sumptum gratiam corporis in 7. dies conseruare. Lampridius scribit, poetam quendam in Alexandrum Seuerum, quod quotidie vesceretur leporina, ita lusisse,

Pulchrum quod vides esse nostrum regem,
Quem Syrum sua detulit propago,
Venatus facit, et lepus comesus,
Et quod continuum capit leporem

Primum carmen vitiatum est. Hos versus cum quidam ex amicis ad Alexandrum detulisset, respondisse fertur in hanc sententiam:

Pulchrum quod putas esse vestrum regem
Vulgari miserande de fabella;
Si verum putas esse, non irascor.
Tantum tu comedas velim lepusclos,
Vt fias animi malis repulsis
Pulcher, ne inuideas liuore mentis.

Si vides lector parum obseruatas metri leges, memineris Imperatorem scripsisse, cuius est praescribere leges, non parere. Est autem et piscis lepus appellatus, qui venenum habet immedicabile, si quis imprudens ederit. In Indico mari etiam contactu necat hominem, auctore Plinio: lenta tabe consumit. Malum hac deprehenditur nota, quod piscem olent, qui ederint. Huic homo vicissim pestilens est, cuius contactu protinus emoritur. Hoc cibis admixto, multos sustulit Domitianus: eodem Titium fratrem sustulisse creditur, vt auctor est Philostratus in Apollonii vita. Proinde in hos qui contabescunt, nec vlla medicorum ope possunt restitui, dici poterit, Edit leporem marinum.

Plena manu.

PLENA manu, pro eo, quod est; ampliter, copiose, prolixe, minimeque maligne. Translatum ab iis, qui non minutim, et parce, sed plena manu largiuntur. Cicero ad Atticum libro 2. At hercle alter familiaris tuus Horatius, quam plena manu, quam ornate nostras laudes in arte sustulit. Seneca in Declamationibus: Liberaliter hodie et plena manu faciam. Idem in ludicro, quod scripsit in Claudium Caesarem: At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faueret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos donat. Fit lepidius, quo magis ad animi res transfertur.

Sine riuali diligere.

SINE riuali diligere, dicuntur, qui stulte mirantur, quod nemo alius concupiscat. Veluti simia catulos suos et miratur, et amplectitur, et indocti poetae suas nugas soli diligunt. Sumpta est allegoria ab amantibus, quibus est amica deformis, et quam alius nemo velit. Exstat adagium in Epistolis Ausonianis. M. Tullius ad Atticum lib. 6. Huius nebulonis oratione si Brutus moneri potest, licebit eum solus ames, me aemulum non habebis. Item libro ad Q. Fratrem 3. O dii, quam ineptus, quam se ipse amans, sine riuali. Horatius in Arte poetica:

Nullum vltra verbum aut operam sumebat inanem.
Quin sine riuali teque et tua solus amares.



page 450, image: s0450

Barbarus ex triuio.

*ba/rbaros2 e)k trio/dou, id est, Barbarus ex triuio. In hominem dicebatur extremae humilitatis, ac prorsum nullius pretii, perinde quasi dicas, extremum, ac vilem seruulum alicunde e triuiis emptum, non dono datum, aut domi natum. Lucianus in eum, a quo fuerat Prometheus appellatus. *oi(=os e)k trio/dou ba/rbaro/s2 tis2 para\ mikro\n, id est, Qualis pene barbarus quispiam e triuio. Quanquam quidam hoc loco legunt non Barbarus, sed bo/rboros2 e)k trio/dou id est, Coenum e triuio, quae lectio sola probanda est, propterea quod eo loco de luto fiat mentio, non de barbaro quopiam. Item Plato lib. De Repub. 7. kai\ tw=| o)/nti e)n bo/rborw| barbarikw=| tini/, id est, Ac reuera in coeno quopiam barbarico. Loquitur de anima demersa tenebris ignorantiae.

Rara auis.

RARA auis, proverbio dicebatur res quaeuis noua, et inuentu perrara. Persius:

--- Si forte quid aptius exit,
Quando haec rara auis est.

Iuuenalis:

Rara auis in terris, nigroque similima cygno.

Idem,

--- Coruo quoque rarior albo.

Quin et Phoenicis raritas in proverbium abiit. Ducta allegoria ab auibus peregrinis et inusitatis, quae nonunquam casu in nostram regionem devolant, vel miraculi gratia deportantur. Vnde illud saepius iteratum apud Aristophanem:

*ti/s2 e)sti\n o)/rnis2 ou) tosi/,

id est,

Quae est auis? De hospite, et ignoto.

Compressis manibus.

COMPRESSIS sedere manibus, dicitur in ociosos, et nihil aliud, quam sua fata, deplorantes. Titus Liuius ab vrbe condita libro 7. Cur veteranus dux fortissimus bello, compressis, quod aiunt, manibus sedeas.

Ioca seriaque.

QVOTIES omnia nostra cum aliquo communicamus, cum eo ioca seriaque conferre dicimur. M. Tullius libro De finibus bonorum 2. At qui cum ioca seriaque, vt dicitur, qui cum arcana, qui cum [correction of the transcriber; in the print cu] occulta omnia? Tecum optime, deinde etiam cum mediocri amico. Donatus in Adelphos, huiusmodi ferme figuras omnes, quae constant ex contrariis, proverbiales existimat. Quod genus sunt, Fanda infanda: Quo iure quaque iniuria, Facta atque infecta, Digna atque indigna, Fasque nefasque, Clamque palamque, Terraque marique, Noctesque diesque, Iuuenesque senesque, Neque in minimo neque in maximo, Neque deos neque homines veretur, Vocatus atque invocatus, Re salua et perdita: atque alia huius generis innumerabilia, de quibus meminimus et in initio operis.

Ea tela texitur.

PROVERBIALIS allegoria. Ea tela texitur, pro eo quod est, eiusmodi negocium in manibus est, et res inceptantur tales. Translatio sumpta a textoribus telam instituentibus. M. Tullius in extremo de Oratore libro. Quamquam ea tela texitur, et ea incitatur in ciuitate ratio viuendi, ac posteritati ostenditur, vt eorum ciuium, quos nostri patres non tulerunt, similes habere cupiamus. Plautus dixit Exordiri telam, pro incipere negocium: Exorsa est haec tela non omnino pessime mihi. Affine est


page 451, image: s0451

illi, quod alibi dicemus, Exordiri telam.

Multas amicitias silentium diremit.

*polla\s2 fili/as2 a)proshgori/a die/lusen, id est. Multas amicitias silentium diremit. Admonet adagium, assiduo conuictu, ac frequentibus alloquiis, necessitudines ali, intermissione et absentia dissolui. Meminit huius Aristoteles libro Moralium 8. *ea)n de\ xro/nios h( a)pousi/a ge/nhtai, kai\ th=s2 fili/as2 dokei= h( a)pousi/a lh/qhn poiei=n. o(/qen ei)/ritai polla\s2 dh\ fili/as2 a)proshgori/a [note of the transcriber: in the print: a)prosugori/a ] die/lusen. id est, Quod si diuturna fuerit absentia, videtur et necessitudinis obliuionem afferre: vnde dictum est illud, multas amicitias silentium diremit. Versus vt refertur in Collectaneis, diminutus est vna syllaba. Ab Aristotele citatur integer Heroicus:

Plurium amicitias soluere silentia ruptas.

Apud Athenaeum lib. 5. citantur ex Anonymo poeta versus hi:

*ou) xrh\ sumposi/oisi fi/lous2 a)pe/xesqai e(ta\irous2
*dhro\n, a)na/mnhsis2 de\ pe/lei xarista/th a(/uth.

id est,

Non diu amicorum mensis decet abstinuisse,
Quippe animi memoris res haec renouatio bella est.

Figuratius, atque ob idipsum elegantius est illud Alphii foeneratoris dictum apud Columellam: Bona nomina nonnunquam mala fieri, si nunquam interpelles. Ille nomina, iureconsultorum more, debitores vocat, et interpellare, subinde creditum reposcere. Vox autem Graeca, a)proshgori/a, non ita commode reddi Latine potest: neque enim simpliciter significat silentium, sed illud silentium, cum quis non appellat, ac salutat amicum.

Eiusdem musae aemulus.

EIVSDEM artis, aut disciplinae studiosi, eiusdem musae aemuli dicuntur. Vsurpatur apud A. Gellium proverbii vice. Graeci. o(mote/xnous2 appellant eiusdem artis opifices.

Lolio victitant.

AENIGMATE proverbiali lolio victitare dicuntur lusciosi, et caecutientes, quos Graeci, teste Nonio, Myopes vocant. Plautus in Milite: Mirum est lolio victitare te, tam vili tritico. Quid iam? Quia lusciosus. Verbero, aedepol tu quidem caecus, haud lusciosus. Lolium autem Plinius inter frugum pestes commemorat, vna cum carduis, ac tribulis. Virgil. in Bucol.

Infelix lolium, et steriles dominantur auenae.

Item Georg. lib. 1.

Mox et frumentis labor additus, vt mala culmos
Esset rubigo segnisque horreret in aruis
Carduus, intereunt segetes, subit asperae sylua
Lappaeque tribulique interque nitentia culta
Infelix lolium, et steriles dominantur auenae.

Inest autem lolio peculiare quoddam malum, vt oculis caliginem inducat, id quod indicat Ouid. lib. Fastorum 1. cum ait:

Et careant loliis oculos vitiantibus agri.

Hinc nimirum iocus proverbialis.

Intus canere. Aspendius citharoedus.

QVI priuati commodi impendio studiosi essent, ac fere, quidquid rerum agerent, id omne ad domesticam referrent vtilitatem, ij proverbio, Intus canere, iidem apud Graecos


page 452, image: s0452

a)spendioi kiqaristai\, id est, Aspendii citharistae dicebantur. M. Tull. in Verrem actione 3. Atque etiam Aspendium citharistam, de quo saepe audistis, (id quod est Graecis in proverbio) quem omnia intus canere dicebant, sustulit, et in intimis aedibus suis posuit, vt etiam illum ipsum artificio suo superasse videatur. Facetissime taxauit Cicero Verris rapacitatem, qui intus canentem in intimis aedibus collocarit, hoc est, plus quam intus cecinerit. Idem in Rullum aduersus legem agrariam: Atque hoc carmen hic tribunus plebis, non vobis, sed sibi intus canit. Nam ostendit Tullius in ea oratione, legem, tametsi popularis videretur, haud tamen populi, sed decemvirm vtilitati repertam. Porro de Aspendio citharoedo Asconius Pedianus ad hanc ferme sententiam enarrat: Vulgares citharoedi, cum canunt, vtriusque manus funguntur officio, ita, vt dextra plectrum teneant, id, quod foris canere appellant: sinistra digitis chordas carpant, quod quidem intus canere vocant. Difficile autem visum est, quod Aspendius citharoedus faciebat, qui nequaquam vtraque vteretur manu, sed omnia, id est, totam cantionem intus, et sinistra tantum manu complecteretur: atque ita tacita, leuique modulatione sinistra contactis chordis, cantilena peragebatur, vt vox ad citharoedum dumtaxat, aut proxime assistentem perveniret. Hinc fluxisse proverbium, vt furaces homines Aspendii citharistae Graecis vulgo dicerentur, quod vt hi carminis, ita illi furtorum essent ocultatores. Fatetur Asconius adagionem etiam in illos apte dici, qui multum intestinis suis commodis consulunt praeter honestatem. Neque discrepat interpretamentum, quod affert Zenodotus ex Zenone Myndio in adagiorum Collectaneis. Porro Aspendius Pamphyliae ciuitas est auctore Stephano, vnde Aspendii dicebantur, apud quos Citharoedi hoc artificio praecelluisse videntur. Ad hoc proverbium apparet allusisse Plinium lib. 28 cap. 5. cum ait, Verum id remediis cecinit, non epulis.

Equi senecta.

*(/ippou gh=ras2 id est, Equi senecta. Proverbium in eos dici solitum, qui, praeclaris rebus gestis in iuuenta, postea quam consenuerint, ad sordidas curas semet abiiciunt. Allegoria sumpta a generosis equis, qui senio facti segnes, in pistrinum, aut carrum, aut aliud id genus opus detruduntur: olim in pretio habiti, dum viribus integris essent. Plutarchus in libello, cui titulus, An seni sit administranda Respub. *ou) panta/ pasin do/cei tou=to dh\ to\ kalou/menon, i(/ppou gh=ras2 e)pa/gesqai mhdeno\s2 a)nagka/zontos, id est, An non is plane videbitur equi senectam, quemadmodum vulgo vocant, accersere, nemine compellente? Cum hoc convenit Ennianum illud, quod refertur a Cicerone in Catone Maiore:

Sicut fortis equus, spatio qui forte supremo
Vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit.

Si tibi amicum, nec mihi inimicum.

PLATO in Theaeteto: *)all' ei) ou(/tws2 w)= qeo/dwre/ soi fi/lon, ou)d' e)moi\ e)xqro/n, fasin oi( paroimiazo/menoi, id est, Si istud tibi amicum, Theodore, nec mihi est inimicum: quemadmodum proverbio dicunt. Hoc est, si tibi res placet, mihi non displicet. Captata est autem in figura vocum pugnantia:


page 453, image: s0453

deinde to\ a)mfi/bolon fi/lou, kai\ e)xqrou=, quorum vtrunque e personis ad res detorquetur: quanquam ad personas relata sunt vsitatiora. Vsus erit, quoties alienae obsequimur voluntati.

Rana Gyrina sapientior.

PLATO in Theaeteto: *(/oti h(mei=s2 me\n au)to\n o(/sper qeo\n e)qan ma/zomen e)pi\ sofi/a|. o(d' a)/ra e)tu/gxanen w)\n ei)s2 fro/nhsin ou)de\n belti/wn batra/xou guri/nou, id est, Nos illum tanquam deum ob sapientiam admirabamur: at ille nihilo magis antecellebat prudentia, quam rana Gyrina. Sumptum est adagium ab informi partu ranarum, quem Graeci guri/nous2 vocant, a figura corporis in gyrum orbiculati: quo fit, vt mira celeritate se quo velint voluant, versentque, quemadmodum testatur quisquis is fuit, qui scripsit Etymologicon Graecarum dictionum. Meminit gyrinorum et Hesychius. Suidas etiam Aristophanis adducit testimonium:

*oi(=on pate/res2 bow=si guri/nwn.

id est.

Quemadmodum patres clamant gyrinorum.

Nec ab his abhorrent, quae tradit Plinius lib. 9. cap. 51. Ranae, inquit, superveniunt, prioribus pedibus alas feminae mare apprehendente, posterioribus clunes. Pariunt minimas carnes nigras, quas gyrinos vocant, oculis tantum, et cauda insignes: mox pedes figurantur, cauda findente se in posteriores. Mirumque semestri vita resoluuntur in limum, nullo cernente, et rursus vernis aquis renascuntur, quae fuere natae, perinde occulta ratione, cum omnibus annis id eveniat. hactenus Plinii verba recensuimus. Meminit et Aratus au)to/qen e)c u(/datos2 pate/res2 boo/wsi guri/nwn, id est, Inde gyrinorum clamant per stagna Parentes. Porro, cum ranae tribuitur loquacitas, quae stoliditatis solet esse comes, minimum mentis inesse oportet gyrinis, quos vix de prehendas animal esse, nisi mouerentur.

In puteo constrictus.

PLATO in Theaeteto: *ti/ ga\r xrh/sh| a)fu/ktw| e)rwth/mati, to\ lego/menon, e)n fre/ati susxo/menos2, id est, Cur enim vtaris inexplicabili quaestione, in puteo, quemadmodum aiunt, constrictus? Quadrabit in eos, qui in angustias eas redacti sunt, vt extricare sese nullo modo possint. Non admodum abludit ab illo e)n fre/ati kunomaxei=n, id est, In puteo cum cane pugnare. Item illo, Canterium in fossa.

In easdem ansas venisti.

PLATO in Phaedro: *peri\ tou/tou me\n w)= fi/le, ei)s2 ta\s2 o(moi/as2 laba\s2 e)lh/luqas2, id est, Quantum ad istam rem pertinet, amice, in easdem ansas venisti, id est, nihilominus teneris, nec potes effugere quin dicas. Item Aristid. in communi 4. oratorum defensione: *(ws2 ei)=xen a)\n pa/lin o( kalliklh=s2 ei)s2 au)ta\s2 laba\s2 e)panelqei=n, id est, Itaque Callicli erat in easdem ansas recidendum. Quadrat in eum, qui sic irretitus est, vt, quocunque se vertat, teneatur, nec explicare sese possit. Huic similimum est, quod scribit Lucianus in Hermotimo: *oi)o/menos2 ga\r e)ktefeuge/nai, ei)s2 to\n au)to\n ku/rton e)mpe/ptwkas2, id est, Nam arbitratus effugisse te, in eandem nassam incidisti. Item illud, quod alibi dicetur, ku/klw| perie/lkein.

Qui possim ab hoc epulo abesse?

PLATO in Phaedro: *pw=s2 ga\r oi(=o/s2 te e)i/hn toiau/ths2 qoi/nhs2 a)pe/xesqai, id est, Qui possim ab hoc epulo abstinere? De re vehementer suaui, atque expetenda, quod genus est festum aliquod conuiuium. Allusum est, ad eam fabulam, qua tradunt Dianam iracunde tulisse, quod cum reliqui dii adhibiti


page 454, image: s0454

essent ab OEneo ad sacrum epulum, sola fuisset praeterita, solaque domi sederit, secum stomachans, quod nihil ex illo nidore sentiret. Qua de re meminit Lucianus in Lapithis. Item in libello De sacrificiis.

Dulcis cubitus.

*gluku\s2 a)gkw\n, id est, Dulcis cubitus. Abominantis est sermo, aut cum aliud dicimus, aliud sentientes. Plato in Phaedro: *gluku\s2 a)gkw\n, w)= fai=dre, le/lhqe/ se o(/ti a)po\ tou= makrou= a)gkw=nos2 tou= kata\ to\n nei=lon e)klh/qh, kai\ pro\s2 a)gkw=ni lanqa/nei se, o(/ti o(i me/giston fronou=ntes2 tw=n politikw=n, ma/lista e)rw=si logografi/as2, kai\ katalei/yews2 suggramma/twn, id est, Num, Phaedre, fugerat te, quod dulcis cubitus a longo illo, qui in Nilo est, cubito dictus esset. Quin ent praeter cubitum illud fugit te, quod, qui rerum ciuilium sunt peritissimi, conscribendarum orationum, ac posteris reliquendarum sunt cupientissimi. Hactenus Plato. Ancon autem Nili pars est, in qua nauigantes plurimum sudant, et periclitantur. Vnde prouerbio dicebant kat' eu)fhmismo\n, gluku\s2 a)gkw\n, idest, Dulcis cubitus, quasi deprecantes eius loci discrimina. Id autem perinde valet, quasi dicas: eu)/fhma fw/nei, id est, bona verba, aut bene ominata loquere. Sunt, qui e Comico Platone natum existiment. is in fabula, cui titulus, Phaon, senem facit amantem tibicinam, atque haec loquentem: *)=w xrusou=n a)na/dhma, w)= toi=sin e)moi=si truferoi/s2 tro/pois2, w)= gluku\s2 a)gkw\n, id est, O aureum amiculum: meis deliciosis moribus gratus cubitus. Suidas scribit anconem Carthaginensib. vocari domicilium obscurum, ac profundum, in quod coniici solent, si quibus indignaretur tyrannus. Praeterea summa montium iuga, Ancones vocari. Denique praeter alia gurgitem, ac tumorem fluminis circa ripas, propter anfractum, et amnis repercussum, Anconem dici, a cubiti figura, ni fallimur, ducta similitudine, quod quibusdam locis ripa excurrat, promineatque specie cubitali. Vnde et oppidis ac locis aliquot Anconis inditum est vocabulum, vt Anconi, Picentinorum ciuitati, teste Stephano. Item Ouid. libro Transform. vltimo: Et spissi litoris ancon. vt quidam legunt. Valerius Argonauticon lib. 4.

Quid memorem quas Iris aquas, quas torqueat Ancon?

Vnde non absurde, kat' a)nti/frasin quis acceperit, sicut placet Zenodoto. Nam alii putant per exclamationem dictum. Athenaeus libro Dipnosophistarum 12. ostendit Anconem locum quempiam fuisse Sardis, voluptatum ministeriis paratum, in quo popinae, scorta, atque aliae id genus deliciae. Dulcis igitur Ancon, ob blandimenta voluptatum, sed in eo complures naufragium faciebant. Idem indicat, Polycratem apud Samios mulieres aliquot voluptatum architectrices instituisse, ad exemplum Anconis, ducis Sardorum, eumque locum Laura dictum fuisse, siue Samiorum flores. Idem addit, Omphalem, eius gentis reginam, per vim virgines dominorum cum eorum seruis inclusisse ad stuprum, ne sola haberetur impudica. Lydos autem eum locum, in quo feminae constuprabantur, gluku\n a)gkw=na dixisse, sceleris atrocitatem verbo mitigantes. Vocem autem dictam putat ab eo, quod illic gerebatur. Etymologus indicat a)gkw=na dici locum ossibus durum, para\ to\ e)pa/gesqai th\n xei=ra, id est, ab adducenda manu, velut a)/gnusqai, id est, frangendo: siue ab a)gxei=n, id est, a praefocando. Hesychius adiicit et murorum


page 455, image: s0455

flexus, a)gkw=nas2 vocari. Breuiter, quidquid in cubiti speciem inflectitur, a)gkw\n dicitur, quemadmodum sunt et citharae Ancones.

Bos ad praesepe.

*bou=s2 e)pi\ fa/tnh|, id est, Bos ad praesepe. In emeriros dici consueuit, quique iam ob aetetem otio, vitaeque molliori indulgent. Effertur et ad hunc modum: *bou=s2 e)n au)li/w|, id est, Bos in stabulo. Congruit et in eos, qui nullis honestis negotiis exercentur, sed turpi otio, atque abdomini seruiunt. Philostratus in Cassandra, *)all' e)n meiraki/ois2 kai\ gunai/ois2 bou=s2 e)pi\ fa/tnh|, id est, Verum inter adolescentulos ac mulieres, bos ad praesepe. De Agamemnone loquitur, voluptariam agente vitam. Effertur item ad hunc modum, *bou=s2 e)pi\ au)li/w| ge/rwn, id est, Bos in stabulo senex. Rursum hoc modo, *bou=s2 e)n au)li/w| ka/qh, id est, Bos in stabulo desides. De iis, qui molliter, et in otio viuunt. Athenaeus libr. 8. refert quiddam non illepidum, nec alienum ab hoc prouerbio. Cantor quidam imperitus, cum Stratonicum excepisset conuiuio, inter pocula ostentabat illi artem. Cum autem esset splendidum, ac magnificum conuiuium, ac Stratonicus eo frustraretur, non habens alterum, qui cum sermocinaretur, confregit poculum, ac poposcit maius, multosque cyathos cum accepisset, solique calicem ostendisset, affatim bibens obdormiit, caetera fortunae committens, cum autem forte comessabundi quidam superuenissent cantori, ex notis, Stratonicus illico factus est sobrius. Ii, cum audissent, quod semper multum vini bibens fuisset inebriatus, compendio respondit, Insidiator enim, et sceleratus ille cantor, tanquam bouem ad praesepe, data coena, occidit. Quod in Athenaei verbis legimus yallo/menos2, opinamur legendum sfallo/menos2. Congruet et in illos, qui in suum aluntur exitium, quemadmodum ij, qui se voluptatibus mundi explent, orco quid aliud quam victimae nutriuntur, veluti bos ad praesepe?

Ne genu quidem flexo.

*ou)de\ go/nu ka/myas2 id est, Ne genu quidem flexo. Philostratus in Antaeo, kai\ ou)de\ go/nu, fasi\ ka/myas2 a)podue/tai pro\s2 to\n a)ntai=on, id est, Ac ne genu quidem curuato aduersus Antaeum exsuitur. Idem in Herode: *)entau=qa e)/fh go/nu ka/mywmen, id est, Hic, inquit, genu flectamus. Dictum est autem u(perbolikw=s2, pro eo, quod est, ne tantulum quidem. Etenim, qui iam incipit ad quietem componere sese, primum genu flectit. Itaque perinde valet, ou)de\ go/nu ka/myas2, quasi dicas, citra respirationem, sine omni intermissione. Sumptum apparet ex Aeschyli Promethaeo, vbi Vulcanus sic loquitur:

*)anq' w(=n a)terph= th/nde frourh/seis2 pe/tran
*)orqosta/dhn a)/u+pnos2, ou) ka/mywn go/nu.

id est,

Ideo petram seruabis hanc inamabilem,
Insomnis adstans, nec genu vnquam flexeris.

Nisi mauis esse mutatum ex Homericae Iliados h. vbi de Hectore sic loquitur Menelaus:

*fhmi/ min a)spasi/ws2 go/nu ka/myein, ai)/ke fu/ghsi
*dhi/ou e)k pole/moio.

id est,

Ille lubens genua flectet, puto, si modo tristi
Fugerit e bello.

Quo properas, num ad Ephebum?

PHILOSTRATVS in vita Apollonii: *(/ote kili/kios2 lo/gos2, poi= tre/xeis2


page 456, image: s0456

h)\ e)pi\ to\n e)/fhbon, e)p' e)kei/nw| te e)le/geto, kai\ pargoimiw/dh timh\n e)/sxen, id est, Ac Cilicibus celebratum dictum, quo curris, num ad Ephebum? de illo quoque ferebatur, adagiique vim obtinebat. Parum liquet, quid sibi voluerit Cilicium illud adagium, nisi forte sumptum est ab Apollinis oraculo, ad quod vndique festinabatur: fingebatur autem imberbis Apollo, quemadmodum et Bacchus.

Et puero perspicuum est.

*kai\ paidi\ dh=lon, i. Et puero perspicuum. De re supra modum perspicua, confessaque. Vtitur et Plato quodam in loco, quem ante commonstrauimus, et Philostratus in vita Apollonii. Est in epistolis Basilii, tou=to kai\ paidi\ gnw/rimon, id est, Hoc et puero notum. Finitimum illi, quod alibi retulimus, kai\ tw=| tuflw=| dh=lon, id est, Vel caeco perspicuum.

Ne in Melampygum incidas.

*mh\ tw=| melampu/gw| peritu/xois2, id est, Ne in Melampygum incidas, in lasciuos, et iniuriosos homines quadrat. Est autem comminantis, ne quando incidant in eum, qui malefactoruum poenas de iis sumat. Vtitur hoc adagio Philostratus in Apollonii vita, libr. 2. *kai\ tou=to i)/sws2 h)=n to\ melampu/gou tuxei=n. id est, Et hoc fortassis erat in Melampygum incidere. Aristophanes in Lysistrata.

*kai\ murwni/dhs2 ga\r h)=n traxu\s2 e)n teu=qen,
*mela/mpugo/s2 te toi=s2 e)xqroi=s2 a(/pasin.

id est. Et Myronides enim erat hirsutus illinc, Melampygusque hostibus omnibus. Melampygum dixit quasi vindicem, vltoremque. Porro Melampygus Graecis significat eum, qui nigro sit podice, quo quidem cognomento notatus est Hercules, quod eam corporis partem, non Lydorum more vulsam, neque candidam, quemadmodum effeminati solent, sed nigris pilis hirsutam, ac syluosam haberet. Nam Graeci quemadmodum molles, et imbelles, factosque deliciis puga/rgous2, kai\ leukopu/gous2 appellant, itidem e diuerso fortes, ac strenuos melampu/gous2 vocare consueuerunt, vt auctor est Lycophronis interpres. Idem ostendit paroemiam ad hunc quoque modum efferri: *ou)/pw melampu/gw| tetu/xhsas2, id est, Nondum in Melampygum incidisti. Prouerbium ex huiusmodi quadam historia natum existimant, quam partim ex Suida, partim ex Gregorii Nazianzeni enarrationibus adscribemus. Olim duo quidam fratres erant, omni genere maleficiorum passim in omnes debacchantes, vnde et ex morum atrocitate nomina repererunt. Nam alter Passalus dictus est, alter Achemon; siue, vt alicubi legitur, Achmon. Hos mater, nomine Sennonis, vbi videret atrocia facinora passim patrantes, iussit cauere, ne quando in Melampygum inciderent. Euenit deinde, vt Hercules aliquando sub arbore quadam dormiret, armis in eandem reclinatis. Accesserunt Cercopes, siue Perperi fratres, (vtrunque enim scriptum inuenitur) et Herculem dormientem ipsius armis aggregi tentarunt. Ille protinus sensit insidias, et correptos, ac vinctos de claua a tergo suspendit, leporum ritu, atque ad eum modum gestabat. Illi pendentes capitibus deorsum demissis, cum Herculis posticum nigris pilis horridum, atque hispidum viderent, materni moniti memores, super hac re inter sese confabulantur.


page 457, image: s0457

Quod simul ac audisset Hercules, hoc cognomine delectatus, et in risum effusus, eos vinculis solutos dimisit. Notat hanc historiam Plutarchus in libello de discrimine amici, et adulatoris, cum ait Herculem Cercopibus fuisse delectatum. Meminit et Herodotus in septimo, de loco, dicto lapide Melampygo, et Cercopum sede. Quo sane loco lapsus est insigniter Laurentius Valla: quod fabulam hanc aut nesciret, aut certe non meminerit. Plutarchus in libello De puerorum educatione refert et hoc inter Pythagorica aenigmata: *mh\ geu/esqai tw=n melanou/rwn, id est, Non gustanda, quae nigra sunt cauda. Atque hunc in modum interpretatur, abstinendum a conuictu mortalium atrorum, et improborum. Quanquam hoc a prouerbio diuersum.

