06/2005 Ruediger Niehl markup
new TEI header; typed text - simplified structural tagging - no semantic tagging - no spell check
12/2010 Hajnalka Kristffy; Reinhard Gruhl markup
manual spell check performed - no orthographical standardization


image: as001

ADAGIA OPTIMORVM VTRIVSQVE LINGVAE SCRIPTORVM OMNIA, QUAECVNQVE AD HANC VSQVE diem exierunt. PAVLI MANVTII STVDIO ATQVE industria, Doctissimorum Theologorum consilio atque ope, ab omnibus mendis vindicata, quaepium, et veritatis Catholicae studiosum Lectorem poterant offendere. Cum plurimis ac locupletissimis Indicibus. [gap: illustration] URSELLIS, Ex Officina Cornelii Sutorii, impensis Lazari Zetzneri, Bibliop. M. D. CIII.



image: as003

[gap: body text before]

page 204, image: s0204

Rana Seriphia.

*ba/traxos2 e)k seri/fou. id est. Rana Seriphia. In homines mutos, et canendi, dicendique prorsus imperitos dicebatur. Inde natum, quod Seriphiae ranae in Scyrum deportatae non edebant vocem. In hunc modum collectanea Graecorum prouerbiorum decerpta e libris Didymi, Tarrhaei, et aliorum. Totidem verbis Suidas. Et ba/traxos2 seri/fios2, id est, rana Seriphia. Proditum enim est in Seripho insula ranas mutas haberi. Meminit huiusce rei Plin. lib. 8. cap. 58. Cyrenis, inquit, mutae fuere ranae: illatis e continente vocalibus, durat genus earum. Mutae sunt etiamnum in Seripho insula. Eaedem alio translatae canunt, quod accidere et in lacu Thessaliae Sicendo tradunt. Quanquam in vulgatis exemplaribus cicadarum Seriphiarum mentio fit, non ranarum: sed germanam lectionem Hermolaus ex fide veterum codicum restituit. Seriphus autem vna est insularum, quas Graeci spora/das2 vocant. Non videntur autem satis conuenire verba Plinij cum Graecorum commentariis. Nam hic ait mutas esse in Seripho, illi negant vocem edere deportatas in Scyrum quasi in Seripho vocales, in Scyro obmutescerent. Verum attentius intuenti rem, nihil est absurdi. Seriphus ranas habebat mutas. Eas vt rem prodigiosam deportabant in Scyrum, quas cum Scyrij mirarentur esse mutas, praeter ingenium ranarum indigenarum, dicebant ba/traxos2 e)k seri/fou, Ea vox abiit in prouerbium:

Alij sementem faciunt, alij metent.

*)/alloi me\n spei/rousin, a)/lloi d' a)mh/sontai id est. Alii quidem sementem faciunt, alii vero metent. Quod citra metaphoram etiam ad hunc modum efferunt: a)/lloi ka/mon, a)/lloi w)/nanto. id est, Alii laborarunt, alii perceperunt emolumentum. His similimum est illud Fabii dictum apud Liuium libro ab vrbe condita 10. Quam arborem conseruisset, sub ea legere alium fructum, id indignum esse dicere. Huc allusit Hesiodus, cum scribit in Theogonia de Fucis:

*)allo/trion ka/maton sfete/rhn e)s2 gaste/r( a)mw=ntai.

id est:

Atque metunt ventrem in proprium sudorem alienum.

Theognis item:

*ou)/te ga\r a)/n prokamw\n, a)/llw| ka/maton metadoi/hs2.

id est:

Ante tibi exhaustos alij ne trade labores.

Consimili figura dictum est a Diocletiano, nondum Caesare: Ego apros occido, sed alter fruitur pulpamento. Refertur autem in illius vita ad hanc ferme sententiam: Cum Diocletianus apud Tungros in Gallia, in minoribus adhuc locis militans, in caupona quadam moraretur, et cum Druiade quadam muliere familiarem consuetudinem haberet, illaque parsimoniam hominis incusaret, ioco, non serio respondisse fertur, tum se fore liberalem, cum Imperator fuerit. Ad hoc illa: Noli, inquit, iocari, Diocletiane: plane Imperator eris, simul ac aprum occideris. Quam quidem mulieris vocem ominis arripiens vice, studiose sectari coepit apros in venatu: haud intelligens videlicet ominis aenigma, quod euentus postea explicauit. Nam Numerianus imperator, factione Arrii Apri, soceri sui, interemtus fuerat. Qua re prodita, milites Diocletianum vindicem creant,


page 205, image: s0205

et Augustum consalutant. Ille itaque pro concione, quo Druiadis dictum expleret, Aprum manu sua confodit addens Maronianum illud:

Aeneae magni dextra cadis.

Caeterum interea dum adhuc priuatus ille multos apros confecisset, nec affulgeret vsquam Imperii spes dicere solitum ferunt. Ego quidem apros occido, verum alter fruitur pulpamento.

Aliena iacis.

*)allo/tria ba/lleis2, id est. Aliena iacis. Quoties res parum ex animi sententia cadit. Translatum ab iis, qui ludunt alea, quibus iacientibus interdum ea cadunt, quae minime sunt ad victoriam accommodata. Proinde, si quando frustratur nos spes, recte dicemus, a)llo/tria ba/llein. Adagium refertur a Diogeniano.

Aliam quercum excute.

*)allhn dru=n bala/nize, id est, aliam quercum excute. In eos conuenit, qui sine fine petunt aliquid, aut qui continenter ab eodem mutuum postulant. Hos hoc adagio licebit ablegare, vt, nobis omissis, aliorum aures suis precibus solicitent. Paroemiam hinc natam putant, quod olim mortales glandibus victitabant, Cereris vsu nondum reperto. Has qui quercubus excussis colligebant, mercede ad id conducti, balanistas, id est, glandium collectores, siue glandiarios, appellabant. Qui si quando circunspicerent, si quae glandes etiam dum in arbore reliquae essent, praetereuntes per iocum acclamabant: Aliam quercum excute. Eam vocem vulgus arreptam vertit in prouerbium. Non inconcinne accommodabitur ad negotium relinquendum, ex quo iam nihil emolumenti potest capi. Aut mutandum amicum, qui iam vtilis esse desijt. Aut praeceptorem mutandum, vnde nihil est, quod amplius discas.

Nuces relinquere.

NVCES relinquere, est, omissis studiis, ac nugis puerilibus ad grauiroa, magisque seria conuerti. Persius:

--- Et nucibus facimus quaecunque relictis,
Cum sapimus patruos. ---

Translata metaphora, vel a venusta nuptiarum caeremonia, in quibus sponsus vxorem ducens nuces spargebat, vtpote iam pueritiae renuncians. Ita Catullus in carmine nuptiali:

Da, puer, propere nuces.
Concubine nuces da.

Virgilius in Bucolicis ecl. 8.

Sparge, marite, nuces.

Quanquam Plin. lib. 15. c. 22. causas alias affert, quam ob rem nuces in nuptialibus caeremoniis consueuerint antiquitus adhiberi. Sed praestat ipsius referre verba: Nuces, inquit, iuglandes, quanquam et ipse nuptialium Fesceninorum comites, multum pineis minores vniuersitate, eaedemque portione ampliores nucleo. Nec non et honor his naturae peculiaris, gemino protectis operimento, puluinati primum calicis, mox lignei putaminis. Quae causa eas nuptiis fecit religiosas, tot modis foetu munito, quod est verisimilius, quam quia cadendo tripudium, sonumve faciant. Festus item indicat, in nuptiis a pueris nuces spargi solitas, vt nouae nuptae, intranti domum noui mariti faustum esset auspicium. Addit Seruius, pueros catamitos, tum a turpi Seruitio recederent, solitos nuces spargere, significantes se posthac omnia puerilia spernere. Vel hinc igitur, vel certe a puerorum lusibus, qui nutibus peraguntur, ductum prouerbium videri potest. Nam, talis, ac nucibus olim lusitasse pueros, vel Horatius testis: cum ait:



page 206, image: s0206

--- Te talos, Aule, nucesque.

Proinde ad hanc prouerbij formam pertinebunt et reliquae illae figurae: Nunquam a nucibus recedere, Redire ad nuces, Nuces abijcere, Nuces intermittere, Nucib. indulgere, Nuces repetere, atque id genus alia.

Bis pueri senes.

*di\s2 pai=des2 oi( ge/rontes2. id est. Bis pueri senes. Vna est ex illis prouerbialib. inscriptionibus satyrarum Varronis. Quadrabit in eos, qui, prouectiore cum sint aetate, tamen puerilib. quibusdam studijs intempestiuiter, atque indecore detinentur. Aut in senes aetatis vitio desipiscentes, tanquam iterum in pueritiam reuolutos. Seneca, Non, inquit, bis pueri sumus, vt vulgo dicitur, sed semper: verum hoc interest, quod maiora nos ludimus. Plato lib. De republ. 1. *ou) mo/non a)/r' w)s2 e)/oiken, o( ge/rwn di\s2 pai=s2 gi/gnoit' a)\n, a)lla\ kai\ o( mequsqei/s2. id est. Non solum igitur senex, vt videtur, bis erit puer, sed ipse etiam temulentus. Aristophanes in Nubibus:

fh/seis2 nomi/zeqai su\ paido\s2 tou=to tou)=rgon ei)=nai,
*)egw\ de/g' a)ntei/poim' a)/n, w(s2 di\s2 pai=des2 oi( ge/rontes2.

id est.

Pueri, inquies, tibi videri facinus illud esse.
Respondeo ipse contra, senes bis esse pupos.

Sophocles in Peleo:

*phle/a to\n ai)a/keion oi)kouro\s2 mo/nh
*gerontagwgw= ka)napaideu/w pa/lin
*pa/lin ga/r au)=qis2 pai=s2, o( ghra/skwn a)nh\r.

id est:

Ego Peleum Aeaco satum, pueri in vicem,
Senem puella moderor, atque tempero.
Nam iterum puer, quisquis senescit, redditur.

Theopompus, *di\s2 pai=des2 oi( ge/rontes2 o)rqw=| tw=| lo/gw| id est. Pueros bis esse senes, recte dicitur. Plato, *)ar' w(s2 e)/oike di\s2 ge/ront' a)/n pai=s2 ge/rwn. id est. Similis videtur bis seni puer senex. Antiphon: *gerontotrofi/a| prose/oike paidotrofi/a, id est. Senem nutrire, perinde est, quasi nutrices puerum. Lucianus in dialogo, cui titulus, ta\ pro\s2 kro/non, *ou(/tw ga\r a)\n th\n paroimi/an e)palhqeu/saimi, h(/ fhsi, pali/mpaidas2 tou\s2 ge/rontas2 gi/gneqai. id est. Sic enim fiet, vt verum videatur adagium, quo dici solet, senes rursum repuerascere. Huc pertinet, quod lib. De lingua Latina tertio scribit Varro, identidem in Atellanis haberi pupum senem, quod Osci suapte lingua vocent casnar. Nam veteres pupum, puerum vocabant. Neque vero prouerbium ideo tantum esse dictum, quod senes aetatis culpa desipiscant: verumetiam, quod omnibus modis in senibus iam velut exacta vita ad initium recurrere videbatur, quemadmodum scite dixit Aristoteles in problemate quodam, in quo quaerit, quo nam pacto sint accipienda, quae priora dicuntur, ac posteriora. Primum enim redit albor simul, et raritas capillitij, quorum vtrunque pueris familiare: deinde balbuties, velut altera infantia. Praeterea gingiua exarmata dentibus, aut certe perpaucis, et eis vacillantibus instructa, quod et ipsum cum infantibus commune. Quinetiam senibus omne corpus ad puerilem decrescit modum: consimilis virium imbecillitas. lam vero cibi quoque consimiles vtrique congruunt aetati. Postremo morum ineptia, leuitas animi, et hoc ipsum, nihil sapere, in senibus infantiam quandam referre videtur. Auctor est


page 207, image: s0207

enim in Politicis Aristoteles, post annos duodequinquaginta ingenij vigorem euanescere. Quapropter Euripides in Bacchis ait,

*to\ gh=ras2 u(mw=n ei)sorw= nou=n ou)k e)/xon, Vestram vbi senectam video mentis indigam.

Vnde fit, vt senes pueris mire delectentur, quasi similes iam ad similium amorem propensi.

Sexagenarios de ponte deijcere,

SEXAGENARIOS de ponte deijcere, est, natu maiores, perinde quasi deliros, et ad omne vitae munus inutiles, in otium reijcere, atque ab omni functione negotiorum relegare. Inde natum, quod olim sexagenarijs ferendorum suffragiorum ius non erat, aetate velut a publicis munijs dimissa. Vel quod olim inuentus Romana, quo sola ferret suffragia, senes inualidos de pontibus praecipites dederit. Nam de ponte suffragia ferri iam coeperant, atque ea sententia magis probatur Sisinnio Capitoni apud Festum Pompeium, quam vulgata illa, qua putant, post vrbem a Gallis liberatam, ob cibatus inopiam sexagenarios in Tiberim de ponte deijci coeptos. Varro libro De vita patrum secundo, honestam causam, religiosamque patefacit: cum in quintum gradum peruenerant, atque habebant quinquaginta annos, tum denique erant publicis negotijs liberi, atque expediti, et otiosi. Ideo in prouerbium quidam putant venisse, Sexagenarios de ponte deijci oportere, quod suffragium non ferant, quod per pontem ferebatur. Nonius Marcellus: Sexagenarios per pontem mittendos, male dici popularitas intellexit. Macrobius Saturnalium lib. 1. Adimere vis doctis viris, in verborum comitijs ius suffragandi, ac tanquam sexagenarios maiores de ponte deijcere? Ouidius in Fastis:

Pars putat vt iuuenes ferrent suffragia soli,
Pontibus infirmos praecipitasse senes.

Vnde et depontari [correction of the transcriber; in the print depontani] dicuntur senes, iam velut emetiti, et a ciuilibus negotijs in otium remissi. Plato libro De legibus sexto, loquens de magistratu tw= nomofula/kwn, id est, legib. seruandis praefectorum, non admittit ad eum magistratum gerendum minorem annis quinquaginta, nec sinit in eo perseuerare maiorem septuaginta: vt, si quinquagenarius magistratum inierit, viginti annos eum administret: sin sexagenarius, decem duntaxat. Licebit autem vti prouerbio, vel in odium aetatis, tanquam ad nihil iam vtilis, et ab omni vitae munere relegandae: vel simpliciter in eos, qui propter aetatis imbecillitatem rude iam donati sunt, ac solidorum munerum vacationem acceperunt.

Crambe bis posita, mors.

*di\s2 kra/mbh qa/natos2. id est. Crambe bis, mors est. Plin. lib. 20. c. 9. inter brassicae species, tertio loco refert et cramben. Dioscorides lib. 2. crambes tres species facit. Quarum prima, praeter quam quod alias ad multa remedia efficax est, etiam ebrietatis, et crapulae incommoda tollit, si crudam edas ante coenam ex aceto: vt indicauit M. Cato. Aristoteles in causa putat esse, quod, cum ipsa sit frigida, et succum habeat dulcem, ac discutientem, fit, vt vinosos humores in aluum detrahat, tenues humores in vesicam delabantur, ipsa in ventriculo remanens, corpus refirgeret. Atque ita humoribus vtrinque deductis, et refrigerato corpore, cessare crapulam. Inest autem peculiaris quaedam vis


page 208, image: s0208

crambes, obsistendi vino, vt, si in vineto seratur, vinum proueniat dilutius. Proinde apud Aegyptios, et Sybaritas solenne erat, ante omnia sumere cramben coctam: quibusdam mos erat ex amethystino vasculo crambes semen ante compotationem capere, quo citra periculum ebrietatis indulgere vino possent. Huiusmodi fere Athenaeus lib. 1. addens illud, priscis cramben, ac raphanum pro eodem habita. Vnde Theophrastus prodidit, vitem etiamnum viuam raphani odorem fugere. Verum, vt ad prouerbium redeamus: Suidas scribit illam antiquitus in conuiuijs adhiberi solere, verum recoctam adeo nauseam afferre, vt Graecis in fastidij prouerbium abierit. Quoties enim rem iterum, atque iterum repetitam non sine molestia significabant, dicebant di\s2 kra/mbh qa/natos2, id est. bis crambe mors: hoc est, kra/mbh di/sefqos2 crambe recocta. Ad hoc adagij Politianus arbitratur allusisse Iuuenalem, cum scribit in Satyra septima.

Declamare doces, ferrea pectora Vecti,
Cum perimit saeuos classis numerosa tyrannos.
Nam, quaecunque sedens modo legerat, haec eadem stans
Proferre, atque eadem cantabit versibus ijsdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.

Cramben repetitam appellat declamationem maximo cum taedio iterum atque iterum audiendam. Finitimum est illi, quod alio commemorauimus loco, o( dio\s2 ko/rinqos2, id est. louis filius Corinthus. Contrarium illi, di\s2 kai\ tri\s2 to\ kalo\n. id est. Bis et ter, quod est pulcrum. Quod enim per se praeclarum, id vel decies repetitum vt inquit Horatius, placere solet. Quod ineptum, id primo gustu commendatione nouitatis vtcunque toleratur: caeterum iteratum, haud iam ferendum, fastidium affert. Et tamen erat priscis admodum celebris haec herba, adeo, vt nec religione careret, et ob hoc ma/ntis2 vocata: per eandem iurare mos erat, praesertim apud Iones, nai/ ma\ th\n kra/mbhn, vt hinc quoque fastidij prouerbium ortum videri possit, auctor Athenaeus libro Dipnosophistarum nono.

Ne Hercules quidem aduersus duos.

*mhd' h(raklh=s2 pro/s2 du/o, id est. Ne Hercules quidem aduersus duos, hoc est, Nemo vsque adeo viribus excellit, vt vnus pluribus par esse possit. Neque indecorum est cedere multitudini. Erit autem suauior metaphora, si significabimus neminem quantumuis eruditum aduersus duos in disputando sufficere: aut eundem hominem pluribus negotijs sustinendis non esse simul parem: aut non posse resisti precibus duorum rem eandem petentium. Poterit et aliam in formam verti prouerbium, ad hunc modum: Si negant vel Herculem aduersus duos esse parem, qui nam ego tam imbecillis aduersus duos Hercules stabo? Quanquam obiter huius vsum prouerbij, in operis huius vestibulo paucis ostendimus. Plato lib. De legibus vndecimo: o)rqo\n me\n dh\, pa/lai te ei)rhme/non w(s2 pro\s2 du/o ma/xesqai ta)nanti/a, xalepo\n, kaqa/per e)n tai=s2 no/sois2, polloi=s2 te a)/lloisi. id est. Verum est illud, et iam olim prouerbio celebratum, arduum esse aduersum duo, eaque contraria pugnare, quemadmodum in morbis, alijsque compluribus. Significat nobis esse


page 209, image: s0209

geminam pugnam, tum aduersus diuitias, tum aduersus egestatem. Idem in Phaedone vsurpauit, vbi Socrati, per iocum hortanti, vt Cebetem, ac Symmiam confutet argumentatione, respondet Phaedon: a)lla\ pro\s2 du/o ou)d' h(raklh=s2 le/getai o(=io/s2 te ei)=nai, id est, At vero contra duos, ne Hercules quidem dicitur suffecisse. Eodem adlusit Catullus in carmine nuptiali, cum ait:

--- Noli pugnare duobus.

Haec sententia tametsi non iisdem verbis aliquoties legitur apud Homerum, vt in Odys. Y.

*xalepo\n ga\r e)rukake/ein e(/na pollou\s2.

id est,

Difficile, ac durum est, vnum compescere multos.

Telemachus ita loquitur de se, ac procis. Idem Iliad. E.

*ainei/as2 d' ou) mei=ne qo/os pe\r e)w\n polemisth\s2
*(ws2 ei)=den du/o fw=te par' a)llh/loisi me/nonte

id est,

Haud stetit Aeneas alioqui strenuus armis,
Conspexit simulatque duos consistere iunctos.

Occasionem adagii varie narrant. Quidam aiunt Molionidas adortos aliquando Herculem ex insidiis, atque illum hominum multitudine territum, non ausum contra resistere, sed fuga saluti consuluisse, idque in vulgi sermonem abiisse. Vero propius est, quod refert Suidas, Herculem constituto certamine Olympiaco, fretum viribus suis, primum ausum certare cum duobus, et vtrosque confecisse. Hos aiunt fuisse Cteaton, et Eurytum, Neptuno patre, et Moliona matre prognatos. Deinde proxima Olympiade consimili modo congressum fuisse cum duobus quibusdam, atque ab his fuisse superatum. Quamquam sunt, qui hos existiment fuisse Laeum, et Pherandrum, sed qui vicerint Herculem, non qui victi discesserint. At Plato in Euthydemo longe diuersam ab his historiam adducit, puta Herculem cum hydra pariter, et cancro quodam immani, qui e mari emerserat, congressum, inferiorem discessisse, atque ob id Iolai nepotis auxilium implorasse. In eo dialogo Socrates cum duobus fratribus sophistis, et vt sunt illi, contumeliosis disputans, quasi cum duobus monstris vnus congressus, cum illi probro obiiceret Dionysodorus, quod fugeret, neque ad interrogata responderet, ad hunc modum respondit: *ei)kw/tws2 ga\r, ei)pon e)gw/. h(\ttwn ga/r ei)mi kai\ tou= e(te/rou u(mw=n. w(/ste pollou= de/w mh\ ou) du/o feu/gein. polu\ ga\r pou= ei)mi\ faulo/teros2 tou= h(rakle/ous2, o(/s2 ou)xoio/s2 te h)=n th=| te u(/dra| diama/xesqai ( sofistri/a| ou)/sh| kai\ dia\ th\n sofi/an a)niei/sh| ei) mi/an kefalh\n a)potmhqei/h tou= lo/gou, polla\s2 a)nti\ th=s2 mia=s ) kai\ karki/nw| e(te/rw| tini\ sofisth=|, e)k qala/tths2 a)figme/nw|, newsti/ moi dokei=n, katapepleukoti. o(\s2 e)peidh\ au)to\n e)lu/pei, ou(/tws2 e)k tou= e)p' a)ristera=w| le/gwn kai\ da/knwn, to\n i)o/laon to\n a)delfidou=n bohqo\n e)pekale/sato. o( de\ au)tw=| i)kanw=s2 e)bh/qhsen. o( d' e)mo\s2 i)o/lews2 patroklh=|s2 ei) e)/lqoi, ple/on a)\n qa/teron poih/seien, id est, Non iniuria, inquam, fugio. Nam, cum alterutri sim impar, cur non fugiam ambos? Equidem Hercule multo sum imbecillior, qui tamen pugnare pariter non valuit et aduersum hydram sophisticam, cui propter sapientiam pro vno sermonis capite amputato multa repullulabant, et aduersum cancrum sophistam quendam e mari profectum, et nuper, vt arbitror, aduectum. A quo cum


page 210, image: s0210

Hercules ad sinistram, angeretur, verbisque acriter morderetur, nepotis sui Iolai auxilium implorauit, qui abunde illi succurrit. Meus autem Iolaus Patroclus si venerit, magis alteram certaminis partem sustineret. Mordaci videlicet allegoria, Socrates e fratribus Sophistis alterum hydram, alterum cancrum nominat, se Herculem, Ctesippum, Iolaum.

Vnus vir, nullus vir.

*ei(=s2 a)nh\r, ou)dei\s2 a)nh\r, id est, Vnus quidem vir, nullus est. Sensus est, nihil egregium praestari posse ab vno homine omni auxilio destituto. Huc pertinet, quod ait Euripides in Heraclidis: mia=s2 ga\r xeiro\s2 a)sqenh\s2 ma/xh, Nam solitariae manus inualida pugna est. Item illud eiusdem: ei(=s2 a)nh\r ou) pa/nq' o(ra=|, id est, Vir vnus haud videt omnia. Poterit ad varios vsus deflecti proverbium, vel ad insuauem vitam, si non adsit convictor amicus: vel ad iudicium haudquaquam vni committendum: vel ad studium literarum, quod citra socium, et eiusdem, vt aiunt, aemulum Musae, plane friget: vel ad quoduis denique peragendum negotium, quod citra alterius adminiculum commode confici non queat. Adagii mentionem facit Zenodotus.

Asinus inter simias.

*)/onos e)n piqh/kois2, id est, Asinus inter simias. Vbi quis incidit in homines nasutos, et contumeliosos, ipse stolidus, a quibus impune rideatur. Extat apud Aulum Gellium lib. 2. cap. 23. apud quem Menander comicus in fabula, cui titulus, Plotium, maritum, de vxoris iniuria querentem inducit his verbis: o)/nos e)n piqh/kois2 toi, to\ lego/menon e)sti\ dh\ tou=to, id est, Asinus inter simias, vulgo quod aiunt, sane istud. Constat autem, simiam animal esse petulantissimum [reading uncertain: print faded] , adeo, vt non vereatur etiam leonem per lasciuiam agitare, natibus illius affixa. Quin et hodie vulgo simile quiddam dicunt, Noctua inter cornices, vbi stupidior aliquis in homines petulantes, ac dicaces incidit. Nihil autem vetat, quo minus generaliter vsurpetur, vbi quis in negotium incidit vehementer molestum, aut in infortunium aliquod, vnde se non queat extricare.

Asinus inter apes.

*)/onos e)n meli/ttais2, id est, Asinus inter apes. Consimilem habet cum proximo sensum, dici solitum, vbi quis infeliciter incidit in homines improbos, atque importunos. Metaphora per se liquet: Quanquam adagium ab eventu quopiam natum videri potest. Meminit Suidas.

Asinus in vnguento.

*)/onos e)n mu/rw|, id est, Asinus in vnguento. Cum deliciae adhibentur iis, quos haudquaquam decent, neque qui vel vti norunt illis, vel delectantur. Nam asinus culmos, ac foenum mavult, quam aurum, vel vnguentum, quo etiam offenditur. Locus fuerit huic adagio, si quando indoctus aliquis in optimos incidat auctores, quos ob inscitiam aut negligat, aut etiam deprauet. Siue cum amuso cuipiam cum eruditissimis viris viuere contigerit, quorum tamen consuetudine neque frui nouerit, neque omnino gaudeat. Refertur a Diogeniano proverbium.

Neque caelum, neque terram attingit.

*ou)/te gh=s2, ou)/te ou)ranou= a(/ptetai, id est, Neque caelum, neque terram attingit. De re vehementer absurda, atque aliena, quaeque nulla vicinitate pertineat ad id, de quo agitur. Lucianus in Pseudomante: o)/ktw moi= xrhsmou\s2


page 211, image: s0211

e)/pemyen, ou)/te gh=s2 fasi, ou)/te ou)ranou= id est, Octo mihi misit oracula, sed quae neque caelum, vt aiunt, neque terram attingerent. Aristides in Cimone leuiter alludens ad proverbium, indicat metaphoram sumptam ab iis, qui in medio pendent aere, vtrinque liberi.

Nihil ad versum

*ou\) de\n pro\s2 e)/pos2, id est, Nihil ad carmen. De iis, qui longe discrepant ab iis, quae proposita sunt. Translatum videtur a scena, vbi histrio saltatu, gestuque carminis genus repraesentat. Et haud scimus, an alius fuerit, qui recitaret versus, alius, qui gesticularetur. Apparet enim vnum aliquem fuisse recitatorem, cuius est illa vox in calce comoediarum: Calliopius recensui. Nec alioqui apparet, quorsum pertineat, quod admonet Cicero ab histrione deligi fabulam, ad quam natura sit appositus, quod in prologo Comoediae Terentianae qui, prologum dicit, queritur clamosas fabulas ad se deferri, minus laboriosas ad alios. Quod si saltatio parum respondisset ad numeros carminis, aiebant: *ou)de\n pro\s2 e)/pos2. Lucianus in Philopseude: *ou)de\n pro\s2 e)/pos2 tau=ta/ fasin, ou)de\ peri\ tou/twn ei)ro/mhn, id est, Ista nihil ad carmen, vt dici solet, neque enim de iis interrogabam. Qui in choreis non responderet ad numerum saltationis, eum a)kro/thton appellabant, isque a)krotei=n e)/pos2 dicebatur. Andreas Alciatus, hoc saeculo non modo iuris Caesarei, verumetiam omnium studiorum decus, nec minus suspiciendus ob rarum quendam ingenii candorem, quam ob exactam omnium liberalium disciplinarum peritiam, lib. Dispunctionum suarum 2. consentit quidem nobis in sensu, vsuque proverbii, ceterum de origine nonnihil dissentit, mavultque ab oraculis esse natum, quae quondam carmine reddebantur, praesertim heroico; cuius inventor fuerit Pythius Apollo. Graecis autem e)/pos2 dicitur, quod e)/pontai ta\ pra/gmata toi=s2 xrhsmoi=s2, id est, quod res oraculis respondeant. Hanc enim etymologiam affert Eustathius in principio Iliados Homericae: vnde probabilius esse iudicat Alciatus noster, quoties evenirent, quae promissis, aut proposito, non quadrarent, dici solitum, ou)de\n pro\s2 e)/pos2. Vsus est eo Vlpianus in Pandectis lib. 11. Tit. de interrogatoriis actionibus, cap. 12. Quod autem ait praetor, omnino non respondisse, posteriores sic acceperunt, vt omnino non respondisse videatur, qui ad interrogata non respondit, id est, ou)de\n pro\s e)/pos2. Suidas indicat nonnunquam vsurpari o)ude\n pro\s2 e)/pos, pro temere, ac de nihilo, siue abs re. Adducit hos vers. ex poeta, nescio quo:

*ou)de\n pro\s2 e)/pos2 ou(/tws2 a)noh/tws2 e)kbalw=,
*pri\n e)kpu/qwmai pa=n to\ pra=gm' o(/pws e)/xei.

id est,

Adeo ne temere, et inscienter efferam,
Prius atque rem omnem, vt sese habet, cognouero?

Prior versus Graecus constabit, si legas, pro ou(/tws2 x' ou(/tws2. Vsurpauit idem Aristophanes in Concionatricibus, quem locum retulimus proverbio, Extra cantionem.

Nihil ad fides.

*ou)de\n pro\s2 th\n xordh\n, id est, Nihil ad chordam. In eos, quorum vita vehementer est inaequalis, quorumve mores ab oratione dissident. Lucianus De saltatione: kai\ mhde\n w(/s2 fasi, pro\s2 th\n xordh\n, e(/tera ga\r o( pou\s2, e(/tera d' o( r(uqmo\s2 le/gei. id est. Nihil ad


page 212, image: s0212

chordam, vt dici solet, nam alia pes, alia loquitur rythmus. Idem in Meretriciis: kai\ o(/ti eu)= pro\s2 th\n kiqa/ran o( pou\s2 id est, Et quod pes probe responderet ad cytharam. Plutarchus in commentar. De verecundia: *kai/ toi ou) dia\ th\n tou= podo\s2 pro\s2 th\n lu/ran a)metri/an, w(s2 pla/twn e)/lege, kai\ po/leis2 po/lesi kai\ fi/loi fi/lois2 diafero/menoi, e)/sxata drw=si te kai\ pa/sxousin, a)lla\ dia\ th\n peri\ ta\ no/mima kai\ di/kaia plhmmeli/an. id est, Haudquaquam ob id, quod pes a lyra dissentiat, sicut ait Plato ciuitates cum ciuitatibus, amici cum amicis conflictantes, exterma tum faciunt, tum patiuntur, sed quod circa leges, atque aequitatem peccetur. Locus autem, quem citat Plutarchus, est in lib. De legib. 7. a)podido/ntas2 pro/sxorda ta\ fqe/gmata toi=s2 fqe/gmasi. th\n de\ e(terofwni/an kai\ poikili/an th=s2 lu/ras2, a)/lla me\n me/lh to\n xordw=n i(eisw=n. a)/lla de\ tou= th\n melw|di/an sunqe/ntos2, tou= poihtou=, kai\ ta\ loipa\, i. Reddentes voces cum lyrae sono concordes. Porro vocis discrepantiam, diuersitatemque quoties alios modos edunt chordae, alios is, qui cantilenam composuit, et caetera. Videtur ad hoc proverbium allusisse diuus Augustinus in epistola quadam ad Licentium: Aut si ego canto, inquit, tu autem ad aliam vocem saltas, nec sic quidem me poenitet. Habet enim suam hilaritatem ipsa cantatio, etiam cum ad eam membra non mouet, cui plena charitatis modulatione cantatur.

Formica camelus.

*mu/rmhc h( ka/mhlos, id est, Formica camelus. De vehementer inaequalibus, et modo minimis, modo maximis, quod perinde sit, quasi repente camelus in formicam vertatur. Lucianus in prima epistola Saturnalium: w(s2 de\ nu=n exomen, mu/rmhc h( ka/mhlos, w(s2 h( paroimi/a fhsi\. i. Nam, vt nunc viuitur a nobis, formica camelus, quemadmodum proverbio dicitur. Loquitur de opib. inaequaliter inter mortales distributis, vt huic plurimum supersit, huic multum desit. Neque intempestiue dicetur in eos, qui sibi non constant, in vtranque partem immodici. Quod genus hominum describit Euripides in Troad.

*ti/s2 d' w(=de phda=|s2 a)/llot' ei)s2 a)/llous2 tro/pous2,
*misei=s2 de\ li/an, kai\ filei=s2 o( a) tu/xh|.

id est,

Quid ita modo hos modo in hosce mores transilis?
Odisti acerbe, amasque nimium quemlibet.

Os sublinere.

Os sublinere, pro eo, quod est, dare verba, et arte quadam illudere, reperitur aliquoties apud auctores. Nonius Marcellus tractum putat a ridiculo quodam lusus genere, quo dormientibus ora pinguntur. Plautus in Aulul. Fidei censebam maximam fidem esse. Ea subleuit os mihi pessime. Idem alibi: Os mihi probe sublitum est. Idem in Epid. Ego, si adlegassem aliquem, ad hoc negocium minus hominem, quam doctum, minusque ad rem callidum, os sublitum esset. M. Varro in Mysteriis apud Nonium: Aes defraudasse cauponem, bonam luto obliuisse, cum portitores aera induxere. Sophocles in Antig.

*(orw=si x' oi(/de, soi\ d' u(pi/llousi sto/ma.

id est,

Vident et hi, sed os tibi sublinunt.

Virgilius item in carmine Bucolico, pueros inducit per lusum, Sileni faciem mori succo oblinentes.

--- Iamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.


page 213, image: s0213

Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis, inquit?

Dare verba.

DARE verba, passim obuium est apud omnes auctores, pro eo, quod est fallere. Persius Sat. 4.

--- Vt mauis, da verba, et decipe neruos.

Terentius,

Cui Verba dare difficile est.

Ouidius,

--- Verba dat omnis amans.

Idem eleganter transtulit ad fallendas animi curas:

Detineo studiis animum, falloque labores:
Experior curis et dare verba meis.

Sed tum frequentiora, tum expositiora sunt exempla, quam vt operae pretium sit ea persequi. Tantum illud admonendum, nonnihil Veneris accessurum proverbio, si longius a simplici detorqueatur oratione, videlicet ad fraudem, imposturamve, quae vel citra verborum fucos peragitur. Quod genus fuerit, si quis dicat mundum hunc dare verba suis cultoribus, et alchemisticam, quam vocant artem, dare verba sui studiosis, et eum sibiipsi dare verba, qui sibi pollicetur haudquaquam speranda.

Addere manum.

ILLVD non inusitatius, quod est apud Plautum in Persa, addere manum, pro eo, quod est, ludibrio habere. Translatum ab iis, qui, manu ad aurem porrecta, motaque quempiam irrident. Plautina verba sunt haec. Quid ais, crux, stimulorum tritor? Quomodo me hodie versasti, vt me in tricas coniecisti? Quomodo de Persa manus mihi addita est? Item in Poenulo: Quo pacto auarae Veneri pulchre adii manum. Rursum in eadem scena. Ego faxo posthac Dii Deaeque caeteri contentiores magis erunt, atque auidi minus cum scribunt, Veneri vt addiderit leno manum. Idem in Aulularia: Ita illis impuris omnibus adii manum. Iterum in Casina: Satin' lepide addita nobis manus merito? Quanquam varie scriptum inuenitur, nunc adii, nunc addita. Videtur rectius legi, addidi, vt accipiamus sumptam metaphoram ab irridentium gestu, cuius meminit Persius:

Nec manus auriculas imitata est mobilis albas.

Circumtondere comam.

*perikei/rein tou\s2 ploka/mous2 id est, Circumtondere comam, Graecis in proverbio est, pro eo, quod est, ludibrio habere. Nam id lusus gratia fieri solet stupidis, vt eis non sentientibus caesaries circumtondeatur. Lucianus in Misanth. e)ka/qhso tou\s2 ploka/mous2 perikeiro/menos u(p' au)tw=n id est, Sedebas, cum tibi caesaries ab illis circumtonderetur. Vsurpat idem in Pseudomante.

Fucum facere.

FVCVM facere, pro eo, quod est, imposturam facere, et artificiosa dissimulatione deludere, frequens est apud bonos auctores. Terent. in Eunuch. Per alienas tegulas venisse clanculum, fucum factum mulieri. Quo loco, factum, supinum est, non participium. Q. Frater ad Ciceronem: Si eum, qui tibi promiserit, fucum vt dicitur, facere velle senseris, vt re id audisse et scire dissimules. Nam fucas herbae genus, quam Graeci fu=kon vocant, tingendis lanis vtile. Vnde simpliciter fucum pro colore reperire licet, et fucare pro colorare. Horatius in Odis:



page 214, image: s0214

--- Stereore fucatus crocodili.

Maxime si colorem non natiuum, aut genuinum, sed artificiosum, ac velut adulterinum significemus, vt idem Horatius:

--- Nec amissos colores
Lana refert medicata fuco.

Proinde medicamentum illud, quo cuti superinducto mulierculae vitia formae dissimulant, quasique personam assumunt, fucum vocant. Plautus: vitia corporis fuco occulunt. Vt autem fucus est color arte additus, ita persona facies est non vera, sed apposititia. Vnde eleganter dictum a Seneca: Vt personam malit, quam faciem: id est, videri malit, quam esse. Lucretius item libro tertio:

Nam verae voces tum demum pectore ab imo
Eliciuntur, et eripitur persona, manet res.

Cor. Tacit. in Dialogo De Oratoribus: Ita nec praeceptor deerat optimus quidem, et electissimus, qui faciem eloquentiae, non imaginem praestaret. Itaque personatos dicimus, qui aliud prae se ferunt, quam sint. Quin et offucias vocant inania quaedam rerum simulacra, quae veluti praestigiis quibusdam, oculis intuentium imponunt. Graeci simplici verbo fenaki/zein vocant, et fenakismo\n, huiusmodi imposturam, fe/naka, fuci artificem. Qui scripsit Etymologicum Graecum, auctor insincerus, et impurus, vocem deductam existimat para\ th\n phni/khn, quae Graecis coma dicitur apposititia. Latini galericulum appellant. Quin et colorem pro fuco vsurpauit Iulianus citante Vlpiano lib Pand. 14. Tit. ad senat. consul. Maced. cap. 9. Sed Iulianus, inquit, adiicit, si color quaesitus sit, vt filiusfamilias, qui mutuam pecuniam accepturus erat, fideiuberet. Quin et rhetores, probabilem ratione, quam ad defensionem commenti sunt, colorem appellant. Iuuenalis:

Dic aliquem nobis, dic Quintiliane colorem.

Et haerente summo rhetore, vxor deprehensa impudentissimo colore se tuetur.

--- Conuenerat olim
Vt faceret tu quod velles, nec non ego possem
Indulgere mihi.

Album calculum addere, et similes figurae.

*leukh\n yh=fon prosqei=nai, id est, Album calculum addere, pro approbare, subinde legimus apud doctos. Inde sumptum, quod antiquitus missis in vrnam calculis, ita ferebantur a iudicibus sententiae, vt albis absoluerent, nigris damnarent. Qui si forte fortuna fuissent aequales, tamen liberabatur reus, eiusque rei causam Aristoteles copiosissime reddit in problematibus. De calculorum more meminit Ouid. Metam. lib. 15.

Mos erat antiquis, niueis, atrisque lapillis,
His damnare reos, illis absoluere culpa.
Tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
Calculus immitem dimittitur ater in vrnam.
Quae simul effudit numerandos versa lapillos,
Omnibus e nigro color est mutatus in album.

Plinius iunior in epistola quadam: Nam, quo magis intendam limam tuam, confitebor et ipsum me, et contubernales, ab editione non abhorrere: si modo tu fortasse errori


page 215, image: s0215

nostro album calculum adieceris, id est, si nostrum hunc errorem tuo iudicio comprobaris. Lucianus in Apolog. ou)k e)n pare/rgw| qe/menos, th\n leukh\n para\ sou= kai\ plh/rh moi e)nexqh=nai. id est, Haud paruo aestimans, si mihi contingat, album abs te plerumque suffragium auferre. Plato libro De legibus 2. ou)k a)\n tiqei/mhn tau/thn yh=fon, id est. Haud posuerim hunc calculum. Huc adscribendum, quod Alcibiades, nolens sese iudicum permittere sententiis, ait, Ne matri quidem confidere velle, sed etiam hanc in eiusmodi periculo suspectam habiturum, ne nigrum calculum pro albo subiiceret. Aristides in Pericle, simplici verbo dixit, e)piyhfi/zein, pro comprobare, eamque vocem tanquam Platonicam vsurpat.

Creta notare. Carbone notare.

AD hanc formam pertinent et illa: Creta notare, pro eo, quod est, approbare; et Carbone notare, quod est, damnare. Propterea quod Pythagoras aiebat id, quod esset colore candido, ad boni naturam pertinere; quod atro, mali. Vnde et felicia alba dicimus, infames nigros. M. Tullius in actione pro Caecinna de teste Sexto Clodio Phormione: Nec minus niger, inquit, nec minus confidens, quam ille Terentianus Phormio. Et Horatius:

--- Hic niger est, hunc tu Romane caueto,

Idem in sermonibus:

Sani an creta, an carbone notandi?

Quem imitatus Persius, ait in quinta Satyra:

Quaeque sequenda forent, et quae vitanda vicissim,
Illa prius creta, mox haec carbone notasti.

Rursum Horatius in Odis:

Cressa neu careat pulcra dies nota

Candidum calculum Cressam notam appellat, qua veteres dies fortunatos signare consueuerunt. Tametsi sunt, qui hoc loco pro Cressa legunt Thressa, quod hic mos fuisse perhibetur Thracibus. Ad hanc formam pertinet etiam illud, Vnione signare, quod saepius apud auctores est, pro eo, quod est, inter felicia, prosperaque numerare. Ductum a veterum superstitione, qui vnum quemque anni diem, missis totidem in vrnam, aut, vt apud Scythas, in pharetram, calculis, signabant, quem arbitrabantur prosperum abiisse, candido calculo, aut creta, quem egregie felicem, vnione: contra, quem inauspicatum, nigro lapillo notabant. Iuuenalis,

Hunc, Macrine, diem numera meliore lapillo.

Huius superstitionis meminit Plin. lib. 7. c. 40. Vana, inquiens, mortalitas, et ad circumscribendam seipsam ingeniosa, computat more Thraciae gentis, quae calculos colore distinctos, pro experimento cuiusque diei in vrna condit, ac supremo die separatos dinumerat, atque ita de vnoquoque pronuntiat. Quid, quod iste calculi candore illo laudatus dies originem mali habuit? Hactenus Plin. Plutarchus in vita Periclis historiam refert ab his non abhorrentem, quam fortassis non ab re fuerit hic ipsius verbis adscribere: *)oktw\ me/rh dielw\n to\ pa=n plh=qos2, e)peklh/rou, kai\ tw=| labo/nti to\n leuko\n ku/amon, eu)wxei=sqai kai\ sxola/zein parei=xe, tw=n a)/llwn maxome/nwn. dio\ kai/ fasi tou\s2 e)n eu)paqei/ais2 tisi\ genome/nous2, leukh\n h(me/ran e)kei/nhn, a)po\ tou= leukou= kua/mou prosagoreu/ein, id est, Vniuersam multitudinem partitus in octo partes sortibus vtebatur, et cui


page 216, image: s0216

contigisset alba faba, huic caeteris pugnantibus permittebat in conuiuiis, atque otio agere: quapropter etiam aiunt eos, quibus res aliquae suauiter succedunt, eum diem album vocare, nimirum ab alba faba. Ad hanc viciniam pertinet, quod, quae praecipua sunt, ea melioris notae esse dicimus, veluti cum L. Tull. alicui salutem dici iubet de nota meliore. Tristem notam dixit Liuius Deca. 1. lib. 4. Posthumius nulla tristi nota est insignitus, id est, nulla crudelitatis infamia aspersus.

Calculum reducere.

CALCVLVM reducere, est, mutare factum, cuius te poeniteat. Aut vertere consilium rei non satis commode institutae. Nonius citat Ciceronem in Hortensio. Itaque tibi concedo, quod in duodecim scrupis olim, vt calculum reducas, si te alicuius dati poeniteat. Translatum apparet, aut a ratiocinantibus, aut, quod est vero propius, a ludo latrunculario. In summa, prouerbii speciem habent, quaecunque a calculis finguntur metaphorae. Vt, ad calculos vocare, pro eo, quod est, rationem inire, et aestimare. M. Tullius dialogo De amicitia: Hoc quidem est nimis exigue, et exiliter ad calculos vocare amicitiam, vt par sit ratio datorum, et acceptorum. Valer. Max. lib. 4. c. de liberalitate: Si ad calculos reuocetur, paruum, vtpote septem iugeribus, et hoc in Pupinia abditis, redactum: sin animo praerogantis omni pecunia maius. Et, Ad calculos reuerti, est redire ad rationem, ac respectum, consiliumque. Cicero ad Atticum: Quare nunc saltem ad illos calculos reuertamur, quos tum abiecimus, vt non solum gloriosis consiliis vtamur, sed etiam paulo salubrioribus. Et in epistolis Plinianis, Mouere calculos, pro eo, quod est, proponere rationes. Et ponere, inquit, in vtraque parte calculos, id est, vtrinque rationes expendere: Et: Hic calculus accedat, id est, hoc momenti adiungatur. Neque quidquam prohibet eadem ratione dici, Decedere calculum, et Detrahere calculum.

Theta praefigere.

*q praefigere, pro damnare, Persius:

Et potis es vitio nigrum praefigere theta.

Ausonius in poedagogum liguritorem, carmine Choriambico:

Miselle doctor, ou) tibi sit obscoeno,
Tuumque nomen theta sectilis signet.

Sunt, qui hoc ad figuram Graecanicae literae referant, quod ea cordis humani transfixi speciem quodammodo repraesentet. Sed vero similius, quod scribit Asconius Pedianus, olim in iudiciis sortes, quae mittebantur in vrnam, triplicem notam habere solere. Ac, *q, quidem damnationis fuisse symbolum, *t. absolutionis, *l ampliationis, id est, quoties significabant sibi parum adhuc liquere, ac denuo causam agi oportere.

Stellis signare, obelo notare.

*)/astrois2 shmeiou=sqai, h)\ a)/strois2 tekmai/resqai, id est, Stellis notare. Eustathius in 5. Odysseae librum, admonet dictum de his, qui longam, ac desertam viam peragunt, adeo, vt necessum habeant regionum situm, stellarum obseruatione signare. Ductam autem esse metaphoram a nauigantibus, qui, cum eousque profecti sunt a terra, vt iam caelum vndique et vndique pontus, stellarum indicio cursum moderari solent, maxime Cynosurae, et Helices, teste Arato e)n fainome/nois2,



page 217, image: s0217

*oi( th\n me\n kuno/souran e)pi/klhsin kale/ousi,
*th\n d' e(te/rhn e(li/khn. e(li/kh| ge me\n a)/ndres2 a)xaioi\
*ei)n a(li\ tekmai/rontai i(/na xrh= nh=as2 a)ginei=n
*th=| d' a)/ra. foi/nikes2 pi/sunoi pero/wsi qa/lassan.
*)all' h( me\n kaqarh\ kai\ e)pifra/ssasqai e(toi/mh,
*pollh\ fainome/nh e(li/kh prw/ths2 a)po\ nukto\s2,
*)hd' e(te/rh, o)li/gh me\n, a)ta\r nau/th|sin a)rei/wn,
*meiote/rh ga\r pa=sa peristre/fetai strofa/liggi,
*th=| kai\ sido/nioi i)qu/ntata nauti/llontai.

Quorum carminum interpretationem adscribamus ex Germanici Caesaris interpretatione:

Hic Iouis altrices Helice, Cynosuraque fulgent.
Dat Graijs Helice cursus maiorib. astris,
Phoenicas Cynosura regit: sed candida tota
Et liquido splendore Helice, nitet haud prius vlla,
Cum sol Oceano fulgentia condidit ora,
Stella micat caelo septem qua Cresia flammis.
Certior est Cynosura tamen sulcantibus aequor,
Quippe breuis totam fido se cardine vertit,
Sidoniamque ratem nunquam spectata fefellit.

Et Aratum imitatus Ouidius, lib. de Tristibus quarto:

Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,
Altera Sidonias, vtraque sicca, rates.

Idem indicat Virgilius in quinto, de Palinuro loquens:

Talia dicta dabat, clauumque affixus et haerens,
Nunquam amittebat, oculosque sub astra tenebat.

Idem alibi:

Cuncta notat tacito labentia sydera coelo.

Consimiliter Homerus cum alias, tum Odysseae lib. 5.

*au)ta\r o( phdali/w| i)qu/neto texnhe/ntws2
*)hme/nos2, ou)de\ oi( u(/pnos2 e)pi\ blefa/roisin e)/pipte,
*plhi+a/das2 e)sorw=nti kai\ o)ye\ du/onta bow/thn.
*)arkto\n q', h(\n kai\ a(/macan e)pi/klhsin kale/ousin,
*(/h t' au)tou= stre/fetai kai\ t' w)ri/wna dokeu/ei,
*oi)/h d' a)/mmoro/s2 e)sti loetrw=n w)keanoi=o.

id est,

Ille quidem nauim arte regens, clauo assidet haerens,
Nec sinit illapso torpescere lumina somno,
Pleiadas, seroque recondentem ora Booten
Suspectans, vrsamque, alio cognomine plaustrum,
Qua fixa vsque loco se circumflectit eodem,
Et numquam Oceani liquidis aspergitur vndis.

Vnde a)/strois2 shmeiou=sqai th\n o(do\n videntur ii, qui notulis quibusdam, et coniecturis arte deprehensis, rem alioqui peruestigatu difficilem inquirunt, aut assequuntur: aut qui signis quibusdam multo ante colligunt, quid sit euenturum. Postea deflexum est, vt stellas praenotare dicantur, qui quippiam velut animaduertendum


page 218, image: s0218

insigniunt. Cui diuersum o)beli/zein, id est, veru praenotato quasi iugulare, ac damnare. Translatum ab Aristarcho, qui Homeri carmina in corpus redegit, atque in libros digessit, versus nothos, hoc est, adulterinos, et subdititios, qui non viderentur sapere venam illam Homericam, o)beli/skois2, id est, minutis verubus praenotatis damnans; contra, qui viderentur insignes, ac genuini, a)stiri/skois2, id est, stellulis illustrans. Quin hoc ipsum Aristarchi cognomen in prouerbium abiit, quod is eum damnandi notulis, probandique morem excogitarit. M. Tullius Attico: Totum hunc locum in aristocratia ego varie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere, de flamma, de ferro, (nosti illas lhku/qous2 ) valde grauiter pertexuit. Atticum vocat suarum orationum Aristarchum, id est, censorem et emendatorem, quod illi mos fuerit, si quae parum probasset in scriptis Ciceronis, ea ceris rubris notare. Quod quidem alibi declarat idem M. Tullius, libro ad Atticum 16. Quae mihi florentia visa sunt tuo iudicio. Cerulas enim tuas miniatulas illas extimescebam. Idem ad Dolabellam: Profert alter, opinor duobus versiculis expensum. Alter Aristarchus hos o)beli/zei. Ego, tanquam criticus antiquus, iudicaturus sum. Item M. Varro de ling. Latin. Aristarchos appellat, criticos Grammaticos, qui de libris iudicant. Et Horat. Fiet Aristarchus, id est, castigator, et expensor alieni scripti. Et D. Hieronym. subinde quempiam, sui temporis Aristarchum vocat, quod arbitrio suo alia damnatet, alia probaret.

Notari vngui, et similia.

AD eandem formam pertinent haec quoque. Notare vngui, quod soleat vngui signum apponi, vbi quid parum placet. Horatius dixit. Transuerso calamo signum apponere, pro eo, quod est, damnare. In eundem sensum, Censoria virgula, legitur identidem apud Diuum Hieronymum, pro castigandi, notandique auctoritate. Item apud Quintilianum libr. Instit. 1. Qua quidem ita sunt seuere vsi veteres grammatici, vt non versus modo censoria quadam virgula notare, etc. A censoribus Romanis traductum, quorum partes erant notare, si quid in moribus ciuitatis dignum emendatione iudicassent, ac multam dicere. Eodem pertinent spongia, lima, caelum, quae in emendationis prouerbium abierunt. Spongia deletur, quod non placet. Lima detrahitur, atque expolitur, quod redundat, quodque incultum est. Caelo deformatur item, ac fingitur id, quod est rudius. Proinde in spongiam incubuisse dixit Augustus Aiacem suum, quem deleuerat. Et elimata dicuntur expolita. Et sculpturam orationis, cultum dicunt.

Stylum vertere.

STYLVM vertere, est mutare, quod scripseris. Horatius in sermonibus:

Saepe stylum vertas.

Antiquitus in tabellis ceratis scriptitabant stylo graphiario, cuius altera parte, nimirum acuta, per aequor cereum ducta, literas exarabant, altera latiore rursum obliterabant, quod exarassent. Hieronym. aduersus Rufin. Quamdiu non renuebam laudationem tuam, sequebaris vt magistrum, fratrem, et collegam vocabas, et catholicum in omnibus fatebaris. Postquam vero non agnoui laudes tuas, et me indignum tanti viri


page 219, image: s0219

praeconio iudicaui, vertis stylum, et omnia laudata prius, vituperas, de eodem ore et dulce proferens, et amarum. Hieronymus imitatus est Ciceronem, qui Verrinarum actionum 4. scribit in hunc modum: Timuit aliquando, et commotus est: vertit stylum in tabulis suis, quo facto causam omnem euertit suam. Inuenitur et stylum infigere, et stylo appetere, pro eo, quod est, scriptis insectari, atque inuehi.

Omne tulit punctum. Omnium calculis.

OMNE tulit punctum, et cunctorum calculis, legimus, pro eo, quod est, omnium sententia, et comprobatione. Quorum prius translatum est a consuetudine comitiorum, vbi tabella circumferri consueuit, in qua puncto apposito significabant, cui candidatorum suffragarentur. Posterius a iudiciorum sortibus, de quibus paullo superius meminimus. Horatius:

Omne tulit punctum, qui miscuit vtile dulci.

Nam, qui iucunda modo scribunt, ijs duntaxat placent, qui voluptatem appetunt. Contra, qui vtilia, ab ijs tantum probantur, quibus vtilitas quaeritur. At, qui voluptatem cum vtilitate coniunxit, is omnium suffragio laudabitur. Idem in Epistolis:

Discedo Alcaeus puncto illius, ille meo quis?
Quis nisi Callimachus? ---

Item in epigram mate Choriambico, quod refertur a Porphyr.

Ciconiarum Rufus iste conditor,
Hic est duobus elegantior Plancis:
Suffragiorum puncta non tulit septem.

Aristides in Themistocle: h( koinh\ yh=fos e(llh/nwn. id. est, qui est communis Graecorum calculus, dixit, pro eo, quod erat, totius Graeciae consensus. Cicero libro Tusc. q. 2. Quae flamma est, per quam non cucurrerunt, qui haec olim punctis singulis colligebant? Agit autem de magistratibus, qui singulorum ciuium suffragiis mandabantur. Apuleius Asini sui lib. 6. Certe calculo cunctorum, vtcunque mors ei fuerat destinata: id est, omnium suffragijs, sententijsque.

Cumani sero sapiunt.

*)oye/ ai)sqa/nontai oi( kumai=oi. id est. Sero sapiunt Cumani. Id adagium refertur a Strabone Geographiae lib. 13. Putatque eos vulgo male audisse, tanquam stupidos, atque insulsos, ob hanc causam, quod ducentis annis portus vectigalia exegerint, hoc nomine, vt vrbem aedificarent. quae dare tamen non desierunt, cum iam vrbs esset extructa. Adijcit et aliam fabulam. Cumanos, publica pecunia mutuo accepta, porticus construxisse, deinde, cum pecuniam eam ad diem praescriptum non reddidissent, a deambulatione fuisse prohibitos. Aliquanto post, cum ingens esset pluuia, creditores ludibrij causa praeconem misisse, qui publicarent edictum, vti Cumani porticus subirent. Atque ita voce praeconis admonitos subijsse: inde natum adagium, Sero sapere Cumanos, qui non nisi moniti senserint defugiendam esse pluuiam. Notat et Stephanus, Cumam, ac Lesbum male vulgo audisse stupiditatis nomine. Prouerbium autem non sentit de Cuma Italiae, sed Aeolidis, quae eadem dicta fuisset Amazonium et Phriconitis, aut, vt Herodotus lib. 1. Phriconis. Similimum illi. Sero sapiunt Phryges. Nihil enim vetat, quo minus dicatur et in illos, qui non nisi suo malo docti parent recte monentibus.



page 220, image: s0220

Mala attrahens ad sese, vt Caecias nubes.

*kak' e)f' au(to\n e(/lkwn w(/ste kai/kias2 ne/fos2. i. Sic mala sibiipsi, vt Caecias nubem attrahens. Versus est senarius, prouerbio celebratus, in eos, qui sibiipsis litium, ac negotiorum materiam pariunt, accersuntque. Ducta similitudine ab eius venti natura, cui nomen caecias, quem Plinius media inter aquilonem, et exortum regione flare scribit, et vnum contra aliorum septentrionalium ventorum naturam, nubes non pellere, sed attrahere. Quin ipsius haec sunt verba. Ventorum, inquit, etiam frigidissimi sunt, quos a septentrione diximus spirare. Vicinus his corus. Hi et reliquos compescunt, et imbres abigunt. Humidi auster, et africus, et praecipue auster Italiae. Narrant et in Ponto caeciam in se trahere nubes. Hactenus Plinius. Aristoteles libro De mundo putat caeciam circa ortus aestiuos flare, additque hund a nonnullis eundem haberi cum illo, quem alii qraski/an nominant, flatque proximus argestae. Quid autem in causa sit, vt hic ventus nubes non more reliquorum a se propellat, sed ad se vocet, Aristoteles in Meteorologicis conatur ostendere. Vel quod alius, inquit, ventus reflet aduersus eodem tempore: vel quod hic e sublimi coeli parte spirans, puta orientali, non transuersus per terram feratur, sed recuruata linea, propter reflexum, vnde exortus est, eo recurrit. Atque ita fit, vt nubes ad sese cogat. Vnde idem in libro De mundo, caeciam inter eos ventos numerat, qui a)naka/myipnoi, id est, resupinati flatus vocantur. In Problematis autem sectione 26. duas huiusce rei causas reddit. Alteram hanc esse putat, quod eodem tempore reflet alius ventus caeciae contrarius. Altera non dissonat ab iis, quae retulimus: nempe caeciam spirare ab eminentiore caeli regione, nimirum ab ea, quae vergit ad orientem: hanc autem esse editiorem, quam occiduam, colligit ex magnitudine, et altitudine maris occidentalis. Itaque fieri, vt caecias occiduam regionem aduersus inuadens, nubes contrahat, easque suo in se reflexu ad se trahat. Huius rei mentionem facit et Plutarchus in vita Sertorii, scribens, hunc ducem, animaduersa caeciae natura, qui tum sorte flabat, Cacitanos, aut, vt Graeci codices habet, Characitanos hostes ad deditionem coegisse ad hunc modum: E regione speluncarum, in quibus illi se continebant, obiecit aggeres cinericios. Quibus incursatione equitum concitatis, caecias tantum pulueris in fauces speluncarum deuexit, vt, cum ferre non possent, sese Sertorio in manus darent. Refertur adagium ab Aulo Gellio, libro 1. cap. 22. idque ex Aristotele. Refertur et a Theophrasto, libro De natura ventorum. Sed ab hoc, atque item ab Aristotele refertur, vt videatur etiam in bonam partem dici posse. At enim, e(/lkwn e)f' au(to\n to\n plou=ton w(/sper o( kaiki/as2 ne/fh. i. Attrahens ad sese diuitias; vt caecias nubes. Plutarchus in commentario, cui titulus, Quo pacto quis possit ab inimicis iuuari: w(s2 ga\r o( kaiki/as2 ta\ ne/fh, ou(/tws2 kai\ o( fau=los2 bi/os2 e)f' au(to\n e(/lkei ta=s2 loidori/as2. i. Quemadmodum enim caecias nubes, itidem improba vita, probra ad sese attrahit. Vsurpat idem in bonam partem in Praeceptis politicis. Vnde de re quavis dici posse videtur in vtramlibet partem. Vt. Hic ad sese eruditorum hominum gregem attrahit, perinde vt caecias nubes. Hic vndique


page 221, image: s0221

pecunias attrahit ad sese, quemadmodum caecias nubes. Hunc omnes bonae felicitates non aliter sequuntur, quam caecias nubes. Nusquam absunt iurgia, vbicunque hic adest: neque enim secus ad sese lites attrahit, quam caecias nubes. Consimiliter ad rem referri potest. Res est tumultuosa, ambitio, quippe inuidiam, simultatem, profusionem, atque id genus alia incommoda, non aliter attrahit ad se, quam caecias nubes. Modestia cunctorum hominum beneuolentiam allicit ad sese, itidem vt caecias nubes.

Oleum in auricula ferre.

OLEVM in auricula ferre. Est apud Martialem. Quo loco non satisfacit interpres Domitius Calderinus, vir alioqui probe doctus. Nam poeta taxare videtur hominem rigida, supinaque aure. id quod etiam Graeci notant, a)n' ou)s2 e)/xwn, a)nti\ tou= a)/nw to\ ou)=s2 e)/xwn. i. Sublimem, et supinam aurem habens. Carmen Martialis est huiusmodi.

Narratur quidam belle dixisse Marulle,
Qui te ferre oleum dixit in auricula.

Porro, vt in Problematibus scripsit Aristoteles, aures aqua infusa offenduntur, oleo non item. Quin, si forte aqua in aurem inciderit, oleo infuso medemur, dum lubrica facta aure, aqua defluit. Proinde et vrinatores oleum auribus instillare consueuerunt, quo minus aqua laedantur. Hinc itaque videtur natum adagium, nempe a gestu eorum, quibus est aliquid liquoris infusum, quod ne effluat, aurem supinant, quasi auersantes ac fastidientes audire. Neque tamen negauerimus posse referri ad assentatores, qui velut oleum in aurem instillant, dum iucunda loquuntur magis, quam salutaria. Cui diuersum est illud Persianum:

Auriculas teneras mordaci radere vero.

Verum, cui placet hic sensus posterior, in auriculam, accusandi casu legat oportet. Quod quoniam et prouerbii speciem prae se gerit, et vulgo iactatum Martialis indicat, non est praetereundum.

Quid, si caelum ruat?

*ti/ ei) ou)rano\s2 e)mpe/soi, id est, Quid, si caelum ruat? Ironia prouerbialis in eos, qui tutissimis etiam in rebus ridicule timent. Hoc vnde manarit, Aristoteles indicat libro ta\ meta\ ta\ fusika\ quinto scribens priscis illis, et rudibus mortalibus persuasum fuisse, caelum hoc, quod videbant imminere, Atlanticis humeris sustineri. Quod si ille se subduxisset, fore, vt e sublimi in terram decideret. Idque non solum poetatum figmentis fuisse [correction of the transcriber; in the print figmentis. fuiisse] proditum, verum etiam a physicis nonnullis affirmatum. Plutarchus in libello De facie, quae apparet in orbe lunae, citat Phenacem quendam, qui metuerit, ne luna decideret in terram, quique commiseratus sit vicem eorum, qui lunae forent subiecti, cuiusmodi sunt Aethiopes, ac Taprobani, si tantum pondus in eos rueret: idem veritus de terra, caeloque, nisi columnis Atlanticis fulcirentur. Theognis:

*)en moi e)/peita pe/soi me/gas2 ou)rano\s2 eu)ru\s2 u(/perqen
*xa/lkeos2, a)nqrw/pwn dei=ma palaigene/wn.

id est:

Deinde meo vastus capiti illabatur Olympus
Ferreus, antiqui quod metuere viri.

Terentius e)n e(auto\n [note of the transcriber: in the print: tiimwroume/nw| ] timwroume/nw|; Quid si redeo ad illos, qui aiunt: Quid,


page 222, image: s0222

si nunc caelum ruat? Allusit huc Horat. in Odis:

Si fractus illabatur orbis,
Impauidum ferient ruina.

Vmbram suam metuere.

*th\n au(tou= ski/an fobei=sqai, id est. Suam ipsius vmbram metuere, dicuntur, qui pueriliter trepidant, vbi nihil omnino sit periculi. Translatum vel ab his, qui forte conspecta corporis sui vmbra, subito expauescunt. Vel a melancholicis quibusdam, qui, auctore Aristotele, propter oculorum imbecillos spiritus, in aere proximo veluti suam quandam imaginem contemplantes, arbitrantur sese suos videre manes. Socrates in Phaedone Platonis: Tu vero tuam, quemadmodum dici solet, metuens vmbram, id est, tibi ipsi diffisus. Q. ad Ciceronem de Consulatu petendo. Alter vero, quo, dii boni, splendore est. Primum nobilitate eadem, qua Catilina. Num maiore? Non, sed virtute. Quamobrem, qui manium vmbram suam metuit, hunc negliges quidem. Quanquam is locus non vno modo erat deprauatus in codicibus. Plutarchus Symposiacorum problematum decade septima, tou= me\n th=s2 skia=s2 a)naino/menos2 o)/noma kai\ dusxerai/nwn, a)lhqw=s2 ski/an do/cei fobei=sqai. id est. Qui vmbrae nomen refugiat, ac moleste ferat, is vere vmbram videbitur formidare. Agit autem de vmbris ita vocatis, qui non ipsi vocati a conuiuatore, sed vocatum sequentes, adeunt conuiuium.

Vel muscas metuit praeteruolitantes.

PROVERBIALIS esse videtur hyperbole, quam refert Aristoteles septimo de repub. lib. a)lla\ dedio/ta me\n ta\s2 parapetome/nas2 mui/ as2. id est, Qui muscas, inquiens, etiam praeteruolitantes metuat. id est, quamvis friuola de causa. Idem similem quandam commemorat in Moralium septimo, loquens de iis, qui vsque adeo natura sunt timidi, vt, etiam si sorex obstrepat, protinus expauescant.

Funem abrumpere nimium tendendo.

*)apor)r(agh/setai teino/menon to\ kalw/dion, i. Abrumpetur tensus funiculus. In eos dici solitum, qui, dum extrema experiuntur, alienant a se eos, cum quibus agunt, et vniuersae rei iacturam faciunt, dum plus satis attenti sunt ad lucrum. Lucianus in dialogo quodam, matrem lenam facit obiurgantem filiam, quod amatorem in conuiuio nimis peruicaciter contempserit, periculum autem esse, ne praeter modum exacerbatus, atque irritatus iuuenis amorem pariter, et commodum alio conuertat. kai\ o(/ra, inquit, mh\ kata\ th\n paroimi/an a)por)r(h/cwmen pa/nu tei/nousai to\ kalw/dion. id est, Ac vide, ne, iuxta prouerbium, abrumpamus, dum nimium tendimus, funiculum. Pindarus apud Plutarchum, kai\ lu/onti to\ tw=n dusfo/rwn sxoini/on merimnw=n. id est, Atque intolerabilium curarum funiculum soluenti. Quamquam hoc ab adagio nonnihil est diuersum, magisque congruit cum illo, quod est apud Senecam in Epistolis ad Lucilium, de explicanda catena negotiorum, atque adeo obrumpenda, si nequeat explicari. Prouerbium generaliter trahi poterit ad quemlibet conatum immodicum, et ob id in malum aliquod erumpentem. Nec abhorret Mimus ille Publianus:

Furor fit, laesa saepius patientia.

Atque alter huic consimilis, eiusdem opinamur, etiamsi Senecae nomine feratur:

Bonus animus laesus, grauius multo irascitur.


page 223, image: s0223

In matellam immeiere.

*es2 th\n a)mi/da e)nourei=n, i. In matellam immeiere. Cum sordide tractantur, aut ad munus aliquod parum honestum adhibentur ii, qui non indigni videantur, vtpote ipsi sordidi, atque inhonesti, quasique ad contumelias ferendas facti. Lucianus de merecede seruientibus. *ou)de\n ou)=n ou)/t' au)toi\ deino\n pa/sxoien a)\n, ou)t' e)kei=noi u(bristai\ dokei=en e)s2 th\n a)mi/da fasi\n e)nourou=ntes2. i. Itaque nec hi quidquam indignum, aut acerbum patiantur, neque illi eos contumeliis afficere videantur, si, quod aiunt, in matellam immingant. Siquidem ad hunc vsum quasi nascitur matella. Ex aduerso Martialis Bassum quendam ioco taxat, qui in aureum vas incacaret, cum vitro biberet.

Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro
Basse: bibis vitro, carius ergo cacas.

Risus Ionicus.

*ge/lws2 i)wniko\s2, id est. Risus Ionicus. In molles, et voluptarios dicitur. Nam Ionum mollicies, perinde vt Sybaritarum fastus, in prouerbium abiit, quod alteri Graecorum, alteri Barbarorum essent luxuriosissimi. Athenaeus libro Dipnosophistarum duodecimo, de luxu Ionum locutus, ait, extare paroemiam auream, quae mores eius gentis testificetur, hanc, vt opinamur, intelligens. Idem lib. 14. docet, saltationis genus olim fuisse lasciuum, ac petulans, quod Ionicum diceretur. Valerius Maximus libro rerum memorabilium secundo, prodidit, Ionas primos, vnguenti, coronarumque in conuiuio dandarum, et secundae mensae consuetudinem haud parua luxuriae irritamenta reperisse. Maximus Tyrius in dissertatione, cui titulus, Quis sit philosophiae finis, Crotoniates, inquit, Olympicum oleastrum adamat, Spartiates armaturam, venationes Cretensis, luxum Sybarites, Ion choros. Hinc Horatius in Odis:

Motus doceri gaudet Ionicos
Matura virgo.

Lasciuas saltationes, et parum decoras gesticulationes significans. Vnde et apud Aristophanem i)wnikw=s2, pro eo, quod es, a(brw=s2, id est, molliter ac delicate.

Risus Megaricus.

*ge/lws2 megariko\s2, id est. Risus Megaricus, in eos dicendum, qui parum tempestiue iocantur, quique, quod vetat Quinctilianus, malunt aliquoties amicum, quam dictum perdere. Aut quorum artes iam in contemtum abierunt, successione maiorum artificum obscuratae. Neque male quadrabit in senes, qui, aetate aliena, lusus quosdam indecoros, ac voluptates iuueniles turpiter consectantur. Nam Ionica comoedia viguit ad tempus: deinde in contemtum venit, irrisa ab Atheniensibus. De risu intempestiuo celebratur et hic senarius:

*ge/lws2 a)/kairos2 e)n brotoi=s2 deino\n kako\n.

id est:

Non in loco ridere pergraue est malum.

Risus Chius.

*ge/lws2 xi=os2, id est, Risus Chius, de molli, lasciuoque luxu. Quandoquidem et Chiorum mores taxauit vetus comoedia. Adagium commemoratur a Diogeniano.

Quidquid in buccam venerit.

QVIDQVID in buccam venerit, Quoties libere quospiam, ac tuto loqui, significamus, incircunspecte, et


page 224, image: s0224

quidquid forte fortuna in animum inciderit. Quemadmodum apud fidos amiculos facere solemus, apud quos impune quiduis nugamur, atque effutimus. M. Tullius ad Atticum, libro 14. Aut, si nihil erit, quod in buccam venerit, scribes. Idem libro duodecimo, Quid cum coram sumus, et garrimus quidquid in buccam venit? Recte torquebitur et in eos, qui temere, atque inconsiderate loquuntur, perinde, quasi sermo illis non in pectore nascatur, sed in faucibus.

Quidquid in linguam venerit.

HVIC plane Germanum est illud quod vsurpat Lucianus in libello, De ratione conscribendi historiam, e)pinou=ntes2 de\ kai\ a)napla/ttontes2, o(/ttiken e)p' a)kairi/an glw=ttan, fasi\n, e)/lqh|, id est. Comminiscentes, affingentesque, quidquid verbi temere in linguam, vt aiunt, venerit. Plato dictum hoc libro de republic. octauo citat ex Aeschylo Tragico poeta. Vsurpauit et Athaenaeus libro Dipnosophistarum quinto, kata\ ga/r to\n ei)po/nta poihth\n, o(/ttiken e)p' a)kairi/an glw=ttan e)/lqh|. id est. Iuxta poetam, qui dixit: quidquid temere in linguam venerit. Hoc velut interpretans Isocrates in oratione panathenaica, o(/moios2 a)\n ei)=nai do/caimi toi=s2 ei)kh=, kai\ fortikw=s2, kai\ xu/dhn o(/ti a)\n u(pe/lqh| le/gousi. id est. Similis videbor ijs, qui temere, et arroganter, ac futiliter, quidquid in mentem venerit, loquuntur.

Momo satisfacere, et similia.

*tw=| mw/mw| a)re/skein, id est, Momo satisfacere. Prouerbialis est hyperbole. Hesiodus in Theogonia et Momi cuiusdam meminit, quem ait, Nocte matre, Somno patre progenitum. Huic deo mos est, ipsum quidem nihil operis edere, sed aliorum deorum opera curiosis oculis contemplari, et, si quod est omissum, aut perperam factum, id summa cum libertate carpere. Nam mw=mws2 Graece reprehensionem sonat. Aristoteles De partib. animalium lib. 3 meminit huius, qui naturam incusauit, quod bobus cornua in capite, ac non in armis potius addiderit, videlicet quo vehementius possint ferire. Ad quod allusisse videtur Lucianus, cum in secundo Verarum narrationum libro scribit, se vidisse boues quosdam, quibus cornua inessent, non in fronte, quemadmodum reliquis, sed sub oculis. Idque ita visum esse Momo. Huius idem Lucianus cum alijs compluribus locis meminit, tum in Dialogo de haeresibus, huiusmodi quandam de eo fabulam refert. Mineruam, Neptunum, et Vulcanum de principatu artificij inter se contendisse. Et, vt quisque artis suae praecipuum aliquod specimen ederet, Neptunum taurum quendam finxisse. Mineruam domum excogitasse, Vulcanum hominem composuisse. Momus delectus arbiter certaminis, et artis expensor. Ille inspecto vniuscuiusque opere, praeter alia, quae in reliquorum operibus reprehendit, illud potissimum in hominis opificio notauit, quod artifex non in pectore fenestras, aut ostiola quaedam addidisset, quo perspici posset, quid in corde lateret, quod illi specuosum alioqui, multisque recessibus sinuosum finxisset. Cuius fabulae mentionem facit et Plato. Philostratus in epistola quadam ad vxorem, de Momo scribit in hanc ferme sententiam: Hunc in Venere nihil alioqui, quod reprehenderet, inuenisse, nisi quod sandalium illius calumniabatur, vt stridulum, nimisque loquax, ac strepitu molestum. Quod si Venus


page 225, image: s0225

citra sandalium incessisset, ita vt emersit a mari, tota nuda, nullam omnino ansam carpendi Momus invenisset. Qui quidem deus tametsi non perinde gratus est, atque caeteri, propterea quod pauci veram reprehensionem libenter admittant, tamen haud scimus, an vllus alio e maxima poeticorum deorum turba sit vtilior. Quamquam nunc nostri Ioues excluso Momo solam Euterpen audiant, blanda salutaribus anteponentes. Hic igitur Momus varias adagiorum formas suppeditat. Vel cum Plato de repub. lib. 6. scribit, philosophiae studium esse eiusmodi, vt ne a Momo quidem possit reprehendi. Vel cum Venus Lucianica, iam itura in iudicium, negat se dubitaturam, etiamsi Momus ipse iudicaturus esset. Vel cum Cicero scribit ad Atticum lib. 5. Quod me maxime hortaris, et quod pluris est, quam omnia, in quo laboras, vt etiam Ligurino Momo satisfaciam, moriar, si quidquam fieri poterit elegantius. Ergo proverbii speciem habebunt omnes id genus formulae. Haud dubitem tecum vel Momo iudice decertare. Inculpatior est eius viri vita, quam vt vel Momus ipse possit carpere. Hanc faciem ne Momus quidem possit reprehendere. Nec Momum iudicem recusarim. Haec vel Momo ipsi satisfaciant. Et si quae fingi possunt consimiles. Ad hanc formam pertinet illud Ouidianum de forma Adonidis:

Laudaret faciem liuor quoque.

Breuiter omnes id genus hyperbolae proverbii faciem obtinent, veluti Terentianum illud, Ipsa Salus, si cupiat, seruare domum hanc non possit, de familia deplorata. Item de loco vehementer munito: Hanc arcem ne Mars quidem ipse expugnarit. De homine praefracto, ac pertinaci. Huius animum ne Vertumnus quidem ipse vertit. De faemina supra modum virosa: Huius faeminae libidinem ne Priapus quidem ipse satiarit. De re neutiquam probabili: Istud ne Pitho ipsa persuaserit. De re tacitu difficili: Hoc ne Harpocrates quidem ipse, aut Angerona continere queat. In tanto rerum strepitu ne Somnus quidem ipse somnum ceperit. De homine praeter modum suspicaci et diffidenti, Iste ne Fidei quidem ipsi fidem habeat. Hic vel Argum fallat, de vehementer astuto. Hic miserior est, quam vt ei vel ipsa inuidere possit inuidentia. Verum de his loquendi formulis admonuimus in operis huius initio.

Caelo, ac terrae loqui.

QVI frustra vociferantur, caelo, ac terrae loqui dicuntur. Sic enim solent, qui diffidunt hominum praesidiis, exclamare, caelum, terra. Theognetus apud Athenaeum lib. 3. ac rursus lib. 15.

*pefiloso/fhkas2, gh=| te kai\ ou)ranw=| lalw=n,
*oi(s2 ou)de/n e)stin e)pimele\s2 tw= sw=n lo/gwn.

id est,

Terrae loquens caeloque philosophatus es,
Sed hisce nulla, est cura sermonis tui.

Confine est illi, quod albii retulimus, Vento loqueris.

In portu impingere.

EST apud Quintilianum in Institutionibus, In portu impingere, pro eo, quod est, statim in ipso operis ingressu peccare. Vsurpatur et a diuo Hieronymo in Apologia secunda aduersus Ruffinum: Statim de portu egrediens, nauim impegi. Idem


page 226, image: s0226

ad Pammachium: Egredientes de portu statim impegimus. Sumptum a nauigantibus, qui magno cum dedecore, priusquam portu exierint, nauim illidunt. In diuersum sensum inflexit Papyrius Fabianus, referente Seneca in controuersiis: Nauim in portu mergis, de sene, qui luxuriari coeperat aliena aetate. Apte dicetur in omnes, qui, negocio iam propemodum cum laude confecto, in extremo degenerant. Idem est apud Graecos, e)n tw=| lime/ni proskrou/ein, id est, In portu impingere. Nilus quidam, Graecus auctor, ita refert, mh\ e)pai/rou, mh/pws2, to\ naua/gion e)n tw=| lime/ni ge/nhtai, id est, Ne efferaris animo, ne forte naufragium tibi fiat in portu.

In limine deficere, aut offendere.

HVIC proximum sit illud, In limine offendere, aut deficere. Translatum ab iis, qui domum egressuri, statim in limine pedem offendunt, prius quam quidquam occoeperint agere. Virgilius:

--- Cur indecores in limine primo
Deficimus. ---

Id est, statim, ac vix dum inito bello. Duriuscule dixit Q. Curtius lib. 6. In ipso limine victoriae stamus: pro eo, quod est, proxima est victoria. Huic contrarium est, quod in epistolis ad Lucilium scribit Seneca: In summo deficit cliuo. Ducta translatione ab iis, qui, conscenso propemodum monte, tum delassantur, cum proximi sunt cacumini.

Cantherius in porta.

CONFINE est superioribus, Cantherius in porta. Natum a Sulpitio Galba quodam, cui cum, prouinciam exituro, cantherius in porta cecidisset: Rideo, inquit, cantheri, in porta, cum tam longum iter sis iturus, iam lassum esse te, cum vix dum sis ingressus. Quod dictum in proverbium abiit. Refertur adagium a Festo Pompeio in dictione Ridiculus: atque is indicat convenire, cum quis in principio rei vix incoatae deficit animo. Quid autem sit Cantherius, dilucide exponit; nempe equus exectis testibus: vt hoc differat cantherius ab equo, quo maialis a verre, capus a gallo, veruex ab ariete.

Citra puluerem.

*akoniti\, id est, Citra puluerem Graeci dicunt, contingere, quo quis facile, citraque negotium potitur. Translatum vel ab Aphe, id est, a pulueris contactu, quo se spargebat in palaestrico certamine congressurus: vel certe a puluere, quo non indecore sordidari scripsit Horatius eos, qui certant Olympia, quive bellum gerunt. Plinius libro 35. Alcimachus Dioxippum, qui Pancratio olympia citra pulueris tactum, quod vocant a)koniti\, vicit. Aulus Gellius libro 5. Ouandi, inquit, causa est, eum deditione repente facta, sine puluere, vt dici solet, incruentaque victoria obvenit. Horatius in Epist.

Quis circum pagos, et circum compita pugnax Magna coronari contemnat Olympia, cui spes, Cui sit conditio dulcis, sine puluere, palmae?

Invenitur et a)nidrwti\, id est, citra sudorem, et a)naimati\, id est, citra sanguinem.

Deserta causa.

*)erh/mh dikh, id est, Deserta causa, cum nemo repugnat. Translatum a iudiciis, vbi nonnunquam altera pars cedens tradit causam adversario. Itaque deserta causa vincere, est


page 227, image: s0227

vincere nullo contra pugnante. Lucianus in Ioue tragoedo: *(ws2 te ti/ a)/llo, h)\ e)c e)rh/mhs2 kratei=n ou(/tw do/comen, id est, Itaque quid aliud videbimur fecisse, quam deserta causa vicisse? Idem in Toxaride: *kai\ tosau/tas2 po/leis2 e)rh/mhn u(po\ sou= a(lw=nai, id est, Totque ciuitates, nullo defendente, abs te capi. Vsurpat et Socrates in apologia apud Platonem: e)rh/mhn kathgorou=ntes2 a)pologoume/nou ou)deno\s2, id est: Deserta causa, nullo defendente accusantes. Iureconsulti composita voce e)rhmodi/kia vocant. Ita Paulus, Pandect. lib. 4. tit. de minoribus, cap. et si sine dolo. Item et in Eremodiciis ei subvenitur. Constat autem omnis aetatis hominibus restitutionem Eremodicii praestari debere, si doceant se ex iusta causa abfuisse. Rursum lib. 46. Titulo iudicatum solui, cap. quum quaerebatur. Si interposita iudicatum solui stipulatione, quis reum non defenderet, postea ex Eremodicio sententiam esset passus, an ob rem iudicatam clausula committatur, etc. Rursum in Codice libro 3. Tit. de iudiciis, cap. properandum. Sin autem reus abfuerit, et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente reo Eremodicium contrahatur. Haec Iustinianus. Est igitur e)rhmodi/ki+on, cum altera parte absente fertur sententia.

Citra arationem, citraque sementem.

QVAE citra nostram operam casu nobis eveniunt a)/sparta kai\ a)nh/rota contingere dicunt Graeci. Lucianus in Parasito: *(/oti dh\ mo/nos kata\ to\n sofo\n o(/mhron ou)/te futeu/ei xersi\ futo\n, ou)/te a)roi=, a)lla\ ta\ a)/sparta, kai\ ta\ a)nh/rota pa/nta ne/metai, id est, Quod videlicet vnus, iuxta egregium illum Homerum, Nec manibus lantat, nec arat, verum citra sementem, citra arandi laborem fruitur omnibus. Idem in Rhetorum didascalo: *soi\ de\ a)/spora, kai\ a)nh/rota fue/sqw pa/nta, id est, Tibi porro citra seminandi, arandique laborem proveniant omnia, id est, citra studium. Natum apparet adagium a fabula insularum fortunatarum, de quibus Horatius in Odis:

Reddit vbi Cererem tellus inarata quotannis,
Et imputata floret vsque vinea.

Sumptum est autem, opinamur, ex Homero, qui Odysseae lib. 9. Cyclopum terram describit ad hunc modum:

*kuklw/pwn d' e)s2 gai=an u(perfia/lwn a)qemi/stwn
*(iko/meq', oi( r(a\ qeoi=si pepoiqo/tes2 a)qana/toisin
*ou)/te futeu/ousi xersi\ futo\n, ou)/t' a)ro/wsin.
*)alla\ ta\ g' a)/sparta, kai\ a)nh/rota pa/nta fu/ontai
*puroi\ kai\ kriqai\, h)/d' a)/mpeloi ai(/te fe/rousin
*oi)=non e)rista/fulon, kai\ sfi\n dio\s2 o)/mbros a)e/cei.

id est,

Venimus in terram, quam magnanimi Cyclopes
Et legum expertes habitant, hi numine freti
Diuum, nec manibus terrae plantaria figunt,
Vomere nec segetem proscindunt, quin ea cuncta,
Nullo semente, et nullo nascuntur aratu
Ordea, frumentum, plenisque onerata racemis
Vineta, et largis haec luppiter imbribus auget.



page 228, image: s0228

Dormientis rete trahit.

*eu(donti ku/rtos2 ai(rei= id est, Dormienti rete capit. In eos, quibus citra conatum obtingunt ea, quae cupiunt. Natum ex euentu, quod aliquando acciderit, vt dormientibus piscatoribus pisces forte retibus inuoluti caperentur. Quidam ad Timotheum Imp. Atheniensium referunt, cui, quod multa feliciter obtingerent, magis commoditate fortunae, quam ipsius opera, eu)tuxou=s2, id est, felicis cognomen inditum. In huius inuidia pingebant nonnulli fortunam ad rete cogentem vrbes, illo iuxta dormiente. Quos ille sic elusit, auctore Plutarcho, vt diceret: Si huiusmodi vrbes capio dormiens, quid me facturum arbitramini, si vigilaro? Huc allusit Terentius, cum ait in Adelph. Quid credebas dormienti haec tibi confecturos deos? Et illam sine tua opera in cubiculum iri deductum domum? Non dissimili forma dictum est apud T. Liuium libro ab vrbe condita 7. Vnicum belli ducem, qui nihil agenti sibi de caelo deuolaturam in sinum victoriam censet. M. Tullius in Verrem actione vltima: Sed non idem mihi licet, quod iis, qui nobili genere nati sunt, quibus omnia populi Romani beneficia dormientibus deferuntur. Quin et hodie vulgo dicitur in id genus homines, Fortunatior est, quam sapientior. Et Eupolis comicus apud Athenaeum.

--- *w po/lis2 po/lis2
*(ws eu)tuxh\s2 ei)= ma=llon h)\ kalw\s2 fronei=s2.

id est,

--- O ciuitas, o ciuitas,
Vt tu quidem es felix magis quam ouida.

Congruunt, quae dicentur in proverbio, Atheniensium inconsulta temeritas.

Cum mula pepererit.

ADAGIVM pervetustum, Cum mula pepererit, quoties significamus aliquid nunquam futurum, aut adeo raro solere accidere, vt improbum, ac stultum videatur sperare. Ortum videri potest ex eo, quod refert Herodotus in Thalia. Cum Babyloniorum vrbs obsideretur a Dario, quidam Babylonius, conuitiis insectans Darium, atque exercitum: Quid, inquit, istic desidetis, Persae? Quin potius absceditis, tunc expugnaturi nos, e)pea\n h(mi/onoi te/kwsi, id est, cum mulae pepererint: videlicet ratus id nullo vnquam tempore futurum, propterea quod natura steriles sunt mulae. At paulo post euenit, vt Zopyro mula quaepiam pareret, quo quidem ostento in spem capiendae Babylonis erectus est, ac cepit. Huic simile quiddam refertur a Suetonio in vita Galbae Caesaris. Huius auo procuranti fulgur, cum aquila de manibus exta rapuisset, et in frugiferam quercum contulisset, summum, sed serum imperium portendi familiae, responsum est. Atque ille irridens: Sane, inquit, cum mula pepererit. Quod omen ita arripuit Galba, vt eum postea res nouas molientem, nihil aeque confirmarit, ac mulae partus: caeterisque, vt obscoenum ostentum, horrentibus, solus pro laetissimo acciperet, memor sacrificii, dictique auiti. Plinius libro octauo, cap. 44. de mularum sterilitate scribit hunc in modum: Obseruatum est, e duobus diuersis generibus nata, tertii generis fieri, et neutri parentum esse similia. Eaque ipsa, quae ita nata sunt, non gignere in omni animalium genere, idcirco mulas non parere. Huius rei causam affert Alexander Aphrodiseus, quod


page 229, image: s0229

semina natura et habitu diuersa, si commisceantur, tertium quiddam ab vtroque diuersum conficiunt, vimque simplicium prorsus amittunt: veluti si misceas album nigro, abolitis vtrisque coloribus redditur fuscus ab vtroque diuersus, quem Graeci leuko/faion appellant. Sed multo exactius de his Aristoteles lib. De generatione animalium 2. cap. 6. refellens Democriti et Empedoclis rationes. Quanquam proditum est in annalibus Romanorum mulas peperisse saepe, verum id prodigii loco habitum, vt eodem in loco, quem modo citauimus, testatur Plinius. Theophrastus vulgo parere in Cappadocia tradit. Aristoteles libro De natura animalium 1. cap. 6. tradit mulas coire, ac gignere in Syria supra Phoenicem, sed esse id animal ibi sui generis, etiam si simile.

Ad Graecas Calendas.

HVIC affinem habet sensum, Ad Graecas calendas, pro nunquam: propterea quod Graeci non habent calendas more Latinorum, sed noumhni/as2 id est, nouilunia. Atque ad Lunae recursus Graeci soluebant vsuras. Vnde Strepsides in Nubibus Aristophanis, optat sibi incantatricem quampiam, quae carminib. suis efficiat, ne quando Luna exoriatur: sic enim fore, vt non reddat vsuras: quandoquidem trapezitae ad lunas, mutuam dant pecuniam, et lunis vsurae crescunt. Huc itaque respexit Augustus, cum diceret ad Graecas calendas soluturos, quos nunquam reddituros mutuum significabat. De quo in ipsius vita scribit Tranquillus ad hunc modum: Quotidiano sermone quaedam frequentius et notabiliter vsurpasse eum literae ipsius au)to/grafoi ostentant. In quibus identidem, cum aliquos nunquam soluturos significare vult, ad calendas Graecas soluturos ait. Huic simile est, quod nunc inter eruditos iactatur, Anno magno Platonis, quem existimant nunquam futurum.

Acessaei luna

*akessai/ou selh/nh, id est, Accessaei luna. Dictum in comperendinatores, qui nouam subinde causam comminiscuntur, quo negotium proferant, a nautae cuiusdam moribus ortum, cui Acessaeo fuerit nomen. Is, cum esset ignauus, ita prorogare consueuit nauigationem, vt se diceret lunam magis opportunam expectare. Nam Graeci, praecipueque ex his Lacedaemonii, quidquid essent rerum auspicaturi, superstitiose lunam obseruabant. Id quod tacite notat Euripides, cum in Iphigenia in Aulide respondet Agamemnon, tum nupturam filiam, vbi lunae dexter circulus advenerit, videlicet de plena luna sentiens. Lucianus in libello de Astrologia, palam refert Lycurgum legem instituisse Lacedaemoniis, ne praelium inirent ante plenilunium. In eam superstitionem iocatur Aristophanes, th=| panselh/nw|. id est, plenilunio, sero aut nunquam futurum significans. Etenim cum Datis et Artaphernes, ductores Regis Persarum in Marathonem irrupissent, plenilunium obseruabant, vt tum exirent in praelium. Ergo prius, quam illi venirent, Athenienses bellum aggressi sunt. Historiae meminit Herodotus lib. 6. Inde quasi proverbio de cunctantibus, et quauis occasione rem proferentibus, dicitur, e)n th=| panselh/nw|, id est, plenilunio. Adagium refertur a Diogeniano. De lunis Laconicis, et alibi nonnihil nobis dicetur.



page 230, image: s0230

Vbi per harma fulgurarit.

*(opo/te di' a(/rmatos2 a)stra/ptei, id est, Vbi per Harma fulgurat. De iis, quae nimis cunctanter, ac sero, aut admodum raro fiunt: aut cum nimis anxie, ac superstitiose captatur rei gerendae opportunitas. Strabo libr. Geographiae nono, vnde natum sit adagium, indicat, scribens vicum quempiam esse desertum, atque infrequentem apud Mycaletum Boeotiae, seu Mycalessum Tanagraei iuris, quem Harma, id est, currum nominant. Rursum alterum ab hoc diuersum, eiusdem tamen nominis in Attica, quae quidem tribus ex Atticae populo Tanagrae similis, atque ob hanc similitudinem nominis quoque communionem sortitum. Caeterum Harma Boeotiae sic vocatum, quod Amphiarao excusso currus inanis in eum locum delatus sit, vbi nunc sacellum eius extat. Alii ferunt, Adrasto fugiente, currum eius eo loco confractum fuisse, ipsum Arionis opera seruatum: hinc natam paroemiam, o(po/te di' a(/rmatos2 a)stra/ptei, id est, Vbi per harma fulgurat, videlicet Pythicis vatibus fulgur aliquod certum, quod ex eo loco veniret, obseruantib. eoque viso sacra Delphos mittentibus. Obseruabant autem ad menses tres, singulis mensibus tres dies, noctesque totidem: idque e Iouis fulguralis foco, qui est in muro inter Pythium, et Olympium. Haec ferme Strabo. Vsum adagii Plutarchus palam indicat in Symposiacis: *oi( ga\r, inquiens, spani/ws2 kai\ di' a(/rmatos, w(/s2 fa/sin, e)stiw=ntes2, a)nagka/zontai to\n o(pwsou=n e)pith/deion h)\ gnw/rimon katagra/fein, id est, Etenim, qui raro, et per Harma, vt aiunt, conuiuium exhibent, hi coguntur vtcunque accommodum, ac notum describere. Itaque de raris, et incertis dici solitum videtur. Poterit et per iocum accommodari ad ea, quae nunquam euentura credamus, quemadmodum aiunt,ad Graecas calendas.

Lydius lapis, siue Heraclius lapis.

*li/qos2 h(raklei/a, h)\ li/qos2 ludh\, id est, Heraclius, siue Lydius lapis. In eos dicitur, qui vehementer acri, exactoque iudicio sunt. Refertur a Theophrasto lib. De natura lapidum. Ait enim lapidem quendam esse, qui Lydius, seu Heraclius dicatur, qui argentum cuiusmodi sit arguat. Hunc quidam Magnetem putant, velut Herculanum, qui ferrum ad sese trahit: vnde nomen etiam additum sidhri/th|: sed ex Theophrasti verbis satis liquet ba/sanon significari, quem Latini vocant indicem, in quem Battus ille pastor apud Ouidium transfiguratus est, manente nimirum etiamnum in lapide prodendi studio. Nec Heraclium vocatum ab Hercule, sed ab Heraclea, Lydiae ciuitate. De hoc meminit Plinius lib. 33. c. 8. his quidem verbis: Auri, argentique mentionem comitatur lapis, quem coticulam appellant, quondam non solitus inueniri, nisi in flumine Tmolo, vt auctor est Theophrastus, nunc vero passim, quem alii Heracleum, alii Lydium vocant. Sunt autem modici, quaternas vncias longitudinis, binasque latitudinis non excedentes. Iis coticulis periti, cum e vena, vt lima rapuerint experimentum, protinus dicunt, quantum auri sit in ea, quantum argenti, vel aeris, scrupulari differentia, mirabili ratione non fallente. Huc allusit Theocrit. in Aita:

*ludi/h| i)=son e)/xein pe/trh| sto/ma.

id est,

Vt Lydio Lapidi par os habeam.


page 231, image: s0231

Nimirum quo in variis osculis optime iudicaret, cuius essent: sic enim ineptiunt amantes. Scholiastes putat hos lapides apud Lydos inueniri, et hinc prouerbium ortum. Et, ne dubites, quin de indice loquatur, sequitur,

--- *xruso\n o(poi/h|
*peu/qontai mh\ fau=lon e)th/tumon ar)tura/moiboi.

id est,

Cuius ab effectu explorat mensarius aurum
Sitne probum.

Adagium accommodari potest vel ad personam, vel ad rem. Ad personam, hoc pacto: Tu scriptorum meorum optimus iudex, planeque, quod dici solet, h(raklei/a li/qos2. Item hoc modo: In pensitandis, aestimandisque ingeniis emunctissimae naris, ac prorsus Lydius, vt aiunt, lapis. Ad rem transfertur hoc pacto: Adolescentium ingenia libertas aperit: viris commissum imperium, Lydius, quod aiunt, lapis est.

Amussis alba.

*leu/kh| sta/qmh|, id est, Alba amussi, hoc est, nullo delectu, ac citra discrimen. Aulus Gellius in Noctibus Atticis: Namque illi omnes, et eorum maxime Graeci, multa, et varia lectitantes, in quas res cunque inciderant, alba, vt dicitur, linea, sine cura discriminis, solam copiam sectati conuertebant. Plutarchus in commentario peri\ th=s2 a)dolesxi/as2: *)esti me\n ou)=n a)texnw=s2, h( leukh\ sta/qmh pro\s2 tou\s2 lo/gous2 a)do/lesxos2, id est, Est igitur plane alba linea erga sermones garrulus, propterea quod nullo delectu quauis de re quiduis nugetur. Effertur et expressius adagium a nonnullis, *leukw=| li/qw| leukh\ sta/qmh, id est, In albo lapide alba linea. Diciturque vel in eos, qui nullo sunt iudicio, vel in stupidos, vel in eos, qui incertis probant, aut significant incerta. Sophocles in Cidalione apud Suidam:

*toi=s2 me\n lo/gois2 toi=s2 soi=sin ou) tekmai/romai.
*ou) ma=llon, h)\ leukw=| li/qw| leukh\ sta/qmh.

id est,

Nihilo mihi plus indicat sermo tuus,
Quam lapide in albo signat alba linea.

Citatur a Nonio Marcello Lucilius libr. 30. sed corrupte, vt opinamur: quod genus sunt pleraque illius: Et amabat omnes: nam discrimen non facit, neque significat linea alba. Vsurpatur et a Platone in dialogo, cui titulus, Charmides, vbi Socrates ait, se erga formosos adolescentes perinde esse, vt albam amussim in albo lapide, propterea quod neque discerneret satis inter formas, et omnes ex aequo amaret. Solet enim funiculus ille minio oblini, quo discrimen faciat, vnde et rubricam vocauit Persius:

--- Ac si oculo rubricam dirigat vno.

Eadem per eadem.

*au)ta\ di' au)tw=n, id est, Eadem per eadem. Refertur in collectaneis Diogeniani, de his, qui semper eadem inculcant, aut eadem assidue faciunt. Non dissimile illi, quod alio reddidimus loco, o( dio\s2 ko/rinqos2, id est, Iouis Corinthus. Potest et in eos torqueri, qui res nugaces nugaciter tractant, veluti si quis in auctorem indoctum indoctos scribat commentarios, aut in obscoenum obscoenos.

Ad amussim.

FREQVENS est apud auctores, ad amussim, examussim, examussatim,


page 232, image: s0232

amussatim, pro eo, quod est, exquisita diligentia, atque exactissima cura. Gellius lib. 1. cap. 4. Ad haec omnia scripta antiquiora tam curiose spectabat, aut virtutes pensabat, aut vitia rimabatur, vt iudicium factum esse ad amussim diceres. Et Amussitata pro examinatis, apud Nonium. Translatum a fabris lapidariis, aut lignariis, qui funiculo illo regulari, operis aequalitatem explorant. Quanquam Festus in dictione examussim testatur, amussim quibusdam esse non lineam, neque regulam, sed ferramentum, quo fabri in poliendo vtantur. Persius de poeta absoluta carmina componente, quod modo citauimus,

--- Scit tendere versum,
Non secus, inquit, ac si oculo rubricam dirigat vno,

Item in carmine de viro bono, quod Virgilio tribuunt:

Ne quid hiet, ne quid protuberet angulus, aequis
Partibus vt coeant, ne quid deliret amussis.

Vsurpat idem Basilius ad nepotes, cum iubet vnamquamque disciplinam ad finem felicitatis referre, perinde quasi lapides, iuxta Doricum prouerbium, ad amussim dirigentes. Natum videri potest apud Homerum Odysseae e. cum loquitur de Vlysse nauem sibi fabricante:

*ce/sse d' e)pistame/nws2, kai\ e)pi\ sta/qmhn i)/qune.

id est,

Expoliit multa arte, superque induxit amussim.

Rursus Iliados o.

*)all' w(/s2 te sta/qmh doru\ nh/ion e)ciqu/nei
*te/ktonos2 e)n pala/mh|si dah/monos2, o(\s2 r(a/ te pa/shs2
*eu)= ei)dh=| sofi/hs2, u(poqhmosu/nh|sin a)qh/nhs2.

id est,

Materiam veluti naualem exaequat amussis,
Ducta fabri docti digitis, qui calleat artem.
Quaecunque est, teneatque probe, monitrice Minerua.

Est apud eundem, et aliis aliquot locis.

Ad vnguem.

AD vnguem, eundem habet sensum. A marmorariis sumta metaphora, qui superinducto vngui, commissuras explorant marmorum. Horatius:

--- Fonteius ad vnguem
Factus homo,

id est, absolutus. Idem in arte,

--- Carmen reprehendite, quod non
Multa dies, et multa litura coercuit, atque
Perfectum decies non castigauit ad vnguem.

Virgilius secundo Georgic. lib.

Nec secius omnis in vnguem
Arboribus positis secto via limite quadret.

Persius:

--- Vt per laeue seueros
Effundat iunctura vrbes.

Macrobius Saturnalium lib. 1. Nec quisquam alius tam futilis posset esse iudicii, qui Romani anni sic ad vnguem, vt aiunt, emendatum ordinem non probaret. Ad consimilem modum Graeci, quod exactum sit, et impensis accuratum, dio/nuxon vocant. Plutarchus de praeceptis bonae valetudinis: *(h me\n ou)=n a)kribh\s2 sfo/dra kai\ dio/nuxos2 legome/nh di/aita, id est, Itaque vehementer exacta, quae ad vnguem obseruata dicitur victus ratio. et e)conuxi/zein, pro a)kribw=s2 e)ceta/zein. Quam vocem vsurpat et Athenaeus lib. 3. e)conuxi/zeis2 de\ pa/nta ta\ prospi/ptonta toi=s2 sundialegome/nois2 ta\s2 a)ka/nqas2, id est,


page 233, image: s0233

Porro ad vnguem exploras omnia, quae congruunt iis, qui cum spinis disputant.

Incudi reddere.

ELEGANTER Horatius, incudi reddere, dixit, pro eo, quod est, refingere, ac mutare, corrigereque:

Et male tornatos incudi reddere versus.

Consimili forma dicunt recoquere. Quintilianus lib. 12. Sed praecipue tamen Apollonio Moloni, quem Romae quoque audierat, Rhodi rursus reformandum, ac velut recoquendum dedit. Item Horatius:

--- Recoctus
Scriba ex quinqueuiro.

Lesbia regula.

LESBIA regula dicitur, quoties praepostere, non ad rationem factum, sed ratio ad factum accommodatur. Et cum lex moribus applicatur, non mores ad legem emendantur: aut quoties princeps se populi moribus accommodat, cum contra conueniat plebem ad principis arbitrium vitam instituere, si modo princeps ipse ad honesti regulam, ac scopum respiciat. Huius adagii mentionem facit Aristoteles, quinto Moralium libr. *tou= ga\r a)ori/stou a)o/ristos2 kai\ o( kanw\n, w(/sper kai\ th=s lesbi/as2 oi)kodomh=s2 o( molu/bdinos2 kanw/n. pro\s2 ga\r to\ sxh=ma tou= li/qou metakinei=pai, kai\ ou) me/nei o( kanw/n. id est, Siquidem infinitae rei infinita item regula, quemadmodum plumbea Lesbiae aedificationis regula. ad lapidis enim figuram transmouetur, neque manet regula.

Indignus, qui illi matellam porrigat.

HYPERBOLE prouerbialis est, de vehementer inaequalibus, ac ne vlla quidem ex parte conferendis. Martialis:

Dispeream, si tu Pyladi praestare matellam
Dignus es, aut porcos pascere Pirithoi.

Nam sordidissimum obsequium est, micturienti matulam exhibere, quo qui sit indignus, is videlicet nimium inferior videtur. Vnde D. Hieronymus in epistola ad Nepotianum, inter sordida captatorum ministeria hoc quoque commemorat. Ipsi, inquit, apponunt matulam, obsident lectum. Plutarchus in apophthegmatis Laconicis refert, puerum quendam Spartanum ab Antigono captum, ac venditum, paruisse quidem emtori in omnibus, quae non essent indecora ingenuis. Caeterum iussus afferre matulam detrectauit obsequium, addens, non seruiam: Surgente domino, puer, senties, inquit, quem emeris, simulque conscenso tecto sese praecipitem dedit. Extat et hodie vulgo tritissimus sermo, Indignus est, qui illi calceos detrahat. Quin etiam negant eodem die nominandos, quos admodum inaequales volunt videri.

Scopae dissolutae. Scopas dissoluero.

HOMINES nihili, nulliusque prorsum consilii, Cicero scopas dissolutas nominat, scribens ad Atticum epistolarum libr. 7. his quidem verbis. Caesarem vidi Minturnis ad 8. Calendas Februarias mane, cum absurdissimis mandatis, non ad homines, sed scopas dissolutas, vt ad ipsum ille mihi videatur irridendi causa fecisse. Idem in oratore perfecto, agens contra eos, qui numeros orationis contemnunt, scopas dissoluere dixit,


page 234, image: s234

pro eo, quod est, rem prorsus inutilem efficere. Nam scopae colligatae, et speciem videntur habere qualemcunque, et ad verendum pauimentum sunt accommodatae. Porro, si dissolueris, nihil inutilius, nihil inelegantius. Tulliana verba sunt haec: Sed, si quos magis delectent soluta, sequantur ea sane: modo si quis Phidiae clypeum dissoluerit, collocationis vniuersam speciem sustulerit, non singulorum operum venustatem: vt in Thucydide, orbem modo orationis desidero, ornamenta comparent. Isti autem, cum dissoluunt orationem, in qua nec res, nec verbum vllum est, nisi abiectum, non clypeum, sed vt in prouerbio est, etsi humilius dictum, tamen consimile est, scopas, vt ita dicam, mihi videntur dissoluere.

Apertis tibijs.

APERTIS tibiis, id est, clariore voce. Translatum a tibicinibus, qui quaedam obturatis tibiarum foraminibus, quasique pressiore sono canunt, quaedam apertis tibiis, acriore sonitu. Quintilianus Institutionum lib. 11. Illa pene apertis, vt aiunt, tibiis, qui, quocunque inciderunt, veterem consuetudinem fori, et pristinum morem iudiciorum requirunt. Venustior erit metaphora, si quis dicatur apertis tibiis inuehi in quempiam, id est, non clanculum obtrectare, sed palam insectari, lacerareque conuiciis: aut apertis tibiis laudes cuiuspiam celebrare, id est, palam, et magnifice. Fortassis ad hanc sententiam pertinet senarius ille Graecus, quem citat Tullius in Epistolarum ad Atticum libro 2. ex poeta nescio quo: Cn. quidem, inquiens, noster, plane iam quid cogitet, nescio:

*fusa=| ga\r ou= smikroi=sin au)li/skois2 e)/ti.

id est,

Neque enim minutis iam ille spirat tibiis.

Videtur autem innuere, Pompeium ingentia promittere per legem Agrariam, et rem maximam moliri. Athenaeus lib. 4. refert tibiarum genus, quas Anacreon h(mio/pous2 appellat, caeteris minores, sonoque minus claro: quod ipsum indicat cognomen.

Quid opus erat longis canere tibiis.