Noctuinum ouum.

*glaukei=on w)o\n, id est, Noctuinum ouum. Refertur a Nicolao Perotto in Copiae cornu, prouerbii loco, nec explicatur tamen. Fortassis antiquitus abstemium, et a vino abhorrentem, hoc adagio significabant. Philostratus enim in vita Apollonii, libro tertio, de ouo noctuae rem oppido quam prodigiosam refert. Itaque satius est ipsius referre verba: *th\n glau=ka, inquit, xrh\ e)pifula/ttein ou(= neotteu/ei, kai\ ta\ w)a\ spa/santa dou=nai ma/sasqai tw=| bre/fei, summe/trws2 e(/yantas2. ei) ga\r brw/setai/ ti tou=twn pri\n o)/inou geu/sasqai, mi=sos2 pro\s2 to\n oi)=non au)tw= e)mfu/setai, kai\ swfrone/stata diakei/setai, id est, Obseruandum, vbi loci niduletur noctua, deinde oua subducere oportebit, eaque mediocriter cocta infanti mandenda dare. Quod si quid ex his ederit, prius quam degustarit vinum, inseretur illi vini odium, adeo, vt in omnem vitam quam maxime sobrius sit futurus. Aelianus libro de naturis animantium primo, fabulam refert paulo magis etiam quam haec est, anilem. Eam quoque praestiterit ipsius auctoris recensere verbis: *oi( pelargoi\ lumainome/nas2 au)tw=n ta\ w)a\ nukteri/das2 a)mu/nontai pa/nu sofw=s2. ai( me\n prosaya/menai, a)nemiai=a e)rga/zontai kai\ a)/gona au)ta\. *ou)kou=n to\ e)pi\ tou/tois2 fa/rmakon, e)kei=no/ e)sti. plata/nou fu/lla e)pife/rousi tai=s2 kaliai=s2, ai( de\ nukteri/des2 o(/t' a)\n au)toi=s2 geitneia/swsi, narkw=si kai\ gi/nontai lupei=n a)du/natoi, id est, Ciconiae noctuas oua sua perdere solitas arcent miro ingenio. Nam hae contactu reddunt ea subuentanea, steriliaque. Remedium igitur aduersus haec illud adhibent. Platani frondes in nidum conuehunt, quas noctuae posteaquam contigerint torpescunt, ita vt iam nocere non queant. Hactenus Aelianus. Sunt, qui negent noctuinum ouum inueniri. Prouerbium itaque quadrabit vel in hominem nihili, nulliusque frugis, iuxta fabulamentum Aeliani: vel in rem raram inuentu, iuxta horum sententiam.

Amazonum cantilena.

*amazo/nwn a)=|sma, id est, Amazonum cantilena, in delicatos, ac lasciuos, et parum viros, Philostratus in Apollonii vita, lib. quarto. *meira/kion tw=n a(brw=n ou(/tws2 a)selge\s2 nomizo/menon, w(s2 gene/sqai pote\ kai\ tw=n a)mazo/nwn a)=|sma, id est, Adolescens de numero mollium vsque adeo lasciuus habitus, vt aliquando Amazonum quoque fuerit cantio. Quid autem sibi velit Amazonum cantio, nondum satis compertum est apud idoneos auctores. Nisi si cui placet, vt accipiamus, Amazones ludibrii causa in molles viros cantilenas solere celebrare. Quod si fas sit


page 458, image: s0458

mutare scripturam, nequaquam displiceat, vt pro a)mazo/nwn mazono/mwn legamus. Sic enim appellant lancis genus praegrande, quo cibi inferuntur, in conuiuium. Mos autem erat antiquitus, vt epulae lautiores tibicine praecedente inferrentur, vt accipenser. Horatius in extrema Satyra:

Mazonomo pueri magno discerpta ferentes
Membra gruis:

Verum hoc interim esto somnium, donec ab eruditis certius aliquid proferetur. Quod sane desperandum non est, indies in lucem emergentibus nouis auctoribus.

Tantali horti.

*tanta/lou kh/poi, id est, Tantali horti. De bonis, quibus tamen frui non liceat, aut de iis, quae videantur aliquid esse, cum nihil sint. Philostratus in vita Apollonii, lib. 4 *tou\s2 tanta/lou e)/fh kh/pous2 ei)/dete w(s2 o)/ntes2 ou)k ei)si\, id est, Tantali hortos videtis, inquit, esse, cum non sint. Nota est fabula de Tantalo apud inferos ad aquam stante, deque pomis in caput imminentibus, cum sitiens interim, atque esuriens neutra possit contingere. De his nonnulla retulimus prius in prouerbio Adonidis horti.

Res sacra consultor.

*su/mboulos2 i(ero\n xrh=ma, Consultor res sacra. Zenodotus ex Epicharmo refert. Sensus est adagionis, plurimum vtilitatis afferre bene consulentem: aut religiose, pureque dandum consilium iis, quibus est opus. Plato in Theage: *)alla\ me\n dh\, w)= dhmo/doke, kai\ le/getai/ ge su/mboulon i(ero\n xrh=ma ei)=nai, id est, Quin illud etiam dicitur, Demodoce consultorem rem esse sacram. Idem in epistola ad Perdiccam: di/kaios2 de\ ei)mi\ kai\ cenikh\n, kai\ i(era\n cumboulh\n legome/nhn cumbouleu/ein, id est, Aequum est [correction of the transcriber; in the print est est] autem, vt et hospitale, et facrum, vt dicitur, consilium impertiam. Suidas indicat dictum, vbi deliberatur de rebus periculosis, vt simile videatur illi, Sacram anchoram iacere. Effertur et ad hunc modum: i(ero\n h( sumboulh\, id est, Res sacra consilium. Exstat inter Graecas sententias hic senarius:

*(/iero\n a)lhqw=s2 e)sti\n h( sumbouli/a.

id est,

Res est profecto sacra consultatio.

Ante mysteria discedere.

*)apie/nai pro\ tw=n musthri/wn, id est, Ante mysteria discedere, est, re nondum absoluta subducere sese. Sumpta metaphora a sacris, in quibus profani iubebantur abire, cum iam essent peragenda mysteria, initiati manebant, nec fas erat nisi peractis ritibus abire. Plato in Menone: *ei) mh\, o(/sper xqe\s2 e)/leges2, a)nagkai=o/n soi a)pie/nai pro\ tw=n musthri/wn, a)ll' ei) perimei/nais2 te kai\ muhqei/hs2, id est, Nisi, quemadmodum heri dicebas, tibi fuerat ante mysteria discedendum: verum, si et permaneas, et mysteriorum particeps fias, et caetera, quae sequuntur.

Ex vno multa facere.

*)ec e(no\s2 polla\ poiei=sqai, id est, Ex vno multa facere, prouerbio dicebantur, qui rem quampiam minutim secabant. Quadrabit in eos qui idem aliis, atque aliis modis variant: vt non iam vnum, sed plura videantur. Plato in Menone: *kai\ pau=e polla\ poiw=n e)k tou= e(no\s2, o(/per fasi\ tou\s2 suntri/bonta/s2 ti e(ka/stote oi( skw/ptontes2, id est, Ac parce ex vno plura facere, quo dicto taxant eos, qui rem quampiam vndecunque comminuunt. Narratur


page 459, image: s0459

apud Titum Liuium belli Macedonici libro 5. non illepida fabula de caupone quodam, qui suis vnius carnes tam vario coctas apparatu proponebat, vt dux Romanus, admiratus, rogaret, vnde nam media bruma suppeteret tanta venatus copia. Tum arridens caupo, confessus est; eas omnes ciborum species ex vno sue domestico confectas fuisse. Neque secus isti faciunt, inquit, qui commemorandis variis, et horrendis nominibus, vos territant, cum haec omnia vna gens sit.

Iouis Corinthus.

*(o dio\s2 ko/rinqos2 id est, Iouis filius Corinthus. In eos dici solitum, qui semper eadem aut dicunt, aut faciunt, Pindarus. in Nemeis hymno 7. tau=ta de\ tri\s2 tetra/kis2 t' a)mpolei=n, a)pori/a tele/qei te/knoisin a(/te mayula/kas2 dio\s2 ko/rinqos2. Negat se velle iterum atque iterum eadem iterare: perinde, quasi pueris nugas narraret dio\s2 ko/rinqos2. Nam mayula/kas2 eum significat, qui frustra nugas effutit. Interpres hoc loco fabulam affert, ad prouerbium non multum pertinentem, tamen adscribetur. Aletes, inquit, consuluit Dodonaeum oraculum, quod tum Iouis erat, num Corinthiorum imperio potiri posset. Responsum est, tum illum potiturum, cum quispiam illi glebam daret, aut ruder, idque die multarum coronarum: nam id addidit. Itaque Corinthum profectus panem ab rustico quopiam petijt, is glebam porrexit. Sensit ille iam perfectum oraculum, animumque ad [correction of the transcriber; in the print ad ad] capessendum imperium adiecit. Parentabatur eo die manibus, eamque ob causam, cum pleraque ciuitas in monumentis abesset, accedens, reperit Creontis filias iam paciscentes de imperio. Harum natu minimae persuadet, si velit adiurare, se simul atque principatum esset consecutus illam ducturum vxorem. Illa, in petij cupiditate, prodit ciuitatem, ac portis apertis, Aletem admittit. Is itaque victor, Iouis Corinthum eam appellat, quod ex Iouis oraculo contigisset. Deinde subtexit aliam fabulam, cum aliorum interpretamento fere conuenientem. Ea est huiusmodi: Olim Megarenses Corinthijs erant vectigales. Caeterum, cum illorum imperium insolentius grauatim ferrent, ac defectionem pararent, missus est legatus Corinthiorum nomine, qui apud plebem Megarensem cum alia multa ferociter dixit, tum illud indignabundus, ac vociferans intonuit, *ou)k a)ne/cetai o( dio\s2 ko/rinqos2. id est, Non feret Iouius filius Corinthus. Id vbi saepius iteraret, concitatus populus, succlamare coepit, Feri feri Iouis Corinthum, simulque legatum expulerunt. Erat autem Corinthus hic Corinthiorum rex, Ioue prognatus: tametsi Pausanias in Corinthiacis negat se apud auctores serios reperisse, Corinthum Iouis fuisse filium: sed vulgus duntaxat Corinthiorum ita praedicare. Vsurpat adagium Plutarchus in commentario, quem inscripsit aduersus Stoicos: *polu\s2 ou)=n o( dio\s2 ko/rinqos2 e)pi\ to\n lo/gon au)tw= a)fia=tai, tou= ga\r u(perou peritroph\n, i(/na mh\ skw/ptein dokh=|s2, e)/ason. id est, Multus igitur Iouis Corinthus ad orationem illorum admittitur. Nam pistilli circumuolutionem, ne mordere videaris, omitte. Aristophanes in Ranis:

--- *touti\ ti/h)=n pra=gma
*)all' h)\ dio\s2 ko/rinqos2 e)n toi=s2 strw/masi.

id est:

Quid aliud haec erat res,
Nisi Iouis Corinthus in ipsis stragulis?



page 460, image: s0460

Verba sunt ministri, Bacchi tautologi/an notantis, qui dixerat.

*ai)/rois2 a)\n au)=qis2 au)= ge pai= ta\ strw/mata.

id est:

Haec rursus iterum, tolle minister stromata.

Idem in Concionatricibus:

*(/ote dh\ a)naskopoume/nais2 e)fai/neto
*(o dio\s2 ko/rinqos2.

id est:

Vbi denuo considerantibus, Iouis
Apparuit Corinthus.

Philostratus in Antipatro Sophista: *)wqou/ntwn de\ au)to\n tw=n suggenw=n e)s2 to\n ga/mon, kai\ dio\s2 ko/rinqon h(goume/nwn to\n a)nti/patron, id est, impellentibus autem illum cognatis ad nuptias, et Iouis Corinthum existimantibus Antipatrum. Quamquam hic Iouis Corinthum vsurpasse videtur pro homine magnopere felici. Vsurpat hoc adagium et Socrates apud Platonem in Euthydemo: *)all' a)texnw=s2, to\ lego/menon, o( dio\s2 ko/rinqos2 gi/gnetai, id est, Sed prorsus, id, quod dici solet, Iouis Corinthus fit. Conuenit cum illo, quod alibi retulimus, di\s2 kra/mbh, id est, Bis crambe. Neque solum vti licebit, cum eadem iterum atque iterum dicuntur, verum etiam cum in eodem negotio nimium assidue persistitur. Veluti, si quis cibum semper eundem apponat, aut, si quis semper studiis literariis incumbat, aut assidue venetur, vt hinc iam oboriatur ex assiduitate satietas, recte dicemus, o( dio\s2 ko/rinqos2. Molestum est enim, quidquid perpetuum, vel Pindaro teste in Nemeis, *)alla\ ga/r a)na/pausis2 e)n panti\ glukei=a e)/rgw|. ko/ron de\ e)/xei kai\ me/lh kai\ ta\ terpn' a)nq' a)frodi/sia, id est, Verum enim vero intermissio in omni negotio iucunda. Accipiunt autem satietatem et cantilenae, et amoeni flosculi Venerei. In nonnullis exemplaribus pro me/lh scriptum erat me/li. Sic in epigrammate:

*pa=n to\ peritto\n a)/kairon, e)pei\ lo/gos2 e)sti\ palaio\s2
*(ws2 kai\ tou= me/litos2 to\ ple/on e)sti\ xolh/.

id est:

Insuaue est, quidquid nimium est. Nam dicitur olim,
Mel quoque, si immodica est copia, bilis erit.

Illud admonitu non inutile est, prouerbium bifariam accipi posse. Nam et hoc ostendit interpres Pindari, vel cum eadem iterantur saepius, vel cum ii, qui initio magnifice loquuntur, minanturque ferociter, post ea timide fugiunt: id quod euenit legatis Corinthiorum, qui, cum saepius illud intonuissent in concione: *dikai/ws2 stena/cei o( di/os2 ko/rinqos2, ei) mh\ la/boito di/kas2 par' u(mw=n, id est, Merito suspirabit Iouis Corinthus, nisi poenas sumserit de vobis: postea, cum ad manus esset ventum, ignauiter aufugerunt. Nec illud praetereundum, adagionem accommodari posse, tum ad rem, tum ad personam. Ad rem, hoc pacto. Iam millies audiui, non possum diutius ferre to\n di/os2 ko/rinqon. Ad personas: vt, si quis hominem, eadem semper inculcantem, to\n di/os2 ko/rinqon appellet. Indicat et hoc interpres Pindari.

Testulae transmutatio.

*)ostra/kou peristrofh\, id est, Testulae conuersio. De rebus repente in diuersum commutatis. Lucianus in Apologia, peri\ tw=n e)pi\ misqw=| suno/ntwn. *epeita pa/ntwn e)klaqo/menos o)stra/kou fasi\ metapeso/ntos2, e(kw\n e(auto\n fe/rwn ei)s2 doulei/an, ou(/tw perifanh=, kai\ peri/blepton e)nh=ke, id est, Deinde, oblitus omnium, testula, vt aiunt, transmutata, volens ipse semet in seruitutem vsque adeo


page 461, image: s0461

manifestariam, et insignem coniecit. Incertum vtrum sumta sit metaphora a ludi genere quodam, quem ostracinda Graeci vocant. (Hunc innuit Plato in amatoriis, nempe in Phaedro: *fuga\s2 dh\, inquit, gi/gnetai e)k tou/twn, kai\ a)posterhkw=s2 u(p' a)na/gkhs2, o( pri\n e)rasth\s2, o)stra/kou metapeso/ntos2 i(/etai fugh=| metabalw\n. o( de\ a)nagka/zetai diw/kein a)ganaktw=n, kai\ e)piqea/zwn, id est, Tandem profugus fit ab his: et, dum necessario priuatus est is, qui prius erat amator, testula in diuersum versa, fuga se proripit immutatus. At ille cogitur insequi, indignans, deosque obtestans.) an ab Ostracismo suffragiorum genere quodam, quod per calculos, ac fabas ferebatur: in hoc repertum, vt per id ciues, qui vel opibus immodicis, vel nobilitate, vel gloria, vel alia quavis insigni virtute multitudinis inuidiam in se prouocassent, in exsulium decenne relegarentur. Hoc pacto fuit eiectus et Aristides: non aliam ob causam, nisi quod molestum esset populo, iusti cognomen illi vulgo tributum. Ferebatur autem ostracismus ad hunc modum. Ostraci, id est, testulae viritim in comitiis dabantur. In eis, quem quisque vellet vrbe cedere, literis inscriptis indicabat: hos deinde omnes in fori locum quendam cancellis circumseptum deportabant: Porro magistratus, quibus hoc datum erat negotii, primum vniuersos recensebant, qui nisi plures sex millibus fuissent, nihil conficiebatur. Deinde, semotis vniuscuiusque calculis, is, qui pluribus calculis damnatus erat, ad decennium in exsulium ire iubebatur: ita tamen, vt illi liberum interim esset fructus suos accipere. Erat itaque ostracismus non improbitatis castigatio, sed vulgaribus animis insitae inuidiae placatio. Antiquatus est autem hic ostracismus, eiecto per hunc Hyperbolo quopiam homine contempto, atque humili. Huiusmodi ferme referuntur a Plutarcho in vita Aristidis. Ab hoc igitur ostracismo, quoniam magna vulgi licentia, ac temeritate peragebatur, ac repente praestantissimi cuiusque ciuis fortunam commutabat, non absurde videri potest ductum adagium. De lusu ostracorum Iulius Pollux in hunc fere modum tradit. Pueri, ducta in medio linea, duas in partes sese distribuebant, quarum. altera intra ostracum, altera extra dicebatur. Deinde, mittente quopiam ad lineam testam, vtrius partis superior extitisset aliquis, hunc insequebantur, qui illi adhaerebant, reliquis in fugam conuersis. Caeterum e fugientibus qui comprehensus esset, is considebat, asinus dictus testaque proiecta dicebat, Nox dies. Nam interior testae pars pice sublita erat, quae nocti respondebat. Hoc autem lusus genus appellabatur o)stra/kou peristrofh\, id est, Testae conuersio. Plato libro de Republica septimo, videtur ad lusus genus referre, cum ita loquitur: *tou=to de\ w(s2 e)/oiken ou)k o)stra/kou a)\n ei)/h peristrofh\, a)lla\ yuxh=s2 periagwgh\ e)k nukterinh=s2 tino\s2 h(me/ras2 ei)s2 a)lhqinh\n tou= o(/ntos2 i)oushs2 e)pa/nodon, id est, Istuc sane, vt videtur, non fuerit testae conuersio, sed mentis circumductio, ex nocturno quodam die ad eius, quod vere est, ascensum euntis. Agit de philosophia, quae a falsis bonorum simulacris educit animum ad verorum bonorum cognitionem.

Alterum pedem in cymba Charontis habere.

EXTREMAE, decrepitaeque senectae homines, etiam hodie vulgo


page 462, image: s0462

dicuntur alterum pedem in sepucro habere. Nec hinc abhorrent, quae scribit Lucianus in Apologia: *pro\s2 au)tw=| de\ h)/dh tw=| ai)akw=|geno/menon, kai\ monouxi\ to\n e)/teron po/da e)n tw=| porqmei/w| e)/xonta, id est, Qui iam sit Aeaco ipsi vicinus, quique iam tantum non alterum pedem in cymba Charontis habeat. Idem in Sectis, *kai\ to\n e)/teron po/da, fasi\n, e)n th=| sorw=| e)/xwn, id est, Et alterum pedem, vt aiunt, in tumulo habens. Pomponius [correction of the transcriber; in the print Pompoponius] libro Pandectarum 40. titulo de fideicommis. libert. cap. Apud Iulianum, dixit his verbis. Ego discendi cupiditate, quam solam viuendi rationem optimam, in octauum et septuagesimum annum aetatis duxi, memor sum huius sententiae, quam dixisse fertur Iulianus: Etsi alterum pedem in sepulcro haberem, adhuc addiscere quaedam vellem. Haud scimus an huc pertineat, quod Lucianus scribit in Votis: o(/s2 ge dh\ e)n th=| nhi\ e(/teron po/da e)/xei, id est. Qui quidem iam alterum pedem habeat in naui. Plutarchus in commentariolo De puerorum institutione, notat, senes vulgato conuicio vocari solere kronolh/rous2 kai\ sorodai/monas2. Quod iam aetate desiperent, et fossae confines essent, magisque bustuariae laruae, quam homines. Plautus Acherontium senem dixit. Terentius Silicernium: et Capularem dixit nescio quis. Graeci tumboge/rontas2 vocant. auctoribus Hesychio et Suida, ac pempe/lous2 extremae aetatis homines; illos, quod tumulo sint proximi; hos quod breui mittendi sint ad inferos, para\ to\ pe/mpein, quod est mittere, et e(/los2 palus, quod qui moriuntur, crederentur per Stygiam paludem transmitti ad inferos.

Cauam Arabiam serere.

*th\n koi/lhn a)rabi/hn spei/rein, id est, Cauam Arabiam serere. Pro frustra sudare, aut in re perdifficili, nec admodum frugifera operam sumere. Lucianus in Apologia: *(ws2 th\n koi/lhn a)rabi/hn spei/rein e)pixeirei=n, id est, vt cauam Arabiam serere aggrediatur Significat autem palustrem Arabiae partem, neutiquam idoneam fementi. Plutarchus peri\ th=s2 a)dolesxi/as2. *tw=n me\n ga\r pro\s2 ta\s2 a)si\as2 eu)katafo/rwn a)/gonon ei)=nai to\ spe/rma le/gousin. tw=n de\ a)dole/sxwn o( lo/gos2 a)telh\s2 kai a)/karpo/s2 e)sti. id est, Aiunt enim sterilem esse sationem humilium Asiae regionum: at loquaculorum ipsa oratio inutilis est, atque infrugifera.

Lynceo perspicacior.

LYNCEI perspicacitas in prouerbium abiit. Plinius natural. histor. libro secundo, cap. 17. Nouissimam, inquit, lunam, primamque eadem die vel nocte, nullo alio in signo, quam in ariete conspici, id quod paucis mortalium contingit. Et inde fabula cernendi Lynceo. Sunt, qui tradunt, Lynceum primum reperisse fodinas metallorum, aeris, argenti, auri. Et hinc vulgo natam fabulam, quod ea quoque videret, quae sub terra forent. Testis Lycophronis interpres. Meminit huius et Plato in epistola quadam. Aristophanes in Pluto:

*ble/pein t' a)podei/cw s' o)cu/teron tou= lugke/ws2

id est:

Faxo, vt videas vel Lynceo ipso acutius.

Lucianus in Hermotimo, *su\ de\ u(pe\r to\n lugke/a u(mi=n de/dorkas2, kai\ o(ra=|s2 ta\ e)ndo\n, w(s2 e)/oike dia\ tou ste/rnou, id est, Tu vero nobis ipso etiam Lynceo perspicacior es, qui, sicuti videtur, per pectus ipsum, quae sunt intus cernis. Idem in Icaromenippo: *pw=s2 nu=n kaqa/per


page 463, image: s0463

lugkeu/s2 tis2 a)/fnw geno/menos2 a(/panta diaginw/skeis2. Qui nunc repente, quasi Lynceus quidam effectus, cuncta discernis? Horatius in prima epistola ad Maecenatem.

Non possis oculo quantum contendere Lynceus,
Non tamen idcirco contemnas lippus inungi.

Marcus Tullius M. Varroni: Quis est tam Lynceus, qui in tantis tenebris nihil offendat, nusquam incurrat? Apollonius in Argonauticis scribit hunc Lynceum vsque adeo fuisse perspicacem, vt etiam terram ipsam oculorum acie penetraret, quaeque apud inferos fierent, peruideret:

*lugkeu\s2 de\, kai\ o)cuta/tois2 e)ke/kasto
*)/ommasin, ei) e)/teo/n ge pe/lei kle/os2 a)ne/ra kei=non
*rhi+di/ws2 kai\ ne/rqe kata\ xqono\s2 au)ga/zesqai.

id est:

At miro visus pollebat acumine Lynceus,
Si modo vera est fama, virum quae praedicat illum,
Perfacile inspexisse sub altis condita terris.

Plutarchus in commentario, quem scripsit aduersus Stoicos, testatur, famam fuisse de Lynceo, quod saxa quoque, et arbores oculorum acie penetraret. Pausanias in Corinthiacis tradit Lynceum, Danao vita defuncto, regni successionem suscepisse. Pindarus in Nemeis hymno decimo, meminit Lyncei, qui ex Taygeto monte viderit Castorem, et Pollucem sub quercus trunco latitantem, et horum alterum iaculo vulnerasse. Pindari interpres citat historiam rerum Cypriarum, Aristarchum, et Didymum.

Quod in animo sobrij, id est, in lingua ebrij

*to\ e)n kardi/a| tou= nh/fontos2, e)pi\ th=s2 glw/tths2 e)sti\tou mequ/ontos, id est, Quod in corde sobrii, id est, in lingua ebrii. Prouerbialis sententia, quam refert in Collectaneis Diogenianus. Vsurpat Plutarchus, idque prouerbii nomine in libello, cui titulus peri\ a)dolesxi/as2. Nec praetereundum illud Herodoticum: *)/oinou katio/ntos2, e)piplo/ousin e)/pea, id est, Subsidente vino, supernatant verba. Nam sobrios aut metus, aut pudor cohibet, quo minus effutiant ea, quae satius putarint suppressisse. At vinum et pudorem discutit, et timorem abigit. Vnde fit, vt temulenti saepenumero non contineant voces per iugulum redituras. Pindarus in Nemeis, qarsale/a de\ para\ krhth=ra fwna\ gi/netai, id est, Audax iuxta craterem vox fit, siue quod vinum affert confidentiam; siue quod in conuiuio tutum est magnifice loqui; siue quod, qui vicit, merito, citraque periculum laudatur.

Virgultea scaphula Aegaeum transmittere.

*)epi\ r(ipo\s2 to\n ai)gai=on dia pleu=sai, id est, Virgulto Aegaeum transmittere. In eos dicitur, qui rem supra modum arduam leui opera conficere tentant, Lucianus in Sectis, *)epi\ r(ipo\s2, w(s2 paroimi/a fhsi\n, to\n ai)gai=on h)\ i)o/nion dia pleu=sai qe/lontas2, id est, Virgulto, quemadmodum prouerbio dicitur, Aegaeum, aut Ionium mare transmittere cupientes. Citatur hic senarius a Suida. Extat autem apud Aristophanem in Pace:

*ke/rdous2 e(/khti ka)\n e)pi\ r(ipo\s2 ple/oi.

id est:

Causa lucelli nauiget et in vimine:


page 464, image: s0464

Taxat Simonidem, tanquam lucri cupidiorem, quod ad quaestum scriptitarit carmina. Porro r(/iy vimen est flexibile, aut ramus salignus, pa ra\ to\ r(e/pw, videlicet, quod inflectatur ob lentitudinem. Citatur et hic.

*su\n tw=| qew=| plw=n, ka)\n e)pi\ r(ipo\s2 ple/oi.

id est:

Quisquis secundo nauigarit numine,
Is vel saligno nauigarit vimine.

Exstat et hic inter sententias prouerbiales, citatus item ab Aristophanis interprete:

*qeou= qe/lontos2, ka)\n e)pi\ r(ipo\s2 ple/ois2.

id est:

Deo fauente, nauiges vel vimine.

Phoenice viuacior.

LVCIANVS in Sectis, *)\hn mh\ foi/nikos2 e)/th biw/h|. id est. Ni Phoenicis annos vixeris. De Phoenicis viuacitate diximus alibi. Cuius etiam raritas prouerbio fecit locum, Phoenice rarior: quale est illud: Coruo quoque rarior albo. Negant enim phoenicem esse nisi vnicam, si qua fides scriptoribus.

Cum plurimum labor auerimus, eodem in statu sumus.

LVIANVS in Sectis, kai\ kata\ tou\s2 paroimiazome/nous2, polla\ moxqh/santes2, o(moi/ws2 e)sme\n. id est. Ac, iuxta prouerbium, cum multum laborauerimus, itidem vt antea sumus. De frustra laborantibus. Quod euenit ijs, qui post diuturnum studium nihilo reperiuntur eruditiores, post longam negotiationem nihilo ditiores.

Aquam in mortario tundere.