DION lib. 1. huiusmodi quoddam adagium refert, ti\ ga/r me e)/dei makroi=s2 au)loi=s2 au)lei=n id est, Quorsum attinebat me longis tibiis canere? Idque aiunt conuenire in eos, qui sumpsissent inanem operam, aut sumtum. Ductum ab Othone, qui post caesum Galbam fecerat sacrum, in quo exta inauspicatos exitus portendebant. Itaque poenitens sumptus, et operae frustra insumtae, fertur ita dixisse, ti/ me e)/dei makroi=s2 au)loi=s2 au)lei=n, quae verba deinde in vulgi fabulam abierunt. Olim in sacris, longis tibiis cani solitum est, qui mos postea sublatus, auctore Plutarcho. Meminit huius et Suetonius in vita Othonis. Postridie quoque, inquit, in augurando tempestate orta, grauiter prolapsum, identidem obmurmurasse, ti\ ga/r moi kai\ makroi=s2 au)loi=s2, id est, Quid mihi cum longis tibiis? Quo quidem loco demiramur, quid commouerit quenquam, non obscuri nominis interpretem, vt reiectis Suetonii verbis velut adulterinis, Dionis supponenda putaret, quasi vero nefas sit: auctoribus eandem sententiam diuersis explicare formis; aut quasi non elegantius etiam dixerit Suetonius, quam Dion.



page 235, image: s235

Vtinam mihi contingant ea, quae sunt inter Corinthum, et Sicyonem.

EVSTATHIVS, enarrans Iliados secundum lib. ait hunc versum olim prouerbio fuisse celebratum.

*ei)/h moi ta\ metacu/ kori/nqou, kai\ sikuw=nos2.

id est.

Sit mihi quod Sicyonem interiacet, atque Corinthum.

Id inde venit in adagium, quod vrbs vtraque esset opulentissima, agrique longe feracissimi interiacerent. Aristophanes in Auibus, indicat ex oraculo natum.

*)all' o(/tan oi)kh/swsi lu/koi poliai/te korw=nai
*)en tau)tw=| to\ metacu\ kori/nqou, kai\ sikuw=nos2.

id est.

Cornix cana, lupusque vbi eadem sede morantes
Quod spatium Sicyonem dirimit, atque Corinthum.

Interpres adscribit, Aesopo consulenti de parandis opibus, ita responsum fuisse.

*ei) to\ me/son kth/saio kori/nqou, kai\ sikuw=nos2.

id est.

Si teneas quod agri Sicyonem, interque Corinthum est.

Refertur et a Zenodoto, atque item Athenaeo libro Dipnosophistarum quinto. Conueniet, vbi quis optat ingentia. Poterit et per iocum torqueri in eum, qui quod assequi non potest, id votis tamen quasi somniat. Simili figura dictum est illud Theocriti in Ergatinis.

*ai)/qe moi h)=san o(/sa kroi=son po/ka fanti\ pepa/sqai.

id est.

Quae Croesum tenuisse ferunt, vtinam illa mihi sint.

Deum esse, Deum facere.

HYPERBOLAE sunt prouerbiales de singulari laude dignis. M. Tullius in Oratoris sui lib. 2. In quo tu mihi, inquit, deus esse videris, id est, singularis ac summus. Terentius in Adelphis. Deum te facio, id est, summis laudibus effero. Inde natum, quod prisci mortales, si quem ob egregias, ac minime vulgares virtutes suspiciebant, eum deum, ac dijs genitum aiebant. Id quod euenit Alexandro Magno, Scipioni Africano, Octauio Augusto, cumque his alijs compluribus. Cui quidem rei Aristoteles adstipulatur Moralium lib. y. Hanc, inquiens, virtutem heroicam velut homine maiorem, et diuinitati proximam vocant. Hinc et Homerus Priamum de Hectore loquentem facit, ad hunc modum Iliados w.

*ou)de\ e)w/|kei
*)andro/s2 ge qnhtou= pai=s2 e)/mmenai, a)lla\ qeoi=o.

id est.

Nec iam hominis, sane mortalis filius ille
Esse videbatur, sed diuo semine natus.

Porro Laconibus, vt idem testatur, peculiaris hic erat mos, vt, cum vehementer quempiam admirarentur, diuum virum appellarent. Idem commemorat Socrates apud Platonem in Menone, kai\ oi( la/kwnes2, o(/tan tina\ e)gkwmi/azousin a)gaqo\n a)/ndra, qei=o/s fasin a)nh\r ou(=tos2. id est. Et Lacones, quoties laudant aliquem virum bonum, diuinus, inquiunt, vir hic. Inde illa apud Homerum solennia: qew=| i)/kelos2 kai\ qeoeidh\s2, id est. Deo similis, et diuina specie. kai\ i)so/qeos2, kai/ za/qeos2, id est, Deo par, et admodum diuinus. Contra, insigni improbitate viros, belluas appellamus, idque etiam vulgo tritissimum est. Diuus Hieronymus, ad Aurelium Augustinum scribens, per Ironiam torsit in quosdam, non contentos communi hominum


page 236, image: s236

iudicio, sed noua quaedam desiderantes, Deos illos appellans. Quinctilianus Institutionum lib. 1. hominem omnibus numeris consummatum, vulgo mortalem Deum dici solitum indicat. Nam, sapientes, inquit, formantes eum, qui sit futurus consummatus vndique, et, vt dicunt, mortalis quidam Deus, non modo cognitione caelestium, vel mortalium putant instituendum, etc.

Saepe etiam est holitor valde opportuna locutus.

AVLVS Gellius in Noctibus suis lib. 2. c. 6. testatur hunc versiculum olim prouerbio fuisse celebratum:

*polla/ki kai\ khpwro\s2 a(nh\p ma/la kai/rion ei)=pen.

id est:

Saepe etiam est holitor valde opportuna locutus.

Quo quidem admonemur, non esse fastidiendam salutarem sententiam propter auctoris humilitatem: nam fieri nonnunquam, vt aliquis, infimae sortis, ac notae vir, aut minime doctus, dicat quiddam haudaquaquam aspernandum etiam summis viris. Huic respondet illud Caecilianum apud Ciceronem in Tusculanis quaestionibus, Saepe est etiam sub pallio sordido sapientia. Neque dissonat Plautinum illud in Captiui duo: Vt summa saepe ingenia in occulto latent. Porro, quod ad Graecum attinet adagium, lectorem admonendum putauimus, hunc quidem ad modum in omnibus, quos adhuc viderim, Gellianis codicibus inueniri scriptum. Verum, dum sursum ac deorsum in Graecis auctoribus oberramus, forte fortuna in collectaneis quibusdam, nullum quidem auctoris titulum praeferentibus, sed eiusmodi tamen, vt aut Stobaei, aut certe ex hoc decerpta viderentur, huiusmodi carmen inuenimus, citatum ex Aeschyli tragoedia, cui titulus Phryges:

*polla/ki toi kai\ mwro\s2 a)nh\r katakai/ron ei)=pe.

id est:

Saepe etiam stultus fuit opportuna locutus.

Quae sententia totidem verbis etiam vulgo nunc dicitur, a viro stulto nonnunquam sapiens dictum proficisci. Respondet autem ad illam, quam superius ex Euripide citauimus.

--- *mwra\ ga\r mwro\s2 le/gei.

id est:

Nam stulta stultus loquitur.

Etenim hoc tametsi vere dictum est, tamen fit nonnunquam, vt fatuus vel casu, vel imprudens aliquid egregie dicat, et ad rem vehementer accommodatum. Id quod accidere saepenumero videmus. Quid enim potuit vel ab homine salsissimo dici accommodatius, quam quod narrat Suetonius dictum a quodam, qui mente parum constabat, in Pompeium, et Iulium Caesarem: Salue Rex, salue Regina. Cum Pompeius regni affectati laboraret inuidia, Caesarem rumor esset Nicomedi Regi vxoris vice fuisse.

Copiae cornu.

*)amalqei/as2 ke/ras2 id est. Copiae cornu. Cum affatim omnia superesse significamus, copiae cornu dicimus. Translatum a peruetusta fabula, quae varie narratur apud auctores. Quidam ad hunc modum narrant, Rhea Iouem enixa, metu patris infantem in Creta occuluit, nutriendum a duabus nymphis, Adrastea, et Ida, Melissei filiabus. Hae nutricauerunt illum caprae cuiusdam lacte, cuius nomen fuerat Amalthea: eam capram Iuppiter


page 237, image: s237

iam adultus in sydera retulit, vocaturque a Graecis ai)\c ou)rani/a, id est, capra caelestis. Huius alterum cornu nymphis nutricibus dedit, videlicet officii praemium: hanc adiiciens facultatem, vt, quidquid optassent, id illis ex eo cornu largiter suppullularet. Ouidius Fastorum libro quinto, paulo diuersius fabulam narrat, hoc pacto:

Nais Amalthea, Craetaea nobilis Ida
Dicitur in syluis occuluisse Iouem.
Hic fuit haedorum mater formosa duorum,
Inter Dictaeos conspicienda greges,
Cornibus aeriis, atque in sua terga recuruis,
Vbere quod nutrix posset habere Iouis.
Lac dabat illa Deo, sed fregit in arbore cornu,
Truncaque dimidia parte decoris erat.
Sustulit hoc nymphe, cinxitque decentibus herbis,
Et plenum pomis, ad Iouis ora tulit.
Ille, vbi res caeli tenuit, solioque paterno
Sedit, et inuicto nil Ioue maius erat.
Sydera nutricem, nutricis fertile coinu
Fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.

Legimus et Herculem Aetolis donasse copiae cornu, propter coercitum cornu fluminis Acheloi: quare regionem illam, antea sterilem, fertilissimam reddidit: cornu nimirum laborum duritiem significante, frugibus feracitatem. Hunc igitur titulum Phocion quidam Peripateticus libro suo indidit, vt testatur Aulus Gellius. Plinius item ostedit Graecos aliquot hanc inscriptionem nimis arrogantem suis commentariis imposuisse, tanquam nihil in eis non contineretur, et quiduis inde peti, atque accipi possit. Lucianus de mercede seruientibus, *kai\ e(/ceis2 th=s2 a)malqei/as2 ke/ras2, kai\ a)me/lceis2 o)rne/qwn ga/la id est. Et habebis copiae cornu, et lac gellinaceum emulgebis. Philostratus Dionem sophistam appellat a)malqei/as2 ke/ras2 velut omni genere virtutum expolitum. Plautinus quidam seruus, epistolam quandam copiae cornu vocat, quod plurimum ex ea commodorum capi posset. Aulus Gellius li. 14. cap. 6. Et simul dat mihi librum grandi volumine, doctrinis omnigenis, vt ipse dicebat, praescatentem. Accipio cupidus, et lubens, tanquam si copiae cornu nactus essem. Apud Athenaeum Philoxenus secundam mensam varijs cupedijs instructam, copiae cornu vocat. Citatur a Suida carmen huiusmodi,

*)enq' i(/na moi bi/os2 e)sti\n a)malqei/as2 ke/ras2 ai)go\s2.

id est.

Caprae vbi Amaltheae praebet mihi pabula cornu.

Carmen est heroicum. Effertur adagium hoc quoque pacto, ai)/c ou)rani/a, id est, capra caelestis. Comoedia vetus notat Polyagrum quendam vxorem ad quaestum prostituentem, quam caelestem capram vocat, ob immensum quaestum, vt testatur Plutarchus, in commentario de audiendis poetis, *eu)dai/mwn polu/agros2 ou)ra/nion ai)=ga ploutofo/ron tre/fwn. id est, Fortunatus Polyager, id est, multorum agrorum possessor, caelestem capram opes afferentem alens. Idem alibi aduersus Stoicos, o( de\ th\n stwi+kh\n labw\n a)malqei/an. id est, At qui Stoicam acceperit Amalthaeam, irridens paradoxa Stoicorum, qui suo sapienti tribuunt vniuersa, diuitias, libertatem, sanitatem, regnum. Horatius in Odis:

--- Beata pleno Copia cornu


page 238, image: s238

Lac gallinaceum.

*)orni/qwn ga/la id est, Gallinarum lac, eundem habet sensum. Dicitur enim in opulentos, et quibus quidvis rerum suppeditat. Aut de raris inuentu, atque ob id pretiosis: vt sit hyperbole, significans nihil omnino deesse. Plinius in praefatione historiae mundi, irridens Graecorum delitiosas quasdam, et magnificas inscriptiones: Cerion, inquit, inscripsere, quod volebant intelligi fanum, alii ke/ras2 a)malqei/as2, quod copiae cornu. velut lactis gallinacei sperare possis in volumine haustum. Aristophanes in Vespis:

*)egw\ ga\r ou)d' a)\n o)rni/qwn ga/la
*)anti\ tou= bi/ou la/boim' a)\n, ou(= me nu=n a)posterei=s2.

id est:

Non lac hercle gallinaceum
Hacce pro vita capiam, quam mi adimis in praesentia.

Eustathius in quartum Odysseae, citat hoc adagium ex Anaxagorae fabula, cui titulus, w)a\. Rursum Aristophanes comicus in fabula, cui titulus, o)/rniqes2,

*dw/somen u(mi=n
*au)toi=s2, paisi\, pai/dwn paisi\n
*plouqugi/eian, eu)daimoni/an,
*bi/on, ei)rh/nhn, neo/thta, ge/lwta,
*xorou\s2, qali/as2, ga/lat' o)rni/qwn,
*ws2 te pare/stai u(mi=n kopia=|n
*tpo\ tw=n a)gaqw=n.

id est: Dabimus vobis ipsis, filiis, filiorum filiis, opulentiam bonae valetudinis, felicitatem, facultates, pacem, iuuentam, risum, choros, festa, lac gallinarum, vt sitis praebonorum copia laboraturi. Strabo Geographiae libro 14. narrat de Samiorum agris, quod essent omnium rerum ampliter feraces, illud vulgo iactatum esse, quod lac etiam ferrent gallinaceum. Idem testatur hoc adagium apud Menandrum comicum inueniri. Athenaeus libro Dipnosophistarum nono, ex mediae comoediae scriptore quopiam Mnesimacho, senarios hos adducit, kai\ to\ lego/menon,

*spaniw/teron pa/restin o)rni/qwn ga/la,
*kai\ fasiano\s2 a)potetilme/nos2 kalw=s2.

Id est: Et quod dicitur prouerbio:

Lac suppetit, res rara, gallinaceum, ac
Plumis reuulsis phasianus approbe.

Rursum libro nono adducit ex Numenio:

*hd' o(/per o)/rniqos2 kale/etai ga/la.

id est:

Atque quod gallinae dicitur lac.

Idem libro tertio indicat, quibusdam lac gallinaceum esse, album oui.

Non omnibus dormio.

NON omnibus dormire dicuntur, qui non omnibus inseruiunt, neque per omnia gerunt morem. Translatum putant a maritis quibusdam nimis obsequentibus, qui vxores suas adulteris scientes produnt, somnum interim inter pocula simulantes, vt adultero, quod libet, liceat. Quod genus obsequij notans Iuuenalis:

--- Doctus, inquit, spectare lacunar,
Doctus et ad calicem vigilanti stertere naso.

Plutarchus in libro, cui titulum fecit, e)rwtikw=|. Cum Galba quispiam conuiuio Moecenatem accepisset, sentiretque iam e nutibus hominem inflammatum in vxorem suam, sensim demisit caput, perinde quasi dormiret. At, cum interea famulus qusipiam ad mensam accedens, vinum clam tolleret, ibi iam vigil, et oculatus, Infelix, inquit, an nesciebas me soli Moecenati dormire? Meminit huius adagij, et ad hunc, quem dixi, modum exponit Festus


page 239, image: s239

Pompeius, citans ex Lucilio, tractum ostendens a Capio quodam, qui Pararencho dictus sit, quod simularet dormientem, quo impunitius eius vxor moecharetur. Idem indicat huius rei meminisse Lucilium. Vsurpat et M. Tull. libro familiarium epistolarum septimo: Olim, Non omnibus dormio, sed ego, mi Galle, non omnibus seruio. Videtur indicare Cicero alterum, puta, non omnibus dormio, vetus fuisse, alterum nempe, non omnibus seruio, nouum. Vtrunque certe prouerbiale, sed prius illud pertinet ad concessionem iuris, hoc posterius ad obsequium impendendum. Idem Tullius epistolarum ad Atticum libro 13. Est bellum aliquem odisse libenter, et, quemadmodum dicitur, non omnibus seruire. Qui quidem locus non videtur carere mendo. Fortasse enim scriptum erat, et quemadmodum non omnibus dormire, ita non omnibus seruire. Quin et haec ipsa vox, seruire, non vacat metaphora, cum dicimus, seruire scenae, seruire tempori, seruire vitiis, seruire ingenio vxoris, seruire populo, seruire commodis priuatis, pro eo, quod est, nihil non facere, quo satisfacias.

Sardi venales.

*sardianoi\ w)/nioi, id est, Sardi venales. In eo libello, cui titulus est, De viris illustribus, quem alii Plinio, nonnulli Suetonio tribuunt, vtriusque reclamante stylo, huiusmodi quoddam adagium refertur, Sardi venales, de negotio infinitae prolixitatis, atque inexplicabili. Idque hinc esse ortum tradunt, quod Tiberius Sempronius Gracchus, cum altero consulatu Sardiniam domuisset, tantum ex ea captiuorum adduxit, vt longa venditione res in prouerbium abierit. Plutarchus in Problematis Romanorum, aliam affert causam, nimirum olim inoleuisse morem apud Romanos solennem, vt, qui ludos ederent in Capitolio, Sardos venales pronunciarent, prodiretque puer quispiam, per ludibrium monili cinctus, quod bullam vocant. Eum morem hinc ortum putat, quod Veientes Etruscorum populi, multum temporis cum Romulo bellum gessissent, quodque horum vrbem postremam Romulus expugnasset. Etiam si T. Liuius lib. 1. narrat, victos quidem a Romulo Veientes, sed tamen victorem ab vrbe munita abstinuisse. Vnde et regem ipsum, et cum hoc captiuos quam plurimos Romam deductos, venales pronunciauit. Porro, cum Lydi ab initio fuerint Etrusci, quemadmodum testatur et Herodotus lib. 1. Lydorum autem caput erat Sardis, inde factum, vt Etruscos Sardorum nomine pronunciarit venales. Refert eadem Plutarchus in vita Romuli, licet aliquanto diuersius. Debellatis Veiis, captus est illorum dux, qui, cum esset prouectae aetatis, visus est rem imprudentius gessisse, quam pro aetate. Vnde mos inoleuit, vt, quoties Romani ob partam victoriam immolarent victimam, senem purpura indutum per forum in Capitolium inducerent, bullaque ad collum appensa, quod tum erat puerorum insigne, praeco Sardianos venales pronunciaret. Etruriae caput Veii sunt, et Etrusci Sardianorum coloni putantur. Vsus est hoc adagio M. Tullius lib. Epistolarum familiarum 7. ad Gallum: Habes, inquit, Sardos venales, alium alio nequiorem. Sentit Cicero de contemptis, et improbis: et, ni fallimur, patria quoque


page 240, image: s240

Sardis. Nam ita scribit paullo ante hunc locum: Id ego in lucris pono, non ferre hominem pestilentiorem patria sua.

Dasypus carnes desiderat.

*dasu/pous2 krew=n e)piqumei=, id est. Dasypus carnes desiderat. Dicitur in eos, qui ea requirunt ab alijs, quae ipsis affatim sunt domi. Est enim Dasypus de genere leporum. Lepus autem, vt auctor est Plinius lib. 8. cap. 55. animal est innocuum, esculentum, et foecundum, omnium praedae nascens. Solus, praeter dasypodem superfoetat, aliud educans, aliud in vtero pilis vestitum, aliud implume, aliud incoato gerens partu. Dictus est autem dasypus a pedibus hirsutis, ac villosis.

Tute lepus es, et pulpamentum quaeris.

SVNT, qui existiment cum proximo idem esse, quod legitur in Eunucho Terentiana: Tute lepus es, et pulpamentum quaeris. Dictum est autem a milite glorioso in adolescentem Rhodium, qui scorto suo alludebat, ipse ea aetate, qua scorti vicibus fungi posset. Donatus allegoriam varijs modis exponit, indicans prouerbium hoc in molles conuenire, propterea quod lepus a posteriore parte, hoc est, a lumbis, et clunibus pulpamentum de se praebeat, eaque corporis parte lautissimus sit: vel quod eum canes, amatorum instar, sequantur: vel quod lepus a Physicis dicatur incerti sexus [correction of the transcriber; in the print sextus], modo mas, modo femina. Quae commenta frigidiora videntur. Flauius Vopiscus in Numeriano Imperatore, scribit adagium Terentianum, Liuij esse Andronici, vetustissimi Romanorum comici.

Vno fasce complecti.

VNO fasce complecti, legitur apud eundem Plinium, pro eo, quod est, eadem opera, et coniunctim agere, non separatim. Verebamur, inquit, ne nos dies, ne nox, ne latera deficerent, si tot crimina, tot reos vno velut fasce complecteremur. Translatum est ab ijs, qui res multas simul colligant, quo commodius gestari queant. Id Graeci dicunt sullh/bdhn, id est, comprehensim.

Salem, et mensam ne praetereas.

*(/ala kai\ tra/pezan mh\ parabai/nein, id est Salem, et mensam ne praetereas. Ne negligas amiculorum consuetudinem, aut ne violes amicitiae iura. Nam his rebus olim conciliabantur amici, et familiares antiquitus mutua inter sese conuiuia actitabant. Quemadmodum testatur etiam Diogenes Laertius in vita Pythagorae. Et adstipulatur Theocritus in Hyla:

*oi(\ mi/an a)/mfw e(tai=roi a)ei/ dai/nunto tra/pezan.

id est.

Qui ad mensam semper eandem
Caenabant ambo, fidi nimirum vt amici.

Loquens de Hercule, ac Telamone [correction of the transcriber; in the print Telamomone]. Tum Euripidis Hecuba, Polymnestoris exaggerans facinus, hospitalis etiam mensae facit mentionem:

*koinh=|s2 trape/zhs2 polla/kis2 tuxw\n e)moi\.

id est.

Mensa receptus saepe communi mihi.

Inde est, quod, vt docet apud eundem Laertium Alexander in commentarijs Pythagoricis. Pythagoras vetabat frangi panem, videlicet, ne dissecaretur, quod amicos copularet. Idem censuit, salem potissimum in mensa apponendum, quod aequitatis, ac iustitiae nos admoneat, vt quod et seruet, tueaturque quidquid occuparit, et ex liquidissimis rebus aqua,


page 241, image: s241

marique fiat. Origenes aduersus Celsum lib. 2. Parium quempiam Iambographum adducit, qui Lycomantem insectatus sit, quod salem, ac mensam esset praetergressus. Certe apud Macedones patrio ritu foedus, quod sanctissimum vellent haberi, sic inibant, vt panem gladio diuisum vterque libaret. Auctor Q. Curtius lib. 8.

Baceli similis.

*)/ikelos bakh/lw|, kai\ ba/khlos2 ei)=, id est, Bacelo similis, et Bacelus es. In cinaedos, ac parum viros dictum, aut in magnos quidem corpore, sed animo stupidos. Tractum a forma, moribusque Baceli cuiusdam. Ait Suidas, Bacelum proprie significare eum, qui sit exectus, eoque in molles dici, quod hoc morbo potissimum laboret illud hominum genus. Antiphanes in Caribus, Bacelum quempiam taxat apud Athenaeum lib. 4.

*ou)x' o(ra=s2 o)rxou/menon
*tai=s2 xersi\ to ba/khlon, ou)=d' ai)sxu/netai.

id est,

An Bacelum non vides,
Manibus suis sic saltitantem, nec pudet?

Meminit huius Suetonius in vita Augusti, scribens eum peculiari vocabulo, Bacelum pro stulto assidue solitum dicere, quanquam in vulgatis codicibus Baceolus scriptum est. Hermolaus existimat et apud Quintilianum recte pro Bagoa, Bacelum legi posse. Verba Fabii sunt haec: At vero statuarum artifices, pictoresque clarissimi, cum corpora speciosissima pingendo, fingendove effingere cuperent, nunquam tamen in hunc inciderunt errorem, vt Bagoam, aut Megabysum aliquem in exemplum operis assumerent sibi. Verum non videtur, cur Fabiana scriptura mutanda sit, cum bagw/as2 barbara lingua significet Eunuchum, quo nomine Lucianus philosophum quendam inducit, qui vultu, corporisque figura eunuchum praeseferret. Quin et Ouidius de Amoribus, seruum puellae custodem Bagoum appellat.

Quem penes est dominam seruandi cura Bagoe.

Batalus es.

*ba/talos ei)=, id est, Batalus es. Olim in effeminatos per contumeliam dicebatur. Plutarchus ostendit id cognominis Demostheni puero inditum fuisse, et ab inimicis probro obiectum. Porro cognominis huius idem varias affert rationes, vel quod Batalus quispiam fuerit tibicen, mollis et effeminatus, qui muliebribus sandaliis primum omnium in scenam prodierit, ac musicam, vt ita dixerimus, euirarit, vel quod poetae cuidam obscoeno nomen fuerit Batalo, vel quod apud Atticos Batalus appellata sit ea pars corporis, quae verecunde nominari non potest. Meminit huius rei Libanius. Idem nempe Demosthenes, iam provecta aetate, simili contumelia dictus est Argas, siue quod hoc nomine fuerit qusipiam malarum auctor legum, siue quod, vt existimat Suidas, serpentis genus sit Argas. Dicunt item Graeci batali/zesqai, pro eo, quod est, turpiter atque effeminate viuere.

Bene plaustrum perculit.

RVSTICORVM proverbium est, Bene plaustrum perculit. Apparet dici solitum in eos, qui quempiam impellunt, quo suapte sponte iam propendebat. Translatum a plaustris onustis, quae quo exonerentur, solent everti. Fit autem id commodius in eam partem, in quam propter


page 242, image: s242

solum decliuius inclinant. Donatus indicauit hoc adagium exponens in Eunucho haec Parmenonis verba: Perculeris iam tu me? Ab hac sententia non abhorret Plautinum illud in Curculione: Qui monet, quasi adiuuat. Verba sunt lenonis, qui libentius sit mutaturus fidem, admonitus a trapezita, quod tamen vel citra monitorem erat facturus. Idem eleganter expressit Sophocles apud Plutarchum in vita Artaxerxis:

*taxei=a peiqw\ tw= kakw=n o(doiporei=.

id est,

Rerum malarum facilis est persuasio.

Plerique ad deteriora procliues sunt.

In Care periculum.

*)en kari\ to\n ki/ndunon, id est, In Care periculum, subaudi, facito, hoc est, in homine, aut re viliore, fac periculosam experientiam, in qua si parum feliciter cesserit, non multum sit dispendii capiendum. Huic adagio Carum mores fecere locum. Hic populus est, vt auctor est Mela Pomponius, incertae originis, vt quos alii au)to/xqonas2, id est, indigenas, nonnulli Pelasgos, alii Curetes existiment, gens vsque adeo armorum, pugnaeque amans, vt aliena etiam bella mercede conducti soliti sint agere. Vnde Theocritus in Encomio Ptolemaei:

*filoptole/mois2 te ka/ressi [note of the transcriber: in the print: *filopole/mois2 ]

dixit, id est,

Bellandique auidis Caribus.

Item Herodotus in Euterpe, ostendit Cares barbaro, seruilique fuisse ingenio, et ad quiduis malorum ferendum paratos, mercede proposita. Id quod indicat et Aristophanes in Auibus, *ei) de\ dou=lo/s2 e)sti kai\ ka/r, id est, Quod si seruus est et Car. Strabo libro Geographiae 14. narrat, Cares tota quondam errasse Graecia, passimque stipendiis meruisse. Ceterum in rebus bellicis vsque adeo praecelluisse, vt passim apud poetas arma bellica Carica nominentur, quemadmodum Anacreon Caricam loricam, Alcaeus Caricam cristam dixit, ad quam alludit Aristophanes in Auib. Suidas scribit, Cares primos mortalium mercede militasse, vt qui vitam suam vilem haberent. Hos igitur, qui conduxerant primos in acie collocare consueuerant, vt primos hostium impetus suo exciperent periculo, aut vbi fortuna belli difficilima videretur, illic obiiciebantur. Persae sua lingua ka/rdakas2 appellabant, qui rapto viuebant. Carum laudem his temporibus aemulari videntur Heluetii, gens bello nata, simplex alioqui, ac minime malum hominum genus, planeque dignum, vt quidem sentimus, quod hac quoque nota vacaret, et in literis, et in caeteris honestis studiis egregie valiturum, si relictis bellis huc animum appellerent. Vsurpat hoc adagium Socrates apud Platonem in Euthydemo, iubens in se potius fieri periculum transformationis, velut in homuncione Care, quem si perdas, non admodum grauis sit iactura. *ei) de\ u(mei=s2 oi( ne/oi fobei=sqe, w(/sper e)n kari\ e)n e)moi\ e)/stw ki/ndunos, w(s2 e)gw\, e)peidh\ kai\ presbu/ths2 ei)mi\ parakinduneu/ein e)/toimos2, kai\ paradi/dwmi e)mauto\n *dionusodw/rw| tou/tw|, w(/sper th=| mhdei/a| th=| ko/lxw|, a)pollu/tw me\, kai\ ei) me\n bou/letai, e(ye/tw. ei)d' o(/, ti bou/letai tou=to poiei/tw, mo/non xrhsto\n a)pofuna/tw. id est, Quod si timetis vos iuuenes, in me, tanquam in Care fiat periculum. Nam et ipse quandoquidem senex sum, paratus sum subire periculum, meque ipsum trado huic Dionysodoro, quasi Medeae Colchicae, perdat me, et si velit, in lebete coquat me. Sin minus,


page 243, image: s243

quidquid voluerit, id faciat, tantum vt me reddat probum. Idem in Lachete huc respexit, cum ait: Cogitandum esse iis, qui primum docere incipiunt, et artis suae periculum cum magno iuuenum periculo faciunt, non Carem quempiam mercenarium, sed ciuium liberos in discrimen adduci. Et hunc imitatus Aristides in oratione Panathenaica, e)n de\ tw=| kari\ kai\ ou)k e)n toi=s2 e(autw=n sw/masi ta\s2 pei/ras2 poiou/menoi, id est, In Care vero, non in suis ipsorum corporibus facientes periculum. Vsus est eodem M. Tullius in actione pro L. Flacco: Quid, inquit, de tota Caria? nonne hoc vestra voce vulgatum est, Si quid cum periculo experiri velis, in Caria potissimum esse faciendum? Quem quidem locum apparet esse vitiatum, et in Care legendum esse, non in Caria. Huic diuersum est illud, Aureo piscari hamo, quod alibi reddemus.

In dolio figularem artem discere.

ITEM illud, e)n pi/qw| th\n keramei/an manqa/nein, id est, In dolio figulariam artem discere. De iis, qui protinus maximis in rebus artificii sui capiunt experimentum, cum paulatim a minutis ad summa proficisci conveniat. Neque enim figulus statim a dolio, id est, vase maximo artem auspicatur sed a pusiliis quibusdam vasculis, in quibus non sit graue dispendium, si quid secus accidat. In hanc ferme sententiam vsurpat Plato in Lachete: *skopei=n xrh\ ou) e)n tw=| kari\ h(mi=n o( ki/ndunos kinduneu/htai, a)ll' e)n toi=s2 u(ie/si te kai\ e)n toi=s2 tw= fi/lwn paisi\, kai\ a)texnw=s2 to\ lego/menon kata\ th\n paroimi/an h(mi=n sumbai/nh| e)n pi/qw| h( keramei/a, id est, Considerare oportet, ne hoc periculum nobis fiat, non in Care, sed in filiis simul, atque amicorum liberis, ac plane contingat, quod proverbio dicitur, in dolio figulina. Dicaearchus ad aliam sententiam torquet proverbium, vt admoneat vnumquemque artificem in suis negociis exerceri oportere, velut aurigam in ducendis curribus, nauclerum in gubernanda naui, medicum in curandis morbis. Tanquam absurdum sit, figulum in aurigatione versari, re videlicet aliena, ac non magis in dolio. Atque ita huc pertinebit illa sententia:

Quam quisque nouit artem, in hac se exerceat.

Et Horatianum illud in epistolis:

Nauim agere ignarus nauis timet, abrotanum aegro
Non audet, nisi qui didicit dare, quod medicorum est
Promittunt medici, tractant fabrilia fabri.
Scribimus indocti, doctique poemata passim.

Sic propemodum vsurpat Gregorius Theologus in Apologia De fuga: w(s2 to/ge paideu/ein a)/llous2 e)pixeirei=n, pri\n au)tou\s2 i(kanw=s2 paideuqh=nai, kai\ e)n pi/qw| th\n kera/meian to\ dh\ lego/menon, e)n tai=s2 tw= a)/llwn yuxai=s2 e)kmeleta=n th\n eu)se/beian, li/an e)moi\ fai/netai a)noh/twn, id est, Itaque alios velle docere, priusquam ipsi satis edocti sint, et in dolio, quod aiunt, figulinam, in aliorum animis meditari pietatem, mihi quidem videtur hominum insigniter desipientium.

Ne sutor vltra crepidam.

HVIC finitimum est illud, Ne sutor vltra crepidam, id est, Ne quis de his iudicare conetur, quae sint ab ipsius arte, professioneque aliena. Quod quidem adagium natum est ab Apelle, nobilissimo pictore. De quo Plinius lib. 35. cap. 10. scribit in hunc modum: Idem perfecta opera


page 244, image: s244

proponebat in pergula transeuntibus, atque post ipsam tabulam latens, vitia, quae notarentur, auscultabat, vulgum diligentiorem iudicem, quam se praeferens: feruntque a sutore esse reprehensum, quod in crepidis vna intus pauciores fecisset ansas. Eodem postero die superbe ob emendationem pristinae admonitionis cauillante crus, indignatum prospexisse, denunciantem, ne supra crepidam sutor iudicaret. Quod et ipsum in proverbium venit. Hactenus Plinius. Huic similimum est, quod refert Athenaeus. Stratonicus citharoedus fabro secum de musica contendenti, Non sentis, inquit, te vltra malleum loqui? Eodem pertinet, quod huius nepos in epistolis scripsit, de artificio non recte iudicare quenquam, nisi et ipsum artificem. Quodque primo Moralium libro dixit Aristoteles, earum rerum vnumquenque iudicem esse idoneum, quarum sit eruditus. Et quod idem scripsit lib. 2. Naturalium, caecum disputare de coloribus. Quae verba iam inter nostri temporis scholasticos in proverbium abierunt, quoties quispiam de rebus ignotis disputat. Ad eandem sententiam referendum, quod ait Fabius Pictor apud Quintilianum, felices futuras artes, si soli artifices de iis iudicarent.

Dii facientes adiuuant.

VARRO libro de re rustica primo: Et, quoniam, vt aiunt, dii facientes adiuuant, prius inuocabo deos. Significat diuinam opem non cessantibus, sed industriis, et pro sua virili conantibus auxilio esse solere. Huc est referendum illud Homericum carmen, quod iam velut in proverbium abiit:

*thle/max' a)/lla me\n au)to\s2 e)ni\ fresi\ sh=|si noh/seis2,
*)/alla me\n au)to\s2,

id est,

Haec partim ipse tuo perpendes pectore tecum,
Partim aliquis dium tibi suggeret.

Idem M. Tullius vsurpauit lib. epist. ad Atticum 9. Omnia vobis imparatis agenda: Sed tamen,

*)/alla me au)to\s2,
*)/alla de\ kai\ dai/mwn u(poqh/setai.

id est,

Partim ipse inuentes, partim fors suggeret ipsa.

Cum Minerua manum quoque moue.

HVIC finitimum est, su\n a)qhna=| kai\ xei=ra ki/nei id est, Auxiliante Minerua manum interim moue. Monet adagium, ne fiducia diuinae opis industriam remittamus. Convenit peculiariter in mulieres, quae lanificium exercent, fauente quidem, atque invocata Minerua: sed nihilo segnius interim operi insistentes. Sunt, qui putent, ab agasone quopiam natum, cuius asinus cum luto infixus haereret, deberetque illi succurrere, otiosus Herculem implorabat. Huic respondisse deum, vti interim manum admoueret asino laboranti, atque ita demum numen affuturum. Alii diuersam huic fabulam afferunt, puta, quendam, cum esset decertaturus, Mineruam consuluisse, num futurum esset, vt victor discederet. Responsum est fore. Verum, cum ille ingressus in theatrum, in certamine manibus staret otiosis, percussum ab aduersario victum fuisse. Ad hoc adagium pertinet elegantissimum illud carmen, quod ex Agathonis tragoedia citat Aristoteles, libro Moralium Eudemiorum 5.


page 245, image: s245

*te/xnh tu/xhn e)/sterce, kai\ tu/xh te/xnhn.

id est,

Fortunam vt ars fortuna ita artem amat inuicem.

Citatur a Suida senarius hic in eandem sententiam:

*au)to/s2 ti nu=n drw=n, ei)=ta tou\s2 qeou\s2 ka/lei.

id est,

Fac interim aliquid ipse, dein deos voca.

Nostro Marte.

QVOTIES, nullis auxiliis adiuti, nostropte ingenio, propriisque viribus rem peragimus, nostro Marte peragere dicimus. Aut etiam cum nostro periculo res geritur. M. Tull. lib. Officiorum 3. Hanc igitur partem relictam explebimus nullis adminiculis, sed, vt dicitur, Marte nostro. Hactenus ille. Idem Philippica 2. de Deiotaro loquens. Rex enim ipse sua sponte, nullis commentariis Caesaris, simulatque audiuit eius interitum, suo Marte res suas recuperauit. Cod. lib. 2. titulo. Ne liceat potentioribus, cap. 1. Bene admodum constituit Claudius consultissimus princeps, parens noster, vt iactura causae afficerentur hi, qui sibi potentiorum patrocinium advocassent, vt hoc proposito metu, iudiciariae lites potius suo Marte decurrerent, quam potentiorum domorum opibus niterentur. Rursus lib. 3. tit. De iudiciis, cap. 11. Illo procul dubio obseruando, vt si neque per alterutram litigantium partem, nec per iudices steterit, quo minus lis suo Marte decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici. Translatum videtur ab Imperatoribus, qui suis ipsorum auspiciis, et copiis bellum sustinent, siquidem Plautus etiam, Meis copiis, dixit, pro meo Marte. Sapiunt proverbium etiam illa, Vario Marte, Dubio Marte, Iniquo Marte. Huic adagio pene diuersum est illud, quod alibi retulimus, ou)k a)/neu qhse/ws2, id est, Non absque Theseo.

Nequidquam sapit, qui sibi non sapit.

SENTENTIA vel hodie vulgo frequentissime iactata, frustra sapere, qui sibi non sapiat. Plato in Hippia maiore, *kai\ polloi=s2. inquiens, sundokei=, o(/ti to\n sofo\n, au)to\n au(tw=| ma/lista dei= sofo\n ei)=nai. id est, Idem itidem et plerisque videtur, quod oportet eum, qui sapiat, ipsum sibi maxime sapientem esse. Vsurpat et Cicero in epistola quadam ad Trebatium, ostendens ex tragoedia Medea sumptam: Et, quando, inquiens, coepi agere Medeam, illud semper memento:

Qui sibi ipse sapiens prodesse nequit, nequidquam sapit.

Est autem versus trochaicus. Idem Epistolarum familiarum [perhaps: familiarium] libro 13. ad Caesarem Imperatorem: Itaque ab Homeri magniloquentia confero me ad vera praecepta *eu)ripi/dou:

*misw= sofisth\n o(/s2 tis2 ou)x au(tw=| sofo\s2.

Quem versum senex Praecilius laudat egregie. Idem lib. de Diuinatione 1. citat ex Ennio in astrologos, Qui sibi ipsimet non sapiunt, alteri monstrant viam. Quibus diuitias pollicentur, ab his drachmas ipsi petunt. Citatur a Luciano in Apologia:

*misw= sofisth\n, o(/s2 tis2 ou)x au(tw=| sofo\s2.

id est,

Sapientem eum odi, qui sibi ipse non sapit.

Eundem Alexander torsit in Callisthenem, qui se moribus eorum, quibuscum viuebat, non accommodaret, sed praeseferebat, nihil eorum, quae illic gerebantur, sibi placere. Eaque libertas optimo viro attulit


page 246, image: s246

exitium, cum Anaxarchus philosophus omnium adulatorum abiectissimus, haberetur in pretio. Huius generis est illud apud Suetonium:

Aspice felicem sibi, non tibi, Romule, Syllam.

Cantherium in fossa.

CANTHERIVM in fossa: rusticum proueribum: sed tamen e re militari natum. Hoc licebit vti, quoties quis ad id negotii trahitur, in quo nequaquam valeat. Aut vbi res vehementer erit impedita, periculosave. Refertur a T. Liuio, decadis tertiae lib. 3. Narrat autem, cum Fabius Capuam obsideret secundo bello Punico, Iubellium Tauream, inter equites Campanos nobilissimum, e Romanorum exercitu quemvis ad singulare certamen euocasse, ausumque prodire Claudium Asellium. Deinde, vbi diutius vterque alterum libero campo elusisset, Campanus in cauam viam descendere iussit, alioqui equorum, non equitum fore certamen. Eo cum Romanus, re, quam verbis, ferocior, exemplo descendisset, rursum elusit Taurea sermone, qui postea in rusticum versus est prouerbium: Minime scis, inquiens, cantherium in fossa? Qanquam ex Liuianis verbis parum liquet adagii sensus, tamen coniecturis facile deprehenditur. Pugnat autem cum illo, quod alibi dicemus: to\n i(/ppon ei)s2 pedi/on, id est, equum in planiciem. Etenim, quemadmodum plurimum valet equus in planicie, ita minime valet in fossa.

Tantali talenta.

*ta/lanta tanta/lou, id est, Tantali talenta. De immensis opibus. Nam Tantalus Phryx ob luculentas diuitias in fabulam hominum venit, ita vt fingatur et apud inferos similie quiddam pati, cuiusmodi solent inter congestas opes tenaces isti diuites. Horatius:

Tantalus a labris sitiens fugientia captat
Pocula, quid rides? mutato nomine, de te
Fabula narratur.

Ostendit, allegoriam figmenti ad diuites sordidos pertinere. Vsurpatur adagium a Platone in Euthyphrone. Suidas ait esse et apud Epicharmum, et apud Anacreontem. Effertur et ad hunc modum, cum venusta quadam vocum allusione: ta/lanta tanta/lou talanti/zetai, id est, Tantali talenta talentizat: hoc est, librat, et accumulat. Porro, Tantalum praediuitem fuisse, testatur vel illud ex tragoedia carmen apud Plutarchum, libro De exilio.

*spei/rw d' a)rou/ras2 dw/dex' h(me/rwn o)do/n.

id est,

Idem dierum duodecim sero iugera.

Idem alibi ingentes diuitias, plou=ton tanta/leion appellat, id est, opes Tantalicas, Antiphanes apud Athenaeum lib. 6.

*oi(=an pot' e)/xe kai\ qri/bwn o( tanta/lou
*malako\n tala/ntois2 e)ktalantwqei\s2 a)nh\r.

id est,

Qualem olim habebat et Thribon, qui molliter
Exutus est ipsis talentis Tantali.

Pelopis talenta.

CONSIMILI figura Theocritus in Idyllio *q. dixit Pelopis talenta:

*mh/ moi ga=n pe/lopos2, mh/ moi xru/seiwa ta/lanta
*ei)/h e)/xein, mhde\ pro/sqe qe/ein a)ne/mwn.

id est,

Non Pelopis mihi sint agrique, aurique talenta,

page 247, image: s247

Nec ventos celeres anteuolasse pede.

Porro talentum apud Atticos, maxima pecuniae summa erat. Talentum minus valebat libras sexaginta, talentum magnum octoginta. Vnde illud in Phormione:

Si quis daret talentum magnum.
Imo malum.

Et Aristophanes:

*)all' e)gw/ g' o)pou/ntoios2
*ou)k a)\n genoi/mhn e)pi\ tala/ntw| xrusi/ou.

At ego sane Opuntius
Nolim esse, si quis det talentum mi aureum.

Id est, Nolim esse luscus, vel quantalibet pecunia.

Midae diuitiae.

*mi/dou plou=tos2, kai\ mi/dou plousio/teros2 id est, Midae opes, et Mida locupletior: in prouerbium abierunt, propter immensas eius regis opes, quae fabulis quoque compluribus fecere locum. Statius in Surrentino Pollii:

Viue Midae gazis, et Lydo ditior auro.

Fuit hic Midas Phrygiae tyrannus, cui, iuxta poetarum figmenta, concessum a diis est, vt, propter Bacchum hospitio acceptum, quod vellet, optaret; accepturus quidquid optasset. Optauit, vt, quidquid corpore contigisset, protinus [correction of the transcriber; in the print protinns] in aurum verteretur. Historicorum literis proditum est, huic puero dormienti formicas in os grana tritici congessisse: respondisse augures, omnium mortalium illum ditissimum futurum, atque ita euenisse. Huic Plinius primum attribuit locum inter insigniter diuites, lib. 33.

Non omnino temere est, quod vulgo dictitant.

APVD Aristotelem vsurpatur prouerbii vice, et apud eruditos iam olim in prouerbium abiit nobilis illa Hesiodi sententia: h(\n a(/pantes2 a)/|dousi, quemadmodum ait Aristides in defensione Periclis, quae dicit, non vsquequaque irritum esse solere, quidquid rumore populi iactatum fuerit. Ea est in operis volumine secundo, cui titulus, Opera et dies:

*deinh\n de\ brotw=n u(paleu/eo fh/mhn.
*fh/mh ga/r te kakh\ pe/letai, kou/fh me\n a)ei=rai
*rei=a ma/l', a)rgale/h de\ fe/rein, xaleph\ d' a)poqe/sqai.
*fh/mh d' ou)/tis2 pa/mpan a)po/llutai, h(/ntina polloi\
*laoi\ fhmi/zousi, qeo\s2 nu/tis2 e)sti\ kai\ au)th\.

id est,

Rumores hominum cures vitare molestos.
Fama malum est, oritur, surgitque facillima: verum
Difficile hanc perferre, graue est, sedare coortam.
Nam non vlla quidem prorsum perit irrita fama,
Per populos quaecunque volat, quia numen et ipsa est.

Potest bifariam accipi sententia: nimirum aut non plane falsum videri, quod plurimis est in ore, quodque populi consensus approbat: aut non prorsus aboleri posse rumorem etiam falsum, qui iam in vulgus dimanarit. Proinde admonet, vt solicite caueamus, ne vel falso per temeritatem in fabulam vulgi venire contingat. Quod autem famam deam dixit, cum Homero sensit, qui compluribus locis o)/ssan suam inducit. sic enim deam ipsam appellat. Et hunc aemulatus Virgilius in quarto Aeneidos:

Haec passim dea foeda virm diffudit in ora.


page 248, image: s248

Domum cum facis, ne relinquas impolitam.

CVM nulla huius poetae sententia non cesserit in pouerbium, tamen eas libentius recensebimus, quae, propter aenigmatis inuolucrum, propius accedunt ad speciem prouerbialem: quod genus est illa ex eodem, quem modo citauimus, libro.

*mhde\ do/mon poiw=n a)nepi/ceston katalei/pein,
*mh/ toi e)fezome/nh krw/zh| lake/ruza korw/nh.

id est,

Neue domum fabricans, linquas mutilamque, rudemque,
Ne forte insideat cornicans garrula cornix.

Proculus interpres admonet locum hunc bifariam accipi. Quibusdam videri, monere poetam, vti quisque domicilium ante hyemem absoluendum curet, ne tum non habeat, quo depellat frigoris molestiam. Hyemem enim cornicis indicatam symbolo, videl. auis hybernae. Porro, cum semper alias, tum maxime mensibus hybernis oi)=kos2 fi/los2, oi)=kos2 a)/ristos2, id est, Est grata domus, domus optima: quemadmodum in prouerbio est. Alii putant significatum, aedificium semel institutum, non oportere semiperfectum relinquere, ne vulgo risui sis: et, qui praeterierint, obloquantur, carpantque leuitatem tuam, qui, quod coeperis, non absoluas. Eam autem obtrectantium petulantiam per cornicem voluit indicare poeta: nempe auem garrulam, et obstreperam: vt hinc etiam verbum prouerbiale ductum sit, krw/zein. At ipsi Proculo magis probatur, vt kaqolikw=s2 accipiamus, vnicuique negocio, quod semel instituerimus, finem idoneum imponendum, vt nihil omnino desideretur, et vbique connitendum ad perfectionem. Id quo longius auocabitur a simplici sermone, hoc venustiius fiet, et magis prouerbiale. Veluti si quis adhortetur aliquem, ne literarum studium deserat, sed laudabiliter institutis summam imponat manum, ne vulgo ludibrio sit, quod a bene coeptis destiterit, Hesiodium hoc obiiciens.

Ne a chytropode cibum nondum sacrificatum rapias.

AENIGMATICVM est et illud, quod eo loco continenter sequitur:

*mhd' a)po\ xutropo/dwn a)nepir)r(e/ktwn a)nelo/nta
*)/esqein, mhde\ lo/esqai.

id est,

Neue a chytropode sublatam protinus escam
Ante sacrum, neque lotus edas.

Indicat et M. Tullius, irreligiosum fuisse, cibum e patella edere. Scribit enim ad hunc modum libro de Finibus secundo: Atqui reperiemus Asotos primum ita non religiosos, vt edant de patella: deinde ita mortem non timentes, vt illud in ore habeant ex Hymnide. Mihi sex menses satis sunt vitae septimum orco spondeo. Est autem versus trochaicus. Suet. in Vitellio prodit, eum illum adeo non profundae modo, verum etiam intempestiuae fuisse gulae, vt ne in sacrificio quidem vnquam, aut vllo itinere temperarit, quin inter altaria ibidem statim viscus et farra e foco pene rapta manderet, circaque viarum popinas fumantia obsonia, vel pridiana, atque semesa. Quantum ad simplicem attinet sensum, docet, ne ritu pecudum ad cibum capiendum irruamus, sed ita demum edamus, si prius inde primitias diis immolauerimus. Antiquitus enim, vt auctor est in Symposiacis


page 249, image: s0249

Plutarchus, inter res sacras habebatur et mensa quotidiana. proinde cibum sumturi, diis consecrabant ta\s2 a)parxa\s2, hoc est, primitias: ac deinde non indecore, neque tumultuanter, sed religione quadam ad conuiuium accedebant lotis manibus, non aliter, quam ad sacrum epulum. Qui mos et hodie durat apud bene moratos Christianos. Sed prouerbialius fiet, si intelligamus, non esse spoliandos, nec inhumanius expilandos ministros, aut seruos nostros, verum et illis aliquam pecuniae portionem relinquendam, quo viuant. Fortassis quadrauerit et in hos, qui praepropera auiditate commodum auferre student, prius quam oporteat: et quodammodo messem facere, prius quam maturuit seges: veluti si quis legatum, aut promissum statim e vestigio flagitet, cum ciuilius sit in dies aliquot silere: aut si quis, modo nactus imperium, protinus incipiat populum exactionib. spoliare: aut si quis sponsam puellam, non expectata aetate, nec expectatis nuptiarum caeremoniis, properet amplecti. Sumtum est a ritu sacrorum, in quibus olim epulabantur. Huc pertinet et illud, quod aibi retulimus ex Athenaeo libr. nono, a)po\ thga/nou, id est, a patella frixoria. Libro sexto refert hunc senarium ex Pherecrate:

*)apo\ thga/nou t' e)/fasken a)fu/as2 fagei=n.

id est,

Si vesci apuis dixit e sarragine.

Quidam pro lopade th/ganon dixere, quod Iones h)/ganon. Hinc composita a)pothgani/zein. Ita Phrynicus apud Athenaeum libro 6. h(du\ d' a)pothgani/zein a)/neu sumbo/lwn id est, Iucundum est a sartagine tollere sine symbolis, id est, si nihil sit soluendum, et si id liceat immuni. Rursus alias apud hunc ipsum ex Archestrato: a)farpa/zousa o)beli/skou. id est, Rapiens a veru. De muliere, quae sacra nondum immolata deuorare dicta sit: Apud eundem lib. 6. Anaxandrides:

*tw=n zwgra/fwn me\n h( kalh\ xeirourgi/a,
*)en toi=s2 pi/naci kremame/nh qauma/zetai.
*au(/th de\ semnw=s2 e)k lopa/dos2 a)rpa/zetai
*)apo\ tou= tagh/nou t' eu)qe/ws2 a)fani/zetai.

id est,

Pictoris opera pulchra, tabula pensili
Spectantur, ac spectata sunt miraculo, at
Rapiuntur haec e lopade pulchre, ac protinus
Redduntur ipsa euanida e sartagine.

In genere poterit accommodari ad quemvis, qui negotium irreuerenter, et illotis, vt aiunt, pedibus aggreditur.

Haec potior.

PLVTARCHVS in Problematib. Graecanicis prouerbium quoddam refert ad hunc modum. *)apo/ tinos2 e)r)r(e/qh to\ paroimiw=des2, au(/th kuri/a; di/nw o( taranti=nos2 strathgw=n, a)nh\r de\ w)\n a)gaqo\s2 e)n toi=s2 polemikoi=s2 a)poxeirotonhsa/ntwn au)tou= ti/na gnw/mhn tw=n politw=n, w(s2 o( kh=ruc a)nei=pe th\n nikw=san, au)to\s2 a)natei/nas2 th\n decia\n, a(/de, ei)=pe, krei/sswn. ou(/tws2 ga\r o( qeo/frastos2 i(sto/rhke. prosisto/rhke de\ kai\ o( a)pollo/dwros2 e)n r(uti/nw| tou= kh/rukos2, au(=tai plei/ous2 ei)po/ntos2, a)ll' au(=tai, fa/nai belti/ous2. kai\ e)pikuriw=sai th\n tw=n e)latto/nwn xeirotoni/an. Horum verborum hic ferme sensus, Vnde fluxit illud, quod prouerbii vice dicitur, Haec victrix? Dinon Tarentinus, ductor exercitus, vir apprime fortis, reique bellicae sane quam peritus, cum in concione dixisset sententiam, eaque ciuium


page 250, image: s0250

suffragiis esset reiecta: deinde praeco pronunciaret sententiam, quae vinceret, sublata dextera, haec, inquit, potior. Nam ad hunc modum retulit Theophrastus. Caeterum Apollodorus in Rhytino illud adiunxit, cum praeco respondisset, at hae sententiae numero plures sunt, Dinonem protinus subiecisse, sed hae meliores. Atque ita pauciorum sententiam fuisse promulgatam. Quibus ex verbis coniicere licet, ita vulgo dici solere, si quando significaretur consilium aliquod esse praestantius, et conducibilius, etiamsi pluribus secus videretur. Aut vbi, qui numero pauciores essent, facultate praeponderarent. Quod genus fuerit, vt res exemplis demonstretur. Maxima pars hominum voluptate, lucrisque felicitatem metitur, perpauci virtutem amplectuntur. Caue, ne quid te moueat multitudinis exemplum, au(/th ga\r krei/sswn. Imo nemo pene est in toto principis famulitio, qui tibi non bene velit: sed vnus tibi refragatur, qui tantum vbique valet, vt in ipsum fere principem agat tyrannum: Quare, si res e suffragiis penderet, viceras. Sed au(/th kuri/a. Porphyrion leuiter, ceu digito, prouerbium indicat, exponens eum locum in Horatianis Epodis:

Eamus omnis execrata ciuitas, Aut pars indocili melior grege.

Quanquam deprauate, sicut opinamur, legitur in multis exemplaribus kir)r(o/non ni/ka. Castigate legetur, ni fallimur, kar)r(o/nwn ni/ka, hoc est, praestantiorum victoria. Nam Oda concionalis est, ac fugam decerni iubet, communib. omnium suffragiis. Quod si fieri non queat, vt id, quod est optimum, multitudini probetur, saltem vincat ea sententia, quae sit potior, etiamsi paucioribus suffulta suffragiis. Ad id faciunt, quae Plato scripsit libr. de leg. 1. pulcherrimum esse victoriae genus, cum turba cedit potioribus [correction of the transcriber; in the print potioriribus]: et in decernendo magis spectatur pondus suffragiorum, quam numerus. Verba Platonis ex eo, quem diximus libro, sunt haec: e)n o(po/sais2 me\n ga\r oi( a)mei/nones2 nikw=si to\ plh=qos2 kai\ tou\s2 xei/rous2, o)rqw=s2 a)\n au(/th krei/ttwn te au)th=s2 le/goiq' h( po/lis2, e)painoi= to/ te a)\n dikaio/tata toiau/th| ni/kh|, tou)nanti/on de\, o(/pou ta)nanti/a, id est, Quibuscunque siquidem in ciuitatibus meliores qui sunt, ii vincunt multitudinem, ac deteriores: ibi respublica seipsa superior, recte dicetur, et huius victoriae nomine meritissimo laudabitur: secus autem, vbi secus accidit. Eodem respexit Plinius, cum quaeritur in Epistolis, numerari sententias, non expendi. Huc pertinet Liuianum etiam illud: Maior pars vicit meliorem. Indicat idem Homerus Iliados libro primo.

--- *epei\ ta\ xerei/ona nika=|.

id est,

--- Quando superant iam deteriora.

Neque vero praetereundum hoc loco, quod de Zenone philosopho memorat Diogenes Laertius. Zenon, cum videret Theophrastum magnifieri, laudarique, quod plures haberet auditores, ad hunc respondit modum: *)ekei/nou me\n xoro\s2 mei/zwn, o( e)mo\s2 [note: in the print u)mo\s2 ] de\ sumfwno/teros2, id est, Maior quidem est illius chorus, at meus melius consonans. Itaque locus fuerit adagio, siue cum negabimus spectandum, quam multis placeamus, sed quam bonis: siue cum suadebimus, id sequi oportere, non quod plurimis placeat, sed quod per se sit optimum factu, etiamsi paucissimorum calculis approbetur. Siue cum dicemus, vnius, aut alterius studium pluris aestimandum, qui vel opibus, vel gratia, vel auctoritate praepolleat, quam


page 251, image: s0251

multitudinis beneuolentiam, quae numero tantum superior sit, reliquis omnibus inferior. Quemadmodum apud Plautum quispiam contemnere se dicit minutos illos deos, modo Iouem vnum sibi propitium habeat. Nec absurde trahetur in vsum, quoties vna vis plus potest reliquis omnibus: vt si quis dicat: Haec causa plurib. probatur, pluribus fulcitur rationibus, nititur aequo, dictatur a legibus, verum altera kuri/a. Sic enim volo, sic iubeo. Nam omnia cedant necesse est, quoties rex huiusmodi promit oraculum, quale profert apud Homerum Agamemnon:

*ei) de/ ke mh\ dw/hsin, e)gw\ de/ ken au)to\s2 e(/lwmai.

id est.

Ipse equidem eripiam, si tradere forte grauentur.

De cuiusmodi Lucianus in captiuo, kai\ to\ di/kaion e)n th=| xeiri\ tiqeme/nwn. id est. Qui ius in manu reponunt, quique ius in manu posuerunt. Pyrrhum e liberis quidam adolescens admodum, interrogabat, cuinam esset relicturus regnum. Is respondit, o(/s2 a)\n, inquit, u(mw=n th\n ma/xairan o)cute/ran e)/xh|. Quicunque vestrum acutiorem habet gladium. Id dictum Plutarchus in eius vita non arbitratur multum abesse ab illa tragica execratione.

*qhktw=| sidh/rw| dw=ma diadoxa=n tou\s2 a)delfou\s2.

id est.

Fratres acuto diuidant ferro domus
Vices habendae.

In hos igitur, qui vi rem gerunt, et quibus, vt Ennius ait, ferro geritur res, quibus ius est in armis, et quibus leges inter arma silent, per ironiam recte torquebitur, au(/th krei/sswn, kai\ au(/th kuri/a. Nam Graecis ku/rios non solum dominum significat [correction of the transcriber; in the print signifieat], verum etiam eum, qui praeualet auctoritate. Et Suidas indicat concionem illis kuri/an dici, in qua soliti sint creati magistratus. Aristophanes in Acharnensibus kuri/an e)kklhsi/an appellat, in qua e)ku/roun ta\ yhfi/smata, id est, vincebant suffragia. Nonnunquam ad rem refertur, vt apud Euripidem in Iphigenia Aulidensi,

*ou)mo\s2, ou)x o( tou= de mu=qos kurio/teros le/gein.

id est.

Plus valere nostra debet, quam huius hic oratio.

Significat enim seruus, quanquam esset conditione inferior Menelao, tamen hoc se potiorem esse, quod iustiorem haberet causam. Non abhorret hinc, quod M. Tullius dixit in Pisonem: Sed omitto, vt sit factus vterque nostrum. Sit sane fors domina campi.

Delius natator.

*dh/lios kolumbhth\s2, Delius natator. Olim vulgo dicebatur admodum natandi peritus, quique posset in summa natare aqua. Natum adagium, aut certe factum illustrius ex Socratis apophthegmate. Cum enim huic Euripides librum obtulisset Heracliti, cui cognomen additum skoteinw=| propter affectatam scriptorum obscuritatem, rogaretque, cuiusmodi videretur, respondisse fertur hoc pacto, *(\a me\n sunh=ka gennai=a, oi)=mai de\ kai\ a)\ mh\ sunh=ka, plh\n dhli/ou dei=tai kolumbhtou= ei)s2 to\ mh\ a)popnigh=nai e)n au)tw=|. id est. Quae quidem intellexi, praeclara: arbitror autem et ea, quae non intellexi: quanquam natatore Delio opus, vt ne quis in eo praefocetur. Haec Socrates, alludens simul et ad prouerbium, et ad Heracliti sensus nimium abstrusos, ac profundos: vt, nisi natator insigniter peritus contigisset, periculum esset, ne lector in eo libro suffocaretur,


page 252, image: s0252

mergereturque. Laertius in Heraclito refert hoc dictum ad Cratetem quendam, qui primus Heracliti librum de natura Graecis inuexerit, et hoc elogio commendarit.

Dicendo dicere discunt.

*)ek tou= le/gein to\ le/gein pori/zetai, id est, Dicendo consequimur, vt dicamus. Syrianus, Hermogenis interpres, Euagoram sophistam taxat, qui dicendi facultatem non putarit ratione, sed vsu duntaxat constare, fierique, vt dicendo consequeremur dicendi facultatem. *)aciou=ntos2 de\, inquit, kata\ th\n surfeth\n paroimi/an, to\ le/gein e)k tou= le/gein pori/zesqai. id est, Existimantis, iuxta vulgare prouerbium, dicendi facultatem dicendo contingere. Vsurpauit et M. Tull. lib. 1. De oratore, In quo, inquit, fallit eos, quod audierunt, dicendo homines vt dicant efficere solere. Verumetiam illud dicitur, peruerse dicere, homines peruerse dicendo facilime consequi. Plinius libro Epist. 6. Video etiam multos paruo ingenio, literis nullis, vt bene agerent agendo consecutos. Latius autem patet adagium, nempe ad cuiusvis rei peritiam, quam potissimum vsus suppeditat, optimus rerum omnium magister. Proinde prouerbiales erunt omnes id genus: fabricando fabricam disces, canendo musicam, militando militarem artem, scribendo disces scribere.

Multi, bonique.

*polloi\ ka)gaqoi\, i. Multi, bonique. Prouerbiali figura dicebatur olim. Translatum a ritu sacrorum, in quibus sacrificulus rem diuinam facturus dicebat, ti\s2 th=| de\, i. Quis hic? Dein qui aderant, respondebant, polloi\ ka)gaqoi\. i. Multi et boni. Atque haec partim ominis causa dicebantur: oportebat enim in sacris eu)fhmei=n, hoc est, bene ominata dicere: partim, vt, si quis esset sibi conscius admissi piaculi, discederet a mysteriis. Plutarchus in Symposiacis, *)/epei ma/rture/s2 ge tw=| pla/twni polloi/ t' a)gaqoi/ te pa/reisin. id est. Quandoquidem Platoni testes adsunt multique bonique. Sed de hoc ante meminimus, Quo quidem allusit et Aristides in Pericle, *)all' w(/s2 g' a)\n ei)=s2 tw=n kalw=n ka)gaqw=n a)nepi/fqonon au)tw=| kai\ kaqara\n th\n marturi/an a)pe/dwke. id est. Verum velut vnus e numero honestorum, ac bonorum, citra inuidiam, ac purum illi reddidit testimonium. Quin etiam Homericum illud iam prouerbii vice receptum est, *hu/s2 teme/gas2 te. Magnusque bonusque. Est subinde et apud Aristophanem. Prouerbium igitur locum habuerit, quoties aut testes, aut iudices, aut conuictores significamus idoneos, ac neutiquam reiiciendos.

Heroum filij noxae.

*)andrw=n h(rw/wn te/kna ph/mata. id est, Virorum heroum filii noxae. Veteribus illud obseruatum fuit, praestantium virorum filios multum a progenitorum moribus abfuisse. Vnde et Demosthenes dixit, *tw=n a)gaqw=n a)ndrw=n w(/sper ei)marme/nh ei)/h, fau/lous2 a)pobai/nein tou\s2 u(iou\s2. id est, A viris egregiis, perinde quasi fato quodam id accidat, improbos proficisci filios. Quae quidem Demosthenis sententia refertur ab Aristide in Cimone. Interpres, quisquis is fuit, homo nec indiligens, nec indoctus, hoc loco prouerbium citat, quod modo retulimus. Manet et hodie vulgatus iocus: ex sapientissimis patribus stultissimos propagari liberos. Euripides in Heraclidis, generaliter hanc sententiam ad omnes mortales retulit.

*(/ena ga\r e)n polloi=s2 i)/sws2
*eu(/rois2 a)\n o(/s2 tis2 e)sti\ mh\ xei/rwn patro\s2.



page 253, image: s0253

id est:

Vnum forsan inter plurimos
Inueneris, qui patre non sit nequior.

Adstipulatur huic sententiae locis aliquot Homerus, nominatim Odysseae E.

*pau=roi ga\r toi pai=des2 o(moi=oi patri\ pe/lontai,
*oi( ple/ones2 kaki/ous2, pau=roi de/ te patro\s2 a)rei=ous2

id est.

Aequat rara patrem soboles, sed plurimi ab illis
Degenerant, pauci superant probitate parentem.

Declamat hoc argumentum Aelius Spartianus in Seuero Caesare, multis exemplis declarans: ita fere vsu venisse, vt viri, seu virtute, seu literis, seu fortunae indulgentia insignes, aut nullos omnino liberos habuerint, aut tales reliquerint, vt magis ex vsu rerum humanarum fuerit, illos absque liberis decedere.

Nunquam ex malo patre bonus filius.

EVRIPIDES hanc sententiam prouerbio celebrem fuisse testatur, ex malo patre non progigni bonos liberos:

*feu= feu=, palaio\s2 ai)=nos2 w(s2 kalw=s2 e)/xei.
*ou)k a)\n ge/noito xrhsto\s2 e)k kakou= patro\s2.

id est.

Heus heus, vt illud dictitant recte, probum
Patre ab improbo non posse nasci filium.

Adstipulatur huic dicto prouerbium illud: kakou= ko/rakos2 kakon w)o/n, i. Mali corui malum ouum. Item illud Theognidis.

*ou)/te ga\r e)k sku/llhs2 r(o/da fu/etai.

id. est.

Non etenim ex squillis rosa nascitur.

Atque id genus alia, quae suis referentur locis.

Alio relinquente fluctu, alius excepit.

ARISTIDES in Themistocle: *qemistokle/a de\ ta\deu/tera a)ei\ tw=n prote/rwn mei/zwna e)cede/xeto, kai\ to\ th=s2 paroimi/as2 au)tw=| perieisth/kei, to\ me\n ga\r e)/lipen au)to\n ku=ma, to/d' e)gkatela/mbanen, e(/ws2 diech=lqe dia\ tw=n trikumiwn nikw=n. id est, Themistoclem posteriora semper maiora prioribus excipiebant, atque illud, quod prouerbio dicitur, illi accidit [correction of the transcriber; in the print accicidit]: Nam haec illum reliquit vnda, illa vero excepit, donec per tricymias victor euasisset. Videtur autem versus fuisse prouerbialis, quam Aristides ad vsum suae sententiae nonnihil detorsit. Legit integre ad hunc modum:

*to\ me\n m' e)/lipe ku=ma, to/ d' e)gkatela/mbanen.

id est:

Haec me reliquit vnda, at illa corripit.

Sumpta metaphora a periculose nauigantibus, qui semper post vnius impulsum fluctus, alium expectant, succedentibus inuicem procellis. Atque etiam numerant vndarum insultus, periclitantes nautae. Nam decimam quanque maxime formidant, quam veteres decumanam appellabant. Graeci grauissimas illas procellas, trikumi/as2 vocant. Nec inconcinne deflectetur ad incursus malorum, cum, vt fere fit, calamitas calamitati succedit, iuxta prouerbialem illum versiculum:

Fortuna obesse nulli contenta est semel.

Duobus pedibus fugere.

*)ek duoi=n podoi=n katafeu/gein. id est, Duobus pedibus confugere. Aristides in oratione Panathenaica: kai\ mh\n au)to\ tou=to prw=ton, to\ pa/ntas2 tou\s2 e)n xrei/a| bohqei/as2 katafeu/gein e)pi\ th\n po/lin,


page 254, image: s0254

w(/sper e)k duei=n podoi=n w(s2 a)lhqw=s2, kai\ mhdemi/an tw=n a)/llwn po/lewn o(ra=n, me/ga kai\ fanero\n su/mbolo/n e)sti, kai\ sthlhs2 a)/meinon, tou= proe/xein eu)qu\s2 e)c a)rxh=s2. id est, Atqui primum illud ipsum, quod quibuscunque opus esset auxilio, ad hanc confugerent ciuitatem, plane tanquam duobus pedibus, neque vllam aliam reliquarum ciuitatum respicerent, magnum, et euidens argumentum est, ac monimentum columna praestantius, eam protinus ab initio praecelluisse. Is, qui scholiis quibusdam, haud quaquam contemnendis, hunc auctorem illustrauit, admonet, prouerbium ductum ab iis, qui festinant cursu, vt non dissimile videatur illi, a)mfote/rais2 xersi\n, i. Ambabus manibus, quo prouerbio sedulitatem, celeritatemque peragendi negotii significamus. Vel a nauigantibus, perinde quasi dicas, duobus clauis. Nam gubernaculum nauis pedem appellant, quod eo nauis, cum huc atque illuc vertitur, velut ingredi videatur. Itaque confine fuerit illi, quod alibi diximus, e)pi\ duoi=n o(rmei=n. Vt alterutrum sensum accipiamus, aut summo studio, summaque celeritate illos ad vrbem confugere solitos, aut tutissimum illic omnium receptaculum fuisse. Quamquam Aristophanes e)n o)/rnisin, ad celeritatis significationem retulit, cum ait:

*)anepto/mesq' e)k th=s2 patri/dos2 a)mfoi=n podoi=n.

id est:

E patria vtroque deuolauimus pede.

Interpres admonet, a nauibus sumptum, secundo vento currentibus: sensum autem esse hunc: Summa vi, summoque conatu.

Quis aberret a ianua.

*ti\s2 a)\n qu/ras2 a(ma/rtoi, id est. Quis aberret a ianua? Dici solitum, vbi quis penitus aberrat a vero, totoque fallitur iudicio. Vsurpatur ab Ariftotele tw=n meta\ ta\ fusika\ lib. 2. ipsa statim in fronte: et in omnibus quidem exemplaribus, quae videre contigit, qu/ras2 per u scriptum reperitur. Praeterea ianuam vertit Argyropylus, nec malus interpres, nec philosophus cuiquam aspernandus. Ad haec Auerrois, hunc enarrans locum, palam declarat sese de ianua sensisse. Denique in commentariis Alexandri Aphrodisei, consimili modo qu/ras2 inuenitur. Quod si quo modo fas esset, a tot exemplaribus, a tantis auctoribus dissentire, nobis quidem magis probabilis lectio videatur, si qh/ras2 legatur per h, non per u. Quod autem qu/ras2 irrepsit, mirandum non est. Primum, quod perfacilis erat lapsus vnius literulae deprauatione. Deinde metaphorae ratio magis obuia, magisque ad manum sita, fieri potuit, vt doctis etiam philosophis imposuerit. Quippe quibus fabula non perinde nota fuerit, vt communis illa similitudo de domus ingressu, deque primis cognitionis principiis. Postremo de codicum inter se consensu nequaquam mirandum videbitur iis, qui sunt vel mediocriter in pensitandis, conferendisque codicibus exercitati [correction of the transcriber; in the print exexcitati]. Fit enim saepenumero, vt vnius archetypi mendum, modo veri fucum aliquem praeseferat, in vniuersam deinde veluti posteritatem librorum propagetur, *kai\ pai=das2 pai/dwn kai/ toi meto/pisqai ge/nwntai. Neque vero haec dicuntur, quod hac de re, si quis forte diuersum sentiat, digladiari velimus, vel quod hoc sit ab nostro instituto alienum, vel quod non ignoremus, quam lubrica, plenaque discriminis res sit, in tantis auctoribus quidquam


page 255, image: s0255

immutare. Tantum coniecturas, quibus adducimur, in medium afferemus. Quae si cui videbuntur idoneae, nostrae subscribet opinioni: sin minus, veterem sententiam hoc iam obtinebit libentius, quod etiam in dubium vocata vicerit. Primum igitur omnium nobis scrupulum haud mediocrem iniecit vetustissimus simul, et emendatissimus codex orationum Aristidis rhetoris, in quo non solum qh/ras2 inuenimus scriptum, verum etiam indicatam fabulam, antiquissimam, pariter et auctorem, vnde prouerbium hoc Aristotelicum, ni fallimur, dimanarit. Igitur Aristidis in oratione, cui titulus, Pericles, verba sunt haec: *ou)kou=n pri/n tina tw=n a)ntipa/lwn e(lei=n e(/na tw=n fi/lwn qhreu/sas2 a)/geis2, kai\ pe/ponqas2 tauto\n tw=| pinda/rou phlei=, o(\s2 th=s2 qh/ras2 dih/marte, kai\ to\n eu)ruti/wna fi/ltaton o)/nta au)tw=| prosdie/fqeire. id est. Itaque, priusquam aduersariorum quempiam ceperis, vnum ex amicis venatu nactus adducis. Atque idem accidit tibi, quod apud Pindarum Peleo, qui aberrans a fera, quam petebat, Eurytionem, quem sibi carissimum habebat, interemit. Adstipulantur hoc loco scholia, quae extant in hunc auctorem, nullo quidem certo titulo, veruntamen sicuti res indicat, hominis nec indiligentis, nec indocti. Proinde non grauabimur, et huius adscribere verba, si quis forte fortuna requisiturus est, me/mnhtai, inquit, e)n u(/mnois2 pi/ndaros2, o(/ti to\n eu)ruti/wna to\n tou= i)/routou= a)/ktoros2 pai=da e(/na o)/nta tw=n a)rgonautw=n, sunqhreu/onta a)/kwn a)pe/kteine phleu\s2. fi/lon de\ le/gei, e)peidh\ suggenh\s2 tou=tou h)=n, puleu\s2 ga\r pro/ qeti/dos2, qugate/ra a)/ktoros2 th\n polu/mhlon ei)=xe gunai=ka, o( de\ a)/ktwr path\r i)/rou, o(\s2 pai=da e)/sxe to\n eu)ruti/wna. i. Meminit in hymnis Pindarus, quem admodum Eurytionem Iri, cui pater Actor, filium ex Argonautis vnum, secum venantem imprudens occiderit Peleus. Amicum autem vocat, quod huic esset affinis. Nam Peleus ante Thetidem, Polymelam habuerat vxorem Actoris filiam. Porro Actor Iri pater erat, cui filius Eurytion. Proinde non dissimile veri videtur, ex Pindaro profectum adagium, quod tacito, sicuti fere facit, auctoris nomine vsurpauit Aristoteles, vt intelligamus illum th=s2 qh/ras2 diamartei=n, qui non solum feram ea parte non ferit, quam destinarat, verum toto aberrat captu, ne attingens quidem, quod appetebat. Iam vero neque postulamus, vt quisquam haec probet: nisi videbuntur cum Aristotelis sententia, vel ad amussim, vt aiunt, congruere. Disserit enim eo loco philosophus de rerum naturalium cognitione, quae sit eadem et facilis, et difficilis. Facilitatis illud argumentum adducit, quod ea nemini non aliqua ex parte contigit: difficultatis, quod exacte nulli. Neminem autem fuisse, qui nihil omnino veritatis in rerum cognitione naturalium attigerit, id prouerbio veluti fulcit, ti\s2 a)\n, inquiens, qh/ras2 a(ma/rtoi. Tanquam singulorum exactam tenere scientiam, perinde sit, quasi si quamcunque partem destinaris, eam citra errorem ferias. Rursum vbique labi, sit velut a toto corpore aberrare, et in aliud longe diuersum ceu telum deflecti coniecturam. Verum, quo curioso etiam Lectori, ac duspei/stw| fiat satis, ipsius Aristotelis, ex eo, quem diximus, libro, verba subscribentur, *(h peri\ th=s2 a)lhqei/as2 qewri/a, th=| me\n xaleph\, th=| de\ r(a|di/a. *shmei=on de\, to\ mh/te a)ci/ws2 mhde/na du/nasqai tuxei=n au)th=s2 mh/te pa/ntws2 a)potugxai/nein, a)ll' e(/kaston le/gein ti peri\ th=s2 fu/sews2, kai\ kaq' e(/na mhde\n, h)\ mikro\n e)piba/llein au)th=|,


page 256, image: s0256

e)k pa/ntwn de\ sunaqroizome/nwn ginesqai/ ti me/geqos, w(/s2 t' ei)/per e)/oiken e)/xein, kaqa/per tugxa/nomen paroimiazo/menoi, ti/s2 a)\n qu/ras2 a(ma/rtoi. tau/th me\n ei)/h r(a|di/a, to\ de/ o(/lon t' e)/xein kai\ me/ros mh\ du/nasqai, doiloi= to\ xalepo\n au)th=s2. id est. Veritatis consideratio partim difficilis est, partim facilis. Huius rei illud argumentum est, quod neque quisquam illam sit assecutus pro rei dignitate, neque rutsum omnino frustratus sit aliquis: sed cum vnusquisque aliquid de natura disserat, fit, vt vnusquisque per se nihil, aut paullum afferat ad illam momenti: verum ex omnibus in vnum collectis aliqua magnitudo confletur. Itaque, si res ad eum videtur habere modum, quemadmodum prouerbio dicimus, quis non attigerit ostium? hoc quidem nomine facilis fuerit. Caeterum habere totum, partem autem non posse, difficultatem illius declarat. In his philosophi verbis non apparet, quis locus sit ianuae. Verum illa similitudo principiorum et ostij, praebuit, ni fallimur, erroris ansam. Quin potius, a(marta/nein th=s2 qh/ras2 Aristoreles sentit eum, qui nulla ex parte consequitur, quod petit, id quod mox to\ o(/lon e)/xein, vocat, quasi confusim, ac generatim habere: cui contrarium to\ me/ros e)/xein facit, velut exacte tenere, et non solum feram vtcunque, sed hanc, aut illam belluae partem, quam maxime velis, attingere. Tametsi in hunc locum interpres tam multos affert sensus, vt nullum idoneum percepisse videatur. Idem admonet etiam lectionem aliam alijs placere. Quod quoties fit, protinus suboritur suspicio, mendum aliquod subesse. Alioqui a(plou=s2 o( mu=qos2 th=s2 a)lhqei/as2 e)/fu, id est, Simplex veritatis oratio, quemadmodum vere dixit Euripides. Iam vero telum illud restat potissimum, Alexander Aphrodiseus, qui, praeterquam, quod tota eius oratio nostrae sententiae palam suffragatur, nominatim etiam admonet, prouerbij metaphoram a sagittarijs esse ductam, quorum nemo solet a lato aberrare scopo, nimirum cuiusmodi est tota bellua, cum ab exili scopo nonnunquam aberrent. Sed praestiterit et huius verba eatenus subscribere, quatenus ad prouerbij pertinent explanationem: *dokei= de/ moi dia\ tou= me\n tou\s2 pollou/s2 te e)piba/llesqai le/gein peri\ au)th=s2, kai\ mhde/na au)tw=n pa/nth diamarta/nein, dei/knusqai to\ kata\ fu/sin h(mi=n ei)=nai, th\n de/ th\n pragmatei/an. dia\ de\ tou= mhde/na kat' a)ci/an ei)rhke/nai peri\ au)th=s2, to\ me/geqos au)th=s2 e)ndei/knusqai kai\ th\n xalepothta, kai\ o(/ti mh\ xrh\ pa/rergon poiei=sqai th\n zh/thsin au)th=s2. e)/xesqai me\n ga\r au)th=s2 xrh\, o(/ti h(mi=n e)sti\ kata\ fu/sin, mh\ pare/rgws2 de\, o(/ti e)sti\ xaleph\. protre/pei d' a)\n h(ma=s2 di' w(=n ei)/rhke, kai\ e)pi\ to\ mh/te katafronei=n au)th=s2 w(s2 r)a|di/as2 pa/nth, mh/te a)poginw/skein, w(s2 pa/nth xaleph=s2 w(st' ei)/per e)/oiken e)/xein kaqa/pertugxa/nomen paroimiazomenoi ti/s2 a)\n qh/ras2 a(ma/rtoi, o(\ti to\ pa/ntas2 ti\ u(gie\s2 ei)rhke/nai tou=s2 peri\ au)th=s2 le/gontas2 sumei=on a)\n ei)/h, tou= r(a|di/an au)th\n ei=nai e)/deice th=| paroimi/a| prosxrhsa/menos2 th=|, ti/s2 a)\n qh/ras2 a(ma/rtoi. h(\ le/getai. me\n e)pi\ tw=n eu)ko/lwn kai\ mhde/n xalepo\n kai\ dusa/reton e)xo/ntwn. ei)/rhtai de\ a)po\ tw=n tocotw=n, tw=n e)pi\ skopo\n toceuontwn. ou(=toi ga\r a)\n me\n steno\s2 o( prokei/menos2 h)=| skopo\s2 ou) r(a|di/ws2 au)tou= tugxa/nousin. a)|n de\ h)=| platu\s2, ou) xalepo\n to\ tou/tou tugxa/nein, dio\ kai\ pa/ntes2 tugxa/nousin r(a/|dion tou=to, id est. Videtur autem mihi quod permulti tentant de ea disserere, neque quisquam illorum omni ex parte fallitur, hoc argumento demonstrare, tractationem hanc nobis naturalem esse. At rursum, quod nemo pro dignitate, pleneque de illa sit locutus, ex hoc et amplitudinem illius, et


page 257, image: s0257

difficultatem argui posse. Simulque illud admonere, non oportere obiter, aut indiligenter vestigationem illius peragere: imo sectandam quidem esse, propterea quod ad eam natura propensi videamur: at rursum non oscitanter, eo quod sit difficilis. Atque his verbis adhortatur nos, vt eam neque contemnamus, tanquam omnino facilem, neque rursum per desperationem ab ea deterreamur, tanquam admodum difficili. Itaque si perinde videtur habere, quemadmodum proverbio dicimus, quis non attigerit ianuam? Quod omnes aliquid recte dixerint, quicunque de ea sunt locuti, id facilitatem illius arguere, adhibito proverbio demonstrat. Nempe illo, quis non attingat ostium? Quod quidem vsurpari consueuit, de rebus factu procliuibus, in quibus omnino nihil insit vel difficile, vel arduum. Sumptum est autem a sagittariis, ad scopum propositum iaculantibus. Siquidem ii, si scopus fuerit minutus, facile fit, vt fallant, neque feriant: sin autem amplus, haud difficile feriunt. Hactenus Alexandri verba retulimus, e quibus satis abunde liquet, qh/ras2 legendum, non qu/ras2. Quanquam totum hoc, quidquid est, eruditorum iudicio relinquimus. Etenim, si quis erit, cui ianua illa impendio placebit, habiturus est, quo suffragium suum non omnino absurde tueri possit. Haud enim scimus, an et antiquitus fieri soleat, quod hodie nonnullis in locis videmus, vt aggeres, qui scopum sustinent, a lateribus, atque item a tergo muris defendantur, superne imminente tecto, vt ingressus ille, qui patet, ianuae speciem habere videatur. Porro vehementer imperitus sit oportet, qui non solum non attingat scopum, aut aggerem, verum etiam ab ipso aberret ingressu, quem difficile non sit vel cuiuis attingere. Nobis tamen vero propius videtur, vt ad Pindaricam fabulam referatur adagium. Sed super hoc, quemadmodum diximus, docti pronunciabunt. Nos, commentatoris officio functi, sat habuimus, quod apud auctores invenerimus, quodque nobis videatur, id expendendum in medium proponere. Affine videtur huic proverbio, quod apud Platonem legitur in Phaedro: *lusi/as2 tou= panto\s2 h(ma/rthke. i. Lysias prorsum aberrauit. Allusit huc leuiter Lucianus in Timone, cum ait: Iouis fulmen; quod in Anaxagoram philosophum torserat, fallente manu, ab ipso quidem aberrasse, caeterum in Castoris ac Pollucis templum fuisse detortum. Nec abhorrent ab hac forma, Toto aberrare caelo, et Tota aberrare via, quae retulimus alias.

Salsuginosa vicinia.

*almuro\n geito/nhma id est, Salsuginosa vicinia. De sterili, agresti, atque inhumana vicinia dicebatur. Aristides in Themistocle: e)/stw to\ geito/nhma a(lmuro\n w(/s2 fasin id est, Sit salsa, vt aiunt, vicinia. Interpres adscripsit, adagium ex Alcmane Lyrico poeta sumptum. Plato lib. De legibus 4. ma/lage mh\ o)/ntws2, a(lmuro\n, kai\ ponhro\n geito/nhma id est, Haud sane vere; salsuginosa, malaque vicinia. Transferri potest vel ad negotium multi quidem laboris, at parum frugiferum, vel ad vicinos molestos. Traductum ab agris mari finitimis, qui plerunque solent ad culturam inhabiles esse. Proinde Virgilius etiam terram salsam, vt minime feracem, damnat. Ad haec videmus homines et ipsos litorales fere caeteris inhumaniores, tanquam immanitatis nonnihil ex immanissimo contrahant elemento.



page 258, image: s0258

Ad fractam canis.

*pro\s2 e)r)r(wgui=an a)/|deis2 id est, Ad fractam canis, subaudi, vel chordam, vel citharam. Suidas ostendit dici solitum de iis, qui frustra laborant. Antiquis mos erat ad citharam canere, in qua si qua chorda rupta sit, ad eam frustra vocem accommodes, cum illa non respondeat. Fabulam de cicada, fractae fidis vicem supplente, diximus alibi. Quanquam non inscite accommodabitur, vbi non respondetur officiis alicuius, aut vbi quis suadet obstinato, aut orat inexorabilem.

Vtre territas.

*askw=| h)\| a)ski/w| mormolu/ttesqai id est, Vtre terrere, siue terreri. Dici solitum, quoties inanem formidinem aut concipit aliquis aut incutit. Sumptum ab iis, qui vasorum inanium strepitu pauefaciunt pueros, aut alioqui formidolosos, vel potius qui vasorum huiusmodi sonitu propellunt aues, vt indicat in Auibus Aristophanes. Extat apud Diogenianum, atque huic finitimum putat, a)skw=| fauli/zein. Hesychius vnica dictione pronunciat, a)skwflauri/zein pro inani metu. Putat idem valere, th=| skia=| mormu/ssh| id est, vmbra territas.

Leonem larua terres.

*mormoluki/ois2 e)kfobei=s2 to\n le/onta id est Laruis terres Leonem. Apud eundem refertur. Conveniet de minis inanibus, ac terriculis deridendis. Quanquam, vt inquit Plinius, hoc tale, tamque saeuum animal rotarum orbes circumacti, currusque inanes et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Adagium vsurpat Seneca lib. 2.

Principatus Scyrius.

*arxh\ skuri/a id est, Imperium Scyrium. De frigido, tenuique regno. Scyrus insula, quam olim incoluere Pelasgi, et Cares, petricosa, et infrugifera, nec vllius bonae rei ferax. Suidas addit, quosdam referre proverbium ad Theseum, qui cum inuasisset ditionem Lycomedis, atque huius vxorem solicitasset ad stuprum, praecipitatus sit: vnde videtur saeuum imperium dictum principatus Scyrius. Legimus et de saxis Scyroniis, quod an ad hoc proverbium pertineat, nescimus. Iuxta priorem interpretationem adagium eleganter accommodabitur ad munus aliquod, vnde praeter inanem titulum, et molestam administrandi curam nihil emolumenti capitur. Auctor Zenodotus.

Post Lesbium cantorem.

*meta\ le/sbion w)|don id est, Post Lesbium cantorem. Hoc adagio significabant, aliquem non primas, sed secundas tenere partes. Finitimum illi, *ou)de\n pro\s2 th\n parme/nontos2 u(=n id est, Nihil ad Parmenonis suem, Lacedaemonicum proverbium, hac natum occasione, quemadmodum narrat Suidas: Cum Lacedaemoniorum res seditionibus tumultuarentur, consultum oraculum iussit, vti Lesbium cantorem accerserent. Accersitus itaque Terpander Lesbius, nimirum Antisseus, et ad Lacedaemonios missus. Is canendo sic illorum animos deliniuit, vt seditionem omnem sedaret, redactis in concordiam ciuibus. Qua ex re factum est, vt Lacedaemonii Lesbiis cantoribus primas in arte musica partes tribuerent, et si quem alium canentem audissent, protinus dicerent, meta\ le/sbion w)|do\n id est, Post Lesbium musicum. Zenodotus proverbium hoc citat ex Cratini fabula, cui titulus Chiron. Meminit huius adagii Plutarch. in commentario, quem inscripsit peri\ tw= u(po\ tou= qei/ou bradews2


page 259, image: s0259

timwroume/nwn. Nihil autem vetuerit, quo minus proverbium etiam ad rem deflectatur, veluti si quis affirmans quaerendam eruditionem, sed post paratam pecuniam, dicat, meta\ le/sbion w)|do\n.

Callippides.

*kallippi/dhs2 olim proverbio dicebatur, qui in moliendis negotiis, cum multa se facturum minaretur, nihil tamen conficeret: aut quemadmodum ait Terentius, qui sedulo mouens sese, nihil promoueret. M. Tull. ad Atticum, lib. 13. Quod ad me de Varrone scribis, scis me antea orationes, aut aliquid id genus solitum scribere, vt Varronem nusquam possem intexere. Postea autem quam haec coepi filologw/tera, Varro mihi denunciauerat magnam sane et grauem prosfw/nhsin. Biennium praeteriit, cum ille kallippi/dhs2 assiduo cursu nullum cubitum processerit. Quibus verbis Cicero notat M. Varronis tarditatem, qui, cum magnas quasdam spes ostenderet, re nihil vnquam absolueret. Suetonius Tranquillus in Tiber. Ad extremum vota pro itu ac reditu suo suscipi passus est, vt vulgo iam per iocum Callippides vocaretur, quem cursitare, ac ne cubiti quidem mensuram progredi, proverbio Graeco notatum est. Hactenus Tranquil. Parum autem liquet, vtrum omnis proverbii ratio sita sit in Callippidis cognomine, quod a pulchritudine equroum est dictum: an aliud quoddam fuerit proverbium, quod in Callippidem sit dictum: quemadmodum ex Suetonii verbis coniectura sumi posse videtur. Deinde, quis hic fuerit Callippides, cuius tardam celeritatem notarit adagium, non satis perspicuum est, nisi quod haud dissimile veri videtur accipiendum esse de Callippide tragoediarum histrione: cuius meminit Plutarch. in Apopht. Laconicis, his quidem verbis: *(\a de\ tou\s2 a)/llous2 e(w/ra qauma/zontas2, e)dw/kei mhde\ ginw/skein. kai\ pote\ kallippi/dhs2, o( tw= tragw|dopoiw=n u(pokrith\s2, o)/noma kai\ do/can e)/xwn e)n toi=s2 e(/llhsi, kai\ spoudazo/menos u(po\ pa/ntwn, prw=ton me\n a)ph/nthsen au)tw=| kai\ prosei=pen, e)/peita sobarw=s2 ei)s2 tou\s2 sumpa/rontas2 e)mbalw\n e(auto\n e)pedei/knuto, nomi/zwn e)kei=non a)/rcesqai/ tinos2 filofronh/sews2. te/los2 de ei)=pen, ou)k e)piginw/skeis2 me w)= basileu=, ou)k h)/kousas2 o(/s2 tis2ei)mi\, o( a)ghsi/laos2 a)poble/yas2 ei)s2 au)to\n, a)ll' ou)tu/ e)ssi kallippi/das2, o( deikhliktas2, ou(/tw de\ lakedaimo/nioi tou\s2 mi/mous2 kalou=si. Quorum verborum haec ferme sententia est. Quarum rerum admiratione reliquos teneri videbat, eas ipse ne cognoscere quidem videbatur. Evenit aliquando vt Callippides, tragoediorum histrio, multi nominis, atque opinionis inter Graecos, et ab omnibus in pretio habitus, primum illi fieret obuius, ac salutaret: deinde arrogantius inter reliquos regis assectatores admisceret sese, ostentaretque ratus futurum, vt ille prior aliquid comitatis inciperet exhibere. Tandem, cum diceret etiam, Non agnoscis me, rex, nec qui sim audisti? Agesilaus, contemplatus hominem. An non tu es, inquit, Callippides ille dicelicta? Nam sic appellant Lacedaemonii mimos. Haec Plutarchus. *dei/khlon autem apud Graecos simulacrum, ac repraesentationem, imitamenque significat, vt auctor est Eudemus. Vnde Lacedaemonii mimi vocabulum duxisse videntur, quod ipsum ent a)po\ th=s2 mimh/sews2, i. ab imitatione dictum est nobis. Licet igitur coniicere, Callipidem hunc, aut quisquis is fuit, ita gesticulationib. vti solere, vt cum mira agilitate moueri videretur, a loco tamen non discederet. Meminit huius nominis ent in Nebulis Aristoph. indicans eam vocem a)po\ tw= i(/ppwn esse deductam.



page 260, image: s0260

Balneator.

*balaneu\s2, id est, Balneator, siue balnei caupo. Id nominis vulgato conuicio dicebatur in hominem alienarum rerum plus satis curiosum. Propterea quod huiusmodi genus hominum, quoniam in otio viuit, neque suis negociis destinetur, aliena curare consueuit. Quemadmodum ille Damasippus Horatianus:

--- Aliena negocia curans,
Excussus propriis.

Cuiusmodi sunt et tonsores. Vnde idem Horatius:

--- Opinor,
Omnibus et lippis notum, et tonsoribus esse.

Plato libro De republica 1. videtur vsurpare in verbosos. Quanquam germana inter se vitia sunt, curiositas et garrulitas, teste vel Horatio:

Percunctatorem fugito quia garrulus idem est.

Meminit adagii Diogenianus.

Bacchae more.

*ba/kxhs2 tro/pon, id est, Bacchae more. De tetricis, ac taciturnis dictitari solitum, quod essent huiusmodi Maenades illae, Bacchico afflatae furore. Auctor idem Diogenianus. At Iuuenalis retulit ad vitam intemperantem.

Qui Curios simulant, et Bacchanalia viuunt.

A lasso rixa quaeritur.

SENECA de ira lib. 3. proverbium huiusmodi refert, A lasso rixa quaeritur: Aut, Lassus rixam quaerit. Quod in quem sensum antiquitus fuerit vsurpatum, non satis liquet. Quod si coniecturas sequi licet, apparet dictum in quosdam morosiores, et ad rixandum procliuiores, non quod offendantur, sed quod alioqui animo male affecti sunt, vt sunt difficiles ac submorosi, quibus fortuna adversa est. Sed ipsius Senecae verba subscribentur, ex quibus proverbii sensus hic colligi poterit. Ideo, quibus stomachus suspectus est, processuri ad res agendas maioris negocii, bilem cibo temperent, quam maxime mouet fatigatio, siue quia calorem inedia compellit, et nocet sanguini, cursumque eius venis laborantibus sistit, siue quia corpus attenuatum, et infirmum, incumbit animo. Certe ob eandem causam iracundiores sunt, valetudine aut aetate fessi. Fames quoque, et sitis, ex eisdem causis vitanda est. Exasperat enim et incendit animos. Vetus dictum est, A lasso rixam quaeri. Aeque autem et ab esuriente, et ab omni homine, quem aliqua res vrit. Nam, vt hulcera ad leuem tactum, deinde etiam ad suspicionem tactus condolescunt, ita animus affectus, minimis offenditur: adeo, vt quosdam salutatio, epistola, oratio, et interrogatio ad litem evocent. Nusquam sine querela aegra tanguntur. Hactenus Seneca. Huc pertinet, quod scribit Plinius lib. 22. cap. 24. Sic et in lassitudine proniores esse ad iracundiam, et in siti.

Gladiator in arena consilium capit.

GLADIATOR in arena consilium capit. Admonet, e re nata mutandum aliquando consilium, et tempori, quod aiunt, seruiendum. Refertur et hoc ab Annaeo Seneca lib. epist. ad Lucilium 3. Iam intelligis, inquit, educendum esse te ex istis occupationibus speciosis, et malis. Sed quomodo consequi possis, quaeris. Quaedam non nisi a praesente monstrantur. Non potest medicus per epistolas, cibi, aut balnei tempus eligere. Vena tangenda est. Vetus proverbium est,


page 261, image: s0261

Gladiatorem in arena capere consilium. Aliquid aduersarii vultus, aliquid manus mota, aliquid ipsa inclinatio corporis, intuentem monet. Quid fieri soleat, quid oporteat, in vniuersum et mandari potest, et scribi. Tale consilium, non tantum absentibus, sed etiam posteris datur. Illud autem quando fieri debeat, aut quemadmodum, ex longinquo nemo suadebit. Cum rebus ipsis deliberandum est. Hactenus ille. Caesar Commentario belli Gallici 5. Quod plerunque his accidere consueuit, qui in ipso negocio consilium capere coguntur. Dicimus et E re nata consilium capere.

Inelegantior Libethriis.

*)amouso/teros2 leibhqri/wn, id est, Indoctior Libethriis. Proverbialis hyperbole, quadrans in hominem admodum idiotam, et ab omni Musarum commercio prorsus alienum. A gentis huius agresti imperitia sumptum est proverbium. Tradunt enim Libethrios, musices, ac poetices, breuiter omnium elegantiorum disciplinarum stolidissimos contemptores fuisse, adeo, vt apud hos quidam occisum Orpheum existiment, quorum de numero Zenodotus est, qui Libethrios gentem Persicae scribit fuisse. Seruius Libethrum fontem quempiam esse credidit, vnde Virgilius in Melibaeo Musas Libethridas cognominarit. Plinius lib. 4. mentionem facit Libethrae fontis, quem constituit in Magnesia, quae Thessaliae regioni adiungitur. Solinus Libethrum vocat genere masculino. Strabo item libro Geographiae 9. Libethri meminit: Hoc in loco, inquit, consecrata est Musis aedes, fonsque Caballinus, et Libethridum spelunca nympharum. Qua ex re suspicari licet, eos, qui et Helicona, et Pieriam, et Libethrum, et Pimpliam eisdem Musis consecrarunt, Thraces extitisse. Pieres autem vocabantur, quibus extinctis loca haec Macedones nunc possident.

Domesticum thesaurum calumniari.

*to\n oi)/koi qhsauro\n [note of the transcriber: in the print: qusauro\n ] diaba/lleis2, id est, Domesticum thesaurum calumniaris, siue traducis, hoc est, tua ipsius carpis, lacerasque. Similimum illi, quod alibi retulimus, Horatiano: Vineta propria caedere. Aristid. rhetor in Pericle: *to\n oi/koi qhsauro\n diaba/lloimen a)\n, ei) tau=ta diasu/roimen. id est, Domesticum thesaurum insimulabimus, siquidem istis obtrectabimus. Nullus autem sanae mentis, quae domi recondita habet, traducit ac reprehendit, sed suis quisque fauet, alienis inuidet. Conveniet et in illos, qui sua ipsorum arcana non celant.

Qualis vir, talis oratio.

ANNEVS Seneca in epist. quas scripsit ad Lucilium li. 20. Apud Graecos, inquit, in proverbium cessit, Talis hominibus fuit oratio, qualis vita. Graecum id proverbium extat apud Aristidem, in 2. Rhetoric. aduersus Platonem defensione: *ou)k a)postatei= de\ h( paroimi/a tou/twn h( le/gousa, oi)=os2 o( tro/pos2, toiou=ton ei)nai kai\ to\n lo/gon, kai\ pa/lin to\ e(/teron w(sa/utws2. id est, Non dissonat autem ab iis adagium, quo dicunt, cuiusmodi sunt mores, eiusmodi et orationem esse. Ac rursum: Qualis sit oratio, tales item esse mores. Ad eandem facit sententiam, quod inter Solonis apophthegma [correction of the transcriber; in the print apophtegma] commemorat Diogenes Laertius: to\n lo/gon ei)/dwlon ei)=nai tw= e)/rgwn. id est, Orationem factorum esse simulacrum. Persius 5. Satyra, sententiam hanc allegoria texit, cum ait:

--- Pulsu dignoscere cautus,
Quid solidum crepet, et pictae tectoria linguae,



page 262, image: s0262

Nimirum innuens, haud aliter animum hominis ex oratione spectari, quam vasa dignoscuntur crepitu, quem reddunt digito pulsata.

Idem in Satyra 3.

--- Sonat vitium percussa, maligne
Respondet, viridi non cocta fidelia limo.

Idque prouerbii non solum locum habet, cum improbum, aut probum virum arguit oratio, verumetiam cum ex stylo perpendimus ingenium cuiusque, omnemque mentis habitum ex ipsa dictionis ratione coniectamus. Etenim tumidi, stylus turgidus; abiecti, humilis; exanguis, asperi, scaber; amarulenti, tristis, ac maledicus; deliciis affluentis, picturatus, ac dissolutus. Breuiter omne vitae simulacrum, omnis animi vis, in oratione, perinde vt in speculo, repraesentatur, ac vel intima pectoris, arcanis quibusdam vestigiis deprehenduntur. Itaque Seneca Maecenatis delicias, ac mollitiem ex ipsa hominis dictione colligi scribit. Huc pertinet, quod socrates apud Platonem iubet loqui Charmidem, vt eum videat, nimirum hominem ex oratione aestimaturus. Idem in Gorgia negat se nosse Archelaum Perdicae filium, quod nunquam cum eo venerit in colloquium. At vulgo praedicant se nosse hominem, quem viderint tantum, cum animus hominis non perspiciatur, nisi ex oratione.

*(h yellh\ ou) pipteu/ei.

*(h yellh\ ou) pipteu/ei, id est, Balba non credit. Iocus prouerbialis, vbi quis sua mala conatur dissimulare, quae prae se fert, etiam cum dissimulat. Veluti, si quis neget se blaesum esse, idque ipsum non possit, nisi blaese dicere. Dictum est enim pitteu/ei pro pisteu/ei. Propterea, quod, qui linguae vitio laborant, in literis duabus, sigma, et rho, potissimum laborant. Refertur a Suida. Notatus est et Alcibiadis lambdacismus, qui pro r litera, l solitus sit pronunciare, non linguae vitio, sicut arbitramur, sed magis ob delicias. Apud Aristophanem in Vespis, vbi quispiam pro qe/wros2 qe/wlos2, proque ko/rakros2 ko/lakros2, dixisset, o(la=s2 qe(wlon: th\n kefalh\n ko/lakos2 e)/xei alter subiicit:

*orqw=s2 ge tou= t' a)lkibia/dhs2 e)trau/lisen.

id est,

Recte Alcibiades haec quidem ebalbutiit.

Nostris ipsorum alis capimur.

*toi=s2 au(tw=n pteroi=s2 a(lisko/meqa id est, Nostris ipsorum pennis capimur. Aristoph. in Auibus.

*tauti\ me\n h)|ka/smesqa kata\ to\n ai)sxu/lon,
*ta/d' ou)x u(p' a)/llwn, a)lla\ toi=s2 au(tw=n pteroi=s2.

id est.

Atque hic quidem coniecimus, iuxta Aeschylum,
Haec non ab aliis, imo pennis propriis.

Aeschylus autem, vt admonet interpres, in fabula, cui titulus Myrmidones, hoc prouerbium appellat, libustiko\n, quod ex apologo Libyco dictum sit. Fertur autem apologus huiusmodi, aquilam ictam sagitta, cum inspexisset iaculum ad imaginem pennarum effictum, imitatumque dixisse.

*ta/d' ou)x' u(p' a)/llwn, a)lla\ toi=s2 au(tw=n pteroi=s2
*(alisko/meqa.

id est.

Haec non ab aliis, imo pennis propriis
Capimur.

Vsus est hoc Athenaeus lib. 11. *kai\ tau=ta ou)x' u(p' a)/llwn, a)lla\ toi=s2 seautou= pteroi=s2 kata\ to\n qauma/sion ai)sxu/lon a(li/skh|, id est, Idque non ab aliis, sed tuis


page 263, image: s0263

ipsius alis caperis, vt egregius ille dixit Aeschylus. Conuenit in eos, qui ipsi praebent occasionem sui mali, vt Chremes Terentianus e)n e(auto\n timwroume/nw|, cum seruum hortatur, vt technam aliquam in Menedemum intendat, a quo mox ipse deluditur dolis.

Bonae fortunae, siue Boni genii.

*agaqou= dai/monos2, id est, Boni genii, vel bonae fortunae, subaudi, nomine, sermo est bene ominantis in re quapiam aggrediunda, quemadmodum et illud Persianum: Hoc bene sit. Itaque festiuius erit, cum ad iocum trahetur de eo, qui rem incoeptat, leuem quidem illam, sed perinde laborans quasi esset maxima. Velut si sordidus quispiam tandem vini cadum relineret, aut caseum diu seruatum aliquando proponeret a)gaqou= dai/monos2. Zenodotus et item Aristophanis interpres ostendit, prouerbium hinc esse natum, quod olim peracto conuiuio, sublataque mensa, meracum inferri consueuit. Isque calix a)gaqou= dai/monos2 id est, boni genii appellatur. Huius commenti auctorem citat Theopompum interpres Aristophanis in Vespis. Nec diuersum est, quod affert ex Apollodoro. Cui sententiae suffragari videtur Aristophanes in Equitibus.

*ma\ di\ a)ll' a)/kraton oi)=non a)gaqou= dai/monos2.

id est,

Non per Iouem, verum boni genii merum.

Item in Vespis:

*mhde/pote pi/oim' a)kra/tou misqo\n a)gaqou= dai/monos2.

id est.

Ne merum vnquam bibere detur, praemium genii boni.

Idem in eodem:

*kai\ spei=son a)gaqou= dai/monos2.

id est.

Ac boni libato genii nomine:

Paulo diuersius in Pace:

*nu=n ga\r h(mi=n a(rpa/sai pa/restin a)gaqou= dai/monos2.

id est.

Nam boni genii licet nunc rapere nobis nomine.

Quanquam Athenaeus lib. Dipnosophist. 11. palam demonstrat, a lotione, qua coenati vtebantur, calicem inferri solere, qui dicebatur a)gaqou= dai/monos2. Qui sane mos hodieque durat Germanis. Id poculum ostendit dictum meta/niptron, quod a lotis manibus afferretur, qui mos et hodie diligenter seruatur apud Britannos. Antiphanes in Lampade:

*dai/monos2 a)gaqou= meta/niptron e)n tragei=n.

id est,

Boni dei metaniptron deuorare.

Rusus idem:

*)alla\ mh\n dai/monos2 a)gaqou= meta/niptron.

Hunc calicem quisquis accepisset, praebibebat alteri cuipiam, vt idem auctor indicat. Erat autem mos apud veteres, vt propinantes, aut bibituri, deum quempiam, aut hominem ominis causa praefarentur, eumque gignendi causa proferebant. Quemadmodum apud Lucianum in Lapithis Alcidamus Cynicus, sponsae Herculis nomine propinat. Item Horatius:

Da lunae propere nouae,
Da noctis mediae, da puer auguris.

Aliis magis placet hinc ductum adagium, quod antiquitus primus calix a)gaqou= dai/monos2 sit appellatus, eaque voce ominari soleant, ob Bacchum, ceu vernaculum, ac domesticum deum. Quin ent mensis cuiusque diem a primo proximum, a)gaqou= dai/monos2 appellitabant antiquitus. Fertur et apud Thebanos sacellum fuisse a)gaqou= dai/monos. Denique est et insula quaedam huius nominis in mari Indico, quemadmodum ostendit Stephanus. Plutarchus conuiualium


page 264, image: s0264

quaestiuncularum decade tertia, demonstrat antiquitus fuisse morem, vt non gustarent vinum, nisi prius libassent alicui de eo, quo potus illius ceu pharmaci, sibi innoxius esset, et salutaris. Atque Athenis quidem vndecimo mensis die immolabant vini primitias, eumque diem pithoegiam appellabant. Ast apud Boeotos septimo mensis ineuntis die, sacris peractis bono daemoni, gustabant ab exorto Zephyro, quod is ventus praecipue suscitet, moueatque vinum, adeo, vt, quod illum effugerit, videatur iam duraturum. Mensis autem is vocabatur prostath/rios. Aristides in Themistocle videtur ad hoc allusisse prouerbium, cum ait, *)alla\ kaqe/sth toi=s2 e(/llhsin a)nt' a)gaqou= dai/monos id est, Verum constitit Graecis boni genii vice. Quanquam hoc magis referendum ad id, quod alibi diximus, Bonus genius, et malus genius.

Ad aquam malus.