*(/udwr u(pe/rw| plh/ttein. id est. Aquam pistillo tundere. Lucianus in Sectis. *(/wsper e)i/tis2 e)s2 o(/lmon u(/dwr e)gxe/as2 u(pe/rw| sidhrw=| plh/ttoi. id est, Tanquam si quis aquam in mortarium infusam ferreo pistillo tundat. Quadrat in eos, qui laborant inaniter: liquidem aquam si quis vel aetatem contundat, nihil aliud erit, quam aqua. Lucianus in eodem opere: *ou)k ei)dw\s2, o(/ti a)\n a)poba/lh| fasi\ tou\s2 w)/mous2 plh/ttwn u(/dwr o(moi/ws2 to\ u(/dwr me/nei, id est, Ignarus, quod, etiam si humeros, vt aiunt, verberando decutias, tamen aqua manet aqua. Suidas ad hunc effert modum: *)anapolei=s2 tou\s2 w)/mous2 u(/dwr pi/sswn, o(moi/ws2 u(/dwr me/nei. id est, Versas scapulas aquam pinsens, aqua tamen aeque aqua manet. Quantumuis doceas o)/non lu/ras2, quantumlibet admoneas stupidum, sui similis esse pergit.

Gnomon, et regula.

QVOD est in te quapiam praecipuum, et ad quod vnum reliqua omnia conferuntur, regulam et gnomonem prouerbio vocabant. Lucianus in Harmonide: *(/oti [note: in the print: oti\ ] to\ kefa/laion a)reth=s2 a(pa/shs2, o( gnw/mwn, fasi\, kai\ o( o)rqos2 kanw\n tw=n toiou/twn. id est, Quod est caput omnis virtutis, gnomon, vt aiunt, et recta regula. Idem in Scytha: *ou(=to/s2 soi e(llhniko\s2 kanw\n, id est, Hic tibi Graecanica regula. Item in Sectis: *toutoni\ kano/na, kai\ sta/qmhn a)kribh= toiou/twn, id est, Hanc regulam, et amussim certissimam rerum eiusmodi. Porro ad regulam exaequant fabri structuram. Iidem vtuntur et gnomonibus. Constat autem Gnomon e duabus lineis rectis, quas vtrinque dimetiens dissecto quadrangulo constituit.

Ne in tonstrinis quidem.

LVCIANVS in libello, cui titulus, quomodo conscribenda sit historia, *ou)/te to\ lego/menon dh\ tou=to, e)pi\ kourei/wn ta\ toiau=ta muqologou/ntwn a)kou/sas2, i.


page 465, image: s0465

Qui nec in tonstrinis, quod dici solet, talia fabulantes audiuerit. Quod in tonsorum officinis fere otiosi desideant, et suam quisque fabulam afferat in medium, vnde Flaccus:

--- Gaudent vbi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.

Item alibi:

--- Opinor
Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Cuius alibi meminimus.

In foribus vrceum.

*)epi\ qu/rais2 th\n u(dri/an, id est, In foribus aqualem. Nam hoc verbo vsus est Plautus. Aristoreles lib. Rhetoricorum 1. to\ de\ te/los a)gaqo\n, o(/qen tau=ta ei)/rhtai. kadde/ken eu)xwlh\n pria/mw|, kai\ ai)sxro/n toi dh=ro/n te me/nein. kai\ h( paroimi/a de\ to\ e)pi\ qu/rais2 th\n u(dri/an. id est, Finis autem bonus, vnde illa dicta sunt, Et laudem Priamo. Praeterea, Turpe diu mansisse. Iam vero proverbium etiam illud, Vrceum iuxta fores. Interpres quispiam, nam librum a)nw/numon suppeditarat vir eruditissimus Baptista Egnatius, ait significari rem contemptam, ac vilem. Negliguntur enim, quae passim sunt obuia, quaeque facile quibuslibet contingunt. Itaque vrceum in forib. positum nemo studet tollere, procliue enim. Verum vniones in scriniis reconditos magis expetunt. Plutarchus peri\ polufili/as2, ait, rubum vltro haerentem negligi, ac praeteriri, vineam, oleasque expeti, recensens hanc sententiam, *ou) ga\r ai(rete/on pa/ntwn to\ r(adi/ws2 a(lisko/menon, id est, Non est tollendum, quod admodum facile consequi licet. Item in epistolis Seneca: Multi aperta transeunt, condita, et abstrusa rimantur. Furem signata sollicitant. Vile videtur quidquid patet, aperta effractarius praeterit. Hos mores habet populus, hos imperitissimus quisque, in secreta irrumpere cupit. Porro proverbium imperfectum ac mutilum videtur. Quandoquidem Aristoteles ad eum modum pleraque refert, tanquam alioqui per se satis nota. Apparet esse hemistichium Iambici trimetri, a Comico quopiam mutuo sumptum.

Haudquaquam difficile, Atheniensem Athenis laudare.

ARistoteles lib. Rhetoricorum 1. *(/osper ga\r o( *swkra/ths2 e)/legen, ou) xalepo\n a)qhnai/ous2 e)n a)qh/nais2 e)painei=n id est, Quemadmodum enim dixit Socrates, haud difficile est, Athenienses Athenis laudare. Citat idem, eodem in opere, de prooemiis agens, Haud quaquam esse difficile, Athenienses laudare apud Athenienses, verum apud Lacedaemonios id fore difficile. Exstat autem in Menexeno Platonis, idque in adagionis locum cessit. Dictum est autem, propter encomia, orationesque panegyricas, quae Athenis ex more exhibebantur iis, qui fortiter oppetiissent in bello, in quibus quoniam plurima dicebantur in laudem populi Atheniensis, pronis auribus audiebantur: propterea quod suis quisque laudibus fauet.

Exigua res est ipsa iustitia.

ARistoteles libro Rhetorices 1. *dio\ kai\ th\n dikaiosu/nhn fasi\, mikro\n ei)=nai, id est, Vnde etiam aiunt, ipsam iustitiam, exiguum quiddam esse. Quo proverbio significabant, non multum afferre momenti, si probus sis, nisi talis etiam habearis, et opinionem longe plus valere, quam rem ipsam. At quanto melius Aeschylus in tragoedia, cui titulus e(pta\ e)pi\ qh/bais2, de Amphiarao:



page 466, image: s0466

*ou) ga\r dokei=n a)/ristos2 a)ll' ei)=nai qe/lei.
*baqei=an au)/laka dia\ freno\s2 karpou/menos2.

id est,

Neque enim videri, at esse vir cupit optimus,
Mentis profundae segete perfruens bona.

Rectius Socrates, admonens, vt talis quisque sit, qualis haberi velit. Modestius Euripides in Oreste, probans opinionem, vbi res ipsa non adest, tanquam optimo proximam:

*krei=sson de\ to\ dokei=n kai)\n a)lhqei/as2 a)ph=|.

id est,

Res ipsa vt absit, optima est opinio.

Itidem Terentius in Adelphis: Si tibi istuc re ipsa non dolet, at simulare certe est hominis.

Occasione duntaxat opus improbitati.

ARIstoteles lib. Rhet. 1. *kai\ pro\s2 ou)\s2 e)/xousi pro/fasin, h)\ progo/nwn, h)\ au)tw=n, h)\ fi/lwn, h)/ poihsa/ntwn kalw=s2, h)\ melhsa/ntwn, h)= au)tou\s2, h)\ progo/nous2, h)\ w(=n kh/dontai. w(/sper ga\r paroimi/a, profa/sews2 de/etai mo/non h( ponhri/a, id est, Aut aduersus quos occasionem habent, siue progenitorum nomine, siue suo ipsorum, siue amicorum, siue eorum, a quibus beneficio fuerunt affecti, aut curae habiti ipsi, vel maiores ipsorum, vel eorum pro quibus soliciti sunt. Quemadmodum enim proverbio dicitur, Occasione duntaxat opus est malitiae. Quadrabit in nocendi cupidos, qui, ne temere laesisse videantur, causas praetexunt. Celebratur hic mimus Publii, in hanc sententiam:

Malefacere qui vult, nusquam non causam inuenit.

Circumfertur et hodie vulgo apud nostrates adagium non vsquequaque spernendum, Facile fustem inuenerit, qui cupit caedere canem. Eodem spectat Terentianum illud: Fingit causas, ne det sedulo. Item illud Martialis:

Irasci tantum felices nostis amici,
Non quia sic merui, sed iuuat hoc facere.

Fortassis huc allusit et Euripides, cum sic ait in Iphigenia Aulidensi:

*)epi\ braxei/as2 profa/sews2 e)/dei mo/non,
*)ef' h(=s2 s' e)gw\ kai\ pai=des2 ai( leleimme/nai
*deco/meqa de/cin, h(/n se de/casqai xrew/n.

id est,

Occasione tantum opus fuerit leui,
Vt et ipsa, quique mihi supersunt liberi,
Te rursus accipiamus istunc ad modum,
Quo te accipi par est.

Citant et hunc senarium ex Menandro;

*mikra\ pro/fasi/s2 e)sti tou= pra/cai kakw=s2.

id est,

Ad praue agendum parua satis occasio est.

Vel a mortuo tributum auferre

*ka)\n a)po\ nekrou= fe/rei, id est, Etiam a mortuo tollit. In hominem vndecunque per fas nefasque lucrum captantem. Aristoteles libro Rhetoric. 3. tractans de iis, quae pudenda habeantur, *oi(=on inquit, penh/twn, h)\ teqnew/twn o(/qen kai\ h( paroimi/a, to\ a)po\ nekrou= fe/rein, a)po\ ai)sxrokerdi/as2 gar. id est, Veluti, si quis exigat a pauperibus siue defunctis, vnde etiam illud ortum est adagium: Etiam a defuncto tollere? propterea quod id a turpi lucri cupiditate proficiscitur. Finitimum est illi:

*ai)tei= ge kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 a)/lfita.

id est,

Ipsis vel a statuis farinas postulat.

Natum a tyrannis, qui et a sepulchris aut defunctorum statuis,


page 467, image: s0467

vectigal colligunt. Legitur in epistola quadam ad Craterem Diogenis, *kai\ tou\s2 a)ndri/antas2 tou\s2 [note of the transcriber: in the print: tou\st ] e)n th=| a)gora=| prosiw\n ai/tei ta\ a)/lfita, id est, Adi et statuas, quae in foro sunt, atque ab his cibum poscito.

Pudor in oculis.

*)en o)fqalmoi=s2 h( ai)dw\s2, id est, In oculis pudor. Horum nos pudet, quae in propatulo sunt. Adspectus enim vel incutit, vel renouat etiam pudorem. Vnde fit, vt pueri, cum pudescunt, oculos tegant. Et apud Platonem Socrates, dicturus de amore, ob pudorem oculos tegit, nimirum huc alludens. Hinc et poetae Cupidinem, quod sit improbissimus, caecum fingunt. Eodem pertinet illud Ciceronis, Epistolam non erubescere. Videmus etiam eos, qui oculis capti sunt, a verecundia plurimum abesse, Huc spectauit Ouidius cum ait, noctem, vtpote caecam, pudore vacare.

Nox, inquit, et amor, vinumque nihil moderabile suadent.
Illa pudore vacat, Liber amorque metu.

Refertur adagium ab Aristotele lib. Rhet. 2. *kai\ ta\ e)n o)fqalmw=|, kai\ ta\ e)n fanerw=|. o(/qen kai\ h( paroimi/a, to\ e)n o)fqalmoi=s2 ei)nai ai)dw\. id est, Et ea, quae sunt oculis exposita, quaeque in propatulo sunt. Vnde et illud proverbio dicunt, Pudorem in oculis esse. Citatur et apud Athenaeum libro 13. Idem in Problematis, causam inquirens, quamobrem pudefactis erubescant aures, iratis oculi, huius adagii testimonium citat. *)\h o(/ti, inquit, h( me\n ai)dw\s2 e)n o)fqalmoi=s2, kata/yuci/s2 tis2 meta\ fo/bou. w(s2 te ei)ko/tws2 a)polei/pei to\ qermo\n tou\s2 o)fqalmou\s2, xwrizo/menon de\ ei)s2 to\n dektikw/taton fe/retai to/pon. toiou=tos2 de\ o( e)n toi=s2 a)/krois2 tw= w)/twn, o( ga\r a)/llos2 w)stw/dhs2. o)rgizome/nois2 de\ e)pane/rxetai to\ qermo\n. ma/lista de\ gi/netai fanero\n e)n toi=s2 o)fqalmoi=s dia\ th\n xro/an ou)=san leukh\n. id est, An propterea, quod pudor in oculis frigus quoddam adducit vna cum metu, atque ob id merito calor destituit oculos? Is vero demigrans inde fertur ad locum sui maxime capacem. Est autem huiusmodi summa pars aurium, nam reliqua pars est ossea. Rursum iratis calor suffunditur: idque potissimum apparet in oculis, propter albicantem illorum colorem. Refertur hic versus ex Euripide:

*ai)dw\s2 e)n o)fqalmoi=s2 gi/netai te/knon.

id est,

Mea gnata, in oculis nascitur hominum pudor.

Aristophanes in Vespis:

*)alla\ tou/tois2 ge ou)k e)/ni
*ou)d' e)n o)fqalmoi=sin ai)dw\s2 tw= palaiw=n e)mba/dwn.

id est,

Caeterum istis haud inest
Calciamenti vetusti, nec vel in oculis pudor.

Huc referri potest et illud, quod Aristoteles lib. Rhet. 1. ex Sapphone citat:

*ai)dw\s2 ke/n se ou)k ei)=xen o)/mmata,

id est,

Non esset tibi pudor in oculis.

Hinc et illae figurae, Quo ore, qua fronte audebis obiurgare filium? Et illud apud Ciceronem in epistolis ad Atticum, Nec enim conquisitores, fainoproswpei=n audent. Quin et hodie vulgo dicunt, Non audebis faciem ostendere. Apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi, Menelaus iubet Agamemnoni, vt sese adspiciat, videlicet, quo facti pudeat.

*ble/yon ei)s2 h(ma=s2, i)n' a)rxa\s2 tw=n lo/gwn tau=tas2 la/bw.

id est,

Adspice in nos recta, vt hoc capiam loquendi exordium.


page 468, image: s0468

Isque respondet:

*mw=n tre/sas2, ou)k a)nakalu/yw ble/faron, a)tre/ws2 gegw\s2.

id est,

Num verebor lumina in te tollere, Atreo satus?

Fortassis huc adscribendum erat, quod apud Homerum Achilles Agamemnonem kunw/phn vocat, ob impudentiam, velut oculis caninis, et inuerecundis.

Conciliant homines mala.

*suna/gei tou\s2 a)nqrw/pous2 kaka\, id est, Conciliant homines mala. Sententia proverbialis, quae declarat id, quod vulgo fit, ex hostibus nonnunquam amicos fieri propter malum aliquod incidens vtrisque commune. Aristoteles lib. Rhet. 1. *ou)den ga\r kwlu/ei e)ni/ote tau)to\ sumfe/rein toi=s2 e)nanti/ois2. o(/qen le/getai, w(s2 ta\ kaka\ suna/gei tou\s2 a)nqrw/pous2, o(/t' a)\n h)=| tau)to\ blabero\n a)mfoi=n, id est, Nihil enim vetat, quo minus idem conducat ambobus aduersariis. Vnde dicitur illud, Conciliari [correction of the transcriber; in the print Concliari] homines malis, quoties idem vtrisque noxium fuerit. De syncretismo diximus alibi. Quin huc quoque potest deflecti proverbium, vt dicamus, indoctum fauere indocto, infantem infanti, nepotem nepoti. Neque enim bonarum modo rerum similitudo conglutinat necessitudinem, verum etiam ex malis communibus saepenumero mutua nascitur beneuolentia. Amant fere inter se, qui simul fecere naufragium, qui militarunt vna, qui simul capti fuerunt ab hoste: denique, qui corporis, aut animi morbis iisdem laborant.

Ama, tanquam osurus, oderis, tanquam amaturus

*dei= filei=n w(/sper mish/sonta, misei=n de\ w(/sper filh/sonta, id est, Sic amandum tanquam sis osurus, sic oportet odisse tanquam sis amaturus. Hanc Biantis sententiam Aristoteles in lib. Rhetoricorum satis indicat in proverbium abiisse, cum ita scribit, o(/ti ou) dei=, w(/sper fasi\ filei=n, w(s2 mish/sonta, a)lla\ ma=llon misei=n, w(s2 filh/sonta, id est, Non est amandum quasi sis osurus, quemadmodum aiunt, sed ita exercendum odium, tanquam sis aliquando amaturus. Ac paulo inferius, dei= filei=n, ou)x w(/sper fasi\n, a)ll' w(s2 a)ei\ filh/sonta, id est, Oportet amare non quemadmodum aiunt, sed tanquam semper amaturum. Commonstrat enim illic philosophus, quo pacto refellendae, corrigendaeque sint sententiae vulgo receptae, atque inculcatae. M. Tullius in sermone De amicitia scribit, Scipioni vsque adeo non placuisse dictum hoc Biantis nomine celebratum, vt negaret vllam vocem inimiciorem amicitiae reperiri potuisse, quam eius, qui dixisset, ita amare oportere, vt si aliquando esset osurus: nec vero se adduci posse vt hoc, quemadmodum putaretur a Biante dictum esse crederet, qui sapiens habitus esset vnus e septem: sed impuri cuiusdam, aut ambitiosi, aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo, inquit, quisquam amicus eius esse poterit, cuius se putabit inimicum esse posse? quin etiam necesse erit cupere, et optare, vt quam saepissime peccet amicus, quo plures det sibi tanquam ansas ad reprehendendum. Rursum autem recte factis, commodisque amicorum necesse erit angi, dolere, inuidere. Quare hoc quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicitiam valet. Illud potius praecipiendum fuit, vt eam


page 469, image: s0469

diligentiam adhiberemus in amicitiis parandis, vt ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Hactenus Cicero. Refertur ab eodem Aristotele paulo superius, ac repetitur lib. Moralium Eudemiorum 7. hic senarius:

*ou)dei\s2 e)rasth\s2, o(/s2 tis2 ou)k a)ei\ filei=,

id est,

Non est amicus hic, qui amare desinit.

Qui emolumenti causa amat, potitus eo, quod concupiscebat, amare desinit [correction of the transcriber; in the print desiit]. At bonorum amicitia, quoniam virtuti nititur, immortalis est. Exstat autem hic versus apud Euripidem in Troadibus. Diogenes Laertius mutilum adagium refert, e)/faske filei=n w(s2 mish/sontas2. tou\s2 ga\r plei/stous2 ei)=nai kakou\s2, id est, Iubebat amare tanquam osuros; plurimos enim esse malos. Huc adscribendus Mimus ille Publianus, qui est apud Aulum Gellium:

Iam amicum habeas, posse vt fieri inimicum putes.

Et alius eiusdem, sed Senecae titulo:

Ita crede amico, ne sit inimico locus.

Sophocles item in Aiace Mastigophoro:

*)egw\ d' e)pi/stamai ga\r a)rti/ws2, o(/ti

id est,

At ipse didici nuper, vt si quando sim
Inimicus vlli, hunc oderim hactenus, velut
Aliquando amicum habiturus: erga amicum item
Officia sic exerceam, vt qui non siet
Semper futurus amicus: etenim plurimis
Sodalitatis portus est tutus parum.

Atticus aduena.

*attiko\s2 pa/roikos2, id est, Atticus aduena. In violentos, et feroces vicinos dicebatur. Durys apud Zenodotum ait, ex Atticorum moribus natum, quod olim finitimos e sedibus suis exigere consueuerint. Craterus inde manasse putat, quod Athenienses, qui Samum missi fuerant, indigenas expulerint. Notatur adagium ab Aristotele libro Rhetoricorum tertio: e)/ti, inquit, e)/niai tw= paroimiw=n kai\ gnw=mai ei)sin, oi)=on marturi/ai, a)ttiko\s2 pa/roikos2, id est, Ad haec nonnulla proverbia sunt, et sententiae, tanquam testimonia, vt Atticus aduena. Proinde proprie quadrabit in eos, qui ita nuper in munus aliquod adsciti sunt, vt superiores eiiciant.

Purpura iuxta purpuram diiudicanda.

*(h porfu/ra para\ th\n porfu/ran diakrite/a id est, Purpura ad purpuram diiudicanda est. Certissimum iudicium ex collatione nascitur. Vnde emptores, mercaturi purpuram, ne fallantur, alteram adhibent purpuram. Licebit vti, quoties negabimus, insaniam, aut inscitiam indoctorum plene deprehendi, nisi cum eloquentium, et eruditorum scriptis conferantur. Etenim, si vel Sallustium conferas cum Cicerone, iam velut obmutescit ille, alioqui per se disertissimus. Refertur adagium a Phaebammone sophista in commentario De figuris rhetoricis. Meminit et Isocrates in oratione Panathenaica, *)all' w(/sper th\n porfu/ran


page 470, image: s0470

kai\ to xruso qewrou=men kai\ dokima/zomen e(te/ra| paradeiknu/ontes2,
id est, Sed quemadmodum purpuram, et aurum consideramus, ac probamus, purpuram cum purpura conferentes. Haud arbitramur prorsus a)prosdio/nuson fore, si de conferenda purpura locum huc adscripserimus ex Aureliano Flauii Vopisci. Meministis, inquit, fuisse in templo Iouis Opt. Max. Capitolini pallium breue purpureum, lanestre: ad quod cum matronae, atque ipse Aurelianus iungeret purpuras suas, cineris specie decolorari videbantur caeterae, diuini comparatione fulgoris. Hoc munus rex Persarum, ab Indis interiorib. sumptum, Aureliano dedisse perhibetur, scribens: Sume purpuram, qualis apud nos est. Nam postea diligentissime et Aurelianus, et Probus., et proxime Diocletianus, missis diligentissimis confectoribus, requisiuerunt tale genus purpurae, nec tamen inuenire potuerunt. Dicitur enim sandix Indica talem purpuram facere, si curetur. Allusit huc Quintilianus libro 12. cap. De generibus dicendi, agens de dictione, quae quod mediocris est, per se habet admirationem, sed, admotis iis, quae sunt eximia, desinit esse admirationi. Habet, inquit, admirationem, neque immerito, nam ne illud quidem facile est, sed euanescunt haec, atque moriuntur comparatione meliorum: vt lana tincta fuco, citra purpuras placet: at si contuleris, etiam lacernae conspectu melioris obruatur, vt Ouidius ait.

Saturniae lemae.

*kronikai\ lh=mai, id est, Saturniae lemae. In caecutientes ac stupidos dicitur: praesertim in eos, qui aetatis vitio desipiscunt. Est enim Lema humor in oculis concretus, vnde Lippitudo nascitur. Deriuatur autem a)po\ tou= leu/w, id est, video, et mh\ negatiua particula, quod eiusmodi lacrymae crassae oculos occupantes visui officiant. Aristophanes in Pluto:

*)all' w)= kronikai=s2 gnw/mais2 o)/ntws2 lhmw=ntes2 ta\s2 fre/nas2 a)/mfw.

id est,

Saturninis animis vere, lippitis sensibus ambo.

*gnw/mais2 dixit pro lh/mais2, vnde lhmw= Graecis lippio, caecurioque significat. Porro Saturniae dicuntur, quasi seniles, ac veteres, propterea quod kro/nos2, id est, Saturnus, podagrosus, ac senex a poetis fingitur, et temporum deus: quasi xro/nos2. a)rxai/a vero, id est, Prisca, et antiqua, Graeci nonnunquam stulta vocant. Plato in Euthydemo; e)/xwn fluarei=s2, kai\ a)rxaio/teros2 ei)= tou\ de/ontos2, id est, Nugaris, ac stultior es, quam decet. Et kronikw/tera, mwro/tera. et kro/nous2 nugas, ac deliramenta. Timothaeus apud Athenaeum libro tertio. *ne/os2 o( zeu=s2 basileu/ei. to\ palaio\n d' h)=n kro/nos2 a)/rxwn, id est, Iuuenis regnat Iuppiter. Olim autem principatum tenebat Saturnus: Aristophanes in Vespis:

*kai\ tou\s2 tragw|dou/s2 fhsin a)podei/cein kro/nous2
*to\n nou=n.

id est,

Sese tragoedos mente Saturnos ait
Mox redditurum.

Idem in Nebulis:

*kai\ pw=s2 w)= mwre\ su\ kai\ kroni/wn o(/zwn kai\ bekkese/lhne.

id est,

Et quomodo, o stulte, et Saturnalia olens, et lunaris?

Dionysodorus in Euthydemo Platonis Socratem Saturnum vocat, bardum, ac stupidum sentiens, ou(/tws2, inquit, ei)= kro/nos2, id est, Adeo es Saturnus. Allusit huc Lucianus in Timone: *lhma=|s2, kai\ a)mbluw/tteis2 pro\s2 ta\


page 471, image: s0471

geno/mena, id est, Caecutis ac lippis ad ea, quae patrantur. Atque inibi paulo inferius, kai\ kaq' o)li/gon kro/non de\ w)= qew=n gennaio/tate, a)pofai/nousi, parwsa/menoi th=s timh=s2, id est, Et paulatim Saturnum te, deorum praeclarissime reddunt depellentes ab honore. Plutarchus aetate desipientes ostendit vulgo kronolh/rous2 appellatos fuisse, id est, Saturni more delirantes: videlicet, propter aniles fabulas, quae de hoc deo referuntur. Eas refert idem Plutarchus in commentario de facie apparenti in orbe lunae: Saturnum in insula quapiam fortunata, profundo in antro dormire, saxa complexum aurea. Caeterum hunc somnum illi accidere ex vinculis in eum vsum arte confectis a Ioue. Aues autem, quae in scopuli cacumine versantur, afferre illi ambrosiam, vniuersamque insulam mira fragrantia compleri, e rupe, velut e fonte scatente: adesse daemones, qui Saturnum obseruent, et inseruiant. Hos olim cum illo amicitia coniunctos fuisse, cum diis, atque hominibus imperaret: multaque de futuris rerum euentibus ex se praedicere. Sed maxima, maximisque de rebus sic efferunt, vt Saturni somnia videantur. Nam, quidquid cogitarit Iuppiter in animo, id somniare Saturnum. Huiusmodi quaedam nugamenta de Saturno commemorantur in hoc libello. Iam illud eruditi lectoris iudicio relinquitur, nunquid ad hoc adagium pertineat, quod Pythagorici sumbolikw=s2 mare, Saturni lacrymam appellant, vt testatur idem auctor, commentario de Iside, et Osiride. Siquidem est aqua marina non salsa solum, et amara, sed crassior item, et impurior reliquis.

Cucurbitas lippis

*koloku/ntais2 lhma=|n, id est, Lippire cucurbitas. Ad superiorem adagii formam pertinet. Aristoph. in Nubib.

*nu=n ge/ toi h)/du kaqora=s2 au)ta\s2, ei) mh\ lhma=s2 koloku/ntais2.

id est. At nunc ipsas plane cernis, nisi fors lippis Colocyntis. koloku/ntas2 Graeci vocant, quas nos cucurbitas. Verba sunt Socratis, ostendentis nubes, hoc est, nisi plane nihil vides, et tantas habes in oculis lemas, quantae sunt cucurbitae.

Ollas lippire.

*xu/trais2 lhma=|n, id est, Ollas lippire, Prouerbialis hyperbole, proximae similima. Lucianus aduersus ineruditum, ac multos coementem libros, xu/trais2, inquit, lhmw=ntes2, id est, Ollas lippientes, Lacrymas indicans, ollis aequales. Hoc adagium vtrunque quoties ad animum refertur, sit elegantius et iucundius: veluti, si quis hominem crassi iudicii, ac vehemenrer caecutientis, et turpiter errantis, dicat lippire non lemis, sed ollis.

Odium agreste.

*mi=sos2 a)griko\n, id est, Odium agreste. Atrox odium veteres sic appellabant, propterea quod rustici plerunque misa/nqrwpoi sunt, et acerbius, atque implacabilius oderunt. Lucianus contra indoctum, *mi=sos2 de\ a)/grio/n fasin para\ pa/ntwn e)/xeis2 e)pi\ th=| bdeluri/a|, id est, Laboras autem agresti, sicuti dicitur, omnium odio, propter insolentiam. Vnde et ciuitatem appellamus morum comitatem, humanitatemque. Et apud Iureconsultos ciuilis actio discernitur a criminali. Deinde Graeci, quidquid barbarum immane aut crudele volunt intelligi, id a)/grion vocant.

Megarenses neque tertii, neque quarti.