*)ef' u(/dwr kako\s2 id est, Ad aquam malus. In infimae sortis homines olim dicebatur, ac sordidissimis quaestibus addictos, propterea quod antiquitus infames habebantur, multoque omnium contemptissimi, qui litigantib. aquam subministrare consueuerunt. Nam alias admonuimus, veteres ad clepsydrarum mensuram in iudiciis dicere solitos. Infundebatur et certantibus per clepsydras aqua. Eam aquam tenues quidam, ac nullius frugis homines infundebant, dispensabantque. Porro, qui hoc ministerio fungebantur, Athenis habebantur reiecti, rei pariter, ac bonae famae indigi, non aliter, quam Romanis legibus notantur scenici, et aliorum publicorum certaminum ministeria quaedam. Est aliud huic confine, ba/ll' e)s u(/dwr, id est, aufer in aquam, id est, in malam rem.

Phocensium execratio.

*fwke/wn a)ra\, id est, Phocensium execratio. De iureiurando multis vinculis adstricto. Nam olim in foederibus, quo minus violarentur, adhibebant non solum promissa, dextras, et sacrificium, verum execrationes in caput eius, quicunque non staret pactis, id quod ex Euripide licuit colligere, cuius hi versus in Iphigenia Aulidensi,

*(/orkous2 suna/yai, deci/as2 te sumbalei=n
*mnhsth=ras2 a)llh/loisi, kai\ di' e)mpu/rwn
*spo/ndas2 karei=nai, ka'para/sasqai ta/ de.

Eorum versuum sententiam nos olim sic vertimus:

Vt coirent iureiurando proci,
Atque inter ipsos iungerent dextras, ad haec
Adolenda diuum ponerent aris sacra:
Ac semetipsi adstringerent, diris ad id
Caput obligantes execrationibus.

Prouerbium autem, vt ad id redeamus, ab huiusmodi profectum est casu. Phocenses, Ioniae populus, olim communi populi consilio patrium solum reliquerunt, adacti deuotionibus, atque execrationibus quibusdam, ne quisquam de repetenda patria cogitaret. Itaque iuxta Dianae oraculum, Aristarcha duce, Galliam Narbonensem adierunt, ibique ciuitatem florentissimam Massiliam condiderunt. Cuius historiae mentionem faciunt, Herodotus lib. primo, Strabo quarto. Meminit et Horatius libro Epodon.

Forte quid expediat communiter, aut melior pars
Malis carere quaeritis laboribus.


page 265, image: s0265

Nulla sit hac potior sententia, Phocaeorum
Velut profugit execrata ciuitas.
Agros, atque lares patrios, habitandaque fana,
Apris reliquit, et rapacib. lupis.

Deinde, qui fuerit eiusmodi ritus execrationis, aperit.

Sed iuremus in haec, simul imis saxa renarint
Vadis leuata, ne redire sit nefas.
Neu conuersa domum pigeat dare lintea, quando
Padus Matina lauerit cacumina,
In mare seu celsus procurrerit Apenninus,
- Nouaque monstra iunxerit libidine
Mirus amor, iuuet vt tigres subsidere ceruis,
Adulteretur et columba miluio,
Credula nec flauos timeant armenta leones.
Ametque salsa laeuis hircus aequora.
Haec, et quae poterunt reditus abscindere dulces,
Eamus omnis execrata ciuitas.

Stephanus fwkai/an vrbem Ioniae facit, cuius denominatiuum fwkaieu\s2, iuxta Herodotum, kai\ fwkaeu\s2, et alteram eiusdem nominis in Mycala Cariae. Est autem et fwki\s2 Boeotiae regio, iuxta Parnassum, a quo denominatiuum fwkei=s2, kai\ fwkikoi\. Hoc idcirco visum est admonere, quod quidam affinitate nominum labi videntur. Siquidem a Phocaeis, siue Phocensibus Ioniae ductum est hoc prouerbium, a Phocicis Boeotiae natum est, quod alibi referemus, Phocensium, seu Phocidentium desperatio. Prouerbium refertur a Zenodoto.

Sybaritica oratio.

*subaritikoi\ lo/goi, id est, Sybaritici sermones. Hesychius narrat *)akwpo\n quempiam, Sybaritam opinamur, summo studio incubuisse, vt orationis quoque genus haberet lautum, et opiparum, hinc iocum prouerbialem ortum, vt oratio nitidior, et accuratior, Sybaritica diceretur. De luxu Sybaritarum in apparandis conuiuiis, dictum est in prouerbio, Sybaritica mensa. Sic et Asiaticum dicendi genus venit in prouerbium. Fit enim fere, vt, qualis vita, talis sit oratio. Congruet et in orationem arrogantem, atque ampullosam. Nam et fastus nomine notati sunt Sybaritae per plateas.

A linea incipere.

*)apo\ grammh=s2 a)/rxesqai id est, a linea incipere dicuntur, qui ab ipso rei exordio sumunt initium. Aristides sophista in Themistocle. *au(/th prw/th qemistokle/ous2 e)ce/tasis2 kai\ kri/sis2, e)nteu=qen o(/ra to\n a)/ndra a)po\ grammh=s2 a)rca/menos, id est, Hoc primum Themistoclis specimen, ac probatio. Hinc virum spectato, a linea exorsus. Is, qui in hunc auctorem addidit scholia, putat hoc prouerbium finitimum illi, a)f' e(sti/as2 a)rca/menos, id est, A lare exorsus: sed magis videtur cognatum illis, quae diximus alibi, A capite, A carceribus. Sic enim vocabant vnde primum emittebantur equi, quod ipsum et oppidum vocatur, auctore Festo. Sumta est autem metaphora ab his, qui cursu certant in studiis. Nam iis linea quaedam ducitur, ad quam ex aequo stent, donec currendi signum accipiant, vt ostendit Aristophanis interpres in eo, quem mox citabimus, loco. Tertullianus libro aduersum Marcionem primo: Age igitur ad


page 266, image: s0266

lineas rursus, et ad gradum. Ad lineas dixit pro eo, quod est, ab integro.

A carceribus.

*)apo\ balbi/dwn, id est, A repagulis, siue carceribus. Eandem habet sententiam cum eo quod proxime retulimus, Aristophanes in Vespis:

*kai\ mh\n eu)qu\s2 g' a)po\ balbi/dwn peri\ th=s2 a)rxh=s2 a)podei/cw.

id est,

Atqui protinus a carcerib. de fonte rei reserabo.

Id est, a)p' a)rxh=s2 eu)qe/ws2. Interpres ostendit, vt modo diximus, metaphoram mutuo sumptam a stadiis, in quibus carceres erant repagula quaedam, vnde cursus initium erat, quae Graeci balbi/das2, seu a)fethri/as2 appellant: iuxta has linea tendebatur, cui insistebant cursuri. Vnde frequentes illae apud Latinos etiam scriptores formulae, a carceribus ad metam, a meta ad carceres. Quae quidem exempla citauimus alibi.

Noua hirundo.

*ne/a xelidw\n, id est, Noua hirundo. Suidas hoc adagium citat ex Auib. Aristophanis, fallente sicut opinamur, memoria. Nam extat apud hunc poetam in Equitibus, his versibus.

*)echpa/twn ga\r tou\s2 magei/rous2, e)pile/gwn toiauti\,
*ske/yasqe pai=des2, ou)x o(ra=q', w(/ra, ne/a xelidw\n.
*oi( d' e)/blepon, ka)gw\n tosou/tw| tw= krew=n e)/klepton.

id est.

Etenim coquos ego fefelli, fatus haec ad illos:
Spectate pueri, non videtis ver, noua ecce hirundo:
Illi tuentur, interim autem sustuli ipse carnes.

Interpres admonet, prouerbiali figura dictum, ac perinde valere, quasi dicas initium veris, propterea quod id temporis appareat haec auis. Quemadmodum et Horatius:

Zephyris et hirundine prima.

Suidas ait, dici solere, quoties verba darentur alicui. Sumptum a ioco puerili. Nam hi, data opera, nouam hirundinem assimulantes videre sese, ostendunt aliis: deinde contemplantibus illis, et intentis, interim quod volunt surripiunt. Theognis apud Athenaeum lib. 8. declarat, Rhodiis solemne fuisse quotannis publicis votis inuitare hirundinem sub tempus vernum, quod illi xelidoni/zein appellabant, acclamantes in hunc modum: h)=lqe h)=lqe xelidw\n kala\s2 w(/ras2 a)/gousa kai\ kalou\s2 e)niautou\s2, id est, Veni, veni, hirundo, pulchra tempora adducens, ac pulchros annos. Proinde quadrabit in eos, qui falsa spe quapiam iniecta fallunt, ac nocent.

Iouis, et regis cerebrum.

*dio\s2 e)gke/falos2, id est, Iouis cerebrum: kai\ basile/ws2 e)gke/falos2, id est, Regis cerebrum. De cibo vehementer opiparo, ac suaui. Aut de molliter, delicateque. viuentibus. Clearchus apud Zenodotum scribit, opiparas epulas apud Persas, Iouis, ac regis cerebrum appellari. Athenaeus lib. 12. docet, Sardanapalum iis, qui voluptatem aliquam essent commmenti, Iouis, ac regis cerebrum apponere solitum, cibum, opinamur, exquisitum. Idem libr. 14. Iouis cerebrum inter secundae mensae delicias annumerat. Apud Apuleium in prima Apologia citatur Ennius.

Quid scarum praeterii, cerebrum Iouis pene supremi.
Nestoris ad patriam hic capitur, magnusque, bonusque.



page 267, image: s0267

Ephippus apud Athenaeum, dio\s2 e)gke/falon, id est, Iouis cerebrum inter secundae mensae lautitias commemorat. Idem cibum praelautum ne/ktaros2 a)/nqos vocat, id est, nectaris florem. Atque alibi vinum, th=s2 a)frodi/ths2 ga/la, id est, Veneris lac, ab Aristophane nominatum docet. Rursum alio in loco suaues cibos, th=s2 e(le/nhs2 brw/mata, id est, Helenae cibos dictos indicat.

Non mouenda moues.

*)aki/nhta kinei=s2, id est, Non mouenda moues. Quadrabit aut in eos, qui moliuntur a)du/naton aliquid, aut qui res sacras violant, aut qui pacta mutant, siue qui conuiciis incessunt eos, quibus ob auctoritatem debetur reuerentia. Zenodotus inde natum putat, quod fas non sit mouere neque aras, neque sepulcra, neque sacella, quibus reuerentia, quaedam ac religio debetur. Plutarchus in commentario De daemonio Socratis, scribit hanc vocem editam cuidam euocanti manes amici defuncti, ta\ a)ki/nhta mh\ kinei=n. Idem e)n tw=| e)rwtikw=| vsurpat in eum, qui receptam de diis opinionem conuellere videbatur. Meminit huius Plato libro De legibus 8. proferens legem, quam Iouis terminalis appellat, ne quis vicini ciuis, aut hospitis limites agrorum moueat, ne quis item vrbis, aut regionis pomeria moueat, malitque quisque saxum ingens mouere, quam exiguum lapidem, faedere, iureque iurando fixum, nomi/sas2, inquit, ta\ a)ki/nhta kinei=n a)lhqw=s2 tou=to ei)/nai id est, Existimans hoc esse vere, quod dicitur, non mouenda mouere. Idem lib. De legibus 11. e)pi\ polloi=s2 ga\r dh\ lego/menon eu)= to\ mh\ kinei=n ta\ a)ki/nhta. id est. Inter multa illud recte sane dicitur: Ne moueris non mouenda. Meminit et eiusdem operis libro tertio. Et in Epigrammate quodam ita legitur:

*)akinh/twn a(/ptetai ou)d' a)i/dhs2.

id est.

Immota haud tangit ne Libitina quidem.

Sophocles in Antigone:

*)/orseis2 me\ t' a)ki/nhta dia\ frenw=n fra/sai.

id est:

Coegeris me non mouenda perloqui.

Idem in Oedipo Coloneo:

*)all' ou) ga\r au)da=|n h(du\ t' a)ki/nht' e)/ph.

id est:

Neque enim suaue est verba in auras eloqui,
Quae sit nefas mouere.

Plutarchus in libello De auscultando: e)piqumi/a kinou=sa xorda\s2 ta\s2 a)kinh/tous2 i. Cupiditas chordas mouens non mouendas. Idem peri\ th=s2 a)dolesxi/as2,

*kinou=sa xorda\s2 ta\s2 a)kinh/tous2 frenw=n.

id est:

Fides mouens minime mouendas mentium.

Eleganter huc allusit oraculum, quod extat in Eratone Herodoti:

*kinh/sw kai\ dh=lon, a)ki/nhto/n per e)ou=san.

id est:

Et Delum, quamvis sit adhuc immota, mouebo.

Simul enim respexit ad fabulam, siue mauis historiam, Delon antea fluitantem, postea fixam in gratiam Apollinis: Vnde Maro: Immotamque coli dedit, et contemnere ventos.

Neque mel, neque apes.

*mh/te me/li, mh/te me/lissas2. i. Neque mel, neque apes. In eos dici solitum, qui recusant incommodum ferre, quod sit cum commodo quopiam coniunctum. Veluti si quis apes, quod sint aculeatae, nolit perpeti, is nec melle quidem, quod optat fruetur. Res enim mortalium ita temperauerunt superi, vt semper incommoditas comes sit


page 268, image: s0268

commoditatum. Tryphon grammaticus in figuris hoc exemplum affert paroemiae, citatque ex Sappho poetria Lesbia:

*mh/ t' e)moi\ me/li, mh/te me/litta.

id est:

Neque mihi mel, neque apis.

Celebratur Mimus ad hanc faciens sententiam:

Feras, quod laedit: vt, quod prodest, perferas.

Eodem pertinet illud Plautinum: Fortiter malum qui patitur, post potitur bonum. Idem obscurius quidem, sed tamen eleganter innuit Homerus, vt opinamur, per herbam moly, cui radicem nigram, florem lacteum attribuit, radicis nigrae symbolo laboris molestiam significans, qua peruenitur ad animi tranquillitatem, virtutis absolutae praemium.

Tussis pro crepitu.

*bh\c a)nti\ pordh=s2, Tussis pro crepitu. Dici solitum, quoties aliquis perplexus, aliud pro alio simulat. Veluti, si quis, in adulterae domo deprehensus, fingeret se quippiam mercatum venisse. Translatum ab iis, qui crepitum clara tussi dissimulant, quod genus homines etiam hoc tempore non raro magno cum risu deprehenduntur.

Cornicibus viuacior.

*upe\r ta\s2 korw/nas2 bebiwkw\s2, id est, Cornicibus viuacior. De vehementer annosis, prouerbialis hyperbole. Ab auis eius prodigiosa viuacitate sumpta, de qua ita scribit Plutarchus in commentario, qui inscribitur. *peri\ tw=n e)kleleipo/twn xrhsthri/wn, citans Hesiodum, sub persona Naidis, aetates animalium varias sic complectentem:

*)enne/a toi zw/ei genea\s2 lake/ruza korw/nh
*)andrw=n h(bw/ntwn, e)/lafos2 de/ te tetrako/rwnos
*trei=s2 d' e)la/fous2 o( ko/rac ghra/sketai au)ta\r o( foi=nic
*)enne/a tou\s2 ko/rakas2, de/ka d' h(mei=s2 tou=s2 foi/nikas2
*nu/mfai e)u+plo/kamoi, kourai\ dio\s2 ai)gio/xoio.

id est:

Ter tria secla hominis transmittit garrula cornix,
Quatuor at peragit cornicis tempora coruus.
Ceruinam aetatem coruus ter praeterit ater,
Coruinos annos nouies agit Indica phoenix.
Atqui crispicomae, soboles Iouis alma Tonantis,
Egredimur decies phoenicia secula nymphae.

Hos versus Hesiodios interpretatus videtur quidam, quisquis fuit. extat autem carmen inter reliquas Maronis appendices. Estque huiusmodi.

Ter binos, deciesque nouem superexit in annos
Iusta senescentum quos implet vita virorum.
Hos nouies superat viuendo garrula cornix,
Et quater egreditur cornicis secula ceruus.
Alipedem ceruum ter vincit coruus, at illum
Multiplicat nouies phoenix reparabilis ales.
Quem vos perpetuo decies praeuertitis aeuo
Nymphae Hamadryades, quarum longissima vita est.
Hi cohibent fines viuacia fata animantum,
Caetera secreti nouit Deus arbiter aeui.

Eandem hanc Hesiodi sententiam oppido quam commode, breuiterque reddit Plinius: Hesiodus, inquiens,


page 269, image: s0269

cornici nouem nostras attribuit aetates: quadruplum eius ceruis: id triplicatum coruis. Etiam si nonnullis auctoribus haec fabulosa videntur. Inter quos Aristoteles arbitratur homine nullum aliud animal esse viuacius, excepto vno elephanto. Martial.

Et cornicibus omnibus superstes.

De anu nimium viuace.

Item Horatius in Odis:

--- Seruatura diu parem
Cornicis vetulae temporibus Lycen.

Eodem pertinet, quod philosophus ille moriens, cornicibus inuidisse legitur longaeuitatem, quam natura negasset homini. Synesius in epistola quadam: *ei)ko/s2 e)sti korw/nhs2 e)niautou\s2 a)/rcai pa\r' h(mi=n, to\n dikaio/taton. id est, Consentaneum est, iustissimum principem, cornicis annis apud nos imperaturum esse.

Tithoni senecta.

*tiqwnou= gh=ras2, id est, Tithoni senecta. Fabulae tradunt Tithonum adamatum ab aurora in caelum sublatum fuisse, atque illius succo perfusum, ad tantam peruenisse senectutem, vt tandem optauerit, vt in cicadam verteretur. Lucianus in quodam dialogo: kai\ u(pe\r tiqwno\n e)/zh o( ge/rwn. id est, Atque vltra Tithonum viuebat senex. Huius Tithoni personam inducit Aristo Chius in libro de senectute, propter viuacitatis miraculum, vt testatur in Catone M. Cicero. Suidas adagium refert hunc in modum, kataghra/sais2 tiqwnou= baqu/teron. id est, Senescas Tithono profundius.

Nestorea senecta.

ITIDEM certe apud Latinos Nestoris anni in prouerbium abierunt, cui tres aetates attribuit Homerus in Odysseae tertio:

*tri\s2 ga\r dh/ min fasi\n a)na/casqai ge/ne' a)ndrw=n.

id est.

Illum iam exegisse hominum tria secula fama est.

Idem affirmat in primo Iliados:

Quod ipse Nestor de se testatur apud Ouid. 12. Met.

--- Vixi
Annos bis centum, nunc tertia viuitur aetas.

Vbi aetas pro centum annis vsurpatur. Et Iuuenalis:

--- Atque suos iam dextra computat annos.

Tertiam aetatem indicans. Breuiter prouerbii faciem habebit, quidquid ab iis sumetur, qui insigni viuacitate fuerunt. Vt phoenice viuacior, quem Hesiodus scribit, nouem corui aetates viuere: et ceruo viuacior: coruo viuacior: et Tiresia viuacior, quem tragoedia fingit sex aetates hominum vixisse. Et Seribus viuacior, quos Graecis historiis proditum est, trecentos annos viuere. Quod genus exempla si quis desideret, legat Lucianum de Macrobiis, id est, longaeuis, et Plin. 7. libri caput quadragesimum octauum.

Vltra pensum viuit.

LEPIDVM est, quod ait Lucianus in Philopseude: u(pe\r ga\r to\n a)/trakton h)/dh bioi=, id est, Iam enim vltra fusum viuit: hoc est, viuit vltra fatalem diem. Allusum ad Parcarum fusos, quibus aeuum mortalium euolui fabulantur poetae. Quin et Philosophi metam vitae fatalem, periodum appellant, quam praetercurrere nulli fas sit.

Facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus.

IN Andria Terentiana ab adolescente non admodum cordato, cordatissima simul, et elegantissima sententia profertur. Facile, cum valemus, recta consilia aegrotis damus. Tu, si hic sis, aliter sentias. Ea nata


page 270, image: s0270

videtur ab oraculo Thaletis philosophi. Nam is, vt auctor est Laertius, interrogatus, quod nam esset difficilimum, respondit gnw=nai seauto\n, id est, nosse seipsum: quid facillimum, respondit a)/llw| u(poti/qesqai, id est alteri consilium dare. Comicus autem translationis gratiam admiscuit. Euripides in Alcestide:

*mh\ nu=n u(pe/rbain', a)ll' e)naisi/mws2 fe/re.

id est.

Ne nimius hic dolor esto, sed modice feras.

Verba sunt Herculis Admetum consolantis super vxoris morte. At ille:

*(ra=|on parainei=n, h)s\ paqo/nta karterei=n.

id est.

Facilius est monere, quam situm in malis
Animo imperare.

Fertur et huic similis sententia prouerbialis:

*(apantes e)sme\n ei)s2 to\ nouqetei=n sofoi\.
*au)toi\ d' a(marta/nontes2, ou) ginw/skomen

id est.

In admonendo sapimus omnes, verum, vbi
Peccamus ipsi, non videmus propria.

Ducta est sententia a communibus hominum morib. Omnes enim aegrotantibus recte praecipiunt, quid fugiendum, quid agendum, et obiurgant nonnunquam, quod salutis causa non obtemperent bene monentibus. Ipsis, posteaquam in morbum inciderint, non succurrunt illa praeclara monita, sed alijs item monitoribus, et obiurgatoribus est opus. Porro cupiditas omnis animi morbus est, quo velut excaecatus, aut non perspicit, aut si perspicit sequi non vult ea, quae sunt ad salutem necessaria. Nam Phaedria Terentianus prudens, et sciens in flammam manum mittit, et viuus, vidensque perit. Item Horatius fugienda sequitur, fugiens quae profore credit. Perspicit auarus aliquando, quam prodigiosa res sit ambitio. Contra ambitiosus auari morbum peruidet, et vterque alteri in alieno malo recte consulit, neuter in suo sapit.

Quae supra nos, nihil ad nos.

*ta\ u(pe\r h(ma=s2, ou)de\n pro\s2 h(ma=s2 id est. Quae supra nos, nihil ad nos. Dictum Socraticum, deterrens a curiosa vestigatione rerum caelestium et arcanorum naturae. Refertur prouerbij vice a Lactantio libro 3. capite 20. Ex his, inquit, vnum eligam, quod ab omnibus sit probatum, celebre. Hoc prouerbium Socrates habuit: Quod supra nos, nihil ad nos. Vertere licebit et in contrarium, Quae infra nos, nihil ad nos. Vbi significamus res leuiusculas, quam vt nobis curae esse debeant.

Notum lippis, ac tonsoribus.

QVAE iam in ora vulgi abierunt, omnibus tonsoribus, ac lippis nota dicuntur, propterea quod olim in tonstrinarum consessibus omnes rumores narrari consueuerunt. Quod indicat Aristophanes in Pluto:

*kai/ toi lo/gos2 g' h)=n nh\ to\n h(rakle/apolu\s2.
*)epi\ toi=si kourei/oisi tw=n kaqhme/nwn,
*(ws2 e)capi/nhs2 a)nh\r gege/nhtai plou/sios2.

id est.

Hercle profecto sermo erat videlicet
In officicinis desidentium frequens
Tonsorijs, hominem repente diuitem
Factum esse.

Et apud Terentium Antipho, in tonstrina, de puella cognoscit. Item Horatius de tonstrina.

--- Gaudent vbi vertice raso
Garrula securi narrare pericula nautae.

Idem in Sermonibus.

--- Opinor,


page 271, image: s0271

Omnibus et lippis notum et tonsoribus esse.

Vbi prouerbium explicuit, significans rem vulgo iactatam. Nam lippi in tonsorum officinis desident, expetentes remedium oculorum. De tonsorum garrulitate complura lectu digna recenset Plutarchus in libello, quem scripsit De futili loquacitate. Quorum vnum illud referre non pigebit. Cum aliquando, inquit, in tonstrina sermo esset de Dionysio, dicereturque tyrannidem illius adamantinam esse, et inexpugnabilem, ridens tonsor, Haeccine, inquit, loqui vos de Dionysio, in cuius iugulo ego subinde teneo nouaculam? Quod dictum simulatque Dionysius rescisset, tonsorem in crucem sustulit, atque ita, quod ait Plinius, voces per iugulum rediere in auctorem. Vt autem tonsorum genus vsque adeo loquax sit, id existimat esse in causa, quod in eorum officinas loquacissimi quique conueniant, desideantque, quorum assiduo conuictu garrulitatis morbo inficiuntur et ipsi. Quas ob res Theophrastus, vt idem testis est Plutarchus, ta\ kourei=a, a)/oina sumpo/sia id est, sine vino compotationes appellauit, quod illic loquacitate ceu temulenti reddantur homines. Simili infamia laborant balneatores, quod illic quoque desideant otiosi, garrientes quidlibet. Quin hinc factum est, vt veteres aerarias officinas le/sxas2 dixerint, vt indicauit Ioannes Grammaticus, quod hibernis frigotibus huc sese turba tenuium temporis gratia conferre consueuerit, ibique desidens otiosis fabulis tempus fallere. Haec loca, velut ignauis apta, Hesiodus iubet vitare agricolam.

*pa\r d' iqi xa/lkeion qw=kon kai\ e)pale/a le/sxhn
*(/wrh| xeimeri/h|.

id est.

Mensibus hibernis valeat ferraria sedes,
Ac nugae tepidae.

Optat ephippia bos piger optat arare caballus.

OPPIDO quam eleganter extulit Horatius:

Optat ephippia bos piger, optat arare caballus.

Vitium illud significans humanis ingenijs insitum, vt semper alienam sortem magis mirentur, suam contemnant, ac fastidiant, optent inexperta, experta damnent. Siquidem ephippia vocantur, quas vulgo sellas equestres appellant, additas in hoc, vt commodius sedeat eques. Veteres bubus arabant, non equis. Videtur esse sumpta allegoria ex apologo quopiam. Citra metaphoram dixit Terentius: Nostri nosmet poenitet.

Fertilior seges est alieno in aruo.

OVIDIVS mutauit metaphoram, eundem explicans sensum:

Fertilior seges est alieno semper in aruo
Vicinumque pecus grandius vber habet.

Persius satyra sexta.

Securus et angullus ille
Vicini, quia pinguior,

In eandem sententiam celebratur et Mimus vnus, ex illis Publii ab Aulo Gellio laudatis:

Aliena nobis, nostra plus alijs placent

Et Horatius:

Qui fit, Mecaenas, vt nemo, quam sibi sortem,
Seu ratio dederit, seu fors obiecerit, illa
Contentus viuat, laudat diuersa sequentes?



page 272, image: s0272

Faecem bibat, qui vinum bibit.

HAVD dubium, quin prouerbialiter dixerit Aristophanes in Pluto, faecem epotandam eidem, qui vinum ebrius ebiberit, id est, qui fruitus sit optimis, eundem boni consulere debere deteriora.

*(omws2 d' e)peidh\ kai\ to\n oi)=non h)ci/ous2
*pi/nein, sunekpote/on e)sti\ th\n tru/ga.

id est.

At, vbi haud grauatus bibere vinum es, faex item
Tibi nunc eidem est ebibenda scilicet.

Verba Chremyli de muliere, quae quodam vernans, ac florens aetate placuerat, tum anus fastidiebatur a iuuene.

Croeso, Crasso ditior.

APVD Graecos opulentia Croesi, Lydorum regis, in prouerbium abijt, praesertim nobilitata dicto Solonis. Apud Romanos item M. Crassi, cui cognomentum etiam Diuitis additum est. Hic negabat diuitem esse, nisi qui redditu annuo legionem tueri posset. In agtis suis sestertium vicies mille possedit. Commemorantur et alij nonnulli apud Plinium lib. 33. ca. 10. et item 3. qui immodicas opes possederunt, atque in his est Aristoteles, cuius haeredes in auctione septuaginta patinas vaenum produxisse leguntur, Verum non itidem in vulgi cessere sermonem. Proinde nihil attinet hoc loco referre. Festiuior erit adagij figura, si numerum etiam commutemus, vt D. Hieronymus: Croesos licet spires, et Darios, literae marsupium non sequuntur. Horatius et Arabum gazas dixit, pro cumulatissimis opibus, non sine specie prouerbiali, quemadmodum et Persicos apparatus, pro nimis exquisitis ac sumptuosis.

Pactoli opes.

*to\n paktw/lou plou=ton, id est. Pactoli diuitias, pro summis opibus alicubi dixit Philostratus. Est autem Pactolus Lydiae fluuius, ex monte Tmolo profluens, aureis scatens harenis, vnde xrusor)r(o/as2, a poetis cognominatus. Cuiusmodi narratur et Tagus in Iberia, et Ganges in India, et Hebrus in Thracia. Plinius addit Padum in Italia, negatque vllum esse aurum absolutius, quam id, quod in fluuijs reperitur, vtpote cursu ipso, trituque perpolitum. Horatius in Epodis:

Sis pecore, et multa diues tellure licebit,
Tibique Pactolus fluat.

Iuuenalis.

Tanti tibi non sit opaci
Omnis arena Tagi, quodque in mare voluitur aurum.

Has hyperbolas in varios vsus accommodare licebit. Veluti si quis dicat. Hos tantos sumptus sustinere nemo queat, ne si Pactolus quidem illi domi fluat. Huius hominis cupiditatem ne Tagus quidem ipse possit explere. Nihil mediocre sperabat, sed totos Pactolos, ac Tagos animo conceperat. Aut Pactolos pollicebatur, id est, diuitias effertissimas.

Iro, Codro pauperior.

CONTRA, Iri, et Codri paupertas prouerbio locum fecit. Ouidius:

Irus erit subito, qui modo Croesus erat,

De Codro Iuuenalis.

Tota domus codri rheda componitur vna.

De Iro mentionem facit Homerus Odysseae *s. scribitque eum publicum fuisse mendicum apud Ithacenses, corpore, specieque praegrandi, a matre dictum Arnaeum, a iuuenibus Irum fuisse nominatum, quod iret


page 273, image: s0273

nuncius, quo iussus esset. Cum hoc commissus Vlysses, cum haberetur et ipse pro mendico, eiicit hominem. Quin et Hecale paupertate nobilis est, cuius meminit Plautus in Cistellaria: Siquidem eris vt volo, nunquam Hecale fies. Meminit et Ouidius:

Cur nemo est Hecalen, nulla est qua ceperit Irum.
Nempe quod alter egens, altera pauper erat.

His formulis quot modis vti liceat, in operis ingressu satis ostendimus.

Mysorum postremus.

*musw=n e)/sxatos2, id est, Mysorum extremus. Strabo Geographiae lib. 12. refert Mysorum populum vsque adeo contemptum fuisse, vt proverbio locum fecerit. Id vsurpat M. Tullius in oratione pro Lucio Flacco. Quid, inquit, porro in Graeco sermone tam tritum, atque celebratum est, quam si quis despicatui ducitur, vt Mysorum vltimus esse dicatur? Idem ad Q. Fratrem: Nisi me forte Paconii nescio cuius hominis, ne Graeci quidem, at Mysi aut Phrygis potius, querelis moueri putas, nimirum gentis eius contemptum declarans. Summum itaque despectum, et infimam humilitatem hoc adagio significabimus.

Mysorum vltimus nauigat.

*)esxatos2 musw=n plei=n, id est, Mysorum postremus nauigare, proverbiali ioco dicebatur, qui frustra laboraret. Origo proverbii, sicuti fit in plerisque, non vno narratur modo. Quidam tradunt, olim Graecis pestilentia laborantibus, oraculo responsum esse, vt ad vltimum Mysorum nauigarent. Ac primum quidem ambigebant, quid sibi vellet oraculum. Tandem diu circumacti repererunt Aeolidem in extremis Mysorum esse sitam, atque eo demigrandum esse monuisse numen. Alii scribunt, Telepho, post interemptos auunculos, consulenti Pythium, quo gentium sibi demigrandum foret: nam antiquitus mos erat homicidis solum vertere: responsum, vti ad extremam Mysorum regionem sese conferret: venisseque in Teuthraniam, quae Mysiae extrema pars, atque eius loci principatum obtinuisse. Sunt, qui dicant, hunc non ob caedem auunculorum fugisse, sed vti matrem quaereret, quam in Teuthrania tandem invenerit. Proverbium autem dictitatum, vbi dura quaepiam imperarentur, factuque difficilia.

Tangere vlcus.

*kinei=n h)\ qi/gein to\ e(/lkos2, id est, Mouere seu tangere vlcus, est, mouere dolorem, eiusque rei facere mentionem, quae nos magnopere vrat, Terent. Quid minus necesse fuit, quam hoc vlcus tangere? Quo loco Donatus admonet subesse proverbium. Octauius Augustus, vt auctor est Tranquillus, filiarum Iuliarum, et neptis infamem vitam, morte ipsa grauius tulit, nec eas aliter appellare consueuit quam tres vomicas, aut tria carcinomata sua, nimirum quod earum non sine magno dolore suo recordaretur. Hanc metaphoram M. Tul. oppido quam eleganter expressit in Clodium, qui populum fame iam exasperatum, concionibus insuper seditiosis in rabiem agebat. Vt tu, inquit, in hoc vlcere tanquam vnguis existeres. Plutarchus de adulatione: *krufi/ou de\ lo/gou kinh/santos2 e(/lkos2, id est, Arcani sermonis cum mouisses vlcus

Odorari, ac similes aliquot metaphorae.

TRANSlationes, quae ducuntur a corporis sensibus, quoniam velut ad


page 274, image: s0274

manum sunt, et quasi de proximo sumuntur, omnes ferme proverbiales sunt, quemadmodum admonuimus in operis huius initio. Velut odorari pro resciscere, et sagaciter deprehensum atque animaduersum cognoscere. Odor, pro suspicione ac rumore. Cicero: Est nonnullus odor dictaturae. Olfacere, apud Terentium in Adelphis, pro deprehendere. Subolere, apud eundem, pro suspectum esse. Obolere, pro molestum esse, aut esse in suspicione. Vnde et Nasuti dicuntur, et Emunctae naris, et Muccosis naribus. Denique Nasus ipse in proverbium abiit pro iudicio. Horatius:

--- Non quia nullus
Illis Nasus erat.

Et putent, quae displicent. Huc pertinent et illa, Olet mendacium. Redolent Atticismum. Olent lucernam. Itidem Gustum rei vocamus, veluti primam illam experientiam, et degustationem, quasique specimen. Cicero ad Atticum: Hominem degustes. Idem ad eundem. Et Latinus ille tuus Atticismus ex interuallo regustandus. Vnde et Saliuam primam dicimus primum illum gustum, quem pueri tanquam a nutricibus imbibimus. Et palato satisfacere dicitur, quod animo placet. Et deuorare dicimur, cum rem, alioqui acerbam, veluti citra sensum perferimus; translatione sumpta ab iis, qui amara catapotia, tanquam inuito palato, solent absorbere. Vnde aliquoties apud Ciceronem et Fabium, Deuorare taedium, Absorbere molestiam. Affinia sunt illa, Sapiunt arrogantiam, Resipiunt iuuenile [correction of the transcriber; in the print inuenile] quiddam. Concoquere item, pro vincere molestiam. Nauseare, cum taedio audire. Euomere, dicere, quod dolor non sinebat reticere. Et Expuere miseriam ex animo. Consputare, pro lacessere maledictis. Despuere, pro contemnere. Stomachari, pro indignari. A visu item multae ducuntur metaphorae, vt Oculis ferre, pro vehementer amare, curaeque habere. In oculis esse, Obuersari oculis, pro eo, quod est recordari, et in memoria cogitationeque esse. Respicere, curam agere, et rationem habere. Prospicere, in posterum consulere. Despicere, fastidire. Suspicere, mirari. Conniuere, pro data opera dissimulare. Caecutire, Allucinari, pro falli iudicio. Verum haec longius persequi, nec huius est instituti et infiniti fuerit operis. Quare, quamquam istiusmodi videntur ad proverbiorum cognationem pertinere, tamen ea minutius, exactiusque conquirere, non est sententia.

Mihi istic ne seritur, nec metitur.

PLAVTVS in Epidico, sane quam elegans adagium vsurpauit: Mihi, inquiens, istic nec seritur, nec metitur: id est, ista res nihil ad me pertinet, vt quae neque meo fiat periculo, neque emolumento. Metaphora notissima est. Etenim, qui sementem facit, is suo impendio, suoque periculo facit: qui metit, compendium accipit, et in tuto est. Diuersum est huic, quod est apud Plautum in Mercatore: Tibi aras, tibi occas, tibi seris, tibi eidem metis.

Ab ipso lare.

*)af' e(sti/as2 a)/rxou, id est, A lare incipe, hoc est, a domesticis, ac familiaribus initium sumito. Recte dicetur in magistratus, et alienae vitae censores, quorum officium est, vt inprimis suos, suorumque vitam corrigant. Nam e(sti/an Graeci vocant, quem nos Larem, ac Vestam vocamus. Aristophanes sfhci\n.



page 275, image: s0275

*ou)k a)ll' i(/na
*)af' e(sti/as2 a)rxo/menos e)pitri/yw tina\.

id est,

Non, verum vt aliquem, exorsus a lare, obteram,

Ductum a vetusto ritu sacrorum, in quibus primitiae laribus immolabantur. Aristocritus, citante interprete, fabellam huiusmodi refert. Cum deuictis Titanibus Iupiter imperio potitus esset, Vestae permisit optionem, vt quidquid vellet eligeret e regni partibus. Illa primum virginitatem poposcit: deinde sacrorum omnium, quae diis immolarent homines, primitias. Inde abiisse in consuetudinem, vt in omni sacro primae partes lari tribuerentur. Vsus est hoc adagio Plato in Euthyphrone: *bouloi/mhn a)\n w)= sw/krates2, all' o)r)r(odw= mh\ tou)nanti/on ge/nhtai. *atexnw=s2 ga\r a)f' e(sti/as2 dokei= moi a)/rxesqai kakourgei=n th\n po/lin, se\ e)pixeirw=n a)dikei=n id est, Equidem cupiam, verum vereor, ne res in diuersum exeat. Nam mihi quidem laedendae Reipublicae ab ipso lare sacere videtur initium, cum re tentat laedere. Plutarchus in libello de Polyphilia: *prw=ton me\n ou)=n w(/sper a)f' e(sti/a|s2 a)rca/menoi. id est, Primum igitur velut a lare exorsi. Totidem ferme verbis vtitur in commentario, *peri\ tw= u(po\ tou= qei/ou brade/ws2 timwroume/nwn. Vsurpat et in libello, quem scripsit aduersus Herodotum. Aristides in Pericle: *(od' a)f' e(sti/as2 a)rca/menos th=s2 au)to\s2 au)tou=, to\ su/mmetron h(rei=to, pro\ tou= plei/onos. id est, At ille a suo ipsius exorsus lare, maluit aequalitatem sequi, quam reliquos antecellere. Interpres admonet dici solitum de iis, qui ab ipso statim initio, vel boni sunt, vel mali. Quasi dicas, ab ipsis incunabulis, quod Lar statim nascentes excipiat.

Propria vineta caedere.

HVIC affine est illud Horatianum:

Vt vineta egomet cadam mea.

Id est, vt a me ipso incipiam, et poetas ipse poeta carpam, ac lacerem. Translatum videri potest vel ab amputantibus vineam, vel ab iis, qui per iniuriam nouellas vites laedunt. Horatius in Epistolis:

Multa quidem nobis facimus mala saepe poetae
Vt vineta egomet caedam mea.

Aedibus in nostris quae praua, aut recta geruntur.

AVLVS Gellius scribit hunc Homericum versiculum, qui est Odysseae d. proverbii vice semper in ore fuisse:

*(/otti toi e)n mega/roisi kakw=n t' a)gaqw=n te te/tuktai.

id est.

Aedibus in nostris quae praua aut recta gerantur.

Quod alii tribuunt Socrati, Diocles ascribit Diogeni, vt refert Laertius. Socrates autem hoc dicto dehortans a studio rerum naturalium, ac supernaturalium, item a disciplinis mathematicis, reuocabat ad curam moralis philosophiae, quod haec tractat ea, quae proprie ad nos pertinent. Plutarchus in commentario De seruanda bona valetudine, proverbii vice vsurpauit: *ei) ma=llon au)to\n oi)/etai prosh/kein gewmetri/as2 h)\ dialektikh=s2 kai\ mousikh=s2 o(ra=sqai metapoiou/menon, h)\ zhtei=n, kai\ manqa/nein boulo/menon

*(/otti toi e)n mega/roisi kako/n t' a)gaqo/n te te/tuktai.

id est. Si magis officii sui putat esse, vt in geometriae, dialecticae, musicaeque studio versari videatur, quam vt inquirat, cupiatque cognoscere,

Aedibus in propriis quae praua, aut recta gerantur.

Quo versu monemur, vt ea potissimum, quae ad nos ipsos pertinent


page 276, image: s0276

curemus, externa, atque aliena ne inquiramus. Quo vitio festiuiter Martialis Ollum quendam notat, qui malorum alienorum erat obseruator curiosissimus, et taxator acerrimus, cum ipse vxorem haberet adulteram, filiam viro maturam, deberetque etiamnum pro togula. Diogenes Cynicus, cui carmen hoc, vt modo diximus, semper in ore consueuit esse, grammaticos nimis ridicula facere aiebat, qui tanto studio Vlyssis mala inquirerent, sua ignorarent. Huc referri potest et illud apud Homerum pene solemne: Habetur enim Iliad. z. Odys. a. q. et f.

*)all' ei)s2 oi)=kon i)ou=sa ta= sauth=s2 e)/rga ko/mize.

id est,

Quin in tecta abiens, tua propria munia cura.

Plutarchus polupragmosu/nhn definit filoma/qeian a)llotri/wn kakw=n, id est Curiositatem, studium aliena mala cognoscendi. Atque id hominum genus lamiis similes ait, quae domi oculos reconditos habent foras egressurae reponunt. Atque ita fit vt domi caecutiant, foris sint oculatissimae. In huiusmodi praepostere oculatos eleganter torseris illud Sophoclis de senibus dictum:

*po/r)r(wqe leu/swn, e)ggu/qen de\ pa=s2 tuflo\s2.

id est,

Procul videns, sed cominus videns nihil.

Nam in senibus accidit, vt propius admota non cernant, longius semota videant, atque huius rei causam reddit Plutarchus Conuiuialium quaestionum 1. decad.

Tecum habita.

PROXIMVM Homerico carmini videtur et illud eiusdem Persii:

Tecum habita, vt noris, quam sit tibi curta supellex.

Id est, domi tuae viuito, vt intelligas, quam tenuis sit tua fortuna. Translatum ab iis, qui in principum familiis agunt, et vt vulgo fit, ex alienis opibus, perinde quasi suis, intumescunt, quibus si domi viuendum sit, vix salinum habeant, quod apponant. Tecum igitur habita, id est, tuapte supellectile te metire, ac tuis ipsius malis bonisve te ipsum expende. Haud scimus, an huc pertineat, quod scribit M. Tullius in Catone maiore, Secum, vt dicitur, viuere.

Messe tenus propria viue.

Idem diuersa explicuit metaphora Persius Sat. 6.

Messe tenus propria viue.

Id est, Sumptum facito pro modo facultatum tuarum. Ab agricolis traductum, qui sumptus annuis agrorum proventibus metiuntur. Neque enim res consistere potest, cum quaestum superat sumptus, quemadmodum ait Plautus. Ostentatorem diuitiarum elegante verbo Alexis apud Athenaeum lib. 6. ptwxala/zona dixit, eodem verbo declarans fastum cum paupertate coniunctum.

Tuo te pede metire.

AD eandem sententiam pertinet illud Horatianum:

Metiri se quemque suo modulo ac pede verum est.

Lucianus in libello, cui titulus, u(pe\r tw= ei)ko/nwn: *alla\ diakri/nhs2 kai\ parametrh=s2 tw= oi)kei/w| me/trw| e(ka/teron, id est, Verum diiudices, dimetiarisque propria vtrunque mensura. Nimirum hoc est, quod dixit Horat. suo modulo, oi)kei/w| me/trw|, et, tanquam interpres sui, adiecit, ac pede. Pindarus item:

*xrh\ de\ kaq' a(uton aiei\ panto\s2 o(ra=|n me/tron.

id est. Oportet autem iuxta suam quenque conditionem vniuscuiusque rei


page 277, image: s0277

spectare modum. Et Aristophanes in Auibus:

*ou)k a)nametrh/seis2 sauto\n a)piw\n a)llaxh=.

id est,

Non ipse te remetieris hinc loci
Alto profectus.

Monet adagium, ne quis se dilatet vltra conditionem suam, neve seipsum ex assentatorum laudibus, aut vulgi opinione, aut fortunae fauore, verum propriis ac veris dotibus, animique virtutibus aestimet. Translatum ab iis, qui corporis humani modum, pedum numero aestimant. Porro iusta cuiusque hominis mensura, 7. ipsius pedibus constat, si quid pictoribus, et statuariis credimus. Eodem pertinet illud Martialis:

Qui sua metitur pondera, ferre potest.

Non videmus manticae quod in tergo est.

Catullus in Scazonte:

Sed non videmus, manticae quod in tergo est.

Id est, Non videmus nostra ipsorum vitia, cum aliena curiosis oculis perspiciamus. Proverbium natum est ex Apologo quopiam Aesopico, qui fertur huiusmodi apud Stobaeum: *ai)/swpos2 e)/fh du/o ph/ras2 e(/kaston h(mw=n fe/rein, th\n me\n e)/mprosqen, th\n d' o)/pisqa, kai\ ei)s2 me\n th\n e)/mprosqen a)potiqe/nai ta\ tw= a)/llwn a)marth/mata, ei)s2 de\ th\n o)/pisqen ta\ e(autw=n. Quorum verborum haec ferme sententia, Finxit Aesopus singulos mortales binas habere manticas, hoc est, peras, alteram ante pectus, alteram a scapulis, tergoque propendentem. Sed in priorem, inquit, aliena vitia immittimus, in posteriorem nostra. Persius:

Vt nemo in sese tentat descendere, nemo,
Sed praecedenti spectatur mantica tergo.

Horatius:

Respicere ignoto discet pendentia tergo.

D. Hieronymus: Sed illa est vera inter amicos reprehensio, si nostra opera non videntes, aliorum, iuxta Persium, manticam consideremus.

Festucam ex alterius oculo eiicere.

HANC humani ingenii caecam filauti/an poetarum literae notarunt. Horatius:

Cum tua, inquiens, pervideas oculis mala lippus inunctis,
Cur in amicorum vitiis tam cernis acutum.
Quam aut aquila, aut serpens Epidaurius?

Idem alibi,

Qui ne tuberibus propriis offendat amicum
Postulat, ignoscat verrucis illius aequum est.

Quod ipsum proverbii speciem euidentem ante se gerit. Tubera maiora vitia dixit, verrucas minora, quae alibi naeuos appellauit.

Intra tuam pelliculam te contine.

INTRA tuam pelliculam te contine. Porphyrion proverbium esse admonet, quo vetamur, obliti sortis nostrae, maiora conari, quam pro nostra facultate. Idque inde sumptum putat, quod olim ductores in pellibus hoc est, pelliceis tentoriis dormitarent. Sed videtur rectius referri ad asinum illum Cumanum, quem Apologi fabulantur adaptasse sibi leonis exuuium, atque ita sese ad tempus pro leone gessisse. Verum eam illi magno fuisse malo, cum agnitus, et magno omnium risu, aliena, apposititiaque exutus pelle, fustibus ad necem caederetur. Neque absurde quis


page 278, image: s0278

ad Cleonem Atheniensem referat, qui ex Byrsopola, hoc est, coriario creatus exercitus ductor, fortuna fauente, victoriam reportauit, capta Pylo, suam ipsius ciuitatem furto spoliauit, atque ad eum modum ad summas opes euectus est, tandem per alium eiectus, maleque acceptus, poenas dedit, quod non in propria pelle quiesset. Hic inducitur in Aristophanis comoedia, cui titulus Equites, neque non aliis locis fubinde mordetur ab eodem poeta. Huc nimirum videtur allusisse Plautus, cum militem gloriosum, et iactabundum fingit elephantino corio circumtectum, non suo, siue quod stolidum significaret, siue quod maiora, quam pro facultate, loquentem. Horatius.

Et merito, quoniam in propria non pelle quiessem.

Martialis in sutorem quendam, qui Cleonis exemplo, prius ad summas euectus diuitias, vt venti erant, ita velum in altum sustulit: deinde ad pristinam rursus inopiam largitionibus suis redactus est, vt nihil iam esset nisi cerdo.

Lusisti, inquit, satis est; sed te, mihi crede, memento
Intra pelliculam cerdo tenere tuam.

Item Seneca in Epistolis: Sapientem vndique submouent, et intra cutem suam cogunt. Id citra metaphoram sic extulit Ouidius:

Crede mihi, bene qui latuit, bene vixit, et intra
Fortunam debet quisque manere suam.

Allusit huc et Lucianus in Imaginibus, ou)k e)/ti me/nousin e)pi\ tw=n u(parxo/ntwn, id est, Non iam manent in his, quae adsunt: de his, qui, fortunae successibus elati, suae conditionis non satis meminerunt. Denique non absurdum videtur, si prouerbium referatur ad Marsiae excoriati fabulam, qui quoniam parum memor suae conditionis, ausus est cum Apolline certare, sua pelle exutus est.

Pennas nido maiores extendere.

EST apud Horatium in Epistolis, non dubium, quin prouerbialis metaphora, Pennas nido maiores extendere, pro eo, quod est, rem, fortunamque, quam mediocrem, aut tenuem a maiorib. acceperis, auctiorem reddere. Quod quidem, si virtute fiat, summa laus est: tantum abest, vt vitio dandum existimemus.

Me, inquit, libertino natum patre, et in tenui re,
Maiores poenas nido extendisse loqueris,
Vt, quantum generi demas, virtutibus addas.

Translatum ab auium pullis, qui sic grandescunt, subnascentib. plumis, vt materno nido capi non possint.

In tuum ipsius sinum inspue.

HAC nostra tempestate multis regionibus hoc circumfertur adagium. Iubent enim hominem aliena vitia taxantem, in suum ipsius sinum inspuere, tanquam admonentes, vt domesticorum malorum recordatione desinat arrogantius insectari vitam alienam. Idem antiquis fieri solere, colligi vtcunque potest ex verbis Plinianis, qui lib. 28. cap. 4. scribit hunc in modum: Veniam quoque a deis, spei alicuius audacioris petimus, in sinum spuendo. Idem in eodem capite scribit, ex auctoritate Salpae, torporem sedari quocunque membro instupente, si quis in sinum expuat. Quorum vtrunque non prorsus abhorret a nostro vulgato prouerbio. Siquidem, qui carpit aliena,


page 279, image: s0279

spe quadam improba peccat, quasi speret sibi nihil simile a quoquam opprobrari posse, cum nemo sit, qui non aliquo vitio teneatur. Et qui proprii mali, quasi sui ipsius sensu caret, ceu torpore quodam tenetur. Seneca libro de beneficiis septimo: Fortasse vitium, de quo quereris, si te diligenter excusseris, in sinu inuenies. Lucianus in apologia De mercede feruientibus, kai\ o(/ti ou)k ei)s2 to\n ko/lpon ptu/sas2 pro/teron h)ci/ous2 kathgorei=n, Id est, Quodque non prius in tuum ipsius sinum inspueris, quam accusare coeperis. Idem in Votis, u(permaza=|s2 ge w) a)dei/mante, kai\ e)s2 to\n ko/lpon ou) plu/eis2 ou)de oi)sqa o(/stis2 w)\n nauklhrei=s2. Iocatur quispiam in amicum, quod tanquam oblitus sui, opes immensas imaginaretur, neque in sinum spueret, vt agnosceret, quisnam esset. Idem indicat Theocritus Ecloga sexta. Nam Polyphemus, cum paulo arrogantius suam formam extulisset.

--- *ws2 mh\ baskanqw= de\ tri\s2 ei)s2 e)mo\n e)/ptusa ko/lpon. *tau=ta ga\r a( grai=a/ me kotuttari\s2 e)cedi/dacen.

Quorum carminum haec ferme sententia est. Ne quid me laedat inuidia, neue noceat fascinatio, ter in meum inspui sinum. Nam id me Cotyttaris anus docuit. Scholiastes addit eum morem sua etiamnum aetate durasse mulierculis, vt abominantes inuidiam in sinum expuant. Refert et Callimachi versum:

*dai/mwn, ti\ ko/lpoisin e)piptu/ousi gunai=kes2.

id est,

O fortuna, sinum mulier cur conspuit omnis?

Nec fortasse pertinet, quod ait Lucianus in Necromantia, *tri\s2 a)/n mou pro\s2 to\ pro/swpon a)poptu/sas2, id est, Posteaquam ter mihi despuisset in faciem. Nec alienum hinc est, quod in secunda Satyra scripsit Persius:

--- Frontemque, atque vda labella
Infami digito, et lustralibus ante saliuis
Excipiat.

E simili superstitione profectum est, quod indicat Athenaeus libro primo, priscos ad depellenda mala solitos ter abstergi. Refert versiculum hunc Cyrenaei:

*tri\s2 d' a)pomacame/noisi qeoi\ dido/asin a)/meinon.

id est.

Ter vero abstersis, melius bona numina donant.

Nosce teipsum.

AD eam sententiam pertinent tria illa, inter omnia sapientum apophthegmata vel maxime celebrata, adeo vt, quemadmodum in Charmide testatur Plato, pro foribus templi Delphici ab Amphictyonibus inscripta, veluti digna deo viserentur. Quorum primum est gnw=qi seauto\n, Nosce teipsum. In quo modestiae, mediocritatisque commendatio est, ne nobis vel maiora, vel etiam indigna sequamur. Nam hinc omnis vitae pestis oritur, quod sibi quisque blanditur, et, quantum aliis praeter aequum detrahit, tantum sibi philautiae vitio praeter meritum tribuit. M. Tullius ad Q. Fratrem libr. tertio. Et illud gnw=qi seauto\n, noli putare ad arrogantiam minuendam solum esse dictum, verum etiam vt bona nostra norimus. Fertur hic quoque senarius inter sententias prouerbiales:

*to\ gnw=qi sauto\n pantaxou)=sti xrh/simon.

id est,

Vbique confert, vt teipsum noueris.

Citatur a Nonio Marcello Satyra quaedam Varronis, hoc titulo, gnw=qi seauto\n. Ouid. de Arte amandi.



page 280, image: s0280

--- Fama celebrata per orbem
Litera, cognosci quae sibi quemque iubet.

Iuuenalis:

--- E coelo descendit gnw=qi seauto\n.