*megarei=s2 ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi, id


page 472, image: s0472

est, Megarenses neque tertii, neque quarti. Dicebatur olim in homines supra modum ignauos, et contemptos, nulloque honore dignos. Natum adagium ex oraculo quodam. Id quidam, inter quos Stephanes Mneas, et Ion, Aeginensibus, alii Megarensibus redditum existimant. Narrat itaque Mneas, cum Aeginenses in Achaia debellassent Aetolos, ac decimam pentecontorum cepissent (ea est nauis remigum quinquaginta) hanc Apollini Pythio victoriae monumentum dedicarunt. Rogabantque Deum, quinam essent Graecorum praestantissimi, arbitrantes futurum, vt ob eam victoriam ipsis prima laus ab Apolline tribueretur. Oraculum hunc ad modum respondit,

*(/ippon qessalikh\n, lakedaimoni/hn te gunai=ka,
*)andra\s2 d' oi(\ pi/nousin u(/dwr kalh=s2 a)reqou/shs2.
*)all' e)/ti kai\ tw=n d' ei)si\n a)mei/nones2, oi(/te meshgu\
*ti/runqos2 nai/ousi kai\ a)rkadi/hs2 polumh/lou
*)argei=oi linoqw/rhkes2 ke/ntra ptole/moio.
*(umei=s2 d' ai)gie/es2, ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi,
*ou)de\ duwde/katoi, ou)/t' e)n lo/gw|, ou)/t' e)n a)riqmw=|

id est,

Thessala equa praestat reliquis, mulierque Lacaena.
Porro viri potant qui pulchra fluenta Arethusae.
Hos quoque praeterea, mediae gens incola vincit
Tirynthi, Arcadiaeque bidentibus inclytae albis,
Argiui stimuli bellorum, armisque potentes.
At vos, Aegini, neque tertius accipit ordo,
Nec quartus, neque bissenus, neque denique vestri
Vlla vsquam ratio est, nusquam numerusve, locusve,

Qui scripsit commentariolos in Theocritum, refert hoc epigramma paulo diuersius, nimirum ad hunc modum:

*gai/hs2 me\n pa/shs2 to\ pelasgiko\n a)/rgos2 a)/meinon,
*(/ippoi qrhi+/kiai, lakedaimo/niai/ te gunai=kes2
*)/andres2 d' oi)\ pi/nousin u(/dwr kalh=s2 a)reqou/shs2.
*)all' e)/ti kai\ tw=n d' ei)si\n a)mei/nones2, oi(/ te meshgu\
*ti/runqos2 nai/ousi, kai\ a)rkadi/hs2 polumh/lou,
*)argei=oi linoqw/rhkes2 ke/ntra ptole/moio.
*(umei=s2 d' w)= megarei=s2 ou)/te tri/toi, ou)/te te/tartoi,
*ou)/te duwde/katoi, ou)/t' e)n lo/gw|, ou)/t' e)n a)riqmw=|.

Callimachus item in epigrammatis ad Megarenses retulit prouerbium:

--- *th=s2 de\ talai/nhs2
*nu/mfhs2 w(s2 megare/wn, ou) lo/gos2, ou)d' a)riqmo\s2.

id est,

Sed veluti Megarensibus accidit olim,
Nymphae infelicis, non locus, aut ratio.

Item Theocritus in Catellae amore,

*)/ammes2 d' ou)/te lo/gw| tino\s2 a)/cioi, ou)/d' a)riqmhtoi\,

id est,

Nostri nec ratio est, numero neque ponimur vllo
Extremae sortis veluti quondam Megarenses.

Est et inter amantes ordo, cum hic primus est apud amicam, ille secundus, alius tertius, aut quartus. Quemadmodum et in testamentis est primus, secundus, et tertius heres. Effertur ent hac forma prouerbium,


page 473, image: s0473

th=s megare/wn a)/cioi meri/dos2, id est, Megarensium parte, seu loco digni. Huc spectat et Homericum illud Iliados b

*ou)/te pot' e)n ptole/mw| e)nari/qmios2, ou)/t' e)ni\ boulh=|.

id est,

Nusquam in consiliis, nusquam numeratur in armis.

Refertur ex Euripide:

*deiloi\ ga\r a)/ndres2 ou)k e)/xousin e)nma/xh|
*)ariqmo\n, a)ll' a)/peisi ka)\n parw=s' o(/mws2.

id est,

Formidolosi nullum habent in praelio
Numerum, sed absunt, licet ibi adsint maxime.

Hanc figuram et Latini videntur exprimere. M. Tull. Neminem esse puto, qui modo in aliquo numero sit, hoc est, qui sit alicuius momenti, alicuius pretii. Idem Philip. 3. Bomabalio quidam pater, homo nullo numero, nihil illo contemptius. Plutarchus in Symposiacis, *tw=n de\ e)mw=n politw=n w(/sper megare/wn ou)dei\s2 lo/gos2, id est, Atqui meorum ciuium, veluti Megarensium nulla ratio. Idem alias in eodem opere. *tw=n de\ dhmokritei/wn, e)/fh, ei)dw/lwn, w(/sper ai)gie/wn h)\ megare/wn a)riqmo\s2 ou)dei\s2, ou)de\ lo/gos2, id est, Atqui Democriticarum, inquit, imaginum, perinde vt Megarensium, aut Aeginensium, nullus numerus, neque respectus. Arbitramur et Aristophanem huc leuiter allusisse, cum scribit in Acharnensibus:

*(ws2 xrh\ megare/as2 mh/t' e)n gh=|, mh/t' e)n a)gorh=|,
*mh/t' e)n qala/tth|, mh/t' e)n h)pei/rw|. me/nein

i.

Megarensib. nefas manere esset neque
In terra alicubi, nec foro, nec in mari,
Neque continente.

Siquidem excludens Megarenses quatuor locis, nimirum ad illud respexit, ou)/te te/tartoi. Quanquam in versibus opinamur, non abesse mendum, videl. in mh/t' e)n gh=|, nisi forte quarto loco sibi permittit spondeum, quemadmodum permittit anapaestu. Nobis subolet huc et M. Tullium allusisse, cum in Bruto suo sic loquitur: Duobus igitur summis Crasso, et Antonio. L. Philippus proxime accedebat, sed longo interuallo, tamen proximus. Itaque eum, etsi nemo intercedebat, qui se illi anteferret, neque secundurn tamen, neque tertium dixerim. Nec enim in quadrigis eum secundum numerauerim, aut tertium, qui vix e carcerib. exierit, cum palmam iam primus acceperit, nec in oratorib. qui tantum absit a primo, vix vt eodem curriculo esse videatur. Simili forma M. Tull. in Academicis li. 2. dixit quintae classis Democritum: Quis, inquit, hunc philosophum non anteponat Cleanthi, Chrysippo, reliquisque inferioris aetatis, qui mihi cum illo comparati, quintae classis videntur? i. postremi ordinis. E diuerso primae classis dicuntur, qui caeteris praeferuntur; et nulla classe, qui prorsus contempti. Translatum e classib. in quas Seruius Tullius rex diuisit populum Romanum pro census modo. Florus epitome 49. dixit vltimae sortis hominem vehementer obscurum. Andriscus, inquit, vltimae sortis homo, Persei regis se filium ferens, etc. Item epitome 19. C. Glauciam dixit vltimae sortis hominem. Hoc fiet lepidius, si transferatur ad animi res: veluti, si dicas, vltimae sortis ingenium; aut orationem cum aliorum scriptis vix conferendam, extremae classis orationem. Ad hanc pertinet formam, cum dicunt hominem primae notae, postremae notae. et M. Tullius, salutem appellat de meliore nota, salutationem accuratam. Ad personam accommodauit Catullus:

--- Et quisquis de meliore nota.


page 474, image: s0474

Id translatum videtur a negotiatoribus, qui vino, aut panno notam affigunt, indicantem mercis pretium.

Lepus pro carnibus.

*lagw\s2 peri\ krew=n, id est, Lepus de carnibus, subaudi, periclitatur. In eos dicitur, qui ob aliquam sui vtilitatem in discrimen vocantur. Nam leporem non insectamur, quod noceat, sed quod pulpamentum habeat. Est enim animal et esculentum, et timidum, atque inerme: vt natura, hominum escis leporem genuisse videatur. Rheginenses autem vulgo lepores dicti sunt, vtpote pauidi ac formidolosi. Effertur etiam ad hunc modum adagium, o( lagw\s2 peri\ tw= krew=n tre/xei, id est, Lepus pro carnibus currit. De iis, qui, magno suo periculo, aut capitis etiam discrimine, atque ob id acriter decertant. Translata metaphora a venatu, in quo lepus, quoniam intelligit sese ad necem peti, perniciosissimo cursu fugit, adeo, vt non raro deficiat, medioque in cursu exanimetur. Qua de re Plutarchus in Commentario de terrestrium, et marinorum animantium prudentia, narrat quiddam haud quaquam indignum, quod hoc inseratur loco: *oi( de\ tou\s2 dasu/podas2 diw/kontes2, e)a\n me\n au)toi\ ktei/nwsi, h(/dontai diaspw=ntes2 kai\ to\ ai=ma mala/ttousi proqu/mws2. e)a\n de\ a)pognou\s2 e(auto\n o( lagw\s2, o(\ gi/netai polla/kis2, o(/son e)/xei pneu/matos2, a)nalw/sas2 ei)s2 to\n dro/mon e)kli/phto, nekro\n katalabo/ntes2 ou)x a(/ptontai to\ para/pan, a)ll' i(/stantai, ta\s2 ou)ra\s2 kinou=ntes2, w(s2 ou) krew=n xa/rin, a)lla\ nikh=s2, kai\ feloneiki/as2 a)gwnizo/menoi, id est, Porro canes, cum leporem insequuntur, si quidem occiderint ipsi, gaudent dilacerare, atque alacres sanguine sese contaminant, oblinuntque. Quod si lepus, desperans de sese, quemadmodum accidit saepenumero, quidquid habet halitus, id omne quam intensissimo cursu consumpserit, atque ita defecerit, canes exanimem repertum omnino non attingunt, verum consistunt mouentes caudam, perinde, quasi non carnium gratia decertarint, sed magis de victoria contenderint. Chaon apud Aristophanem in Ranis.

*dou=lon ou)k a)/gw
*ei) mh\ nenauma/xhke th\n peri\ tw= krew=n.

id est,

Seruum haud veho, nauale ni peregerit
Certamen, ac pro carnibus pugnauerit.

Adscribit hoc loco Aristophanis interpres, apud Arginusam, seruos non pro pecunia, aut alio quovis praemio, sed pro vita dimicare solere. Idem in Vespis:

*poih/sw dakei=n th\n kardi/an
*kai\ tw= peri\ yuxh=s2 dro/mon *dramei=n.

i. Effecero, vt cor mordeas, cursumque curras pro capite ac vita. Idem in eadem fabula: *)\h lagw\n h)\ la/mpada e)/drames2. id est, Leporem cucurristi, anne lampadem magis? Plutarchus in Dialogo, quem scripsit aduersus Epicurum: *papai\ ei)=pon e)/gwge gela/sas2, ei)s2 th\n ga/stera toi=s2 a)ndra/sin e)/oikas2 e)nalei=sqai, kai\ to\n peri\ tw= krew=n e)pa/cein, id est, Papae, inquam ridens, in ventrem ipsum viris insultum facturus videris, et ad cursum qui pro carnibus dicitur, adacturus. Significat autem eum Epicureos in summum discrimen adducturum, quod aduersus voluptatis assertores proposuisset, nec iucunde viui posse secundum Epicurum. Allusum est ad Priscas historias, quae referunt, aliquoties bellum natum inter populos ob direptas e sacrificiis carnes. Ita Pindarus in Nemeis.



page 475, image: s0475

*(/ina krew=n ni/n u(pe\r ma/xas2 e)/lasen.

id est:

Vbi pro carnibus pugnas gessit.

Carpathius leporem.

*(o karpa/qios2 to\n lagw\n, id est, Carpathius leporem. Dicebatur in eos, qui sibi rem noxiam arcerserent. Hinc deductum adagium, quod, cum in Carpathiorum insula lepores non essent, illi curarunt importandos alicunde. Verum, vbi eius animantis magna vis increuisset, vt est mira faecunditas, fruges insulae populari coeperunt. Refert et interpretatur paroemiam Iulius Pollux, quinto de rerum vocabulis libro. Addit nec in Ithacensium insula nasci lepores, nec in Sicilia fuisse, priusquam Anaxilas Rheginensis eos importasset, vnde victor in Olympiacis, Rheginensium numismati currum inscalpsit, et leporem, Refert item, et interpretatur Aristoteles libro Rhetoricorum tertio.

*gru/zein,

*gru/zein, prouerbio dicunt hiscere, seu mutire. Sunt, qui putent *gru/zein esse, vocem suillam edere, deductum a)po\ tou= gru\, de quo meminimus alibi. Vnde et Grylli nomen effictum apud Plutarchum, et Grunij Corocottae porcelli, cuius meminit D. Hieronymus. Aristophanes in Pluto:

*gru/zein de\ kai\ tolma=ton w)= kaqa/rmate,

id est:

Audetis et mutire sceleratissimi:

Idem in eadem fabula:

*)alla\ fqei/rou, kai\ mh\ gru/zh|s2.

id est:

Imo pereas, neve quid hiscas.

Simili figura Terentius dixit in Adelphis: Quid gannis? Et in Phormione: Quod illi ad aurem obganniat.

Nullum animal, Quod animal.

PROVERBIALIS videtur et illa figura, Nullum animal, et Quod animal. Aristoph. in Pluto,

*peni/a ga/r e)stin w)= po/nhr', h(=s2 ou)damou=
*ou)de\n pe/fuke zw=on e)cole/steron.

id est:

Inopia namque est heu, miser, qua scilicet
Haud aliud vsquam est animal exitialius.

Idem e)n nefe/lais2:

*tou=to d' e)sq' o( to/kos2 ti/ qhri/on,

id est:

Vsura at ipsa quaeso, quae nam bellua est:

M. Tull. ad Atticum, Terentij vestigium nullum agnoui, Metagenes certe perijt. Fecit iter per possessionem in qua animal reliquum nullum est. Nec abludit ab hac figura Plinianum illud, Regulus bipedum nequissimus.

Ne musca quidem.

HVIC affinis est et illa prouerbialis hyperbole, Ne musca quidem, qua maximam hominum solitudinem significamus. Plautus in Truculento: Quas tu mulieres mihi narras? Vbi musca nulla femina est in aedibus? Huc allusit Vibius Crispus orator delectationi natus, vt ait Fabius:

Cuius erant mores, qualis facundia,

Quemadmodum seripsit Iuuenalis, cum, rogatus, ecquis esset cum Caesare in conclaui, respondit, Ne muscam quidem intus esse. Ancipiti ioco Domitiani consuetudinem notans, cui mos erat quotidie sibi secretum horarium captare, nec interim aliud fere agebat, nisi quod muscas captas stylo configeret.



page 476, image: s0476

Communis Mercurius.

*koino\s2 o( e(rmh=s2, id est, Communis Mercurius. Lucianus in Votis, *ou)kou=n to\ proxeiro/taton tou=to, koino\s2 e(rmh=s2 fasi, kai\ e)s2 me/son katati/qei fe/rwn to\n plou=ton, id est, Itaque, quod passim in ore est omnibus, communis, vt aiunt, Mercurius, opesque in medium allatas depone. Plutarchus in libello, cui titulus, o(/ti ma/lista toi=s2 h(gemo/si dei= to\n filo/sofon diale/gesqai. a)ll' a)mousi/a|, kai a)peirokali/a| to\n koino\n e(rmh=n e)mpo/laion kai\ e)/mmisqon gene/sqai, id est, Sed imperitia, et inelegantia communem Mercurium, cauponatorem, et quaestuosum factum esse. Quidam hinc natam paroemiam arbitrantur, quod Mercurius, vt est furtorum auctor, ac repertor, primus ostendit, quae furto parta sint, ea in medium communiter oportere deponere. Alii malunt huc referre, quod Mercurius sit orationis auctor, per quam inter homines omne commercii genus constat: vnde et medius inter superos, atque inferos a poetis fingitur, pariter superis deorum gratus, et imis, quod sermo animi interpres, summos cum infimis, reges cum plebe conciliet. Extat super hac re fabella non illepida Aristidis in secundo libro, quem aduersus Platonem conscripsit in defensionem Rhetorices. Eam hoc magis libuit adscribere, quod is auctor haudquaquam adhuc vulgo notus est. *newsti\ ga\r a)nqrw/pwn gegono/twn kai\ tw=n a)/llwn zw/wn, qo/rubos polu\s2 h)=n kata\ th\n gh=n kai\ taraxh\. ou)/te ga\r au)toi=s2 sfin ei)=xon, o(/ti xrh/sontai. ou)de\ ga\r h)=n ou)de\n to\ suna/gon, a)ll' oi( mei/zous2 tou\s2 e)la/ttous2 h)=gon. ou)/te toi=s2 a)/llois2 zw/ois2 ei)=xon au)tarxei=n. pa=si ga\r pa/ntwn a)pelei/ponto, a)/llote a)/llon. ta/xei me\n tw=n pthnw=n a)pa/ntwn, o(/per ou)=n o(/mhros2 e)/fh tou\s2 pugmai/ous2 pa/sxein u)po\ twn gera/nwn, pa=si toi=s2 to/te u(po\ pa/ntwn sune/baine tw=n a)lki/mwn o)rni/qwn. kat' i)sxu=n au)= por)r(w, kai\ tw=n leo/ntwn, kai\ tw=n ka/prwn, kai\ pollw=n a)/llwn h)=san. w(/st a)po/llunto sigh=|. kai\ mh\n th=| gekataskeuh=| tou= sw/matos2, ou) mo/non tw=n kora/kwn, a)lla\ kai\ tw=n koxliw=n a)pelei/ponto, ou)dei\s2 au)tw=n u(pa/rxwn au)tarkh\s2. fqeirome/nou de\ ou(/tws2 tou= ge/nous2 kai\ kata\ mikro\n u(por)r(e/ontos2, katidw\n o( promhqeu\s2 a)eipws2 w)\n fila/nqrwpos2 a)ne/rxetai presbeuth\s2 u(pe\r tw=n a)nqrw/pwn, ou)x u(po\ tw=n a)nqrw/pwn pemfqei\s2, ou)de\ ga\r pre/sbeis2 h)=n pw/pot' ei)de/nai, a)ll' au)to\s2 a)f' e(autou=. o( de\ zeu\s2 tou=te promhqe/ws2 a)gasqei\s2 di/kaia le/gontos2, kai\ a(/ma kaq' e(auto\n ei)lhqw\s2 logismo\n tou= pra/gmatos2, tw=n au)tou= pai/dwn e(rmh=n keleu/ei r(htorikh\n e)/xonta e)lqei=n ei)s2 a)nqrw/pous2. o( me\n ou)=n promhqeu\s2 kaqa/per e)pi/shs2 a(/pasi ta/s2 te ai)sqh/seis2, kai\ t' a)/lla me/lh tou= sw/matos2, ou)x ou(/tws2 e)ke/leuen, o(/sper qewrikou= dia/dosin dielei=n, i(/na pa/ntes2 r(htorikh=s2 e)fech=s2 mete/xoien, w(/sper o)fqalmw=n, xeirw=n, kai\ podw=n, a)ll' e)pileca/menon tou\s2 a)ri/stous2, kai\ gennaiota/tous2, kai\ ta\s2 fu/seis2 e)r)r(wmenesta/tous2 tou/tois2 e)gxeiri/sai to\ dw=ron, i(/na o(mou= sfa/s2 te au)tou\s2, kai\tou\s2 a)/llous2 sw/zein e)/xoien. *afikome/nhs2 de\ th=s2 r(htorikh=s2 ei)s2 a)nqrw/pous2, ou(/tws2 e)k qew=n h)dunh/qhsan me\n oi( a)/nqrwpoi th\n meta\ tw=n qhri/wn di/aitan xaleth\n e)kfugei=n, e)pau/santo de\ e)xqroi\ pa/ntes2 o)/ntes2 a)llh/lois2 e)n ku/klw|. koinwni/as2 de\ eu(=ron a)rxh\n. kataba/ntes2 de\ e)k tw=n o)rw=n, a)/lloi kat' a)/lla me/rh th=s2 oi)koume/nhs2 e)plhsi/asan, to/ge prw=ton u(/paiqroi, meta\ de\ tou=to h)/dh lo/gou nikh/santos2, po/lin te kateskeua/santo, kai\ diekri/qhsan, ou)x w(/sper pro/teron w(s2 e)/tuxen, a)ll' ei)s2 te sunta/ceis2 koinwniw=n, kai\ tou/s2 po/lewn h(gemo/nas2 no/mous2 e)/qento, kai\ a)/rxontas2 kai\ politei/an e)no/mhsan, kai\ qeoi=s2 xaristh/ria a)nh/gagon prw/tas2 a)parxa\s2 poihsa/menoi ta\s2 a)po\ tw=n lo/gwn, ai(=s2 e)/ti kai\ nu=n xai/rein ma/lista tou\s2 qeou\s2 lo/gos2 ai(rei=, o(/ti kai\ gnwri/sai prw=ton au)toi=s2 tou\s2 qeou\s2 u(ph=rcen e)nteu=qen. ou(/tws2 a)/nqrwpos2 h)/rqh me/gas2 e)c a)sqenou=s2 kai\ saqrou=


page 477, image: s0477

katarxa\s2. kai\ pro/sqen katafronou/menos2, w(s2 ou)de\n pra=gma, ku/rio/s2 e)stin e)c e)kei/nou toi=s2 e)n th=| gh=| tou=to o(/ ti bou/letai xrh=sqai, pro/blhma poihsa/menos2 a)nt' a)/llou fulakthri/ou to\n lo/gon. kai\ o( mu=qos2 h(mi=n tau/thn e)xe/tw th\n teleuth\n. Quae si quis Latine malit, sensum vtcumque reddemus. In initio cum recens essent homines nati, magnus inter hos, ac reliqua animantia tumultus erat, perturbatioque super terram, propterea quod non possent inuicem vti sese. Nec enim vlla res intercedebat, quae illos conciliaret: verum, qui potentiores erant, opprimebant inferiores. Neque satis erant idonei, vt reliquis animantibus resisterent. Omnibus enim illis omni ex parte inferiores erant, aliaque in re ab aliis vincebantur. Veluti ab vniuerso genere volucrum celeritate. Vnde factum est, vt quod ait Homerus Pygmaeis accidere a gruibus, id tum temporis passim a robustioribus auibus paterentur mortales. Rursum quantum ad vires attinebat, longe superabantur, et a leonibus et ab apris, et aliis item compluribus. Atque hunc in modum silentio peribant. Iam vero, quo ad monitionem ornatumque corporis, non coruis modo, verum etiam cochleis cedebant, neque cuiquam ex ipso suppetebat, quod ad tuendam vitam erat opus. Itaque, cum ad eum modum interiret hominum genus, ac paulatim dilaberetur, Prometheus, vt semper est hominum studiosus, orator adscendit in caelum, mortalium nomine, non ille quidem missus ab eis (neque enim dum id temporis legatos vllos erat cernere) sed ipse vltroneus abiit. At Iuppiter partim in gratiam Promethei, maxime qui iusta postulare videretur: partim negotio apud sese considerato, filium suum Mercurium iubet ad homines descendere, Rhetoricen secum adducentem. Edixit autem, vt eam mortalibus impertiret, non quemadmodum Prometheus omnibus ex aequo, sensus, reliquaque corporis membra, perinde quasi theatralem pecuniam dispertiens, vt omnes ex equo Rhetorices essent participes, non aliter, quam oculorum, manuum, ac pedum: sed vt praestantissimos quosque, ingenioque generosissimo, et indole pollentissima praeditos deligeret, atque iis demum munus hoc impertiret, vt pariter et suam ipsorum et aliorum incolumitatem tueri possent. Porro, posteaquam Rhetorica iam ad mortales peruenisset, cum negotium, quod habebant, cum belluis molestissimum, licebat effugere, tum vero desierunt [correction of the transcriber; in the print desierunr] vndequaque inter sese simultatem exercere, reperto commerciorum initio. Digressique de montibus, alii in aliam orbis partem iungebantur, principio quidem sub dio viuentes: post autem vbi verbis inter se communicassent, et ciuitatem condiderunt, ac distributi sunt: non quemadmodum antea, temere, verum in ordines plebis, ac belli duces, sanctisque legibus, tum principes, tum Reipublicae statum instituerunt. Diis munera coeperunt offerre, primitias auspicantes ab oratione. Quibus nunc quoque vel maxime gaudere deos consentaneum est, quandoquidem hac contigit, vt primum esse deos cognosceremus. Hinc deinceps ita creuit homo, vt, qui initio debilis fuerat, atque inualidus, postea in altum tolleretur; quique antea pro nihilo habitus, ac despectus erat, deinceps factus est omnium, quae sunt in terra, dominus, cui quibus vti liberet, ius esset, non alio propugnaculo sibi


page 478, image: s0478

parato, quam oratione. Atque hic nobis sit fabulae finis. Hactenus Aristides. Extat, si satis commeminimus, fabella non dissimilis apud Platonem in Protagora.

Ale luporum catulos.

THEOCRITVS in Hodoeporis:

*qre/yai kai\ lukidei=s2, qre/yai ku/nas2 w(s2 tu\ fa/gonti.

id est:

Pasce canes, qui te lanient, catulosque luporum.

Prouerbium est, teste interprete, in eos, qui laeduntur ab iis, de quibus bene meriti sint, aut in ingratos. Addit ille dictum Socratis, kakou\s2 poiw=n eu)=, qre/yai lu/kous2. Malis faciens bene, nutri lupos. Nam plerumque solet id vsu venire illis, qui catulos luporum enutriunt. Extat super hac re non inelegans Epigramma, quamquam incerto auctore, de oue lupi catulum alente suis vberibus:

*to\n lu/kon e)c i)di/wn mazw=n tre/fw, ou)k e)qe/lousa,
*)alla\ m' a)nagka/zei poime/nos2 a)frosu/nh.
*au)chqei\s2 d' u(p' e)mou= kat' emou= pa/li qh/rion e)/stai.
*(h xa/ris2 a)lla/cai th\n fu/sin ou) du/natai.

id est:

Lacto lupum vberibus propriis non sponte, sed horsum
Me demens adigit pastor, vt id faciam.
In me rursus erit fera postquam creuerit ex me.
Natura haud vnquam vertitur officiis.

De canibus autem sumptum est ex Actaeonis fabula, a suis ipsius canibus dilacerati. Nam et hoc indicant enarratores Theocriti. Ex quibus facile liquet, quodnam sit illud prouerbium antiquum, cuius meminit M. Varro in libris De re rustica, tractans de canibus alendis: Diligenter, inquit, vt habeant cibaria, prouidendum. Fames enim hos ad quaerendum cibum ducit, si non dabitur, et a pecore abducet, si non praebebitur. Nisi, vt quidam putant, et illuc peruenerint, vt prouerbium attollant antiquum, vel etiam vt aperiant de Actaeone, atque in dominum afferant dentes. Idem in Phoebo citante Nonio: Crede mihi plures dominos comedere serui, quam canes. Quasi id Actaeon occupasset, et ipse prius suos comedisset, etc. Huc vsque Varronis relata. Caeterum legimus, et leones, et dracones, nutriciis suis gratiam officii retulisse. Verum nulla est fera tam ingrata, quae sit cum hominibus ingratitudine conferenda.

E dolio hauris.

*)ek pi/qou a)ntlei=n, id est, E dolio haurire, dicebatur olim, qui abundaret rebus optatis. Est enim dolium vas vinarium ingens, vnde largiter haurire licet: neque facile sentitur detrimentum, videlicet in tanta copia. Theocritus e)n e)rgati/nais2.

*)ek pi/qw a)ntlei=s2 dh=lon, e)gw\ d' e)/xw ou)x a)/lis2 o)/cos.

id est:

Dolia plena fluunt tibi, sed mihi vix sat aceti est.

Scholiastes admonet, prouerbium dici solitum de iis, quibus adesset benigna rerum copia. Diuitum est habere dolia, pauperes vappam bibunt e lagenis. Nam vini vis, quo copiosior est, hoc suauior esse consueuit, vbi paulum est liquoris, celerius vappescit. Admonet et Hesiodus, dimidiato dolio parcendum esse, quod sera sit in fundo parcimonia. Huic similimum est, quod subinde occurrit apud Chrysostomum, e)k phgw=n,


page 479, image: s0479

id est, e fontibus, quoties vberem, paratamque rerum copiam significat. M. Tullius in Bruto, dicit eos e dolio potare, qui vinum adhuc feruens bibunt: quod vinum expressum primum doliis excipitur, vbi deferbuerit aliquantulum, conditur in vasa. Ipsius verba praestat adscribere: Vt, si quis, inquit, falerno vino delectetur, sed eo nec ita nouo, vt proximis consulibus natum velit, nec rursus ita vetere, vt Opimium, aut Anicium consulem quaerat. Atqui eae notae sunt optimae. Credo, sed nimia vetustas non habet eam, quam quaerimus, suauitatem, nec est iam sane tolerabilis. Num igitur, qui hoc sentiat, si is potare velit, de dolio sibi hauriendum putet? Minime, sed quandam sequatur aetatem. Sic ego istis censuerim, et nouam quasi de musto, et lacu feruidam orationem fugiendam, nec illam praeclaram Thucydidis nimium veterem tanquam Anicianam notam persequendam. Hactenus M. Tull. Nec est alienum ab hac forma, quod Athenaeus libro vndecimo ex Hipponacte citat, e)k pe/llhs2 pi/nein, id est, e mulctro bibere. Scazontes Hipponactei sic habent:

*)ek pelli/dos2 pi/nontes2, ou) ga\r h)=n au)toi=s2
*ku/lic, o( pai=s2 ga\r e)mpesw\n, kath/race.

id est:

Mulctro bibentes: nam calix eis deerat,
Quippe hunc minister forte fregerat lapsus.