Ouidius hanc sententiam ad Pythagoram auctorem refert. Platonicus Socrates ab Apolline profectam arbitratur. Plato in Phaedro, ou) du/namai/ pw to\ kata\ delfiko\n e)pi/gramma gnw=nai e)mauto\n, id est, Nondum possum meipsum iuxta Delphicam inscriptionem cognoscere. Sunt, qui ex Homero, tanquam Oceano, hanc quoque mutuo sumptam existiment, apud quem Hector, cum in reliquos omnes impetum faceret, tamen Aiacem vt se praestantiorem declinauit. Sic enim ait poeta:

*ai)/antos2 d' a)le/eine ma/xhn telamwnia/dao.

id. est,

Congressum Atacis fugit Thelamone creati.

Diogenes Thaleti tribuit. Apud hunc Antisthenes Phemonoae adscribit: caeterum Chilonem vsurpasse. Thales autem, rogatus, *ti/ e)sti du/skolon; e)/fh, to\ e(auto\n gnw=nai. ti\ e)/ukolon; a)/llw| u(poti/qesqai, id est, Quid est difficile? respondit, seipsum nosse. Quid facile? alterum admonere. Macrobius primo in Scipionis somnium commentario tradit, cuidam, Delphicum oraculum consulenti, quonam itinere posset ad felicitatem peruenire, responsum ad hunc modum: Si teipsum cognoueris. Id autem oraculum redditum fuit Craeso, vt auctor est Xenophon in Poedia Cyri. Citatur a Gnomologis Graecis hic ex Antiphane senarius:

*ei) qnhto\s2 ei)= be/ltiste qnhta\ kai\ fro/nei.

id est,

Praeclare, si mortalis es, mortalia fac cogites.

Eandem sententiam sic extulit Plindarus, qnata\ qnatoi=s2 pre/pei, id est, Mortalia mortales decent. Demonax, interrogatus, quando coepisset philosophari, Posteaquam, inquit, coepi nosse meipsum. Socrates, quod Apollinis oraculo solus esset sapiens iudicatus, cum Graecia tot haberet sophos, sic interpretatur, quod caeteros profitentes se scire, quod nesciebant, hoc nomine vinceret, quod sciret se nihil scire, et hoc vnum se scire profitebatur. Caeterum hanc Socratis modestiam vicit Anaxarchus, qui praedicabat se ne id quidem scire, quod nihil sciret. Apud Menandrum Comicum quispiam corrigit hoc omnib. laudatissimum dictum:

*kata\ poll' a)\n e)sti\n ou) kalw=s2 ei)rhme/non
*to\ gnw=qi sauto\n, xrhsimw/teron ga\r h)=n
*to\ gnw=qi tou\s2 a)/llous2.

id est.

Multis modis dictum videtur perperam,
Cognosce teipsum, magis enim in rem fuerat hoc,
Cognosce caeteros.

Ne quid nimis.

ALTERVM diuersis verbis eandem ferme sententiam complectitur, mhde\n a)/gan, id est, Ne quid nimis, quam quidem, tanquam vulgo celebratam, Terentius in Andria etiam Sosiae libertini personae tribuit. Diogenes Laertius Pythagorae adscribit. Aristoteles tertio Rhetoricorum libr. ad Biantem auctorem refert, tractans de iuuenum immoderatis affectib. quos ait, vbique nimia vehementia peccare: nam et amare nimium, pariter et odisse nimium. Senes non item, sed vt ipsius Aristotelis vtar verbis, kata\ th\n bi/antos2 u(poqh/khn, kai\ fi/lousin w(s2 mish/sontes2, kai\ misou=sin w(s2


page 281, image: s0281

filh/sontes2, [note: in the print: filh/sentes2 ] id est, Iuxta Biantis admonitionem, et amant tanquam osuri, et oderunt tanquam amaturi. Sunt, qui Thaleti tribuant. Sunt, qui Soloni, teste Laertio. Plato quodam loco ex Euripide citat. Neque desunt, qui ad Homerum veluti fontem referant: cuius hi versus sunt in Odysseae. O.

*nemessw=mai de\ kai\ a)/llw|
*)andri\ ceinodo/kw|, o(/s2 k' e)/coxa me\n file/hsin,
*)/ecoxa d' e)xqai/rhsin. a)mei/nw d' ai)/sima pa/nta.

id est.

Mihi nequaquam is placet hospes,
Qui valde praeterque modum simul odit, amatque
Sed puto rectius esse, vt sint mediocria cuncta.

Idem in Iliados K.

*tudei/dh, mh/t' a)/r me ma/l' ai)/nee, mh/t' e)/ti nei/kei.

id est.

Ne nimis aut laudes, Tytida, aut vituperes me.

Ad Hesiodum quidem referre malimus. Cuius illud est in opere, cui titulus, e)/rga kai\ [note of the transcriber: in the print: hai\ ] h(me/rai,

*me/tra fula/ssesqai, kairo\s2 d' e)pi\ pa=sin a)/ristos2.

id est.

Mensuram serua, modus in re est optimus omni.

Euripides cum aliis aliquot locis, tum in Hippolyto coronato:

*ou(/tw to\ li/an g' h(=sson e)painw=
*tou= mhde\n a)/gan.

id est.

Sic equidem minus approbo, quidquid
Est vehemens, quam quod vulgus ait,
Ne quid nimium.

Pindarus apud Plutarchum, sofoi\ de\ kai\ to\ mhde\n a)/gan e)/pos2, ai)nh/san perissw=s2, id est, Sapientes hoc verbum, Ne quid nimis, praeter modum laudarunt. Sophocles in Electra:

*mh/q' oi=s2 e)xqai/reis2 u(pera/xqeo mh/ t' e)pila/qou.

id est.

Ne nimium, praeterque modum te torqueat ille,
Quem odisti, sed nec neglexeris immemor hostem.

Plautus in Poenulo: Modus omnibus in rebus, soror, est optimus. Eodem pertinet Homericum illud Iliados N.

*pa/ntwn me\n ko/ros2 e)sti\ kai\ u(/pnou, kai\ filo/thtos2,
*molph=s2 te glukerh=s2, kai\ a)mu/monos o)rxhqmoi=o.

id est.

Cunctarum rerum saties contingit, amorisque,
Et somni, et blandae citharae, choreaeque decentis.

Id imitatus videtur Pindarus in Nemeis:

*ko/ron d' e)/xei kai\ me/li, kai\ ta\ te/rpn' a)/nq' a)frodi/sia.

Id est, Satietatem habet et mel, et iucundi flores venerei. Plin. lib. 11. Perniciosissimum autem, et in omni quidem vita, quod nimium. Horatius:

Est modus in rebus, sunt certi denique fines,
Quos vltra, citraque nequit consistere rectum.

Rursus idem:

Virtus est medium vitiorum vtrinque redactum.

Phocylides:

*pa/ntwn me/tron a)/riston, i. Omnium modus optimus.

Et Alpheus in Epigrammate:

*to\ mhde\n ga\r a)/gan, a)/gan me te/rpei.

id est,

Hoc Ne quid nimium, nimis placet mi.

Quintilianus scripsit, modum in pronunciatione regnare, quemadmodum in caeteris omnibus. Denique Plutarchus in Camillo docet,


page 282, image: s0282

pietatem esse mediam inter contemptum numinum, et superstitionem: h( de\ eu)la/beia, kai\ to\ mhde\n a)/gan, a)/riston, id est, Pietas autem, et, quod aiunt, Ne quid nimis, optimum est. Nihil autem est rerum omnium, in quo non peccari queat nimietate, praeter amorem Dei, quod aliis verbis fatetur et Aristoteles, pro deo supponens sapientiam. Huc pertinet, quod ex poeta quopiam refert Athenaeus libro primo, de laudibus vini.

*pa/sas2 d' e)k kradi/as2, a)ni/as2 a)ndrw=n a)lapa/zei
*pino/menos2 kata\ me/tron, u(pe\r me/tron de\ xerei/wn.

id est.

Atqui omnes hominum pellit de pectore curas,
Si modice biberis, sin absque modo, nociturum est.

Sponde, noxa praesto est.

*)eggu/a, para\ d' a)/th, id est, Sponde, sed noxa praesto est. Quae quidem omnia Socrates apud Platonem putat ad eandem sententiam pertinere. Nam, qui pro altero fideiubet, id pollicetur, quod non sit in ipso situm praestare, nempe fidem alienam. Sed primum illud Apollini tribuit, reliqua duo a mortalib. adiecta credit. Plin. lib. 7. cap. 32. cuncta pariter adscribit Chiloni, sed ita, vt oraculorum vice fuerint habita. Rursus, inquiens, mortales oraculorum societatem dedere Chiloni Lacedemonio, tria praecepta eius Delphis consecrando aureis literis, quae sunt haec: Nosse se quemque. Et nihil nimium cupere. Comitemque aeris alieni, atque litis esse miseriam. Explicuit Plinius, quid sit spondere. Fideiubemus enim pro eo, cui creditur pecunia, et saepe fit, vt fideiussor cogatur creditori numerare pecuniam. Fideiubemus, et apud iudices, de sistendo reo, atque illo fallente plectuntur vades. Et hoc dictum ad Homerum auctorem referunt. Cuius hoc est carmen Odyss. q.

*deilai/ toi deilw=n ge kai\ e)ggu/as2 e)ggua/asqai.

Chersias apud Plutarchum in conuiuio Platonis, refert ad fabulam Homericam de Ate, quae, quod adfuerit Iouis sponsioni, de natiuitate Herculis, ab eo praecipitata est in terram. Citantur, ac laudantur haec tria apophthegmata a Plutarcho in libello de futili loquacitate.

Nouit quid album, quid nigrum.

*oi)=de to\ leuko\n, kai\ to\ me/lan id est, Nouit quid album, quid nigrum. Duplicem in sententiam accipi potest: Aut nouit discrimen recti, prauique: aut nouit id, quod nemo vel indoctus ignorat. Nam euidentius est albi, nigrique discrimen, quam vt quisquam non videat. Aristophanes in Equitibus.

*nu\n a)ri/gnwton ga\r ou)dei\s2 o(/s2 tis2 ou)k e)pi/statai.
*(/ostis2 h)\ to\ leuko\n oi)=den, h)\ to\n o)/rqion no/mon.

id est,

Nunc Arignotum lyristen nullus est, qui nesciat,
Qui album nouerit, rectosve nouerit modos.

Interpres ostendit, exponitque prouerbium. Videtur esse tractum a priscis illis mortalibus, qui duos tantum naturales colores nouerant, album, et nigrum, teste Pompeio.

Albus, an ater sis, nescio.

ALBVS, an ater sis, nescio. Solet dici de homine vehementer ignoto. Cicero Philippica secunda: Me nemo nisi amicus fecit haeredem: vt cum


page 283, image: s0283

illo commodo, si quod erat, animi quidam dolor iungeretur. Te is, quem nunquam vidisti, L. Rubrius Cassinas fecit haeredem. Et quidem vide, quam te amarit is, qui albus, aterve fueris, ignorans, fratris filium praeterijt. Quintilianus in vndecimo Oratoriarum institutionum lib. Negat, inquit, se magnifacere aliquis poetarum, vtrum Caesar sit albus, an ater homo: Catullum, digito indicans, cuius in Caesarem hoc extat carmen:

Nil nimium studeo, Caesar, tibi velle placere,
Nec scire, vtrum sis albus, at [perhaps: an] ater homo.

Apuleius in apologia Magiae: Etiam libenter te nuper vsque, albus an ater esses, ignorabam, adhuc hercle non satis noui. Diuus Hieronymus aduersus Heluidium: Quis te, oro, ante hanc blasphemiam nouerat? Quis dupondio supputabat? Consecutus es, quod volebas. Nobilis es factus in scelere. Ego ipse, qui contra te scribo, cum in eadem vrbe tecum consistam, qua balbutis et erubescis, albus, vt aiunt, an ater sis, nescio. Horatius in extrema epistola:

Vultu mutabilis albus, et ater.

Quo loco Porphyrion admonet prouerbiali figura dictum, albus et ater, pro eo, quod est bonus et malus; et Horatium album, aut ad liberalem, aut laetum reddidisse, atrum ad sordidum et aerumnosum. Huc festiuiter allusit Mateon apud Athenaeum libro quarto de Sepia loquens:

*(h mo/nh i)xqu\s2 e)ou=sa [note: In the print: e)ou=sa)/ ] , to\ leuko\n kai\ me/lan oi)=de.

id est.

Quae cum sit piscis, sola album nouit et atrum.

Est enim Sepia colore albo, sed succum habet atrum, quem spargit in metu, ne deprehendatur.

Non nouit natos.

SIMILLIMA huic figura est, Natum non noui, pro eo, quod est, prorsus, ac modis omnibus ignoro. M. Tull. lib. Familiarium epistolarum nono ad Papyrium: Nam mihi scio iam a regibus vltimis allatas esse literas, quibus mihi gratias agunt, quod se mea sententia reges appellauerim, quos ego non modo reges appellatos, sed omnino natos nesciebam. Similimum est illi, quod est apud Aristophanem in Vespis: o(\s2 e)m' ou)d' a)\n zw=nt' h)/dei. id est. Qui me ne viuum quidem nouisset: id est, nullam omnino mei rationem habuisset. Item Theocritus in Pharmaceutria:

*ou)d' e)/gnw po/teron teqna/kamen, h)\ zooi\ ei)me\s2.

id est:

Non etiam illud, utrum sim viua, an mortua, nouit.

In eandem sententiam vsurpauit Plautus in Euclione: Non magis me respicias, quam si natus nunquam siem.

Odi memorem compotorem.

*misw= mna/mona sumpo/thn, id est, Odi memorem compotorem. In eos, qui quae inter amicos et inter pocula dicuntur liberius, foras eliminant. Lucianus in Lapithis, ex poeta quopiam citat Martialis:

*misw= mna/mona sumpo/tan, Procille.

Iocatur enim poeta in Procillum quempiam, qui inter pocula iussus postridie caenatum venire, venit setio perinde quasi quae inter vina dicuntur, pondus habere debeant. Huius prouerbii meminit Plutarchus in Symposiacorum primo statim problemate, vbi quaerit, num conueniat in


page 284, image: s0284

conuiuiis philosophari. Putat autem dictum aduersus eos, qui praeter modum instant, et vrgent in conuiuiis, ad bibendum impellentes, exigentesque praescriptum poculi modum. Solent enim nonnulli, non admodum auidi bibendi, sic effugere, vt interiectis sermonibus conuiuas in obliuionem auocent. Deinde, si quis forte memor exigat, mentiuntur iam ebibisse sese. Dores autem in Sicilia e)pista/qmous2, id est, conuiuiorum, seu mensurarum praefectos, Mnamonas appellant, quos Latini Modiperatores vocant, teste Nonio, quod bibendi modum imperent. Vnde prouerbium quadrare videbitur in eos, qui modum in conuiuio praescriptum, nimium exacte requirant. Aliis magis videtur, vt prouerbium admoneat a)mnhsti/an, hoc est, obliuionem omnium, quae in conuiuiis vel fiunt, vel dicuntur. Id enim testatum esse et maiorum fabulis, qui Baccho simul et ferulam et obliuionem consecrarint, nimirum hoc innuentes, non oportere meminisse, si quid in conuiuio peccatum sit, aut certe leuem admodum, ac puerilem reprehensionem sufficere. Nam ferula pueros caedi solitos, vel Iuuenalis indicat,

Et nos ergo manum ferulae subduximus.

Idem Plutarchus alias eodem in opere narrat, Lacedaemoniis hunc fuisse morem, vt, si quem amicum, aut hospitem in domum acciperent, ostensis foribus dicerent, tauth=| ou)k e)ce/rxetai lo/gos, id est, Hac non egreditur sermo. Damnat autem hanc consuetudinem, propterea quod sentiat, in conuiuiis sermonibus vtendum non ineptis, sed eruditis ac frugiferis, quos efferri sit honestum, et conducibile. Refert idem in vita Lycurgi, ex cuius institutione, qui natu maximus erat, stabat ad ostium, et ad conuiuium ingredientibus dicebat, ostensis foribus. dia\ tou/twn e)/cw lo/gos2 ou)k e)kporeu/etai, id est, Per hasce nullus sermo progreditur foras. Horatius hoc quoque inter iucundi conuiuii commoditates commemorat:

--- Ne fidos inter amicos
Sit, qui dicta foras eliminet.

Huc pertinet ille Graecorum Senarius:

*to\n ga\r gunaiko\s2 o(/rkon ei)s2 oi)=non gra/fw.

id est:

Inscribo vino, si qua iurat femina.

Innuens irrita esse solere quaecunque in compotationibus effutiuntur. Alluditur autem ad prouerbium, quod alibi retulimus, ei)s2 u(/dwr gra/fw, id est, In aqua scribo, de re euanida. Huc adscribendum, quod, quemadmodum in Symposiacis testatur Plutarchus, veteres Bacchum obliuionis filium finxerant, idque per iocum inuertit apud hunc quispiam, dicens patrem potius obliuionis appellandum fuisse quam filium; quod vinum, praesertim immodicum, vel ante senectam adimat homini memoriam.

Duabus sedere sellis.

DVABVS sedere sellis, est, incertarum esse partium, et ancipiti fide, ambabus satisfacere velle. Quo verbo noue composito, a)llopro/sallon, Homerus appellat Martem, id est, nunc his, nunc illis partibus fauentem. Macrobius in Saturnalibus coenis: Laberius Mimus in senatum a Caesare lectus, cum a Cicerone ad consessum non reciperetur, dicente, Reciperem te, nisi anguste sederemus, nimis mordaciter respondit, Atqui solebas duabus sellis sedere: obiiciens tanto viro lubricum fidei. Sed id, quod Cicero


page 285, image: s0285

dixit, nisi anguste sederemus, scomma erat in Caesarem, qui in senatum passim tam multos admittebat, vt eos quatuordecim gradus capere non possent. Hactenus Macrobius. Est autem omnium consensu turpissimum, cum vtraque parte colludere. At Solon legem tulit, qua punirentur hi, qui in ciuitatis tumultu neutri partium adhaesissent.

Duos parietes de eadem dealbare fidelia.

HVIC finitimum videtur illud, Duos parietes de eadem dealbare fidelia; pro eo, quod est, eadem re duplicem inire gratiam, eademque opera duos pariter demereri. Curius ad Ciceronem: Sed, amice magne, noli hanc epistolam Attico ostendere: sine eum errare, et putare me virum bonum esse, nec solere duos parietes de eadem fidelia dealbare. Volebat enim Curius pariter et Attico, et Ciceroni videri summus, ac de se vno fructum quidem Ciceronis, mancipium autem Attici facere. Tractum videtur ab his, qui parietibus opus albarium superinducunt. Legitur et huiusmodi Graecum adagium apud Suidam, du/o toi/xous2 a)lei/feis2 id est, Duos linis parietes.

Vnica filia duos parare generos.

HIS simile quiddam etiam nunc vulgo dicunt, dignum videlicet, quod vel vnum inter antiquitatis adagia connumeretur, Vnica filia geminos vis parare generos. Vbi quis idem beneficium duobus simul pollicetur, aut pro eodem officio, quod alteri praestiterit, a duobus gratiam reposcit.

Nescis, quid serus vesper vehat.

NESCIS, quid serus vesper vehat. Ex Menippeis Varronis satyris citatur hic titulus, tum ab A. Gellio, tum a Macrobio: neque dubitandum, quin prouerbialis, sicut sunt et alii plerique. Quo salubriter admonemur, ne praesentium successuum prosperitate sublati, futuri curam abiiciamus. Neque vlla de re securi simus, prius quam exitum viderimus. Idem hodie quodque vulgo dicunt, diem nondum ad vesperam decurrisse, cum significant diuersum exitum posse accidere. Apparet Maronem ad paroemiam allusisse, cum ait primo Georg. libr.

Denique quid serus vesper vehat.

Agens de prognosticis occasus. Potest referri et ad illam Solonis sententiam: o(/ra te/los2 makrou= bi/ou. id est, Specta finem longae vitae. Tit. Liuius Decad. 5. lib. 5. In secundis rebus nihil in quenquam superbe, ac violenter consulere decet, nec praesenti cedere fortunae, cum, quid vesper ferat, incertum sit. Hoc allusit Philippus rex apud eundem Decad. 4. libr. 9. cum Thessalis respondens minacem clausulam adiecit, nondum omnium dierum solem occidisse.

Multi thyrsigeri, pauci Bacchi.

*polloi/ toi narqhkofo/roi, pau=roi de/ te ba/kxoi.

id est.

Plures thyrsigeros, paucos est cernere Bacchos.

Carmen hexametrum prouerbio Graecis celebratum, quo significatum est, compluribus mortalium adesse virtutis insignia, aut etiam famam, qui tamen vera virtute vacent. Non enim omnes poetae, qui se eo titulo circumferunt. Non omnes generosi, qui torquem gestant auream. Neque pwgwnofori/a, aut tribwnofori/a, quemadmodum loquitur Plutarchus, philosophum facit, hoc est, gestata barba, aut gestatum pallium. Translatum a caeremoniis Bacchanalium,


page 286, image: s0286

in quibus thyrsos, id est, hastas quasdam vitreas, quatiebant afflati furore. Vsurpatur a Platone in Dialogo, cui titulus Phaedon. Allusit huc eleganter Plutarchus in libello, quem scripsit aduersus Colotam: *ei)s2 tw=n e(tai/rwn a)risto/dhmos2 o( ai)gieu\s2, oi)=sqa ga\r to\n a)/ndra to\n e)k th=s2 a)kadhmi/as2, ou) narqhkofo/ron, a)lla\ e)mmane/staton o)rgiasth\n pla/twnos2. i. Quidam amicus Aristodemus Agiensis: nam hominem nosti, Academicorum non thyrsigerum, sed ardentissimum mysten Platonis. narqhkofo/ron appellat, nomine, et cultu duntaxat Academicum, non re. Scitum est et illud Herodis Attici in palliatum, crinitum, barba ad pubem vsque porrecta: video barbam et pallium, philosophum non video.

Non omnes, qui habent citharam, sunt citharoedi.

M. Varro libro De re rustica secundo, eandem sententiam extulit diuersa metaphora: Sed non omnes, inquit, qui habent citharam sunt citharoedi. Huc adscribendum videtur, quod lepide scripsit Seneca, quendam personam malle, quam faciem. Faciem vocat, vbi quis talis videtur, qualis est: personam, cum praesefert aliquis, quod non est. Potest et ad auaros torqueri, si neges eos diuites, qui possident opes, sed qui recte norint vti. Vti non est citharoedus, quisquis tenet citharam, sed qui cithara recte nouerit vti.

Plures thriobolos, paucos est cernere vates.

*polloi\ qriobo/loi, pau=roi de/ te ma/nties2 a)/ndres2. id est. Plures thriobolos, paucos est cernere vates. Simile carmen est superiori, eodem modo Graecis celebratum. Philochorus apud Zenodotum auctor est, olim tres nymphas, Apollinis nutrices, Parnassum incoluisse, quae Thriae dicerentur, vnde postea receptum sit, vt calculi, sortesque diuinorum Thriae vocarentur. Vnde Thrioboli, qui thrias in vrnam diuinam iaciunt. Sunt, qui affirment rationem diuinandi per sortes a Minerua fuisse repertam, quae cum magis floreret, quam oracula Delphica, mendax, et vana reddita est, idque opera Iouis, Apollini gratum facere cupientis. Deinde, vbi rursum mortales Delphica frequentarent oracula, Pythiam ad hunc modum dixisse,

*polloi\ qriobo/loi, pau=roi de/ te ma/nties2 a)/ndres2.

Multi qui boues stimulent, pauci aratores.

CONSIMILEM habet sententiam et hic versus:

*polloi\ bouke/ntai, pau=roi de/ te gh=s2 a)roth=res2.

id est:

Qui taurum stimulent multi, sed rarus arator.

Multi praeseferunt, quod non sunt. Siquidem antiquitus arabant bubus, vt ante dictum est: eos extimulabant praelonga arundine, aut hastili cuspide quapiam acuminato. Qui mos et hodie durat apud Italos.

Simia in purpura.

*pi/qhkos2 e)n porfu/ra|, id est, Simia purpurata. In varios vsus potest adhiberi paroemia, nempe vel in hos, qui, tametsi magnifico cultu sint ornati, tamen, cuiusmodi sint, ex ipso vultu, moribusque cognoscitur: vel in hos, quibus dignitas indecora additur: vel quoties rei, per se foedae, ascititia, peregrinaque ornamenta indecenter admouentur. Quid enim tam ridiculum, quam simia vestita purpurea veste? Atque


page 287, image: s0287

id tamen non raro fieri videmus apud istos, qui simias habent in delitiis, vt, quam maxime possunt, ad humanum morem ornent, ac vestiant, aliquoties et purpura, quo parum attentos, aut imperitos fallant, proque homine salutetur simia, aut, si deprehensus fuerit fucus, res magis sit ridicula. Et Ammianus li. 14. Antigonum quendam amictu tenus philosophum appellat. De barbae tenus sapientibus antea nobis dictum est.

Simia simia est, etiam si aurea gestet insignia.

*pi/qhkos2 o( pi/qhkos2, ka)\n xru/sea e)/xh| su/mbola, i. Simia simia fuerit, etiamsi aurea gestet insignia. Superiori respondet, admonens fortunae ornamenta non mutare hominis ingenium. Citatur adagium Luciano in oratione contra ineruditum. Natum videtur a simiis illis Aegyptiis saltationem humanam imitantibus. Lucianus refert apologum in hunc modum: Rex quidam Aegyptius simias aliquot instituit, vt saltandi rationem perdisceret. Vt enim nullum animal ad figuram hominis propius accedit, ita nec aliud actus humanos aut melius, aut libentius imitatur. Artem itaque saltandi protinus edoctae saltare coeperunt, insignibus indutae purpuris, ac personatae. Multoque iam tempore maiorem in modum placebat spectaculum, donec e spectatoribus facetus quispiam, nuces, quas clanculum in sinu gestabat, in medium abiecit. Ibi simiae, simul atque nuces vidissent, oblitae choreae, id esse caeperunt, quod ante fuerant, ac repente e saltatricibus in simias redierunt. Contritisque personis, dilaceratis vestibus, pro nucibus inter se depugnabant, non sine maximo spectatorum risu. Narratur apologus non absimilis de fele, quam Venus belle adornatam in pedissequarum ordinem asciuerat, ac satis apte e)gunai/kize, donec, mure e cauo quopiam in medium procurrente, declarauit sese nihil aliud esse, quam felem.

Asinus apud Cumanos.

*)/onos2 para\ kumai/ous2 id est, Asinus apud Cumanos. Competit in eos, qui, cum sint inepti, ridiculique, tamen apud ignotos ipsa nouitate habentur in pretio. Aut in eos, quibus honos aliquis praeter meritum additus a fortuna, tumorem, et insolentiam, ita vt fere fit, conciliat, id quod eleganter notat Demosthenes Olynthiacarum orationum prima: to\ ga\r eu)= pra/ttein para\ th\n a)ci/an, a)formh\ tou= kakw=s2 fronei=n, toi=s2 a)noh/tois2 gi/netai. i. Felicitas enim et rerum successus, qui contigerit immerenti, stultis vaesaniae causam praebere solet. Cui congruit illud ex Aeschylo citatum:

*)=h baru\ fo/rhm' a)/nqrwpos2 eu)tuxw=n a)/frwn.

id est:

Graue pondus amens, rebus vtens prosperis.

Narrauimus alibi fabulam de asino fugitiuo, qui apud Cumanos se gessit pro leone.

Ira omnium tardissime senescit.

*(o qumo\s2 e)/sxaton ghra/skei id est, Ira postremum senescit. Huic diuersum illud Aristotelis apophthegma, qui, auctore Laertio, rogatus, quae res quam ocyssime consenesceret, respondit beneficium. M. Tullius vtrunque complexus: Cui placet, inquit, obliuiscitur: cui dolet, meminit. Nam vulgo mortales iniuriae tenacissime meminisse solent, benefactorum quam facilime obliuisci. Graecum adagium videtur ex Sophocle sumtum, cuius in Oedipo Coloneo haec sunt verba:



page 288, image: s0288

*qumou= ga\r ou)de\n gh=ra/s2 e)stin a)/llo, plh\n
*qanei=n, qano/ntwn ou)de\n a)/lgos2 a(/ptetai.

id est.

Senecta nulla obtingit iracundiae,
Nisi mors: sepultos nullus attingit dolor.

Hoc idem innuit Homerus lepidissimo sane figmento de Litis, et Ate. Hanc deam facit, quae noxas, ac turbas soleat immittere rebus mortalium, atque ipsam quidem acribus oculis, ac praeuelocibus esse pedibus. Caeterum post eam multo intervallo [correction of the transcriber; in the print inueruallo] consequi Litas deas, quae, quod Ate turbauerit, sarcire moliantur. Has et strabis oculis fingit, et pedibus claudis, illud nimirum innuens: offensas esse citas, reconciliationes esse tardas: propterea quod iniuriae diu meminisse solent homines. Carmen ipsum Homeri subscribamus ex Iliados li. 9.

*kai\ ga/r te litai/ ei)si dio\s2 kou=rai mega/loio.
*xwlai/ te r(usai/ te parablwpe/s2 t' o)fqalmw\,
*ai(/ r(a/ te kai\ meto/pisqen a)/ths2 a)le/gousi kiou=sai.
*(\hd' a)/th sqenarh/ te, kai\ a)rti/pos2, ou(/neka pa/sas2
*pollo\n u(pekproqe/ei, fqa/nei de/ te pa=san e)p' ai)=an
*bla/ptous' a)nqrw/pous2, ai(d' e)cake/ontai o)pi/ssw
*(\os2 me\n t' ai)de/setai kou/ras2 dio\s2 a)=sson i)ou/sas2
*to\n de\ me/g' w)/nhsan, kai\ t' e)/kluon eu)came/noio.
*(\os2 de\ k' a)nh/nhati kai/ te sterew=s2 a)poei/ph|,
*li/ssontai d' a)/ra tai/ge di/a kroni/wna kiou=sai,
*tw=| d' a)/thn a(/m' e(/pesqai, i(/na blafqei\s2 a)poti/sh|.

Quorum versuum non indolem, neque gratiam, sed sententiam vtcunque reddemus Latinis auribus.

Nam Litas etiam genuit Saturnius ingens,
Rugosas, pedibus claudis, ac lumine laesas,
Quae Ates a tergo veniunt, medeantur vt illi.
Ipsa Ate, pedibusque valens, et robore praestans,
Proinde gradu celeri longe praeuertitur, omnes
Occupat, et terras prior aduenit illa per omnes
Mortales laedens: verum hae post terga sequuntur,
Sarturae quidquid commouerit illa malorum:
At vero natas Ioue qui reueretur, et audit,
Se simul ac adiere, huic commoda plurima gratae
Conciliant, huiusque vicissim vota receptant.
Reijcit at si quis praefracte et pernegat illis,
Tunc adito Iouepatre, precantur, vt ilicet Ate
Huic adsit, poenasque suo det denique damno.

Eiusdem Ates fit mentio Iliados t. vbi luppiter, imputans huic deae, quod a Iunone deceptus esset, illam capillis arreptam in terras praecipitem dedit, interdicens, ne vnquam rediret in caelitum contubernium.

Si vultur es, cadauer expecta.

CAPTATORES testamentorum, et heredipetae, vulgata metaphora vultures appellantur, quod senibus orbis ceu cadaueribus inhient. Nam huic aui proprium, cadaueribus tantum viuere. Vnde et natura tantum illi sagacitatis addidit, auctore Plinio, vt biduo, aut triduo praeuolet illuc, vbi cadauera sint futura: eoque, vt refert vere Magnus ille Basilius,


page 289, image: s0289

ingenti agmine solet comitari castra militum. Hoc minus nocens, quam sint homines isti diuitum funeribus imminentes, quod neque fruges attingit, neque vllum animal, quantumuis imbelle, occidit, aut insectatur, tantum cadauera, vel eorum, quae sponte interierunt, vel ab aliis relicta sunt, depascitur. In quibus tamen abstinet a sui generis, id est, auium cadaueribus. Quemadmodum et Plutarchus docet in problematis [correction of the transcriber; in the print ptoblematis] rerum antiquarum, ne quid interim afferamus ex Aegyptiorum opinione, qui dicunt vultures omnes esse feminas, nec aliter ex euro concipere, quam e zephyro graudiae fiunt arbores. Vnde mirum est, hanc auem innocentissimam apud homines tam male audire. Proinde, qui diuites audent aut accusare, aut veneno tollere e medio, miluii vocantur: qui vero duntaxat obsequiis, et adulationib. aucupantur, vt misceantur testamento, vultures proverbio dicuntur. Seneca lib. epist. 15. epist. 96. Si vultur es, cadauer expecta. Martial. lib. 6.

Amisit pater vnicum Silanus.
Cessas mittere munera Oppiane?
Heu crudele nefas, malaeque Parcae,
Cuius vulturis hoc erit cadauer?

Diogenianus in Collectaneis meminit huius adagii, sed alia figura, a(/per gu/pes2, id est, vulturum ritu. Admonet autem dictum de iis, qui vel ob haereditatis, vel alterius alicuius emolumenti spem insidiantur cuipiam.

Coruum delusit hiantem.

HAVD dissimili figura dictum est ab Horatio in eum, qui captatorem suum arte frustratus fuerat,

--- Coruum delusit hiantem.

Nam haec quoque auis cadaueribus imminet.

--- Plerunque, inquit, recoctus
Scriba ex quinqueviro coruum delusit hiantem.

Loquitur de Corano, qui Nasicae socero, spe testamenti per dolum ostentata, moriens, nihil praeter plorare reliquit. Videtur autem hoc adagium effictum et imitatum ad illud Graecorum, lu/kos2 e)/xanen, id est, Lupus hiat. Vt itidem dicere liceat, lupum delusit hiantem, et ko/rac e)/xanen, id est, Coruus inhiabat.

Cornicari.

QVIN et Graeci proverbio krw/zein, dicunt, pro eo, quod est, inhiare praedae, aut inepte garrire. Aristophanes in Pluto,

*su\ me\n oi)=d' o(\ krw/zeis2, w(s2 e)mou= ti\ keklofo/tos2
*zhtei=s2 metalabei=n.

id est.

Quid crocites scio, nempe si quidquam rei
Furto inuolarim, vt hinc tibi partem feras.

Interpres admonet esse proverbium in eos, qui, cornicum more, frustra cornicantur. Sunt autem verba Chremyli senis, qui ait se non ignorare, quid sibi vellet Blepsidemus, sursum ac deorsum vertens orationem, dum studet furti confessionem elicere, nimirum vt conscius in praedae partem veniret. Persius Sat. 5.

Nescio quid tecum graue cornicaris inepte.

Vsus est et D. Hieronymus in epistola ad Rusticum monachum.

In vino veritas.

*)en oi)/nw| a)lh=qeia, id est, In vino veritas, passim apud auctores vsurpatum adagium, significans ebrietatem animi fucum tollere, et quidquid in pectore conditum est, in apertum proferre. Plin. lib. 15. cap. 22. scripsit, vinum vsque adeo mentis arcana prodere,


page 290, image: s0290

vt mortifera etiam inter pocula loquantur homines, et ne per iugulum quidem redituras voces contineant: vulgoque, inquit, veritas attributa vino est. Celebratur et Persae cuiusdam apophthegma, qui negauit tormentis opus esse ad exquirendum verum: vino enim rectius elici: quod approbans Horatius in Odis:

Tu lente, inquit, tormentum ingenio admoues
Plerunque duro, tu sapientium
Curas, et arcanum iocoso
Consilium retegis Lyaeo.

Idem in arte poetica:

Reges dicuntur multis vrgere culullis,
Et torquere mero, quem perspexisse laborent,
An sit amicitia dignus.

Rursum alibi:

Quid non ebrietas designat? operta recludit.

Effertur et ad hunc modum apud Athenaeum lib. 2. paroemia, oi)=nos kai\ a)lh/qeia, id est, Vinum, et veritas. Quod largius poti non tantum effutiunt sua arcana, verumetiam audacius in alios loquuntur. Apud Plutarchum in vita Artaxerxis, Sparamixas Mithridati, per vinum quiddam insolentius elocuto, fqo/nos2 me\n ou)dei\s2 w) miqrida/ta, e)pi\ de/ fasin e(/llhnes2, oi)=non kai\ a)lh/qeian ei)=nai. id est, Nulla quidem inuidia est, Mithridates; caeterum, quando Graeci dicunt, vinum et veritatem esse, etc. Celebratur a Graecis haec quoque sententia proverbialis, to\ e)n th=| kardi/a| tou= nh/fontos2, e)pi\ th=s2 glw/sshs2 tou= mequ/ontos. id est, Quod in corde sobrii, id in lingua ebrii. Theognis:

*)en puri\ me\n xruso/nte, kai\ a)/rguron i)/dries2 a)/ndres2
*ginw/skous', a)ndro\s2 d' oi)=nos e)/deice no/on.

id est,

Aurum, aut argentum fabris dignoscitur igni,
Vinum hominis prodens arguit ingenium.

Athenaeus hunc senarium citat ex Euripide:

*ka/qoptron ga\r ei)/dous2 xalko/s2 e)st', oi)=nos de\ nou=.

id est.

Forma aere lucet, vina produnt pectora.

Apud eundem Ephippus:

*oi)=nou se plh=qos2 poll' a)nagka/zei lalei=n,
*ou)kou=n mequ/onta/ fasi t' a)lhqh= le/gein.

id est,

Vis multa vini, multa te cogit loqui:
Loqui proinde vera dicunt ebrios.

At idem lib. 10. refert Anacharsidis dictum, o(/ti yeudei=s2 do/cai toi=s2 mequ/ousi gi/gnontai id est, quod falsae opiniones accidunt temulentis: ac mox narrat quiddam haud infestiuum. Quidam e conuiuis dixerat Anacharsidi, Vxorem duxisti admodum deformem. At ille, Prorsus, inquit, idem mihi videtur, sed, heus puer, porrige poculum meracius, vt illam faciam formosam. Non solum igitur amanti, verum etiam ebrio ta\ mh\ kala\, kala\ pe/fantai quemadmodum inquit Theocritus. Atqui, verum qui potest dicere, qui labitur rerum iudicio? Sed veritas no semper respondet mendacio, verum interdum simulationi. Potest autem fieri, vt ex animo loquatur, qui tamen falsum dicat; et verum dicat, qui non vere loquatur. Postremo proverbium non sentit de insana temulentia, quae facit, vt, quae fixa sunt, videantur ambulare; et quae simplicia, videantur multiplicia: sed de moderata, quae dysopiam, ac fucum excutit. Alcibiades in Symposio Platonis: to\ d' e)nteu=qen ou)k a)/n mou h(kou/sate le/gontos2


page 291, image: s0291

ei) mh\ prw=ton me\n to\ lego/menon; oi)=nos2 a)/neute pai/dwn, kai\ meta\ pai/dwn, h)=n a)lhqh\s2. id est, Quae vero nunc sequuntur, non prius audietis, quam proverbium illud recenseamus: Vinum et cum pueritia, et sine pueritia, veridicum est. Quibus ex verbis liquet, idem de pueritia, quod de vino, proverbio iactatum fuisse. Durat et hodie vulgo tale proverbium, non audiri verum, nisi a tribus hominum generibus, pueris, ebriis, et insanis. Huc adscribendum arbitramur versiculum illum proverbialem:

*(h glw=ss' a(marta/nousa [note: in the print: a(mata/nousa ] t' a)lhqh= le/gei.

id est,

Verum solet prolapsa lingua dicere.

Nam verum esse creditur, quod exciderit imprudenti, quandoquidem id demum vacat fictionis suspicione. Ex huiusmodi lapsu colliguntur et omnia certioris fidei.

Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestis
Exit, et errorem vocis vt omen amo.

Denique M. Tullius in Topicis, inter ea, quae certam faciunt fidem, commemorat pueritiam, somnum, imprudentiam, vinolentiam, insaniam.

Bos in lingua.

*bou=s2 e)pi\ glw/tths2, id est, Bos in lingua. In eos, qui non audent libere, quod sentiunt, dicere. Translatum, vel a robore animantis, quasi linguam opprimens, non sinat eam eloqui. Vel hinc, quod Atheniensium numisma quondam bouis obtinuit figuram. Item apud Romanos Seruius Rex, ouium, ac boum effigie primus signauit aes, auctore Plinio lib. 18. c. 3. Idem testatur Plutarchus in Problem. rerum priscarum, quod priscis omnis fere possessio erat in gregibus, et armentis. Vnde et a pecoribus dictam pecuniam volunt. Itaque qui mulctae pendendae metu deterriti reticerent, aut qui pecunia corrupti loqui non auderent, bouem in lingua dicebantur habere. At Iulius Pollux 9. de rerum vocabulis lib. proverbium hoc exponens, his ferme consentanea commemorat, addens ipsum numisma bouem vulgo vocari solere. Proinde in Deliacis spectaculis, si cui minus dandum erat, praeconem pronunciare solitum: Tot boues illi dabuntur, Bouem autem valuisse duabus drachmis Atticis, vnde fuisse, qui crederent hoc numisma Deliorum fuisse proprium, non Atheniensium. Addit item in Draconis legibus extare mentionem, peri\ tou= a)poti/nein deka/boion. id est, De pendendis decem bubus, id est, nummis decem. Neque defuisse, qui senserint, Homerum quoque de numismate locutum, non de animante, cum ait:

*xru/sea xalkei/wn e(kato/mboi' e)nneabi/wn.

Verum hanc opinionem alio in loco refellit Iulius Pollux, ostendens illam fuisse commutationem rerum citra nummos. Qui scripsit scholia in Homerum lib. 2. tradit bouem apud priscos in honore fuisse, cum multis de causis, tum praecipue, quod Apollini sacrum sit animal. Itaque in altera parte numismatis insculpebant bouem, in altera faciem regiam. Adagium autem effert ad hunc modum, bou=s2 e)pi\ glw/ssh| be/bhken. id est, Bos in lingua incedit: admonens, id dici solitum, vbi quis pecuniae causa taceret. Theognis:

*bou=s2 moi e)pi\ glw/ssh|.

id est.

In lingua mihi bos.

Philostratus in vita Apollonii: glw=tta/n te w(s2 prw=tos2 a)nqrw/pwn sune/sxe, bou=n e)pi\ au)th=| siwph=s2 eu(rw\n do/gma,


page 292, image: s0292

id est, Linguam primus hominum coercuit, bouem in illa, silentii inveniens decretum. De Pythagora loquitur, silentii auctore. Item in Scopeliano sophista: kai\ ou) xrh\ qauma/zein ei) pepedhme/noi th\n glw=tta/n tines2 kai\ bou=n a)fwni/as2 e)p' au)th\n beblhme/noi, id est, Neque mirandum est, si quidam, linguam habentes vinctam, boue silentii eam occupante. Extat apud Aeschylum in Agamemnone:

*ta\ d' a)/lla sigw=, bou=s2 e)pi\ glw/tths2 me/gas2
*be/bhken.

id est.

Taceo caetera, linguam occupauit bos quidem Ingens.

Argentanginam patitur.

*)argura/gxhn pa/sxei, id est, Argentanginam patitur. Superiori finitimum est, natum ex historia, quam refert Aulus Gel. in Nocibus Atticis, atque item Plutarch. in vita Demosthenis. Ea est huiusmodi. Cum aduersus Milesiorum legatos, qui auxilii petendi causa Athenas venerant, acriter in concione dixisset Demosthenes, obsisteretque quominus impetraturi postulata viderentur, causa in diem posterum reiecta, legati Demosthenem ipsum adierunt, magnaque pecuniae summa, ne contra se diceret, redemerunt. Postridie, cum res denuo foret agenda, Demosthenes, multa lana collo circumuoluto, in concionem prodiit, fingens sese suna/gxhn, id est, anginam pati: eamque rem impedimento esse, quo minus ex more diceret. Tum e populo quispiam, cui simulatio subolebat, exclamat, eum non suna/gxhn, sed a)rgura/gxhn pati. Est autem synanche morbi genus, quem vulgus medicorum, deprauate squinantiam appellat. Hunc Aretaeus Cappadox lib. 1. commemorat inter morbos acutos, ostendens bifariam appellari vel kuna/gxhn, quod in mali canibus sit familiare, vel suna/gxun, quod spiritum coarctet ac praefocet.

Equus me portat, alit rex.

*(/ippos me\ fe/rei, basileu\s2 me\ tre/fei.

id est,

Me rex alit, ac me portat equus.

Refertur inter Graecorum adagia, atque addunt hinc natum. Iuuenis quidam sub rege Philippo stipendia faciebat. Is, cum admoneretur, vt missionem peteret, seseque a militia abdicaret, negauit se facturum, his quidem verbis:

*(/ippos me\ fe/rei, basileu\s2 me\ tre/fei.

id est,

Equus me portat, rex me alit.

Significans se commodissime viuere, vt qui et pedibus alienis ingrederetur, et aliena pecunia pasceretur. Huc allusit Horatius, cum in epistolis sub Aristippi persona sic ait:

--- Rectius hoc, et
Splendidius multo est, equus vt me portet, alat rex.

Quo quidem in loco Acron huius admonet proverbii, cuius etiam meminit Diogenianus. Apparet e tragoedia quapiam ascitum. Est enim carmen anapaesticum dimetrum.

Etiam corchorus inter olera.

*kai\ ko/rxoros2 e)n laxa/nois2, id est, Etiam corchorus inter olera. Dici solitum in homines nullius pretii, qui tamen in numero aliquo studeant haberi. Nam ko/rxoros2, oleris genus est vilissimi, quod Plinius lib. 21. in catalogo olerum recenset. Idem alibi commemorat inter herbas sponte nascentes. Scribit autem corchorum Alexandrini cibi herbam esse, conuolutis foliis, ad similitudinem mori, multis remediis vtilem. Meminit proverbii Theophrastus lib. De plantis 7. cap. 7.


page 293, image: s0293

Corchorum referens inter olera, quae vel cocta, vel cruda possint edi, verum ob amaritudinem proverbio esse infamem. Suidas et Hesychius auctores sunt, nonnullis piscem existimari corchorum, contemptissimum, nulliusque pretii, qualis sit hippurus. Aristophanes in Vespis: kh)=q' h(/yamen tou= korxo/rou, id est, Deinde corchorum attigimus. Nec hic tacuit interpres de proverbio.

Graculus inter musas.

CVI non dissimile videtur, koloio\s2 e)n tai=s2 mou/sais2, id est, Graculus inter musas. Indoctus inter doctissimos: infantissimus inter eloquentissimos. Recte dicetur et in homines ostentatione falsae doctrinae sese iactantes, et viris eruditis impudenter obstrepentes. Est enim Graculus auis minime canora, sed tamen odiose garrula, atque obstrepera. Confine est his, quod in Bucolicis ait Virgilius:

--- Sed argutos inter strepere anser olores.

Cygnos canoros esse sic omnium poetarum literis est decantatum, vt nihil sit celebratius, etiam si nemini contigit hunc audire cantum. Nec desunt philosophi, qui huiusce rei rationem quoque reddere conentur. Aelianus addit, eos non canere, nisi flante Fauonio. Vnde fertur etiam proverbium, ku/kneion a)=sma, id est, Cygnea cantio. Contra, anseres molesto quodam stridore obganniunt. Proinde, cum indoctus inter eruditos garrit, in tempore vsurpabitur adagium, Anser inter olores.

In lente vnguentum.

*to\n e)pi\ fakh=| mu=qon, id est, In lenticula fabulam, subaudi, narras. Vbi quis mentionem inducit vilis cuiuspiam, et nihili hominis, aliis de viris egregiis verba facientibus: Ad hunc quidem modum legitur in omnib. vulgatis exemplaribus, apud A. Gellium, lib. 13. cap. 27. Verum placet Hermolai castigationi subscribere, qui locum hunc ita restituit, vt legat, to\ e)n fakh=| mu/ron, id est, In lente vnguentum. Quadrat autem in hominem, aut in rem quampiam, quae neutiquam in tempore adhibeatur iis, quibus minime congruit. Veluti si philosophum iuuenem lasciuientium conuiuio misceas: aut inter pocula de rebus grauibus incipias disputare. Quemadmodum videlicet lenticulae vili legumini inepte quis admiscuerit vnguentum. Siquidem, auctore Dioscoride, et oculorum aciem hebetat, stomacho grauis, intestinis noxia, neruis, pulmoni, et capiti inimica, ginit turbulenta insomnia. Dicetur etiam, vbi plura inter se dissimilia confundentur. Verba Frontonis apud Gellium sunt haec: Videte tamen, ne existimetis semper, atque in omni loco, mortales multos, pro multis hominibus esse dicendum: ne plane fiat Graecum illud de Varronis satyra proverbium, to\ e)n fakh=| mu/ron, id est, In lente vnguentum. Idem vsurpauit M. Tullius lib. ad Atticum 1. Legati, inquit, cum auctoritate mitterentur, qui adirent Galliae ciuitates, darentque operam, ne eae cum Heluetiis se iungerent. Legati sunt Q. Metellus Creticus, et L. Flaccus, to\ e=pi\ th=| fakh=| mu/ron. Lentulus Clodiae filius. Tametsi hic quoque locus eodem mendo laborat, quo Gellianus ille. Citatur autem adagium ab Aristotele, lib. De sensu et sensili. a)lhqe\s2 ga\r o(/per eu)ripi/dhn ei)=pe skw/ptwn stra/tis2, o(/tan fakh\n e(/yhte, mh\ e)pixei=n mu/ron. id est, Nam verum est, quod ait Stratis Euripidem taxans, vbi lenticula coquitur, non oportere vnguentum infundere. Quo sane loco, quae


page 294, image: s0294

portenta habeant nostri vulgati codices, nihil attinet commemorare. Citat et Athenaeus lib. Dipnosoph. 4.

*paraine/sai sfw=in ti bou/lomai sofo\n,
*(ota\n fakh\n e/yhte mh\ pixei=n mu/ron.

id est,

Vos admonere callidum quiddam volo,
Vbi lens coquitur, vnguenta nequa infundite.

Ex Phoenissis Stratidis, Comici Poetae. Citat et ex Sopatri Necya: i)qako\s2 o)dusseu\s2, to\ e)pi\ th=| fakh=| mu/ron, pa/resti, qa/rsei qume/. id est, Ithacensis Vlysses, in lente vnguentum, adest, aude anime. Adducit et Clearchum, prouerbiorum collectorem, qui hoc quoque recensuerit prouerbii titulo, to\ e)n fakh=| mu/ron. addens extare apud Varronem, compluresque Latinorum vsos eo prouerbio, quibus incognitum tamen sit, vnde Varro desumpserit eum iambicum. Huc nobis videtur Aristophanes allusisse, cum ait,

*ka)pifuteu/seis2 e(/rpullon a)/nw
*kai\ mu/ron e)pixei=s2.

id est.

Praeterea seres serpillum sursum,
Et vnguentum infundes.

Porro vnguentum intellgimus oleum odoratum, ac velut vnguentarium. Alioqui plebeium oleum admiscere lenti, nihil prodigiosum. Athenaeus libr. 2. citat hunc trimetrum ex Eupolide:

*)oyw| ponhrw=| polutelw=s2 h(rtume/nw|.

id est,

Conditum opipare vile malumque obsonium.

Est autem apud scriptores hoc legumen cum primis celebre, quemadmodum bulbus, cepe, et allium: nonnulli etiam encomium lentis scripsere. Quaedam per se pulchra sunt, quae tamen sibi non congruunt. Elegantis igitur est, scire, quid cui conueniet. Diocles Philosophus habitus est o)yofa/gos2. Hic. cuidam interroganti, vter piscis esset melior, congrus, an labrax, nobis dictus lupus: alter, inquit, elixus, alter assus. Sic Flaccus de poeta: Bello malus, vtilis vrbi. Quoties munus delegatur minus accommodo, apte dixeris, e)n fakh=| mu/ron. Adiicietur et hoc: apud auctores dictionem hanc comperimus varie scriptam, nunc acute, fakhn\, nunc circumflexe, fakh=n, quod cum tam crebro occurrat, vix inscitia, casuve factum videri potest. Vnde coniicinus, fakh=n dictam ex contractione, pro fake/an. Nam fake/as2 legimus apud Athenaeum. Idem leonth\n dictam admonet, pro leonte/an. Haec igitur, quibus placet origo, malunt dicere fakh=, quibus magis placet forma communis, origine neglecta, scripserunt fakh\, et fakh\n.

Anulus aureus in naribus suis.

VBI res quaepiam per se praeclara illic adhibetur, vbi minime addecet. Vt, si stulto contingant opes, fatuae forma, genus ignauo, eloquentia viro improbo, magistratus imperito. His enim rebus non modo non ornantur, verum etiam magis ridiculi fiunt. Olim autem anulis quibusdam aureis in auriculas insertis, ornari sese credebant, maxime barbari. Inseritur et suillis naribus anulus aereus, quo minus noceant agris rostri suffossione, quae peculiaris est huic animanti, quapropter et agricolationem monstrasse creditur. Quod si anulum aureum rostro suillo inseras, res sit oppido quam ridenda. Celebratur apud Graecos Menandri versiculus ab hac sententia [correction of the transcriber; in the print sentetia] non admodum abhorrens.

*misw= ponhro\n, xrhsto\n o(/tan ei)/ph| lo/gon.

id est,



page 295, image: s0295

Odi improbum, qui verba proloquitur proba.

Huc pertinet illud, quod memorat in Noctibus a. Gellius: Cum quispiam improbatae famae vir sententiam dixisset Reipub. conducibilem, iusserunt eandem ab alio quopiam integro, bonoque viro pronunciari, atque illius nomine decerni, quo absurdum existimarent, a malo viro bonum consilium, aut bonam sententiam proficisci. His adiungendum est illud Antiphonis apud Athenaeum li. 6.

*sapro\n si/louron a)rgurou=s2 pi/nac e)/xwn.

id est,

Putrem Silurum quadra habens argentea.

Quidam Silurum existimant eum esse, quem nunc vulgo Sturionem dicimus, piscem multo omnium laudatissimum.

In eburna vagina plumbeus gladius.

HVIC confine est illud, e)n e)lefanti/nw| koulew=| to\ molu/bdinon ci/fos2, id est, In eburna vagina plumbeus gladius, natum ex Diogenis Cynici apophthegmate. Nam, cum dolescens quispiam, insigni forma, foedum quiddam, atque obscoenum dixisset: Ex eburna, inquit, vagina plumbeum gladium educis.

Omnia octo.