Vna cum ipso canistro.

*au)tw=| kanw=|, id est, Vna cum ipso canistro. Quadrat in eos, qui rem intemperanter profundunt, deuorantque, et abliguriunt. Mos enim erat antiquis, vt testatur Didymus, vt coenae canistris inferrentur. Citatur apud Zenodotum Plato:

*)anh/rpakas2 a(paca/pant' au)tw=| kanw=|.

id est:

Ipso canistro cuncta rapuisti simul.

Prius locusta bouem pariet.

PRIVS locusta bouem pariet, peri\ a)duna/tou. M. Varro de lingua Latina libro tertio refert ex Ennio versum hunc:

Atque prius pariet locusta lucam.

Nam Lucas antiqui boues appellabant ob magnitudinem.

Per tenebras, quae apud Quercum.

*to\ peri\ dru=n sko/tos2, id est, Per tenebras, quae apud Quercum. De ingenti, ac fatali calamitate dicebatur. Zenodotus apud Aristotelem citat auctorem, in politia Samiorum, Prienensium plurimos a Milesiis occisos fuisse iuxta locum, cui nomen Quercus. Vnde receptum, vt Prienensium mulieres, eius calamitatis memores, per tenebras, quae circa Quercum essent, iurarent. Huius historiae simul, et adagii meminit et Plutarchus in Problematis, ad hanc ferme sententiam. Cum bellum esset inter Prienenses, et Samios, initio mediocribus damnis inuicem sese afficiebant: deinde, iusto praelio commisso, mille Samii a Prienensibus occisi sunt. Septimo post anno congressi cum Milesiis, primos quosque ciuium, ac nobilissimos simul vno praelio amiserunt. Quo tempore Bias ille sapiens Samum a Prienensibus orator missus, egregiam laudem adeptus est. Post eam itaque calamitatem atrocem, ac miserandam, Prienensium feminae per tenebras, quae circa Quercum erant, obtestari, ac deierare, coeperunt, quod liberos, parentem, maritos,


page 480, image: s0480

carissima quaeque pignora eo loco perdidissent.

Concupiuit assam farinam.

*)/hrato o)ptw= a)leu/rw, id est, Concupiuit assam farinam. In eum dicebatur, qui, domesticam tenuitatem pertaesus, apud alios lautiorem vitam quaesisset. Dictum est autem in Platonem, qui, relictis Athenis, ter in Siciliam ad Dionysium nauigauit, quo fortunam suam redderet lautiorem, quemadmodum interpretantur aemuli. Nam hanc profectionem probro illi datam fuisse, testatur et iam Aristides in oratione, qua tuetur oratores quatuor, aduersus Platonis calumniam. Et Diogenes, auctore Laertio, cum animaduertisset Platonem in opiparo quodam conuiuio a reliquis temperantem cibis, et oleis duntaxat vtentem, taxauit hominis ambitiosam abstinentiam. *ti/ o( sofo\s2 ei)s2 sikeli/an pleu/sas2 tw=n trape/zwn tou/twn xa/rin, nu=n parakeime/nwn ou)k a)polau/ei, id est. Quid homo sapiens, cum ob huiusmodi mensas in Siciliam nauigaris, nunc appositis non frueris? Ad quod ita Platonem respondisse narrat: *nh\ tou=s2 qeou\s2 dio/genes2 ka)kei= ta\ polla\ pro\s2 e)lai/as2 kai\ ta\ toiau=ta e)gino/mhn, id est, Per deos, Diogenes, et illic plerumque oleis, atque id genus cibis vtebar. Ad quod rursum Diogenes, ti/ ou)=n e)/dei plei=n ei)s2 surakou/sas2, h)\ to/te a)ttikh\ ou)k e)/feren e)lai/as2 id est, Quorsum igitur attinebat Syracusas nauigare? Num id temporis Attica non ferebat oleas? Theocritus in Cyniscis,

*hrato me\n kai\ th=nos2 e)mi\n dokei=, o)ptw= a)leu/rw.

id est:

Nam puto et hic assae correptus amore farinae.

Porro farinam assam, nouam, et lautiorem victus rationem vocat, propterea quod priscos illos pulte duntaxat victitasse legimus, videlicet clibano coquendi panis vsu nondum reperto. Vnde et Annus ille Aegyptius, qui primus panarium clibanum excogitauit, in prouerbii iocum abijt, tanquam qui rem nouam esset commentus, quemadmodum alibi retulimus. De delicijs coquendi panis, multa recenset Plinius libro 18. cap. 11.

Batti Silphium.

*ba/ttou si/lfion, id est, Batti Silphium, Graeci nouum, et rarum quempiam honorem prouerbio vocant. Aristophanes in Pluto:

--- *ou)d' a)\n ei) doi/hs2 ge/moi
*to\n plou=ton au)to\n, kai\ to\ ba/ttou si/lfion.

id est:

Nec si mihi donaueris
Ipsumque Plutum, ipsumque Batti Silphium.

Negat se sycophanta quieturum, etiam si praemium quantumuis magnum detur. Idem in Equitibus,

*ton kau=lon oi)=sq' e)kei=non
*tou= silfi/ou to/n a)/cion geno/menon: oi)=da me/n toi.

id est:

Nosti ne stipitem illum,
Qui dignus habitus Silphio est? notus quidem est mihi [correction of the transcriber; in the print mhi] ille.

Interpres diuersam originem adagionis adscribit. Battus a Thera iuxta Cretam insulam, profectus, oraculo monitus Apollinis, vel, vt alij tradunt, domestica pulsus seditione, Cyrenen condidit. Cui cum Afri beneficii memores summum honorem habere studerent, donarunt illi Silphium herbam apud illos omnium pulcerrimam: simulque numisma ferientes, in cuius altera parte regia facies


page 481, image: s0481

erat inscalpta, altera Silphium, quo fuerat a ciuitate donatus. Cuius rei meminit et Aristoteles in Republica Cyreneorum. Sed fusius narrat Herodotus in Melpomene, addens, apud Libyas regem Battum appellari, et hoc nomine compellatum ab oraculo, significante fore regem. Sunt, qui dicunt imaginem fuisse datam: sunt rursum, qui anulum, in quo ciuitas erat expressa, regi Silphium deferens. Porro Silphium inter herbas primam gloriam obtinet, cuius et folia, et fructus, et caulis, et succus pretiosissimus sit. Vnde Ampeliotae (ea gens quaedam est Africae) Delphis Silphii caulem consecratum suspenderunt, vt auctor est Alexandrides. Haec ferme affert in Plutum: nec dissident, quae Suidas memorat. At idem in Equites scribit, Silphium fruticem esse inamoeni odoris: rursus iuxta alios amoeni, et ad medicamenta vtilem, cuius vsum primus invenisse creditur Aristaeus Apollinis, et Cyrenae filius, qui et mellis invenisse traditur. Illud quid sibi velit nescimus. Aristophanis interpres ait in altera nomismatis parte insculptam basilei/an, id est, regnum, seu regiam si transferas tonum: pro eo Zenodotus legit Ammonem, sic enim habet, kai\ tou=s2 nomi/smatos2, e)pi\ me\n qate/rou a)/mmwna, e)pi\ de\ qate/rou si/lfion e)tu/pwsan. id est, Nomismatis altera parte Ammonem, in altera Silphium expresserant. Ammonem, vt arbitramur, sentiens Iouem regnorum largitorem, siquidem Homero credimus. Huius Batti meminit et Pindarus in Pythiis: *xrh=sen oi)kisth=ra ba=tton karpofo/rou libu/as2, id est, Respondit habitatori Batto frugiferae Africae. Eruditi quidam putant Silphium laserpitii genus esse.

Ne malorum memineris.

*mh\ mnhsikakh/sh|s2, id est, Ne malorum memoriam refrices. Thrasybulus, vbi ciuitatem Atheniensium triginta tyrannorum saeuitia liberasset, plebiscitum interposuit, ne qua praeteritarum rerum mentio fieret. Quam malorum obliuionem Athenienses a)mnhsti/an vocant, auctor Valer. Max. lib. 4. Rerum memorabilium, titulo de animi moderatione. Meminit et M. Tullius in 1. Philippica, his quidem verbis: In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta paucis, Atheniensiumque revocaui vetus exemplum, Graecum etiam verbum vsurpaui, quod tum in sedandis discordiis vsurpauerat ciuitas illa, atque omnem memoriam discordiarum, obliuione sempiterna delendam censui. Aristophanes in Pluto:

*mh\ mnhsikakh/sh|s2 ei) su\ fulh\n kate/labes2

id est,

Mala ne acta refrices, Phyla si capta est tibi.

Interpres inter alia tale quoddam commentum adscribit. Thrasybulus occupato loco quodam, cui nomen Phyla, triginta tyrannos sustulit, post vbi arrogantius quoddam dixisset, audisse, mh\ mnhsikakh=sai, id est, Ne malorum memoriam revoces, idque dictum in proverbium abiisse. Probus Aemylius refert, post exactos tyrannos Thrasybulum hanc tulisse legem, ne quis de praeteritis actis accusaretur, aut mulctaretur, ea lex dicta est obliuionis. Idem socios volentes contra legem saeuire in eos, cum quibus reditum erat in gratiam, publice cohibuit, et legem latam confirmauit. Huic pro tantis meritis praemii loco data est corona ex duab. virgulis oleaginis, et hoc ciuili honore vir prudens contentus fuit. Admonet


page 482, image: s0482

adagium, non esse refricandam commemoratione praeteritorum malorum memoriam. Sunt autem apud Aristophanem verba Mercurii ad Carionem seruum. Plato lib. De leg. 4. *fra/sw ga\r, ou)/ti mnhsikakei=n boulo/menos2 u(mi=n, id est, Dicam certe, non autem quod velim praeteritorum malorum memoriam vobis refricare. Sumptum videtur ex Homero, apud quem aliquoties hic versus, nempe Iliados *z. *q. *t.

*)alla\ ta\ me\n protetu/xqai e)a/somen a)xnu/menoi/per
Verum haec acta quidem, moesti licet ire sinamus.

Hunc tanquam proverbialem subinde vsurpat Tull. ad Atticum scribens. Eodem spectat et illud eiusdem Odyss. *q.

--- *)epo\s2 d' e)i/perti be/baktai *deino\n, a)/far to\ fe/roien a)narpa/casai a)/ellai.

id est,

--- Si dictum est verbum durius vllum,
Id procul abripiant venti per inane procellae.

Plutarchus peri\ th=s2 filadelfi/as2, dei= e)n a)mnhsti/a| th\n h(me/ran e)kei/nhn ti/qesqai. id est, Oportet eum diem obliuioni tradere. Erit hic vsus proverbii, si iuxta vulpinum illud consilium, admonebimus aliquem, ne praeteritorum [correction of the transcriber; in the print ptaeteritorum] malorum memoria semet affligat, quandoquidem, quod factum est, infectum fieri non potest. Lucianus in Caucaso: *)es2 de\ to\ au)/rion tamieu/esqai to\ mi=sos2 kai\ mnhsikakei=n, kai\ e(wlo/n tina mnh/mhn diafula/ttein, a)/page ou)/te qeoi=s2 pre/pon ou)/te a)/llws2 basiliko\n, id est, Caeterum inposterum diem reponere odium, et malorum meminisse, ac pridianam quandam memoriam reseruare, apage, neque diis dignum, neque alioqui regale.

Mentam belli tempore neque serito, neque edito.

*mi/nqhn e)n pole/mw|, mh/t' e)/sqie, mh/te fu/teue.

id est,

Mentam nec comedas, nec plantes tempore belli.

Aristoteles problematum sectione 20. statim initio refert hoc adagium, causam vestigans, vnde dictum hoc in ora vulgi pervenerit. Arbitratur autem esse causam, quod menta corpori frigus adducat, eius rei argumentum esse, quod semen genitale minuat; frigus autem aduersari fortitudini, atque audaciae, sicut ostendit sectionis 14. vltimo problemare, cum ait eos, qui natura sint frigida, formidolosiores esse, contra qui calida, audaces. Potest et in eum sensum deflecti paroemia, vt admoneat, ne quid alieno tempore fiat, quod officiat, quemadmodum menta bellum inituris est inutilis.

Ad coruos.

*ba/ll' e)s2 ko/rakas2. id est, Abi ad coruos, perinde valet quasi dicas, abi in malam rem, atque in exitium. Aristophanes e)n nefe/lais2,

*ball' e)s2 ko/rakas2, ti/s2 e)sq' o( ko/yas2 th\n qu/ran,

id est,

Apage ad coruos, quis est qui pepulit ostium?

Rursum in Pluto:

*ou)k e)s2 ko/rakas2.

id est,

An non ad coruos?

Iterum in eadem fabula,

*er)r(' e)s2 ko/rakas2 qa=tton a)f' h(mw=n.

id est.

Ocius hinc ad coruos abeas.

Reperitur apud hunc poetam et aliis plerisque locis. Plutarchus in commentario, quem scripsit aduersus Herodotum, taxat eum, quod Isagoram ad Cares, velut ad coruos relegarit, id est, quod eum Carem


page 483, image: s0483

fecerit. Eleganter dictum est a Diogene Cynico: *krei=tto/n e)stin e)s2 ko/rakas2 a)pelqei=n h)\ e)s2 ko/lakas2, id est, Satius est ad coruos devenire, quam ad adulatores, quod hi et viuos, et bonos etiam viros devorarent. Zenodotus scribit, in Thessalia locum esse quendam, cui nomen inditum Coruis, in quem nocentes praecipites dabantur, at que huius adagii Menandrum etiam meminisse. Quosdam autem originem adagionis ad huiusmodi quandam historiam referre. Boeotiis quondam Arnam incolentibus oraculo praedictum est, futurum, vt e finibus expellerentur, fimul atque corui albi apparuissent. Euenit deinde, vt adolescentes aliquot per lasciuiam, ac temulentiam coruos, quos coeperant, gypso oblitos, rursum emitterent. Quos vbi vidissent volantes Boeotii, recordantes oraculum, arbitrabantur adesse tempus, quo forent suis e sedibus eiiciendi, summopere perturbati sunt. Caeterum adolescentes territi et ipsi tumultu, profugerunt, ac locum quendam sibi mercati sunt, cui nomen Coracon, id est, coruorum. Contigit aliquanto post, vt Aeoles, eiectis Boeotiis, Arnam occuparent. Apud quos hic deinde mos receptus, vt maleficos relegarent in eum locum, cui nomen erat Corui. Aristophanis interpres paulo diuersius hanc recenset historiam, nempe Boeotiis aliquando a Thracibus subuersis, ac profligatis, respondisse deum vt ibi sedem figerent, vbi coruos albos conspexissent, conspexisse autem in Thessalia iuxta sinum Pagaeaticum circumvolantes coruos quosdam soli sacros, quos pueri per lusum gypsatos dimiserant. Boeotii vero, rati iam perfectum oraculi symbolum, inibi sedem constituerunt. Sunt, qui paroemiam ad coruorum volatum referant, quod in desertis fere locis volitare consueuerint. Vt proverbium conveniat cum illo, In extremas solitudines publicitus deportandum. Euripides in Hecuba:

---- *ou)x o(/son ta/xos2
*nh/swn e)rh/mwn auto\n e)kbalei=te/ poi.

id est,

--- Non huncce solitarias
Quantum potest aliquo auferetis in insulas?

Stratonicus citharoedus, apud Athenaeum lib. 8. detorquet in cantorem quendam. Is, cum ei nescio quid molestus esset, ya/lle, inquit, e)s2 ko/rakas2. deprauata per iocum voce ya/lle, pro ba/lle.

Mitte in aquam.

*ba/ll' e)s2 u(/dwr, id est, Mitte in aquam. hoc est, aufer e medio. Dicitur vel in hominem, vel in rem exitio dignam. Tractum a supplicio quorundam, qui in profluentem, aut mare praecipitabantur. Quae poena peculiaris erat parricidis apud Romanos. Vnde Philosophus in timone iubet aurum abiici in mare, quod aliquando fecisse legitur Crates ille Thebanus. Horatius:

Vel nos in mare proximum
Gemmas, et lapides, aurum et inutile
Summi materiam mali
Mittamus: scelerum si bene poenitet.

Sed non absurdum videtur, si referatur ad aquam clepsydrarum dispensandam: vt intelligas in ius trahendum, et ad proverbium, quod alio diximus loco, u(f' u(/dwr o( ponhro\s2, id est, sub aquam malus. Effertur adagium etiam hoc pacto, ba/ll' ei)s2 o)/leqron id est, abi in perniciem.

In Beatam.

*ba/ll' ei)s2 makari/an id est, Aufer te in


page 484, image: s0484

Beatam. Quibusdam placet dictum, kat' eu)fhmismo\n pro eo, quod est, in rem malam. Fingunt enim, apud inferos locum esse quendam, cui nomen makari/a. Aristophanes in Equitibus:

*)apag' e)s2 makari/an e)k podw=n.
Aufer te hinc procul in Macariam.

Ad consimilem ferme modum Athenaeus Dipnosophistarum libro 1. ei)s2 makari/an to\ loutro\n, id est, In beatam balneum. Deuouet enim balneum, vnde male fuerat affectus. Plato in Hippia maiore, *ba/lle ei)s2 makari/an to\n a)/nqrwpon, id est, Aufer in beatam hominem. Alii fabulam huiusmodi allegant. Narrant Macariam Herculis filiam fuisse, de qua praedictum erat oraculo, vt se vltro morti obiiceret, sic enim Athenas fore liberas ab incursione Eurysthei, si quis Heraclidarum se sponte offerret ad necem. Itaque, Hercule defuncto, cum Eurystheus illius liberos insectaretur, atque illi ad Misericordiae aram confugissent, Athenienses, recusantes eos in hostium manus tradere, cum Eurystheo bellum susceperunt. Porro, edito oraculo, futurum, vt Athenienses ab Eurysthei incursatione liberarentur, si quis e liberis Herculis semet inferis deuoueret, Macaria sese spontaneae morti obtulit. Quo facto congressi cum hostibus Athenienses victoriam reportarunt, cum aliis quam plurimis interfectis, tum Eurystheo ipso, ab Hylo, siue Iolao Herculis filio, perempto, cuius caput amputatum ad Alcmenam detulit. Illa defuncti oculos effodit. Caeterum Athenienses, Macariae tumulum floribus, et coronis decorantes, dicebant: *ba/ll' ei)s2 makari/an, id est, Mitte in Macariam. Hinc igitur ortum adagium. Primum de his ferebatur, qui sese per virtutem in periculum sponte demitterent, deinde de quouis piaculo dici coeptum. Pausanias refert, Macariam esse paludem in Marathone, in qua magna vis Persarum perierit, ignoratione viarum in ipsam prolapsa, qua ex re natum videri potest proverbium. Huc allusit Stratonicus citharoedus apud Athenaeum lib. 8. qui, iratus discipulo Macedoni, quod nihil recte faceret, ei)s2 makedoni/an, inquit, e Macaria faciens Macedoniam, simul alludens ad illud proverbium, Domi non hic Milesia.

Alabanda fortunatissima.

*)ala/banda karw=n eu)tuxesta/th, id est, Alabanda Carum fortunatissima. Stephanus in commentario de vrbibus tradit, Alabandam Cariae ciuitatem esse conditam a Care, a cuius filio nomen sortita sit. Siquidem is, postquam in equestri praelio strenue nauasset operam, Alabandus est dictus. Cares enim sua lingua Ala vocant equum, Banda victoriam. Eamque vocem ait Romanis etiam in vsu fuisse, vt bandam victoriam dicerent. Equidem opinamur hinc Germanis durare vocem eam, qua praepotentem, et antiquae nobilitatis principem, Banderum vocant, vt qui victor olim hoc honoris virtute bellica sibi pepererit. Addit ex Philoxeni in Odys. Homeri commentariis, soloecismi genus esse, quod Alabandiacum vocetur: veluti, si quis mh\ pro ou) ponat, aut apud nos non pro ne, aut quod pro vt. Quandoquidem Homerus quoque Caras barbarofw/nous2 appellat. Iuuenalis in 3. Sat. Alabandam recenset inter vrbes, barbaricis deliciis, ac luxu perditas:

Hic alta Sicyone ast hic Amydone relicta:
Hic Andro, ille Samo. hic Trallibus aut Alabandis.



page 485, image: s0485

Stephanus admonet, olim Alabandam inter Cariae ciuitates opulentissimam, ac florentissimam fuisse, vt proverbio quoque locum fecerit, quod modo retulimus. Quadrabit igitur, vbi volemus intelligi fortunam amplam, et vitae genus voluntarium, quamquam a literis et virtutis studio alienum. Veluti, si dicat aulicus, aut negotiator quispiam, Alii se in literis macerent, alii cum paupertate philosophentur, a)la/banda karw=n eu)tuxesta/th. Itaque confine fuerit illi, quod alio dictum est loco, eu)dai/mwn o( ko/rinqos2, id est, Felix Corinthus. Poterit et per irrisionem vsurpari, veluti, si ioceris in quempiam parum egregium, qui tamen in gente vehementer barbara, crassaque praecellere videatur, a)la/banda karw=n, etc.

Rubo arefacto praefractior.

*)agnampto/tatos2 ba/tos2 au)=os2, id est, Rigidissimus rubus aridus, Aut a)gnampto/teros2 ba/tou au)/ou, id est, Rigidior arido rubo. Proverbialis est comparatio, in difficilem, atque inexorabilem, ac praefractum, et suorum, vt vulgo vocant, morum hominem. Quod genus homines Graeci vocant au)qeka/stous2, id est, Suo quodam instituto viuentes, expertesque sensus communis. Refertur adagium a Suida simul, et a Zenodoto. Ductum admonet a rubo, qui, simulatque exaruit, rumpi potest, inflecti nequaquam. Vnde et in senes accommodatius dicetur, aetatis vitio difficiliores.

Tristis scytale,

*)axnume/nh skuta/lh id est, Tristis scytale. De re tristi, seriaque dicebatur, aut de nuncio, qui dolorem afferret. Meminit huius Aristophanes in Lysistrata. Refertur a Diogeniano. Quin Aristophanes grammaticum librum conscripsit peri\ th=s2 skuta/lhs2 a)knume/nhs2 citaturque ab Athenaeo lib. Dipnosophistarum 3. Plutarchus in conuiuio septem sapientum, th\n tou= ai)qi/opos2 e)pi/tacin, ou)de\n a)/ntis2 a)/llo, plh\n a)xnume/nhn skuta/lhn prosei/ph| id est, Aethiopis mandatum istud, quid aliud appelles, quam scytalam tristem? M. Tullius ad Atticum: Habes scytalam Laconicam. Quod quidem videtur non absurde, vel ad epistolam perbreuem, vel ad obscuram et arcanis de rebus conscriptam, vel ad solicitam, ac tristia nunciantem ac mandantem accommodari posse. Quid sit autem Scytale Laconica, docet A. Gellius Noctium Atticarum lib. 17. cap. 9. Sed ipsius verba praestiterit adscribere. Lacedaemonii autem, inquit, veteres, cum dissimulare et occultare literas, publice ad imperatores suos missas volebant, ne, si ab hostibus exceptae forent, consilia sua noscerentur, epistolas id genus factas mittebant. Surculi duo erant teretes, oblongi, pari crassamento, eiusdemque longitudinis, derasi atque ornati consimiliter. Vnus imperatori in bellum proficiscenti dabatur: Alterum domi magistratus, cum iure, atque cum signo habebant. Quando vsus venerat literarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erant complicabant, volumine rotundo, ac simplici, ita vt orae adiunctae vndique et cohaerentes lori quod plicabatur coirent. Literas deinde in eo loro per transversas iuncturarum oras, versibus ab imo ad summum proficiscentibus, inscribebant. Id lorum literis ita praescriptis reuolutum ex surculo, imperatori commenti illius conscio mittebant. Reuolutio autem lori literas truncas, atque mutilas reddebat, membraque


page 486, image: s0486

earum, et apices in partes diuersissimas spargebat. Propterea, si id lorum in manibus hostium inciderat, nihil quidquam coniectari ex eo loco quibat. Sed, vbi ille, ad quem erat missum, acceperat, surculo compari, quem habebat, capto, ad finem perinde vt debere fieri sciebat, circumplicabat, atque literae per ambitum eundem surculi coalescentes, rursum coibant, integramque et incorruptam epistolam, et facilem legi praestabant. Hoc genus epistolae Lacedaemonii skuta/lhn, id est, loricatum surculum, appellant. Hactenus A. Gellius. Meminit huiusce rei Plutarchus in Lysandro: cui Pharnabazus rex suppositicia scytala imposuit. Suidas eadem ferme refert, quae Gellius de scytala. Strabo Geographiae lib. 1. hyperbolam hanc quoque commemorat. Ager angustior est, quam scytala Laconica.

Hirundinum musea.

*xelido/nwn mousei=a, id est, Hirundinum musea. Aristophanes in Ranis:

*)epifulli/des2 tau=t' e)sti kai\ stwmu/lmata,
*xelido/nwn mousei=a, lwbhtai\ te/xnhs2.

id est,

Sunt ista folia, et stulta blateramina,
Musea hirundinum, artis ac subuersio.

Interpres admonet, prouerbium esse in impendio loquaces, et obstreperos. Hirundines enim inepto garritu plus taedii auditoribus afferre, quam voluptatis. Est enim haec auis minime canora, sed molesto quodam stridore. Vnde apud Pythagoricos loquacitatis symbolum esse meruit, cum vetant, ne quis hirundinem sub eodem habeat tecto. Apte dicetur in poetas indoctos, oratores loquaces magis, quam eloquentes, aut in coetum hominum inepte loquacium.

Lusciniae nugis insidentes.

*)ahdo/nes2 le/sxais2 e)gkaqh/menai, id est, Lusciuiae nugis insidentes. Proximum illud ad imperitos, et tamen garrulos conuenit, hoc ad eruditos, qui tamen immodice suo studio delectentur. Quod genus sunt poetae potissimum. Plaut. in Bacchid. ad puellam transtulit, Metuo, inquit, ne lusciniolae defuerit cantio. Quanquam in Graeco prouerbio iocosa deprauatio videtur inesse, vt pro lo/xmais2 dictum sit le/sxais2. Sumptum est autem ab incredibili canendi tum studio, tum arte, quae huic auiculae tribuitur. Siquidem, (vt narrat Plin. lib. 10. cap. 29.) diebus, ac noctibus quindecim continuis citra intermissionem canit, densante se frondium germine. Multis nominib. admiratione digna auis. Primum tanta vox in tam paruo corpusculo, tam pertinax spiritus: deinde in vna perfecta musicae scientia. Modulatus editur sonus: et nunc continuo spiritu trahitur, in longum, nunc variatur inflexo, nunc distinguitur conciso, copulatur intorto, promittitur, reuocatur, infuscatur ex inopinato, interdum et secum ipsa murmurat, plenus, grauis, acutus, creber, extentus, vbi visum est, vibrans, summus, medius, imus. Breuiter, omnia tam paruulis in faucibus, quae tot exquisitis tibiarum tormentis ars hominum excogitauit. Ac, ne quis dubitet artis esse, plures singulis sunt cantus, et non idem omnibus, sed suus cuique. Certant inter se, palamque animosa contentio est. Victa morte finit saepe vitam spiritu prius deficiente, quam cantu. Meditantur aliae iuniores, versusque quos


page 487, image: s0487

imitentur, accipiunt. Audit discipula intentione magna, et reddit, vicibusque reticent. Intelligitur emendatae correctio, et in docente quaedam reprehensio. Haec et alia nonnulla de lusciniarum cantu refert Plinius, quo diximus loco.

Asinus portans mysteria.

*)/onos2 a)/gwn musth/ria, id est, Asinus portans mysteria. In eum dicebatur, qui praeter dignitatem in munere quopiam versabatur. Veluti, si quis, ignarus literarum, bibliothecae praefectus esset. Aristophanes in Ranis:

*nh\ to\n di/' e)gw/g' o)/nos2 a)/gwn musth/ria.
*)ata\r ou) kate/cw tau=ta to\n plei/w xro/non.

id est,

Ita per Iouem sum asinus vehens mysteria.
Verum ista non iam sustinebo diutius.

Interpres affirmat, inde natum adagium, quod olim quibus ad peragenda sacra Eleusinia opus erat, asino imposita deportabantur. Quadrabit et in eos, quorum opera aliis duntaxat est vsu, cum ad ipsos praeter molestiam nihil interim redeat. Veluti, si quis cibos aliis gestet, quibus ipsi non liceat vesci. Huc allusisse videtur Apuleius, cum se fingit asinum Cererem deam circumferentem. Suidas adscribit, Demonem ad lapidem molarem referre, quem Graeci o)/non appellant: propterea, quod in sacris molis frumentariis coronas imponere consueuerint. Itaque torquebitur eleganter in eos, quibus immerentibus honos habetur. Veluti, cum indoctis doctoris titulus, pileum, et anulus, aliaque id genus insignia attribuuntur.