*(apantiktw\, id est, Omnia octo. Cum nihil deesse significamus, aut cum multa inter se similia videntur. Paroemiam hinc natam existimant: Stesichorus poeta in oppido Catana splendide sepultus fertur, monumento diligenti quadam ratione ex omnibus octonis constructo, octo gradibus, angulis octo. Atque hinc prouerbium increbruisse a(pantoktw\. Meminit huius et Iulius Pollux in nono, agens de lusu taxillorum, quem ait numeris constare, in quibus sit vnus, qui Stesichorius appelletur, nimirum octo: idque cognominis sumptum esse ab eius monumento. Sunt qui dicant, eum, qui Corinthios in vnam ciuitatem coegit, ciues vniuersos in octo tribus distribuisse, atque hinc ortum vulgi sermonem. Neque desunt, qui scribant, idque Euandro, vt citant, auctore, octo deos esse, qui rerum imperent summae, ignem, aquam, terram, coelum, lunam, solem, mithram, noctem. Mithram autem Persae, eundem cum sole existimant. Rursum alii dicunt octo fuisse certaminum species in Olympiis, atque inde ductum adagium, Omnia octo. Quod si nobis quoque conceditur in aenigmate diuinare, non absurde natum videri potest a fabula, quam narrat Plutarchus in commentario de Daemonio Socratis. Deliis, ac caeteris Graecis oraculo responsum fuisse apud Aegyptios, ita demum malorum finem fore, si aram, quae in Delo erat, duplassent. Qui cum non intellexissent, quid sibi vellet oraculum, ridicule duplatis singulis arae lateribus, imprudentes solidum octuplum effecerunt, ob inscitiam proportionis, quae longitudine duplum reddit. Caeterum hac in re consultus Plato, geometriae cum primis peritus, respondit deum Graecis imperitiam exprobrasse: monere, vt geometriae darent operam. Delectatum apparet hoc prouerbio Heliogabalum Imperatorem, cui morem hunc fuisse scribit Aelius Lampridius, vt simul ad coenam vocaret octo caluos, octo luscos, octo podagrosos, octo surdos, octo nigros, octo praelongos, et octo praepingues et obesos.

Omnia idem puluis.

*pa/nta mi/a ko/nis2, id est, omnia idem


page 296, image: s0296

puluis. De indiscreta similitudine. Lucianus a)lla\ pa/nta mi/a h(mi=n ko/nis2 fasi\, id est, Quin nobis omnia idem, quod aiunt, puluis. Alludens ad defunctorum cineres, inter quos nihil apparet discriminis. Confine illi, quod alio demonstrabimus loco, eiusdem farinae. Siquidem antiqui farinam pollinem vocabant.

Currus bouem trahit.

*(h a(/maca to\n bou=n e)lau/nei, id est, Currus bouem ducit, de re, quae praepostere geritur. Veluti, si vxor praescribat marito, si discipulus reprehendat praeceptorem, si populus imperet principi, si ratio pareat affectui. Lucianus in Terpsione: *nu=n de\ to\ th=s2 paroimi/as2, h( a(/maca to\n bou=n polla/kis2 e)kfe/rei, id est, Nunc id euenit, quod vulgo dici solet, Plaustrum saepenumero bouem ipsum aufert. Translata metaphora a plaustris per decliue retro labentibus, vnaque secum bouem auferentibus.

Ab equis ad asinos.

*)af' i(/ppwn e)p' o)/nous2, id est, Ab equis ad asinos. Vbi quis a studiis honestioribus ad parum honesta deflectit, veluti si quis e philosopho cantor, e mercatore caupo, ex oeconomo coquus, e fabre fieret histrio. Quadrabit item, vbi quis e conditione lautiore ad abiectiora deuenerit. Procopius sophista in epistola quapiam: *to\ dh\ lego/menon, [note: In the print: lego/menun ] a)f' i(/ppwn e)p' o)/nous2 metabebh/kamen, id est, Iuxta prouerbium, ab equis ad asinos transiuimus.

Ab asinis ad boues transcendere.

HVIC diuersum est illud Plautinum, Ab asinis ad boues transcendere, pro eo, quod est, ex humiliore conditione ad ditiorum partes transire. Sic enim apud Plautum in Aulularia, Euclio, cuius pauperculi diues quidam expetebat affinitatem. Venit hoc mihi in mentem, Megadore, te esse hominem diuitem, factiosum, me item esse hominem pauperum pauperrimum. Nunc, si filiam locassem meam tibi, in mentem venit, te bouem esse, et me esse asellum. Vbi tecum coniunctus siem, vbi onus nequeam portare pariter, iaceam ego asinus in luto, tu me bos haud magis respicias, natus quam si nunquam siem. Et te vtar iniquiore, et meus me ordo irrideat, neutrubi [correction of the transcriber; in the print neutrobi] habeam stabile stabile stabulum, si quid diuortii fiat. Asini me mordicus scindant, boues incursent cornibus. Hoc magnum periculum est, me ab asinis ad boues transcendere. Hactenus Plautus. Videtur allegoria ex Apologo quopiam mutuo sumpta; qui nobis in praesentia non succurrit.

Ab asino delapsus.

*)ap' o)/nou katapesw\n, id est, Ab asino delapsus. In eos dicitur, qui inconsulte quippiam agunt, et imperite: aut in eos, qui a praesentibus commodis, quibus ob inscitiam vti nesciunt, excidunt. Est autem in Graecis verbis faceta allusio ad finitimam orationem, mutato accentu, a)po\ nou=, id est, a mente delapsus, tanquam vaecors et mentis impotens. Vtitur hoc adagio Plato lib. De legib. 3. *dei=n fai/netai e)/moige, oi(=onper i(/ppon to\n lo/gon e(ka/stote a)nalamba/nein, kai\ mh\ kaqa/per a)xa/linon kekthme/non to\ sto/ma, bi/a| u(po\ tou= lo/gou fero/menon, kata\ th\n paroimi/an, a)po/ tinos2 o)/nou pesei=n, id est, Mihi sane videtur sermo, velut equus, vndequaque restringendus, ne tanquam os habens effraene, impetu abreptus, iuxta prouerbium, ab asino tanquam a mente


page 297, image: s0297

excidat. Vtitur item Plutarchus in Gryllo. Rursum Aristophanes in Nubibus:

*kakw=s2 ga\r o)/ntws2 ei)=xes2, w(s2 ge/ moi dokei=s2.
*(/ippous2 g' e)lau/nwn e)ce/peson nh\ tou\s2 qeou\s2.
*ti\ dh=ta lhrei=s2, w(/sper a)p' o)/nou e)kpesw/n.

id est,

Mali, vt videtur, accidit tibi quippiam.
Ita per deos, equos agens, miser excidi.
Quid haec ita, vt delapsus asino blatteras?

Primus versus dicitur a Strepsiade, Danistam irridente, quod pecuniam filio fuo mutuo datam repetat. Alter est Danistae, iuuenem tacita illusione notantis, qui studio alendorum equorum pecuniam eam absumpserat. Tertius rursum Strepsiadis, dicentis illum delirare, perinde quasi non ab equis, sed ab asino decidisset, hoc est, a)po\ nou=, id est, a mente. Quandoquidem et Latinis mente delapsi dicuntur, qui mente exciderunt. Suetonius in Augusto: Rectorem quoque solitus apponere aetate paruis, aut mente lapsis. Quidam huic quoque prouerbio huiusmodi affingunt fabulam. Duo quidam, cum in desertis locis asinum quempiam forte fortuna nacti essent, contendere inter sese coeperunt, vter eum, vti suum, domum abduceret: nam vtrique pariter a fortuna videbatur obiectus. Hac interim de re illis inuicem altercantibus, asinus sese subduxit, ac neuter eo potitus est. Atque hinc prouerbium natum autumant. Sed magis placet in adagio captatam fuisse allusionem, de qua diximus, maxime quod videamus grammaticis id studio fuisse, vt omnib. adagiis fabulam aliquam, aut historiam, vel commentitiam, adiungerent. Vt autem Suetonius dixit mente lapsos, ita Vlpianus titulo de magistratibus conueniendis, Facultatibus lapsos dixit, qui redacti essent ad inopiam.

Telluris onus.

*gh=s2 ba/ros2, id est, Terrae onus. De homine vehementer inutili, qui nihil aliud, quam terram, suo pondere grauet. Refertur inter adagia Graecanica, natum ex Homero, apud quem Achilles Iliados *s. hoc pacto loquitur, indigne ferens otium, et quod non ineat praelium cum reliquis copiis:

*)all' h(=mai para\ nhusi\n e)tw/siwn a)/xqos2 a)rou/rhs2.

id est.

Nauibus assideo, telluris inutile pondus.

Rursum in Odysseae Y.

*(/oion me\n tina tou=ton e)/xeis2 e)pi/maston a)lh/thn
*si/tou kai\ oi)/nou kexrhme/non, ou)de/ ti e)/rgwn
*empaion ou)de\ bi/hs2, a)ll' au(/tws2 a)/xqos2 a)rou/rhs2.

id est.

Quem tandem nobis erronem adducis edacem,
Enectumque fame, vinique, et panis egenum,
Artibus edoctum nullis, neque viribus vllis
Pollentem, ac tantum telluris inutile pondus?

Vtitur eo Plato in Theaeteto, oi)/ontai ga\r a)kou/ein, o(/ti ou) lh=roi/ ei)sin, gh=s2 a)/llws2 a)/xqh, id est, Existimant enim se non haberi pro nugis, et inutilibus terrae oneribus. Nec illepidum, nec prorsus, ni fallimur, a)prosdio/nuson est, quod memorat Athenaeus lib. 8. Stratonicus quidam citharoedus Corinthi peregrinabatur. hunc cum anicula quaedam fixis oculis intueretur,


page 298, image: s0298

idque diu, tandem, Quid, inquit, tibi per deos vis, mater, aut quid me sic continenter intueris? Demiror, inquit, illa, si matris vterus te decem menses ferre potuit, cum ciuitas angatur, vnum duntaxat diem te portans. In tales quadraret epitaphium, quod Timocreontis Rhodii poetae, caeterum voracis, ac bibacis sepulchro inscriptum indicat Athenaeus lib. 10.

*polla\ piw\n kai\ polla\ fagw\n, kai\ polla\ kak' ei)pw\n
*)anqrw/pous2, kei=mai timokre/wn r(o/dios2.

i.

Multum edi, multumque bibi, mala plurima dixi in
Mortales, iaceo hic Timocreon Rhodius.

Arabius tibicen.

*)ara/bios2 au)lhth\s2, id est, Arabius tibicen, aut a)ra/bios2 a)/ggelos2, id est, Arabius nuncius. In eos dici [correction of the transcriber; in the print dic] solitum, qui a semel coeptis nunquam desistunt. Quod vitii Flaccus cantoribus peculiare esse scripsit, vt iussi cantare, nunquam adducantur vt incipiant; si iniussi coeperint, nunquam desinant. Citatur ex Menandro: a)ra/bion a)/ra e)gw\ keki/nhka au)lo\n, Arabiam ego hercle tibiam excitaui. Meminit adagii Iul. Pollux, c. de loquacibus, ad hunc modum: a)ra/bios2 au/lo\s2, id est, Arabia tibia. Citatur et Cantharus in Medea: *kiqarw|do\n e)chgei/rato a)ra/bion, id est, Citharoedum excitauit Arabium. Celebratur Graecis et hic versiculus de tibicine Arabio:

*draxmh=s2 me\n au)lei=, tetta/rwn de\ pau/etai.

id est,

Drachma canit, sed quatuor compescitur.

Quod paululo pretio prouocaretur ad canendum, non nisi magna mercede desisteret. Adagium hinc natum existimant, quod olim tibiis canendi artem non discebant ingenui, tanquam sordidam, sed hanc sola mancipia exercebant, quae plerunque ex Arabibus producebantur. Deinde ingenuis vsque adeo placere coepit, vt indoctus haberetur, quisquis huius esset rudis, donec Alcibiades tibias abiiceret, oris deformitate conspecta ad speculum. Conueniet et in eos, qui laborant morbo, quem Graeci vocant a)perantologi/an, id est, qui dicendi finem facere nesciunt. In quos extat illud Sophocis,

*)anh\r ga\r o(/stis2 h(/detai le/gein a)ei\.
*le/lhqen au)to\n toi=s2 cunou=sin w)\n baru\s2.

id est,

Quicunque gaudet continenter proloqui,
Is se grauem esse, quotquot adsunt, non videt.

Artem quaeuis alit terra.

*to\ te/xnion pa=sa gai=a tre/fei, id est, Artem quaeuis alit regio. Prouerbialis sententia, qua significatum est, certissimum viaticum esse eruditionem, aut artificium aliquod. Nam haec neque eripi possunt a latronib. et quocunque terrarum abeas, te comitantur, nihil afferentia sarcinae. Suetonius scribit, aliquando Neroni praedictum a mathematicis, fore, vt Imperio destitueretur: vnde vocem illam Neronis celeberrimam extitisse, to\ te/xnion pa=sa gai=a tre/fei, quo maiore venia meditaretur citharoedicam artem, principi gratam, priuato necessariam. Itaque, cum intelligeret sibi pereundum, illud identide dictitabat, Qualis artifex pereo, velut indignum esset, qui tantus esset musicus, vt vbiuis gentium viuere possit, nunc fame ad mortem adigi. Nec enim assentimur hoc loco


page 299, image: s0299

interpretum sententiae, qui locum apud Suetonium hunc secus enarrant. Idem nullo conuicio magis offensus est, quam quod quidam illum malum citharoedum appellasset. Idem euenit Dionysio Syracusano tyranno, qui Imperio exutus Corinthi ludum aperuit, ac pueros literas; et musicam docuit. Apparet autem senarium esse, quem citat Suetonius, sed paucarum syllabarum commutatione deprauatum, fortassis sic restituetur:

*to\ te/xnio\n ge pa=sa gai=a e)ktre/fei.

Fertur inter Graecorum sententias huiusmodi senarius, ab hoc prouerbio non admodum dissidens:

*limh\n a)tuxi/as2 e)sti\n a)nqrw/pois2 te/xnh.

id est.

Ars ipsa inopiae portus est mortalib.

Hoc est. Vnicum confugium in egestate ars est. Vnde, qui sapiunt, etiam si suppetat abunde res familiaris, tamen liberos suos opificium aliquod discere cogunt: quo, si contingat, vt fortuna auferat opes, aut in exilium ire iubeantur, sit, quo sibi victum parent. At nunc plerique, quibus domi nihil est, in diuitum familijs consenescunt: vnde si pellantur, aut mendicandum sit, aut tollendum, quod non posuerunt, contra Platonis legem. Qui scripsit Cornu copiae Latinum, citat similimum huic prouerbium, Sua cuique ars pro viatico est. Honestissimum sane viaticum, modo ars sit honesta.

Non eras in hoc albo.

NON eras in hoc albo, hoc est, Non eras in hoc numero. Translatum ab albata tabula, in qua quondam scribebantur nomina iudicum. Plin. in praefatione historiarum mundi: Cum hanc operam conducerem, non eras in hoc albo: i. non eras in eorum numero, quos haec lecturos credebam. Erat et Album praetoris, in quo leges, et formulae describebantur. Pandectarum lib. 1. tit. de Edendo, ex Vlpiano eum quoque edere Labeo ait, qui producat aduersarium suum ad album, et demonstret, quid dicturus sit. Atque hoc sane loco, aduersarium non declarat eum, qui cum lis est, scd tabulas ex tempore notatas memoriae gratia. In quem sensum M. Tullius vsus est in oratione pro Roscio, idque non semel. Andreas Alciatus existimat legendum. Aduersaria, non Aduersarium, libro Dispunctionum tertio. Item secundo eiusdem operis li. tit. 1. multa fit mentio de albo. Quintilianus libro Institutionum vndecimo. Quorum alij se ad album, et rubricas transtulerunt, videlicet leguleios, et formularios irridens, qui non ex libris Iurisprudentium, sed ex albo praetoris iuris scientiam discerent. T. Liuius Decadis primae libro nono. Ciuile ius repositum in penetralibus pontificum euulgauit, fastosque circa forum in albo proposuit, vt, quando lege agi posset, sciretur. Apuleius Metamorphose w s lib. sexto, meminit albi. Siquidem Iouem, allocuturum deos, ita facit exordiri: Dei conscripti musarum albo. Quibus in verbis subesse videtur obscura quidem, sed faceta allusio scriptoris, ad deos a poetis confictos, quasi ij demum in deorum numero sint, quos illic Musae, quibus afflati scribunt poetae, constituerint.

Oleo tranquillior

OLEO tranquillior, Hyperbole prouerbialis, in homines minime iracundos, lenique ingenio praeditos, a liquoris natura sumpta, quo nihil magis tacitum, magisque lene. Plautus in Poenulo: Ita hanc canem faciam


page 300, image: s0300

tibi oleo tranquilliorem. Est autem vsque adeo tranquilla olei natura, vt mare quoque rem omnium saeuissimam tranquillet, atque ob id vrinantes aiunt oleum ore spargere, quod mitiget elementi naturam asperam, lucemque deportet. Auctor est Pli. li. 2. Idem confirmat Plutarchus: et, cur ita fiat, rationem reddit in libello De causis naturalibus. Rursus in conuiuialium quaestiuncularum Decade sexta, causam afferens, cur Homerus inter tot liquores, oleum duntaxat appellarit u(gro\n, id est, humidum, siue liquidum, ostendit oleo nihil inesse asperum, sed vndique leue esse, et ob id maxime reddere imagines more speculorum. Praeterea nec motum, aut percussum strepit, quemadmodum humores reliqui, nec luctatur cum igni, sed tacite pascit. Denique non est alius liquor, qui tam late diffundatur, cum inungitur corpori, aut serius siccescat, aut aeque molliat ac leniat. Vtitur hoc adagio et Plato in Theaeteto de scientia, placida ingenia, quae leniter, ac tranquille ad disciplinas, et disputationes accedunt, oleo molliter fluenti comparans, o( de\ ou(/tw lei/ws2 te kai\ a)ptai/stws2 kai\ a)nusi/mws2 e)/rxetai e)pi\ ta\s2 maqh/seis2 kai\ zhth/seis2 meta\ pollh=s2 th=s2 prao/thtos, oi(=on e)lai/ou r(eu=ma a)yofhti\ r(e/ontos2, w(/ste qauma/sai to\n thlikou=ton o)/nta ou(/tw tau=ta diapra/ptesqai. id est. At hic adeo leniter, ac circumspecte, simulque expedite ingreditur ad disciplinas, quaestionesque, multa cum mansuetudine, olei in morem, citra strepitum fluentis, vt admireris, tantus cum sit, haec ad eum modum agere.

Auricula infima mollior.

HVIC similimum, quod M. Tull. vsurpat in epistolis ad Q. Fr. libro 2. Tu, inquiens, quemadmodum me censes oportere esse in Rep. et in nostris inimicitiis, ita et esse, et forte auricula infima scito molliorem. Ammianus lib. 19. In aliis nimium seuerus, in hoc titulo, ima, quod aiunt, auricula mollior. Translata metaphora ab ea auriculae parte, qua non est aliud in humano corpore mollius, aut flexibilius, lentiusque. vt quae nec osse rigeat, neque cartilagine durescat, neque neruis intendatur.

Apio mollior, aut mitior.

*)api/ou pepai/teros2, id est, Apio mitior. Simili figura dictum est a Theocrito:

*kai\ th\n ma\n a)pi/oio pepai/teros.

id est:

Et iam certe apio mansuetior.

Est autem apius Graecis raphanus, aut pyri genus.

Spongia mollior.

EIVSDEM est generis, th=s2 spoggia=s2 malakw/teros2, id est, Spongia mollior. Sic enim assentator quispiam loquitur apud comicum quempiam citante Plutarcho in commentario De discrimine adulatoris et amici.

*)eme\ niko/maxe pro\s2 to\n stratiw/thn ta/cate,
*)\an mh\ poih/sw pe/pona, masti/gwn o(/lon,
*)\an mh\ poih/sw spoggia=s2 malakw/teron
*malakwte/ra pe/ponos2 kai\ siku/ou moi\ ge/gone.

id est.

Nicomache, me isti militi opponas velim,
Nisi pepona loris, quantus est, effecero;
Nisi spongia illi molliorem qualibet
Reddidero vultum.

Ad eundem modum dicebant, Pepone mollior. Theopompus apud Athenaeum lib. 2. *prau+/teros2 e)/gw ge mala/xhs2. i. Molliora mihi Pepone, et cucumere facta sunt. Ad hanc formam pertinet, quod idem


page 301, image: s0301

citat ex Epicharmo, *toi=s2 e)utuxou=si kai\ tri/mhna paidi/a. i. Mitior equidem malua, quod ea herba vim habeat leniendi. Idem, Cinaedo mollior. Plautus in Aulularia, Ita fustibus sum mollior magis, quam vllus cinaedus. Nam prisci saltatores et pantomimos cinaedos vocabant, quod cum gesticulatione canerent. Similiter Catullus:

Cinaede Thalli mollior cuniculi capillis.

Felicibus sunt et trimestres liberi.

*toi=s2 eu)tuxou=si kai\ tri/mhna paidi/a. id est: Felicibus sunt et trimestres liberi. Senarius prouerbialis in principum, ac diuitum felicitatem, quibus per adulationem omnia laudi vertuntur, quique sibi nihil non licere putant, adeo, vt quod in homine plebeio perinde, vt summum scelus damnatur, in illis virtutis titulo celebretur. Vnde nata sit paroemia, Suetonius Tranquillus declarat, Claudii Caesaris vitam his verbis exordiens: Patrem Claudii Caesaris Drusum, olim Decimum, mox Neronem praenomine, Liuia, cum Augusto grauida nupsisset, intra mensem tertium peperit, fuitque suspicio ex vitrico per adulterii consuetudinem procreatum. Statim certe vulgatus est versus:

mnhmosun/hn

id est:

Potentibus sunt mensium et partus trium.

Nam mense septimo, decimo, et vndecimo, legitimi sunt partus: quarto et octauo, neque vitales fere, et per quam rari: mense tertio, nulli partus editi leguntur. Auctor Plin. lib. 7. cap. 5.

Aurem vellere.

AVREM vellere veteres dicebant, admonere: a prisco ritu sumpta figura, quo in ius ducturi quempiam, aurem vellicabant, antestantes eum, quem quasi testem meminisse volebant. Inde Horatianum illud in Sermonibus:

--- Et licet antestari, ego vero
Oppono auriculam.

Siquidem, vt frons antiquitus erat sacra Genio, veluti scribit in Maronis Silenum Seruius, vt digiti Mineruae, genua Misericordiae, ita auris Memoriae deae, quam Graeci ou(=tos2 a)/llos2 h(raklh=s2, vocant. Virgilius in Sileno:

Cum canerem reges, et praelia, Cynthius aurem
Vellit, et admonuit pastorem, Tityre, pingues
Pascere oportet oues, deductum dicere carmen.

Quod imitatus Calphurnius in Bucolicis:

Vellit nam saepius aurem
Inuida paupertas, et dicit, vilia cura.

Nonnihil decoris adiunxit prouerbio Calphurnius, quod ad rem transtulit. Quanquam potest paupertas hoc loco pro dea accipi. Seneca lib De beneficiis 4. Nec tanquam munus dabo, sed verba mea redimam, et aurem mihi peruellam, damno castigabo promittentis temeritatem. Rursus libro 2. Loquar mecum, et mihi aurem peruellam: hoc est, ero mihiipsi monitor, ne similiter peccem. Vtitur in hunc modum et aliis aliquot locis, vt in epistola quadam. Sit ergo aliquis custos, et aures subinde peruellat, abigatque rumores, et reclamet populis laudantibus.

Alter Hercules.

PROVERBIALIS hyperbole, *(o ga\r fi/los2 bou/letai ei)=nai, w(/sper h( paroimi/a fhsi\n, a)/llos2 h(raklh=s2, a)/llos2 ou(=tos2. id est, Hic alter Hercules. De viro praestrenuo, ac laborum


page 302, image: s0302

tolerantissimo. Extat hoc titulo fabula quaepiam ex Menippeis Terentii Varronis, mirum ni prouerbiali. Aristoteles libro Moralium Eudemiorum 7. freantlh\s2 id est. Nam amicus cupit esse, sicuti prouerbio dicitur, alter Hercules, alter hic. Plutarchus scribit, id cognominis vulgo Theseo attributum, quod multa fortiter patraret exemplo Herculis. Laertius in vitis philosophorum ostendit, et Cleanthem philosophum alterum Herculem vulgo dictum fuisse, quod esset omnium laborum patientissimus, adeo, vt noctu hauriendo e puteo aquam victum diurnum pararet. vnde et ou(=tos2 a)/llos2 h(raklh=s2, dictus pro Cleanthe, et nihil tamen segnius egregiam operam interdiu nauaret philosophiae. Clearchus apud Zenodotum aliam fabulam affert, vnde hoc sit natum adagium. Ait enim; Briareum, qui et ipse Hercules dictus est, profectum Delphos, sublatis inde thesauris aliquot, ac monumentis, ex iis, quae eo in loco seruabantur, iuxta veterem quandam consuetudinem, ad columnas, quas Herculis cognominant, sese contulisse, atque itidem illis, quae illic erant, fuisse potitum. Deinde Tyrium Herculem venisse Delphos, vt oraculum consuleret, deumque respondisse, w)= zeu=, mh\ tou=to h(raklh=n h(mi=n e(/teron e)/speiras2, id est, Hic alter Hercules, atque oraculum in adagionem abiisse. Nec desunt, qui huius dicti originem referant ad Titormum quendam bussequam, qui multis exemplis Milonem superarit. Is, se profitens superatum, sublatis in caelum manibus, dixit, *fanti/nin h(raklh=a bi/hn kai\ ka/rtos2 e)ri/sden. O Iuppiter, num hunc nobis Herculem alterum genuisti? Huc pertinet illud Theocriti in Pastoribus:

*kh)/m' e)/faq' a( ma/thr poludeu/keos2 h)=men a)mei/nw,

id est:

Viribus Alcidae hunc certare, et robore dicunt.

Subiicitque pastor:

a)/llos2 ou(=tos2 h(raklh=s2,

id est:

Me quoque Pollucem mater praecellere dixit.

Erat enim hic excellens in pugilum certamine. Et Graeculus adulator apud Iuuenalem, diuitem imbecillum Herculi aequat, Antaeum procul a tellure tenenti. Macrobius lib. Saturnalium 3. scribit in hunc modum: Salios autem Herculi propter vbertatem doctrinae altioris assignat: quia is Deus et apud Pontifices idem qui et Mars habetur. Et sane ita Menippea Varronis affirmat, quae inscribitur, a)leci/kakos2 quia, cum de Hercule multa loqueretur, eundem esse cum Marte probauit, Apud Latinos quoque Ruticello cuidam prodigiosis viribus, Herculis nomen attributum. Is mulum suum tollebat, vt scribit M. Varro citante Plin. lib. 7. At Hippocrati medico, quod pestilentiam ab Illyriis venientem praedixisset, dimissis ad auxiliandum circa vrbes discipulis, Graecia ob meritum eosdem daecreuit honores, quos Herculi. nam et is e)/mfasin, habitus est. Auctor idem Plin. eodem libro. Quin nomen hoc Herculis videtur vulgari serumone ad oens viros egregie fortes transferri solere, non aliter, quam Catonis ad graues, et sapientes. Nam Varro quadraginta tres Hercules enumerat, additque hoc nomine honoratos fuisse omnes, qui fortiter quippiam egissent. Testatur et Macrobius in Saturnalibus, hoc nominis compluribus fuisse


page 303, image: s0303

commune, et ante Amphitryonis priuignum. Sic et Achilles appellabantur insigni fortitudine duces: quorum de numero fuit Lucius Sicinius Dentatus, ob ingentem fortitudinem Romanus Achilles appellatus, quod centum et viginti praeliis cum hoste pugnasset, nec vllam haberet cicatricem auersam. Auctor A. Gellius lib. 2. c. 11. Denique rationem, aut argumentum Achilleum vocant, quod sit insuperabile, et insolubile.

Bipedum nequissimus.

BIPEDVM nequissimus, de homine vehementer improbato, quique vel pecudes nequitia superet. Dictum est in Regulum quendam oratorem, quem Plinius in epistolis subinde suis pingit coloribus, vbi et adgium hoc refertur: sed ante hunc Cicero torserat in Clodium in oratione pro domo sua, Hoc tu proscriptore, hoc consiliario, hoc ministro, omnium non bipedum solum, sed etiam quadrupedum impurissimo Remp. perdidisti. Consimili figura Alexander Imperator apud Aelium Lampridium: Nuper certe, patres, meministis, cum ille omnium non solum bipedum, sed etiam quadrupedum spurcissimus, Antonini nomen praeferret. Heliogabalum significans, Imperatorum vnum omnium effeminatissimum, et quem optimo iure Romanum Sardanapalum possis dicere. Addit autem in hoc sermone nominis generalitas gratam quandam, et nouam *)adama/ntinos2, quemadmodum et nullum animal pro nullo homine vulgo dicimus.

Adamantinus.

*all' a)da/mantos2 e)/xei kratero/frona qumo\n. id est, Adamantinus, pro eo, quod est inexorabilis, aut infatigabilis, Huic prouerbio incredibilis huius lapidis durities locum fecit: de qua Plin. libro 37. scribit ad hunc modum: Incudibus adamantes deprehenduntur, ita respuentes ictum, vt ferrum vtrinque dissultet, incudesque etiam ipsae dissiliant. Quippe duritia inenarrabilis est, simulque ignium victrix natura, et nunquam incalescens. Vnde et nomen indomita vis, Graeca interpretatione accepit. Hactenus Plinius. Vnde, quidquid inuictum, atque inexpugnabile, id adamantinum vocamus. Hesiodus:

*kai\ ke/m' i)/sws2 pote/dh|, e)pei\ ou)k a)damanti/na e)nti\.

id est:

Durus at his animus solido ex adamante creatus.

Theocritus in Amaryllide:

a)damanti/nws2 e)/xein

id est.

Me quoque respiciet, neque enim est adamantina forsan.

Eodem pertinet, quod Homerus Vulcanum fingit, adamantinis vinculis irretientem Venerem, et Martem: quod Maro portas, et columnas inferorum ex adamante fabricatus est. Socrates in Gorgia Platonis, rationes admantinas vocat, id est, inexpugnabiles. Rursus libro de Republica 10. a)damanti/nws2 dei= dh\ th\n tau/thn do/can e)/xonta, ei)s2 a)/dou i)e/nai. dixit, pro firmiter tenere, e)k de\ tou/tou proi+ou=sa kai\ nemome/nh kata\ mikro\n h( peri\ to\ meira/kion a)/nesis2, tou\s2 a)damanti/nous2 desmou\s2 e)kei/nous2, oi(=s2 o( presbu/teros dionu/sios e)/fh dedeme/nhn a)polipei=n th\n monarxi/an, e)ce/thce kai\ die/fqeiren. id est. Oportet nimirum adamantine sententiam hanc obtinentem ad inferos proficisci. Plutarchus in vita Dionis, fai/hs2 ke/nin a)/ndr' e)n a)qlhtai=sin e)/mmen id est. Ex hoc autem progressa, ac paulatim serpens circa adolescentem remissio, adamantina illa vincula, quibus senior Dionysius dixerat se relicturum adstrictam monarchiam, soluit, ac perdidit. Horatius in Odis:



page 304, image: s304

Quis Martem tunica tectum adamantina.

Item alibi:

Si figit adamantinos
Summis verticibus dura necessitas
Clauos.

Itidem Augustinus aduersus Manichaeum: Sed cum ostendere coepero certas, necessariasque rationes, quae illas propositiones adamantinis, vt dicitur, catenis innexae consequuntur. Denique scriptoribus aliquot, propter infatigatam studij tolerantiam, adamantini cognomen inditum, vt Didymo gtammatico, et Origeni Theologo. In consimilem sensum vsurpat Pindarus in Isthmijs encomio quinto, laudans Lamponem quendam inter fortes fortissimum, qualis est Naxia cos inter reliquas.

*naci/an pe/trais2 e)n a)/llais2
*xalkoda/man t' a)ko/nan.
naci/as2.

id est. Diceres sane eum virum inter athletas esse Naxiam in caeteris saxis, ferrique domitricem cotem. Pli. lib. 36. c. 7. meminit Naxij marmoris, quod diu fuit in pretio, et hinc cotes dictas naxias, quae in insula Cypro nascerentur. Est autem Naxus vna Cycladum, haud procul a Paro, cuius marmora celebrantur ob candorem. Pindari interpres ponit Naxum hanc in Creta. quid secutus, incertum. Plinius ponit Naxum opidum in Sicilia. Stephanus indicat hoc nomen, vt pleraque sunt, compluribus locis esse commune. Addit Creticam cotem appellatam Naxiam, quae eadem dicta sit *ou)/d' ei)/ moi de/ka me\n glw=ssai, de/ka de\ sto/mat' ei)=en, Subindicat autem, hoc prouerbium magis pertinere ad dijudicandum, et prodendum, quod fallebat, quam ad robur, quemadmodum ante de Lydio lapide diximus. Vnde considerandum, an in Plinio pro Cypro legendum sit Creta, aut Naxo.

Ferreus, Aheneus.

SIMILI figura, Ferrea, atque ahenea dicuntur, quae solida, firmaque significamus. Virg.

Non mihi si centum linguae sint, oraque centum,
Ferrea vox.

Quo quidem in loco videtur expressisse illud Homericum ex secundo Iliados lib.

*fwnh\ d' a)/r)r(hktos, xalkou=n de/ moi h)=tor e)nei/h.
*)=h ga\r soi/ ge sidh/reos2 e)/ndoqi qumo\s2.

id est.

Non mihi si sint ora decem, totidem quoque linguae,
Vox infracta, animusque mihi simul aereus adsit.

Horatius in prima epistola:

--- Hic murus aheneus esto.

De decreto animi non conuellendo. Homerus Iliados X.

--- *ou)de/ moi au)th=|

id est.

Ferrea nimirum tibi mens in pectore clausa est.

Idem Odysseae *e.

--- *ou)de/ moi au)th=|
*qumo\s2 e)ni\ sth/qessi sidh/reos2, a)ll' e)leh/mwn,

id est.

--- Neque enim mihi scilicet ipsi
Ferreus est animus sub pectore, sed miserescens.

Et Iliados y:

*sidh/reon me/nos tou= puro/s2.

id est.

Ferream incendij vim dixit.

--- *)en de\ puro\s2 me/nos2 h(=ke sidh/reon.

id est.

Ferrea vero ignis venit in praecordia virtus.


page 305, image: s305

Paulo diuersius est, quod Cicero Attilium ferreum scriptorem vocat, pro duro, atque imperito. Nam in artibus dura dicuntur, quae parum sunt artificiosa, contra mollia, quae summa arte perfecta. Verba M. Tullii lib. De finibus 1. sunt haec: Electram tamen male conuersam Attilii mihi legendam putem. De quo Licinius, ferreum scriptorem, verum, opinor, scriptorem, vt tamen legendus sit. Eundem in libris de Diuinatione durissimum et malum poetam vocat.

Cornea fibra.

NEQVE dissimili figura dixit Persius,

--- Neque enim mihi cornea fibra est.

Nam cornua et durissima sunt, et sensu carent, quemadmodum et vngues. Quanquem potest et a corno arbore Corneum dici, cuius lignum durissimum esse constat. Persii carmen in 1. satyra sic habet,

Non ego, cum scribo, si forte quid aptius exit,
Quando haec rara auis est, si quid tamen aptius exit,
Laudari metuam, neque enim mihi cornea fibra est.

Vnde, qui carent humanis affectibus, robur, adamantem, silicem, ferrum, cornu in pectore gestare dicuntur.

Aiacis risus.

*ai)a/nteios ge/los, id est, Aiacinus risus. In eos, qui temere ac vecorditer rident. Id quod apposite dicetur [correction of the transcriber; in the print dicetut] in homines mortiferis voluptatibus gudentes, breui perituros: aut qui malefactis gaudent, mox poenas daturi. Cuiusmodi risum eleganter describit Homerus in Odys. Y.

*mnhsth=ri de\ pa/llas2 a)qh/nh
*asbeston ge/lon w)=rse, pare/plagcen de\ no/hma.
*oi(d' h)/dh gnaqmoi=si geloi/wn a)llotri/oisin.
*ai(mofo/rukta de\ dh\ kre/a h)/sqion, o)/sse d' a)/ra sfe/wn
*dakruo/fin pi/mplanto, go/on de\ w)i/eto qumo\s2.

id est.

Deinde procis risum commouit diua Minerua.
Haud compescendum, mentemque excussit, at illi
Protinus attoniti malis risere alienis.
Mandunt interea tabentes sanguine carnes.
Lumina complentur lacrymis, mens anxia moeret.

Adagium natum est ex historia Aiacis. Is adeo grauiter tulisse legitur Vlyssem sibi praelatum in capessenda successione armorum Achillis, vt prae dolore in insaniam versus sit, itaque gladio districto in gregem pecorum insiliit, existimans sese Graecorum copias caedere. Tum duos quosdam maximos sues a trabe suspensos flagris cecidit, arbitrans hos esse Agamemnonem, atque Vlyssem, quorum alteri vt iudici, alteri vt victori potissimum erat iratus. His igitur suibus plurimo cum risu insultauit, addens coniutia, quaecunque suggerebat splendida bilis. Deinde, postea quam resipuisset, partim pudore, partim metu, sibi mortem consciuit. Nec intempestiuiter torquebitur in eos, quibus risus oboritur nulla de causa, quem vulgo dicunt, aut insaniae, aut stultitiae argumentum esse. Attestatur et senarius ille proverbialis:

*gela=| d' o( mwro\s2 ka)/nti mh\ geloi=on h)=.

id est,

Ridet fatuus, vt nulla risus causa sit.


page 306, image: s0306

Canis vindictam.

*kuno\s2 di/khn, id est, Canis vindictam. Macedonicum adagium, in eos, qui praeter expectationem poenas dant iis, quos aliquando laeserunt. Natum ab Euripidis, tragici poetae, interitu. In Macedonia vicus quispiam est, qui Thracum dicitur, propterea quod olim a Thracibus sit in habitatus. Hic cum canis quidam Archelai regis aberrasset, Thraces de more suo mactatum sacrificarunt ac deuorarunt. Quod vbi comperisset Archelaus, talentum eis mulctam dicit. Verum, cum illi soluendo non essent, Euripidem subornarunt, qui regem exoraret, vt sibi mulctam remitteret, ita vt fecit. Postea vero, cum Euripides in sylua quadam solus esset, et Archelaus a venatu reuerteretur, canes Euripidem cinctum discerpserunt, deuoraruntque. Existimatum est autem, eos canes ex eo prognatos fuisse cane, quem Thraces sacrificarant. Hinc adagium apud Macedonas increbruit, Canis vindictam; subaudiendum, passus est, aut aliud commodius. Valerius Maximus lib. 9. cap. de morte non vulgari, refert, Euripidem, cum ab Archelao, rege Macedonum, coenae adhibitus fuisset, domum a conuiuio repetentem, a canibus fuisse discerptum. Eos canes ab aemulo quopiam immissos fuisse, confirmat Aulus Gellius Noctium Atticarum lib. 15. cap. 20. Suidas addit, hos aemulos fuisse Arrideum Macedonem, et Crateuam Thessalum poetam, quos Euripidis gloria vrebat. Hi finxerunt eum a regiis canibus dilaceratum fuisse. Sunt, qui narrent, eum non a canibus, sed a mulieribus fuisse dilaniatum, cum intempesta nocte Craterum adolescentem peteret [correction of the transcriber; in the print petetet], Archelai amasium. Testatur enim et Gellius, Euripidem misogunh=, id est, mulierum osorem fuisse. Sed, quod ad superiorem attinet opinionem, fabulam non vsquequaque dissimilem narrat Plutarchus in dialogo De comparatione terrestrium animantium, et marinorum. Pyrrhus, inquit, rex, iter faciens, canem reperit, corpus hominis interfecti seruantem: cumque cognouisset eum tertium iam diem impastum manere, nec a cadauere diuelli, iussit extinctum sepeliri, canem secum adducendum curauit. Paucis post diebus militum delectus est actus, omnesque regem sedentem praeteribant. Aderat et canis, quietus interim, donec domini interfectores praetereunes conspicatus est: in hos protinus iratus, cum clamore irruit, ac saepius allatrauit, subinde respectans Pyrrhum, adeo, vt non solum ipsi Pyrrho, sed et omnibus, qui aderant, suspicio nasceretur: Proinde, cum et aliae nonnullae coniecturae, ita vt fit, accederent aliunde, duo comprehensi sunt, et facinus confessi, supplicio sunt affecti. Addit et Hesiodi interfectores, ab ipsius cane proditos, supplicium dedisse. Subiicit his, quod sua memoria dicit accidisse. Quidam irrupit in Aesculapii templum, sublatis aureis et argenteis aliquot monumentis: clam, et ignotus, vt putabat, aufugit. At canis, templi custos, cui nomen Capparus, (nam indignus qui periret a)nw/numos2 ) cum videret neminem aedituorum sua voce commoueri, fugientem sacrilegum est insecutus, ac primum quidem saxis petitus, haud tamen discedebat. Exorto die, non accedebat propius, sed procul oculis obseruans sectabatur, nec cibum obiectum capiebat. Rursum iuxta


page 307, image: s0307

dormientem cubabat et ipse, et abeuntem ad consimilem modum insequebatur, quod si qui viatores fuissent obuii, iis cauda adblandiebatur, in illum vnum latrabat, ac saeuiebat. Haec cum ab aliis alii didicissent, simulque et canis et hominis figuram cognouissent, sacrilegum apprehenderunt, et supplicium duxerunt, cane praecedente hilari iam, ac gestiente, quod maleficum esset venatus. Vnde ei cani de publico pastus decretus est, eiusque rei cura sacerdotibus mandata. Verum, vt ad proverbium redeamus, apparet apte dici posse et in hunc sensum, quoties auctor illati mali dissimulatur. Veluti, cum veneno tollitur inimicus, et spargitur in vulgum rumor, illum febri perisse: aut, cum princeps, immissis in aedes alicuius satellitibus, omnia diripit, et fama dissipatur a latronibus fuisse spoliatas: aut cum tyrannus subvertit eum, cui male vult, deinde facti inuidia confertur in magistratus, tanquam illo inscio fecerint. Videtur hinc fluxisse, quod hodie passim apud Germanos dictitant, vbi quid accidit incommodi certi, incerto auctore, quodque nemini possis imputare, id canis accidisse morsu.

In tuo regno.

QVOD cuiusque priuatum est, regnum eius dicitur. Inde et Meliboeus Virgilianus:

Post aliquot mea regna videns mirabor aristas.

Scaeuola apud Ciceronem in Oratore, Id, nisi in tuo regno essemus, non tulissemus, id est, in tua villa. Nam Crasso loquitur in Tusculano, quae villa tum erat Crassi. Quin etiam vulgo iactatur adagium, Suae quenque domi regem esse: quod tamen ab ipsa vsque antiquitate manasse videtur. Quandoquidem apud Homerum Odyss. A. versiculus hic extat,

*au)ta\r e)gw\n oi)/koio a)/nac e)/som' h(mete/roio,

id est,

Aedibus in nostris ego regem gessero sane.

In tuo luco, et fano est situm.

IN tuo luco, et fano, legitur apud Plautum, pro eo, quod est, in tua potestate, tuo arbitrio, tua tutela, tua manu. Translatum a fanis, et lucis, numinibus dicatis. Nonnihil diuersum est, quod ait M. Tullius in oratione pro Aulo Caecinna: In meis castris, praesidiisque versaris: id est, mecum facis, et pro me pugnant, quae dicis.

Intra suas praesepes.

SIMILI figura dicit Plautus in Casina, Scit, si id impetret, futurum quod amat intra praesepes suas: pro eo, quod est, certum ac paratum. Nam, quod intra septa nostra clausum sit, id tuto, certoque possidemus. Dictum est autem in senem, dantem operam vt ancilla, quam amabat, villico suo nuberet, hoc quidem consilio, vt insciente vxore, cum liberet, ea ruri potiretur. Idem in Rudentibus: Ad herum arbitrum vocat me hic intra praesepes meas.

In aere meo est.

QVEM nobis officiis obstrictum, significamus, ita vt iam totus certoque noster sit, eum in aere nostro dicimus esse. Nam antiquitus omnis pecunia aerea erat, auri vsu nondum reperto in feriendis numismatis. Legitur apud Cic. li. ep. famil. 13. Et me hercle semper sic in animo habui, te in aere meo


page 308, image: s0308

esse, propter Lamiae nostri coniunctionem, et singularem necessitudinem. Item lib. 15. Marcum Fabium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum. Multi enim anni sunt, cun ille in aere meo est, et a me diligitur.

A teneris vnguiculis.

*apo\ tou= a(palw=n o)nu/xwn, id est, A teneris vnguiculis, pro eo, quod est, a prima pueritia. Translatum a catulis, quorum vnguiculi nondum duruerunt. M. Tullius, A teneris, vt Graeci dicunt, vnguiculis. Flaccus in Odis:

--- Et incestos amores
De tenero meditatur vngui.

Plutarchus in libello De puerorum institutione, *(ws2 a)\n e)/ndoqen kai\ to\ dh\ lego/menon e)c o)nu/xwn a)gapw=si ta\ te/kna, id est, Vt intrinsecus, et quod dicitur, ab vnguiculis ament liberos, hoc est, a prima statim infantia. De matribus loquitur, quae suis vberibus lactant foetus suos.

Ab incunabulis.

EVNDEM habet sensum. Ab incunabulis, id est, a primis vitae rudimentis. Plautus in Pseudolo, Sed hic seruus Carysto huc qui advenit, quid sapit vsque a cunabulis? Item Titus Liuius Ab incunabulis imbutum odio tribunorum. M. Tullius oratoris incunabula vocat primam illam a fundamentis institutionem. Et Virgilius:

Gentis cunabula nostrae.

Aurelius lib. Pandectarum 1. tit. de officio praefecti praetorio. His cunabulis praefectorum auctoritas initiata in tantum meruit augeri, vt appellari a praefectis praetorio non possit. Aristoteles in Ethicis lib. 2 dicit, e)k nhpi/wn, e)k ne/wn. Quorum posterius citat ex Platone. Est autem is locus apud Platonem libro De legibus 10. nu=n ou)=n peiqo/menoi toi=s2 mu/qois2 o(\s2 e)k ne/wn pai/dwn e)/ti e)n ga/laci trefo/menoi, trofw=n te h)/kouon kai\ mhte/rwn, etc. id est, Nunc vero credentes fabulis, quas a pueris, cum adhuc lacte aleremur, a nutricibus, ac matribus audiuimus. Similiter et Crepundia pro prima aetate accipiuntur.

Cum lacte nutricis.

COGNATVM est his, quae superius retulimus, Ab incunabulis, A teneris vnguiculis. Cicero Tusc. quaest. lib. 3. Nunc autem, simul atque editi in lucem, et suscepti sumus, in omni continuo prauitate, et in summa, opinionum peruersitate versamur: vt pene cum lacte nutricis errorem suxisse videamur.

Ante victoriam encomium canis.

*pro\ th=s2 ni/khs2 to\ e)gkw/mion a)/|deis2, id est, Ante victoriam encomium canis, In eum, qui praepropere gloriatur, re nondum confecta. Nam apud Graecos, qui rem strenue gessissent bello, oratione quapiam, aut carmine laudabantur, quae laudatio proprie Encomium dicitur. Extat enim Theocriti carmen in laudem Ptolemaei, cui titulus, Encomium: et Luciani Demosthenis encomium. Apud Romanos, orationes, supplicationes, triumphi, praemia virtutis erant, vnde liceat dicere, Antequam viceris, triumphum paras. Plato in Lyside, *pri\n nenikhke/nai, poiei=s2 te kai\ a)/|deis2 ei)s2 e(auto\n e)gkw/mion, id est, Priusquam viceris, et facis, et canis de teipso encomium. Non abludit hinc, quod ait Plato in Theaeteto [correction of the transcriber; in the print Thaeeteto], *faino/meqa a)gennou=s2 a)lektruo/nos di/khn pri\n nenikhke/nai, a)pophdh/santes2 a)po\ tou= lo/gou a)/|dein, id est, Videbimur, galli ignaui more,


page 309, image: s0309

priusquam vicerimus, a sermone desilientes canere. Siquidem hic mos animanti, cantu victorem se restari. Huc pertinet illud, quod alibi retulimus ex Solonis auctoritate, o(/ra te/los makrou= bi/ou. Tum illud Pindari in Isthmiis, e)/stin d' a)fa/neia tu/xas2 kai\ marname/nwn, pri\n te/los a)/kron i(ke/sqai, id est, Est autem incerta fortuna etiam pugnantium, priusquam ad summum finem perveniatur.

Omnes attrahens, vt magnes lapis.

*pa/ntas2 g' u(fe/lkwn oi(=a magnh=tis2 li/qos.

id est,

Cuncta attrahens haud aliter, ac magnes lapis.

Hoc carmen Suidas citat ex Piside. Videtur proverbiale. Metaphora ducta a natura lapidis, ferrum ad se trahentis, et attractum tenentis, quem quidam eundem putant cum eo, quem Heracleum vocant, cuius alibi mentionem fecimus in prouerbio, Lydius lapis. Hoc miraculi Plinius verbis attollit lib. 36. c. 16. ad hunc modum, Quid lapidis rigore pigrius? Ecce sensus, manusque tribuit illi. Quid ferri duritia pugnacius? Sed cedit, et patitur mores, trahiturque a Magnete lapide, domitrixque illa rerum omnium materia, ad inane nescio quid currit, atque vt propius venit, assistit, teneturque, et complexu haeret. Sideriten ob hoc alio nomine appellant: quidam Heracleon. Magnes appellatus est ab inuentore, vt auctor est Nicander, in India repertus. Hactenus Plinii verba reddidimus. Inter multas Magnetis species, Aethiopicum commemorat, attractu vsque adeo efficaci, vt non ferrum modo, verumetiam alterum Magnetem ad se trahat. Eoque tantus huius lapidis honos, vt argento expendi soleat. Commemorat et Haematiten, non perinde in attrahendo ferro violentum, sed alio insignem miraculo. Siquidem, vt est colore sanguineo, nam hinc etiam vocabulum ita si teratur, sanguinem reddit. Huius igitur lapidis tam prodigiosa vis proverbio locum fecit. Citat Suidas Euripidem ex Oeneo:

--- *(ws2 te magnh=tis2 li/qes2
*th\n do/can e(/lkei, kai\ meqi/sthsin pa/lin.

id est,

--- Sicuti Magnes lapis
Mentem trahit, transfertque rursum ac demouet.

Confine est illi, quod alibi diximus:

*)ef' e(auto\n e(/lkwn, w(/s2 te kaiki/as2 ne/fos2.

id est,

Ad se attrahens, vt Cacias nubes trahit.

In siluam ligna ferre.

IN siluam ligna ferre, est, aliquem iis rebus augere velle, quibus ipse maxime abundet. Horatius in Sermonibus.

Atque ego cum Graecos facerem natus mare citra
Versiculos, vetuit me tali voce Quirinus
Post mediam noctem visus, cum insomnia vera,
In siluam non ligna feras insanius, ac si
Graecorum malis magnas implere cateruas.

Eadem ratione dicimus. In mare deferre aquam: quorum vtrunque nos epigrammate quodam coniunximus.

Largire numeros tibi Petre, hoc est.
Solue ligna, vago mari addere vndas.



page 310, image: s0310

Vtrunque congruit cum eo, quod alio retulimus loco, vlulas Athenas.

Lumen soli mutuas.

*to\ fw=s2 h(li/w| danei/zeis2, id est, Lumen soli mutuum das. Cum docemus doctissimum, monemus vehementer prudentem: aut, cum conamur exponere, quae per se sunt clarissima; aut sermone celebrare, quae sua sponte sat illustria sunt. Sol enim fons omnis luminis putatur, qui lucem mutuare solet, non mutuo accipere. Refertur in iis Collectaneis, quae Plutarchi titulo circumferuntur. Et simile quiddam apud Fabium de iis, qui per se clara conantur illustrare, eos perinde facere, quasi si quis studeat clarissimo soli mortale lumen inferre.

Fontes ipsi sitiunt.

FONTES ipsi sitiunt, Ironia prouerbialis in eos, qui petunt ab aliis, quod ipsis affatim abundet domi. Cic. ad Q. frat. Tibi quod rogas, quoniam ipsi fontes iam sitiunt, si quid habeo spatii, scribam. Significat fratrem magis abundare versibus, quos tamen a se petat, perinde quasi carminum indigens. Idem ad Attic. lib. 12. Non ad diyw=san krh/nhn, sed ad h(ri/nhn eum venisse, vt scribis, in tantis praesertim angustiis.

Ipsa olera olla legit.

IPSA olera olla legit. In eos quadrabit, qui suum ipsorum vitium in aliud quippiam reiiciunt: aut, qui sic ad scelus aliquod quasi facti sunt, vt non possint non peccare. Catullus in Caesarem:

Mentula maechatur, maechatur mentula certe.
Hoc est, quod dicunt, ipsa olera olla legit.

Nam olla coquendis oleribus nata est: vel quod absurdissimum sit, si quis dicat ollam legere olera, quae non coquet, nisi quis immiserit. Non igitur olla in causa est, sed qui iniicit mala olera. Non est admodum huic dissimile, quod ex Homero ceu prouerbiale citat Tertullianus, ipsum ferrum virum attrahit. Id a nobis alio dictum est loco, in prouerbio, Tollenda mali occasio. Item, ipsa olla lenticulam attigit.

OEdipi imprecatio.

*oi)di/podos2 a)ra\, id est, OEdipi imprecatio. De tragicis, et ingentibus malis. Qui Graeca colligunt adagia, citant ex Aeschylo huiusmodi fabulam: Eteocles, et Polynices, de more patri ex vnoquoque sacro partem anteriorem mittebant. Cum autem aliquando per imprudentiam, atque incogitantiam, coxam, hoc est, posteriorem partem misissent, ille, existimans id non obliuione, neque imprudentia, sed contumeliae causa factum, imprecationibus diris eos est execratus. Alii narrant, OEdipum, simulatque cognouisset se parricidam esse, tum autem cum matre consuetudinem habuisse, suis ipsius manibus oculos sibi eruisse. Quae res vbi eius loci incolis cognita est, OEdipum expulerunt vrbe. Ille, in exilium abiens, filios, quod patrem in calamitate non defenderent, execrationibus deuouit. Quae quidem neutiquam irritae fuerunt: nam iuuenes mutua caede extincti sunt: Mater sibi mortem consciuit: OEdipus ipse fulmine ictus interiit. Cuiusmodi autem fuerint huiusmodi imprecationes, Diogenes Cynicus apud Laertium propemodum indicat, qui per iocum dicere solitus erat, sibi ta\s2


page 311, image: s0311

tragika\s2 a)ra\s2, id est, Tragicas execrationes occurrisse. Esse enim sine domo, sine ciuitate, priuatum patria, pauperem, palantem, vitam in diem agentem. Sophocles in Tyranno, fingit OEdipum (ignarum etiamnum de quo Phoebus dixisset exigendo, tanquam qui ciuitatem suis sceleribus pollueret) multa dira in eum hoc est, in se, precantem. Eurip. in Phoenissis:

*)ara\s2 a)ra=tai paisi\n a)nosiwta/tas2,

id est,

Dirissimas preces precatur liberis.