Iterum tranquillitatem video.

*au)=qis2 au)= galhn' o(rw= id est, Rursum denique tranquillitatem adspicio. Aristophanes interpres prouerbium esse scribit, quo nos significamus e malis emergere, fortuna in melius commutata. A nauigantibus ducta metaphora, quibus, conquiescente procella, grata solet esse tranquillitas. Aristophanes in Ranis.

*)/ecesti d' w(/sper h(ge/loxos2 h(mi=n le/gein,
*)ek kuma/twn ga\r au)=qis2 au)= galhn' o(rw=.

id est,

Vt Hegelochus nobis item fas dicere.
Tranquillum ab vndis, rursus iterum conspicor.

Hegelochus erat histrio quispiam tragoediarum, ne quem vox ignota remoretur. Notat autem obiter Aristophanes Euripidis tautologi/an, apud quem hic versus est in Oreste.

*au)=qis2 au)= galhn' o(rw=n.

Quam eandem irrisit etiam Stratis. Quanquam videtur et allusio subesse in Graecanicis verbis galh\n o(rw=, id est, felem video, et galhn' o(rw=, id est, tranquilla video. Atqui vicissim Euripides apud eum comicum, Aeschylum. taxat, qui bis idem dixerit, in hisce versibus:

*di\s2 tauto\n h(mi=n ei)=pen o( sofo\s2 ai)sxu/los2,
*(/hkw ga\r ei)=s2 gh=n, fh/si, kai\ kate/rxomai.
*nh\ to\n di/', w(/sper ei)/tis2 ei)/poi gei/toni,
*xrh=son su\ ma/ktran, ei) de\ bou/lei, ka/rdopon.

id est,

Sapiens bis idem est nobis locutus Aeschylus.
Ad terram enim, inquit, venio, et accedo. velut
Si per Iouem, vicino ita quis dicat suo:
Mactram, aut canistrum, si libet, mihi commoda.

Pintharus in Isthmiis:

*)alla\ nu=n moi gaia/oxos2 eu)di/an o)/ppasen e)k xeimw=nos2.

id est.



page 488, image: s0488

Sed nunc Neptunus mihi tranquillitatem praebuit ex tempestate.

Septennis cum sit, nondum edidit dentes.

*)eptaeth\s2 w)\n o)do/ntas2 ou)k e)/fusen, id est, Cum sit septem natus annos, nondum tamen dentes produxit. Aristophanis interpres admonet prouerbio dici solere. Quadrare videtur in eum, qui, natu grandis, tamen adhuc quasi puerum agit. Aut qui diu commoratus alicubi, nihil adhuc auctoritatis, aut honoris sit assecutus. Metaphora mutuo sumpta videtur ab infantibus, quibus circiter annum aetatis septimum, omnes dentes soleant enasci. Aristophanes in Ranis;

---- *skw/ywmen a)rxi/dhmon,

id est,

--- Taxemus Archidemum,
Septennis hic nondum tribules edidit.

Vbi poeta, captans iocandi occasionem, pro o)do/ntas2, fra/toras2, mutauit. Taxat enim obiter Archidemum quempiam, qui morem Atheniensium neglexerat, apud quos hospes septem annos in ea versatus ciuitate, in ciuium numerum adscriptus, iam velut in cognationem, ac ius illorum adsciscebatur.

De pulchro ligno vel strangulare.

*)apo\ kalou= cu/lou ka)\n a)pa/gcasqai, id est, De pulchro ligno etiam strangulari conuenit. Admonet paroemia, calamitatem tolerabiliorem esse, si cum honestate fuerit coniuncta, et dedecore vacuerit. Aristophanes in Ranis ad prouerbium alludens:

--- *)ec a)ci/ou gou=n tou= cu/lou
*)/hn ti kai\ pa/sxhte, pa/sxein toi=s sofoi=s2 dokh/sete.

id est,

--- Digno si quid e ligno rei
Perferetis, ferre cordatis videbimini viris.

Quasi minus miserum sit suspendium, si ex arbore pendeat insigni. Circumfertur huic simillimum prouerbium etiam hodie apud nostrates: Si demergendus sim, in aqua pura me demergam: hoc est, si pereundum est, honesta morte perire satius. Potest referri ad eos, qui vincuntur quidem, sed a victore tam insigni, vt honestius, et optabilius videatur sic vinci, quam alios quosdam vicisse. Vnde est Virgilianum illud:

Aeneae magni dextra cadis.

Et apud Ouidium, Aiax pudendum sibi putat cum Vlysse vel certasse, etiamsi victor discesserit.

--- Mecum, inquit, certasse feretur.

Item apud Homerum Iliados f. ad hunc modum loquitur Achilles:

*(ws2 m' o)/fel' e(/ktwr ktei=nai o(\s2 e)nqa/de te/traf' a)/ristos2

id est,

O si me necet, huc qui egit fortissimus Hector:
Tum gnauus gnaui victus virtute perirem.
Nunc me fata volunt obscura morte perire.

Pindarus in Pythiis hymno tertio, non dissimili sensu dixit kalo\n ph=ma, id est, pulchra noxa: de Ixione loquitur, qui, deceptus imagine Iunonis, sibi parauit exitium.

Non Chius, sed Cius.

DIDYMVS prouerbium subesse putat in his Aristophanis verbis, ou) xi=os2 a)lla\ ki=os2, id est, non Chius, sed Cius, propter vulgato scommate


page 489, image: s0489

notatam gentis inconstantiam, ac volubilitatem, pro temporis ratione commutantis institutum, ac idem ad fortunae commoditatem accommodantis. Aristophanis carmina e Ranis sunt haec, in Theramenem:

*pe/ptwken e)/cw tw= kakw=n, ou) xi=os2 a)lla\ ki=os2.

id est.

Euolauit e malis, haud Chius, sed Cius.

Quanquam hoc loco Aristarchus Cous legit, non Cius. Theramenes enim Cous fuisse dicitur. Fortassis allusum, ad id, quod is Theramenes fuerit Prodici Coi discipulus. Huius mentionem facit et Lucianus in Amoribus, w(/ste e)/gwge a)/n eu)cai/mhn, ei)/per h)=n e)n dunatw=|, gene/sqai qhrame/nhs2 e)kei=nos2 o( ko/qornos2, id est, Itaque et ipse quoque, si fieri possit, optarim Theramenes fieri ille cothurnus. Nisi forte allusum est ad vocum affinitatem, cum res longe discrepet. nam Chii male audiebant ob mores effeminatos, cum Cii nec tibicinas, nec meretrices reciperent in ciuitatem, vt indicat Athenaeus lib. 13. Itaque, qui paulo ante nugator, mox veluti alius sumat vultum tetricum, in hunc recte dicetur: ou) xi=os2, a)lla\ ki=os2. Aristarchus, qui legit Cous, videtur ad taxillorum lusum spectasse, in quo iactus qui Cous dicitur, habebat sex: Chius vnum duntaxat: Itaque Cous felicior erat iactus. Quo dicto, indicat Theramenem nunquam infeliciter consuluisse. Eupolis, qui legit Cius, putat Theramenem adscitum in Ciorum ciuitatem, cum natus esset Cous. Didymus tamen effert prouerbium ou) xi=os2, a)lla\ ki=os2, vt mutatio nominis indicet hominis versatile ingenium, ac tempori seruiens, semper ad potiorem partem sese accommodans. Huiusmodi ferme referuntur in Commentariis eius fabulae. Porro de Cothurno diximus alibi.

Extra oleas.

*)ekto\s2 tw=n e)laiw=n fe/retai, i. Extra oleas fertur. Vbi quis terminos praescriptos transgreditur, aut aliena, nec ad rem pertinentia facit, dicitve. Aristophanes in Ranis:

*mh\ se\ o( qumo\s2 a(rpa/sas2
*)ekto\s2 oi)/sei tw=n e)laiw=n.

id est,

Ita nec te concitum rapiat extra oliuas.

Interpres adagium hinc natum ait, Stadia, in quibus currendi certamina peragebantur, oleis per seriem positis, vtrinque sepiebantur, quas praeterire non licebat: proinde, qui praeteriisset oleas, extra stadium currere videbatur.

Coronam quidem gestans, caeterum siti perditus.

*ste/fanon me\n e)/xwn, di/yh| de\ a)polwlw\s2. i. Coronam quidem gestans, caeterum siti perditus: In temulentum, et lurconem apte torquebitur, quique obligurita re, redactus sit ad inopiam. Aristophanes in Equitibus:

*(/wsper konna=s2, ste/fanon me\n e)/xwn au)=on, di/yh| d' a)polwlw\s2,

id est, Quemadmodum Connas coronam quidem gestans aridam, verum siti perditus. Taxat autem Cratinum comicum tanquam ebriosum, ac delirantem. Effertur adagium, et ad hunc modum apud Diogenianum:

*delfo\s2 a)nh\r ste/fanon me\n e)/xwn, di/yh| d' a)polwlw\s2.

id est.

Vir Delphus cum portet serta, siti exanimatur.

Natum est a moribus Connae cuiusdam. Is primum erat tibicen vinosus, atque in conuiuiis assidue


page 490, image: s0490

coronatus potabat. Nam priscis mos erat in compotationib. coronas gestare. Deinde e tibicine factus est Olympionices, atque in Olympiis saepe victor coronam tulit (vnde Cratinus eum poluste/fanon vocat.) Alioqui pauperrimus, neque tantillo ditior factus suis victoriis. Nihil enim habuisse fertur, praeter oleastrum.

Aphya in ignem.

*)afu/a e)s2 pu=r, id est, Aphya ad ignem. Prouerbium in ea, quae celeriter intereunt, aut absumuntur, siue quae facile, ac statim conficiuntur. Nam Aphya piscis genus candidum, molle, ac tenerum, quod, admotum igni, protinus decoquitur. Vnde meretrices aliquot, aphyas dictas indicat Athenaeus lib. 13. quod essent candidae, graciles, et oculis praegrandibus. Talis enim apua. Frigitur autem in oleo feruenti: vnde fertur et illud apud Graecos, a)fuw=n timh\ e)/laion, id est, Aphyarum honor oleum: ac protinus, vt contigerunt oleum feruens, iam decoctae sunt: adeo, vt ilico cum oleo stridant, statimque percoctae tollantur e patella. Hunc piscem Suidas scribit etiam a)fro\n, id est, spumam appellari, propter candorem, et e)/ggraulin: complura commemorans eius genera. Athenaeus lib. 7. quibusdam et a)fru/hn dici, nimirum a spuma, et ob id Veneri sacrum, quod eam poetarum fabulae gignant e spuma maris. Idem eorum, quae supra diximus, Clearchum adducit auctorem, addens et ad hunc modum efferri paroemiam, ei)/de pu=r a)fu/a, id est, Aphya vidit ignem. Quasi vidisse modo sufficiat ad decoctionem. Itaque, si puella iam nubilis statim sponso viso incalescat, conueniet i)/de pu=r a)fu/a. Non dissimile ei, quod alibi recensuimus, to\n i)/ppon ei)s2 pedi\on, id est, Equum in planiciem.

Boliti poenam.

*boli/tou di/khn, id est, Boliti poenam dicunt, vbi quis de re friuola, nihilique plectitur. Bolitus autem Graecis significat stercus quodvis, sed proprie bubulum. Porro Solon legem tulit, quae poenam minabatur etiam iis, qui bubulum stercus furto sustulissent. Huc allusit Aristophanes in Equitibus:

*toi=s2 boli/tois2 h(tto/menos2.

id est,

Bubulis stercoribus victus.

Hesychius putat Graecis idem bo/lbiton et bo/liton, nisi quod prius illud Ionum sit peculiare: Idem indicat Etymologus. Sic autem appellari bouis excrementa, quod liquidiora sint, quam caeterorum animantium. Citat autem et Hipponactem, qui boli/tou kasignh/thn dixerit feminam, opinamur, extreme contemptam. Et boli/tinon velut e bubulo stercore conflatum. Cynulcus apud Athenaeum lib. 13. a)lla\ boli/tinon e)/xwn qa/teron ske/los2, id est, Sed e bubulo stercore conflatum habens alterum crus. In Phrysiorum agris videre est domos bolitinis parietibus, in aliis bubulum stercus ad ignis materiam siccari. Quin et hodie nostrates, quem insigniter contemnunt, bo/liton appellant.

Haud vnquam arcet ostium.

*ou)de/ pot' i)/sxei h( qu/ra, id est, Haud vnquam arcet ostium. Interpres Aristophanis paroemiam admonet esse de iis, qui impendio sunt hospitales, quorum fores semper patentes neminem excludunt. Sumptum ait ex Eupolidis comoedia, cui titulus


page 491, image: s0491

fi/loi. Eleganter accommodabitur, vel ad credulum, qui quodvis mendacium admittat auribus, vel in mulierem nulli negantem.

Semper aliquis in Cydonis domo.

*)aei/ tis2 e)n ku/dwnos2, Semper aliquis in Cydonis domo. Cydon Corinthius quispiam erat, adeo insignis hospitalitate, vt etiam prouerbio locum fecerit. Refertur a Suida pariter, et a Zenodoto, neque non ab Aristophanis interprete. Haec cum non careant gratia, quotiens simpliciter accommodantur ad homines filoce/nous2, tamen plusculum habebunt Veneris, si ad animum deflectantur: veluti, si quis admoneat pium hominem, ne sinat animum suum quibuslibet cogitationibus patere.

Summis vnguibus ingredi.

*)ep' a)/krwn o)nu/xwn, id est, Summis vngulis. Metaphora prouerbialis in eos, qui auidius auscultant. Nam ij solent semet in summos pedes erigere. *kai\ e)p' a)/krwn o)nu/xwn badi/zwn, id est Summis ingrediens pedum vnguibus, in fastuosos. Refertur adagium ab Aristophanis interpete e)n a)xarneu=si, putatque huc allusisse poetam, cum ait:

*eu)qu\ dia\ tou\s2 stefa/nous2 e)p' a)/krwn tw=n pugidi/wn e)ka/qhsqe,

id est: Summis natibus mox residetis, animos addente corona. Id est, Efferimini, vobisque placetis.

Haud impune vindemiam facies.

*ou)k e)rh/mas2 trugh/seis2, id est, Haud impune vindemiam facies. In eos competet, qui, nullo seruante, impune decerpunt vuas. Aristoph. in Vespis; *)all' ou)k e)rh/mas2 w)/|eq' ou(/tw r(adi/ws2 trugh/sein. id est, At ne existimetis vos adeo facile, atque impune vindemiam facturos. Nam e)rh/mas2 Graeci fieri dicunt, quod fit nullo prohibente, nulloque obsistente.

Confine est illi, quod alio referemus loco: *glukei=' o)pw/ra fu/lakos2 e)kleleipo/tos2

id est:

Est dulce pomum, verum vbi custos abest.

Solent enim vitibus, et pomarijs adbiberi custodes, praesertim autumno, cum iam maturi foetus furem inuitant. Itdem dicunt, e)rh/mhn kathgorei=n, kai\ e)rh/mhn di/khn gra/fein, h)/ katakri/nein, quemadmodum indicauimus alibi.

Mens est in tergoribus.

*(o nou=s2 e)sti\n e)n toi=s2 sku/tesin id est, Animus est in tergoribus. De solicitis dictitari solitum, quique malum aliquod imminens timere videntur. Aristophanes in comoedia, cui titulus Pax:

*(hma/rtomen tau=t', a)lla\ suggnw/mhn e)/xe.
*(o nou=s2 ga\r h(mw=n h)=n to/t' e)n toi=s2 sku/tesin.

id est:

Peccauimus quidem ista: sed veniam dabis.
Tum nanque noster animus in coriis erat.

Methaphora sumpta est, vel a loris, quibus caeduntur serui. (Nam haec e bubulis tergoribus secantur: Vnde Plautinum aenigma. Vbi viuos homines mortui incursant boues) vel a clypeis, qui bubulo corio solent obduci. Proinde congruet, vel in eos, qui flagra metuunt: vel in hos, quos belli impendentis metus habet solicitos. Non dissimile Terentianum illud ex Eunucho. Iamdudum animus est in patinis. Item illud Aristophanicum in Vespis de homine litium auido:



page 492, image: s0492

*(o nou=s2 pe/tatai nu/kta peri\ th\n kleyu/dran.

id est:

At volat animus nocte circa clepsydram.

Breuiter, quacunque in re sumus intenti, in ea re dicimur esse.

*sku/th ble/pei.

*sku/th ble/pei, id est, Vt verbo verbum reddatur, Tergora tuetur. Confine proximo, quo significabant, quempiam prae se ferentem vultu, quod mali quippiam instare suspicaretur: idque coniecturis aliquibus colligeret veluti, si quis conspectis boum tergoribus, bellum futurum colligeret, quod his integantur clypei. Citatur Adagium ex Eupolidis fabula, cui titulus Chrysogenes:

*)atexnw=s2 me\n ou)=n, to\ lego/menon, sku/th ble/pei.

id est:

Plane, quod aiunt, obtuetur tergora.

Fortasse nec illud absurdum fuerit, hinc natum prouerbium dicere, quod in clypeis barbaricae quaepiam, et horrendae facies depingi, sculpive solent barbarorum, aut Cyclopum, aut belluarum etiam, vt eam ob causam qui truculento essent vultu, sku/th ble/pein dicerentur. Athenaeus libro tredecimo: *ou) polla/se swfronh/santos2, kai\ dida/cantis2 sku/th ble/pein, id est, Qui nihilo te fecit emendatiorem, tantumque docuit toruum obtueri. Sentit enim, discipulum a philosopho nil aliud didicisse, quam supercilium, et vultus truculentiam. Quamquam hoc adagium in sua duntaxat lingua gratiam habere potest. Aristophanes in Vespis:

*)egw/ se th/meron ble/pein sku/th poih/sw.

id est:

Ego hoc quidem faxo die, te tergora obtueri.

Cochleare crescet.

*doi=duc au)/cei, id est, Cochleare crescet. Chrysippus apud Zenodotum, et Aristophani interpretem ait, hanc paroemiam dici solere in pusillos homunciones per ironiam. Nam cochleare et pusillum est, et contortum. Aristophanes in Equitibus:

*skeu/h du/o xrhsi/mw, doi=duc h)/de toru/nh.

id est:

Duo vtilia vasa, cochleare, et toryna.

Est autem Toryna, qua mouetur olla.

Connae calculus.

*ko/nnou yh=fos2, id est, Connae calculus. In hominem, aut rem nihili, nulliusque momenti. Prouerbium manauit a Conna quopiam citharoedo, siue (vt quidam volunt) lyrista, ex eorum numero, qui citra vocem organo canebant. Sunt, qui dicunt, Connam fuisse quendam extremae sortis hominem, qui deuorato patrimonio, pauperrimus fuerit. Callistratus, apud Aristophanis interpretem, ad hunc modum effert paroemiam, ko/nnou qri/on, id est, Connae ficulnum folium, quod eo lusitare sit solitus, Aristophanes in Fucis:

*se\ me\n h(gou=ntai ko/nnou yh=fon,

id est, Te quidem Connae suffragium existimant: hoc est, nihili ducunt:

Vnicum arbustum haud alit duos erithacos.

*mi/a lo/xmh ou) tre/fei du/o e)riqa/kous2, id est, Idem arbustum non alit duos erithacos. Zenodotus auctor est, hoc adagio notatos illos, qui ex rebus minutis festinant ditescere. Sed videtur non intempestiuiter dici posse in eos, quibus parum conuenit, nec in eodem munere concorditer


page 493, image: s0493

versari queunt. Est autem Erithacus, auis quaedam solitaria, vt eodem in saltu non temere nisi vnam inuenias. Hanc Theodorus Gaza nunc Syluiam, nunc rubeculam interpretatur. Thomas magister ait, a quibusdam e)riqe/a vocari ab aliis e)ri/qulon, a plerisque e)ri/qakon. Aristophanes eleganter ad hoc allusit adagium in Vespis:

*ou) ga\r a)/npote
*tre/fein du/nat' a)\n mi/a lo/xmh kle/pta du/w.

id est:

Non enim fieri potest,
Fures vt vnquam saltus alat vnus duos.

Non omnino dissimile est huic, quod dixisse fertur Alexander Magnus, Mundum non capere duos soles.

Pedibus ingredior, natare enim non didici.

*pezh=| badi/zw, nei=n ga\r ou)k e)pi/stamai.

id est:

Ambulo pedes: nandi imperitus scilicet.

Prouerbialis senarius, in eum, qui maiorum rerum imperitus, minutioribus negotiis sese exercet. Aut qui, propter imperitiam, priuatus, et humilis viuit: aut qui sese necessario confert ad aliud genus: quandoquidem ad illud, aut illud, nequaquam est idoneus, veluti si quis negotiator fiat, ad literas indocilis. Refertur huic assimilis versus:

*pezh=| badi/zwn, ou)k e)pi/stamai ska/ptein.

id est:

Fodere imperitus, pedibus ambulo meis.

Apud Aristophanem in Auibus sycophanta similiter excusat suam professionem: ti/ ga\r pa/qw: ska/ptein ou)k e)pi/stamai, id est, Quid, quaeso facerem quando fodere nescio? Huc referendum: ska/ptein ou) du/namai, Fossionem enim, pro quavis opera mercenaria posuit Aristophanes in Vespis:

*su/ggnwqi, kiqari/zein ga\r ou)k e)pi/statai.

id est:

Ignosce, neque enim canere doctus est chely.

Nimirum alludens ad vulgatum adagium: perinde, quasi dicat: Reliquarum imperitus artium, furto tantum rem parat. Idem in Equitibus:

*ou) de\ mousikh\n e)pi/stamai.

id est:

Ne musicam quidem scio.

Vna domus non alit duos canes.

*ei(=s2 oi)=kos2 ou) du/natai tre/fein tou\s2 du/o ku/nas2, id est, Eadem domus non bene canes alit duos. Prouerbio iactatus senarius, in eos, inter quos parum conuenit propter idem Iucrum, quod communiter expetunt. Sic idem munus, non fert duos ambitiosos, quorum vterque conetur tenere primas. Refertur ab Aristophanis interprete.

Vallus vitem decipit.

*(h xa/rac th\n a)/mpelon e)chpa/thsen id est, Vallus vitem decepit. Vbi quispiam ab eo fallitur, aut laeditur, a quo pendebat, cuiusque fidei nitebatur. Traductum a Vallis, quibus alligatae fulciuntur vites. Fit autem interdum, vt illi radicibus actis, ramis, ac frondibus suis vitem strangulent, aut prostrati palmitem secum trahant. Aristophanes in Vespis:

*ei)=ta nu=n e)chpa/thsen h( xa/rac th\n a)/mpelon.

id est:

Itane circumuenit ipse vineam palus suam?

Trepidas in morem galli cuiuspiam.

*pth/ssei w(/s2 tis2 a)le/ktwr, id est,


page 494, image: s0494

Trepidas tanquam gallus gallinaceus. In male affectum, et commotum, aut etiam pauitantem, opportune dicetur: pth/ssein enim Graecis fugitare significat, atque expauescere, peculiariter autem de auibus dicitur. Aristophanes in Vespis:

*pth/ssei fru/nixos2 w(/sper a)le/ktwr.

id est:

Galli in morem Phrynichus horret.

Fuit hic Phrynichus Melanthae filius, Atheniensis tragoediarum scriptor, quem Athenienses mille drachmis multarunt, quod Milesiorum excidium tragoedia complexus esset. Quod quidem non adscripturi eramus inter adagia, nisi commentarius Aristophanis hoc nominatim prouerbii loco retulisset. Meminit huius et Plutarchus in Alcibiade, qui cum antea fuisset ferox, et insolens, ex Socratis familiaritate, cuius singularem integritatem suspiciebat, coepit esse mansuetus, ac modestus. Citat autem hunc senarium e poeta quopiam:

*)ep=thc' a)le/ktwr w(s2, kli/nas2 ptero\n.

Pauidus refugit, more gallinacei,
Cum victus alas illi summittit suas.

Meminit huius et in vita Pelopidae. Certamen autem gallorum apud veteres solenniter, ac publicitus exhibebatur. Caeterum, quamquam animal natura pugnax est, tamen gallus, vbi se sentit imparem in conflictu, mire deiectus, ac supplex profugit, risum praebens spectatoribus.

Non magis parcemus quam lupis.

*ou) feiso/meqa ma=llon h)\ lu/kwn, id est, haud magis parcemus, ac lupis. Aristophanis interpres prouerbialem figuram esse admonet, inde natam, quod antiquitus lex ad interficiendos lupos etiam praemio inuitabat apud Atticos. Etenim, qui lupi catulum interemisset, huic talentum: qui adultum occidisset, duo talenta dabantur. Vnde et Apollinem, lu/keion, kai\ lukokto/non cognominarunt. Aristophanes in Auibus:

*feiso/meqa ga/r ti tw=n de\ ma=llon h)\ lu/kwn.

id est:

Quid enim his magis parcemus, atque ipsis lupis?

Nisi si qua vidit auis.

*plh\n e)i/tis2 ei)=den o)/rnis2, id est, Nisi si qua vidit auis. Hyperbole prouerbialis de re vehementer occulta. Aristophanes in Auibus:

*ou/dei\s2 ei)=den to\n qhsauro\n to\n e)mo\n,
plh\n e)i/tis2 a)\n o)/rnis2.

id est:

Nemo meum vidit thesaurum, nisi forsan si qua auis vsquam.

Suidas etiam hunc versiculum citat ex Aristophane:

*ou)dei\s2 meqewrei= plh\n o( paripta/menos2 o)/rnis2.

id est:

Nemo me contuetur, nisi praeteruolans auis.

Perdicis crura.

*pe/rdikos2 ske/los2 id est, Perdicis tibia. Perdix caupo quispiam erat claudus, ab Aristophane locis aliquot notatus, vnde et in prouerbium abiit. Cuius mentionem fecit Aristophanes grammaticus in prouerbiis orationis solutae. Dicebatur in crura gracilia, distortaque. Refertur a Suida, perdi/keios2 pou\s2, id est, Perdicis pes. In loripedes quadrat. Citatur


page 495, image: s0495

hoc carmen apud Athenaeum in primi libri fragmentis:

*)/egxei piei)/n moi kai\ to\ pe/rdikos2 ske/los2.
*)ami/da do/tw tis2, h)/ plakou=nta/ tis2 do/tw.

id est:

Infunde bibere, et crura perdicis mihi.
Matulam det aliquis, aut placentam porrigat.

Verum haud videtur hoc ad prouerbium admodum facere.

Tolle calcar.

*ai)=re plh=ktron a)munth/rion id est, Tolle calcar vltorium. Extat adagium in Aristophanis Auibus:

--- *ai)=re plh=ktron, ei) ma/xei.

id est:

--- Tolle calcar, si pugnas.

In eum dici solitum, qui iam vltionem non parat. Mutuo sumpta metaphora a gallis pugnam inituris, quibus ferrei stimuli quidam alligari solent, quo se tueantur inter certandum. quanquam, auctore Aristotele libro De animalibus secundo, capite duodecimo, natura calcar addidit ex auium genere iis, quae ob corporis molem sint ad volatum minus idoneae. Cuiusmodi sunt galli. Id confirmat Plinius libro decimo, capite vigesimo primo. Et regnum, inquit, in quacumque sunt domo, exercent: dimicatione paritur hoc quoque inter ipsos, velut ideo tela adnata cruribus suis intelligentes: nec finis saepe commorientibus.

Minus habet mentis, quam Dithyramborum poetae.

*diqurambopoiw=n nou=n e)/xeis2 e)la/ttona.

id est.

Minus sapis scriptoribus Dithyrambicis.

In stupidos, ac furiosos torquetur. Adagium annotatur ab Aristophanis interprete in Auibus. Sumtum a poetis Dithyrambicis, qui, Baccho afflati furebant. vnde et Horatius:

Aut insanit homo, aut versus facit,

In Odis, Pindari grandiloquentiam attollens, Seu, inquit, per audaces noua dithyrambos verba deuoluit, numerisque fertur Lege solutis. Philostratus in Sophistis immoderatam in dicendo vehenmentiam, ac granditatem aliquoties appellat to\ diqurambw=des2, eosque dicit e)k bakxeu/ein, kai\ u(perbakxeu/ein.

Cercyraea scutica.

*kerkurai=a ma/stic, id est, Cercyraeum flagrum: De re superuacaneo cultu exornata. Quadrabit et in ea quibus ornatus additur neutiquam decorus, aut congruus. Cercyraeis (quoniam crebris seditionibus agitabantur) mos erat gestare flagra ingentia, ansis eburneis exornata. Quidam aiunt, ea duplicia fuisse. Itaque in prouerbium abierunt. Auctor interpres Aristophanis in Aues. Lycurgus rhetor, cum ob immodicam linguae libertatem e concione eiiceretur, exclamauit, w)= kerkurai=a ma/stic w(s2 pollw=n tala/ntwn a)ci/a ei)=, id est, O Cercyraea scutica, quam multa vales talenta. Notans populum inutilem. magno tamen alendum. Refert Plutarchus in vita decem rhetorum.

Larus.

*ke/pfos2 la/ros2, id est, Cepphus larus. In garrulum, ac vecordem dicebatur, praecipue qui cuiusvis rei cupiditate deceptus capitur: Ab auis ingenio ductum, quam spuma marina gaudere tradunt. Capitur autem ad hunc modum, Obiicitur spuma primum


page 496, image: s0496

longiore interuallo. Deinde propius, propiusque. Postremo manibus gestantes exhibent. Larus itaque cibi auiditate captus comprehenditur. Aristoph. vtitur in Pluto, Interpres admonet cognomen esse prouerbiale. Rursum in Nebulis Cleonem Larum vocat, quod furtis, ac rapinis inhiaret. Lucianus in libello De mercede seruientibus, sauto\n de\ parakale/sas2 qar)r(ei=n, e)pixei/rei th=| a)/gra| ei) qe/leis2, kaqa/ per o( la/ros2, o(/lon perixanw\n to\ delear, id est, Sumpta vero fiducia, venatum aggredete, si videtur. Lari in morem, totam escam ore deuorans. Athenaeus libro Dipnosophistarum 10. indicat auem hanc Herculi attributam a priscis, quod et ille fuerit a)ddhfa/gos2, atque itidem boufa/gon esse vocatam. Olim praecipuus gurgitum luxus erat in piscibus, id quod omnium libri testantur, quicunque vel apud Graecos, vel apud Latinos scripserunt de hoc genere. Proinde congruet et in obsonatores, quod Larus auis piscium sit appetens.

Cepphus parturit.

*ke/pfos2 w)di/nei, Larus parturit. Dicebatur in eos, qui pollicerentur ingentia, deinde nihil promissis dignum praestarent. Est enim Larus auis, multa plumarum copia circumtecta, caeterum carnibus exiguis: pariens autem vociferatur. Recensetur adagium ab Aristophanis interprete, in comoedia, cui titulus, Pax. Confine est illi:

Parturiunt montes, nascetur ridiculus mus.

Canis festinans caecos parit catulos.

*(h ku/wn speu/dousa tufla\ ti/ktei, id est, Canis festinans caecos parit catulos. In eos iaciebatur, qui, nimio festinandi studio, rem parum absolutam edunt: vt, si quis operis parum elimati praecipitet editionem. Hinc natum, quod canis, quia celerius pariat, catulos caecos velut adhuc immaturos edit. Aristoteles libro De generatione animalium 4. demonstrat, id potissimum euenire in animantibus, quae multifidis sunt pedibus, et numerosum alunt foetum, vt vulpes, vrsa, leaena, canis, lupa. Nam haec omnia caecos pariunt catulos: quaedam etiam informes adhuc edunt. In causa putat, quod, cum corporis humor non sufficiat alendo tam numeroso foetui, natura partum imperfectum potius educit. Galenus item libro, quem conseripsit de semine, ta\s2 de\ ku/nas2 h)/dh pou= kai\ h( paroimi/a fhsi\n tufla\ ti/ktein u(po\ spoudh=s2, id est, Canes vero etiam prouerbio iactatum est, ob festinationem caeca paere. Quamquam canum catulos Galenus mauult imperfectos dici, quam caecos: cum talpae proprie caecae dicantur. Animantia, quae foetus edunt caecos, a)laoto/ka vocantur Graecis, quasi Latine dicas Caecipara. Alludit ad paroemiam Aristophanes in Pace:

*(h ku/dwn a)kalanqi\s2 e)peigome/nh tufla\ ti/ktei.

id est:

Caeca parit properato Acalanthis tinnula nixu.

Et interim Graeci grammatici dubitant, quid sit Acalanthis: alij putant nomen insignis canis, deductum para\ to\ a)kalo\n qei=n. id est, quod placide currat. Sunt rursus, qui suspicentur auem esse. kw/dwn autem tintinabulum est, quo in aedibus magnatum, et hodie in collegijs, conuocantur familiares ad officium. Alij suspicantur dictum, tara\ to\ a)ka/llein, id est,


page 497, image: s0497

a blandiendo, quod notis abblandiens canis, allatrat hospites. Sic diuinant, Aristophanis interpres, Etymologus, et Suidas.

In canis podicem inspicere.

Aristophanes e)n e)kklhsiazou/sais2,

*tou/tw| me\n ei)=pon e)s2 kuno\s2 pugh\n o(ra=n.

id est,

Canis quidem hunc inspicere iussi podicem.

Interpres admonet vulgo dici solere in caecutientes: adscribens et hunc trochaicum:

*)es2 kuno\s2 pugh\n o(ra=sqai kai\ triw=n a)lwpe/kwn.

id est,

In canis despicere podicem, triumque vulpium.

Allusit eodem et in Acharnensibus, *toi=s2 o)sti/nois2 fush=te to\n prwkto\n kuno\s2, Obscoenius est, quam vt vertere libeat. Has profecto nugas pigeret adscribere, ni propositum esset operi suscepto per omnia satisfacere, kai\ h(\n e)/laxon spa/rthn kosmei=n.

Tentantes ad Troiam pervenerunt Graeci.

THEOcritus in Syracusis, tentando, atque experiendo quantumlibet etiam ardua perfici, figura proverbiali significans,

*)es2 troi/hn, inquit, peirw/menoi h)=lqon a)xaioi\.
*kalli/sta pai/dwn, pei/ra| qh\n pa/nta telei=tai.

id est,

Tentando ad Troiam venere Pelasgi.
Cuncta, puellarum pulcherrima, perficit vsus.

Deum sequere.

PLVTARchus in libello De audiendo, refert hoc adagium, quod et inter septem Graeciae sapientum oracula celebratur, e(/pou qew=|, id est, Sequere Deum. Putat hunc esse sensum, Obtempera rationi. Quasi cuique debeat oraculum esse, quidquid in pectore dictauerit ratio. Vnde et Virgilius dixit:

An cuique deus sua dira cupido.

Cui versus ille Graecis celebratus adstipulatur.

*(o nou=s2 ga\r h(mi=n e)sti\n e)n e(ka/stw| qeo\s2.

id est,

Inest enim suus cuique animus, deus.

Et Menander apud Plutarchum.

*(o nou=s2 ga\r h(mw=n o( qeo\s2.

id est.

Nam noster animus numen est.

Et consimilia quaedam apud Lucanum dicit Cato Vticensis. Sumptum videtur ex Homericae Iliadis lib. 1. vbi Achilles Palladi obtemperans haec dicit:

*(/os ke qeoi=s2 e)pipei/qhtai, ma/lat' e)/kluon au)tou=.

id est.

Qui diis paruerit, proni huius vota receptant.

Apud eundem est hoc hemistichium non vno loco positum, *kai/ tis2 qeo\s2 h(gemo/neue, id est, Quin et diuum aliquis ductor fuit. Plato in Critone, e)/a toi/nun, w)= kri/twn, kai\ pra/ttwmen tau/th, e)peidh\ tau/th o( qeo\s2 u(fhgei=tai. id est, Sine igitur o Crito, et hoc pacto agamus, quandoquidem hac nos ducit Deus. Cicero libro de finibus 3. commemorat inter praecepta veterum sapientum, quae constat proverbiorum vice celebrata. Quaeque sunt, inquit, vetera praecepta sapientum, qui iubent tempori parere, et sequi deum, et se noscere, et nihil nimis.

Lingua quo vadis.

*glw=ssa poi= poreu/h|, po/lin o)rqw/sousa, kai\ pa/lin a)natre/yousa, i. Lingua quo vadis? Erectum ciuitatem, eandem denuo subversura. Refertur a Suida, Zenodoto, Diogeniano. Docet linguam plurimum vtilitatis afferre


page 498, image: s0498

mortalibus, et eandem rursum plurimam afferre perniciem, tametsi membrum corporis sit per quam exiguum. Bias, referente Plutarcho in libello De audiendo, rursum in alio, De loquacitate, Amasidi, Aegyptiorum tyranno, iubenti, vt sibi, quod esset in victimae, quam ad illum miserat, carnibus et optimum, et pessimum mitteret, linguam resectam misit, innuens huius vsum esse praecipuum, siue prodesse cupias siue nocere.

Ollas ostentare.

*xu/tras2 e)pidei/knusqai, id est, Ollas ostentare, est, rem per se ridiculam ac sordidam, perinde, vt maximam, efferre. Plutarchus in libello, De auscultando, taxans sophistas, quibus mos erat a)do/cous2, id est, infames materias verborum fucis exornare, cum vomitum, febrim, Busiridem, atque id genus alia laudant, kai\ nh\ di/a, inquit, xu/tras2 e)pideiknu/menoi, id est, Ac per Iouem ollas ostentantes. Non quod prorsus improbandum sit, si quis vel exercendi vel laxandi ingenii gratia, ludat nonnunquam in huiusmodi argumentis, modo iocus sit eruditus et cum voluptate misceat nonnihil vtilitatis. Quandoquidem ridentem dicere verum, quid vetat? Immo fit, vt citra offensam, et gratius irrepat in animos mortalium veritas, huiusmodi lenociniis commendata, adeo, vt Aulus Gellius non dubitet ridiculas Aesopi fabellas tetricis illis, et e coelo delapsis Stoicorum dogmatis anteponere. Lusit et ipse Plutarchus in Gryllo, festiuiter sane, sed ita tamen, vt philosophum iocari, non scurram, possis agnoscere. Ergo proverbium affine fuerit illi, quod alibi dictum est, xu/tran poiki/lleis2, id est, Ollam variegas.

Puer glaciem.

*(o pai=s2 kru/stallon, id est, Puer glaciem. Dicebatur in eos, qui, cum retinere quippiam non possint, nolunt tamen amittere. Veluti, si quis magistratum recuset deponere, cui gerendo sit impar, aut a munere nolit absolui, quod tueri tamen non possit. Competet et in eos, qui sponte nolint a se amouere, quod tamen aliquanto post sit elapsurum. Vt, cum opes vrgemus, premimusque, mox nihilominus nos relicturas. Aut, cum rem noxiam vrgemus, nec volumus amittere, quod laedit. Refertur a Zenodoto, Suida, Diogeniano. Meminit Plutarchus, et explicat lib. De futili loquacitate. Sumptum videtur e Sophocle, qui amorem comparat pueris, qui glaciem conspectam arripiunt manibus, ac delectantur: sed ea mox liquescente, nec facile possunt abiicere lubricam massam, nec retinere noxiam. Itidem amor nec excuti potest ob voluptatem adiunctam, nec retineri ob molestias admixtas voluptatibus maiores.

Vnum ad vnum.

*)en pro\s2 e(/n fasin, inquit Lucianus, id est, vnum ad vnum, nimirum figuram proverbialem esse significans, cum exactius singula singulis componantur. Theocritus in Pastore:

*(emi\n de/ tu bokolia/sdeu
e(\n poq' e(/n,

id est, si libet ad verbum reddi,

Tu vero mihi pascito boues
Vnum ad vnum.

Sic enim quidam eruditi legunt. Plato lib. De legibus 5. dei= de\ pa/nta a)/ndra e(\n pro\s2 e(\n tou=to speu/dein. Reddetur et hoc ad verbum, Oportet autem omnem, vnum ad vnum, ad hoc festinare, hoc est, pro se quemque. Idem in libro 6. e(\n e)f' e(ni\ pare/xein.


page 499, image: s0499a

Vtitur et lib. 1. plane proverbiali figura, e(\n pro\s2 e(\n. Rursum lib. 4. a)nq' e(no\s2 e(\n. Translatum videri potest a proelio, quoties acriter res geritur, singulis aduersus singulos dimicantibus. Nisi malumus ad Laconicum illud apophthegma referre. Narrat enim Plutarchus in libello de futili loquacitate, Lacedaemonios aliquando vnum legatum ad Demetrium regem misisse. Cumque stomacharetur tyrannus, vociferareturque, Vnum inquiens, ad me Lacedaemonii? legatum nihil attonitum respondisse. Vnum ad vnum. Nec absurde dixeris, a mathematicis mutuo sumptum, quorum est haec loquendi figura peculiaris, e(\n pro\s2 e(\n, id est, Vnum ad vnum, sic enim proportionem constare dicunt, quam vocant, parilitatis, siue aequalitatis.

In nocte consilium.

*)en nukti\ boulh\, id est, In nocte consilium. Admonet adagium, non esse praecipitandum consilium, neque statim ad primos animi impetus quippiam agendum. Nox autem propter solitudinem ac silentium, vel maxime ad considerandum, consultandumque de rebus grauibus est idonea. Praeterea saepenumero fit, vt somnus, sedata cupiditate, pristinam sententiam vertat. Vnde etiam vulgo dicitur ab idiotis nostratibus, super hac re indormiam, vbi significant se per otium deliberaturos. Porro praeceps consilium inauspicatum esse solere, et vulgato sermone dicitur, et eleganter admonuit Sophocles apud Plutarchum libello de garrulitate:

*ou) ga/r ti boulh=s2 tauto\ kai\ dro/mou te/los2.

id est,

Cursus enim haud est finis idem, et consilii.

Siquidem in cursu vincit, qui celerrimus sit, in consultando cunctatio tutior est, periculosa celeritas. Plutarchus in Symposiacis, decad. 7. problem. 9. citat Platonem, qui scripserit, apud Lacedaemonios, ni fallimur, fuisse nukterino\n su/llogon, id est, Nocturnum conventum grauissimorum, ad quem difficilimae causae reiiciebantur. Addit, apud veteres noctem eu)fro/nhn fuisse vocatam, para\ to\ eu)= fronei=n, a bene sapiendo.

Vbi quis dolet, ibidem et manum habet.

*(/opou ti\s2 a)lgei=, kei=se kai\ th\n xei=r' e)/xei.

id est,

Vbi dolet quis, ibi et manum frequens habet.

Senarius proverbialis, quem refert Plutarchus lib. De futili loquacitate. Natum est dictum a naturali hominum consuetudine, qua fit, vt ei corporis parti, quae dolet, frequenter manus admoueamus. Tempestiuiter vtemur, cum significabimus, quempiam ea tractare, deque iis libenter verba facere, quae mouent animum. Stobaeus idem refert ad hunc modum:

*(/opou ti\s2 a)lgei=, kei=se kai\ to\n nou=n e)/xei.

id est,

Vbi quis dolet, illic et mentem habet.

Allusisse videtur ad proverbium Cicero epist. ad Attic. libro 3. Sed non faciam, vt aut tuum animum angam querelis, aut meis vulneribus saepius manum afferam. Item Plaut. in Persa. Quasi lippo oculo me meus herus vtitur, manum abstinere haud quit tamen. Plutarchus huc torquet, Vbi quid siue dolet siue delectat, ibi quisque linguam habet. Sic Laudibus arguitur vini vinosus Homerus, et Pindarus taxatur, vt fila/rguros2, quia multus in laudando auro. Nam hoc


page 500, image: s0500

pacto statim auspicatur Olympia, a)/riston me\n u(/dwr, o( de\ xruso\s2, ai)qo/menon pu=r a(/te, diapre/pei nukti\ mega/noros2 e)/coxa plou/tou, id est, Optima quidem aqua, caeterum aurum, velut ardens ignis, eminet noctu, magnificas supra opes. Rursum in Isthmiis hymno tertio, *kai\ megasqenh= no/misan xruso\n a)/nqrwpoi periw/sion a)/llwn, id est, Et multipotens iudicarunt aurum homines eximium in caeteris.

Plus apud Campanos vnguenti, quam apud caeteros olei fit.

PLINIVS naturalis historiae lib. 18. cap. 11. In Campania tamen, inquit, laudatissimus campus est. Montibus subiacet nimbosis, totis quidem 40. mill. pass. planitie. Gratia terrae eius, vt protinus soli natura dicatur, puluerea summa, inferior bibula, et pumicis fistulans vice. Montium quoque culpa in bonum cedit. Crebros enim imbres percolat atque transmittit. Nec diluit, aut madore voluit propter facilitatem culturae. Eadem acceptum humorem nullis fontibus reddit, sed temperat: et concoquens, intra se vice succi continet. Seritur toto anno, panico semel, bis farre. Et tamen vere segetes, quae interquieuere fundunt rosam, odoratiorem satiua. Adeo terra non cessat parere. Vnde vulgo dictum, Plus apud Campanos vnguenti, quam apud caeteros olei fieri. Quantum autem vniuersas terras campus circumcampanus antecedit, tantum ipsum pars eius, quae Laboriae vocatur, quem Phlegraeum Graeci appellant. Hactenus Plinius. Si cui placebit adagium ad allegoriam trahere, poterit accommodari, vel in regionem, vel in hominem adeo caeteris antecellentem, vt apud hunc maior sit exquisitarum rerum copia, quam apud alios mediocrium, aut vulgarium.

Ne via quidem eadem cum illo vult ingredi.

*mhde\ th\n au)th\n o(do\n badi/zein, id est, Ne via quidem eadem ingredi dicuntur, qui extremo dissident odio, adeo, vt non solum mensa, tectove communi non sustineant vti, sed ne via quidem communi velint ambulare. Vnde et vulgata dicunt ironia, Vsque adeo illum amat, vt si forte fortuna fuerit obuius, in aliam deflectat viam. Plutarchus in commentario, peri\ filadelfi/as2, tw=| de\ a)delfw=| mhde\ th\n auth\n o(do\n oi)o/menos2 dei=n badizein, id est, Cum fratre vero ne via quidem eadem sibi putans ingrediendum esse. Huic congruit proverbialis ille versiculus:

*kakw=| su\n a)ndri\ mhd' o(/lws2 doipo/rei.

id est,

Viro scelesto ne viae fueris comes.

Extra cantionem.

*para\ to\ me/los2, id est, Extra cantum, agi dicive dicunt, quod ad rem non pertinet. Etiam si proverbio in alienam transfuso linguam, perit genuina illa gratia. Siquidem para\ me/los2, perinde sonat, quasi dicas, parum modulate, parum concinne, parum apte, parum decore. Nam, quod in musica est me/los2, id in vita decorum. Lucianus in Eunucho: kai\ e)f' w(=n a)/ntis2 h)|de/sqh para\ me/los2 ti\ fqegca/menos2, id est, Et apud quos vereretur aliquis praeter cantum quippiam dicere, id est, quod a re esset alienius. Imitatus est hanc figuram ex Platone, qui lib. De legibus 3. scribit ad hunc modum: para\ me/los2 e)/moige a)\n dokh=s2 fqe/gcasqai, id est, Praeter cantilenam mihi dicturus fuisse videris. Et in Critia: *para\ me/los2 de\ ei)/ ti peri\ au)tw=n a)/kontes2 ei)/pomen, di/khn th\n pre/pousan e)pitiqe/nai, id est, Quod si


page 501, image: s0501

quid extra cantionem imprudentes de ipsis sumus locuti, congruam poenam exigere. Aristophanes in Concionatricibus, eleganter vnico verbo dixit, paraxordiei=n, pro eo, quod est, absona nec ad rem facientia loqui.

- prose/xwn o(/pws2
*mhde\n paraxordih=s2 w(=n dei= s' a)podei/cai.

i.

Attente cauens,
Vt ne quid alienum loquare, et absonum
Ab his, tibi quae sunt probanda.

Aristot. lib. Rhet. 3. notat, a poetis quibusdam dictum, a)/xordon kai\ a)/luron me/los2, cantionem dissonam, nec fidibus respondentem. Apte torquebitur in eos, qui secus viuunt, quam docent. Finitimum est huic, quod alibi retulimus, ou)de\n pro\s2 e)/pos2, nihil ad verbum, seu nihil ad carmen. Quo quidem Aristoph. e)n e)kklhsiazou/sais2, noue vtitur pro temere.

*ou) ga\r to\n e)mo\n i(drw=ta kai\ feidwli/an
*ou)de\n pro\s2 e)/pos2 k' a)noh/tws2 e)kbalw=.

id est,

Neque enim meo sudore quod parauerim,
Meaque parcimonia, temere, ac nihil
Ad rem profudero.

*ou)de\n pro\s2 e)/pos2, Scholia exponunt, w(s2 e)/tuxe, e(/neka mhdeno\s2, id est, temere et absque causa. Posterior versus Graecus non constat suis pedibus. Restituetur, si legamus ou)de/n te pro\s2 e)/pos2 ka)noh/tws2 e)kbalw=. Quod carmen, quidem duximus satius, vel alieniore citare loco, quam eo studiosum fraudare lectorem. Natum, vt videtur, ab apophthegmate Themistoclis, qui Simonidi poetae, petenti quiddam a se parum aequum, respondit ad hunc modum: Neque tu bonus esses poeta, si praeter cantum caneres, neque ego bonus princeps, si praeter leges iudicem. Sumptum est ab antiquis cantoribus, qui vocem ad lyram accommodabant. Aut certe a concentu vocalium musicorum, vbi si quis dissonat ab harmonia, grauiter offendit aures. Lucianus e)cagw/nia vocat, quae ad causam non pertinent. M. Tull. o(dou= pa/rerga, quae aliena a re proposita.

Ignis, mare, mulier, tria mala.

CIRcumfertur apud Graecos et hic trimeter proverbialis:

*pu=r, kai\ qa/lassa, kai\ gunh\, kaka\ tri/a.

id est,

Ignis, fretumque, et mulier, haec mala tria.

Nam incendio nihil formidabilius, mare item periculosissimum est. Vnde et Aeschylus in Persis:

*amaxon ku=ma qala/sshs2

id est,

Maris haud vincitur vnda.

His autem similimum quiddam esse mulierem sentit paroemia. Porro, mulierem omnem esse malam, per quam venuste significauit Lacon quidam, qui, cum vxorem duxisset perpusillam, dicebat, e malis, quod minimum esset, eligendum. Fatetur et apud Euripidem Medea, feminarum genus esse malum:

*all' e)sme\n oi(=on e)sme\n, ou)k e)rw= kako\n,
*gunai=kes2.

id est,

Sumus quidem quales sumus nos feminae,
Neque enim malae ausim dicere.

Euripides apud Planudem in vita Aesopi, inter omnia mala principatum tribuit mulieri.

*pollai\ me\n o)rgai\ kuma/twn qalassi/wn,
*pollai\ de\ potamw=n, kai\ puro\s2 qermou= pnoai\,
*deino\n de\ peni/a, deina\ d' a)/lla muri/a,
*plh\n ou)de\n ou(/tw deino\n, w(s2 gunh\ kakh\.

id est,

Furore multo saeuit iratum mare,
Pronique fluuii, et ignis acris impetus,


page 502, image: s0502

Inopia acerba, acerba alia quam plurima,
Sed nil ita acerbum, et noxium, vt mulier mala.

Falces postulabam.

*amas2 a)ph/|toun, id est, Falces postulabam. In eos, qui respondent id, quod ad rem nihil attinet. Plutarchus in commentario, peri\ a)dolesxi/as2 admonet, vt qui velit accurate respondere, mentem rogantis diligenter perdiscat: ne illud fiat, quod prouerbio dici consueuit a(/mas2 a)ph/|toun. Est autem senarius prouerbialis apud Suidam, et Zenodotum:

*amas2 a)ph/|toun, oi(/d' a)phrnou=nto ska/fas2.

id est,

Falces petebam, at hi ligones denegant.

Videtur hinc natum, quod agricolae cuipiam, a vicino falcem commodato petenti, negauerit ille, sibi ligonem esse domi. Theocriti scholiastes in Pastoribus annotauit, Atticis a)/mhn dici, quod communis Graecorum lingua vocat di/kellan, siue skapa/nhn, id est, ligonem, quod si ska/fh, idem significat, quod skapa/nh, ridiculum erit in responso, perinde, ac si si quis petenti gladium, neget se habere ensem. Sunt, qui sentiant ska/fhn esse poculi genus, aut vasis caui.

Alba auis.

*leuko\s2 o)/rnis2, id est, Alba auis: pro re noua, atque auspicata dixit M. Tullius in epist. familiaribus libro septimo: Cum enim salutationi nos dedimus amicorum, (quae fit hoc etiam frequentius, quam solebat; quod quasi albam auem videntur, bene sentientem ciuem videre) abdo me in bibliothecam. Quadrabit et in rem admodum raram, et inusitatam, quod aues perpaucae sint hoc colore: Ita Iuuenalis:

- Coruo quoque rarior albo.

De albae gallinae filio dictum est alibi.

In alieno choro pedem ponere.

*en a)llotri/w| xorw=| po/da tiqesqai, id est, In alieno choro pedem ponere: est sese miscere negotiis alienis, et aliorum sibi vindicare partes. Plutarchus in commentario, quem inscripsit. Quo pacto seipsum aliquis citra inuidiam laudare possit, to\n me\n ga\r e)n a)llotri/w| xorw=| po/da tiqe/nta, peri/ergon h( paroimi/a kai\ geloi=on a)podei/knusi, id est, Eum quidem, qui alieno choro pedem imponit, curiosum, ac ridiculum esse prouerbium declarat. Idem in Symposiacis, e)gw\ de\ kai/per e)n a)llotri/w| xorw=| po/da tiqei\s2, ei)=pon, id est, Ego vero, tametsi pedem in alienum inferens chorum, dicebam, hoc est, respondens de re, quae ad philosophi professionem non pertinebat. Affinis est huic adagio metaphora perquam elegans, neque discrepans a specie prouerbiali, qua vsus est Aristides in Miltiade, miltia/dhn de\ to\n e)n maraqw=ni, tou= xorou= ta/comen id est, Porro Miltiadem, qui est apud Marathonem, qua chori parte collocabimus? Interpres addit, metaphoram sumptam a choris Dionysiacis. Certe constat, mutuo sumptum, a choreis, ac saltationibus. Quibus si quis ignotus admisceat sese, derideatur, atque exsibiletur ilico. Plato in Euthydemo. th\n de\ sofi/an tou= xorou= ta/comen, e)n toi=s2 a)gaqoi=s2, h)\ pw=s2 le/geis2, id est, Hanc sapientiam in quo choro statuemus, inter bona, aut quid censes?

Ne magna loquaris.

*mh\ mega/la le/ge, id est, ne grandia loquaris. Refertur a Diogeniano. admonet, temperandum esse a magniloquentia, iactantiaque, qua nihil omnium intolerabilius. Dictum est


page 503, image: s0503

autem propter Nemesim deam, quae grandiloquentiam huiusmodi non finit impunitam. M. Tullius Epistolarum ad Atticum libro quarto, epiftola octaua:

*mh/pw meg' ei)/ph|s2 pri\n te/lous2 a)ntia/shs2.

id est,

Ne quando iactes, ni prius perfeceris.

Aristophanes in Ranis.

*w daimo/ni' a)ndrw=n mh\ mega/la li/an le/ge.

id est,

Mirande vir, ne magna nimium dixeris.

His verbis Bacchus reprimit Euripidem, per arrogantiam semet anteponentem Aeschylo. Sophocles in Aiace flagellifero.

*mhde\n me/g' ei/ph|s2, ou)x o(ra=|s2 i(/n' ei)= kakou=.

id est,

Ne magna loquere, non vides, quo insis malo?

Theocritus in Cycope.

*mhde\n me/ga muqeu=.

id est,

Ne quid sublime loquaris.

Theognis:

*mh/pote ku/rn' a)gora=sqai e)/pos2 me/ga. oi)=de ga\r ou)dei\s2
*anqrw/pwn o(/ti nu\c x' h(me/ra a)ndri\ telei=.

id est,

Verbum Cyrne caue magnum ne dixeris vnquam.
Nescis, quidnam homini noxve, diesve ferat.

Plato in Phaedone, *mh\ me/ga le/ge, mh/tis2 h(mw=n baskani/a peritre/yh| to\n lo/gon to\n me/llonta le/gesqai, id est, Ne loquere grandia, ne qua nobis inuidia futuram orationem interturbet. Antiquitas enim finxit deam Nemesim, iactantiae vltricem. Ita Pindarus in Isthmiis hymno quarto: *all' o(/mws2 kau/xhma kata/brexe siga=|, zeu\s2 ta/de kai\ ta\ ne/mei, id est, Attamen gloriationem obnubila silentio. Iuppiter haec, et illa partitur. Est enim vnica placandae inuidiae ratio, si quid accidit boni, ad auctorem Deum referatur. Idem in Nemeis hymno decimo. *esti de\ kai\ ko/ros2 a)nqrw/pwn baru\s2 a)ntia/sai, id est, Est autem graue in hominum inuidiam incidere. Est enim inuidum mortalium ingenium, nec vlla re citius saturatur, quam audiendis laudibus. Idem eiusdem operis hymno quinto, ai)de/omai me/ga ei)pei=n. Huc allusisse videtur Virgilius, lib decimo:

Dixerat ille aliquid magnum.

Inuenitur saepius et me/ga fronei=n, pro eo, quod est, insolentem, atque elatum esse. Sophocles in OEdipo tyranno.

*fronei=n ga\r w(s2 gunh\ me/ga.

id est,

Sentire enim altum vt femina.