Verba Iocastae de OEdipo. Idem de OEdipo Coloneo, sic OEdipum imprecantem facit Polinici, vt fraterna manu occideretur, vicissimque occideret,

--- *ta\s2 de\ sullabw\n a)ra\s2
*(/as2 soi kalou=mai, mh/te gh=s2 e)mfuli/ou
*dori\ krath=sai, mh=te nostou=sai pote\
*to koi=lon a)/rgos2, a)lla\ suggenei= xeri\
*qanei=n, ktanei=nq' u(f' ou(=per e)celh/lasai.
*toiau=t' a)rw=mai kai\ kalw= tou= tarta/rou
*stugnou= patrw=|on e)/rebos2.

et reliqua quae sequuntur, id est,

Haec te sequantur agmine imprecamina,
Tibi quae imprecor, vti neue natali solo
Potiare bello, neue ad Argos postea
Redire liceat, imo fraterna [correction of the transcriber; in the print faterna] manu
Perimaris, ac vicissim eum dedas neci,
Qui te expulit, fratrem. Ista vobis imprecor,
Testorque patrii triste numen tartari.

Horatius hoc genus imprecationis diras vocat in Odis:

Diris agam vos: dira deprecatio
Nulla expiatur victima.

Huiusmodi autem parentum in liberos deuotiones esse formidandas, Homerus quoque testatur Iliados 1. Cum Phoenix narrat se paternis execrationib. obnoxium fuisse, idque contigisse quod illi fuerant imprecatae. Carmen Homeri sic habet:

*mh/ pote gou/nasin oi=sin e)fe/zesqai fi/lon ui(o\n *ec e)me/qen gegaw=ta, qeoi\ d' e)te/leion a)para\s2.

id est,

Orat, ne in genibus proles aliquando sederet
Ex me nata suis, diique audiuere precantem.

Efficimus pro nostris opibus moenia.

EFFICIMVS pro nostris opibus moenia. Quadrat in tenui fortuna, paruisque facultatibus, homines, qui tamen ipsi quoque pro rei modulo viuunt laute. Plautus in Sticho: Quib. diuitiae sunt domi, scaphiis, et cantharis batrochis bibunt. Nos nostro Samiolo poterio, tamen viuimus nos, tamen efficimus pro opibus nostra moenia. Hactenus Plautus. Itidem vulgo dicitur hodieque, Pusillae auiculae pusillos nidulos construunt.

Omnium rerum vicissitudo est.

TERENTIVS in Eunucho: Omnium rerum vicissitudo est. Quae sententia significat in rebus mortalium nihil esse perpetuum, nihil stabile, sed omuia velut aestuario quodam fluxu, refluxuque decedere, atque accedere. Atque his vicibus fortunae ab aliis ad alios transferuntur imperia, opes, gloria, voluptas, eruditio, denique quidquid est, aut commodorum, aut incommodorum. Sophocles in OEdipo Coloneo has rerum humanarum vices eleganter describit.

--- *mo/nois2 ou) gi/gnetai


page 312, image: s0312

*qeoi=si gh=ras2, ou)de\ katqanei=n pote\.
*ta\ d' a)/lla sugxei= pa/nq' o( pagkrath\s2 xro/nos.
*fqi/nei me\n i)sxu\s2 gh=s2, fqi/nei de\ sw/matos2.
*qnu/skei de\ pi/stis2, blasta/nei d' a)pisti/a.
*kai\ pneu=ma tau)to\n, ou)/ pot' ou)/t' e)n a)ndra/sin
*fi/lois2 be/bhken, ou)/te pro\s2 po/lin po/lei.
*toi=s2 me\n ga\r h)/dh, toi=s2 d' e)n u(ste/rw| xro/nw|
*ta\ terpna\, pikra\ gi/gnetai, kau)=qis2 fi/la.

Quorum carminum sententiam vtcunque reddemus.

--- Solis deis
Numquam senecta molesta, nec mors accidit.
At reliqua miscet cuncta tempus impotens.
Terrae per hoc vis, atque robur interit,
Simulque nostri corporis perit vigor,
Moritur fides, perfidia pullulat inuicem.
Nec animus idem, nec eadem flagrantia
Haud vnquam amico durat erga amiculum,
Nec ciuitati in ciuitatem permanet,
Siquidem his statim, illis post pusillum temporis,
Iucunda quae fuerani, amara, ac tristia, et
Ingrata dudum, grata fiunt inuicem.

Homerus item Iliados Z.

*ni/kh d' e)pamei/betai a)/ndras2.

id est,

Nunc his, nunc illis contingit vincere.

Item Iliados *s. *cuno\s2 e)nua/lios2 kai/ toi ktane/onta kate/ata. i. Communis Mars, inque vicem perimit perimentem. Neque vero praetereundum hoc loco bellissimum eiusdem poetae figmentum de duobus doliis, ex quibus Iuppiter varie miscet res mortalium. Carmen extat in Iliados vltimo libro, quod non ab re fuerit adscribere.

*doioi\ ga/r te pi/qoi katakei/atai e)n dio\s2 ou)/dei
*dw/rwn oi)=a di/dwsi, kakw=n, e(/teros2 de\ e)a/wn.
*(=|w me\n kammi/cas2 dw/h zeu\s2 terpike/raunos,
*)/allote me/n te kakw=| o(/ge ku/retai, a)/llote d' e)sqlw=|.

id est,

Dolia namque Iouis duo stant in limine plena
Munerib. quae is donat: in hoc mala sunt, bona in illo,
Hinc miscens dispensat acuto fulmine gaudens,
Nunc mala distribuens, ac tristia, nunc bona rursum.

Tractum videtur adagium ab Aesopi responso. Is enim, rogatus, auctore Laertio, quid ageret Iupiter, respondit, ta\ me\n u(yila\ tapeinoi=, ta\ de\ tapeina\ u(yoi= id est, Deprimit excelsa, et tollit humilia. Euripides in Ione,

*ta\ qnhta\ toiau=ta, ou)de\n e)n tautw=| me/nei.

id est.

--- Eiusmodi mortalium
Sunt res, vt in eodem nihil duret statu.

Euripides in Icetidibus.

*(o ga\r qeo\s2 pa/nq' a)nastre/fei pa/lin.

id est,

Fortuna cuncta versat in contrarium.

Theognis in sententiis,

*zeu\s2 ga\r toi= to\ ta/lanton e)pir)r(e/pei a)/llote a)/llw|,
*)/allo/te [note: in the print: allo/te ] me ploutei=n, a)/llote d' ou)de\n e)/xein.

id est,



page 313, image: s0313

Nunc etenim huic libram inclinat, nunc Iuppiter illi,
Vt modo sis diues, nil modo possideas.

In quibus versibus Theognis, vt illud obiter indicemus, allusit ad locum Homericum in Iliados q. vbi Iupiter aureis lancibus expendit Troianorum, ac Graecorum fata. Fertur in eam sententiam huiusmodi versiculus,

*ta\ qnhta\ pa/nta metabola\s2 polla\s2 e)/xei.

id est.

Varias vices, res obinent mortalium.

Celebratur et hoc dictum, ku/klos2 ta\ a)nqrw/pina, i. Circulus res mortalium, vt subaudias, sunt, quod circumagantur, et velut in orbem recurrant, fortuna versante rotam. Item Pindarus in Therone,

--- *roai\ d' a)/llote a)/llai
*eu)qumia=n te meta\ kai\ po/nwn e)s2 a)/ndras2 e)/ban.

Quorum carminum sensus est, Iucunda, ac tristia, aestus in morem, vicissim accidere mortalibus. Homerus locis aliquot appellat e(teralke/a ni/khn, id est, Victoriam alternatim nunc his, nunc illis obtingentem.

Iucunda vicissitudo rerum.

*metabolh\ pa/ntwn gluku\, id est, Iucunda rerum omnium vicissitudo. Sententia prouerbialis, cum ab aliis passim auctorib. vsurpata, tum vero ab Aristotele 2. Rhetoricarum praeceptionum lib. *kai\ to\ metaba/llein h(du\. ei)s2 fu/sin ga\r gi/gnetai metaba/llein, to\ au)to\ a)ei\ u(perbolh\n poiei= th=s kaqestw/shs2 e)/cews2. o(/qen ei)/rhtai, metabolh\ pa/ntwn gluku\, id est, Varietas quoque, vicissitudoque iucunda. Fit enim iuxta naturam transmutatio. Quod autem semper idem stati, perpetuique habitus, parit satietatem. Vnde illud dictum est: Vicissitudo rerum omnium iucunda. Vsurpatur ab eodem lib. Moralium Eudemiorum 7. Sumptum apparet ex Euripidis Oreste, *metabolh\ pa/ntwn gluku\, id est, Mutatio iucunda rerum est omnium. Eodem allusit Virgilius in Bucolicis.

Alternis dicetis: amant alterna camoenae.

Fertur et Mimus quidam in hanc sententiam non illepidus:

Nil iucundum, nisi quod commendat varietas.

Item alter huic consimilis:

Bonarum rerum consuetudo pessima est.

Ea rerum natura, eiusmodi sensus humani fastidium, vt nihil esse possit tam suaue, quod non abeat in nauseam, si paulo diutius vtare; nihil tam egregium, quod idem diu placere possit. Vnde et illud Iuuenalis:

Voluptates commendat rarior vsus.

Varietas autem tantam in omni re vim habet, vt commendatione nouitatis, interdum et pessima pro optimis placeant.

Inuitis canibus venari.

INVITIS canibus venari. Hoc adagio significatum est, non sat feliciter succedere, quod a nolentibus extorquetur. Neque eorum officio vtendum, qui non ex animo operam suam nobis commodant. Apud Plautum in Sticho Panegyris, patri interminans, ne se, suamque sororem inuitas viris collocet: Stultitia est, inquit, pater, venatum ducere inuitas canes. Additque sententiam, qua metaphoram explicat: Hostis est vxor, inuita, quae ad virum nuptum datur.

Inuitos boues plaustro inducere.

SIMILE dictum etiam hodie


page 314, image: s0314

perseuerat vulgo celebratum, incommodum esse, bubus inuitis plaustrum ducere, aut inuitis equis plaustrum agere. Videtur autem ex Theognide sumptum.

*mh/ m' a)ke/onta bih=| kentw=n u(f' a(/macan e)/laune.

id est.

Inuitum ne me scutica, stimulisque subactum
Vt studeas vnquam ducendo inducere plaustro.

Velocem tardus assequitur.

*kixa/nei toi bradu\s2 w)ku\n, id est, Assequitur celerem tardus. In eum competet, qui virib. imbecillior, arte, atque ingenio vincit potentiorem. Natum adagium ex Odysseae *q. vbi lepidissima narratur fabula, quemadmodum Vulcanus claudus, cum suspectam haberet vxorem Venerem, quod furtim cum Marte congrederetur, nec vires suppeterent, quibus adulterum deprehenderet, ad artes, atque ingenium confugit. Lectum suum adamantinis, atque inuisibilibus catenulis circumuinxit: quod vbi fecisset, foras abire se simulat. Deinde, cum in arctissimis essent complexib. Mars, et Venus, vinculis illis hoc magis irretiti, quo magis se circumagerent, ecce tibi repente redit Vulcanus, et prodente Sole, deos omnes adhibet, deprehensi adulterii testes. Quo loco Homerus:

*kixa/nei toi bradu\s2 w)ku\n,
*(ws2 kai\ nu=n h(/faistos2 e)w\n bradu\s2 ei(=len a)/rha
*)wku/tato/n per e)o/nta qew=n, oi( o)/lumpon e)/xousi,
*xwlo\s2 e)w\n te/xnh|si, to\ kai\ moixa/gri' o)fe/llei.

id est,

Nonnunquam assequitur tardus celeremque citumque.
Sic vti nunc Vulcanus, vt est vestigia tardus,
Mauortem cepit, qui pernicissimus vnus
Cunctorum quicunque tenent supera astra deorum.
Et, quanquam est claudus pede, rem tamen arte peregit.
Proinde etiam debent poenas deprensus adulter.

Eodem pertinet apologus de vulpe, et coruo, praedam eandem cursu petentibus, quam vulpes, celeritate impar, ingenio sibi vindicauit. Item de cancro, cursu cum vulpe certante. Item de corydo auicula, volatu certante cum aquila. Accidit huiusmodi quiddam et in piscibus, vt, qui tardissimi sint, arte capiant velocissimos. Quorum de numero est Raia, quae abdens sese locis arenosis, aut limosis, capillamentis illis suis porrectis, pisces allicit, allectosque ad os vsque pertrahit. Item Torpedo abscondit sese in arena, limove: ac pisces forte incidentes torpore afficit, atque ita depascitur. Qua quidem arte venatur eriam hominem. Occultat sese et Pastinaca, Graecis Trigonis dicta, sed diuersa ratione. Atque ita fit, vt, cum sint ipsae segnes, tamen aliquando capiantur, mugilem habentes in aluo. Auctor est Aristoteles libro de naturis animalium nono. Plinius autem libro nono testatur, mugilibus praecipuam esse velocitatem, vt aliorum piscium vim timentes, transuersa nauigia superiactent. Theognis adagium retulit ad hunc modum.

*kai\ bradu\s2 eu)/boulos2 ei(=len taxu\n a)/ndra diw\kwn.

id est.

Callidus, ac tardus celerem insectando prehendit.

Aquilam testudo vincit.

AB hac non discrepat illud quod


page 315, image: s0315

refert Diogenes Laertius in vita Menedemi philosophi, ex Achaei poetae satyra, cui titulus Omphale,

*(hli/sket' a)/rage kai\ pro\s2 a)sqenw=n taxu\s2
*kai\ pro\s2 xelw/nhs2 a)eto\s2 e)n braxei= xro/nw|.

id est.

Capta est profecto celer ab imbecillibus,
Et aquila tempore in breui a testudine.

Hos senarios ait vsurpare solitum Menedemum in eos, qui secum in ciuilibus honoribus contenderent. Accipi potest per ironiam, aut simpliciter, vbi quis potentiorem arte vincit, et, quod viribus non potest, assiduitate conficit.

Intempestiua beneuolentia nihil a simultate differt.

SENARIVS est Graecis prouerbij vice celebratus:

*)akairos2 e)/unoi' ou)de\n e)xqra=s2 diafe/rei.

id est.

Par odio importuna beneuolentia.

Suidas in dictione a)/kairos2 narrat hoc versu Hippolytum respondisse Phaedrae nouercae, dicenti se illius amore captam esse. Quadrabit in eos, qui, dum officiosi student esse, non habita temporis ratione, nocent, aut molesti sunt sedulitate. Veluti qui non apto tempore obiurgant amicum: aut qui immodicis, et intempestiuis laudibus conciliant homini inuidiam: aut qui pecuniam suppeditant adolescenti, qua fiat deterior. Fertur et alter huic consimilis:

*fi/los2 me\ bla/ptwn ou)de\n e)xqrou= diafe/rei

id est.

Cum nocet amicus, nihil ab hoste discrepat.

Huc respexit Horatius in epistolis:

Nil moror officium, quod me grauat.

Rursum alibi.

Sedulitas autem, quem stulte diligit, vrget.

Itidem Seneca libro de beneficijs 2. Saepe, inquit, nihil interest inter amicorum munera, et hostium vota. Quidquid illi accidere optant, in id horum intempestiua indulgentia impellit, atque instruit. Quid autem turpius, quam quod euenit frequentissime, vt nihil intersit inter odium, et beneficium? In his Senecae verbis, pro Vota, quod nos ex vetustis exemplaribus reposuimus, vulgati codices habebant Acta. Id admonendum erat, ne quis ignarus vt mendum tollat, quod in multis ante hac vsu venit. Prouerbio accedet nonnihil gratiae, si paullo longius deflectatur: veluti si dicas: nullos aequae nocere bonis literis, atque hos, qui sedulo quidem, at parum feliciter tractant eas. Aut neminem magis officere famae, quam ineptum praeconem. secundam fortunam nocentiorem esse aduersa.

Nosce tempus.

*gnw=qi kairo\n. id est, Noueris tempus, Celebratur in primis inter septem sapientum apophthegmata: ac, vt alia pleraque, pluribus auctoribus adscribitur, a nullo non vsurpatum. Hesiodus:

*me/tra fula/ssesqai, kairo\s2 d' e)pi\ pa=sin a)/ristos2.

id est.

Obseruato modum, nam rebus in omnibus illud
Optimum erit, si quis tempus spectauerit aptum.

Huc allusit Theocritus in Idyllio l.

*)alla\ ta\ me\n qe/reos2, ta\ de\ gi/gnetai e)n xeimw=ni.

id est:

Verum alia aestiuo, atque hiberno tempore fiunt.


page 316, image: s0316

Quin et Isocrates ad Demonicum scribit, iniuncundum in omni re esse, quidquid intempestiuum sit. Adeo cunctis in negotiis plurimum habet momenti, temporis, et opportunitatis obseruatio. Idem admoment Graecorum sententiae:

*(ws2 me/ga to\ mikro\n e)sti\n e)n kairw=| doqe\n.

id est:

Vel maxima est pusilla res loco data.

Rursus alia:

*kalo\n to\ kairou= panto\s2 ei)de/nai me/tron.

id est:

Res bella cuncti nosse temporis modum.

Praeterea Pindarus in Pythiis:

*(o de\ kairo\s2 o(moi/ws2 panto\s2 e)/xei karufa\n.

id est:

Tempus pariter in omni re fastigium obtinet.

Item illud Horatij:

Dulce est desipere in loco.

Tantam vim habet opportunitas, vt ex honesto inhonestum, ex damno lucrum, ex voluptate molestiam, ex beneficio maleficium faciat, et contra: breuiterque rerum omnium naturam permutet. Haec in aggrediundo, conficiendoque negotio praecipuum habet momentum: vt non sine causa veteres videantur eam diuinitate donasse: tametsi apud Graecos mas est hic Deus, appellaturque kairo\s2. Eius simulacrum ad hunc modum fingebat antiquitas: Volubili rotae pennatis insistens pedibus, vertigine quam citatissima semet in orbem circumagit, priore capitis parte capillis hirsuta, posteriore glabra, vt illa facile prehendi queat, hac nequaquam. Vnde dictum est, Occasionem arripere. Ad quod erudite simul, et eleganter allusit quisquis is fuit, qui versiculum hunc conscripsit:

Fronte capillata, post haec Occasio calua.

Sed libet et Posidippi super hac re carmen adscribere, quod quamobrem Politianus omittendum existimarit, admiramur. Est autem huiusmodi:

*ti/s2 po/qen o( pla/sths2; sikuw/nios2, ou)/noma dh\ ti/s2;
*lu/sippos2. su\ de\ ti/s2; kairo\s2 o( pandama/twr.
*ti/pte d' e)p' a)/kra be/bhkas2; a)ei troxa/w. ti\ de\ tarsou\s2
*possi\n e)xeis2 difuei=s2; i(/ptam' u(phne/mios2.
*xeiri\ de\ deciterh=| ti\ fe/reis2 curo\n; a)ndra/si dei=gma
*(ws2 a)kmh=s2 pa/shs2 o)cu/teros2 tele/qw.
*(h de\ ko/mh, ti/ kat' o)/yin; u)pantia/san ti labe/sqai.
*nh\ di/at' e)co/piqen pro\s2 ti/ falakra\ pe/lei;
*to\n ga\r a(/pac plhnoi=si paraqre/canta/ me possi\n,
*ou)/tis2 e)q' i(mei/rwn dra/cetai e)co/piqen.
*toi=on o( texni/ths2 me\ die/plasen ei(/neken u(me/wn
*cei=ne, kai\ e)n proqu/rois2 qh=ke didaskali/hn.

Quos versus nos ita vertimus; non quo cum archetypo Graeco certaremus, sed crassiore, sicuti solemus, Minerua planeque ex tempore: videlicet vt intelligi duntaxat possit ab his, qui Graece nesciunt.

Quae patria artifici? Sicyon. quo nomine? nomen
Lysippo dictum est. ipse quis es? loquere.
Illo ego cuncta domans Occasio. cur, age pinnis
Insistis? voluorque, ac rotor assidue.
Cur gemina in pedibus gestas talaria? dicam.
Huc illuc volucrem me leuis aura rapit.


page 317, image: s0317

Quid dextrae sibi vult inserta nouacula? signum hoc,
Quod quavis acie sim mage acuta, docet.
Tecta capillitio facies quidnam admonet? Illud.
Quisque vti me, quoties offeror, arripiat.
Cur autem capitis pars posticaria caluet?
Quem semel alatis praeterij pedibus,
Is quanquam volet, inde cito me prendere cursu,
Haud liceat, simul ac vertero terga viro.
Hac itaque idque tua me finxit imagine causa,
Hospes, scalptoris ingeniosa manus,
Spectandamque domus hic prima in fronte locauit,
Scilicet vt cunctos et moneam, et doceam,

Non ab re fuerit et Ausonianum epigramma subscribere, quod, vt admonet Politianus, e Graeco videtur effictum, quanquam aliis nonnullis diuersum, tum illo potissimum nomine, quod hic additur poenitentia comes. Carmen sic habet:

Cuius opus? Phidiae, qui signum Pallados, eius
Quique Iouem fecit, tertia palma ego sum.
Sum dea, quae rara, et paucis Occasio nota.
Quid rotula insistis? stare loco nequeo.
Quid talaria habes? volucris sum, Mercurius quae
Fortunare solet, trado ego cum volui.
Crine tegis faciem? cognosci nolo, sed heus tu
Occipti caluo es? ne tenear fugiens.
Quae tibi, iuncta comes? dicat tibi. dic rogo, quae sis?
Sum dea, cui nomen nec Cicero ipse dedit.
Sum dea, quae facti, non factique exigo poenas.
Nempe vt poeniteat, sic Metanoea vocor.
Tu modo dic quid agat tecum? si quando volaui,
Haec manet: hanc retinent quos ego praeterij.
Tu quoque dum rogitas, dum percunctando moraris,
Elapsam dices me tibi de manibus.

Olet lucernam.

*to\n lu/xnon o)/zei, id est, Lucernam olet. De re meditata, multoque studio elucubrata. Inde ductum, quod studiosi ad lucernam vigilantes soleant elaborare, si quid accuratius velint excudere. Iactatum olim in Demosthenem, illius e)nqumh/mata to\n lu/xnon a)po/zein, i. Enthymemata lucernam olere, quod omnia de scripto diceret, ac praemeditatus domi. Vnde et illud de eodem celebratur elogium: quod plus olei, quam vini, consumserit. Erat enim abstemius, et u(dropo/ths2, atque extrema etiam senecta ad lucernulam illam suam exercebatur.

Aristophanis, et Cleanthis lucerna.

ARISTOPHANIS, et Cleanthis lucerna, propter insignem studii diligentiam in prouerbium abiit. Vt is ad Aristophanis, aut Cleanthis lucernam dicatur lucubrare, qui summo studio, exquisitaque cura singula pensitat. Varro libro De lingua Latima primo. Quod non solum ad Aristophanis lucernam, sed etiam ad Cleanthis lucubrem, nolui praeterire,


page 318, image: s0318

qui poetarum modo verba, vt significant, expediunt. Videtur autem adagium sentire de Aristophane grammatico. Neque fama caruit etiam Epicteti lucernula, quae post illius mortem magno aere redemta est. Caeterum, quod ait Iuuenalis:

Haec ego non credam Venusina digna lucerna?

Magis pertinet ad inuestigationem, quam ad lucubrationem.

De plaustro loqui.

LIBERTAS veteris comoediae eousque progressa est, vt non solum ciuium primates, verumetiam Deos nominatim taxaret: id quod apparet ex Aristophane, qui in Pluto Iouem, Mercurium, Aesculapium, reliquosque Deos omnes contumeliose tractat. Bacchum item in Ranis, non admodum honorifice. Quoniam autem apud priscos illos huiusmodi fabulae in plaustris agebantur a iuuenibus, ore faece collito, ne possent agnosci, qui magna licentia in obuium quemque dicteria iaciebant, inde natum adagium, w(s2 e)c a(ma/chs2 lalei=n, id est, Tanquam e plaustro loqui, de iis, qui palam, ac libere conuiciantur. Id notat Aristophanes in Nebulis, dicens, *ou) moi= skw/yh, ou)de\ poih/sh|s2 a(/per oi( trugodai/mones2 ou(=toi, id est, Non me ludes, nec mi facies ea, quae trygodaemones isti. Nisi malumus haec referre ad consuetudinem, quae posterioribus etiam seculis durauit apud Athenienses. Nam in festo, quod Lenaeum appellant, mos erat poetas, inter se concertare scriptis carminibus, ad risum concitandum accommodatis, quae sedentes in plaustris pronunciabant, inuicem sibi conuicia dicentes. Sunt, qui ad Eleusinia sacra, quae Magna vocantur, referunt: in quib. mulieres curru vehebantur, atque interim, dum veherentur, ex more mutuis conuiciis sese lacessebant. Lucianus in Ioue tragoedo. *(ws2 daimo/nwn ou)deno\s2 fei/detai, a)ll' e)c a(ma/chs2 par)r(hsia/zetai, kai\ ma/rptei e)cei/hs2, o(/s2 t' ai)/tios2, o(/s2 te kai\ ou)ki\. id est. Vt nulli Deorum parcit, verum e plaustro libere loquitur. Corrpiens simul insontem, pariterque nocentem. Obiicit et Demosthenes Aeschini, quod in se, veluti de plaustro, dicenda, et non dicenda protulisset. Vnde hoc ipsum, Veteris comoediae licentia, prouerbii quiddam sapit. Diuus Hieronymus ad Rusticum monachum, Ego enim neminem nominabo, nec veteris comoediae licentia certas personas eligam, atque perstringam. Allusit huc Aristophanes in Equitibus:

*oi)/moi su\ d' ou)de\n e)c a)macourgou= le/geis2.

id est:

Heu mihi, nihil tu loqueris e plaustrario.

Siquidem a(macourgoi\ vocantur plaustrorum fabri.

Plaustra conuiciis onusta.

EODEM allusit Lucianus, cum ait in Eunucho, kai\ o(/las2 a(ma/cas2 blasfhmiw=n kaeske/dasan a)llh/lwn, id est, Et solida plaustra conuiciis onusta inter se effundebant. Loquitur de duobus philosophis inter sese contumeliose altercantibus. Significat autem u(perbolikw=s2 tantum conuiciorum, quantum plaustro possit vehi. Quae quidem ipsa figura ad prouerbii naturam pertinet, cum dicemus, plaustra promissis onusta, et naues pollicitis onustas, pro maximis, amplissimisque promissis. Nam et a(maciai=a, id est, plaustralia, Graeci vocant magnifica, fastuosaque, a plaustris ducto nomine. Alexis apud Athenaeum


page 319, image: s0319

lib. 9. detorsit in bonam partem, pare/qhke th\n tra/pezan, ei)=ta perife/rwn a)gaqw=n a(ma/cas2, id est, Apposita mensa est, ac dein circumtulit rerum bonarum plaustra.

Tollat te, qui non nouit.

TOLLAT te, qui non nouit. Si cuius dolos iam non ignotos esse nobis significabimus, neque posthac posse ab illo falli, concinne dicemus, Tollat te, qui non nouit. Refertur a Quinctiliano lib. 6. Simile est, inquit, quod dicitur paroimi/a, et prouerbia opportune aptata, vt de homine in aquam lapso, vt alleuaretur, roganti: Tollat te, qui non nouit. Haec Fabii verba, alioqui subobscura, velut interpretatur Horatius in Epistolis, agens de scurra Plano, qui, sponte sua saepe cadens, tanquam crure fracto, miserandis vocibus praetereuntes implorabat, vt humo tolleretur. Peregrinus quispiam, ac doli ignarus, si quando alleuaturus accessisset, a scurra ludibrio habebatur. Verum, vbi iam illius simulatio plerisque innotuisset, isque aliquando, crure vere fracto, tolli precaretur, nemo subuenit, omnibus Planum solitos agere ludos arbitrantibus. Nimirum euenerat homini, quod Aristotelem dixisse ferunt, qui, rogatus quidnam lucri facerent mendaces, hoc, inquit, vt nec vera dicentibus habeatur fides. Versus Horatii sunt hi:

Nec semel irrisus, triuiis attollere curat
Fracto crure Planum, licet illi plurima manet
Lacryma, per sanctum dicat iuratus Osirim
Credite, non ludo, crudeles tollite claudum.
Quaere peregrinum, vicinia rauca reclamat.

Porro vocem hanc Planus, Aulus Gellius libro 16. capite 7. commemorat inter verba inusitata, quibus vsus sit Mimus Laberius, aitque significare sycophantam. Quanquam eodem nomine vsus est M. Tullius, eodem significatu, in oratione, quam dixit pro Cluentio. Est autem dictio Graeca pla/nos, significatque tum erronem, tum impostorem. Potest et hoc pacto efferri adagium, Quaere hospitem, aut quaere peregrinum, quemadmodum extulit Flaccus. Conueniet et in eos, a quibus aliquando sumus delusi, eaque experientia facti cautiores, minusque creduli. Simile est illud Iuuenalis:

Circuit, et fatuos non inuenit.

Nam fatui facile decipiuntur. Nec abludit hinc Graecum illud, *ou)k au)=qis2 a)lw/phc, id est. Non iterum vulpes, subaudi, decipitur.

Oppedere, et Oppedere contra tonitrua.

OPPEDERE, prouerbialiter, pro reclamare, et contemnere, reperimus vsurpatum. Horatius in Sermonibus: Vin' tu curtis Iudaeis oppedere? Aristophanes in Pluto:

*kai\ th=s2 peni/as2 a)ntapopardei=n.

Rursum in eadem alibi:

*kai\ th=s2 peni/as2 katapardei=n.

id est:

At paupertati oppedere tristi.

Quod iam diuites facti paupertatem negligere possent. Idem in Nubibus:

*kai\ bou/lomai a)ntapopardei=n pro/s2 ta/s2 bronta\s2.

id est:

Voloque ipsum oppedere contra caeli tonitru.

Verba sunt Strepsiadis adorantis


page 320, image: s0320

nubes, et contemnentis tonitrua Iouis. Interpres addit natum ex artificio quodam in scena repreaesentari solito, lapillis ex amphora in vas quoddam aeneum praecipitatis, atque ita tonitrui strepitum imitantibus: vt hoc sit velut obstrepere tonitruis. Non opinamur allusum ad veterum poppyssandi consuetudinem. Antiquitus enim cum fulguraret, poppysmatibus obstrepebant, id remedio fore rati, ne quid laederet fulgur. Aristophanes in Vespis, *ka)\n a)stra/yw, poppu/zousin. id est. Quod si fulguraro, poppyssant. Vnde quidam per iocum, veluti perperam imitantes aliorum poppysmata, crepitum ventris edebant. Cyclops apud Euripidem in eiusdem nominis tragoedia, Iouis tonitrum contemnens, loquitur hoc pacto.

*ei)= t' e)kpiw\n ga/laktos2 a)mfore/a, pe/plon
*krou/w, dio\s2 brontai=sin ei)s2 e)/rin ktupw.

id est.

Vbi lactis epotauero amphoram, peplum
Quatio, Iouis ex pari tonitribus obstrepens.

In antro Trophonij vaticinatus est.

*)es2 trofwni/ou mema/nteutai, id est, In Trophonij antro vaticinatus est. De homine vehementer tristi, tetricoque: propterea quod olim creditum est, eum, qui in Trophonij specum descendisset, postea nunquam ridere. Aristophanes in Nubibus,

*(ws2 de/doik' e)gw\
*ei)/sw katabai/nwn w(/sper e)s2 trofwni/ou.

id est:

--- Vt videlicet horrui,
Haud aliter, ac subiens specum Trophonij.

Porro historia de Trophonio varie narratur a Graecis. Quidam aiunt hunc Trophonium in secandis saxis summum artificem fuisse, fanumque subterraneum extruxisse in Lebadia, Boeotiae regione, quod Trophonij vulgo cognominatum est, nimirum ab artifice. Dein, qui sciscitarentur oracula, in aditu specus sedere solitos, nudos: atque inde flatu quodam abripi sub terram. Gestare autem secum placentas quasdam, quas lemuribus, et serpentibus occurrentibus obijcerent. Deinde, percepto oraculo, rursus per alium hiatum in summam terram restitui. Alij narrant hoc pacto: Agamedes Stymphali, quod est Arcadiae pars rex erat: is vxorem duxit Epicasten, cuius filius erat Trophonius. Ij eius tempestatis mortales omnes artificio superabant, ac Delphicum templum extruendum receperant, atque in Helide aerarium quoddam condiderant Augeae, vbi aurum suum reconderet: qui postea, soluta lapidis cuiusdam commissura, quam in hoc ipsum reliquerant, noctu ingressi, pecuniam furari consueuerunt, socio Gercyone, Agamedis germano, atque Epicastae filio. Quae res cum vehementer perplexum haberet Augeam, forte fortuna accidit, vt Daedalus, Minoem fugiens, ad eum diuerteret. Hunc exorauit Augeas, vt arte quapiam fures hos inuestigaret. At Daedalus laqueos quosdam summo artificio constituit, quibus Agamedes captus est. Id conspiciens Trophonius, non esse effugium, capite Agamedis amputato, ne posset agnosci quis esset, vna cum Gercyone Orchomenon aufugit. Hos cum Augeas, auctore Daedalo, persequeretur, et illic aufugerunt: alter nempe Gercyon, Athenas, vt testatur Callimachus, in Arcadiam, alter vero in


page 321, image: s0321

Lebadiam Boeotiae regionem. Vbi parato sibi domicilio subterraneo per omnem vitam perseuerabat. Quo defuncto, vulgo creditum est, illic certa reddi oracula, ac Trophonio perinde vt deo sacrificari coeptum. Quidam aiunt, Agamedem, et Trophonium Daedali opera suffuratos aufugisse, et Trophonio fugienti terram hiatu diductam, viuumque absorbuisse circa Lebadiam. Aliquot post annis, cum Boeotii pestilentia laborarent, consultum oraculum respondit. Trophonii manibus honorem habendum esse. At illi, cum essent ignari, vbi nam terrarum illius esset monumentum, apum indicio repererunt. Nam, vbi eas conspicerent, e cauo quodam subscatentes, coniectarunt eum esse locum. Quare visum est aliquem in id antrum demittere, qui rem exploraret. Quidam igitur ingressus, duos dracones obuios habuit: quibus obiectis offis mellitis, illaesus euasit. Vnde et mos inoleuit, vt antrum Trophonii subituri placentas aliquot secum deferant. Priusquam autem subirent, certis diebus caeremoniis praescriptis lustrabantur, pure interim agentes: deinde stola sacra ornati descendebant, hastas manu gestantes, vt aiunt nonnulli, quo vim serpentium depellerent. M. Tullius Tusculanarum quaestionum libro 1. tradit, Trophonium, et Agamedem, exaedificato templo Apollini Delphico, venerantes deum laboris sui mercedem petisse, nihil quidem certi, sed quod esset optimum homini: quibus Apollo se id daturum ostendit, post diem ab illo tertium, qui vt illuxit, mortui sunt reperti. Recentiores ita tradunt, Trophonium virum quempiam fuisse supra modum gloriae famelicum, Empedoclique similimum, extructoque sibi subterraneo domicilio oracula reddidisse: deinde, vbi ille fame interisset, genium quendam in id immigrasse, atque oracula reddere perrexisse: post superstitione mortalium plures in id antrum demisisse sese, ac dies complures fuisse commoratos. Plutarchus in commentario de daemonio Socratis, narrat Timarchum quendam in Trophonii specum ingressum, posteaquam illinc redisset, prodigiosa dictu narrasse sibi visa. Meminit et Cicero lib. De natura deorum 3. huius Trophonii. Meminit Herodotus in 1. Sed plurima de hoc nugamento nugatur apud Philostratum Apollonius, vir nostro iudicio dignus, qui non alia de re philosophari debuerit. Ridet locis aliquot Trophonium hunc Lucianus, adamantinus omnium superstitionum insectator: per cuius antrum et Menippus se iocatur ab inferis redisse. Huius antri mentionem facit Euripides in Ione:

*ti\ qe/spism' e)k trofwni/ou fe/reis2.

id est,

Quod ex Trophonii refers oraculum?

Item in eadem:

*shkou\s2 d' e)nstre/feis2 trofwni/ou.

id est.

Templa adis Trophonii.

Quae nos de Trophonii antro retulimus, partim ex Aristophanis interprete, partim ex Zenodoto sumus mutuati.

Excubiarum causa canens.

*froura=s2 a)/|dwn id est, Excubiarum gratia canens. Dicebatur olim in hominem vigilantem, ac diligentem: inde ductum, quod, qui excubias agunt, canere consueuerunt, veluti vigiliarum taedium cantu solentur, vel ne interim obdormiscant. Sic ait Strepsiades in Nubibus Aristophanis male acceptus in schola Socratis.



page 322, image: s0322

*frou=da ta\ xrh/mata, frou/dh xroia\,
*frou/dh yuxh\, frou/dh d' e)mba\s2.
*kai\ pro\s2 tou/tois2 e\ti toi/si kakoi=s2,
*froura=s2 a)/dwn o)li/gou frou=dos2 gege/nhmai.

id est,

Cassi nummi, cassusque color.
Cassa est anima, cassae soleae.
Hisque malis accedit et illud,
Dum canto vigil, pene interii.

Effertur autem bifariam paroemia, froura=s2 a)/|dwn, kai\ frouro\s2 a)/|dwn. Alluditur ad hanc vocem frou=dos2; quae significat cassum, et inanem.

Sale emptum mancipium.

*(alw/nhton a)ndra/podon, id est, Sale emptum manicpium. In barbarum quempiam, ac vilem homuncionem olim dicebatur. Nam negotiatores olim in mediterranea salem importantes, mancipia reportabant a barbaris. Et Thraciae genti peculiaris erat mos, mancipia sale commutare. Vnde comicus quidam:

*qra\c e)ugenh\s2 ei)= pro\s2 a(lo\s2 h)gorasme/nos.

id est.

Generosus es Thrax sale redemptus scilicet.

Huiusmodi ferme referuntur a Zenodoto.

Salis onus, vnde venerat, illuc abiit

*(alw=n de\ fo/rtos2 e)/nqen h)=lqen e)/nq' e)/bh.

id est,

Sal abiit illuc, vnde demanauerat.

Senarius proverbialis in eos, qui parta tueri nequeunt. Aut in eos, quibus male parta male dispereunt. Natum adagium ab euentu. Negotiator quidam nauem onustam sale vehebat, nautis dormitantibus, influxu aquae marinae sentina vehementer adaucta, et salem vniuersum soluit ac corrupit, et nauem ipsam demersit: itaque quod ex aqua marina natum fuerat, nam hinc concrescit sal, in eandem denuo liquefactum est.

Salem vehens dormis.

FERTVR et his verbis adagium ex eodem euentu natum, a(/las2 a)/gwn kaqeu/deis2, id est, Salem portans dormis. Quadrabit in eum, qui in re periculosa socorditer atque indiligenter agit, propterea quod sal influxu sentinae facile corrumpitur.

Male parta, male dilabuntur.

RESPONDET superiori sententiae, quod est in 2. Ciceronis Philippica: Sed, vt est, inquit, apud poetam nescio quem, Male parta, male dilabuntur. Quod autem de auctore dubitat Tullius, est apud Plautum in Poenulo, Male partum, male disperit. Festus Pompeius ex Naeuio citat. Male parta, male dilabuntur.

Qui se non habet, Samum habere postulat.

*(\os2 au)to\s2 au(to\n ou)k e)/xei, sa/mon qe/lei.

id est,

Qui semetipse [perhaps: semetipsum] non habet, Samum cupit.

In eos conveniet, qui impudenter quippiam postulant. Aut qui minora curant, maiorum negligentes. Natum ex historia quapiam, cuius meminit Plutarchus in apophthegmatis Laconicis. Athenienses, vrbe victori tradita, postularunt, vt Samum duntaxat sibi relinqueret. Atque is respondit ad hunc modum, Cum vestri non sitis, alios habere postulatis. Atque hinc ducta paroemia:

*(\os2 au)to\s2 au(to\n ou)k e)/xei, sa/mon qe/lei.

id est,

Qui semetipsum non habet, Samum petit.

Dion sophista in libello peri\ tou= a)pistei=n, eleganter accommodat in


page 323, image: s0323

alium sensum, o(\s2 au)to\s2 au(to\n ou) filei=, pw=s2 a)/llon filei=, id est, Qui sibiipsi non est amicus, quomodo alteri est amicus? Quadrabit et in eos, qui imperium affectant in alios, cum ipsi sibi nequeant imperare.

Occultae musices nullus respectus.

OCCVLTAE musices nullus respectus. Graecis quondam celebratum adagium: cuius sensus est, Quamuis egregias ingenii dotes, si non proferas, perinde esse, quasi non habeas. Quo videtur allusisse Persius, cum ait:

Scire tuum nihil est, nisi te scire hoc sciat alter.

Refertur a Suetonio in vita Neronis Imperatoris, quem scribit, imperatoriae dignitatis oblitum, vsque adeo musices studiosum fuisse, vt non modo nihil omitteret eorum, quae generis eius artifices vel conseruandae vel augendae vocis gratia factitarent, verumetiam in scenam prodire concupiuerit: subinde inter familiares Graecum proverbium iactans, Occultae musicae nullum esse respectum. Vsurpat idem Aulus Gellius libro Noctium 13. cap. vlt. Nosti, inquit, magister verbum illud scilicet vetus: egregiam musicam, quae sit abscondita, eam esse nulli rei. Vsurpatur a Luciano in Harmonide: *ou)de\n ga\r o)/felos a)por)r(h/tou fasi\, kai\ a)fanou=s2 th=s2 mousikh=s2, id est, Nulla enim vtilitas occultae, quemadmodum proverbio dicunt, et abstrusae musices. Allusit huc haud dubie Ouidius, cum ait:

Tu, licet et Thamyram superes, atque Orphea cantu,
Non erit ignotae gratia magna lyrae.

Sunt autem nonnulli mortales, qui vel natiuo quodam ingenii vitio, vel data etiam opera, quae sciunt, dissimulant, et aliis grauantur impertire. His illud nonnunquam evenire solet, vt pro indoctis negligantur. His adscribendum, quod Graeci tuflo\n plou=ton appellant, id est, caecas diuitias, reconditas opes, et abstrusas. Ad hunc modum vocat Plutarchus compluribus locis, atque item Lucianus. Hoc dictum Plutarchus in vita Lycurgi testatur vulgo apud Lacedaemonios fuisse iactatum, quod illic Plutus seruaretur inhonoratus non aliter, quam imago picta inanimis et immobilis. Sic enim Lycurgus instituerat rempublicam, vt diuitiae nec vsui cuiquam esse possent, nec ornamento.

Ficulnus.

LIGNVM ficulnum, vt fragile, atque ad omnia ferme inutile, proverbiis aliquot locum fecit. Nam a)/ndra su/kinon, id est, virum ficulnum appellant mollem, atque inutilem, vt Theocritus in Ergatinis:

--- *mh\ pariw/n tis2
*ei/poi su/kinoi a)/ndres2. a)pw/leto, x' ou(=tos2 o( misqo\s2.

id est.

Ne quis praeteriens dicat, ficulni homines sunt.
Atque haec deperiit merces.

Scholiastes admonet, proverbium ductum a ligno sicus, inutili, fragili, et inualido, vnde dictum et Ficulnum praesidium, pro inutili. Apud Aristophanem in Fucis quidam interrogat ti/nos cu/lou su/, id est, Cuius ligni tu? Respondetur suki/nou, id est, ficulni. Quo loco monet interpres, ex ficulno ligno fumum existere acerrimum ac molestissimum. Apud eundem in Pluto Sycophanta minatur, si quem nactus esset suae sortis virum ficulnum, vlturum iniuriam.

*)ea\n de\ su/zugon la/bw tina\, kai\ su/kinon.

id est.



page 324, image: s0324

Si quempiam nanciscar eiusdem iugi
Virum, atque ficulnum.

Rursum apud eundem in eadem fabula:

*kai\ su/kinon to\n i)sxuro\n tou=ton qeo\n,
*)egw\ poih/sw, th/meron dou=nai di/khn,

id est,

Ficulnum ego hercle, ac praepotentem istum deum
Compulero poenas hoc die dependere.

Ficulnum deum appellans imbecillum, ac nullarum virium. Huc allusit Horatius, cum Priapum ita loquentem facit,

Olim truncus eram ficulnus, inutile lignum.

Ac paulo post:

--- Pepedi
Diffissa nate ficus.

Ficulnam mentem dixit Lucianus e)n tw=| pro\s2 to\n a) pai/deuton.

*xw/lhn me\n e)/xwn, kai\ suki/nhn gnw/mhn.

id est,

Claudam habens ac ficulnam mentem.

Eodem respexit Alexander Pseudomantis, libros Epicuri lignis exurens ficulnis, nullius pretii philosophum significans. Et suki/nh e)pikouri/a, id est, ficulnum auxilium, pro inualido, atque inutili. Aristophanes in Lysistrata:

*(\os2 h)=n a)\n h(mi=n suki/nh e)pikouri/a

id est.

Ficulna nobis qui erat opitulatio.

Et suki/nh ma/xaira, id est, Ficulna machaera, pro calumnia. Et suki/nh nau=s2, id est, Ficulna nauis, pro vili minimique pretii nauicula. Quin apud Naxios Bacchum, quem bakxe/a dicunt, viteum effingunt: alterum, quem meili/xion appellant, ficulnum. Nam ficus illi mei/lika vocant. Existimant autem Bacchum non vini tantum, sed et ficuum auctorem. Sic ferme Athenaeus lib. 3. Diuersa figura dicit Theocritus in Aita, xru/seioi pa/lai a)/ndres2, id est, aurei quondam viri. Item Praesidium sacrum, et Anchora sacra, et Robur adamantinum.

Lupi illum priores viderunt.

LVPI illum priores viderunt. In raucum dicitur, et cui vox repente sit adempta. Festiuius dicetur in eos, qui metu alicuius obticescunt, alioqui feroces. Virgilius in Ecloga, cui titulus Moeris:

--- Vox quoque Moerim
Iam fugit ipsa; lupi Moerim videre priores.

Seruius admonet, physicos auctores esse, inesse eam vim lupis, vt si quem hominem priores viderint, ei vocem adimant. Neque desunt Philosophi, qui huiusce rei causam reddere conantur. Socrates apud Platonem libro De repub. 1. rem ad allegoriam vertit, dicens Thrasymachum sibi vocem adempturum fuisse, ni forte fortuna prior conspexisset. *kai\ e)gw\, inquit, a)kou/sas2 e)cepla/ghn, kai\ prosble/pwn au)to\n e)fobou/mhn, kai/ moi dokw=, ei) mh\ pro/teron e)wra/kein au)to\n, h)\ e)kei=nos e)me\, a)/fwnos a)\n gene/sqai. Theocritus in Idyllio *c.

*ou) fqegch=|, lu/kon ei)=des2.

id est.

Edere non poteris vocem, lupus est tibi visus.

Illud interim obseruatione dignum, Theocritum vertisse sententiam, cum negat eum proloqui posse, non qui a lupo sit visus, sed qui lupum viderit. Sed allusit duntaxat ad proverbium Theocritus, cum significaret riualem conspectum, cuius nomen erat Lupus.

Quaecunque in somnio videntur.

*(ossa e)n o)nei/rw| ble/peis2 id est, Quaecunque per somnium vides. De votis


page 325, image: s0325

immodicis dicitur. Nam quidquid optaris, id somniare contingit quibuslibet, sicuti Micyllus ille Lucianicus diuitem se, ac praepotentem somniat. Apud Theocritum piscator somniat aureum piscem. Et infimae sortis homines nonnunquam reginarum coniugium somniant. Pastor quidam apud Theocritum in Ecloga nona:

*)/exw de/ toi o(/ss' e)n o)nei/rw|
*fai/nontai, polla\s2 me\n o)/is2, polla\s2 de\ ximai/ras2.

id est.

Possideo quaecunque solent sub nocte videri
In somnis, vim magnam ouium, multasque capellas.

Interpres admonet, proferri hunc in modum, o(/ssa e)n o)nei/rw| fe/rein. id est, Ferre quidquid in somno videtur. Citat et versum Homericum:

*ou) d' ei)/moi to/ssa doi/h, o(/ssa yeu/dontai o)/neiroi.

id est.

Nec mihi si tantum dederis, quam multa sopitis
Somnia vana ferunt.

Est autem apud hunc poetam Iliados a. sed paulo aliter:

*ou) d' ei)/moi to/ssa doi/h, o(/ssa ya/maqo/s2 te ko/nis2 te.

id est.

Nec mihi si tantum dederis, quantum extat arenae, ac Pulueris.

Videtur huc allusisse Pseudocicero in Salustium: Vnde tu, qui modo ne paternam quidem domum redimere potueris, repente tanquam somnio beatus, hortos pretiosissimos, villam Tiburti, et Caesaris reliquas possessiones paraueris.

Bona Porsenae.

BONA Porsenae dicebantur, quae velut ab hostibus erepta paruo veneunt. Eam appellationem Liuius ab vrbe condita 2. scribit ad suam vsque aetatem durasse: putatque inde natam, quod in bello soleant bona Porsenae venire Romae, eaque consuetudo vna cum titulo perseuerarit et pace, quod alioqui is mos hostiliter bona vendendi non congruat tam pacatae regis perfectioni, quod si minus probatur existimat eam consuetudinem a mitiori principio fuisse natam. Illud arbitratur vero proximum, quod Porsena discedens ab Ianiculo ex foederis lege, castra opulenta, conuecto ex propinquis, ac fertilibus Etruriae aruis commeatu, Romanis dono dedit, inopi tum vrbe ab longinqua obsidione. Ea deinde ne populo immisso diriperentur, hostiliter venisse, bonaque Porsenae appellata, gratiam muneris magis significante titulo, quam auctionem fortunae regiae. Fortasse non inepte dicetur in res, quae dono cuiuspiam aut fortunae commoditate citra nostram operam, contingunt. Nam Liuius non indicat vsum adagii.

Leonina societas.

LEONINA societas est, cum omne commodum ad vnum aliquem redit, reliquis vi fraudatis. Extat in Pandectis, in quibus ex Vlpiano refert Aristo, Cassium respondisse, societatem talem coiri non posse, vt alter lucrum tantum, alter damnum sentiret, et hanc societatem leoninam solitum appellare. Caeterum Cassianam appellationem, haud dubium proverbialem, ex Aesopi Graeci apologo natam apparet, qui talis circumfertur. Leo, asinus, et vulpes societatem inierant, vt quod venatu coepissent, id in commune partirentur. Praedam vbi erant nacti, leo iubet, vt asinus partiatur. Ille, vt est stolidus, in tres aequas portiones distribuit. Qua gratia mox


page 326, image: s0326

indignatus leo, quod caeteris aequaretur, asinum adortus dilaniat. Restabat vulpes, eam de integro partiri iubet, illa totam ferme praedam leoni attribuit, sibi vix paucula quaedam seruans. Leo, comprobata distributione, rogat, quisnam illam artem partiendi docuisset. Et vulpes, Calamitas, inquit, asini.

Ex tripode.

*ta\ e)k tou= tri/podos2, id est, Ex tripode dicta. Dici solitum de iis, quae vehementer vera, atque indubitata videri volumus. Effertur varie adagium, w(s2 e)k tri/podos2, id est, Tanquam ex tripode dicta. ta/de e)k tri/podos2, id est, Haec ex tripode dicta, id est, certissima, perinde, quasi ex Apollinis oraculo profecta. M. Tullius in epistola quadam ad Brutum: Haec ex oraculo Apollinis Pythii edita tibi puta. Translatum a tripode, vel Delphica, vel Pythia. Nam haec duo oracula quondam summam fidem apud mortales obtinuerunt. De Pythio testatur Strabo lib. Geographiae nono, fuisse quondam celebratissimum, idque liquere thesauris ingentibus inibi constructis, in quos sacrae conferrentur pecuniae, tum operib. praestantissimorum artificum: deinde ludis Pythiis illic celebratis, denique innumerabilibus oraculis, quae mandata literis extarent. Tripodem ita describit, Auctores, inquit, certi memorant, diuinum ipsum domicilium, profundam, et curuam esse speluncam, non admodum lato patentem ore. Atqui hinc auram reddi, sacro efflante numine. Excelsum autem ostio imminere tripodem, quem simul atque Pythia vates inscenderit, hausto diuinationis spiritu, responsa edere, partim metro, partim oratione libera. Comicus, Non Apollinis magis verum, atque hoc responsum est. Plato lib. de legibus duodecimo: Ne si Pythius quidem affirmauerit. Quin illae quoque figurae prouerbium resipiunt: Quidquid dixerit, oraculum videri vult. Quidquid dixerit, legem esse vult. Stoicorum do/gmata, id est, decreta. Et, quod apud Plinium de medicis ait Cato, Et hoc puta vatem dixisse: id est, existima verum fore, quod dixi. Ipse Plinius alibi, Vtinamque falsum hoc, et non a vate dictum, quamplurimi iudicent. Et Plutarchus in commentario, De dignoscendo adulatore ab amico: *eu)=t' a)kou/sas2 o(/ti a)\n ei)/ph|, xrhsmo\n ei)lhfe/nai fh/sas2, ou) gnw/mhn a)peisi/n. id est, Cum is audito quidquid dictum fuerit, ita discedit, vt existimet se oraculum accepisse, non sententiam. Caeterum ab his nonnihil diuersa sunt, quae Athenaeus secundo dipnosophistarum libro commemorat, nempe in Bacchi certaminibus praemium fuisse tripodem, atque ob id, qui vera dicerent, vulgo de tripode loqui dictos. Tripodem autem fuisse lebetem tribus fultum pedibus. Huius duo erant genera, alterum Apollinis, ob veritatem oraculorum, alterum Bacchi, in quo vinum miscebatur, quod ebrii vera loquantur, quemadmodum dictum est in prouerbio, In vino veritas. Simili figura dixit Galenus libr. peri\ fusikw=n duna/mewn primo, velut ex adyto. *)apefh/nato ga\r o( lu/kos2 ou(=tos2 w(/sper e)c a)du/tou tino\s2 xrhsmo\n a)pofqeggo/menos2, peri/ttwma th=s2 tw=n nefrw=n qre/yews2 ei)=nai to\ ou)=ron, id est, Pronunciabat enim lupus iste, perinde quasi ex adyto quopiam redderet oraculum, quod superfluum est ex nutrimento renum, id esse vrinam.

[gap: body text]