Extat et senarius prouerbialis:

*ot' eu)tuxei=s2 ma/lista, mh\ me/ga fro/nei.

id est,

Ne quid tume, cum res secundae maxime.

Et me/ga pne/ein, id est, Magnum spirare. Eurip. in Bacchis.

*ka)\n pne/wn e)/lqh| me/ga.

id est,

Quamuis magnum spirans venias.

Eleganter Horatius huiusmodi grandiloquentiam, ampullas, et sesquipedalia verba vocat in Arte poetica.

Proiicit ampullas, et sesquipedalia verba.

Terentius in militem gloriosum. Et magnifica verba. Legimus et tragikw=s2 le/gein, id est, Loqui tragice, et e)ktragw|di/zein, pro eo, quod est, magnificis verbis efferre. Horatius in Epist.

Et spirat tragicum satis, et feliciter audet.

Tametsi non fugit, poetam hoc loco simpliciter dixisse, spirat tragicum.

Exercitatio potest omnia.

*mele/th pa/nta du/natai, id est, Cura


page 504, image: s0504

omnia potest. Laertius hanc sententiam Periandro tribuit, qui Isthmum etiam tentarit perfodere. Significat autem, nihil esse tam arduum, quod diligentia, curaque non efficiatur. Virg. in Georg.

- Labor omnia vincit
Improbus, et duris vrgens in rebus egestas.

Exstat apud Graecos prouerbialis sententia: qeoi\ ta)gaqa\ toi=s2 po/nois2 pwlou=ntai, id est, Dii bona laborib. vendunt. Huc allusit Horatius:

Perrupit Acheronta Herculeus labor.

Sophocles in Electra:

*po/nou toi xwri\s2 ou)de\n eu)tuxei=.

id est,

Citra laborem nihil bene est.

Fertur et versus Menandri,

- *pa/nta ta\ zhtou/mena
*dei=sqai, meri/mnhs2 fasi\n oi( sofw/teroi.

id est,

Quaecunque votis expetuntur, praedicant
Egere curis, qui valent prudentia.

Simplicius Antiphanes,

*th=s2 e)pimelei/as2 pa/nta dou=la gi/gnetai.

id est,

Domat, atque subigit cuncta diligentia.

Quanquam autem in praesentia non est neque propositi, neque operis huius, quidquid ad huiusmodi sententias facit, in vnum conuerrere, tamen haud grauabimur, (quandoquidem casus obtulit) adscribere verba Senecae ex libro de ira secundo. Atque nihil est, inquit, tam difficile, et arduum, quod non humana mens vincat, et in familiaritatem perducat assidua meditatio. Nullique sunt tam feri, suique iuris affectus, vt non disciplina perdomentur. Quodcunque imperauit animus, obtinuit. Quidam nunquam ridere consueti sunt. Vino quidam, alii Venere, quidam omni humore interdixere corporibus. Alius contentus breui somno vigiliam indefatigabilem extendit. Didicerunt tenuissimis, et aduersis funibus currere, et ingentia, vixque humanis toleranda viribus onera portare, et in immensam altitudinem mergi, ac sine vlla respirandi vice perpeti maria. Mille sunt alia, in quib. pertinacia impedimentum omne transcendit, ostenditque nihil esse difficile, cuius sibi ipsa mens patientiam indixerit.

Quid primum, aut vltimum?

*ti\ prw=ton, h)\ ti\ u(/staton, id est, Quid primum, aut vltimum? Figura prouerbialis, qua vtimur, quoties aut rerum copiam tantam significamus, vt haesitemus, vnde potissimum exordiamur: aut cum, perplexi, dubitamus, quid primum agere debeamus. Lucianus in libello, cui titulus, De mercede seruientibus, kai\ ti/ soi prw=ton w)= filo/ths2, h)/ ti u(/staton, fasi\, katale/cw tou/twn a(\ pa/sxein h)\ poiei=n a)na/gkh tou\s2 e)pi\ misqw=| suno/ntas2, id est, Quidnam tibi primum, amice, aut quid postremum, vt dici solet, commemorem, ex his, quae et pati, et facere coguntur ii, qui mercede seruiunt? Porro Lucianus desumpsit ex Odysseae libro nono, in quo Vlysses ad hunc loquitur modum:

*ti/ prw=ton, ti/ d' e)/peita, ti/ d' u(sta/tion katale/cw.

id est,

Quid primum, quid mox, et quae tandem vltima dicam?

Iuuenalis:

Quo te circumagis? quae prima, aut vltima ponas?

Eiusdem characteris est illud Euripidis in Iunone insaniente:

*w moi ti/n' u(mw=n prw=ton [note of the transcriber: In the print: prw=|ton ] , h)\ ti/n' u(/staton


page 505, image: s0505

*pro\s2 ste/rna qw=mai.

id est, Quem vestrum ohe, quem pectori admoueam meo primum, vltimumve.

Dente Theonino rodi.

THEONINO dente rodi dicuntur, qui conuiciis lacerantur. Sumptum a Theone poeta quodam rabiosae loquacitatis, petulantissimaeque maledicentiae, vnde et Ausonius in carmine Hendecasyllabo, poetam quempiam indoctum, et mordacem Theonem appellat:

Nec posthac metues vbique dictum:
Hic est ille Theon poeta falsus,
Bonorum mala carminum Lauerna.

Horatius in Epistolis:

Dente Theonino qui circumroditur.

Neque; dissimili figura est vsus in epistola ad Iulium Florum:

Hic delectatur iambis,
Ille Bionaeis sermonibus.

Acron admonet, Bionem philosophum fuisse, qui mordacissimis dialogis lacerauit poetas, sic, vt nec Homero parceret. Porphyrion autumat Aristophanis comici patrem fuisse. Zoili quoque mordacitas propemodum in prouerbio est, sed vt inuidum intelligas magis, quam oblatratorem. Horatius hoc vitium alibi succum loliginis vocat, et salem nigrum, quod cum morsu addat et famae maculam.

Hipponacteum praeconium.

HIPPONACTEVM praeconium, pro infami nota dixit M. Tullius, nimirum prouerbiali schemate, in Epistolis familiaribus, de Tigellio quodam ita scribens: Eumque addictum iam tum puto esse Calui Licinii Hipponacteo praeconio. Nam Hipponax poeta fuit Iambographus, amarulentus, ac notae mordacitatis, qui, auctore Dionysio Halicarnasseo, trimetrum Archilochium de industria in Scazontem infregit, cum inimicos lacerare vellet, quo videlicet feriret fortius. Hic Bupalum, et Anthermon, quod ab his deformi specie pictus esset, versibus iambicis insectatus legitur. Erat autem Hipponacti notabilis in vultu foeditas: quamobrem quidam imaginem eius proposuere in ridentium circulis, quorum aliquot suis carminibus creditur ad laqueum compulisse. Negat id esse verum Plinius libro tricesimo sexto, capite quinto.

Archilochia edicta.

ADAGIONIS faciem habet et illud, quod Cicero scribit ad Atticum, libro secundo: Itaque Archilochia in illum edicta Bibuli, populo ita sunt iucunda, vt eum locum, in quo proponuntur, prae multitudine eorum, qui legunt, transire nequeamus. Archilochia edicta, contumeliosa vocat, ac virulenta. Archilochi poetae mordacitas vulgo celebratissima fuit. Is Lycamben socerum, a quo fuerat repudiatus, huiusque filiam adeo virulentis versibus insectatus est, vt vterque se laqueo praefocauerit.

Archilochi patria.

*arxilo/xou patri\s2, id est, Archilochi patria. Diogenianus testatur hoc dici solere de mordacibus, ac maledicis. Videas enim populos nonnullos natura dicaces, cuiusmodi fuisse feruntur Siculi.

Genuino mordere.

QVI clamculum obtrectant, lacerantque quempiam, eum Genuino mordere dicuntur. Persius:



page 506, image: s0506

- Et genuinum fregit in illis.

Lucilium sentiens poetam Satyricum. Item diuus Hieronymus: Possim respondere, si velim: possim genuinum laesus infigere. Dentes autem genuini sunt omnium reconditissimi, ac propemodum operti gingiua. Sero emergunt homini, nempe circiter annum vigesimum, multis et octogesimo, vt auctor est Plinius libro vndecimo, capite trigesimo septimo. Et ob id haud ab re, liuoris, atque obtrectationis morbo dicati. Potest non absurde referri et ad viperae denticulos illos, quibus eam venenum infundere putant. Plinius eodem, quod modo citauimus, capite. Nam hi quoque sunt viperis sub gena fistulosi. Potest et ad canes referri, qui postremis dentibus ossa duriora circumrodunt. Omnis autem obtrectatio morsus dicitur. Vnde Aristophanes iocatur, in anulo non inesse remedium aduersus sycophantae morsum. Diogenes apud Laertium, rogatus, cuiusnam animantis morsus esset perniciosissimus: Ex feris, inquit, obtrectatoris; ex cicuribus adulatoris. Hoc venenum Horatius Loliginis succum appellat.

Aureo piscari hamo.

AVREO piscari hamo, dicuntur, qui mediocris commodi cupiditate periculum adeunt, vt maximarum rerum faciant iacturam. Commemoratur inter facete dicta Octauii Caesaris a Suetonio. Fit enim nonnunquam, vt piscis hamum etiam ipsum secum auferat. Porro metaphorae pleraeque a piscatione ductae, prouerbii vice sunt vsurpatae. Sicut Expiscari apud Terentium, pro eo, quod est, diligenter elicere, atque exquirere. Vorare hamum, apud Plautum. Semper tibi pendeat hamus, apud Nasonem. Quod si quis pugnet, Augusti dictum non esse prouerbium, certe prouerbiale est, nec indignum, quod in hunc ordinem allegatur. Potest fieri, vt quibusdam etiam hoc libuerit, aureo hamo piscari. Siquidem, auctore Suetonio, Nero Caesar reti aurato, funibus purpura, coccoque nexis, piscari solitus est. Proinde quoties sic ambimus quippiam, vt, si potiamur optatis, mediocre sit emolumentum sin fallat spes, damnum ingens, apte dicemur, aureo piscari hamo. Id quod frequenter vsu venit iis, qui scrutantur abditas terrae venas, sed frequentius, qui vulgo dicuntur Alcumistae, de quibus apud Athenaeum libro sexto, venuste dixit Phalereus Demetrius. o(/ti polla/kis2 katanalw/santes2 ta\ fanera\ tw=n a)dh/lwn e(/neka, a(\ me\n e)/mellen ou)k e)/labon, a(\ de\ ei)=xon a)pe/balon, id est, Quod frequenter certis consumptis incertorum gratia, quae se capturos sperabant, non ceperunt; quae vero habebant, abiecerunt.

Sapientia vino obumbratur.

PLINIVS historiae mundi libro vigesimotertio, cap. primo, Vinum ieiunos bibere nouitio inuento inutilissimum est. Curas, vigoremque animi impedit, ad procinctum tendentib. somno accommodatum, ac securitatibus: iamque dudum hoc fuit, quod Homerica illa Helena ante cibum ministrauit. Sic quoque in prouerbium cessit, Sapientiam vino obumbrari. Hactenus Plinius. Porro, quod Plinius citat, est Odysseae quarto.

Homines frugi omnia recte faciunt.

M. TVLLIVS libro Tusculan. q. 4. Frugalitatis nomen tanquam ad caput referre volumus: quod nisi eo


page 507, image: s0507

nomine virtutes continerentur, nunquam illud tam pervulgatum esset, vt iam prouerbij locum obtineret: Homines frugi, omnia recte facere. Hactenus Cicero. Docet adagium, quosdam improbos homines certis in rebus nonnunquam esse vsui, ac praeclare se gerere, verum vbique ac perpetuo praestare virum integrum, atque inculpatum, id eius demum esse videtur, qui natura, vereque sit probus. Alludit ad hanc sententiam Euripides in Hecuba, cum ait:

*anqrw/pois2 d' ai)ei\
*o me\n ponhro\s2, ou)de\n a)/llo plh\n kako\s2,
*od' e)qlo\s2, ou)de\ sumfora=s2 u(/po
*fu/sin die/fqeir', a)lla\ xrhsto/s2 e)st' a)ei/.

id est:

- Caeterum in mortalibus
Quisquis malus, nil aliud esse, quam malus:
Frugi vsque frugi est, non enim ingenium grauis
Fortuna vitiat, sed probus semper manet.

Idem in Iphigenia in Aulide:

*od' o)rqo\s2,
*eqlo\n safe\s2 a)ei/,

At, qui probus,
Is palam est semper probus.

Aristoteles libro Moralium septimo: *to/te ga\r a)gaqo\n a(plou=n, to\ de\ kako\n polu/morfon. kai\ a)gaqo\s2 me\n o(/moios2 a)ei\, kai\ ou) metaba/lletai to\ h)=qos2, o( de\ fau=los2, kai\ o( a)/frwn ou)de\n e)/oiken e)/wqen kai\ e(spe/ras2, id est, Si quidem, quod bonum, idem simplex, contra, quod malum, id varium est. Et, qui bonus, is semper sui similis, neque vnquam commutat mores. At, quisquis improbus, et stultus, haudquaquam idem esse videtur mane, et vesperi.

Fallacia alia aliam trudit.

TERENTIVS in Andria: Fallacia alia aliam trudit, Donatus admonet, prouerbiali figura dictum. Sumptum a consuetudine conantium fallere, ac dolos dolis consarcinantium, ne deprehendantur. Vnde Consutis dolis dixit Plautus. Et Sutelas appellat huiusmodi technas. Et do/lous2 u(fai/nein apud Homerum, id est, dolos texere.

Sera in fundo parcimonia.

PROVERBIALIS sententia, apud Senecam in prima epistola. Sera in fundo parcimonia, digna profecto quae omni scrinio, omni cado, omni cellae penuariae inscribatur. Admonet, in tempore parcendum rebus necessarijs, neque imitandum profusorum vulgus, qui tum denique incipiunt parcere, posteaquam viderint minimum superesse. Erit elegantior sententia, si traducatur ad res animi, veluti, si quis admoneat iuuenes, ne sinant optimos illos annos inaniter effluere, ne illis eueniat, quod plerisque solet euenire, vt iam natu grandes animum ad res honestas applicent, et, cum perpusillum vitae supersit, tum tempori parcere incipiant. Seram enim in fundo parcimoniam esse. Prouerbium sumptum apparet ex Hesiodo, cuius hi sunt versus in opere, cui titulus, Opera, et dies,

*arxome/nou de\ pi/qou kai\ lh/gontos2 kore/sasqai,
*messo/qi fei/desqai. deinh\ d' e)pi\ puqme/ni feidw/.

i.

Plena vbi dolia sunt, aut iam prope inania vini,
Tum satiare, sed in medio fac parcior esto.
Absurdum siquidem, et graue, in imo parcere fundo

Allusit huc Persius Satyra 2.

- Donec deceptus, et expes,
Ne quidquam fundo suspiret nummus in imo.



page 508, image: s0508

Plutarchus in Symposiacis Decadis septimae, problemate tertio, indicat, poetam admonuisse, tum esse bibendum vinum, cum est optimum. Vinum autem in medio saluberrimum, optimumque esse potu, quemadmodum summa pars olei potissimum laudatur, mellis infima. Primum, quod vini vis calor est, is autem videtur maxime colligi circa medium, proinde id optimum esse seruare. Deinde vini pars inferior vicina faecis corrumpitur, summa pars ab aere proximo laeditur. Nam aerem inimicum esse vino, vel illud satis arguit, quod dolio pleno vinum minus vappescit, quam semipleno. Tum, quod terra defossa, vt aer attingere non possit, quam diutissime vigorem suum conseruat. Theocritus item in Charitibus:

*kenea=s2 e)pi\ puqme/ni xhlou=s2.
id est:

Vacuae fundo capsae.
scrinium inane significans.

Sybaritica mensa.

*subaritikh\ tra/peza, id est, Sybaritica mensa. De conuiuio dicebatur nimium apparato. Natum a gentis eius moribus. Est enim Sybaris oppidum vicinum Crotoni, vt testis est Herodotus lib. 5. Stephanus indicat postea Thurion appellatum. Vnde Sybaritae dicti, gens in architectura voluptatum operosissima, Suida teste, luxu, deliciisque adeo notabilis [correction of the transcriber; in the print notablis], vt, quidquid effeminatum, quidquid molle, quidquid accurata, atque ambitiosa luxuria paratum esset, id vulgo Sybariticum diceretur. Vnde Ouidius in libro Tristium secundo scribens ad Augustum:

Nec qui composuit nuper Sybaritida, fugit.

Sybaritida vocat opus Hemitheonis cuiusdam cinaedi Sybaritae, de generibus voluptatum et obscoenarum deliciarum. Item Martialis libro duodecimo:

Qui certant, inquit, Sybariticis libellis. Philo Hebraeus in vita Moysi, Sybariticas nequitias vocat lasciua poemata. Maximus Tyrius in dissertatione tertia de voluptatibus, Sybariticas saltationes commemorat. Aristoteles libro Moralium Eudemiorum primo, Smyndiridem quoque Sybaritam comparem Sardanapalo inter voluptuarios nominauit. Suidas fabulas aniles, aut parum pudicas, Sybariticas appellatas scribit. Idem refert, Sibaritas instituisse, vt equi ad tibiae cantum saltare condiscerent. Et luxuriosos Sybaritas appellatos, et Sybarissare, Sybaritarum ritu deliciis indulgere, dictum. Adstipulatur et Quinctilianus libro tertio: Frugalitas, inquiens, apud Sybaritas forsan odio foret. Plutarchus in conuiuio septem sapientum, tradit, apud Sybaritas hunc fuisse morem, vt mulieres abusque anno priore ad conuiuium vocarentur, quo se per otium auro, vestibusque possent exornare. Haec, atque huiusmodi ferme referuntur ab Angelo Politiano Miscellaneorum capite 15. Caeterum conuiuium Sybariticum depingit, ac missus Sybaritici meminit Aelius Lampridius in Heliogabali vita, Imperatoris luxu perditissimi, adeo vt nomen inuenerit, vulgo dictus Apicius. Lampridii verba haec sunt. Semper, inquit, sane aut inter flores sedit, aut inter odores pretiosos. Amabat sibi pretia maiora dici earum rerum, quae mensae parabantur, orexin in conuiuio hanc esse asserens. Sexcentorum struthionum capita vna coena multis exhibuit


page 509, image: s0509

ad edenda cerebella. Exhibuit aliquando et tale conuiuium, vt haberet viginti et duo fercula ingentium epularum, sed per singula lauarentur, et mulieribus vterentur, et ipse, et amici cum iureiurando, quod efficerent voluptatem. Celebrauit item tale conuiuium, vt apud amicos singulos singuli missus appararentur, et, cum alter maneret in Capitolio, alter in Palatio, alter in Caelio, alter trans Tyberim, et, vt quisque mansisset, tamen per ordinem in eorum domibus singula fercula ederentur, ireturque ad omnium domos. Sic vnum conuiuium vix toto die finitum est, cum et lauarent per singula fercula, et mulieribus vterentur. Sybariticum missum semper habuit ex oleo, et garo, quem quo anno Sybaritae repererunt, perierunt. De Sybaritarum tum luxu, tum interitu, permulta commemorat et Athenaeus in Dipnosophistis, cum alibi, tum libro duodecimo, in quibus et illud, Sybaritas nullam artem recipere in suam ciuitatem, quae sine strepitu non potest exerceri, veluti fabrorum aerariorum, aut lignariorum, ac similium, ne quid sit quod dormientibus obstrepat. Ob eandem causam gallum gallinaceum fas non est in ciuitate ali. Alia praeterea deliciarum argumenta refert illic, si cui vacat legere. Aristophanes, e)n ei)rh/nh|, subari/zein dixit, pro eo, quod est, opipare, ac genialiter viuere.

*hdh d' e)ce/stai to/q' u(mi=n,
*plei=n, me/nein, kinei=n, kaqeu/dein,
*es2 panhgu/reis2 qewrei=n,
*estia=sqai, kottabi/zein,
*subari/zein.

id est: Iam vero licebit vobis nauigare, manere, mouere, dormire, in festis spectare, conuiuio accipi, cottabo ludere, Sybarissare. Gregorius Theologus ad Basilium simili tropo mensam luxu redundantem, Alcinoi dixit, ou)x w(s2 lwtofa/gou peni/an, a)ll' w(s2 a)lkino/ou tra/pezan, id est, Non ad lotophagorum inopiam, sed Alcinoi mensam.

Sybaritica calamitas.

*subaritikh\ sumfora\, id est, Sybaritica clades. Stephanus tanquam prouerbium notauit. Porro, quemadmodum Sybaritae perierint, idem narrat ad hunc modum. Oraculum huiusmodi acceperant:

*eu)/daimon suba/rita, paineu/daimon, su\men ai)ei\
*en qali/h|si qew=n timw=n ge/nos2 ai)e\n e)o/ntwn,
*eu)= t' a)\n dh\ pro/teron qnhto\n qei/oio sebi/zh|
*thni/ka soi po/lemo/s2 te, kai\ e)mfu/lios2 sta/sis2 h(/cei..

id est:

Felix omnino felix Sybarita futurus,
Dum rebus laetis venerabere numina diuum.
At, simul atque illis mortalis homo anteferetur,
Tum veniet bellumque tibi, atque domestica turba.

Euenit deinde, vt Sybirita [sic] quispiam seruum loris caederet in agro, qui, cum ad numinis aram confugisset, nihilominus persequente domino caedebatur. Quod vbi vidit sibi nihil profuisse numinis reuerentiam, protinus ad monumentum patris herilis confugit, atque ibidem religione commotus herus, destitit a caedendo. Itaque, iuxta dei responsum, a Crotoniatis euersi sunt Sybaritae. Aelius Lampridius in vita Heliogabali, scribit, eos eodem anno periisse, quo missum ex oleo, et garo reperissent: quem ob id Sybariticum


page 510, image: s0510

vocabant, vt modo diximus. Caeterum de Sybaritarum luxu, deque calamitate, permulta retulit Athenaeus libro duodecimo, si cui haec non satis faciunt. Quadrabit adagium in eos, qui neglectu deorum, aut ob intemperantem luxum, subuertuntur.

Sybaritae per plateas.

*subari/tai dia\ platei/as2, id est, Sybaritae per plateas. Contra fastuosius ingredientes per viam, seseque velut ostentantes. Sumtum adagium a fastu, luxuque Sybaritarum. Africanus in oratione, quae Cestis inscribitur: Sed enim, inquit, Sybaritae fastu praeturgidi. Venustius erit, si paulo longius detorqueatur: veluti, si de homine insolentius se gerente, aut arrogantius de se loquente, aut de stylophaleratiore, dicas: subari/ths2 dia\ platei/as2. Cognatum est illi, quod alio dictum est loco, a)reiopagi/ths2. Refertur adagium a Suida, atque Zenodoto.

Syracusana mensa.

*surakousi/a tra/peza, id est, Syracusana mensa, praelauta, atque opipara dicebatur. Syracusani enim, vt erant olim opibus florentissimi, ita voluptatibus, ac deliciis addictissimi. Lucianus in dialogo Simili, ac Polystrati: kai\ tra/pezai, inquit, u(pe\r ta\s2 e)n sikeli/a|, id est, Ac mensae Siculis lautiores. Athenaeus libro duodecimo: diabo/htoi de/ ei)sin e)pi\ trufh=| kai\ ai( tw=n sikelw=n tra/pezai, id est, Celebres sunt ob delicias et Siculorum mensae. Addit, ex Clearchi auctoritate, Siculos dicere, apud se mare quoque dulce esse, quod gaudeant eduliis, quae mare porrigit. Meminit Siculae mensae Diogenes in epistola quadam ad Aristippum. Item Aristides in Pericle. Denique Strabo libro sexto, et haec, aliaque plura commemorat. Plutarchus in vita Niciae ex Diphilo refert, paxu\s2, w)nquleume/nos2 ste/ati sikelikw=|, id est, Pinguis, et abdomine Siculo stercoratus, siue saginatus: quod miramur, quare Latinus interpres vertendum putarit, Delibutus, cum o)/nqos2 significet stercus bubulum, vtilissimum agrorum laetamen. Plato in epistola quadam ad propinquos Dionis, negat sibi felicem illam vitam, in Siculis, Italicisque mensis, ac reliquis voluptatibus sitam, vnquam placuisse. De Syracusanorum luxu meminit et Aristoteles in Politia eius gentis, addens, Dionysium minorem nonnunquam ad nonagesimum vsque diem ebrium perseuerasse, atque ob eam rem coecutientibus, ac vitiosis oculis fuisse. Narrat Theophrastus, apud Athenaeum amicos illius, et compotores, in conuiuiis assimulare solitos, non videre sese vel cibos, vel calices appositos: videlicet, ad eum modum adulantes regi coecutienti, Vnde dionusioko/lakes2 sunt appellati. Apud eundem Aristophanes e)n daitaleu=sin.

*all' ou) ga\r e)ma/qete tau=ta e)mou= pe/mpontos2,
*all' ma=llon pi/nein, e)/peit' a)/|dein kakw=s2..

*surakousi/wn tra/pezan subari/tidas2 t' eu)wxi/as2, id est, Atqui haec quidem me duce non didicistis, verum bibere potius, deinde male canere, Syracusanorum mensam, Sybariticaque conuiuia. Item Plato de Rep. tertio, *surakousi/an de\, w)= file, tra/pezan, kai\ sikelikh\n poikili/an o)/you, w(s2 e)/oikas2 ou)k ai)nei=s2, id est, Syracusanam, amice, mensam, et Siculam in obsoniis varietatem non videris approbare. Athenaeus libro 14. citat Cratinum, qui praelautam culinam, ac bene fumantem, ac suauiter olentem describens, ita loquitur:



page 511, image: s0511

*oi)kei= tis2, w(s2 e)/oiken, e)n tw=| xa/smati
*libanwtopw/lhs2, h)\ ma/geiros2 sikeliko\s2.

id est:

Habitare mihi hoc videtur aliquis in specu,
qui thura odora vendit, aut Siculus coquus.

Apud eundem mox Aristophanes quoque laudat Siculos coquos, vt arte condiendi praestantes. Verum his temporibus Siculi frugalitatem Hispanicam, et Italicam sic imitantur, vt propemodum superent, huiusque prouerbii gloriam plane perdiderunt Quanquam Athenaeus in Dipnosophistis, inter opiparas mensas etiam Italicas recenset. At his sane temporibus priscam illam frugalitatis laudem sibi vindicarunt, quemadmodum et Graeci ad pristinam illam temulentiae gloriam postliminio redierunt. Vnde Faustus Aurelianus, Foroliuiensis, poeta, non solum laureatus verumetiam Regius, atque etiam si diis placet, Regineus, vetus congerro meus, qui plus quam triginta iam annos in celeberrima Parrisiorum Academia poeticen docet, in carmine, quod de pauimento Parrisiensi inscripsit, adagionem in Anglos, deriuauit:

- Mensa, inquiens, Britanna placet.

Spithama vitae.

*spiqamh\ tou= bi/ou, id est, Spithama vitae, hoc est, modus vitae perpusillus. Prouerbialis est figura, mutuo sumpta a rerum mensoribus, apud quos Spithama, seu palmus digitos duodecim continet, quantum ferme longissimo digitorum porrectu complecti licet. Quin hodie quoque pusillum homunculum palmum, aut pugillum hominis appellant idiotae nostrates. Translatum a fabris, qui quatuor digitis coniunctis metiuntur materiam. eam mensuram appellat palaestram. interdum diducta manu a summo pollicis, vsque ad summum digiti medii, quam vocant spiqamh\n. Refertur adagium a Diogeniano.

Noua Hymettia, falerna vetera.

MACROBIVS libro Saturnalium septimo: Cur Disari mel, et vinum diuersis aetatibus habentur optima? Mel, quod recentissimum: vinum, quod vetustissimum. Vnde est et illud prouerbium, quo vtuntur gulones: Mulsum, quod probe temperes, miscendum est nouo Hymettio, Falerno vetulo. Quod adagium non videmus vbi nobis possit vsui esse, sed tamen adscripsimus, ne nihil omnino de popinis mutuati videremur. Nisi forte placeat eo torqueri, vt dicamus, e diuersis rebus quaedam optime conflari.

Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, saluus erit.

AELIVS Lampridius in vita Alexandri Seueri. Idem, inquit, addebat sententiam de furibus notam, et Graece quidem, quae Latine hoc significat. Qui multa rapuerit, pauca suffragatoribus dederit, saluus erit. Quae Graece talis est:

*o polla\ kle/yas2, o)li/ga dou\s2, e)kfeu/cetai.

id est:

Qui multa tollit, pauca dat, seruabitur.

Admonet adagium, (id quod nostris quoque temporibus vulgo factitant fures non omnino stupidi) non nisi magnis praedis iniiciendam manum, vt supersit, quo iudicem, si forte sit opus, corrumpant, atque exoculent. Caeterum, qui parua tollunt, deprehensi pendent, vt pote quibus nihil sit, quod impertiant praefectis.

[gap: body text]